PONTIFICI iNIVERSITAS GREGORIANA DE ram π origihaii ■ COMMENTARIOS IN PRIMAM SECÜNDAE (Qq. 71-89) AUCTORE LUDOVICO BILLOT S. I. EDITIO SEXTA ROMAE APUD AEDES UNIVERSITATIS GREGORIANAE PIAZZA DELLA PILOTTA MCMXXXl PATAVII - TYPIS SEMINARII PROOEMIUM De peccato nunc loquimur, prout peccatum conver­ titur cum culpa, id est, cum actu moraliter malo. Scien­ dum enim est quod apud antiquos philosophos hoc nomen peccatum largiorem habet acceptionem, ut bene declarat S. Thomas, de Malo, Quaestione 2, a. 2, osten­ dens quomodo haec tria, videlicet malum, peccatum, et culpa, ad invicem se habeant iuxta primam nominum impositionem. Malum, inquit, communius est. Ubicumque enim est privatio formae, aut ordinis, aut mensurae debitae, sive in subiecto, sive in actu seu operatione ipsius, ibi ha­ betur ratio mali. Quippe, malum est omnis negatio per­ fectionis quae in aliquo esse debet. Sed peccatum iuxta Philosophum in secundo Ethicorum, non dicitur nisi de his quae nata sunt finem consequi, cum finem non con­ sequuntur. Et quia quaelibet res nata est consequi finem suum per suam operationem, peccatum non est nisi malum operationis quae non recte dirigitur ut finis exigit, puta cum grammaticus non recte scribit, nec 6 PROOEMIUM recte medicus parat potionem. Quare, generatim lo­ quendo, peccatum est actus qui debito ordine caret, in quantum scilicet deviat a fine vel termino quem respicit operationis principium, et hac ratione omnis opei i < defectuosa vocatur peccatum, vel naturae, vel artis, v<Ί moris(*). Peccatum quidem naturae, si principium ope­ rationis sit potentia per se ad unum déterminai quae tamen propter defectum organi aut aliquod aliud superveniens impedimentum deficit a suo fine recte at­ tingendo, sicut accidit in generatione monstri. Peccatum artis, si principium operationis sit ratio practica deli­ ciens a particulari fine quem artificis voluntas consequen­ dum praestituerat. Denique peccatum moris, si carentia rectitudinis afficiat operationem formaliter ut est a vo­ luntate domina sui actus. Voluntas autem de sui ratione est appetitus intellectualis respiciens bonum non parti­ culare, sed universale atque absolutum, et ideo inordi­ natio operationis voluntariae in quantum huiusmodi, nihil aliud esse potest quam deviatio ab ordine veri summi boni, sive veri ultimi finis totius humanae vitae qui Deus est. Sic igitur patet quod in solo peccato moris invenitur ratio voluntarii, quia formaliter lo­ quendo, nec in operatione naturae, nec in operatione artis, principium operandi est libera voluntas. Unde etiam, solum peccatum moris est vituperabile, et pro tanto speciale nomen culpae obtinuit. Quare, si primam nominum impositionem consideres, malum communius (t) S. Thom., 1-2, Quaesi. 21, a. i et 2, praesertim ad 2UI“. PROOEMIUM 7 est quam peccatum, et rursus peccatum latius patet quam ipa. At vero in usu theologorum pro eodem sumui peccatum et culpa, quia theologi considerant peccat' in moralibus tantum, non autem in natura­ libus artificialibus, ubi non consistit in deviatione a fini ultimo et supremo quem principaliter respicit theologia. Nostra igitur consideratio versatur circa illud ma­ lum, i uius formalis ratio reponitur in defectu actus liberi recedentis a regula moralitatis, quae se tota di­ rigit in Deum sub ratione ultimi finis. «Peccatum, ut « pertinet ad praesentem considerationem, inquit S. « Thomas in II, D. 24, qu. 3, a. 2, non est aliud quam « inordinatus actus ad genus moris pertinens ». Et bre­ vius, de Malo, Quaest. 7, a. 3, est · actus malus moraliter ». Sciendum tamen est quod cum dicitur peccatum in actu consistere: signatur id in quo primo et origina­ liter invenitur peccati ratio; nam peccatum proprie etiam est id quod consequitur ad actum peccaminosum, a quo scilicet homo denominatur habitu peccator seu existens in statu peccati, usquedum remissionem sit consecutus. Unde Magister Sententiarum 1. 2, Dist. 42: « Praeterea quaeri solet, cum ab aliquo, peccato vo« luntate perpetrato, voluntas id agendi et actio tran• sierit, nondum tamen vera poenitentia habita, utrum « illud peccatum usquequo poeniteat, sit in eo. Quod «non esse videtur... Sed non est ignorandum, pecca« tum duobus modis in aliquo dici et transire, scilicet « actu et reatu. Actu est in aliquo, dum ipsum quod PROOEMIUM «peccatum est ut actio vel voluntas, in peccante est; « reatu vero, cum pro eo, sive transierit sive adsit, mens « hominis polluta est et corrupta, totusque homo sup•pliciis obligatur aeternis». Porro peccatum hoc modo acceptum dicitur a recentioribus peccatum habitnah·. Dicitur a Magistro ubi supra, reatus culpae, nam «rea «tus in Scriptura, inquit, multipliciter accipitur, sci« licet pro culpa (habituali), pro poena, pro obligatione «poenae temporalis vel aeternae». Dicitur saepius a S. Thoma macula peccati, nam, inquit, « in peccato duo «possunt considerari, scilicet actus culpae, et macula ■ sequens » (*). Quae omnia nomina unam eamdemque rem signant sub formalitatibus diversis, ut suo loco videbitur. Verum non est solum attendenda in peccato distin­ ctio inter actum culpae et consequentem maculam sive reatum, sed est etiam consideranda divisio peccati in personale et originale, in mortale et veniale. De qua quidem divisione iam ab initio animadvertes, non esse divisionem generis in species quae aequaliter rationem generis participant, sed analogi in ea de quibus praedi­ catur secundum prius et posterius, fere eo modo quo ens dividitur in substantiam et accidens. « Duplex est « modus dividendi commune in ea quae sub ipso sunt, « sicut est duplex communitatis modus. Est enim quae« dam divisio univoci in species, per differentias quibus «aequaliter natura generis in speciebus participatur, i) S. Thom., i-’, Quaest. 87, a. 6. PROOEMIUM 9 «sicut ani il dividitur in hominem et equum et huius«modi .’.lia vero divisio est eius quod est commune «per /iam, quod quidem secundum perfectam ra«tionen praedicatur de uno dividentium, et de altero « imp 1 cte et secundum quid, sicut ens dividitur in « sub i ntiam et accidens, et in ens in actu et in ens «in potentia; et haec divisio est quasi media inter ae« quivocum et univocum, et talis divisio est peccati in « m. Et iterum, de]Malo, Quaest. 2, a. 9 : ■< Non potest, «actu remanente, totaliter rationis proportio tolli; unde « dicit Philosophus quod si malum sit integrum, importabile ht et seipsum destruit». Semper igitur in actu moraliter malo habetur positio ordinis ad quemdam finem qui non omnino bonitate caret, sed ei admiscetur privatio finis debiti, ex quo ratio mali incidit. Hinc in malo morali prae­ cise qua morale est, necesse est inveniri aliquid positivum quod de ratione privationis sit, quatenus non potest ibi concipi privatio non retinens aliquid de genere boni quod privatur, et pro tanto recte dicuntur bonum et malum in moralibus contrarie opponi. Sic ergo patet responsio ad rationes dubitandi initio positas. Dicitur enim malum morale esse aliquid positivum, non quidem quantum ad id quod formaliter causât rationem mali, nam istud est privatio. Neque etiam quantum ad subiectum mere materialiter ad privationem se habens, quia hoc modo omne malum tam in moralibus quam in naturalibus aliquid ponit. Sed quantum ad id cui per se admiscetur privatio, videlicet quantum ad liberam electionem parti­ cularis boni quae privationem ordinis iustitiae sic coniunctam habet, ut de huius privationis ratione exsistat, omnia intelligendo iuxta superius praemissa. Unde S. Thomas, de Malo, Quaest. 2, a. 5, ad 3"m : « Malum (in moralibus) « ponit aliquid, in quantum consequitur quemdam ordinem « vel modum vel speciem », seu in quantum « ad positionem « alicuius modi vel speciei vel ordinis, sequitur privatio de­ ft biti modi aut speciei vel ordinis », ut idem S. Doctor dicit, art. praeced,. ad 8um. Billot - De personali et originali peccato. ι8 QUAEST. LXXI. § 2. Quod ad rationem peccati duo concurrunt : substantia actus et defectus rectitudinis. Haec est positio S. Thomae plurimis in locis (*), quae etiam nihil aliud est quam conclusio praecedentis, nec iam potest esse ambigua, si tamen fundamentale principium mox expositum recte teneatur. Tota difficultas est in assignando, quid per substantium actus in praesenti significetur. Suppono ut satis notum, quod substantia dupliciter dicitur : « Uno modo dicitur «substantia, secundum quod significat rationem primi «praedicamenti... Alio modo dicitur substantia, illud quod « significat quid in omnibus rebus, sicut dicimus quod defi« nitio significat rei substantiam, et hoc modo quidquid « positive dicitur, in quocumque genere sit, substantia « est vel substantiam habet ; sic enim substantia pro essentia « sumitur » (2). Verum, quia de actibus humanis loquimur, substantia actus sumi potest, vel in esse moris vel in esse naturae. In esse quidem naturae, si consideretur ut egrediens a voluntate in quantum voluntas est potentia physica, de­ terminata ad bonum sibi conveniens. In esse vero moris, si consideretur ut egrediens a voluntate in quantum voluntas est domina determinationis suae, et in latitudine sui obiecti quod est bonum, pro suo arbitrio ad utrumlibet oppositorum (i) « Ad rationem peccati duo concurrunt, scilicet actus volun« tarius, et inordinatio eius. Horum autem duorum unum per se com« paratur ad peccantem, qui intendit talem actum voluntarium «exercere in tali materia; aliud autem, scilicet inordinatio actus, « per accidens se habet ad intentionem peccantis, et<. ». Ita S. Thomas, « 1-2, Quaest. 72, a. 1. — Et iterum, in II, D. 35, Ç)uaest. 1, a. 2: «Pec« catum dicit malum quod in operatione consistit ; unde ad rationem « peccati duo concurrunt, scilicet actus et ipse defectus, ex quo ratio « mali incidit ». (2) S. Thom., in II, D. 37, q. 1, a. 1. DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI «9 se habens : quippe, ut dicitur in Π, D. 24, q. 3, a. 2, genus moris incipit ubi primo dominium voluntatis invenitur. Dubium igitur esse posset an substantia actus quae dicitur concurrere ad ipsam rationem peccati, sumenda sit pro actu in quantum est ens naturae, id est emanatio quae­ dam secundum physicam virtutem agentis. Verum diligenter consideranti apparet hoc esse impossibile, quia actio peccati in esse naturae mere materialiter se habet in peccato, tamquam extra rationem eius exsistens. Tunc enim sumitur pure et simpliciter prout est secundum naturalem inclinationem appe­ titus ad bonum, quo sub respectu abstrahit a prohibito vel non prohibito, a licito vel illicito. Praeterea, peccatum dividit actus humanos reduplicative in quantum actus humani sunt ; sed actus humanus non est nisi actus in esse moris. Denique, de substantia actus nunc agitur secundum quod per se ei annectitur privatio ordinis iustitiae. Hoc autem non est nisi actus prout a libera voluntate inordinate eli­ gente bonum particulare, rectitudinis regula praetermissa. Nam « deformitas peccati non consequitur speciem actus « secundum quod est in genere naturae, sic autem a Deo « causatur, sed consequitur speciem actus secundum quod « est moralis, prout causatur a libero arbitrio « i1). Relin­ quitur ergo ut cum dicuntur duo ad peccati rationem con­ currere, primum, id est substantia actus, sumi debeat pro actu in esse moris ; sic enim non tam subiectat quam involvit moralem deformitatem, eo modo quo positivus sanguinis aestus involvit physicum defectum in febricitante. — Quod ut melius intelligas, attende exemplum claudicationis in qua tria possunt distingui : primo motus in quantum huiusmodi, secundo curvitas sive obliquitas motus, tum tertio, quae in hac curvitate involvitur debitae commensurationis privatio. Constat tamen quod ad ipsam claudicationis rationem nonnisi duo posteriora concurrunt, nam motus qua talis mere subiective se habet respectu eius a quo homo claudi(1) S. Thom., de Malo, Quaest. 3, a ad 2um. 90 QUABST. Γ.ΧΧΙ. cans denominatur. Similiter ergo in peccato tria sunt : primo substantia actus in esse naturae, ut est motus appetitus in bonum ; secundo substantia actus in esse moris, ut est libera determinatio ad bonum illud cuius appetentia rectae tendentiae in summum bonum contrariatur ; tum tertio privatio debiti ordinis in finem ultimum, quae in praedicta determinatione est involuta. Et hic etiam, primum ex tribus se habet mere materialiter in peccato, cuius constitiiivam rationem duo posteriora tantum ingrediuntur. Sed statim occurrit difficultas, quia si substantia actus mali etiam in esse moris, aliquid positivum est. ipsamque peccati rationem ingreditur, iam consequitur unum de duobus: vel quod peccatum sit a Deo, vel quod non omne positivum in rebus a causa prima dependeat. — Respondeo, substan­ tiam actus mali in esse moris sumi dupliciter : primo inadaequate, prout est retinens aliquid de ordine rationis, se­ cundo adaequate, prout retinendo aliquid de ordine rationis deviat ab eo quod est iustum simpliciter. Primo modo con­ sideratur positivum pure et praecisive in quantum positivum est ; secundo modo consideratur positivum reduplicative in quantum est per se involvens moralis rectitudinis pri­ vationem. Porro, secundum considerationem inadaequatam nondum intelligitur ad rationem peccati pertinere, quia sic dicit illud quod de naturali voluntatis inclinatione semper servat libertas. Praeterea, hoc ipsum aliquid boni est, quod rationis ordo non totaliter corrumpatur, et quod voluntas non tendat in moralem deformitatem directa intentione. At vero, secundum considerationem adaequatam constat quod actus malus non habet causam nisi voluntatem creatam deficienter eligentem, id est, sese determinantem ad unum oppositorum praeter et contra regulam rectitudinis. Et si­ mile est si quis a summo artifice haberet artem incidendi lignum, simul cum mensura ad incidendum recte, sed pro­ cederet ad incidendum non tenens mensuram. Quidquid enim est de arte in defectuosa incisione deberet refundi in primum sicut in causam principaliorem, sed incisio prout debitae DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI 21 rectitudinis carentiam involvens, non esset nisi a secundo agente qui mensuram in incidendo non tenuit. Unde S. Thomas in II, D. 37, Quaest. 2, a. 2, ad 2um : « Illuddicitur ad malum « cooperari quod inclinat ad actionem secundum quod actio «deformitati substat, unde mala est. Hoc autem Deo non convenit, et ideo non oportet ut ad malum cooperari dicatur, « quamvis actionis illius causa sit in qua malum consistit, undum quod influit agenti esse, posse, et agere, et quid­ quid perfectionis in agente est » (J). Et hucusque quidem ostensum est, peccatum qua pec­ catum non esse privationem puram, sed actum humanum debita rectitudine privatum (12). Nunc igitur, undenam habeat ut sit debita rectitudine carens, investigandum est. § 3· Quod privatio debitae rectitudinis actui morali inest, in quantum caret commensuratione ad regulam legis ae­ ternae per dictamen conscientiae denuntiatam seu notificatam. Rursus prae oculis habendum est, considerari actum in ordine morali, scilicet secundum quod est malus formaliter ut voluntarius, dejectu cadente super ipsam rationem volun(1) Hoc supponit fuisse alias demonstratum quod contingens determinatio actus ad unum e duobus oppositis, est a sola voluntate, sicut fert ipsa essentialis ratio liberi arbitrii. Nam si Deus esset deter­ minans voluntatem ad bonum inhonestum, esset causa actionis in quantum involvit deformitatem, ac per hoc, causa peccati qua pec­ catum est. (2) Quidam hic haerent in peccato omissionis, quasi non verificaret rationem actus positivi inordinati, et de hoc infra. Interim di­ cendum est, tam secundum doctrinam S. Thomae quam secundum rationem omnino cogentem, peccatum omissionis radicaliter consi­ stere in actu positivo, quatenus quidquid voluntarietatis est in omis­ sione formaliter considerata, derivat a deliberatione qua bomo positive decrevit vel omittere rem praeceptam, vel fac re aliquid quod sit cum ea incompossibile. at QUAEST. LXXÎ. tarif. Nam, «actionum quae ab homine aguntur, illae solae «proprie dicuntur humanea, quae sunt propriae hominis «in quantum est homo. Differt autem homo ab alii irratio«nabilibus creaturis, ex hoc quod est suorum actuum do« minus... per rationem et voluntatem ; unde et liberum ar«bitrium esse dicitur facultas voluntatis et ration i Illae «ergo actiones proprie humanae (seu morales) dicuntur, quae «ex voluntate humana procedunt»^). Dictum esi autem supra in prooemio, quod in unoquoque genere, sive naturae, sive artis, sive moris, privatio debitae rectitudinis in actione contingit propter deviationem a termino quem principaliter respicit actionis principium. Itemque ostensum est quod in moralibus principium activum, utpote rationalis appetitus, principaliter respicit bonum universale, sive finem simpli­ citer ultimum qui est finis totius humanae vitae. Unde con­ cludebatur, actum moralem qua talem, in tantum esse malum in quantum deviat ab ordine eius in quo vere ratio ultimi finis vitae humanae invenitur, ac per hoc, in quantum non est commensuratus regulae dirigenti in ipsum, quae regula moralitatis vel regula actuum humanorum nominatur (12). Nunc autem, ex hoc ipso quod humana voluntas possibilis (1) S. Thom., 1-2 Quaest. i, a. i, in corp. (2) Nota quod voluntas non est naturaliter determinata ad ul­ timum finem in concreto; unde potest sibi finem ultimum assignare in variis bonis, puta in bono divitiarum, voluptatum, etc. Sed haec et alia eiusmodi non sunt id in quo vere salvatur ultimi finis ratio, videlicet ratio summi atque absoluti boni. Non enim salvatur nisi in Deo; in Deo, inquam, non praecise quatenus est summe bonus nobis, sed quatenus est in seipso absolute perfectus, propter seipsum super omnia diligibilis et diligendus, etiam super nosmetipsos et super beatitudinem nostram; nam beatitudo non est nisi finis sub fine, seu finis ut quo coniungimur ultimo fini, ipsi per laudem perfectam et consummatam charitatem inhaerendo. «Deus, ait S. Thomas, in II, • D. 38, a. 2 in corp., rectarum voluntatum finis est, etcharitas, et bona «delectatio, et beatitudo: ita tamen quod Deus ultimus finis sit, et «.beatitudo charitatem et delectationem complectens sit sicut finis sub fine, « coni ungens ultimo fini». DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI aj est ad defectum, sequitur in primis, dictam moralitatis re­ gulam ab eadem voluntate realiter distingui. Quippe, > nullus « actus a rectitudine declinare contingit, cuius regula est <- ipsa virtus agentis. Si enim manus artificis esset ipsa re" gula incisionis, nequaquam posset artifex nisi recte incidere ; sed si rectitudo incisionis sit ab alia regula, contingit inci­ sionem esse rectam et non rectam » ('). Rursus, ex hoc quod voluntas humana non est regula sui actus, eo ipso sub regula sit necesse est quasi regulae subiecta et per regulam obligata. Et si est sub regula quasi per regulam obligata, oportet ut regula ei ab aliquo superiore imponatur, quando­ quidem subiectio qualiscumque respectu abstractionis quae nullum haberet esse extra intellectum considerantis, omnino non concipitur. Porro superiorem hunc esse solum Deum, tribus potissimum rationibus manifestum fiet. Etenim primo, cum regula morum homini dominetur in quantum est homo, ab eo solo imposita esse potest, cui homo subest secundum quod naturam humanae speciei participat. Ipse autem non est nisi Deus, qui solus humanae naturae auctor est et do­ minus. Praeterea secundo, regula moralitatis non potest con­ tineri nisi in eo cuius intentio a moralitatis fine omnino ne­ queat deficere, quique per essentiam absolute impeccabilis exsistat, utpote voluntate sua indeclinabiliter atque immo­ biliter inhaerens supremo bono quod totius moralis ordinis principium est et terminus. Sed voluntas ista non est nisi divina, nam ut dicitur in Compendio theologiae, c. 113 : « Sicubi voluntas non potest a fine deficere, manifestum est « quod ibi defectus voluntariae actionis esse non potest. Vo« luntas autem deficere non potest respectu boni quod est « ipsius volentis natura. Quaelibet enim res suo modo appetit « suum esse perfectum, quod est bonum uniuscuiusque ; re­ ti spectu vero boni exterioris deficere potest, bono sibi con­ ti naturali contenta. Cuius igitur volentis natura est ultimus « finis, in hoc defectus voluntariae actionis contingere non (1) S. Thom., i. Quaest. 63, a. 1. 24 QUAEST. LXXI «potest: hoc autem solius Dei est, nam eius bonitas quae « est ultimus finis rerum, est sua natura. Aliorum autem volen« tium natura non est ultimus finis; unde potest in eis defectus «voluntariae actionis contingere per hoc quod voluntas re«taanet fixa in proprio bono, non tendendo ulterio in sum«jmum bonum quod est ultimus finis». Denique /<·;·/io, mo­ ralis obligatio non est nata descendere nisi ab co summo superiore qui non solum est in seipso absolute sanctus, verum etiam necessario vult omnes alias voluntates esse urvandi ordinis debitrices. Hoc autem iterum solius Dei est, cui idem est, velle seipsum ut ultimum finem omnium rerum, et velle servari in universo ordinem iustitiae, quandoquidem ordo iustitiae et ordo ultimi finis adaequate convertuntur. Sic igitur constat, regulam obligatoriam humanorum actuum nullam aliam esse praeter legem Dei, sive rationem divinae sapientiae prout voluntate adiuncta, praeceptiva est eorum quae ad finem conducunt et pro tanto rectitudinem ordinis servant, prohibitiva vero eorum quae a fine ab­ ducunt et pro tanto ordinem perturbant. Quo sensu dixit S. Thomas, 0. 63, a. 1, quod « divina voluntas sola est regula « sui actus, quia non ad superiorem finem ordinatur ; omnis «autem voluntas cuiuslibet creaturae rectitudinem in suo «actu non habet, nisi secundum quod regulatur a voluntate «.divina ad quam pertinet ultimus finis» (x). Sed nunc ulterius procedendo, statim apparet impos­ sibile esse ut lex Dei prout in Deo est et est ipse Deus, regula exsistat proxima actuum humanorum. Obiectum enim voluntatis est illud quod proponitur a ratione, cum semper voluntas feratur in aliquid ut apprehensum. Ideoque homo voluntarie deviat vel non deviat ab ordine ultimi finis, prout in agendo se conformat vel non, dictamini rationis proponentis has numero actiones ut legi Dei conformes, has vero alias ut ab eadem dissonantes, ac pro tanto illicitas atque omittendas. Huiusmodi autem dictamen, fundamen(1) Vide etiam de Malo, Quaest. 1, a. 1. in corp. DE RATIONE PEU DEFINITIONE PECCATI 25 taliter quidem in scientia legis reponitur, formaliter vero in indicio quo indicatur de actibus in particulari, an sint se­ cundum legem necne, quod fit per applicationem scientiae ad ipsos. Et quia hanc applicationem nomine conscientiae solemus significare i1), hinc tandem dicitur duplicem esse regulam actuum humanorum : unam propinquam et homo■-· neam quae est conscientia, aliam vero primam et remotam quae est lex aeterna, seu ratio vel voluntas Dei ordinem naturateni conservari iubens, perturbari vetans, ut ait Augustinus l.|22 c. Faustum, c. 27. — De prima regula scriptum est, Psalm. VIII-8 : « Lex Domini immaculata, convertens ani­ mas », id est, dirigens eas in viam iustitiae. De proxima vero, Rom. XlV-23 : « Omne quod non est ex fide (1 2), pec­ catum est ». De utraque simul, Psalm. IV-6 : « Multi dicunt, « quis ostendit nobis bona ? Signatum est super nos lumen » vultus tui, Domine’», ut sit sensus: Lumen rationis quod in nobis est, in tantum potest nobis ostendere bona et no­ stram regulare voluntatem, in quantum est lumen vultus tui, id est a claritate aeternae sapientiae tuae derivatum. Relinquitur ergo dicendum quod actus moralis malus (1) «Nomen conscientiae significat applicationem sciendae ad «aliquid; unde conscire dicitur quasi simul scire... Applicatur autem « aliqua notitia ad aliquem actum dupliciter: uno modo secundum quod «consideratur an actus sit vel fuerit; alio modo secundum quod con« sideratur an actus sit rectus vel non. Et secundum primum modum « applicationis dicimur habere conscientiam alicuius actus, in quan« tum scimus illum actum esse factum vel non factum... Secundum « vero alium modum applicationis quo notitia applicatur ad actum, « ut sciatur an actus sit rectus vel non, duplex est via. Secundum enim « quod applicatur scientia ad actum ut dirigens ipsum, secundum « hoc dicitur conscientia instigare, vel inducere, vel ligare. Secundum « vero quod applicatur scientia ad actum per modum examinationis « eorum quae iam acta sunt, sic dicitur conscientia accusare vel rernor« dere, quando id quod factum est invenitur discordare a scientia ad » quam examinatur; defendere autem vel excusare, quando invenitur « id quod factum est processisse secundum formam scientiae ·. S. Thom., de Verit., q. 17, a. 1, in corp. (2) Ex fide, id est, secundum dictamen conscientiae. 26 QUAEST. LXXJ. est actus non concordans rationi informatae lege divina, vel naturaliter, vel per doctrinam (x) : quod est, privationem rectitudinis in actu humano nihil aliud esse quam carentiam commensurationis ad regulam legis aeternae per conscientiae dictamen voluntati adhibitam. Sed i am exinde perspicere licet quid sentiendum sit de peccato quod nonnulli philoso­ phicum dixerunt, et ad huius conclusionis elucidationem pertinet assertio sequens. § 4Quod malum morale nec esse nec concipi ullo modo potest abstratione facta a lege Dei et fine quem respicit lex divina, et quod peccati philosophici notio est metaphysice repugnans. De peccato philosophico celebris quondam exstitit con­ troversia, quae non fuit hic omnino negligenda, maxime propter placita eorum qui moralem, ut aiunt, independentem statuunt. Porro nomine peccati philosophici intelligi solet actus moraliter malus quo solus violaretur rationis naturalis ordo, minime vero lex divina. De quo tamen triplex esse potest dicendi modus. Primus est eorum qui divinam legem de medio tollunt, vel quia dicunt Deum non exsistere, vel quia ponunt ipsum non curare de humanis actibus, ac per hoc negant Deum le­ gislatorem, iudicem, et remuneratorem. Quorum sententia, ut constat, non solum adstruit possibilitatem peccati philo­ sophici, verum etiam pro chimaera habet peccatum theolo­ gicum in Dei offensa consistens. Et hos relinquamus, cum evidenter appareat opinionem eorum eodem loco esse haben­ dam quo haberi debet ipse atheismus. Alius igitur est dicendi modus a praecedenti longe di­ versus, eorum scilicet qui solum posuerunt dari de facto (i) S. Thom., de Malo, q. 2, a. 6. DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI 27 in praesenti rerum ordine quosdam actus moraliter malos, offensam Dei catenus non includentes, quatenus fiunt contra conscientiae dictamen ab iis qui, vel ignorantes Deum, vel de Deo et lege eius omnino non cogitantes, ordinem quidem rectae rationis violant, sed reatum transgressionis divini praecepti nequaquam incurrunt, cum sit impossibile ut of­ fendatur Deus quin aliquo modo cognoscatur et in consi­ deratione peccantis obversetur. Horum positio proscripta est ut erronea ab Alexandro VIII, in damnatione sequentis propositionis : « Peccatum philosophicum seu morale est « actus humanus disconveniens naturae rationali et rectae « rationi, theologicum vero et mortale est transgressio libera « divinae legis. Philosophicum quantumvis grave, in illo « qui vel Deum ignorat, vel de Deo actu non cogitat, est « grave peccatum, sed non est offensa Dei neque peccatum « mortale dissolvens amicitiam Dei, neque poena aeterna « dignum >» i1). Proscripta est, inquam, ut erronea, quia etsi praefata peccati divisio in philosophicum et theologicum non immediate forsitan opponatur veritati revelatae, certo tamen certius eius falsitas facili ratiocinio ex ea eruitur, saltem quod attinet ad praesentem ordinem providentiae. Huc faciunt frequentia illa Scripturae testimonia quibus edoce­ mur Deum esse vindicem omnium omnino malorum operum quae sunt a libero hominum arbitrio. Nam profecto, si in praesenti ordine locus esset peccato philosophico, non omnia opera mala deberent in foro Dei puniri, quia nusquam punitur delinquens nisi in eo foro cuius legis violator exstitit. Si ergo universaliter pronuntiat Apostolus, Rom. Il, 5"11· tribula­ tionem fore et angustiam in Dei iudicio super omnem ani­ mam hominis operantis malum, ludaei primum et Graeci ; si Christus Dominus, Ioan. V, 28-29, sine restrictione asserit venturum esse tempus in quo omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei, ut qui bona fecerunt procedant in resurrectionem vitae, qui vero mala in resurrectionem (1) Enchirid., n. 1157. 