IMPIUMI POTEST Ariciae ad Vallem Auream - die XI Augusti 1930 Adulfus Mariotti S. I. Praepositus Provinciae Romanae Nihil Obstat Patavii - die XVI Augusti 1930 Doct. Iacobus Dal Sasso Censor Eccl. IMPRIMATUR Patavii - die XVIII Augusti 1930 Can.eus Doct. Primus Carmignoto Vic. Gen. QUAESTIONES de novissimis AUGTORB LUDOVICO BILLOT S. J. S. R. E. Cardinali Ollm In Pontificia Universitate Gregoriana -Theologiae Professore editio SEXTA ROMAE IN UNIVERSITATE GREGORIAN* Vi» del Somluario, 190 1924 PROOEMIUM raeterit P figura huius mundi, ait Apostolus a scenis, comicis aut tragicis quae subito cum personis mu­ tantur, metaphoram sumens. Nec sane inepta aut iusta proportione carens metaphora. « Quemadmodum enim in « theatro velamina multa sunt, multique scenici ingressi his- « trionicam larvam in vultu habent, veterem fabulam tractant, « resque gestas narrant, et alius quidem philosophum agit * qui non est philosophus, alius medicus qui ne lignum « quidem tractare potest, sed medici vestibus amictus est ; « alius servus qui tamen liber est ; alius doctor qui ne lit« teras quidem novit, nullo modo suam, sed alienam speciem « referentes... Üonec autem scena et theatrum est, laetique « spectatores assident, larvae manent ; cum autem adveniente « vespera theatrum solvitur, recedentibus omnibus, larvae PROOF.MlrM 4 I’ROOEMll'M 5 vitae commode transegisse, consuetam in comoediis adiecit proliciuntur..., ita quoque in vita et in fine vitae. Res « praesentes sunt theatrum ; histrionicam agunt divitiae et • paupertas, princeps, et subditus, et his similia. Cum autem et clausulam date plausum, et vos omnes cum gaiUio ma­ nus tundite. (I). Alii vero non tam theatri gloriam, quam iucunditatem voluptatemque quaerunt. Horum voces audimus * dies illa transierit, et nox illa tremenda advenerit, imo in Sapientia: Umbrae enim transitus est tempus nostrum, « potius dies quae peccatoribus nox, iustisque dies erit, cum et non ed reversio finis nostri, quoniam consignata est, et « solutum fuerit theatrum, cum proiectae fuerint larvae, nemo revertitur. Venite ergo, et fruamur bonis quae sunt, « cum unusquisque et opera ad examen vocabuntur, non et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter. Vino « unusquisque et divitiae eius, non unusquisque et principatus pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos * eius, non unusquisque et honor eius, non unusquisque et flos temporis. Coronemus nos rosis antequam marcescant, « potentia eius, sed unusquisque et opera eius... Ef quemad- nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra (2). « modum hic, postquam solutum fuerit theatrum, si quis Quare beatum dixerunt eum cui vere contingit illa sors, « nostrum in edito loco sedens viderit eum qui intus (in beatum qui aftluit deliciis, qui prospere it post omnem con­ • theatro) philosophus erat, foris aerarium esse, exclamabit: cupiscentiam, quique exacto contentus tempore vitae, cedat « Hem ! annon hic intus philosophus erat ? iam foris aerarium uti conviva satur (3). At cum nonnisi paucorum ista conditio « video. Annon hic rex intus erat ? et iam foris vilem quem· sit, ideo irruunt alii, partem suam de larvata felicitate exi­ « dam hominem cerno. Annon hic intus dives erat ? at foris gentes, et theatri ordinem turbantes, imo sus deque subver­ « pauperem video: ita et illic erit» (1). tere conantes, ut fiant tandem primi qui erant novissimi, et Sed, quod malorum omnium caput est, de iis quae post novissimi qui erant primi. Interim vero super omnes indis- solutum theatrum erunt, plerique hominum aut nihil sciunt, criminatim tonat illud verae sapientiae effatum : Vanitas va­ aut nihil cogitant, aut nihil curant. Et alii quidem in hoc nitatum, et omnia vanitas. Et iterum : Vidi cuncta quae toti incumbunt, ut scenam occupent cum spectatorum admi­ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. ratione et plausu continuo, larvatamque personam in finem Risum reputavi errorem, et gaudio dixi, quid frustra de­ usque, gloriosi mimi sustineant. Quorum omnium typus fuit ciperis ? imperator ille Caesar Augustus, de quo historiae narrant quod supremo die. iamiam efflaturus animam, petito speculo, capillum sibi comae ac malas labentes corrigi praecepit, et amicos admissos percunctatus, ecquid iis videretur mimuni (1) Chryeost. Cone. 6 de Lazaro, n. 5. Inspiciendum igitur quid post theatrum erit, et illuc (1) Sueton. in Augusto, c. 99. (2) Sap. IL5. (3) Horat. 1. 1 Sat. 1. 6 ΤΛΙΜΚΜΙΓΜ transferenda cogitatio ubi res verae sunt, ubi larvae proli­ ciuntur, ubi fabulae habitus deponitur. Et tunc quoque pers­ picue apparebit qua ratione, quove sub respectu humanae res scenico ludo recte comparentur. Numquid enim putabis eatenus tenere comparationem, quatenus pro inani ioco vita praesens habenda sit ? Nihil eo absurdius, vero dissimilius nihil. Sed e contra, in tantum valet analogia in quantum praesentes istae felicitates et miseriae pro quibu vel inse­ quendis vel fugiendis a gravissime fine humanae vitae tur­ piter aberramus, tam caducae, tam fluxae, tam fallaces sunt, quam illae mimorum in theatro. « Sicut enim in theatro se« dens, si quem videris ex iis qui inferius ludunt, personam « gestantem regis, non iudicas eum beatum, neque regem « esse credis, imo nec ipse optaris esse talis : sed cum scias « quod sit quispiam ex iis qui ficus aut botros vendunt in « foro, funium opifex, aut faber aerarius, aut aliud quidquam « tale, non iudicas illum beatum ob personam, aut ob vestem, « neque ex hisce rebus aestimas illius vitam : sic sane et hic > velut in theatro, videlicet in mundo sedens, et in scena « ludentes spectans, ubi videris complures divites, ne putes « vere divites esse, sed divitum obtectos personis · (1). Non ergo pro lanugine quae ab aura tollitur, et pro spuma gra­ cili quae a procella dispergitur, et pro fumo qui cito a vento dissipatur, in eorum partes secedendum, a quibus tardior experientia hanc tremendam confessionem aliquando extor­ quebit: Ergo erravimus a via veritatis, et institute lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis/ (1) ClirysoBt. Cone. 2 de Lazaro n. 3. PROOEMIUM 7 Sit itaque de novissimis nostris diligens consideratio. Quae quidem consideratio quatuor capitibus absolvetur. Primo de morte termino viae. Secundo de statu animarum post mortem, in inferno, in purgatorio, in paradiso. Tertio de universali resurrectione. Quarto de fine mundi, iudicio ultimo, el definitiva omnium ordinatione. CAPUT l’RIMUM Quaest. I. DE MORTE TERMINO VIÆ Duo sunt fundamentales errores circa mortem in sua lia bitudine ad vitam praesentem. Primus est materialistarum dicentium mortem esse 1er minum post quem nihil. Qui error omnium temporum fuit et erit, quia conformis est aestimationi sensuum, et a legis mora­ lis iugo eximens, et libidini frena auferens, hisque de causis mentem carnalis hominis in praeceps trahens. Et ad eumderu errorem pertinet opinio eorum qui nunc dicuntur positivistae, quique a futura vita, an sit vel non sit, se abstrahere fingentes, docent finem ultimum activitati nostrae propositum ultra vi­ tam terrestrem minime subsistere, tametsi non in privato sin­ gulorum individuorum bono sed in progressu totius collecti­ vi tatis humanae ipsum repositum velint, et aliquam exinde honestatis speciem suo systemati, quod altruismi nomine de­ corant, conciliare tentent. Denique sub eadem errantium cutegoria recensendi quoque illi pantheistae qui mortem concipiunt vehit refusionem quamdam in magnum Hiv, seu animam mundi. Et antiqui quidem philosophi, sicut existimabant singu­ lorum animas particulas esse animae mundanae, quarum quae­ libet suo corpore ut aqua vase includeretur, ita et reputabant unamquamque animam, corpore dissoluto quasi effractu va*?, effluere, ac animae mundi e qua deducta fuerat, iterum uniri. 1Û QUAEST. t. Née longe sunt nb hac conceptione plures e modernis, quibus vetera deliria sub formis vix diversis innovare placuit. Constat autem quod materialisticae positioni prorsus acquivalet eiusmodi resorptio, qua omnis individualitas et distincta subsi­ stentia amitteretur; per ordinem enim ad futuram retributio­ nem easdem in facto habet consequentias. Alius fundamentalis error fuit Pythagoraeorum et Pla­ tonicorum qui alterius vitae praemia et poenas non diffite­ bantur. Verumtamen vitam praesentem minime habebant ut viam et probationem unicam, quam deinde immutabilis status sive in bonis sive in malis consequitur, sed metempsychosim et transmigrationes animarum et seriem infinitam vicissitu­ dinum adstruebant. Horum doctrinam secutus est Origenes, praesertim in libris περί αρχών, de quibus sic censet Hie­ ronymus epist. 124 ad Avitum : « Quamobrem petis, Avite « carissime, ut ipsum ad te exemplar dirigam, quod a me olim « translatum, et nulli alii traditum, a (quodam) fratre pervern se editum est. Accipe igitur quod petisti, sed ita ut scias de« testanda tibi in eis esse quam plurima, et iuxta sermonem « Domini inter scorpiones et colubres incedendum, ut est illud « slatim in primo volumine... : Ipsos daemones ac rectores tene« brarum in aliquo mundo, vel mundis, si voluerint ad meliora « converti, fieri homines, et sic ad antiquum redire principium ; « ita dunlaxat ut per supplicia atque tormenta quae vel multo « vel brevi tempore sustinuerint, in hominum eruditi corpori* « bus, rursum veniant ad angelorum fastigia. Ex quo conse« quenti ratione monstrari, omnes rationabiles creaturas ex « hominibus posse fieri, non semel et subito, sed frequentius, « uosque et angelos futuros daemones si voluerint capere virtu­ ti tes, pervenire ad angelicam dignitatem... In secundo autem « libro mundos asserit innumerabiles, non, iuxta Epicurum, « uno tempore plurimos et sui similes, sed post alterius mundi « finem, alterius esse principium. Et ante hunc nostrum mun­ ii dum, alium fuisse mundum, et post hunc, alium futurum, et « post illum alium, rursumque caeteros post caeteros... In li« bro quoque tertio haec vitia continentur : Saepius diximus in ί>£ MORTE TERMINO VIAE 11 .. infinitis perpetuisque nauculis in quibus anima suhsistii et « vivit, sii nonnullas carum ad peiora corruere, ul ultimum « malitiae locum teneant, et sic quasdam proficere, ut de ulli« mo malitiae gradu ad perlectam veniunt consummatam que « virtutem . Et post disputationem longissimam qua omnem «creatui.mi corpoream in spiritualia corpora et tenuia dicit « ess·· niui.indain, cunctamque substantiam in unum corpus « 111111101unum et omni splendore purius convertendam, ei la­ ti lent quuiem nunc humana mens non potest cogitare, ad ex­ ii treinum intulit: Et erit Deus omnia in omnibus, ut universa « natura corporea redigatur in eam substantiam quae omnibus « melioi est, in divinam scilicet, qua nulla est melior ». Haec Origenes, Pythagorae Platunisque dogmata sequens. Quae etiam usque hodie aliqui retinent, somniantes rehabilitationem Sata­ nae et damnatorum redemptionem et post longa saecula uni­ versalem cunctorum restitutionem. Ergo iuxta alios, omnium rerum mors est extremum, iuxta alios vero, nequidem est extremum viae, sed solum unius viae, post quam alia est futura, et post illam alia, rursumque caeterae post caeteras. Porro inter utrainque positionem medium stat fidei catholicae immobile dogma, quod sequenti proposi­ tione continetur. THESIS I. Hominibus vita praesens est via ad futuram, eamque immomobilem ac perenniter duraturam, in qua unusquisque recipiet a Domino prout gessit in corpore, sive bonum siv< malum. Et huic viae definitivus terminus imponitur per mortem, postquam nullus relinquitur locus, nec ad poenitendum, nec ad merendum, nec de­ nique ad immutandum quavis ratione statum peccati vel gratiae in quo animam ultimum instans deprehenderit. § 1· Esse vitam futuram, eamque perennem et nusquam desitu­ ram, in qua pro praesentis vitae meritis retributio fiet, omnes quotquot sunt, Evangelii paginae procul dubio protestantur. 12 QUAKST. t. Ubique enim vita aeterna et regnum coelorum in praemium re­ promittitur. Ubique etiam e regione ponitur ignis aeternus et locus tormentorum paratus iis qui egerint mala. Ita sane in primo initio et ultima consummatione praedicationis Christi. In primo quidem initio, id est in oratione illa inaugurali, Matth. V-Vll, in qua sumpto exordio a beatitudinibus, ad regnum cae­ lorum, ad possessionem terrae viventium, ad visionum aeternam in gloria liliorum Dei cunctos evocat, in consummatione vero, id est in sermone qui ultimus fuit ante passionem, Matth. XXV, ubi descripto adventu Filii hominis in maicstale ad indicandum omnes gentes, his conclusit verbis: EI ibunt hi in supplicium aeternum, iusli autem in citam aeternum. Porro pi incipio et imi plane consonant intermedia, et in primis praecipuae evangelicae parabolae. Parabola certe zizaniorum: Sicut eryo, in­ quit, colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consuininulione saeculi. Mittet Filius huminis unyelus suos, et col­ ligent de reynu eius omnia scandala et eus qui faciunt iniquita­ tem. Tunc iusli lulgebunl sicut sut in reynu Patris eurum. Ium parabola de sagena missa m mare et ex omni genere piscium congregante, aliis (id est bonis) reservatis in vasis, anis vero (id est malis) foras missis: Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mit­ tent eos in caminum ignis : ibi erii fletus et stridor dentium, Rursus parabola de inventione thesauri et pretiosae margari­ tae, pro quibus emendis omnia quae habet vendere debet homo. Parabola quoque de divite epulone et Lazaro paupere, quorum unus moriens sepelitur in inferno, alter vero portatur ab an­ gelis in sinum Abraliae. Item parabola de villico aequam, cuius exemplo edocemur facere nobis amicos qui recipiant nos in ae­ terna tabernacula. Parabola demum talentorum in qua domi­ nus qui peregre profectus fuerat, rediens praemiat servos dili­ gentes, servum vero inutilem iubet proiici in tenebras exterio­ res. Hinc gravissimae illae monitiones quae continuo occurrunt in ore Christi: Quid prodest homini si mundum universum lu­ cretur, animae vero suae detrimentum patiatur?... Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et ΠΕ MORTE TERMINO VIAE tunc reddet unicuique secundum, npera cius. EI. iterum: '» mu­ nus tua vel pes tuus scandalizat te. abscide eum. et proiice nb» h·; bonum. tibi esi ad vitam ingredi debilem rei claudum, ipuim duas manus vel duos pedes habentem mitti in innem aeternum Itemqun Illi qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: neque enim ultra mori poterunt: aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei. cum sint filii resurrectionis. Et rursus: Attendite vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius ritae. et superveniat in vos repentina dies illa. Et alia eiusdem tenm i< nsdemque sensus pene innumera. Ideo Petrus in ipsa intimatione Legis evangelicae ad primitias gentium: Praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitu­ tus est a Deo index vivorum et mortuorum. Et Paulus in Areo· pago : Nunc annuntiat hominibus ut omnes nhique poeniten­ tiam aqanf. en quod statuit diem in quo indicaturus est orbem in aequitate, in viro in quo statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum. a mortuis. Hinc demum in symbolo fidei profi­ temur: «Inde venturus est. indicare vivos et mortuos. Ad « cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corpo« ribus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem. Et « qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam, qui vero mala, in « ignem aeternum. Haec est fides catholica, quam nisi quisque « fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit ». Cum igitur futura vita et propria eius praemia et poenae in libris N. T. tam clare, tam asseveranter, tamque instanter proponantur, de Veteri Testamento paulo difficilior occurrit quaestio, et operae pretium erit si in quaestione discutienda aliquantisper immoremur. Id in primis ex Christiana revelatione certissimum quod omni tempore omnique aetate, videlicet ab ipso mundi exordio, de alterius vitae remuneratione indubitata fides viguit in po­ pulo Dei. Cuius rei fideiussorem habemus Paulum. Heb. XI ubi absolute asserit nemini unquam contigisse iustitiam apud Deum nisi credenti quia inquirentibus se remunerator sil. testaturque omnes antiquos iustos in hac fide testimonium esse Ol’AEST. I. consecutos: Abel, Ilenoc, Noe, Abraham, Isaac, lamb, loaeph, Moj'sen, Gedeon, Barac, Samson, lephte, David, S.miuelem et Prophetas. Neque enim dubium esse potest de qua renumera­ tione hic sermo sit. Nam praeterquam quod in scripturis apostolicis nulla alia annuntiatur remuneratio nisi illa futuri sae­ culi, sensum satis declarant ea quae mox subdit Apostolus de Abraham. Isaac et lacob: Fide demoratus est (Abraham) in terra repromissionis tanquam in aliena, in casuH. habitando cum Isaac et lacob cohaeredibus repromissionis eiusdem. Expectabal enim fundamenta habentem civitatem. IJ rursus: Confitenfes quia peregrini et hospites sunt super nam. Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. Et si qui­ dem ipsius meminissent de qua exierant, habebant utique tem­ pus revertendi. Nunc autem meliorem appetunt, id est caele­ stem. Enmdcm feensum confirmant quae infra dicuntur de Moyse: Magis eligens affligi cum populo Dei. quam temporalis peccati habere iucunditatem... Aspiciebat enim in renumeratio­ nem, utique vitae futurae, ut stet oppositio ad delicias tempo­ rales quibus potuisset frui in aula Pharaonis. Item quae sub­ duntur de Eleazaro et Machabaeis: Alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resur­ rectionem. id est, nolentes illicito pacto vitam redimere, certis­ sima spe vitae melioris animati. Denique ea quae conclusionis instar in fine capitis leguntur: Et hi omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. Ubi ite­ rum sermo est de promissione caelesti, nam terrenae promissio­ nes iam praestitae fuerant illis quibus secundum ordinem pro­ videntiae Dei praestandae erant. Sed consummatio remunerationis caelestis in gloriosa resurrectione nondum fuit facta; differtur enim usque in saeculi finem, eis pariter et nobis uno eodemque tempore exhibenda. Ex his igitur et aliis Novi Te­ stamenti testimoniis res iam conficitur, nec remanet dubita­ tioni locus, an fuerit in antiquis fidelibus de remuneratione venturi saeculi, non secus ac in nobis, fides constans et invicta. Proinde quaestio solum esse potest de ipsissimis Veteris Testa­ ηκ MORTE TERMINO VIAE 15 menti libris. Non enim desunt qui dicere audeant, nihil a paga­ nismo distare litteras istas, quod attinet ad vitam futuram et repositas in ea sanctiones legis moralis qua in conscientia ho­ mo obligatur. Ad huius autem rei convenientem elucidationem praemit­ tere oportet, omnem Scripturam apud ludaeos, teste Hierony­ mo in Prologo Galeato, in tres classes fuisse divisam. Prima classis, sive primus ordo qui Lex ab eis dicebatur, quinque libros Moysis continebat, id est Pentateuchum. Secundus ordo complectebatur Prophetas; pub qua divisione ponebant, libros losue, Judicum et Regum, tum Isaiam, leremiam. Ezechielem, et duodecim minores. Denique tertius ordo hagiographa com­ prehendit, quae novem numerabantur: Tob, Psalmi. Proverbia, Ecclesiastes, Canticum canticorum, Daniel, Paralipomenon, Esdras et Esther. Adde tanden deuterocanonicos (Sapien­ tiam, Ecclesiasticum, Baruch, Tobiam, ludith, et duos Machabaeorum), qui apud Judaeos in magna erant veneratione, quamquam in canone non adscripts, quoniam post tempora Esdrae, ut scribit Josephus 1. 1 c. App. c. 8, « minus explorata « fuit successio prophetarum », id est successio eorum virorum qui munere prophetico a Deo insigniti, tantam habuerint aucto­ ritatem quanta requirebatur ad hoc, ut in albo Scripturarum novi libri authentice referrentur. At nobis horum librorum canonicitas ex apostolica traditione certissime innotuit: qui id­ circo iure meritoque sub hagiographorum categoria simpliciter et absolute sunt recensendi. Nunc ergo fatendum omnino est quod in libris proprie le­ galibus, hoc est in ipsa Lege per Moysis ministerium a Deo data populo Hebraeorum, non continentur promissiones futu­ rae vitae, iuxta illud Apostoli : Umbram habens Lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. Neque enim in vi huius legis ad invisibilia bona homines ordinabantur. Sed. ut alibi expositum est (1), in antiquis fidelibus duplex omnino respectus est distinguendus, prout formaliter considerantur vel ut incor­ porati hierarcbiae V. T.. vel ut pertinentes ad testamentum (1) De Ecclesia, Q. 1 in prolugu. — De Sacramentis. QUAEST. I. illud quo statuerat Deus universum genua liimianum per unum mediutarem Christum in pristinam gratiam rep.nare. Kt primo quidem modo non erant nisi in vestibulo réuni Christi, um­ bratilibus typis nc terrenis figuris insistentes Ali.· autem modo evocati erant ad futura bona non secus ac nos. Hinc simul cum Lege Mosaics praesto eis aderat alia doctrina et alia revelatio, eaque antiquitus primum ab Adam et patriarclii de ore in os tradita, deinde vero scripturis etiam sacris connu, ndafa, sed iis potissimum scripturis quae in hagiographorum ordine pau­ lo supra fuerunt numeratae. Potissimum dixi, at non exclusive. Antiqua.· enim traditio­ nis et certissimae fidei gentis Hebraeorum de futura vita, in ipsis libris Mosaicis aperta prostant documenta, velut cum de Abraham dicitur. Genes. XXV-8: Deficiens mortuus est in se­ nectute bona et plenus dierum, congregatusque est ad populum suum (1). Et de Tsaac. Genes. XXX-29: Consumpl usque aetate mortuus est, et appositus est populo suo senex el plenus die­ rum. Et de Tacob, Genes. XLÏX-29: Praecepit eis dicens·. Ego congregor ad populum meum, sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hethaei... Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos su­ per lectulum, et obiit, appositusque. est ad populum suum (2). Et Deuter. ΧΧΧΠ48: Locutusque est Dominus ad Moysen di­ cens·. Ascende in montem Nebo... Quem conscendens jungeris populis Inis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Dor. et appositus populis suis (3). Quibus verbis quid aliud signifi­ catur nisi translatio e statu viventium in hac mortalitate, ad (1) Hic non potest significari communitas sepulcri, praesertim quia'j Abraham non habuit communem cum populo suo sepulturam, qui in terra aliena, longe a cognatione sua e qua exierat, vixit et mortuus est. (2) Distinguitur congregatio ad populum a sepultura cum pa­ tribus, quae etiam nonnisi post multos ab obitu dies secuta eat, deferente loseph corpus patris e terra Aegypti in terram Chanaan. (3) Et nota quod Moyses mortuus est in solitudine, quin unquam cognoverit homo locum sepulcri eius, ut habetur Deuter. XXXIV 6. I>E MORTE TERMINO VIAE 17 statum patrum degentium in altera vita, iri est ad societatem iustorum, ml quam in morte congregari dicuntur sancti pa­ triarchae. sicut cum de agris in horreum congregatur messis matura? Et bene quidem dicuntur congregari sive apponi ad populum ' ////. quia hic apud nos duae civitates interim per­ miscentur et permixtae manent quarndiu durat saeculum prae­ sens. Iu altera vero vita plane separantur, ut unaquaeque seor­ sum sinu no proprios excipiat cives, quos iam non caro et san­ guis, non terreni generis communitas, non sors nativitatis. sed cognatio animorum, et amores iidern, et similis vitae merita conjunxerunt. I t haec quidem de communione sanctorum post mortem vetus Scriptura habet. Sed m·<· de congregatione malorum in inferno silet, imo iis passim utitur verbis quae traditionis Moyse longe antiquioris circa poenas futuras certam faciant fidem. Quid est enim quod infernos manes nomine gigantum Rapliaim) appellare consue­ vit? Sane vero, Proverb. IX-18, Salomon ait quod viae mulieris meretricis ducunt ad locum gigantum: EI ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivae eius. Et infra, X.Xl-lG, dicit quod quisquis a via sapientiae deflexerit, in coetu gigantum commorabitur. Apud lob quoque, XXVI-5, legitur: Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. Denique Isaias, XIV-9, regi Babylonis vaticinatur fore ut, postquam morte perculsus fuerit, Raphaim seu gigantes e loco suo obviam ituri sint ut venientem excipiant: Infernus, inquit. subter conturbatus est in occursum adventus tui, suscitavit libi gigantes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis... Universi respondebunt et dicent tibi: Et Iu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es. Detracta e$t ad inferos super­ bia tua, concidit cadaver tuum, subter te sternetur tinea, el operienentum tuum erunt vermes. Unde inter alias acceptiones huius vocis gigantes, communi consensu interpretes ponunt ma­ nes impiorum. Sed huiusmodi acceptionis quaenam alia origo esse potest nisi id quod narrator in Genesi (VÏ4) de famosis giDe Notissimis MFf ■ JS QPAEST. I. gantibus qui remanserant in memoria familiae Noc vehit quae­ dam nequitiae personlflcatio : quorum impietas, ut scribit Hie­ ronymus epist. 10, totius orbis naufragium in diluvio adduxit? Erat igitur in traditione veterum Hebraeorum, e.opie scriptis a Moyse libris longe antiquiore, quod impiorum animae in infer­ num descendunt, ibique simul congregantur tamquam in terra miseriae, ut habetur lob X-22, terra tenebrarum in qua umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Verum, ut supra dictum est, ad eos potissimum V. T. li­ bros attendamus oportet, in quibus ex professo et data opera praesens vita ut praeparatio futurae exhibetur I i in hoc ge­ nere, primo loco afferendus liber Ecclesiastae. qui hac unica vehit argumentatione totus continetur: Cum rauu omnia sub sole sint, id unum in homine magnum verumgue esse, si Deum timeat, praeceptis eius pareat, ac faturo indicio purum atque integrum sc serret. Cuius enthymematis antecedens, inquit Bossuetius Praef. in Eccl., « rerum humanarum enumeratione, «tantique regis (Salomonis) experimentis constat, ut quia ex« quisitissimas voluptates assequi alii per egestatem aut impe« ritiam nequeant, alii temperantia non curent, exsistat Salo« mon unus regum opulentissimus, rerumque prudentia claris* «simus, qui cum ultro fateatur in tanta bonorum affluentium «copia nihil a se denegatum cupiditatibus, simul tamen coga«< tur agnoscere, non modo vana et nulla, verum etiam irridenda « partim, partira etiam deploranda esse omnia, sibique tam flo« renti, tam beato vitam fuisse taedio, ac potiores visos qui nec«dum nati essent.. Id autem sic conficit: Quod homo nascatur « ad malorum experientiam, neque quidquam in scientia sit « praesidii, neque ea tolli queat caecum illud atque improvidum <« quo in perniciem, velut obtecto hamo, inscii devolvamur (1). « Quin ipsa etiam qualis esse solet in humano genere sapientia, (1) I’idi sub sole, nec velocium esse cursnm, nec fortium bellum, nec sapientum panem, nec doctorum divitias, sed tempus casumque in omnibus. Nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut ares laqueo comprehenduntur, sie capiuntur homines in tempore malo, cum eis ertemp Io supervenerit (Eccl. IX-11). I»E MORTE TERMINO VIAE 19 « inter vanissima, imo inter cruciatus animi reputanda sit (1). « Docet denique, eo deduci horninem tot aerumnis, curis, libi« dinibus. laboribus, erroribus, ut. caeca mersus caligine, neque « sapientem a stulto, neque, quod gravius est. seipsum a pe« cude satis secernere valeat (2), donec ad Deum eiusque indicia « coniectis oculis, deprehendat in se occultum illud quod ad Dei « imaginem conditum, dissoluto corpore atque in terram suam « abeuntv. ad auctorem Deum redeat, eius arbitrio iudicandum. « Atque id quidem ultimo capite et uno verbo transigitur. Cae« terum toto libro praeparatur iactis veri seminibus, sanisque «sententiis velut radiis inter offusas tenebras intermicanti« bus (3), quae tanquam disiectis nubibus, tandem in limpidis« simam lucem erumpunt ». Sic enim conclusit Ecclesiastes: Memento creatoris lui in ■diebus invent ut is tuae, antequam veniat, tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas : non mihi placent, seniles scilicet, et ad sepulcrum praecipites. Quando commovebuntur custodes domus, id est manus protegendo corpori natae, et nu­ ll) Dcdiqiie cor meum ut, scirem prudentiam atque doctrinam, ■erroresque et stultitiam, et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus, eo quod in multa sapientia multa sit indignatio, et qui addit scientiam, addit et laborem (1-17). (2) Huc spectant plura quae materialisticuni dogma redolere viderentur : Diri in corde meo filiis hominum, ut probaret eos J)eus, et ostenderet similes esse bestiis. Idcirco unus interitus est hominis et iumentorum, et aequa utriusque conditio: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur.... Quis novit si spiritus /iliorum Adam ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum f Quis novit? inquit, referens id quod impii dicunt, ac per hoc ostendens abyssum ignorantiae humanae. (3) Sit ad exemplum : Vidi sub sole in loco indicii impietatem, et in loco iustitiae iniquitatem, et diri in corde meo: Justum et impium indicabit />eus, et tempus omnis rei tunc erit (111-16). Et alibi : Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc virerent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi iustorum operum, sed et hoc vanitas est. Jitenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo Jilii hominum perpetrant mala. Attamen peccator er eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego coqnovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem cius (VIII-10). 20 QUAEST. T. la Iniη I viri fortissimi, id est crura quae corpus sustentant, et otiosae erant molentes in minuto numero, id est dentes quibus permolit! cibi in alvum transmittuntur, et tenebrescent ridentes per foramina, id est oculi quibus aetate confectis , aligat acies et intuitus obscuratur. Et claudent ostia in platen in humilitate vocis molentis, id est, quando claudentur labia extrinsecus, su­ blatis dentibus compressa, ut vox exire nisi exilis et fracta non possit. EI consurgent ad vocem volucris, quatenus i rigescente iam sanguine et humore siccato, quibus materiis sopor alitur, ad levem sonitum senex evigilat, noctisque medio cum gallus ce­ cinerit, festinus exsurgit. Et obsurdescent omnes filiae carminis, dum auribus aggravatis, concidet omnis delectatio musicae et cantus. Excelsa quoque timebunt et formidabunt in via, pro quanto ardua ingredi senex non valet, et lassis poplitibus ac trementi vestigio etiam in plano itinere fluctuans, offensam gressuum formidat. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta (vel talus), et dissipabitur capparis, capillo scilicet incanescen­ te, tumescentibus pedibus, et vigore omni propter ruptum mem­ brorum foedus relaxato. Memento itaque creatoris tui antequam veniant dies illi, et. revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. Praeclara sane sen­ tentia, in qua etiam apparet quorsum in antecedentibus verge­ bat tam studiosa dissolutionis corporis descriptio: nimirum ut etiam atque etiam inculcaretur quid sit inter animam et corpus discriminis, quave ratione post consummatam mac.hinae paulatim fatiscentis ruinam, animus integer et incorruptus et plane immortalis ad Deum revertatur. Unde iam parata est ultimae conclusioni via. Principium enim repetens a quo exorsus fuerat: Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia, vanitas... Fa­ ciendi plures libros nullus est finis, frequensqiue medidatio car­ nis afflictio est... Finem loquendi pariter omnes audiamus: Deum lime et mandata eius observa, hoc est enim omnis homo. Et cuncta quae fiunt adducet Deus in indicium pro omni errato, site bonum, sive malum illud sit. Haec, inquam, totius libri conclusio est, ad quam lectores omnes provocantur. Haec sum- UE MORTE TERMINO VIAE 21 nia. haec recapitulatio quae, ut dicitur vers. 11, quasi clavus in altum defixus haerere debet, ut iam necesse non sit petere li­ bros qui per hominum manus nullo fine aut operae pretio cir­ cumferuntur, sed unum id infigere animo quod omnium caput est: ad hoc < ilicet natum esse hominem, ut creatorem suum intelligeus. veneretur eum honore et opere mandatorum. « Si« quidem tiiuin eniorurn modo sno reaMUiDtl eam ah illis propugnatam existimans: ecce tandem Deus ipse disputationi μ· interponit. lubet silere Eliu; ipsum quoque lob redarguit, ut qui in suis lamentationibus modum nonnihil ex­ cessisset. At nihilominus finem facit confirmando qnaecumqne ille de rati nilms providentiae in ordine ad futuram vitarn, con­ tra Eliphaz <Ί Baldad et Saphar disputaverat. Veniam mine ad Psalmos, a quihus fidem vitae futurae aliqui tollere non erubescunt, sese potissimum munientes se­ quentibus locis : Quoniam non esi in mûrie qui memor sit tui. in inferno aulrm quis confitebitur tibi? (Ps. VI-6). Non mortui laudabunt. !<·. Domine, neque, omnes qui descendunt in infer­ num, sed nos qui vivimus, benedicimus Domino (Ps. CXII1-17). Quae ulilihis in sanguine meo dum descendo in corruptionem? Numquid. confitebitur libi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam? 'ps. XXLX-10). Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam luam, et veritatem luam in perditione? Num­ quid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustilia tua in terra oblivionis? (Ps. LXXXVII-12). Quae omnia parallela sunt iis quae leguntur in cantico Ezechiae, Isa. XXX VII1-18: Quia non infernus confitebitur libi, neque mors laudabit te, non ex­ spectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuum. Virens, vivens ipse confitebitur libi sicut et ego hodie, paler filiis no­ tam faciei veritatem tuam. Vernmtamen non haec profecto sunt quae vel specie tenus materialisticae interpretationi favere possint. Ibi enim con­ siderat Psalmista ea solummodo quae cadavera in sepulcris pa­ tiuntur, et cum laudum meminit, eas laudes significat quibus homines his in terris, meritorie scilicet et cum aedificatione pro­ ximorum, Deum prosequuntur; minime vero illas quibus ip­ sum celebrant, animae separatae, a nobis terrigenis et nostris rebus longe longeque remotae. Uno verbo, de mortuis sermo est relate ad mundum in quo sumus, et ad officia quae in eo. eoque solo adimpleri possunt. Neque enim extra hunc praesentem QI AEST. I. 26 mundum locus est praedicandi praeceptum Domini (1), annanliandi notnen Domini in portis filiae Sion (?), mu randi nomen nomini fratribus, el in medio Ecclesiae laudandi < um (3), bene­ dicendi eum in ecclesiis (4), in ecclesia magna, in populo (/ra­ ri (5), narrandi filiis qui nascentur virtutes eius, et mirabilia cius quae fecit (6), nolam faciendi filiis hominum potentiam eius, el gloriam magnificentiae regni eius (7). ··! ria (2). Andi adhuc canentem: Pretiosa in '-..iisperlu Domini mors sanctorum cius (3). et prophetizantem ) et quasi liniocausli hostiam accepit illos, et in tempore < ril respectus il­ lorum... Indicabunt nationes, et dominabuntur populis, et re­ gnabit Dominus illorum in perpetuum. Et alia multa sunt eiusdem sensus eiusdemque argumenti, vehit apud Danielem caeterosque prophetas, quae tamen transcribere nunc non va­ cat, quoniam opportunior de iis mentio « iit. ubi de inferno, de paradiso, de futura resurrectione. Itaque traditione maiorum necnon et sacris suis libris eruditi, veteres Synagogae fideles de vita futura loquebantur haud aliter ac nos. « Quoniam filii sanctorum sumus, aiebat «Tobias, et vitam illam expectamus quam Deus daturus est « his qui fidem suam nunquam mutant ab eo ». Et Eleazarus, 2 Mach. VI-26: « Nam etsi in praesenti tempore suppliciis «hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus nec « defunctus effugiam ». Et cum plagis perimeretur, ingemuit et dixit: «Domine, manifeste tu scis quia cum a morte pos« sem liberari, duros corporis sustineo dolores; secundum a« nimam vero propter timorem tuum libenter haec patior». Et septeni fratres una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter, dicentes: «Dominus Deus aspiciet veritatem, et con« solabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici «declaravit Moyses: Et in servis suis consolabitur ». Et supra modum mater mirabilis, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat, singulos illorum hortabatur voce patria dicens: « Nescio qualiter in utero meo apparuistis.... (1) P*. XLVIII-15. (2) P*. CXLIX-7 et 9. ΠΕ MORTE TERMINO VIAE 33 « Sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem, « et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, « sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges eius ». Et Ioan. XI-24, Martha respondens ad lesum dicentem sibi: re­ surget frater tuus, fidem in qua fuerat enutrita testabatur his verbis : ■< Scio quia resurget in resurrectione in no« vissimo die ■ . Unde etiam ex historia constat, sat recentem fuisse sectam Sadducaeorum qui dicebant non esse resurreclionem, neque anqetum neque spiritum, eamque eodem loco habitam fuisse apud ludaeos, quo nunc habentur materialistae apud nos (1). Sic igitur, in utroque Testamento uniformis est, constans, et perpetua asseveratio tum vitae futurae, turn vitae praesentis tamquam praeparationis et viae ad illam. Nunc autem, quod non ultra terminos huiusmet praesentis vitae via continuetur, quod ab exitu terrestris nostrae peregrinationis dependeat im­ mobilis status sive beatitudinis sive damnationis, quod denique ut explorata haeresis habenda sit opinio Origenis hodiedum a nonnullis scriptoribus male renovata, paulo diligentius superest declarandum. §2. Et primo quidem constat haec veritas ex auctoritatibus superius allatis. Constat, inquam, ex Matth. XXV, ubi denun­ tiatur iudicium ultimum exclusive exercendum circa gesta praesentis vitae, et terminandum duplici sententia vel aeternae renumerationis vel aeterni supplicii. Futurus est igitur im­ mobilis quidam status seu poenae seu beatitudinis, et quidem ab huius vitae exitu de integro pendens. Idem quoque eruitur ex parabola de Lazaro paupere et divite epulone, in qua uterque asseritur recepisse prout gessit dum hic viveret, et in ea conditione iam inveniri in qua status (1) In hoc quoque Saddncaei pro hétérodoxie habebantur, quod nullos sacros libros recipiebant praeter Pentateuchum. ut refert Hie­ ronymus in Matth. c. 22. De Novissimis 34 QUAE8T. I amplius mutari non possit. Huc enim spectant verba quae po­ nuntur in ore Abrahae: Infer nos et vos chaos magnum βπηαlinn est, ut hi qui volunt hinc transire ml vos, non possint, neque inde huc transmeare (1). Huc etiam petitio posita in ore epulonis de mittendo aliquo ex mortuis ad fratres suos, ut moneantur illi agere id quod ipse agere iam non poterat, id est, poenitentiam. Rursus ad idem pertinent gravissimae munitiones Christi, de truncandis omnibus propinquitatibus et necessitudinibus quae scandalum afferre possunt, de abnegando semetipso et tollenda cruce, de necessitate orandi et vigilandi in continua ultimi diei exspectatione, ne quis deprehensus in crapula et ebrietate et curis huius saeculi, aeternum animae suae patiatur detrimentum. Quae omnia manifeste supponunt decisivum esse momentum mortis, nec ultra patere tempus meriti vel deme­ riti, poenitentiae a malis operibus, vel vice versa defectionis a statu iustitiae, sed tunc villicationi et viae definitivum im­ poni finem. Et confirmatur ex Apostolo, 2 Cor. V-10: (hnnes nos ma­ nifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum. Quid­ quid enim de nobis disponetur in futuro saeculo, de hoc iudicio descendet iuxta constantem Scripturae doctrinam. Nunc autem indicium ipsum non erit nisi circa ea quae egerimus per cor­ pus, id est, dum in hac mortali vita eramus constituti. Unde infra, Vl-2, subdit Apostolus: ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Et, Gal. VI-9: Ergo dum tempus habe­ mus, operemur bonum. Et, Heb. II1-13: Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ul non obdu­ retur quis cj· vobis fallacia peccati. Ubi materiam exhortatio­ nis sumit ex verbis psalmi nonagesimi quarti (hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra), adaptando ly ho­ die ad totum spatium quo haec terrestris vita protenditur. Do(1) « Inter hunc igitur divitem et pauperem chaos magnum « est, quia post mortem nequeunt merita mutari ». Ambros. I. 8 in Luc. n. 18. DE MOR I E TERMINO VIAE 35 nec hodie cognominatur, inquit. Id est, quamdiu concessus vobis decurrit dies, antequam veniat nox illa in qua nemo potest operari, nemo ab obduratione peccati recedere, ut conversus a malitia in bonitatem, ingredi valeat requiem iustis repromis­ sam. His gemina sunt quae leguntur loan. V, 25*29, ubi distin­ guuntur duo tempora in quibus auditur vox Filii Dei. Primum tempus est tempus praesentis vitae: Venii hora, et nunc esi, inquit, quundo mortui audient vocem Filii Dei, mortui nimi­ rum spirituales, in feretro peccatorum iacentes; ad quos fit vox Filii Dei, ul spiritualité!· resurgant. Et ideo dicit: Et qui au­ dierint, vivent, quia etsi ad multos fiat evocatio, non tamen om­ nes audiunt, id est obsequuntur. Alterum vero tempus est tem­ pus consummationis saeculi, de quo subdit: Venit hora, sed non quae nunc est, in qua omnes qui in monumentis sunt, vita scilicet iam defuncti, audient vocem Filii Dei. At cuiusmodi vo­ cem? Non qua pulsetur iam liberum eorum arbitrium, (unde non fit amplius distinctio inter obsequentes aliquos et non obse­ quentes alios), sed qua trahantur in anima et corpore ad iudicium: Et procedent, inquit, qui bona fecerunt, utique dum mor­ tali vita fungebantur, in resurrectionem vitae, qui vero mala, in resurrectionem indicii. Quapropter veritas ista semper fuit in expressa atque ex­ plicita Ecclesiae praedicatione, et quamquam nulla afferri pos­ sit solemnis de ea definitio, adhuc tamen a Patribus tamquam fidei catholicae dogma, vel expresse traditur, vel aperte suppo­ nitur. Sic Augustinus redarguens Faustum Manichaeum. qui non alia via aiebat posse salvari verba Evengelii Mattii. VIII-11. de Abraham, Isac, et lacob (1). quam dicendo ipsos, etsi in omni vita sua flagitiosissimos, ad regnum tamen caelorum quod nec crediderant nec speraverant, virtute mysticae passio­ nis Christi fuisse postea reductos: « Frustra sibi sane per hanc « obliquitatem pollicetur Faustus, aliquid post hanc vitam « cuiquam posse praestari, quod sibi praestandum in hac vita (1) » Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum < Abraham, Isaac et lacob in regno caelorum ». 36 QUAEST I. «non comparavit. Bonum est vobis ut dum liic vivitis, istum « relinquatis errorem, et veritatem catholicae fidei cognoscatis «atque teneatis. Alioquin, longe aberit quod sibi pollicetur « iniustus, cum fieri coeperit quod iniusto minatus est «Deus (1)». Et Enchirid. c. 110: «Quocirca hic omne meri· «tum comparatur, quo possit post hanc vitam relevari quis« piam vel gravari. Nemo se autem speret, quod hic neglexe« rit, cum obierit, apud Deum promereri. Non igitur ista quae «pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia, illi a posto· « licae sunt adversa sententiae qua dictum est. omnes enim « adstabimus ante tribunal Christi, ut referai unusquisque se« eundum ea quae per corpus gessit, sive bonum sive malum, «quia hoc meritum sibi quisque dum in corpore viveret compa­ ti ravit, ut ei possint ista prodesse. Non enim omnibus prosunt, «et quare non omnibus prosunt, nisi propter differentiam vi« tae quam quisque gessit in corpore?» — Item Chrysos! ornus, Horn. 2 de Lazaro, n. 3: « In omnibus, inquit Eccli. V11-40, « memento novissima tua... Ac rursus, Prov. XXIV-27, para ad. «exitum. Si quid rapuisti, redde, et dicito iuxta Zachaeum: « Do quadruplum... Si quem calumniatus es, si cui factus es «inimicus, reconciliare priusquam veniatur ad indicium. Om« nia hic dissolve, ut citra molestiam illud videas tribunal. Do■ nec hic fuerimus, spes habemus praeclaras. Simul vero ac di­ ti scesserimus illuc, non est postea in nobis situm poenitere, ne« que commissa diluere. Quapropter oportet nos assidue prae« parari ad egressum hinc faciendum». — Et Hieronymus, Comment in c. 11 Ecclesiastae, super illa verba: Si ceciderit li­ gnum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceci­ derit, ibi erit: «Ubicumque tibi locum praeparaveris, futuram« que sedem, sive ad austrum sive ad boream, ibi cum mortuus « fueris permanebis... Et tu quasi lignum, quamvis longaevus « sis, non eris in perpetuum, sed subito ut ventorum, ita mortis « tempestate subversus, ubicumque cecideris, ibi iugiter perma«bis, sive te rigidum et trucem, sive clementem et misericor- (1) August. 1. ‘33 c. Faust, c. 44. I»E MORTE TERMINO VIAE 37 « dem ultimurn invenerit tempus ». — Et Nazlanzenu», Orat. 40 in sanctum baptisma, n. 24: « Illuminationem suscipite « quamdiu per tempus licet, ne vos a baptismo disiunctos te« nebrae comprehendant. Venit nox, quando nemo potest ope« rari, nimirum post discessum ex hac vita. Haec verae il« lius lucis vox est, quae omnem hominem in mundum ve« nientem illuminat... Veniet repente vitae finis in die quam « non exspectas, ac cum adveniet, quasi malus viator, gra­ ti tiae inopia atque in tantis bonitatis opibus fame labora­ ti bis... Miserum est, serum consilium capere, ac tum damni sen­ ti su affici, cum nulla iam ratione acceptum incommodum sar­ ti ciri potest, hoc est, postquam hinc excesserimus, acerbeque « conclusa fuerint quae quisque in hac vita gessit, atque et sce« lerati homines supplicio, et qui animos purgarint, splendore u affecti fuerint »>. Imo ipse consonat Origenes, dum simplicis fidei dictamen et ecclesiasticae praedicationis ductum sequens, theoriis Plato­ nicorum non praeoccupatur. Nam, Horn. 18 in leremiam, n. 1, docet animam in praesenti vita esse instar vasis lutei quod de forma in formam transire potest, nimirum de vitio in virtutem, et de virtute in vitium; animam vero post mortem esse sicut vas testaceum quod igne iam obduratum, nequaquam est novae formae susceptivum: « Dum sumus in hac vita, inquit, forma­ li mur, ut sic dicam, propter hoc luteum vas nostrum fictilium « more, et formamur vel ad malitiam vel ad virtutem. Verum « sic formamur, ut fieri possit et malitiam conteri nostram, ut « fiat nova creatura praestantior, et progressus nostros post for« mationem resolvi in luteum vas. Cum autem transacto hoc «< saeculo ad vitae finem pervenerimus, et postea igniti... facti « fuerimus quodeumque fuerimus, tunc si conteramur, sive « postquam bona vasa in salutem, sive postquam mala vasa fac« ti fuerimus in perditionem, non renovamur, neque structura « nostra ad meliorem statum reduci potest. Quamobrem cum in « hac vita sumus, quasi in manu figuli sumus, et licet ceciderit « vas e manibus eius, reparari et reformari potest ». Aliter equidem Origenes loquitur in plerisque operibus og QL'AEST I. suis, et ideo primus apud Christianos amtm hahHur illius sen. tontine qua terminus viae mors negatur. s. in divinis non oportet ad imaginationem deduci, et similiter « nec in incorporalibus omnibus, quia cum imaginatio sit se« quela sensus, non potest extendi ultra quantitatem quae est « qualitatum sensibilium subiectum. Hoc autem quidam non « attendentes nec imaginationem transcendere valentes, non « potuerunt aliquid intelligere nisi per modum rei situalis. et « propter hoc quidam antiqui dixerunt quod illud quod non est « in loco, non est. Et ex simili errore quidam moderni dixerunt « quod angeli absque creatura corporali esse non possunt, in­ ii telligentes angelos tanquam ea quae imaginaverunt situaliter « distincta » (1). Neque in hac parte discriminatur ab angelis (1) S Thom, de Pot. Q. 3, a. 19 De Noviesimia QUAESI II. 50 anima separata, nam et ipsa transcendit toi ont genus extensio, nis ac spatii, et secundum se nullibi est, nec habet aut habere potest quamlibet localem distantiam vel indistantiam ad quem­ libet locum corporeum. Nihilominus, per quamdam ad locum habitudinem quae semper cogitanda est e.xfi.i omnem ordinem situs et circumscriptionis et contactus quantitaiivi. in loco esse potest, modo spiritualibus substantiis com > m· nh qui nobis plene manifestus esse non potest, inquit S. Thomas Suppl. Q. 69, a. 1; imo, ut adiicere licet, modo qui adhm obscurior nobis est quantum ad animas quam quantum ad spiritus angelicos. Et quoad angelos quidem ea assignatur raiio coniunctionis cum loco, quae consistit in contactu virtutis, ni -< ilicet angelus ibi per suam essentiam esse dicatur, ubi est corpus cui suam virtutem immediate applicat, actu operando in illud; ibi vero per potentiam, ubi etsi actu non operetur, adhuc tamen ad ope­ randum habet virtutem expeditam. Et sic intelligitur quod le­ gitur Apocal. XX-2, de dracone ligato per annos mille et misso in abyssum, pro quanto ligata fuit eius virtus ne extra locum inferni operari valeret. Sic etiam intelligitur deprecatio dae­ monum qui, Luc. VJII-31, rogabant Christum m· imperaret illis ul in abyssum irent. Nam cum daemonibus duplex locus de­ beatur, unus quidem ratione suae culpae, et hic est infernus, alius autem ratione exercitationis humanae usque ad diem in­ dicii. et hic est caliginosus aer: magnam sibi poenam reputa­ bant, si forte fuisset impedita eorum virtus ne exiret in actum in loco ubi hominibus nocere poterant (1). Haec igitur est, sin unica (2), at certe principalis ratio coniungibilitatis cum loco in spiritibus angelicis: contactus nimirum virtutis per opera­ tionem in corpus locatum. At de animabus separatis communi­ ter sentiunt quod nequaquam possunt movere corpora, etiam mere localiter, quia virtus motiva animae est determinata ad illud corpus cui unitur ut forma, et nonnisi eo mediante, ad (1) 8. Thom, 1? Part. Q. 54. a. 4. (2) Id. Qnodl. 1. a. 4. HE H DICIO PARTICl'LARI 51 caetera (1). Si autern ne localiter quidem corpora movere va­ lent, nulla in ei- relinquitur activitas in materiam exteriorem, saltem quantum est ex virtute propriae naturae, et non eet, opinor, imaginandum quod aliquid eis supernaturaliter a Deo conferatur in ' parationis statu, eo solum fine ut ad certum locum determinari queant. Quare non videtur habere magnam probabilitatem quod scribit Ferrariensis in 1. 3 c. fient, c. 68, animas in tantum dici esse in coelo vel inferno, in quantum aliquid ibi <>p<-r.iidur. quidquid illud sit. Et S. Thomas quidem in prima parte, Q. 8, a. 3, triplicem modum essendi in loco assignans, per essentiam, per potentiam, et per praesentiam, de hoc tertio modo ait: «Per praesentiam « vero suam dicitur aliquid esse in omnibus quae in conspectu «ipsius sunt; sicut omnia quae sunt in aliqua domo dicuntur « esse praesentia alicui, qui tamen non est secundum substan« tiam suam in qualibet parte domus ». Quidni igitur anima separata quae secundum se ab omni loco absolvitur, nullum­ que locum contactu virtutis contingere naturaliter valet, ad certum nihilominus locum definiri diceretur per certam habi­ tudinem de genere cognitionis? pro quanto scilicet divina or­ dinatione determinaretur ad cognoscendum in particulari illa sola quae in eo loco sunt, quae in eo contingunt, quae eadem secum relatione ad eum referuntur, ipsum locum iam in pro­ spectu habens velut appropriatum sibi? Forte aliquid plus dicendum est, sed de hoc quod plus est, simpliciter fatebor ignorantiam meam. Et ideo, nihil in hac parte temere vel affir­ mando vel negando, sed ea tantum asserendo quae ad proposi­ tum revera sufficiunt, ut ex post dicendis apparebit, dico ani­ mam statim post particulare indicium proportionaliter adscribi loco vel paradisi vel purgatorii vel inferni, sicut nunc adscribimur loco terrestri secundum relationes intellectualis citae, connaturaliter segregati a conversatione eorum qui hic non de­ gunt. et a cognitione eorum quae hic non ngnntnr. et a visione (1) Vide S. Tliomam, 1." Parte, Q. 117, a. 4. cum commen­ tario Caietani. 52 QÜAEST. IU. eorum quae in hoc rerum ordine et complexu non comprehen· duntur. Caeterum haec nunc quasi summatim sint dicta, nam pro ampliori declaratione, ad sequentes quaestiones benevolum lectorem remitto. Quaest III. DE INFERNO Tria in praesenti principaliter quaerenda occurrunt. Pri­ mo, an poenae inferni sint aeternae. Secundo, an etsi sine fine duraturae, aliquando saltem mitigandae. Tertio, an dividantur in poenam damni et poenam sensus, et quatenus affirmative, sitne ignis gehennae, ignis verus et corporeus, an improprius et methaphoricus tantum. Circa primum autem sic proceditur. THESIS II. Articulus fidei catholicae est, poenas damnatorum in inferno esse aeternas, id est sine fine duraturas, et nec characterem chri­ stianitatis, nec fidem in finem usque retentam, nec exercita mise­ ricordiae opera quidquam valere ad eximendum eos qui cum reatu peccati mortalis de hac vita decesserint. Haeresis negans poenarum aeternitatem magna ex parte coincidit cum ea quae superius, Thés. 1, § 2, commemorata est. et tota de Platonicorum schola descendit, qui quamvis im­ punita nulla vellent esse peccata, tamen omnes omnino poe­ nas existimabant esse purgatorias, sive in hac vita sive in fu­ tura. Et Platonici quidem sese variis muniebant rationibus ex praepostero conceptu poenae plerumque desumptis. Inter Chri­ stianos vero, erronea opinio favorem potissimum obtinuit sub colorato praetextu misericordiae. Quo fit ut eos quos 1. 21 de civ. suscipit confutandos, generali nomine misericordium nun­ cupet Augustinus: « Iam, inquit, cum misericordibus nostris « agendum esse video, qui vel omnibus illis hominibus quos DF. INFERNO 7,3 « fastissimus index dignos gehennae supplicio iudicabit, vel « quibusdam eorum, nolunt credere poenam sempiternam futu« ram, sed post certi temporis metas pro cuiusque peccati quan« titate longioris sive brevioris, eos inde existimant liberandos». Et prius observat quod omnium rnisericordior videri posset Origenes, qui et ipsum diabolum atque angelos eius post gra­ viora pro meritis et diuturniora supplicia, ex illis cruciatibus eruendos atque sociandos sanctis angelis credidit. Verumtamen, Origenis misericordia magis in superficie fuit quam in sub­ stantia. Dum enim diabolo concedebat potestatem in angelorum culmina transferri, sanctis vicissim angelis tribuebat posse in daemonum poenas decidere, et nullum finem his vicissitudini­ bus imponendo, faciebat sanctis veras miserias quibus aliquan­ do poenas luerent, et falsas beatitudines in quibus securum et sine timore certum sempiterni boni gaudium nusquam habe­ rent. Aliter itaque sentiebant misericordes illi cum quibus age­ bat Augustinus. Concedebant quidem, diaboli et angelorum eius esse sine fine supplicium, at non hominum; caeterum, om­ nium eorum qui de gehenna vel citius vel tardius liberantur, aeternam aiebant fore felicitatem. Haec iam misericordia po­ tior. Sed si sententia ideo bona et vera quia misericors, tanto utique et melior fuisset et verior, quanto rnisericordior. Quidni ergo extendebatur ad damnatos angelos, saltem post multa at­ que prolixa quantumlibet saecula liberandos? aut quid est quod fons huius misericordiae ad universam naturam manabat hu­ manam. et cum ad angelicam ventum esset, statim arescebat? Profecto, si in causa erat misericordia, debebant se ulterius mi­ serando porrigere, et ad liberationem ipsius quoque diaboli per­ venire (1). At re quidem vera, non solo misericordiae affectu miseri­ cordes illi movebantur, et aliam profundiorem, longeque viva­ ciorem erroris radicem statim tangens Augustinus, addit : « Sunt etiam, quales in collocutionibus nostris ipse sum exper« tus, qui moribus improbandi sunt. et agendo causam suam.... (1) August. 1. 21 de civ. e. 17. 54 QI AKST. III. «dicunt de malis et infidelibus hominibus divinitus quidem ve· ·■ nim praedictum esse, quod digni sunt poena. -.··ι illorum animus qui in actuali mortali pec­ cato »el solo oioiiiinli decedant, mox in infernum descendere, poenis luno n disparilius puniendas. Tum de poenis eorum qui cum actuali u personali mortali peccato decedunt in Concilio Lateranensi IV cap. Firmiter, specialiter sic statuitur: Firmi­ ter credimus t 'impliciter confitemur quod... omnes (tam re­ probi quam electi) cum suis propriis resurgent corporibus quae nunc geslanl. ul recipiunt secundum opera sua. sire bona fue­ rint sire mala, illi cum diabolo poenam perpetuam, et isti cum Christo gloriam sempiternam. Accedit et expressus symboli fi­ dei articulus : EI qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam, qui vero mula, in ignem aeternum. Haec esi fides catholica quam nisi quisque fideliter firmilerque crediderit, salrus esse non poterit. § 1. Quod poenarum aeternitas dogma est in Sacris Scripturis perspicue et evidenter propositum. In primis perspicue et evidenter proponitur in evangelio, Mattii. XXV-il. ubi index reprobis dicturus praedicitur: Di­ scedite a me, maledicti, in ignem aeternum qui paratus est dia­ bolo et angelis eius. Quod ne de igne tantum, non autem de supplicio quis acciperet, postea subiecit Dominus: El Hunt hi in. supplicium aeternum, iusli autem in ritum aeternam. Ούτοι ε?ς κόλασιν αίώνιον, οί δε δίκαιοι είς ;ω^ν αιώνιον. Quapropter nihil nobis ulterius declarandum relictum fuit nisi potestas vo­ cis αίώνιον, quam Vulgata reddit aeternum, et catholica Eccle­ sia semper intellexit, ut quae durationem importet plane inter­ minabilem et omni fine carentem. Porro ad huius rei eviden- 1 56' QUAEST. Ilf tiain, de significatione vocabuli α?ών, η qu<> αιώνιος derivatur per prius quaerendum est (1). Αιών in evangelio dupliciter accipitur Primo pro saeculo praesenti, cuius consummatio et finis annuntiatur in glorioso adventu Christi (δ αιών ούτος: Maith. XII ;p. \I 11-22, 39, 49; XXIV-3; XXVIII-20. Luc. XVI-18: XX-34). Secundo pro saeculo futuro, quod etsi habeat initium, nullum i.-unen habiturum est finem (ό αιών ό έρχομένος: Matth. XII ·! ’ Marc. X-30. Luc. XV1II-30; XX-35). Insuper, αιών consideratu)· vel a parte ante, vel aparté post. Si a parte ante, dicit totam durationem quae praecessit a constitutione mundi, velut. Lue. 1-70: Qui u sacculo sunt, άπ’ α?ώνος, prophetarum eius: ■ t Ioan. ΪΧ-32: <4 sacculo, έχ του αίώνος, non est auditum quin quis aperuit oculos caeci nati. Si autem a parte post, tunc significat, vel to­ tam durationem quae usque ad huius mundi finem extenditur, vel durationem aeternam, id est absolute interminatam atque interminabilem, prout sermo est vel de praesenti saeculo, vel de venturo. Exemplum prioris significationis est, Ioan. X1V-16: Et alium paracletum dabit robis, ut maneat vobiscum in acier* i . l > (1) < Αιών non simplici notione gaudet, nam modo finitum « tempus, modo indefinitum, modo infinitum sonat. Aristoteles iu « primo de Coelo factam putat vocem αιών ab άει ών, quo aeter« nitatis notio continetur. Hanc originationem deinde usurparunt « Plotinus, Procli», et alii. At eo tamen vocabulo utrumque tem« pus exprimi fatetur ididem Aristoteles. Ab αιών prodiit latinuni « aerum. Aevum igitur, ut αιών, multiplicem habet vim, modo « tempus line carens, modo terminatum designans. Saepe pro aetate «adhibetur; unde lonyaevus, f/raiulaerus, coaevus. Ab aevo acritas, «et per contractionem aetas, cuius idem est intellectus ac aevi, « nam modo tempus aeternum, modo circumscriptum sonat. Ab « aevo itidem aeritcrnuR et per syncopen aeternus, qua voce tem« pus etiam finitum aliquando exprimitur. Errant multi, qui ab « aeternus factum putant sempiternus. Repugnat modulus syllabae « secundae quae corripitur. Sempiternus fit a semper, ut ab heri, « liexternus, a diu, diurnus, auctore Prisciano ». Huetius, Origenian. 1. 2, c. 2, Q. 11, n. 26. — Quidquid vero sit de his etymo­ logiis, patet evidenter quod non ex sola materiali acceptione vocum quidquam certi ac definiti erui potest, sed videndum quomodo in evangelio, et generating apud auctores N. T. accipiatur primo ter­ minus βίων, tum qui ab eo derivatur, αίώνιος. HF. INFEW50 57 num, εις τον αιώνα. Vbl promittit Dominus Spiritum Sanctum apostolis et suer, ssoribus eorum in ordine ad magisterium ve­ ritatis; quod quidem magisterium cum non sit nisi in praesenti tempore exercendum, constat quod εις τδν αίώνα idem nunc va­ let ac έως τής συντέλειας τού αϊώνος apud Matthaeum.Exemplum vero posterioris significationis est in his et similibus: Qui hiberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet είς τδν αϊώνα, loan. IV-13. Si quis manducaverit ex hoc pane, vitet είς τδν αϊώνα, ibid. VI-52. Ego vitam aeternam, do eis, et non peribunt είς τόν αιώνα, et non rapiet eas quisquam de manu mea, ibid. X-W. etc. etc. Hactenus de nomine substantivo αιών, in quo constat semper importari quiddam interminatum, sin mirius absolute, at saltem respective, id est intra proprium ordinem propriamque lineam uniuscuiusque aevi. Nunc, ergo de adiectivo αιώνιος, proportionaliter dicendum est. Semel usurpatum invenitur pro durations increata seu di­ vina. quae tam initio quam fine caret: Secundum praeceptum aeterni Dei, αιωνίου Θεού, inquit apostolus, Rom. X VI-26. Alibi accipitur pro ducatione creata, sed semper interminata, eo nimirum interminationis modo quem creatae ducationis condi­ tio fert. Nam creata ducatio alitec habetur pro interminata a parte ante, et aliter a parte post. A parte ante, si nulla anterio­ ri ducatione praecedatur, sed ab exordio omnium omnino tem­ porum currat. A parte post, si nullam subsequentem duratio­ nem patiatur aut pati possit, sed sine meta seu limite in sem­ piternum extendatur. Priori igitur modo (a parte ante) sumi­ tur nomen adiectivum αίώνιος in tribus locis N. T. Primus est Rom. XVI-25: Secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, γρόνοις αΣωνίοις σεσιγημένου, id est. in omnibus retro temporibus absconditi, et nunc primum patefacti. Duo alii sunt, 2 Tim. 1-9, et Tit. 1-2: Ante tempora saecularia (aeterna . πρά χρόνων αιωνίων, id est ante omnia saecula, seu ante initium totius ducationis. At altero modo (a parte posti, accipitur in aliis locis omnibus, ubi constanter importat permanendam il­ lam absolute interminabilem quae futuri aevi propria est. et 58 qiaest. III. semper intelligible in oppositione nd ea quae .Ιη·ιιιιΙυι·βιωτικά(1), χοηιιχά <*). πρόσκαιρα (3), sive temporalia \m/ eonlem/dan· filius nobis quae videntur, inquit apostolus ' < ..i IV-18, sed quae non videntur. Quae enim videntur, tem porulia sunt: quae autem non ridentur, aeterna. Τά γάρ βλεπόμενα πρόσχαιρά έστιν, τά δέ μή βλεπόμενα αιώνια. Hi'"· vu.·< aeterna, ξωή αιώνιος, quae singulis fere evangclii paginis, ul proprium novi et aeterni testamenti praemium annuntiat m Hinc aeterna ta­ bernacula. αιώνιοι σχήναι, in qua recipient nos amici facti de mammona iniquitatis. Hinc aeternum regnum Domini nostri et Salvatoris I. C. αιώνιος βασιλεία, in quod nobis ? petr. 1-11 ministratur introitus, quodque Luc. 1-33 expresse dicitur fore sine fine. Hinc quoque τδ πυρ τδ αιώνιον, Id ne ζόλασις αιώνιος, ignis aeternus, supplicium aeternum, quod plane m-cesse est tanquam omni termino et fine cariturum accipere. Et confirmatur evidenter quia eadem sententia, eodem ver­ bo, eodem demum tenore, impiis denuntiatur supplicium aeter­ num, quo iustis vita aeterna. Sed quis unquam vel verosimiliter imaginari potuit quod vita aeterna iustis in evangelio re­ promissa aliquando esset finem habitura? Recte ergo Augusti­ nus, contra Origenistas, n. 7: «Quisquis, inquit, prudenter ad­ it vertit quod dictum est: ile in ignem aeternum, illud esse di­ lictum quod non habet finem, a contrario probat eo ipso loco « evaugelico de vita aeterna quam iusti accepturi sunt; non e« nini et ipsa habet finem. Ita enim conclusit : Ibunt illi in am« luistionem aeternam, iusti autem in vitam aeternum. In utro« que Graecus αιώνιον habet. Si misericordia nos provocat cre­ ti dere. non futurum impiorum sine fine supplicium, quid de « praemio iustorum credituri sumus cum in utraque parte, eo« dem loco, eadem sententia, eodem verbo pronuntietur aeter«nitas? An iterum etiam iustos ex illa sanctificatione et vita « aeterna in peccatorum immunditiam atque in mortem relap(1) 1 Cor. VI-3. (2) Tit. 11-12. (3) 2 Cor. IV 18, Heb. XI 30, etc. DE INFERNO 59 «suros esse dicemus’ Absit hoc a Christianae fidei sanitate. « trumque igitur sin·· tine dictum est aeternum, hoc est, α!ώνιον, «ne cum diaboli poenas dolemus, de regno Christi dubitemus». Sed si supplicium aeternum pro supplicio interminabili ac­ cipere repugnas, effugia quaerens quibus evangelicarn aucto­ ritatem tuis praeiudiciis utcumque accommodes, quale tandem effugium tibi relinquetur in eo quod legitur apud Marcum 1X42? EI si scandalizaverit /e munus tua abscide illam, bonum est libi debilem introite in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inciting uifrilem, ubi vermis eorum non moritur, cl ignis non exlinguilur. Et si pes tuus te scanda­ lizat, ampul a illum.: bonum est (ibi claudum introire in ritam aeternam, quam duos pedes habentem milii in gehennam ignis inertinguibilis, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non eiUnguitur. Quod si oculus tuus scandalizat le, dice eum: bonum esi libi luscum introire in regnum Dd. quam duos oculos ha­ bentem mitti in gehennam ignis, ubi vermis eorum non mori­ tur, et ignis non citing nitar. Sane vero, quaecumque demum poena significata sit nomine vermis atque ignis, si non morietur nec extinguetur, sine fine praedicta est. Et quasi non suffecisset dixisse semel, ter repetitum est; imo vero, singulis quoque vi­ cibus ter replicata sunt ea quae ad interminabilitatem spe­ ctant: ignis inextinguibilis, ignis qui non extinguitur. vermis qui non moritur. « Non eum piguit, ait Augustinus 1. 21 de civ. « c. 9, uno loco eadem verba ter dicere: quem non terreat ista « repetitio, et illius poenae comminatio tam vehemens ore di­ ti vino? ». Sed et idem dogma inculcatur Matth. 111-12: Permunda­ bit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum, pa­ leas autem comburet igni ineilinguibili. Idem. 2 Thess. 1-3: In flamma ignis dantis vindictam iis qui non norerunl Deum, et qui non obcdiunl evangelio D. N. I. C. Qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt. Idem. Apocal. X1V-11: EI fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum. Et infra, XX-9 et seq.. ubi sermo est de 60 QUAEST. ΙΠ. jfagno ignis in quo bestia el pseudopropheta cruciabuntur dit ac node in saecula sacculorum, et deinde additur quod in hoc stagnum mittetur omnis qui, indicio facto, non inventus fuerit in libro vitae scriptus. Idem quoque apud Danielein, XI1-2. Et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt (1). alii in vitam aeler. nam, et alii in opprobrium ut videant semper (2). Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, el qui ad iustitiam erudiunt mullos, quasi stellae in perpetuas aeterni­ tates. Idem demum apud Isaiam, turn in fin.· totius prophetiae unde desumpta sunt ea quae de immortali verme et inextinguibili igne a Christo supra relata sunt, tum etiam XXXIII-U, ubi ad hypocritas dicitur: Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempi­ ternis? Ubi vides duo testamenta in eamdem plane collineare sententiam, et tremendam veritatem iis denuntiare terminis, qui nulli glossae, interpretationi, vel emollitioni relinquunt lo­ cum. § 2· Quod dogma aeternitatis poenarum semper fuit in aperta et explicita Ecclesiae praedicatione. Augustinus I. de haeresibus c. 43, Origenistarum errorem referens ait: « Sunt huius Origenis alia dogmata quae catho« lica Ecclesia omnino non recipit...., maxime de purgatione et « liberatione... Quis enim catholicus Christianus vel doctus vel " indoctus non vehementer exhorreat eam quam dicit purga« tionein malorum, id est, etiam eos qui hanc vitam in flagitiis (1) Multi, inquit, id est mortui qui multi sunt ; omnes enim resurgent. Sic Apostolus Rom. V, multos dicit pro omnibus, et Vice versa: Per unum hominem peccatores constituti sunt multi. Et paulo post: In quo omnes pecca terunt. (2) Quidam, ubi nos legimus: ut videant semper, legunt: ut vi leant semper, id est, ut in perpetua vilitate et contemptu sint. Sensus tamen non variatur, quia qui resurgunt in opprobrium ut videant semper, ad hoc resurgunt ut sui opprobrii oculati testes in sempiternum exsistant. ΠΕ INFERNO 61 « et facinoribus et sacrilegiis atque impietatibus quamlibet «maximis finierunt..... purgatos atque liberatos regno Dei lu« cique restitui.’. .. De qua vanissima impietate adversus phi« losophos a quibus ista didicit Origenes, in libris de civitate « Dei diligentissime disputavi ». (1). Nunc autem quam recte prava haec opinio inter haereses ab Augustino recenseatur, ma­ nifeste apparebit percurrenti monumenta praedicationis eccle­ siasticae inde ab intio. Ex quibus selecta quaedam testimonia, quantum instituti nostri brevitas patitur, iam accipe. Irenaeus 1. 2 c. haeres, c. 28, n. 6: « Quoniam quidem « transgressoribus ignis aeternus praeparatus est, et Dominus « manifeste dixit, et reliquae demonstrant Scripturae ··. Et 1. 3, c. 13, n. 3: «Omnis maledictio decurrit in serpentem qui «seduxerat eos (protoparentes...). Hoc idem autem et Domi« nus in evangelio his qui a sinistris inveniuntur, ait: Abite, « maledicti, in. ignem aeternum quem praeparavit Paler meus « diabolo et angelis eius, significans quoniam non homini prin« cipaliter praeparatus est aeternus ignis, sed ei qui seduxit... «quem quidem (ignem) juste percipient etiam hi qui simili« ter ut illi (angeli apostatae), sine poenitentia et sine regressu « in malitiae perseverant operibus ». Tertullianus in Apologetico c. 45, ostendens innocentiam vitae apud Christianos, non ex timore hominis, sed ex reve­ rentia Dei provenire: « Enimvero, inquit, nos qui sub Deo « omnium speculatore dispungimur, quique aeternam ab eo « poenam providemus, merito soli innocentiae occurrimus, et « pro magnitudine cruciatus, non diuturni, verum sempiterni, « eum timentes quem timere debebit et ipse qui timentes in­ i' dicat, Deum, non proconsulem timentes ». Cyprianus de laude martyrii c. 8 declarat qua ratione non sit corporum nostrorum casus pertimescendus, aut de interi­ menda carne admittendus dolor: « Quid enim tibi cum hac « luce, cui lux aeterna promissa est? Quid cum hoc vitae na« turaeque commercio, quem coeli amplitudo deposcit? Sane (1) Ubi supra, 1. 21 per totum. (12 QI'AEST. 111. «teneat cupiditas vivendi, sed quos inexpiabili malo saevient «ignis aeterna scelerum ultione torquebit, 'teneat cupiditas «ista vivendi, sed quibus et mori poena est, et durare (post «mortem) tormentum». Et 1. de mortalitate c. 14: « Mori fj. «meat... qui ad secundam mortem de hac morte transibit. Mori «timeat, quem de saeculo recedentem perennibus poenis aeter· «na flamma torquebit». Et 1. ad Hem. -trium c. 24: «Quae «tunc erit fidei gloria, quae poena perfidiae, cum indicii dies «venerit?... Cremabit addictos ardens semper gehenna, et vi« vacibus flammis vorax poena, nec erit unde habere tormenta «vel requiem possint aliquando vel finem Servabuntur cum «corporibus suis animae infinitis cruciatibus ad dolorem... In «aeternam poenam sero credent, qui in vitam aeternam cre· « dere noluerunt ». Arnobius 1. 