PONTIITCIA UNIVERSITAS ( ,R| (,ΟΚΙΛΝA DE INSPIRATIONE SACRAE SCRIPTURAE THEOLOGICA DISQUISITIO AUCTORE LUDOVICO BILLOT S. I. EDITIO QUARTA ROMAE APUD AEDES UNIVERSITATIS GREGOR1ANAE M CM XXIX PROOEMIUM Monet nos Augustinus ne scientiam Scripturarum accipiamus ab expositoribus earum inimicis. · Nihil est, «inquit, temeritatis plenius quam quorumque librorum «expositores deserere, qui eos se tenere ac discipulis ■ tradere posse profitentur, et eorum sententiam requi« rere ab his qui conditoribus illorum atque auctoribus «acerbissimum, nescio qua cogente causa, bellum indi« xerunt. Quis enim sibi unquam libros Aristotelis re· « conditos et obscuros ab eius inimico exponendos pu«tavit, ut de his loquar disciplinis in quibus lector « fortasse sine sacrilegio labi potest ? · (’). Id profecto, (i) August, de utilitate credendi, n. 13. — Idem quoque monebat Tertullianus, I. de Praescript. c. 12: «Nobis et si quaerendum esset «adhuc et semper, ubi tamen quaeri oportet? Apud haereticos ubi « omnia extranea et adversaria nostrae veritati, ad quos vetamur acce· «dere? Quis servus cibaria ab extraneo, ne dicam ab inimico domini «sui sperat? Quis miles ab infoederatis, ne dicam ab hostibus regibus. « donativum et stipendium captat, nisi plane desertor, et transfuga, et «rebellis?... Nemo inde instrui potest, unde destruitur; nemo ab eo «illuminatur, a quo contenebratur. Quaeramus ergo in nostro, et a no· astris, et de nostro; idque dumtaxat, quod salva regula fidei, potest in «quaestionem venire». 6 PROOEMIUM etiam in profanis, absonum temerariumque nemo pru­ dens non aestimabit. At quanto magis in ieris illis Scripturis quae cum Spiritu Sancto dictante . o . riptae sint, ab humano sensu, humano iudicio, hum ma < ogitatione et fartura longe longeque distant ; quai iltissimis undequaque refertae mysteriis, libro siffimlo iv tissime comparantur (*), et idcirco Ecclesiae catholic ab au­ ctore earum fuerunt concreditae, ut eo spiritu interpre­ tationem accipiant, a quo et descenderunt. « Nos quidem «inopes, aiebat orans Deum Hilarius in exordio libro«rum de Trinitate (1 2), ea quibus egemus precabimur, «et in scrutandis prophetarum tuorum apostolorumque «dictis studium pervicax afferemus, et omnes obseratae « intelligentiae aditus pulsabimus. Sed tuum est et ora«tum tribuere, et quaesitum adesse, et patere pulsatum... «Expectamus ergo ut... ad consortium vel prophetalis « vel apostolici spiritus voces, ut dicta eorum non alio « quam ipsi locuti sunt sensu apprehendamus ». Quod tamen vetat prudentia in humanis, quod ve­ tat vel maxime spiritus catholicus in divinis, id passim diebus nostris factitatum videmus. Sane vero, fuerunt ab antiquo qui sacrorum librorum auctoribus acerbis­ simum, ea quam scimus causa, bellum indixerunt. Sed duobus abhinc saeculis bellum istud a Celso, Porphyrio, Manichaeo, luliano apostata, olim inchoatum, nova at­ que incredibili violentia recruduit. Nihil intentatum re­ lictum ut authenticae illae Dei ad homines litterae men­ dacii seu falsitatis convincerentur. Non apex, non iota (1) Isai. XXlX-u. (2) Hilar. 1. 1 de Trinit. n. 37-38. PROOEMIUM praetermissum Non verbum, non nomen, non locutio quae in cribro criticae non fuerit excussa. Nulla item disciplina, seu physica, seu philologica, seu historica, in adiutorium demolitionis non advocata. Nulla demum opinio, nulla coniectura, nulla levitas, velut solidissima scientiae conclusio contra eloquia veritatis impudenter non allegata. Quamquam ipse semper renascens impetus ac in dies recrudescens destructionis furor, praecisione etiam facta a babelica confusione colluctandum syste­ matum, luculenter ostendit quam firma semper arx permaneat. Nam contra deiectam et iacentem ruinam quis conaretur? aut cui in mentem unquam veniret adver­ sus fabulosas gentium cosmogonias vel quoslibet sacros earumdem libros disputare? Hic autem nostrismet oculis continuo videmus adimpletum illud Davidicum : Illunii nans tu mirabiliter a montibus aeternis, turbati sunt omnes insipientes corde. Ast non ita visum est quibusdam viris catholico nomine adhuc gloriantibus. Persuasum enim eis fuit, scientiam Scripturarum, sin minus ex toto, at certe magna ex parte accipiendam esse a supramemoratis earum osoribus atque inimicis. Et speciminis quidem gratia, persuasum eis fuit, recte sentire magnos illos rationalism! magistros, cum traducunt velut infantilia et puerilibus mythis similia, pleraque ea quae in initio Geneseos leguntur: Deum creasse sex diebus coelum et terram, plasmasse hominem e limo terrae, plantasse paradisum ad Orientem, et in medio eius posuisse ar borem scientiae boni et mali, adduxisse animalia ad Adam ut videret quid vocaret ea. Rursus, infantilem mythum sonare Evam fabricatam e costa Adami, ser­ PROOEMIUM pentem qui cum muliere colloquitur, lehovah deambu­ lantem in paradiso ad auram post meridiem, et proto parentes induentem tunicis pelliceis. Mythus est Cain timens ne occidatur cum nondum habitaretur terra, obtinensque signum ut non interficeret eum omnis qui in­ venisset eum. Mythus connubium filiorum Dei cum fi­ liabus hominum, unde nascuntur gigantes. Mythus di­ luvium et arca Noe in qua pauci, id est, octo animae salvae factae sunt. Mythus quoque confusio linguarum et divisio gentium in aedificatione turris. De posterio­ rum autem patriarcharum gestis haud absimiliter sen tiendum iam nunc erit, nec tam in eis quaerere oporte­ bit veram ac proprie dictam historiam, quam traditio­ nes populares sub forma legendaria. Peregrinationes Abrahae sunt immigrationes populorum. Matrimonium Ismaelis cum muliere Aegyptia symbolum est originis mixtae Ismaelitarum, qui ex Abrahamitis et Aegyptiis ortum ducunt. Isaac filius est Abrahae pro quanto ca­ put fuit rami qui remansit in terra Chanaan. a · quo postmodum sese separavit ramus novus Idumaeorum per legendam Esau-Edom significatus. Sed et alia le­ genda Esau-Iacob tibi monstrabit sub allegoria factorum personalium, vicissitudines et fata et indolem duorum populorum. Esau quippe simplex et cordatus, sed asper et rudis; lacob vero astutus, ambitiosus, et astutia sua maiorem natu supplantaturus. Qui dum exhibetur re­ vertens in terram Chanaam post fugam in Mesopota­ miam, nihil aliud cogitabis nisi legendariam quamdam memoriam novae immigrationis stirpis Chaldaicae, e qua, post fusionem cum reliquiis invasionis primae, ortum habuit populus Ismaeliticus. Atque ita demum efficitur PROOEMIUM ut fundamentum historicum narrationis Abraham-lacobloseph, in nullo alio sit' reponendum quam in magno quodam et lento motu populorum a septentrionalibus partibus Mesopotamiae in Arabiam, Chanaitidem. et Ae­ gyptum. Haei , inquam, omnia rationalisticae crisis pla­ cita catholicis etiam viris placere potuerunt, et pene ab eisdem pro irreformabilibus scientiae conclusionibus iam nunc circumteruntur (■)· Porro a Genesi ad reliquas Hexateuchi partes, hoc est ad Exodum, Leviticum, Numeros, Deuteronomium, et librum losue, eumdem transferunt interpretandi mo(i i Scribebat Renan, octoginta iam abhinc annis: « Ces souvenirs «particuliers de la race sémitique qui comprennent â peu près les onze « premiers chapitres de la Genèse, se divisent en deux parties bien di«stinctes. Dans la phase antédiluvienne, c’est une géographie fabu­ leuse, à laquelle il est fort difficile de trouver un sens positif: ce sont « des généalogies fictives, dont les degrés sont remplis, soit par des •noms d'anciens héros et peut-être de divinités qu'on retrouve chez «les autres peuples sémitiques, soit par des mots exprimant des idées, «et dont la signification n’était plus aperçue. Ce sont des fragments «de souvenirs confondus, où le rêve se mêle à la réalité, à peu près « comme dans les souvenirs de la première enfance . A partir du dé« luge les traditions ont un caractère beaucoup plus réel. Les genêalo« gies se composent en général de noms de villes, de pays, de monta«gnes... Des mouvements (de la race sémitique avant son entrée dans «la terre où depuis les temps historiques nous la voyons établie', il « n' en est qu’ un seul sur lequel nous ayons des données précises : c' est «celui de Térach ou Tharé, Gen. XI-ji. Ici nous entrons réellement «dans Γ histoire .. On sent évidemment qu’on a affaire à un évènement «capital, â celui qui transporta d’Our-Kasdim en Chanaan une nom* « breuse famille de tribus sémitiques... Les noms de Ragho, Sarug. N’a«chor, Harran, qui figurent dans la généalogie d’Arphaxad, paraissent < représenter des villes échelonnées du Nord au Sud depuis la source «du Tigre jusqu’à l’endroit où les Térachites passèrent l’Euphrate, «et peuvent ainsi désigner les principales stations Je Γémigration ». Histoire générale et système comparé des /angues sirnt/tgues, (4'“· édit i86j), I. i, c. 2, ? t. — Cuique suum. to PROOEMIUM dum. Autumant enim, eas inveniri in dictis libris con­ tradictiones vel indicia artificialis et systematicae com­ positionis, quae prohibent nc eisdem valor absolute hi storicus attribuatur. Plagae aegyptiacae, transitus maris rubri, pluvia coturnicum et manna de coelo, non viden­ tur posse esse nuda et simplex realitatis descriptio, sed omnia potius sonant phaenomena naturalia solito inten­ siora, quae in suos fines direxit divina Providentia, quae­ que postmodum imaginatio popularis, longe a locis et eventibus, liberaliter ornavit adiunctis miris et poeticis. Eiusdem quoque popularis imaginationis procreatio erit sol stans ad imperium losue. Item, pro narratione vere historica recipi non debebit occupatio terrae promissae. Obstant enim irreductibiles antilogiae cum aliis narra­ tionibus biblicis eiusdem facti, dum in Hexateucho exhi­ betur losue cum omni Israel subiugans integram re­ gionem Chanaan, alibi vero exhibentur singulae tribus per longum temporis decursum separation decertantes, ad consummandum id quod sub losue vix ac ne vix quidem fuerat principiatum. Et ideo, etsi non oporteat abire in placita eorum criticorum qui librum losue vo­ lunt omni prorsus historico fundamento esse destitutum, aequum saltem atque necessarium erit agnoscere ibi historiam sui generis, id est historiam idealizatam. Et quoniam appetitus crescit eundo, absit sane ut ab eadem exegesis ratione aliae quaelibet partes tam veteris quam novi testamenti, tam evangelicae quam apostolicae scripturae, excipiantur. Appellabunt ergo docti viri ad litterarium quod vocant vestimentum, ad citationes implicitas, ad compilationes documentorum diversi valoris diversaeque auctoritatis, quorum auctores PROOBM1VM sacri sese non ponsores, sed puros relatores laciunt. Atque inde fund imentum sument, ut inerrandam bibliorum simul cum erroribus seu historicis seu scientific is in eisdem contentis compossibilem asseverantes, ad se­ quentes demum conclusiones veniant: Concinnia prima Veram quidem esse in suis lineis generalibus biblicam narrationem, sed nihil impedire quin historia praesertim primitiva, narrata fuerit, sicut fert indoles eius, sub veste illa plus minusve legendaria quam acceperat in tradi­ tione populari. Imo vero, id de facto ita contigisse, omnia criticae dictamina apprime nunc persuadere. Conclusio secunda: Veraces sane in omnibus ipsos auctores sacros necessario esse agnoscendos, quanquam nihil prohibeat quominus secundum conventiones litterarias per quas pro temporum diversitate regebatur historiographia, maxime apud Orientales, retulerint facta et circumstan­ tias iuxta solam auctoritatem documentorum quae in ma­ nus eorum devenerant, minime caeteroquin solliciti an documenta ista veritati obiectivae plene responderent, vel secus. Conclusio tertia: Nullum quoque fore incon­ veniens si dicamus eosdem auctores sacros ex proprio etiam marte expressisse sub fictione factorum historico­ rum veritates religiosas vel morales, ad eas melius in­ culcandas, et identidem accommodasse circumstantias realium eventuum eo artificiali modo, qui intento eorum scopo magis congruebat. Conclusio quarto: Pertinere ergo tum ad Criticam tum ad Ecclesiam, discerniculum nuclei vere historici a formis imaginariis quibus nucleus ille tegitur. Ad Criticam quidem ope examinis scientific,. Ad Ecclesiam vero, iudicio authentico et infallibili, ubi­ PROOEMIUM cumque de iis agitur quae cum fide et moribus neces­ sariam habent connexionem (’). Gaeterum non diffitentur conclusiones istas esse novas. Orthodoxas tamen eas esse volunt, quia earum novitas non consistit in aliqua conceptione peregrina de inspiratione et effectibus eius, sed solum in notione ac­ curatiori legum quae antiquis praesertim temporibus regebant varia genera litteraria ab hagiographis usur­ pata pro singulorum fine et ingenio, cum nulla sit forma libri apud homines recepta, quam respuat inspiratio Spi­ ritus Sancti. Unde manent immota principia dogmatica hactenus in doctrina catholica admissa, et solae appli­ cationes, praelucente profundiori studio in campo critico et litterario, plus minusve modificatae inveniuntur. Atqui in hoc praecise stat progressus theologiae. Aliunde vero non est cur scandalum quispiam accipiat ex hoc quod intelligentia Scripturarum futura sit in posterum apud nos adeo diversa ab ea quam habebant Sancti Patres. Nam etsi verissimum sit quod nos comparamur ad eos sicut nani ad gigantes, adhuc tamen nihil omnino mirum si nanus stans supra humeros gigantis, et longius prospiciat quam ipse gigas, et in altiori contemplationis specula dicatur constitutus (2). (1) Huc venit comparatio quae ab uno e novellae scholae scripto­ ribus alio dirigebatur: «Comme un fruit avarié qu’il faut peler pour «arriver jusqu’au noyau incorruptible. Et Harnack enlève la pelure avec « tant de persévérance, qu’on peut se demander s’il restera quelque • chose à la fin ». (2) « Dicebat Bernardus Carnotensis nos esse quasi nanos gigan«tium humeris insidentes, ut possimus plura eis et remotiora videre, « non utique proprii visus acumine, aut eminentia corporis, sed quia < in altum sübvehimur et extollimur magnitudine gigantea». loannes Saresberiensis, Metalogicus 1. 3, c. 4. PROOKMÎUM IJ His tamen non obstantibus, vereor plane ne Augu­ stinus, si forte garrientem audiret nanum qui supra eius humeros esse supponitur, lassae tandem patientiae si­ gnum ederet haud aequivocum. Vereor, inquam, ne sur sum attollens caput, in eamdem prorumperet exclama tionem qua olim Julianum interpellabat: Mira sunt quae dicitis, nova sunt quae dicitis, falsa sunt quae dicilist')· Certe, quod sint mira, res ipsa clamat. Quod nova, ip­ sorum auctorum confessio est. Unum ergo superest vi­ dendum, utrum similiter et falsa. Et ad hoc dirigitur praesens disquisitio, in qua dicetur primo de inspiratione Scripturae sacrae, deinde vero de his quae ad inspira tionem consequuntur. (i) August. 1. 3 contra lulianum Pelagianum, c. 3. PARS PRIMA DE INSPIRATIONE SCRIPTURAE SACRAE Quosdam esse libros sacros ac divinos, quorum sit su­ prema atque irrefragabilis auctoritas, semper a ludaeis pariter et Christianis creditum est. ludaeorum fidem at­ testatur Josephus 1. i contra Appionem n. 8, his verbis: « Apud nos nequaquam innumerabilis est librorum multi« tudo dissidentium et inter se pugnantium , sed duo dun« taxat et viginti libri sunt, totius temporis descriptionem " continentes, qui merito creduntur divini ». Et post pauca : « Re ipsa manifestum est, quanta nos veneratione libros « nostros prosequamur. Cum enim tot iam saecula effluxe­ rint, nemo nec adiicere quidquam, nec ab eis demere aut « mutare ausus est. Sed omnibus ludaeis statim a prima « nativitate congenitum est, ut haec scripta credant Dei dogmata, « et eis inhaereant, ac pro eis si opus sit, libenter mortem « subeant ». Hanc porro Judaici populi fidem sua auctoritate apertissime confirmat Christus in Evangelic, passim appellans ad ludaeorum libros sicut ad scripturas quae sunt in culmine auctoritatis, quae solvi omnino non possunt (*), quae infallibiliter debent impleri (a), a quibus habebat ipscmet. non tanquam ab homine, sed a Deo testimonium (®). Apostoli (1) Matth. V-17. (2) Matth. XXVI 54. β) Ioan, V-39. 16 PARS. PRIM A quoque in suis scriptis libros eosdem eodem plane modo, ipso usu ct crebra citatione commendant : Scriptum est, dicit Scriptura, dictum est per prophetam , et eo ipso inde­ clinabilis adducitur auctoritas. Denique: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, inquit Paulus 2 Tim. IH-16. Et Petrus in secunda epistola, I-20 : Omn pro­ phetia Scripturae propria interpretatione non fit. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Nunc autem libris illis quos ludaei venerabantur ut sacros, plures alios, praesertim de N. T., in aequali auctori­ tatis gradu esse reponendos, non est aliquatenus ambigen­ dum. Certe Petrus ubi supra, III-16, epistolas Pauli cum caeteris Scripturis connumerat dicens : Sicut et charissimus frater noster Paulus scripsit vobis, sicut et in omnibus epi­ stolis. loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant sicut et caeteras Scripturas. Sed quod caput est, non solum de epistolis Pauli, verum etiam de evangeliis, de Actibus, de septem canonicis, et de Apocalypsi loannis, universalis et constans et authentica Ecclesiae traditio certiores nos facit. Quos omnes libros, tanquam totidem sacerdotales tubas ad quarum clangorem muri lericho, id est robur et munimenta genti­ litatis corruerunt, et evertuntur usque nunc altitudines saeculares, una recensione unoque catalogo elegantissime colligebat Origenes : « Firmitas namque et munimenta quibus «velut muris mundus iste nitebatur, idolorum cultus erat, «divinationum fallacia arte daemonum ministrata, augurum « atque aruspicum magorumque commenta, quibus omnibus «velut muris validissimis ambiebatur hic mundus. Insuper « etiam diversis philosophorum dogmatibus et eminentissimis « assertionibus ac disputationibus, velut proceris quibusdam «et robustis turribus firmabatur. Veniens vero Dominus e noster I. C., cuius ille prior filius Nave designabat adventum, «mittit sacerdotes apostolos suos portantes tubas ductiles, «praedicationis magnificam caelestemque doctrinam. Sacer- DE INSPIRATIONE SCRIPTURAE SACRAE «dotali tuba primus in evangelio suo Matthaeus increpuit « Marcus quoque, Lucas et loannes suis singulis tubis sacer« dotalibus cecinerunt. Petius etiam duabus epistolarum sua«rum personat tubis. lacobus quoque et ludas. Addit nihilo «minus adhuc et loannes tuba canere per epistolas suas et « Apocalypsim, et Lucas apostolorum gesta describens. No­ ie vissime autem veniens (Paulus), in quatuordecim episto« larum suarum fulminans tubis, muros lericho, et omne', « idololatriae machinas, et philosophorum dogmata usque « ad fundamenta deiecit » (l). Caeterum, propositum intentionis in praesenti non est de sacrarum scripturarum exsistentia, aut de earum canone, aut de modo, quo perficitur utriusque rei demonstratio, mul­ toque minus de deuterocanonicis V. T., vel de iis N. T. libris de quibus subortum est aliquando dubium, quamlibet instituere demonstrationem. Haec enim alibi examinata, discussa, et comprobata supponuntur. Supponuntur quoque demonstrati loci theologici omnes, tum in se, tum in har­ monica habitudine qua inter se constant. Supponuntur in summa, et quidem de integro, conclusiones theologiae quam fundamentalem vocant, ac per hoc fontes, regulae, et prae­ sidia universa quae theologicae disciplinae sunt propria, lisque sic praeacceptis ac praestabilitis tanquam principiis totius disputationis, iam quaeritur qua praecisa ratione libri in canone Tridentino recensiti pro sacris et divinis habendi sint, et quatenus ratione inspirationis per quam Deus exstitit horum librorum auctor : quaenam sit prae­ dictae inspirationis notio, natura, quidditas et modus. In quo quidem, ut ordine debito procedamus, incipiendum est a notione inspirationis secundum quod elucet in authenticis Ecclesiae documentis, et ad huius rei investigationem sequens praemittitur capitulum. (i) Origen. Hom. 7 in losue, ι. B11.1.OT - De iurftratione Sacrae Scripturae 3 CAPITULUM PRIMUM UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARA I ! 'R Credo... in Spiritum Sanctum... qui b ■ utus est per prophetas. In hac notione declaranda regulam processus accipimus ex definitione Vaticana, Const. Dei Filius, cap. 2, et a gene­ ralioribus ad magis determinata gradatim descendentes, sequentes statuimus propositiones. § i- Quod libri Scripturae omnes et singuli pro sacris et canonicis habendi sunt, non ratione acceptae ab infallibili Ecclesiae magisterio approbationis, nec etiam ratione solius materiae seu veritatis revelatae sine erroris ad­ mixtione in eisdem contentae, sed omnino ratione originis, in quantum Spiritu Sancto inspirante conscripti, habent auctorem Deum. I. - lacobus Bonfrerius in suis praeloquiis in Scriptu­ ram Sacram, tres recensuerat modos quibus potest concipi Spiritum Sanctum sese cum sacris scriptoribus habere : antecedenter scilicet, concomitanter, et consequenter. De ultimo autem ex his tribus modis sic statuerat ipse : « Con« sequenter se habere posset Spiritus Sanctus, si quid humano « spiritu absque Spiritus Sancti ope, directione, assistentia, «a quopiam scriptore esset conscriptum, postea tamen ■ Spiritus Sanctus testaretur omnia quae in eo scripta essent, « vera esse. Certum enim est, tunc totum hoc scriptum tore UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO D«CLARATUR 19 «Dei verbum, . t eamdem infallibilem veritatem habiturum, «quam habent caetera quae inspiratione vel directione eiusdem «Spirtus Sancti conscripta essent. Quemadmodum tam est « regis verbum, et paris auctoritatis, cum quis a secretis vel « notarius proprio marte mandatum aliquod regium vel «instrumentum publicum concipit, quod postea rex lectum -probat, et igillo suo impresso munit, cum eo quod rex «ipse concipit, scribit, dictat. Hoc tertio modo etsi non « existimem Spiritum Sanctum aliquando usum in iis quos «habemus sacrae scripturae libris, absolute tamen nihil «vetat uti, vel etiam aliquando usum,forte in iis libris non« nullis ac scriptis quos supra diximus fuisse scripturam «sacram, et postea tamen intercidisse" l1). Hucusque Bonfrerius, qui solum considerans quid sufficere posset ad rationem scripturae sacrae in abstracto, opinatur quidem modum mox descriptum esse admissibilem, sed simul consi­ derans quod in eo nequaquam verificarentur ea quae de Scripturis nostris docet nos revelatio, protestatur etiam se nulli Bibliorum nostrorum libro hanc suam theoriam velle applicari. Ratio est quia in hac opinione sua simplicem exhibet hypothesim quae aut numquam habuit locum, aut si forte habuit, nonnisi in scriptura iam nunc deperdita, eaque non eiusdem rationis cum illis scripturis sacris quae de facto per apostolorum manus Ecclesiae sunt traditae. At recentiores quidam ante Concilium Vaticanum hanc ipsam hypothesim in thesim vertere voluerunt, diminuendo adhuc de conditionibus a Bonfrerio appositis, et loco attestationis Spiritus Sancti substituendo simplicem approbationem ec­ clesiastici magisterii per insertionem in canone. Dixerunt itaque, plures seu libros seu librorum textus, maxime liistoricos, reipsa exstare in Bibliis nostris, qui humana tantum industria conscripti, postmodum auctoritate et approbatione Ecclesiae inter sacros et canonicos fuerunt accensiti. Hunc porro errorem reprobavit Vaticana Synodus docens : ' Eos (1) Bonfrerius, Eraeloq. c. 8, Sect. 7. 20 PARS PRIMA. - CAP. I «vero (libros) Ecclesia pro sacris et canonicis habet, non «ideo quod sola humana industria concinnati, sua deinde « auctoritate sint approbati ». Et re quidem vera, vel primo intuitu apparet 01 unionis falsitas, et absoluta eius oppositio ad regulam rcv< lationis Certe in 2 Tim. III-16 dicitur : Omnia scriptura 'initus inspirata utilis est ad docendum. Nec refert an ponatur ibi vox Θεόπνευστος, divinitus inspirata, per modum praedicati vel per modum adiectivi, quia si per modum praedicati, sensus erit quod omnis scriptura est divinitus inspirata et ad do­ cendum utilis; si autem per modum adiectivi, quod omnis scriptura est utilis, utpote divinitus inspirata. Et utroque modo inspiratio ad omnem scripturam extenditur, ita ut in stylo Pauli idem plane sit γραφή Θεόπνευστος, ac τά ιερά γράμματα, seu sacrae litterae de quibus locutus fuerat in versiculo immediate praecedenti. Propterea etiam, pro synonymis semper habita sunt in Ecclesiae doctrina, scriptura sacra, scriptura canonica, scriptura divinitus inspirata, nec in re adeo nota opus est diutius insistere. Nunc vero, quidquid de inspiratione sentias, id saltem omnino evidenter elucebit : inspirationis nempe nomine significari actionem Dei in hagiographum per quam movetur ille ad scribendum. Unde statim efficitur, librum inspiratum nonnisi eum esse, qui sub speciali Dei motione et influxu scriptus sit. Sed in libro sola humana industria concinnato, quantumcumque superveniat Eccle­ siae approbatio, imo vero, quantumvis accedere supponatur ipsius Dei revelatio in attestationem veritatis omnium et singularum sententiarum, nihil tale habetur, ut in terminis perspicuum est. Ergo, praescindendo etiam ab aliis quam plurimis rationibus quae brevitatis gratia hic omittuntur, certissime concludendum est, nullum exsistere Scripturae li­ brum qui pro sacro et canonico habendus sit, ratione acceptae ab infallibili Ecclesiae magisterio approbationis (x). imo nec (1) Propositio Ecclesiae certiores nos reddit de canonicitate libro­ rum, ac per hoc, de propria canonicitatis ratione, sed non facit eam. UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DKCLARATUR JI ratione consequentis testificationis Spiritus Sancti de rerum in eo scriptarum veritate. Bene itaque Bonfrerius tutos esse volebat ab omni ap­ plicatione tertii illius modi a se excogitati, omnes et singulos libros Scripturae sacrae quae nunc est. Videbat enim eos omnes diser.t revelari ut inspiratos, et nullum inspirationi remanere lot um in modo praedicto. Unde apud ipsum nus­ quam occurrit inepta illa locutio «inspiratio subsequent·. qua utuntur auctores mox refutati, (et dico ineptam, quia imaginari inspirationem quae scripto iam libro posterior sit, nihil aliud est quam contradictoria iungere simul). Sed quod rectissime iudicabat satis non esse ad rationem scri­ pturae inspiratae, sufficiens nihilominus reputabat ad com­ munissimam rationem scripturae sacrae, id est scripturae quae esset verbum Dei. In quo quidem minime sequendus videtur Bonfrerius, quoniam ibi latet quaedam aequivocatio, quam statim ad claritatem totius disputationis oportet re­ movere. Duplici enim sensu dici potest scriptura aliqua verbum Dei : sensu solum obiectivo, et sensu formali. Sensu, inquam, obiectivo, quatenus scriptura illa solum exprimeret et re­ ferret id quod alias est dictum seu revelatum a Deo. Qua quidem ratione verbum Dei sunt symbola fidei, vel divinae traditionis monumenta ; et ideo, cum ex eis proferimus testi­ monia, dicimur argumentum sumere ex verbo Dei tradito. Sensu vero formali, quatenus obiectum seu sententia seu veritas quam scriptura illa exprimit, non modo res esset a Deo revelata seu dicta, verum etiam esset ab eo dicta per scripturam illammet per quam exprimitur : quod sane ne­ quaquam esse potest nisi a Deo sit ipsa scriptura significans, et non sola sententia per scripturam significata. Haec est distinctio vere fundamentalis in praesenti materia, paque prae oculis necessario habenda, nisi velimus ad arbitrarios detorquere sensus hoc nomen scripturae sacrae. Certo enim certius pro scriptura sacra nusquam habita sunt scripta symbola fidei vel monumenta traditionis, praecise propter 92 PARS PRIMA - CAP. ï defectum alterius conditionis mox assignatae, idque recte admodum et rationabiliter. Aliud quippe est quod sacra sit doctrina, sacra sententia, sacra historia quae in scripto est contenta, aliud vero quod sacrum sit, id est ; Deo descen­ dens, scriptum ipsum in quo continetur. Nunc autem si quis bene consideret, facile perspiciet quod consequens illa Spi­ ritus Sancti testificatio de veritate sententiarum contentarum in aliquo libro sola humana industria concinnato, id tan­ tum efficeret : ut nimirum res quae ab homine scriptae et dictae prius fuissent, essent iam dictae etiam a Spiritu Santo et idcirco fide divina credibiles et credendae. Proinde prae­ fatus liber aliquo iam modo dici forsitan posset effectum verbum Dei sensu obiectivo, at certe non sensu formali, prout oporteret ad rationem scripturae sacrae. Plane enim evidens est quod simplex consequens Dei attestatio ne­ quaquam valeret efficere ut veritates enuntiatae in libro illo, attestatae iam forent et dictae a Spiritu Sancto per eam ipsam scripturam quam marte proprio supponitur homo edidisse. Aliter autem esset iudicandum si loco purae et simplicis attestationis de veritate sententiarum quam in medium ad­ ducit Bonfrerius, supponeres inspirationem Spiritus Sancti ad hoc, ut nomine suo, suaque auctoritate, idem ille liber denuo ederetur. Quo solo in casu vera adesset paritas cum schemate legis vel bullae, quod prius a iurisconsulto vel theo­ logo elaboratum, postea publicatur a legislatore vel ponti­ fice, fitque verbum eius tam vere et tam proprie ac si ipse concepisset, ipse scripsisset, ipse dictasset. Verumtamen etiam atque etiam animadvertes quod in allato exemplo, textus legis seu bullae non est verbum principis ratione primae scri­ ptionis, sed secundae, quae tunc aequivalenter habetur, cum princeps subscribit, et ipsum textum facit suum. Idem enim per eiusmodi subscriptionem agitur, ac si assumptum schema verbaliter dictaretur a principe, et sic ab eo dictatum pro­ diret in publicum. Vere ergo reperitur ibi aequivalens scriptio secunda, quae sola in causa est cur scriptura edicti sit sensu etiam formali verbum legislatoris vel Papae. At simile quid UBI DCGMATiCA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR JJ imaginari de Spiritu Sancto, pene ludicra res esse videtur. In omni autm modo, iam versaremur extra praesentem hypothesim qua.· ponit solum consequentem testificationem Dei, quaeque idcircio, non tantum ad rationem scripturae inspiratae , ut ipse Bonirerius concedebat, verum etiam ad quaXemcumqu? rationem scripturae sacrae plane insufficiens •esse ostenditur. Haec igitur dicta sint de primo errore a Vaticana Synodo reprobato, necnon et de opinione Bonfrerii quae huic er­ rori occasionem dedit. Sequitur iam error alter ex eiusdem Bonfrerii doctrina pariter occasionatus. II. Hic error iam non ex approbatione Ecclesiae repetit id quo iormaliter libri nostri pro sacris et canonicis sunt habendi, sed ex horum librorum argumento seu materia, videlicet ex hoc dumtaxat, quod revelationem sine errore contineant ('). Dixerat Bonirerius explicans modum quo iam non consequenter, sed concomitanter Spiritus Sanctus ad hagiographos se habere potest : « Concomitanter sese habet Spi« ritus Sanctus, cum non ad modum dictantis et spirantis « se habet, sed ad eum modum quo quis alterum scribentem «oculo dirigeiet ne in re quapiam erraret. Hoc enim modo « potest Spiritus Sanctus scriptorem hagiographum dirigere. « ut in nullo eum errare fallive permittat. Cum enim prae« sciat quid ille scripturus sit, ita ei adstat ut sicubi videret « eum erraturum, inspiratione sua illi esset adfuturus. Hic « modus videtur a Spiritu Sancto servatus in historiis, dictis « aliorum factisque referendis, quae vel visu cognita, vel « auditu ab hominibus fide dignis accepta fuerant. Ita evan«gelia, ita acta apostolorum, ita caeteri libri historici a pro« phetis aliisve conscripti ». Haec iterum Bonirerius, Pratloq. in Script, c. 8, sect. 3, ubi non iam sicut prius, hypotheticum et mere possibilem modum intendit proponere, sed modum de facto usurpatum quoad plures nostri canonis libros. Ouan(1) Vatic. Const. Dei Filius, cap. 2. 24 PARS PRIMA - CAP. I quam nondum plene eius mens eluceat. Completur enim ex iis quae addit, sect. 6 : « Notanda, inquit, in lioc secundo « modo duo. Unum, licet in hoc modo non se habeat antece« denter divina inspiratio qua singula demonstrentur et in­ it spirentur, non deesse tamen scriptori initio inspirationem « quamdam generalem scribendi talem historiam, \ el pulchras « gnomas ad vitam moresque bene componendos, vel quid «aliud.... Alterum est, licet in hoc secundo modo Spiritus « Sanctus hominem sibi relinquat, subinde tamen i aspirationem « aliquam accedere, ut si quid visorum auditorumque scriptor « esset oblitus, vel si qua in re esset scriptor erraturus nisi « a Spiritu Sancto doceretur, etc. ». Ubi vides, aliqualiter adhuc salvari positivum Spiritus Sancti influxum in hagiographum ; cuius influxus ratione scriptura seu liber aliquo adhuc pacto ad Spiritum Sanctum referretur auctorem. Propterea, in sententia Bonfrerii (aliunde minime recipienda, ut in sequentibus apparebit), non ideo dumtaxat liber aliquis pro sacro et canonico haberi debebit, quod revelationem sine errore contineat. Sed rursus, theologi quidam ante Vaticanum, opinionem Bonfrerii amplexi sunt, exspoliando illam ab omni addito quo adhuc positiva Spiritus Sancti suggestio quadantenus retineretur. Posuerunt enim nudam assistentiam in negativo consistentem (l), et ita quidem ut ratio canonicitatis librorum Scripturae nullo iam modo ex parte auctoris repeti posset. Reliquum igitur fuit ut ex parte solius materiae seu veritatis revelatae sine admixtione erroris in eis contentae quaereretur, et hic est secundus error a Va­ ticano confixus ubi supra.