2$ QUAKST. LXXI. indicii · sequitur sane, nullum esse opus malum, saltem in praesenti ordine rerum, per quod divina lex de facto non violetur. Quicumque enim sine lege revelata pu iverunt, habuerunt opus divinae legis scriptum in cordibu uis, te­ stimonium perhibente ipsis conscientia ipsorum, lure ergo meritoque censurata est doctrina asserens vel opponens exsistentiam peccati non includentis divinam liensam. Nam etsi concederetur, (quod non concedimus), ρ .· adhuc absolute concipi actum moraliter malum in eo qui nullo modo, et ne confuse quidem, Deum legislatorem apprehendit, adhuc tamen remaneret dicendum secundum Scripturas, hypo* thesim hanc nusquam contingere, sed esse meram abstractionem quae ad summum in quodam alio possibili ordine auxiliorum et providentiae potuisset inveniri. Nec impro­ babiliter censet Viva (*), damnationem propositionis ad hos limites restringi, adeoque censuram non attingere eos qui solam possibilitatem metaphysicam peccati philoso­ phici adhuc adstruerent. Hinc datur et tertia opinio, eorum scilicet qui cum Car­ dinali de Lugo (1 2), hanc ipsam peccati philosophici possi­ bilitatem agnoscunt, tametsi fateantur eam non reduci ad actum, quatenus in praesenti providentia contingere non potest ut detur invincibilis Dei ignorantia aut inadvertentia ad legem eius, dum peccatur. Sed haec sententia, etsi prae­ fatae censurae non certo subiaceat, adhuc tamen communiter a theologis iure meritoque respuitur, quia conscientiae dictamen essentialiter et ex natura rei cognitionem involvit legis divinae ut principii obligationis moralis, ac per hoc, metaphysice repugnat ut qui Deum ignorat, vel ad eius legem non advertit, habeat unquam conscientiam actus moraliter mali. Quare, vel non est morale peccatum, nisi forsitan mere materiale, vel si est peccatum, eo ipso est de sui ratione pec(1) Viva, de duabus propositionibus ab Alexandro VIII proscriptis 24 Augusti 1690, n. 3. (2) Lugo, de Incarn., Disp 5, Sect. 5. DE RATIO SB SEU DEFINITIONE PECCATI Ï9 * atum theologicum et Dei offensivum, utpote in violationem legis eius admissum. Et re quidem vera, omnis actio quae proponitur in conscientia uti moraliter mala, hoc ipso apprehenditur ut prohibita, et quod amplius est. in eo foro prohibita in quo nulla hominum intervenit auctoritas. Sed prohibitio nequit intelligi nisi praeintelligatur prohibens, et prohibens in eo ff.ro in quo nullus hominum aut ligat aut solvit, cadere non pot· t in apprehensione nisi sub ratione summi legislatoris qui supra homines sit, et a quo homines necessario depend uit ; talis autem est Deus. Ergo quisquis actus humani < a pax discernit inter bonum et malum morale, eo ipso scit se esse positum sub potestate Dei. cuius aequissima voluntas naturalem ordinem servari vult, perturbari vetat. Quin imo, pro tanto apprehendit aliquid ut prohibitum in conscientia, pro quanto invisibilis et indeclinabilis superioris legem agnoscit. Et confirmatur, quia quisquis male agit moraliter, contra notam conscientiae obligationem agit. Videndum igitur est, in cuius virtute conscientia liget, ut siquidem intelligi possit veri nominis obligatio in foro interno, non intellecta lege Dei. peccatum philosophicum absolute possi­ bile dicatur ; sin autem minus, absolute repugnans. Atqui manifestum est quod conscientia non ligat nisi in quantum est cognitio praecepti, scilicet in virtute legis quam certe ipsa non facit, sed monstrat etiam nolenti. Monstrat, inquam, non ut ab ipso homine derivatam, (cum nemo sibi ipsi obli­ gationem possit imponere, praesertim contra propriam vo­ luntatem), sed ab eo cui, velit nolit, natura rationalis est necessario subiecta. Unde conscientia ligare dicitur vi prae­ cepti divini, cuius actualem notitiam ex sui ratione involvit, et pro tanto, absolute impossibilis est actus contra conscien­ tiam, qui eo ipso non sit vera et proprie dicta legis Dei transgressio (l).(i) (i) S. Thom., de Verit., q. 17, a. 3, et in II, D. 30, q. 3. a. 3, ad. 3U“. iO QUAXST. LXXI. Oblides tamen primo: Dicit S. Thomas (>), «quod a « theologis consideratur peccatum praecipue secundum quod «est offensa contra Deum, a philosopho autem morali se« eundum quod contrariatur rationi ». Ergo ratio peccati seu mali moralis iam actui humano inesse intelligitur, ex hoc solo quod sit contra rationis regulam , praescindendo a lege Dei prohibente ; nam alias, nulla foret oppositio ,,· er theolo­ gicam illam et philosophicam peccati considerationem quam asserit Angelicus. Dicendum igitur, aliam esse i<>, nalem ra­ tionem peccati apud philosophum, aliam vero apud theologum: ex quo demum consequitur absoluta possibilitas peccati mere philosophici, in eo scilicet qui invincibiliter Deum ignoraret. Respondeo concedendo auctoritatem S. Thomae, et ne­ gando consequentiam. Ad cuius negationis evidentiam dico duplicem esse praecisionem, aliam absolutam et simpliciter dictam qua totaliter removetur conceptus rei praecisae, al­ teram imperfectam et secundum quid, qua res praecisa non removetur nisi secundum explicitam considerationem eius, sicut cum unum attributum divinum consideramus praecisive ab altero, puta sapientiam praecisive a iustitia, atque ita porro. Sicubi ergo dicatur philosophus considerare pec­ catum secundum quod rationi contrariatur, non ideo asse­ ritur praecisio absoluta ab ordine ultimi finis et a lege aeterna in ipsum dirigente. Sed cum sit duplex regula moralitatis, remota videlicet et proxima, iure meritoque explicita regulae supremae consideratio theologo attribuitur prae philosopho, cuius speculatio versatur potissimum circa oppositionem quam peccatum habet ad rationem. At vero, cum naturalis ratio non sit regula obligatoria nisi in quantum signatum est super eam lumen legis aeternae, constat quod philo­ sophus considerans peccatum ut rationi contrarium, eo ipso implicite attingit ipsum ut Dei offensivum. Quare, si secun­ dum explicitam considerationem praescindit ab offensa di­ vina, hoc demum et nihil aliud concludere licet : notionem (i) S. Thom., 1-2, Quaest. 71, a. 6, ad 5““. DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI peccati apud moralem philosophum esse imperfectam et ulterius expoliendam. Non autem sequitur : ergo, absolute sistendo in sola oppositione actus cum ratione, moralis ma­ litia actui humano iam inesse concipitur. Obilcies secundo : Pervulgata est distinctio inter ea quae -.uni mala quia prohibita, et ea quae sunt prohibita quia mala. Sed si malum morale nec esse nec concipi posset, abstrac'ione facta a lege Dei prohibente, sequeretur omnia esse mala quia prohibita, nihilque esse prohibitum solum quia malum. Srgo antecedenter ad legem Dei prohibentem, et independenter .·>· ·α, malum morale concipitur et est. Respondeo : Dist. mai. Et haec distinctio importat, aliqua esse mala quae antecedenter ad prohibitionem mala sunt, praecise quia et in quantum ordinem rationis violant, in sensu adversariorum, neg. mai. Aliqua esse mala antece­ denter ad formalem prohibitionem divinae voluntatis, quia et in quantum repugnant ex natura sua tendentiae in Deum finem ultimum, qui est proprius legis divinae finis, subdist. Hoc sensu quod completa ratio moralis malitiae antevertat prohibitionem, iterum neg. mai. Hoc sensu quod antecedenter ad prohibitionem invenitur in quibusdam actibus malitia radicalis, propter insitam oppositionem ad finem illum in quem divina lex necessario cuncta dirigit, conc. mai.—Hinc ad minorem dico : Si malum morale nec esse nec concipi posset abstractione facta a lege Dei prohibente, sequeretur omnia esse mala quia prohibita, hoc sensu quod completa ratio malitiae moralis semper adveniet ex prohibitione Dei vel libera vel necessaria, conc. min. Hoc sensu quod ante signum voluntatis divinae prohibentis, nulla esset etiam radicalis atque intrinseca malitiae ratio, subdist. Sequeretur hoc, si lex Dei prohibens nihil aliud esset quam voluntas vetans, conc. Si lex illa importat per prius rationem divinae sapientiae in qua relucet unumquodque secundum naturalem suam consonantiam vel contrarietatem ad finem ultimum, neg. — Et sane, in signo priori ad prohibitionem, divinus intellectus considerat divinam bonitatem ut finem, videtque 32 QUAEST. LXXI. ea quae ex intrinseca natura sua rectam tendendam creaturae rationalis in ipsam vel destruunt vel impediunt, et cum talia habeant in se unde necessario a Deo prohibeantur, merito dicuntur prohibita quia mala, non autem mala pure et simpliciter quia prohibita. Obiicies tertio: Non sola lex divina, sed ' humana ligat in conscientia; unde eius transgressio c<> ' 'uil actum moraliter malum. Potest igitur concipi actus ■ ':cr malus abstractions jacta a lege Dei et fine ultimo hui mas vitae. Respondeo: Dist. mai. Lex humana ligat in nscientia, virtute legis aeternae, conc. mai. Virtute sibi propria, in quantum humana est, neg. mai. Nisi enim lex aeterna iuberet et prohiberet quidquid a legitima auctoritate iuste impe­ ratur aut prohibetur, nullum esse posset conscientiae li­ gamen. - Unde etiam contradistinguitur consequentia : Trans­ gressio humanae legis constituit actum moraliter malum, praescindendo a lege divina a qua omnes aliae leges habent vim obligandi, neg. consequent. Quatenus, sicut ait Apostolus Rom. VIII-i, omnis potestas humana a Deo est, et ideo, qui potestati resistit in his quae ad potestatis ordinem pertinent, Dei ordinationi resistit, et secundum hoc efficitur reus quantum ad conscientiam (x), conc. consequent. — Sane vero, «lex importat rationem quamdam directivam actuum « ad finem. In omnibus autem moventibus ordinatis oportet « quod virtus secundi moventis derivetur a virtute moventis «primi, quia movens secundum non movet nisi in quantum «movetur a primo. Unde in omnibus gubernantibus idem «videmus, quod ratio gubernationis a primo gubernante « ad secundos derivatur, sicut ratio eorum quae sunt agenda «in civitate, derivatur a rege per praeceptum in inferiores « administratores ; et in artificialibus etiam, ratio artificia«lium actuum derivatur ab architectore ad inferiores arti«fices qui manu operantur. Cum ergo lex aeterna sit ratio «gubernationis in supremo gubernante, necesse est quod (i) S. Thom., 1-2, Quaest. 96, a. 4, ad iu“. I i I I | DF. RATIONE SEU DEFINITIONE FECCATI J3 omnes rationes gubernationis quae sunt in inferioribus gubernantibus a lege aeterna deriventur. Huiusmodi autem rationes inferiorum gubernantium sunt quaecumque aliae leges praeter aeternam. Unde omnes leges, in quantum participant de ratione recta, in tantum derivantur a lege «■ aeterna » (^, Sic igitur, ratio malitiae moralis semper habetur ex defectu commensurationis actus ad legem divinam, vel quod redit ad idem, ex defectu proportionis cum fine quem respicit divina lex. Nunc autem non omnia quae lege illa prohibentur, eodem modo prohibentur ; quo fit ut non omnes actus mali in eodem malitiae ordine sint, et hoc restat ad complementum huius praeambulae disputationis convenienter exponendum. § 5- Quod lex Dei quaedam prohibet intentione primaria, quaedam vero intentione secundaria tantum ; et quod ideo quidam actus dicuntur mali in quantum sunt contra le­ gem, alii vero in quantum sunt praeter. Lex aeterna, ut dictum est, dirigit voluntates creatas in Deum finem ultimum. Porro in ordine voluntatis creatae ad Deum, duplex veluti gradus est distinguendus: primus quoad substantiam ordinis, alter quoad eius complementum. Primus est ut voluntas bene se habeat circa finem ipsum, scilicet ut non sit ab eo aversa, sed imo ei subiecta tanquam summo suo diligibili. Secundus est ut conversione in finem praesupposita, voluntas bene etiam se habeat respectu eorum quae sunt ad finem, dum in eis non immoratur actu retardante a fine et in finem non referibili. Sicut si dicerem quod in ordine corporis gravis ad centrum terrae, aliquid consideratur ut principium ordinis, aliquid vero ut post principium. Salvatur enim principium ordinis, quamdiu est (i) S. Thom., 1-2 Quaest. 93, a. 3. Billot - De personali et originali peccato. 3 34 QUAEST. LXXI. et manet gravitas per quam corpus quodammodo habitua» liter convertitur ad centrum suum. Attamen complementum ordinis ulterius requirit ut supposita gravitatis permanentia, non superveniat impedimentum retardans motum et coniunctionem cum termino. Sunt igitur quaedam quae lex Dei prohibet ut ab­ ducentia seu avertentia a fine, quibus ••■-dicet com­ missis, non manet amplius ipsum principium ordinis; et ista sunt omnes actus dilectioni Dei super omnia, <1 imme­ diate vel mediate repugnantes. Quo in genere, primo loco veniunt quaecumque contra Deum ipsum committuntur, ut blasphemia, infidelitas, desperatio, periurium, et huiusmodi; haec enim fini opponuntur immediate, ut constat ex ter­ minis. Secundo loco recensentur illa quae tollunt ordinatum amorem hominis ad seipsum, quia cum ordinatus sui amor praedispositive se habeat ad dilectionem Dei super omnia, quidquid destruit rectitudinem dilectionis qua homo semetipsum prosequi debet, eo ipso prosecutioni ultimi finis mediate contrariatur. Ad cuius evidentiam considerandum est, nihil esse conveniens appetitui nisi sit, vel propria per­ fectio appetentis, vel perfectio eorum cum quibus appetens est aliquo modo unum, vel demum et maxime, perfectio illius entis a quo participat esse, vivere, intelligere, et quid­ quid aliud habet aut habere potest. Quare, si Deum iubemur amare super omnia et supra nosmetipsos, ratio sumitur ex hoc quod bonum nostrum minus est in nobismetipsis quam in Deo, in quo eminenter continetur tanquam in causa principe et ratione altissima totius esse creati. Unde S. Tho­ mas in prima parte, Quaest. 60, art. 5 : « Inclinatio natu«ralisin his quae sunt sine ratione, demonstrat inclinationem « naturalem in voluntate intellectualis naturae. Unumquodque « autem in rebus naturalibus quod secundum naturam hoc «ipsum quod est, alterius est, principalius et magis incli« natur in id cuius est, quam in seipsum. Et haec inclinatio «naturalis demonstratur ex his quae naturaliter aguntur.... DE RATIONE SEU DEEINtTIONE PECCATT " Videmus enim quod naturaliter pars se exponit ad con­ servationem totius, sicut manus exponitur ictui absque deliberatione ad conservationem totius corporis. Et quia ratio imitatur naturam, huiusmodi imitationem invenimus in virtutibus politicis ; est enim virtuosi civis ut se exponat periculo mortis pro totius reipublicae conservatione ; et ;i homo esset naturalis pars huius civitatis, haec inclinatio esset ei naturalis. Quia igitur bonum universale est ipse Deus, et sub hoc bono continetur etiam angelus, et homo, " et omnis creatura, quia omnis creatura naturaliter secundum id quod est, Dei est, sequitur quod naturali dilectione etiam « angelus et homo plus et principalius diligat Deum quam « seipsum ». At vero necessario ad hoc praerequiritur ut non corrumpatur per abusum liberi arbitrii, naturalis amor quo homo amat in se id quod est Dei. Destructa enim ordinata illa dilectione, consequens est ut non possit amplius consi­ stere affectus quo super omnia in Deum ferimur tanquam in ens omnium optimum, cuius absoluta atque imparticipata bonitas totius nostri boni causa est, et exemplar, et ratio suprema. Bene ergo lege aeterna prohibitum asseritur quidquid recto sui ipsius amori contrarium est. Asseritur, inquam, prohibitum, non praecise in quantum est proprii boni corruptivum, sed in quantum tollit praerequisitum ordinis quo Deo ut ultimo fini summoque diligibili inhae­ remus. Ast nondum satis, nam in iis quae sub aversione a Deo per Dei legem vetantur, tertio tandem loco commemorari debent quaecumque contra humanae societatis foedus exsi­ stunt, et haec recensentur dupliciter. Quaedam enim sunt quae ex sese destruunt convenientem praedictae societatis propagationem, puta peccata de genere luxuriae. Alia vero sunt de sui ratione eversiva societatis iam exsistentis, sicut ea quae tollunt vel pietatem ac sublectionem erga maiores, vel iustitiam erga aequales et inferiores, vel demum sim­ plicem charitatem erga omnes. Quocumque autem modo sociali foederi ista repugnent, statim inteiliguntur prohi- 36 QUAEST. I XXI. bita in vi fundamentalis principii morali tatis. Cum enim homo sit naturaliter animal sociale, finem suum nonnisi in societate et per societatem consequi potest ; societas autem non tam medium quam impedimentum exsisteret, nisi eius membra concorditer ad invicem ordinarentur. Itaque cor­ rumpere foedus humanae societatis, nihil aliud est quam corrumpere necessarium medium tendendi in ultimum humanae vitae finem, et pro tanto, vere dicitur esse contra finem ipsum, sin minus immediate, at certe mediate, quantum est ex natura sua. Quare Dominus in Evangelio omnia hacte­ nus exposita compendiose attingens, Matth. XXII, 37-40, ait : « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, « et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maxi« mum et primum mandatum. Secundum autem simile est «huic : Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his «duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae». Sublimis sane sententia, quae in summa simplicitate totam de integro comprehendit regulam moralitatis. Praecipit enim ipsum ordinis principium, cum dicit : Diliges Dominum Deum tuum. Praecipit et illud sine quo principium stare omnino nequit, cum addit : Diliges -proximum tuum sicut leipsum, quibus verbis et ordinatus sui amor, et humanae societatis foedus, iuxta mox praemissa, sancte servanda iubentur. Haec igitur dicta sint de iis quae prohibentur ut con­ traria ultimo fini. Nunc autem ulterius considerandum venit, aliqua esse quae ex natura sua essentiam ordinis non tollunt, quia nec immediate sunt contra ipsum Deum, nec etiam mediate, quatenus bonum humani convictus aut charitatem hominis ad seipsum graviter non laedunt, sed utrumque, quoad substantiam illaesum relinquunt. Quo tamen non obstante aliquam inordinationem involvunt, vel quia non­ nihil tollunt de reverentia erga res divinas, vel quia debitae proximo charitati et iustitiae quadantenus detrahunt, vel certe quia iusta necessitate necnon et pia utilitate carent, sicut leve furtum, mendacium officiosum, ludus superfluus, DE RATIONE SBU DEFINITIONE PECCATI ft alia similia. Itaque in huiusmodi, aliqualis ratio malitiae moralis invenitur, non tamen inducens aversionem a Deo, quia quantum est ex natura obiecti, aliquid admittitur quod in Deum referibile non est, sed nondum a sublectione id ipsum tanquam ad ultimum finem super omnia dilectum receditur (l). Talia igitur sunt solum praeter finis ultimi ί clinem, quamvis ad ea quae sunt contraria fini aliqualiter disponant. His igitur suppositis, constat quod intentio legis semper respicit finem ; unde actus humani sub voluntate praeceptiva vel prohibitiva legislatoris aliter et aliter cadunt, secundum quod in ordine aut extra ordinem finis aliter et aliter se habent. Idcirco ea quae simpliciter tollunt suble­ ctionem ad ultimum finem Deum, primaria intentione pro­ hibentur, sicut intentione pariter primaria praecipiuntur ea sine quibus recte servatis ordo ille non manet. Illa vero quae (ordinem finis non tollunt, sunt tamen ad finem irreferibilia, (prohibentur intentione tantum secundaria, et idem Iproportionalitcr dicendum de praecepto. Quare, sumendo nunc legem pro eo quod jest (principale in lege, id est compa­ rando actus humanos ad regulam legis praecisive conside­ ratam quoad (ordinationem primario intentam, constat non omnes actus moraliter malos esse contra legem, quia non(i) (i) Nec quaerendum est ad quem ultimum finem referatur huius­ modi actus peccaminosus, si nec est referibilis ad Deum, nec inducit finem Deo oppositum. Dicendum enim quod ad nullum finem ultimum determinatum refertur, sed ad finem indeterminatum qui est bonum in genere, sicut infra videbimus agentes de peccato veniali: quo in loco difficultas ex professo examinabitur. Attamen iam notandum est, haec esse intelligenda per respectum ad hominem in praesenti statu. Si enim exempli gratia sermo esset de angelo qui in omnibus neces­ sario agit propter finem ultimum determinatum, iam distinctio intro­ ducta inter actus qui sunt contra, vel tantum praeter finem, locum amplius non haberet. Et sane, finge in angelo mendacium de suo ge­ nere leve; foret in eo mortale peccatum, non praecise quia mendacium, sed quia mendacium relatum ad finem peccati mortalis, sicut si quis levem summam furaretur propter finem adulterii. Sed de his, infra. 3» QUAEST. LXXI. omnes sunt contra finem legis, sed quosdam esse contra, quosdam vero praeter. Et hoc sensu dicit S. Fhomas in III, D. j8, Quaest. i, a. 4 ad 5u,n : « Divino praecepto prohibetur « aliquid dupliciter. Uno modo directe, quod contra prae­ ii ceptum dicitur, et sic prohibetur mendacium p- 1 mciosum... «Alio modo indirecte, quod praeter praeceptum dicitur, et «sic mendacium iocosum et officiosum, sicut et ;.du peccata «venialia, praecepto divino prohibentur». Et c; k-m docet in 1-2, Q. 88, a. 1 ad ium; et de Malo, Q. 14. a. 2 ad 8um; et in II, D. 42, Q. i, a. 4, etc. Ex dictis concludes, non esse cur simus multum solliciti de argumentis quae adversus praedictam divisionem affe­ runtur a nonnullis contendentibus omne peccatum indiscriminatim esse contra legem. Si enim per legem intelligas quidquid quolibet modo in lege continetur, sic verum est quod ipsi dicunt. Sed si legis nomine accipias principalem et directam legis intentionem, iuxta superius declarata, sic omnino evidens est distinctio S. Thomae. Tunc enim praeter vel contra legem, idem est ac praeter vel contra finem quem respicit lex. Ad rem Caietanus in 1-2, Q. 88, a. 1 : « Dicen«dum, inquit, quod in verbis laborat argumentum. Conce« dimus gratis, omne peccatum veniale esse contra legem « secundum quid, et hoc est esse praeter legem. Est enim « contra legem quidquid a legis fine discordat : si simpli« citer, simpliciter : si secundum quid, secundum quid. Sed « simpliciter a fine non discordat, nisi quod contrarium in« ducit finem; secundum quid vero, quod finis assecutionem « impedit ; illud in mortali, hoc in veniali. Ad pleniorem « doctrinam scito quod cum dicitur veniale ex genere esse «praeter, non contra legem, potest dupliciter intelligi. Primo, «ut ita sit praeter legem, ut contra nullam sit legem, et hoc « sensu falsum est ; nam mendacium est secundum se pravum « et contrarium virtuti, ac per hoc, contra legem illius virtutis, «et tamen non est mortale ex genere suo. Alio modo, ut « sit praeter legem et non contra, quia non est contra intentum « finem legis ; et hoc modo, contra nullam legem est veniale, DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI J9 quia finis cuiusvis legis est dilectio Dei, sui et proximi, contra cuiusvis bonum nisi secundum quid, non ftt per veniale. Praeter autem legem est, quia... violatur debitus modus quo secundum rationem referenda est materia illa ' :id finem ». Sed iam ad ipsam definitionem peccati mortalis acce■ I ndum est, de qua S. Thomas in articulis ultimis huius quaestionis. Hinc : THESIS I. (Art. 5-6) Peccatum mortale ex parte substantiae actus conve­ nienter definitur : dictum vel factum vel concupitum contra legem aeternam. Ex parte vero defectus seu privationis, aversio a Deo fine ultimo per voluntariam conversionem ad bonum commutabile. De illo peccato nunc agitur, ut supra dictum est, cui peccati ratio plene, perfecte et simpliciter inest, seclusa omni conditione diminuente. Dicitur autem mortale, ducta analogia ex iis quae in corporalibus considerantur, α Duplex « enim est inordinatio. Una per subtractionem principii « ordinis ; alia qua, etiam salvato principio ordinis, fit inor« dinatio circa ea quae sunt post principium. Sicut in corpore « animalis quandoque quidem inordinatio complexionis pro<■ cedit usque ad destructionem principii vitalis, et haec est « mors ; quandoque vero, salvo principio vitae, fit deordi« natio quaedam in humoribus, et tunc est aegritudo. Prin« cipium autem totius ordinis in moralibus est finis ultimus... « Unde quando anima deordinatur per peccatum usque ad « aversionem ab ultimo fine, scilicet Deo cui unitur per cha« ritatem, tunc est peccatum mortale ; quando vero fit deor« dinatio citra aversionem a Deo, est peccatum veniale » i1).(i) (i) S. Thom. 1-2, Q. 72, a. 5. 4° QUAEST. LXXf, Recte igitur et rationabiliter peccatum perfectum in ratione peccati, seu peccatum quo quis simpliciter deviat ab ordine finis, eam obtinuit denominationem cuius convenientiae adhuc magis in sequentibus apparebunt. Sicut autem ex superioribus liquet, duo ad obiectum praesentis considerationis pertinent, scilicet defectus ex quo rationem mali habet, et substantia actus mo ilis secun­ dum quam actuale peccatum dicitur i1). Quo fît ut duplici modo peccatum definiri contingat : uno modo sumendo ipsum ex parte substantiae actus qui defectum involvit; alio modo, ex parte ipsius formalis defectus qui involvitur in actu. Quorum haec est differentia, quod in primo modo quidquid in peccato positivum est ponitur in recto, et id quod ad privationem pertinet consequitur in obliquo ; in secundo autem (modo est e converso. Prior tamen modus magis proprius est, quia peccatum est actus voluntarius ; voluntas autem non fertur in privationem directa intentione, sed in bonum positivum quod est proprium eius obiectum. Nunc igitur facile declaratur legitimitas primae de­ finitionis. Omnia enim sequuntur ex praemissis in prolegomeno. Et re quidem vera, propria nota peccati mor­ talis in hoc est, quod sit perfectum in ratione peccati. Atqui in tantum est peccatum in quantum est actus voluntarius discordans a lege aeterna (12) ; et in tantum est perfectum in ratione peccati, in quantum discordat, non utcumque, (1) Cf. S. Thom, in II, D. 35, Divisio textus. (2) Regulae obligatoriae actuum humanorum sunt primo lex na­ turalis, quae continetur in naturali iudica+orio rationis humanae; secundo lex divina supematuralis, quae continetur in deposito revela­ tionis; denique lex humanatam canonica quam civilis, quae continetur in utroque iure. Verum lex tam naturalis quam supernaturalis nihil aliud est quam directa emanatio legis aeternae quae continetur in Deo, et est ipse Deus; rursus lex humana nonnisi a lege aeterna viin obligandi hatxt, ut dictum est superius. Et ideo, uno nomine compre­ hendendo regulam cui actus nostros oportet commensurari, conve­ nienter ponitur lex aeterna, protecto in quantum homines respicit, et est humanarum voluntatum directiva. DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI 4! • ·< 1 ut simpliciter tollens ordinem in finem legis, qui est verus ultimus finis totius humanae vitae. Huiusmodi autem actus dicitur esse contra legem, ut in superioribus explicatum st. Quare, cum actus voluntarii distinguantur in ehcitos 1 imperatos, seu in interiores qui sunt concupita, et exte•■>r.'s qui sunt dicta et facta, sequitur rectam esse definitio­ nem peccati mortalis quam tradidit Augustinus 1. 