2 apologiae adversus Gentes c. 14, his pa­ ganos increpat verbis: «Audetis ridere nos (christianos), «cum gehennas dicimus, et inexstinguibiles quosdam ignes, in «quos animas deiici ab earum hostibus inimicisque cognovi* « mus? Plato idem vester in eo volumine quod de animae im«mortalitate composuit, non Acherontem, non Stygem, non « Cocytum fluvios nominat, in quibus animas asseverat volvi « mergi, exuri? ». Hilarius in Matth. c. 5, n. 12: « Igitur requies nulla «gentibus (id est pagano more vita functis), neque mortis, ut «volunt, compendio quies dabitur, sed (in resurrectione) cor· « poralis et ipsis aeternitas destinabitur, ut ignis aeterni in « ipsis sit aeterna materies, et in universis sempiternis exercea· « tnr ultio sempiterna. Si igitur gentibus idcirco tantum indui· « getur aeternitas corporalis, ut mox igni indicii destinentur, «quam profanum est, sanctos de gloria aeternitatis ambigere, « cum iniquis aeternitatis opus praestetur ad poenam ». Padanus in Paraenesi ad poenitentiam c. 11-12: «Timete « igitur, dilectissimi, iusta iudicia, properat iam tempus extre· ” mum.... Post animarum tempestiva supplicia, redivivis quo· «que perpetua corporibus poena servatur. Nemo Tityi iecur « credat, et Vulturem poetarum. Ipse sibi materiam recrescen- I»F. INFERNO 63 « tium corporum reparat ignis aeternus... Mementote, fralres. «quia apud inferus exomologesis non est... Saeculares ecce « ignes liniemus, h carnificum ungujas expavescimus, compa« rate cum his ί· t· ruas torquentium manus, apicesque flarn« marum nulla aetate monentium». Cyri Ilus lh> a ·..<,!> mitanus, catech. 13 η. 38 : «Si crucem «negaveris, manebit te ignis aeternus. Dura dico ne Iu dura « experiare >■. I.t catech. 15, n. 26: «Tremendum vere iudi« cium est, et propter ea quae denuntiantur secutura, verus ti« mori locus. I;, num coelorum proponitur, et ignis aeternus «praeparatus f-t l.t catech. 18, n. 19: «Resurgemus igitur. « aeterna quidem omnes, non omnes vero similia habentes cor­ ti pora. Verum si quis iustus est. coeleste corpus accipiet, ut «possit cum angelis digne una versari. Si quis autem pecca* « tor est, corpus accipiet aeternum, perpetiendae poenae ca­ ti pax, ut in igne aeternum combustus nunquam absumatur ». Rasilius. Regni, brevior, c. 267: «Cum igitur Deus pro« nuntiet hos in supplicium aeternum ituros.... hoc quoque u« num est ex artificiis diaboli, ut plerique homines vehit obliti « tot et talium Domini verborum, quo maiore cum audacia « peccent, supplicii sibi finem praescribant. Etenim si aeterni «supplicii futurus est aliquando finis, finem utique habitura « est etiam vita aeterna. Quod si non possumus illud de vita « aeterna intelligere. qua ratione supplicio aeterno adseribitur « finis?.., Quamobrem illud, mullis et puueis vapulari· Lui\ « XI1-47), iterum dico, nequaquam porrigi aut compleri ac fi« niri tempus, sed supplicium diversum esse significat ». Et hornil. in Psalm. 28. n. 8: « Ad aliquod peccatum impelli cum « te videris, horrendum illud et intolerabile Christi tribunal, « quaeso, cogita.... postremo supplicium omnium gravissimum, « probrum illud et dedecus sempiternum. Haec time, et hoc « timore eruditus, quasi freno quodam a pravis concupiscen­ ti tiis tuam cohibe animam ». Ambrosius in Psalm. 118, Serin. 21. η. 8. sanctum esse docet timorem poenarum aeternarum. et in ipsis martyribus quoddam principium invictae constantiae: « Pone. ergo, inquit, Ί? 64 QIAEST. 111. « martyrem inter pericula constitutum... Pone, inquam, cir« cumspectantem omnia plena supplicii, deinde cogitantem ..mandata divina, illum ignem perpetuum, illud sine fine in« cendium perfidorum, illam poenae recrudescentis aerumnam; «trepidare corde, ne dum praesentibus cedit, perpetuis se de« dat exitiis; perturbari animo, dum futuri indicii rhom« pliaeam illam terribilem quam conspectus sui acie contuetur. «Nonne hanc trepidationem fiduciae viri constantis aequabis? « In eumdem concurrit effectum confidentia cupientis aeterna, « et divina trepidantis » (1). Nazianzenus Orat. 40, n. 36, duplicem ignem distinguit, unum mysticum ad quem mittendum Christus in terram ve­ nit. alterum de quo subiungit: «Est alter ignis non purgans, «sed scelerum vindex: sive Sodomiticus ille, quem sulphure « et procella permixtum Deus in peccatores omnes fundit, sive « ille qui diabolo eiusque angelis paratus est, sive etiam ille qui « ante faciem Domini procedit, et in circuitu inimicos eius in« flammat, sive denique ille omnibus his formidabilior, qui cum (1) Immerito Petavius 1. 3 de angelis, c. 7, n. 12, et post eum Huetius iu Origeniauis, Ambrosium traducunt tanquam in Ori­ genis dogma propendentem, propter ea quae leguntur in sermone praecedenti ($erm. 20 in Psalm. 118, n. 23), de divite evangelico qui licet peccator, poenalibus urgetur aerumnis, ut citius postit eva­ dere. Id nimirum accipiunt velut dictum de divite epulone, qui Luc. XVI, sepnltus est in inferno. S d hoc plane voluntarium est, praesertim cum de hoc epulone signanter dicat Ambrosius in Luc. 1. 8. n. 18: « Inter hunc igitur divitem et pauperem (Lazarnm) chaos magnum est quia post mortem nequeunt merita mutari ». Itaque dives ille qui in evangelio secundum Ambrosium, poenalibus urgetur aerumnis ut possit citius a poenis absolvi, ipse est de quo in alio l»co Luc. XII-16: Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit. Et cogitabat intra sc dicens: Quid faciam quia non habeo quo congregem fructus meosf... Et dicam animae meae: Anima, habes bona posita in dies plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus: stulte, hac nocte animam tuam repetent a te. Et haec est medicinalis aerumna qua urgetur homo adhuc in via constitutus, non qua liberatur homo in peccato iam defunctus. Haec amara cogitatio divinitus immissa, qua turbatur in sua securitate ille qui mundo fruebatur, ut possit poenas aeternas evadere, et pur­ gatorias citius transilire. I»E INFERNO 65 «insomni ill" ' ■' ·· rmiinnctiiH pst, nec unquam exstinguitur, «verum in scfl<-i;ii"ium hominum poenam perettftis est et sem« pitenms. Hi . i nn «.mues eam vini habent, ut perdant ac de­ fleant, nisi Ioiihh Ime quoque loco quispiam ignem mitiorem, «et ut punipnit i muni est, malit, intelligere » (1). Chrysostomn l’.iiaenes. ad Theodorum lapsum, I. 2, n. 3: «Hunc uuiii · · n. semper cogita, necnon fluvium illum «igneum,.. Qui tum -■•me) igni traditus ab illo fuerit, nullum «potest supplicii sperare finem. Et absurdae quidem vitae volu« ptates nihil al» umbris et somniis differunt. Priusquam enim «peccata ad finem deducantur, Slelectatio voluptatis exstin« guitur; supplicia vero iis destinata nullum habent terminum. « Suavitas illa brevissima, cruciatus aeternus »». Et horni). 25 ad Rorn. n. 5: Quod finem non habitura sint, audi illum di«centem: Vermis eorum non morietur, et ignis nnn ertingue· (1) Rursus glossatur Petavius super haec verba Nazianzeni, di­ cens: « Manifestum est, hoc in loco Gregorium Nazianzenum de «damnatorum hominum poenis dubitasse, utrum sempiternae futu« rae sint, an ex Dei benignitate potius aestimandae, nti scilicet « aliquando terminentur ». At quo iure manifestam hoc asserat Petavius, aestimet prudens lector. Non enim mitior ignis τούτο φιλανί>ρωπότερον, de quo in ultimo inciso, idem est cum ignibus quorum praecessit enumeratio, πάντα ταύτα άψαν-.ττ-.ζη; ίυνάμεω;. nt ipsa constructio grammaticalis luculenter ostendit. Sed cum igni mystico quem Christus venit mittere in terram, opposuisset Gregorius ignes scelerum vindices qui eam vim habent ut perdant ac deleant, his Gemam accensere permittit ignem quoque mitiorem, « qni videlicet < non perdat ac deleat, ut Sodomiticus, et qui reprobis destinatus « est, sed qui malos in tempore ulciscatur, et a peccatis emundet, « de quo Augustinus: Hic ure, hic seca, modo in aeternum parcas ·. Ita rectissime annotator editionis Benedictinae, apud Migne. P. G. Tom. 36, coi. 412. — Adhuc magis a vero abludit Petavius, cum carpit ea quae leguntur Orat. 39, n. 19. ubi Gregorius redarguens Novatianos qui laboriosum poenitentiae baptismum negabant, sic con­ cludit: « In altero aevo igne fortanse baptizabuntur, qui postremus « est baptismus, nec solum acerbior, sed et diuturnior, etc - Quasi diceret: Nolunt nunc ullum admittere baptismum post baptismum aquae. At fortasse (quod eis maxime optandum est propter eam quam supponit conversionis gratiam saltem in extremis), experi­ mento suo discent esse extremum baptismum purgatorii, eumdem· que duriorem et diuturniorem, qui crassam materium instar feni depascitur, et omnis eidi 1er itutem absumit. De Novissime 00 QUAEM III. «tm. et: Ibunt hi i» vitam aeternum, el ish in supplicium ne. «ternum. Si ergo vita aeterna est, supplicium est aeternum», El Ιιοηι. 23 in 1 Cor. n. 4: « Sicut enim Imius vitae poenae si· «· mul cum vita solvuntur, sic illic poenae m i. rnae erunt... (io« gitanles igitur benignitatis eius magnitudinem, hic illum no« bis propitium reddamus, et praeoccupemus faciem eius in «confessione, ut ne hinc abeuntes sim· def.u quanta sit testium traditionis unanimitas, nec necessarium existimo, Patrum praesertim recentiorum citatio­ nes longius protrahere. Fidenter enim dico, unum esse Grego* rium Nyssenum. in cuius scriptis (1) Origeniani erroris naevi aspersi reperiunt ur. Haec porro scripta ab haereticis interpo­ lata antiqui ti ·> fiderunt. Ait Nicephoros Callistus I. 11 hist, eccles. c. 19: Habuit autem Basilius fratres quorum unus «Gregarius fuit. Ecclesiae Nyssenae lux et ornamentum... Se« eundus Basilu frater Petrus fuit... Accessit ad hos celebris «illa Macrina >«r«r. cui Gregorius libellum de anima dicavit. « Ei, sicut accepi, haeretici quidam Origenica dogmata iniece« runt » (2). Sed et Photius in bibliotheca c. 233, testatur se legisse librum scriptum a S. Germano Constanlinopolitanu de vera et legitima retributione quae rependitur hominibus prout vixerint. Quo in libro Germanus contendit scripta Gregorii Nyssae episcopi ab Origenis errore esse iminunia: «Contra « quos (origenistas) Germanus pietatis patronus acutum veri« tatis gladium stringens, victorem superioremque eum con­ ci stitu it, in quem haeretica colluvies insidias strinxerat et po­ et suerat... Libri autem quos insidiis excipere haeretici moliti « sunt, et quos Germanus veritatis propugnator primarius, ab « latronum insultu sine noxa servavit, sunt dialugus ad Ma­ te crinam sororem de anima, et liber catecheticus, et is qui de « perfecta vita narrationem continet ». Hucusque Photius his verbis innuens, quosnam Nysseni libros prae caeleris interpo­ lando in rem suam trahere conati sint haeretici, eisque eripere sua defensione quae nunc amplius non extat, contendit Germa­ nus (3). Utut vero sit. vel sola interpolationis persuasio apud catholicos obtinens, satis superque ostendit quam indubie sen­ tentia poenarum aeternarum veritatem negans, semper habita fuerit ut catholicae fidei contraria, et inter haereses quae in confesso sunt apud omnes plane annumerata. (1) crinam, (2) (3) Scripta ista sunt tria: Oratio catechetica, dialogus ad Maet de perfecta vita liber. Migne, P. Gr. Torn. 98, col. 34. Migne, P. Gr. Tom. 146, coi. 627. (IS Q1IAEST. III. § 3. Quod poena aeterna eos omnes sine cxc.'ptione manet, qui ex hac vita cum mortalis peccati reatu decedunt. Id ostenditur primo ex supra relato '••-'imonio Marci IX. 4Λ «apud Matthaeum, XVI11-8), ubi Domi >is a scandalis mundi cavere nos iubens: Si, inquit, ita ■ > quis tibi coniundus ut manus, pes, vel oculus, scandalum autem tibi fuerit, id est causa vel occasio peccati, rumpe coi m t udinem istam, etiamsi ex ea ruptura parem dolorem sentire debeas, ac si erueretur tibi oculus vel abscinderetur maims. Et ratio statim redditur, quia longe melius est hunc dolorem sustinere, quam ire in ignem inextinguibilem, ubi vermis orn um non moritur, et ignis non extinguitur. At quaenam esset, quaeso, consequen­ tiae ratio, si non omne mortale peccatum, cuius causa vel oc­ casio truncari hic praecipitur, hominem faceret addictum ge­ hennae ignis perpetui? Consideranda quoque est eadem sententia in alia circum­ stantia a Christo edicta, Matth. V-27 : Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam. iam moe­ chatus esi eam in corde suo. Quod si oculus tuus dexter scan­ dalizat te, erue eum et proiice abs te; expedit enim tibi ut pe­ reat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mit­ tatur in gehennam; et si dextra manus tua scandalizat /p, ab­ scinde eam el proiice abs te; expedit enim Ubi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehen­ nam. Quo in loco docet Dominus, non solum externum adul­ terii vel fornicationis actum esse prohibitum, verum etiam affectum et internum desiderium. Tum desumpta simili­ tudine ex arte chirurgorum, qui si videant per unum membrum periclitari totum corpus, ut corpus conservent, membrum ex­ scindunt: necesse esse ait resecare omnes affectus vitii carna­ lis, quantumvis intimos, quantumvis in corde penitus recondi­ tos, ut non totus homo mittatur in gehennam. Atqui si in ge- ’ DE INFERNO 69 hennam mittitur Ιη·ηι·> propter peccata opere etiam non con­ summata, etiam · \ incentivo passionis commissa, «piae con­ ditio est dimimi· o peccati gravitatem), quanto magis propter alia graviora.’ s-quitur ergo, eos omnes in infernum revera descendere, qui >. Nec contra praedicta esse potest, quod legitur Mattii. XXV-il: Discedite a me, maledicti, in ignem "- /' ///////(. Esuriei enim ct non dedistis mihi manducare, etc., qua i pro solis omis­ sis misericordiae operibus, aliqui puniantur ;i>tcrnaliter. Re enim vera minime id sequitur, sicut non sequitur i ustos pro solis illis operibus esse aeternaliter praemiandi». ].i recte no­ tavit Maldonatus, Christum unam operum sp.■. iem pro toto genere posuisse, quemadmodum in exemplis facere consuevi­ mus, ut inculcaret se neminem temere aut salvaturum esse aut damnaturum, sed solum ex causa justissima. .>aque publice et coram hominibus declarata, sicut in forensibus sententiis fieri solet. Ideo autem hanc potius quam aliam operum speciem proposuit, quia magis idonea videbatur, quae humano modo ostenderet rectitudinem iudicii et sententiae aequitatem. lustmn quippe est, etiam in oculis hominum, ut qui susceperint Christum quando erat pauper et infirmus et nudus, adveniente postea die gloriae eius, ab eo assumantur. 1 ustum quoque ut qui despexerint eum in diebus malis paupertatis et humiliatio­ nis, deinde in regeneratione cum sederit in sede maiestatis suae, a beatitudinis consortio excludantur. Tale ergo exemplum positum est. in quo luculentius appareret secundum regulas quoque humani iudicii, perfecta proportionalitas sive praemii sive poenae cum operibus sive meritoriis sive demeritoriis. Caeterum, in una specie totum genus subintelligitur. Non ergo pro sola omissione operum misericordiae condemnatur homo ad ge­ hennam. nec pro sola positione eorumdem liberatur ab ea. Cum enim illi salvandi dicuntur qui Christum esurientem ci­ baverint. nudum vestierint, in carcere detentum visitaverint, sermo est de iis qui vere Christo in persona pauperum famu­ lati fuerint. Huiusmodi autem famulatus nequaquam esse po- DE I"'PER'Ο 71 test cum persfv. raiile voluntate faciendi ea quae prohibet et graviter reprobat lex ( inisti. <· ideo autem Dominu», et de« xtris eleemosyna- ab eis factas, et sinistri» non factas se im« putaturum .·--·· praedixit, ut hinc ostenderet quantum va« leant eleeniona·· ad priora delenda, non ad perpetua impa­ rt ne committenda pi-ecata. Tales autem eleemosynas non di« cendi sunt t.i i qui vitam nolunt a consuetudine scelerum «in melius . · i, mitai··· Quia et in hoc quod ait Quando uni u ex minimis //·· · non fecistis, milii non fecistis, ostendit eos «non facere etiam quando se facere existimant. Si enim chri« stiano esurienti panem tamquam Christiano liaient, profecto «sibi panem justitiae, quod ipse Christus est, non negarent; «quoniam Deus. imn cui detur, sed quo animo detur, attendit. «Qui erg<> chri-tum diligit in christiano, hoc animo ei porrigit « eleemosynam quo accedit ad Christum, non quo vult recede« re impunitus a Christo. 'lanto enim magis quisque deserit « Christum, quanto magis diligit quod improbat Christus ·> 11. Et eodem quoque modo ratiocinandum est quoad condonatio­ nem injuriarum. Matth. VI-12. Condonatio enim ista impetra­ ti va est remissionis peccatorum bis qui a Deo petunt debitum sibi relaxari, non vero illis qui voluntate in peccato persistunt. Et ideo soli poenitenles per opera misericordiae consequentur veniam ab aeterna poena liberantem. At nunc occurrit Hieronymus qui in cap. ult. Isaiae, ubi supra, Christianos ex hoc quod Christiani sunt, seu credentes in Deum, videtur ab aeterna poena eximere. Et idem habet 1. 2 apologiae contra Rufinum n. 7: «Quod autem imprecaris « fratribus, hoc est comminatoribus tuis, aeternos ignes cum « diabolo, non tam fratres mihi videris premere, quam diabo­ li him sublevare, cum iisdem quibus christiani ignibus punien« dus sit «. Idem quoque in dialogo contra Pelagianos n. 28. ubi distinguit inter impios et peccatores .2), tum concludit: (1) August. I. 21 de civit, c. 27, r. 3. (2) « Cuius est temeritatis, inquit, iniquos et peccatores impiis « iunge re, qui a nobis sic definiuntur. Omnis impius iniquus est « et peccator, nec reciprocatur, ut possimus dicere, omnis [occator ?2 Ql’AEST. III. «Diabolum et satellites eius oinnesquo impius dicimus perire ( perpetuo, et Christianos si in peccato praeventi fuerint, sal« vandos esse post poenas ». Idem rursus in commentario su­ per Ezechielem c. 26, ubi eorum meminit qui in angustia huius saeculi constituti deducuntur ad inferos, et operiuntur abyssis fluctibusque poenarum, et trahuntur ad inferiora terrae, et his copulantur qui in veteri solitudine sunt, et deducuntur in lacum sive in foveam sempiternam ut ultra non habitentur a Spiritu Sancto: de quibus scriptum est: impius cum ceciderit in pro­ fundum malorum, contemnit; nec de caetero erunt in terra viventium, sed peribunt et redigentur ad nihilum, et Deo esse cessabunt: <· Quibus testimoniis utuntur, inquit, qui dicunt « impiorum, cl non peccatorum, poenas esse perpetuas, qui «quaesiti a Deo, non sunt inventi, et in aeternum esse cessa» « runt, quia suo vitio perdiderunt eum qui dicit : ego sum vi­ ti ta ». Haec Hieronymus, cuius sententia fuisse videtur: im­ pios, id est infideles, incredulos, vel etiam haereticos, si noluerint ad Dominum reverti quern dereliquerunt, aeternis poenis esse addicendos; at fideles in statu peccati morientes non esse perituros in sempiternum, sed fore salvandos post poe­ nas purgatorias. Ab hoc naevo nonnulli inter quos Maffaeius in notis et observationibus ad opera Hieronymiana (1), S. Duc­ torem defendere conantur. Utrum felici successu, diiudicent doctiores. Sed in omni modo, nulla contra dogma catholicum sequitur conclusio. Etenim distinctio inter impios et peccatores intellecta de his qui in mortali decedunt, in ordine ad poe­ narum aeternitatem, est apud caeteros Patres penitus inaudita ac peregrina. Insuper nulli omnino rationi innititur, nisi qui­ busdam male intellectis Scripturae testimoniis, ut evidentissime « et iniquus etiam impius est. Impietas enim proprie ad eos per· « tinet, qui notitiam Dei non habent, vel cognitam transgressione « mutarunt. Peccatum autem et iniquitas pro qualitate vitiorum, «post peccati et iniquitatis vulnera recipit sanitatem ». Et infra: « Sine lege impius est qui in aeternum peribit. In lege peccator «credens in Deum, qui per legem indicabitur, et non peribit». (1) Migne, Patr. Lat. Torn. 23, coi. 521. DE IX FERNΟ 73 ostendit Augustinus in liln-n de [ide et opertbüs il,, lientque est aperte contraria tum Xpostolo ubi supra, tum etiam p,an­ gello, ubi una sola distinctio admittitur, ovium et haedorum, eorum qui bona ·■■.■,·ιίηΙ. et eorum qui mala. Caetevum ratio intrinseca alibi exposita, sic breviter pra­ ti) Pro distinctione inter impium et peccatorem in ordine ad poenas aeternas, Hieronymus in dialogo c. Pelag, n. 28, lias ra­ tiones affert: « Scriptum est: Multa flagella peccatoris, et non in« teritns sempiternus.... Quam ob causam et in primo Psalmo ca«nitnr: Quoniam non resurgent impii i» indicio, Iam enim in per«ditionem sunt praeindicati. Neque peccatore» in concilio iuslornm. « Aliud enim est gloriam perdere resurgendi, aliud perire perpetuo. « Veniet, inquit, hora in qua omnes qui in sepulcris sunt, audient rocem « eius et egredientur qui bona fecerunt in resurrectionem citae, qui autem « mala, in resurrecti·.nem indicii. Unde et Apostolus eodem sensu, quia « eodem et spiritu, loquitur ad Romanos: Quicumque enim sine legepec« caverunt, sine lege peribunt, e' quicumque in lege peccaverunt, per « legem indicabuntur. Sine lege impius est, qui in aeternum peribit, « In lege peccator credens in Deum, qui per legem indicabitur, et «non peribit». — At contra, Augustinus 1. de fide et operibus c. 23 : « Nec mitior ulla conditio promittenda est, sic in Deum ere« dere volentibus, ut permaneant in perditis moribus,... de iliis «(verbis) ubi Apostolus ait: Qui sine lege peccaverunt, sine lege « peribunt : qui autem in lege peccaverunt, per legem indicabuntur; «tamquam hoc loco aliquid distet inter perire et indicari, cum alio « verbo hoc idem significatum sit. Solent enim Scripturae indicium « etiam pro aeterna damnatione ponere, sicut in evangelio Dominus «loquitur: Veniet hora in qua omnes qui sunt in monumentis audient « vocem eius, et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae, « qui autem male egerunt, in resurrectionem, indicii. Neque hic di« cturo est: hoc qui crediderunt, illud autem qui non crediderunt, «sed: hoc illi qui bene egerunt, illud qui male. Inseparabilis est « quippe bona vita a fide quae per dilectionem operatur, imo vero « ea ipsa est bona vita. Videmus itaque resurrectionem indicii di« xisse Dominum pro resurrectione damnationis aeternae, etc. ». — Haec si bene consideraveris, vix dubium tibi remanebit quin liber Augustini de fide et operibus conscriptus sit, sin minus in directam confutationem sententiae Hieronymi, at certe in confutationem scri­ ptorum quae ex eodem fonte processerant. De quibus scriptis ait Augustinus ipse 1. 2 Retract, c, 38: « Interea missa sunt mihi a «quibusdam fratribus.... scripta nonnulla, quae ita distinguerent « a bonis operibus Christianam fidem, ut sine hac non posse, sine « illis autem posse perveniri suaderetur ad aeternam vitam. Quibus « respondens librum scripsi... de fide et operibus». 74 QUAESI. HI. poni potest: Quisquis peccando sese moraliter deordinat deor diiinlioiie irreparabili. interminabilem u>< r· ini- poenam in foro illius cui interior justitiae ordo subesi, boc .m in foro Dei. At­ qui per omne mortale peccatum homo sesr moraliter deordinat ea deordinatione, quae adhuc quidem reparabilis est per accidens in praesenti vita, sed omnibus modi- irreparabilis evadit, adveniente termino viae, quando lit erum arbitrium non ampiius mobile est circa ultimum finem. Ei ό i is omnibus qui cum reatu mortalis peccati decedunt, intissime infligitur a Deo poena sine line duratura. Et nota quod immobilitas volun­ tatis post mortem non est ipsa, causa meritoria poenae aeter­ nae, absit: sed solum est conditio sub (pia meritum quod ex actu peccati oritur, semper manet, et nunquam removetur. THESIS III. Inter omnes modos quibus accipi potest poenarum inferni mi­ tigatio, ille certo certius pro erroneo habendus est, quo de lege praesertim universali et fixa statueretur diminutio secundum trac­ tum temporis semper progressiva, quantum ad poenas quae per se, et non per accidens tantum, luuntur in inferno. § 1· Pluribus modis intelligi potest mitigatio poenarum in in­ ferno. Et primo quidem, ita ut dicatur quantitas poenae in iudicio Dei non adaequari culpae, sed ex misericordia taxari infra condignum. Hunc modum multi theologi ponunt. Sic S. Thomas in prima parte, Q. 21, a. 4 ad l.um: « In damna«tione reproborum apparet misericordia non quidem totaliter «relaxans, sed aliqualiter allevians, dum punit citra condi« gnum >·. Et in Suppl. Q. 99, a. 5 ad l.um, huiusmodi mitiga­ tionem ponit specialiter pro iiis qui aliqua misericordiae opera in vita sua exercuerint: « Illi, inquit, misericordiam consequen« tur qui misericordiam ordinate impendunt. Non autem ordi« nate misericordiam impendunt qui seipsos in miserendo negli« gunt, sed magis se impugnant male agendo. Et ideo tales mi- DF. ISFEHSO 75 « sericordîam p' iiitu ;iiol ventem non consequentui. et m con­ ii sequentur inisiTi··■ »rdiam de poenis debitis aliquid relaxan­ te tem ». Hic miligmmnis modus doctrinae fidei non repugnat. Quid autem de ··■> 1 'Inte sentiendum sit, difficile est dicere, cum ex utraque p.n·· non contemnenda afferantur argumenta, et ideo tutius erit id nos Dei solius scientiae derelinquere, cuius misericnrdi:i·· · t indicia in pondere sunt, sohimque dica­ mus quod liun>;in;i .mivenit fragilitati: Domine, ne hi /urnrr tuo argutis nn , ι m ira tua corripitis mr. §2. Alio modo int/nil>ns lej· prohibe, hal Judaeos, ac per hoc, in mortali jh-ccuIo defuncti, ad infer­ num fuerant translati. Sed omnes istae rationes nullius piam· ponderis sunt. Nam de apocryphis historiis nihil certe curandum (2). Auctoritas vero Augustini non est ad rem, cum damnationem hic manifeste sumat pro punitione purgatorii, quae per suffragia quandoque totaliter expiatur, quandoque autem tantum dimi­ nuitur t3). Denique ex facto Indae Machahaei, quacumque (1) August. Enchirid. c. 110· (2) Nec maioris auctoritatis sunt orationes illae quae, in ve­ tustis quarumdam particularium ecclesiarum missalibus reperiri dicuntur. (3) Augustinus 1. c. defunctos distribuit in valde bonos, non valde malos, et valde malos, id est in eos qui sunt in beatitndine, in purgatorio, et in inferno. Tum subdit : « Cum ergo sacrificia sive « altaris sive quarumcumqae eleemosynarum pro baptizatis defunctis « omnibus offerantur, pro valde bonis, gratiarum actiones sunt; « pro non valde malis, propitiationes sunt ; pro valde malis, « etiamsi nulla eunt adiumenta mortuorum, qualescumque vivorum * consolationes sunt. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, « ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior liat ipsa damnatio ». Non solum ergo non patrocinatur Augustinus sententiae eorum qui dicebant, per Ecclesiae suffragia sublevari animas damnatorum, sed etiam ei positive contradicit; Nulla, inquit, adiumenta mortuorum, sed qualiacumque solatia vivorum. Nec meliori iure (quidquid dicat Petavius 1. 3 de angelis c. 8 n. 17), afferretur auctoritas Chrysostomi inborn. 3 ad Philip, n.4 ubi ostendit qua ratione quove modo lugendi sint mortui. Et primo dicit esse aliquem luctum qui ipsi lugenti prodest, si nempe ploretur mortuus quia peccator defunctus est : < Nam qui « illum, inquit, hoc modo luget, multo magis ipse studium adhi- DE I VIEUXο suppositione facta, nihil concluditur, nani etiamsi comedatur peccatum horum iiiteih-cturuin fuisse mortale peccatum, adhuc tamen probabiliter aestimari poterat quod ante mortem, maxi­ me cum in ipsa pugna vidissent periculum imminere, de pec­ cato eos poeniluiss- l. Aderat ergo ratio sperandi quod cum pietate dormitionem acent, et consequenter cogitandi de suffragiis. Quare de hac «q.i· i<>ne. «licit S. Thomas in Suppl. Q. 71. a. 5: «Est praedii ia opinio pra.esuinptuosa, ut pote sanctorum «dictis contraria, et vana, nulla auctoritate fult^ 1). Et est « bebit, ne in eadem incidat mala; terrorem tibi posthac peccatum « incutiet. Luge infideles, luge eos qui nihil ab infidelibus diffe« mut qui sine illuminatione, sine signaculo decesserunt; hi vere « lamentis digni, hi lacrymis ; extra regiam sunt una cum iis «pii « poenae sunt obnoxii, una cum damnatis. Luge eos qui in divitiis « eunt mortui, cum ex divitiis nullum animabus suis solatium com« parassent; eos quibus abluendi peccata sua potestas facta erat, « et mduerunt. Hos quidem nos omnes et publice et privatim hi« geamus, sed ita ut a decoro non recedatur... etc. ». At vero, quia de nullo in particulari sciri potest an revera in­ currerit aeternam damnationem, praesertim propter ultimi instantis inscrutabile secretum, ideo semper locus relinquitur luctui <411 i cum suffragiis coniunctus sit. Unde subiicit Chrysostomus ; « Hos igitur « lugeamus, opem pro viribus feramus... Non frustra haec ab « apostolis sunt legibus constituta, ut in venerandis mysteriis me« moria eorum fiat, qui decesserunt; noverant hinc multum ad « illos lucri accedere, multum utilitatis. Eo enim tempore quo « universus populus stat manibiis passis, ac coetus sacerdotalis, et « illud horrorem incutiens sacrificium, quomodo Deum non pia· « cabimus pro istis orantes!». Ubi vides Cbrysostomum appellare ad traditionem apostolicam et consuetudinem universalis Ecclesiae, quae usque nunc pro omni ebristiauo defuncto sacrificium altaris offert aut offerre permittit. Sed sicut immerito concluderes ex hac disciplina, esse nunc in fide Ecclesiae quod suffragia possunt pro­ desse quibuslibet defunctis, etiam damnatis ad gehennam, ita « t sine causa eamdem sententiam imponeres Chrysostomo, ex hoc quod adhortatur auditores suos ad orandum pro omnibus, et pro iis quoque de quorum salute nulla positiva spes, quantum est in ae­ stimatione hominum, relinquitur. (1) Hic iterum cave a temerariis assertionibus Petavii, ubi supra. Sine causa, ut iam ostensum est, adducit Cbrysostomum hom. 3 ad Philip., quasi docuerit prodesse etiam damnatis Eccle­ siae suffragia. 78 Ql’AEST. I H. « irnitionahilis, tum quia damnati in inferno sunt extra vinca. « luni charitatis secundum quoin opera vivorum continuantur « defunctis; tum quia totaliter ad vitae terminum pervenerunt, « recipientes ultimam pro meritis retributionem, sicut et sancti «qui sunt in patria. Quod enim adhuc re>mt de poena vel glo«ria corporis, hoc eis rationem viatoris non praebet, cum glo· ' « ria essentialiter et radicaliter consistat in anima, et similiter | «miseria damnatorum. Et ideo non potest uum poena dimi- i «nui. sicut nec gloria sanctorum augeri quantum ad prae- I «imum essentiale». § 4. At si praecedens sententia nullo modo sustineri potest, quanto minus illa quorumdam modernorum qui imaginantur progressivam diminutionem poenarum in damnatis, lege qua­ dam universali et fixa. Et ut vitent haeresini asserentem futu­ ram damnatorum liberationem, ponunt diminotionis modum ab antiquis Porretanis aliquando excogitatum, dicentes quod ita proceditur in diminutione poenarum sicut proceditur in Nec meliori i lire pro eadem opinione profert Damascenum in libro de defunctis, nullum praecisum ac determinatum locum citans. Sed liber ille de defunctis profecto ille est qui alias inscribitur: De iis (pii in Jidc dormierunt, quomodo missis et eleemosynis et be­ neficentiis (piae pro illis jiunt adiuventur (Patr. gr. Torn. 95 col. 247, seq.J. Atqui in eo libro docet quidem Damascenus, eos qui pro peccatis suis nondum ad plenum in hac vita satisfecerunt, posse adiuvari per preces propinquorum et amicorum, nusquam vero inter mortuos quibus sutfragia prosunt, eos recenset qui de­ cesserunt cum reatu mortalium quoad culpam Vide praesertim ea quae diserte dicit n. 21 et seq. At praeter omnem fidem est quod dicit Petaviue de Augu­ stino·. «Damnatorum animas, inquit, sublevari istis vivorum auxi« liis. eornmque mitigari supplicia credit » Et in probationem ad­ ducit verba Enchiridii c. 110, ubi ait Augustinus sacrificium altaris esse propitiationem pro non valde malis*. Sed quis, quaeso, un­ quam non valde malos, damnatos appellavit1! Adhuc, eodem pruritu incitatus, de ipso Augustino addit idem Petavius: « Et in cap. 112 Enchiridii concedit ut mitigari aliquantum « poenas damna­ torum arbitremur ». Atqui, utrum hoc concedat S. Doctor, pru- DE INFERNO 79 divisione linearum. Qua·· cum sint linitae (sicut finitae quo­ que sunt poenae inferni quoad intensitatern), tamen in infini­ tum dividi possunt, et nunquam per divisionem consumuntur, dum scilicet subtractio successiva fit, non secundum earndem quant i tu tern, sed secundum . undem proportionem; velut si primo auferatur pars dimidia totius, et secundo pars dimidia illius dimidiae, et iterum dimidium dimidii, et sic deinceps in infinitum. Et similiter dicunt quod post certum tempus dimi­ nuitur aliquota pars poenae, « i post aliam temporis partem, aliqua remanentis pars secundum earndem proportionem, atque ita porro, ita scilicet ut quidam ausus fuerit aliquando opina­ ri. poenas damnatorum ad eum statum tandem posse reduci, in quo simillimae forent dolori qui apud nos ex simplici irri­ tatione dentium innascitur. Sed haec somnia sunt, praetereaque, nihil, nisi quod som­ nia ista regulae fidei omnino adversantur. Quibus tum teme­ ritatis. tum scandalositatis, tum erroneitatis notae apprime conveniunt. dens lector diiudicet. Agit de aeternitate poenarum contra eos qui illam non credebant : non quidein Scripturis divinis adversando, 8ed pro suo motu dura quaeque molliendo, et in leniorem flectendo sententiam, quae putabant in eis terribilius esse dicta quam ve­ rius, illud Psalmi 76 pro se atterentes: Aut obliriscelur misereri Deusf aut continebit in ira sita, misericordiis suas f Tum subdit: ■< Hoc « quidem in psalmo legitur sancto, sed de his sine scrupulo intel« ligitur qui vasa misericordiae mincnpantu ·, quia et ipsi non pro « meritis suis, sed Deo miserante de miseria liberantur. Aut si « hoc ad omnes existimant pertinere, non ideo necesse est ut « damnationem opinentur posse finiri eorum de quibus dictum est: « Et ibunt in supplicium aeternum... Sed poenas damnatorum certis « temporum intervallis existiment, si hoc eis placet, aliquatenus «mitigari. Etiam sic quippe inteiligi potest manere in illis ini Dei, • hoc est ipsa damnatio... Manebit ergo sine fine mors illa perpe« tua damnatorum... quaelibet homines de varietate poenarum, de « dolorum relevatione vel intermissione pro suis humanis motibus «suspicentur ». In quo quidem manifestum est, Augustinum nequa­ quam concedere ut mitigari poenas arbitremur, sed pure transmit, tere id quod ad suum intentum non faciebat. Caeterum, nullum aliud fundamentum in opinione mitigationis agnoscit, praeter hnmanum placitum, humanamque cogitationem : S7 hoc cis placet, inquit. Et iterum : Pro suis humanis motibus. go QfAEST. III, Dico primo: nola temeritatis. Nam ..mnis propositio quae ' audacter sese erigit absque fundament., contra receptam in Ecclesia sententiam, hoc nomine tenu··ria dicenda est, quidquid sit an graviores etiam censuras alu .·χ capitibus forte mereatur, ut dictum est in tractata ile \iimiil.us, thes. 13 § 2. Atqui omnes temeritatis conditiones iu piarsenti concurrunt: hinc quidem communis Ecclesiae sensus. .(.· quo ambigere pos­ sibile profecto non est; inde vero absentia . uiuscumque ratio­ nis vel auctoritatis, sed sola pro ratione v.