(i) (i) Ita loannes lahn. Introd, ad V. T., apud Franzelin de divin. Script. Thés. 4: «Divinam assistentiam ad praecavendos errores « appellamus suggestionem seu inspirationem, quae appellatio usu « loquendi consecrata est, quamvis non valde apta sit. Exprimit enim « aliquid positivum, cum tamen notio ei subtecta sit negativa. In hoc « ipso quippe haec divina praemunitio ab erroribus differt a revela<1 tione, quod scriptori nullas novas cognitiones suppeditat, sed tan•1 tummodo impedit immixtionem errorum in iis quae iam novit, etc. ». UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO D1CLARATUR 25 Porro ad huius erroris confutationem eadem fere ar­ gumenta valent, quae pro refutatione praecedentis. Et primo quidem, quidquid communé esse potest scripturae inspiratae et non inspiratae, nequaquam exhibet propriam rationem propter quam scripturae nostrae pro sacris et ca­ nonicis habendae sunt. Ipsa enim inspiratio in causa est cur sacrae dicantur et sint, iuxta doctrinam Pauli, in qua idem sunt sacrae litterae et scriptura divinitus inspirata, ut supra notatum est. Atqui in scriptura etiam non inspirata con­ tineri potest revelatio sine errore, ut apparet in symbolis fidei et definitionibus pontificum vel conciliorum. Et ratio facile constat, quia ad hoc quod liber aliquis revelationem sine errore contineat, non est necessarius positivus ille Spiritus Sancti afflatus qui omnino de ratione inspirationis est, sicut satis superque indicat vel ipsum inspirationis nomen, et confirmat etiam Petrus in secunda epistola, I-21, dicens : Spiritu Sancto inspirati, (ύπό Πνεύματος άγίοο φερόμενο·., moti, acti), locuti sunt sancti Dei homines. - Praeterea, ex hoc quod liber aliquis contineat revelationem sine errore, sequitur ad summum quod sit verbum Dei sensu obiectivo, iuxta supe­ rius praemissa. Hoc autem non satis est ad scripturam sa­ cram, quae est verbum Dei sensu etiam formali. - Denique clausus est canon Scripturarum simul cum deposite fidei catholicae, ut fert constans et perpetuus Ecclesiae sensus. Sed in dies augeretur aut augeri posset, si ratio constituens scripturam in esse scripturae sacrae, ea esset quae nunc assignatur. Omnibus itaque modis reiicienda erronea opinio (l). (1) In hac eadem opinione alius error omnino latere videtur. Auctores enim illi aperte supponunt quod non erant aliunde a Deo revelatae omnes et singulae veritates in libris sacris consignatae. Et assistentia quam hagiographis tribuunt, ad hoc tandem «.Ungeba­ tur, ut sine errore omnia scriberent, sive quae divinitus revelata ac­ ceperant, sive quae de visu vel de auditu vel per documenta histo­ rica, humana scientia cognoscebant. Atqui simplex assistentia non id praestat, ut eo ipso fiant a Deo dicta vel testificata, ea quae dicit vel scribit homo cui assistit Deus. Sequeretur ergo, multas esse veri- 26 PARS PRIMA - CAP. I Nunc igitur, si neque ex superveniente approbatione, neque ex materia contenta repeti potest ratio < anonicitatis librorum Scripturae, nihil aliud restat nisi ut repetatur ex eorum scriptione, pro quanto scilicet libri illi lipti a Deo sunt, ac per hoc, Deum habent auctorem. Et in hoc est veritas quae a Vaticana Synodo definita, ex fontibu revelationis accurate diligenterque iam est demonstranda. III. - Primum porro argumentum sumitur e Scriptura ipsa, quae utique si de seipsa testimonium ponit, nonnisi veridicum perhibet testimonium, de Dei revelatione de­ scendens. Scriptura autem seipsam testatur divinitus inspi­ ratam, idque profecto, secundum quod scripta est, Spiritu Sancto inspirante. - Quo posito, sic: Libri conscripti Spiritu Sancto inspirante, a Deo sunt tanquam a causa efficiente principali, ab hominibus vero nonnisi ut ab instrumentis. Sed liber qui a Deo est ut a principali causa, et ab homine nonnisi ut ab instrunemto, est liber qui Deum habet aucto­ rem. Ergo libri Scripturae inspirante Spiritu Sancto conscripti, habent auctorem Deum, et ut tales pro sacris et canonicis sunt habendi. In hoc syllogismo minor est per se nota, quia in omni genere operum, effectus tribui debet causae principali quae per instrumentum agit. Ideoque, statim ac Deus causa prin­ cipalis scriptionis librorum asseritur, implicita quoque as­ sertio est, quod proprius eorumdem auctor haberi debeat. Sola ergo remanet declaranda maior : idem nimirum esse, librum conscriptum Spiritu Sancto inspirante, et libium qui ab homine non sit nisi tanquam a Spiritus Sancti instrutates (puta historicas) in sacris Scripturis contentas, quae non es­ sent fide divina credibiles et credendae. Et tamen catholica doctrina docet, omnia Scripturarum asserta esse divinae fidei obiectum, quia a Deo revelata: sumendo nunc revelationem secundum quod apud theologos revelatum dicitur quidquid a Deo dictum seu attestatum est, sive de iis rebus quae humanae rationi sunt imperviae, sive de illis etiam quae aliunde in sphaera naturalium nostrarum cognitio­ num continentur. UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATOR Î7 mento. Declaratur autem primo, quia inspiratio apud Paulum, est apud Petrum ubi supra, motio sub qua locuti sunt sancti Dei homines, et ex qua explicatur quomodo prophetia siv<· Scriptura voluntate humana allata non fuit, nec est ab hu uno sensu descendens, sed altius repetit ori­ ginis principium, quod est Spiritus Sanctus. - Declaratur deinde secundo, quia ipsum per se inspirationis nomen semper importat suggestionem quam quis accipit ab alio. Proinde inspiratio divina est suggestio a Deo, et inspiratio divina ter­ minata ad scripturam, est motio qua quis divinitus movetur ad scribendum ea quae sibi a Deo suggeruntur. In huiusmodi autem scriptione, habes profecto hominem in ratione instru­ menti, et Deum in ratione causae principalis. Accedunt alia plurima Bibliorum testimonia, quibus exhibetur Deus utens hominibus inspiratis tanquam organis seu instrumentis scriptionis. Velut cum dicitur Spiritus Sanctus locutus in Scripturis per prophetas, in prophetis, per os prophetarum i1). Vel cum ordine inverso dicitur hom<< enuntiasse textus scriptos in Spiritu Sancto (a). Vel cum abso­ lute ponitur Scriptura pro ipso Deo loquente (*). Quae omnia egregie exponit Card. Franzelin de div. Script. Thes. 2. Aliud quoque argumentum est ex universali SS. Patrum (1) Act. I-16: Oportet impleri Scripturam quam praedixit Spi­ ritus Sanctus per os David. Ibid. IV-25: Domine, qui Spiritu Sancto per os David pueri tui dixisti : Quare fremuerunt gentes, etc. Rom. I-2: Deus evangelium ante promiserat per prophetas suos in Scriptoris Sanctis. Heb. 1-6: Cum iterum introducit primogenitum m orbem terrae, dicit : et adorent eum omnes angeli Dei. Heb. ΠΙ-7: Sicut dicti Spiritus Sanctus Hodie si vocem eius audieritis, etc. Heb. IV-4: Dixit (Deus) in quodam loco de die septima sic : Et requievit Deus die septima ob omnibus operibus suis. (2) Matth. XX-43: Quomodo David in Spiritu vocat tum Domi­ num dicens : Dixit Dominus DUo meo. Quid sit autem dicere in Spi­ ritu Sancto, explicat ipse David 2 Reg. ΧΧΙΓΙ-2: Spiritus DAi. inquit. locutus est per me, et sermo eius per linguam ineam. (3) Galat. III-8: Providens Scriptura... praenuntiavit Abrahac. quia benedicentur in te omnes gentes. »8 PARS PRIMA - CAP. I UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR consensu. Dicunt enim, Scripturas esse conscriptas per Spi. ritum Sanctum, vel per operationem Spirit’. . Sancti (*), esse litteras Dei ad homines missas (1 23), Scripturas ( .e a Deo dictas (*j esse a Deo, vel operatione Dei datas ct conditas (45 ), homines in iis scribendis fuisse instrumenta sub ope; 'ione divini Spi­ ritus (6). Hinc in specialibus documentis authentici ; lidei Ecclesiae, explicite dicitur Deus profitendus auctor librorum utriusque Testamenti : « In professione fidei episcopis ordinandis prae" scripta, quae ab eis adhuc nunc editur ; in professione fidei « a Leone IX missa ad Petrum Antiochenum ; in symbolo «Graecis proposito in Concilio Lugdunensi II, haec fides « enuntiatur : Credo etiam novi et veteris Testamenti, Legis « et Prophetarum et Apostolorum unum esse auctorem Deum «et Dominum omnipotentem. Adhuc expressius in Concilio «Florentino, decreto pro lacobitis idem declaratur: Sacro« sancta Romana Ecclesia unum atque eumdem Deum veteris « et novi Testamenti, hoc est, Legis et Prophetarum atque Evan« geiii profitetur auctorem, quoniam eodem Spiritu Sancto « inspirante utriusque Testamenti sancti locuti sunt, quorum « libros suscipit et veneratur, qui titulis sequentibus conti« nentur. Hic igitur dicitur Deus auctor Legis, Prophetarum, « et Evangelii, quatenus conscriptores omnium librorum « sacrae Scripturae locuti sunt, scribendo nempe ipsos libros, «Spiritu Sancto inspirante. Proinde talis est inspiratio ad (1) Origen, contra Celsum, 1. 5, n. 60. — Theoph. Antioch, ad Antolyc. c. 2, n. 9. — Athanas. Praef. in Psalm, n. 2-10. — Hieron. in Mich. 1. 2, c. 7, vers. 5-7. — August. 1. 18 de civit, c. 41, n. 1. — Chrysost. Horn. 21 in Genes, n. 1. (2) Chrysost. Horn. 2 in Genes, n. 2. — August. Serm. 2 in Psalm, yo, n. 1. — Greg. Magn. 1. 4 epist. 31. (3) Clem. Rom. epist. 1 ad Cor. c. 45. — Iren. 1. 2 c. haeres, c. 28, n. 2. — Cyrill. Hieros. Catech. 16, n. 2. —Basil. Horn. 9 in Hex. n. 1. (4) Clem. Alex. Strom. 1. 2. (5) lustin., Cohort, ad Gent. n. 8. — Athenag., Legat, n. 9. Ambros., epist. 8, n. 1. — Cassiod., Instit. c. 13. — Gree. Maen. Mor., Praef. c. 1. JQ «scribendum, ut Deus sit auctor librorum. Porro ipsum «Concilium Tridentinum in Sessione IV, hoc decretum «Synodi Florentiae prae oculis habuit. Eodem igitur sensu « intelligi debent verba Tridenti ni : omnes libros tam veteris « quam novi- i : · /amenti, cum utriusque unus Deus sit auctor..... «suscipit et ;. neralur » ('). Novissime tandem Vaticanum hanc perpetuam Ecclesiae fidem decreto suo iterum iterumque sanxit, proscriptis simul grassantibus pro tempore erroribus qui eidem adversabantur. Sed quoniam de praeciso sensu formulae : Deus auctor librorum utriusque testamenti, quidam adhuc dubitare videntur, ideo statim, ad huius dubii elucidationem, sequentem statuimus propositionem. § 2. Quod Deus est auctor librorum novi et veteris Testa­ menti non sensu abusivo, quatenus solum inspiravit hagio­ graphis consilium scribendi, suppeditavit generale libri argumentum, et dum scriberent, adstitit ne errarent; sed sensu proprio, quatenus libros ipsos cum omnibus suis partibus, scriptoribus sacris quibus tanquam instrumentis utebatur, suggerendo dictavit. Unde sequitur, omnia et singula in originalibus Scripturae libris contenta, prout et ea ratione qua in eisdem libris lectori proposita iacent, vere esse a Deo ut directum ad nos scriptum verbum Dei. I. - Sententia hic confutanda, est ipsa sententia Bonfrerii superius secundo loco adducta. Quae etsi, ut iacet. nequaquam dici possit in Vaticana Synodo directe reprobata, adhuc tamen facile destruitur argumento deducto ex definitione Concilii. Haec enim definitio, sensui et litterae praecedentium decretorum fidei ad amussim inhaerens, proponit integros Scripturae libros cum omnibus suis partibus, tanquam sacros (1) Documenta Synodalia Concilii Vaticani. Collect. Lacens. Tom. 7, col. 522. 30 PARS ΡΚΙΜΛ - CAP. ί et canonicos. Sacros vero et canonicos eos declarat quatenus Deum habent auctorem. Sequitur ergo, De ton esse auctorem integrorum librorum quoad omnes eorum part· Porro auctor libri integri quoad omnes eius partes, ille profecto non est, qui tantummodo suggessit scribendi consilium, suppeditando etiam argumentum generale, sed ille solus qui totum librum ab initio ad finem scripsit: idque vel per se, (quod quidem in casu, semel pro semper manet exclusum, cum sit perquam evidens, sacros libros non fuisse a Deo immediate conscriptos), vel per alium tanquam per scriptionis instrumentum. Scri­ bere autem librum per alium tanquam per scriptionis instru­ mentum, nihil aliud est quam suggerere et dictare omnia quae ponuntur in libro. Ergo a primo ad ultimum, legitima Vaticanae definitionis conclusio est, quod Deus sacros libros integros cum omnibus suis partibus, hagiographis quibus tanquam instrumentis utebatur, positiva suggestione dictavit. At statim occurrunt novi exegetae de schola larga cri­ ticorum, dicentes non definiri in Vaticano quod Deus sit librorum Scripturae auctor simpliciter et absolute, sed solum cum addito diminuente : eatenus auctor, quatenus inspi­ rator. Ait enim Concilium quod libri canonici, Spiritu Sancte inspirante conscripti Deum habent auctorem. Quod est di­ cere, eos ideo habere Deum auctorem, quia sunt Spiritu Sancto inspirante conscripti, et non vice versa. Proinde, inquiunt, absonum est inferre modum quo se habuit Deus condendo Scripturam, ex formula dogmatica, Deus est auctor librorum Sacrae Scripturae, absolute sumpta, ut Franzelin fecit, de div. Script. Thes. 3. Sed vulgaris etiam logica requirit ut per prius determinetur inspirationis mensura et modus, et exinde consequenter eruatur legitima interpretatio verborum quibus librorum nostrorum auctor declaratur Deus, non autem e converso. In quo quidem, nunc sub una, nunc sub altera forma explicando, magnum doctrinae appara­ tum sibi videntur proferre novi nostri critici, sed frustra, quia fortasse ipsorum logica, et non illa Cardinalis Franzelin, in defectu est. UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 3« In primis tlsissimum est, esse in definitione Vaticana additum diminuens. Nam verba illa, Spiritu Sancto inspiranto conscripti, as g nant rationem cur libri Scripturae Deum auctorem habeant, id est causam ontologicam ex qua fit ut ad Deum tanquam ad proprium auctorem referantur. Sed quis, quaeso, unquam imaginatus est quod assignare causam effectus, est diminuere de veritate et proprietate eius quod ut effectus affirmatur? Certe cum definitui in conciliis, lesu Christi corpus sanguinem in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter contineri, transubslantialis pane in coi pus et vino in sanguinem potestate divina (l), assignatur transub­ stantiate ut causa praesentiae corporis Christi in sacramento. Numquid propterea, de veritate et proprietate huius prae­ sentiae aliquid diminuitur ? Numquid non tam absolute definitur praesentiae veritas, quam absolute enuntiatur transubstantiationis reaiitas ? Et simili modo in praesenti, utrumque est in omhi proprietate terminorum accipiendum. quod Deus est librorum Scripturae auctor, et quod libri Scripturae eo inspirante conscripti sunt. Non ergo, vel specie tenus, additum diminuens ibi invenire est. Insuper distinguere oportet causam essendi quae est in ordine ontologico, et causam inferendi quae est in ordine logico. Et licet secundum causam essendi, ideo Deus sit Scripturae auctor, quia eo inspirante Scriptura conscripta est, et non vice versa, adhuc tamen secundum causam infe­ rendi rectissime dici potest quod ideo Scriptura inspirante Deo conscripta est, quia habet auctorem Deum. Sicut si dicerem quod secundum causam essendi, ideo in Eucharistia continetur corpus Christi, quia transubstantiatus est panis in ipsum, ut habetur in Lateranensi IV, et quod secundum causam inferendi ideo transubstantiatus est panis, quia corpus Christi sub speciebus sacramenti veraciter continetur, ut habetur in Tridentino, Sess. 13, cap. 4. Sicut etiam si di­ cerem quod secundum causam essendi, ideo Caius est filius (1) Cone. Later. IV, cap. Firmiter. .y PARS PRIMA - CAP. ί Titii, quia genitus ab eo est, et quod secundum causam in­ ferendi, ideo est ab eo genitus, quia filius ciu · est. Quippe, si mihi undecumque constat filiatio, rectis, ne infero ge­ nerationem quae est causa filiationis. Et ratio a priori est quia sicut causa ex qua necessario sequitur (n‘-< tus demon­ strat effectum, ita ordine inverso, effectus demo:; ,trat causam Hinc, si in regula fidei invenio libros Scriptura . utpote Spi­ ritu Sancto inspirante consciiptos, Deum habere auctorem, nedum ratio mihi sit diminuendi aliquid de proprietate et rigore formulae dogmaticae, Deus est auctor librorum Sacrae Scripturae, suppeditatur potius unde ex hoc quoque capite mensuram inspirationis accipiam: pro quanto scilicet infal­ libilis Ecclesiae doctrina me certiorem facit, tantam esse inspirationi Spiritus Sancti extensionem attribuendam, quan­ ta requiritur ad hoc ut vere et proprie dici possit Deus, li­ brorum sacrae Scripturae auctor. Omnibus igitur modis nullius valons est argumentum criticorum ('), et arguendo ex auctoritate conciliorum, optime infertur libros canonicos fuisse de integro a Spiritu Sancto positiva suggestione dictatos. At nec desunt qui fidem integralis inspirationis origi­ nalium scripturarum elevare volunt, hac ratione ducti : Quia (i) Consulto hic praetermittuntur rationes quibus nonnulli phi­ lologi persuadere volunt, non esse eumdem sensum vocis latinae auctor, et vocis italicae autorc, vel gallicae auteur. Falsitatem incon­ sideratae assertionis ostendet tibi Forcellini, Lexicon totius latinitatis: « Auctor.... proprie significat eum qui auget, hoc est, gignit ac pro«ducit... Spfeciatim vero sumitur saepissime pro scriptore, scrittore «autore. Cic. 12 Attic. 18; Lectitare auctores. Suet. Aug. 89: Evolvere «auctores. Id. Gramm. 8: Evulgare libros nomine auctoris. Liv. 2, 8: « Invenire apud auctores, etc. etc. ». Nonnisi quarto decimo loco po­ nitur acceptio illa quam adversarii propriam et primariam esse vel­ lent: « 140 Latius inde extenditur, ad significandum eum, cuius au« ctoritate aut imperio, item consilio, opera, impulsu, suasu, vel α etiam periculo aut exemplo aliquid fit. Cic. 1 Leg. 20: Tibi magno«pere auctor sum ut, etc. Tacit. 3 Hist. 71: : Furens miles aderat, «nullo duce: sibi quisque auctor, etc.». Caeterum, in locutione complexa, auctor libri, nonnisi unica est acceptio, initio posita. UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DBCLARATU* 3) scilicet in decreto Tridentini ad quod sese referunt Patre* Vaticani, non dicitur simpliciter: libros ipsos integros cum omnibus suis partibus esse, sacros et canonicos, sed: libros ipsos integros cum - inibus suis partibus, prout in Ecclesia catho­ lica legi consue ' runt et in veteri vulgata latina editione habentur. Porro, inquiu ; non omnia quae in vulgata reperiuntur. sacra et canone a dici possunt, cum menda quaedam in ea, aequivalenter saltem, ipsum Tridentinum admiserit. Ergo partes quae sacrae et canonicae definiuntur, non sunt omnia et singula quae primitus scripta erant in libris originalibus. Sed hoc nihil esse, evidenter tibi constabit si consideres quod decretum Tridentinum de canonicis Scripturis non respicit directe vulgatam versionem qua talem, quia versio non est sacra et canonica qua versio, sed solum qua authen­ tica, id est conformis cum originali. Et de hac conformitate seu authenticitate vulgatae directe non agitur nisi in decreto sequenti de editione et usu sacrorum librorum. Primum itaque decretum directe est de ipsis originalibus libris, qui integri, ac per hoc, cum omnibus partibus ad eorum integritatem quocumque modo pertinentibus sacri et canonici definiuntur. Nunc autem, quia de aliquibus poterat oriri dubium an essent necne, integrantes Scripturae originalis partes, (nam capita 13 et 14 Danielis, itemque plura loca libri Esther, in He­ braeorum voluminibus Hieronymus non reperit ; et rursus, alia quaedam in novo testamento, velut Marc. XVI, 9-20. Luc. XXII, 43-44, Ioan. V-4 et VII-53. etc., a nonnullis Patribus notantur ut in paucioribus vel pluribus codicibus omissa) : ideo oportebat statuere pro norma aliquam edi­ tionem in concreto. Et hac de causa non satis fuit Concilio dicere, libros ipsos integros pro sacris et canonicis habendos, (quod utique satis erat ad integralem inspirationem origi­ nalis scripturae firmandam), sed addendum fuit : cum omnibus suis partibus prout in Ecclesia catholica legi consueverunt et in veteri vulgata latina editione habentur, ut scires ad origi­ nales Scripturas ea quoque pertinere, quae in multis codi­ cibus sive hebraicis sive graecis nunc desiderantur, et tamen Billot - D<* iiu^iratiaw Sacrae Scrift/ur, 34 PARS PRIMA - CAP. 1 in veteri illa editione vulgata, longo tot s.k nlorum usu in ipsa Ecclesia probata, continentur. II. - Sequitur nunc aliud caput argumenti. iam non ex definitione Vaticana, sed ex ipsis fontibus mule Concilium suam deprompsit doctrinam. Sunt autem Script ura et Traditio. Et Scriptura quidem ubi supra, iam de seip i testimonium posuit dicens: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis esi ad docendum. Expressius in graeco: Πάσα γραφή Οεόπνεοβτος και ωφέλιμος, videlicet: est divinitus inspirata et utilis. Porro, si inspiratio ad omnem scripturam, et consequenter ad omnes et singulas eius partes se extendit, ergo et suggestio seu dictatio. Ac per hoc, in ultima analysi venire nunc poterit ut conclusio argumenti scripturalis, illud ipsum quod in ar­ gumento superiori, ex auctoritate Concilii ut antecedens accipiebatur, Deum nempe esse integrae scripturae auctorem. Nam uterque processus est rectus. Primus sic : Deus est in­ tegrae Scripturae auctor, ergo omnia inspiravit, omnia dictavit. Secundo sic : Omnia inspiravit, omnia dictavit, ergo est auctor Scripturae integrae. Et uterque simul est etiam legitimus, absque calumnia circuli vitiosi, dummodo alia via quam ex alterius enthymematis conclusione, alterius antecedens supponatur acceptum. Sed veniamus iam ad SS. Patres, integerrimos traditae ab apostolis fidei testes. Quorum testimonia si scriberentur per singula, nec ipsa arbitror integra volumina sufficere posse. Omitto igitur loca illa innumera, et ex parte superius indi­ cata, ubi sacrae litterae dicuntur ab eis simpliciter et absolute, eloquia Dei, Dei libri, voces Dei, scripturae a Spiritu Sancto conscriptae et editae. Omitto pariter quod fides inspirationis sese ad omnes etiam minimas sacrorum librorum partes extendentis, est apud Patres universos, evidens praesuppositum super quo fundatur omnis eorum interpretandi modus, et omnis ratio respondendi ubique ad occurrentes difficul­ tates sive antilogias. Solum in proposito est pauca quaedam selecta pro nunc adducere, quae ad rem magis facere vi­ debuntur. UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DICLARATUR 35 Hilarius in Psalm. 135, n. 1: «Non est otiosus prophe­ ticus sermo ... enim in viris prudentibus expectari id « maxime solet, ut ea quae loquuntur, gravitate eorum doctri­ naque digna i t..., quanto magis id coelestibus eloquiis ■ opinandum ut quidquid in his est, excelsum, divinum, « rationale et perfectum existimetur ». Sed hoc profecto, non alia de causa nisi quia omnia ibi sunt dictata a Spiritu Sancto. Chrysostomus, Horn. 21 in Genes, n. 1 : « Neque enim est 0 syllaba vel apiculus in sacris litteris, in cuius profundo « non sit grandis quispiam thesaurus.... Neque opus habet « divina scriptura hominum sapientia ut intelligatur, sed « revelatione Spiritus, ut hausto inde vero sensu, magnum « nobis hinc lucrum accrescat. Nam si in saecularibus negotiis « scripta quae ab hominibus conficiuntur, saepe.... ab una «syllaba multum momenti habent: multo magis hoc inscri« pturis divinis a Spiritu Sancto compositis invenitur ». Basilius, Horn. 9 in hexaem. n. 1, rationem exponens cur de rebus scientificis in scriptura nihil, hanc causam reddit, quia omnia in scripturis sunt dictata a Spiritu Sancto, qui de his nos instruere non curat. « Numquid ideo, inquit, « Spiritus Sancti eloquia censuero infatuata sapientia esse « viliora ? Nonne potius ideo ei dedero gloriam, qui mentem «nostram in rerum vanarum occupatione non detinuit, sed « omnia ad aedificationem et perfectionem animarum no« strarum conscribi sanxit » ? Ambrosius, epist. 8, asserens nihil in sacris codicibus expressum inveniri, quod non ex divina suggestione descen­ derit : « Non secundum artem scripserunt (sacri scriptores), « sed secundum gratiam quae super omnem artem est. Seri« pserunt enim quae Spiritus eis loqui dabat >·. Hieronymus, epist. 27, n. 1, refutans eos quos in corre­ ctione vulgatarum scripturae versionum patiebatur adver­ sarios : « Quos ego, ait, cum possem meo iure contemnere, « (asino quippe lyra superflue canit), tamen ne nos superbiae. « ut facere solent, arguant, ita responsum habeant : Non adeo 36 PARS PRIMA - CAP. I «me hebetis fuisse cordis, et tam initio viderunt, et ministri fuerunt sermonis), ex ordine (ibi libere, optime Théophile. Et auctor 2 Mach. II-27 : Et nobis ipsis qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, imo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. Quae omnia profecto non sunt sim­ plicium amanuensium. Amanuensis enim nihil testatur, non opus habet assequi praeviam cognitionem earum rerum quas scripto effert, non assumit negotium sudoris et vigi­ liarum plenum, sed quorum verborum phantasmata interius accipit, eorum lineamenta exterius ponit. Praeterea, sicut inspiratio divina non tollit in sacris libris historicis formalitatem auctoritatis etiam humanae quae ceteris quibusvis monumentis praeteritorum temporum communis est, atque in praeambulis fidei ad fundandum credibili tat is indicium usui esse debet : ita nec aufert ab epistolis apostolicis veram ac propriam rationem epistolarum, sive Pauli, sive Petri, sive lacobi. atque ita porro. Sed si sacri illi libri ab hagiographis émanassent tanquam a pun> Dei amanuensibus, nec evangel ia in aliquo convenirent cum consuetis historiae documentis, nec epistolae vere inscri­ berentur : epistola Pauli ad Romanos, epistola Petri ad electos advenas dispersionis Ponti, et sic de aliis. Quippe epistola quam purus amanuensis scribit, non ipsius, sed solius dictantis epistola est. Accedit tertia consideratio quae ad universos scripturae libros aequaliter applicatur, quia singuli hagiographi pro­ prium habent stylum secundum diversitatem ingemi, edu­ cationis, atque originis. Certe de Isaia dicit Hieronymus : < Ac primum de Isaia sciendum quod in sermone suo disertus 41 PARS PRIMA - CAP. ι « sit : quippe ut vir nobilis, et urbanae < i< ntiae, nec habens ■ quidquam in eloquio rusticitatis ari, -i tum. Unde accidit - ut prae caeteris, florem sermonis ein translatio non po« tuerit conservare» (l). Tum de I erem i a : lercmias propheta, t sermone apud Hebraeos, Isaia et Osce et quibusdam «aliis prophetis videtur esse rusticior, st d sensibus par est, «quippe qui eodem spiritu prophetaverit. Pono simplicitas «eloquii, a loco ei, in quo natus est, accidit. Fuit enim Ana· « thothites, qui est usque hodie viculus, tribus ab lerosolymis « distans millibus» (12). Tum de Ezechiele: « Eodem tempore, « licet posterior, hic in Chaldaea, leremias in I udaea propheta« verunt. Sermo eius nec satis disertus, nec admodum rusticus «est, sed ex utroque medie temperatus » (3). Denique quis non vel primo intuitu recognosceret proprium et characteristicum vel Pauli vel loannis modum, ut de caeteris sileam, de quibus etiam par atque eadem ex omnium consensu obser­ vatio est ? Nunc autem in hypothesi verbalis dictationis, in qua omnis etiam grammaticalis constructio esset a solo Deo, et nihil plus contulisset hagiographus quam merum materialis calami ministerium, diversitas illa in sacris libris inventa non secus ac in aliis omnibus litterariis hominum operibus, nullam connaturalem haberet explicationem. Acce­ dit tandem quod absonum esset refundere in Spiritum San­ ctum vitia grammaticae, velut soloecismos, hyperbata, 'et alia eiusmodi quae notat Hieronymus in c. 3 ad Ephesios, aut imperitiam sermonis quam Paulus 2 Cor. XI-6 in se con­ fitetur, aut possibiles defectus pro quibus forte admissis excusationem petit auctor 2 Mach. XV-39, sic dicens: Ego quoque in his jaciam finem sermonis. Et si quidem bene, et ut historiae competit, hoc et ipse velim. Sin autem minus digne, concedendum est mihi.. Concludendum igitur est, i nadmissibilem esse verbalem (1) Praefatio in librum Isaiae. (2) Prologus in leremiam. (3) Praefatio in Ezechielem. UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 45 illam dictationem a nonnullis theologis assertam, et tanto magis inadmissibilem, quanto minus necessaria ostenditur ad hoc ut - um omni verborum proprietate Deus sacrorum librorum · ictor et dicatur et sit. Adhuc enim sine illa manet ipse solu principalis causa compositionis et scriptionis eorumdem, quemadmodum satis superque apparebit ex his quae in sequentibus supersunt iam explananda. II. Dico itaque assurgendum esse ad altiorem dictandi modum, eumque maxime proprium Deo. Et ad huius rei evidentiam considerandum venit quod in editione cuiuslibet libri duo distinguuntur : primo compositio contextus senten­ tiarum , seu mentalis eius conceptio et formatio ; tum deinde scriptio exterior, quae nihil aliud est quam transpositio for­ mati contextus in materiales chartas per calamum et atra­ mentum. Duobus proinde modis imaginari poteris, aliquem assumi in libri edendi instrumentum. Primo ita ut sit instru­ mentum quoad solam scriptionem externam. Secundo, ita ut sit instrumentum quoad ipsam quoque contextus compo­ sitionem. Et non est tertius quispiam modus excogitabilis, ut cuilibet attendenti statim apparebit. In primo igitur modo intervenit dictatio verbalis mox declarata, in qua totius acceptio contextus a dictante est. et activitas instrumenti nonnisi consequenter incipit exer­ ceri, quia tunc instrumentum pure et simpliciter movetur ad hoc ut vocabula ab exteriori sibi suggesta, calamo deli­ neet. Et cum ad compositionem libri nihil conferat, nihil quoque in ea ponit de proprio stylo propriare ratione con­ cipiendi. Unde tandem, excepta manuscript! materialiratv. nihil refert, cuius scribae, cuiusve amanuensis ministerium adhibeatur. At non ita in altero modo, ubi intervenit dictatu· quae iam non fit per verba sonantia vel eorum phantasmata. Tunc a dictante non est acceptio contextus iam formati Tunc activitas instrumentais praecedit formationem senten­ tiarum, quia ad ipsammet ordinatur. Tunc non sola scripti materialitas, sed et eius formalitas impressam retinebit propriam instrumenti indolem, characteristicumque modum. 46 PARS PRIMA - CAP. T Porro dictatio ista consistit in interiori motione seu instinctu ad concipiendum mentaliter sententias et propositiones quas principalis auctor in libro esse vult easquc sic conceptas scripto consignandum. Et quia, ut supra ostensum est, prior dictationis modus in scripturis sancti non habuit locum, remanet admittendus hic posterior, ut in quo sit reposita vera et propria scripturalis inspirationis ratio. Sed ne confusa et generali tantum notione contenti esse videamur, veniendum est nunc ad ulteriorem eius expo­ litionem seu analysim, quam in sequenti capitulo, Deo iuvante, pro viribus prosequemur. CAPITULUM SECUNDUM UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR ϊπδ Πνεύματος Αγίου φερόμενοι ελάλησαν άγιοι θεού άνθρωποι. a Petr. Ι-ar. Quisquis sane ad scribendum librum se accingit, tria facit. Primo accipit notitiam rerum de quibus erit ille liber. Secundo excogitat intus in mente sua singulas per ordinem sententias, simul cum verbis quibus exprimantur. Tertio exterius transcribit in codice contextum qui fuit prius in cogitatione formatus et expressus. Porro, si verum est sanctos Dei homines per quos in scripturis sacris locutus est Spiritus Sanctus, non fuisse puros et simplices amanuenses, sed aliquo etiam pacto auctores librorum qui sub eorum nomine pu­ blicantur, consequens est quod in eis etiam, tria illa quae in ceteris auctoribus signata sunt, reperire sit. Differenter tamen, quoniam non principales, sed instrumentales tantum auctores sunt. Et quia eatenus instrumentales, quatenus sub inspiratione divina scripserunt, prae primis necesse est secernere id quod praesuppositive solum ad inspirationem se habet, ab eo quod ipsam rationem piaedictae inspirationis seu dictationis seu motionis instrumentalis (haec enim omnia in praesenti idem sunt), intrinsece et formaliter ingreditur. Huc igitur spectabit prior huius capituli propositio. 48 Pars prima cap. π § Ι· Quod acceptio notitiae rerum scribendarum est quidem de praerequisitis ad inspirationem, sed nondum in ea for­ maliter includitur. Et quod haec acceptio fit dupliciter. Vel per communicationem divinam secundum unum aut alte­ rum e multiplicibus modis quos assignat S. Thomas ubi de prophetia, si res sint a cognitione scriptoris procul remotae. Vel per media naturalia sub assistentia divina, utputa per propriam hagiographi industriam in quaerendis documentis, consulendis fontibus historicis, et comparan­ dis omnibus quae ad scientiae humanae acquisitionem faciunt, si secus. I. - Notissimum est, multas esse res in scripturis quae hagiographis nota esse non potuerunt nisi per revelationem propheticam. Est autem prophetica revelatio de his quae procul sunt a nostra cognitione; quorum est triplex gradus, ait S. Thomas 2-2, 0. 171, a. 3 : « Unus est eorum quae « sunt procul a cognitione huius hominis sive secundum « sensum sive secundum intellectum, non autem a cognitione «omnium hominum. Sicut sensu cognoscit aliquis homo «quae sunt sibi praesentia secundum locum, quae tamen «alius humano sensu, utpote sibi absentia, non cognoscit. « Et sic Elisaeus prophetice cognovit quae Giezi discipulus « eius in absentia fecerat, ut habetur 4 Reg. V. Et similiter «cogitationes cordis unius alteri prophetice manifestantur, «ut dicitur 1 Cor. XIV, et per hunc modum etiam, ea quae « unus scit demonstrative, alii possunt prophetice revelari. « Secundus autem gradus est eorum quae excedunt univer« saliter cognitionem omnium hominum, non quia secundum « se non sint cognoscibilia, sed propter defectum cognitionis «humanae, sicut mysterium Trinitatis quod revelatum est «per Seraphim dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus, etc., «ut habetur Isai. VI. Ultimus autem gradus est eorum quae UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 49 «sunt procul ab -nnniurn hominum cognitione, quia in seipsis «non sunt cognoscibilia, ut contingentia futura quorum ve«ritas non est determinata. Et quia quod est universaliter « et secundum se potius est eo quod est particulariter et per « aliud, ideo ad prophetiam propriissime pertinet revelatio «eventuum futurorum, unde et nomen prophetiae sumi vi« detur ». Constat autem quod prophetica revelatio de qua nunc nobis sermo, minime restringitur ad res ultimi gradus, sed generaliter extenditur ad ea omnia quorum notitia ad­ veniebat hagiographis supernatural! via, sive essent de futuris contingentibus, sive de mysteriis coelestibus, sive demum de iis quae etsi intellectum humanum per se non superantia, ex quacumque tamen causa ipsis sacris scriptoribus natura­ liter nec cognita erant, nec cognoscibilia. In hac porro revelatione prophetica duo generatim di­ stinguit S. Thomas tanquam a Deo indita : primo species ad repraesentandum veritates intelligibiles, secundo lumen confortans potentiam intellectivam ad eas assequendas recto iudicio. Et quantum ad primum ait esse similitudinem inter divinam revelationem et doctrinam humanam, non autem quantum ad secundum, quia homo suo discipulo repraesentat aliquas res per signa locutionum, sed non potest interius confortare intellectum ad recte et infallibiliter indicandum de rebus praesentatis ('), Insuper, quoad ipsam rerum reprae­ sentationem quae fit per species, similitudo doctrinae humanae valde deficiens est et imperfecta. Intelligibiles enim species humanus magister non causât in mente discipuli, nisi pro­ ponendo ei quaedam exteriora signa intelligibilium intentio­ num quas intellectus discipuli ab illis signis accipit, et recondit in seipso (2). At Deus multis aliis modis, iisqve etiam longe excellentioribus, id facit. Res enim repraesentantur menti prophetae, quandoque quidem mediante sensu exteriori, sicut cum Daniel vidit scripturam parietis. Frequentius (1) S. Thom. 2-2 a. 173, a. 2. (2) S. Thom, de Verit. Q. 11, a. 1. Bii.i ot - De inspiralwtte Sacrae Scrt/turae 50 PARS PRIMA - CAP. II vero, vel per formas imaginarias divinitus formatas et non per sensum acceptas, sicut cum loannes vidit in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis, et cecidit ad pedes eius tanquam mortuus; vel per species praeacceptas a sensibus, sed divinitus aliter ordinatas secundum congruen­ tiam ad veritatem revelandam, nam( et ex divci i ordinatione earumdem litterarum accipiuntur diversi intellectus), sicut cum leremias vidit ollam succensam a facie aquilonis; vel demum per species immediate et directe ipsi meati impressas, sicut patet de his qui acceperunt scientiam 1 sapientiam infusam i1). Et propter hoc Apostolus dicit, ma tifariam mul­ tisque modis olim locutum esse Deum in prophetis. Verum de diversis illis modis quibus acquiritur prophetica cognitio, non est nunc disserendi locus. Id unum interim animadvertes, quod etsi recte a Deo infusa dicantur huius cognitionis principia, puta lumen interius confortans intel­ lectum, vel etiam species revelandarum rerum repraesentativae (quanquam illae non semper sint ex infusione divina, ut mox dictum est, sed quandoque a Deo sit sola nova or­ dinatio seu dispositio specierum praeexsistentium), nusquam tamen dices infusum ipsum cognitionis actum. Etenim actus cognoscitivus quaedam operatio vitalis est, essentialiter ab intrinseco exoriens atque elicita, cui absolute repugnat ut sit ab exteriori indita. Unde sequitur quod ipsa quoque cognitio prophetica adhuc servat modum cognoscentis. Mo­ dum autem cognoscentis dico, etiam ex parte rei cognitae, sicut generale est quoties cognitio perficitur per hoc quod cognitum intelligibiliter concipitur et exprimitur a cogno­ scente. Er haec observatio non parum iuvabit in decursu huius nostrae analysis, ut postea suo loco apparebit. II. - At non omnia in libris Scripturae consignata, de eo genere rerum sunt, quas praecedens categoria comprehendit. Plurima enim inveniuntor, quae vel ex intima conscientia sacri scriptores noverant, sicut patet de propriis cogitatio·(i) (i) S. Thom. 2-2, Q. 173, a. 2. UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAOIS EXPOLITUR 5* ni bus propriisque affectibus ab eis identidem manifestatis et expressis; vel in sua memoria retinebant, sicut constat de eventibus quibus ipsi interfuerant, et quorun testes existebanr oculati , vel denique communibus et humanis mediis assequi poterant, sicut videre est quoad facta quae in historiae fontibus continebantur. Porro, non solum nulla est necessitas asserendi, harum rerum notitiam alia via quam communi et ordinaria, eis advenisse, verum etiam est positiva negandi ratio, eaque apodictica et plane peremptoria, cum ipsi hagiographi con­ suetum informationis modum, vel signate vel exercite de se attestentur. - Signate quidem, velut cum auctor 2 Mach. II-24, asserit se uno volumine breviare ea quae fuerant a Iasone Cyrenaeo quinque libris comprehensa, vel cum Lucas in principio sui voluminis declarat dicens : Sicut tradiderunt nobis qui a principio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis. Ex quo recte infert Hieronymus in libro de scriptoribus ec­ clesiasticis : « Igitur evangelium sicut audierat scripsit, acta «vero apostolorum sicut viderat ipse composuit». - Exercite etiam, velut cum historici sacri passim indicant fontes unde hauserunt cognitionem eventuum, quemadmodum frequens est in quatuor libris Regum, et in duobus Paralipomenon. Nam i Par. XXIX-29, historia David sic concluditur : Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et libro Nathan prophetae, atque in vo­ lumine Gad videntis. Item paulo supra, XXVII-24, de fastis regis David occurrit mentio. Et 2 Reg. I-19, elegiam de morte Saulis et lonathae ex libro iustorum se transumpsisse sacer auctor ait. Et 3 ac 4 Reg., de libro verborum dierum Sa­ lomonis, de fastis regum Inda, et fastis regum Israel continua allegatio est i1). Et ideo non est in hac parte relictus ullus dubitandi locus. Animadverte tamen quomodo consulto dictum sit in (1) Cf. Comely, Introd. in V. et N. T. libros. De V. T libris hi­ storicis, c. 5. 52 PARS PRIMA - CAP. Il thesi : per media naturalia sub assistentia divina, ut scilicet iam insinuetur, debuisse omnem praecaveri errorem in hac informatione ad inspirationem praevia. Et ratio est quia scribenda Deus non inspirat nisi de fundo veritatis. Si de hoc dubitas, remittam te ad ea quae inferiu licenda sunt ubi de inerrantia scripturae sacrae. Interim v< > puto quod sine temeritate praesupponi potest illud quod ■ !