22 contra Faustum c. 27 : « Ergo peccatum est factum vel dictum vel concupitum contra legem aeternam ». Caeterum solutiones argumentorum in textu S. Thomae sunt clarae, nec apparet specialis difficultas nisi quod at­ tinet ad peccatum omissionis, cui non videtur convenire proposita definitio. Sed sciendum est quod de huiusmodi peccato loqui possumus dupliciter : vel considerando omis­ sionem secundum se, et sic est aliquid negativum : vel considerando causam omissionis, et sic est semper actus positivus quo quis directe vult omittere rem praeceptam, aut certe vult aliquid aliud per quod impeditur a faciendo quod debet i1). Si ergo loquamur de actu positivo qui est (1) « Si in peccato omissionis intelligantur etiam causae vel « occasiones omittendi, sic necesse est in peccato omissionis aliquem « actum ess<. Non enim est peccatum omissionis, nisi cum aliquis « praetermittit quod potest facere et non facere. Quod autem aliquis « declinet ad non faciendum illud quod potest facere et non facere, « non est nisi ex aliqua causa vel occasione coniuncta vel praecedente. « Et si quidem causa illa non sit in potestate hominis, omissio non ha« bet rationem peccati... Si vero causa vel occasio omittendi subiaceat -< voluntati, omissio habet rationem peccati, et tunc semper oportet « quod ista causa, in quantum est voluntaria, habeat aliquem actum. « ad minus interiorem voluntatis. Qui quidem actus quandoque din cte « fertur in ipsam omissionem, puta cum aliquis vult non ire ad eccle« siam, vitans laborem... Quandoque autem actus voluntatis directe « fertur in aliud per quod homo impeditur ab actu debito, sive illud « in quod fertur voluntas sit coniunctum omissioni, puta cum aliquis « vult ludere quando ad ecclesiam deberet ire, sive etiam sit prae« cedens, puta cum aliquis vult diu vigilare de sero, ex quo sequitur <1 quod non vadat hora matutinali ad ecclesiam ». S. Thom., hic, art. 5, in corp. 42 QUARST. LXXI. causa omissionis, et ex quo omissio ipsa habet ni sit volun­ taria, sic manifestum est quod definitio proposita convenit ei formaliter. Si vero de omissione secundum se, sic convenit ei reductive, quatenus negatio reducitur ad genus · Humationis, sicut in divinis ingenitum reducitur ad relation·-m, ut Au­ gustinus dicit in 5 de Trinit., c. 6. Unde pro · dem acci­ piendum est, dictum et non dictum, factum et non tum. — Et de mortali quidem peccato considerato ex p.irte sub­ stantiae actus, hactenus. Sin autem sumatur peccatum ex parte privationis, quae in aversione a Deo, vero fine ultimo, iam noscitur consi­ stere, considerandum est quod aversio huiusmodi non potest esse per se voluntaria, cum nullus intendens ad malum operetur, ut dicit Dionysius, de divin, nom. c. 4. Et nihilo­ minus nisi certa quadam ratione esset voluntaria, non ha­ beret rationem culpae. Relinquitur ergo ut sit voluntaria indirecte, id est non ratione sui, sed ratione cuiusdam con­ versionis ad bonum creatum in quod directe fertur motus voluntatis : dum scilicet, duobus sibi propositis, homo magis eligit incurrere inordinationem peccato inhaerentem, quam ab actu cessare et delectatione privari. Hinc postquam positum est id quod defectum audit, oportet addere illud unde defectui accidit ratio voluntarii, et sic remanet dicendum quod defectus peccati consistit in aversione a Deo per con­ versionem ad bonum commutabile. Hic tamen occurrit difficultas, quia constat esse speciale peccatum quod dicitur odium Dei, in quo peccantis intentio videretur directe ferri super aversionem ipsam. Imo idem observatur in omni peccato contra virtutes theologicas. Sed sciendum est quod aversio de qua nunc loquimur, est aversio a Deo sub ratione summi boni seu veri ultimi finis, quae quidem ut sic non potest induere boni apparentiam, ac per consequens nequit esse unquam per se voluntaria. Aversio autem a Deo sub ratione prohibentis peccatum et vin­ dicis ordinis iîistitiae, potest aliquando apprehendi a pec­ catore ut bonum, et pro tanto directe intendi, ita ut sit DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI 43 obiectum positivi motus appetitivae potentiae, seseque i< neat ex parte substantiae actus in supradicto peccato quod est omnium gravissimum i1). Tunc igitur aversio sumpta pro formali privatione ut supra, involvitur in positiva i< nitentia qua quis movetur contra summum iudicem quem apprehendit ut nocivum sibi, in quantum est peccatorum prohibitor et poenarum inflictor. Haec autem positiva re­ ni tentia ultimo radicatur in conversione ad bonum commu­ tabile. puta in appetitu propriae independentiae et liber­ tatis, quia «nihil odio habetur, nisi hoc quod contradatur ' convenienti quod amatur ». Quare aversio a Deo ut fine ultimo nunquam est voluntaria, nisi ratione appetentiae com­ mutabilis boni et renitentiae contra privativum eius, in qua sola potest directa voluntarietas inveniri. COROLLARIUM Ergo in mortali peccato aliquid considerari debet ut materiale, et aliquid ut formale. Ut materiale quidem, quatenus homo se convertit ad id quod est extra ordinem finis, indebito modo fruens creatura. Ut formale vero, quatenus ita ad creaturam convertitur ut a Deo sese avertat, in commutabili bono suum ultimum finem con­ stituens. Primum omnium observabis duplici modo sumi posse materiale peccati ; vel pro eo quod est extra rationem con-(i) (i) «Odium est quidam motus appetitivae potentiae, quae non « movetur nisi ab aliquo apprehenso. Deus autem dupliciter ab homine «apprehendi potest: uno modo secundum seipsum, alio modo per « effectus suos. Deus autem per essentiam suam est ipsa bonitas, quam « nullus habere odio potest, quia de ratione boni est ut ametur... Sed « effectus eius aliqui sunt qui nullo modo possunt esse contrarii vo« luntati humanae, quia esse, vivere, et intelligere est et appetibile « et amabile omnibus, quae sunt quidam effectus Dei. Unde etiam «secundum quod Deus apprehenditur ut auctor horum effectuum, « non potest odio haberi. Sunt autem quidam effectus Dei qui repugnant 44 QUAEST. LXXf. stitutivam eius, vel pro eo quod est de ipsius essentia, non tamen ut pars perfectiva. Et simile est etiam in aliis rebus; nam si quis diceret quod materiale albi est substantia, sic assignaret id quod mere subiective se habet ad album in quantum huiusmodi, quia substantia est omnino extra albedinis quidditatem. Sed si dicas quod material· hominis est animalitas, sic assignas id quod essentiam hominis in­ greditur, utique tanquam pars perfectibilis per rationali­ tatem quae se habet ut forma. Cave ergo aequix < atidnem, ubi sermo est de peccato. Quandoque enim dicitur quod materiale peccati est a Deo ut a causa prima, et sic materiale sumitur pro eo quod est extra essentiam peccati qua pecca­ tum est, mere subiective in eo se habens. Quandoque etiam dicitur quod pro materiali peccati infligitur poena sensus, pro formali vero poena damni, et tunc materiale sumitur pro aliquo quod pertinet ad ipsam peccati essentiam, sicut pars determinabilis. Materiale autem peccati priori modo acceptum, nihil aliud est quam substantia actus in esse naturae, prout sci­ licet physica virtute voluntatis elicitur, minime vere prout est ab eligente unum prae opposito quod pariter erat in eius potestate. Et de huiusmodi materiali non agitur in praesenti, quia nunc intendimus assignare quid materialiter, quidve formaliter se habeat in ipsa ratione peccati constitutiva ; quae quidem ratio competit actui considerato in esse moris, secundum quod procedit a voluntate reduplicative ut do­ mina suae determinationis. Porro in actu peccati mortalis qua talis, duplex moralis inordinatio continetur. Prior est conversio ad bonum commutabile extra ordinem veri ultimi « inordinatae voluntati, sicut inflictio poenae et etiam cohibitio pecca« torum per legem divinam, quae repugnant voluntati depravatae u per peccatum; et quantum ad considerationem talium effectuum, « ab aliquibus Deus odio haberi potest, in quantum scilicet apprehen« ditur peccatorum prohibitor, et poenarum inilictor ». S. Thom, 2-2 Quaest. 34, a. 1. DE RATIONE SEU DEPIN1T1ONE PECCATI 45 /uns totius humanae vitae. Hinc enim iam intelligitur actus malus moraliter, id est carens, debita commensuratione ad regulam legis aeternae, quandoquidem lex aeterna nihil p i mittit quod ad finem referibile non sit. At vero si nihil plus haberetur quam indebita creaturae fruitio, non esset inordinatio tanta, quae ad mortale peccatum sufficeret, ut ex praemissis iam constat, et amplius constabit ex di­ cendis de peccato veniali. Unde S. Thomas, 2-2, Quaest. 20, a. 3 : « In quolibet peccato mortali principalis ratio mali 1 ct gravitas est ex hoc quod avertit se a Deo. Si enim posset < esse conversio ad bonum commutabile sine aversione a Deo. « quamvis esset inordinata, non esset peccatum mortale Illud ergo quod moralem inordinationem consummat et veluti constituit in actu perfecto, est conversio ad commu­ tabile bonum, non soltim extra, sed etiam contra ordinem finis, pro quanto homo, postposito Deo, in aliqua re creata, hoc est, in seipso suum finem ultimum ponit, eique adhaeret ut summo diligibili i1). Recte igitur hoc postremum in malitia mortalis peccati consideratur ut formale, primum vero ut materiale. (1) Iterum atque iterum animadverte quomodo peccator sem­ per convertatur ad bonum finitum tanquam ad ultimum finem, etiam quando peccatum actu aversativo absolvitur, quia eiusdem rationis est aversari malum et prosequi bonum oppositum; omne enim odium in amore contrarii boni fundatur. Unde consequens est, ait Caietanus in 1-2, Quaest. 87, a. 4, ut in omni peccato sit conversio ad commu­ tabile bonum, quamvis diversimode, quia in prosequendo bonum est conversio formalis, in fugiendo vero malum est tantum aequivalens, dum scilicet fugitur malum quia contrariatur illi commutabili bono. « Peccator namque nimis seipsum amans, ac p r hoc, seipsum consti« tuens sibi ut finem ultimum, amando inordinate aliquid, seipsum «amat; odiendo vero inordinate aliquid, odit illud ut contrarium sibi « amato, et sic etiam in odio convertitur ad seipsum ». — Consideran­ dum tamen quod potest esse conversio ad creaturam tanquam ad ultimum finem, vel signate, vel tantum exercite. Signate, quidem, si peccator eousque procedat ut velit creaturae rationem ultimi finis, expresse et formaliter eam sibi summum bonum constituendo ; sicut quando Deum amore charitatis prosequimur, non solum diligimus cum 46 QUAEST. LXXII-LXXIII. QUAEST. LXXII-LXXIII. DE DISTINCTIONE PECCATORUM. Deinde considerandum est de distinction· peccatorum^ primo quantum ad speciem, secundo quantum ad gravi­ tatem. THESIS II. (Quaest. 72). Peccata specie distinguuntur ex parte actus voluntarii, potius quam ex parte inordinationis in peccato exsistentis, secundum obiecta moraliter mala ad quae peccans con­ vertitur. i. Videretur tamen dicendum cum Scoto in II Sent. D. 35, quod peccata specie distinguuntur ex parte inordi­ nationis in peccato exsistentis, potius quam ex parte actus voluntarii vel positivae conversionis ad bonum commuta­ bile. Ait enim ipse S. Thomas (x), quod aversio a Deo est in peccato sicut formale, conversio autem ad creaturam sicut materiale. Sed species semper accipitur ex parte formalis. Si autem peccati species se tenet ex parte inordinationis, differentiae peccatorum specificae non debent sumi ab obiectis ad quae peccans sese convertit, sed magis ab oppositis virtutibus a quarum honestate peccando receditur. super omnia, sed etiam volumus ei bonum quo dignus est amore super omnia. Exercite vero, si peccator, etsi non velit creaturae rationem ultimi finis, tamen de facto adhaeret ei non secus ac si esset ultimus finis, praeferens eam Deo. Quocumque autem modo creaturae inhae­ reatur, peccatum mortale est, tametsi prior modus habeat gravitatem incomparabiliter maiorem; importat enim summum ac supremum gradum superbiae, quem prae se ferunt verba Luciferi, Isai. XIV, 13: In coelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum..., similis ero Altissimo. (i) S. Thom. 3“ Part., Q. 86, a. 4 ad i“m. DE DISTINCTIONE PECCATORÜM 47 2. Praeterea, in superioribus duplex definitio peccati fuit assignata : una ex parte substantiae actus, altera ex parte defectus sive privationis. Cuius ratio videtur esse, quia peccatum duplicem habet formalitatem, scilicet formalitatem nnali, et formalitatem voluntarii. Ergo non est altera tantum ; o< ificatio afferenda, alia omissa. Et si dicitur quod una est privativa et altera positiva, hoc neutram exclusionem causât, quia species alicuius assignatur iuxta naturam eius ; unde i peccatum sit duarum formalitatum, ambae sunt assi­ gnandae ; si unius, una tantum. Ita iterum Scotus apud Caietanum in praesenti. 3. Praeterea, esto quod peccata specie distinguantur ex parte substantiae actus, adhuc tamen insufficienter specificativum sumeretur ab obiecto. Contingit enim ut peccata obiecto differant, et nihilominus specie conveniant, sicut videre est exempli causa in peccato inobedientiae, quod esse potest circa materias seu obiecta diversissima, imo inter se omnino contraria. Unde dicit Bernardus, idem esse ino­ bedientiae genus, tam pro sommo quam pro vigilantia mo­ nasterii statuta convellere, tantumque esse abbatis transire praeceptum ut dormias, quam si contemnas ut legas. Sed forsitan respondebitur, peccata habere speciem ab obiecto formali, non autem a materiali. At contra, quia obiectum formale videtur esse illud quod movet operantem. Atqui multa sunt peccata quae speciem trahunt aliunde quam ex motivo, sicut apparet in eo qui furatur ut pauperi eleemosy­ nam tribuat, vel ut committat adulterium. Nam in primo casu actus non est peccatum ex motivo; in altero autem, tametsi sit ex motivo malus, non tamen propria et specifica malitia furti. 4. Insuper peccatum est actus humanus. Sed actus sive operationes distinguuntur specie, non solum secundum fines vel terminos, verum etiam secundum principia activa a quibus exoriuntur, ut S. Thomas diet, art. 3 huius quaestionis. Non ergo sufficienter accipitur specificativum peccati ex parte obiecti. 4S QUAEST. LXXII-LXXIII 5. Praeterea, dantur circumstantiae vel speciem mu­ tantes, vel novam speciem actui superaddenti . Redit igitur eadem conclusio : non a solo obiecto peccata specificari. 6. Denique, in confessione sacrament.ili nihil aliud aperire necesse est nisi mortalia peccata quoad speciem et numerum. Sed poenitens tenetur declarari' an peccatum fuerit opere consummatum, necne. Ergo j>< - .itum opere consummatum specie differt a non consummato, quamvis utrumque circa idem obiectum versetur, et ic, idem ac prius. Sed contra est primo, quod nomina peccatorum spe­ cifica sunt nomina actuum positivorum, non autem priva­ tionum, iuxta illud Matth. XV-19: « De corde exeunt co«■gitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, « falsa testimonia, blasphemiae ». Sed contra est secundo, I quod actus humani sive morales communiter dicuntur speci- . ficari ab obiectis ad quae motus voluntatis terminatur. Respondeo dicendum quod peccatum qua tale non est pura privatio, sed actus voluntarius debito ordine carens, pro quanto terminatur ad aliquod commutabile bonum praeter et contra regulam iustitiae. Necesse igitur est ut peccata specie distinguantur eodem modo ac caeteri actus voluntarii seu morales. Huiusmodi autem consequuntur spciem ab obiectis ad quae terminantur, ut nunc suppono ex materia de actibus humanis. Quot igitur sunt obiecta moraliter mala specie diversa, id est speciali modo a lege aeterna et regula morum discordantia, tot etiam dantur disinctae peccatorum species. Ad lum ergo dicendum quod inordinatio in peccato exsistens duplici modo considerari potest. Uno modo abso­ lute secundum se, et hac ratione non est aliquatenus volun­ taria, cum voluntas nunquam terminetur ad malum sub praecisa ratione mali, etiam ut ad obiectum mere materiale. Nondum ergo tenetur ipsa intrinseca ^peccati formalitas, in cuius latitudine speciem inveniri necesse est. Alio modo consideratur inordinatio prout involuta in prosecutione ali- DR DISTINCTIONE PECCATORUM 49 'it i us boni praeter et contra iustitiae regulam, et sub hoc i ·-spectu tantum voluntarietatem habet, ac per hoc, rationem < ulpae. Voluntatis enim obiectum sunt res ut consistunt in suo esse extra voluntatem. Unde si quod obiectum contra ordinem ultimi finis exsistat, nequit appetitus terminari d ipsum cum praecisione eiusmodi contrarietatis, sed ne• - ssario fertur in illud prouti est, et inde in ipso voluntario itio inordinationis enascitur. Quia igitur inordinatio semdum se non habet genericam peccati rationem, neque < I iam habere potest specificas eius differentias, sed necesse est ut species se teneat ex parte actus positivi involventis privationem, et per consequens sumatur ab eius obiecto. Ubi autem docet S. Thomas aversionem a Deo esse in pec­ cato formale, conversionem vero ad creaturam sicut mate­ riale, intelligendus est modo iam dicto in corollario thesis praecedentis, de aversione prout contenta in prosecutione boni creati. Alias, omnia mortalia eiusdem speciei forent, cum aversio a vero ultimo fine sit communis nota omnium. Caeterum, ut ipse Angelicus dicit in praesenti, art. i ad 2ma, etiamsi peccata specie distinguerentur secundum oppositas virtutes a quarum honestate peccando receditur, ain idem « rediret ; virtutes enim distinguuntur specie secundum « obiecta ». Porro recessus a bono et accessus ad malum oppositum sunt duo correlativa quae mutuo se inferunt, ideoque oppositio ad obiectum distinctae virtutis optime arguit speciem peccati, quae tamen, proprie et formaliter loquendo, desumenda est ex obiecto moraliter malo ad quod actus peccaminosus terminatur. Ad 2nm dicendum quod duplex definitio in superioribus proposita, non est nisi duplex modus enuntiandi unam eamdenique indivisibilem peccati quidditatem, secundum quod ab una vel altera e duabus notis in ea concurrentibus initium definiendi accipitur. Sed non ponit duas diversas formalitates concomitanter in peccato se habentes, quia si a deordinatione praescindas voluntarium, vel a vo­ luntario deordinationem, perit ratio peccati quod non est Billot - De personali et originali peccato. 50 QUAEST. LXXII-LXXÎII malum sic et simpliciter, sed malum tale, id est morale seu consistens in actu voluntario inordinato. Falso igitur assumit Scotus, duplex specificativum esse assignandum. Ad 30m dicendum quod obiecta a quibus < ries huma­ norum actuum desumuntur, non sunt obiecta in ■ pi« i tic a differentia eius » (2). — Circumstantia autem quae >?ciei actus praeintellectae superaddit aliam speciem di,- ratam, non est nisi circumstantia actus, et haec est finis operantis, «sicut si quis furetur ut fornicetur, additur quae­ dam alia species peccati, propter actum intentionis ten< lentem in malum finem ». Verum praedictus finis est obie« tum intentionis, et ideo, licet non det speciem ut ponens (1) Cogita fornicationem prout cum persona alteri obligata vin­ culo coniugii, vel delectationem carnalem prout speciali lege voti ipsi peccanti vetitam, et sic de aliis. (2) « Sicut species rerum naturalium constituuntur ex naturali« bus formis, ita species moralium actuum constituuntur ex formis » prout sunt a ratione conceptae. Quia vero natura determinata est « ad unum, nec potest esse processus naturae in infinitum, necesse est « pervenire ad aliquam ultimam formam ex qua sumatur differentia « specifica, post quam alia differentia specifica esse non possit. Et inde « est quod in rebus naturalibus id quod est accidens alicui rei, non <· potest accipi ut differentia constituens speciem. Sed processus ra« tionis non est determinatus ad aliquod unum, sed quolibet dato, « potest ulterius procedere ; et ideo, quod in actu uno accipitur ut cir­ ci cumstantia superaddita obiecto quod determinat speciem actus, « potest iterum accipi a ratione ordinante ut principalis conditio obiecti « determinantis speciem actus. Sicut tollere alienum habet speciem ex «ratione alieni, ex hoc enim constituitur in specie furti: et si consi« deretur super hoc ratio loci vel temporis, se habebit in ratione cir« cumstantiae. Sed quia ratio etiam de loco vel de tempore et aliis « huiusmodi ordinare potest, contingit conditionem loci circa obiectum « accipi ut contrariam ordini rationis, puta quod ratio ordinat iniuriam « non esse faciendam loco sacro. Unde tollere aliquid alienum de loco « sacro addit specialem repugnantiam ad ordinem rationis. Et ideo locus « qui prius considerabatur ut circumstantia, nunc consideratur ut pnn« cipalis conditio obiecti rationi repugnans. Et per hunc modum, quan· « documque aliqua circumstantia respicit specialem ordinem rationis, « vel pro, vel contra, oportet quod circumstantia det speciem actui mo« rali vel bono vel malo ». S. Thom. 1-2, Quaest. 18, art. 10. 54 QUAEST. LXXII-LXX1JT aliquam conditionem circa obiectum actus fmandi, actum tamen ilium specificat secundum quod consideratur ut obie­ ctum alterius actus circumstantis, cuius rationem furtum participat, utpote abeo imperatum. Et sit iterum redu­ citur specificatio ad eam quae est ab oblecto. Ad 6um denique dicendum quod in obii· bone confi­ tendi speciem peccati includitur obligatio ·· 'nandi id quod facit peccatum in sua specie completum. Sciendum enim est quod aliqua peccata sunt quae perii- mtur solo corde, ut haeresis, delectatio morosa, et alia eiu modi ; unde si addatur opus externum, utputa si haeresis m.mifestetur in sermone, tunc est novum peccatum omnino distinctum a priori, et ex consequenti distincte in confessione mani­ festandum. Alia autem peccata sunt quae perfectionem sui non habent nisi in opere, sicut furtum, adulterium, for­ nicatio, homicidium, etc., et in hoc genere peccatum cordis et peccatum operis non differunt ut peccata diversarum specierum, sed sicut incompletum et completum in eadem specie, «Aliqua, inquit S. Thomas i1), inveniuntur differre «specie dupliciter: uno modo, ex eo quod utrumque habet «speciem completam, sicut equus et bos differunt specie; «alio modo, prout secundum diversos gradus in aliqua ge« neratione vel motu accipiuntur diversae species, sicut « aedificatio est completa generatio domus, collocatio autem «fundamenti et erectio parietis sunt species incompletae... « Sic igitur peccatum dividitur per haec tria, scilicet peccatum «cordis, oris, et operis, non sicut per diversas species com« pietas, nam consummatio peccati est in opere ; unde pec« catum operis habet speciem completam. Sed prima inchoatio «eius est quasi fundatio in corde, secundus autem gradus «eius est in ore, tertius gradus iam est in consummatione « operis. Et sic, haec tria differunt secundum diversos gradus « peccati ». Itaque necessitas aperiendi in confessione exse­ cutionem operis, non est quia exsecutio trahit in aliam spe-(i) (i) S. Thom, hic, art. 7 in corp. DE DISTINCTIONE PF.CCATORUM 55 in, sed quia id quod ad speciem pertinet nondum satis inu<»*< -.cit, praetermisso eo unde peccatum habet ut sit in < pecifico completum, et ideo ratio obiecta non con­ clu. Iit. Recte igitur ad distinctionem specificam peccatorum perlinere dicitur divisio qua dividuntur in spiritualia et • Jia (art. 2), in peccata contra Deum, contra seipsum, et ontra proximum (art. 4), item in peccata superabun' · i.uiac et defectus; non autem divisio secundum causas i.opulsivas (art. 3), vel secundum omissionem et commis• >nem quando omissio et commissio ex sese ad idem ordin.mtur (art. 6). Prior enim illa divisio sumitur ex obiectis, minime vero haec posterior. Denique animadvertes quod etsi peccatum veniale et peccatum mortale differant in infinitum ex parte inordi­ nationis (*), nihil tamen prohibet quominus venialia ad genus et speciem mortalium peccatorum aliquo modo pertineant. Ratio est quia specificatio sumitur ex parte conversionis ad obiectum actus. Sed peccatum mortale et peccatum veniale quandoque conveniunt in eodem genere obiecti, sicut in hoc quod est accipere alienum, imo etiam in eodem obiecto simpliciter, nam primus motus semideliberatus circa adulterium est peccatum veniale. Non tamen pertinent ad idem genus vel eamdem speciem nisi omnino secundum quid, sicut perfectum generis et imperfectum, quatenus scilicet in veniali obiectum est in se imperfectum ratione parvitatis materiae, vel certe est imperfecte volitum ratione defectus sufficientis deliberationis. De quo iterum infra, ubi ex professo natura venialis peccati exponetur. Nunc de comparatione peccatorum ad invicem agendum est. Hinc : cd (1) Peccatum veniale et peccatum mortale in infinitum differunt, ut dicitur ia a’”, Q. 88, a. 4 in argumento Sed contra, quia veniale peccatum non importat sicut mortale aversionem a Deo, nec est contrarium amori Dei Super omnia, et non tollit ordinem ad ulti­ mum finem. 56 QUAEST. LXXII-LXXJH THESIS III. (Quaest. 73). Non omnia peccata mortalia sunt inter paria, sed dantur alia aliis graviora, sive ex genere ,no, sive ex circumstantiis intra eamdem speciem aggr.i libus, sive demum ex maiori intensione voluntatis. § I· Haec positio est contra Stoicos et qu>> ί< i, inquit S. Thomas (’), ducebantur ex hoc «quod c e iderabant peccatum ex parte privationis tantum. « prout licet est recessus a ratione ; unde simpliciter aesti« mantes quod nulla privatio susciperet maius et minus, «posuerunt omnia peccata esse paria. Sed si quis diligenter «conside --t. inveniet duplex privationis genus. Est enim «quaedam simplex et pura privatio quae consistit quasi « in corruptum esse, sicut mors est privatio vitae, et tenebra «est privatio luminis; et tales privationes non recipiunt ' magis et minus, quia nihil residuum est de habitu opposito ; « unde non minus est mortuus aliquis primo die mortis « et tertio vel quarto, quam post annum quando iam cadaver « fuerit resolutum ; et similiter non est magis tenebrosa « domus si lucerna sit operta pluribus velaminibus, quam « si sit operta uno solo velamine totum lumen intercludente. « Est autem alia privatio non simplex, sed aliquid retinens « de habitu opposito, quae quidem privatio magis consistit « in corrumpi quam in corruptum esse... Huiusmodi autem « privationes recipiunt magis et minus ex parte eius quod « remanet de habitu contrario. Multum enim refert ad aegri« tudinem vel turpitudinem, utrum plus vel minus a debita « commensuratione humorum vel membrorum recedatur .. « Et similiter dicendum est de vitiis et peccatis ; sic enim «in eis privatur debita commensuratio rationis, ut non «totaliter ordo rationis tollatur... Et secundum hoc di« cendum est quod non omnia peccata sunt paria ■. Dices : Non datur infinitum infinito maius. Sed gravitas cuiuslibet peccati mortalis est infinita, propter offensam Dei quae in eo continetur. Ergo in gravitate fieccatorum mortalium diversi gradus nequaquam esse -possunt. (i) S. Thom., hic art. 2. QUAEST. tXxn-Lxxur Respondeo, infinitatem peccati non infinitatem simpliciter, ad quam non sufficit infinitas d> ui.itis ex parte offensi, sed necessaria etiam esset ex part. ·■-osoris adae­ quata cognitio maiestatis quam contemnit -nare infinitas ista non est nisi secundum quid, videlicet pci nparationem ad obsequia et satisfactiones purae creatura» , piibus quan­ tumvis perfectione et numero crescentibus vina iniuria nunquam compensari potest, ut in materia demum peccati gravitas sumitur ex intensione volunt ai i , ex quo fit ut plerumque plus peccet qui peccat volunt? et actu, quam qui sola voluntate. «Sunt enim « aliqui . dus peccati delectabiles in quibus voluntas augetur « quasi remoto freno rationis quae ante actum aliqualiter « remurmurabat ; qualitercumque autem sit inaequalitas «voluntatis est inaequalitas peccati». Et ex eadem ratione provenit quod peccata carnalia, ut plurimum, minoris culpae sint quam spiritualia, quia in carnalibus plura sunt incentiva voluntatem ad peccandum inclinantia praeter naturam et ordinem voluntatis, quae nata est moveri libere ex seipsa secundum indicium rationis, Porro quidquid minuit volun­ tarium minuit in eadem proportione et peccati gravitatem. QUAEST. LXXIV-LXXXIV. DE SUBIECTO ET CAUSIS PECCATORUM. Deinde considerandum est de subiecto et causis actuum peccati. In quo quidem, omissis iis quae vel sunt facilioris intellectus, vel originale peccatum specialiter respiciunt, vel denique ad materiam theologiae moralis exclusive per­ tinent, haec pauca sufficiet animadvertere. § i. Actus peccati est operatio voluntaria debito ordine carens. Operatio autem voluntaria dicitur non tantum quasi elicita a voluntate, sed etiam quasi ab eadem imperata. Unde subiectum actus peccati non est sola voluntas, sed(i) (i) S. Thom., de Malo, Quaest. 