-l auctoritate volun­ tas. Nani si testimonia a Petavio allata nihil faciunt pro sen­ tentia quae vult posse ex vivorum suffiam is usque ad diem iudicii aliquatenus mitigari supplicia damnatorum, multo mi­ nus, et ne apparenter quidem, pro diminuiione progressiva atque indefinita quam moderni nostri e.x sim arbitrio excogi­ tant, et suo humano affectu in medium proterunt. Dico secundo: nola scandalositalis. Est enim scandalosa propositio, quae praebet occasionem ruinae spiritualis, incli­ nando ad peccata, vel avocando ab exercitio virtutum. Haec autem sententia, sub specie emolliendi ea quae a doctrina fidei deterrent incredulos, penitus enervat timorem poenarum ae­ ternarum, et conciliat vitio securitatem, et de se nata est per­ trahere in spatiosam viam de qua Dominus in evangelio: quia lata porta, et spatiosa via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. Quanto ergo consultius dice­ rent cum Chrysostomo, hom. 9 in 1 Cor. η. 1 : « Molesta sunt «haec (de poenis inferni) et molestia afficiunt auditorem. Hoc « bene novi ex iis quae ipse patior. Cor enim meum turbatur et « palpitat, et quo magis video probari id quod de gehenna di« citur, eo magis tremo et ex metu refugio. Sed necesse est « haec dicere, ne in gehennam incidamus ». Dico denique tertio: nola erronei tatis. — Primo propter sententiam Christi apud Marcum, IX-42. Si enim eo modo quo isti dicunt, poenae damnatorum cum progressu temporis dimi­ nuerentur, vermis eorum semper magis ac magis mortificare­ tur. et ignis eorum semper magis ac magis versus totalem ex- DE INFERNO 81 tinctionem declinaret, quidquid nunc illud sit quod vermis et ignis nomine determinate intelligendum venit. Sed de verme qui semper magis ac magis elanguescit, de igne qui continuo motu semper magis ac magis consopitur, nusquam dici posset, praesertim cum tanta illa emphasi qua utitur Christus: in ignem inextinguibilem, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. — Secundo propter proportionem quae Matth. XXV-46 ponitur inter aeternum supplicium damnatorum et vi­ tam aeternam iustorum. Nam si aeternitas vitae nullum vitae decrementum recipit in iustis, nullum quoque aetemitas sup­ plicii in damnatis. Unde et in Apocalypsi legitur quod fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum, et Patres ubi supra, memorant ardentem semper gehennam, et voracem vivacibus flaminis poenam sine fine ac requie, et exercitam in universis sempiternis ultionem sempiternam, et alia similia quae hypothesi misericordium nostrorum per omnia contradi­ cunt. — Tertio denique, propter incompossibilitatem blandae illius poenae quam isti imaginantur, cum perpetua exclusione a regno Dei de qua Apostolus 1 Cor. VI-9, et Galat. V-19. Nam, ut dicit Augustinus, Enchir. c. 112, etiamsi poena sola esset, quanta ibi minima cogitari potest: perire a regno Dei. exsu­ lare a civitate Dei, alienari a vita Dei, carere tam magna mul­ titudine dulcedinis Dei quam abscondit timentibus se, tam grandis est poena, ut ei nulla possint tormenta quae novimus comparari, si illa sit aeterna, ista autem sint quamlibet multis saeculis protrahenda. De Nwissimin QI’AEST. ΙΠ. THESIS IV. In inferno, praeter poenam concomitantem, est poena inflicta duplex, poena scilicet damni consistens in privatione visionis Del, tum poena sensus cuius instrumentum est ignis verus ac corporeus, miris sed veris modis torquens etiam animas et spiritus angelicos. Atque ex his omnibus poenis consurgit extrema miseria damnato­ rum, quae tamen non est eadem in omibus, sed inaequalis secun­ dum meritorum inaequalitatem. Poenam concomitantem dico illam quae < \ natura rei pra­ vam voluntatem ita comitatur, ut ipsa per se prava voluntas sit huius poenae causa, non modo meritoria, verum etiam ef­ fectiva, atque exsecutiva. « lussisti enim, ait alloquens Deum «Augustinus I. 1 Confess, c. 12, et sic est, ut poena sua sibi « sit omnis inordinatus animus ». l .t sane, sicut delectationis puritas perfectioni operationis naturali lege semper proportionatur, ita anxietas et perturbatio inordinationi eius. Nunc autem voluntas damnatorum est obstinata in malo, et ad finem pravum in quo immobiliter figitur, omnia refert, non valens amplius praeter finem illum operari (1). Cogita ergo, quantus sit vel ex solo hoc capite horror illius loci, ubi nulla et in nullo (I) « In damnatis potest duplex voluntas considerari, scilicet vo« Juntas deliberativa et voluntas naturalis. Naturalis quidem non « eet eis ex seipsis, sed ex auctore naturae, qui in natura hanc in« clinationem posuit, quae naturalis voluntas dicitur. Unde cum < natura in eis remaneat, secundum hoc bona poterit in eis esse « voluntas naturalis. Sed voluntas deliberativa est eis ex seipsie, « secundum quod est in potestate eorum inclinari per affectum ad < hot· vel illud, et talis voluntas est in eis solum mala. Et hoc « ideo, qnia sunt perfecte aversi a fine ultimo rectae voluntatis, « neque aliqua voluntas potest esse bona nisi per ordinem ad finem « praedi· tum. Unde etiam, etsi aliquod bonum velint, non tamen « bene volunt illud, nt ex hoc voluntas eorum bona dici possit ». 8. Tliom. Suppl. Q. 98, a. 1. HE INFERNO 83 moralis rectitudo manet, sed sempiterna et consummata mali­ tia inhabitat. Verum de poena inflicta potissimum hic sermo esse debet, cuius scilicet efficiens causa solus Deus est, large nunc sumen­ do rationem efficientiae, prout se extendit etiam ad eas priva­ tiones quarum aliquis est auctor ,non quidem agendo, sed po­ tius non agendo, ut alias dictum fuit in tractatu de peccatis, ad Q. 87. Et quia haec poena est duplex, de utraque per ordi­ nem paucis agendum est. § i. Poena damni consistit in definitiva exclusione ab aeterna vita, seu gloria Lentitudinis. Hanc poenam Dominus in evangelio eiectionem appellat in tenebras exteriores, Mattii. VIII-12, XX1I-13, XXV-30. Nam. ut scite Maldonatus adnotat, beatitudo regni caelestis plerum­ que nobis exhibetur sub figura et similitudine convivii, et qui­ dem non diurni, sed vespertini. Ratio est quia antiquus mos erat ut solemn ia convivia de nocte fierent, ut apparet ex no­ mine coenae δείπνου quo fere semper nominantur, et ex pa­ rabola virginum apud Matth. XXV, et etiam ex Paulo qui ad receptam ubique consuetudinem alludens, in 1 These. V-7, ait: Qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Cum ergo solemnes coenae, utpote de nocte celebratae, copioso lampadum ornatu, tum ad necessitatem et usum, tum ad pompam et splendorem solerent illustrari, illi qui in coenaculo erant, in magno erant lumine: qui vero extra, versabantur in tenebris. Et sic etiam erit de aeterno gloriae coenaculo. Nam qui in eo admittentur, non ege­ bunt lumine solis, neque lumine lucernae, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in aeternum. Qui vero fo­ ras eiecti hac beatitudine privabuntur, in densa nocte aeter­ num manebunt, et hoc modo idem erit, ab hoc convivio excludi, et in tenebras mitti exteriores. Eadem poena adhuc significatur in sententia iudicil niti- 84 Ql'AEST. I H. mi. Matth. XXV41, quando dicet Rex his qui a sinistris erunt: | Discedite a me, maledicti. Sicut enim i usti jubebuntur venire I ut possideant regnum quod eis paratum est a constitutione mundi, id est regnum coelestis beatitudinis, ita iubebuntor mali discedere tamquam ab hoc regno exclusi. Discessus ergo a Christo rege gloriae nihil aliud importat nisi aeternae pri­ vationis poenam, quam poenam damni vocant theologi. Item Apoc. XXI-XXII, describens loannes regnum in quo ' sancti Deo (ruuntur, munditiam absolutam aeternae illius ci­ vitatis multis prosequitur. Ubique aurum mundum simile vitro mundo, ubique plateae nitidissima luce resplendent, nec sine sacro quodam terrore cogitari potest quanta sit puritas requi­ sita ut quis ambulet per fulgentes vias, et vel appropiet ad muros quorum singuli lapides margaritae sunt. Quare ab hoc | paradiso gloriae vox egreditur dicens: Foris canes, et venefici, ct impudici, cl homicidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. In quo iterum asseritur poena damni, seu aeterna exclusio ab ea Jerusalem ubi est haereditas filio­ rum in visione Dei. Haec est maxima poena inferni, sive consideretur secun­ dum se, sive consideretur ut dolorem afferens et tormentum. In quo quidem primum omnium animadvertes rationem huius distinctionis in hoc esse, quod non oportet ut omnis poena sil semper coniuncta cum dolore et tormento. Ad poenam enim sufficit ut sit contra voluntatem solum habitualem, eo modo quo contra habitualem voluntatem est privatio boni de qua do- leret homo si illam cognosceret .etiamsi forte de ea non dolent quia de facto illam non cognoscit. Et sic se habet poena damni in iis qui cum solo originali decedentes, omnia bona quae na­ turae debita sunt possident, et de ordinatione hominis ad su· pernaturalem visionem gloriae nihil sciunt aut scire pos­ sunt (1). At non ita in caeteris. Quapropter alio modo consi­ deratur haec poena secundum se, et alio modo secundum quod (1) 8. Thom, de Malo, Q. δ, a 2-3. DF. INFERNO 85 ex ea positivai» innascitor dolor. Porro secundum se non admit­ tit gradus, sed est eadem in omnibus, mensuram habens ex magnitudine boni cuius est privatio; cui quidem bono nihil potest comparari, ut constat. Solum igitur super.st c onsideranda poena ista secundum quod in inferno maximam secum affert tristitiam et despera­ tionem. Sed in ea re ..mnis sermo deficit, et omnis succumbit cogitatio, quia Imius afflictionis gravitatem vix nos inter fa­ scinationes mortalis vitae constituti valemus aestimare. Atten­ de tamen illam abyssum universae spiritualis creaturae in pro­ fundo tenebroso, <1. qua alicubi meminit Augustinus (1). Re vera, tenebrosa abyssus ipsi sibi est universa mens creata, propter infinitatem quam habet, non actus, sed capacitatis seu potentiae. Vae autem ei, iterurnque vae, si in hanc abyssalein vacuitatem defluat, et in ea profundetur. Et in praesenti qui­ dem, eiusmodi tormenti adumbrationem aliquantisper experi­ mur, praesertim cum nobismetipsis relinquimur, et ab exterio­ ribus bonis quae nos maxime pro statu mortalitatis trahunt, sequestramur, ut locus sit dicendi cum fob: .'Cogitationes « rnea dissipatae sunt torquentes cor meum, noctem verterunt «in diem, in tenebris stravi lectulum meum». Verumtamen, ad inferiora et materialia nunc conversi .circa spiritualia atque invisibilia parum afficimur; atque idcirco, tanto tolerabilius portamus miseram inquietudinem nostram, quanto magis ab interioribus distrahimur et fascinatione nugacitatis illudimur. (1) « Defluxit angelus, defluxit anima hominis, et indicaverunt «abyssum universae spiritualis creaturae in profundo tenebroso, «nisi dixisses ab initio, fiat lux, et facta esset lux, et inhaereret « tibi omnis ohediens intelligentia caelestis civitatis tuae, et requiesce« retin Spiritu tuo qui superfertur incommutabiliter super otune mu« tabiie. Alioqnin et ipsum caelum caeli tenebrosa abyssus esset «in se; nunc autem lux est in Domino. Nam et in ipsa misera « inquietudine defluentium spirituum et indicantium tenebras suas « nudatas veste luminis tui, satis ostendis quam magnam creaturam «rationalem feceris, cui nullo modo sufficit ad beatam requiem » quidquid te minus est, ac per hoc, nec ipsa sibi ». August. 1.13 Confess, c. 8. S6 Qt’AEST. III. Sed in futura vita alius est et essendi et cognoscendi modirç et tam cito cessante unione ad corruptibile corpus, tam cite cessat transvertens sensum inconstantia concupiscentiae. Tunc ergo in tenebrosa sui ipsius abysso anima damnata profunda, tnr. et eo magis profundatur, quo maiori sensu afficitur suae potentialitatis, sciens ad quam magnam heatitudinem fuerat praeordinata; quo etiam longius a terra quietis in sempitei num repulsam se videt; quo magis de aeterno vacuo et imper transibili chao in quod decidit, sibi conscia est. Hinc, Mattii. VI11-12: Elicientur in tenebras exteriores, ibi erit fletus et elridor dentium. Et infra. X.XII-13: .11 illite eum in tenebrat exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. Et rursus, XXV 3(1: Eiicite in tenebras exteriores, illic erit fletus et stridor (1·ιι· tinni. Et de poena quidem damni hactenus salis. § 2. Sed praeter poenam damni est etiam poena sensus, quae tamen non ideo dicitur sensus, quasi esset necessario m | : rte sensitiva. Divisio enim in poenam damni et poenam sensus ge­ neralissima est, et applicatur etiam spiritibus angelicis animabusqué separatis in quibus nulla sensatio esse potest. Sed sicut poena damni consistit essentialiter in subtractione boni, id est beatitudinis, ita poena sensus in positiva inflictione eius quod extrinsecus in instrumentum punitionis adhibetur. Poena enim debet respondere culpae per quam mens non solum avertitur ab ultimo fine, verum etiam indebite convertitur in alia quasi in fines. Et ideo non solum puniendus est ille qui peccat, per hoc quod excludatur a fine, sed etiam per hoc quod ex aliis re­ bus sentiat nocumentum, iuxta illud Apocal. XVI1I-7: Quantuni glorificavil se el in deliciis fuit, tantum date illi tormentum. Porro instrumentum poenae sensus dicimus esse ignem verum ac corporeum. In qua quidem assertione etsi dogma fi­ dei non sit, est tamen sententia adeo recepta in Ecclesia, ut maximae saltem temeritatis notam effugere non possit quisquis in contrarium opinatur. « Corporeum et materia constantem HE INFERNO 87 « esse inferorum ignem, theologi hodie omnes, imo et Christiani «consentiunt », inquit Petavius I. 3 de angelis, c. 5. « Praemit« tendu in est ignem inferni esse corporeum; quae sententia est «communis omnium scholasticorum >·, inquit Vasquez in pri­ mam partem, Disp. J»3, c. 1. << Ignem corporeum hoc loco in« telligi non dubitamus, ait Estius in c. 10 ad Heb., sicut et « alibi, cum de poena damnatorum Scriptura loquens ignem «nominat... Nobis - >ntra Calvinum) sufficiat quod eam ignis « metaphoric i interpretationem orthodoxi Patres iam olim in « Origene damnat uni ■. Qua in re maxirne perpendenda sunt verba Hieronymi, ubi super locum Apostoli ad Eph. V-6: Ne mo vox decipiat inanibus verbis, sic commentatur: «Verba « quae decipiunt atque supplantant, inania sunt et vacua. Quae « vero aedificant auditores, plena, cumulata, conferta. Quia « igitur sunt plerique qui dicunt, non futura pro peccatis esse « supplicia, nec extrinsecus adhibenda tormenta, sed ipsum «peccatum et conscientiam delicti esse pro poena, dum vermis « in corde non rnoritur, et in animo ignis accenditur, in simi« litudinem febris quae non torquet extrinsecus aegrotantem, « sed corpora ipsa corripiens, punit sine cruciatuum forinsecus « adhibitione quod possidet. Has itaque persuasiones et deci« pulas fraudulentas, verba inania appellavit et vacua, quae « videntur florem quemdam habere sermonum, et blandiri pec« cantibus, sed dum fiduciam tribuunt, magis eos ferunt ad « aeterna supplicia » (1). Ponderanda, inquam, sunt haec Hie­ ronymi verba, quia ostendunt quam crudelem misericordiam habeant erga homines, et quam praevaricatores sui muneris sint, quicumque contra communem sensum Christianorum aut negant aut in dubium revocant realitatem ignis infernalis, au­ ferentes a denuntiatione poenae id quod in ea maxime medici­ nale est. Non quod poena ignis sit gravior quoad se. sed quia illa sola est qua in praesenti vita commoveri solent peccatores, ut recte notavit S. Thomas I. 3 c. Gent. c. 145: « Nullus, in« quit, timet amittere quod non desiderat adipisci. Qui ergo (1) Hieronymus, 1. 3 Comment, in epist. ad Ephee. 88 QiFAEST. Hl. «habent voluntatem aversam ab ultimo tine, non timent exclu, «di ab illo. Non ergo per solam exclusionem ab ultimo fine, a «peccando revocarentur. Oportet, igitur peccantibus aliam poe« nam adhiberi, quam timeant peccantes ». Porro veritas ignis infernalis demonstratur ex Scriptura, quae non modo in poeticis prophetarum descriptionibus, verum etiam in plano et simplici sermone, etiam cum ratio argumenti omnimodam requirit locutionis proprietatem. >-tiam cum sanctio legis a legislatore ipso edicitur ac promulgatur, poenam ignis uniformiter ac constanter gravissimis verbis asseverat. Senten­ tia in ultimo indicio proferenda, haec est : Discedite in ignem aeternum. Item apud Matthaeum, XIIT-42, ubi de seminante et zizaniis, non iam in parabola ipsa, sed in explicatione seu declaratione parabolae ad discipulos: Messis, inquit, consum­ matio saeculi est. Messores autem angeli sunt. Sicut ergo colli­ guntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi. Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de re­ gno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem, et mit­ tent eos in caminum ignis. Rursus apud Marcum. IX 48. post ter commemoratam gehennam ignis ubi vermis non moritur et ignis non exstinguitur, ut ignis poenam altius in mente audi­ torum infigeret, hac finali clausula sermonem conclusit dicens: Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur, id est, salietur igne sicut omnis victima salitur sale (1). Ubi de damna­ tis loquitur tamquam de victimis ad ostensionem iustitiae Dei et vindictam laesae maiestatis immolatis. Et quia, ut Lex prae­ cipiebat, Levit. 11-13, omnis victima sale condienda erat, dixit etiam saliendos esse damnatos; verumtamen futurum illis esse pro sale ignem, cuius perpetuis cruciatibus punirentur. Id tan­ dem insinuat ipsum gehennae nomen, toties pro inferno in evangelio positum. Nam idem est gehenna ac gehennon, seu val­ lis filiorum Hennon, in qua ludaei filios suos et filias suas dae­ moniis olim immolaverant in igne. « Idolum Baal, inquit Hie- (1) Eadem loquendi forma ac Prov. XXV-3, 23, 25, ubi et ponitur pro sicut. HE INFERNO « ronyinus I. I. in Matlh. c. 10. fuisse iuxta lenisalem ad radi« ces montis Moria, in quibus Siloe fluit, non semel legimus... « In tantam autem dementiam populus Israel venerat, ut de« serta templi vicinia, ibi hostias immolarent, filiosque suos dae« moniis incenderem Et appellabatur locus ille geliennom, id «est vallis filiorum Hennon. Hoc Regum volumen (1), et Pa« ralipomenon (2 et leremias (3) scribunt plenissime ». Sem­ per ergo in eadem ignis poena omnibus modis inculcanda per­ severat Christus. Illam apostoli quoque simplicibus et planis, miiurneque hyperbolicis verbis denuntiant. Apud ludarn vers. 23, idem est rapere errantes de igne, ac retrahere eos ab aeterna damna­ tione: Illos uro salvate, inquit, de igne rapientes. Et Petrus in secunda sua epistola, Il 1-7, ait coelos qui nunc sunt et ter­ ram esse igni reservatos, idque in diem indicii et perditionis impiorum hominum, ut usum illius ignis praecipuum ostendat, qui erit, iniquos in aeternum punire. Paulus etiam, Heb. X-27. exhortatur ad constantiam in fide, ostendens quod nulla apo­ statis relinquitur pro peccatis hostia, sed terribilis quaedam erpeclatio indicii, et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios. Tum 2 Thess. 1-8. commemorat futuram revela­ tionem Domini lesu de coelo cum angelis virtutis eius in flam­ ina ignis dantis vindiciam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunl evangelio, qui dabunt poenas in interitu aeter­ nas a facie Domini et a gloria virtutis eius. Quae omnia quo­ minus tamquam metaphorice dicta accipiantur, vetat vel ipsa continuata, uniformis, ac toties repetita ignis denuntiatio. Ve­ tat vel maxime, quod ignis ille in quem mittentur impii, et in (1) « Contaminavit quoque Topliet, quod est in convalle filii « Ennon, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, « Moloch », 4 Reg. XXIII-10. <2) « Ipse est (Achaz) oui adolevit incensum in Valle Hennon, « et lustravit filios suos in igne, insta ritum Gentium quas infer « fecit Dominus in adventu filiorum Israel ». Pnralip. XXV1IP3. (3) « Aedificaverunt excelsa Tophel, quae est in valle filii « Hennon, ut incenderent filios suos et filias suas igni ». lerem. VII-31. 90 QUAEST. III. quo salientur, ignis aemulator eeu zelans pro gloria Dei contra adversarios, ignis cui reservantur coeli qui nunc sunt et terra, el in quo revelabitur dies Domini: liuiusinodi, inquam, ignis nonnisi ineptissima locutione diceretur de aliquo quod non es­ set ipsis impiis extrinsecum, sed ab intimis eorum oriens, in intimis quoque eorum immaneret, quemadmodum iis placet qui Origenem secuti, ignem interpretantur conscientiam pec­ catorum et poenitudinem intima cordis urentem. At. dices eamdem esse rationem de igne ac de verme, de quo Isai. LXVI-24: Vermis eorum non morietur. et ignis eo­ rum non eTtinguetur. Atqui vermis est metaphorice accipien­ dus. Ergo et ignis. — Respondeo: Dist. mai. Est eadem ratio quoad interminabilitatem cruciatus, conc. Quoad proprietatem acceptionis tam vermis quam ignis, net/. In hoc enim paritas multipliciter deficere ostenditur. Primo quia de igne constans est et ubique repetita asseveratio; de verme autem non ita. Se­ cundo quia usualis et trita est metaphora, qua vel remorsus conscientiae vel animi moeror vermis nominatur, iuxta illud Prov. XXV-20: Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tri­ stitia viri nocet cordi. At nescio utrum vel unum exemplum e Scriptura adduci possit, in quo ignis pro causa afflictionis me­ re interna positus sit. Tertio denique quia vermis affligens et corrodens semper exhibetur ut ab intimis pullulans et ex putri generatus; quod sane ad litteram verificari nequit, nec quan­ tum ad animas separatas, nec quantum ad corpora post resur­ rectionem. Superest igitur ut usualis figura sermonis ibi agno­ scatur; nunc autem metaphorica acceptio omnino repugnat iis quae de igne inferni diserte nos Scriptura edocet, ut dictum est supra, et ideo non est similis ratio. Sed iam instabis dicendo quod de igne quoque est ratio cogens ne proprie accipiatur, quia ut sibi obiicit Augustinus 1. 21 de civit, c. 10 : « Si non erit ignis incorporalis, sed cor« poralis, tactu noxius, ut eo possint corpora cruciari, quomodo « in eo erit etiam poena spirituum malignorum? Idem quippe « ignis erit supplicio hominum attributus et daemonum, dicente HE INFERNO 'J| «Christo: Discedite in. ignem 'iftermim qui paratus ext dia· «bolo et angelis sais ... Unde sic formatur argumentum : Im­ possibile est ut corporeus ignis torqueat spiritus incorporeos. Sed ignis inferni ille ipse est qui paratus est spiritibus seu daemonibus ab omni materia separatis. Ergo corporeus et ma­ teria constans nequaquam esse potest. — Respondeo: Disl. mai. Impossibile est ut corporeus ignis torqueat spiritus incor­ poreos ex sola virtute suae naturae, conc. mai. Ut instrumen­ tum divinae justitiae, subdist. Tamquam inferens passionem vel corpoream vel animalem, conc. Tamquam ingerens passio­ nem spiritualem, id est afflictionem et tristitiam secundum quod media apprehensione esse potest in appetitu intellectivo, neg. mai. In quo quidem aliqualiter iuvari possumus cogitando quantum valeat horribilis visio ad cruciandam et terrendam animam, praesertim si huic visioni contra omnem suam volun­ tatem anima alligetur, et visio ipsa se habeat per modum con­ tinuae cuiusdam obsessionis. Pone ergo spiritus in inferno al­ ligatos aeternae et semper actuali apprehensioni illius ignis quem in suae irae perenne instrumentum succendit Deus, et iam apparebit posse ignem corporeum incorporeas mentes cru­ ciare et affligere. Sive ergo solus ille admittatur modus, sive addantur etiam alii de quibus inter se disputant theologi, sem­ per rationabilis videbitur sententia Augustini ubi supra: Cur « non dicamus, inquit, quamvis miris, tamen veris modis etiam « spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis affligi, si « spiritus hominum, etiam ipsi profecto incorporei, et nunc « potuerunt includi corporalibus membris, et tunc poterunt « corporum suorum vinculis insolubiliter alligari.' Adhaere«< bunt ergo spiritus daemonum, imo spiritus daemones, licet « incorporei, corporeis ignibus cruciandi: non ut ignes ipsi qui« bus adhaerebunt, eorum i unctura inspirentur..., sed ut dixi. « miris et ineffabilibus modis adhaerendo, accipientes ex igni« bus poenam, non dantes ignibus vitam ». Frustra etiam muniret se aliquis auctoritate quorumdam Patrum, puta Ambrosii 1. 7 in Luc. n. 14, Theophylacti in 92 QUAEST. ΙΠ. cep. 9 Marci, et Damasceni in fine operis de fide orthdoxa. Nam in primis, dici forsitan posset, non eas esse auctoritates quae sibimetipsis semper constent, aut interpretationem non patiantur. Certe cum Damascenus ignem asserit, non qui instar nostri materia constet, sed qualem Deus norit (1), non absolute corporeum ignem negat, sed ignem qui sit sicut ille quem novimus et experimur, nimirum pabuli egens, et consu­ mens corpora ex quarum combustione alimentum capit. Et idem ille Ambrosius qui in Lucam ubi supra, dixit: «Ergo «neque est ignis aliquis perpetuus flammarum corporalium, « neque vermis est corporalis... Ignis est quem generat rnoesti« tia delictorum»), alibi in enarrationibus super Psalmum 118 passim, et super Psalmum 36, n. 26, aliter omnino sentire vi­ detur. Quidquid vero sit, extra omnem controversiam positum est. quod non omnia quae nonnulli dixerunt Patres in re non­ dum plane eliquata, causam semper suppeditent libere opinan­ di. etiam postquam facta est in Ecclesia doctrinae explicatio, et accessit universalis consensus omnium scholarum et proba­ torum theologorum. Alioquin, usque nunc liberae manerent opiniones quas certo certius orthodoxia iam non patitur, ut est exempli gratia, opinio illa quae angelis tribuebat corpora, aut illa alia solemni indicio confixa, quae differebat in sanctis vi­ sionem Dei usque in iudicii diem. Denique adhuc magis explodenda est ratio eorum qui ex pruritu emolliendi tremendam veritatem poenarum aeterna­ rum. et construendi infernum a quo humana carna Iit as non adeo refugeret, tali utuntur argumento: Si, inquiunt, poenae illae tam graves exsisterent sicut vulgo esse existimantur, quo­ modo tandem fieri posset ut diabolus qui omnium damnatorum caput et princeps, in miseria quoque damnatorum obtinet prin­ cipalitatem, adhuc occupari posset in decipiendo et lentando homines? Quomodo explicarentur ea quae in exorcismis eve­ niunt in quibus videntur quandoque daemones ludere, irride* (1) L 4 de fide orth. c. 27. DE INFERNO 93 re. et cachinnari.' Quomodo Satanas incenso adorationis tanto­ pere delectaretur, et pro retinendo mundi principatu tam de­ sperate concertaret ' Certe doloris intensitas omnem aliam ope­ rationem impedire atque suspendere solet. Pone hominem in rogo medias inter flammas: numquid forte in tanto tormento positus, adhuc de aliis poterit esse sollicitus, et non totus in suo dolore immerto-tur? Atque hoc quidem modo ingeniosi isti auctores ratiocinantur. Sed si qua in eo ratiocinio apparentia est veritatis, non­ nisi ex falsa et valde grossa imaginatione qua imaginantur conditionem spirituum eamdem cum nostra in hoc praesenti corruptibilitatis statu. Quippe apud nos intensus dolor impedit et suspendit operationes alias, quia in nostra mortali vita omnis omnino operatio, etiam intellectus et voluntatis, requi­ rit conatum corporalem et expensam vitalium fluidorum; quae si in una parte consumantur ac veluti absorbeantur, conse­ quens est ut ad caeteras functiones desint. At ridiculum sane esset conditionem hanc transferre ad spiritus angelicos vel animas separatas, imo et ad integrum hominem postquam in futura resurrectione incorruptibile corpus acceperit. Neque enim erit tunc quoad ipsa corpora idem patiendi modus ac nunc, sed ibi quoque id futurum est quod oculus non vidit et auris non audivit. Duo igitur interim certissime tenenda. Primo quod non oportet ea quae ad vitam futuram spectant, reducere ad men­ suram eorum quae in praesenti experimur. Secundo quod in aeternum permanet eloquium Veritatis: Horrendum est inci­ dere in manus Dei viventis, et iterum: Bonum erat ei si natus non fuisset homo ille. 94 QUAEST. Quaestio IV. IV. DE PURGATORIO Deinde considerandum est de purgatorio. 1:1 primo de exsistentia puigatorii. Secundo de durat ione eius. Tertio de poenis animarum quae in eo detinentur. THESIS V. Dogma fidei catholicae est, existere purgatorium, in quo post mortem poenis purgantur qui vere poenitentes in Dei caritate de­ cesserunt, antequam dignis poenitentiae fructibus de commissis sa­ tisfecerint et omissis. Propositio integra est Concilii Florentini in definitione fidei seu decreto unionis Graecorum, apud Denzinger n. 588. Ex cuius tenore decreti constat causam poenarum purgatorii assignari omne peccatum pro quo homo in Dei charitate de­ cedens, plenam remissionem non est consecutus. Non ergo imaginaberis sola venialia puniri in purgatorio, sed firmiter tenebis ibi expiari \el maxime, mortalia quae ante terminum viae iam fuerunt remissa quoad culpam, nondum tamen, sal­ tem de integro, quoad remanentem illum temporalis poenae reatum de quo agunt theologi in tractatu de Poenitentia (1). Proinde, si quando specialis connexio ponitur inter purgato­ rium et venialia, hoc ideo est, quia mortali peccato non debe­ tur poena tantum transitoria nisi aliqua suppositione facta, id est si iam ablata sit eius macula per iustificationis gratiam; veniali autem debetur antecedenter et per se. Caeterum, quid(1) Vide in tertiani partem, Q. 86, n.5; et de Peccatis, thes. 7 in corollario. ΠΕ PI RGATORIO quid in hac vita «lignis satisfactionibus remissum non est Ί|, in futura vita usque ad plenam remissionem expurgandum re­ linquitur Et hoc sensu asseritur nunc contra haereticos pur­ gatorii exsistentia, pro qua. non traditionis modo, sed et Scripturae quae in canone est (2), certissima prostant testi­ monia. § 1· Porro primum caput probationis desumitur ex oratione pro mortuis, qualis semper in usu fuit in ecclesiis fidelium, vi­ delicet pro eis mortuis qui praesumuntur decessisse in Dei gratia, et tamen ad refrigerii sedem, utpote adhuc vinculis peccatorum constricti, nondum pervenisse. Si enim eiusrnodi suffragia in monumentis revelationis instituta, laudata, omnique ope commendata inveniuntur, eo ipso pro revelato dogma­ te habendum est. esse aliquod receptaculum in quo post mor­ tem animae sanctae propter peccata in vita commissa poenis detinentur, donec plene purgatae ad beatorum transeant so­ cietatem. Atqui revera, in religione revelata tam Veteris quam Novi Testamenti, haec ipsa pro mortuis oratio certissimis aucto­ ritatibus communitur. Ut autem a Veteri Testamento exordiar, apertissimus necnon et notissimus locus est 2 Mach. XII-39: Sequenti dit rend cum suis ludus, ut corpora prostratorum tolleret. ?f cum paTentibus poneret in sepulcris paternis. Invenerunt autrui sub tunicis interfectorum de donariis idolorum. . a quibus 1er pro­ hibet ludaeos. Dinnilms ergo manifestum factum est. ob hanc tl) Dignis satisfactionibus, inquam. Quae tamen possunt esse etiam ab extrinseco sub certis conditionibus applicatae, prout ex­ plicari solet cum de indulgentiis sermo est, vel de reversibilitatr satisfactionum generatim. (2) In bulla Leonis X contra Lutherum damnatur haec propo­ sitio, quae est 37’ : Purgatorium nou potest probari er sacra Seri, ptura quae sit in canone. 96 QliAEST. IV. Ca,lsam eos corruisse. Omnes itaque bene dire runt iuslum iudi. cnun Dei, qui occulta fecerat manifesta. Atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum cal delictum oblivioni traderetur. At fortissimus ludas horlalmiur populum conser­ vare se sine peccato, sub oculis videntes quae facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt. Et facta collatione, misit letwolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans... EI quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam ha­ berent repositam gratiam. Sancta ergo cf salubris est cogitatio pro defunctis exorare ut a peccatis solvuntur. Quo in loco ha­ bes omnia quae ad rem praesentem faciunt. Est enim sermo de mortuis qui sancta morte obiisse supponuntur, ut expresse dicitur vers. 45. Et iam superius notatum est, nihil omnino referre an peccatum quod admiserant, mortale fuerit vel »«· niale tantum, quia pro mortali quoque peccato locus est contri­ tioni et poenitentiae in extremis quae etiam tanto meliori iure erat in casu praesumenda, quod pro patriis legibus sanctissimaque religione in bello sacro decertantes isti occubuerant (1). Praeterea, factum ludae Machabaei a Scriptura laudatur tam­ quam ex vera fide et religiosa voluntate profectum. Denique expressa conclusio est in asserta sanctitate orationis quae fit pro defunctis ut a peccatis solvantur, hoc est a poenis pecca­ torum; tunc enim ultima peccati solutio est, cum dimissa tota (1) « Il ne sert de rien de répliquer (pie Faction de Judas « Machabée était manifestement irrégulière, puisque les morts pour «lesquels il fit offrir des sacrifices étaient «les gens morts dans le « crime, ή qui on avait trouvé des viandes immolées aux idoles, «et que Dieu avait punis pour cela. Car Judas Machabée... en tout «cas ignorait s’ils ne s’étaient pas repentis de ce péché. Ce grand «homme savait que tous ceux que Dieu fait servir d’exemple aux «autres, ne sont pas pour cela toujours damnés sans miséricorde. « Ainsi il avait raison d’avoir recours aux sacrifices, et son action «où personne ne remarque rien d’extraordinaire, non plus que dans «la louange que lui donne l’auteur de ce livre, fait voir qu’il était «dès lore étabbli parmi les Jufis, qu’il restait une expiation et des «sacrifices pour les morts». Bossuet, Defense de la tradition sur la communion sous une espèce, c. 8 BE PI’RGVTORIO 97 peccati poena, pl- num libertatem ab omnibus peccati sequelis anima consequitur. Et nota quod lactum ludae Machabaef prodit etiam usum ac coiisuetudin- 10 in antiqua Synagoga exsistentem. Nota quod ex eodem facto luc ui accipere possunt aliqua alia Scripturae loca quae per ■'nia et ambigua non diffitemur, vehit cum 1 Reg. XXXI. - i 1 il· - 1. pro mortuis luctus et ieiunium indicitur, vel cum Ionias senior inter caetera pietatis prae­ cepta mandat lili<> >uo dicens: Panem Inum cum esurienHhua el Ci/enis comede. r/ de ipsliinentis tuis nudos teye. Panem tuum el vinum Inum super sepulturam iusli constitue, et noli ex eo manduca ve el bibere cum peccatoribus 1). Ubi a Ilusio fieri videtur ad mormii Gentilium qui super tumulos defuncto­ rum cibos et vina conferebant, quasi solatium inde mortuis proveniret. A qua superstitione filium suum avertens Tobias, hortatur ut de pane et vino suo pro iusto defuncto largiatur pauperibus eleemosynam quae animae eius possit prodesse per modum suffragii. Denique non improbabiliter censent multi, ad hoc quoque pertinere id quod Paulus in 1 Cor XV-29 dicit de iis qui baptizantur pro mortuis, per allusionem ad morem apud ludaeos obtinentem assumendi purificationes et poeni­ tentias pro requie mortuorum. Quidquid vero de hoc sil. fidei antiquae Synagogae documentum omni exceptione maius in eo est, quod usque in hodiernum diem ex immemorabili traditione maiorum ludaei pro suis defunctis orant (2 . Quare non mul­ tum proficient Protestantes, canonicitatem libri Macliabaeorum ex arbitrio reiiciendo. Adhuc enim contra eos facit oratio pro mortuis (cum qua intime connectitur fides purgatorii), prout fuit in communi usu antiqui populi Dei. Et mullo magis eos ferit universalis disciplina totius ab initio populi Christiani apostolorum institutione formati; cuius quidem disciplinae si (1) Tob. IV-17. (2) «La prière pour les morts se trouve dans toutes les synagogues des Juifs, ec dans leurs rituels les plus autentiques*. Bossuet, I. c. De Xovtaeimie 98 < QUAEST. IV. omnia testimonia referre opus esset. nec ipsum arbitror «mundum capere posse eos qui scribendi sunt libros». In Constitutionibus apostolicis I s. <· u sic legitur: «Pro fratribus nostris qui in Christo i- quieverunt, oremus « ut hominum amans Deus, qui animam defuncti suscepit, ei « remittat omne peccatum voluntarium ac non voluntarium, el « propitius clemensque factus, collocet eum in regione piorum «quiescentium in sinu Abrahae, cum omnibus qui a saeculo «placuerunt Deo. ac eius voluntatem !··(-· runt; unde aufugit «dolor, tristitia et gemitus, etc. ». — Tertullianus de Monoga­ mia c. 10 ait: « Eniinvero (vidua Christiana pro anima eius « (mariti) orat, et refrigerium interim adpostulat ei, et in prima «resurrectione consortium, et offert annuis diebus dormitionis «eius». Et idem repetit, Exhort, ad castit. c. II. — Cyprianus epist. 66, de quodam Victore defuncto ad clerum et plebem Furnis consistentem scribit: « Et ideo Victor, cum contra for« mani nuper in concilio a sacerdotibus datam. Geminium Fau« stum presbyterum ausus sit (testamento) tutorem constitue«re. non est quod pro dormitione eius apud vos fiat oblatio, «aut deprecatio aliqua nomine eius in Ecclesia frequentetur, «ut... caeleris fratribus detur exemplum ne quis sacerdotes « et ministros Dei altari eius et Ecclesiae vacantes, ad saecu« lares molestias devocet ». — Arnobius 1. 