< Deo Optimo Maximo, vel ipsa fere congenita mentibus hominum notio fert, quodque nullus unquam scientiae criticae progressus valebit expungere. Ergo, ne a spuriis et corruptis fontibus informationes suas accipiat is qui a Deo destinatur divini libri scribendi instrumentum, sensus quoque communis iam nunc satis superque requirit. Quia etsi acceptio notitiae rerum scribendarum nondum ad inspirationem formaliter peitineat, adhuc tamen ad eam se habet vehit materialiter et praesuppositive. Et utrumque stati m declaro. III. - Dico igitur quod praefatae notitiae acceptio non clauditur intrinsece in inspiratione. Nam primo, omnis scriptura est divinitus inspirata, et eodem ubique modo, quippe inspiratio unius rationis est, et non dividitur sicut genus in species subalternas. Unde libri prophetici non sunt magis inspirati quam libri historici ; non minus inspi­ ratae partes quae tractant de rebus humanae rationi per se non imperviis, quam partes ubi proponuntur mysteria illa in Deo abscondita, quae nisi revelata divinitus, inno­ tescere omnino non poterant. Sed si acceptio notitiae de rebus scribendis intrinsece ingrederetur rationem inspirationis, unum de duobus remaneret dicendum· Vel quod notitia omnium et singulorum quae continentur in scriptura debuisset a Deo per eamdem revelationis viam hagiographis advenire, vel certe quod in aliquibus scripturae partibus fuisset solum diminuta et manca et veluti dimidiata inspiratio. Quorum utrumque, ut ex praemissis constat, est omnino inadmissible. Praeterea, ibi incipit inspiratio ubi incipit dictatio; imo vero, inspiratio .et dictatio in praesenti sunt secundum rem unum plane atque idem. Atqui informationes de rebus scri­ UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 53 bendis, materia quidem dictationis esse possunt, ad dicta­ tionem vero ipsum pertinere non possunt. Dictatio enim mi­ tium et progr- . urn et finem habet cum initio et progressu et fine compositionis libri ; ad quam compositionem informa­ tiones se habent velut congeries materiarum ad constructio­ nem aedificii. Sicut ergo aliud est adductio lapidum et cae­ menti et ligni, aliud vero ipsa constructio: sic etiam aliud est acceptio notitiae scribendarum rerum, aliud vero instrumentalis motio qua ad componendum et scribendum librum movetur hagiographus. Denique, inspiratus in quantum huiusmodi comparatur ad inspirantem tanquam instrumentum ad causam principalem. Sed in simplici notitiae acceptione nemo censetur instrumentum eius a quo accipit. Ergo rursus, eadem notitiae acceptio, etiamsi sit a Deo revelante, adhuc est extra propriam intrinsecamque inspirationis rationem. Et sic semper redit eadem conclusio. Verumtamen. undecumque accepta, sive a revelante Deo sive ex fonte naturali, semper est praesupponenda no­ titia illa, ut necessaria conditio. Quod quidem iam fere de­ claratum est, cum de dictatione verbali tanquam non habente in sacra scriptura locum, agebatur. Sed et magis magisque perspicuum fiet in propositione sequenti, ubi ipsa inspira­ tionis formalitas nunc venit explicanda. § 2. Quod inspiratio formaliter constat motione intellectus et voluntatis, qua scriptor sacer est motus divinitus, primo quidem ad formandum intus apud se contextum senten­ tiarum quas Deus ut principalis auctor in libro scribi vult, tum deinde ad delineandum scriptione materiali quicquid fuit prius mentaliter compositum instinctu seu afflatu divino. Et quod scriptum huiusmodi vere est scriptum Dei, tametsi servet proprium scriptoris humani characterem quantum ad modalitatem conceptionum et connexam styli ac litterariae artis rationem. 54 PARS PRIMA CAP. II I. - Illud iam antea observare datum, videlicet quod apud nos libri bis scribuntur: prius in mente tanquam in tabula spirituali ac viva in qua est verum exemplar, deinde in codice tanquam in exemplo seu apographo quod sumitur ab exemplari. In prima scriptione intellectus sibi ipsi calamus est, ex seipso et in seipso formans mentalia verba sententia­ rum, simul cum imaginibus correspondentium vo< abulorum. In altera vero indiget materiali instrumento, mediante quo reddit exterius, ac veluti transponit quaecumque sunt intus apud se praedelineata. Sic certe res se habet in omni factura libri, cuius homo quispiam principalis auctor est, proprioque marte compositor. At nunc de homine agitur divinitus inspirato, qui ratione inspirationis, non principalis auctor est, sed instrumentalis tantum. Si autem instrumentalis tantum, iam illa duo quae praedicta sunt, proportionaliter varientur necesse est. Et primo quidem variabitur id quod pertinet ad men­ talem libri compositionem, pro quanto mens scriptoris iam non ex seipsa movebitur in formandis determinandisque sententiis, simul cum verbis earumdem enuntiativis, sed non­ nisi sub motione et ex motione a Deo recepta, cuncta in libro inserenda concipiet et describet in cogitatione sua. Et vide ibi analogiam cum calamo materiali secundum generalia prin­ cipia quae dantur de instrumento. Certe omne instrumentum propriam habet operationem quam elevat motio agentis principalis : ut si dicamus quod calami materialis propria operatio est describere lineas cum atramento ; instrumentalis autem, ordinate illas describere, tali nimirum ordine talique dispositione, ut signa evadant intellectualium intentionum. Pariter ergo mens hagiographi quae praeinstructa suppo­ nitur cognitione omnium ad libri argumentum pertinentium, habebit pro operatione propria, concipere et formare sen­ tentias de rebus illis quae in sua notitia praeexsistunt ; pro operatione vero instrumental!, tali modo concipere, id est se­ cundum inflexionem et determinationem et ductum Dei utentis intellectu creaturae suae tanquam quodam calamo UBI MOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 55 rationali, ita scilicet ut sententiae conceptae et idealiter descriptae, iam non sint sententiae qualescumque, sed di­ vinae, cum ea quae divinis sententiis propria est, summae certitudinis atque infallibilitatis formalitate. Nunc autem si in mentali compositione libri instrumentaliter se habet h igiographus, eodem quoque modo se habebit in scriptione ext< i na, pro quanto scilicet divina motio sub qua ille consilium scribendi iam praeformaverat, sese nunc extendet ad exteriorem exsecutionem. Neque ibi peculiaris tibi difficultas occurret, cum in hac parte analogum exemplum praesto sit de dictationibus usitatis apud nos. Nam differentia inter amanuensem et hagiographum consideratur quantum ad contextum, in cuius acceptione ille passivus est, hic autem minime, sed instrumentaliter componit illum, ut dictum est. Verum, in ordine ad scriptionem externam non iam speciale inter utrumque discrimen intercedit. Vide ergo qualiter homo dictans moveat suum amanuensem, et inde sumas analogiam quae sufficit in proposito. Sic igitur oportet agnoscere motionem divinam intus in hagiographis receptam, qua praedeterminatur intellectus ad scribendum idealiter id quod Deus scribi vult, et eo modo quo vult ; tum infallibiliter movetur voluntas ad im­ perandum actum externum transcriptionis in codice mate­ riali. Apparet autem, hanc ipsam motionem esse, quae formaliter facit ut liber referri debeat ad Deum ut ad auctorem principalem. Quia igitur inspiratio nihil aliud est quam id cuius ratione Deus est librorum canonicorum auctor, sequitur quod in motione supradicta formalissime dicenda est consistere. II. - Sed nunc nota bene quomodo oporteat ut scriptum ex ea inspiratione procedens, impressum exhibeat proprium humani scriptoris characterem, quantum ad modalitatem conceptionum et connexam styli rationem. Omne enim opus instrumentale in se habet signatum instrumenti modum, individualemque formam, sicut typi in charta descripti alius atque alius facturae sunt secundum calami grossitiem vel tenuitatem, duritiam vel ductilitatem, et sic de aliis. Et 56 PARS PRIMA - CAP, II ratio intrinseca est, quia actio alicuius, etiamsi sit eius ut in­ strumenti, oportet ut ab eius potentia egrediatur, inquit S. Tho­ mas de Pot. 0. 3, a. 4 in corp. Quidquid autem e potentia alicuius egreditur, modum eius servat, ut per se notum est. Insuper motio instrumental is semper addit novam formalitatem vel efficaciam propriae operationi instrumenti, sed nihil unquam destruit de his quae positive in ea includuntur, sicut facile constat, tum a posteriori discurrendo per singula instrumentorum genera, tum etiam a priori, ex hoc quod propria instrumenti operatio idipsum est quod ab agente principali quaeritur, nedum ab eo tollatur. Si igitur mens hagiographi instrumentum est, et quasi vivens Dei calamus in ipsa compositione contextus, necesse quidem est ut infallibiter concipiat et exprimat sententias ad quas concipiendas a Deo movetur, sed simul necesse est ut suo modo concipiat illas, proprioque pariter exprimat stylo. Et confirmatur, quia ipsa quoque revelatio prophetica, licet ab exteriori veniens, debet induere modum subiecti, eo quod fit per species menti impressas et in mente receptas, adeoque eidem commensuratas, cum quidquid recipitur, ad modum recipientis recipiatur, ut fert notum axioma. Multo ergo magis idem senties de contextu inspirato, qui semper est ab intimo mentis hagiographi etiam exoriens, quatenus inspiratio inflectit et determinat activitatem intel­ lectus in compositione et constructione sententiarum, sed non supprimit aut supplet illam. Quo fit ut quantum ad facturam, contextus ille modum habeat scriptoris a quo imme­ diatam repetit originem, et quantum ad auctoritatem, modum induat Dei, quo movente et inflectente et determinante, ab humana et in humana cogitatione formatus atque exaratus est. Hoc itaque pacto, sine difficultate vestem litterariam in hagiographos refundes, modo tamen non eo sensu vocabulum nunc accipias, quo illud sumunt novi exegetae de schola cri­ ticorum. Nam per vestem litterariam intelligunt isti formam romanticam vel mythicam multis libris sacrae scripturae in­ ditam, ad commendandas certas veritates religiosas vel UBI ΝΌΤΙΟ INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 57 morales. Et hanc dicunt proprio marte ab hagiographis con­ ceptam vel quaesitam, ut esset vehiculo ideis seu doctrinis de Dei revelatione descendentibus. Sed missis pro nunc multis aliis considerationibus, haec sunt aperte contraria dogmati quo credendu est Deus auctor et inspirator scripturae, praesertim quoad omnes et singulas eius partes. Si enim scriptor Pentateuchi sua phantasia ductus assumpsit mythos chaldaicos vel aegyptiacos, ut in eis proponeret veritates revelatas de creatione, de lapsu, de originali peccato, aliisque eiusmodi ; si scriptores librorum Tobiaevel ludith totum tra­ mitem narrationis ex seipsis confinxerunt ad inculcandum meritum eleemosynae, orationis, aut fiduciae in Deum : ergo ibi erunt secundum rem, non secus ac in fabulis Phaedri vel Aesopi, duae partes plane distinctae. Una quae ipsa fabula constat, altera quae sensu et moralitate fabulae, sicut cum Aesopus concludit dicens : δ μύθος δήλο». iw. Et quiquid nunc sit, an adhuc posterior haec pars dici posset inspirata divi­ nitus, certo certius non illa prior. Firmiter ergo retine id quod supra ostensum est, Deum scilicet non se habuisse ad hagiographos tanquam suppeditantem generale argumentum, ab eis deinde propria minerva pro lubitu extendendum, sed omnino sicut dictantem ratione iam dicta totum contextum ab initio ad finem. Diligenter quoque considera quod forma libri, romantica, historica, allegorica, didactica, nequaquam de accidentalibus est, ac per hoc, non potest non esse omnino determinata ab eo qui ipsius libri principalis auctor vere et proprie nuncupatur. Non ergo acquiescimus tam perniciosis novitatibus, sed solum dicimus quod intra latitudinem uniuscuiusque generis, suus cuique scriptori personalis modus est. Quem modum si vestem litterariam scripturae appellare velis, sic non immerito facturam huius vestis hagiographo attribues, cuius propriae indoli atque conditioni, ut alias semper divina motio sese accommodat. III. - Sed iam ultimo loco, de motione ipsa in qua formaliter consistit inspiratio, quaeri potest cuius naturae sit, et in quo recipiatur. 58 PARS PRIMA - CAP. It Et dicendum quod principaliter constat motione recepta in intellectu, quia compositio libri opus intellectuale est. De cuius motionis quidditate si ulterior inquisitio liat, nihil aliud occurrit nisi quod sit aliquid fluens et viale, proportionaliter se habens in mente scriptoris quo utitur Spiritus Sanctus, sicut virtus artis in instrumentis quibus nos homines utimur. Nam « divinum illud delapsum e coelis plectrum «vehit quodam citharae aut lyrae instrumento, ita iustis «hominibus utens, divinarum nobis et coelestium rerum «cognitionem reclusit», inquit lustinus in cohortatione ad Gentes, n. 8. Et rursus Athenagoras in legatione pro Chri­ stianis, n. 9 : « Prophetae....., quae ipsis inspirabantur, ea « sunt locuti, utente illis Spiritu Sancto, velut si tibiam « inflet tibicen ». Denique, uti habet Gregorius Magnus, praei, in lob, n. 2: «Ipse (Spiritus Sanctus) haec scripsit qui « scribenda dictavit. Ipse scripsit, qui et in illius opere inspi« rator exstitit, et per scribentis vocem imitanda ad nos eius «facta transmisit.... Cum ergo rem cognoscimus, eiusque « rei Spiritum Sanctum auctorem tenemus, quia scriptorem «quaerimus, quid aliud agimus, nisi legentes litteras, de « calamo percontamur ? ». Verum, quia compositio libri non est opus intellectus nisi adiuncta voluntate, motionem quoque in voluntate receptam indubitanter agnosces. Differt tamen a praecedenti, quia motio intellectus ad hoc est requisita, ut sententiae quibus libri contextus constat, sint sententiae Dei. Motio vero voluntatis requiritur solum ad hoc, ut sint ad nos transmissae in materiali scripturae signo. Et ideo non oportet ut sit praedeterminans sicut illa prior, sed satis est ut voluntatem infallibili ter flectat, secundum modum vel modos illos qui exponi solent in materia de gratia efficaci. Et haec quidem circa ipsam inspirationis foi malitatem proponenda occurrebant. Superest tantum ut consectaria praemissorum videamus. UBT NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS BXPOLITUR 59 § 3· Ubi conclusiones quaedam ex enucleata hactenus no­ tione inspirationis fluentes explicantur. Conclusiones istae ad tria capita commode revocari possunt, secundum quod inspiratio consideratur, vel compa­ rative ad revelationem, vel absolute secundum se, vel denique respective ad effectum suum, id est ad scripturam cuius auctor est Deus. Et singula per ordinem, quanta fieri poterit brevitate, declaranda. Conclusio prima: Quod accipiendo revelationem se­ cundum sensum usu ecclesiastico consecratum, pro positiva Dei ad nos locutione, omnis inspiratio scripturae est revelatio, sed non e converso. Et quod quaedam est revelatio antece­ dens inspirationem quaedam consequens illam, quaedam quoque quae nullo ad eam ordine religatur. Revelatio iuxta etymon vocis, nihil aliud est quam remotio veli, quasi quaedam manifestatio veritatis quae prius velata erat et ignota. Quisquis igitur inhaerebit soli sensui etymologico, necesse habebit revelationem restringere ad ea tantum quae extra ambitum cognitionis humanae exsi­ stentia, aliter quam per supemam Dei illustrationem inno­ tescere non poterant. Nec aliam sane revelationem noverat loannes lahn, quando concludebat inspirationem formaliter consistere in sola Dei assistentia ad errores praecavendos, hoc nimirum ductus ratiocinio, quod inspiratio in sua ratione formali non claudit acceptionem novae cognitionis rerum antea ignotarum ; ergo simpliciter et adaequate a revelatione condividitur ; ergo non dicit aliquid positivum ex parte Dei ; ergo reponi debet in quodam negativo, hoc est in sim­ plici impeditione erroris, ita scilicet ut libri humana industria concinnati possint esse scriptura sacra, si modo accedat 6θ TARS PRIMA - CAP. II approbatio Ecclesiae, per quam haec ipsa ab errore puritas authentice declaretur f1). At vitium argumenti in eo potissimum est. quod dum ex una parte positivus Dei influxus in sola revelatione esse sup­ ponitur, ipsa deinde revelatio circumscribitur < i < oangustatur intra limites ab etymo nominis acceptos, cum tamen prin­ cipium generale sit, aliud esse id a quo assumitur nomen ad significandum, aliud vero id ad quod significandum as­ sumitur. Idem proinde fallaciae genus est ac si quis consi­ derans substantiam dici ab eo quod est substare acciden­ tibus, concluderet substantiae nomen nequaquam competere Deo, in quo procul dubio accidentia nulla sunt. Verum dili­ genter observabis quod res solent denominari a nobis secun­ dum quod exsistunt in apprehensione nostra. Et quia apud nos substantia, id est ens in se et per se, primo et principaliter apprehenditur ut substans phaenomenis seu proprietatibus quae per sensum percipiuntur, ideo abhinc impositum est substantiae nomen, quod tamen proprie adhuc dicitur de iis in quibus sensibiles illae proprietates nec sunt nec esse possunt. Et simile quid accidit in praesenti. Debuit enim inveniri nomen ad significandum supernaturalem illam ac positivam locutionem qua Deus Ο. M., velut praeceptoris habitu sumpto, de omnibus quae ad salutem vitae aeternae quoquo modo ordinantur, humanum genus instruxit. Et(i) (i) « Divinam assistentiam ad praecavendos errores appellamus « suggestionem seu inspirationem, quae appellatio usu loquendi con«secrata est, quamvis non valde apta sit. Exprimit enim aliquid po« sitivum, cum tamen notio ei subiecta sit negativa. In hoc ipso quippe « haec divina praemunitio ab erroribus differt a revelatione, quod «scriptori nullas novas cognitiones suppeditat, eum nihil docet; • sed tantummodo impedit immixtionem errorum in iis quae iani «novit. Revelatio autem doctrinas, cognitiones, et intelligentiam di« vinorum consiliorum subministrat. Haec definitio inspirationis et « distinctio a revelatione diligenter animadvertenda est ; frequenter « enim una cum altera permiscetur, ex qua confusione magnae deinde «oriuntur difficultates». lahn, Introd. ad libros V. T.» apud Franzelin de Script. Thes. 4. UBI NOTIO INSPIRATION!» MAGIS EXPOLITUR 6l quia in his principem locum obtinent veritates superrationales quae impenetrabili velo undequaque contectae, naturalem intellectus nostri aciem fugiunt, propterea a remotione veli omnis illa appellata est locutio de qua Apostolus: Multifa­ riam multi s ullae captum rationis per se non transcendentes, aut quasi de essentia, cius esset ut novas semper praesertim ipsi organo transmissionis, afferret cognitiones; cognitiones dico quae nulla plane ratione ab eo praehabebantur vel haberi poterant Certe non ea est revelationis ratio quam nobis suppeditat Vaticanum, cum in toto eius ambitu distinguit ea quae hu­ manae rationi per se impervia non sunt, ab iis quae humanae mentis intelligentiam omnino superant (*). Item, cum formale obiectum fidei reponit in auctoritate Dei revelantis, et statim subiungit ea omnia fide divina credenda esse quae conti­ nentur in verbo Dei scripto (1 2), in quo permulta sunt exempli gratia pure historica, humanoque testimonio aliunde nosci­ bilia, ut evidentissime constat. Sic igitur, non oportet restrin­ gere revelationem ad limites quos praestituere videretur etymon vocabuli, sed sicut omne dictum a Deo, revelatum et dicitur et est, ita revelatio ipsa pro omni positiva Dei ad nos locutione indubitanter est accipienda. Hinc iam sequitur manifeste quod omnis inspiratio scripturae est revelatio, quia est libri dictatio, et dictatio libri procul dubio elocutio est eorum quae in libro scribuntur. Unde Cyrillus Hierosolymitanus ubi supra, catech. 16, n. 2 : « Ipse Spiritus Sanctus elocutus est scripturas ■. At non con­ vertitur propositio. Non enim vice versa, omnis revelatio inspiratio scripturae est, quia hominibus loqui potest Deus, et de facto locutus est aliis modis quam dictando scripturam (1) Vaticanum, Const. Dei Filius, cap. 2. (2) Ibid., c. 3. PARS PRIMA - CAP. Il Et simile est apud homines, qui quandoque scripto, ct quan­ doque viva voce loquuntur, quandoque per seipsos, quandoque per alios tanquam per organa seu instrumenta. Sic etiam Deus quandoque locutus est dictando scribenda quandoque dictando verba ore proferenda, quandoque mentibus impri­ mendo species scu signa revelandarum veritatum per mul­ tiplices illos modos qui fuerunt iam indicati cum < I cognitione prophetica ageretur. Indubium igitur sit, esse aliquam revelationem ab inspi­ ratione scripturae distinctam, eamque multiplicem. Quaedam enim revelatio est quae nullam ad verbum Dei scriptum dependentiam habet, sed parallela procedit via, sicut patet de sine scripto traditionibus quae ipsius Christi ore ab aposto­ lis acceptae, aut ab ipsis apostolis Spiritu Sancto dictante quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt (1). Quae­ dam vero alia est quae ab inspiratione formaliter sumpta ita distinguitur, ut tamen ad eam referatur tanquam ante­ cedens vel consequens ipsam. Et necessitas quidem reve­ lationis antecedentis satis declarata est supra, § i, pro quanto scilicet inspirationi praesupponitur acceptio notitiae de rebus scribendis. Cum itaque multa sint in scripturis quae hagio­ graphis innotescere non poterant nisi per revelationis viam, debuerunt ista revelari prius natura quam inspirarentur. Caetera vero, eo tantum revelata fuerunt, quo inspirata. Sed haec ex praemissis patent, nec aliquid nunc adi ungendum occurrit. At de revelatione consequenti hucusque nihil. Revelationem autem consequentem dico illam per quam a Deo revelatur ipsa libri inspiratio. Non enim satis est ut liber canonicus dictante Spiritu Sancto conscriptus sit, sed oportet etiam ut hoc ipsum nobis innotescat ; innotescat, inquam, non qualibet ratione vel modo, sed sicut innotescere debent dogmata fidei in quorum numero procul dubio recen­ setur scripturae canon quoad omnes et singulos contentos in eo libros. Porro, etiamsi quis diceret, (quod nequaquam(i) (i) Trid. Sess. 4, decret, de canonicis Scripturis. UBI MOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 63 concedendum videtur), necesse esse ut hagiographus con­ scientiam habeat suae inspirationis i1), adhuc tamen testi­ monium ex eiusmodi conscientia procedens non posset fun­ dare nisi fidem humanam, quae in proposito non sufficit Oportet ergo venire ad revelationem Dei. insuper haec Dei revelatio in inspiratione ipsa non clauditur, cum nullus scri­ pturae liber exsistat qui de se tanquam divinitus inspi­ rato testimonium ponat. Imo, licet apponeret, nondum fuisset satis, saltem quantum ad omnes indiscriminatim tam veteris quam novi testamenti libros, quia semper in­ diguisset authenticari ministerio eorum qui totius doctrinae revelatae promulgatores a Deo sunt constituti, cuiusmodi fuerunt quoad nos, post Christum Dominum, soli apostoli. Omnibus ergo modis revelatio quaedam inspirationem con­ sequens, necessario est admittenda, ac per hoc, magis ac magis apparet veritas primae conclusionis, videlicet : Latius patere revelationem quam inspirationem, quatenus inspi­ ratio non est nisi unus particularis modus illius locutionis, qua Deus seipsum ac aeterna voluntatis suae decreta humano generi dignatus est revelare. Et de his hactenus satis. Sequitur nunc conclusio alia circa inspirationem, non iam comparative acceptam, sed absolute et secundum se. Conclusio secunda : Quod inspiratio tam ad verba quam ad conceptus protenditur. Et quod vivisectio quam quidam introdu­ cunt, procedit ex falso eorum supposito de eo quod inspiratio i niel­ ligenda sit per modum infusionis sive immissionis praeforma­ torum vel conceptuum vel verborum. Sed non habet amplius locum, accepta semel inspiratione per modum motionis qua intel­ lectus hagiographi instrumentaliter movetur ad componendum in­ tegrum in concreto contextum, et non quoad solas in abstracto sen­ tentias, sed inseparabiliter etiam quoad verba earum expressiva. Semper equidem innaturalis et violenta visa est distinctio illa inter conceptus et verba a quibusdam passim theologis (1) Cf. Franzelin de Script. Thes. 3, coroli. 3. «4 PARS PRIMA - CAP. Π introducta, ut a sacra scriptura verbalem dictationem re­ moverent. «Potest (inspiratio) spectari et pertinere.... ve! «ad singulas (libri) sententias et veritates, c.mimque ordinem, «vel ad singula quoque verba, eorumque compositionem seu « phrasim et stylum.... Dico primo: Deus non videtur spe­ cialiter inspirasse sacros scriptores quo.·'! singula etiam «verba et phrasim». Ita Wirceburgenses, de principiis c. i, a. 3, et plerique moderni cum ipsis. Verum si quis recte consideret, videbit tantam esse connexionem inter sententias et phrasim, ut par atque eadem utrobique causa esse videatur. Unum enim de duobus. Vel consideras verba quoad sub­ stantiam sensus, vel consideras illa quoad solam expressionis modalitatem. Si primum, tunc non erit minor ratio attri­ buendi divinae inspirationi verba quam conceptus, eo quod intentio inspirantis certo certius fertur in verba secundum sensus substantiam, imo ad illa ut sic, primo ac principa­ liter terminatur. Si secundum, iam e converso, non erit maior ratio attribuendi divinae inspirationi conceptus quam verba, quia cum expressionis modalitas modalitati conceptionis per omnia respondeat, si modalitatem styli in hagiographum refundis, et non in Deum inspirantem, eodem plane iure in eamdem quoque causam refundere oportebit modalitatem conceptuum. Unde a primo ad ultimum, separari videntur ea quae sunt inseparabilia, et non male in hac parte rationalista quidam observavit, introduci ibi quoddam quasi vi· visectionis genus quod rei natura non patitur (1). Sed iste dicendi modus parentelam habere videtur cum(i) (i) « Dire que Dieu est Γ auteur des idées, que Γ homme est «Γ auteur des mots; que Dieu est Γ auteur du fond, et l'homme «l’auteur de la forme; que Dieu est Γ auteur des passages dogma· « tiques ou moraux, et que Γ homme est Γ auteur des passages histo«riques ou simplement des obiter dicta, c’ est pratiquer la vivisection... « Ni Γ ancienne tradition bien interprétée, ni la raison n’ admettent « les partages que les modernes, sous Γ influence de préoccupations «polémiques ou apologétiques, ont essayé d’introduire dans la Bible ». Loisy, Etudes bibliques, pag. 35. 65 UBi MOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR ea opinione, quae ab omni praemotione Dei penitas ab­ horrens, gratiam praevenientem vult formaliter consistere in ipsissimis actibus indeliberatis intellectus et voluntatis. Quasi nimirum actus illi ponerentur a Deo in anima, eo pacto quo in ea infunduntur habitus, vel imprimuntur species, cum tamen de essentiali ratione actuum, praesertim vitalium, sit, ut oriantur ab intrinseco, ac per hoc, nullum aliud pro­ ximum atque elicitivum principium habere possint praeter animae potentias, vel nudas, vel habitibus instructas, vel fluente motione ad operandum applicatas (*). Quidquid vero sit, eadem conceptio e materia de divinae gratiae au­ xiliis transfertur nunc ad scripturae inspirationem, quam auctores illi imaginantur non aliter intelligi posse, quam per modum infusionis ac veluti immissionis praeformatorum seu conceptuum seu verborum. Et cum viderent excluden­ dam esse hypothesim de immissione verborum, utpote quae rationem non redderet diversitatum styli, et inutilem fa­ ceret conceptuum inspirationem, hagiographosque ipsos re­ duceret ad conditionem simplicium amanuensium, ideo tandem infusos dixerunt nudos conceptus, qui deinde pro­ pria industria sacrorum scriptorum sub Dei assistentia, ver­ borum veste induerentur. Quae quidem opinio omnibus in­ convenientibus premitur hactenus insinuatis, praeterquam quod, si vera essent exposita, non fuissent sacri scriptores vera Dei instrumenta, nisi forte in scriptione materiali. Caeterum, quoad sententias ipsas mere passive se habuissent, quoad verba autem, active activitate causae principalis. Atqui nec in primo, nec in secundo, nec in utroque coniunctim vera salvatur ratio instrumenti. Nunc autem, si superstitiosum illum planeque irratio­ nabilem praemotiohis horrorem deponas, si non fingas con­ ceptus velut e coelo delapsos et in mente repositos sicut pi­ cturae reponuntur in pinacotheca, si denique consideres mentes hagiographorum fuisse viva Dei instrumenta ad (1) Cf. Pignataro, de Gratia, Thes. 15. Billot - De inspiratione Sacrae Scripturae 5 66 PARS PRIMA - CAP. II totam atque integram scripturae compositionem, iam non opus erit dissecare ea quae tam intime apud nos natura coniunxit, ideas et verba, modum loquendi et modum con­ cipiendi, nec tandem oportebit referre ideas .id Deum, verba vero ad hominem, destruendo in re ipsa omn·-m veram ac pro­ priam hominis instrumentalitatem. Sed sim difficultate intelliges totum esse a Deo ut praemovente hominem, totum quoque ab homine ut moto a Deo, quemadmo i i.m manifestius adhuc apparebit ex declaratione conclusioni quae sequitur. Conclusio tertia: Quod libri sacri toti Deo sunt, cl toti ab homine, sicut opus artis totum est ab instrumento, et totum ab artifice : pro quanto nimirum non est pars a parte realiter distincta, quae propriae virtuti instrumenti seorsum ab in­ fluxu causae principalis, vel influxui causae principalis seorsum a propria activitate instrumenti debeatur, sed solum sunt di­ stinctae formalitates quas in unam alteramve causam tanquam in proprium principium necesse est refundere. Haec conclusio nihil aliud est quam applicatio ad causam particularem, generalis conditionis operum quae per in­ strumenta efficiuntur. Quantumcumque enim excurras per omnia talium operum genera, ubique videbis sic subordinari causalitatem instrumenti causalitati agentis principalis, ut non sit assignare in effectu partes secundum rem distinctas quae alterutri seorsum causae debeant vel possint adseribi; sed est sicut in scriptura materiali ex. gr., in qua totum est a I calamo, totum a scribente, et sic de aliis. Verumtamen in hoc ! ipso effectu realiter indiviso diversae apparent formalitates, quae aut propriae virtuti instrumenti, aut virtuti eius solum instrumentali, adeoque in ultima analyst, virtuti agentis prin­ cipalis referuntur acceptae. Cogita iterum scripturam ma­ terialem, primo quidem secundum quod constat quibusdam lineis in atramento ductis, deinde vero secundum quod constat eisdem lineis certo ordine descriptis. Quorum primum refunditur in propriam calami virtutem, alterum in motionem a scribente derivatam, quanquam impossibile profecto sit ut reali divisione, hinc ponantur lineae, illinc vero artificiosa UBI ΝΟΓΙΟ INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 67 earumdem dispo itio. Et hoc ideo est, quia causa principalis et causa instrumental) s non se habent ut concurrentes, sed ut subordinatae. Quo lit ut totus effectus indivisibiliter egrediatur e potentia instrumenti prout per principale agens mota et elevata. Haec nunc applica Scripturae sacrae, siquidem con­ sentiens totius 1'raditionis testimonium nos edocuit, libros canonicos a Deo ut a principali, ab hagiographis vero ut ab instrumentalibu , auctoribus vere habere originem. Totum proinde a Deo in eis est, tam quoad sententias quam quoad verba sententiarum expressiva; totum quoque ab homine, tam quoad haec quam quoad illas ; ab homine tamen nonnisi ut a calamo vivo quo utebatur Deus. Hinc, ibi etiam reperire est duas formalitates distinctas, secundum quod scriptura consideratur ut constans sententiis humano modo formatis et expressis, deinde vero ut constans sententiis eisdem ita formatis et expressis, ut vere sint vi originis directus ad nos sermo Dei. Quae duo proportionaliter se habent sicut modo se habebant lineae atramentales ex una parte, et artificiosa carum in characteres et litteras distributio ex altera. Et cum haec satis per se pateant, non oportet in eis amplius im­ morari. Sed quia aliud est quod in libris sacris totum sit ab homine, aliud vero quod totum tam sit ab homine ac si a Deo non esset, attende iam hanc aliam conclusionem quam statim declaro. Conclusio quarta : Quod falsum est, libros Scripturae tam humanos esse ac si divini non essent. Falsum quoque·, haçiographos fuisse nec plus nec minus auctores librorum canoni­ corum sicut sunt suorum auctores profani. Falsum denique, sensum eorumdem librorum non minus esse proprium scriptori biblico, quam sensum Iliadis Homero, vel orationum contra Verrem Ciceroni. Ista sunt asserta criticorum ; ex quibus deinde dedu­ cunt multa abnormia prae scopo quem habent aequiparandi scripturam caeteris libris humana industria concinnatis, eamque subiiciendi altae, ut aiunt, criticae judicatorio. Sed haec nihil minus important quam puram ac meram nega- 68 PAHS PRIMA - CAP. Π tioncm inspirationis. Rc enim vera, non tam humanus est ille liber qui homini non debetur nisi ut I)- i instrumento quam ille alius qui ab homine tanquam ab auctore etiam principali repetit originem. Nisi forte contendas, tam meum esse librum quem alio dictante scripsi, quam quem proprio marte propriaque minerva composui. Proinde si libri ca­ nonici tam humani sunt ac si divini non es it, aperte sequitui eos non esse divinos praecise in quantum a Deo prin­ cipaliter, ab homine autem nonnisi instrumentaliter compo­ sitos et conscriptos ; quod aliis verbis idem est ac si diceres libros illos non esse divinitus inspiratos. Vide ergo quomodo in hac appellatione librorum di­ vinorum lateat forte aequivocatio. Ut enim ab initio dictum est, duobus modis intelligi posset scripturam aliquam esse scripturam sacram seu divinam. Primo quatenus esset a Deo inspirata. Secundo quatenus esset scriptura humanitus prius composita, quam deinde Deus fecisset suam, eodem pacto quo schema bullae a theologo elaboratum fit postea scriptura Pontificis, ratione pontificiae subscriptionis et publicationis. Et si quidem libri canonici essent hoc modo libri Dei, sic ve rissime diceres eos tam humanos ac si divini non essent. Tunc enim fuissent assumpti ad esse verbi Dei, tales quales eos humana fecisset origo. Tunc auctores eorum homines non ideo minus auctores exsisteient, ex quo placuisset Deo scri­ ptis subscribere, et dicta canonizare. Tunc sensus Dei ipse utique esset nec minus, proprius humani scriptoris sensus. Tunc denique aliqualiter valeret illa quam urgent compa­ ratio cum Verbo incainato, cuius humanitas iisdem plane terminis essentialibus circumscribitur, ac si divinae hypo­ stasi unita non esset. Sed non haec ratio est divinitatis libro­ rum nostrorum, uti supra, occasione opinionis Bonfrerii, observatum est. Scripturae enim libri non eatenus divini et dicuntur et sunt, quatenus cum humana prius industria fuissent concinnati, supeivenientem postea recepissent di­ vinae auctoritatis formalitatem, sed quatenus Spiritu Sancto inspirante conditi sunt, adeoque ratione originis, et vi originis UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 69 Hinc primo, vi originis non modo immunes sunt ab omni defectuositate quam sermo Dei non patitur, verum etiam po­ sitive excellunt <·;> quae ad dictationem ipsius Dei consequi­ tur, certitudine, infallibilitate, atque auctoritate. Hinc secundo nedum sensus divinorum librorum tam proprius sit scriptoribus biblicis quam sensus Iliadis Homero, vel Aeneidis Virgilio, imo potius ita proprius est Deo, ut possit ad plura sese extendere, quam quae erant in hagio­ graphorum vel notitia vel intentione. "Sciendum, inquit S. Thomas, 2-2, 0. 173, a. 4, quod quia mens prophetae est « instrumentum deficiens (respectu principalis agentis, id «est Spiritus Sancti), etiam veri prophetae non omnia cogno«scunt quae in eorum visis, aut verbis, aut etiam factis, «Spiritus Sanctus intendit·». Hinc denique tertio, intra latitudinem illam quam diversa humanorum instrumentorum conditio et indoles delimitabat. ipsa scripturarum nostrarum elocutio proprium quiddam ac veluti maiestaticum habet, quo sacra illa Biblia ob omni alia litteratura in mundo unquam inventa mire discriminantur. « Modus dicendi quo sancta Scriptura contexitur, quam « omnibus accessibilis, quamvis paucissimis penetrabilis ! " Ea quae aperta continet, quasi amicus familiaris sine fuc'> « ad cor loquitur, indoctorum atque doctorum. Ea vero quae «in mysteriis occultat, nec ipsa eloquio superbo erigit, quo « non audeat accedere mens tardiuscula et inerudita, quad - paupei ad divitem. Sed invitat omnes humili sermone, quos ·' non solum manifesta pascat, sed etiam secreta exerceat « veritate, hoc in promptis quod in reconditis habens. Sed ne aperta fastidirentur, eadem rursus operta desiderantur. « desiderata quodam modo renovantur, renovata suavitei intimantur. His salubriter et prava corriguntur, et parva nutriuntur, et magna oblectantur ingenia. Ille huic doctrinae ·« inimicus est animus, qui vel errando eam nescit esse salu­ berrimam, vel odit aegrotando medicinam» i1). (1) August. Epist. 137 ad Volusianum, .n 18. 70 PARS PRIMA - CAP. II Quinta et ultima conclusio : Quod ad rationem libri inspirati nihil equidem refert, quis fuerit seri!