2, art. 7. 62 guAESr. LXX1V-LXXX1V omnis etiam potentia quae nata est, vd m..veri ad actus suos per voluntatem, vel ab eis ponendis impediri. Considerandum tamen est quod si de i.-cto peccati loquamur, cui peccatum attribuitur, sic sui>. tum peccati non est nisi potentia pincipaliter operans, qm ■ actio magis ■ attribuitur principali et primo agenti quam stramento», ut dicitur dc Malo, Quaest. 7, a. 6 in corpore. Hinc phimo, subiectum peccati hoc modo acceptum non liet reponi in exterioribus membris corporis, quae utpotc mera organa, comparantur ad animam moventem sicut sci' m qui agitur et non agit (l). — Hinc secundo, subiectum ; cati potest esse sensualitas prout est participative rationalis et libera, si quando inordinate se moveat praeter regulam rationis cui nata est obedire ((i) 2). — Verum tertio, pec atum quod sensualitati attribuitur, non potest esse nisi veniale, quia in motum sensualitatis inordinatum vel consentit voluntas plene deliberata, vel secus. Si consentit, iam non sensua­ litati ut principaliter agenti attribui debet peccatum, sed voluntati seu rationi quae circa delectationem malam im­ moratur nec eam repellit, « tenens et volvens libenter quae statim ut attigerunt animum, respui debuerunt », ut Au­ gustinus dicit, 1. 12 de Trin. c. 12. Si secus, potest equidem sensualitati tanquam principali peccatum attribui, eo quod deest simpliciter dictus rationis consensus ; verum in his rerum adiunctis, locum amplius non habet aversio ab ultimo fine, quae in omni et solo mortali peccato invenitur (3). — Quapropter quarto, mortale peccatum nonnisi in voluntate et ratione est ; voluntatem dico et rationem, pro quanto motus voluntatis potest dici rationalis, et actus rationis (i) ■ "Membra corporis non sunt principia actuum sed solum or­ gana; unde et comparantur ad animam moventem sicut servus qui . agitur et non agit. Potentiae autem appetitivae interiores comparan« tur ad rationem quasi liberae, quia agunt quodammodo et aguntur r S. Thom., hic, Q. 74. a· 2· ad 3"“. {2) S. Thom. ibid. ari. 3. (3) Ibid. art. 4. DE SUBIF-CTO ET CAUSIS PECCATORUM 63 voluntarius (r). — Sed quinto, quia ratio versatur tam circa divina quam circa temporalia, et sic distinguitur in superiorem t inferiorem, dicendum est peccatum mortale esse proprie in ratione superiori, ad quam cum pertineat considor.·!! - ultimi finis et legis aeternae in hunc ipsum finem diri-,· considerandum est de effectibus actus peccati, et primi; de corruptione naturae. Porro in bonis naturae recenseo-ur, turre ipsa principia naturae constitutiva et proprietates ex his causatae sicut potentiae animae et alia huiusmodi , -’tum inclinatio ad virtutem quam homo ex natura habet secundum quamdam inchoationem^), tum denique gra­ tuitum orginalis iustitiae donum quod fuit in primo homine toti naturae humanae collatum. Primum igitur ex his tribus nec tollitur nec diminuitur per peccatum, tertium vero per peccatum primi parentis totaliter ablatum est ; sed bonum medium scilicet inclinatio ad virtutem, etsi non possit to­ taliter consumi quia semper manet eius radix in natura (i) «Aliquid dicitur alicui homini naturale dupliciter, inquit « S. Thomas, 1-2, Q. 63, a. 1 : uno modo ex natura speciei, alio modo ex « natura individui. Et quia unumquodque habet speciem secundum «suam formam, individuatur vero secundum materiam, forma vero « hominis est anima rationalis, materia vero corpus : ideo id quod conve« nit homini secundum animam rationalem est ei naturale secundum « rationem speciei, id vero quod est ei naturale secundum determina « tam corporis complexionem, est ei natu ale secundum naturam « individui... Utroque autem modo virtus est homini naturaiis secundum « quamdam inchoationem. Secundum quidem naturam speciei, in quan« tum in ratione hominis insunt naturaliter quaedam principia natura« liter cognita tam scibilium quam agendorum, quae sunt quaedam «seminaria intellectualium virtutum et moralium... Secundum vero « naturam individui, in quantum ex corporis complexione aliqui sunt «dispositi vel melius vel peius ad quasdam virtutes.... Sic ergo patet « quod virtutes in nobis sunt a natura secundum aptitudinem et in­ choationem, non autem secundum perfectionem, praeter virtutes theo logicas quae sunt totaliter ab extrinseco ». Billot - De personali et originali peccato. 66 CAPUT SECUNDUM rationali, imminuitur tamen per peccatum personale. Ratio est quia per actus humanos fit quaedam inclinatio ad si­ miles actus, et inclinatio ad unum contrariorum minuit inclinationem ad aliud, ut constat. Quapropter omnia vul­ nera quae consecuta sunt ex peccato originali, proportionaliter etiam in personali peccato consider.!m ur. « Per iusti« tiam originalem perfecte ratio continebat inferiores animae «vires, et ipsa ratio a Deo perficiebatur ei ubiecta. Haec «autem originalis iustitia subtracta est per peccatum primi «parentis, et ideo omnes vires animae remanent quodam«modo destitutae proprio ordine quo ordinantur ad vir« tutem, et ipsa destitutio vulneratio animae dicitur. Sunt «autem quatuor potentiae animae quae possunt esse su«biecta virtutum; scilicet ratio in qua est prudentia, vo«luntas in qua est iustitia, irascibilis in qua est fortitudo, «concupiscibilis in qua est temperantia. In quantum ergo «ratio destituitur suo ordine ad verum, est vulnus igno« rantiac. In quantum vero voluntas destituitur ordine ad «bonum, est vulnus malitiae. In quantum vero irascibilis «destituitur suo ordine ad arduum, est vulnus infirmitatis. «In quantum vero concupiscibilis destituitur ordine ad « delectabile moderatum ratione, est vulnus concupiscentiae. « Sic igitur ista quatuor sunt vulnera inflicta toti humanae «naturae ex peccato primi parentis. Sed quia inclinatio « ad bonum virtutis in unoquoque diminuitur per peccatum «actuale, etiam ista sunt quatuor vulnera ex aliis peccatis «consequentia, in quantum scilicet per peccatum et ratio «hebetatur praecipue in agendis, et voluntas induratur ad « bonum ,et maior difficultas bene agendi accrescit, et concu«piscentia magis exardescit » . Unde Scriptura, Eccli. (i) S. Thom., hic, art. 3 in corp. — Quoad ea quae ibi habentur de subiecto moralium virtutum, nota quod subiectum habitus qui simpliciter virtus dicitur, non potest esse nisi voluntas, vel aliqua alia patentia prout est mota a voluntate. Unde prudentia est in intellectu secundum quod habet ordinem ad voluntatem; et similiter fortitudo DE REATU CULPAE ET MACULA PECCATI 67 XXI, 2-5, iiavissimis verbis nos admonet: Quasi a facie colubri fi'·, peccata, et si accesseris ad illa suscipient te. Dentes leonis dentes cius, interficientes animas hominum ; quasi romphaea bi '■ da omnis iniquitas, plagae illius non est sanitas. Sed cum in his nihil occurrat quod specialem requirat expositi ; m. dicendum est potissimum de duplici reatu qui in im.i ex actu peccati relinquitur, et primo quidem de reatu culpae. QUAEST. LXXXVI. DE REATU CULPAE ET MACULA PECCATI De eo nunc defectu agimus, quem peccati actus inducit, et a quo homo usquedum remissionem sit consecutus, habitualitei j» ccator denominatur. Dicitur reatus culpae vel peccatum habituale f1), et non differt secundum rem a macula peccati de qua S. Thomas in praesenti. Ratione tamen distinguitur quatenus eadem privatio prout tollit . ordinem ad Deum finem ultimum, consideratur ut culpa. et temperantia sunt in appetitu sensitivo, id est in irascibili et concu­ piscibili, secundum quod sensitivus appetitus natus est moveri per appetitum rationalem. De his cf. 1-2, Quaest 56, a. 3 et 4. (1) Cave ne confundas peccatum habituale de quo nunc loquimur, cum habitibus vitiosis qui ex frequentatione actuum peccati generantur. Differt enim ab eis quantum ad causam, et quantum ad essentiam, et quantum ad effectus. Quantum ad causam, quia peccatum habituale consequitur quemlibet actum peccati: habitus vitiosus non causatur nisi ex repetitione peccatorum eiusdem speciei. Quantum ad essentiam, quia habitus vitiosus est quaedam physica dispositio, in potentiis animae quae ad actum peccati concurrunt subiectata; peccatum vero haIutuale nihil physicum in anima ponit praeter gratiae privationem. Quantum ad effectus, quia peccatum habituale facit hominem damna­ tioni obnoxium, dum e contra contingere potest ut nihil damnationis sit in eo qui adhuc multis habitibus vitiosis ante conversionem ex frequentia operum peccati generatis, implicatur. 68 QUAEST. LXXXVf. et prout tollit decorem animae debitum, consideratur ut matula. Uterque ergo respectus est singill.ntim declarandus. Sit itaque primo : THESIS IV. Peccatum habituale, formali quidem ficatione di­ cit statum culpabilitatis et aversionis a Deo, qui per actum peccandi inducitur. Significatione vero materiali, in praesenti ordine naturae elevatae, dicit privationem gratiae sanctificantis prout dependentem ab actu volun­ tario qui praecessit, et adhuc imputabiliter quoad sequelas in esse perseverat. Veritatem peccati habitualis multae auctoritates Sacrae Scripturae attestantur. Nam in Scripturis, « quaedam pec« cata dicuntur actualia..., alia vero habitualia, sive in modum « habitus inhaerentia. De actualibus loquitur loannes in prima «epistola c. 3, cum ait: Omnis qui facit peccatum, non est *ex Deo. De habitualibus autem, cum ait eodem loco: Et « scitis quoniam in hoc ille apparuit, ut tollat peccata nostra, «quae scilicet adhuc in modum habitus in nobis manent. «Item Isaias. c. 17, cum inquit: Hic est omnis fructus, «ut tollatur peccatum. Item David, Psalm. 50 : Et a peccato "meo munda me. Et denique omnia Scripturae testimonia « quibus significatur homo habere peccata personalia, vel « mundari, liberari, aut ablui ab illis tanquam adhuc in animo «haerentibus, ad eiusmodi genus peccatorum accommo« danda sunt. Nam actus pravus, cum illico transeat, non «tollitur postea velut aliquid animo haerens, sed peccatum «in modum habitus manens. Atqui hoc peccati genus est «illud a quo quis vere nominatur et est peccator, etiam « post peractum opus pravum » Ç1). (1) Gregorius de Valentia, tom. 2, D. 6, q. 2. I»E REATU CULPAE ET MACULA PECCATI Nunc autem, ut eius quidditas declaretur, inprimisconsiderandum t quod peccati actus est violatio divinae legis. Mil'" 1 transgressio E 4 > tiam. et ex conseqttwtioffensa π uria illata Deo, quia per peccati actum abiicitur finis ille · quem ordinat lex divina, qui est Deus ipse, ut postpos’ : >. finis collocetur in creatura. Atqui, ait S. Tho­ mas, de V:rii. Q. 28, a. 3: «Quicumque rem aliquam di«gniorem indigniori postponit, iniuriam ei facit, et tanto «amplius, quanto res est dignior. Quicumque autem in re <( temporali finem sibi constituit, ex hoc ipso quantum ad «affectum suum praeponit creaturam Creatori, diligens « plus creaturam quam Creatorem ; finis enim est quod « maxime diligitur ». Insuper considerare oportet quod omne delictum contra legem quam dictat conscientia, omnis offensa contra Deum, post q ua ni t ra nsii t actu, remanet in suo morali effectu, qui est debitum sustinendi imputationem culpae, quamdiu non in­ tercesserit, vel aequivalens ex parte delinquentis satisfactio, vel certe aliqualis retractatio coniuncta cum liberali eius ad quem pertinet, condonatione. Id namque sensus communis docet, id omnia iura velut inconcussum principium habent. Denique, prae oculis habendum est quod cum de mor­ talibus peccatis agitur, condigna quidem satisfactio a puro homine nequaquam dari potest, uti nunc suppono ex dictis ubi de convenientia incarnationis. Sed potest nihilominus dari satisfactio ad destructionem reatus de congruo suffi­ ciens, imo debitam faciens offensae condonationem : debitum autem dico, non certe sicut debita est retributio pro me­ ritis, sed sicut debitum dicendum est id quod condecet di­ vinam bonitatem seu misericordiam f1) ; et haec est, contritio charitate perfecta. Non enim salva maneret divinae bonitatis ratio, si peccatori rectificanti se circa ultimum finem, seseque denuo convertenti ad Deum ex toto corde, adhuc remaneret offensa non remissa. Et hoc sensu dici solet quod contritio (1) Cf. S. Thom. 1“ Part. Quaest. 21, a. 1 ad 3“’. 7··» QUAEST. LXXXVI. amore perfecta expellit ex natura rei culpae reatum. Est demum et alia retractatio imperfecta, per quam scilicet abiicitur peccati affectus, nondum tamen e.\ motivo amoris Dei super omnia. Quae etsi neque ex natura ici, neque ex iure positivo sufficiens sit ad ablationem i c. ί π ,, tollit tamen obicem impedientem ne per opus operatum, id est per sacramentum tanquam Dei instrumentum, .c quod ipse status aversionis aufertur per reordinationem hominis ad Deum (12). Quorum utrnmque fit formaliter per (1) In II, D. 33, a. i ad 2um. (2) Cf. S. Thom. de Verit. Q. 28, a. 6, ubi, comparat remissionem culpae ablationi umbrae. Sicut, inquit, ablatio umbrae importat non solum remotionem tenebrae, sed remotionem corporis impedientis diffusionem luminis: ita remissio culpae non solum importat ablatio­ nem absentiae gratiae, sed ablationem impedimenti gratiae quod erat ex actu peccati praecedente, non ut actus ille non fuerit, quia hoc est impossibile, sed ut propter illum influxus gratiae non impediatur. Motabis etiam, quid distat inter condonationem offensae de qua nunc sermo, et non imputationem eius sensu protestantico intellectam. Nani illa condonatio, quae semper supponit mutationem voluntatis in peccatore, dicit veram destructionem debiti super quo imputatio 7« QUAEST. LXXXVI. infusionem gratiae. Nam si consideretur in fusio gratiae ut a Deo, sic importat receptionem in amicitiam, et receptio in amicitiam formaliter aufert offensae imputabilitatem. Si autem consideretur ut in homine, sic impon ί inductionem status conversionis ad Deum, et inductio st a i <■, conversionis ad Deum formaliter aufert statum aversionis Deo, ut in terminis constat. Interim vero cavendum est ne in reatu culpae sola consideretur absolute sumpta gratiae privatio ed per prius attendenda ratio privationis, quae in aliqua a< tus voluntarii imputabilitate consistit. Alias, nec staret culp o formalitas, nec possibile esset reatus peccatorum multiplicari, aut rea­ tum unum alio graviorem exsistere. Quippe, privatio gratiae secundum sc, nonnisi una est, nec maior in uno, nec minor in altero. Nunc autem si gratiae destitutio ratio ......... ilj».κ· non habet nisi in sua connexione cum voluntariis actibus imputabiliter (sensu declarato) perstantibus, apparet quo­ modo ex hac parte, reatus peccatorum tam numero quam gravitate distinguantur. Et idem proportionaliter sentiendum est quoad maculam peccati, de qua sit sequens propositio. fundatur, ut scilicet vere, et non fallaciter cesset imputari id quod reipsa imputabile amplius non est. In systemate autem protestantico, cum nihil omnino mutetur, nec in voluntate nec in statu peccatoris, ista quam dicunt, won imputatio, plena est falsitatis, quia per illam non imputantur ea quae semper manent imputabilia et imputantia, permanente scilicet fundamento seu debito imputationis. Sed in hunc suum errorem inductus est Lutherus per hoc quod dicitur in Psalmo : Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, non intelligens quod cum de non imputatione Dei agitur, necessario est accipienda talis non imputatio quae sit efficax suae veritatis, ac per hoc, destructiva reatus, quo perdurante, mendax esset imputatio iustitiae, seu non culpabilitatis. Unde, praescindendo etiam ab eo quod in remissione cul­ pae addit praesens nostraadsupernaturalemordinemelevatio, evidenter falsa et erronea est protestantium de iustificatione opinio. - Cf ,S. Thorn. 1-2, Q. 113. a. 2 ad 2™. DE REATU CULPAE ET MACULA PECCATI n THESIS V. Maola peccati est re idem cum culpa habituali, sed ratione diLLrt, et ideo dupliciter potest peccatum auferri, vel per iodum ablutionis maculae, ut fit in Baptismo, vel per modum remissionis culpae, ut in sacramento Poenitentiae. Peccatorum maculas omnes fere paginae Scripturae commemorant. Nam Ezech. XXXVI-25, de futuro baptismo Novae Legis dicitur : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Et Isai. IV-4 : Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion. Et iterum losue XXII-17 ; An parum vobis est quod peccatis in Beel~ phegor, et usque in praesentem diem macula huius sceleris in vobis permanet? - Ratio etiam apud S. Thomam in prae­ senti evidens est. Nam sicut macula in corporalibus proprie dicitur quando aliquod corpus nitidum perdit suum nitorem ex alterius corporis contactu : ita sane in spiritualibus di­ cetur metaphorice, quando anima decorem gratiae amittit ex spirituali velut conglutinatione ad commutabile bonum cui per amorem inhaesit inordinate. Recte igitur et conve­ nienter privatio nitoris gratiae in ordine ad suam causam quae est actus peccati, macula nominatur. Atque hinc etiam evidenter apparet quomodo macula et culpa habitualis sint re omnino idem. Quod autem formalitate differant, non minus perspicuum est. Ratio enim culpae ponit voluntariam aversionem ab ultimo fine. et ratio maculae accipitur per respectum ad subjectum, in quantum macula debitum decorem ab anima aufert. Et ideo, sicut iam supra dictum est, eadem gratiae privatio subit aliam atque aliam denominationem, secundum quod consi­ deratur uno modo ut detrimentum nitoris proveniens ex QUABST. LXXXV1 À ‘\ spirituali contactu obiecti moraliter mali. \d alio modo ut habitualis separatio a Deo opposita ιιηή.-.ι « haritatis (*). Porro, si macula et culpa sunt idem ι < liter, constat quod macula auferri nequit quin eo ipso ;mi. -nir et culpa, vel viceversa. Sed si sunt ratione distincta uplici modo justificatio impii potest signo sacramentali ari, quate­ nus sacramentum vel significat directe em dationem a imaculis, vel significat directe solutionem a viih nlo culpae: hoc in Poenitentia, illud in Baptismo. Nam f··. .na baptismi est: ego te baptizo, id est, te abluo a maculi sed forma Poenitentiae est : ego te absolvo a peccatis lui id est, ego index dico sive facio ius secundum quod debitum est ut pro reo innocens habearis, adeoque ut a morali ligamine impu­ tationis peccatorum quo erga Deum eras obstrictus, liber exsistas. Et haec animadversio maximi momenti est ad distinctionem utriusque sacramenti intelligendam, uti suo Ipco ostendetur ; in praesenti enim sufficiat innuisse. QUAEST. LXXXVII. DE REATU POENAE Deinde considerandum est de reatu poenae, qui nihil aliud est quam obligatio ad poenam, ut habetur in II. D. 42, q. i, a. 2. Ad rectam autem dicendorum intelligentiam necesse est aliqua praemittere de poena in genere, et de variis poenarum generibus. (1) Haec facile intelliges si animadvertas, gratiam sanctificantem dupliciter considerari: primo, ut principium rectae habitudinis ad Deum, conversionis ad Deum, debitae ordinationis ad Deum; se­ cundo, ut principium baatitudinis animae, perfectionis animae, decoris an mac, summi bene esse animae. Proinde, si primo modo considere­ tur gratia, tunc privatio eius habet rationem habitualis aversionis a Deo, ac per hoc, culpae. Si secundo modo, rationem habet destitutio­ nis debiti decoris in anima ipsa, ac per hoc, non tam culpae quam poenae, ut in sequenti quaestione dicetur. Cf. Gregorium de Valentia, ubi supra, Q. 16, Punct. ume. DE REATU POENAE i De ratione poenae in generali. — Sciendum in primis e i quod in rebus voluntariis malum poenae condividitur < mtra malum culpae, et ita quidem condividitur, ut seciin /n>n praesentem providentiae ordinem (*), quidquid in rati'-mii creatura mali rationem habet, vel culpa sit. vel poen . Habet enim hoc traditio fidei, ait S. Thomas. « de Malo, q. i, a. 4, quod nullum nocumentum creatura «rationalis potuisset incurrere, neque quantum ad animam. « neque quantum ad corpus, neque quantum ad aliqua «exteriora, nisi peccato praecedente vel in persona velsaltem « in natura. Et pari ratione in angelis, et sic omne malum «rationalis creaturae vel sub culpa vel sub poena (de facto) « continetur ». Differentia autem inter poenam et culpam est triplex, ut passim docet S. Doctor. Nam primo, culpa est prior poena ut poenae inductiva ; poena vero est posterior culpa ut per ipsam inducta. Secundo, culpa rationem habet volun­ tarii, poena autem est contra voluntatem; voluntatem dico vel actualem, sicut cum quis scienter patitur aliquod nocumentum, vel habitualem, sicut cum alicui ignoranti (i) Atqui praesens providentiae ordo non est ordo debitus con­ ditioni nostrae; quod quidem serio considerandam est contra aliquos adeo praesumentes de iuribus creaturae adversus Deum, ut existiment iniustum esse si creatura patiatur, secluso peccato: quo vix absur­ dius aliquid cogitare est. Deus enim nihil debet creaturae, et crea­ tura nullum ius habet adversus Deum. Si quid ergo creaturae debitum dicitur, in tantum dicitur debitum, in quantum Deus suae sapientiae et bonitati debet ut creaturae aliquid conferat. Porro ordo sapientiae et bonitatis divinae minime exigit ut creatura ponatur in statu praeternaturali; aliunde vero impassibilitas est praeter naturam creaturae, praesertim corporalis, cum ipsa ex suis principiis propriis sit malo phy sico obnoxia. Ne ergo ex sensibilitate vel imaginatione res metiaris, sed magis ex ratione. Verum, ad factum quod attinet, per revelationem accepimus tantam fuisse liberalitatem Dei erga creaturas rationales, ut in eo statu eas condiderit in quo, si non peccassent, nihil mah pa­ terentur. Hoc igitur sensu dicendum est, malum earum vel sub culpa vel sub poena contineri. γβ QUAEST. LXXXVII. subtrahitur aliquod bonum de cuius priv.ttione doleret si sciret. Tertio demum, culpa importat dcvj.i f ionem ab ul­ timo fine humanae vitae, prout a volunt.· ■ agente est; poena vero importat corruptionem proprii ,ic privati boni eius qui peccat, prout in invito patient» i. Itaque, dum culpa opponitur bono sto, poena opponitur bono delectabili, ac per hoc gen» i liter definiri potest : Ablatio seu privatio boni delectab i ’. quam ratione culpae, contra naturalem appetitum suae voluntalis, creatura rationalis patitur. Dixi contra naturalem appetitum vo­ luntatis, quia dupliciter consideratur voluntas, vel ut natura, vel ut ratio. Porro ad rationem poenae sufficit ut sit contra voluntatem ut naturam, etsi forte consentiat voluntas ut ratio, sicut cum in recompensationem culpae praeteritae aliquis sibi poenam spontaneus assumit, vel etiarn a Deo illatam patienter sustinet i1). Utroque tamen modo, quantum tollitur de involuntario, tantum adimitur de poenalitate. 2. De poena concomitante, et poena inflicta. — Cum igitur culpa de sui ratione sit voluntaria deviatio a fine universi, poena vero importet detrimentum quo quis invitus suo proprio bono privatur : impossibile sane est, ut idem secundum idem sit poena simul et culpa, quia idem secundum idem non potest esse voluntarium et contra vo­ luntatem, neque etiam idem secundum idem privat ordi-(i) (i) «Aliquid dicitur voluntarium dupliciter. Uno modo, volun«tate absoluta, et sic nulla poena est voluntaria, quia ex hoc est ratio “ poenae, quod voluntati contrariatur. Alio modo dicitur aliquid vo« luntarium voluntate conditionata, sicut ustio est voluntaria propter sa«nitatem consequendam, et sic aliqua poena potest esse voluntaria « dupliciter. Uno modo, quia per poenam aliquod bonum acquirimus, « et sic ipsa voluntas assumit poenam aliquam, ut patet in satisfactione, «vel etiam libenter eam accipit, et non vellet eam non esse, sicut « accidit in martyrio. Alio modo, quia quamvis per poenam nullum bonum nobis accrescat, tamen sine poena ad bonum pervenire non « possumus, sicut patet de morte naturali, et tunc voluntas non as« sumit poenam, et vellet ea liberari, sed eam supportat, et quantum ad -hoc voluntaria dicitur ». S. Thom., in IV, D. 2> • H· ο i a. n i, q. 4. , DB REATU POENAE 77 nem finis universi, et tollit privatum bonum peccatoris. Sed. secundum di.ersa nihil prohibet quominus idem sil poena et culpa. > 'U nihil impedit quin ei quod volumus, sit aliquid coniunctr "iod naturaliter voluntati repugnet, ita ut quae­ rendo qi' i 'dumus, incurramus in id quod nollemus (l). Unde et i minime repugnat quin culpa secum ipsa poenam concomit , ■ r afferat ; imo vero in peccantibus necesse est id evem . Et re quidem vera, fieri ominno nequit ut quis tendat i mmutabile bonum tanquam in finem ultimum, quin in» ierat in seipso deformitatem et privationem per­ fectioni ibi maxime debitae. Haec autem deordinatio habet omnes poenae conditiones, tum quia privat propriam animae rectitudinem quae est unicuique delectabilis, tum quia etsi indirecte simpliciter voluntaria, semper tamen est involun­ taria secundum quid. Si enim peccator posset frui bono quod concupiscit non incurrendo illam, profecto illam non vellet. Et simili modo omnes passionum anxietates sunt in peccantibus contra naturalem tendentiam voluntatis eorum, nam iracundus eligit sic insurgere in punitionem alterius, ut ipse ex hoc nullam molestiam, nullum laborem pateretur ; unde cum in ista incidit, poenale ei est, idemque dic de conscientiae remorsu, aliisque eiusmodi. Haec itaque sunt quae vocantur poena peccati concomitans, de qua intclligitur clamor impiorum in novissimo die, Sap. V-7. « Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, ambula« vimus vias difficiles » (1 2*8). Sed ab hac poena concomitante distingui debet poena quae est ab extrinseco, utpote a vindice Deo inflicta, iuxta (1) S. Thom., de Malo, Q. 1, a. 4 ad i“e. (2) Hae viae sunt difficiliores, id est anxietatibus omnis gene­ ris magis refertae, quam viae iustorum in hoc mundo. Dicit alicubi Pliilosophus quod delectatio perficit operationem sicut pulchritudo iuventutem; est enim sicut quidam decor operationis, ipsa delectatio; quo fit ut beatitudo in sua essentia nihil aliud sit quam operatio per­ fectissima circa obiectum altissimum, cui adnexa est delectatio summa ut connaturalis proprietas. Quare cum eadem sit contrariorum ratio, ,8 QUAEST. LXXXVII illud S. Thomae in II, D. 27, q. 1, a. , „Ιρ:Ι(. redditur «duplex poena. Una quae concomitatur . ulpam, ut «conscientiae remorsus et huiusmodi, suit Im qU0(] ^u_ "gustinus dicit 1. I Confess, c. 12, quod 11 , it us animus «sibi ipsi est poena. Alia quae infligitur h-<· Deo vel «homine». Et omnis ratio differentiae in··· repetenda, quod poenae concomitantis sufficiens can peccatum, non modo meritoria, verum etiam effectiva et , 1 ■ ■ xsecutiva; poenae vero inflictae causa efficiens non est 1 I )eus, large nunc sumendo rationem effectionis, prout -< ndit etiam ad eas privationes quarum aliquis est auctor, n- >11 quidem agendo, sed potius non agendo. Hinc vides privationem gratiae sub alio et lio respectu pertinere tum ad culpam habitualem, tum ad poenam conco­ mitantem, tum ad poenam inflictam. Nam secundum quod accipitur ut verificans in praesenti ordine rationem aversionis a fine qui Deus est, sic est constitutiva culpae habitualis, omnia intelligendo iuxta praemissa in quaestione praece­ denti. Rursus, secundum quod in eodem praesenti ordine verificat rationem inquinamenti quod actus peccati imputabiliter perseverans ponit in anima, sic est poena conco­ mitans. At vero, considerata absolute prout est physica destitutio radicalis principii supernaturalis beatitudinis, sic non habet causam nisi eum solum a cuius physico influxu pendet gratiae infusio et conservatio, et pro tanto ad poenam inflictam pertinere dicenda est. Haec igitur de poena concomitante et inflicta generaliter dicta sint ; in quo solum restat observandum quod ubi de reatu poenae agitur, prior illa omittitur, et sola considerari debet posterior. 