4 c. Gent. 36, paga­ nos Christianorum persecutores Ius redarguit verbis: «Nam «nostra quidem scripta cur ignibus meruerunt dari? cur im« maniter conventicula dirui? in quibus summus oratur Deus, «pax cunctis et venia postulatur, magistratibus, exercitibus, « regibus, familiaribus, inimicis, adhuc vitam degentibus, et « resolutis corporum vinctione ». — Ambrosius in funebribus orationibus quae sunt apud omnes notissimae, Valentiniano et Theodosio imperatoribus requiem precatur, et oblationes cum orationibus pro iis faciendas admonet. — Hieronymus epist. 06, n. 5, Pammachium laudat quod animae uxoris de­ functae eleemosynis suffragetur: « Caeteri mariti, inquit, su« per tinnulos coniugum spargunt violas, rosas, lilia, floresque DE PURGATORIO 99 « purpureos, et dolorem pectoris his officiis consolantur Pam« machius noster -amiam favillam ossaque veneranda elee« mosynae balsamis rigat. His pigmentis atque odoribus fovet «cineres quiescentes, sciens scriptum: Sicut aqua extinguit «ignem, ita eleemosyna peccatum» (1). — Epiphanias, Hae­ res. 75, c. I, Aerium refert in numerum haereticorum, quod inter alia dixerit : Quae rallo esi, post obitum mortuorum ap­ pellare nomina? Nam ul vinus oret, aut in pauperes bona sua dispenset, quid > i ea re tandem ad mortuum redit? Tum c. 8-9 hunc errorem confutat, ad Ecclesiae traditionem seu le­ gem potissimum appellando (2). — Cyrillus Hierosolymita­ nus, catech. 23, n. *.i. ordinem sacrae liturgiae exponens dicit: «Postea recordamur eorum quoque qui obdormierunt: pri­ ce mum... apostolorum, martyrum, ut Deus eorum precibus ora« tionem nostram suscipiat. Deinde et pro defunctis sanctis « patribus et episcopis et omnibus generatim qui inter nos vi« ta functi sunt oramus: maximum hoc credentes adiumen« tum illis animabus fore, pro quibus oratio defertur, dum «sancta et perquam tremenda coram iacet victima. Christum « mactatum pro peccatis nostris offerimus, clementem Deum « cum pro illis turn pro nobis demereri et propitiare satagen« tes ». — Magnus etiam sanctus Basilius in orationibus, quae in vigilia Pentecostes genu flexo dici solebant, in una earum sic pro mortuis mat: Exaudi nos humiles supplicantes... et da requiem animubus servorum tuorum praedormientium. in loco lucido, in loco virenti, in loco refectionis, unde dolor, gemitus et moeslitia longe depulsa sunt, el statue spiritus eorum in tabernaculis iustorum pacis atque remissionis. In exsequiis vero mortuorum sic vice defuncti Salvatorem al­ loquitur: Imago sum tuae ineffabilis gloriae, quamvis feram stigmata peccatorum. Figmenti lui Domine, miserere, el pie· (1) Huic Hieronymi epistolae gemina est epist. 13 S. Paulini Nolani ad eunidem Pammachium. (2) Epiphanio adi unge Augustinum 1. de haeresibns. c. 53 et Damascenum 1. de haeresibns, c. 75. 10(1 Qf.XEST- l\ tab tua me purga, pufriamque desiit· ι-/tίin largire, ei p rum paradisi curine restitue d). \<·,·.-.imit expressa tertimonia Chrysostomi. Augustini, el Hammoni in praecedenti quaestione iain allata. Accedunt el nmimmenta liturgiaruni omnium 1am Orientalium quam Occidentalium quae hic tran­ scribere nun vacat. Haec igitur indubia argumenta sunt ind itulionis quae ai» ipsis Christi apostolis profecta, in totam manavit Ecclesiam; in qua quidem institutione continetur apertissime fides cuius­ dam status seu receptaculi, in quo animae fidelium luunt poenas peccatis debitas, antequam admittantur in beatitudinem. Iit hoc vocamus purgatorium. § 2. Alterum caput demonstrationis est ex loco Apostoli, 1 Cor. 111. 11-15: Fundamentum aliud nemo potest ponere prae­ ter id quod positum est, quod est Christus lesus. Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, la­ pides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscuiusque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscuiusque, opus quale sit, ignis probabit. Si cuius opus arserit detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Huius loci tres tantum sunt expositiones possibiles, quatenus ignis de quo hic sermo, vel est ignis tribulationis praesentis vitae, vel est ignis puniens peccata in altera vita, et siquidem in altera vita, vel ignis ae­ ternus inferni, vel ignis quidam purgatorius. Atqui nec de praesenti tribulatione, nec de igne inferni accipi possunt verba Apostoli. Non de praesenti tribulatione, tum quia dies Domini in quo ignis ille probabit opera, constanter accipitur in Scriptu­ ris pro tempore iudicii et retributionis post hanc vitam: tum (1) Acta Concilii Florentini, Collât, 22, in deputatorum cedula de purgatorio. DE PI HGVÏORIO loi quin tribulation»·- pi ■;»■■-i iites nequaquam manifestam faciunt qualitatem operum. · <1 communes sunt et Ionis et malis, imo vero speciali qimdam privilegio melioribus et sanctioribus ple­ rumque reservantur. Nec etiam «b· tuite inferni. Primo, quia illi qui deputan­ tur igni aetfiiH nullo imulo dici possunt habere in corde Chri­ stum loco fundamenti, quandoquidem, ut ratiocinatur Augu­ stinus l'.ncliiii'l c. G'.>, in aedificio prius non est aliquid fun­ damento, et ei. si Christus in corde tenet fundamenti locum, nihil ei anteponitur, sed mavult homo rebus omnibus magis carere quam Christo. Secundo, quia multo minus de iisdem verum esse potest quod salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. Et licet censeat Chrysostomus, idem esse salvum fore per ignem, ac nunquam in igne mori seu nunquam redigi in nihi­ lum, sed semper manere superstitem sustinendo cruciatus ae­ ternos. tamen interpretatio ista adeo violenta est. ut omnem superet credibilitatem. Nusquam enim salus sic accipitur, si­ ve in Scripturis, sive in communi omnium hominum loquendi modo: «Vox illa saVsabitur, salutem, auxilium, liberationem « a malis, et refrigerium et similia denotat, et bonum quid « significare inteliigitur, atque ita accipitur, non autem ma« lum. Ecce verbum hoc salvari in bonam, non in malam su« mitur partem ». Ita Patres Latini in Concilio Florentino, collât, antesynod. de igne purgatorio. Denique, ille tantum dicitur per ignem salvari, qui igne ad tempus purgatur, ut inde integer exeat et veges. Restat igitur una sola admissibilis interpretati»». de igne puniente in futura vita, eodemque transitorio, propter eos qui fundamento fidei vivae iuxtaposita habebunt lignum, foenum. et stipulam, id est venialium reatus peccatorum (1). secundum quod in tractatu de peccatis sat fuse declaratum est Ita (1) Nota quod in reatibus venialium, propter paritatem rationis oportet quoque intelligere remanentes reatus mortalium iam remisso­ rum quoad formalitatem aversionis seu eontrarietatis ad charitatem. (2) Vide de natura et ratione peccati personalis, thés. S. 102 QIAEST. IV. nimirum ut totius sententiae apostolicae sensus sit· « jn ( « turn saeculo atque in indicio Dei <\;imimindM „ * 'ΐΊΐιι.ιΐΗΐ,ι opeia eurum «qui Christum in hac vita pro fundamento retinuerunt. Quae «quidem opera si bona inventa fuerint. qualia significantur «per aurum, argentum, et lapides pretiosos, non consumentur «ab igne purgationis, sed permanebunt .( sustinebunt iudi« ciuni Dei, et qui ea fecerint, mercedem pro illis accipient. « Sin autem fuerint inventa mala, salvo inierim fundamento, «id est minuta ac venialia quae fundament uni non evertunt, « cuiusmodi significantur per ligna, focnuin, stipulam, detri«mentum illorum operum patietur qui ea fecerit. Ipse autem « salvus erit tamquam per ignem quemdam purgationis et pu« nitionis divinae, qua videlicet, expurgatis sordibus et reli« quiis peccatorum, ipse tandem perfecte mundus et regno « Dei idoneus inveniatur » (1). Nec obstat quod Apostolus eum denuntiet diem qui alias consummatio saeculi et adventus gloriae 1). N. 1 C. appella­ tur. quasi hinc sequeretur nihil ibi esse connexionis cum pur­ gatorio quod nunc est. Nam quantum ad diem illum ultimum qui in igne revelabitur, considerandum quod aliquid habebit ad praesentem vitam pertinens, et aliquid ad futuram. Ad praesentem vitam pertinebit conflagrationis ignis, secundum quod naturali sua virtute mortem afferet omnibus hominibus qui tunc vivi reperientur super terram. Et hoc modo ignis ille non probabit opera; hoc modo indifferenter aget et in bonos et in malos; hoc modo, sicut in incendio quopiam, alios citius forsitan interficiet, alios diutius exercebit, secundum diversam naturalium causarum applicationem contingentemve habitudinem; hoc denique modo, quidquid de illo dicitur nullum habet respectum ad nos, vel ad alios iam mortuos, aut ante mundi finem morituros. At vero, futuri saeculi erit idem ille conflagrationis ignis, quatenus statim post illatam omni­ bus vivis mortem corporalem, et ante generalem resurrectio(1) Estiue iu IV, 21, par. I. DE PI R'.VfORIO l«3 nem quae renovationem caeli et terrae consequetui 2 Petr. 111. 7-13), animas puniet purgabitque tamquam divinae laeti­ tiae instrumentum. ··« Ime alio modo considerat hunc ignem Apostolus, (.mn icitur in ordine ad divinam justitiam alte­ rius vitae, eadem omnium conditio sit, necesse est ut in igne qui ultimum iu. Et in Isai. LXVI : ■ Sicut « diaboli... credimus aeterna tormenta, sic... Christianorum « quorum opera in igne probanda sunt atque purganda, mo« deratam arbitramur et mixtam clementiae sententiam iudi« cis >i. — Item Basilius 1. de Spir. Sancto, c. 10: ·· Baptismum « ignis (Matth. IH-11). probationem quae fiet in iudicio di« cit, quemadmodum Apostolus ait: Uniuscuiusque opus quale «sit, ignis probabit, et rursus: Dies enim Domini declarabit « quod in igne patefit ». Cui consonat Nazianzenus, Orat. n. 19, quemdam ignis baptismum in altero aevo commemorans. « qui postremus baptismus est, nec solum acerbior, sed et diu« turnior, qui crassam materiam instar fueni depascitur, ac « omnis vitii levitatem absumit ». — Item CyrilL Hieros. Ca- 104 ur.u.si. n tech. 15. n. 81. ..Si quis aurea Iml·.·,·.. ..ρ,.,·Πι illuetrioHel; « si quis stipulae similem operatiomni habuerit, a|> jgIle com. <■ buretur ». — Item Paulinus, epist ad Severum, n. 2: «Oremus, inquit, Dominum, ut docent nos facere voluntates «suas, et'spiritus eius bonus deducat n»> m viam rectam, ne « labor noster inveniatur ligna, fenum, stipula, sed potius ar« genium, aurum, lapides pretiosi et \i\i inveniamur in niu« ris Jerusalem illius caelestis et liberae quae aedificatur ut « civitas... Haec est domus illa non manufacta, in qua si ha« bitemus iis operibus quibus cives sanctorum fieri mereamur, « non ardebit opus nostrum, et ignis ille sapiens transeuntes «nos per examen suum, non severo ardore ambiet puniendos, « sed ut commendatos suscipiens blando lambet attactu ». — Item Augustinus Enarrat, in Psalm. 6, n. 3. et in Psalm. 37, n. 3, et in Psalm. 80, n. 20, et in Psalm. 103. n a. ubi sic di­ cit: « Si aedificaverit super fundamentum ligna, fenum, sti« pulam, id est amores saeculares fundamento fidei suae su« peraedificaverit; tamen si in fundamento sit Christus, ut « primum locum habeat in corde, et ei nihil omnino antepo« natur... veniet caminus, incendet ligna, fenum, stipulam; « ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Hoc aget « caminus. Alios in sinistram separabit, alios in dexteram « quodammodo eliquabit ». — Item Gregorius Magnus, in pri­ mum Psalmum poenitentialem, η. 1 : « Quia post mortem car« nis alii aeternis deputantur suppliciis, et alii ad vitam per « ignem transeunt purgationis, fidelis anima non solum furo« rem timet, sed etiam iram abhorret, teste beato Augustino, « Hi omnes qui non posuerunt sibi fundamentum Christum, « in furore arguuntur, quia aeterno igne cruciantur. Qui au" tem fundamento superposuerunt lignum, fenum, stipulam, “ in ira corripiuntur, quia igne purgati, ad beatitudinis re« quiem deducuntur ». Accedit demum nd purgatorii dogma firmandum, prae­ ter rationes theologica» per se obvias, consensus Graecorum cum Latinis, apostolicae traditionis indicium certissimum. DE PI RGATOniO 105 Qua ill re emit. a<·< d1 m udum est quod scripsit S. Thomas in duobus opusculis im unam aut alteram particularem eorum sectam intend· -bm vel certe aequivocis deceptus est docu­ mentis. (laetorum. Graecos non ; .odo antiquiores, sed et po­ steriores, ac ί liGinaticoS veritatem catholicam in hac re te­ nuisse, testaid tn acta Concilii Florentini Iam in principio quam in conclusi.... , ut recte notavit Estius in IV. Dist. 21 2. Nam utrubique Graeci simpliciter confessi sunt purgato­ rium tamquam rem apud suos indubitatam, in hoc tantum a Latinis discrepantes, quod non verum ignem, sed obscurita­ tem seu turbinem seu quid aliud ibi esse dicerent, quodque sententiam .Apostoli 1 Cor. III, Chrysostomum secuti, de in­ ferno interpretarentur (1). Nullus ergo dissensus fuit quoad rei substantiam. Ne quid tamen obscuritatis remaneret, soleniniter definitum fuit dogma in ipso primum Concilio Flo­ rentino, Graecis ut dictum est) assentientibus. et postea in Tridentino contra novam haeresim Protestantsum. § 3. Superest ut satisfiat rationibus haereticorum, quas refert et solvit Estius loco supra citato § t. ut sequitur. Dicunt primo: Apocal. XVI-13, audiri! lounnes tocem (1) In collatione antesynodali nie legitur: «Respondentibus «Graecis dixit Ephesius: Quaecumque dixistis, et sanctorum tes· « timonia quae recitastis, Graecorum ecclesia recipit et legit, parumqiie « inter nos hac in re differt. Caetorum responsionem nostram seri« ptam dabimus. Et date nobis, inquit, scripturam, ut ad singula » capita respondeamus, et quomodo a Graecis intelligatnr et quaenam « est differentia... Est igitur haec differentia. Graeci enim poenam, «moerorem, et poenae locum asserunt, sed non per ignem. Itali « vero poenam purgationemque per ignem ». — Et in collatione « ultima: « Haec fuere quae do purgatorio prodita sunt, diebus certis «ad invicem discussa, et Graeci cum Latinis Patribus in hanc « cedulam convenere: &’ vere poenitentes in Dei caritate decesserint « anteguam dignis poenitentiae fructibus de commissis satisfecerint et u omissis, eorum animae poenis purgatorii» post mortem purgari, etc. >. 106 Qt.AEST. η. dr rorlo direntrm sibi: Scribe : bi-iili muiliû η ■ ' qui in Domino moriunlur, amodo i,un dicit Spiritu s ni a labori, bus suis. Quotquot igilur morinnlni in Dnniino. siatim pool mortem a laboribus rcqiiiesciinl. Srd ho· , ■ ·,,„, „„„ ,.SK( „ quibusdam eorum adhuc essent subeundi qravissimi cruciatus purgatorii. — Respondeo, requiem quid, η i repromitti statim el sine dilatione, sed secundum merita operum quae sequun­ tur illos», ut in auctoritate allata additur. Subintelligitur ergo quaedam apposita conditio: si opera adhuc luenda non su­ persint. Quamquam et de mortuis qui in purgatorio sunt, quadantenus iam velificetur quod requiescunt, idque propter omnimodam securitatem accipiendae aliquando mercedis ae­ ternae, tum etiam propter cessationem periculosae aleae cum qua contra carnem e‘t diabolum hic decertabant, tum denique propter inamissibilem atque inviolabilem perfectionem charitatis quae eos in ordinis tranquillitate iam constituit. Unde in canone missae dicuntur quiescentes in Christo ac dormien­ tes in sommo pacis, et tamen adhuc pro eis locus refrigerii, lu­ cis, et pacis imploratur. Dicunt secundo: Si ceciderit lignum ad austrum aut aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit, inquit Eccle­ siastes Xl-3. Ergo praeter caelum et infernum non est locus medius in quo homo nlOfiens ad tempus recipiatur. — Respon­ deo. sensum huius Scripturae esse, quod homo in morte con­ sequitur statum immutabilem de bonitate in malitiam, aut de malitia in bonitatem, est ;ue vel confirmatus in bono quod si­ gnificatur per austrum, vel obstinatus in malo quod signifi­ catur per aquilonem. Porro animae purgatorii revera sunt in statu immutabili bonitatis, tametsi adhuc impediatur ultima eius consummatio quae est per l.eatitudinem, ut supra ex Caietano in tertiam partem, Q. 59, a. 5, notatum est. Tertio opponunt varius Patrum sentenliaes in quibus di­ citur·. Non esse locum satisfactioni post mortem; esse quidem locum poenae, sed non emendationi; in hac vita tantum prae­ scriptum esse tempus poenitentiae et remissionis. Qualem DF. PURGATORIO jQ" unumquemque Η·ιιιΐ.·ιιΐi;i et emendatione qua quis ad Deum con­ vertitur, de i · ■ i. 11 - ~ i « >i ie mortalium quoad culpam, de sponta­ neis ac liberis aiisfaclionibus per quas graviores poenae vi­ tae futurae redimuntur. .Altera inculcat cessare meritum vel demeritum post mortem, adeoque gradum gloriae unicuique retribuendum · «JUod scilicet peccatis ..I n»» „ rum animae in ......... al.eant tenebricoaum. in locum moera« ris, in quo a.l t.i.q.ns versentur in moerore et poenis, divino «.lumine privata· . i.«iru.-ntur vero, hoc est a loco illo obscur» «i et afflictione I i I .«· ι ·· i it »i r et absolvantur precibus et sacrifi­ ce ità sacerdotum ;»· .·!·. mosynis, non autem igne». Ubi vides concordem (.rm cm uni et Latinorum sententiam, etsi n>>n quoad ignem, at ■· it.· quoad durationem purgatorii. In quo quidem manifestum per se est. quod praesens et luturum sae­ culum non sumuntur ibi pro praesenti et futura vita, sed sae­ culum praesens idem est ac tempus quod nunc currit usque ad ultimum ac generale iudicium, saeculum vero futurum, idem ac aevum quod in indicio ipso solemn i ter dedicabitur, et nullum habiturum est finem. Purgatorium ergo non fore nisi usque ad consummationem omnium in iudicio universali, rata fixaque utriusque ecclesiae sententia fuit, quoniam ex utraque parte tempus purgatorii dicitur tempus praesens, saeculum praesens, per oppositionem ad futurum ut supra. Et re quidem vera, aperte nos edocet Scriptura, fore in iudicio ultimam omnium consummationem. Tres quippe con­ summationes commemorantur in Scripturis. Prima fuit quando complevit Deus opus suum quod fecerat, et requievit di·· se­ ptimo ab universo opere quod patrarut. et est. intelligenda de consummatione operum naturae. Secunda fuit quando monens Redemptor dixit. consummatum esi, et intelligitur de con­ summatione operis gratiae, quia gratia et veritas per lesum Christum facta est. Tertia demum veniet in fine mundi, quan­ do erit coelestis Jerusalem omni ex parte perfecta, et totum universum quod ad eam ordinatur ut ad finem, immobili or­ dine compositum. Et nunc quidem, quamdiu aevum praesens volvitur, praeciduntur de montibus lapides, coaptantur, con­ quadrantur ut intrent in structuram sempiternam. Nunc sin­ gulae partes singillatim praeparantur, et expoliuntur, et per­ purgantur, quoniam muri civitatis iaspis et sapphirus et chal- 11(1 Ql’AEST. IV. cedonius et smaragdus et sarthmix et sardius et chrysolithus et heryllus et thpasius et hyacinthus et amethystus.'itenique non intrabit in eam aliquid coinquinatum. Nunc ergo multi absunt ab illa domo gloriae, ex iis tot el tantis qui in ea sunt cives decreti. E quorum numero,alii nondum fuerunt ad exslstentiam vocati, alii adhuc super terram versantur quasi in manibus artificis, alii demum accipiunt postremum ignis ba­ ptismum in vestibulo vitae aeternae. Tunc autem non ita. quia erit totius structura aedificii undequaque consummata, et domus aeterna dedicabitur, dicente Christo: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Et ibunt hi in vitam aeternam, mali autem in suppli­ cium aeternum. Et non relinquetur locus medius inter gehen­ nam et regnum, quia quidquid transitorium, quidquid via­ le (1), quidquid ex parte est, teste apostolo, in sempiternum evacuabitur . Propterea faciem Christi iudicis praecedet ignis ille con­ flagrationis de quo 1 Cor. 111-13, et 2 Petr. III. 10-13. Prae­ cedet (2), inquam, ad purgandum omnia quae in mundo pur­ gatione indigebunt, ut universali hac purgatione peracta, fiat renovatio coeli et terrae, resurrectio mortuorum, ac deinde iudicium generale. Nec omnino quaerendum quomodo evenire poterit ut omnes illi iusti quibus viae terminum afferet dies (l) Nota quod animae in purgatorio, etsi simpliciter in statu termini, adhuc tamen sunt in via secundum quid. « Dicendum quod x quamvis animae post mortem non sint simpliciter in statu viae, tamen quantum ad aliquid adhuc sunt in via, in quantum scilicet «earum progressus adhuc retardatur ab ultima retributione. Et «ideo simpliciter earum via est circumsepta, ut non possint ul« terius per aliqua opera transmutari secundum statum felicitatis «et miseriae. Sed quantum ad hoc non est circumsepta, quin quantum «ad hoc quod detinentur ab ultima retributione, possint ab aliis «iuvari, quia secundum hoc adhuc sunt in via». Ita S. Thomas, Suppl. Q. 71, a. 2 ad 3. um. (2) « Dicendum quod illa conflagratio quantum ad aui initium - iudicium praecedet. Quod ex Irae manifeste colligi potest nuod «mortuorum resurrectio iudicium praecedit... Simul autem . rit «resurrectio communis, et corporum sanctorum glorificatio 8 1 1>E pl KGVTORIO ill Domini, tam cit<> purgentur: turn quia occultum nobis est, quantum futurum sit intervallum inter conflagrationis ini­ tium et resurrectionis ac indicii tempus; tum praesertim quia hoc habet ordo iustitiae, ut, quod diuturnitati deest. gravitate seu intensitate ρ····ΐι.·. compensetur. Concludendum itaque supereat cum Augustino 1. 21 de civit, c. 13: Temporarias poenas alii in hac vita tantum, alii «post mortem, alii .-t nunc et tunc, verumtarnen ante iudicium «illud severissimum novissimumque patiuntur· Et infra, c. 16: «Quisquis igitur cupit poenas evadere sempiternas, non «solum baptizetur, verum etiam justificetur in Christo, ac sic «vere transeat a diabolo ad Christum. Purgatorias autem poe· « nas nullas futuras opinetur, nisi ante illud ultirnum tre« mendumqm· iudicium ··. «autem cum corpora sanctorum glorificabuntur, etiam tota creatura « eno modo renovabitur, ut, patet per illud quod dicitur Rom. ¥111-21, « quod ipna creatura liberabitur a xerritide corruptioni» in libertatem nf/loriae liliorum lici. Cum ergo conflagratio mundi «it dispositio «ad renovationem praedictam, manife’te potest colligi quod ista «conflagratio quoad purgationem mundi iudicium praecedet. Sed «quoad aliquem actum, qui scilicet est involvere malos, iudicium «sequetur·». Suppl. Q. 74, a. 7. 112 Qt’AEST. IV. THESIS VU. Poena purgatorii est duplex, nimirum poena dilationis gloriae, et poena sensus. Proportionatur In diuturnitate et acerbitate quantitati remanentium reatuum, sed correspondentibus huius vitae poenis semper est gravior. Intolerabilis tamen error esset, in Luthero iam (ludum damnatus, si quis diceret purgantes animas adhuc peccare, aut de sua salute certas et securas non esse. Primam purgatorii poenam esse dilationem visionis bea­ tificae, clarum esse puto omnibus qui vel solos intelligunt ter­ minos. Animas enim purgantes non admitti ad Dei visionem, evidentius est quam ut probatione indigeat. Insuper, dilatio­ nem ipsius visionis habere rationem poenae, ex (pio praeser­ tim propalata est sanctorum via per sanguinem Christi, fa­ cile apparebit cuilibet consideranti poenam esse carenliam omnis boni quod natum est haberi, et (piando deberet haberi. Quas omnes conditiones in casu concurrere, per se apertum est. Sed dilatio gloriae non est sola purgatorii poena. Primo quia alias, in antiquo foedere purgatorium non fuisset distin­ ctum a sinu Abrahae seu limbo patrum. Secundo quia in pur­ gatorio expiatur inordinata creaturae fruitio, quae quidem indebita fruitio ea debet poena puniri, quam sensus poenam vocant theologi. Tertio quia hac in re constans est et perquam evidens totius Ecclesiae persuasio, ne dissentientibus quidem Graecis in Florentino, qui fatebantur moerorem, afflictionem, seu tormentum positivum undecumque tandem proveniens. Solum igitur quaestio superesse potest, an instrumentum poenae ibi sit ignis corporeus, non secus ac in inferno. Et sic non est tanta certitudo, sed sententiam probabilissimam esse dicit Bellarminus 1. 2 de purgat, c. 11. Nititur autem haec sententia testimonio Apostoli: Salvus erit, sic tamen quasi per ignem, id est, sicut salvus efficitur qui prius per ignem purgatiunis transire debet: quem quidem ignem, cum ille ipse sit iu quo revelabitur dies Domini, corporeum et mater · DE PVRGATORIO 113 stantem oportet accipere. Nititur praeterea dictis Patrum, praesertim Augustini et Gregorii, necnon et consensui schola­ sticorum qui non potest nisi temere contemni. In omni autem modo animadvert· > separatam esse causam ignis purgatorii et ignis inferni, et >i qua sit incertitude quoad primum, non­ nisi immerito extendi ad secundum. Unde non est ad rem con­ sideratio qua utitur Vasques in primam partem, Disp. 2-13, c. 1, ubi cum praemisisset non fuisse adhuc expresse defini­ tum ab Ecclesia quod ignis inferni corporeus sit, addit con­ firmationis gratia: Imo cum Graeci in Concilio Florentino « assererent ignem purgatorii non esse verum ac corporeum « ignem, in sessione ultima in definitione fidei, ubi multa con« tra ipsos definiuntur, nihil de igne purgatorii dicitur». Atqui Graeci explicite confitebantur verum ac corporeum ignem inferni, et ignem purgatorii ideo praecise negabant, quia locum Apostoli quem nos tamquam de purgatorio dictum accipimus, ipsi intelligebant de inferno. Ex hoc igitur quod Concilium, in re inter Graecos et Latinos tunc controversa, ab omni definitione abstinere voluit, nullum argumentum ac­ cipere licet, quo veritas ignis infernalis tot Scripturae aucto­ ritatibus inculcata, quacumque tandem ratione aut labefa­ ctetur aut diminuatur. § 2. De gravitate autem poenarum purgatorii notissima sunt loca Augustini, Enarr. in Ps. 37, n. 3, et Gregorii Magni in Psalm. 3 poenitentialem, n. 1. Orat Augustinus Deum, optans in hac vita purgari, et talis reddi cui iam emendatorio igne opus non sit, propter eos qui salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. « Et quia, inquit, dicitur, salvus erit, contemnitur ille » ignis. Jta plane, quamvis salvi per ignem, gravior tamen erit n ille ignis quam quidquid potest homo pati in hac vita. Et n nostis quanta hic passi sunt mali, et possunt pati, tamen « tanta passi sunt, quanta potuerunt pati et boni. Quid enim « quisque maleficus, latro, adulter, sceleratus, sacrilegus perDe Noeeeimie 114 QUAEST. I\ «tulit legibus, quod non pertulit martyr in confessione Chri «sti? Ista ergo quae hic sunt mala, multo faciliora sunt» Augustino consonat Gregorius dicens: Scio futurum esse ut «post hujus vitae exitum alii flammis expientur purgatoriis «alii sententiam aeternae subeanl damnationis. Sed quia il« Ium transitorium ignem omni tribulatione praesenti aestimo «intolerabiliorem, non solum in furare aeternae damnationis «opto non argui, sed etiam in ira transeuntis timeo correptio« ne purgari ». Porro, utriusque assertionem sensu duriori retinuisse vi­ detur S. Thomas in IV, D. 21, Q. 1, a. 1. sic dicens: «In pur« gatorio erit duplex poena: una damni, in quantum scilicet «retardantur a divina visione: alia sensus, secundum quod « ab igne corporali punientur. Et quantum ad utrumque, poei< na purgatorii minima excedit maximam poenam huius vitae, « Quanto enim aliquid magis desideratur, tanto eius absentia « est molestior. Et quia affectus quo desideratur summum bo« num post hanc vitam, in animabus sanctis est intensissimus, « quia non retardatur affectus mole corporis, et etiam quia «terminus fruendi summo bono iam advenisset, nisi aliquid « impediret : ideo de retardatione maxime dolent. Similiter « etiam cum dolor non sit laesio, sed laesionis sensus, tanto « aliquid magis dolet de aliquo laesivo, quanto magis est sen­ te sitivum. Unde laesiones quae fiunt in locis maxime sensibi« libus, sunt maximum dolorem causantes. EI quia lotus sen­ ti sus corporis est ab anima, ideo si in ipsam animam aliquid « laesivum agat, de necessitate oportet quod maxime affliga« tur... Et ideo oportet quod poena purgatorii, quantum ad « poenam damni et sensus, excedat omnem poenam huius « vitae ». Sed baec difficultatem non minimam habent Nam primo. quantum ad poenam damni in purgatorio, omnino valere videntur ea quae post S. Honaventuram ait Bellarminus I ■> de Purg. e. 14, observans quod etsi absentia summi boni ex se generet in amante summam triRfiHnr» «isutiam, tamen mitigatur ÜE PURGATORIO 115 haec tristitia, et levatui magna ex parte propter certam spem illius boni acquirendi. Ista enim certissima spes affert incre­ dibile gaudium, et quo magis appropinquat finis illius exsilii, tanto magis gaudium crescit. Unde etiam alibi notatum est quod dilatio gloriae in purgatorio non habet simpliciter ratio­ nem poenae damni, quandoquidem anima ibi possidet gloriam in radice inamissibilis gratiae, et in exspectatione quam scit absolute certam atque infrustrabilem (1). Quod autem attinet ad poenam sensus, considerandum occurrit quod haec poena in anima separata nonnisi analogice dicitur cum sensibilibus poenis quas nunc experimur, et quod ignis affligens non agit ex virtute suae naturae, sed tantum ut instrumentum divinae iustitiae quae attemperat plagarum modos secundum mensu­ ram delictorum. Et ideo a S. Paulino ubi supra, vocatur ignis ille sapiens. Licet igitur sit terribilis quaedam iudicii exspe­ ctatio, ac vera quaedam infernalis ignis aemulatio pro animabus illis quae in purgatorio poenas mortalium peccatorum, praesertim numero et pondere maxime praevalentium, luere debent, incredibile tamen videretur, propter paucos reatus ve­ nialium pati debere aliquem supplicia graviora omnibus poe­ nis huius mundi; quod utique consequens esset si minima pur­ gatorii poena excederet maximam poenam praesentis vitae. Melius ergo, ut videtur, S. Bonaventura in IV, D. 20, Part. 1, a. 1, q. 2: « Dicendum, inquit, quod poena purgato« ria gravior est omni temporali poena quam modo sustinet « anima carni coniuncta... Sane tamen hoc inteliigenduni. ut « generaliter poena illa sit maior ista secundum regulam Phi« losophi : si optimum in uno genere est melius optimo in 'ilio « genere, et hoc simpliciter illo melius. Similiter intelligen<« dum est hic. quod illa (poena) sit maior, non quia minima « sit maior maxima in hoc genere, sed quia maxima in illo geu nere maior sit maxima in hoc genere ». Et hoc est quod in thesi significare placuit dicendo, poenas purgatorii currespondentibus huius vitae poenis semper esse graviores: pro quanto (1) D« peccatis, Q. 87. 11« QI'AEST. IV. scilicet satisfactiones praesentes muli,, sunt leviores illis poe. nis quae pro iisdem reatibus in futuro taxantur. Et in hM sensu ratio assertionis satis evidens est. quia futurum saecuIum est saeculum iudicii, retributionis, . t vindictae pro malis commissis; saeculum autem praesens est misericordiae et re­ missionis. Item poena hic voluntarie ac libere suscepta multo plus purgat quam poena post mortem de necessitate sustinen­ da. Denique huc pertinet parabola evangelica, Luc. XII-58: Cum vadis cum adversario luo ad principem. in via. da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad indicem, et. index tradat te exactori, et exactor mittat le in carcerem. Dico libi, non exies inde donec etiam nonissimum minutum reddas. Quo in loco via est vita praesens: princeps est Deus ad quem imus; index est Christus cui Pater omne indicium dedit; adversa­ rius vero sunt lex divina et propria conscientia, quae testes erunt contra nos in iudicio. Monemur ergo componere nunc cum eis, quando facile impetramus remissionem poenae pec­ catis nostris debitae, et non exspectare saeculum futurum in quo severissime agetur (1). § 3. Ergo in purgatorio sunt dolores indicibiles, et sensu expli­ cato, aerumnae graviores quam illae sint praesentis vitae. Ibi sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis. Ibi de profundis abyssi gemitus dicentium: Heu mihi, quia incola­ tus meus prolongatus est! Et rursum: Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac node, dum dicitur mihi quotidie: ubi esi Deus tuus. Et iterum : Tribulationem et dolorem inveni... Cir­ cumdederunt me mala quorum non est numerus, et cor rieum dereliquit me. Et rursus: Sitivit anima mea ad Deum forlerh, vivum; quando renium et apparebo ante facient Domini? Verumtamen, uti supra pluries praemissum est, ibi quoque spes omni iam ex parte certissima. Ibi et charitas confirmata, eaque non modo inamissibilis, verum etiam cunctos animae mo­ ti) Vide Bellarminiun, 1. 1 de Purg., c. 7. nr prnGATnRio 117 tus atque affectus ind<-< liimbili necessitate suh suo cont i ·ηimperio. Unde in bulla Leonis X Exurye Domine, danu.atae inveniuntur duae -.·unt securae de earum salute, sdiem «omnes»». Et. Animae in purgatorio peccant sine interi .13 « sione, qunrndiu qua· runt requiem et horrent poenas»· .1). Et impeccabili ·<- quidem purgantium animarum colligi­ tur ex dictis ab initio, I . \ ad diem irae. diem calamitatis et miscriii··. quae sôlvet saecu­ lum in favilla, teste David cum Sibylla. Caeterum, dum pro defunctis in Christo, pro dormientibus in sornno pacis, pro its qui nos praecesserunt cum signo fidci, petit liberationem a condemnatione et morte aeterna, semper implorat pro eis in­ gressum vitae aeternae per liberation·m a solo purgatorio, quamvis per figuram sermonis transfii.-it cogitationem no­ stram ad instans extremi iudicii, quando inter gehennam et regnum nihil erit medium. Et in summa, si usus omnium ora­ tionum elucet in clausula illa finali, qua solent concludi sup­ plicationes pro niortuis: Requiem aeternum dona cis. Domine, cl lux perpetua luceat eis! Quaestio V. DE PARADISO Deinde considerandum est de paradiso secundum quod competit animabus separatis usque ad resurrectionis diem. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, an animae sanctorum iam nunc potiantur visione Dei. Secundo, quae et quanta sit ea­ rum beatitudo, sive quoad substantiam, sive quoad accidenta­ lia. Et quoad primum conclusio est ut sequitur. HE PARWISO 121 THESIS· VIII. Secundum fidem a Benedicto XII primum definitam, et a Con­ cilio Florentino in decreto unionis Gru orum iterum confirmatam, credendum est quod a tempore consummati Novi Testamenti per mortem Christi, iustorum animae quibus nihil luendum tunc supe­ rerat vel nunc supereat, statim admissae sunt et admittuntur ad claram visionem ipsius Dei unius et trini sicuti est, suntque ante iudicium universale ex tali visione vere beatae, habentes vitam et requiem aeternam. De aniniabns iustorum ante iudicium universale non con­ cors fuit veterum Patrum sententia. Illi enim omnes qui au­ ctoritate Papiae decepti, fabulam illam admiserunt mille an­ norum regni Christi Domini cum sanctis resuscitatis in reaedificata urbe Jerusalem, communiter quoque senserunt visio­ nem beatificam differi usque ad extremi iudicii tempus post completos praedictos mille annos. Huius sententiae inter La­ tinos fuerunt Tertullianus, Victorians. Lactantius, ut refert Hieronymus in prologo I. 18 in Isaiam: inter Graecos vero, maxime Irenaeus, qui animarum sanctarum tres veluti statio­ nes distinguit. Primam in loco quodam invisibili ubi eas deti­ neri existimat donec veniat resurrectio prima, in qua secun­ dum opinionem istam.soli iusti habebunt partem 1). Alteram post resurrectionem praedictam, in terrena Jerusalem instau­ rata et renovata, ubi sub imperio et gubernatione Christi, in summa quiete ac secundarum rerum affluentia degentes, crescentesque ex visione humanitatis Domini, per ipsum assue­ ti) « Cum Dominus in medio umbra·· mortis abierit, ubi animae « mortuorum erant, post deinde corporaliter resurrexit, et post resur« rectionem assumptus est, manifestum est quia et discipulorum eius «animae abibunt in invisibilem locum definitum eis a Deo, et ibi « usque ad resurrectionem commorabuntur. Post recipientes corpora, « et perfecte resurgentes, hoc est corporaliter, quemadmodum et « Dominus resurrexit, sic venient ad conspectum Dei ». Iren. I. 5,0.31· 122 QIAEST. s«"t capere gloriam Del Patris V. I ,·,......... . po>l indicium, in regno caelorum in quo ipsius divinitatis cutispeeta aeternaliter fruentur (?). Huic certe sententiae, quae purlieu Imis quorumdam persuasio erat, alii penitus contradicebant, prout videre est apud Irenaoum ipsum I. 5, c. 31, et apud Justinum in dialogo cum Tryphone n. KO, et apud alios infra aif. i. ndt>s. Vcrumtarnen tantorum virorum auctoritas causa fuit cuiusdam fluctuationis quae insequentibus saeculis, quoad dilationem gloriae usque in iudicii diem, nonnulla vestigia reliquit. Cum autem in medio aevo sub Joanne XXII, propter privatam Imius Pontificis opi­ nionem, acriter de hac re disputatum esset, omni demum con­ troversiae finem attulit decretalis Benedicti XII. qui loanni proximus successerat: «Sane duduin tempore luamus XXII «praedecessoris nostri, inter nonnullos etiam theologicae fa­ it cultalis magistros, super visione animarum iustorum homi« num post mortem suam, in quibus nihil erat purgabile cum « de hoc saeculo decesserunt, vel si fuerat, iam purgatum fue« rat ex toto, an divinam essentiam videant ante coi porum suo« rum resumptionem et indicium generale... orta materia quae« stionis, ipsorum aliqui negativam, aliqui affirmativam osten« dere nitebantur... Cumque idem praedecessor noster ad quem « praedictorum determinatio pertinebat, ad decisionem concer­ te tationum huiusmodi se pararet in suo consistorio publico, « tam fratribus suis S. R. E. cardinalibus, quam praelatis et « magistris in theologia iniungendo districtius et mandan­ ti) Ibid. cc. 32 35 (2) « Et quemadmodum presbyteri dicunt, tunc (poet indicium) « qui digni fuerint coelorum conversatione, illuc transibunt, id est in «coelos... ; ubique autem Deis videbitur, et quemadmodum digni, «erunt videntes eum». fbid. c. 36, n. 1. Tum n. 3: «Diligenter «ergo Joannes praevidit primam iustorum resurrectionem, et in « regno terrae haereditatem... Et in omnibus iis idem Deus Pater « ostenditur, qui haereditatem terrae promisit patribus, qui eduxit « (creaturam a servitute corruptelae) in resurrectione iustorum, et - promissiones adimplet in Filii sui regnum, postea praestans illa « paternaliter quae neque oculus vidit, neque... etc. ». DE PARABISO «do ut super materia de visione praedicta, quando reqni« rerentur ab en. deliberate unusquisque diceret quod seri· «tiret, tamen morte praeventus, sicut Domino placuit, perfi« cere illud nequivit (i). Defuncto itaque praedecessore praefa­ ti to, nos divina dignatione ad apicem surnmi apostolalus as· «sumpti.. <1· finiunt- . Quod animae sanctorum omnium... (in «quibus nihil purgabile fuit quando decesserunt, nec erit <( quando decedent etiam in futurum, vel si tunc fuerit ali­ ti quid purgabili· in eisdem, cum post mortem suam fuerint « purgatae), etiam ante resumptionem suorum corporum et « indicium g.-nerale. post ascensionem Salvatoris D. A'. I. C.. « fuerunt, sunt. et erunt in coelo..., ne post Domini lesu Christi ·« passionem < / mortem viderunt et rident divinam essentiam « risione intuitira... Quodque postquam inchoata fuerit vel erit « talis intuitiva ac facialis visio et fruitio..., sine aliqua inter­ it cessione seu evacuatione, continuata exstitit et continuabitur '< usque ad finale indicium, et ex tunc usque in sempiternum ». Haec quidem definitio fidei, quam summus deinceps inter ca­ tholicos consensus subsecutus est. Sed saeculo XVI errorem re­ novarunt Protestantes, post Lutherum et Calvinum asserentes, solum Christum ingressum esse sanctuarium coeli, reliquos vero omnes residere in atrio, ibique cum felici laetitia fruitio­ nem promissae gloriae exspectare. Iam ergo videndum est. qui­ bus Scripturarum testimoniis dogma catholicum firmetur. In primis ad rem faciunt omnia loca in quibus dicitur Christus ad inferos primum descendens, et in coelum deinde ascendens, liberasse animas patrum, secundum quod futurum praedixerat Zacharias IX-k?: Tu quoque in sanguine teslamenti tui emisisti rinctos tuos de lacu in quo non est aqua. Et primus locus est in verbis Christi ad latronem. Hodie merum eris in paradiso. Nani paradisus tripliciter accipitur: pro loco voluptatis in quo Adam innocens positus est, pro loco caelesti qui est destinata sedes beatorum, denique pro pnradi- (1) Hinc vides «piae fides iis adhibenda sic, qui dixerant Ioniinem XXII aliquid in hac parte definivisse, seu ex cathedra doeniefte. so spirituali in quo esse dicuntur qnieumque divinn gloria perfruuntur. Et de isto paradiso iiilclligemlmn e9( quo(1 Do. minus latroni dixit, pro quanto scilicet in ipso loco inferni fuit paradisus staiim post consummatam redemptionem, dum descendente anima Christi ad inferos, omnes animae quae in limbo patrum erant, luce gloriae illustratae sunt, et ad bea­ tificam visionem admissae. Alius locus est Ephes. IV-8, ubi ostendilui Christus ascen­ dens in altum, captivam duxisse captivitatem. quatenus scili­ cet «eos qui fuerant a diabolo captivati, secuin duxit in coe« lum quasi in locum peregrinum humanae naturae, bona ca« ptione captivos, utpote per victoriam acquisitos» (1). Quis autem in hac gloriosa eductione solam et nudam mutationem loci intelliget, cuiusmodi fuisset si in animabus quas ut trophaeum victoriae secum trahebat Redemptor, adhuc perman­ sisset poena dilationis gloriae quae propria et potissima erat inferorum poena? Hinc Apostolus, Heb. IX-8: Hoc signifi­ cante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse Sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum. Quibus verbis significavit differentiam inter tempus Veteris et Novi Testa­ menti, pro quanto per Christum assistentem pontificem fu­ turorum bonorum, sanguine effuso in cruce, aperta fuit via ad vera sancta sanctorum, id est ad visionem Dei seu vitam aeternam, in qua, etiam iustissimi quique duranti; statu taber­ naculi veteris, non poterant introire. Eamdem quoque veritatem demonstrant verba apostoli, * Cor. V. 1-8, ubi postquam commeniorasset naturale deside­ rium quod habemus non deponendi corpus, subdit: Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, pere­ grinamur a Domino, per fidem enim ambulamus, et non per speciem , audemus autem et bonam voluntatem habemus ma­ gis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum. Videlicet ; Ut simus praesentes ad Dominum, et non amplius per fidem ambulemus, sed facie ad faciem Deum videamus, (quem(1) 8. Tboni. 3* Part. Q. 57, a. 6. HE PARADISO 125 admodum enim ·- collatione praesentis loci cum 1 Cor. XI1I-12 facile ron-tat, idem est apud apostolum videre 5Ά είδους I’*-’’· speciem. seu quoad propriam naturam quam speci­ ficam vocant, et videre facie ad faciem, πρόσωπον πρδς πρόσωπον): ut, inquam, per speciem, seu facie ad faciem Deum videa­ mus, optamus desideramus separari a corpore, desiderio uti­ que gratiae, quo naturae inclinatio superatur. At frustra sane haec dicerentur >i ad visionem Dei non perveniretur nisi in iudicio universali post corporum resurrectionem. Sic enim, non in separatione a corpore, sed in corporis resumptione consequeremur eximium illud bonum, neque ad eius consecu­ tionem quidquam compendii nobis nunc afferret dissolutio terrestris domus huius nostrae habitationis. Statim igitur ac anima sancta a corpore separatur, patet accessus ad visionem in qua beatitudinis essentia consistit (1). Hoc idem iterum confirmant verba eiusdem apostoli. Phi­ lip. 1-23: Desiderium habens dissolvi, el esse cum Christo. Et esse, inquit, cum Christo, eo utique modo quem Christus ipse in ultima coena, Ioan. XVIII-24, expresserat dicens: Volo ul ubi sum ego, el illi, sint mecum, per consortium gloriae in re­ gno Patris; esse cum Christo, in eadem nimirum beatitudine animae, sicut post resurrectionem, sancti omnes erunt cum eo in eadem beatitudine tam animae quam corporis, iuxta illud I Thess. 1V-1G: et sic semper cum Domino erimus. Sperabat igitur apostolus, statim post dissolutionem corporis se perven­ turum ad vitam aeternam quae in clara visione Dei consistit. Hinc tandem, Heb. XII-22 dicitur: Accessistis ad Sion mon­ tem, el civitatem Dei viventis. Jerusalem coelestem, et mullo­ rum angelorum frequentiam, el ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in coelis..... et spiritus iustorum perfectorum. Ubi. inquit Estius, describitur ecclesia non post resurrectio­ nem triumphatura, sed nunc triumphans in caelis, et eodem ordine censentur in illo regno spiritus iustorum cum angelis. (1) Ci. S. Thom. 1-2, Q. 4, a. '» iu corp., et Estiuin iu IV, Dist. 45, pnr. 2. 126 qi af.st. v qui ipso Christo attestante, semper vident faciem Patris. par. ticipant ergo utique enmdem Lentitudinem. Quapropter, semper haec fuit persuasio in Ecclesia Del quod vigente iam Testamento Novo, beatae sunt animae qui­ bus luendum nihil superest,; beatae, inquam, non modo in spe, sed omnino in re, actu iam obtinentes illud in quo beatitudo consistit essentialiter, id est, visionem Dei. Pulchre Nazianzenus, Orat. 8 in laudem sororis suae Gorgoniae, n. 23: « Equi­ et dem non dubito quin iis quae oculis cernuntur, multo prae­ ii stant i ora sint ea quibus nunc frueris, nempe angelorum cho­ it rea, coelestis ordo, gloriae contemplatio, tum supremae Tri« nitatis purior et perfectior illuminatio, non iam vinctam «mentem ac per sensus diffusam suffugientis, sed totam sese « toti menti contemplandam et tenendam praebentis, totoque « divinitatis lumine animis nostris affulgentis. Omnino, in­ it quam, his fruaris quorum, etiam dum adhuc in terra esses, « ob sinceram ad ea mentis erectionem, rivulos habebas ». Et Orat. 43 in laudem Basilii Magni, n. 82: « Habes haec a nobis, « Basili, hoc est a lingua quondam tibi suavissima, atque ho« nore et aetate aequali... Tu vero, e coelo, nos, quaeso, inspi« ce..., nosque posteaquam ex hac vita migraverimus, illic ta­ it bernaculis tuis excipe, ut simul viventes, et sanctam ac béa­ it tam Trinitatem cuius nunc exiguam speciem et imaginem « accepimus, purius pleniusque cernentes, desideriis nostris «finem statuamus, ac bellorum eorum quae intulimus vel per­ it tulimus, hoc praemium referamus ». Quibus similia habent Hieronymus epist. 23 de exitu Leae, Augustinus I. 9 Confess, c. 3 de amico suo Nebridio, et alii. Semper quoque in Ecclesia Dei, vita praesens dicta est via qua ad patriam pergimus, et quidem ad patriam a cuius ingressu nihil nos retardat nisi vel mansio in hoc corpore corruptibili, vel luenda adhuc propriorum poena peccatorum. «Considerandum est, inquit Cyprianus I. de mortal, n. 26, « nos tanquam hospites et peregrinos hic interim degere. Ani« plectamur diem qui assignat singulos domicilio suo, qui nos , I»E PAHAl'lSO «< isthinc ereptos < t laqueis saecularibus exsolutos paradiso re­ ti stituit et regno. Quis non peregre constitutus properaret in «patriam regredi' Patriam nostram paradisum compta­ it mus... Quid non properamus et currimus, ut patriam nostram «videre, ut par»uti-s salutare possimus?» Haec Cyprianus, loquendi modum universali usu Christianorum consecratum adhibens. Sed quid tandem patriae nomine significatum exi­ stimabimus? quid nisi lerusalem coelestem in visione Dei? Audiamus Augustinum. Enarr. in Ps. 119, n. 6, super illa ver­ ba: Hei mihi quia incolatus meus prolongatus est . Nondum «veni in patriam illam, ubi cum nullo malo victurus sum; «nondum veni ad illam societatem angelorum, ubi scandala «non timebo, ibi omnes iusti et sancti, qui (ruuntur Verbo « Dei sine lectione, sine litteris; quod enim nobis per paginas «scriptum est. per faciem Dei illi cernunt. Qualis patria! « Magna patria, et miseri sunt peregrini ab illa patria! ». Non ergo iuxta Patres, in indicii diem differtur gloria coelestis. Accedit etiam quod apud eosdem passim dicuntur animae san­ ctorum esse in coelo ·'!); qui locus iuxta evangelium proprie deputatur visioni beatae. Accedit demum quod ab initio, diem mortis martyrum et confessorum, natalem diem Ecclesia vo­ care consuevit, idque non alia de causa, nisi quia per mortem translati sunt a vita praesenti quae est quaedam prolixitas mortis, in veram vitam quae est vita aeterna. Superest ut praecipuis rationibus quae in contrarium af­ feruntur, fiat satis. Et prima est quia in parabola de opera­ riis in vineam conductis, Mattii. \a-8, praecipit paterfami­ lias omnibus 'operariis simul ad vesperam reddi mercedem. Vespera autem finem mundi significat, et merces nulla alia est quam merces vitae aeternae. (1) Athanasius in vita 8. Antonii, n. 94. B.isiJius, homilia in 40 martyris, n. 8. Hieronymus c. Vigilantium, etc., etc. QIAEST. V. Respondeo: nullam esse conclusionem. Xon enim omnes circumstantiae in parabolis, significandi gratia apponuntur. Sed oportet considera re scopum, qui in praesenti nullus alius est quam retundendi arrogantiam luda•••.rnm sese supra Gen­ tiles extollentium, quasi Gentiles ulpote ta i dius vocati, in in­ feriori gradu reponendi essent quoad retributionem in regno caelorum. Sicut ergo intentio parabolae nequaquam in hoc est, ut aequalis merces credatur retribuenda pm meritis inaequa­ libus, sed solum ut ostendatur non ideo minor futura in Gen­ tilibus, praecise quia isti cum antiquo illo Hebraeorum populo primitias vocationis non habuerunt : sic neque in hoc, ut circa tempus retributionis aliquid determinetur. Accidit ergo cir­ cumstantia simultaneae remunerationis ad diei vesperam, et non magis necesse est ipsam in applicationem venire, quam il­ lam aliam de murmuratione adversus patremfamilias (1). Quamquam nulla adhuc esset consequentia, etiamsi ibi quoque figuram inesse velles, quia revera in fine mundi omnibus iustis simul reddetur merces beatitudinis consummatae, qua sci­ licet totus homo in corpore et anima beatus liet, et per sen­ tentiam toti inundo notificatam glorificabitur, dicente Chri­ sto: Venite benetiicli..., percipite regnum. Cum quo tamen stat, non ad hoc usque tempus differri animabus separatis vi­ sionem Dei. Et haec ultima responsio valet pro locis omnibus in qui­ bus bonorum operum merces reficitur in diem resurrectionis iustorum (Luc. XIV-14), in diem Domini Rom. II. 5-6), in diem filum (2 Tim. 1-12), in diem quo veniet Dominus (1 Cor. (1) Simile est in parabola divitia epulonis, in qua edocemur quod post mortem unicuique retribuitur secundum ea quae gessit in corpore, quod tunc merita non possunt amplius mutari, quod inter infernum et paradisum impertransibile chaos positum est, quod denique ad vitandum irreparabile illud aeternae damnationis malum, sufficere nobis debet ordinarium Ecclesiae magisterium seu ministerium, quin expectandae sint extraordinariae monitiones vel mortuorum apparitiones. Caetera vero accidunt, vel ut circumstantia devotae orationis epulonis damnati ad patrem Abraham, circumstantia sollicitae curae pro salute fratrum, et si quae aliae ejusmodi. DE PARADISO 129 1V-5), etc. Valet quoque pro auctoritate apostoli, Heb. Xl-Wt ubi commemoratis piius gestis sanctorum V. T., subdit: EI hi omnes testimonio /id' i probati non acceperunt repromissionem. Deo pro nobis melius illiquid providente ut non sine nobis con­ summarentur. Nam vox illa consummari, suapte vi ul­ timum perfectionis solet designare, adeoque recte accipitur pro remunerat i..n.· completa et ultimata quae habebitur in resurrectione. I.t tamen, si repromissionem interpretari velles solam beatitudinis substantiam in visione intuitive, iterum nihil sequeretur Sensus enim esset, iustos antiquos non acce­ pisse illam statim a morte sicut sancti eam nunc accipiunt, sed debuisse exspectare tempus nostrum, id est tempus Novi Testamenti; nam hoc etiam modo verum est quod non sine no­ bis consummantur. Quod autem ad Patres attinet, concedendum nonnullos ex vetustioribus in oppositam sententiam abiisse. idque pro­ pter rationes superius dictas, quas constat esse extraneas fonti traditionis. Aliqui ve^o alii immerito obiiciuntur: quorum sensus apparebit ex iarn dicendis in propositione quae sequitur. THESIS IX. Beatitudo statim consummatur quoad sui substantiam, sed crescit usque ad ultimum diem quantum ad accidentale gaudium communionis sanctorum in concordissima illa societate coelestis Jerusalem, donec tandem ultimo compleatur per gloriosam corpo­ rum resurrectionem, et manifestationem iudicii generalis de qua dicit apostolus : Illuminabit abscondita tenebrarum, et manife« stabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo ». Supponitur in praesenti trita illa distinctio inter substan­ tiam beatitudinis et accidentalia eius. Sciendum tamen est quod accidentalia beatitudinis dupliciter sumi possunt: vel pro iis quae ab essentia sunt non modo distincta, verum etiam se­ para.' Hin: vel pro iis quae distincta quidem sunt, tam etsi es­ sentiam necessario et semper comitentur. Hic autem a subDe NoviMimie 130 QPAEST. stantia Iraatitudinis eontradistinguuntur s„|um j,,.. , , ■. ‘ u'iue en possunt separ,in ut per modum unius „,lnc accipiu„tu,. lu,„ visio Dei, tum concomitans amor et fruitio (1). § 1. Loquendo igitur de substantia bcaliludinis, id est de visione Dei et concomitante amore et finiii<>ue, opinio quorum· dam fuit, eam esse non posse tam perfeci am ante, quam post resumptionem corporum, quia naturalis appetitus quo anima separata fertur in corpus ut ei rursus uniatur, remoratur eam quominus tota intensione totoque conatu feratur in Deum. Unde dicebant id esse discriminis inter angelos et animas, quod angeli nullo impedimento retardantur, animae vero san­ ctorum usque ad resurrectionis tempus aliqualiter distrahun­ tur a visione Dei. Ita sensisse videtur Augustinus 1. 12 de Genes, ad litt. c. 35, et 1. 1 Retract, c. Ii (2). Ita quoque post Augustinum Bernardus, Serui. 3 de omnibus sanctis, n. 2. ubi distinctione prius facta inter tres sanctarum animarum sta tus. (primum in corpore corruptibili, secundum sine corpore, tertium in beatitudine consummata; primum in tabernaculis, secundum in atriis, tertium in domo Dei), sic prosequitur. « Sed unde hoc tibi, o misera caro, o foeda, o fetida, unde tibi «hoc? Animae sanctae, quas propria Deus insignivit imagine, <« te desiderant..., et ipsarum sine te compleri laetitia, perfici (1) Vide 8. Thom. 1 2, Q. 3, a, 4. (2) Verba Augustini 1. c. de Genes, ad litt., haec sunt: « Si quem «movet, quid opus sit spiritibus defunctorum corpora sua in re« surrectione recipere, si potest eis etiam sine corporibus summa « illa beatitude praeberi..., minime dubitandum est... hominis mentem «post mortem, ipsa carne deposita..., non sic videre posse incom« mutabilem substantiam, ut sancti angeli vident, sive alia Intentiore « causa,jsive ideo quia inest ei naturalis quidam appetitus corpus «administrandi: quo appetitu retardatur quodammodo ne tota in« tentioue pergat in illud summum caelum, qnamdiu non subest « corpus cuins administrations appetitus ille conquiescat». Et 1. 1. Retract c. 44: « De'sanctis omnibus iam defunctis, utrum ipsi saltem «dicendi sint iam in illa possessione consistere, merito quaeritur... DK P AMD! SO 131 «gloria, consummari beatitudo non potest. Adeo siquidem vi« get in eis desiderium hoc naturale, ut necdum tota parum « affectio libere pergat in Deum, sed contrahatur quodam mo« do, et rugam faciat dum inclinantur desiderio tui » (1). Haec Bernardus opinans requiri corpus, ut perfecta sit ipsa beatifica visio. I eatificusque amor. Sed et eamdem deinde opi­ nionem amplexi -imt nonnulli doctores scholastici, duce Ma­ gistro, I. 4 Sent. I). 49, n. 5 Narn S. Bonaventura in IV. D. 49, Pari a 1. ait: «Concedendum est quod glorificatio « corporis facit ad maius gaudium... etiam quantum ad inten­ ti sionem, non augendo habitum, sed removendo impedimen­ ti tum. Unde non facit ad augmentum praemii essentialis prin« cipaliter, sed ex consequenti ». Item S. Thomas, Suppi. Q. 93. a. 1 : « Anima separata naturaliter appetit corporis con« iunctioncm. <7 propter hunc appetitum... eius operatio qua " in Deum fertur est minus intensa. Et hoc est quod dicit « Augustinus, etc. ». Aliter tamen sentit ipse S. Thomas in 1-2, Q. 4. a. 5. ubi censetur retractasse id quod iunior in commentario super Sententis tradiderat. Conclusio enim eius est, quod «cum in vi« sione divinae essentiae perfecta hominis beatitudo consistat, « non dependet beatitudo perfecta hominis a corpore ». Tum in responsione ad 5.um expresse docet quod, corpore resumpto, beatitudo crescit, non intensire, sed extensive, pro quanto sci­ licet. ut ad him praemiserat. « appetit anima sic frui Deo, « quod etiam ipsa fruitio derivetur ad corpus per redundan« tiam sicut est possibile; et ideo, quamdiu ipsa fruitur Deu « Adhuc expectant etiam ipsi redemptionem corporis sui... Sed utrum «ad contemplandum cordis oculis veritatem, sicut dictum est, facie «ad faciem, nihil ex hoc minus habeant, non hic locus est dispu« tando inquirere». Ubi vides Augustinum non dubitare an nunc fruantur animae sanctorum visione Dei, sed an ita perfecte sicut frnentur post resurrectionem. (1) Eodem ergo modo quo Augustinus, intelligi debet Ber­ nardus in iis locis in quibus videri posset differre visionem beati­ ficam usque iu indicii diem. De qua re vide omnino notam Mahillo.iii apud Migra. P. L. Tora. 183, ool. -165. 132 QVAF.ST. V. .. sine corpore, oppetitus cius sic quiescit in eo, quod tamen .. adhuc ad participationem eius vellet suum corpus pertinge. « re ». Non ergo, iuxta Angelicum, id fm i, t resurrectio, ut intensior sit in anima visio et fruitio Dei. sed solum ut bonum huius fruitionis extendatur prowt est possibile, redundando etiam in corpus quo in sua natura anima perficitur. Et sic sentiunt nunc theologi communiter, nec sane immerito. Nam primo, si anima retardaretur a visione Dei in appetendo cor­ pus, retardaretur etiam magis quando debebit postea occupari in resumpto corpore administrando. Praeterea, sequeretur propter paritatem rationis, angelos a summa sua heatitudine aliqualiter decidere, quamdiu in exteriora mittuntur ministe­ ria. Adhuc, nullo pacto conciliari potuisset in Christo status comprehensoris cum summo illo dolore cui alter similis non fuit, quandoquidem, ubi de animae impedimento sermo est, multo fortius impedimentum erit dolor positivus quam sim­ plex appetitus nondum quietatus. Denique hic redeunt omnes rationes alias expositae ubi de visione intuitiva, quae si inten­ sive crescere posset, hoc esset vel ex parte obiecti, vel ex parte luminis gloriae, vel ex parte potentiae. Atqui ex nulla. Non ex parte obiecti, quia obiectum est divina essentia quae semper eadem immediate et secundum se menti applicatur. Non ex parte luminis gloriae, quia lumen gloriae proportionalur gra­ tiae quae post hanc vitam non crescit. Neque demum ex parte potentiae, quia potentia est intellectus, et quidem intellectus prout in tali operatione omnibus modis transcendens habitu­ dinem ad corpus. Sic igitur, a primo instanti anima adipiscitur totam sub­ stantiam beatitudinis, et vere introducitur in vitam aeternam. Aeternam autem dico, accipiendo nunc aeternitatem secundum duas notas ab aeternitate divina participatas, quae sunt interminabilitas et intransmutabiiitas. Propterea maximopere ca­ vebis a grossa illa imaginatione qua conciperetur du ratio prae­ dictae vitae aeternae instar durationis temporis infiniti, im­ mobilitatemque eius per modum immobilitatis quae apud nos DE PARAUISO 133 quandoque invenitur Est enim duplex immobilitas: privativa una, transcendens altera. Sicut duplex quoque est indivisibilitas: una privativi, propria illius quod in ordine divisibilium clauditur, (quomodo indivisibile est punctum, in ipsa linea extensionis exsistens); altera transcendens, propria illius quod est extra totum genus continui seu extensi, (quomodo indivi­ sibilis est anima, indivisibilis angelus, indivisibilis substantia ratione sui). Sicut etiam duplex est incoloratum: incoloratum privative, quod cum sit de genere colorabilium, colorem tamen non habet, et Ime modo incoloratum idem est ac nigrum; tum incoloratum tlansccndentaliter, quod non est de genere eorum quae colorem suscipiunt, et hoc modo incolorata est anima, incoloratus sonus, atque ita porro. Simili itaque ratione, du­ plicem cogitabis immobilitatem. Una est quae convenit enti mobili, quod cum sit in potentia ad motum, motu illo ad quem est in potentia, privatur. Et talis immobilitas tempore men­ suratur, novitque longitudinem dierum, noctium, mensium, annorum, necnon et saeculorum. Sed ab eiusmodi immobilitate tam distat immobilitas altera, quam distat indivisibilitas pun­ cti ab indivisibilitate spiritus, et incoloratio animae ab incoloratione nigri. Nunc autem, secundum operationem visionis intuitivae in lumine gloriae, et amoris beatifici in splendoribus ipsius visionis, nequaquam nata est moveri mens, sed supra omnem mobilium ordinem, Deo aeterno aeternali modo adhae­ ret. Et ideo, in duratione ineffabiliter transcendente omnes imaginationes, phantasias, experientias, imo et cogitationes nostras, est visio illa Dei et omnium quae videntur in Deo; est et concomitans ille ardor vivaxque flamma perpetuae charitatis. § 2. Sed praeter substantiam, alia sunt cogitanda in beati tu dine caelesti, quae successione quadam vel obtinentur, vel etiam augentur. KU QUAEST. V. In his est gaudium de sociétale sanctorum. Nam, nt Befnardus ait, Serin. 5 de 00. SS. n. G, si hic quoque ubi nihil perfectionis, nihil quietis, quadantenus verilicatur dictum Psal­ mistae: cccc quam bonum et quam ineundum habitare Iralres in unum, (quidquid enim, sive interius sive exterius molestum occurrit, ipso utique tam germanorum consortio fratrum, cum quibus est nobis cor unum et anima una in Deum, tolerabilius invenitur): «quam dulcior erit, quam delet labilior, quam bea­ nti or unio, ubi nulla suspicio esse poterit, nulla dissensionis « occasio, ubi omnes perfecta cliaritas indissolubili foedere col« ligabit! ». Quam utique beatior! Ubi non erit meum et tuum, frigidum illud verbum, et quidquid est malorum in vitam no­ stram-invehens. Ubi non solum nullus malus inter bonos, sed nec quidquam mali in bonis remanebit admixtum. Ubi cuncti in sublimi visione Dei constituti, indeclinabiliter iustabuntur su­ premae nonnae omnis convenientiae, omnis ordinis, et omnis rectitudinis. Ubi nemo laedetur, irascetur nemo, nemo invide­ bit, cupiditas nulla exardescet, nullum desiderium honoris pul­ sabit, aut potestatis ambitio, sed erit immortalitatis munere vi­ ta iucunda! « Collauda, inquit (1), Jerusalem, Dominum. Quid « enim factura es, o lerusalem? Transiet certe et labor et gemi« tus. Quid factura es? An in illis operibus, quamvis bonis et de « misericordia venientibus, exerceri te adhuc oportet? Considera « numerum tuum, considera undique societatem tuam; vide « utrum aliquis esuriat, cui porrigas panem; vide si aliquis « sitiat, cui des calicem aquae frigidae; vide utrum aliquis « do apud te peregrinus est, quem hospitio recipias; vide utrum «< aliquis sit aeger, quern visites; vide utrum aliquis litiget, quem «concordes: vide utrum aliquis moriatur, quem sepelias. Quid « ergo factura es? Collauda, Jerusalem, Dominum; ecce hoc «est negotium tuum. Sicut solet in titulis scribi: Utere felix: « Collauda, lerusalem, Dominum >». O lerusalem quae aedifi­ caris ut civitas! 0 de qua scriptum est quod participatio tua est in idipsnm, pro quanto scilicet omnes cives tui, etsi supra (1) Augustinus, Enarrat, in Ps. 147. n. 6. DE PARADISO 135 numetum arenae maris multiplicati, etsi gratia dispares, meri­ tis inaequales, et in diversissimis mansionum gradibus collo­ cati, inter sese tam< n intime communicant, et in unam compa­ ctam atque concordissimam assurgunt societatem! Haec est beata communio sanctorum quae in evangelio annuntiatur cum dicitur quod lesus moriturus erat ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum (1), et alibi, quod congregabunt electos eius a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum (2), et alibi : « Tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in « nobis unum sint » (3). Sed gaudium hoc de societate sancto­ rum nondum est consummatum, quia nondum est completus nu­ merus electorum in superna felicitate locandus. Imo quotidie crescit, quia quotidie novae animae intrant civitatem gloriae, apponunturque ad populum suum, usquedum veniente die no­ vissimo, plenissime adimpleatur illud: Lauda .Jerusalem, Domi­ num: lauda Deum luam, Sion, quoniam confortavit, seras porta­ rum tuarum. « Vectium confirmatio non est portarum aperta« rum, sed clausarum. Conclusam lerusalem dicit laudare Do« minum... Nemo exeat, nemo intret... Tantummodo esto in nu­ ci mero virginum quae portarunt oleum secum... Caeterae fatuae « excludentur. Nam hoc habes in evangelio: Claudetur ostium, « et stabunt et clamabunt: aperi nobis, et non aperietur: Quo­ it niam confirmavit vectes portarum tuarum. Secura sta, secura « lauda, sine fine lauda. Fortiter clausae sunt portae tuae; non n exit amicus, non intrat inimicus » (4). Ergo usque nunc continuo augetur accidentale gaudium communionis sanctorum. Ultimum vero beatitudinis comple­ ment uni exspectatur in resurrectione mortuorum. Sed de resur­ rectione proprius ac specialis habebitur articulus statim post absolutam praesentem disputationem de animabiis separatis, in qua solum dicendum superest de relationibus intercedentibus (1) Ioan. XI-62. (2) Matth. XXIV-31. (3) , Ioan. XVI1-21. (4) August- Enarr. in Ps. 147, n. 9-13. Q1TAEST. Vf. Inter ipsas et nos adhuc in corpora >,u„,antes. Qua, qllldem quaestio nunc eat comp.... . cxpomnda, nt sequitur Quaestio VI. DE HABITUDINE DEFUNCTORUM AU VIVOS ET VIVORUM AD DEFUNCTOS Nota in primis, consulto hic adhiberi nomen defunctorum, potius quam mortuorum, ut scilicet sub talis generalitate voca­ buli (quo nihil aliud designatur nisi status eorum qui vita quae apud nos est iam functi sunt), venire possint etiam animae cum Christo in coelo regnantes: iis enim, utpote vita vera atque aeterna iam fruentibus, minime conveniret mortuorum appel­ latio. Nunc autem conditionem defunctorum revera participant illi omnes quos exutos corpore futurum saeculum excepit, sive in coelo sint, sive in purgatorio, sive in inferno. Et secundum hanc denominationis amplitudinem praesens quaestio currit, in qua ad duo capita consideratio tota reducitur. Primo, de habi­ tudine defunctorum ad vivos, tam quoad cognitionem eorum quae apud nos aguntur, quam quoad auxilium quo nos iuvare possunt. Secundo, de habitudine vivorum ad defunctos, sive ut religioso cultu prosequendos, sive ut suffragiis sublevandos. § 1. De habitudine defunctorum ad vivos quoad cognitionem eorum quae apud nos aguntur. Qua in re distinguere oportet cognitionem quam secun­ dum solum naturae ordinem animae separatae per seipsas ha­ bent, tum cognitionem quam ex adventicio ab aliis accipere pos­ sunt, tum denique cognitionem gloriae quae solis beatis est propria. IlE HABITUI» NE DÉFÜNC TOftUM AD VIVOS EÏC. Porro secundum naturalem cognitionem nesciunt animae separatae ea quae hic aguntur. « Et huius ratio est quia anima (.separata cognovit singularia per hoc quod quodam modo de« terminata est. ad illa, vel per vestigium alicuius praecedentis «cognitionis seu affectionis, vel per ordinationem divinam. Ani« mae autem mortuorum secundum ordinationem divinam et «secundum modum essendi segregatae sunt a conversatione « viventium, et. coniunctae conversationi spiritualium substan« tiarum qua·· sunt a corpore separatae; unde ea quae apud nos « aguntur ignorant... Et hanc rationem assignat Gregorius I. 12 «Moralium c. 14 dicens: Mortui, vita in carne virentium post « eos quatite i disponatur, nesciunt, quia vita spiritus long? est 1« a vita carnis, et sicut corporea atque incorporea diversa sunt « genere, ita sunt distincta cognitione. Et hoc etiam Augustinus « videtur tangere, I. de cura pro mortuis c. 13, dicens quod « animae mortuorum rebus viventium non intersunt » (1). Cum hoc tamen stat, quod facta viventium quae per seipsos mortui naturaliter non cognoscunt, per alios cognoscere possim, videlicet vel per animas eorum qui hinc ad eos accedunt, vel per angelos seu daemones, vel etiam Spiritu Dei revelante (2). In Ioinni autem modo, animarum beatarum exsors et specialis pla­ ne ratio est, eo quod supra conditionem naturae elevantur per lumen gloriae. Nulli enim intellectui beato deest quin cognoscat in Verbo omnia quae ad se spectant, ut dicit Angelicus in tertia Parte, Q. 10, a. 12. Unde sequitur beatos cognoscere in Verbo vota et orationes hominum qui ad eorum auxilium confugiunt, imo et omnia ad quae legitimum eorum desiderium sese potest extendere. Nec obstat quod Augustinus in I. de cura pro mor­ tuis c. 13, de hoc dubitare videatur, ea scilicet ratione nixus, quod a matre sua in tristitiis non visitabatur sicut quando ipsa vivebat, cum tamen admitti non posset ,ipsam factam esse vita (1) S. Tliom. Prima Parte, Q» 89, a. 8. (2) Ibid, ad 1. nm. 138 QUAEST. VI. feliciore crudelem (1). Bene enim respondet s. Thomas: «Magia ·< videtur secundum sententiam Gregorii, quod animae sancto· « rum Deum videntes, omnia praesentia quae hic aguntur co«gnoscant. Sunt enim angelis aequales, de quibus etiam Au« gustinus asserit quod ea quae apud vivos aguntur, non igno« rant. Sed quia sanctorum animae sunt perfectissime iustitiac « divinae coniunclae, nec tristantur, nec robus viventium se in« gerunt nisi secundum quod iustitiae divinae dispositio exi« git »> (2). Haec de habitudine qua defuncti se ha l ent ad vivos quoad cognitionem. Utrum vero ita se habeant ad illos, ut eis possint aliquatenus auxiliari, restat inquirendum. De habitudine defunctorum ad vivos quoad auxilia quibus eos iuvare possunt. In quo quidem manifestum est opus esse distinctione : distinctione, impiam, inter damnatos et sanctos, et iterum inter sanctos qui vel in purgatorio sunt, vel in paradiso. Nunc igitur, quod attinet ad damnatos, liquido constat ni­ hil nos ab eis adiuvari posse, cum non sint in statu interceden­ di apud Deum, et obtinendi aliquid ab eo sive pro se sive pro aliis, et aliunde in malo obstinati, nullius affectus charitatis ca­ paces exsistant. Et hic obiter nota, non esse contra ultimam hanc assertionem id quod Luc. XVI-27, legitur de divite epu­ lone, qui in inferno positus volebat mitti Lazarum ad quinque fratres suos, ut testaretur illis ne et ipsi venirent in locum tor­ mentorum. Quidquid enim aliqui pro sua particulari opinione senserint, omnino dicendum videtur, nihil plus ibi esse (piam parabolam. Porro, ut iam notatum est, plura in parabolis sunt solum ad constructionem facti sub quo doctrina vel moralis mo­ nitio intimanda intenditur. Et sic est in hoc loco, ubi non in- (1) «Si rebus viventium intéressent animae mortuorum... me «ipsum pia mater nulla nocte desereret, quae terra marique secuta «est ut mecuin viveret. Absit enim ut facta sit vita feliciore crudelis * usque adeo, ut qimndô aliquid-angit cor meum, nec tristem filium « consoletur, quem dilexit unice, quem nunquam voluit moestum vi« dere ». August. I. de cura pro mortuis gerenda c. 13. (2) S. Thom, ubi supra. 