>/■>)■ instrumental^. Et quod nihilominus falsissime infertur : ergo universaliter loquendo, quaestiones de personis scriptorum biblieorum per­ tinent ad altam criticam, tanquam in propri ' ac reservato eius campo circumscriptae. Sane vero, verissimum est quod Gregorius ubi supra, in praefatione Moralium c. i, observavit dicens : « Quis haec «scripserit (librum lob), valde supervacue quaeritur, cum « tamen auctor libri Spiritus Sanctus fideliter credatur... " Si magni cuiusdam viri susceptis epistolis legamus verba, « sed quo calamo fuissent scripta quaereremus, ridiculum « profecto esset epistolarum auctorem scire, sensumque co· « gnoscere, sed quali calamo earum verba impressa fuerint, « indagare ». Et sensus est, quod si quando scriptor alicuius libri Scripturae ignoretur, aut non nisi dubiis atque incertis documentis commendetur, nihil sequitur incommodi. Quo fit ut non oporteat in curiosas sese tunc immiscere quaestio­ nes, quae nec ad divinam libri auctoritatem pertinere, nec ad eius intelligent!am quidquam conferre inveniantur. Caeterum, apertissime fluit ex praemissis, personam hagiographi, quae aut qualis fuerit, plane accidere in ordine ad inspi­ rationis effectum, ac per hoc, esse penitus indifferentem re­ late ad dogma quo omnes et singuli libri in indice Tridentino recensiti credendi sunt sacri et canonici. Verumtamen, aliud omnino est quod quaestiones de scri­ ptoribus biblicis non tangant peculiare inspirationis dogma formaliter in quantum huiusmodi ; aliud vero, quod uni­ versaliter loquendo, ad doctrinam sacram nihil attineant, et idcirco in proprio ac reservato scientiae criticae campo re­ ponantur. Id enim certo certius non solum non sequitur ex praedeclaratis, sed etiam non sine gravissimo errore posset sustineri. In primis, quaestiones istae quandoque intime connectuntur cum dogmate quo edocemur fuisse in apostolis clausum atque ultimo sigillatum catholicae revelationis depositum UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR Nam in hoc deposito procul dubio continetur totus atque integer scriptur io canon, et ideo, si verum de fide est quod eidem deposito nihil post apostolos accrescere potuit, necesee quoque est ut per apostolos ipsos vel aliquem ex eis. libri canonici omnes et singuli fuerint Ecclesiae commendati. Hoc autem es·.· non potuisset, si aevo apostolico posteriores exstitissent. Quisquis igitur altae criticae placitis ductus, redactionem v< 1 unius libri, puta quarti evangelii, scriptori vel scriptoribus attribuet secundi vel tertii saeculi, iste in doctrina fidei gravissime errabit, imo propositionem enun­ tiabit quae necessario nexu connectitur cum propositione haeretica. Non ergo omnis quaestio de calamo quo usus est Spiritus Sanctus in sacris libris conscribendis de illis quae­ stionibus est, quae liberae criticorum operationi relin­ quuntur Praeterea, contingit quandoque ut scriptor sacer sese nominet in ipso textu inspirato, sicut videre est in plerisquc epistolis apostolicis, necnon in evangelio et apocalypsi loannis. Nam quartum evangelium his verbis concluditur Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scri­ psit haec. Discipulus nempe de quo paulo supra dictum fuerat: Quem diligebat lesus, qui et recubuit in coena super pectus eius. Et quis, quaeso, erit discipulus ille scriptor quem diligebat lesus, quique in coena recubuit super pectus eius, nisi loannes apostolus ? An forte dicent critici, verba evangelica aliam pati interpretationem ? Aut ibi esse postillam textui inspi­ rato posterius additam, non dictante Spiritu Sancto? Sed missis nunc aliis rationibus, tantisper interrogo, cuiusnam sit decisio de textibus inspiratis vel non inspiratis. Altae forsitan criticae, an Traditionis et Ecclesiae ? Et ne in pre­ sent! effugium quaerant ex parte textuum qui sunt vel non sunt de rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae Christianae pertinentium, (quam distinctionem schola cri­ tica non recte assequitur, ut videbitur infra), solum nunc observo, tantum abesse quin textus illi ad res fidei indifferen­ ter se habeant, ut modernis rationalistis causa negandi authen- PARS PRIMA - CAP. Il 7* tîcitatem evangelii sub loannis apostoli nomine evulgati» ea potissimum sit : quia nimirum dogma de Verbo quod erat in principio apud Deum, quodque caro factum est et habitavit in nobis, originis esse neopi atonicae, et secundo vel tertio saeculo resultasse ex casuali evolutione seu adaptatione ideae Christianae ad tunc praevalentes Alexandrinarum philoso­ phorum doctrinas, persuadere volunt. Quorum placitis im­ butus quidam novellae scholae auctor non timud in recentissimo opere sequentes haereses crude asserere: Theoria Verbi incarnati fuit inventa quando evangelium pro'dicatum esi non solis proselytis ludaismi, sed etiam gentilibus qui hellenicam educationem acceperant (*). Et rursus : Hellenizatio christianismi per fidem Verbi incarnati fuit causata per statum culturae intellectualis primorum gentilium conversorum (123). Et adhuc apertius : Ex conatu spontaneo fidei ad sui ipsius definitionem venit progressive ad lucem graeca interpretatio messianismi Christiani, quatenus Christus filius Dei et hominis, praedastinatus salvator, transformatus est in Verbum carnem factum, revelatorem Dei in humano genere, idque per adaptatio­ nem ideae Christianae ad metaphysicam Platonis et Philonis (’). Et iterum : Orthodoxi Patres non habuerunt conscientiam mutui accepti a sapientia hellenica, et ideo plus minusve con­ demnant Platonem, Philonem, et Origenem, quamvis secun­ dum veritatem historiae, dogmata Trinitatis et Incarnationis sint dogmata graeca ex fonte philosophorum emanata (4). Dices fortasse quod haereses istae non habent necessariam con­ nexionem cum personalitate redactoris quarti evangelii. sitne ille loannes apostolus, vel non sit. Et id tibi confiteor. Verumtamen, nec etiam habent amplius locum, si semel loannes auctor asseritur. Proinde ad hominem dico, textum supra memoratum: hic est discipulus ille qui.,., scripsit haec, non (1) (2) (3) (4) Loisy,. 1’ Evangile et 1’ Eglise, pag. 136. Ibid. pag. 138-139. Ibid. pag. 139. Ibid. pag. 140. UBI NOTIO IMSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR de illis esse quos tu adiudicares criticae sub eo pretextu, quod ad res lidei nihil attineant. Vide ergo iterum, quomodo quaestiones d- scriptoribus biblicis non sunt universim loquendo, de r crvato criticae iure, quasi nullo cum doctrina sacra nexu colligatae. Sed quom iiii res agitur quae multis nunc videtur liberae uniuscuiusque apprêt iatiom relicta, et quasi nullius conse­ quentiae in ordine ad fidem, liceat eim penitus discutere, specialiter transferendo quaestionem ad auctorem Pen­ tateuchi. Praecedentis conclusionis confirmatio, ex solutione quae­ stionis : Utrum sine gravi errare in materia fidei dici possit, Pentateuchum non fuisse scriptum a Moyse. I. — Sane vero, Moysen non scripsisse Pentateuchum, opinio est quam a prima eius origine ad haec usque tempora nostra, scriptores et apologetae catholici omnes uno ore explo­ serant velut religioni maxime contrariam et tanquam ab in­ credulis, seu atheis seu deistis seu rationalistis, ad convel­ lenda fidei christiafiae fundamenta data opera adinventam, summo studio confutarant. « Quod Moyses sit auctor Pentateuchi, pro explorato « semper habuere unanimi rot saeculorum consensu tam aludaei quam Christiani, ut Huetius demonstrat. Verum, «cum Spinosa, Hobbes, Balingbrock, Voltaire, aliique incre«duli, ut S. Scripturae auctoritatem et authentiam statim « in limine subruant, praefracte negent Moysen esse Penta« teuchi auctorem, provide ipsorum cavillationes confu« tarunt Huetius, Dem. Evang , prop. 4, c. 14 ; Calmet, Praef « in Genesim ; Goldhagen, Introd, in S. Script, prop. 2, «sect; i, aliique. Nos idem praestabimus, incipiendo a Voi­ ci tairii deliriis, etc. » (') — « Unanimis semper fuit ludaeo« rum et Christianorum sententia, Pentateuchi auctorem «esse Moysen. Primi omnium constantem hanc traditio(1) n. 5. Weith, Pentateuchus contra incredulos propugnatus, c. 1. 74 PARS PRIMA - CAP. II «nem aperte impugnarunt Hobbes et Spinosa, a quorum «opinione non multum recedit Isaac Pcyr< rius. Inventas «ab iis scriptoribus difficultates studiosissime collegit, am«plificavit, eaque styli elegantia et facilitate qua nemini se­ cundus erat, ornavit Voltaire: Traité de /e tolérance, Phi«losophie de Γ histoire, Dictionnaire· phiit ophique, Qu­ estions sur Γ Encyclopédie, la Bible expliquée, etc. Singularem «et relatae mox opinioni cognatam sententiam amplexus « est Richardus Simon, in Historia critica V. '1 (*) — « Quin«que libros Moysen conscripsisse, in superiore huius nostri «operis parte me adeo probasse confido ut nulla praeterea «videatur necessaria esse demonstratio. Verum quia Hobbes «in opere inscripto Leviathan, Peyrerius in Systemate praeaedamitico, Benedictus Spinosa in Tractatu theologico-politico, « Moysen Pentateuchi auctorem esse negant, ob eam rem iterum « in hoc argumento versandum est ut cumulatissime ah« solvatur (12) ». — « Pentateuchi opus Moysi auctori depu« tandum esse, post tot luculentas in idem argumentum «scriptas lucubrationes, frustra prorsus a nobis in praesen«tiarum demonstraretur. Post diuturnam sane ultra 30ου «annorum possessionem, nemo in Moysen litigator admit« titur, nisi iuris sui non dubia tantum et ambigua, sed evi« dentia plane et perspicua documenta protulerit. Quae autem « a recentioribus incredulis promuntur argumenta, multo « illa perspicuitate longissime absunt » (3) — « Quotquot « de rebus ludaicis scripserunt, sive ludaei, sive Christiani, «sive Ethnici, de antiquitate et auctoritate Pentateuchi « nullum unquam dubium obmoverunt usque ad Spinosam, «Hobbesium, Peyrerium, et quosdam vanissimos olim hae«reticos. Horum theistae vestigia secuti, ut religionem chri«stianam quaqua via evertant, Moysen personis romanen- (1) Stattlerus, De auctorit. S. Script, a. 1. (2) Marchini, Prolegom. S. Script., part. 2, a. 1. (3) Calmet, Prolegom. in Pentat. I URI NOTIO INSPIRATIONIS MAGÏ9 EXPOLITOR 75 «sibus, et legem Mosaicam ementitis narratiunculis ac «censent » (l). Et longum profecto, fastidiosumque esset producere tot alia testim-mia ex quibus apertissime constat, hanc fuisse a temporibus exorti philosophismi, per saecula duo cum di­ midio, fixam constantemque positionem apologiae catholicae contra impietatem rationalisticam : Moysen esse certe auctorem librorum qui sub eius nomine vulgantur, idque ad causam defendendae religionis omnino pertinere. Aliter equidem nunc videtur viris doctis, catholico nomine gloriantibus, in quorum libris et periodicis contraria po­ sitio’ invenitur. Sed illud accurate notandum, quod omnes eorum in hac etiam parte lucubrationes, non sunt nisi reproductio opinionum et conclusionum quas saeculo XIX me­ diante, post principales rationalisticae criticae promotores in Germania, vulgavit Ernestus Renan, sive circa auctorem Pentateuchi (12), sive circa modum seu processum redactioms historicae in Pentateucho (3). Quo fit ut in eis non tam catho(1) Wirceburg., De Relig. Diss. 6, Sect. i. (2) « La rédaction définitive des livres contenant Γ histoire «ancienne d’ Israel ne remonte pas probablement au delà de l'an «750 avant J. C........ L'opinion qui attribue la rédaction du Pentateuque à Moïse parait assez moderne, et il est bien certain que tes «anciens Hébreux ne songèrent jamais à regarder leur législateur «comme un historien... Les expressions loi de Moïse, loi de Jehovah « donnée par Moïse, n’ impliquent pas que Moise fut regardé comme «l’auteur de l'ensemble historique du Pentateuque tel que nous «le possédons, etc.» .Renan Histoire générale des langues sémitiques, 1. 2, c. i, § 2. (3) «On a très bien aperçu dans ces dernières années où il fallait « chercher Γ analogie des procédés qui ont présidé aux transforma«tions successives des écritures historiques des Hébreux. C'est dans « Γ historiographie arabe. Lorsque l’on compare en effet les unes « aux autres les diverses classes d’historiens musulmans, on recon « naît que tous ne font guère que reproduire un fond identique, dont « la première rédaction se trouve dans la Chronique de Tabari. L'ou« vrage de Taban n’ est lui-même qu’ un recueil de traditions juxta« posées sans la moindre intention de critique, plein de répétitions. PARS PRIMA CAP. Π licos audiamus quam rationalistas ipsissimos qui nescio qua singulari sorte, quave stupenda fortuna, quoddam vehiti repetitionis instrumentum et publicitatis organum in catholicis illis obtinuerunt. Non est igitur cur de eis in prae­ senti ratio habeatur. Neque enim nova rationalisticae sa­ pientiae editio, ubicumque inventa et a quibuscumque il­ lustrata atque adornata, poterit impedire quin simpliciter et absque restrictione verum sit, sententiam quae tenet Moysen certissimum Pentateuchi auctorem, sententiam esse quae apud Ecclesiae scriptores universaliter constanterque habita est ut cum causa fidei et defensione revela­ tionis intime connexa. Nec sane immerito, ut statim apparebit. II. — Ulterius enim nunc considerandum est quod ad doctrinam fidei aliquid potest dupliciter pertinere. Vel quia contentum in ipso fidei obiecto, quod a Deo nobis revelatum, sufficienter ab Ecclesia est propositum. Vel quia, etsi forte extra amplitudinem revelationis exsistens, nihilominus cum obiecto fidei ita est connexum atque cohaerens, ut ad eius custodiam, defensionem, propositionem, explicationem, credibilitatem requiratur, eo nimirum modo qui explicari solet ubi de obiecto secundario ecclesiastici magisterii. «de contradictions, de dérogations 'à l’ordre naturel des faits.... L’ historiographie hébraïque a traversé des degrés analogues. Le « Deutéronome nous présente Γ histoire arrivée à sa dernière pé« riode, Γ histoire remaniée dans une intention oratoire, où le nar« rateur ne se propose pas seulement de raconter, mais d’édifier. « Les quatre livres précédents laissent eux—mêmes apercevoir les «sutures de fragments plus anciens, réunis, mais non assimilés dans « un texte suivi. Cette hypothèse, présentée d’abord comme un « hardi paradoxe au siècle dernier, est maintenant adoptée de tous « les critiques éclairés en Allemagne. On peut différer sur la division « des parties, sur le nombre et le caractère des rédactions successives, ■ on ne peut plus douter du procédé, qui amena au 8;,,ne siècle avant « notre ère, le Pentateuque et le livre de Josué à leur état définitif ·. Renan, ubi supra. — Ibi ergo habes legem et prophetas. UBI NOTIO INSPIRATIONS MAGIS EXPOLITUR 77 Interim ergo permittamus authenticitatem Pentateuchi secundum quod ad Moysen refertur auctorem non esse a De·) revelatam, adeoque non pertinere primo modo ad fidei do­ ctrinam. Numquid idcirco, gravissima censura non erit digna propositio authenticitatem negans * Sed attende, quaeso, quod authentki illa quam maxime facit ad fidei credibilitatem, et in tantum quidem, ut si semel vel negetur, vel in du­ bium adducatur, eo ipso tollantur magna ex parte externa revelationis argumenta a Deo disposita ut fidei nostrae ob­ sequium rationi consentaneum esset ; quae argumenta, testante Vaticano Sess. 3, cap. 3, sunt imprimis miracula et prophetiae. Et re quidem vera, si Pentateuchus non est genuinum opus illius auctoris sub cuius nomine hactenus fuit uni­ versaliter receptus, prae primis aufertur ab eo cmnis valor historicus. Neque enim cum qualibet verosimilitudine po­ terit adseribi auctori coaevo, qui oculatus testis exstitisset eorum quae narrantur in Exodo, Levitico, Numeris, et Deu­ teronomio, quique ex certa traditione maiorum instrui po­ tuisset de factis in Genesi consignatis. Imo, ad hoc ipsum increduli contra Moysen auctorem impetu facto ruunt, ut res Pentateuchi ad legendas, seu mythos, seu imaginationis popularis procreationes libere reducant ; et in hoc quoque, supra memoratos catholicos habent pedissequos, fidelesque discipulos. Ecce ergo capite truncatur historia populi Dei. Nihil iam valent antiqua miracula. Successio religionis, sal­ tem secundum quod consideratur in fidei praeantbidis, fit in­ certa. Harmonia duorum testamentorum fluctuat in aere. Praeciditur miranda illa ab Adam ad Moysem, et a Moyse ad Christum, prophetiae evolutio atque continuitas, in qua Christus ipse per oracula successiva, per oracula concor­ dantia, per oracula semper magis praecisa pro magis magisque appropinquante temporum plenitudine, fuit annuntiatu^ In summa, tollitur de medio grande illud credibilitatis signum de quo Augustinus in epistola ad Volusianum : Quem non « moveat ad credendum tantus ab initio ipse rerum gesta- /8 PAKS PRIMA - CAP. ii nim ordo, et ipsa connexio temporum praeteritis fidem de praesentibus faciens, priora post, ioribus, et recen «tioribus antiqua confirmans? Eligitur ms e gente Chal­ daeorum, pietate fidelissima praeditu m promissa di­ vina post tantam saeculorum seriem no\ unis temporibus «complenda prodantur, atque in eius senum omnes gentes "habiturae benedictionem praenuntiantur... Propagatur ex illo numerosissimus populus multiplicat,!, in Aegypto... "Educitur ex Aegypti servitute gens valid.i, pulsisque impiis "gentibus, in terra promissionis perducta et constituta, • regno etiam sublimatur. Deinde... variis flagellata cla­ dibus et prosperitatibus consolata, usque in Christi in« carnationem declarationemque perducitur. Quem Chrittstum Dei Filium, Deum in carne venturum, moriturum, re­ surrecturum, in caelum ascensurum, praepollentissimo suo " nomine in omnibus gentibus dicatos sibi populos habiturum, " inque illo remissionem peccatorum salutemque aeternam futuram esse credentibus, omnia gentis illius promissa, " omnes prophetiae, sacerdotia, sacrificia, templum, et cuncta " omnino sacramenta sonuerunt. Venit et Christus. Complen­ tur in eius ortu, vita, dictis, factis, passionibus, morte, «resurrectione, ascensione, omnia praeconia prophetarum... « Quae tandem mens avida aeternitatis, vitaeque praesentis «brevitate permota, contra huius divinae auctoritatis lu­ men cnlmenque contendat?». Egregie quidem, o Augu­ stine, modo de factis quae adducis, historice constet. Nunc autem, cum Pentateucho, utpote incertae originis incertique auctoris, nulla humana tides sit, artificialis et imaginaria invenitur ista constructio, cui basis deest, et primum ae­ dificii molem sustentans fundamentum. Sed iam argumentum crescit, quia si Pentateuchus au­ thenticus non est. quomodo adhuc authenticae prophetiae posteriores, puta Isaiae. leremiae, Danielis, et aliorum ? Non enim, puto, atterri poterunt fortiores rationes pro his quam pro illo. Et si valent argumenta criticorum contra Moysen. valebunt aha etusdem valoris, vel ut verius dicam UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 79 eiusdem levitatis contra caeteros ('). Et consequentia ipsis etiam factis faci'c confirmatur, quia habemus iam protoIsaiam et dent· i > isaiam. Habemus quoque pseudo-Damelem. Habebimus mox pseudo-Ieremiam, pseudo-Michaeam. atque ita porro et nihil remanebit nisi lacera quaedam va­ ticiniorum compilatio, de quibus nemo sciet unde orta, a quibus edita, ad quam epocham referenda, etc. Accedit quod semper intellexerunt maiores nostri, ideo Deum permisisse casum ludaeorum, et tam grandi miraculo conservasse hunc populum in sua dispersione inter gentes, ut idem ille populus authentiae prophetiarum testis omni exceptione maior exsisteret. « Omnes gentes, ait Augustinus, ', velamen positum est super cor eorum : de quo Moyse agitur secundo loco ? Nonne de illo eodem de quo in priori ? ubi sine dubio sermo est de ipso legislatore ludaeorum, qui Exod. xxxiv, de monte descendens, velata facie populo loquebatur. Aut forte superius, verus Moyses in medium adducitur, inferius vero Moyses existimatus tan­ tum? Nunc autem, si ille idem verus et non existimatus Moyses, teste Scriptura, legitur usque in hodiernum diem, ergo, eadem Scriptura teste, auctor est librorum qui ei at­ tribuuntur (x). (1) Iis qui tanta tamque incomprehensibili levitate quaestionem tractant ultra modum gravem, et cum veritate Christianae religio­ nis per omnia connexam, liceat proponere testimonium viri, natione et religione ludaei, directoris Parisiensis periodici: Revue Sémitique, qui in dicto periodico recensens duo novissima egregia opera P. Cereseto, (Tre classi di dottori, et Ipotesi dei P. Hummelauer e di altri autori moderni su Γ aulenticità del Deuteronomio di Mosè), sic scribit: « Le Révérend P. O. C. Cereseto, Professeur d* exégèse et Consultore « de la Commission pontificale pour les études bibliques s’ efforce, dans « ses deux ouvrages précités, d’entraver la pénétration des idées de tla critique biblique protestante dans le clergé catholique romain. UBI ΝΟΤΙΟ INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR Haec igitur smt dicta ut appareat quod etsi ad ratio­ nem scripturae inspiratae formaliter in quantum hujus­ modi, non referat quis fuerit instrumentalis auctor, falsis­ sime tamen in thesi generali inferretur, attributionem sa­ crorum librorum id hos vel illos scriptores, nihil interesse «Le mouvement déviant et plein de menaces pour la quiétude «du catholicisme traditionnel, trouva des partisans dans deux ec• clésiastiques d'un rang considérable, à savoir Mgr. Mignot, évêque «d’Albi, et le P. Hummelauer. Dans une lettre sur la critique bibh» que, Mgr. Mignot formula une série de dix-huit proposition' qui « répercutent assez, fidèlement les opinions de Γ École libre allemande. «De son côté, le P. Hummelauer se prononça en faveur des mêmes • idées dans ses ouvrages exégétiques... « Il faut avouer que la question est d’une gravité extraordinaire « pour la conscience chrétienne en général. Etant par tempérament «fort peu théologien, je combats depuis de longues années les con«clusions historiques de cette École en contestant la validité de «ses prémisses par des raisons puisées, tantôt dans l’exégèse bibli«que elle-même, tantôt dans les monuments littéraires des autres • peuples sémitiques. Entre cent autres divergences, je relèverai «ces deux seules: Selon ma conviction, les trois premiers chapitres « de la Genèse sont Γ oeuvre d'un seul auteur, malgré la différence des « noms divins Elohim et Yahwé, qui y sont successivement employés. « D’ autre part, je nie formellement que le Code sacerdotal puisse « être un produit postexilique, ou qu’ on puisse discerner, dans les « premiers livres prophétiques, la marche régulière d’un progrès « d’idées religieuses. Quant à la question relative à Γ origine mo«saïque du Pentateuque, tel qu’il nous est parvenu à travers les géné« rations, je l’ai toujours considérée comme un problème secondaire • et purement historique. « La situation n’ est pas la même pour le chrétien de n'importe « quelle secte. Dans des passages nombreux de Γ Evangile. Jésus et «les Apôtres à sa suite, invoquent formellement l'origine mosaïque « du Pentateuque, celle d’Isaïe II, ainsi que Γ origine davidique des « Psaumes, pour en tirer des dogmes fondamentaux de la nouvelle « Foi, comme la divinité du prédicateur galiléen, sa messiamtê, son « caractère de victime expiatoire des péchés de ses croyants, sa ré« surrection, etc. L’ authenticité du livre de Daniel leur sert de preuve « que Jésus reviendra à la fin des siècles, sur les nuées du ciel, pour «rétablir sur terre son royaume céleste et mettre fin à la puissance PARS PRIMA - CAP. II doctrinae lidei. sed semper esse de iis qnm I lonibns quae liberae criticorum appretiationi relinquuntur, El sic conclu­ detur disputatio de ipsa inspirationis notu hip. Sequitur iam altera huius nostrae disquisitionis pars de his quae ad inspirationem consequuntur. • ile Satan, censé la source principale de toutes les iniquités du genre 'humain. L’affirmation des critiques que les livr · précités n'ap> particnnent pas aux auteurs nommés par Jésus, implique de la part «de ce dernier, non seulement l’ignorance du véritable état de choses, «mais un mensonge débité sans vergogne devant un public crédule, • à la fin intéressée et impie de se faire adorer comme un dieu. On « 11'a pas besoin d'être théologien pour apprécier la iuslesse absolue «de ces dernières remarques, qui appartiennent au J’. Ccrcseto. Les «rationalistes ont tenté de se tirer d’embarras en disant que Jésus «n’a pu contredire les légendes généralement admises par son au«ditoire. Mais les faits démentent absolument ce subterfuge désespéré, «témoin son opposition aux lois concernant le repos du sabbat, son «exaltation de Jean-Baptiste au-dessus des prophètes, son allocu« tion mordante à 1’adresse des pharisiens et d’autres faits analogues. «Ceux qui, comme moi, assistent de loin à cette grave controverse, « ne peuvent s’ empêcher d’y voir Γ aube d‘ une transformation ■ radicale du christianisme. En Allemagne, la personnalité théolo· «gique de Jésus, malgré les louanges dont on le comble, se réduit « à bien peu de chose. D' atténuation en atténuation, on est déjà « arrivé à rejeter la totalité des récits concernant Jésus, et à ne laisser «à celui-ci que trois ou quatre apophtegmes dont Γ originalité est «d’ailleurs plus que douteuse. Dans leur bouche, les termes Christ, « chrétien, christianisme, sont des concessions provisoires à la rou« tine traditionnelle, et en réalité vides de tout sens. «Renan a eu le courage de le dire ouvertement; ainsi on saura « au moins à quoi s’ en tenir, et le progrès de 1’ élaboration de la nou« velle religion ne sera pas entravé par des équivoques trompeuses. « Le P. Cereseto n'aime pas les demi-mesures ; il pose le dilemme «tranché: Foi ou apostasie! En témoin désintéressé, nous nous bor« nons à exposer la pensée substantielle du savant polémiste». |. PARS ALTERA DE HIS QUAE AD INSPIRATIONEM CONSEQUUNTUR Deinde dicendum est de his quae consequuntur ad in­ spirationem. Et primo de sensu spirituali scripturae sacrae. Secundo de intentione eius ad -res fidei et morum per se terminata. Tertio de absoluta eius inerrantia. Quarto de conventionibus, usibus, et formis litterariis quas natura eius non patitur. Quinto de subordinatione criticae ad traditio­ nem et magisterium ecclesiasticum in omni exegesi scripturaria. CAPITULUM PRIMUM DE SENSU SPIRITUALI SCRIPTURAE SACRAE « Haec autem omnia in figura contingebant «illis», i Cor X-n. Est igitur scripturae sacrae prima proprietas, quod habeat quemdam sensum qui in nullo alio libro humana industria concinnato esse potest, quique spiritualis seu my­ sticus dicitur, quia sub littera latens sicut spiritus in coq>oic. magno est mysterio obvolutus. Et huius quidditas est per prius breviter declaranda. PARS ALTERA - CAP. I § ι- λ Auctor sacrae scripturae est Deus, in < nius potestate «est ut non solum voces ad significanda i accommodet, «quod etiam homo facere potest, sed etiam res ipsas. Et "ideo cum in omnibus scientiis voces signifi· nt, hoc habet « proprium ista scientia, quod ipsae res significatae per voces «etiam significant aliquid. Illa ergo prima significatio qua «voces significant res, pertinet ad primum sensum, qui est «sensus historicus vel litteralis. Illa vero significatio qua «res significatae per voces, iterum res alias significant, di* citur sensus spiritualis qui super litteralem fundatur, et «eum supponit». Ita S. Thomas in prima parte, 0. i, a. io. Ubi primo ponit principium generale, deinde eruit conclu­ sionem ex generali principio fluentem, tertio explicat pro­ priam rationem sensus spiritualis secundum quod a litte­ rali condividitur I. — De principio autem generali statim suboritur du­ bitatio, cum non ita primo intuitu appareat quomodo verum sit, hominem non posse accommodare res ad significandum. Nam et poetae et oratores et ii omnes quibus permittuntur allegoriae, continuo res adhibent in usum significationis. Neque solum in dicto, verum etiam et in facto, quemad­ modum ex. gr. narrant historiae de illo antiquo, qui cum rogavisset ut in quodam coetu silentiariorum admitteretur, et vase usque ad summum aqua pleno coram apposito, re­ sponsum ei fuisset completum iam esse academicorum nu­ merum, non propterea destitit ab incepto. Sed folium rosae decerpens, caute imposuit in superficie aquae, et tanta qui­ dem dexteritate ut vas non redundaret, hoc modo eleganter exprimens quod sicut in vase pleno fuerat adhuc locus foliolo rosae, sic et in plena academia, exiguo homunculo. Uno demum verbo, actum est de symbolisme, actum est de me­ taphoris et allegoriis, si semel principium admittatur, so­ lius Dei esse accommodare res ad significationem aliquorum. DE SENSU SPIRITUALI SCRIPTURAE SACRAI *7 At vero considerandum est quod voces sunt in praebenti non solum vocabula proprie dicta, verum etiam omnia ea quae ad signifi· andum, vel artificiose componuntur, vel imaginarie finguntur, ita scilicet ut sub ea forma sub qua significant, ad nihil aliud sint ordinata; sicut apparet in supradicto folio rosae superficiei aquae imposito, vel in fictis similitudinibus per quas ars poetica veritatem rerum solet praesentare. Proinde, res nunc dicuntur illa sola quae cursum suum peragunt sub Dei providentia ; quae nullo adventitio artificio disponuntur in significandi finem, sed formam sibi connaturalem i ndependenter ab omni ulteriori reprae­ sentationis habitudine vel scopo, secundum seipsa omnino habere intelliguntur. Cogita ex. gr. populum Israel captivum in Aegypto, a Moyse in signis et portentis eductum de ca­ ptivitate, transeuntem mare rubrum, per quadraginta an­ nos in deserto ambulantem, manducantem panem de caelo missum, bibentem aquam de petra miraculose manantem, et tandem post innumerabiles casus pertingentem ad terram promissam. Ibi certe nihil artificialis compositionis est, sed pura et simplex evolutio eventus historici; cui si figuratis quaedam significatio insit, inerit utique non per modum vocis, sed per modum rei ((i) *x). Hoc itaque pacto evidenter apparet, solius Dei esse, accommodare res ad significationem aliquorum. Nam cum (i) Ne ergo confundas distinctionem quae nunc est inter voces et res, cum illa quae introducitur in sacramentis inter res et verba Nam in sacramentis tam res quam verba ad nihil aliud ordinantur nisi ad significandum, solumque differunt quoad significandi modum, quatenus verba signa sunt arbitraria et ex sola positiva institutione hominum, res vero signa symbolica per quamdam analogicam simi­ litudinem fundatam in natura. Hic autem, res sunt ea quae propnum cursum peragunt sub gubernatione divinae providentiae, formahter in quantum huiusmodi. Et ideo ea quae in sacramentis dicuntur res. reducuntur ad genus vocum secundum praesentem considerationem, dicente Augustino. 1. 19 c. Faust, c. 16: Quid enim sunt aliud quaeque corporalia sacramenta, nisi quaedam quasi verba visibilia, sacrosancta quidem, verumtamen mutabilia et temporalia.3 88 PARS ALTERA - CAP. I Deus solus sit omnium eventuum per infallibilem providen­ tiam ordinator, solusque habeat eventus ipsos dispositioni suae subiectos sicut ordinationi typography Eduntur litterae alphabeti, solus quoque potest cursum eorum ita quandoque temperare ac moderari, ut ponat in eis ad lias res habi­ tudinem signi ad signatum et figurae ad Ιι.,ή itum. Et hac de causa rectissime infert S. Thomas, Quodl. ,. i. 16 : < Sicut «enim homo potest adhibere ad aliquid signifie andum, ali­ quas voces vel similitudines fictas, ita Deus adhibet ad si· « gnificationem aliquorum, ipsum cursum rerum suae pro• videntiae sublectarum >. Non ergo de principio generali re­ linquitur dubitandi locus. II. — Sequitur iam conclusio principii. Et primo quidem, quod in caeteris scripturis humanae originis, nulla alia si­ gnificatio quaerenda sit praeter illam quae vocibus inest, si tamen voces nunc sumas sensu illo adaequato qui supra fuit declaratus, secundum quod sub vocibus concluduntur omnes sermonis figurae vel fictae similitudines quae apud homines ad significationis usum adhiberi solent. Sequitur secundo, quod in scripturis divinis, praeter significationem quae subest vocibus, possit etiam alia inesse significatio, indita rebus per voces significatis. Et dico tantum quod possit inesse, quia ex principio a priori nihil plus concludere licet. At vero, quod de facto ita se res habeat, certissime colligitur, tum ex disertis ipsarum scripturarum assevera­ tionibus, tum ex consentiente totius traditionis testimonio. Et sane, Gal. IV-22, ait Apostolus : Scriptum est quoniam Abraham duos filios habuit... Quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Et nota hic, duo esse al­ legoriae genera. Alia est allegoria communis, nimirum in verbis, qua sacra etiam scriptura utitur, sicut apparet in parabolis Christi, in parabola Nathan ad David 2 Reg. XU, et alibi saepissime. Alia vero est allegoria in rebus, quae nonnisi analogice convenit, cum praecedente, et soli scri­ pturae sacrae propria est : Quatenus vera quidem secun­ dum immediatum verborum sensum narratur historia, sed DE SENSU SPIRITUAL! SCRIPTURAE SACRAE in ea re quae narratur, secretior quaedam latet altioris rei significatio Et haec est allegoria de qua nunc Apostolus, quia illa de