3. De poena quae infligitur in remedium salutis, ■ sicut delectationis puritas perfectioni operationis proportionate, ita anxietas et perturbatio inordinationi eius : non enim frustra homo ab ordine sui veri finis, etiam nunc se subtrahit, et propter hoc dicent impii in inferno: Juibit/avimus uias difficiles /. DE REATU POENAE 79 et ea quae est ex pura lustitia in vindictam violationis ordinis. 1 1 ferius nunc considerandum venit quod inflicta dupliciter considerari potest: vel ut denuntiata seu comminui . vel ut actu illata seu inferenda. Et siquidem sumatur comminata, sic semper medicinalis est, utpote habens > fine retractionem hominum a peccato, iuxta illud P<.· ! i ui LIX-6 : « Dedisti metuentibus te significationem, «ut fui.·. ot a facie arcus, ut liberentur dilecti tui·!1). Si autem '.unatur ut actu illata, sic non semper est medicina iis qui >m subeunt, sicut patet evidenter de poenis quae inferuntur post mortem. Sumendo igitur poenam inflictam prout actu illatam vel inferendam, dividitur in eam quae est in remedium salutare (sive eius qui punitur, sive etiam aliorum), et eam quae est pure in vindictam violationis ordinis iustitiae. — Ad primum genus pertinent poenae vitae praesentis, de quibus tamen nihil taxatum invenitur in Dei providentia, hoc sensu scilicet quod nec infallibiliter consequuntur culpas, nec eisdem certa lege commensurantur ; quin imo, saepe saepius a maximis peccatoribus absunt, cum maior punitio sit non puniri hoc genere poenae quam puniri (1 2). Hinc de iniquis dicitur lob. XXI-7 : Impii vivunt, sublevati sunt, confor(1) Sensus est: Dedisti metuentibus te significationem, sive denun­ tiationem et comminationem poenarum aeternarum, ut a peccato abstinentes fugiant a facie arcus, hoc est a poenis peccatoribus prae­ paratis, et liberentur atque in aeternam beatitudinem recipiantur di­ lecti tui. Sicut si dux volens auferre militibus velleitatem abeundi retro, et compellere eos ad victoriam, publicaret se posuisse in posterioribus exercitus, qui in ore gladii percutiant fugientes. Et sic verum est quod poena qua denuntiata, semper est in bonum rationalis creaturae, ut scilicet saltem metu compellatur tendere in veram beatitudinem,quam alias in tenebris huius vitae constituta et fascinatione nugacitatis de­ cepta, negligeret. Et sic etiam verum est quod nemo regulariter per­ veniret in caelum si non esset infernus denuntiatus, quia non amplius foret locus initio sapientiae, quod est timor Domini. (2) Nam et medici austeras potiones propinant infirmis, ut con­ ferant sanitatem. 8o QUAEST. I XXXVII. tatique delicii::. Et Habac, I-13 : Quare respici·, super iniqua agentes, et taces, devorante impio iustiorem ■ 'J Et Psalm. LXXII-3 : Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns... ; in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur, ideo tenuit eos superbia. \d secundum autem genus pertinent poenae futurae quae n x Dei mi­ sericordia, sed ex sola iustitia procedunt, et ί·ΐ·ο rigorose commensurantur culpis, cum venerit dies D.miini in quo unicuique a iusto iudice retribuetur secundum opera sua. Atqui iterum illae solae sunt quae considerari debent in praesenti, nam per reatum poenae intelligitnr obligatio ad poenam infallibiliter taxatam iuxta culpae, quantitatem, et haec est poena venturi aevi. 4. De poena inflicta futuri saeculi prout in poenam damni et poenam sensus dividitur. — Utriusque ratio distinctiva tripliciter assignata invenitur a S. Thoma : vel scilicet per respectum ad Deum a quo poena infligitur, vel per respectum ad subiectum cui infligitur, vel denique per respectum ad culpam propter quam infligitur. Per respectum ad Deum qui infert poenam, sic ad poe­ nam damni pertinet omnis poena cuius Deus est auctor per simplicem subtractionem influxus, ad poenam vero sensus ea cuius est auctor per actionem etiam positivam. « Quae«dam est poena damni ut subtractio gratiae et huiusmodi. «et harum poenarum Deus causa est, non quidem agendo «aliquid, sed potius non agendo; ex eo enim quod Deus «gratiam non influit, consequitur in isto gratiae privatio. « Quaedam vero poena sensus est, quae per aliquam actionem «infligitur, et huius, etiam agendo, Deus est auctor » (x). — Per respectum autem ad subiectum cui poena infertur, sic poena damni est omnis poena formaliter consistens in sim­ plici privatione, poena vero sensus ea quae consistit in cru­ ciatu positivo. Unde S. Thomas (2) poenam sensus remo­ ti) S. Thom., in II, D. 37, q. 3, a. t, in corp. (2) De Malo, Quaesi. 5, a. 2. DE REATU POENAE vens a pueris in solo originali decedentibus, excludit ab cis illud omne cui proprie convenit nomen tormenti, supplicii, cruciatus, vel gehennae. Imo in articulo sequenti expresse refert ad poenam sensus, afflictionem quae alias ex priva­ tione vi Ionis Dei consequitur: «Nulla, inquit, ratio vi­ ce detur i —c quare subtrahatur eis (pueris) exterior poena «sensus, si attribuitur eis interior afflictio quae est multo «magi< · -enalis, et magis opponitur mitissimae poenae « quam Augustinus eis attribuit ». — Denique per respectum ad culpam pro qua poena infertur, sic poena sensus illa est quae respondet conversioni ad commutabile bonum, poena vero damni illa quae respondet aversioni ab incommutabili bono Ex parte igitur aversionis respondet peccato poena «damni, quae etiam est infinita; est enim amissio infiniti « boni, scilicet Dei. Ex parte autem inordinatae conversionis < respondet ei poena sensus quae etiam est finita » (’). Quibus suppositis, facile possunt ad concordiam redigi varia dicta doctorum ; potest etiam videri quis sit aptior modus loquendi, ut claritati consulatur. Equidem iuxta omnes privatio gloriae secundum se ad poenam damni exclu­ sive pertinere dicenda est, quacumque consideratione facta ; et similiter gehenna ignis ad poenam sensus. Unde non oc­ currit dubium nisi de afflictione maxima quae oritur ex pri­ vatione visionis Dei in iis qui personaliter peccaverunt, et in termino vitae iam constituti sciunt se ad gloriam cae­ lestem advocatos, sua maxima culpa a tanto bono excludi. Sed dicendum quod sub alia et alia consideratione, modo ad poenam damni, modo ad poenam sensus recte reducitur. Si enim attendas divisionem poenae sensus et poenae damni per respectum ad subiectum, prout scilicet ponit in eo vel puram privationem vel dolorem positivum : sic evidens est quod praedicta afflictio ad poenam sensus est referenda (3). (1) S. Them., hic, a. 4, in corp. (2) « Poena sensus, inquit S. Thomas de Malo, q. 5, a. 2, in corp., ^opponitur integritati naturae et bonae eius habitudinis. Atqui at Billot - De personati et originali peccato. a 82 QUAEST LXXXVH. Si autem divisio attendatur per respectum ad Deum inflictorem poenae, vel ad culpam pro qua poena infligitur, sic e contra referri debet ad poenam damni ut naturalis sequela eius. Non enim positiva action· infert Deus affli­ ctionem hanc, sed ipsa ad subtractionem be > i n< linis propter personales culpas sponte sua consequitur. EI simili modo in taxatione poenae pro aversione a Deo non seiungitur pri­ vatio ab annexa afflictione, sed per modum imius iure me­ ritoque utrumque sumitur. Nunc vero observa quod modus loquendi plerumque conformis est huic posteriori conside­ rationi. Nam cum poena damni nominatur, gencratim consignificari solet interior afflictio privationem beatitudinis consequens, ita ut ex parte poenae sensus sola se teneat gehenna ignis. Verumtamen si sermo sit de iis qui decedunt in originali absque reatu peccatorum personalium, poena damni nihil aliud importat quam puram privationem, eo quod pro originali peccato nulla est poena positiva in fu­ tura vita, uti suo loco dicetur. Vide ergo quomodo ex subiecta materia amplitudo sensus sit semper determinanda. Ultimo animadvertendum occurrit quod in purgatorio dilatio gloriae non habet simpliciter rationem poenae damni, quandoquidem anima ibi possidet gloriam in radice inamis­ sibilis gratiae, necnon et in expectatione quam scit absolute certam atque infrustrabilem. Est tamen dilatio ista maxime poenalis, quia etsi in hac vita carentia visionis Dei non sit privatio veri nominis, (nam ut dicitur. 1. 3 c. Gent., c. 144, privatio alicuius non est nisi quando natum est haberi, non enim catulus mox natus dicitur visu privatus) : at certe statim post finem vitae talis efficitur, et ex tunc annexam habet punitivam afflictionem. Verum in infinitum distat a poena damnatorum (x) cui soli nomen damni attribuere flictio quaelibet, undecumque orta, privat bonam naturae habitudinem, ut constat. Ergo ex hac parte dolor ortus ex privatione supernaturalis beatitudinis pertinere dicendus est ad poenam sensus. (1) In inferno nullus ordo sed sempiternus horror inhabitat, nec aliquid tollitur de ratione poenae, quia damnati utpote voluntatem DE REATU POENAE *3 solent ; et hoc debuit convenienter hic notari, ne forte ex confusione nominum sequatur aliquando confusio conce­ ptuum. Nunc autem post notiones praeambulas, ad ipsam doctrina· «positionem accedamus oportet. Hinc.: THESIS VI. (Art. x). Omne peccatum inducit reatum poenae proportionatae pro futura vita in foro Dei. Haec est fundamentalis assertio, cuius sensus recte as­ sequaris oportet. Non enim dicitur omne peccatum in prae­ senti vita commissum, fore de facto puniendum in futura; contingit enim peccatum hic remitti et quantum ad culpam et quantum ad poenam. Sed asseritur semper induci reatum, id est ligationem ad poenam alterius vitae, sive postea reatus ille ante mortem solvatur, sive non. Hoc igitur sensu, assertio est valde obvia tam in Scri­ pturis quam in doctrina Sanctorum. Inter alia autem reve­ lationis testimonia ponderandum est verbum Domini, Mat th. XH-36 : « Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum « quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in « die iudicii » (J). Nam de eo solo reddetur ratio in futuro habentes obstinatam in malo, iustitiae Dei totaliter repugnant. Ast in purgatorio adest chantas, imo charitas confirmata quae nec potest amitti, nec iam compatitur motum aut affectum ullum qui praeter rectum ordinem existât. Quapropter purgantes animae consentiunt poenis suis, sicut et Dei iustitiae quae poenas ordinat. Porro, ut supra habitum est, quantum adimitur de involuntario, tantum tollitur de poenalitate. (1) Vix potest aliquid inveniri quo fundamentale principium mo­ ralitatis magis illustretur; hinc enim habemus quod verbum otiosum est quoddam malum morale; nunc autem iure inquiritur quidnam verbo otioso inesse possit, unde ei mali moralis ratio conveniat ? Et nihil 8« QUAESE. LXXXV11. indicio, de quo est poena taxata in foro Dei. Sed in futuro iudicio rationem reddent homines etiam de verbo otioso, hoc est de omni actu qui ex suo genere omnin > indifferens, tantummodo iusta necessitate caruit, vel pii utilitate; et hoc est minimum quid in ordine peccatorum, i go a fortiori reatus poenae inducitur per quamlibet aliam culp: ·η, nihilque excipitur a generalitate verborum Apostoli. Rom. II-g : « Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis « malum, ludaei primum et Graeci ». Ratio etiam intrinseca est in aperto, nam lex de sui ratione habet vim coercitivam; coercitio autem legis est per timorem poenae ; requiritur ergo ut lex poena proportionata sanciatur. Sed lex Dei prohibet omne peccatum. Ergo omne peccatum inducit in foro Dei reatum poenae ; non autem pro praesenti vita, ut constat ex praemissis ; ergo pro futura, in qua unicuique iuxta opera sua a iusto iudice retribuitur. Accedit et argumentum S. Thomae in praesenti. Videmus enim hoc esse in natura rerum, ut quisquis insurgit contra ordinem aliquem, a principe huius ordinis deprimatur. Ergo omnis qui insurgit contra ordinem iustitiae, deprimi debet ab eo qui huius ordinis princeps exsistit, contrahendo sci­ licet reatum poenae in iudicio eius. Sed omnis peccans aliud occurrit nisi irreferibilitas in finem; quippe otiosum idem est ac extra ordinem finis (quod redundat et non est ad rem). Sed quis tandem ille est finis, cuius respectu verbum dici potest otiosum, et quia otiosum, ideo deordinatum ac punibile ? Non certe ipse homo, cui si verbum dicere lubet, per hoc ipsum implet beneplacitum suum et in hoc ordine nihil otiosum facit. Neque etiam alius finis a quo homo se toto non dependeat: nec tu, nec ille, nec creatura qualiscumque ; nam etiamsi respectu tui, vel illius, vel cuiuslibet creaturae, otietur verbum meum, quaeso te, quis adeo desipiet ut dicat ipsum esse hoc titulo inordinatum? Non enim constituor ego sub ordine tuo, nec tu sub meo ; unde nihil est deordinationis si nec actio tua ad me tendit, nec mea ad te. Ergo unus solus finis est, cuius respectu aliquid intelligitur ex ipsa sua otiositate malum: ille, inquam, finis ad quem omnes meas actiones referre teneor, et iste est Deus, totius moralitatis prin­ cipium et terminus. DE REATU POENAE 85 agit contra iustitiae ordinem cuius princeps est Deus. Ergo sequitur 1 dem conclusio, in qua cum non occurrat specialis obscur it ■ -, statim ad ampliores quasdam determinationes veniendum est, ut in thesi sequenti. THESIS VII. (Art. 3-5). Omne et solum peccatum mortale per se inducit rea­ tum poenae aeternae, quae etiam est duplex : poena quidem damni respondens inordinationi aversionis a vero ultimo fine, et poena sensus respondens inordinationi conversionis ad indebitum finem. Porro aeternae punitionis ultima ra­ tio est aeterna permanentia moralis inordinationis in hu­ mana voluntate, quae post mortem non est amplius flexi­ bilis circa ultimum finem, sed in eo fine cui in instanti mortis adhaerebat, immobiliter ac necessario ex rei na­ tura obfirmatur. Iterum distingue reatum poenae a punitione ipsa, quia potest incurri reatus, quin sequatur punitio, si forte reatus solvatur antequam veniat tempus luendi poenam. Hinc duplex pars in thesi iure meritoque distinguitur ; et primo agendum de ipso reatu quem ex sese et suaple vi peccatum inducit, considerando poenam peccati tam quoad durationem quam quoad quidditatem. § i· Quod omne mortale peccatum inducat reatum aeternae poenae damni, indubia Sacrae Scripturae testimonia atte­ stantur. Legitur enim in 1 Cor. VI-9 : Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles... regnum Dei possidebunt. Ergo quisquis elapso tempore viae, quod solum iuxta Scripturas assignatur poenitentiae et remissioni S6 QUAEST. LXXXVII. peccatorum, reus invenitur alicuius e supradi· lis sceleribus ita ut fornicarius vel adulter vere nominetur et sit (') : absolute et in perpetuum a regno Dei manet . lusus, ideoque aeterna poena damni punitur per privationem beatitudinis caelestis. Porro huius poenae reatus non incurritur, ut con­ stat, quando homo moritur, sed quando peccat ; post mortem enim incipit tantum inamovibiliter persister . t ad exse­ cutionem perduci. Peccatum itaque semper < im it hominem reum aeternae poenae damni, tametsi toto tempore quo vita praesens agitur, reatus ille simul cum culpa quam consequitur, possit auferri. — Et eodem modo ratiocina­ beris circa illud Evangelii, Matth. XXIV-41 : Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me, maledicti. Quid est enim excludi a consortio Christi regis gloriae in illa re­ generatione et novo natali totius universi, nisi longe fieri ab ea lerusalem ubi est haereditas filiorum in visione Dei ? Iterum ergo inculcatur poena damni, cuius reatum incurrit quisquis malus efficitur per voluntariam a Deo aversionem, et quantum est ex vi huius aversionis, debet habere locum inter eos qui a sinistris erunt. — Item, Apoc. XXI-XXII, describens loannes regnum in quo Sancti Deo fruuntur, munditiam absolutam aeternae illius civitatis multis pro­ sequitur : ubique aurum mundum simile vitro mundo, ubique plateae nitidissima luce resplendent, nec sine sacro quodam terrore cogitari potest, quanta sit puritas requisita ut quis ambulet per fulgentes vias, et vel appropiet ad muros quorum singuli lapides margaritae sunt. Quare ab hoc paradiso gloriae vox egreditur dicens : Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis sementes, et omnis qui amat et facit mendacium. In quo iterum atque iterum denuntiatur pec­ catoribus finalis et definitiva a beatitudine exclusio ; unde eadem conclusio sequitur ac supra. Reatum quoque aeternae poenae sensus notissimae (r) Nota hic, quod de aliis mortalibus peccatis eadem evidenter ratio est. OE REATU POENAE auctoritati nos edocent. Dicitur enim Marc. IX-42 . El $» scandali <> < te manus tua, abscide illam, bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire. .. in ignem inexstinguibilem. Sed nulla esset haec consequentia si mortale peccatum, cuius occasio vel causa hic removeri iubetui, in *n faceret hominem reum gehennae ignis perpetui. Dicitur ■ m Matth. XXV-41 : Discedite a me in ignem aeternum. t infra : Ibunt hi in supplicium aeternum, et Isaiae ultimo I;,"is eorum non exstinguetur, et Apoc. XIV-11 . Et fumu tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum. De quibus grandis nobis sermo esse deberet, si occurreret necessitas demonstrandi proprietatem verborum Scripturae quoad ignem inferni, vel etiam declarandi qua ratione ignis torqueat animas et spiritus angelicos. Sed haec omnia non sunt huius loci, cum praesens indago solum respiciat veri­ tatem reatus interminabilis poenae quae non solum in pri­ vatione beatitudinis, sed etiam generarim in positiva infli­ ctione alicuius contrarii consistat. Porro, quocumque modo ignem interpreteris, duo saltem satis superque perspicua sunt : primo quidem nomine ignis significari positivum in­ strumentum divinae iustitiae ad vindictam peccati ; tum praeterea, huius ignis poenam denuntiari aeternam, id est nunquam omnino finiendam. — Constat primum, quia ignis qui paratus est diabolo et angelis eius ('), ignis extans in loco tormentorum (12), ignis qui armatur ad ultionem ini­ micorum (3), gehenna quam sicut torrens sulphuris succendit flatus Domini (4), profecto non est aliquid de genere priva­ tionum, sed res quaedam a Deo facta, et ab eo ordinata in cruciatum impiorum. — Constat pariter et secundum, cum ■ ubique ignis ille dicatur inexstinguibilis, et expresse appel­ letur aeternus. Nec valet si opponas quod in poeticis locu(1) (2) (3) (4) Matth., XXV-41. Luc., XVI., 24-29. Sap.. V-lS. Isai. XXX-33· QUAEST. LXXXV1I. tionibus V. T., aeternitas quandoque non ubsolutam interminabilitatem, sed solum durationis diuturnitatem signi­ ficet. Nulla enim hic paritas esse potest, tum quia in Novo Testamento nusquam vox αίφνιος eo sensu Ibibita inve­ nitur, tum quia eodem tenore impiis denuntiatur ignis aeternus quo iustis vita aeterna, tum denique quia subiecta materia et scopus orationis omnem haesitati··. m manifeste excludunt, quandoquidem in praefatis locis ali i-q ue similibus explicatur consummatio saeculi et ultimus terminus omnium rerum, post quem nihil ultra expectandum erit, regno cae­ lorum in toto universo immobiliter constituto i1). Nunc si praedictorum rationem intrinsecam quaeras, considera primo quam necessario per mortale peccatum aeterna poena incurratur. Et principium totius argumenta­ tionis hinc sumendum est, quod quidquid moralitatis or(i) «Commoneo ut de diaboli angelorumque eius correctione et < in pristinum statum reparatione sapere nihil audeas, non quia dia«bolo et daemonibus invideamus... sed quia ultimae sententiae summi « et veracissimi ludicis ex nostra praesumptione addere nihil debemus. «Ipse enim se similibus eorum dicturum esse praedixit: Ite in ignem « aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius. Nec movere debet, « ut hoc loco aeternum pro diuturno accipiamus, quod alibi scriptum «est: In aeternum et in saeculum saeculi... Sed quisquis prudenter « advertit quod dictum est, ite in ignem aeternum, illud esse dictum « quod non habet finem, a contrario probat eo ipso loco evangelico « de vita aeterna quamiusti accepturi sunt ; non enim et ipsa habet finem. . «Ita enim conclusit: Ibunt illi in ambustionem aeternam, i usti autem « in vitam aeternam. In utroque graecus aldmov habet. Si misericordia « nos provocat credere non luturum impiorum sine fine supplicium, « quid de praemio iustorum credituri sumus, cum in utraque parte, « eodem loco, eadem sententia, eodem verbo pronuntietur aeternitas ? « Postremo si aeternum et aeternale, hoc est α'.ών et αΙώνιον, sub u« troque intellectu in Scripturis poni solet, aliquando sine fine, aliquando « cum fine, quid de illis Prophetae verbis responsuri sumus, ubi scriptum «est: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur ? • Qualiscumque poena significata sit nomine vermis atque ignis, certe «si non morietur nec extinguetur, sine fine praedicta est, nec aliud « agebat Propheta cum hoc diceret, nisi ut eam sine fine praediceret ». August, contra Priscillianistas, c. 5-6. DE REATC POENAE clinem iri■••parabiliter pervertit, interminabilis etiam poenae reum hominem efficere debet, in foro utique illius ad quem spectat ordo moralitatis sive ultimi finis, id est in foro Dei. Quamdrn , nim manet deordinatio a statu iustitiae, tamdiu reordi io per poenam duret necesse est : non quod duratio reatu ulpae sit causa meritoria durationis poenae, sed condii ub qua causa meritoria quae in actu peccati prae­ cessit, uuper exserit vim suam. Atqui omne et solum pec­ catum mortale quantum est de se, irreparabiliter pervertit ordinum moralitatis et iustitiae. Subtrahit enim ipsum or­ dinis principium quo voluntas hominis subditur Deo ut fini ultimo, id est gratiam et charitatem. Et quia subtracta char i tat e et gratia, nihil in homine relinquitur unde ipsa charitas possit reparari, dicendum superest quod quantum est ex parte peccantis, semper inducitur irreparabilis sub­ versio ordinis moralis, Ergo ex natura rei consequitur reatus poenae nunquam desiturae. « Peccatum inquit S. Thomas (*), 1 ex hoc inducit reatum poenae, quod pervertit ordinem. ■ Manente autem causa, manet effectus : unde, quamdiu « perversitas ordinis remanet, necesse est quod remaneat " reatus poenae. Pervertit autem aliquis ordinem quando­ que quidem reparabiliter, quandoque autem irreparabili« ter. Semper enim defectus quo subtrahitur principium, « irreparabilis est ; si autem salvetur principium, eius « virtute alii defectus reparari possunt, sicut si corrum« patur principium visivum, non potest fieri visus reparatio « nisi sola virtute divina ; si vero, salvo principio visivo, impedimenta adveniant visioni, reparari possunt per « naturam vel artem. Cuiuslibet autem ordinis est aliquod « principium, per quod aliquis fit particeps illius ordinis. Et ideo, si per peccatum corrumpatur principium ordinis ·< quo voluntas hominis subditur Deo, erit inordinatio « quantum est de se irreparabilis, etsi reparari possit vir« tute divina. Principium autem huius ordinis est ultimus (i) S. Thom., hic., art. 3. 90 QUAEST. LXXXVIJ «finis cui inhaeret per charitatem. Et ideo quucciimquepec«cata avertunt a Deo, charitatem auferentia, quantum «est de se inducunt reatum aeternae poenae ··,. Exigit autem iustitia ut poena ista sit in primis poena damni. Fert enim aequitas ut qui se a Deo sep i a vit separaratione quae opponitur unioni charitatis, puniatur per sepa­ rationem a Deo oppositam beatificae fruitioni, universa­ liter loquendo, quisquis contra legem peccat e -u temnendo finem legis, debet secundum iustitiae regulam amittere be­ neficium finis. Sed quisquis peccat mortaliter, iste legis aeternae finem contemnit, sese ab eo avertendo. Ergo oportet ut amittat beneficium sive fruitionem huius finis qui est ipsa per essentiam bonitas. Rursus, amissio ali< uius boni non est, nisi sit definitiva et perpetua privatio eius, quan­ doquidem id cuius possessio solum differtur, nusquam dicitur amissum, sed prorogatum. Necesse igitur est ut peccato mortali ex parte aversionis respondeat poena perpetuae privationis summi illius boni, in cuius possessione sita est hominis beatitudo, et in hoc poenam damni dicimus con­ sistere. «Naturalis aequitas, inquit Angelicus 1. 3 c Gent. «c. 144, hoc habere videtur, quod unusquisque privetur «bono contra quod agit: ex hoc enim reddit se tali bono «indignum. Et inde est quod secundum civilem iustitiam, «qui contra rempublicam peccat, societate reipublicae pri« vatur omnino, vel per mortem, vel per exilium perpetuum; «nec attenditur quanta fuerit mora temporis in peccando, «sed quid sit contra quod peccavit. Eadem est autem com« paratio totius vitae praesentis ad rempublicam terrenam, «et totius aeternitatis ad societatem beatorum qui ultimo «fine aeternaliter potiuntur. Qui ergo contra ultimum « finem peccat, et contra charitatem per quam est societas «beatorum, in aeternum debet puniri (privatione huius «finis et societatis), quamvis aliqua brevi temporis mora « peccaverit ». Tandem oportuit ut poenae damni poena etiam sensus inseparabiliter coniungeretur. Et prima ratio sumi potest DE REATU POEXAE Çl ex ne.ee - date sanctionis quae sit sufficiens ad retrahendum homin' a peccato. Etenim » nullus timet amittere id quod « non d" i der at adipisci ; qui ergo habent voluntatem aversam « ab u I no fine, non timent excludi ab illo. Non ergo per solam «exclu lonem ab ultimo fine, a peccando revocarentur «Οροι t igitur peccantibus aliam poenam adhiberi, quam «time t peccantes» (l). Verum, argumentum principale tra­ hitur .< ipsa intrinseca indole peccati. Etenim poena debet propoiionaliter culpae respondere. Per culpam autem non solum avertitur mens ab ultimo fine, sed etiam indebite convertitur in alia quasi in fines, et licet aversio realiter involvatur in conversione, ut dictum est supra, tamen haec duo ratione distinguuntur et duplicem important inor­ dinationem, dum scilicet peccans perverse fruitur bono creato, et per hoc ipsum a Deo se avertit. Non solum ergo puniendus est ille qui peccat, per hoc quod excludatur a fine, sed etiam per hoc quod ex aliis rebus sentiat nocumentum iuxta illud Apoc. XVIII-7 '· Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum. Oblicies tamen : Secundum quantitatem culpae debet esse et quantitas poenae. Sed ille qui peccat, non peccat infinito tempore, quamvis in infinitum bonum peccet. Ergo non debet puniri poena aeterna, sed solum ad tempus privatione infiniti boni, vel etiam positiva castigatione propter abusum creaturae. Respondeo : Dist. mai. Secundum quantitatem culpae debet esse et quantitas poenae, hoc est, gravitati culpae respondeat necesse est poenae acerbitas, conc. mai. Hoc est, durationi culpae debet respondere duratio poenae, subd. Duration! culpae ex parte maculae vel reatus, iterum conc. mai. Ex parte actus, neg. — Ad minorem autem dico : Ille qui peccavit mortaliter, non peccavit infinito tempore, id est non fuit in actu peccandi per infinitum tempus, conc. min. Id est, non se deordinavit, quantum in ipso fuit, deordinatione irremediabili, nec se obligavit ut in peccati reatu (1) S. Thom., 1. 