1)Ε ΜΛΗΙΗ ΙιΙΝΕ PEFI NCTORUM AD VIVOS EÎC. Kfi» Iroducitur petitio epulonis solliciti de salute fratrum, nisi ut poni possit in ore Abrahae haec ad nos directa admonitio: Ha­ bent Moyseu et Prophetas, audiant illos. Et iterum : Si Moysen <1 Prophetas non audiunt, nequi· si quis ex mortuis resurrexe­ rit, credent. Quatenus scilicet satis nobis esse debet authenticum Ecclesiae magisterium et regimen, et frustra expectoremus ex­ traordinarias reve lationes seu apparitiones, si nobis ordinaria et communia media non sufficiunt, multoque magis si ad manum posita negliguntur, vel oblata contemnuntur. Cum igitur de damnatis nulla in praesenti quaestio esse possit, nulla quoque, sed sensu inverso, possibilis dubitatio est de animabus beatis in paradiso. Has enim beatas animas suf­ fragio suo nos iuvare apud Deum, catholica doctrina est, et non in sola Traditione fundata, verum etiam in Scriptoris tum Ve­ teris tum Novi Testamenti. Nam 2 Mach. XV-14, refertur vi­ sio ludae Machabaei qui vidit Oniam... manus protendentem orare pro populo Judaeorum, aliumque virum aetate et gloria mirabilem, quem designans Onias dixit: Hic esi {rutrum a mutor et populi Israel; hic est qui mullum orat pro populo et universa sancta civitate, leremias propheta Dei. Cuius etiam oratio pro­ tinus ostenditur exaudita, in hoc quod subditur: Extendisse leremiam dextram, et dedisse Indue gladium aureum, dicentem : Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo deiicies adversa­ rios populi mei Israel. Et ista quidem ad ea tempora referun­ tur, in quibus animae Patrum adhuc in limbis detinebantur, et nondum fruebantur visione Dei. Quanto ergo magis vera erunt, ex quo aperta fuit sanctorum via, et sancti in patria nunc de­ gentes, Deo sunt propinquissimi! Unde Scripturae N. T. aperte nos edocent communionem Ecclesiae triumphantis cum militan­ te sub uno capite Christo, Heb. XI1-23, Eph. 11-1!». et 1V-16. Communio autem ista necessario exigit ut membra pro invicem sollicita sint, seque invicem invent, ut apostolus docet Rom. XI1-4, et I Cor. XII per totum. Sed nec in aliquo alio sollicitudo triumphantium in coelis pro nobis in terra peregrinantibus con­ sistere potest, quam in intercessionibus apud Deum, et ideo, 140 OliAESt. vi Apocal. V-8, sermo est de phialis aureis plenis odoramentorum quae sunt orationes sanctorum. Verum plenissima demonstratio hic sumitur ex divina Traditione, cuius monumenta caeteroquin sat nota, transcribere nunc non vacat. (1). Remaneret ergo dubium de anima bus purgatorii. Quoniam, dicet fortasse quispiam, si animae illae seipsas iuvare non pos­ sunt, mullo minus iuvare poterunt alios. Sed absit ut in hanc opinionem quae communi fidelium sensui plane repugnat, abea­ mus. Re enim vera, ratio superius desumpta ex communione sanctorum omnino universalis est, et vinculum charitatis quo Ecclesia patiens cum Ecclesia militante iungitur, etiam compre­ hendit. Itaque, sic nos et animae illae mutuam praestamus ope­ ram, dum nos pro illis, illae pro nobis orant, quomodo viventes oramus pro invicem ut salvemur. Nec ab illo charitatis officio animas purgantes impedire potest poenarum acerbitas, quia ut iam notatum est, ratio propter quam in hac vita intentio mentis per doloris intensilatem impeditur, locum amplius non habet post corruptibilis huius corporis depositionem. Rursus nulla de­ duceretur consequentia ex hoc quod ea quae hic aguntur,- igno­ rant. Nam praeterquam quod de iis quae per seipsas cogno­ scere non valent, per suos angelos fieri possint certiores: « di«< cendum quod animae mortuorum possunt habere curam de <« rebus viventium, etiamsi ignorent eorum statum, sicut nos « habemus de mortuis, eis suffragia impendendo, quamvis eo>< rum statum ignoremus » (2). Denique non est cur ratione du­ bitandi superius posita movearis, quia dato etiam quod pur­ gantes animae nihil possent pro aliis in eo ordine in quo sunt impotentes pro semetipsis, videlicet in ordine impetrandi a Deo remissionem poenae temporalis, adhuc nulla, et ne apparens quidem causa esset, propter quam non valeret earum intercessio quoad omnia bona propria viatoribus in quantum huiusmodi, quorum respectu indigentes amplius non sunt, nos autem quam maxime. (1) Vide Bellarminum, de Ecclesia triumphante 1. 1 c. 18. (2) 8. Tbom. in prima Parte Q. 89, a. 8 ad 1. um. DE HAB1TVDINE DEFUNCTORUM AD VIVOS ET' ni § 2· De habitudine vivorum ad defunctos, sive ut religioso cultu prosequendos, sive, ut suffragiis sublevandos. De cultu -·>netorum principia posita sunt in tractatu de Verbo incaruam. ubi de adoratione Christi. Sane vero, super quamlibet specialem excellentiam fundatur debitum specialis quoque cultus seu reverentiae. In hoc autem specialiter excel­ lunt animae sanctae quae ex hoc saeculo transierunt, quod im­ mobiliter coniunguntur Deo auctori gratiae et gloriae. Et huic excellentiae quae eis est exclusive propria, respondet cultus re­ ligiosus quo eas prosequimur, honorando, invocando, et quoli­ bet modo in>stiam submissionem protestando. Caeterum, quod cultus ille qui defertur sanctis, alius omnino rationis sit a su­ premo latriae cultu qui soli Deo debetur, evidenter videbit quis­ quis calumniis protestantium totus non praeoccupatur, et vo­ luntaria obcaecatione circa Ecclesiae doctrinam ac disciplinam totus non caligat. Item, quod implorata sanctorum intercessio, nedum in aliquo deroget mediationi Christi, eam potius com­ mendet quam plurimum, alibi quuque ostensum est. cum de sa­ crificio Eucharistiae et de missis in honorem sanctorum agere­ tur. Vide ibi dicta. Similiter de suffragiis quibus animae purgatorii a nobis viatoribus sublevari possunt, sat multa antiquae traditionis te­ stimonia in superioribus allata sunt. Sed et principia generalia fuerunt exposita in tractatu de sacramentis, ubi de excommuni­ catione et de indulgentiis, et iterum ubi de sacrificio missae, nec in praesentiarum aliquid specialiter addendum occurrit. Quod autem attinet ad sepulti ram per quam defunctis ul­ tima in hoc mundo mansio paratur, dicendum est cum S. Tho­ ma, Suppi. Q. 71. a. 11. quod exsequiarum cultus adinventus est et propter vivos et propter mortuos. Propter vivos quidem, ad 14? QI WEST. VI solatium. Propior mortuos vero, ut vivi inspicientes defuncto. rum sepulcra, eorum memoriam retineant, et pro cis orent. « Unde et monumentum a memoria nomen acci pit; dicitur enim « monumentum quasi monens mentem, ut dicit Augustinus in J. «de cura pro mortuis agenda, c. i», insuper, in eodem cultu adsfruifur resurrectionis fides. Qua de causa videmus antiquos i ustos specialiter curasse de possessione sepulcri (Genes. XXIII9), et de sua sepultura mandasse filiis suis (Genes. XLIX-29, L-21), volentes sepeliri in terra promissionis, ubi credebant nasciturum, moriturum et resurrecturum Christum, qui futu­ rus erat primitivae dormientium. At nos len a dormitionis nunc manet, figurata per agrum illum figuli, quem pretio sanguinis emerunt principes sacerdotum in sepulturam peregrinorum, Mattii. XXVII-7. Xzere enim ager est sanguinis simul et ager fi­ guli. Ager quidem sanguinis quia ibi requiescunt Christiani in spe iam propalata per crucem et sanguinem Christi. Ager vero figuli, quia ibi figulus creatorque omnium qui olim de limo ter­ rae plasmavit hominem, iacentia corpora nostra reformabit con­ figurata corpori Filii dilectionis suae. Et hoc quidem, quando venerit, resurrectionis dies; de qua resurrectione, caeteris prae­ termissis, iam nunc agendum est. CAPUT TERTIUM Quaestio VII. DE RESURRECTIONE MORTUORUM <> Tristis factus es de sepulto charissimo tuo, quia non sta­ te tini audisti vocem eius. Vivebat, mortuus est: sentiebat, iam «non sentit: non interest gaudiis et laetitiae vivorum! Num« quid plangeres semen, quando arares? Si ergo esset quisquam « ita rerum imperitus, qui quando effertur semen in agrum, et « in terram mittitur, et fracta gleba sepelitur; si ergo esset « quisquam ignarus rerum etiam prope futurarum, qui plangc« ret triticum, quia meminisset aestatis, et cogitaret apud se di« cens: //oc frumentum quod modo scpullum est, quanto lahore « « ti « messum, apportatum, l ritu rutum, purgatum, serrabatur in horreo, ridebamus cius decorem, et gratulabamur; modo abla­ Ium est ab oculis nostris: terram cj-aratum rideo, frumentum cero nec in horreo, nec hic cerno,... quomodo irrideretur a qui­ it buslibet indoctis, sed in illa re non indoctis, imperitis quidem «< aliarum rerum, peritis autem illius rei quam plangeret ille « deformiter imperitus. Et quid ei dicerent illi qui scirent, si « forte propterea ipse plangebat, quia nihil horum sciebat? .Voti « esse tristis. Hoc quod sepelivimus certe iam non est in horreo, « non est in manibus nostris. Veniemus ad agrum hunc, et de« lectabit te ridere speciem segetis. uhi nunc plangis nuditatem « arationis- Ille qui noverat quid esset de frumento venturum, 144 QVAF.ST. VIT. «et in ipsa aratione gauderet. Ille vri<> incredulus vel potius «insipiens, et ut verius dicam, inexpertus, plangeret forsitan «primo, sed experto credens consolatus abscederet, et futuram « messem cum experto speraret. Sed sol.-ut videri per annos « singulos messes; generis autem humani una ultima in fine «saeculi messis assurget. Ostendi nunc oculis non potest, sed « de uno principali grano (Christo) datum est experimentum.... « Quanquam et omnis creatura loquitur resurrectionem, si surdi «non sumus; unde coniicere debemus quid in fine semel de ge« nere humano facturus est Deus, cum tot similia quotidie vi« deamus... Unde abeunt, unde redeunt frondes arboribus? in « quae secreta discedunt, de quibus secretis adveniunt?... At« tendunt haec qui agrum colunt. Et qui non colunt, quia in « urbe semper vivunt, de hortis certe vicinis urbi cognoscant « contemptibilia quaeque purgamenta civitatis quibus studiis « serventur, a quibus etiam pretio comparentur, quo portentur. « Certe iam contemptibilia, exinanita omni utilitate ab inexper« tis possent putari. Et quis dignatur stercus intueri? Quod « intueri homo horret, servare curat. Illud ergo quod con« sumptum iam et abiectum videbatur, redit in pinguedinem «terrae, pinguedo in succum, succus in radicem; et quod de « terra in radicem transit, invisibilibus accessibus migrat in ro« but, distribuitur per ramos, a ramis in germina, a germine « in fructus et folia. Ecce quod horrebas in putredine stercoris, « in arboris fecunditate et viriditate miraris »>. Et hucusque qui­ dem Augustinus (1), exemplis quibusdam ostendens quid erit in illa resurrectione mortuorum quam firma fide credimus, et spe certissima in fine temporum futuram exspectamus. De qua cum sermo nunc nobis esse debeat, omnis nostra consideratio convenienter reducetur ad quatuor illa capita quae assignat S. Thomas in Suppl. Q. 75-86. Primo de facto futurae resurrectionis. Secundo de tempore et modo. Tertio de termino a quo. Quarto demurn de termino ad quem, tam quoad iden­ titatem corporum resurgentium cum corporibus quae erant (1) Serm. 361, n. 9-11. PF. RESURRECTIONE MORTVORT’M 145 prius, quam quoad diversitatem conditionis eorumdem, sive in electis sive etiam in damnatis. Ex his enim quatuor per ordinem iam declarandis, totius pendet intelligentia quaestionis. Prae primis igitur .fundamenti loco sit sequens propositio. THESIS X. Futura est secundum Scripturas in consummatione temporum generalis omnium ad vitam indestructibilem resurrectio, per quam pro statu finali totius universi, perfectio bumanae speciei restau­ rabitur, et homo integer in anima et corpore, propriorum factorum aut praemium reportabit aut poenam. § 1· De resurrectione mortuorum duo principalia in Evangeiio occurrunt testimonia. Unum, lean. V-28; Venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei. Et pro­ cedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurreclionem indicii. Alterum, Marc. XII-26, cum parallelis apud Matthaeum et Lucam, ubi respondens Christus Sadducaeis, ait : De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus lacoh? Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis. Et in utroque, aperta sane est futurae resurrectionis asseveratio, sed quod ad secundum attinet, dubium occurrit de bonitate ra­ tionis qua utitur Dominus, ut hanc veritatem demonstret. Nam praeterquam quod in V. T. multa alia erant testimonia minime ambigua, et non implicite tantum, verum etiam expresse et toti­ dem verbis errorem Sadducaeorum excludentia, (velut lob XIX27, Dan. XI1-2, Isai. XXVI-19), argumentum forsitan videri pos­ set claudicare. Ad hoc enim ut non esset mortuorum Deus, sed viventium, sufficiebat immortalitas animae in Abraham et Isaac et lacob. Aut si opus erat et resurrectione corporis, quomodo tunc non Deus mortuorum. Deus Abraham et Deus Isaac et Deus lacob, cum isti tres ipso tempore quo in rubo Moyses Pe Novissimis 10 146 QUAEST VIL divinam vocem audiebat, certo certius dormi rent in pulvere se­ pulcri ? Sed dicendum, argumentum Christi fuisse ad hominem, et hac ratione efficacissimum. Sadducaei namque nullos alios Ii- bros admittebant praeter libros Moysis, et praeterea, catenas praecise resurrectionem corporum reiiciebanl. quatenus animae immortalitatem, ut refertur Act. ΧΧΙΙΪ-8, inficiahantur: qua se­ mel asserta et demonstrata, reliqua sine difficultate concedebant. « Supra diximus Sadducaeos, nec angelum, nec spiritum, nec « resurrectionem corporum confitentes, animarum quoque inte« ritum praedicasse. Hi, quinque tantum libros Moysis recipie« bant, prophetarum vaticinia respuentes. Stultum ergo erat « inde proferre testimonia, cuius auctoritatem non sequebantur. « Porro ad aeternitatem animarum probandam, de Moyse po­ te nit exemplum: E(/o sum Deus Abraham, el Deus Isaac, el « Deus lacob. Statimque infert: Non esi mortuorum Deus, sed « viventium, ut cum probaverit animas permanere post mortem, « (neque enim poterat fieri ut eorum esset Deus, qui nequaquam «< subsisterent), consequenter introduceretur et corporum resur« rectio, quae cum animabus bona malave gesserunt » (1). Quanquam si subtilius res inspiciatur, non ad hominem tantum, ve­ rum etiam absolute demonstretur resurrectio. « Dicendum, in« quit S. Thomas Suppl. Q. 75, a. 1 ad 2, quod anima Abraham « non est proprie loquendo, ipse Abraham, sed est pars eius, et « sic de aliis. Unde vita animae Abrahae non sufficeret ad hoc « quod Abraham sit vivens, vel quod Deus Abraham sit Deus « viventis, sed exigitur vita totius coniuncti, scilicet animae et « corporis. Quae quidem vita, quamvis non esset actu, quando « verba proponebantur, erat tamen in ordine utri usque partis « ad resurrectionem ». Accedit demum quod quidquid est futu­ rum quoad nos, praesens est apud Deum, cui iam vivit omne id quod aliquando evocandum est vel revocandum ad vitam. Et ideo signanter addit Dominus apud Lucam. XX-38: Non est mortuorum, sed viventium; omnes enim vivunt ei. (1) Hieronym. in Matth. XXII 31. HE RES1 RRECTIONE MORTUORUM 147 Sed et dp eadem mortuorum resurrectione, Ium in libro Actuum (1), turn in Pauli epistolis (2), frequentissima prostant testimonia, caque sane notiora quam uti indigeant singillatim recenseri. Imo tam manifeste tamque instanter praedicabatur ab apostolis hoc dogma, gentili philosophiae per omnia con­ trarium. ut. primaevi haeretici, ne statim per expressam apertamque pius negationem deprehenderentur, ad sensus allegoricos illud trahere studerent: E.r quibus, inquit Paulus 2 Tim. 11-18, est II ymenae.us et Phil eius qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse, iam factam, factam scilicet in animarum renovatione ac regeneratione a morte peccati ad vi­ tam iuslitiae. Contra quam perversam interpretationem, in symbolo apostolorum habetur: Credo... carnis resurrectionem, vitam aeternam, amen. Quod autem omnium hominum, tam bonorum quam ma­ lorum. futura sit haec resurrectio, ostenditur primo ex Act. XXIV-15. ubi accusatus Paulus coram Felice praeside, ait: Spem habens in Deum, quam et hi ipsi (Pharisaei me accu­ santes) exspectant, resurrectionem futuram iiistorum et ini­ quorum. In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientium habere ad Deum et ad homines semper. Ostenditur praeterea, quia etsi soleat apostolus in epistolis suis agere de sola resur­ rectione iustorum (3), quae et beata spes ab eo appellatur, et animandis Christi fidelibus ad omnem patientiam tolerantiam­ que laborum erat maxime idonea, in suis tamen praedicatio­ nibus illam aliam quae malis propria erit, omni ope intimabat, simul cum iudicio futuro et necessitate agendae poenitentiae. (1) Act. XVII, XXIII, XXIV, XXVI. (2) Rom. VI 5 — J Cor. XV per totum — Philipp. HI-11 — 1 These. IV-15 — 2 Tim. II 18 — Heb. VI-35, etc. (3) Nisi forte excipiatur locus ille 1 Cor. XV-54. ubi secundum vulgatam legimus: Omnes quidem resurpemus, sed non omues immu­ tabimur. Et sensus esset, omnes quidem tam bonos quam malos resurrecturos esse, sed non omnes immutandos in statum beatae ac gloriosae immortalitatis. Verum haec lectio eat dubia, ut postea dicetur. 148 QÜAEST VII. lluc certe spectat quod, Act. .XVII 32, legitur post sermonem in Areopago a Paulo habitum: Cum auilisscnl. autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero digerunt: Audiemus te de hoc iterum. Denique, adhuc expres­ siora ea sunt, quae dicit Christus in evangelio, ubi supra: Omnes, inquit, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei. his verbis universalitatem mortuorum absolute compre­ hendens. Sed nec quoad indestructibilitatem vitae ulla erit diffe­ rentia inter resurgentes. Nam in primis. Dan. XTT-2, dicitur quod qui dormiunt in terrae pulvere emqilabnnl. alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videant (alias vileant) sem­ per. Praeterea, si indicandi in die novissimo, illi ipsi sunt quos dp monumentis educet vox Filii hominis, ergo super ho­ minem integrum in anima et corpore cadet sententia indicis: Venite benedicti, recedite maledicti. Tbunl hi in supplicium aeternum, iusli autem in vitam aeternam. Accedit denique et evidens ratio, dato quod omnium futura sit. resurrectio pro statu finali ac definitivo. Neque enim esset omnino causa resur­ gendi, si resurgentes resurgerent iterum morituri, sicut statim videbit quisquis non somniabit, cum Origene alternantes sine cessatione resurrectiones et mortes. S 2. Et testimonia quidem hactenus allata eos potissimum spe­ ctant qui bona egerunt vel mala, id est, qui adulti ex hac vita decedunt; ad quorum doctrinam et. eruditionem scripta sunt quaecumque scripta sunt. Potissimum dixi, at non exclusive. Nam de infantibus qui obierunt cum sacramento, nulla pro­ fecto quaestio esse potest, cum et ipsi sint de dormientibus in Christo, quibus iuxta apostolum 1 Thess. TV-13, debetur ex consequenti resurrectio gloriae. Quoad caeteros vero, prae­ terquam quod dubium non est quin includantur in universali­ tate locutionis evangelicae omnes qui in monumentis sunt : va­ let quoque sensus totius traditionis quae semper intellexit le- btë RESURRECTIONE MORTUORUM geni futura·· i ••surrectionis sese ad omnes sine ulla exceptione homines extrudere. Si ergo loquamur de futura resurrectione quoad mibihinlium, appai - t < ausam eius esse, quia placuit divinae sapientiae humanam speciem in futura vita redintegrare. Hinc enim fit ut nullum ipsius speciei individuum excipiatur. Et hoc atten­ dens S. I’humas dixit resurrectionem fore naturalem ex parte termini, pro (pianto scilicet terminabitur ad vitam naturae, sicut illuminatio caeci ad visum naturalem (1). Quamquam supernal m alis omnino dicenda sit ex parte principii, cum nullum sit principium activum resurrectionis in natura, neque respectu conjunctionis animae ad corpus, neque respectu di­ spositionis quae sit necessitas ad talem coni unctionem; nam dispositio eiusmodi non potest a natura induci nisi determi­ nato modo, videlicet per viam generationis ex semine. Et ideo concludit Angelicus quod resurrectio simpliciter loquendo erit miraculosa .naturalis autem nonnisi secundum quid (2). At nunc, si loquamur de resurrectione gloriosa qua tali, evidens est ipsam fore omni ex parte supematuralem, quia per omnia proportionabitur supernatural! animae Lentitudini. Quid autem addat ipsa gloriosa resurrectio supra illam quae toti generi humano communis erit, nondum est declarandum, sed dicetur in sequentibus. (1) Suppi. Quncat. 75, a. 3. Nec obstat quod resurrectio futura sit pro omnibus ad vitam indentruetibilem, quia hoc ipsum videtur esse naturale, supposito quod Jiat resurrectio: quando nempe, noni iam sicut iu prima generatione, anima infundetur corpori, conditioni! corporis quodammodo subiecta, sed vice versa, ad praeexsistentemI animam trahetur corpus, conditioni animae quodammodo coaptandum. | (2) Et rursus non obstant argumenta rationi· quae I. 4 c. Gerit, e. 79 et alibi passim affert» quasi ad demonstrandam resurrectionem. Nam, ut ipsemet observat, Suppl. Q. 75, a. 3 ad 2uni. « Ex rebus » naturalibus non cognoscitur aliquid non naturale ratione »« st rante. Sed ratione persuadente potest cognosci aliquid supra « naturam, quin eorum quae supra naturam sunt, ea quae enat in « natura, aliquam similitudinem repraesentant, sit iit unio animae < et corporis repraesentat animae unionem ad Deum per gloriam « fruitionis. Et simili modo exempla quae Apostolus et Gregorius 150 QUAEST VI/. THESIS XI. Resurrectio omnium uno eodemque tempore fiet, et ideo explodi debet commentum illud resurrectionis primae cum consequente regno mille annorum quod adstruebant Chiliastae, quocumque tandem modo explicetur, sive ad sensum antiquorum haereticorum, sive etiam ad sensum eorum Patrum, quorum opinionem a saeculo quarto iam penitus reitctûm nonnulli moderni post Protestantes sat temerarie renovare cohati sunt. Millenariis praecipuum fundamentum fuit Jocus loannis in Apocalypsi, X.X-4: Vidi... animas decollatorum propter te­ stimonium lesu... et vixerunt el regnaverunt cum Christo mille annis. Caeleri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima. Beatus qui habet par­ tem in resurrectione prima; in his secunda mors non habet po­ testatem, sed erunt sacerdotes Dei el Christi, et regnabunt cum illo mille annis- Et cum consummati fuerint mille anni, solve­ tur Satanas de carcere suo, el exibit et seducet gentes... et con­ gregabit eos in praelium, quorum est numerus sicut arena ma­ ris. Et ascenderunt... el circuleront castra sanctorum et civi­ tatem dilectam. El descendit ignis de a Deo et devoravit eos... Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt..., el indicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum. El dedit mare mortuos qui in eo erant... Et infernus et mors missi sunt *■ inducunt, fidei resurrectionis persuasive adminiculantur ». Ponit ergo discrimen inter rationem demonstrantem et rationem persua­ dentem. Porro in ordine rationum persuadentium includit procul dubio rationes omnes quae ostendunt convenientias, harmonias, seu congruitates, tametsi non sufficiant ad veritatem ipsam adstruendam. Cum ergo ait. 1. 4 c. Gentes ubi supra, quod ad ostendendam resurrectionem carnis futuram evidens ratio suffragatur, oportet intelligere rationem evidentem in ordine et linea lationis pevsua dentis, non autem demonstrantis. PF. KESUiUIECtiONE MORTUORUM in sithjiiniii. Hare mors ucunda. Quae omnia materialiter ad litteram accipientes Millenarii, prirno quidem adstruebant ultimum Christi adventum et gloriosam resurrectionem sanctorum futuram mille annis ante finem mundi, eamque ad regnum bonnum in gloriosa civitate Jerusalem e suis mini? instaurata. Opinabantur deinde, fore ut post completos illos mille, annos, soluto Satana de carcere suo. sancti resuscitat! obsiderentur in sua civitate ab innumerabili gentium Gog et Magog ■ xercitu, sed nequaquam superarentur, propter ignem de coelo consumentem omnes adversarios. Denique post ulti­ mam hanc, victoriam civitatis Dei in hoc mundo, ponebant con­ summationem saeculi, secundam resurrectionem (eorum scili­ cet mortuorum qui in prima partem non habuerant), ac demum indicium universale: quo tandem peracto, totum universum immobili in perpetuum ordine componeretur. Sed Millenarii alii haeretici fuerunt, alii vero non. Haere­ ticorum dux et coryphaeus, teste Eusebio 1. 3, c. 23, fuit Ce­ rinthus, regnum mille annorum in nuptiarum festis, et. carna­ lium voluptatum illecebris, et omni genere libidinum repo­ nens. Quam impietatem semper exhorruere Ecclesiae Pains. At Papias, loannis auditor, ut scribit Irenaeus, et Polycarpi contubernalis, sic temperavit reformavitque deliria Cerinthi, ut turpem beatitudinem converteret in spirituales delicias, qualibus affici iustos ac puros homines decet. Et quamvis hic Papias vir esset mediocri admodum ingenio, qui male intelle­ ctis apostolorum narrationibus, terrenum illud Christi regnum commentus est, sectatores tamen suae sententiae habuit insi­ gnes quosdam ecclesiasticos scriptores, plus aequo reveritos auctoritatem hominis ah apostolo loanne instituti: Irenaeum dico, lustinum, Tertullianum et alios nonnullos 11. Verum haec eorum opinio, ipso iam saeculo secundo a compluribus (1) Cf. Migne, Pair. Graec. Toni. 7, eoi. 380; tum Pair. Lat. Tom. I, coi· -θθ· 1.52 QtlAEST vir. explosa (1), in magno tandem lumine saeculi quarti omnino evanuit (2), donec novos rursus assertores in Profestantibus inveniret (3). Hi enim pro certb habentes Ecclesiam Romanam esse meretricem illam de qua Apocal. \\ Ι1-.Ί: mulierem seden­ tem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae, Rabylonem magnam, matrem fornicationum cl abominationum terrae, mulierem ebriam de sanguine sanctorum cl de sanguine martyrum lesu : consequenter dixerunt necessc esse referre ad tempora subsequentia destructionem eius, quaecumque de felici Ecclesiae statu apud Isaiam, leremiam, Ezcchielem, caeterosque prophetas occurrunt. Et quia in Apocalypsi propo­ nitur regnum mille annorujn praecise post indicium de mere­ trice magna quae corrupit terram in prostitutione sua, idcirco subsidium idoneum suae doctrinae, seu verius delirii, invenire putaverunt in sententia antiquorum Millenariorum, quam fe­ cerunt suam, et omni ope propugnare studuerunt (4). Tandem extra Protestantismum, hisce nostris temporibus eadem Mille- (1) Huius rei testis est ipse lustinus, qui in dialogo cum Tri­ phone, n. 80, haec habet: « Tibi igitur et antea confessus sum, me « et multos alios haec sentire, ita ut omnino perspectum habeamus «sic futurum. At multos rursus, eosque ex illo Christianorum genere e quod piam et puram sequitur sententiam, id non agnoscere tibi « significavi ». (2) « Papias très ancien auteur, mais d’un très petit esprit, ayant « pris trop grossièrement certains discours des apôtres, que leurs disci«pies lui avaient rapportés, introduisit dans l’Eglise ce règne de « Jésus-Christ dont il a été parlé, durant mille ans dans une terrestre « Jérusalem magnifiquement rebâtie, où la gloire de Dieu éclaterait « d’une manière admirable, où Jésus-Christ régnerait visiblement « avec ses martyrs résusciiés, où à la fin néanmoins les saints « seraient attaqués et leurs ennemis consumés par le feu du ciel, « après quoi se ferait la resurrection générale et le jugement dernier. « Cette opinion disparut dans la grande lumière du quatrième siècle, «en sorte qu’on n’en voit presque plus aucun vestige». Bossuet, VApocalypse avec une explication, c. 20. (3) Cf. Bossuet ubi supra, et de excidio Babylonis, art. 35. (4) Circa abusum Apulypseos apud protestantes, haec rectissime observat Bossuet, Avertissement aux Protestants, η. 1 : « Si « la profanation des Ecritures est toujours un attentat plein de « sacrilège, la profanation des prophéties est d’autant plus criminelle, bE HESUftBECtlONÉ MORTUORUM 153 narismi opinio a quibusdam catholicis interpretibus satis teme­ rarie renovata est. Quibus fortasse ipsa sua fabulosa indole pla­ cuit; placuit et propter apparentem facilitatem explicandi prophetias, quas si eis credas, non sufficienter impletas inveni­ res in Ecclesia quae nunc est. Sed contra est quod opinio ista, primo quidem omni fun­ damento caret. Secundo incredibilibus et ineptis fabulis est re­ ferta. Tertio aperte contradicit iis quae de ultimo Christi ad­ ventu Scripturae nos edocent. Quarto demum nequaquam con­ ciliabitis est cum certissimis revelationis documentis circa tem­ pus et modum futurae mortuorum resurrectionis. Primo, inquam, omni fundamento caret. Nam, ut Epiphanius ait, Haeres. 77, n. 36: « De hoc millenario tempore ali« cubi, hoc est in loannis Apocalypsi, mentionem fieri... reli" giosi homines non ignorant. Verum ita complures, iidemque " pii ac spiritualium rerum periti in illius lectione versantur. « ut quae in ipso spiritualem sensum continent accipientes, ve« ra illa quidem, sed altiori quadam intelligentia explicata fa« teantur ». Et re quidem vera, symbolicus totius libri chara­ cter nimis evidens apertusque est, ut nemini non appareat quam futile sit accipere mille annos pro praefixo numero an­ norum, regnum martyrum cum Christo pro regno terreno et palpabili, civitatem in qua regnabunt pro civitate materiali, et sic deinceps de aliis, praesertim cum in ipso contextu prophe- « que leur obscurité sainte devait être plus respectée. C’est néon«moins aux prophéties que les ministres se sont attachés plus qu ’à « tous les autres livres de l’Ecriture, pour y trouver tout ce qu’il» ont « voulu. L’obscurité de ces saints livres, et surtout de l’Apocalypse, « leur a été une occasion de les tourner à leur fantaisie. Au lieu « d’approcher avec frayeur des ténèbres sacrées dont souvent il « plaît à Dieu d’envelopper ses oracles, jusqu'à ce (pie le tenqm «de les découvrir soit arrivé, ces hommes hardis ont cru qu’ils «pouvaient se jouer impunément de ce style mystérieux. Leur haine «a été leur guide dans cette entreprise. Ils voulaient à quelque « prix que ce fût, rendre l’Eglise romaine odieuse. Ils tn ont fait «lu prostituée de l’Apocalypse, et comme s’ils avaient démontré « ce qu’ils ont avancé sans fondement, il n’y a rien qu’ils n'aient « osé sur ce principe » 154 QUAESt VI i. lise, regnum et vita attribuantur animabus decollatorum pro­ pter testimonium lesu cl propter verbum Dei, id est aniinabus separatis et seiunctis a corpore. Et nos quidem ultro fatebi­ mur, hic non agi de sola coelesti gloria seu regno sanctorum, quia alias imperium illud sempiternum diceretur, et non re­ stringeretur ad mille annos, hoc est ad limitatum tempus. Sed cum dicitur beabis animas mille annis cum Christo regnaturas m resurrectione prima, intelligendum est de earum gloria in Ecclesia militante usque in saeculi finem, ante resurrectionem ultimam. Et haec posthuma gloria sanctorum, « quibus prae« clari honores et festa constituta sunt, a quibus daemones •i propelluntur et morbi curantur; quorum apparitiones et « praedictiones; quorum vel sola corpora idem possunt quod « animae sanctae, sive tangantur, sive honorentuj·; quorum « vel solae sanguinis guttae, atque exigua passionis signa idem « possunt quod corpora » (1) : haec, inquam, eorum gloria co­ ruscans miraculis, aliisque signis inclarescens, rectissime resurrectionis primae nomine decoratur, quia per eam extra nu­ merum eorum qui dormiunt in suis sepulcris fiunt, et iam ex nunc secundum terrestres reliquias, anticipata quadam im­ mortalitatis dote ornantur (2). Unde omnibus modis, nuilum in verbis loannis: vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis..., haec esi resurrectio prima, pro opinione Millenario­ rum vel apparens fundamentum. At secupdo,. opinio illa omni genere ineptarum fabularum scatet. Quis, quaeso, credet gloriosam Jerusalem quam glorio­ sus Christus cum sanctis resuscitatis corporaliter inhabitabit, eamque in medio terrae positam ad littus Mediterranei maris, dum reliquae omnes orbis partes mortalibus hominibus sicut nunc incolentur? Patebit forte accessus ad eam, vel non pate­ bit? Si patebit, qualis concursus! Si non patebit, quale mira­ culum! Quis praesertim concipiet exercitum gentium obsiden- (1) Greg. Naziauz. Orat. 4, n. 69. 12) Cf. Daiuasc. I. 4 do fido ortli. c. 16. August, do civit. 1. 1, c. 4. et 1. 22. per totum, etc., etc. hi; HEHIJRRECflONE MORTUORUM 15δ lem hdnc ciDitolem dilectam, pugnantemque contra sanctos in­ vulnerabiles, impassibiles, immortales, et omnibus humanae infirmitatis miseriis exemptos? (1). Quale tandem illud est, quod debeat ignis de coelo descendere ad devorandum hostes qui simul omnes, vel in solo aspectu gloriosorum civium pro­ sterni possent, sicut cum ad apparitionem Filii hominis in glo­ ria sua, Apocal. 1-17, cecidit loannes ad pedes eius tanquam mortuus? Omitto interim alia multa non minus absurda, quae videbis, si hil et. apud Irenaeum 1. 5, c. 33 (2). (1) « S’il fallait prendre ici au pied de la lettre une ville où J. t'hr. viendrait régner avec ses martyrs résuscités et glorieux en corps et un âme, on ne saurait plus ce que voudraient dire ces nations qui viendraient assiéger la ville où il y aurait un peu· pie immortel, et un Dieu qui régnerait visiblement an milieu d’eux... Les ministres même ont si bien senti l’absurdité de faire attaquer par des nations assemblées un peuple résuscité et une ville oil J. Ch. régnerait avec une si claire manifestation de sa gloire, qu'ils ont été contraints d'abandonner en ce point la lettre qui les a trompés ». Bossuet, 1. c. (2) Ibi videbis quod secundum presbyteros qui millenarismi opinionem introduxerunt, in hoc felici mille annorum regno: «Vineae « nascentur, singulae decem millia palmitum habentes, et in una « palmite dena millia flagellorum, et in unoquoque flagello dena « millia botruum, et in unoquoque botru dena millia acinorum, et « unumquodque acinum expressum dabit viginti quinque metretas « vini. Et cum eorum apprehenderit aliquis sanctorum botrnm, alius « clamabit: Botrus ego melior sum, me sume, per me Dominum « benedic. Similiter et· granum tritici decem millia spicarum gene· « raturum, et unamquamque spicam habituram decem millia gra­ te nomm... Haec autem et Papias loannis auditor, vetus homo, per « scripturam perhibet in quarto librorum suorum... Et adierit difl cens: Haec credibilia suut credentibus... Haec ergo tempora pro« phetans Isaias ait: /·,’/ compascetur lupus cum agno, et leo et bos « manducabunt paleas... Hoc autem significat magnitudinem et μία­ ν guedinem fructuum. Si enim leo animal paleis vescitur, quale « ipsum triticum erit, cuius palea ad escam congrua erit leonumf» Iren. I. c. n. 3-4. Hinc iure meritoque censuit Augustinus I. 20 de civit, c. 7: « De duabus resurrectionibus loannes Evangelista « eo modo locutus est, ut earum prima a quibusdam nostris non « intellecta, insuper etiam in quasdam ridiculae fabulas verteretur ■>. Hieronymus quoque ubique irridet mille annorum fabulam, et au ream atque gemmatam in terris Jerusalem, vix distinguens inter Ce­ rinthi et Papiae opinionem. « « « « « a « « » 15(1 QÎ'AEST Vif. Tertio eadem opinio contradicit iis quae de ultimo adventu Christi diserte traduntur in Scripturis. Ubique enim gloriosus ille adventus ad iudicii diem differendus significatur. Quem (lesum Christum) oportet quidem coelum suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae loculus est Deus per os sanctorum suorum a sacculo prophetarum, inquit Pe­ trus, Act. 11-21. Sed quodnam est, quaeso, tempus restitutionis omnium praedictum a Prophetis, nisi universalis iudicii tem­ pus in quo unicuique reddetur secundum opera sua? tempus regenerationis, quando sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, assessoresque erunt apostoli super sedes duodecim indicantes duodecim tribus Israel? Si autem lesus .Christus expresse asseritur mansurus in coelo usquedum veniant tem­ pora illa, ergo non redibit in gloria mille annis ante mundi fi­ nem, ut volunt Millenarii. Similiter in evangel io, pro eodem semper accipiuntur secundus Christi adventus et consummatio saeculi. Quod signum adventus tui et consummationis saeculi? inquiunt discipuli, Matth. XXIV-3. Neque id quidem ex falsis praejudiciis quibus alias tenebantur, quoniam Christus inter­ rogationi respondens, hanc eorum persuasionem in hac parte omnibus modis confirmat, sicut videre est in descriptione quam subiicit, 29-31. Unde in Symbolo, fidei nostrae proponitur ut qui ascendit ad coelos, et e coelis venturus non est nisi ad indicandum vivos et mortuos. Quarto demum, opinio ista duo diversa tempora resurre­ ctionis distinguit, cum tamen Scripturae cogant nos agnoscere unum tempus, quod erit pro sanctis etiam omnibus, novissimus ille dies de quo lob XIX-25: In novissimo die de terra surrecturus sum, el rursum circumdabor pelle mea, el in carne mea videbo Deum meum. Nam Dominus in evangelio ait, loan. Vl-39: Haec est voluntas eius qui misit m.e Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in no­ vissimo die. Haec est autem voluntas Patris qui misit me, ut omnis qui videt Filium el credit in cum, habeat vitam aeter­ num, et ego resuscitabo cum in novissimo die. Et nota uni ver- DE RESIRRECTIONE MORT! DRUM 157 sftlitatem subj'-cti: nmnr quod dédit mihi. omnis qui ridel Fi­ lium. Quae etiam universalitas aequivalenter occurrit vers, it et 55, ubi iterum iterumque eadem veritas de resurrectione fu­ tura in tine mundi, et non antea, ut Millenariis placet, gemi­ nata repetitione inculcatur. Sed et Paulus quoque, 1 Cor. XV51, omnium mortuorum resurrectionem refert ad sonitum no­ vissimae tuba··, quae tuba procul dubio ea est de qua Matth. XXIV-31. cum saeculi consummatio, mundique finis describi­ tur. Atque in his aliisque apertis Scripturarum testimoniis fun­ datur constans illa ac firma in Ecclesia persuasio, quam om­ nium catecliismorum doctrina commonstrat. Nec contra praesentem doctrinam de simultanea omnium resurrectione in novissimo die, quidquam faceret probabilis sententia quae vult ut ad vitam gloriosam atque immortalem resurrexerint sancti illi, de quibus sermo est Matth. XXVII-52, cum prodigia quae mortem Christi consecuta sunt recensen­ tur: El monumenta aperta sunl, el mulla corpora sanctorum qui dormierant su erexerunt, el exeuntes de monumentis post resurrect innem eius, venerunt in sanctam ciritalem. et appa­ ruerunt mullis. Hac enim stante opinione, agnoscendum esset speciale privilegium aliquibus concessum ut resurrectionis Christi comites simul exsisterent et testes (1). Adhuc nulla conclusio est ex verbis Apostoli, 1 Thess. 