· tamen. Nimirum velabat et ipse instar Moysis faciem suam. non minus forsitan in hac parte fulgentem, eo quod illo • adhuc in tempore nemo aut rarus erat, qui revelata facie « gloriam istam speculari sufficeret. igitur pro sui excellentia ■ recr nuptiale hoc carmen huiusmodi titulo praesignitum, ut «merito Cantica canticorum singulariter appelletur, sicut «is quoque cui canitur, singulariter est dictus : Rex regum «et Dominus dominantium» ((i) 2). — Et de sensu quidem litterali haec sedulo notanda occurrebant. Nunc ea quae ad sensum spiritualem attinent, nullius i am negotii esse possunt. Illa vero significatio qua res significatae per voces iterum res alias significant, dicitur sensus spiritualis qui super litte­ ralem fundatur et eum supponit. — In quo quidem observabis (i) Cf. Grandvaux, Etude sur le vrai sens du Cantique, (La Sainte Bible, collect. Lethielleux). « Tout ce que nous avons à dire «dans cette partie de notre travail, montrera que pour s’ élever au vrai sens du Cantique des Cantiques, il faut y voir une allégorie et • uiw allégorie littérale ». Pag. 13. (2) Bernardus, Serm. 1 in Cantica, n. 8. DE SENSU SPIRITUALI SCRIPTURAE SACRAE 9’ pulchram analogiam inter verbum Dei scriptum et Novae Legis sacramenta Nam in sacramentis N. L., praeter signi­ ficationem ritu exterioris qui dicitur sacramentum tan­ tum, attenditur significatio rei per exteriorem ritum imme­ diate significat i ·, quae appellari solet res et sacramentum. Et sic etiam <■·. in praesenti. Res enim illae per voces signi­ ficatae quae iterum res alias significant, tanquam res et sa­ cramentum quodammodo se habent. Et secundum quod typica significatione sua referuntur vel ad Christum et Ec­ clesiam, vel ad vitae Christianae regulam, vel ad mysteria futurae gloriae, tripartitam afferunt sensus spiritualis di­ visionem. in allegoricum, tropologicum, et anagogicum. « Sicut enim dicit Apostolus ad Heb. VII, lex vetus figura est '< novae legis, et ipsa nova lex, ut dicit Dionysius in libro de « ecclesiastica hierarchia, est figura futurae gloriae. In nova < etiam lege, ea quae in capite (Christo) sunt gesta, sunt " signa eorum quae nos agere debemus. Secundum ergo quod « ea quae sunt veteris legis significant ea quae sunt novae 'i legis, est sensus allegoricus Secundum vero quod ea quae «in Christo sunt facta, vel in iis quae Christum significant. « sunt signa eorum quae nos agere debemus, est sensus mo« ralis. Prout vero significant ea quae sunt in aeterna gloria. « est sensus anagogicus » (x) Propriissimus itaque spiritualis interpretationis locus est vetus testamentum, quod totum typicum fuisse noscitur, ut splendido specimine ostendit Augustinus in toto libro duodecimo contra Faustum, incipiens a principio in quo Deus creavit caelum et terram, et perducens seriem propheticorum (i) S. Thomas, ubi supra. — Sed nota quoti haec nomina, alie· goricus, tropologicus, anagogicus, subsequent! usu theologorum, po­ tius quam nativa sua vi, ad significandas species sensus spirituali* determinata sunt. Proinde, si quis sensum litteralem ex communi allegoria verbali resultantem, allegoricum vocare vellet, de verbis non esset disputandum. Et similiter, si anagogicum vel tropologicum appellaret scripturae sensum in locis illis qui de aetema gloria vel regulis morum litteraliter tractant. Cave ergo possibilem confusionem. Çf PARS ALTERA - CAP. I eventuum usque ad tempora reditus populi Israel a Babvlonica captivitate. Propriisimum tamen dixi spiritualis in­ terpretationis locum vetus testamentum, non unicum. Nam certe evangelia, dum narrant gesta Christi ante consumma­ tam cius passionem per quam fuit abrogatum testamentum vetus, et dedicatum novum, dicente apostol<- : testamentum enim in mortuis confirmatum est, alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est: evangelia, inquam, aliqua ratione con­ veniunt cum libris antiquae legis, et propterea, non tropo­ logicum modo, aut anagogicum, verum etiam allegoricum sensum suscipiunt (*). A consummata autem passione et deinceps, discrimen in eo est, quod non debuerunt amplius ea quae novi testamenti sunt, typice praefigurari. Adhuc tamen relinquitur locus sensui anagogico vel tropologico. Anagogico quidem, secundum quod ea quae ad futuram beatitudinem pertinent, fuerunt nobis figurata in circumstantiis resurrectionis et apparitionum Christi. Tropologico vero, secundum quod in transitu Christi a mortali ad immortalem vitam, fuit datum sensibile exemplar cui nostra moralis vita conformetur, iuxta illud Rom. VI-9 : Christus resurgens ex mortuis iam non moritur... Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos, exi­ stimate vos mortuos quidem esse peccato. viventes autem Deo in Christo lesu Domino nostro. Quod autem ait S Thomas ubi supra, in responsione ad ium, ex solo sensu litterali trahi posse argumentum, id non est propter maiorem eius auctoritatem intrinsecam, sed quia sensus spiritualis innotescere non potest nisi per ea Joca in quibus veritas sub rerum allegoriis alibi delite­ scens, litteraliter enuntiatur, et idcirco efficacia argumenti ad litteralem sensum semper reducitur. Caeterum etsi ad de­ monstrationem dogmatum sensus spiritualis minime inser­ viat, ad confirmationem tamen eorumdem valet quam plu­ it) Vide de Verbo incarnato, ubi de nativitate, miraculis, et pas­ sione Christi, Q. 36, 43-45, et 46. Item de Ecclesia in prooemio. DE SENSU SPIRITUALI SCRIPTURAE SACRAE 95 rimum, nam consonantia tot figurarum quibus adeo ad vivum delineatae et expressae sunt res novi testamenti, est non leve argumentum ad confirmationem fidei, quo etiam contra infideles uti possumus. Unde Augustinus 1. 12 c. Faust, c. 7 : « Ex illis quae figuris involuta sunt, si quaedam velut «sub uno aspectu quasi contexta ponantur, ita coniungunt «in contestatione Christi voces suas, ut cuiusvis obtusi « surditas erubescat ». § 2. Reliquum est ut ex catholica illa doctrina de sensu spi­ rituali scripturae sacrae, quaedam conclusiones eruantur contra largam scholam Biblicorum. Et prima conclusio sit, quod veritas in hoc capitulo hactenus declarata conciliari omnino non potest cum my­ thica indole quam novatores illi generatim attribuunt veteri testamento. Unde etiamsi haec eorum monstruosa opinio aliis ex capitibus, utique tot ac tantis, non repugnaret, jam esset explodenda hoc solo nomine, quod de medio tollit sensum illum soli Scripturae proprium, quam in ea unanimi consensu agnoverunt maiores nostri, apostolicae traditionis testes au­ thentici. Nam si sensus spiritualis nihil aliud est quam si­ gnificatio qua res significatae per voces iterum res alias si­ gnificant, super veram realemque historiam fundetur 0portet. Et si significatio parabolarum allegoriarumve ver­ balium non supergreditur modum sensus litteralis, ut supra ostensum est, multo minus, puto, significatio pueiilium ea­ rum imaginationis popularis procreationum quae mythi di­ cuntur. Denique, divinum illud quod in sensu spirituali signum elucet, in hoc praecise reponitur, quod Deus solus utpote solus potens disponere et ordinare mundi eventus sicut scriba ordinat et disponit apices describendos in charta, possit quoque significare aliqua, non iam per signa vocalia aut similitudines fictas, sed per ipsum realem cursum rerum suae providentiae subjectarum. Et ideo Patres unanimiter 96 PARS PRIMA - CAP. I adstruunt historicam veiitatem tanquam unicum ac neces­ sarium spiritualis sensus fundamentum. - Post historiae «veritatem spiritualiter accipienda sunt omnia », inquit Hie­ ronymus, Prolog, in Isaiam. Et Gregorius I. i Moral, n. 56: «Qui ad spiritualem intelligentiam mentem sublevat, a ve«neratione historiae non recedat». Et Hilarius in Psalm. 123, n. 5 : « Fides historiae non periclitatur, si rebus effectus «inesse et connexam sibi extrinsecus significantiam existiamemus». Et intei alia erronea quae in Origene notant Epiphanius, Hieronymus, et alii, illud quoque invenitur, quod allegoricus semper interpres exsistat, historiae fugiens veri­ tatem : «Quod sic paradisum allegorizet, ut historiae aufe«rat veiitatem; pro arboribus angelos, pro fluminibus vir« tutes coelestes intelligens, totamque paradisi continen«tiain tropologica interpretatione subvertat.... Recede ab «haeresi Origenis, et a cunctis haeresibus, dilectissime» i1). (1) Hieronymus, 1. contra loannem Hierosolymitanum, n. 7-8 — Cf. etiam 1. 5 in lerem. c. 27-29. Hinc quoque apparet quid sentiendum de principio recepto in schola historico-theologica, quo statuunt figuram et historiam sese mutuo excludere: quatenus si aliquod factum figuram continere in­ veniatur, eo ipso historicum non est; si historicum sit, eo ipso figuram continere non potest. Exemplum inter alia multa sumere liceat de capite sexto loannis. Unus praefatae scholae auctor, Alfredus Loisy, in suo \oluminoso commentario super loannem, vult totum caput sextum, incluso facto multiplicationis panum, esse de Eucharistia: pro quanto scilicet factum praecedit ut figura mysterii, totusque consequenter sermo, cuius factum causa occasionalis adstruitur, de eodem mysterio est. Et hucusque quidem bene. Sed ex orthodoxa illa exegesi in vi sui principii venit ad conclusionem haereticam, qua tum facti tum ser­ monis Christi negatur realitas sive historicitas. Inde enim firmat generale sui operis assertum: Evangelium loannis non esse nisi my­ sticam quamdam contemplationem seu religiosam meditationem, sae­ culo tertio descriptam, in qua sub symbolismo factorum imaginariorum, propositae inveniuntur ideae Christianae pro statu evolutionis quem in hoc eodem saeculo obtinebant. Caeterum constat quod perniciosissimo principio semel suppo- DE SENSU SPIRITUALI SCRIPTURAE SACRAE 97 Altera quoque conclusio sit, quod si sensus spiritualis totus quantus est, suum habet in historia fundamentum, vice etiam versa, verae historiae fidem haud raro firmat et tutatur, pro quanto scilicet suppeditat elavem intelligendi rationem certarum circumstantiarum quae alias, vel supposititiae, vel otiosae, vel minus dignae commendatione narrationis divinitus inspiratae viderentur. Quod quidem multis prosequitur Augustinus, 1. 12 c. Faustum, c. 39 «Si Ismael et Isaac homines nati, duo testamenta significant, «quid credendum est de tot factis, quae nullo naturali usu, «nulla negotii necessitate facta sunt?.... Verbi enim gratia, « numquid, si oportebat adiutorium viro feminam fieri, « etiam hoc necessitas ulla cogebat, vel ulla suadebat u«tilitas, ut de dormientis latere fieret? Si causa evadendi «diluvii opus erat fabricari arcam, quid opus erat mensuras «eius, aut ipsas potissimum fieri, aut etiam scriptis ad reli« gionem posteritati propagandis commemorari ? Si propter «genus reparandum animalia includi oportebat, quid opus « erat illo potissimum numero, septena de mundis, bina de «immundis ? Aditum ad arcam fieri necessitas utique cogebat: «in latere autem fieri, vel etiam memoriae commendari «per litteras, quid cogebat? Immolare filium iubetur A«braham; iussus hoc fuerit, ut eius obedientia tali etiam « examine probata posteris innotesceret ; convenientius li« gna portaverit filius, ne pater senexque portaret ; non sit «postea filium ferire permissus ne orbitate gravissima se «feriret : numquid etiam si nullo effuso sanguine rediretur. « minus esset probatus Abraham ? Aut si iam opus erat per«fici sacrificium, etiamne, ut ille aries in vepre adhaerens « cornibus appareret, ad ullum augmentum victimae perti sito, licebit totam historiam sacram ad fictiones nivales reducere Quodnam, quaeso, miraculum Christi in quo figura invisibilium my­ steriorum gratiae non invenies ? Quodnam factum in veteri oeconomia conspicuum, cui respectu Christi et Ecclesiae figurae ratio non con\ · mat, dicente apostolo: Omnia haec m figura coniingcbant lUis. Bili ot - De impiratione Sacrae Scripturae 1 9$ PARS ALTERA - CAP. I nebat? Sic omnia cum considerantur, et quasi superflua ■i necessariis contexta inveniuntur, admonent humanum a■ nimum, prius aliquid significare, deinde quid significent «quaerere Itaque etiam ipsi ludaei qui Christum nolunt • talibus rerum, non tantum dictarum, sed etiam gestarum «figuris praenuntiatum videri, coguntur .· nobis discere « quid illa significent. Quae nisi aliquid sigmii re concedant, « divinae auctoritatis libros ab ineptarum fabularum igno« minia non defendunt ». Ultima denique conclusio esse potest, quod cum spiri­ tuales sensus ad splendorem fidei catholicae tantopere con­ ferant, multae sunt, in scripturis historicae narrationes, quae cum aliunde indifferentes prorsus, et nullius emolumenti videri possent, nihilo tamen minus, praedictorum sensuum ratione, dicendae sunt omnino esse de illis rebus fidei et mo­ rum ad aedificationem doctrinae Christianae pertinentium, a quibus ad sua placita contorquendis, per decretum Con­ cilii Tridentini, omnis humana critica iam dudum iussa est abstinere. Sed de his ipsis sic dictis rebus fidei et morum, pro­ pter quaestionis gravitatem, aequum est ut specialis consi­ deratio habeatur. Huc igitur spectabit capitulum sequens. CAPITULUM SECUNDUM DE INTENTIONI· SCRIPTURAE AD RES FIDEI ET MORUM PER SE TERMINATA * Omnis scriptura divinitus inspirata uti« lis est ad docendum, ad arguendum, « ad corripiendum, ad erudiendum in « iustitia ». 2 Tim. III -16. « Ad coercenda petulantia ingenia, decernit (sacrosanta «Synodus) : ut nemo suae prudentiae innixus, in rebus fidei «et morum ad aedificationem doctrinae Christianae pertinentium. «sacram scripturam ad suos sensus contorquens, contra eum sensum quem tenuit et tenet Sancta Mater Ecclesia, «cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione scriptu­ rarum sanctarum, aut etiam contra unanimem consensum «Patrum ipsam scripturam interpretari audeat, etiam si «huiusmodi interpretationes nullo unquam tempore edendae forent». Ita Tridentinum in notissimo illo decreto de edi­ tione et usu sacrorum librorum. Ex cuius tenore statim de­ ducitur quod non omnia ac singula in sacris contenta libris possunt dici res fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae perlinentium. Alias redundaret specificatio ista, quae nisi sensum haberet limitativum seu restrictivum, frustra omnino ac superflue apponeretur. Sed summopere interest ut recte intelligatur quid veniat ibi nomine rerum fidei et morum. Et ad hoc ipsum, primum omnium, per praeambuli modum, recolenda sunt quaedam principia alibi tradita, ubi de obiecto fidei materiali (*). (i) De virtutibus, thes. io. 100 PARS ALTERA - CAP. II § i Obiectum materiale fidei dupliciter sumi potest. Uno quidem modo mere materialiter, pro eo quod cadit de facto sub divina revelatione praescindendo a peculiari fine in quem revelantis feitur intentio. Et sic, ad obiectum fidei indiscriminatim et eodem titulo pertinent omnia quaecumque in scri­ ptura divinitus inspirata proponuntur (prout et ea ratione qua proponuntur, sicut alias dictum est), quia omnibus et singulis de facto aequaliter applicatur formale fidei motivum, quod est Dei loquentis auctoritas. Non ergo hoc sensu accipies di­ stinctionem inter res quae sunt vel non sunt fidei et morum, quasi alia forent in scriptura de quibus esse debet fides, alia vero de quibus esse non debet, sed liberum unicuique maneret, pro arbitrio et lubitu ea credere vel discredere. Certo enim certius, supposita nunc inspiratione ad omnes et singulas scripturae partes sese extendente, positio huiusmodi nil minus sonaret quam apertam impietatem. Nisi forte in tantum quis desipiat ut dicat Deum esse fide dignum cum revelat trinitatem personarum et amplius non esse cum testatur factum qualecumque ad rerum humanarum ordinem per­ tinens ; quod absit omnino. Sub hac ergo consideratione nec est nec esse potest discrimen differentia, vel gradus, qua late patet divinae revelationis seu inspirationis ambitus, quia non minoris est infidelitatis discredere punctum vel minimum de cuius revelatione constat, quam discredere articulum etiam primarium inter principales. At nunc venit alia obiecti materialis consideratio, in qua ratio iam habeatur intentionis dirigentis divinam revela­ tionem seu inspirationem. Deus enim in revelando se habet sicut in humanis magister ad discipulos, et quidem magister peculiaris cuiusdam disciplinae. Quemadmodum enim apud nos, alius docet geologiam, alius physicam, alius mathesim, alius medicinam, et singulus quisque ita semper se gerit, ut quidquid ab eo docetur, doceatur in ordine ad principale DE REBUS FIDEl ET MORUM IN SCRIPT. S. ΙΟΙ obiectum scientiae cuius doctor est et magister: sic etiam accidit in revelatione Dei. Unde statim consequitur quod cum res revelatae a Deo ad specialem quemdam veritatum ordinem determinentur, quin tamen omnes ac singulae ae­ qualem in praedicto ordine gradum obtineant, locus utique iam erit quibusdam distinctionibus in iis quae materiale obiectum fidei constituunt. Et quamvis distinctiones istae non huc vergant aut vergere possint, ut maioris credibilitatis alia prae aliis esse dicantur, faciunt tamen quam maxime ad intelligendum cur et quomodo non omnia revelata sint aequaliter nobis cognitu necessaria; praesertim vero, cur et qua de causa non quoad omnia infallibile medium vel conservationis vel authenticae interpretationis debuerit a Deo provideri. Sciendum itaque est, obiectum fidei primarium, quod attributionis vocant, esse Deum ipsum ut finem supernaturalem, quia sub revelatione divina et fide theologica caetera non cadunt, «nisi secundum quod habent aliquem ordinem »ad Deum, prout scilicet per aliquos divinitatis effectus «homo adiuvatur ad tendendum in divinam fruitionem» f1). - Id certe nos docet Apostolus, Heb. XI-i, cum dicit : Est autem fides sperandarum substantia rerum. Nam quocumque modo accipiatur ibi substantia, sive cum S. Thoma pro eo quod est prima in nobis futurae beatitudinis inchoatio primumque fundamentum (1 2), sive cum aliis pro eo quod iam ex nunc sperandis rebus tribuit quamdam in mente nostra subsistentiam (3), semper verum est fidem principali­ ter versari circa illius beatitudinis obiectum quam sperare debemus ; quod quidem obiectum nihil aliud est nisi Deus ipse ut in intuitiva visione possidendus. - Et eadem quoque conclusio erit ex iis quae paulo infra subduntur : Accedentem ad Deum oportet credere quia est, et quia inquirentibus se re(1) S. Thomas, 2-2, Q. 1, a. 1. (2) S. Thomas, 2-2, Q. 4. a. 1, et de Verit. Q. 14. a. 1. (3) Estius, Comment, in epist. ad Heb. IOS PARS ALTERA - CAP. It munerator sit. Nam ibi intendit Apostolus id in quo tota doctrina recapitulatur, ct velut in compendio abbreviatur. Unde et communi consensu theologi consequenter docent, haec duo esse ab omnibus explicite scienda et credenda, necessitate etiam medii. Nunc autem, quid sibi vult illud, quia est et quia inquirentibus se remunerator sit 'J Nempe, quia est profecto ut substans suae ipsius revelationi, cum de necessitate credendi sermo sit ; ac per hoc, quia est sub ea ratione sub qua hominibus proponitur ut finis transcendens naturae ordinem ; illum dico ordinem in quo nonnisi per ea et in iis quae facta sunt, invisibilia eius cognoscuntur. Quare statim subiungitur: Et quia inquirentibus se remunerator sit. Remunerator scilicet illius remunerationis quae sola in scriptu­ ris novi testamenti ubique annuntiatur, et quae est renume­ ratio supradictae aeternae vitae. Si ergo totum de integro obiectum fidei continetur et veluti incardinatur, tum in esse divino prout finis est naturam excedens, tum in pro­ videntia prout se extendit ad omnia quae a Deo temporaliter dispensantur ac disponuntur in hominum salutem, cuncta ibi profecto collineant in Deum finem supernaturalem, qui idicirco obiectum attributionis rectissime ponitur. - Et hoc idem egregie confirmatur ex hoc quod videmus Scripturam, quae quoddam depositorium est revelatae veritatis, inci­ pere per genesim mundi, et desinere in apocalypsim aeterni­ tatis, omnem viam generis humani in ordine ad Deum inter haec duo extrema comprehendendo. Initium quippe est in verbo Dei educentis universum de nihilo (Genes. I). Finis est in verbo Dei revocantis hominem ad se in gloria caelesti (Apocal. XXI-XXII). Denique intermedium in informatione morum reponitur, necnon et in propositione tam historica quam dogmatica mysterii incarnationis Christi Domini, qui simul via est et teminus, terminus quo perveniendum est, et via qua ad terminum pervenitur. His iam praemissis, sine difficultate intelliges quaenam ea sint quae in scripturis, speciali nomine rerum fidei et morum insigniuntur. Sunt enim ea quae directa intentione fuerunt DE REBUS F.'DEI ED MORUM IN SCRIPT. S. IOJ divinitus inspirat.ί ratione habita scopi quem Deus revelans sive inspirans sibi praestituebat. Illa dico omnia quae quolibet modo faciunt ad notitiam vel speculativam vel affectivam finis, necnon et mediorum conducentium ad finem, utputa praeceptorum, cor. aliorum, sacramentorum, et totius demum oeconomiae regni Christi Redemptoris a prima eius praepa­ ratione statim p t lapsum protoparentum, usque ad per­ lectam eius constitutionem in Ecclesia novi testamenti. Et licet in his adhu< occurrat distinctio inter ea quae sunt de substantia doctrinae, et ea quae solum sunt de complemento eius, utpote ad penitiorem tantum cognitionem veritatum salutis ordinata, (ex quo quidem multiplices exoriuntur necessitatis gradus quoad propositionem, praedicationem, cognitionem, et explicitant credibilium fidem), omnia tamen sine ulla contradictione in ordinem eorum veniunt, quae a Tridentino dicuntur ad aedificationem doctrinae Christia­ nae pertinere. At praeter haec, inveniuntur in scripturis aliqua, quae non directa intentione inspirata perhibentur, sed pure per concomitanti ani, propter connexionem mere materialem cum caeteris. Illa dico adiuncta, quae ex sese ad fidei doctrinam undequaque indifferentia, in unum nihilominus historiae sacrae corpus coalescere debuerunt, eo quod sine illis ipsa sacra historia, humano saltem et connaturali modo exarari non poterat (x). Cogita multas circumstantias chronologicas (i) Nulli sane dubium esse potest quin voluerit Deus, cuius pro­ videntia disponit omnia suaviter, ut sacra historia pertinens ad prae­ parationem,- annuntiationem, praefigurationem adventus Christi Re­ demptoris, consueto modo exararetur. Unde inspirando scriptores sacros, accommodavit se modo ordinario quo alias solet historia con­ fici, praesertim cum propositum intentionis esset ut in iisdem libns simul cum formalitate scripturae sacrae, haberetur quoque distincta formalitas documentorum quibus idem accederet auctoritatis genus ac aliis transactorum temporum monumentis, idque in ordine ad in­ dicium credibilitatis, cuius fundamenta naturali rationi mdependenter ab auctoritate divina innotescere debent. Ideo, uti iam in supeno- 104 PARS ALTERA - CAP. II physicas, geographicas, genealogicas in libris veteris testamenti consignatas. Quod Adam secundum vulgatam vixerit annis nongentis triginta, Seth annis nongentis duodecim, Enos annis nongentis quinque. Quod nomen unius fluviorum para­ disi fuerit Phison; alterius, GehonJQuod C > n genuerit Enoch, Enoch Irad, Irad Maviael, etc. Item, quod Paulus reliquerit penulam suam Troade, quod et advenienti Romam christiani occurrerint ad Appii forum ac tres tabernas, aliaque sexcenta huiusmodi. Et certo quidem certius, sine discussione et velut a priori constat, talia esse eiusmodi, ut nemo ad ea addiscenda, ac per hoc, explicite credenda obligetur. Imo constat nullam fuisse necessitatem ut per specialem Dei assistentiam impe­ diretur in versionibus vel quibuslibet transcriptionibus ori­ ginalium scripturarum, error amanuensium sive interpretum, quoniam infallibilis honim conservatio ad fidelium utilitatem minime intererat. Ex quo etiam bene explicatur quomodo in codicibus vel versionibus scripturae quas nunc prae ma­ nibus habemus, distingui possint res diversae auctoritatis, quin tamen liceat distinctionem hanc ad ipsa originalia, prout ab hagiographis prodierunt, extendere. Constat de­ nique, non requiri in supradictis rebus authenticam Ecclesiae interpretationem sive propositionem, easdemque res hac de causa contradistingui in Tridentino a rebus fidei et morum, ut supra, in quibus nemini licet interpretari Scripturam contra eum sensum quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, aut etiam contra unanimem consensum Patrum. Licet enim ribus dictum est, character vere historicus in omnibus servari debuit. Et simile quid animadvertendum de apostolicis epistolis, quorum plura adiuncta ad doctrinam quidem adiaphora sunt, sed tamen exhibent signa authenticitatis documentorum, talesque promunt characteres, quibus omnis suppositionis suspicio procul removeatur. • Les seules épitres de S. Paul, si vives, si originales, si fort du temps. • des affaires et des mouvements qui étaient alors..., suffiraient pour « convaincre les esprits bien faits, que tout est sincère et original dans «les écritures que les apôtres nous ont laissées». Bossuet, Histoire universelle, Part. 2, chap. 28. -J DE REBUS FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. S. IOJ sub eo tenore quo ex Dei inspiratione descenderunt, res fidei dicendae sint, non tamen res fidei facientes ad aedificationem doctrinae chnsticmae Ex qua quidem speciali earum con­ ditione id demum consequitur quod mox dictum est : opus non fuisse aut peculiari providentia ut incorrupte conser­ varentur in scripturae editionibus, aut magisterio authen­ tico ut cognitioni et explicitae fidei Christianorum propo­ nerentur. Et distinctio quidem inter ea quae, formula abbreviata, res fidei et morum vocantur vel non vocantur, in eo quem di­ ximus sensu fuerat a theologis hactenus intellecta, exposita, et tradita. § 2. Nunc autem alia est interpretatio novellae scholae cri­ ticorum. Et primo quidem nonnulli opinati sunt aliquando, sic accipienda esse ea quae in Scripturis nomine rerum fidei et morum veniunt, quasi contraponerentur aliquibus aliis quae nullo modo nulloque sensu ad fidei obiectum pertine­ rent. Et quia aliunde videbant, tam late patere fidei obie­ ctum quam late patet divina revelatio, negandam ex conse­ il) Oppones forsitan auctoritatem Pauli, a Tim. III-16, ubi dicitur omnis scriptura divinitus inspirata utilis esse ad docendum. Nam divinitus inspirata afficit absque limitatione omnem scriptu­ ram. Ergo et utilis, etc. Ergo non relinquitur locus obiecto accidentario, condistincto a rebus fidei et morum. At respondeo quod aliter atque aliter pro rei natura, duo haec praedicata afficiunt subiectum omnis scriptura. Sicut si dicerem, totus ille liber est scriptus ab Augustino, et est valde utilis ad theolo­ giam. Certe intelligerent omnes, primum dici de toto libro secun­ dum totalitatem etiam materialem, non autem secundum, quoniam in omni libro inveniuntur quaedam obiter dicta, vel ad ornamentum, vel ad aliquem finem accidentarium qui per se non facit ad princi­ palem libri finem. Ιθ6 PARS ALTERA - CAP. Π quenti existimaverunt intégraient scripturae inspirationem, asserentes etiam solos textus dogmaticos esse a Spiritu Sancto. Qui error iam fuit in superioribus satis confut itus, et expresse damnatur in Encyciica. Provident issimus Deus, i ,i pia edocemur non esse tolerandam opinionem dicentium, inspirationem ad res fidei et morum, nihilque praeterea, pert:.. re; quoniam secundum antiquam et constantem Ecclesi. fidem, libri omnes atque integri quos Ecclesia tanquam sacros et ca­ nonicos recipit, cum omnibus suis partibus, Spiritu Sancto dictante conscripti sunt. Sed huius erroris correctio vix desideratum attulit fru­ ctum, quia retinuerunt exegetae nostri errorem alium, ex quo per diversam viam ad easdem nunc, quod ad exegesim attinet, consequentias deveniunt. Et consistit alius ille error in eo quod res fidei et morum restringunt omnino ad solam dogmatum substantiam, ac veluti siccam ossaturam. Assu­ munt enim repertorium solemnium definitionum Ecclesiae, (nam magisterium ordinarium pro sufficienti regula generatim videntur non habere) ; deinde extrahunt propositiones quae tanquam de fide ibi notantur, et si qua in scripturis respondeant illismet propositionibus sic nude acceptis, atque in ea praecise mensura, nec plus nec minus, in qua corre­ spondent, ista esse aiunt res fidei et morum, nihilque prae­ terea. Diceres aliquid simile ossibus aridis de visione Ezechielis, antequam daret Dominus super ea nervos, et suc­ crescere faceret carnes, et superextenderet cutem et insuf­ flaret spiritum. Caeterum, quaecumque in libris sacris prae­ dicta dogmata illustrant, exponunt, clarificant ; quaecumque de vitis sanctorum exempla dantur ; quaecumque historica facta providentiam Dei, oeconomiam salutis, et succes­ sionem religionis commendant : omnia, inquam, summatim reponuntur extra categoriam rerum in quibus solis regula traditionalis interpretationis tenemur. Et quia nihil iam in interpretationis negotio cogit sive consensus Patrum sive Ecclesiae magisterium, ecce tibi novam exegesim, plenam inauditis hactenus mythis, fabulis, fictionibus, quas admissi- DE REBUS FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. S, IO7 biles esse volunt, imo et admittendas, absque ulla nota heterodoxiae (*). Nunc auteii, hanc eorum acceptionem quoad res fidei et morum, esse, per omnem modum erroneam, multiplici argumento demonstratur. I. - Prii irgumentum sumitur ex ipsissimis Tridentini verbis, quae restrictam criticorum interpretatio­ nem omnino non patiuntur. Res, inquit Concilium, fidei et morum ad aedi/ic (itionem doctrinae Christianae perlinentium Atqui ad aedificationem doctrinae christianae profecto non sola pertinet abstracta dogmatum substantia. Nam et ad aedificationem domus non soli pertinent lapides quibus prin­ cipales muri constant, non solae trabes quae structuram sustentant, non sola contignatio nuda, ad usum habitationis procul dubio per se insufficiens. Ad aedificationem quoque humani corporis non sola requiritur compages ossaturae, et ideo, cum eductus esset Ezechiel in spiritu Domini, et dimissus in medio campi qui erat plenus ossibus, ut prophe­ tante eo, ossa illa arida reviviscerent, primo quidem acces­ serunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam ; se(1) L’ autorité de la tradition a un objet déterminé: les choses de tla foi et des moeurs qui ont trait à Γ édification de la doctrine chré« tienne. La substance doctrinale des onze premiers chapitres de la « Genèse est facile à résumer. Ils enseignent Dieu créateur du «monde et de Γ humanité, providence toute puissante, juste et mi«séricordieuse, Γ unité de l’espèce humaine, la déchéance primitive «avec l’espoir de relèvement. Ces doctrines se présentent dans la «Bible sous forme concrète; en elles-mêmes, ce sont des idées qui « expliquent des faits généraux, 1’ existence du monde, celle de Γ hom■ me, et Γ origine du mal. L' autorité de la tradition garantit-elle «absolument l’exactitude historique de la forme sous laquelle les « doctrines sont présentées, ou seulement les doctrines elles-mêmes « Pour que la forme sous laquelle ces doctrines sont présentées dan> « la Bible dût être considérée comme vraie historiquement par Γ au« tori té de la tradition ecclésiastique, il faudrait deux choses: d‘a«bord que les faits appartinssent à Γ obiet de la foi, secondement • que la tradition fût unanime à les présenter comme tels ·. Loisy, Etudes bibliques. Les onze premiers chapitres de la Genèse. Ϊθ8 PARS ALTERA - CAP. II eundo ascenderunt super ea nervi et carnes ; tertio extenta est in eis cutis desuper ; quarto venit spiritus et insufflavit super interfectos istos, et vixerunt, steterunt que super pedes suos. Et quiddam simile etiam est in aedili* itione doctrinae Christianae, ita ut nihil magis absonum excogitari possit quam reductio rerum fidei et morum in scripturis sanctis ad sceletum illum seu larvalem et omnino c\ isceratam do­ ctrinae formam quam nobis obtrudunt novi exegetae. Ut autem speciale sumatur exemplum de undecim pri­ mis capitibus Geneseos, dico intolerabile esso quod ipsi affirmant, volentes nihil aliud nos in iis edoceri, nisi quod Deus creavit mundum et hominem, quod provisor est iustus et misericors, quod ex uno viro et una femina caeteri omnes propagati sunt, et quod humanum genus lapsum est in suo capite Adam, accepta deinde promissione reparationis. Nihil ergo ad aedificationem doctrinae Christianae attinebunt sex creationis dies, et septimus ille in quo requievit Deus ab omni­ bus operibus suis ? At contrarium docet Deus ipse in pro­ mulgatione decalogi, Exod. XX-n. Contrarium Apostolus, Heb. IV, ubi disserit de requie quae nobis in futura vita re­ promittitur. Contrarium quoque Sancti Patres et Doctores, sive cum propriam rationem requiei Dei et sanctificationis diei septimae tam sublimiter exponunt (λ) ; sive cum har­ monicam ostendunt concordantiam inter opus Dei creatoris et opus Christi redemptoris, qui ex hoc quod sexta die creatus est homo, sexta quoque feria humanae restaurationis implevit arcanum, sabbato autem in sepulcro requiescens, resurrecctionis quae octava die ventura erat, expectabat eventum (’); sive denique cum mysteria enarrant quibus apud nos do­ minica dies consecratur (’). Quidquid enim illud sit, in quo oporteat determinate reponere analogiam illorum dierum (1) Cf. August. 1. 4 de Genes, ad litt. c. 15; S. Thom. i" Part. Q. 73 per totum etc. (2) Ci. Beda, 1. 4 in Marcum, c. 15. (3) Cf. Bossuet, Elévations sur les mystères. III-7. DE REBUS FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. 3. lOÇ Geneseos cum diebus hebdomadae nostrae, id saltem ratum fixumque apud omnes est, analogiam aliquam exsistere, et non ex mytho seu fabula desumi, et in omni hypothesi solidum atque obiectivum praebere fundamentum documentis quae exhinc eruuntur. Quomodo igitur ad res fidei et morum ista non pertinebunt ? Nihil etiam videbis ad aedificationem doctrinae Chri­ stianae attinens, in plasmatione corporis hominis de limo terrae, in qua tuae originis dignitas contra deliramenta Darwinistarum tam efficaciter vindicatur? (2). Nihil in Eva e latere Adam educta, et de costa eius procreata, quidquid Apostolus dicat, Eph. V-32, de sacramento magno in Christo et Ecclesia ? (3). (1) Hic nota duplicem confusionem apud auctorèm paulo supra citatum. — Prima consistit in hoc quod pro eodem omnino accipit res fidei et morum, et res in quibus unanimis SS. Patrum interpre­ tatio est: quasi scilicet ex hoc solo quod deest interpretationis una­ nimitas, statim concludere liceret, non esse ibi aliquid quod ad do­ ctrinae Christianae aedificationem quavis ratione pertineat. Sed hoc nihil minus est quam negare possibilitatem omnis veri progressus in intelligentia veritatum fidei. Et mirum sane, si homines qui aliunde toti sunt in errore evolutionismi praedicando, excessu nunc directe contrario, a censu rerum ad aedificationem doctrinae pertinentium excludant in globo omne id in quo diversa dixerunt Patres, hoc solo nomine, quia concors exegesis non fuit. — Altera et potissima con­ fusio est, quia auctor non distinguit inter discordantiam secundum quid, et discordantiam simpliciter. Et valde quidem sibi complacet in enumerandis opinionibus contradictoriis quae prodierunt de situ paradisi terrestris, cum tamen concretam eius realitatem, praeter unum quem sciam Origenem, omnes tueantur. Et simile est de diebus Genesos, quia etsi Patres discordent circa determinatam eorum quidditatem, minime tamen circa obiectivitatem quae omnem fabulae suspicionem procul removeat. (2) Cf. Pignataro, de Deo Creatore, thes. 37. (3) « Dieu tire la femme de Γ homme même, et la forme d’une «côte superflue qu’ il lui avait mise exprès dans le côté. Mais pour « montrer que c’ était là un grand mystère, et qu' il fallait regarder « avec des yeux plus épurés que les corporels, la femme est produite «dans une extase d'Adam, et c' est par un esprit de prophétie qu- il HO PARS ALTESA - CAP. If Adhuc, nihil ad aedificationem trinae christianae facit historia tentationis, et ipse ordo praevaricationis quae incipit in muliere, tum per mediatrh i mulieris suggestio­ nem persuadetur viro, ac demum in vim universum inficit genus? Nihil, inquam, ad intelligent!.mi oeconomiae redemptionis nostrae, quam tota traditio Christiana agnovit tanquam ordini ruinae e diametro oppositam, ita ut in ea, veteri Evae nova Eva, veteri Adae novus Adam respondeat, et quid­ quid diabolus ad perditionem nostram machinatus fuerat, divina quadam et stupenda recirculatione contra ipsum retorqueatur ? i1). ■ connut tout le dessein d’un si bel ouvrage... Mon Dieu! que de « vains discours je prévois dans les lecteurs au récit de ce mystère ! «Mais pendant que je leur raconte un grand et mystérieux ouvrage « de Dieu, qu’ ils entrent dans un esprit sérieux, el, s' il se peut, dans «quelque sentiment de cette admirable extase d'Adam, pendant laquelle « aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulie· 'i rem... Sans nous arrêter davantage à des questions curieuses, et «remarquant seulement en un mot ce qui parait dans le texte sacré, ■ considérons en esprit cette épouse mystérieuse, c. à. d. la sainte « Eglise tirée et comme arrachée du sacré côté du nouvel Adam pen«dant son extase, et formée pour ainsi parler, par cette plaie; dont « toute la consistance est dans les os et dans les chairs de J ésus-Christ «qui se V incorpore par le mystère de Γ incarnation, et par celui de «l’eucharistie qui en est une extension admirable. 11 quitte tout «pour s’ unir à elle. Il quitte en quelque façon son père qu’ il avait « dans le ciel, et sa mère la synagogue d’où il était issu selon la «chair, pour s'attacher à son épouse ramassée parmi les gentils. «C’est nous qui sommes cette épouse; c’est nous qui vivons des «os et des chairs de J. C., par les deux grands mystères qu’ on vient «de voir». Bossuet, Elévations, V-a. (i) «En même temps qu’un homme et une femme perdaient « le genre humain, Dieu qui avait daigné prédestiner un autre homme « et une autre femme pour les relever, a désigné cet homme et cette «femme jusque dans ceux qui nous donnaient la mort. Jésus-Christ «est le nouvel Adam. Marie est la nouvelle Eve.... Tout convient à .ce grand dessein de la bonté divine: un ange de ténèbres intervient ■ dans notre chute·. Dieu prédestine un ange de lumière qui doit intervenir dans notre réparation. 1.' ange de ténèbres parle a Fve DE REBUS FIDEI ET MORÜM IN SCRIPT. S. I»r Adiaphora quoque est historia Cain et Abel, ubi tam insignis elucet figura de Christo et populo deicida ? Purum ornamentum litterarium erit tremendum illud diluvii fla­ gellum quod teste ipso Domino Matth. XXIV-37, necnon et Petro, 2 epist. II1-6, in iudicii universalis ostensionem praecessit ? Fidei veritatem non illustrat Noe inebriatus et nudatus in tabernaculo suo, in quo Christi crucifixi op­ probrium cernitur ; Cham irridens, seu ludaeus nuntians cum derisione ignominiam eius ; Sem denique et laphet, id est primitiae circumcisionis et plenitudo gentium, cum pietate et faciebus aversis ad patrem accedentes, quasi dé­ testantes scelus parricidarum ? Haec igitur ex undecim prioribus Geneseos capitulis, brevis speciminis gratia sint summatim recensita, ut noveris quam sit abnormis interpretatio criticorum quoad res fidei et morum a Tridenti no memoratas, quasi nempe illae res nihil plus importarent quam quae locum habent in fidei symbolis, aut catalogis praeceptorum. Sed ab eiusmodi interpreta­ tione, praeter alia permulta removere eos debuissent vel sola verba non frustra a Concilio apposita : ad aedificationem doctrinae Christianae pertinentium. Π. — Secundum argumentum sumi potest ex auctori« encore vierge; Γ ange de lumière parle à Marie qui le demeura tou« jours. Eve écouta le tentateur et lui obéit; Marie écouta aussi Γ ange « du salut, et lui obéit. La perte du genre humain qui se devait con« sommer en Adam commença par Eve; en Marie commence aussi « notre délivrance; elle y a la môme part qu’ Eve a eue à notre malheur, «comme Jésus-Christ y a la môme part qu’ Adam avait eue à notre « perte. Tout ce qui nous a perdus se change en mieux. Je vois pa« raître un nouvel Adam, une nouvelle Eve, un nouvel ange. Il y a « aussi un nouvel arbre, qui sera celui de la croix, et un nouveau fruit « sur cet arbre, qui détruira tout le mal que le fruit défendu avait « causé. Ainsi l’ordre de notre réparation est tracé dans celui de notre chute; tous les noms malheureux sont changés en bien pour • nous, et tout ce qui avait été employé pour nous perdre, par un a retour admirable de la divine miséricorde, se tourne en notre fa­ it veur ». Bossuet, Elévations, VIII-3. 112 I PARS ALTERA - CAP. II tate Scripturae. Nam ubicumque documenta sunt ad do­ cendum, ad corripiendum, ad arguendum, ad erudiendum iniustitia, ut dicitur 2 Tim. III-16, ibi quoque res sunt fidei et morum aedificationi doctrinae christi.mae idoneae. Atqui ipsamet scriptura semetipsam explicans at<|iic interpretans, materiam docendi, arguendi, corripiendi, erudiendi, expresse assumit ex nuda etiam et simplici veteris testamenti historia reduplicative in quantum historia est. Si de hoc dubitas, lege caput quartum epistolae ad Romanos, ubi docet Apostolus quod non ex legis operibus contingit iustificatio, sed ex fide in Deum quae Abrahae reputata fuit ad iustitiam ante datam ei circumcisionem ; et quod idem Abraham ex iustitia fidei constitutus est pater omnium credentium, dum credidit promissum sibi a Deo semen, cum tam ipse quam uxor eius Sara annos excessissent aptos ad generandum. Lege caput nonum et undecimum, ubi iteium historia, Genes. XVIII-XXV, et 3 Reg. XV1II-XIX, in argumentum assumitur. Item caput quartum epistolae ad Galatas. Item caput secundum et quintum epistolae lacobi. Item i Petr. II. 5-15. Lege prae­ sertim splendidam illam pericopen epistolae ad Hebraeos, ubi fidem magnifice commendat Apostolus ex actis patrum a mundi exordio usque ad David et prophetas, enarratque quanta per fidem patrarint et passi sint, nec tamen plenam adhuc acceperint retributionem : « Fide plurimam hostiam «Abel... Fide Henoch... Fide Noe.... Fide qui vocatur A «braham.... Fide et de futuris benedixit Isaac.... Fide lacob «moriens.... Fide loseph.... Fide Moyses... Et quid adhuc «dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, «Barac, Samson, lephte, David, Samuel, et prophetis. Qui «per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti «sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, exstinxe« runt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt « de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt «exterorum, acceperunt mulieres de resurrectione mortuos «suos. Abi autem distenti sunt, non suscipientes redemptio«nem, ut meliorem invenirent resurectionem ■ alii vero lu DE REBUS FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. S. Γtj «dibria et verber.