3 c. Gent., c. 145. Ç2 QUAEST. LXXXVJF. aeternaliter permaneret, radicitus corrumpendo princi­ pium ordinis quo voluntas est habitualilo Deo subdita, id est charitatem, nego, Et ideo absolute negatur conse­ quentia. — Caeterum ne in humano quidem indicio assu­ mitur ut mensura durationis poenae durati d< licti. Non enim quia adulterium vel homicidium in m 1 nto com­ mittitur, inquit Angelicus in resp. ad ium, pomterea mo­ mentanea poena punitur, sed quandoque quid' m perpetuo carcere vel exilio, quandoque etiam morte, in qua non consi­ deratur occisionis mora, sed potius quod in perpetuum aufe­ ratur reus a societate viventium, et sic poena ista reprae­ sentat suo modo aeternitatem poenae inflictae divinitus. Porro, si duratio poenae nequaquam respondet duration! sceleris in legibus etiam humanis, quamvis ipsae non respiciant nisi forum externum, et nihil attendant praeter actionem transeuntem prout est nociva communitati, quanto minus in lege divina quae prohibet peccatum secundum quod perversivum est interioris ordinis iustitiae. Si quid igitur ex sese ordinem hunc irreparabiliter pervertat, consequens omnino est ut ei interminabilis poena in indicio Dei debeatur f1). (1) Considerandum etiam quod etsi voluntarius peccati actus in momento temporis exsistat, adhuc tamen ille qui peccat, tali modo peccato adhaeret, ut in actu peccandi perpetuo maneret, si posset; convertitur enim ad obiectum prohibitum ut ad summum diligibile. «Peccans mortaliter, inquit S. Thomas in II, D. 42, q. 1, a. 5, finem «delectationis suae in eo in quo mortaliter peccat, ponit, ut etiam «Deum pro illo contemnat. Constat autem quod quicumquc summe « diligit aliquid sicut finem suae voluntatis, ex hoc ipso vellet semper «ei adhaerere; et ideo peccans mortaliter, illo actu voluntatis quo pec• catum mortale eligit, eligit peccato semper adhaerere nisi per acci­ ti dens retrahatur, vel timore poenae, vel aliquo huiusmodi ; sed si «infinite adhaerere posset, semper adhaereret, et ideo in suo aeterno «peccat, et propter hoc aeterna poena est dignus». Considerandum denique quod gravitas peccati, propter infinitam offensi dignitatem, semper excedit quamlibet possibilem poenarum acerbitatem, et ideo oportet ut quod de aequalitate iustitiae necessario deest, recompen­ setur aliquo modo per infinitam durationem. DE REATU POENAE 93 Dices iterum : Peccatum mortale, quantumvis grave, est semper remissibile, ac per hoc, reparabile. Non ergo inducit aeternae poenae reatum, cuius causa non est nisi illud quod irrepas ahii iter pervertit ordinem. I\ , tondeo : Dist. antec. Peccatum mortale est reparabile temp· praesentis vitae, quantum est ex virtute Dei, cone, ante i.mtum est ex facto peccantis, nego antec. Porro cum d' reatu agitur, id est de obligatione ad poenam quae actum peccati naturaliter consequitur, nihil aliud attendi debet nisi irreparabilitas se tenens ex parte hominis delin­ quent-. Unde etiamsi per respectum ad potentiam Dei ordinatam peccatum foret tam in praesenti quam in futuro remissibile, adhuc vere ex actu peccati sequeretur aeternae poenae reatus, habens rationem sui in irreparabili subversione ordinis iustitiae quantum est ex facto peccatoris. Quippe considerare nunc oportet quid per se sequatur ex actu ho­ minis, non autem quid valeat divina virtus efficere. Caeterum virtus divina in gubernatione rerum sese accommodat earum conditioni, ideoque quamdiu liberum hominis arbitrium remanet naturaliter flexibile a malo ad bonum, tamdiu virtus Dei omnipotens ipsum movet per actua­ lem gratiam ad reparationem habitualis gratiae et charitatis. Ubi vero in eo statu ponitur in quo amplius non est mu­ tabile ab uno fine in alium finem, sicut de voluntate post separationem a corpore doctrina Sanctorum et Scripturae testimonia docent, tunc absolute subtrahitur motio gratiae, et sic, ordinis perversitate immobiliter perseverante ex quadam insita rerum necessitate, poena de facto infligitur in aeternum duratura. Iterum ergo apparet distinctio inter poenae reatum et actualem punitionem. Sufficiens causa reatus est peccatum prout irreparabile per virtutem illius qui peccavit. Sed ad actualem interminabilis poenae inflictionem ulterior conditio requiritur, ut scilicet auferatur etiam id quod de reparabilitate adhuc remanebat ex parte mobilitatis humanae volun­ tatis sub Dei operatione et gratia. «Non enim, inquit Angelicus 94 QUAEST. I.XXXVII. « I. 4 c. Gent., c. 94, esset perpetua poena .num.n um quae «damnantur, si possent voluntatem mutare m melius, quia «iniquum esset quod ex quo bonam voluntatem haberent, «perpetuo punirentur». Et hoc sensu in thoi . i.litum est, ultimam rationem punitionis aeternae esse ariernam permanentiam malitiae in humana voluntate, quae χ t mortem in eo fine cui ante mortem adhaerebat, immobiliter ac necessario firmatur. § 2. Sed huius assertionis, quam ad completam (ju.m stionis enodationem assumimus demonstrandam, bene in primis tenendus est sensus. Quod enim dicimus de aeterna perma­ nentia perversae dispositionis in qua mors adveniens pecca­ tricem animam invenerit, cave ne accipias tanquam dictum de obstinata adhaerentia ad illa eadem bona (puta luxuriae, avaritiae, mundanae superbiae), quorum amore in hac vita peccator tenebatur. Nam si is esset praesentis assertionis sensus, rem diceret quam Scriptura, quam recta ratio, imo simplex etiam sensus communis aperte reprobat ac rejicit. Transit enim mundus et concupiscentia eius, inquit Scriptura, i Ioan. II, 17. Unde in libro Sapientiae (II, 6 sqq. et V, 3 sqq.) audimus reprobos in inferno, irreparabilem errorem suum magna voce confitentes, dicentes intra se, poeni­ tentiam agentes, et prae aungustia spiritus gementes : Ergo erravimus ! Caeterum, mutationem hanc per se consequi separationem a corpore cum omnibus sensuum stimulis seu incitamentis, evidentius sane est quam ut demonstratione indigeat. Non ergo sermo nunc esse potest de permanente adhaerentia post mortem ad bona mundana, quorum concu­ piscentia ex natura rei semel pro semper necessario cessat. Sed in considerationem nunc venit id quod, utpote amatum super omnia, totius inordinati affectus primum principium erat, et ratio motiva, scilicet ly ego. Ly ego, inquam, erectum in finem ultimum humanae vitae, loco veri ultimi finis qui DE REATU POENAE 95 Deus est, ipseque solus. Et hic juvabit revocare in memoriam celebri· flictum Augustini in suo opere de civitate Dei Fe­ ti cerunt duas civitates amores duo, terrenam scilicet amor «sui π inc ad contemptunl Dei, caelestem vero amor Dei «usque id contemptum sui » (x). En duo amores supremi, contrarie inter se oppositi, et sibi respective subordinantes amort dios omnes. En duo fines ultimi, quos inter optio nobis datui quamdiu durat vita praesens: ex una parte Deus in sumi· ...te affectus nostri positus, posthabitis aliis rebus omm et ex adverso ly ego, posthabito Deo cum lege eius, praeceptis eius, promissis et comminationibus ejus. Porro manifestum est quod in praesenti statu unionis animae cum corpore, voluntas humana habet in sua potestate, non solum libere eligere inter duos fines supradictos, verum etiam recedere ab eo quem prius elegerat convertendo se ad oppositum, imo, alternis vicibus ab isto redire ad illum, et ab illo ad istum, in similitudinem arundinis vento agi­ tatae. Nunc igitur considerandum venit id quod ad regulam vitae moralis suppeditat materiam cogitationum nusquam exhauriendam : videlicet, non ultra terminum vitae prae­ sentis protendi huiusmodi fluctuationis facultatem, sed ex ipsa rerum natura provenire, quod anima in fine illo immo­ biliter jam fixa permaneat, cui contigerit eam in instanti separationis a corpore, actu vel habitu adhaerentem inveniri : ita scilicet ut definitiva inde consequatur liberi arbitrii, vel confirmatio in bono, vel obstinatio in malo, cum ex ultimo fine tota dependeat bonitas vel malitia voluntatis. Et re quidem vera, iis omnibus quae progressive edu­ cuntur de potentia in actum videmus fuisse praefixum a na­ tura terminum durationis sui motus in perfectionem ; per­ fectionem nunc sumendo juxta etymon vocabuli, pro statu cujusque rei in suo genere jam totaliter factae in actu. Ratio est quia mobilitas in perfectionem competit ei quod adhuc est quodammodo m fieri, nondum in facto esse com(1) De civit. 1. 14, c. 28. 96 QI'AEST. LXXXVIL pleto; natura autem nulli rei indefinitum fieri assignat. Ipsa ergo rerum natura postulat ut unicuique rei de po­ tentia in actum motae duplex status assignetur : praecedens unus, quem dicere possumus statum viae, sive mobilitatis perfectionem versus: succedens alter, termini xilicet, a quo incipit sensim sine sensu motus inversus corruptionis, si res sit de genere eorum «quae oriendo esse h . ipiunt, et crescunt ut perficiantur, et perfecta senescunt < l intereunt», vel in quo immobiliter jam permaneat, si ei, quoi Imodum animae humanae, competit essendi perpetuitas. Nunc autem, animae humanae, pro libertate sui arbitrii, duplex offertur terminus perventionis ad esse totaliter factum in actu, juxta illud Eccli. XV, 14 : Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu sui consilii. Apposuit tibi aquam (re­ frigerantem) et ignem (urentem) : ad quod volueris appone manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum quod placuerit ei, dabitur illi. Ad animam igitur humanam quod attinet, dicendum est quod esse debuit, primo quidem, status certo ac definito temporis spatio interclusus, in quo libere se moveat ad finem vel virtutis vel vitii ; tum deinde, status definitivus necessariae immobilisationis in fine quem sibi praestituerit, quicumque ille sit. Et quia anima unitur corpori ut in eo exsistens perficiatur quasi ad perfectionem mota, status ille prior durat toto tempore praesentis vitae ; incipit hic posterior statim ac fit separatio a corpore. « Anima «igitur, quemcumque finem sibi ultimum praestituisse in«venitur in statu mortis, in eo fine perpetuo manebit... Sic «igitur, post hanc vitam qui boni in morte invenientur, « habebunt perpetuo voluntatem firmatam in bono ; qui vero « mali tunc invenientur, erunt perpetuo obstinati in malo ». i1). Huic conclusioni nullus unquam theologus, quod sciam, directe saltem contradixit, praeter unum Origenem in fa­ moso illo libro Περί αρχών, toties a Patribus et conciliis quinti et sexti saeculi reprobato. Et fundamentum opinionis (1) S. Thom. Comp. theol. c. 174. DE REATU POEXAE 97 «jus fuit in falso de libero arbitrio conceptu. Non enim concipiebat posse liberum, arbitrium definitive figi in uno fine ultimo determinato, sive virtutis ille sit, sive vitii, sed essentiam ejus reponebat in potestate eligendi inter bonum et malum, ac per hoc, faciendi bonum, retenta semper potest ite conversionis ad malum, et faciendi malum, semper etiam ' mta potestate conversionis ad bonum. Unde, ex hoc qu 1 creaturae rationales remanent semper in posses­ sione il iberi arbitrii, deducebat spiritus angelicos et animahuma fuisse et fore in perpetuum capaces, decidendi a summis etiam fastigiis virtutis ad profundissima malitiae, et e contrario, reascendendi ab imis malitiae gradibus ad summa virtutis culmina. Hinc ulterius asserebat mundos innumerabiles, «non juxta Epicurum uno tempore plurimos. « ut dicit Hieronymus in epistola ad Avitum cap. 2, sed « post alterius finem, alterius principium ; et ante hunc «nostrum mundum, alium fuisse mundum, et post hunc. <* alium futurum, et post illum, alium, rursumque caeteros « post caeteros » : ita scilicet, ur pro contingentibus varia­ tionibus liberi arbitrii et respectiva meritorum diversitate, debeat etiam contingere ut qui in uno mundo (puta, mundo A) erant coelestes angeli, fiant in mundo insequenti (puta, mundo B) daemones inferni,, et daemones facti in mundo B, rursus assumantur in mundo alio (puta, mundo C) ad angelorum lucis fastigia, et sic in indefinitum secundum alternas vices cadendi et resurgendi, de quibus Augustinus, 1. 2i de civ. Dei, c. 17 ait: « Origenem.... maxime propter «alternantes sine cessatione beatitudines et miserias, et sta« tutis saeculorum intervallis ab istis ad illas et ab illis ad « istas itus et reditus interminabiles, non immerito repro« bavit Ecclesia ». Porro, ex hac Origenis insana positione deducitur egregia confirmatio superioris argumenti, si quis consideret primo, quod positio ista est logica consequentia principii de perpetua versatilitate liberi arbitrii a bono in malum et a malo in bonum, uti vel primo intuitu per se satis patet ; secundo, quod est in se perabsurda, maxime quia Billot - De fierionali et originali fieccato. 7 98 QUAEST. LXXXVH. praecludit omnem possibilem aditum ad beatitudinem veram, cuius prima conditio est, post indef<< fibilem volun­ tatis rectitudinem, omnimoda inamissibilitatis ( jus securitas; et tertio, quod absurditas consequentis evidenter ostendit falsitatem principii super quo systema fundatur, ac per hoc, veritatem conclusionis quae ei contradicte» ic opponitur. Longe ergo a vero aberrat conceptus ille 1» eri arbitrii,, ex quo tot enormia non modo verae fidei, sed 1. f urali etiam rationi repugnantia consequuntur. Ideoque firmi r tenendum est quod essentialis ratio liberi arbitrii non re-idet in liber­ tate indifferentiae circa finem ultimum, sed solum circa ea quae sunt ad finem, uti sat evidenter apparet < x hoc quod in Deo est perfectissima libertas cum voluntate erga finem prorsus determinata ad unum. Tenendum proinde quod li­ bero arbitrio minime repugnat immobilitas voluntatis in uno vel altero e duobus finibus ultimis supradictis, utpote quae aufert solum facultatem claudicandi in duas partes oppositas, et relinquit liberam mobilitatem in proprio ac definito alterutrius finis campo. Considerandum denique, quod nisi asserere placeat, fuisse nobis a natura datum liberum arbitrium, non ut per meritoriam exercitationem virtutis pervenire possimus ad beatitudinem veram, sed po­ tius ut nobis fieret vera beatitudo adeptu in sempiternum impossibilis, oportet de necessitate admittere tanquam naturae liberi nostri arbitrii plane consentaneum, duplicem statum de quo supra: primum, durante curriculo vitae praesentis, in quo flexibile estad utrumque oppositum ; alterum in quo, superveniente separatione a corpore, immobiliter fixum jam remanet in fine illo, sive debito sive indebito, cui adhaerebat in instanti separationis, juxta illud Eccles. XI, 3 : Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Sed et ad eamdem conclusionem ducet attenta consi­ deratio de eo quod importat adhaesio ad aliquod bonum tanquam ad finem ultimum. Etenim amor quo aliquid amatur ut finis ultimus, hoc est, ut dilectum super omnia, semper DE ÜEATU POENAE 99 est per \r definitivus et irrevocabilis, eo quod amor snmmi diligibilis revocari non potest per aliquod amatum magis, sicut nc< error circa principia per aliqua certiora. Sicubi ergo ■···!-. 'mgat mobilitas circa finem ultimum, hoc non est nisi < ·,■ accidens, videlicet ratione conjunctionis intellectus et i·itatis cum corpore eis deserviente ad proprias ope­ rati' . Ex mobilitate enim corporis movetur et dispo­ siti·» limae, fitque ut recedat ab eo in quo prius fixa pern -i.cbat, et convertatur ad id quod prius respuebat. At je spiritus nequaquam retrahibiles sunt a fine ultimo <|Ufn. primo amplexi sunt, nec animae humanae ab eo cui vel i- tualiter vel habitualiter inhaerebant in instanti illo in quo, pro novo modo essendi, incipiunt participare modum intelligendi et volendi qui puris spiritibus proprius est. Di­ spositione manente qua aliquid desideratur ut ultimus finis, non potest illius finis desiderium moveri, quia ultimus " tinis maxime desideratur ; unde non potest aliquis a desi­ derio ultimi finis revocari per aliquid desiderabile magis. « Anima autem est in statu mutabili quamdiu corpori unitur, non autem postquam fuerit a corpore separata. Dispositio enim animae movetur per accidens secundum aliquem motum corporis ; cum enim corpus deserviat animae ad " proprias operationes, ad hoc ei naturaliter datum est, ut in ipso existens perficiatur quasi ad perfectionem mota ; " quando igitur erit a corpore separata, non erit in statu ut " moveatur ad finem, sed ut in fine adepto semper quiescat. Immobilis igitur erit voluntas eius quantum ad desiderium 1 ultimi finis ; ex ultimo autem fine dependet tuta bonitas " vel malitia voluntatis, quia bona quaecumque aliquis vult in ordine ad bonum finem, bene vult, male autem quaecumque in ordine ad malum finem. Non est igitur « voluntas animae separatae mutabilis de bono in mulum, « licet sit mutabilis de uno volito in aliud volitum, servato « tamen ordine ad eumdem ultimum finem. Ex quo apparet « quod talis immobilitas voluntatis libero arbitrio non repu« gnat, cuius actus est eligere : electio enim est eorum quae roo QUAESr. LXXXVH. «sunt ad finem, non autem ultimi finis. Sicut icitur non re« pugnat libero arbitrio quod immobili voluntate Ί·-· ideramus «bealitudinem et miseriam fugimus in communi ita non «erit contrarium libero arbitrio quod voluntm b-ratur in <( aliquid determinatum sicut in ultimum finem quia sicut «nunc immobiliter nobis inhaeret natura communi !>cr quam «beatitudinem appetimus in communi, ita etiam i ■mobiliter «manebit illa specialis dispositio per quam h··. ■■cl illud «desideratur ut ultimus finis. Substantiae autem paratae, «scilicet angeli, propinquiores sunt secundum naturam in «qua creantur ultimae perfectioni quam animae, quia non «indigent acquirere scientiam ex sensibus, neque pervenire «ratiocinando de principiis ad conclusiones, sed per species «inditas statim possunt in contemplationem veriratis per« venire, et ideo, statim quod debito fini vel indebito adhae« serunt, immobiliter in eo permanserunt. Non est tamen «aestimandum quod animae, postquam resument corpora «in resurrectione, immobilitatem voluntatis amittant, quia «ut supra dictum est, corpora in resurrectione disponentur «secundum exigentiam animae, non autem animae immu«tabuntur per corpora, sed immobiliter perseverabunt » (x). Et hucusque quidem argumenta ex dictamine rectae rationis, ut videtur, desumpta. Nunc autem certiorem ha­ bemus propheticum sermonem, cui bene faciemus atten­ dentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco. Revelationi autem inhaerentes, tria haec inconcussa persuasione tene­ bimus . Primo, obstinatio voluntatis in fine cui ultimo adhaesit dum esset in via, res est extra omnem dubitationem posita ; comnectitur enim logice cum dogmate quo credimus malos dare de facto poenas in interitu aeternas (1 2). Si enim unquam posset voluntas rectificari circa verum finem ulti­ mum qui Deus est, non posset amplius esse poena perpetua, quia iniquum foret perpetuo puniri eos qui iam bonam vo(1) S. Thom. 1. 4. c. Gent. c. 95. (2) 2 Thessal. 1-9· DE BEATU POENAE ΙΟΙ Junta tem haberent, ut supra cum Angelico Doctore no­ tatur1 Secundo, obstinatio ista non procedit .1 Deo qui neminem a se avertit, neminem in affectu peccati con­ firmai. Quin imo non est effectus aeternitatis poenae, sed magi., itio eius vel conditio sine qua non. Damnati enim non i ' o obstinantur quia aeternis poenis addicuntur, sed e c< rso, ideo addicuntur poenis aeternis quia, voluntate eorum iri malo confirmata, moralis deordinatio quam mortale pec ui.nm induxit, semper duret necesse est. Tertio igitur dicendum remanet obstinationem hanc esse ex natura rei, id est sequelam necessariam liberae determinationis in qua mors invenit voluntatem ; sic olim lahel uxor Haber Sisaram clavo confixit in eo ipso situ et loco in quo oppressus somno ceciderat. Ergo, superbia eorum qui te oderunt ascendit semper (*), et propterea, fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum (1 2). Nec obstat illud quod de impiis in novissimo die legitur Sap. V-2 : Videntes turbabuntur timore horribili, dicentes intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus ge­ mentes : Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii.... Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, etc. Non enim ea poenirentia hic signatur, qua quis ab affectu peccati, adeoque a pravo fine ultimo retrahit voluntatem, quia iniqui in inferno non hoc refugiunt in peccatis quod prius appetiverunt, Puta proprium suum ac privatum bonum tanquam summum ac principale, sed aliquid aliud, videlicet poenam. Sciendum quippe est quod poenitere de peccato dicitur dupliciter : « Uno modo per se, et alio modo per accidens. Per se quidem « de peccato poenitet quis, qui peccatum, eo quod est pec« catum, abominatur ; per accidens vero qui illud odit ra­ il tione adiuncti, utpote poenae, vel alicuius huiusmodi mali. (1) Psalm. LXIII-23. (2) Apoc. XIV-11. 102 quaest. lxxxvii. < Igitur non poenitebunt per se loquendo de p<·■<.·! to, quia « voluntas malitiae peccati in eis remanet ; pocnii. I Hint autem «per accidens, in quantum affligentur de porn piam pro «peccato sustinent » f). Nec iterum oppona piod timor vel odium poenae apud nos corrigit voluntatem X >m primo, etiam apud nos, hunc effectum non semper n<.·. necessario habet, ut patet in Antiocho, 2 Machab. IX, et in > plurimis quos videmus quandoque scienter in infernum d- < ndere, et licet in timore horribili constitutos, tamen usqu· u.l extre­ mum contra Deum insurgere hac blasphemia : non flectar. In quo quidem adumbrationem quamdam obstinationis damnatorum medias inter gehennae poenas nobis exhibent. Praeterea, odium poenae vel timor potest quidem esse prin­ cipium rectificandi affectus quamdiu homo est in statu praesenti, in quo propter specialem modum operandi tam intellectus quam voluntatis adhuc mutabilis exsistit ab uno fine in alium, non autem postquam in termino erit consti­ tutus. Et universim loquendo, cavendum maxime est ne ea quae nunc in corpore corruptibili experimur, inconsulto transieramus ad futuram vitam, quasi esset univoca utrobique cognitionis et exercitii libertatis ratio. COROLLARIUM (Art. 6). Licet in iustificatione impii, remissio culpae necessario inferat remissionem reatus poenae aeternae, nihil tamen prohibet quominus post iustiffcationem adhuc remaneat reatus poenae temporalis. Non assumitur hic demonstrandum, permanere de facto huiusmodi reatum, nam opportunior huic quaestioni locus reservatur, ubi de effectu poenitentiae quoad mortalium (i) S. Thom., in IV, D. 50, q. 2, a. 1, q. 2. DE REATU POENAE IOJ remissionem ('). Sed facto interim supposito, propositum intenti-mi est ostendere qualiter sit explicanda res , multum enim hoc iuvat ad penitiorem cognitionem naturae peccati, necnon t habitudinis qua poena se habet ad culpam. M« ali peccatum, ut ex superioribus iam abunde consta biplicem continet inordinationem (1 2). Est enim primo \ira ordinem veri ultimi finis, secundum quod in­ debite quis commutabili bono fruitur, assumens sibi id quod .-ibi non competit. Est etiam contra verum ultimum finem « eundum quod in appetitu indebiti boni includitur contemptus Dei et eius amicitiae. Hinc homo mortaliter peccans proportionalitate quadam se habet sicut qui in hu­ manis violaret amicitiae foedus, aliquid ab amico auferendo (3). Quod quidem scelus si quando admittitur, iure meritoque offensus amicitiam subtrahit cum omnibus eam consequen­ tibus ; iure etiam compensationem repetit pro ablato, et haec duo duplicem poenam damni et sensus suo modo reprae(1) Vide Commentarium in tertiam partem, Quaest. 86, a. 4. (2) Vide supra, ubi de definitione peccati. (3) « Dicendum quod tam iustitia quam amicitia in aequalitate « quadam consistat. Qui ergo aliquem offendit, contra aequalitatem « amicitiae peccat, in quantum affectu debitum non impedit, et con­ ii tra aequalitatem iustitiae, in quantum rem debitam subtrahit. Et « sicut haec duo in offensa quandoque dividuntur, ita etiam in recom« pensatione separantur, sicut quando poena per violentiam offendenti « infertur, fit recompensatio quantum ad iustitiam, sed non quantum « ad amicitiam. Similiter quando offendens offensum verbis placat, « nondum re subtracta restituta, fit recompensatio amicitiae, sed non « iustitiae. Peccator ergo per affectum peccati amicitiam Dei violavit, «et per inobedientiam divinae legis honorem debitum Deo subtraxit: « et ex primo amittit gratiam et incurrit offensam; ex secundo meretur « poenam (sensus), ut ab eo qui per inobedientiam subtraxit, subtra« hatur per poenam. Et ideo per poenitentiam qua homo se Deo sup« ponit, peccata praeterita detestando, remittitur quidem peccatum • quantum ad offensam, sed non oportet quod remittatur quantum ad « ad totum reatum, nisi poena iam soluta, et sic per poenitentiam « non simul cum culpae dimissione totus etiam reatus dimittitur ». S. Thom, in IV. D. 14, q. 2, a. 1, q. 2. ÎO4 QUABST. LXXXVIÎ. sentant. Aut si forte excusatione offensori- commotus ve­ niam concedere non renuit, cum offensam condonat resar­ ciendo amicitiam, non est consequens ut ipso facto remittat obligationem restituendi, nam simul cum statu recuperatae amicitiae componi potest debitum compensation■·-. Haec nunc applica proposito. In foro Dei inducitur reatus poenae damn' pro vio­ latione amicitiae, reatus vero poenae sensus ) ■ indebita fruitione creaturae, quia omnino iustum est u' qui volun« tati suae plus induisit quam debuit (id quod uum non ■erat sibi attribuendo), contra voluntatem suam aliquid ■patiatur: sic enim erit aequalitas » i1). Cum autem Deus movens hominem ad poenitentiam gratis remittit culpam restituendo gratiam (12), consequens equidem est ut ipso facto remittatur poena damni violationi amicitiae correspondens, non tamen poena sensus quae respondet inde­ bitae conversioni ad bonum delectabile, et se habet sicut restitutio ablati in exemplo supra memorato. Unde ex natura rei tantummodo est ut non maneat poena sensus qua ae­ terna, tum quia causa aeternitatis poenae, id est perversio ordinis iustitiae per destructionem charitatis, amplius non exsistit ; tum quia inordinatio conversionis secundum se nullam infinitatem habet ; tum denique quia reatus poenae aeternae est evidenter incompossibilis cum charitate et gratia ex qua homo iam habet ius ad caelestem beatitudinem. Ad haec, necesse est ut non maneat poena residua secundum eamdem omnino rationem intrinsecam, quia ut dicit S. Tho­ mas in praesenti, «macula peccati ab homine tolli non potest, «nisi voluntas hominis ordinem divinae iustitiae acceptet, « ut scilicet vel ipse sibi poenam spontaneus assumat in re« compensationem culpae praeteritae, vel etiam a Deo illatam « patienter sustineat », et utroque modo, ut iam superius (1) S. Thom. 3, Quaest 86, a. 4. (2) Remissio culpae semper est gratuita, quia pro formali peccato nulla est possibilis satisfactio de condigno. DE REATU POENAE 10$ dictum · diminuitur de ratione poenae pro quanto dimi­ nuitur d<· ratione involuntarii. Superest ergo concludendum quod ' ' >ta macula culpae, potest quidem remanere «reatu ion poenae simpliciter, sed satisfactoriae»ll). Dices : Remota causa, removetur effectus. Sed culpa est causa ./ · poenae. Ergo remota culpa, necessario debet omnis reatus · ■ are. 1 i-.ndeo : Dist. mai. Remota causa, removetur ef­ fectu ; .->< est, causa nunquam exsistente, nunquam exsistit effectu , conc. mai. Hoc est, causa cessante, cessat etiam effectu-. .ubdist. Si effectus pendeat a causa tam in fieri quam in esse, conc. Si solum in fieri, neg. Non enim est consequens, si desinat architectus, ut desinat etiam domus ab eo aedificata. Ad minorem vero dico : Causa a qua reatus poenae pendet in fieri, est culpa, intelligendo per culpam, actum peccati, conc. min. Causa, vel melius conditio a qua reatus poenae pendet in esse, est macula permanens, subdist. Sensu affirmante, quatenus manente macula, necesse est remanere poenae reatum, conc. Sensu negante, quatenus ablata macula, necesse est et poenae reatum auferri, iterum subdist. Auferri necesse est quoad ea omnia quae sunt incompossibilia cum statu charitatis et gratiae, iterum iterumque conc. min. Quoad caetera quae incompossibilia non sunt, neg. min. Et quia rea­ tus poenae temporalis sive poenae purgatoriae supra declara­ tae, minime opponitur restitutae cum Deo amicitiae, non opor­ tet ut remissa culpa, omni etiam ex parte poena exstinguatur. Et haec quidem de reatu poenae generaliter dicta suf­ ficiant ; cum enim doctrina duorum posteriorum articulorum partim quidem obvia sit, partim vero non respiciat directe peccatum personale, non est in his nunc specialiter insisten­ dum. Si quis tamen de poenalitatibus praesentis vitae, prout consequuntur peccatum originale et manent etiam post baptismum, ampliora desideret, videat S. Thomam de Malo. Quaest. 