1V-15: El mortui qui in Christo sunt, resurgent primi, deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum i'Us in nubibus obvium Christo in aera. Quacumque enim interpretatione admissa, ne apparens quidem pro opinione Millenariorum sumitur argu­ mentum, quoniam qui resurgent primi, non mille annis ante caeteros dicuntur resurrecturi, sed sin minus eodem ipsissimo instanti, at salten eodem tempore, videlicet descendente Do­ mino de coelo, in i ussu, et in voce archangeli. et in tuba Dei. ut in hoc ipso loco expresse habetur. Caeterum. quaenam pro­ babilior sit istius loci interpretatio, sequens propositio decla­ rabit. (1) Vide S. Thoni. Suppl. Q. 77, a. 1 ad Sum. 158 QI’AEST THESIS XII. Mortem fore omnibus terminuni a quo ultimae resurrectioni· longe probabilior sententia est, nec videtur admittenda opinio dicentium futuros aliquos qui immortalitate supervestientur, quin prius cedant legi ab initio latae contra posteritatem Adae : pulvis es et in pulverem reverteris. Quaestio ista movetur propter eos quos vivos reperiet ultimus mundi dies. Sentiunt enim Patres nonnulli, hos non esse morituros, sed sine morte de vita mortali ad immortalem esse transituros, et de statu corruptibilitatis in statum incor­ ruptibilitatis immutandos. Ita Chrysostomus. Horn. 12 in 1 Cor. n. 2. et alii pluies ex Graecis. Ita quoque Hieronymus, epis. 59 ad Marcellam, n. 3, quamquam alibi in partem oppo­ sitam magis propendere videatur. Augustinus vero. 1. 2 Re­ tract. c. 33 dubitative loquitur: « Aut. inquit, non morientur, «< aut de vita ista in mortem, et de morte in aeternam vitam «celerrima commutatione tamquam in ictu oculi transeundo, « mortem non sentient ». Rationes dubitandi desumuntur primo ex 1 Cor. XV-51, quia ubi Vugata habet: Omnes quidem resurqemus, sed non omnes immutabimur, graeci codices ferunt: Non omnes quidem dormiemus, omnes tamen immutabimur. Et hanc lectionem sa­ tis confirmat id quod stati m subjungitur: Jn momento, in ictu oculi, in novissima tuba, canet enim tuba et mortui resur­ gent incorrupti, et nos immutabimur. Quasi diceret : Qui ante mortui fuerint, resurgent ad beatam incorruptionem. Nos vero qui vivi reperiemur. (in eorum enim persona quos vivos de­ prehendet indicii dies, loqui solet apostolus), proprie quidem loquendo non resurgemus, quoniam resurrectio pronrie dicta nonnisi mortuorum est; verurntamen in eumdem statum im­ mutabimur ac illi qui resurgent, eo quod in nobis quoque, etsi PF. RESl’tWECTJONE M0RTII01WM 159 non morituris. oportet corruptibile hoc induere incorruptioncin, et mortale hoc induere immortalitatem. Est praeterea locus 1 These. JV-15 paulo supra relatus: El mortui qui in Christo sunt resurgent primi, πρώτον . id est. primum), deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur rum Ulis, etc. Ubi sensus esse videtur : mortuos dor­ mientes in Christo primum resurrecturos, tum deinde eos iustos qui vivi reperti fuerint, simul cum resuscitatis a morte, as­ sumendos in gloriosam societatem Christi, rapiendosque obviam ei in aera. Occurrit denique tertio auctoritas symboli: Inde renhirus esi indien re rivos ,el morluos (1). Hoc enim non potest intelligi quantum ad instans ipsius indicii, quia tunc omnes erunt vivi. Ergo oportet quod referatur haec distinctio ad tempus praecedens, et ita non omnes ante indicium morientur. Sed contra est quod rationabiliter dicit S. Thomas. Suppl. Q. 79, a. 1 : « Securior est haec et communior opinio, « quod omnes morientur, et a morte resurgent, et hoc propter «< tria. Primo quia magis concordat divinae iustitiae, quae hu« manam naturam pro peccato primi parentis damnavit, ut « omnes qui per actum naturae ab eo originem ducerent, infe« ctionem peccati originalis contraherent, et per consequens " mortis debitores essent. Secundo quia magis concordat divi* « nae Scripturae, quae omnium futuram resurrectionem prae·< dicit: resurrectio autem proprie non est nisi eius quod ceci« dit et dissolutum est. Tertio quia magis concordat ordini na« turtle, in quo invenimus quod id tpiod corruptum et vitiatum <« est, in suam novitatem non reducitur nisi corruptione ine« diante; unde cum natura humana in defectum necessitatis « moriendi devenerit, non erit reditus ad immortalitatem nisi « mediante morte ». Accedit demum quod si Christus niortuuns est, si ipsa Beata Virgo non transiit sine morte ad beatam im- (1) Item Act. X-42. J/>se est qui constitutus est a Deo mtlrr rivorum et mortuorum. Et 1 Petr. IV 5 reddent rationem ei qui paratus est indicare rivos et mortuos. 160 QUAEST VII. mortalitatem, multo minus immunes erunt quicumque propter contractum originale peccatum legi mortis sublecti sunt, di. conte apostolo Hom. X-12: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes Immines mors perlransiil, in quo omnes pecca i erunt. Ad lum ergo dicendum quod etiam admissa legitimitate lectionis: Omnes quidem non dttrmiemus, sed omnes immuta­ bimur, adhuc non sequitur, eos homines (pii residui erunt in adventu Domini, a lege mortis esse eximendos. Dormituri enim ab Apostolo nunc- dicuntur illi omnes et soli qui futuri sunt in statu mortuorum, quiescentes ac vere pausantes in morte quasi in ultimo termino motus quo fuerint e vivis sublati. Huius autem conditionis non erunt illi quos vivos deprehendet ultima mundi dies. Cum enim mortem eis allatura sit ipsa causa praeparatoria universalis renovationis, et veluti primus clangor tubae quae in dormitoriis suis mortuos expergefaciet, ideo mors eis nçn erit pro termino motus, sed magis pro initio palingenesis. Sensus igitur esset: Ecce mysterium robis dico·, (tmnes quidem non dormiemus, illa scilicet dormitione qua pausatur et quiescitur in morte. Sed omnes immutabimur, ea immuta­ tione de qua supra dictum est: «Seminatur in corruptione, surget in virtute. Seminatur in ignobilitate, surget in glo­ ria ». De iis enim solis nunc loquitur Paulus qui futuri sunt de numero electorum. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba, canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Hoc est: et nos quoque quos extrema dies in­ veniet vivos, eiusdem incorruptionis efficiemur participes, sed in ea resurrectione quae non tam resurrectionis quam sim­ plicis immutationis rationem sit habitura, eo quod non erit a mortuis secundum communem statum et conditionem mortuo­ rum. Ad 2um dicendum quod Apostolus scribens ad Thessalonicenses, corrigit errorem quorumdam qui opinabantur melio­ rem fore conditionem eorum quos residuos reperiet dies adven­ tus Christi, quam aliorum ante defunctorum. Contristabantur nF. RF.S1RRF.C.T10NE MORTI’ORI’M |P,| enim super defunctos istos, aut quasi nullo modo resurrectu­ ros, aut quasi non habituros partem in gloria diei Domini. Utrarnque igitur opinionem destruit Apostolus. Primam ubi ait: Si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus cos qui dormierunt per lesum, adducet cum eo. Alte­ ram vero, ubi consequenter adiungit: Nos qui vivimus, qui re­ sidui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt. Et ad huius rei declarationem docet quod descen­ dente Domino de coelo, primum fiet resurrectio dormientium deinde vero simultaneus eorum et aliorum electorum raptus obviam Christo in aera. Non ergo consequens est quod residui in adventum Domini non sint revera morituri, quia si ia textu apostoli contradistinguuntur a resurgentibus mortuis, ratio, eadem est ac supra, in responsione ad lum, praeterquam quod nulla de illis quaestio movebatur nisi quoad ordinem prioritatis in conjunctione ad Christum. Quam solam prioritatem re­ movere intendit Apostolus, cum sermonem concludit dicens: Simul rapiemur cum illis obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis. Ad 3lHn denique dicendum quod impossibile est ut distin­ ctio inter vivos et mortuos quos Christus venturus est indi­ care, referatur ad ipsum instans iudicii, ut omnes concedunt. Oportet igitur ut referatur ad aliquod tempus antecedens. Gra­ tis autem et sine fundamento diceretur referri ad tempus quod erit omnino immediate ante indicandi actum, sed satis est ut cadat super tempus incipientis apparatus iudicii. videlicet cum incipiet dies Domini in igne revelari, ut habetur 1 Cor. ΙΠ-13. « Dicendum, inquit S. Thomas ubi supra, ad 1 um. quod distin« ctio illa mortuorum et. vivorum non est referenda ad ipsum « iudicii tempus, neque ad totum tempus praeteritum, quia « omnes indicandi aliquo tempore fuerunt vivi, et aliquo tem« pore mortui, sed ad illud tempus determinatum quod imme« diate iudicium praecedet, quando scilicet iudicii signa inci« pient apparere ». Haec quidem de termino a quo futurae resurrectionis. Succedit iam paulo difficilior quaestio de termino ad quem De Novissimi e QIIAEST. Vil. THESIS XIII. Regula fidei aperte tradit corpora resurgentium fore eadem ac prius, tum specie tum numero, sed undenam numeric» Identitas repetenda sit, diserte non determinat. Videretur autem satis illa repeti ex identitate animae, cui quaecumque materia accedat secun­ dum successionem temporis, semper idem manet homo, idemque numero corpus simpliciter. § 1· Omnes heterodoxae circa resurrectionem opiniones ab Origene descenderunt. Dixit Origenes in pluribus locis, et maxi­ me in libro Resurrectionis quarto, et in expositione primi Psalmi, et in Stromatibus, ut refert Hieronymus, duplicem errorem versari in Ecclesia: nostrorum et haereticorum. Hae­ reticorum quidem, id est Marcionis, Valentini et Manichaei, qui resurrectionem penitus de medio tollebant. Nostrorum ve­ ro, id est idiotarum rustica simplicitate deceptorum, qui in resurrectione soliditatem carnis, sanguinis liquorem, venarum perplexionem, et ossium duritiem agnoscunt. Porro contra hanc simplicium sententiam multum excandescit Origenes, ubique sugillans eos quos philosarchas vocat, affirmantes eadem ossa et sanguinem et carnem, id est vultum et membra, totiusque, compaginem corporis resurgere in novissimo die. Existimat enim hinc consequi quod et comedendum nobis foret et bi bendum, digerenda stercora, effundendus humor, ducendae uxores, liberi procreandi. Quo enim venter, si escae amplius non erunt? Quo dentes, si cibi non molendi sunt? « Et vis ·< rursum, carnem, ossa, sanguinem, membra, ut crescentibus « capillis tonsore egeas, nasus pituitas digerat, incrementa un« guium resecanda sint?... Si affers istas ineptias rusticorum, « carni in qua Deo placere non possumus, quasi inimicae obii- ΠΕ RESt ΠRECTI ΟΝF, MORTI ORf Μ ten « visceris, et resurrectionis mortuorum·. Seminatur in curru « plione, surgct in in corruptione ». Tum proprium dogma adstruens : < Nunc, inquit, oculis videmus, auribus audimus. « manibus agimus, pedibus ambulamus. In illo autem cor« pore spirituali toti videbimus, toti audiemus, toti operabi«< mur, toti ambulabimus, et transfigurabit Dominus corpus hu­ ic militatis nostrae, conforme corporis suae gloriae. Quando « dixit transfigurabit id est μετασχηματίσει, membrorum qui« bus nunc utimur diversitas denegatur. Aliud 'nobis spi­ ce rituale et aethereum promittitur, quod nec tactui subiacet. cc nec oculis cernitur, et pro locorum in quibus futurum est. « varietate mutabitur... Nec vos, o simplices, resurrectio Do­ ce mini decipiat, quod latus et manus monstraverit, in littore « steterit, in itinere cum Cleopha ambulaverit, et carnes et " ossa habere se dixerit. Comedit post resurrectionem suam et « bibit, et vestitus apparuit, tangendum se praebuit, ut dubi« tantibus apostolis, fidem faceret resurrectionis. Sed tamen » non dissimulat naturam aerei corporis et spiritualis. Clausis « enim ingreditur ostiis, et in fractione panis ex oculis eva« nescit » (1). Hic igitur error est, apud Origenis asseclas diu deinceps perseverans, quern magno consensu confutavere Patres, speciatim vero Epiphanius in Haeres. 64, Hieronymus ubi »upra. Augustinus 1. 22 de civit., postea Gregorius Magnus in I. Ii Moralium, narrans quomodo ipsemet a Pelagio Papa legatus Constantinopolim missus, revocasset ab errore Eutychium pa­ triarcham qui scripserat contra veram ac tractabilem corpo­ rum resurrectionem : « Quia non sicut Eutychius Constautino« politanae urbis episcopus scripsit, corpus nostrum in illa re­ ti surrectionis gloria erit impalpabile, ventis aereque subtilius... « Qui cum eidem Eutychio in Constantinopolitana urbe posi« tus, evangelicae veritatis testimonium protulissem (Luc. (1) Apud Hieronymum, 1. contra loannem Hierosolymitanum, n. 25 et sq- Alibi vero, corpora resurgentium sphaerica futura autumat Origenes. 1f»4 Ql'AEST. vn. « XXTV-39), ait; Tddrco Dominus lior fecit, nf, dubitationem « resurrectionis suae de discipulorum cordibus amoveret. Cui « inquam; Mira est res valde quam adstruis, ut inde nobis du« bietas surgat, unde discipulorum corda a dubietate sanata « sunt... Tunc itaque de hac re in longa contentione deducti. « gravissima a nobis coepimus simultatione resilire, etc. ». At tandem Gregorii rationibus convictus Eutychius, cum iam es­ set morti proximus, pellem manus suae tenebat dicens; Confi­ teor quia omnes in hac came resurgemus (1). Idem denique error est, nui in definitionibus Conciliorum et professionibus fidei ubique excluditur. Confitemur vera fide, inquiunt Patres Concilii Toletani XI, resurrectionem carnis omnium mortuorum; nec in aerea vel qualibet alia carne,, ut quidam delirant, surrecturos nos credimus, sed in ista qua vi­ vimus, consistimus, et movemur. Et Concilium Lateranense IV, cap. Firmiter: Qui omnes (tam reprobi quam electi) cum suis propriis resurgent corporibus quae nunc gestant. Et in pro­ fessione fidei Waldensibus imposita : Corde credimus et ore confitemur huius carnis quam gestamus, et non alterius resur­ rectionem. Et in canonibus qui hactenus Concilio quinto attri­ buebantur: Si quis dixerit Domini corpus post resurrectionem fuisse aethereum el figura sphaerica, et quod talia etiam reli­ quorum post resurrectionem futura sunt corpora, anathema sit, etc. etc. Elegantissime autem Hieronymus catholicam veritatem praefato errori oppositam defendit et demonstrat ex prophetia lob, XIX-23, sequentibus verbis: «Tonet lob tormentorum vi« ctor, et testa radens putridae carnis saniem, miserias suas « resurrectionis spe et veritate soletur... Quid hac prophetia « manifestius? Nullus tam aperte post Christum, quam iste «< ante Christum de resurrectione loquitur. Vult verba sua in « perpetuum durare, et ut nulla possint vetustate deleri, exa« rari ea vult in plumbi lamina, et sculpi in silice. Sperat re« surrectionem, imo novit et vidit quod vivit Christus redem­ ti) L. 14 Moral., n. 72-74. tfc nF.SI RhF.cnONE MORTrOftVM « ptor eius, et in novissimo die de terra resurrecturus sit. 11« lud vero quod infert : Et rursum circumdabor pelle mea, el ,< in carne mea ridebo Deum, puto quod non loquatur quasi a« motor carnium quas putridas fetentesque cernebat, sed ex ti« ducia resurgendi contemnit praesentia solatio futurorum. Rur« sum ait : Circumdabor pelle mea. Ubi hic corpus aethereum? <( ubi aereum, et spiritui et aurae simile? Certe ubi pellis et « caro, ubi ossa et nervi, et sanguis et venae, ibi carnis stru­ ct dura, ibi sexus proprietas. Et in carne, inquit, mea videbo « Deum. Quando omnis caro videbit salutare Dei, et iesum « Deum, tunc et ego videbo Redemptorem et Salvatorem et « Deum meum. Videbo autem in ista carne quae me nunc cru­ ce ciat, quae nunc prae dolore distillât. Idcirco Deum in carne ce conspiciam, quia omnes infirmitates meas sua resurrectione ce sanavit. Nonne tibi videtur iam tunc lob contra Origenem «< scribere, et pro carnis veritate, in qua tormenta sustinuit, al­ ee terurn contra haereticos habere certamen? Dolet enim, si tanta « sit frustra perpessus, et alia spiritualiter resurgente, ista «« carnaliter cruciata sit. Unde inculcat et exaggerat... dicens: « Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et « non alius. Is si non sexu suo resurrecturus est, si non eisdem « membris quae iacuere in stercore, si non eosdem oculos ape« riat ad videndum Deum, quibus tunc videbat vermiculos, ubi « erit ergo lob? Tollis ea in quibus subsistit lob, et donas mihi « inane vocabulum resurgentis, quo modo si navem post nau­ ci fragium restitutam velis, ac neges singula de quibus navis « construitur » (1). /His rationibus deinde accedunt evangelica documenta de resurrectione Christi, quae fuit typus et exemplar resurrectionis nostrae. Accedit et ipsum resurrectio­ nis nomen, quo nihil aliud importatur nisi secunda eius quod cecidit erectio. Ipsum ergo corpus quod corrumpitur et dissol­ vitur, idernmet resurget incorruptum, u.t concludit Damasce­ nus 1. 4, c. 27. Ad rationes vero Origenis dicendum quod consequentiae (1) Hieronymus, 1. contra loannem Hierosolymitanum, n. 30· 16B QUAEST. VII. non sunt in praemissis. Non enim sequitur: Erit idem specie et numero corpus; ergo iisdem quibus nunc qualitatibus suble­ ctum; ergo nullis ornatum dotibus quae statum incorruptibili­ tatis constituant. Sicut proportione servata, non sequitur: Cor­ pus Adam in paradiso innocentiae fuit ab omni concupiscentia immune; ergo aliud fuit tum specie tum numero corpus post peccatum. Simili quoque modo non sequitur: Resurget homo cum omnibus membris quae nunc liabet, quaeque ad naturae huma­ nae veritatem pertinent; ergo omnium ac singulorum usus erit in resurrectione, et falso dixit Christus quod neque nubent ne­ que nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in coelo. Sapienter enim respondebit Angelicus quod membra possunt dupliciter considerari in comparatione ad animam, vel secundum habitu­ dinem materiae ad formam, vel secundum habitudinem instru­ menti ad agentem. — Si sumantur primo modo, finis eorum non est operatio, sed magis perfectum esse speciei, quod etiam in resurrectione requiretur. « Est enim comparatio animae ad « corpus, sicut artis ad artificiatum. Quidquid autem explicite « in artificiato ostenditur, hoc totum implicite et originaliter in « ipsa arte continetur. Similiter etiam quidquid in partibus « corporis apparet, totum originaliter et quodammodo impli« cite in anima continetur. Sicut ergo artis opus non esset per« fectum, si artificiato aliquid deesset eorum quae ars continet, « ita nec homo posset esse perfectus, nisi totum quod in anima « implicite continetur, exterius in corpore explicaretur; nec « etiam corpus animae ad plenum proportional iter responde«< ret. Cum ergo oporteat in resurrectione corpus hominis esse .< animae totaliter correspondons, quia non resurget nisi se«< eundum ordinem quem habet ad animam rationalem, oportet « etiam hominem perfectum resurgere, utpote qui ad ultimam ipso positivum suppeditarent argumentum falsilatis nostra· religionis? Hinc oleum perderet et operam quisquis argumenta a longe quaereret, ut demonstraret auda­ cem illam nnocrit icorum opinionem esse revera multis ex ti­ tulis haeretica ni. Non ergo in id insistendum, sed solum solvere oportet ratiom s quas in medium adducunt, et hoc quidem perficiemus declaratione duarum sequentium propositionum. Propositio prima: Quod omnes textus Evangelii qui afferuntur pro praenuntiato a Christo fine mundi tam­ quam proxime et sine mora eventuro, fuerunt male a rationalistis et neocriticis intellecti. I. — Principalis textus ille est in quo post inulta prae­ missa de ruina, templi et glorioso suo adventu in nubibus coeli cum virtute et maiestate magna, Matth. XXIV-34. Dominus ait: A men dico vobis quia non praeteribit generatio haec. doner omnia haec fiant. Coelum et, terra transibunt. verba autem mea non praeteribunt. Ubi difficultatem faciunt verba generatio haec, quae sensu obvio et naturali accepta designant genera­ tionem tunc praesentem, in oppositione ad generationes futu­ ras, adeoque generationem coaevam lesti, quae cum primo aerae Christianae saeculo finem accepit. Equidem non desunt interpretes qui insistentes in aliquo possibili sensu vocis graecae γενεά 'nam γενεά accipi etiam potest pro stirpe, genere, progenitura), omnes prorsus usque in mundi finem seu hominum seu Judaeorum generationes hac locutione ή γενεά αυτή comprehendi opinantur, ita ut sensus sententiae esset: Non praeteribit genus humanum vel stirps Judaica, donec omnia a me nunc praedicta fiant. Sed supra omnem fidem est. eiusmodi interpretatio, quia si referas ad genus humanum, sensus esset: Non veniet finis usquedum fi­ nis. a me praedictus veniat, quod est ridiculum, et in mera tautologia positum. Si autem ad stirpem iudaicam. sensus fuDr. Novissimi 13 194 QUAEST. ντπ. ret: Nod delebitur populus Judaeorum, quoadusque fiat sae­ culi consumma fio. Et tunc, adderetur quidem prophetia de perenni huius populi duratione, sed quod attinet ad quaestio­ nem a discipulis positam de tempore seu epocha eventuum, responsio iterum ad hoc reduceretur: Veniet consummatio quando veniet. Sunt ergo alii qui his rationibus convicti, com edunt quod locutio generatio haec revera designat generationem Christo coaevam, iuxta sensum verborum obvium el. ma.xime natura­ lem. Difficultatem autem evacuare putant dicendo: < a omnia quae praecedunt in textu evangelico respicere excidium Jeru­ salem supparesque eventus, minime vero finem mundi et. glo­ riosum Christi adventum ad extremum tremendumque iudi­ cium. Sed cuilibet vel leviter attendenti adhuc magis incre­ dibile id videbitur, et contra violentam interpretationem to­ tus a vers. 29 contextus clamat : « Statim autem, inquit, post « tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur et luna non « dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et. virtutes coe« lorum commovebuntur. Et tunc parebit signum Filii homi« nis in coelo, et tunc plangent omnes tribus terrae, et. vide­ te bunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum vir­ et tute multa et maiestate. Et mittet angelos suos cum tuba et « voce magna, et congregabunt electos eius a quatuor ventis; « a summis coelorum usque ad terminos eorum. Ab arbore an­ te tem fici discite parabolam... Amen dico vobis quia non prae­ it teribit generatio haec, etc ». Ecquis enim sibi unquam per­ suadebit, agi hic de adventu Christi in fide populorum, de conversione orbis per praedicationem evangelii, de accessione electarum gentium ad Ecclesiam, ut volunt auctores singula­ ris huius ac vere incredibilis sententiae? Quid tunc, quaeso, obscuratio solis et lunae, quid stellae cadentes de caelo, quid planctus omnium tribuum terrae? Praeterquam quod nihil magis inusitatum est in N. T., quam ut angeli accipiantur· pro apostolis, tuba pro praedicatione doctrinae, Filius hominis ve­ niens cum potestate et maiestate multa in nubibus caeli, pro PE FINE MTINDI 195 filio hominis subflmlt· sibi corda per fidem et suasionem ve­ ctatis. Et ideo, lali explicatione data, nescio an non iure di­ cerent adversarii nos torquere documenta simul cum proprio intellectu, ad inveniendum in eis id quod in eis non est, sed ad necessitatem cmisae in eis debet inveniri. Inde ergo triumphare sibi videbuntur neocritici. Quam­ quam revera pinh-re eos deberet, si modo omnem sensinn Chri­ stianum ex animo nondum penitus abiecerunt, ibi praecise fal­ sam opinionem adseribere Christo, ubi Christus adhibet solemnem ac juramento similem formulam assertionum suarum: Arnen dico vobis. Et rursus: Coelum et terra transibunt, ver­ ba autem mea non praeteribunt. Nam si talis ac tam solemnis prophetia, fallit, quid adhuc revelatam veritatem quaerimus in christianismo? Invenimur autem et falsi testes Dei. quo­ niam testimonium diximus adversus Deum quod miserit Chri­ stum, quem utique non misit si falsa inveniuntur ea quae ab eo praedicta sunt sub tanta asseveratione infallibilitatis. Sed mirum si in re tam obvia nullam aliam explicationem, nisi ex erronea Christi persuasione repetitam, inveniri posse arbitrati sunt. Et inde tandem tota de integro oritur difficultas, quod verba dominica: non praeteribit generatio haec, connectant cum praecedentibus, ac si essent instar conclusionis in qua pausare oporteret. At contra, contextus ratio et continuatio sermonis id evidenter exigit, ut praefata verba accipiantur lanquam in capite novae declarationis posita, et connectantur cum sequentibus hoc modo: « Non praeteribit generatio haec « donec omnia haec fiant. Coelum et terram transibunt, verba « autem mea non praeteribunt. De die autem illa et hora ne « nio scit, neque angeli coelorum, nisi solus Pater ·. Et sic evanescit difficultas. Ad quorum evidentiam considerandum est quod quaestio discipulorum fuerat de duobus: primo de tempore praenun­ tiatae eversionis templi ac gloriosi adventus Christi, secundo de signis utrique huic eventui praeviis. Id quidem apud tres evangelistas. Apud Matthaeum: Dic nobis guando haec erunt. QUAE9T. VIH. et quod sipnum adventus tui el consu m motion is sun-HH \pm| Ifarcum; Dic vobis quando ista lirai, et quod siqnutn eril quando haec omnia incipient consummari. .\pnd Lucam· Quando haec erunt, et quod signum cum peri iiKi/dint porrn Christus online inverso respondet, propositne qum-iimp p...·, mo de signis prognosticis, (Mattii. XXIV, i-33; m.u( X|JJ 5-?9; Luc. XXI, 8-31). Deinde cie tempore seu epoch,·) . XXIV, 34, seq.. Mare. \IIL30, seq.: Luc. ΧΧΓ-32, seq.) Primo, inquam, de signis prognosticis. Et qui.-i ( lades Je­ rusalem futura erat delineatio quaedam cladis limissimae t0. litis mundi, sive quoad atrocitatem ruinae (1), sive quoad cau­ sam eius meritoriam (2), sive quoad symptomata praecurso­ ria (3), nil mirum si utraque simul sub una veluti prospectiva more prophetico coniungitur (i). Interest tamen inter Lucam (1) Fuit lerosolyinitana illa vastatio, quasi figura quaedam et imago vastationis ac finis mundi, inquit Maldonatus in c. 24 Matthaei. Et Augustinus, epist. 199, n. 30 : « losephue qui iudaicam scripsit «historiam, talia mala dicit illi populo tunc accidisse, ut vix ere« dibilia videantur ». (2) Excidium lerosolymae fuit in vindictam crucifixi a ludatis Christi, Luc. ΧΧΙΙΙ-28 seq. — Clades novissima erit in vindictam repudiati a mundo apostata eiusdem Christi, 2 Thess. I-1I. (3) Praecipua symptomata utrique catastrophe communia, sunt ingens persecutio fidelium, pseudochristi et qui pqr excellentiam autichristus vocatur, abominatio posita in loco sancto, etc. (4) Nota illud more prophetico, qui ab historico longe, diversus est. Tantum enim distat inter narrationem historicam et praedictio­ nem propheticam, quantum distat inter visionem hominis qui ambu­ lans in via videt cuncta e planitie campi, unum post aliud, et visionem hominis qui in eminenti loco positus extra ordinem transeuntium, omnia simul prospicit ac intuetur. Quapropter narratio historica modum habet ipsarum rerum quae motu temporis abripiuntur, sed praedictio prophetica impressum retinet modum aeternitatis divinae in cuius speculo praesentialiter se habent omnia. Ideo fert modus propheticus ut sub eadem prospectiva et in eodem veluti campo visionis constituat eventus speciali inter se similitudinis seu analo­ giae nexu devinctos, longis licet, temporum intervallis separatos. Et hunc modum tenet Christus in praesenti, quamdiu scilicet de assignatione epochae (quae ad alteram responsionis partem reserva­ batur), sermo non est. I>E FINE MTJNDt 197 el, duos alios cvangelislas, quod apud Lucam magis perspicua est distinctio eventuum. Nam post, enumerata signa desolatio­ nis lerusaleni tam remota quam proxima (vers. 8-22), diserte vers. 23-24 dicitur: Vae nutem praegnantibus el nulrientihus in illis diebus. Eril enim pressura magna super terram el ira populo Imi'·. El cadent in ore gladii, et. captivi ducentur in. omnes gentes. el lerusaleni calcabitur a gentibus donec im­ pleantur tempora nationum. Tempora autem nationum procul dubio sunt tempora praefixa nationibus in salutem, tempora in quibus iuxta Apostolum ad Rorn. XI, oportet plenitudinem gentium intrare Ecclesiam, ut postea omnis Israel salvus fiat; tempora proinde media inter tempus excidii lerosolymae et tempus ftltimi indicii, de cuius signis in versiculis sequentibus iam subditur: El erunt signa in sole pl luna el stellis, el in ' terris pressura gentium prae confusione sonitus muris et flu­ ctuum, arescentibus hominibus prae timore el exspectatione quae superr.enie.nl universo orbi, nam virtutes coelorum mo­ vebuntur. El tunc videbunt Filium hominis venientem in nu­ be cum potestate magna et maies late. His autem fieri incipien­ tibus, respicite .el levate capita vestra, etc. Ergo apud Lucam descriptio cladis novissimae continuatur quidem cum descri­ ptione excidii Jerusalem; adhuc tamen obvia et in promptu est deliinitatio eorum quae ad consummationem saeculi exclu­ sive pertinent. Porro, parallela fere via procedit Matthaeus usque ad vers. 14: El praedicabitur hoc evang.elium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, el tunc veniet consummatio ; qui versiculus respondet supradicto versiculo Lucae de temporibus nationum, et locum pariter relinquit cui­ libet longitudini saeculorum ante ultimum mundi diem. Sed ecce Matthaeus, et cum eo Marcus, aliquid iam appo­ nunt quod a Luca omissum est: signum scilicet abominationis desolationis quae dicta est a Daniele propheta, stantis in loco sancio. Et hoc in causa fuit cur apud illos duos incipiant per­ misceri praenuntiationes de utraque catastrophe. Abominatio enim desolationis stans in loco sancto praedicitur Dan. IX-27, 198 0ΙΙΛΕ8Τ. VIH. pro excidio urbis sub Tito (1), et iterum Dan. XII 11, pro fine mundi sub aiitichristo (2), et ideo ab iis potissimum verbis: Cum ergo videritis abominationem desolationis, <·η· videbun­ tur confundi ea quae ruinam civitatis et templi respiciunt, cum iis quae finem mundi: non tamen ita ut attenta conside­ ratio nequeat discernere singula, et suis quaeque componere locis. Nam cum dicitur vers. 1G: Tunc (pii in ludar,, sunt, fu­ giant ad montes, etc-, constat quod tunc refertur in jnimis ad tempus abominationis visae in templo, Dan. IX-27, (piando, ut narrat losephus, nefanda flagitia et horrenda seriei ;i a zelotis in templo commissa, templum ipsum locum abominationum effecerunt. Monitio siquidem dirigitur ad eos qui in ludaea sunt, et historia aliunde testatur quod huic monitioni obtem­ perantes christiani, ab horroribus obsidionis immunes revera fuerunt, eo quod tempestive in tuto se contulerant, in monta­ nis, in urbe Pella. Quo autem modo, quove sensu, monitio ea­ dem ad eos quoque pertineat qui futuri sunt tempore Anti­ christ!, nobis compertum non est, sed nec ante eventum com­ pertum esse poterit. At vero, cum paulo post dicitur, vers. 21 : Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet, istud tunc refertur maxime ad tempus abominationis praedictae a Daniele pro fine mundi, XIl-11; de quo apud prophetam, XII-1 : Et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usqu.e ad tempus illud. Quamquam tribulationem illam maximam quae in fine temporunT erit, intueatur Christus in tribulatione pro- (1) « Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce ven« taro... et erit in templo abominatio desolationis, et usque ad con« summationem et finem perseverabit desolatio ». (2) α In tempore illo consurget Michael princeps magnus qui « stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo • ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud... Et atem« pore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit aboini« natio in desolationem dies mille ducenti nonaginta ». De qua abo­ minatione Paulus 2 These. II-4, ubi sermo est de futura reve­ latione hominis peccati, filii perditionis, « qui adversatur et extol« litur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in « templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus » ilE FINE MUNDI jfjy xima populi iudaici tamquam in sua prolusione seu delinea­ tione, et utramque simul prosequatur, sermonem ila confor­ mando ut ad utriusque descriptionem aptus evadat. Denique, cum vers. 29 subditur: Stalim autem post tribulationem di>'runi illorum, sol obscurabitur, etc., constat quod de sola iam catastrophe ultima sermo est, et reincidit deinceps paralleli­ sm us cum Luca dicente: El. erunt signa in sole el luna el stel­ lis, etc. Sed non vacat in praesenti ad ampliorem singulorum di­ scussionem descendere. Nam pro nunc id unum refert, quod scilicet omnia ista sunt in prima responsionis parte, quae est de signis prognosticis, et quod haec eadem pars per parabolam fici apud tres evangelistas pariter concluditur; Ab arbore au­ tem /ici discite parabolam. Cum iam ramus eius tener fuerit, el folia nata, scitis quia prope n ipsum, ut non cito moveamini a vestro sensu, hoc est, a sententia seu doctrina (piam a nobis acceptam mente te­ netis, scilicet de tempore diei Domini. Neque terreamini, neque per spiritum tamquam divinum et propheticum, neque pe/ sermonem tamquam a nobis profectum, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini. \'e quis ros seducat ullo modo, id est decipiat persuadendo Christum (1) Retins in Çap. ό primae ad Theas. 206 QT'.AEST. vrn· statim esse venturum. Quoniam nisi venerit discessi,, (irMxousla) primum, id est generalis defectio a fide christ ia na. /7 revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis qui adversatur et extolli, lur supra omne quod dicitur Deus et quod colitur, scilicet an tichristus, dies illa non veniet. Num retinetis quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? Quare non debebatis com­ moveri rumoribus aliquorum dicentium instare