· experti, insuper et vincula et carceres. «Lapidati sunt, serti sunt, tentati sunt, in occisione gla­ ndii mortui sunt, e i ren ierunt in melotis, in pellibus capri■ nis, egentes, angustiati, afflicti. Quibus dignus non erat «mundus; in solitudinibus errantes, in montibus et spe« luncis et in cavernis terrae. Et hi omnes testimonio fidei «probati, non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis <· melius aliquid providente, ut non sine nobis consum« marentur. Ideoque et nos, tantam habentes impositam « nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos «peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis « certamen ». Adhuc lege quatuor ultima capita libri Sapien­ tiae, necnon et Ecclesiasticum, XLIV-L, ubi eadem et fidei et morum instructio est, nisi quod Apostolus documenta hi­ storiae ulterius protrahit usque ad Machabaeos, et ad heroica illa martyria quae in secundo libro, VI-VII, aeternae me­ moriae sunt commendata. Haec sane vel sola satis essent ad explodendam sin­ gularem eam atque inauditam criticorum inventionem, dum scilicet in narratione factorum nihil aliud vident praeter formam aliquam litterariam, quae cum ratione sui nullius valoris sit, et ad res fidei et morum per se nihil attineat, li­ berae ac phantasticae eorum exegesi relinquatur, etiam contra evidentem atque unanimem totius traditionis sensum. Et mirum rursus si homines, quibus unicus nunc probatus argumentandi locus historia positiva est, ad hunc excessum devenire potuerint, ut dicerent facta qua talia, esse extra ordinem rerum quibus nos in Scriptura erudit Deus, quibus corrigit, quibus arguit, quibus fidem nostram firmat, spem roborat, et ad omne opus bonum animum accendit ! aut eumdem esse disciplinae fructum sintne illa vere historica, an imaginaria potius et fabulosa ! Nunc autem, si ad aedificationem Christianae doctrinae sacra veteris testamenti historia omnino dicenda est per­ tinere, quanto magis illa evangelii. Christus enim est qui coepit facere et docere, et non tam per praecepta theoretica Bn , OT _ Df inipiratione Sacrat Scripturae j 114 PARS ALTERA - CAP. Il quam per divinissimae vitae exempla viam nobis salutis demonstravit. «Oportet ad bcatitudin.m tendentes se­ cundum virtutem disponi. Ad virtuti m autem et verbis et « exemplis provocamur. Exempla autem al.« mus et verba tanto ‘efficacius ad virtutem inducunt, quant- dc eo firmior boni­ tatis habetur opinio. De nullo autem homine puro infal­ libilis opinio bonitatis haberi poterat, qu a etiam sanctissimi «viri in aliquibus inveniuntur defecisse. Unde necessarium «fuit homini, ad hoc quod in virtute firmaretur, quod a Deo «humanato doctrinam et exempla virtutis acciperet. Propter «quod ipse Dominus dicit: Exemplum dedi vobis, ut quemad« modum ego feci, ita et vos jaciatis » (’). Vide igitur utrum sacram scripturam, in rebus fidei et morum, contra eum sen­ sum quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, itemque contra unanimem Patrum consensum, ad tuos sensus non contorqueas, si foite facta quae in quarto evangelic propo­ nuntur, ad nescio quam idealem formam reducas, quae theoriis quibusdam, quantumvis per revelationem a Deo acceptis, involucro esset, et ut critici dicunt, litterario ve­ stimento. III. — Tertium tandem argumentum sit ex ordine quem Scriptura habet in oeconomia religionis. Re enim vera, si oporteret nos, ut adversariis placet, res fidei et morum in scripturis accipere, illud statim sequeretur, scripturas ipsas in hac oeconomia prorsus redundare, et se habere instar ac­ cessorii superflui, quod absit omnino. Et probatur consequentia, quia ad quid, quaeso, ingens illud scripturae volumen, si fidem nostram non instruit nisi quoad solam substantiam dogmatum, quorum propositio intra terminos brevissimi symboli seu catechism i facile posset contineri ? Fuit equidem convenientissimum ut a Deo inspi­ raretur scriptura, quae esset in adiutorium ecclesiastico magisterio, tanquam medium conservationis revelatarum (i) S. Thomas, 1. 4. c. Gent. c. 54. DE REB' S FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. S. JfJ veritatum, et fons specialis unde in fidei praedicatione doc­ trina promeretur. Non quod per solam traditionem de ore in os, ipsa nuda dogmatica veritas non potuisset absolute conservari, sed quia ad connaturaliorem conservandi modum congruebat ut pro potiori saltem dogmatum parte, orali tra­ ditioni fixum quoque inspiratae scripturae instrumentum ad­ jungeretur. Verumtamen, praeterquam quod sub hoc respectu non consideratur nisi necessitas secundum quid, prout sci­ licet necessarium dici potest id per quod melius et conve­ nientius pervenitur ad finem, constat evidenter quod si ad solam dogmatum ossaturam intentionem Scripturae ter­ minatam supponas, nunquam invenietur ea quae in operibus sapientiae Dei necessario adesse debet, medii ad finem iusta proportio. Et in hoc sensu rectissime dixit Bellarminus, 1. 4 de verbo Dei, c. 12 : « Finis scripturae praecipuus non est, “ ut sit regula fidei, sed ut variis documentis, exemplis, « adhortationibus, nunc terrendo, nunc instruendo, nunc « minando, nunc consolando adiuvet nos in hac peregrina« tione. Hinc enim est, quod scriptura non est unum opus * continuum, quale esse deberet regula fidei, sed continet « varia opera, historias, conciones, vaticinia, carmina, epi" stolas, etc. Quem finem expressit Paulus. Rom. XV-4 : « Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta « sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem « habeamus. Et 2 Petr. I-13 : Iustum autem arbitror, quamdiu « sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione. Et « III-i : Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, « in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem, « etc. ». Quae igitur cum ita sint, dicendum est duas fuisse prin­ cipales rationes inspirationis Scripturae. — Prima fuit, quia non sola abstracta dogmata seu aridi fidei articuli erant nobis a Deo manifestanda, sed ea quoque omnia quae ad eorum illustrationem faciunt, ut sunt prophetiae, historiae, figurae, exempla, et alia id genus innumera ex quibus doctrinae Chri­ stianae suus accedit decor et ornatus. Haec enim doctrina, 116 PARS ALTERA - CAP. U sine multiplicibus factis eam illustrantibus, sine splendore veterum vaticiniorum ac figurarum, sine cognitione cir­ cumstantiarum in quibus acta sunt mysteria redemptionis nostrae,sine notitia viarum civitatis Dei inde ib initio mundi, non esset ut par est hominibus accommodat Ideo ergo re­ quirebatur omnino scripturae instrumentum, quandoqui­ dem, secluso inutili miraculo, impossibile 1 m -~.<·1 ut in tanta factorum circumstantiarumque varietate, scU oralis traditio multipliciter non deficeret, prout cuique cleranti statim apparebit. — Altera quoque necessitatis ratm fuit, ut ha­ beret Ecclesia divinas commonitiones, consolationes, pro­ missiones, suggestiones, non tantum per interpositos rela­ tores et praecones, sed etiam velut immediate (Juid hac « vanius vanitate, quam terram manere quae hominum causa facta « est, et ipsum hominem terrae dominum in pulverem repente dissolvi ■ » 124 PARS ALTERA CAP. HI falsae debeant omnino haberi (*). Oppones fortasse, defini­ tivas istas scientiae conclusiones, definitu 1 non esse nisi in phantasia suorum assertorum, vel ben< \ola credulitate discipulorum. Nonnulla quoque, confirm, 1 ■-nis gratia, af­ feres exempla. Utputa exemplum de definiti illis encyclo­ pedistarum saeculi decimi octavi conclusi« bus quantum ad fabulosum characterem relationum Ab hae et loseph cum regibus Aegypti, quas mox ineunte sae«·-·-■'>> decimo nono, nil minus quam definitivas ostendebat hiti" Jvphorum in­ ventio et interpretatio. Item exemplum de < onclusione pa­ riter definitiva, et post repertas tabellas in EI \i mana statim antiquata, qua ante annos vix viginti, artem scribendi in populo Israelitico, nonnisi tribus aut quatuor >acculis post Moysen et losue inventam decernebant (12). Adhuc observa­ bis. quotidie evenire ut puri etiam rationalistae definitivas suorum conclusiones contra facta biblica penitus explodant, et solidissimis destruant argumentis (3). Nossignore !! Valet (1) « Quelques-uns vont jusqu’ à dire qu’ il y a dans la Bible • des erreurs de fait plus graves que les obiter dicta dont il était que­ stion tout-à-Γ heure. Les récits de la création n‘ auraient rien d'hi• storique et le déluge aurait été aussi tout autre chose que ce que l’on • raconte. Les patriarches antédiluviens et plusieurs des postdiluviens • n’ auraient pas existé, mais pourraient être la personnification «de peuples, de villes, d’événements historiques très reculés ... Loisy, ubi supra. (2) u L’écriture en Israel est postérieure à Moïse et à Josué de «300 ou 400 ans. Les siècles sans écriture n’ engendrent et ne trans­ omettent que des fables ». Renan, histoire du peuple <Γ Israel, Tom. J. 10*“*, édition, pag. 181, note 3. (3) Accipe speciminis gratia testimonium unius notissimi scri­ ptoris e schola rationalistarum, in ephemeride Revue bleue, 9 Août 1902 : «J’ai comparé le récit de l’éruption du Mont-Pelé (Martini• que) à celui de Γ éruption du volcan qui détruisit les villes désignées « sous le nom de Sodome et de Gomorrhe, et Γ on a vu avec quel accent •de vérité il nous était parvenu à travers des siècles innombrables. •On pourrait multiplier les vérifications. Le déluge lui-même, nié • par une école de savants, reprend aujourd’ hui quelque crédit et « revient en faveur auprès de ceux-là mêmes qui avaient démontré DE INERRANTIA SCRIPTURA» SACRAE 12$ enim scientia rationalistarum cum contra Biblia pugnat, sed cum Bibli i confirmat, amplius non valet, quia tunc sufficientem ii■■!·pendentiae sponsionem ac veluti fideius* sionem minimi ippeditat. Tertio, prodigiosam antiquitatem mundo et generi hu- «son impossibili i·· géologique. Peut-être avons-nous aidé à cette «évolution en Λ inscriptorum legitime possint et debeant praesumi. Nihil < «ere ut series patriarcharum sive ante sive post diluvium, velut series hominum sibi invicem immediate succedentium, nullis sup­ pressis intermediis, accipiantur. Falsum praesertim esse principium unde procedunt, cum supponunt hominem len­ tissimo et continuo progressu e statu informi ac penitus sil­ vatico ad statum civilizationis sese reduxisse, cum diserte testentur Scripturae, et quidem in re ad fidem et mores - être témoins, et dont le souvenir et le récit sont restés aussi bien « dans la Bible que dans les légendes de la Chaldée et de la Grèce. « Un second livre que les fouilles de Suse ont également confirmé, « est la meghillah d’Esther. Les exégètes y ont attaché une impor« tance secondaire, et beaucoup d’entre eux ne veulent y voir qu’ un «conte ridicule fait à plaisir par un narrateur ignorant. Il présente *au contraire un tableau parfait de la cour des Grands Rois... Com­ bien l'on relèverait dans les livres des Juges ou des Rois de ces faits réputés faux, combien l’on citerait de ces soi-disant preuves « infirmant les récits bibliques, et qui tournent à la confusion de leurs • auteurs ! « La morale, c’ est que la raison humaine est bien fragile, et qu’ '. elle embrasse un espace si limité, qu’ il faut appeler de Ses jugements «dès que son champ d’action s'élargit; c’est que nous ne savons presque rien, et que la vérité substituée à Γ erreur n’ est qu’ une • hypothèse mise à la place d’une conjecture, dont la valeur per■ siste jusqu’ au jour où une nouvelle supposition ruinera de la même • manière la vérité d’hier et 1' erreur d’avant-hier n. Jane Dieulafoy. A propos d'une ville détruite. (1) « On dit aussi qu’ il y a une chronologie biblique pour les • temps primitifs, et que cette chronologie est insuffisante, artificielle, i inexacte ». Loisy, ubi supra. DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE 127 juxta ipsos bibli· os pertinente, quod perfectus exivit homo e manibus sui < reatoris ita nimirum ut non sit cogitanda civilizatio tanquam terminans motum eductionis e barbaria, sed magis barbaria, ubicumque inventa est, tanquam in termino reposita motus inversi, corruptionis scilicet et degenerescentiae. Tandem, non magis esse fidendum calculis doctorum magistrorum in aestimanda antiquitate huma­ nitatis, quam fidendum erat exempli gratia, iudiciis peritorum circa authentici tatem tiarae regis Saitaphemis. Si enim periti quandoque tam turpiter errant, ut res a coaevis con­ fictas artificibus, pro monumentis remotissimorum tempo­ rum habeant, quo non divagabuntur palaeontologi in mate­ ria quae arbitrariis aestimationibus multo magis patet, et longe maioribus obscuritatibus involvitur, et pro homine moderno 'causas continet erroris pene in infinitum multi­ plicatas ! i1) — His tamen non obstantibus, adhuc tibi fir-(i) (i) « Les faux en matière d' antiquité sont d’usage courant, «et beaucoup d'objets que nous considérons avec respect dans les «vitrines des collectionneurs, ont souvent été confectionnés dans « la banlieue par des artistes ou même par de simples ouvriers qui a« vaient besoin d’argent.... Ce n’ était pas un naïf au sens absolu du " mot, ce malheureux M. Chasles dont on s’ est tant moqué autre« fois, et à qui un faussaire était arrivé à vendre successivement, d <>·< bord des lettres confidentielles des rois de France, y compris les « Mérovingiens, puis des lettres des grands personnages de la Rome • antique, puis des billets doux d’Aspasie à Périclès, puis enfin au «bout de plusieurs années une carte-poste d’Adam à Eve. Je dis: «carte-poste, parce que la missive était très courte. On l'avait écrite • en caractères hébraïques anciens sur une vieille écorce d-arbre. « Comment Chasles qui était membre de Γ Institut, qui était Γ auteur « de travaux appréciés, a-t-il pu y croire ? Que sais-je ? Cela est venu - peu à peu. Les premiers faux avaient toute Γ apparence de 1' au• thenticité... « Il n’ y a pas que la France où ces choses-là arrivent, il n’ y a • pas que Chasles qui ait été trompé. Voici quelques années à peine. 1 on annonçait au musée de Berlin rjarrivée d'une collection noin• breuse et tout à fait extraordinaire de poteries moabites couver­ tes d’inscriptions, de figures et d’ornements, et telle qu' aucun IjS PARS ALTERA - CAP. tIT miter credendum erit, talem esse biblicam «hronologiam quae historicae veritati per omnia contradi, .it et ex hoc quoque capite absolutam Scripturae inert mtiam non su­ stineri. Quarto observant notabiles quasdam c ••idantias sc.ri- «pays de Γ Europe n'en pouvait montrer de blable. C’était, 'Comme on dit aujourd’hui, une révélation. 1. .ut moabite ignoré • jusque-là, allait enfin prendre rang parmi les arts t. iens! Et quel «art que Γ art moabite! Γ art de ce peuple ennemi d Hébreux, tou«jours en guerre avec les tribus de Juda et d' Isra. I, dont la Bible «à chaque page raconte les défaites et dissimule les triomphes' L’ art "inoabite! C’était de quoi faire tressaillir de joie Γ Allemagne sa« vante, du Danube à la Baltique, et du Wéser à la front 1ère de Russie. «Elle tressaillit en effet. Les terres cuites arrivèrent à Berlin. Je vous «laisse à penser de Γ enthousiasme. Clermont-Ganneau qui a raconté «toute cette histoire, après y avoir joué un rôle capital, affirme que • ces terres cuites qui devaient représenter des rois ou des dieux, res• semblaient énormément aux bonshommes en pain d’épices de la » foire du Trône. Mais qu’ importe ? Des sculpteurs primitifs ont peut-être inspiré les fabricants de pain d’épices. Tous les primitifs • se ressemblent. Les Orientalistes berlinois se mirent aussitôt à «l’oeuvre. N'y avait-il pas des inscriptions à déchiffrer?.... L’art •du pain d'épices moabite était donc officiellement reconnu. Les «jornaux scientifiques de l'Allemagne le soumettaient à leurs judi• cieuses critiques. Quelques-uns lui trouvaient une grâce naïve, d’aii> très vantaient sa sobriété. Que ne disent pas les critiques d'art? ·■ Cependant le savant allemand préposé au déchiffrement des inscri« ptions n’avançait pas en besogne... Enfin la lumière se fit, la vé■ rite éclata. Le pain d’épices moabite était fabriqué par un brave «garçon, un Arabe, pur artiste de sa nature, mais très commerçant « de tempérament, qui voyant la passion des Européens pour les vieil«leries, s' était imaginé d’inventer un art aussi antique que nouveau. • Tranquillement, il s' était mis à fabriquer de petits bonshommes. • n' écoutant que son inspiration et sa fantaisie, puis il les avait fait • cuire au four, puis pour leur donner 1' air ancien, il les avait fait sé■ journer dans un puits, et les avait frottés de toutes sortes d'immon• dices. Pour les inscriptions, ayant vu la stèle de Mesa, quand elle fut • apportée, à Jerusalem, il en avait copié les lettres un peu au hasard, . et les avait mises dans un ordre quelconque au bas de ses statuettes . et à V entour de ses vases. Le tout, acheté par un diplomate et en- DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE fjç pturalium narrationum cum fabulis gentium. Quas quidem concordantias studium linguarum semiticarum, inventio cu­ neiformium inscriptionum, et continuae orientalistarum in­ quisitiones omni die evidentiores faciunt. Quanquam non tantae molis res ista erat, quia litterae classicae tam graecae quam latinae ad eamdem observationem iamdudum abunde suffecerant. Quis enim exempli gratia, non animadverteret in tragoedia Aeschylis Prometheus vinctus, adumbrationem eorum omnium quae narrantur a Moyse circa tentationem et lapsum hominis in paradiso terrestri, necnon et promis­ sum mulieris semen, serpentis caput contriturum? prae­ sertim cum dc hoc futuro salvatore Mercurius in fine dicat : Talis aerumnae finem tie expecta, o Prometheu, priusquam deorum alius laborum tuorum successor exstiterit, volueritque ad tenebricosum descendere orcum, et ad caliginosam tartari profunditatem (’). Quis non biblicos agnosceret gigantes, posterioremque turris Babel aedificationem, in sequentibus Ovidii versibus : Affectasse ferunt regnum coeleste gigantes, «voyé à Berlin, avait révolutionné l'Allemagne savante, et forte«ment ému le monde archéologique. «En Angleterre c’est la même chose... Il s’agit d’une Bible. «Ah! mais! pas d’une Bible ordinaire. Elle a été écrite, celle-ci, par «Moïse en personne, écrite après le passage de la mer Rouge... La «forme des caractères atteste une antiquité si reculée, que le doute « n’ est pas possible. Le British Museum a mis 1’ oeuvre de Moïse dans « une vitrine et se prépare pour 1’ acheter. Le manuscrit allait être « acheté quand tout à coup il fut démontré que la Bible de Moïse « avait été découpée dans un des rouleaux rituels de certaines syna « gogues, rouleaux qui sont en cuir, et qui ont, parait-il, un aspect • tout à fait vénérable. Cet aspect avait été rendu plus vénérable « encore par des bains d'huile, par des frottements de bitume, et « par d’autres procédés plus ou moins sales. En fait, la Bible exha­ lait une odeur à rendre 1' âme. Elle aurait empoisonné le plus beau «musée de l’Angleterre... Entrons donc dans nos musées avec la foi « du charbonnier. Croyons à Γ authenticité parfaite de tout ce qui «s’y trouve. Mais, hors de là, méfions-nous!» Edouard Lockroy. L'Eclair, Mercredi 25 Mars 1903. (1) Aeschyles, Prometheus vinctus, vers. 1026. Billot - De inspiratione Sacrae Scripturae 130 PARS ALTERA - CAP. HI allaqne congestos struxisse ad sidera montes. Tum Pater omni­ potens misso perfregit Olympum fulmine, <1 excussit subieclwn Pelion Ossae ? Quis etiam legens in primo libro Métamor­ phosées eiusdem Ovidii, quomodo evolutum sit chaos, fuerintque in initio elementa suis quaeque composita locis; quomodo ornatum coelum astris, tellus animantibus ultimus omnium conditus homo; quomodo denique aurea prima sata est aetas, cui deinde aetas successit argentea, tum aerea, tum ferrea, donec bello Superis a gigantibus indicto, orbem lupiter diluvio perdere statuit, solo Deucalione sospite et in Parnasso monte recepto, ubi cum conserte lori parva rate vectus adhaesit: quis, inquam, evidentem parallelismum non notavit cum prioribus undecim Geneseos capitulis? Quis Adamum in Saturno liberos devorante, vel Noe in lano du­ plicem habente faciem, senilem unam qua veterem respicit mundum aquis diluvii destructum, iuvenilem alteram qua in mundum novum de se iam nasciturum laetos coniicit oculos, expressum non arbitrabitur ? Eadem ergo narrata inve­ niuntur tum apud Moysen, tum apud antiquos gentium poetas. Sed si ista sunt falsa commenta in mythologiis graecis vel aegyptiacis vel babylonicis, eruntne demum veritas in Bibliis? Dicendum itaque superest quod Deus inspirans scri­ ptores sacros sese accommodavit communi antiquorum ho­ minum mentalilati, dUm scilicet prae scopo quem intendebat docendi veritates divinas ac morales, adhibuit quidem falsas legendas quae ubique admittebantur, sed eas epuravit ab omni naevo dogmatico, quin imo vehiculum illas fecit subli­ missimae altissimaeque doctrinae religiosae (l)· — Conclu­ sionem eiusmodi tu forsitan miraberis, eo quod antiquatis veteris apologiae praeiudiciis adhuc retineris. Existimabas(i) (i) De incredibili hoc argumento quo vertitur in instrumentum destructionis quod hactenus in confirmationem veritatis sacrarum scripturarum semper fuerat acceptum, vide librum Alfredi Loisy: Les mystères babyloniens et les premiers chapitres de la Genèse. Paris Picard, 1901. DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE IJ1 enim quod ipsae gentium fabulae, in eo in quo concordant, fundum quemdam veritatis historicae indubitanter ostendunt multis licet phantasticis absurdisque chimaeris adulteratum. Quippe in quolibet rerum ordine, proportionata effectui causa quaerenda est. Si autem imaginatio populorum recte assignatur explicandis dissimilibus varietatibus, nonnisi ir­ rationabiliter poneretur principium communium atque uni­ versalium traditionum, cuiusmodi illae sunt de originali quodam innocentiae et felicitatis aevo, de serpente tentatore, de lapsu generis humani in praesentem miseriae et aerum­ narum statum, de reparatore promisso, de impietate gigantum, de catastrophe diluvii, atque ita porro. Hinc ergo de­ ducebas quod si qua harum rerum narratio forte inveniretur, super caeteras omnes resplendens sicut sol super tenebras, narratio pura, simplex, limpida, sublimis, rectaeque con­ sentanea rationi, ipsa procul dubio habenda foret tanquam accipiens ab aliis testimonium absolutae veritatis, nedum esset trahenda in consortium communis falsificationis. De­ ducebas praesertim, removendam fore vel solam suspi­ cionem derivationis tam sublimis libri a corruptis fabularum fontibus, quoniam ab impuro purum vix oritur, et etiam in naturalibus, aqua sincera non solet e fonte coenoso emanare, dum e contra contingit frequentissime ut e fonte purissimo unda primum profluens, postmodum in suo decursu, mul­ torum foedetur aut corrumpatur admixtione heterogeneorum elementorum ; quapropter, si unum ab altero derivatum oporteret necessario agnoscere, longe longeque verosimiliorem videri derivationem fabulae a Scriptura quam Scrip­ turae a fabula. Haec, inquam, tu deducebas secundum re­ gulas antiquae sapientiae. Sed cum in eis regulis nescio quod logicae vitium inventum sit, revera concludendum nunc est, Scripturam equidem ab omni naevo esse immunem quoad dogma religionis, sed esse in eadem conditione cum paganis mythologiis quantum ad caetera. Quinto enumerant antilogias inventas in Scripturis. De Antiocho v. g. narratur 2 Mach. I-13, quod occisus est a •33 PARS ALTERA - CAP. Ill sacerdotibus in templo Naneae ; et infra I X-28, dicitur quod Persepoli fugiens, dum ludaeos ad internecionem perdere meditaretur, maximis viscerum doloribus a Deo percussus, cum foetore intolerabili scaturientibus e corpore vermibus, naturali morte occubuit. Item, Genes. XI-12, Sale dicitur filius Arphaxad, et Luc III-36, filius Cainan, de quo, si versionem septuaginta excipias, nullum vestigium reperitur. Rursus, i Reg. XVII-55, Saul quaerit ab Abner de qua stirpe oriundus esset David progrediens contra Goliath, cum ta­ men David Sauli ignotus tunc esse non posset, siquidem fa­ ctus iam antea fuerat ipsius Saulis armiger et commensa lis, i Reg. XVI-21. Adhuc, in censu populi quem sub finem regni sui David fieri iusserat, numerantur 2 Reg. XXIV-9, octingenta millia virorum fortium de Israel, et luda quingenta millia ; at 1 Par. XXI-5, numerantur mille millia et centum millia de Israel, de luda vero quadringenta septuaginta millia. Item in evangeliis plurimae notantur discordantiae. tum quoad infantiam Salvatoris, tum quoad facta vitae pu­ blicae, tum denique quoad circumstantias passionis, et prae­ sertim apparitionum post resurrectionem. His autem, aliis­ que eiusdem generis difficultatibus, in suppositione abso­ lutae Bibliorum inerrantiae, nusquam datae sunt respon­ siones quae vere satisfaciant (x). — Ad haec tamen reponi (1) «On a relevé certaines contradictions qui se trouvent dans «les livres historiques de l’ancien Testament. Le livre de Samuel «se contredit quand il présente David comme écuyer de Saul, qu'il «fait ensuite dire au roi, lorsque David s’avance contre Goliath: «Quel est donc ce jeune homme? et qu'Abner commensal de Saül et de «Da\id, répond: Je n’ en sais rien. Quoiqu’ on lise au livre des Paraelipomènes, que le prophète Elie envoya une lettre au roi Joram de « juda, il ne paraît pas que cette lettre ait pu être écrite, puisque « le prophète avait quitté ce monde avant la mort de Josaphat père «de Joram... On pourrait ajouter que les évangélistes se contredisent « assez fréquemment sur les circonstances de temps et même de lieu « qu ils attribuent aux mêmes faits, ainsi que sur d’autres détails « historiques. Saint Luc change l'ordre attribué par saint Mathieu « à la seconde et à la troisième tentation du Christ. Les synoptiques DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE IJJ forsitan posset, assertionem istam de insufficientia respon­ sionum videri sat temere prolatam ; non ita hactenus inter catholicos indicatum fuisse, et pro appretiatione mere subiectiva iure meritoque haberi quidquid absque probatione ulla contra communem prudentum existimationem noviter af­ firmatur. Nimis durum se exhibere eum cui antilogiae evangelicae adhuc irreductibiles viderentur post multiplices valdeque rationabiles solutiones datas a nostris commentato­ ribus, et tam probabilibus conciliationis modis hucusque propositis praeferenda nunc appareret radicalis illa solutio qua in libris divinitus inspiratis errores essent admittendi i1). Quoad vetus testamentum, rationem in primis habendam esse hodierni status codicum in nominibus et numeris, ne forte ad originales scripturas transferas difficultates quae ex solis versionibus seu apograpbis originem ducunt (*). De Antiocho etiam non esse valde curandum, tum quia valde incertum est an de eodem Antiocho in utroque loco sermo sit (3), tum quia dato quod de Antiocho Epiphane agatur in epistola quae initio libri relata invenitur, adhuc solidae non desunt explicationes (*). In summa, tantam esse subiectivitatem in aestimandis huiusmodi rebus, ut non ignobilis scriptor de schola rationalistarum inveniat positi­ vum veritatis historicae documentum in ea ipsa Saulis in- ■ disent que le Christ commença à prêcher en Galilée après que Jean•I Baptiste eut été emprisonné, tandis que selon le quatrième évangile, « Jésus aurait déjà enseigné avant la captivité du Précurseur... Les « divergences de ce genre sont nombreuses dans les Evangiles ». Loisy Etudes bibliques, ubi supra. (1) Quoad concordandam evangelicam vide nonnulla docu­ menta: de Verbo incarnato, Q. 36; Q. 46, thés. 48; et Q. 55. thés. 54. (2) Cf. Comely, 1 ntroductionis in utriusque Testamenti libros compendium. De Paralipomenon auctoritate, n. 2. (3) Cf. Patrizi, De consensu utriusque libri Machabaeorum. Introd. n. 10. (4) Comely, op. cit. De utriusque Machabaeorum auctoritate divina η. 5. 134 PARS ALTERA - CAP. Ill torogatione, I Reg. XVII-35, quam encyclopedistae affe­ rebant in demonstrationem apertae contrndu tionis ('). — Haec et alia similia responderes argumento quod ex biblicis antilogiis deducunt exegetae nostri. Sed iterum, causa finita est, quia ea est in hac parte critica evidentia, nt non aliam patiatur rei iudicatae demonstrationem ((i) 2). Superest tamen ut hanc suam positionem de multipli­ cibus Bibliorum enoribus in re tam scientifica quam histo­ rica, cum dogmate inspirationis conciliabilem critici osten­ dant. Et hic opus, hic labor. Suntne igitur quaedam rationum momenta quibus possibilitas conciliationis, non dico nunc, persuadeatur, sed vel a longe, etiam insinuetur? §2· Et quomodo esse possent, si omne dictum Scripturae est dictum Dei, si Deus est prima veritas, si a prima veritate falsum aliquid dici, prorsus impossibile et contradictorium est? Certe S. Thomas quaerens utrum fidei quae per Scri­ pturam divinam a Spiritu Sancto traditam docetur, possit subesse falsum, repsondet : « Nihil potest cadere sub fide (i) «Saül était un névropathe sujet à des attaques de fureur • démoniaque, atteint du délire de la persécution. Dans une fan« taisie de despote malade, envieux et jaloux d'un triomphe qu’ on « lui avait ravi, n’ aurait-il pas feint d’ignorer le vainqueur de Goliath, «bien qu'il lui eût offert des armes avant le combat?... Loin d'être «une anomalie, cette conduite ne serait-elle pas la conséquence de «son état morbide... un prodrome régulier, un symptôme caractéri«stique des crises à venir, la première manifestation de la haine ma«ladive qu’il allait concevoir pour David? La suite du récit donne « à cette conjecture un certain degré de vraisemblance, et change les « soi-disant contradictions du morceau en un signe d'authenticité «. Marcel Dieulafoy, Le roi David, c. 5. (2) A tous ces faits dont Γ évidence critique ne réclame pas en gâ • néral d'autre démonstration, beaucoup de théologiens répondent « par une fin de non recevoir ». Loisy, ubi supra. DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE »35 «nisi in quantum stat sub veritate prima, sub qua nullum « falsum stare potest, sicut nec non ens sub ente, nec malum «sub bonitate (x). In quo quidem, puto, merum enuntiat purae etiam rationis principium, quod nulla tergiversatione eludi unquam poterit, quamdiu stabit in mentibus homi­ num conceptus subsistentis et absolutae Veritatis, quae est Deus Ο. M. Unde, cum apud quosdam declivioris aetatis theologos occurrit quaestio per longum et latum agitata, an Deus vel per se vel per alium, vel de ordinaria vel de ab­ soluta potentia fallere aut mentiri possit, contra tam vanam disputationem sensus intimus protestatur, et unusquisque apud se, notabili cuidam progressui adscribendum censet, quod tam otiosa problemata in scholis hodiernis locum iam non habeant. Est autem Deus verax, inquit Apostolus, Rom. III-4. Et Christus Dominus, Ioan XVII-17 : Sermo tuus veritas est. Et supra : Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere... Spiritum veritatis qui a Patre procedit... Cum autem venerit ille Spiritus veritatis. Denique 1 loan. II-21 : Omne mendacium ex veritate non est. Neque ullum invenire est effugium in ea quam tingunt oeconomica inspiratione, distinguentes inter id quod inten­ debat Deus homines edocere, et id quod loco medii adhibuit ad proponendum doctrinam religionis. Eiusmodi enim con­ ceptio, si eo vergat ut in medio ad finem praedictum possi­ bilis fallacia asseratur, destruit primo sanctitatem, deinde vero sapientiam Dei. — Destruit sanctitatem, quia dicere falsum ad docendum verum, idem est ac facere malum ad procurandum bonum. Id autem certo certius intrinsece malum est. Alioquin, inquit Apostolus Rom. III-8, quid adhuc et ego tanquam peccator indicor ? Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere, jaciamus mala ut veniant bona ; quorum damnatio iusta est. Et ratio est notior quam ut indigeat explicari, quia nimirum finis legitima non facit media, ac per hoc, intentio docendi veritatem nusquam (1) S. Thomas, 2-2, Q. 1, a. 3. 136 PARS ALTERA - CAP. Ill abstulit a falso testimonio deformitatem mendacii. Unum ergo de duobus: Vel non est Scriptura in omnibus suis par­ tibus inspirata, sed quoad partes non inspiratas Deus mere permissive se habuit. Vel si, ut fert praes- ns quaestionis status, omnia fuerunt dictante Deo conscripta, distinctio inter id quod dictavit Deus, et id ad quod, sive < uius causa dictavit, prorsus impertinens est ad praefixum scopum po­ nendi in tuto summam Dei veracitatem inlinitamquc sancti­ tatem. — At si destruitur sanctitas, salvam· erit sapientia, cuius est iusta et proportionata media ad finem ordinare? Sed quomodo, quaeso, libri illi fidem meam obtinebunt de coelestibus et supramundanis rebus, si quoad res quae meat cognitioni subiacent, mendosi inveniuntur ? Recte Beda alicubi redarguit illos Pharisaeos qui tentantes Chri­ stum, signum de caelo quaerebant ab eo : « At tu, inquit, «qui calumniaris ea quae oculis vides, manu tenes, utilitate «sentis, quid feceris de iis quae de caelo venerint ? Utique «respondebis, et magos in Aegypto multa signa fecisse de «caelo». Quidni ergo aliquis esset, Scripturam pariter re­ darguens in hunc modum : At tu, quae nequidem in rebus sub me positis veritati consentiens deprehenderis, utquid fidem iubes de his quae sunt supra me ? Numquid fallax in minimis, et in maximis verax ? Me decipiens ubi errorem detegere valeo, et infallibiliter me docens ubi iam non valeo ? Scio equidem novos biblicos ad haec dicturos esse, quod deprehensio errorum in bibliis, nonnisi posterioribus scienti­ fic! progressus aetatibus erat reservata, et quod biblia sunt nec plus nec minus, id quod esse debebant ut a primis suis lectoribus intelligerentur i1). Sed cum de hac sua assertione iuxta consuetum, nullam prorsus afferant probationem, praeferenda forte tibi videbitur sententia Augustini : « Ad­ ii misso semel in tantum auctoritatis fastigium officioso ali« quo mendacio, nulla illorum librorum particula rema(1) « La Bible est ce qu elle devait être pour être comprise de «ses premiers lecteurs». Alfredus Loisy, Etudes bibliques, pag. 25. PE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE IJ7 «nebit, quae non ut cuique videbitur vel ad mores difficilis «vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula « ad mentienti auctoris consilium officiumque referatur * (’). Unde iam vides quo loco reponenda sit paritas illa quam identidem insinuant inter Ecclesiam et Scripturam, quasi nimirum ex hoc quod Ecclesia non est infallibilis nisi in rebus fidei et morum, idem quoque concludendum foret de Scriptura. — In quo quidem primum omnium observandum est quod nonnisi ineptissime Scriptura cum Ecclesia com­ paratur. Simile enim est ac si loco comparandi Aeneidem cum Iliade, et Virgilium cum Homero, comparares Homerum cum Aeneide, et cum Iliade Virgilium. Proinde, dum com­ paratio in praesenti instituitur, oportet comparare Scriptu­ ram cum definitionibus Ecclesiae, et Ecclesiam ipsam cum Deo auctore scripturarum. Sed sic disponendo comparationis terminos, cui non absurda videbitur paritas ? Paritatem dico inter infallibilitatem Ecclesiae et infallibilitatem Dei ? Haec quippe est absoluta et per essentiam. Illa vero est tantum participata per gratuitum assistendae charisma, et hac utique de causa non habet sphaeram illimitatam, sed omnino ad eos limites determinatur quos praestituit assistentis Dei voluntas et sapientia. — Quid si nunc se­ cundo observares quod infallibilitas Scripturae ad solas res fidei et morum restricta, poneret Scripturam ipsam longe infra Ecclesiae definitiones ? Nam si recte de infallibilitate Ecclesiae sentis, confiteri debes quod infallibilitas ista exercitium supremi magisterii semper et necessario co­ mitatur, ita scilicet ut nulla opus sit inquisitione de ser­ vatis vel non servatis certis quibusdam conditionibus sed ex hoc solo quod aliquid a supremo illo magisterio cre­ dendum proponitur, eo ipso accipi debeat tanquam con­ forme veritati, et inerrantiae charactere signatum. Nec obstat omnino infallibilitatis limitatio ad determinatum quem­ dam ordinem rerum, quia pars eius non minima in hoc prae­ li) August, epist. 