5, a. 4-5, et praesertim in II, D. 32, Quaest. 1. (1) S. Thom. 1-2, q. 87, a. 6, in corp. PARS SECUNDA DE PECCATO VENIALI QUAEST. LXXXVIII-LXXXIX Fi»les catholica docet dari peccata venialia, id est, quae suapte natura ita levia sunt, ut non separent hominem a Deo, ncc sint per se aeterna damnatione digna. Haeretici autem Calvinistae hanc Ecclesiae doctrinam improbant: improbavit et Baius, cuius propositio vigesima ex octoginta sex damnatis a S. Pio V, sic habet : « Nullum est pecca« tum natura sua veniale, sed omne peccatum meretur « poenam aeternam» i1). Prae primis igitur tractanda quaestio an sit, pro qua statuitur sequens assertio : THESIS VIII. (Quaest. 89 — Art. 2). Per lignum, fenum, et stipulam, quae 1 Cor. III-12, dicuntur iuxtaponi fundamento spiritualis aedificii, intelligi debent venialia peccata. Quapropter recte damnata est in Baio propositio asserens nullum esse peccatum ex natura sua veniale, sed omnem culpam mereri poenam aeternam. De venialibus peccatis plura equidem exstant Scripturae testimonia, puta Prov. XXIV-16 : Septies cadet t ustus et (1) Enchirid. n. 900. 108 quaest. lxxxviii-lxxxix. resurget, et Eccl. VII-21 : Nou est homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet, et i loan. 1-8 : >7 dixerimus quo­ niam peccatum non habemus, ipsi nos seduci' >s, et veritas in nobis non est. Ubique enim insinuatur pc< < . mn quo quis a statu iustitiae non decidit, et ex conseqn iti, reatum poenae aeternae non incurrit ; et hoc est sine dubio veniale peccatum. His tamen praetermissis, unus princip I; et vere classicus locus est, in quo simul cum veritate venialium peccatorum proponitur dogma purgatorii (x). Habetur autem in i Cor. III, 11-15 : Fundamentum aliud, inquit, -nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus lesus. Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniusciusque opus manifestum erit ; dies enim Domini de­ clarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Si cuius opus manserit quod superaedi­ ficavit (1 2), mercedem accipiet. Si cuius opus arserit (3), de­ trimentum patietur ; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Qua in re considerandum est quid sit fundamentum et qui sint superaedificantes, itemque quid aurum, ar(1) Obiter hic observabis, qua ratione cum venialium peccatorum existentia, connectatur dogma purgatorii. Non quod, ut multi de vulgo existimant, sola venialia in igne purgatorio puniantur; quin imo, puniuntur vel maxime mortalia quae ante terminum viae in gratuita iustificatione fuerunt iam remissa, nondum tamen exstincto rema­ nente temporalis poenae reatu de quo supra in corollario. At vero tran­ sitoria purgatorii poena non competit mortali peccato nisi sit iam ablata eius macula per poenitentiam et Dei misericordiam; peccato autem veniali debetur quantum est ex natura ejus. Recte ergo Scri­ ptura connectit dogma purgatorii cum reatu venialium peccatorum, sicut connectit dogma inferni cum reatu mortalium, utrobique respi­ ciens id quod est per se, sive id quod propriam consequitur utriusque peccati rationem et naturam. (2) Huiusmodi est qui superaedificavit aurum, argentum, et la­ pides pretiosos. (3) Huiusmodi est qui superaedificavit lignum, fenum et stipu­ lam. bî PECCATO VENIALI gentiim, cum caeteris hic recensitis ; quis demum dies Do­ mini, quis ignis ,et quae per ignem salvatio. Porro concordi sententia statuunt interpretes, graeci pariter t latini, fundamentum de quo loquitur Apostolus esse fundamentum fidei in Christum; superaedificantes vero hdeles huic fundamento imponentes vel opera bona iva, aeterna mercede remuneranda, quae per aurum et ar .um et lapides pretiosos significantur, vel opera quaeciai mala, nornine ligni et feni et stipulae designata. Nunc . 'dem Chrysostomus et qui ipsum sequuntur, volunt haec mala opera esse peccata mortalia, fundamento fidei ■mortuae supervenientia, eademque aeterno igne punienda. Sed huit intellectui evidenter obstat illud quod postea se­ quitur. cum superaedificans ligna et fenum et stipulam, di­ citur fore salvus quasi per ignem. Quod enim Graeci illi censent talem dici salvum per ignem, quia quamvis in ge­ hennam mittendus, nunquam tamen consumetur, sed per­ petuo in igne servabitur, vel, ut aiunt, superstes erit recens semper ad poenam i1) : haec, inquam .interpretatio praeter(i) (i) « Detrimentum patietur, ecce unum supplicium; Ipse autem « salvus erit, sic tamen quasi per ignem, ecce secundum. Hoc autem «vult significare: non sic ille peribit ut opera, ad nihilum redactus. « sed manebit in igne. Salutem itaque hanc rem vocat, sed non sim« pliciter; adiecit enim, quasi per ignem. Nam nos quoque solemus « dicere, in igne salvus est, de iis quae non comburuntur, nec statim « in cinerem abeunt. Ne ergo quia ignem audisti, putes eos qui com« buruntur, in nihilum redigi. Si vero tale supplicium salutem vocat. « ne mireris,· solet enim etiam in iis quae male sonant, pulchris uti « nominibus, et in bonis, contrariis. Verbi gratia, captivitatis nomen « malae rei nomen esse videtur, sed in re bona illo usus est Paulas «dicens: In captivitatem redigentes omnem intelligentiam ad dbedien· «tiam Christi. Et in re mala, bene sonante nomine usus est dicens: « liegnavit peccatum, quamquam nomen regni potius bene sonet. Sic « et hoc loco cum dicit, salvus erit, nihil aliud quam augmentum suppli« cii indicavit, ac si dixisset: Ipse autem manebit in aeternum crucia« tus ». Ita Chrysostomus, Horn. 9 in epist 1 ad Cor. — Quanto melius Augustinus, Enarr. in Psalm. 37, n. 3, orat Deum: « Ut in hac vita purges me, et talem me reddas, cui iam emendatorio igne non opus no QUAEST. LXXXVlH-I.XXXrX, omnem fidem est, et omnem probabilitatem. Sine vero usus loquendi id non habet, «nec unquam Scriptura sic loquitur, «ut salvus dicatur qui superstes est in ni.il·-, quin potius tales et vulgo et more Scripturae peri issu <1 cuntur: quo ■ genere argumenti commentarium hunc Graecorum, Patres ■· Latini in Concilio Florentino refutarunt » i1). Manifesta igitur cogit nos necessitas ut p. i lignum et fenum et stipulam intelligamus peccata quae cum funda­ mentum charitatis sive fidei vivae non destiac. t, ex sese poenam merentur, non aeternam, sed temporalem, et pro tanto venialia appellantur. «Sicut enim, inquit S. Thomas, «huiusmodi congregantur in domo (videlicet lignum, fenum, ■ etc.), et non pertinent ad substantiam aedificii, ct possunt ■■comburi aedificio remanente: ita etiam peccata venialia multiplicantur in homine, manente spirituali aedificio, «et pro istis patitur ignem vel temporalis tribulationis in «hac vita, vel purgatorii post hanc vitam, et tamen sa­ it lutem consequitur aeternam ». Rationem vero convenientis distributionis in ternarium ligni, feni, et stipulae, assignans idem Angelicus in IV, D. 21, q. 1, a 2 : « Dicendum, ait, ■■ quod venialia charitati adiuncta possunt per aliquam «poenam consumi, et ideo convenienter secundum meta■■ phoram signantur illa quae per ignem consumuntur. Et « quia quanto aliquod peccatum est graviu.s, tanto diffi«cilius purgatur, in peccatis autem venialibus invenitur « alterum altero gravius, ideo convenienter eorum diversitas «sit, propter illos qui salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. Quare, «nisi quia hi aedificant supra fundamentum ligna, fenum, stipulam? Aedificarent autem aurum, argentum, lapides pretiosos, et de utro« que igne securi essent; non solum de illo qui in aeternum cruciaturus « est impios, sed etiam de illo qui emendabit eos qui per ignem salvi «erunt. Dicitur enim: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. « Et quia dicitur, salvus erit, contemnitur ille ignis. Ita plane, quamvis « salvi per ignem, gravior tamen erit ille ignis quam quidquid potest «homo pati in hac vita, etc.». — Cf. etiam Enarrat, in Tsalm. 80, n. 20 et seq. (1) Estius, in cap. 3, ep. 1 ad Cor. DE PECCATO VENIALI ». Uno igitur verbo, cum eiusdem conditionis sint in ordine ad divinam iustitiam, tam ii qui nunc moriuntur, quam illi quos vivos deprehendet ultimus adventus, quemadmodum ii qui iuxtaposita habebunt fundamento fidei vivae lignum et fenum et stipulam, tunc salvabuntur, sic tamen quasi per ignem, ita et nunc. Unde etsi sermo Apostoli non respiciat directe ignem purgatorium qui nunc est, indirecte tamen et ex consequenti ipsum adstruit, aut verius ex conco­ mitanti. Intendit enim instruere fideles de poena quae propter leves culpas eos manet, transfigurando omnes in Billot - De personati et originali peccato. 114 QUABST. LXXXVIH-LXXXIX. personam eorum quibus non communis mors, sed ipsa saeculi consummatio finem viae afferet. Haec tamen de purgatorio animarum vehit obiter dicta accipiantur, cum disputatio ista non sit huius loci ; suf­ ficit enim si de veniali peccato sententia Scripturae dubi­ tare nos non sinat. Sed nunc, post quaestionem an sit, expo­ nendum superest quid sit, ut sequitur. THESIS IX. (Quaest, 88. Art. 1-2). Peccatum veniale, si etymon vocis attendatur, nihil aliud est quam peccatum ex sese condonabile. Si autem consideretur ratio impositionis nominis, est actio morali­ ter mala quae non tollit principium ordinis per aversio­ nem a Deo fine ultimo, et pro tanto dici potius debet praeter quam contra legem aeternam, sive sit venialis ex genere suo, sive ex imperfectione actus tantum. § i· Quoad etymon vocis, evidens est quod veniale dicitur a venia. Tripliciter autem, ut docet S. Thomas, potest aliquod peccatum a venia denominari. — Uno quidem modo, quia iam consecutum est veniam, sicut cum Ambrosius dicit quod mortale peccatum fit per poenitentiam veniale, sed haec est denominatio pure extrinseca quae sumitur ab eventu. — Alio modo peccatum potest denominari veniale, quia habet in se causam minoris punitionis propter circum­ stantias attenuantes quae in eo considerantur, et sic peccata mortalia quae ex infirmitate sive passione fiunt, quandoque dicuntur venialia, non quidem simpliciter, sed secundum quid, et comparative ad ea quae ex certa malitia proce­ dunt. — Tertio tandem modo peccatum denominatur ve­ niale, quia quantum est de se, habet causam veniae totalis, DE PECCATO VENIALI ”5 ut pote non aeterna, sed temporaria tantum poena dignum, et hoc est peccatum veniale simpliciter, condivisum contra mort-.ile, de quo in praebenti loquimur. § 2. Virum venialis nomen desumptum est ^^ali^ua^rr^ P . quae consequitur essentiam talis peccati, et non côu 'ituTt eam. Non enim ideo est tale peccatum quia trania tantum poena ei debetur, sed omnino e converso. Inquirendum igitur superest quid speciale habeat peccatum hoc secundum suam essentiam consideratum, ut ex sese pή nae aeternae reatum non inducat. Quaestio autem fa­ cile solvitur ex principiis superius traditis de peccato mor­ tali. Etenim : « Cum peccatum sit quaedam infirmitas animae, » inquit Angelicus in praesenti, peccatum aliquod mortale dicitur ad similitudinem morbi qui dicitur mortalis, ex « eo quod inducit defectum irreparabilem, per destitutionem " alicuius principii. Principium autem spiritualis vitae « quae est secundum virtutem, est ordo ad ultimum finem. « qui quidem si destitutus fuerit, reparari non potest per « aliquod principium intrinsecum, sed solum per virtutem «divinam... Defectus ergo ordinis ultimi finis non potest < per aliquid aliud reparari quod sit principalius, sicut nec « error qui est circa principia, et ideo huiusmodi peccata « dicuntur mortalia, quasi irreparabilia. Peccata autem quae « habent inordinationem, conservato ordine ad ultimum finem, « reparabilia sunt (per principium interius), et haec dicuntur « venialia. Tunc enim peccatum veniam habet, quando «reatus poenae tollitur, qui cessat cessante peccato >(*). Et eadem habet S. Thomas, de Malo, Quaest. 7, a. 1. Est igitur de essentiali ratione venialis peccati, ut (1) Qui cessat, cessante peccato : id est, qui aliquando saltem ces­ sare debet, cessante culpae reatu; nam ut dictum est, necessaria con­ ditio aeternitatis poenae est aeterna permanentia perversionis ordinis quam peccati actus induxit. QUAEST. i.XXXVIU-LXXXTX deordinationem moralem habeat citra aversionem a Deo. Quod autem actio aliqua, etsi irreferibilis in Drum. nihilo­ minus aversionem a Deo non contineat, contingit dupliciter. - Uno modo ex parte subiecti, id est ratione imperfectae voluntarietatis, quando actus ex plena delibet.itione non procedit. Et re quidem vera voluntas non avm iitur a Deo nisi creaturae adhaerendo, vel signate vel < \< e it. . ut fini ultimo. Atqui conversio ad aliquid ut ad finem, nusquam esse potest per actum non plene deliberatum, binis enim ultimus se habet in operabilibus sicut primum principium in intelligibilibus. Sed in intelligibilibus non tenetur aliquid ut primum principium, quamdiu non habetur de eo nisi formidolosa vel opinativa aestimatio, et similiter in ope­ rabilibus, quisquis non fertur in aliquid nisi actu imper­ fecte voluntario, nondum ei adhaeret tamquam supremo diligibili quod sit ratio caetera diligendi. Impossibile igitur est ut motus voluntatis semideliberatus vim unquam habeat destruendi subiectionem ad Deum ut ad finem, de qua sublectione dicitur : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. — Alio autem modo contingit peccatum esse absque aversione a Deo, ratione scilicet obiecti, quod tantummodo praeter, et non contra ordinem finis ultimi est, omnia intelligendo iuxta ea quae superius in Prolegomeno declarata sunt (χ). Oui enim aliquid vult quod est solum praeter aliquem finem, et aliunde non ordinat illud ad finem ei oppo­ situm, nequaquam se a praedicto fine avertit, tametsi ali­ quid faciat quod nequit ad ipsum referri, ac per hoc, veris­ simam continet deordinationem, si de eo fine sermo sit ad quem nos et omnia nostra referre tenemur. — Ast : Contra praedicta obiicltur primo: Peccatum veniale in iis etiam esse potest qui sunt gratia et charitate destituti. Ergo propria eius ratio non in hoc consistit, quod deordina­ tionem habeat, conservato ordine ad ultimum finem. (i) Vide supra, de ratione seu definitione peccati, § 5. DE PECCATO VENIALI ”7 Respondeo quod cum dicitur conservato ordine ad ulti­ mum finem, intelligendum est ordinem illum non destrui ex vi peccati venialis, quo non obstante, semper permanet et conservatur quando est. Si autem aliunde destructus mi)>;i<»natur, non ideo variatur intrinseca levis culpae ratio; e un ·-tsi haec culpa de facto non componatur cum manente fundamento charitatis, ex sese tamen cum eo componi p-.rest. Hinc peccatum veniale tam in iustis quam in pec( h <>ribus est, quamquam in peccatoribus sit per accidens eintrinseco irreparabile, et per accidens etiam in infemo puniatur poena aeterna, ut in sequenti propositione dicetur ; quippe, ex mortalis peccati coexistentia impeditur, aut verius ligatur quodammodo venialitatis proprietas. Quare, ut distincti va venialis peccati ratio epurata appareat ab eo quod in ipso non est nisi per accidens, seu propter aliud cui coniunctum invenitur, solet veniale considerari ut de facto coexsistens cum fundamento charitatis, iuxta illud Apostoli : Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc... ligna, fenum, stipulam..., detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Unde etiam vides doctrinam S. Thomae circa differentiam qua mortale a veniali distinguitur, ex purissimis Scripturae fontibus fuisse depromptam. Obiicitur secundo: Quisquis quacumque ratione, actu saltem deliberato peccat, praefert voluntatem suam voluntati Dei, adeoque amat aliquid supra Deum. Sed amare aliquid supra Deum, est adhaerere creaturae ut summo diligibili, ac per hoc, non amplius subiici Deo ut ultimo fini. Ergo omne Peccatum ex natura sua continet aversionem a Deo. Respondeo : Dist. mai. Quisquis quacumque ratione peccat, praefert voluntatem suam voluntati Dei. id est, praefert voluntatem suam creatam voluntati increatae quae est ipse Deus, neg. mai. Id est, praefert rem a se con­ cupitam rei a Deo praeceptae, subdist. Ita tamen ut res praecepta, vel sit de genere eorum sine quibus recte servatis principium ordinis quod est charitas super omnia Deo QUA ES T. I.XXXVIII-LXXXIX. adhaerens, amplius non stat, vel e contra adhuc consistere potest (prout scilicet transgressionis obiectum .mt contra, aut tantum praeter ordinem finis exsistit), iterum one. mai. . Alio modo, neg., et concessa minore, nego consequentiam. Sane vero, cum homo peccans dicitur volum m suam voluntati Dei praeferre, voluntas Dei evidenter h uniitur pro re quam praecipit Deus. Videndum igitur <· ;l . · -i unodi praeceptum imponatur, ut si quidem sit sub i sione a Deo, ponatur homo in necessitate eligendi infer Deum et rem prohibitam, unumque alteri praeferendi, ac per con­ sequens, vel abstinendi ab eo quod prohibetur, vel adhae­ rendi commutabili bono ut fini, Deo derelicto. Si autem praeceptum sub aversione a Deo non sit, tunc nequaquam ponitur homo in necessitate eligendi inter unum et alterum finem. Imo vero, adhuc potest Deum diligere super hanc ipsam rem quam inordinate appetit, quia actio eius talem compatitur animi dispositionem, qua, si res prohiberetur ut contra ordinem veri ultimi finis exsistens, illam non vellet, sed magis eligeret eius emolumento carere, quam Dei amittere amicitiam. Et sic etiam contingit in humanis quod aliquis nollet pro ulla re mundi offendere amicum offen­ sione separativa ac per se dissolvente foedus amicitiae, tametsi quandoque faciat ea quae amico vere displicent. Tunc enim non praefert amico id quod appetit praeter amicitiae ordinem, sed paratus esset illud relinquere, si aliter retineri amicitia non posset ; in huiusmodi ergo offenditur amicus, non simpliciter, sed secundum quid. Haec nunc applica proposito, et cum proportione ratiocinare. — Ast, nondum omnino quiescit animus, nam : Obiicltur tertio: Necesse est ut omnia qriae appetit homo, appetat propter ultimum finem qui est consummatum bonum eius, ut dicitur in 1-2, q. 1, a. 6. Ergo et obiectum venialis peccati propter ultimum finem semper appetitur. Sed non potest appeti propter ultimum finem qui Deus est, cum sit ad Deum irreferibile ; ergo propter ultimum finem qui est creatura. Si autem propter ultimum finem qui est creatura, statim conse­ DE PECCATO VENIALI 119 quitur quod in omni 'peccato inducitur finis Deo oppositus, vel aliis verbis, quod nullo pacto aliquis possit peccare, con~ serval» ordine ad Deum sub ratione ultimi finis. Respondeo quod de ultimo fine loqui possumus dupli­ ci! ' i uno modo secundum rationem abstractam ultimi fini Hio modo secundum id in quo ratio ultimi finis invenitnr. Quantum igitur ad rationem abstractam ultimi finis ut in ultimo fine omnes conveniunt, ita in omnibus illm . appetunt, ad eumque referunt omnes actus suos; hoc iim nihil aliud dictu est nisi quod semper appetimus no -,tm perfectionem adimpleri. At quantum ad id in quo praedicta ratio ultimi finis reponitur, non est necesse ut omnis actio nostra ad aliquid determinatum referatur, sed potest esse quod aliquid velimus, non ut summum appeti­ bile, ex solo desiderio boni in genere, parati interim illud relinquere potius quam aliud principalius amatum amittere. Et hoc ex duobus provenit. Primo ex hoc quod in obiecto apparet aliqua bonitas absoluta, ratione cuius potest termi­ nare appetitum voluntatis ut finis intermedius. Secundo ex hoc quod intellectus noster in praesenti statu unionis ad corpus, modum habet cognoscendi abstractivum et discur­ si vum, quem consequitur proprius modus operandi per volun­ tatem. — Et re quidem vera, in hac vita accipit mens no­ stra cognitiones suas a rebus sensibilibus per abstractionis viam, habetque per prius generalem et confusam notionem boni et beatitudinis in communi, praescindentem ab omni determinatione entis realis in quo ratio ista sit reponenda. Insuper, cum apprehendit bona concreta in quibus pro suo arbitrio finem sibi praestituat, non uno eodemque actu intelligit finem et ea quae sunt ad finem, sed seorsum utrumque considerat. Cum autem voluntas sequatur intel­ lectum, potest adhaerere alicui determinato medio tamquam medio, (id est non ut summo diligibili) quin appetat aliquid determinatum ut finem ultimum sibi praestitutum, sed solum finem in communi, sive bonum in genere. Quocirca, sicut homo in statu peccati mortalis manens potest coniungere 120 v / \ y QÜAEST, LXXXVIH-I.XXXIX. habitualem conversionem ad finem pravum cum quibusdam actibus bonis qui nondum includunt conversionem ,id Deum ut ad finem cui super omnia adhaereat : ita id verso, homo exsistens in statu gratiae potest coniungci < '· ·1 •itualem conversionem ad Deum cum actibus venialitei ilis, qui 1 etsi ad Deum irreferibiles, non ideo referuntur a■ ■·.1 (angeli), quod non possit in eis esse deordinatio ... nisi « simul it circa finem ipsum. Sed angeli boni non moventur « in quae sunt ad finem, nisi in ordine ad finem debitum. <- qui i Deus, et propter hoc omnes eorum actus sunt actus «cha.i+atis, et sic in eis non potest esse peccatum veniale. « Αηρ. ii vero mali in nihil moventur nisi in ordine ad finem| « p<■·■ '.iti superbiae ipsorum, et ideo in omnibus peccanti «mortaliter, quaecunque propria voluntate agunt « (b Haec si bene consideres, videbis sensum huius doctrinae minime assecutos eos fuisse, qui conclusionem S. Thomae impugnant quasi ipse doceret materiam venialem in homine evadere mortalem in angelo, aut naturam peccati immu­ tari secundum solam diversitatem subiectorum : quae omnia facile falsa demonstrantur. Sed docet Angelicus, duo ad ve­ niale peccatum requiri ((i) 2) : primo ut voluntas tendat in illiquid quod est de se praeter ordinem finis legis aeternae, secundo ut illud non ordinet ad finem contrarium, quia alias, sicut constat ex terminis, contra finem ipso facto evaderet. In quocumque ergo operante hae conditiones verificantur, (i) S. Thom., hic, q. 89, a. 4, in corp. — Ea autem quae de an­ gelo dicuntur, propter paritatem rationis dici etiam debent de aniniabus separatis, et de homine integro postquam corruptibile hoc in­ duerit incorruptionem. Quo fit ut animae sanctae in charitate decedetes non sint amplius capaces ullius actus etiam venialiter mali, animae vero damnatae in malo obstinatae, ullius affectus moraliter boni, i Ad finem enim in quo immobiliter figuntur necessario cuncta referunt, non valentes amplius operari praeter finem illum. Propterea in pur­ gatorio est pulchritudo pacis, in inferno autem nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. (2) In his semper agitur de veniali quod tale est ex obiecto. non autem ex imperfectione actus. Quod enim in angelo non possit esse actus semideliberatus, nimis evidens est quam ut demonstratione indigeat. J24 QUAB9T. LXXXVHI-LXXXIX. non mortale, sed veniale peccatum est. Nunc autem in angelo postrema conditio verificari nequit, quia angelus non potest aliquid velle sicut nos ex appetitu boni in al>-fracto, sed quidquid vult infra finem, vult propter aliquem ultimum finem in concreto, et ideo, si quid appetat quod ad Deum referibile non sit, illud appetit propter finem ■••utrarium Deo, ac per hoc, vel agit ex charitate, vei aortaliter peccat. Ex dictis hactenus satis superque apparet quod prima radix unde in nobis provenit possibilitas venialiter peccandi, consistit in modo intelligendi qui huius vitae proprius est. Sed nunc ulterius considerandum venit quod radix proxima invenitur in insubordinatione partis inferioris ad superiorem; qui defectus, etsi naturaliter consequatur praesentem modum unionis animae cum corpore, potuit tamen impediri et de facto fuit aliquando per donum gratuitum impeditus. Et re quidem vera, si sub ratione superiori omnes nostrae potentiae et vires infallibili lege continerentur, nusquam posset homo operari praeter ordinem illius finis in quo eius mens habitualiter fixa exsistit. Nusquam enim ratio inferior quae occupatur circa media, subtraheret se ab imperio superioris quae inhaeret ultimo fini. Unde in sensu composito habi­ tualis conversionis ad Deum, omnes hominis actus essent necessario ad Deum relati, nec relinqueretur locus illogicitati practicae (si liceat dicere), qua quis uni summo ac supremo fini affectu coniungitur, et tamen multa facit quae sub ordine huius finis non stant. — Quia igitur in statu innocentiae originalis cunctae hominis vires perfecte rationi subdebantur, veniale peccatum tunc possibile omnino non fuit, quamdiu scilicet permansit ille status, hoc est, ante­ quam per peccatum mortale ratio superior sese a Deo aver­ teret. DE PECCATO VENIAT.t »25 Communiter ponitur, inquit Angelicus (l), quod homo «in statu innocentiae non potuit venialiter peccare. Hoc autem non est sic intelligendum, quasi id quod nobis est « veniale si ipse committeret, esset sibi mortale propter « altitudinem sui status. Dignitas enim personae est quaedam « circumstantia aggravans peccatum, non tamen transfert «in aliam speciem, nisi forte superveniente deformitate « inoi « dientiae, vel voti, vel alicuius huiusmodi, quod in « pioposito dici non potest. Unde id quod est de se veniale, «non potuit transferri in mortale propter dignitatem primi «st a Ius. Sic ergo intelligendum est quod non potuit peccare «venialiter, quia non potuit esse ut committeret aliquid « quod esset de se peccatum veniale, antequam integritatem « primi status amitteret, peccando mortaliter. Cuius ratio «est, quia peccatum veniale in nobis contingit, vel propter « imperfectionem actus, sicut subiti motus in genere pecca­ torum mortalium, vel propter inordinationem exsistentem « circa ea quae sunt ad finem, servato debito ordine ad « finem. Utrumque autem horum contingit propter quemdam « defectum ordinis, ex eo quod inferius non continetur fir« miter sub superiori. Quod enim in nobis insurgat subitus « motus sensualitatis, contingit ex hoc quod sensualitas non « est omnino subdita rationi ; quod vero insurgat subitus « motus in ratione ipsa, provenit in nobis ex hoc quod « ipsa exsecutio actus rationis non subditur deliberationi « quae est ex altiori bono. Quod vero humanus animus inor« dinetur circa ea quae sunt ad finem, servato debito ordine « ad finem, provenit ex hoc quod ea quae sunt ad finem non « ordinantur infallibiliter sub fine qui tenet summum locum. « quasi principium in appetibilibus, In statu autem innocen« tiae erat infallibilis ordinis firmitas, ut semper inferius « contineretur sub superiori quamdiu summum hominis «contineretur sub Deo, et ideo oportebat quod inordinatio « in homine non esset, nisi inciperet ab hoc quod summum (1) S. Thom., hic, q. 89, art. 3, in corp. ,,β quafst. LXXXVIH-LXXXIX. « hominis non subderetur Deo, quod fit per peccatum mortale. « Ex quo patet quod homo in statu innocenti,i.· non potuit « peccare venialiter, antequam peccaret mortaliter (*). Hinc consequitur B. Virginem nullius unqu venialis noxae ream exstitisse, ut catholica tenet sent’ h i. Ipsa enim in sua conceptione accepit donum orgina1 iustitiae quantum ad omnia quae animae perfectionem · < tant, et in hoc Adae innocenti comparatur. Nunc aut< m, ne pec­ caret mortaliter, supra Adam habuit confirm · lem in gratia per ea Spiritus Sancti adiutoria sub quiipraevi­ debatur semper inhaesura Deo ut fini ultimo. 