28, n. 3. i;8 PARS ALTERA - CAP. nt cise consistit, quod magisterium tali ac tanto charismate auctum nunquam possit extra sui proprii obiecti campum in ipso definiendi actu excurrere. Atque hinc demum effi­ citur ut in ecclesiasticis definitionibus non oporteat separare pretiosum a vili, et verum a falso, sed sit in eis purissima et sincerissima veritas. At Scriptura de facto excurrit extra ordinem rerum quae fidei et morum dicuntur. Unde si ad eas res inerrantia eius restringeretur, contineret falsitatem mi­ xtam veritati, et talem quidem falsitatem quae nata esset, ut supra ostensum est, omnem eius auctoritatem funditus destruere. Nec demum ulla ratio habenda est considerationis quam afferre solent, ut persuadeant vitari et corrigi inconvenientia ex biblicis erroribus alias enascitura, per hoc quod Eccle­ sia magistra veritatis, infallibilisque interpres nobis provisa sit. Nam hic est deus ex machina, quem reservant et in promptu habent pro omni casu desperato. Destruunt unam post aliam omnes dogmatum demonstrationes quae ex fonte tam scripturali quam traditional! deducuntur, et cum inter­ rogas ubinam tandem aliquando quaerendum erit dogmati­ cae veritatis fundamentum, ecce tibi Ecclesiae infallibilitas. Abeunt in quamlibet temeritatem, ipsas primas fidei bases in ruinam et scandalum multorum convellendo, et cum ab eis petitur ut tantae suae licentiae rationem reddant, respon­ dent id exigere progressum scientiae, nihil obtineri posse nisi aliquid sub periculo sit, caeterum adesse infallibilem Ecclesiam quae potens est cunctos, si occurrant, reprimere errores. Sicut si pueri admoverent ignem ad quatuor angulos domus, et interrogati quo animo id facerent, responderent : quia sunt in civitate ad extinguenda incendia vigiles con­ stituti f1). Eadem igitur nunc quoque, ad Biblia quod attinet, ultima responsio erit ■. Biblicos quidem errores qui accommo­ dabantur infantili antiquorum hominum mentalitati, iam non esse in eadem conditione quoad nos ; adhuc tamen nihil (ï) Vulgo, pompievi. DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE »39 sequi incommodi, eo quod adest infallibilis Ecclesia quae separabit pretiosum a vili, et praeibit tanquam luminis columna ad omnem epuratae veritatis inventionem (l). At ne in longius abeat ista disputatio, satis iam erit annotare duo. — Notandum primo, quod non est cogitanda infallibilis Ecclesia, ut cui per novas revelationes assistat Spiritus Sanctus. <- Neque enim, ait Vaticanum, Petri succes« soribus Spiritus Sanctus promissus est, ut eo revelante novam « doctrinam patefacerent, sed ut eo assistente, traditam « per apostolos revelationem seu fidei depositum sancte cu­ te stodirent et fideliter exponerent ». Quapropter, cum in de posito apostolico nequaquam contentum inveniatur prin­ cipium de mixtione veritatis cum errore in libris canonicis, multoque minus critérium quo in iisdem purum ab impuro discerni queat, statim apparet quomodo, seclusa revelatione nova, nullus remaneat locus iudicio infallibili in ordine ad selectionem quam somniant novi exegetae. — Notandum praesertim secundo, quod valde accidentale est in praesenti, an possent vel non possent vitari inconvenientia ex biblicis erroribus secutura, quia suprema atque indeclinabilis quaestio semper redit : Possitne ad errorem quoque sese extendere inspi­ ratio illius qui summa, absoluta, et subsistens Veritas est (*). §3. Hinc Leo XIII in encyclica Provideniissimus Deus: « Dolendum multos esse qui antiquitatis monumenta, gen« tium mores et instituta, similiumque rerum testimonia,12 (1) « Ce que le progrès de la science scripturaire parait enlever « au prestige de Γ Ecriture, manifeste la nécessité du magistère ecclé« siastique. La critique fait ainsi Γ apologie de Γ Eglise contre les sectes «fondées sur l’autorité de la Bible seule*. Alfredus Loisy, Etudes bibliques, pag. 59. (2) Vide alia multa ad idem argumentum pertinentia in egregio opere recens edito a S. Schiffini S. I., Divinitas Scripturarum adver­ sus hodiernas novitates asserta et vindicata, c. 6-~. ubi rationes criti­ corum dilucide solvuntur. MO PARS ALTERA CAP HI «magnis ii quidem laboribus perscrutentur et proferant, «sed eo saepius consilio ut erroris labes in sacris libris de­ prehendant, ex quo illorum auctoritas usquequaque infir«metur et nutet. Idque nonnulli et nimis infesto animo fa­ ciunt, nec satis aequo indicio. Qui sic fidunt profanis libris «et documentis memoriae priscae, perinde ut nulla eis ne « suscipio quidem erroris possit subesse, libris vero Scriptu« rae sacrae, ex opinata tantum erroris specie, neque ea probe «discussa, vel parem abnuunt fidem. Fieri quidem potest, «ut quaedam librariis in codicibus describendis minus recte «exciderint; quod considerate indicandum est, nec facile «admittendum, nisi quibus locis rite sit demonstratum. «Fieri etiam potest ut germana alicuius loci sententia per« maneat anceps, cui enodandae multum afferent optimae ■interpretandi regulae. At nefas omnino fuerit, aut inspira­ tionem ad aliquas tantum sacrae Scripturae partes coangu« stare, aut concedere sacrum ipsum errasse auctorem. Nec «enim toleranda est eorum ratio, qui ex istis difficultatibus « sese expediunt, id nimirum dare non dubitantes inspi­ rationem divinam ad res fidei et morum, nihilque praete« rea, pertinere, eo quod jalso arbitrentur, de veritate sententia« rum cwn agitur, non adeo exquirendum quaenam dixerit Deus, ut non magis perpendatur quam ob causam dixerit. «Etenim libri omnes atque integri... Spiritu Sancto dictante « conscripti sunt. Tantum vero abest ut divinae inspirationi «error ullus subesse possit, ut ea per se ipsa, non modo errorem «excludat omnem, sed tam necessario excludat et respuat , quam λ necessarium est, Deum, summam Veritatem, nullius omnino «erroris auctorem esse. Haec est antiqua et constans fides « Ecclesiae ». His igitur convicti tum rationibus tum auctoritatibus, plerique biblici, verbo saltem tenus, recesserunt ab inconsulta concessione errorum in Scripturis. Sed nunc adinvenerunt novos dicendi modos, qui ad rem quod attinet, in idem reincidunt.De quibus iam dicendum venit in capitulo quod sequitur. CAPITULUM QUARTUM DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE « Dei Filius lesus Christus... non fuit est «et non. sed est in illo fuit». 2 Cor. I. 19. Sed et serpens erat callidior cunelis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus, inquit Scriptura, Genes. ΙΠ-Ι. Et genesiacum quidem serpentem plerique nostri biblici ut mythum habent. Quis enim, quaeso, adhuc crederet serpentem cum muliere colloquentem ? Certe iamdudum incredibile visum fuerat imperatori luliano, et omnibus encyclopedistis post Voltaire i1). Quanquam, ut verum dicamus, vulgo Chri­ stianorum non tanta in hac re difficultas hactenus occurrerat Unde magnus ille Sanctus Cyrillus quem Voltaire mentiendo ridet, quasi qui non habuerit quomodo satisfaceret luliano sciscitanti : serpentem qui cum Eva loquitur, quo tandem usum sermone dicemus ? an humano ? quid a fictis Graecorum fabulis ista differunt ? ille, inquam, magnus Sanctus Cyrillus simpli­ citer et sine tergiversatione responderat : « En rursus Graecis « ea fabulis similia esse dicit. Compertum igitur habet, et « fabulas esse, et anicularum garritus, nihilque aliud... Sed « nos, o bone, nequaquam istud de sancta et divinitus inspi« rata scriptura dicimus. Fabulosum namque in ea prorsus (1) «J’aurais bien voulu parler à ce serpent, puisqu'il avait « tant d’esprit. Mais auparavant je voudrais bien savoir quelle lan« gue il parlait. L'empereur Julien le demanda au grand saint Cv« rille qui ne put satisfaire à cette question». Voltaire, Question de Zopata. 143 PARS ALTERA - CAP. IV «nihil, veritatis plena sunt omnia. Miror autem quod acutis­ simus licet, et intimarum, ut ipse opinatur, disciplinarum «non imperitus, et extra res sensuum mentem aliquando at« tollens non intelligat, improbi et malorum principis daemonis efficacia factam esse vocem malignitatis suae praetextum «serpentem obtendentis... Quod si ipse non credit, non pro« pterea percipi veritas nequit. Ille autem veris non assen« tiens, merito rideatur» (*). Verumtamen id pro nunc non admodum refert. Fuerit enim genesiacus serpens verum animal quod occupavit Satanas ; fuerit mera species, obiectiva quidem et externa, sed artificiose a diabolo formata et as­ sumpta ; fuerit denique purus simplexque mythus decursu temporum in populari imaginatione procreatus : semper in forma serpentina fidelissimam figuram habes calliditatis illius spiritus nequam, qui et versutissimus deceptor, et tor­ tuosissimus sophista, et omnium insinuator atque insuf­ flator haeresum est. Quod et in biblica, ut aiunt, quaestione, ex iis quae his ultimis annis post publicatam encyclicam Provideniissimus Deus, excogitata, dicta, et scripta sunt, iterum itenimque luculenter apparuit. Declaraverat Pontifex, antiquam esse et constantem Ecclesiae fidem quod inspiratio sese ad omnes et singulas Scripturae partes extendens, non modo falsitatem excludit omnem, sed tam necessario excludit et respuit, quam neces­ sarium est, Deum, summam Veritatem, nullius omnino falsitatis auctorem esse. Porro huic declarationi quae opi­ nionem capite praecedenti expositam directe impetebat, plerique sese laudabiliter et nulla interposita mora subiecerant, editis etiam in publicum haud dubiis suae submis(i) Cyrill. Alex. 1. 3 c. Julianum. — « Nous qui avons vu les dieux « occuper très réellement tous les meubles de nos salons, et les mou0 voir a leur gré, nous qui avons vu l’extension de cette possession « de la matière inanimée à la matière animale, bien loin d’avoir peine ■ a comprendre la possession du serpent génésiaque par une grande ■ force spirituelle, nous ne comprenons même plus ceux qui ne peu. vent comprendre». Mirville, Torn. 2, p. 422. DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE sionis documentis. Credidisses igitur causam esse finitam, et ita finitam ut nequidem locus esset optativae clausulae quae alias adiici solet : utinam finiatur error. Sed vanam fiduciam mox monstravit eventus. Nam post aliquod tempus, prostrata opinio novis palliata nominibus, novas resumebat vires, et ecce serpens inter pomifera paradisi latitans ligna, ut incautos quosque deipiat i1). Quippe retinebantur omnia fun­ damenta praecedentis sententiae. Adhuc astronomia Scri­ pturae est in aperta oppositione cum veritate scientifica. Adhuc plurimae narrationes in libris praesertim veteris Te­ stamenti consignatae, tanquam historice falsae haberi debent. Adhuc concordantiae inventae inter facta biblica et babylonica mysteria ostendunt, vel dependentiam Bibliorum a mysteriis illis, vel certe communem quamdam originem ab eodem fonte fabuloso. Adhuc irreductibiles in sacris libris antilogiae sunt, quas nulla unquam exegetarum peritia ad sensum contradictionis expertem reducere valebit. Haec, inquam, omnia intacta servabantur. Et nullus tamen in Scripturis error ? Ita plane. Quia error in aliquo libro non est, nisi illud quod materialiter a veritate alienum est, proponatur ut veritas. Quia, quid proponatur ut veritas, quid vero non, ex genere litterario uniuscuiusque libri determinandum est. Quia unumquodque litterarium genus suam habet propriam speciem veritatis, et non est eadem veritatis species quae­ renda in tractatu didactico ac in parabola vel allegoria, non eadem in poemate seu romanzo ac in historia, imo vero, neque in historia scripta secundum criteria moderna ac in hi­ storia scripta secundum usus et conventiones antiquorum, praesertim orientalium. Quia denique, si ad theologiam per­ tinet adstruere integralem Scripturarum veritatem, quae consequenter ad integralem earumdem inspirationem justis­ sime asseritur, opus tamen Criticae est determinare, assi­ gnare, et definire propriam singulis libris veritatis speciem, quae ex eorum formis litterariis tota quanta dependet. Haec(i) (i) Synodica Concilii Francofordiensis ad praesules Hispaniae. 144 PAR® ALTERA - CAP. IV. est paucis expressa, substantia novi systematis, sed praestat ut primum omnium, ingeniosa illa biblicorum inventio in extenso referatur. § iPrincipii loco statuunt : Quod etsi Deus vere sit auctor librorum sacrorum, tamen non unicus, sed principalis tantum. Quod scriptores biblici, utpote ad amanuensium conditio­ nem nequaquam reducendi, veri quoque auctores fuerunt, et nec plus nec minus auctores ac alii quicumque scriptores profani. Quod ad ipsos proinde pertinebat adoptare sibi certas formas litterarias, seu certa genera compositionis, consen­ tanea quidem tum usibus sui temporis tum proprii incli­ nationi ingenii, et de integro sarta tectaque servanda sub inspiratione divina, cui nullus repugnat scribendi modus, ex iis quos usus hominum consecravit. Et quoniam ex genere litterario adoptato semper sumenda est indicatio speciei ve­ ritatis quae in unoquoque libro proponitur, tota quaestio tandem reducitur ad genera litteraria a biblicis scriptoribus assumpta, necnon et ad regulas per quas secundum varias temporum ac locorum circumstantias illa regebantur. Speciatim autem loquendo de libris qui formam histo­ ricam prae se ferunt, distinctione opus esse aiunt. Quando­ que enim forma illa nihil plus est quam purum instrumentum ad inculcandum efficacius veritatem aliquam vel philoso­ phicam vel moralem, et tunc sensus libri non in ordine et linea historiae est quaerendus. Quandoque e contra, inten­ tio fertur in historiam qua talem, et tunc, sed tunc tantum, fallax est liber si non consonet factis, verax si secus. Quanquam vehementer erraret quisquis crederet divisionem hanc esse adaequatam, quasi nihil inter duo divisionis membra caderet medium. Imo genera intermedia sunt fere infinita, et exemplum idoneum accipies ex iis quae nostris diebus dicuntur romanzi istorici. Caeterum. cum nunquam satis inculcari possit nullum genus indignum esse auctoribus in­ DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE 145 spiratis, eo quod in omnibus par invenitur idoneitas ad do­ cendum, ad arguendum, ad erudiendum in iustitia, non est profecto cur dicantur genera litteraria ab hagiographis assumpta in exceptione esse reposita. Reducenda ergo sunt ad communes categorias. I. - Nunc vero res est notissima, quod apud omnes populos historia primitiva longe longeque distat ab historia rigorosa. Nulla enim gens est quae unquam penetravit my­ sterium suarum originum, sed solum sunt vulgatae in populo traditiones, sunt legendae, sunt mythi quorum valor realis a nemine potest exacte delimitari. Historicus ergo referens narrationes quae suo tempore currunt ut eas conservet ad perpetuam memoriam, proponet illas, nec plus nec minus, pro quanto valent, atque hinc procreabitur in ordine historiae speciale quoddam scripti genus, cuius egregium specimen suppeditat Titus Livius, ubi romanae gentis initia describit. At si inspiratio divina, ut saepe dictum, nihil humani a se alienum novit, cumam, quaeso, illud ipsum genus in litteris quoque sacris locum non haberet ? Cumam non in Genesi reperiretur, ubi non unius populi modo, sed mundi et ipsius humanitatis narrantur exordia ? Sane vero, vel sola ratio a priori id iam vehementer suaderet, quia si historia primi­ tiva omnium populorum pertinet ad genus semi-mythicum et semi-historicum, quanto magis ad idem genus ea cense­ bitur pertinere narratio, quae prae caeteris omnibus altius ascendit in densa illa ac mysteriosa caligine originum Prae­ terea argumentum a posteriori vix tibi dubium in hac parte relinquet. Nam etsi fatendum sit infinitam esse distantiam inter Genesim et caeteras cosmogonias quoad doctrinam theologicam et moralem, elementumque mythicum in litteris paganis multo magis dominari, et sub formis etiam prorsus ridiculis ac plane monstruosis, adhuc tamen affinitates narra­ tionum evidentiores sunt quam ut a quoquam negentur. Ergo in Genesi quoque mythi sunt et legendae, salva interim perfecta huius libri veracitate, quia attento genere littera­ rio, omnia facta in eo relata proponuntur sub beneficio, ut B11.LOT - De inspiratione Saetae Scripturae 10 146 PARS ALTERA - CAP. IV vulgo dicitur, inventarii; omnia etiam, sive historica, sive non, vestimento sunt verissimae ac purissimae ideae re­ ligiosae l1). II. — Sed iam a genere praehistorico quod singularem ubique prae se fert mixtionem fabulae et real itatis, veniendum est ad genus aliud quod circa historica, ut aiunt, tempora, occupatur. In quo quidem, si ratio habeatur moris univer­ saliter recepti apud quosvis scriptores, videbitur evidens intentio narrandi eventus ut absolute reales et in seipsis veros. Ideo, concludet quispiam, historicos Scripturae libros, ab Exodo saltem et deinceps, habere oportebit tanquam concretae realitati factorum ad amussim respondentes, ne alias, mendaces vel fallaces inveniantur, quod absit. Et tamen, eppure ! quot etiam hic distinctiones faciendae ! Considerandum enim occurrit quod historici biblici vi­ xerunt aliquibus saeculis ante nos, et nemo nescit quam periculosum sit iudicare res antiquas secundum criteria mo­ derna. Quis enim, quaeso, vel tantisper versatus in littera­ tura graeco-latina, non animadvertit quanta sit distantia inter veteres et nos quoad conceptum historiae ? Apud nos historia est scientia ; apud veteres vero, ars. Nos sumus pho-(i) (i) « Si (les premiers chapitres de la Genèse) ne sont pas ri« goureusement historiques, c’ est qu’ ils n’ ont pas été inspirés pour <> contenir une histoire exacte, mais ils ont été inspirés pour être ce « qu' ils sont. S’il est vrai que le cadre de certains récits ait été fourni « à 1’ écrivain sacré par d’anciennes légendes venues de la Chaldée, «et que ces légendes ne présentent pas un caractère historique, c' est « que la mise en scène de la narration scripturaire est destinée seule« ment à faire valoir 1’ idée fondamentale, qu’ elle revêt d’une forme « sensible en rapport avec 1’ état d’esprit de Γ auteur humain et de «ses contemporains... On ne nie pas l’inspiration d’une parabole « en disant que la vérité de la parabole n’ est pas à chercher dans «les termes figuratifs, mais dans le sens figuré. Les termes figuratifs «n’ont qu’ une vérité relative, une valeur de proportion, selon • qu’ ils sont aptes à faire valoir la morale du récit, et la parabole « tout entière est vraie, bien que ses éléments ne soient pas vrais de « la même manière ». A. Loisy, Etudes bibliques, p. 28. DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE M7 tographi, illi pictores. Unde eam sibi libertatem assume­ bant, quam nullus modernus licitam putaret ; sicut cum Ti­ tus Livius construit de integro sermones et discursus nus­ quam ab eis edictos, in quorum ore ponuntur. Et tamen nemo hactenus historicos istos ea de causa falsitatis culpandos existimavit, sicut nemo culpat Raphaelem de eo quod B. Virginem iis vestibus vestiverit, quibus suo saeculo romanae mulieres utebantur. Atqui, eritne forsitan principium aliquod theologicum ad denegandum historicis biblicis facultatem tractandi historiam secundum normas quae in vigore erant dum scribebant ? Equidem veri sunt eorum libri. Sed veritas libri non ea demum res est de qua iudicari possit in abstracto. Est res relativa quae ex indole operis dependet, et ex legibus quae pro tempore regunt genus litterarium ab auctore ado­ ptatum. At nondum satis. Duo quippe sunt semper habenda prae oculis. Primo, quod auctores biblici scribebant hebraice, et secundo, quod erant orientales. Primo, inquam, scribebant hebraice. Porro lingua hebraica eius generis est, ut si penitus non cognoscatur, facile ansam det credendi, ibi esse affir­ mationem categoricam, ubi ne umbra quidem. Et hoc prove­ nit ex rigiditate eius. Linguae modernae habent multas flexiones, quarum ope expanditur dubium discretum super totam narrationem. At linguae semiticae his flexionibus ca­ rent. Praeterea, auctores sacri erant orientales. Et quomodo iudicabimus nos de generibus litterariis orientalium cum criteriis occidentalibus ? Quod si ingens distantia separat conceptionem quam moderni habent de historia, a conceptione quam sibi veteres classici efform averant, non a vero aberra­ bit quisquis dixerit quod in hac parte inter nos et orien­ tales interiacet abyssus. Res narrare sicut solebant a patre in filium transmitti per longa in seram noctem protracta colloquia, vel sicut consignatae inveniebantur in primo libro occurrente, haec erat nec plus nec minus, praescripta orientali historico norma, quin ulteriore inquisitione, criticove examine opus esse arbitraretur. Et probationem limpi- IjS PARS ALTERA - CAP. IV dam habes in eo quod testantur illi qui diu m Oriente commo­ rati sunt: omnes nimirum orientales historias concludi cum clausula : Deus scit melius quam nos ! Ergo rursus attento genere litterario, historicus orient.dis, etiam cum ea refert quae sunt materialiter falsa, non errat nec fallit, quia eorum quae refert, fidejussorem non se facit, sed semper subintelligendam relinquit restrictionem quae apud nostros classicos indentidem diserte occurrit : aiunt, dicunt, ferunt. De caetero : Deus scit melius quam nos. Sed nec unquam, quaeso, excidat e memoria, quod, teste Ernesto Renan ubi supra, historiographi a musulmana est, in qua oportet quae­ rere analogiam processus historiographiae sacrae apud He­ braeos. Et nedum infirmetur, crescit potius argumentum si internum Bibliorum characterem inspiciamus. Quisquis enim in studiis biblicis plane peregrinus non est, ignorare non po­ test quod historici sacri dici debent documentorum com­ pilatores, potius quam .librorum scriptores in sensu moderno vocabuli. Vide ad exemplum libros Paralipomenon, quo­ rum tertia saltem pars textualiter transcripta est ex libris Regum, vel certe ex aliquo fonte communi. Hinc recte Paralipomenon libros dices collectionem quamdam citationum implicitarum. Sed nec ulla esse potest ratio cur non ab eadem methodo pendere dicamus Pentateuchum, caeterosque li­ bros historicos. Nunc ergo sponte enascitur quaestio, utrum in citando seu transcribendo sua documenta, intenderint hagiographi fideiussores se facere assertionum quae in eis continebantur. Ita plane, respondebit statim doctor quispiam resolutissimus, quia iuxta fundamentales historiae leges, quisquis affirmat factum, nulla declaratione vel restrictione adiecta, sive implicite citando, sive non, iste ipso facto fideiussorem veritatis facti se constituit. Sed, o bone, dum leges hi­ storiae fundamentales in medium adducis, liceat tantisper percontari quaenam illa historia sit, ad cuius leges iam ap­ pellas. An historia, qualem nos illam concipimus, vel qualem illam concipiebant orientales ? In primo casu, nullus erit dis­ DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE 149 sensus inter nos, sed iam versamur extra quaestionem. In secundo autem, redeunt considerationes superius adductae, quae novam accipient, ex sequenti comparatione confirma­ tionem. Nam certe in operibus historicis modernis, solet auctor adiungere appendicem in qua colligit omnia documenta ad libri materiam attinentia. Et alicui forte in mentem ve­ niret quod ipso insertionis facto, auctor intendit fidejussorem se facere veritatis singuli cuiusque documenti? Ne per som­ nium quidem, praesertim si, ut evenire solet, plura in colle­ ctione sunt posita, quae fuerunt in corpore libri diserte reiecta, et studiose confutata. Atqui, cogita nunc unam ex illis appendicibus seiunctam ab eo quod apud nos est operis substantia seu corpus, et habebis sat fidelem imaginem gene­ ris litterarii historici apud orientales. Cum enim de orientali historico agitur, non est cur in eo unquam praesumas inten­ tionem asserendi facta proprio nomine, propriaque auctori­ tate. Ipse solet subaudire : Deus scit melius quam nos. Ipse in arte critica prorsus peregrinus, indiscriminatim ea quae audivit, sicut audivit refert. Ipse propterea id privilegii habet, ut narrando falsa non erret, et affirmando quae nescit non mentiatur. Proinde, nullum est factum cuius historica veritas constare possit ex hoc solo quod narratur in Bibliis, sed ad demonstrationem oportet procedere per alias vias: Vel per viam exegeticam, sicut cum deteguntur in contextu specialia indicia intentionis quae sit ad categoricam affirmationem terminata. Vel per viam critico-historicam, sicut cum ve­ ritatem facti suadent natura et aetas documentorum, collatio cum aliis factis historicis certis, et alia huiusmodi. Vel deni­ que per viam dogmaticam, sicut cum fides peccati originalis securos nos facit, quod factum lapsus descriptum in Genesi, sin minus in suis circumstantiis, at certe in sua substantia, vere est historicum. In summa, maxime semper cavebis ab interpretandis libris antiquitatis, praesertim orientalis, secundum litterarias conventiones modernorum, non at­ »50 PARS ALTERA - CAP. IV tendendo quod tunc aliae vigebant leges, et aliae con­ ventiones I1). III. — Superest tandem ultima consideratio, deducta ex hoc quod scriptores biblici non scripserunt ad instructio­ nem scientiftcam, sed religiosam. Nam Biblia sunt codex religiosus, et non manuale historiae, dicente Apostolo, 1 Cor. XIV-3 : Qui prophetat, hominibus loquitur ad aedifica­ tionem, et exhortationem, et consolationem. Porro si hagiographi de historia nihil curabant, nisi in quantum ad scopum sibi praefixum conducebat : quid prohibet quominus, etiam extra casum implicitarum citationum, historiam sat libere tracta­ verint, fingendo, adiungendo, amplificando, et plura arti­ ficialiter accommodando pro fine instructionis dogmaticae? Quod quidem maxime confirmatur ex modo quo praedixe­ runt futura. Nam eventus longo intervallo separatos saepe in eadem visione quasi consecutivos vident, et nulla interiecta mora, a typo transeunt ad antitypum, et a figura ad figura­ tum. Ipse Comely, ubi de librorum propheticorum dictione edisserit, docet : « Prophetas saepe res futuras velut praesen« tes aut etiam praeteritas proposuisse. Omnia vaticinia «fragmentis esse similia, quae cuncta apto ordine disponi « atque componi oporteat, ut completa rei imago exoria«tur. In prophetica praedictione non eam quae in historica «narratione claritatem esse quaerendam, et maxime ca«vendum esse ne eadem accurata temporum distinctio quae (1) «Les historiens modernes ont l’habitude de juger en ra« contant, c' est-à-dire qu’ ils ont une opinion sur le caractère de leurs «sources et la valeur des données qu'ils en tirent; ils expriment «cette opinion, et ils en prennent la responsabilité devant leurs le«cteurs. Les écrivains bibliques citent sans le dire les documents « qu' ils exploitent, et ils ne se prononcent pas sur la signification et «la portée historique du contenu. Pour saisir la différence du procédé, « on n' a qu' à lire quelques pages d’un historien moderne, et prendre « ensuite les livres des Rois et des Paralipomènes. Ce dernier ouvrage « n* est qu’ un tissu de citations implicites. On ne peut pas s' at­ tendre à trouver une autre méthode dans le Pentateuque ». Alfredus Loisy, Etudes bibliques, pag. 121. DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAS SACRAE IJJ « ab historicis ex pectatur, a prophetis postuletur, etc. etc (*) At nos nunc quaerimus qua de causa licitum fuerit prophets uti hac libertate in describendo futurum, et non licuisse in describendo praeteritum. Aut cur esset in causa veracitas divina, dum codex sacerdotalis proponit distinctionem sa­ cerdotum et levitatum, unitatem sanctuarii, et alia simi­ lia, tanquam mosaicae institutionis, licet originem habuerint multo posteriorem, et iam amplius in causa non sit, cum Isaias Cyrum velut praesentem alloquitur, cum leremias vatici­ natur Jerusalem fore in perpetuum centrum religionis, cum angelus praedicit filium nasciturum de Maria regnaturum esse in domo lacob in aeternum, et occupaturum esse sedem David patris sui, cum Christus ipse in evangelio sub uno conspectu simul proponit et miscet ea quae ad ruinam le­ rusalem, et ea quae ad finem mundi pertinebant. Conclusio itaque sit, quod mythi sunt in Scriptura, im­ plicitae quoque citationes falsorum documentorum, fictiones demum et artificiales historicorum eventuum accommo­ dationes (1 2). Id tamen absque praeiudicio veracitatis et inerrantiae, si ratio habeatur specialis formae litterariae quae antiquis illis libris propria est, pro varia conditione tem­ porum, aliarumve circumstantiarum in quibus conscripti sunt. — Hactenus ingeniosa biblicorum nostrorum inventio. § 2· Nunc autem, dum ad confuctationem venio, vel invito in mentem occurrunt nota illa Melchioris Cani verba, 1. 3 (1) Introd. in utriusque Testamenti libros. Dissert. 6, c. t § 3. (2) Nuperrime ultima accessit inventio, sed modaliter tantum a praecedentibus differens: in qua scilicet supponuntur scriptores sacri facta narravisse, non prout revera contigerunt, sed iuxta opi­ nionem illius temporis quo in scriptis relata sunt, adeoque, non se­ cundum historicam veritatem, sed secundum historicam apparentiam. Hanc inventionem nervose confutavit Alphonsus Delattre S. I. in egregio opere: Autour de la question biblique, Liège, 1904. jÿ2 PARS ALTERA - CAP. IV de locis, c. 2: «Paradoxa cum communi sensu pugnantia asserunt, quae si vis argumentando refellere, res minime dubias argumentando dubias facis, ('uni enim illa quae • in syllogismo antecedunt, ut fidem aliquam faciant, cer« tiora notioraque esse oporteat his quae ex antecedentibus • consequuntur, verendum sane est, quando (talium) placita «coarguimus, ne res maxime absurdas minore evidentia re­ fellentes peccatum hoc ratiocinationis vitiosae ineptaeque «peccemus». Re enim vera facile assequimur positionem ra­ tionalistarum, quibus errores ac fabulae Bibliorum argumento sunt humanae ac plane naturalis eorumdem originis, sed iam omnem fidem superat claudicatio illa in duas partes qua isti, vel inspirationem simul cum errore, vel praesertim veracitatem simul cum fallaciis omnis generis conciliabilem volunt. Hic igitur quam maxime timendum ne summa absurditas minore evidentia refellatur. Adhuc tamen non in­ opportunae forsitan erunt observationes quaedam tam ge­ nerales quam particulares : generales quidem circa principia quae totum processum regunt, particulares vero circa sin­ gulas per ordinem conclusiones, de mythis, de citationibus implicitis, et de artificialibus historiae adaptationibus. I. — Quoad observationes generales, prima omnium esse posset, quod ubique contradistinguunt in Scripturis veritates religiosas a factis vel historicis vel per modum historiae relatis, non secus ac si facta illa, generatim saltem loquendo, nihil plus essent quam merum medium litterarium quod non propter se quaeritur, sed tantum propter ideam abstractam quam vestire debet, pertinerentque proinde ad solum veluti stylum Scripturae, minime vero ad res ipsas in quas directe ferebatur Dei inspirantis intentio. De qua conceptione sua nullam aliam rationem reddunt, nisi quod Scriptura non est manuale historiae, sed codex religionis. O ratio profunda ’. O vere admiratione digna ’. Quasi nempe, nihil commune haberent historia et religio. Quasi in reli­ gione revelata praecipuus locus ac potiores partes historiae tribuendae non essent. Quasi haec eadem religio in factis DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAS historicis non de integro fundaretur, per facta historica non omnimode ses· commendaret, imo in magno quodam histo­ rico facto, tota quanta est, non consisteret ! Verum gravis­ simus ille error, quem vix crederes potuisse serio admitti a viris sanae mentis et bonae fidei, iam fuit sufficienter confu­ tatus in cap. 2, cum de rebus fidei et morum in Scriptura sacra agebatur. Unde, unice nunc insistendo in eo quod de novo advehit recens inventa theoria de formis litterariis, tria noto generalia principia, quae cum totam sustineant systematis molem, peculiare circa suam veritatem vel falsitatem indicium requirunt. Et non puto negotium hoc ad abstrusas et valde reconditas quaestiones revera pertinere. Principium primum : Quod scriptores biblici nec plus nec minus auctores sunt, ac alii quicumque profani scriptores. Fal­ sum est, et falsum erit quamdiu causa instrumentalis non ponetur in eodem gradu causalitatis cum causa principali. Nam scriptores profani sunt principales auctores suorum operum, ex propria industria, propria virtute, propriaque cogitatione omnia concinnantes. Scriptores vero biblici sunt auctores solum instrumentales, sub flexione, determinatione, et afflatu Spiritus Sancti cuncta scribenda excogitantes et exarantes. Quomodo ergo auctores sicut alii, nec plus nec minus ? Principium secundum : Quod ad scriptores biblicos per­ tineat determinare litterarium genus librorum suorum. Fal­ sum est, et falsum erit quamdiu ad auctorem principalem spectabit assignare speciem veritatis quae in libro proponenda et quaerenda est. Nam de eo nunc genere litterario agitur, de quo loquuntur nostri critici, ex quo totus libri sensus dependet, et a quo directivum principium integrae interpre­ tationis accipitur. Ergo de genere litterario quo specificatur liber. Si autem id quo specificatur liber, non a Deo est, sed ab homine, quomodo adhuc principalis auctor Deus ? Principium tertium : Quod nulla est forma litteraria apud homines recepta, quam respuat inspiratio Spiritus Sancti. Falsum est, si intelligatur de formis litterariis quas ipsi fin- 154 PARS ALTERA - CAP. IV gunt, praecipue vero de ineffabili illa forma litteraria historiae orientalis, quae proportionaliter se habet sicut forma medi­ cinae artis apud Molière. Falsum est, inquam, et falsum erit quamdiu erit verum quod defectus nostros, ignorantias nostras, vitia nostra, temeritates et vanitates nostras inspiratio di­ vina non capit. Nam quae illi dicunt genera litteraturae, verius diceres genera vanitatis, in quibus vel nulla excusatio est, vel si est, ignorantia excusat errorem, et temeritas igno­ rantiam i1). Atqui defectuum nostrorum corrector est Deus, non susceptor. Et si ad illam quoque comparationem nunc appellare licet, quam novi biblici afferre solent ((i) 2), Verbum caro factum non assumpsit ullum ex iis defectibus qui ex pec­ cato orti, aliquid adimunt de plenitudine scientiae et gratiae, sed habitavit in nobis plenum gratiae et veritatis. Quanto ergo minus horum defectuum fiet particeps secundum opera­ tionem illam, quae non iam assumptae, sed divinae suae na­ turae propria est, inspirando et dictando libros de genere primitivo-mythico vel historico-oricntali ! Haec sane ad destructionem portentosi systematis sufficere (i) «Voulant divertir par les histoires anciennes la Grèce tou* jours curieuse, (les Grecs) les ont composées sur des mémoires con«fus, qu’ ils se sont contentés de mettre dans un ordre agréable, sans «se trop soucier delà vérité». Bossuet, Histoire universelle, i"re Partie, 7’"“ époque. (2) « La vérité divine, pour se manifester aux hommes, s' est •«incarnée comme le Verbe éternel. Le Fils de Dieu nous est devenu « semblable en tout, sauf le péché. Et la Bible aussi ressemble en « toutes choses à un livre de 1’ antiquité qui aurait été rédigé dans « les mêmes conditions historiques, à Γ exception d’un seul défaut • qui la rendrait impropre à sa destination providentielle, et ce défaut « serait Γ enseignement formel d’une erreur quelconque présentée «comme vérité divine. Mais... les interprètes de la révélation divine .. ■e se sont conformés aux procédés littéraires employés de leur temps. « et ils ont moulé en quelque sorte la vérité révélée dans le cadre des «opinions communes et des traditions de leur race, sauf à rectifier « dans ces données... ce qui pouvait contredire les principes essentiels ■«de la vérité religieuse». Loisy, Etudes bibliques, p. 34. DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE »55 viderentur. Si tamen ampliora desideras, veniamus nunc ad observationes speciales circa singulas eius partes, et primo quidem circa appositionem mythorum in Scriptura sacra. II. - Mythus est traditio fabulosa quae pro vera historia a vulgo habetur, phantastice exprimens vel aliquod dogma religiosum, vel aliquam naturae legem, vel aliquod factum primitivum (l). Ex qua quidem descriptione iam perspicies rationem sententiae Cyrilli Alexandrini contra lulianum apo­ statam : Fabulosum namque in sancta et divinitus inspirata scriptura, prorsus nihil; veritatis plena sunt omnia (*). Nam esto quod in mytho narratio nihil aliud sit quam vestimentum realitatis, semper tamen est vestimentum fallax, eo quod non ut vestimentum sese prodit, sed ut realitatem ipsam. Quippe, circumfertur sub forma traditionis historicae, et vel est quaedam credulitatis popularis procreatio, vel si a sapientibus forte adinventam illam velis, adinventam di­ cere debes in ordine ad popularem credulitatem. Unde Ari­ stoteles, 1. 12 Metaphysicorum : « Tradita autem sunt quae« dam a maioribus nostris et admodum antiquis, ac in ta­ i' bulae figura posterioribus relicta, quod hi dii sint, univer« samque naturam divinum contineat. Caetera vero fabulose «iam ad multitudinis persuasionem, et ad legum, ac eius « quod conferat opportunitatem illata sunt. Hominiformes « namque, ac aliorum animalium nonnullis similes eos dicunt, « ac alia consequentia, et similia iis quae dicta sunt. Quorum (x) Affectant critici aequiparare mythos cum parabolis seu al­ legoriis. In quo quidem, paradoxorum suorum cumulum semper magis ac magis adaugent. Nam ea est differentia inter mythum et parabolam, ut omnis explicatio obscuraret potius quam illustraret rem per se clarissimam. Certe parabola non est traditio, non vul­ gatur sub fide historiae, non habet originem illam mysteriosam et impersonalem quae ementitae narrationi in vulgo hominum conciliare solet auctoritatem. Denique, hic quoque locus est dicto Augustini ubi de notione temporis disserens ait: Si nemo a me quaerat, scio. Si quaerenti explicare velim, nescio. (2) Cyrill. Alex, ubi supra, I. 3 contra lulianum. 156 PARS ALTERA — CAP. IV si quis ipsum solum primuni separ.ind·· .·<·»Jj >i,i r . qIIOd decs « arbitrabantur primas substantias (id est separatas seu im« materiales), divine profecto dictum putabit, et... lias illorum ■ opiniones quasi quasdam reliquias, nunc usque salvatas aesse. Patria itaque ac primorum opinio in tantum modo ■■ nobis manifesta sit » i1). Ubi vides adinvcntos my thos ad mul­ titudinis persuasionem, quia cum multitudo de 1 ntelligibilibus persuaderi non posset, debuit officiosis quibusdam menda­ ciis decipi, secundum quod fuit optimum ad leges ferendas et ad utilitatem conversationis humanae. In quo quidem, tota de integro paganismi medulla reperitur. Nunc ergo, nisi Deum ipsum velimus huiusmodi imposturae cooperatorem facere, imo vero promotorem et magistrum, aut serio con­ tendere, paradoxa super paradoxa congerendo, eamdem esse rationem de mythis ac de parabolis seu allegoriis, statim appa­ rebit quo loco reponenda sit opinio biblicorum somniantium historiam primitivam a Deo inspiratam, compositam, et dicta­ tam, quae tamen eiusdem conditionis esset cum historiis pri­ mitivis semi-legendariis ac semi-mythicis gentilis litteraturae. Crescit autem, nedum minuatur argumentum, ex epuratione illa ad quam communiter appellant, ut mythos in Scriprura possibiles esse persuadeant. Nan mythus tanto magis deceptivus est, quango magis dissimulat conditionem suam. Quapropter mythi biblici, praecise quia epurati ab omnibus absurditatibus gentilium fabularum, peiora omnium mendacia forent. Et sane mythi paganorum habebant saltem in se, unde neminem deciperent nisi plane insipientem, et noverat in eis Aristoteles, noverant quicumque erant eruditi vel in sola sapientia saeculari, ipsum solum primum separando ac­ cipere. At mythi biblici decepissent omnes sapientes, omnes Patres, omnes doctores Ecclesiae usque in hodiernum diem, donec scilicet expletis longis noctibus praecedentium sae­ culorum, universalis erroris depulsor, novus sol scholae cri­ ticae tandem illuxisset. (1) Cir. Comment. S. Thomae in 12 Metaphys. lect. 10. DE ΚΟΚ MTS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE Accedit quod, uti iam ostensum est, ea quae in Scriptura antiqua mythos osse volunt, proponuntur in N. T., ut facta realia ex quibus vel dogmaticae conclusiones eruuntur, vel exempla ad virtutem provocantia exhibentur. Accedit quod eadem illa facta adducuntur in Psalmis tanquam signa illustria sapientiae et misericordiae Dei ; tanquam mira­ bilia magna de quibus debet laudari Dominus Deus veritatis, laudari in aeternum, laudari a generatione in generationem, laudari a saeculo et usque in saeculum. Lege Psalmos 77. 104, 105, 113, 135, ubi singillatim commemorantur et plagae aegyptiacae, et divisio maris rubri, et man de caelo, et aqua de petra, etc. Propter haec omnia oportet confiteri Domino quoniam in saeculum misericordia eius. Confiteri, inquam, Domino dominorum, qui interrupit mare et perduxit eos; qui deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis ; qui pluit illis manna ad manducandum, et panem caeli dedit eis ; qui transtulit Austrum de caelo, et pluit super eos sicut pulverem carnes ; qui posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos. Nunc autem ista ex te sunt semi-mythica et semi-legendaria. Ergo ad laudem Dei non amplius sufficit confessio eius super caelum et terram, nec satis est simplex veritas operum eius. Ergo haec debuisset esse totius Psalterii peroratio, haec conclusio, hic epilogus : « Laudate Dominum in sanctis eius, laudate eum in firma« mento virtutis eius. Laudate eum in virtutibus eius, laudate <■ eum secundum multitudinem magnitudinis eius. Laudate « eum in sono tubae... Laudate eum in cymbalis benesonanti« bus, laudate eum in cymbalis jubilationis, laudate eum 1/1 « mythis et fabulis! Omnis spiritus laudet Dominum. Alleluia III. — Sed de mythis hactenus satis. Iam veniamus ad citationes implicitas, quae novae inventionis pars magna sunt. Qua in re, id prae primis observari potest, eas quas citationes implicitas dicunt, transcriptiones seu insertiones documento­ rum potius debuisse dici, citationes vero sat inepte appellari Citare enim, ex proprietate vocabuli nihil aliud est quam aliquem ad testificandum advocare, alicuius testimonium I5S PARS ALTERA - CAP. IV allegare. At ubi nulla testis comparitio est, ubi citatio? Quidquid vero sit, de vocabulo non tantopere curabimus, quia satis est ut de re ipsa quae per vocabulum intenditur, constet. Porro sub appellatione implicitae citationis nunc venit tacita adductio documenti quod auctor prae manibus habet, et quod inserit narrationi suae sub tide documenti ipsiusmet, sponsorem veritatis eius nequaquam se faciendo. Et propterea citationis nomen ubique affectant, ut scilicet quemdam alium insinuent testem, penes quem solum sit la­ psus vel fallacia Sed vanissimum effugium ad conciliandam inerrantiam Scripturae cum materiali falsitate narrationum eius, sequens tibi ostendet consideratio. Quamcumque enim formam litterariam supposueris, quos­ cumque usus seu conventiones pro temporum vel locorum diversitate vigentes in medium adduxeris, oportet tandem corde credere et ore confiteri, libros sacros fuisse Spiritu Sancto dictante conscriptos, et quidem quoad omnes et singulas eorum partes, adcoqtœ et quoad omnes et singulas sic dictas citationes implicitas. Nam si citatio etiam proprie dicta, id est formalis atque explicita, verissima quaedam pars libri est, quae ab auctore esse debet, non secus ac caetera, uti supra ostensum est evidenti argumento (x), quanto magis citatio implicita, quae nulla allegatione facta, corpori narrationis interseri nunc supponitur ! Necesse igitur est ut et ipsae quas implicitas dicis citationes, fuerint ab hagiographis, non proprio motu propriaque industria appositae, sed sub dictatione Dei. Quo semel principio inconcusse praeiacto, iam vide quam sit insubsistens tui systematis constructio. Et scriptor quidem humanus invenit documentum cuius va­ lorem ignorat ; nihilo tamen minus transcribit illud, et inserit narrationi sub quodam veluti periculo sortis, existimans se in omni casu pro excusato haberi posse, part i m propter prae­ sumptam probabilitatem veracitatis documenti, partim pro­ pter considerationes quas critici nostri ingeniose invenerunt : (i) Vide supra, Part. 1», Cap. I<», § 2| n. 3 DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE transeat I Sed quid, quaeso, diceres de illo cui falsitas docu­ menti esset certissime nota, quique non obstante hac sua certissima conscientia, documentum ipsum simpliciter ac sine addito, vel insereret narrationi, vel dictaret inserendum? An forte probitatem historicam distingues in occidentalem et orientalem, in antiquam et modernam ? Mirum sane si in casu, probitas etiam orientalis, adhuc salva et integra ma­ neret. Quidquid vero sit, cum Deus ipse nec occidentalis sit nec orientalis, nec antiquus nec modernus ; cum insuper ea quae falsa sunt, non apprehendat ut probabiliter vel possibiliter vera, sed cognoscat certissime et determinatissime ut falsa ; cum denique apud ipsum nil valeant illi usus et illae conventiones quas sola hominum vel vanitas vel ignorantia introduxit : intelliges, puto, quomodo ex dictatione eius descendere omnino non possit citatio implicita falsi et erronei documenti. Et ideo a primo ad ultimum, doctrina de cita­ tionibus implicitis intellecta in eo sensu, et prae eo scopo quem intendunt novi exegetae, est evidentissime reiicienda. Denique hic quoque proportionaliter applicari potest regula Augustini ubi supra : Admissa semel in tantum aucto­ ritatis fastigium implicita aliqua citatione, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non ut cuique videbitur ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad ci­ tati auctoris consilium officiumque referatur. Id quidem aequivalenter fatentur, ut vidimus, illi quos non male radicales criticos appellares. Sed et frustra alii qui moderati dicuntur, applicationem systematis ad certos limites restringere et circumscribere tentant. Nam si, exempli gratia, ut te expedias a sat levi difficultate quae in genealogia Christi (Luc. III-36) de Cainan occurrit, pro quanto dicitur ibi Cainan filium fuisse Arphaxad, Sale autem filium Cainam, dum Genes. XI-12. dicitur Sale fuisse filium Arphaxad, nulla apposita genera­ tione media : si, inquam, dicis Lucam implicite citasse men­ dosam versionem septuaginta interpretum, ita scilicet ut penes ipsos solos esse vellet in hac parte fidem et auctorita­ tem, curnam, quaeso, de quolibet evangelico sermone Christi j 6o PARS ALTERA — CAP. ÎV ad explicationem difficili, non eodem inn· praetenderet quis­ piam implicitam citationem unius ex iis dubiae fidei docu­ mentis, quae tempore redactionis evangrlionim, testante ipso Luca I-i, de vita et gestis Christi j>.» -nn vulgabantur? Et sic discurrendo per singula, perniciosissimo semel prin­ cipio introducto, auctoritas evangelii fluctuans. incerta, et per omnia labilis invenitur. Sint ergo ut volueris, tacitae quaedam in Scripturis transcriptiones praeexistentium docu­ mentorum ; id tamen certo certius nonnisi ex dictatione Dei, qui dum documenta illa inspiratae narrationi interseruit, eo ipso fideiussorem se fecit fidelitatis atque omnimodae veracitatis eorumdem. Caeterum, ad difficultatem supradictam, aliasque similes, tot possibiles atque etiam obviae ex­ plicationes occurrunt, ut nequaquam ibi locum habere possit excusatio, ut aiunt, petita ex necessitate causae. De qua re vide, si lubet, probatos auctores ((i) *x). Interim vero, liceat praesentem doctrinam firmare ex recenti decisione Commis­ sionis Pontificiae de re biblica. Quaesitum fuerat : Utrum ad enodandas difficultates quae occurrunt in nonnullis S. Scripturae textibus, qui facta histo­ rica referre videntur, liceat exegelae catholico asserere agi in his de citatione tacita vel implicita documenti ab auctore non in­ (i) Primus inventor citationum implicitarum videtur fuisse Caietanus, teste Melchiore Cano 1. 2 de locis, c. 18 in responsione ad 6“*": «i Eam obiectionem quae sexto loco posita est (de Cainan filio • Arphaxad et patre Sale), qua via Caietanus noster repellere ten« taverit, invitus quidem facio ut dicam, sed dicam tamen ne in E«vangelii veritate tuenda nostris videar pepercisse. Significat certe «ille primum, (nam deinde in ea opinione non perstat), Lucani evan· gelistam septuaginta interpretum errorem in hac parte, sine proprio v tamen errore secutum. Id quod ego non solum intelligere, sed ne «cogitatione quidem informare possum. Si enim evangelista im« prudens septuaginta interpretes errantes in historia evangelii se«quitur, licet imprudens, sed errat tamen. Sin autem videns pru• densque, ut dicitur, fictam a septuaginta narrationem suo evan« gelio inserit, errat quoque, et eo magis, quod dedita opera Evan< geiii sinceritatem fabula commentitia contaminat, etc.». |6l DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE spirato conscript’ uius adserla omnia auctor inspiratus minim, approbare- aut sua jacere intendit, quaeque ideo ab errore immania haberi non possunt - Et fuit responsum : negative, excepto casu in quo, s ■ ’ sensu ac indicio Ecclesiae, solidis argumentis probetur : i°) hagiographum alterius dicta vel documenta re­ vera citare, et 2°) eadem nec Probare nec sua facere, ita ut iure censeatur non proprio nomine loqui. Itaque negativa responsio est. Sed propter exceptionem appositam, visum est aliquibus, reiectam quidem fuisse opinionem exaggeratorum, qui integros fere libros historicos Sacrae Scripturae citationibus implicitis nec plus nec minus constare volunt ; probatam vero, et vix non canonizatam sententiam aliorum qui dicuntur moderati, et intra iustos limites, ut aiunt, systema concludunt. Verene sic se rem habere putas ? At contra eiusmodi interpretationem iam satis superque foret vel simplex illa observatio, quae prima etiam fronte occurrit : Neminem nempe ita unquam desipere potuisse, ut diceret quod, verificata semel duplici hypothesi casus excepti, (si solidis argumentis probetur, hagiographum al­ terius dicta vel documenta revera citare, et eadem nec pro­ bare nec facere sua), non liceat exegetae catholico inde eno­ dare difficultates occurrentes in nonnullis Scripturae textibus Nimis enim evidens atque aperta res ista est, quam ut viri sensati contradictionem ferat. Non ergo ibi est aut esse potuit punctum controversiae circa sic dictum citationum impli­ citarum systema. Sciendum igitur quod huius systematis auctores id sibi volunt : Hagiographum iure censeri non proprio nomine loqui, ex hoc ipso, ex hoc solo, quod documenta alterius auctoris tacite citat. Et solum est differentia inter exaggeratos et moderatos, quatenus exaggerati opinantur citationes im­ plicitas habendas esse pro regula in historia sacra, casus ver<» in quibus hagiographus proprio nomine loquitur, pro exce­ ptionibus ad regulam, toties quoties positive probandis. Mo­ derati autem ex inverso sentiunt regulare esse, quod sacer Billot - D' iaipirahone Sacrae Scripturae jj Τ6ί PARS ALTERA - CAP. IV historicus proprio nomine loquatur, et < itationes implicitas, utpote extraregulares, debere pro singulis casibus specialiter demonstrari. Caeterum, omnium indiscriminatim sententia est sufficere solum factum (aut praesumptum iuxta exagge­ ratos, aut demonstratum iuxta moderatos) tacitae citationis documenti non inspirati, ut legitima conclusio sit : hagiographum sub sola fide dicti documenti asserta eius retulisse, et idcirco asserta ista non necessario tanquam ab historico errore immunia haberi debere. Nunc autem Commissio biblica opinionem hanc de in­ tegro reiicit, et casus quem excipit, est revera extra ambitum systematis implicitarum citationum, quocumque tandem modo accepti. Nam secundum exaggeratos, ad enodandas difficultates occurrentes in textibus Scripturae qui facta hi­ storica referre videntur, liceret exegetae catholico asserere agi in his de citatione implicita, nulla etiam speciali demonstra­ tione jacta. Secundum moderatos vero, id liceret exegetae catholico, una tantum demonstratione jacta, hagiographum nempe alterius dicta vel documenta revera citare. At Commissio biblica non unam tantum demonstrationem necessariam esse asserit, sed duas : quatenus praeter factum citationis tacitae, hoc quoque aliud solidis argumentis vult probari, hagiographum scilicet documenta tacite citata nec probare nec facere sua. Quo quidem in casu evidenter constat errorem admissibilem non provenire praecise ex hoc quod citatio implicita fuit, sed ex illo alio capite cuius probatio quaeritur, et a quo tota de integro solutionis legitimitas pendet. Esset enim eadem ratio extra citationis casum. Sicut quando dicit Ecclesiastes: Unus est interitus hominum et iumentorum, etc., nulla est etiam implicita documenti citatio. Adhuc tamen veritas non est. Quippe, solidis argumentis demonstratur, poni haec in ore materialistarum seu scepticorum, et hagio­ graphum nec probare ista nec facere sua. Recte ergo concludes Commissionem biblicam simpli­ citer et absolute confixisse systema quod vocant citationum implicitarum De quibus hactenus satis. DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE t6j IV. 1 st tandem ultima et pessima θϋΚάαηΐ inventio, qua i licet in eloquiis veritatis introducitur for­ malis, expressa, et data opera ab ipso auctore sacro quaesita historiae corruptio, amplificatio, arbitraria accommodatio ad veritates fidei et morum efficacius inculcandas. In quo quidem iterum redeunt omnes animadversiones superius adductae, six e de fine qui non légitimât media ; sive de inau­ dito illo ac vere incredibili modo informandi mores per ipsum in actu exercito datum falsationis exemplum ; sive dc dictatione seu suggestione divina, quae si suppo­ natur ad eiusmodi falsationem sese non extendere, pessum ibit fides integralis Scripturae inspirationis; sin autem e contra, in causa erit principium a quo sine blasphemia re­ cedere nefas, Deum scilicet nullius mendacii auctorem esse posse. Quippe omnia quae adducunt ad palliandum mendacii crimen, illis solis fucum facere poterunt, quibus ad suas praeiudicatas opiniones tuendas omnis tandem ratio bona videbitur. Non ergo est cur in his denuo occupemur. Sed quoniam speciale nunc argumentum se habere putant ex modo quo in Scriptura praenuntiantur futura, operae pretium erit de novo hoc sophismate pauca quaedam observare. Revera admirationem movet quod homines qui tot ge­ nera litteraria distinguunt secundum usus et conventiones hominum, distinctionem iam apponere nesciant ubi eam ipsa rerum natura indicat. Quaerunt igitur quid distet inter hi­ storicam narrationem praeteriti, et propheticam annuntia­ tionem futuri, et dico quod responsio non est a longe repetenda. sed ex ipsa diversa conditione praeteriti et futuri naturali­ ter accipitur. Id nempe distat, quod distat inter cognitio­ nem rerum in seipsis, et cognitionem rerum in speculo divinae aeternitatis. Id distat, quod distaret inter visionem hominis qui considens in via, caeteros per eamdem viam ambulantes intueretur unum post alium, et visionem hominis qui in alto atque eminenti loco extra ordinem transeuntium po­ situs, omnes transeuntes simul aspiceret. Uno verbo haec est differentia, quod historica narratio praeteriti modum Itq PARS ALTERA — CAP. iv habet ipsarum rerum quae motu temporis abripiuntur, pro­ phetica autem annuntiatio futuri impressum retinet modum divini intuitus, cui ratione quadam incompn hensibili cuncta volumina saeculorum transeuntia manent, currentia stant, ut dicit Gregorius 1. 20 Moral, c. 32. Nam in illustratione mentis prophetae resultat similitudo veritatis divinae prae­ scientiae, et propter hoc eiusmodi illustratio voc atur speculum aeternitatis, quasi repraesentans Dei praescientiam, qui in sua aeternitate omnia praesentialiter videt. Hinc ergo sumes rationem ex natura rei, cur in prophetica dictione eventus longo intervallo separati simul conjungantur, aut cur saepe sit subitus transitus a typo ad antitypum, imo antitypus eodem quandoque nomine censeatur ac typus ipse, quasi quaedam eius continuatio. Nam propheta in ea est specula constitutus, in qua mutatur prospectiva, et sub alio veluti angulo res motu temporis abreptae attinguntur i1). Hinc quoque intelliges cur contingat ut quae quoad nos adhuc futura sunt, enuntientur in forma praesentis, et frequentius in forma praeteriti : « Intendite, inquit Augustinus, quare "pleraque prophetae ita dicunt, tanquam praeterita sint, " cum praenuntientur futura, non facta... Quia Deo et futura « tam certa sunt, tanquam praeterita sint. Nobis enim ea 1 quae praeterierunt, certa sunt ; quae futura, incerta sunt. • Novimus enim aliquid accidisse, et non potest fieri ut non « acciderit quod accidit. Da prophetam cui tam certum sit «futurum quam tibi praeteritum; et quam tibi quod me­ li) aEx hoc Deo competit futura certitudinaliter ut praesentia • cognoscere, quia eius intuitus aeternitate mensuratur, quae est » tota simul; unde eius aspectui subiacent omnia tempora, et quae « in eis geruntur. In quantum igitur ab isto divino aspectu resultat • in mente prophetae futurorum scientia per lumen propheticum «et per species in quibus propheta videt, ipsae species simul cum «lumine prophetico speculum aeternitatis dicuntur, quia divinum «intuitum repraesentant, prout in aeternitate futurorum eventus «praesentialiter inspicit». S. Thomas de Verit. Q. 12, a. 6. Vide etiam 2-2, Q. 173, a. 1. DB FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE l6$ «ministi factum, non potest fieri ut non sit factum, tam illi «quod novit foturum, non potest fieri ut non fiat. Ideo de «securitate dic mitur tanquam praeterita, quae adhuc futura « sunt » i1). Ac Iit quod futurum est secretum Dei ; praete­ ritum vero, naturale humanae cognitionis obiectum. Et putas necesse ; se ut secretum Dei tam distincte nobis pan­ datur, quam distincte sese notitiae nostrae offerunt res com­ munes in propatulo expositae ? Imo vero, in revelatione futuri semper expresso consilio miscetur obscuritas, quam sola removet eventus adimpletio (a). Undecumque ergo res aspiciatur, apparet nullum esse argumentum quo a modo praenuntiationis propheticae consequentiam aliquam tra­ here volunt ad modum narrationis historicae: praesertim cum nihil commune habeat, praetereaque nihil, quidquid in Stylo et forma vaticiniorum notari unquam poterit, cum amplificationibus illis mendacio plenis, quibus proponerentur tamquam facta ea quae facta non sunt, vel tanquam circum­ stantiae realium eventuum ea quae nunquam evenerunt12 (1) August. Enarrat, in Psalm. 43, n. 8. (2) Egregie Bossuetius, rationes exponens cur Christus, Matth. XXIV, sub uno sermonis contextu depinxerit proximam ruinam lerusalcm et remotam ruinam totius mundi in fine saeculorum, ait: « On demandera pourquoi J.-C. n' a pas voulu distinguer des choses si » éloignées. C’ est premièrement, par la liaison qu’ il y avait entre elles, « Γ une étant la figure de l\autre: la ruine de Jérusalem figure de celle « du monde, et de la dernière désolation des ennemis de Dieu. Secon« demment. parcequ’ en effet plusieurs choses devaient être communes « à tous les deux évènements. Troisièmement parceque, lorsque Dieu ·< découvre les secrets de l’avenir, il le fait toujours avec quelque «obscurité; parcequ’il ne veut pas contenter la curiosité, mais édi« fier la foi: parcequ’ il veut que les hommes soient toujours surpris 0 par quelque endroit... Voilà pourquoi la prédiction de la ruine de « Jérusalem est en quelque sorte confondue avec celle du monde. Ap■ prenez, ô hommes! par l’obscurité que J.-C. même veut laisser ■< dans sa prophétie, apprenez à modérer votre curiosité, à ne vouloir «pas plus savoir qu’on ne vous dit, à ne vous pas avancer au delà „ des bornes, et à entrer avec tremblement dans les secrets divins Méditations sur Γ Evangile, dernière semaine. o8é“· jour. ï66 PARS ALTERA - CAP. IV Ultima itaque conclusio sit, quod cum dr formis litterariis nunc agatur, sanioris forsitan criticae argumentum darent, si loco quaerendi cui communi generi seu praedicamento divini libri sint adiudicandi, agnoscerent potius genus illud singulare, transcendens, nullam cum aliis comparationem ferens, quod est ipsa Scriptura sacra. Tunc enim non arbitrariis suis considerationibus] relinquerentur, sed nec ratio a priori eis deesset, nec ratio a posteriori. Non ratio a priori, quia dignum sane est ut libri illi quorum Deus principalis auctor, proprium quiddam in ipso modo loquendi prae se ferant, quod in aliis non invenitur. Nec etiam ratio a posteriori, quia de facto exsistunt Biblia, quibus nulla alia litteratura vel a longe comparari potest, multoque minus litteratura illa Babylonica quam in medium adducunt. Quae si Bibliis nostris similis esse dicitur, forte sicut deformis simia dici potest similis homini. CAPITULUM QUINTUM DE INTERPRETATIONE SACRAE SCRIPTURAE « Omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit». 2 Petr. I-20. Ultimo dicere oportet de subordinatione criticae ad ma­ gisterium ecclesiasticum et unanimem consensum Patrum in exegesi scripturaria. Et primo de legitimo sensu decreti Tridentini circa usum et interpretationem sacrorum libro­ rum. Secundo de iis quae ex hoc decreto consequuntur. § i· Dupliciter hac nostra aetate eludere tentaverunt decretum Tridentini de usu et interpretatione sacrorum librorum. Dixerunt aliqui, decretum hoc esse mere disciplinare, et non absolute pro quovis tempore habere valorem, sed solum pro illis circumstantiis in quibus editum est. Alii vero per­ spicientes ne verosimiliter quidem id persuaderi posse, ad aliam confugerunt cavillationem, asserentes interdictum con­ cilii, ne quis Scripturam Sacram interpretari audeat contra sensum quem tenuit et tenet Ecclesia, esse intelligendum pure et simpliciter de eo quod fas non sit, interpretando Scripturas, dogma aliquod fidei ab Ecclesia definitum ex­ cludere vel negare; caeterum, plenam relinqui libertatem quoad positivam quorumlibet textuum exegesi m, dummodo doctrina Ecclesiae pro norma saltem negativa sancte reti­ neatur. Ne ergo, exempli gratia, neges explicite lesu Christi ι68 PARS ALTERA - CAP. V divinitatem vel realem eius in Eucharist i<« praesentiam, nec unquam trahas verba Scripturae ad positivum sensum qui cum his dogmatibus conciliari nullatenus possit, et fe­ cisti satis. In reliquo, nihil prohibebit quin pro tua sapientia seu etiam phantasia, ea quoque loca quae tanquam dogmatum nostrorum expressiva ac demonstrativa sempei ab Ecclesia habita sunt, intelligas tu, sensu haud quidem contradictorio, adhuc tamen alio quolibet modo vel ratione diverso. Sed contra est primo, quod Tridentini veri-a nequaquam patiuntur interpretationem quam eis imponunt. Secundo, quod adversus liane eorum expositionem directe prodiit authentica declaratio Concilii Vaticani, Const. Dei Filius, cap. 2. Primo, inquam, verba Tridentini non patiuntur inter­ pretationem quam eis imponunt, quasi nempe : « Id, quod « Concilium vetat Scripturam interpretari contra sensum • in interpretando \. rbo Dei, indicat talem esse proprium ac verum horum locorum sensum. Et ex hoc aperte consequitur quod contra regulam a Concilio propositam interpretatur, quisquis sensui illum ab ecclesiastico magisterio determi­ natum, et unanimi usu sive theologico, sive liturgico, sive polemico manifestatum, non verum esse ipsius Scripturae sensum audet asserere. Haec quidem vel ex solis Tridentinorum Patrum verbis sat clare intelligebantur. Nunc autem nova accessit declaratio Concilii Vaticani, quae fuit expresse directa adversus largam illam opinionem criticorum. Legitur in annotationibus super primum schema constitutionis de doctrina catholica : ■ Quoad «normam interpretandi sacros libros, instauratio et etiam «aliqua explicatio decreti Tridentini pro nostris temporibus «desideranda est.... Patet praeposterum omnino esse sensum « ad quem temerarii quidam recentiores critici et interpretes «decretum Concilii detorserunt.... Quare necesse est, supre«mam illam interpretationis catholicae nonnam, quae est « iudicium et consensus Ecclesiae de vero sensu Scriptu« rarum, ita proponere ut manifestum sit, non solum excludi « interpretationem quae contradictorie opponatur sensui « quem Ecclesia alicui Scripturae loco subesse doceat, sed « etiam necesse esse ipsum illum sensum ab Ecclesia reten« tum habere ut verum sensum Scripturae » (*). Hic igitur optime iam intelliges quo spectet clausula illa a Patribus Vaticanis, Sess. 3, capiti secundo apposita : « Quoniam vero « quae sancta Tridentina Synodus de interpretatione divinae « Scripturae ad coercenda petulantia ingenia salubriter de« crevit, a quibusdam hominibus prave exponuntur. Nos, « idem decretum renovantes, hanc illius mentem esse de« claramus, ut in rebus fidei et morum.... is pro vero sensit « sacrae Scripturae habendus sit, quem tenuit ac tenet Sancta « mater Ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et inter« pretatione Scripturarum sanctarum, atque ideo nemini (1) Coli. I-ac. ubi supra 170 Pz\RS ALTERA - CAP. V «licere contra hunc sensum aut etiam contra unanimem .consensum Patrum ipsam Scripturam sacram interpre­ ti tari ». Tandem animadverte, nequaquam opus esse ut sensus ille a quo quavis ratione declinare non licet, fuerit solemni indicio ab Ecclesia definitus. Neque enim per solas solemnes definitiones Ecclesiae mens innotescit, sed et per ordinarium atque universale magisterium, ut in eodem Vaticano, cap. 3 de fide, expresse habetur. Ordinarium autem dico magiste­ rium, cuius documentum haud aequivocum reperire est in usu exegetico conciliorum et pontificum, in institutionibus liturgicis, in catecheticis instructionibus, in consentiente et unanimi iudicio probatorum theologorum seu interpretum, etc. Animadverte etiam, quaestionem non ad id tantum restringi, quod dici potest vel non potest sub poena vel non, haeresis incurrendae ; quia praescindendo etiam ab haeresi formali, contra fidei legem multipliciter peccari contingit, et nomine catholico indignum se ostendit, qui id solum vitat quod praecise haereticum est, et expresse ab Ecclesia ut tale damnatum (χ). (i) Hic operae pretium erit referre aurea verba Bossuetii refu­ tantis Richardum Simon, qui ut insinuaret sextum caput loannis non necessario debere de Eucharistia exponi, in medium attulerat auctoritatem Caietani. «Le principal avantage que M. Simon veut « tirer ici contre Γ autorité de la tradition, c’ est que Cajetan a pu «.croire sans être hérétique, que ces paroles ; nisi manducaveritis etc., « ne s' entendent point à la lettre de la manducation sacramentelle, bien a qu en cela il soit opposé au sentiment commun des anciens et des noua veaux interprètes. Mais c' est proposer la chose d’une manière peu « équitable. Il ne s’ agit pas de savoir si Cajetan est hérétique, en « s* opposant à une interprétation autorisée par tous les saints. «On peut penser mal sans être hérétique, si Γ on est soumis et docile. « Tout ce qui est mauvais en matière de doctrine, n’ est pas pour a cela formellement hérétique. On ne qualifie pour Γ ordinaire d’hé«résie formelle que ce qui attaque directement un dogme de foi. Mais • de là il ne s’ ensuit pas qu’ on doive souffrir ceux qui Γ attaquent « indirectement, en affaiblissant les preuves de V Eglise, et en affectant DE IN FERPRETAtlONE SACRAE SCRIPTURAE f?c § 2. At si quoad particulares textus singillatim sumptos, regula tenemur a Tridentino declarata, multo magis quoad generalia illa interpretationis principia quae in Ecclesia catholica universaliter sunt recepta, et elavem intelligentiac suppeditant adversus depravatores evangelii. Exemplum sumas ex quaestione ultimis temporibus toties agitata de parousia seu ultimo adventu Christi. Quae­ runt critici utrum ad eos qui praesentes aderant, dirigebantur vel non, sermones eschatologici qui in extenso referuntur apud Matthaeum, ab illis verbis capitis 24 : Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit, etc., et com­ pendiose resumuntur tum apud Marcum (ΧΙΠ-33, seq.). tum apud Lucam (XXl-34, seq.). Et putant tenere nos in dilemmate cornuto. Quia si dixerimus, exhortationes ad vigilandum, ad orandum, ad praeparandum se improvisae parousiae Filii hominis, respexisse, non praesentes eos qui audiebant, sed solos futuri temporis homines: tunc quidem, « des opinions particulières sur les passages dont elle se sert pour « établir sa doctrine. C' est ce que font ceux qui détournent les paroles « de N. S., dont il s' agit. Us privent 1’ Eglise du secours qu'elle eu « tire contre Γ hérésie: ils accoutument les esprits à donner dans des « figures violentes qui affaiblissent le sens naturel des paroles de Γ é« vangile; ils inspirent un mépris secret de la doctrine des Pères « Cajetan qui ne savait guère la tradition, et qui écrivait devant le « concile de Trente, peut être excusé. Mais M. Simon qui a tout vu, a et qui après avoir reconnu le consentement des S. Pères, ne laisse « pas d'insinuer avec ses adresses ordinaires, le sens opposé au leur, « n’ en sera pas quitte pour dire que cela n’ est pas hérétique. L' amour « de la vérité doit donner de Γ éloignement pour tout ce qui Γ affaiblit, u et je dirai avec confiance qu’on est proche d’être hérétique, lors« que sans se mettre en peine de ce qui favorise Γ héresie, on n' évite « que ce qui est précisément hérétique et condamné par Γ Eglise > (Defense de la tradition, 1. 2, c. 22). PARS ALTERA - CAP. V praeterquam quod supra omnem fidem id esse videatur, positive in contrarium occurrit categoriis declaratio ipsius Christi, qui sic conclusit apud Marcum : (,>m<1» quos assi8UAtS.rhoma,.2-2.Qq. M ^Æ^xrrahasnbas- motae VeT'°“ «- Storicis, et conm^'0"?*8 tont‘bus hiad scientiae hunl“ac On“'bus cluae faciunt, si secus acquisitionem index - Quod insp,ratio formaliter con­ stat motione intellectus et voluntatis qua sacer scriptor est motus divinitus' primo quidem ad formandum intus apud se contextum sententiarum quas Deus ut principalis auctor in libro scribi vult, tum deinde ad delineandum scri­ ptione materiali quidquid Imt prius mental iter compositum instinctu seu afflatu divino. Et quod scriptum huius* modi vere est scriptum Dei, tametsi servet proprium scriptoris humani cha­ racterem quantum ad modalitatem conceptionum et connexam styli et lit­ terariae artis rationem................... § 3. — Ubi conclusiones quaedam ex enucleata hactenus notione inspirationis fluentes explicantur................... Conclusio prima : Quod accipiendo revevelationem secundum sensum usu eccle­ siastico consecratum, pro positiva Dei ad nos locutione, omnis inspiratio scri­ pturae est revelatio, sed non e converso. Et quod quaedam est revelatio antecedens inspirationem, quaedam consequens il­ lam, quaedam quoque quae nullo ad eam ordine religatur............................ · · Conclusio secunda: Quod inspiratio lam ad verba quam ad conceptus protenditur. Et quod vivisedio quam quidam introdu­ cunt, procedit ex falso eorum supposito de eo quod inspiratio mteUigcnda sil per modum infusionis sive immissionis prae­ formatorum vel conceptuum vel verbo­ rum. Sed non habet amplius locum, ac­ cepta semel inspiratione per modum mo­ tionis qua intellectus hagiographunstrumentahter movetur ad componendum in­ tegrum in concreto contextum, et non auoad solas in abstracto sententias, sed inseparabiliter etiam quoad verba earum expressiva....................... S INDEX Conclusio tertia: Quod libri sacri toti a r*r·· Deo sunt, et loti ab homine, sicut opus artis totum est ab instrumento, et totum ab artifice : pro quanto nimirum, non est pars a parte realiler distincta quae pro­ priae virtuti instrumenti seorsum ab in­ fluxu causae principalis, ve! influxui causae principalis seorsum a propria activitate instrumenti debeatur, sed solum sunt distinctae formalitates quas in unam alteramve causam tanquam in proprium principium necesse est refundere ... % Conclusio quarta: Quod falsum est, li­ bros Scripturae tam humanos esse ac si divini non essent. Falsum quoque, hagiographos fuisse nec plus nec minus axictoclores librorum canonicorum, sicut sunt suorum auctores profani. Falsum deni­ que, sensum eorumdem librorum non mi­ nus esse proprium scriptori biblico, quam sensum Iliadis Homero, vel orationum coiitra Verrem, Ciceroni J.......................... 67 Conclusio quinta: Quod· ad rationem libri inspirati nihil equidem refert, quis fuerit scriptor instrumentons. Et quod nihilominus falsissime infertur : ergo universaliter loquendo, quaestiones de per­ sonis scriptorum biblicorum pertinent ad altam criticam, tamquam in proprio ac reservato eius campo circumscriptae ... 7° Praecedentis conclusionis confirmatio, ex solutione quaestionis : Utrum sine gravi errore in materia fidei dici possit, Pentateuchum non fuisse scriptum a Moyse......................... 73 PARS ALTERA DE HIS QUAE AD INSPIRATIONEM CONSEQUUNTUR Introductio......................................................................... Capitulum primum. - De sensu spirituali Script. Sacrae. 85 I 1 ■ — Sensus spiritualis quidditas et ex­ sistentia 85 I N LEX Capitulum Capitulum Capitulum Capitulum § 2. — Conclusiones contra largam scho­ lam Biblicorum.............................. 95 undum. — De intentione Scripturae ad res fidei et morum per se terminata § i. — Quid nomine rerum fidei et mo­ rum ad aedificationem doctrinae Chri­ stianae pertinentium, debeat intelligi. ΙΟΟ §2. — Gravissimus in hac parte Biblico­ rum error .......................................... *05 tertium. - De inerrantia Scripturae Sacrae. Status quaestionis................................. Ili* § i. — Rationes eorum qui in Bibliiis errorores admiserunt......................... 121 § 2. — Confutatio ...................................... 134 § 3. — Encyclica Providentissimus Deus . 139 quartum . - De formis litterariis Scripturae Sacrae. Status quaestionis................................................ I41 § i. — Ingeniosa inventio ad concilian­ dam inerrantiam Scripturae cum mate­ riali falsitate assertionum eius . . 144 § 2. — Confutatio systematis, primo quoad generalia principia eius . . . . 151 Secundo quoad mythos................................. 155 Tertio quoad citationes implicitas, (ubi de recenti decisione Commissionis Biblicae) ..................................................... X57 Quarto quoad artificiales historiae ac­ commodationes ......................................... r6j quintum. - De interpretatione Scripturae Sacrae. § i. — De legitimo sensu decreti Tridentini circa usum et interpretationem sa­ crorum librorum.......................................... 167 $ 2. — De iis quae ex hoc decreto conse­ quuntur ................................................ S3 — Epilogu».................................. ΙΓ3