1. ·■■ tota pulchra fuit, in omnibus immaculata. (i) Hanc rationem quae est ex natura rei, recentiores theologi post Suarczium non recipiunt, sed dicunt quod venialia a statu in­ nocentiae abfuissent propter specialem» Dei providentiam, quae a peccato veniali hominem avertisset. Nituntur autem hoc argumento: Qui potest plus, potest et minus ; atqui homo in statu innocentiae potuit plus, id est, peccare mortaliter ; ergo potuit et minus, id est peccare venialiter. Verum argumentum in aequivoco laborat. Transmissa enim maiore, negabis suppositum minoris. Nam cum de peccato agatur quod integritati primi status coexsistat, vel comparatio inter veniale et mortale peccatum omnino extra quaestionem versatur, vel suppo­ nitur in minore, hominem potuisse componere mortalem culpam simul cum iustitia originali, quod profecto falsum atque contradicto­ rium est. — Dicendum igitur, et melius, quod homo innocens, sicut potuit peccare mortaliter, sed amittendo ipso facto originalem iustitiam, ita potuit peccare et venialiter, sed amittendo per prius hanc eamdem originalem integritatem. Unde in sensu composito status innocentiae nullum peccatum esse potuit, nec mortale, nec veniale. Fuit tamen in potestate hominis ut hunc statum destrueret per mortalem culpam, qua semel admissa, ablatoquc ordine quo sub ratione superiori cuncta continebantur, incepit etiam venialis peccati capax existere. DE PECCATO VENIALI I»7 THESIS X. (Quaest. 89, a. 1.-De Malo. Quaest. 7, a. 11). Peccatum veniale habituale est ipse peccati actos, pr.·> imputabiliter permanens denominat hominen reum cui isdem deviationis extra et praeter ordinem veri ultimi finis. Coniunctum cum mortali participat eius irreparabilitatem, et per accidens habet in inferno poenam aeternam. In iusto autem est simpliciter et absolute ab intrinseco reparabile, poena expiandum temporali tantum. § I- Quoad peccatum veniale habituale, proportionalner ap­ plicanda sunt principia de mortali peccato superius tradita (*). Sed duplex attendi debet differentia quantum ad id in quo habitualis culpae ratio salvatur. Prima differentia est quod reatus culpae mortalis privat sanctificantem gratiam, qua sola homo habitualiter conver­ titur ad Deum finem supernaturalem. Hoc autem in ve­ nialibus non est, quia veniale peccatum non excludit nec diminuit habitum charitatis aliarumve infusarum virtutum, et non causât proprie loquendo maculam in anima (12). Qua(1) Vide supra, Thes. 4. (2) «Macula importat detrimentum nitoris ex aliquo contactu. « sicut in corporalibus patet, ex quibus per similitudinem nomen ma­ il culae ad animam transfertur. Sicut autem in corpore est duplex « nitor, unus quidem ex intrinseca dispositione membrorum et coloris, «alius autem ex exteriori claritate superveniente: ita etiam in anima « est duplex nitor, unus quidem habitualis quasi intrinsecus, alius au« tem actualis quasi exterior fulgor. Peccatum autein veniale impedit ■ quidem nitorem actualem, non tamen habitualem, quia non excludit • neque diminuit habitum charitatis et aliarum virtutum. Macula au- 128 QUABST. rxxxviii-Lxxxrx. propter, cum veniale dicitur contrarian' fervori charitatis sicut mortale contrariatur substantiae ipsiusnui, sensus non est quod culpa venialis habitualis consistai in aliqua privatione fervoris quae sit cogitanda ad modum piivationis habitus in mortali. Sed sensus est quod inordin ilio cuius veniali ter peccans reus efficitur, opponitur tantum perfectae dominationi charitatis in homine, pro quanto fervidae charitatis est nihil permittere in conversatione iv. tia quod non referatur ad Deum super omnia amicabilitei dilectum. Caeterum charitatis fervor aliquid actuale est, in cuius de­ fectu physice considerato habituale peccatum reponi omnino nequit. Nec obstat quod S. Thomas passim dicat venialia haud aliter quam per fervorem charitatis remitti. Per hoc enim non intendit quod ipse fervor sit causa formalis remis­ sionis, sicut in mortalibus infusio gratiae, sed vult quod imputatio sive reitas venialis culpae non auferatur ex opere operantis, nisi mediante actu qui compenset perversionem ordinis per venialem actum inductum. «Aliter ergo, inquit «de Malo, Quaest. 7, a. 11 in corp., remittitur peccatum «veniale, et aliter mortale. Nam quantum ad culpam, ad «hoc quod peccatum mortale non imputetur, oportet quod « tollatur impedimentum quod erat ex corruptione principii per «novam charitatis et gratiae infusionem. Hoc autem non requi«ritur in peccato veniali, quia charitas manebat; sed oportet « quod tollatur impedimentum per aliquem fortem impulsum «repugnantem impedimento quod erat appositum ex obice «veniali. Sicut impedimentum quod contingit ex gravis «corruptione, non potest tolli nisi per iteratam eiusdem « generationem ; impedimentum vero quod esset ex aliquo «obice apposito, tollitur per aliquem violentum motum «tem importat aliquid manens in re maculata; unde magis videtur «pertinere ad detrimentum habitualis nitoris quam actualis. Unde, •.proprie loquendo, peccatum veniale non causât maculam in anima. «Et si alicubi dicatur maculam inducere, hoc est secundum quid, in « quantum impedit nitorem qui est ex actibus virtutum » S. Thom. hic, q. 89, a. 1. 129 DE PECCATO VENIALI removentem ipsum obicem. Sic ergo et veniale quantum ad culpam remittitur per fervorem charitatis, mortale ·· per gratiae infusionem». Ubi vides quod in exemplo propodto violentus motus non se habet ut causa formalis re­ motionis obicis, sed magis ut causa efficiens. At contra, impedimentum quod in ipsius gravitatis corruptione consi­ ste!-it, per iteratam eiusdem generationem formaliter au­ fer-ur. Et haec quidem maxime notata velim quoad primam ddi ntiam inter habitualem venialem culpam et mor­ talem. Sed et alia differentia sequitur ex prima. Dum enim remi -io mortalis culpae in duobus consistit, tum scilicet in hoc quod Deus offensam condonando destruit, ut non valeat amplius ad imputationem reatus, tum in hoc quod tollit aversionem infundendo gratiam : remissio culpae venialis reponitur tantum in uno, id est in ablatione reitatis, quamvis ad eam essentialiter requiratur praesentia gratiae in anima, sicut ex iam dicendis evidentius apparebit. § 2. Quod enim peccatum veniale coniunctum cum mortali, participet eius irreparabilitatem (x), facile constat ex causa irreparabilitatis superius assignata. Nam mortale peccatum in tantum est per se irreparabile, in quantum tollit ipsum principium ordinis quo voluntas hominis sub­ ditur Deo ut fini ultimo. Sed impossibile est reparari id quod est post principium, antequam reparetur principium ipsum, et repugnat ut sanetur defectus per se oppositus fervori charitatis, nondum reparata charitate quoad sui sub­ stantiam. Quare, si quis in statu aversionis a fine ultimo exsistat, praecedens vel superveniens venialis noxae reatus profecto auferibilis non est, nisi praesupposita reparatione principii quod est gratia habitualis. Quo fit ut adventante termino viae, maneat in perpetuum, interminabilem poenam (i) Vide supra, Thes. 7. Billot - De personali et originali peccato. 9 »3° QUAEST. LXXXVIH-LXXXIX. secum trahens, nam; « Aeternitas poenae, nt dictum est.conco« mitatiir carentiam gratiae, ex qua provenit acte mitas culpae, «Et inde est quod peccatum veniale in eo qui decedit cum « mortali, quia nunquam remittitur, aeterna p.>, h,i punitur ■ propter gratiae carentiam » f1). Hanc conclusionem communius recipiunt theologi (a), negat tamen Scotus cum sua schola, et ratio coid ■ oversiae altius est repetenda. Quisquis enim intelligit qu<-l in foro Dei taxantur poenae eodem omnino modo ac in f. .1 · » iustitiae humanae, ita scilicet ut nihil aliud consideretur ni · ■ 1 ansiens actus culpae, praeciso omni respectu ad pervei i··nem in­ terioris ordinis quam post se relinquit, iste nece irio de­ bebit Scoto consentire. Sic enim poena tam quoad durationem quam quoad acerbitatem, haberet mensuram a sola gravitate transeuntis actus, et veniale peccatum, quamvis in aeternum manens secundum culpae reatum, tempora­ liter tantum in inferno puniretur. Quamquam nescio quo­ modo in his principiis recte adhuc explicare possent ea quae de peccato mortali omnes pariter confitemur. Scimus enim peccato mortali reddi poenam aeternam tum damni tum sensus ; scimus etiam poenam damni esse propter aversionem a Deo ,et poenam sensus propter conversionem ad com­ mutabile bonum, iuxta illud Scripturae : Quantum in deliciis fuit, tantum date illi tormentum. Nunc autem, etsi in gravi­ tate aversionis a Deo sit quaedam infinitas, cui adhuc re­ sponderet poena duratione infinita : non tamen in gravi­ tate conversionis ad bonum creatum, si secundum se consi­ deretur. Sequeretur ergo solam poenam damni debere esse sine fine, contra verbum Domini dicentis : Ite in ignem aeternum. — Quanto igitur melius dices cum S. Thoma, quod in foro Dei duratio poenae non potest esse minor duratione perversionis ordinis moralis quam peccati actus induxit.1 2 (1) S. Thom., de Malo, q. 5, a. 2, ad 8um. — Et idem docet in 1-2 q. 87, a. 5, ad 3“®. — In II, D. 33, q. 2, a. 1, ad 2U"'. — In IV, D.21, q. i, a. 2, q. 3, etc. (2) Cf. Gregorium de Valentia, Disp. 6, q. 17, Punct. 4. DE PECCATO VENIALI «3» Hoc enim vel maxime interest inter indicem Deum et ra­ dicem hominem, quod index homo curam habet ordinis par­ ticularis et mere exterioris, ideoque dum iudicat de actibus prout laedunt exteriorem ordinem communitatis, debet sistere in solo actu transeunte cum suis exterioribus conse­ quentiis, minime attendendo ad perversionem ordinis quae forte manet vel non manet intus in corde. Sed Deus univer.dis ordinis iustitiae princeps est, et propter hoc in foro eius eadem norma eademque mensura non tenet. — Sciendum itaque, quod quisquis peccat, meretur in aeternum puniri, si perversitas ordinis per actum peccaminosum inducta in aeternum manet. Nunc autem, quia peccatum mortale habet ex natura sua et quantum est ex parte peccantis, ut irreparabiliter pervertat interiorem ordinem, ideo per se inducit aeternae poenae reatum. Quia vero peccatum veniale ra­ tione sui id non habet, ideo per se inducit poenam tempo­ ralem. Verumtamen, quia veniale coniunctum cum mortali, in sensu composito huius coniunctionis reparabile non est, ideo per accidens, seu ratione irreparabilitatis quam ab alio participat, punitur in gehenna poena nusquam finienda. In iustis autem veniale non invenitur nisi secundum ea quae sibi conveniunt per se, et est reparabile per princi­ pium interius charitatis quod remansit. Non tamen statim ac culpa tollitur, necessario etiam consumitur totus poenae reatus, quia pro materiali culpae remanere potest debitum cuiusdam restitutionis in igne purgatorio. Imo sic necesse est accidere quoties iustus decedit cum venialibus ante mortem non retractatis. « Oportet dicere, inquit Angelicus, ude Malo, Quaest. 7, a. 11, quod venialia remittuntur eis « post hanc vitam, etiam quantum ad culpam, eo modo « quo remittuntur in hac vita, scilicet per actum charitatis in Deum, repugnantem venialibus in hac vita commissis. .< Quia tamen post hanc vitam non est status merendi, ille « dilectionis motus in eis tollit quidem impedimentum ve« nialis culpae, non tamen meretur absolutionem vel diminu« tionem poenae sicut in hac vita ». PARS TERTIA DE PECCATO ORIGINALI QUAEST. LXXXI-LXXXIH Peccatum orginale pro distinctiva nota habet quod sit peccatum, non personae, sed naturae. «Non est pec« catum huius personae, inquit S. Thomas, Q. 81, a. i, « nisi in quantum haec persona recipit naturam a primo « parente. Unde et vocatur peccatum naturae, secundum « illud Eph. II—3 : Eramus natura filii irae ». Et in II, D. 20, 0. 2, a. 3 ad 1““: « Peccatun originale est primo et per ■< se peccatum naturae, et per posterius personae ; actuale « autem est proprie peccatum personae quod per personalem « actum incurritur ». Et de Pot. Q. 3, a. 9 ad 3““ : « Peccatum « originale dicitur peccatum totius naturae, sicut peccatum « actuale dicitur peccatum personale. Unde, quae est com« paratio peccati actualis ad unam personam singularem, « eadem est comparatio peccati originalis ad totam naturam « humanam traditam a primo parente ». Et de Malo, Q. 4. a. i : « Dicitur esse peccatum totius naturae, nec ad per­ ii sonam pertinet, nisi in quantum natura inficit personam ■». Et sic in aliis locis sine numero, nec ullus theologus est, qui in hoc non consentiat. Nunc autem de peccato naturae, in ipso limine disputa­ tionis statim occurrit quaestio, quid sibi velit tale peccati genus. Constat enim, peccatum naturae nunc non accipi *34 QUAEST. LXXXI-LXXXIH. in eodem sensu in quo accipiebatur in prooemio tractatus, quando sermo erat de peccato seu operatione def< ■< tuosa in triplici ordine naturae, artis, et moris. Constat, inquam, agi omnino de peccato ordinis moralis, id est theologico, quod eatenus naturae dicitur, quatenus non a persona particulari qua tali ortum habuit, nec personam pari u larem qua talem infecit, sed communem naturam quae ge.,· tione propagatur. De tali ergo peccato quaeritur quae i· notio eius, quis verus ac legitimus conceptus. Nam si huic quaesito per prius satisfiat, recte et intelligibiliter procedet ·!■>· trina de peccato originali. Sin autem minus, in perpetuo versa­ bitur aequivoco. Et inde enascitur necessitas pracam bulae disquisitionis, quae ad tria sequentia capita commode re­ vocari potest. § i· Peccatum naturae, quid ? Peccatum, ut ex praecedentibus liquet, duobus modis accipi solet : primo ut actus, secundo ut habitualis defectus consequens actum. Et utroque modo sumitur, sive de per­ sonae, sive de naturae peccato sermo sit. Sed, ut differentia inter unum et alterum appareat, per prius videre oportet, quis sit habitualis defectus rectae habitudinis ad Deum, cuius natura est capax, reduplicative in quantum natura est. Defectus quippe rectitudinis, in materia de peccato, concipitur dupliciter. Uno modo, ut positiva aversio a Deo per positivam conversionem ad oppositum, id est, ad crea­ turam ut ad ultimum finem. Alio modo, ut aversio pure pri­ vativa, per solam negationem debitae ad Deum ordinationis. Si quis autem bene consideret, vel primo intuitu videbit quod natura ut talis, id est natura specifica quae per gene­ rationem communicatur, incapax est defectus rectitudinis primo modo intellecti. In natura enim communi nihil omnino excogitabile est, per quod sit conversa ad ultimum finem Deo contrarium ; sed ubicumque talis deordinatio invenitur, DE PF.CCATO ORIGINALI «35 id quidem nonnisi ratione eius quod ultra naturalia in ori­ gine i<<< pta, persona superinduxit per liberam electionem sui proprii arbitrii. Quidquid ergo ad eiusmodi defectum pertinet, sive in statu habituali, sive in actu quo status indu< itiir, totum hoc exclusive proprium est peccato perso­ nali. de cuius ratione et natura satis est disputatum in su­ perioribus. ‘ insideratio itaque restringitur ad defectum rectitudinis secundo loco positum, consistentem nempe in simplici desti­ tution.· principii quo deberet natura perfici, et ad Deum or­ dinali. Et quaeritur utrum hoc saltem modo, natura com­ muni· quae a parente in prolem, et de generatione in gene­ rationem traducitur, possit esse debita rectitudine carens. In quo quidem opus est distinctione. Nam si cogitetur na­ tura per Deum conditorem instituta in puris naturalibus, iterum impossibile erit concipere in ea quamlibet privatio­ nem debitae rectitudinis. Non enim potest communis na­ tura usquequaque destitui aliquo quod ad eam pertineat secundum seipsam, id est ut causatum ex propriis prin­ cipiis eius. Aliunde vero, uti per hypothesim supponitur, creata a Deo fuisset tanquam in proprio ordine circumscripta, seclusa quacumque elevatione ad ordinem superiorem. Quare, si quo forte rectitudinis modo carere inveniretur, non esset ille modus debitus, sed modus cuius carentia perti­ neret ad defectum mere naturalem, ad puram negationem perfectionis transcendentis, ac per hoc, non haberet rationem destitutionis, nec privationis, nec deordinationis ab ultimo fine Deo. At longe aliter dicendum si natura nunc cogitetur in­ stituta in quodam elevationis statu. Si, exempli causa, sup­ ponatur primitus aucta ea perfectione quae nomine iustitiae originalis apud theologos venit. Si perfectio illa, etsi in se undequaque gratuita, collata tamen fuisset velut accidens naturae speciei (x) : non equidem eo sensu quo accidens (i) S. Thom. i® Part, ιοο, a. i - Et supra, Q. 95, a. 1. QUAEST. LXXXI-LXXXHÏ. speciei dicitur quasi ex speciei principiis causatum, sed hoc sensu quo illud etiam non immerito per modum accidentis speciei acciperetur, quod gratis datum esset tofi naturae tamquam quaedam eius proprietas, eo scilicet f < nore, ut quantum esset ex parte ordinationis Dei, deberet non modo naturam perpetuo comitari, verum etiam simul cum natura a parente in prolem traduci, non secus ac caetera ad speciem pertinentia in quibus generans genitum sibi assimi' . Tunc ergo esse non posset quod natura careret eiusmodi p ■ ■■ tione (quae in rectitudine ad Deum finem supernaturalein suppo­ neretur consistere), quin eo ipso carentia ista indueret rationem privationis, imo et aversionis ab ultimo fine Deo : intelligendo iterum aversionem, non per modum < -inver­ sionis ad contrarium finem, sed per modum destitutionis a gratuita et intenta a Deo iustitia, iuxta declarationes prius factas. Sed iam ulterius procedendo in eadem semper suppo­ sitione, facile quoque apparebit, destitutionem eiusmodi nequaquam possibilem fore nisi ex aliqua actuali culpa. Quidquid enim quocumque modo rationem habet habitualis aversionis a Deo, nonnisi per voluntariam culpam inducitur, ut per se evidentissime constat. Et ideo statim quaeritur utrum culpa aliqua excogitari queat proportionata huic effectui, tollendi nimirum a communi natura gratuitam recti­ tudinem, faciendique ut natura ipsa, ad quoscumque ex tra­ duce propagata perveniret, secum ferret privationis debitum, simul cum eo qui in privatione involveretur, culpae reatu. Et ratio dubitandi vel prima fronte occurrit, quia natura communis nec exsistit, nec agit, nec peccat, sed culpa nusquam est nisi a determinata et singulari persona. Verumtamen, etiam atque etiam considerandum est quod natura communis de qua nunc sermo, non est natura in abstracto, sumpta cum intentione universalitatis : quo quidem modo, utique non exsistit nisi in solo intellectu. Sed est natura prout et in quantum traducibilis ad posteros ; natura secundum quod forma, in qua, per naturalem generationem progenitor ; DE PECCATO ORIGINALI «37 sibi assimilât prolem. Atqui natura communis sic intellecta, revera est a parte rei, utpote communitatem non habens nisi secundum rationem communicabilitatis ad alia possi­ bilia individua; revera est in singulari persona a qua tam­ ipiam ab activo principio esse potest naturae propagatio ; i1 vera est in Titio, in Caio, in Socrate, sicut erat in Adamo, in unoquoque eorum communis exsistens per ordinem ad rt -i>·.·<.·tivam singulorum progeniem vel futuram vel futuribilem. Hoc ergo semel posito, et ut par est rite intellecto, dico duplicem hypothesim hic considerandam occurrere. Prima est secundum quam natura communis singularem personam informans, iam supponeretur praecorrupta eo cor­ ruptionis modo, quo solo communis natura corruptibilis intelligitur, videlicet per destitutionem gratuitae, et tamen quasi specificae perfectionis de qua supra. Et tunc mani­ festum per se est quod culpa personae nullatenus afficeret communem naturam in persona exsistentem, sed relinqueret eam sicut antea erat, plane invariatam, absque defectu vel reatu novo in ea inducto : siquidem iam completam inveniret corruptionem illam, praeter quam non est alia possibilis in natura. Foret igitur culpa personae ut personae, non autem ut fontis naturae, eo quod, in dicta hypothesi caput naturae qua tale, culpae capax amplius non exsisteret ; ac per hoc, actio peccaminosa haberet pure et exclusive rationem peccati personalis cum omnibus et solis conse­ quentiis quae eidem propriae sunt. Nunc autem aliter omnino se res haberet in hypothesi opposita, secundum quam natura communis in Titio exsi­ stens ut in activo propagationis principio, adhuc integra praesupponeretur. Tunc enim, superveniens culpa Titii duplicem haberet aspectum : culpae individui, et culpae capitis seu fontis naturae. Et haec eadem culpa, tum in per­ sona, tum in natura reatum induceret, diversi tamen generis pro diversa capacitate utriusque. Ut culpa individui, indu­ ceret personalem reatum positivae a Deo aversionis, tollendo jjfj QUAEST. LXXXI-LXX.XIII· simul gratiam secundum quod gratia huic particulari per­ sonae principium erat rectae habitudinis ad Dmm. Ut culpa fontis naturae, induceret in natura reatum destitu­ tionis a supernatural! illa justitia qua eam ornav< i t Deus, tollendo gratiam secundum quod gratia erat proprietas quasi specifica, instar caeterarum proprietatum u i .dium a parente ad posteros propaganda. Et hoc ipsum aptis­ sime posset illustrari exemplo desumpto e re in - quidem impossibili, sed impossibilitate proveniente e sol ' onditione materiae, quae idcirco non impedit quin, suppe itione semel facta, consequentiae recte deducantur. Simile nimirum esset, si homo quispiam radicitus a se exstirparet facultatem aliquam naturalem, puta visivam vel auditivam. Nam. hoc faciendo corrumperet homo ille et personam et naturam : personam quidem, referendo ad se individuum : naturam vero, referendo ad suam progeniem, eo quod post radicalem dictae facultatis exstirpationem, generaret filios eadem facultate orbatos, et illi alios, et sic in indefinitum. Et adhuc magis simile esset, si iterum per impossibile, eiusmodi radicalis exstirpatio dependeret a violatione legis, et involveret in se rationem deordinationis a regula legis. Tunc enim delictum huius hominis, non modo mancam, sed et ream communem naturam efficeret, et rei nascerentur filii, non quidem reatu personali inferente debitum poenae positivae, sed reatu naturali inferente debitum poenae negativae, id est sub­ tractionis omnium beneficiorum quae usum visus, vel auditus, vel cuiuspiam alius talis facultatis, consequuntur. Haec nunc applica in casu Adae et generis humani, et conceptum habebis peccati naturae, qualis in doctrina S. Thomae ubique proponitur. Vide illum in 1-2, 0, 81, a. 2, et in II, D. 31, a. 1, et in 4 c. Gent, c. 52, etc. Verum, idem ille conceptus clarior adhuc fiet ex responsione ad quaesitum quod sequitur. DE PECCATO ORIGINALI <39 § 2. Actus peccati naturae, a capite iuridico, an a capite naturae simpliciter et sine addito? Hic tangitur radicale discrimen inter conceptionem S. Jhomae de peccato originali, et conceptionem apud theo­ logo- recentiores vulgatam. Ipsi enim non concipiunt pec­ catum mundi, seu peccatum naturae, nisi in quantum fuisset a protoparente tanquam ab eo qui per positivum decretum Dti institutus esset caput morale sive iuridicum totius ge­ neris humani : habens nimirum translatas in se voluntates posterorum, non physice quidem, sed velutilegaliter, quatenus quidquid faceret ipse quoad observationem vel violationem praecepti de non comedendo fructu vetito, facere censerentur et posteri. « Suppono tertio, inquit Billuart, de actibus humanis, « Diss. 6, a. 2, Adamum fuisse a Deo constitutum caput « non solum naturale, sed morale omnium hominum quantum « ad conservationem aut amissionem iustitiae originalis, « ita ut ipse Adam et omnes eius posteri censeri debeant « tanquam unum corpus cuius ipse Adam sit caput, atque « gerat personam omnium in eo in quo est caput, et voluntas « ipsius in ratione capitis sit voluntas omnium posterorum. « sicque quidquid vellet in ratione capitis, ipsi etiam vellent, « non voluntate propria et personali, sed communi voluntate «capitis... Ad hoc autem ut Adam esset caput nostrum « morale, et voluntates nostrae includerentur in eius volun« tate quoad conservationem aut amissionem iustitiae ori« gmalis, duo fuerunt necessaria, unum ex parte Dei. alterum « ex parte Adami. Ex parte Dei fuit necessarium decretum « quo Deus statuerat voluntatem Adae esse habendam pro « voluntate nostra. Ex parte Adae, fuit necessarium ut istud « decretum illi manifestaretur ». Similiter VVirceburgenses, de Pecc. n. 95: «Est communior sententia recentiorum, qui HO βϋΛΕΒΤ. 1ΧΧΧΙ-Τ.ΧΧΧΠΙ. n volunt posterorum voluntates moral i ter fuisse translatas n in voluntatem Adae per pactum initum, quatenus Deus «Adamtnn caput posterorum morale instituit, ίι,ι ut velut «omnium nomine praeceptum Dei servaret vel [>n> lubitu «violaret, et eo quidem in iustitia et obedientia p istente, «eius posteri gratiam et iustitiam orginalem <>· tinerent, «eo autem peccante, posteri peccato inficerentur, i rcntque «inimici et invisi Deo». Porro ad eamdem . ntiam, velint nolint,satis accedunt illi etiam moderni qui ei i pactum initum inter Deum et Adam ad fabulam amandrites, et inclusionem nostrarum voluntatum in Adami voluntate verbo tenus reficientes, adhuc tamen in medium ad ducunt legem positivam qua Deus statuisset nexum moralem· inter voluntatem Adami et universam familiam humanam : qui dicunt Adam constitutum fuisse repraesentantem genus humanum, et generis humani vicarium in eo quod spectabat observationem vel transgressionem praecepti, et in summa, Adae posteros assimilant pupillis qui priusquam possunt proprium actum ponere, iam per caput suum volunt et agunt. Haec enim et similia nihil aliud sonant quam quod aliis verbis aiebant auctores praecitati : voluntatem nempe Adami ex divina ordinatione continuisse voluntates po­ sterorum, non quidem physice, sed iuridice, ut quod ipse Adam jaceret, censerentur posteri etiam moraliter et imputabiliter jacere (x). Caeterum, si quis bene consideret, videbit omnino evidenter, nullum alium esse possibilem dicendi modum, ad substantiam quod attinet, semel ac in Adamo, praeter rationem capitis naturae, ponitur ratio capitis moralis seu iuridici, ut ex qua peccati originalis explicatio foret desumenda. Nunc autem, si de hac conceptione iudicium ferre opor­ teret, in primis dici forsitan posset quod absolute accepta, continet nescio quid fictitium, imo et iustitiae veritatique contrarium, quod sensui morali repugnat. Ad fictionem enim (i) Wircerburg . de Pecc. n. 99. DE PECCATO ORIGINALI pertinet, quod ego censear fecisse id quod non feci, sed fecit meus parens quando nondum exsistebam ego. Iustitiae pa­ riter et veritati contarium videtur, quod mihi imputetur actio quae mihi imputabitis non est, cum nullas in ea, nec directe nec indirecte, nec immediate nec mediate, habuerim partes. Sed et frustra sunt exempla rerum humanarum in m 'ium adducta. Tutor nomine pupilli agit, sed pure et simpliciter in ordine ad administrationem bonorum quam ei lex bona et iusta commisit. Paterfamilias nomine fami­ liae in obligationem aliquam consentit, sed ita ut singulum quodque familiae membrum subiectum attributionis esse possit, quantum ad obligationem quae est effectus consensus capitis, non quantum ad consensum ipsum qui causa obli­ gationis fuit. Censetur populus vel natio fecisse id quod fecit eius gubernium, sed utique populus ut populus, col­ lectio ut collectio, cuius scilicet possibile organum non est praeter eos qui summo potiuntur imperio. At neque hic, neque alibi occurrit exemplum alicuius capitis communi­ tatis, cuius libera determinatio sit moraliter imputabilis vel imputata cunctis de communitate exsistentibus, et tam omnibus collective, quam singulis etiam distributive. Neque igitur exempla aliquid probant, neque rationes intrinsecae tales sunt, quae ab institutione capitis iuridici maxima in­ convenientia superius memorata procul pellere queant. Verumtamen, ne a subiecta materia divertere videamur, id pro nunc animadvertere satis sit, videlicet : Quod cum conceptione capitis iuridici, perit omnino propria ratio, propriusque conceptus peccati naturae, et fit reductio ad nescio quod genus peccati personalis, id est, directe etimmediate personam afficientis. Certe personae sunt, quae ut tales in capite iuridico transferuntur. Personae sunt, quae moraliter censentur facere quod facit caput iuridicum. Personae etiam esse debent, quae ut personae, primo et per se reatum contraherent. Unde non remanet sensus possibilis in quo adhuc communi naturae peccatum attribuatur. Neque enim esset a capite et fonte naturae in quantum huiusmodi ; quaest. ιχχχι-LXxxiu. nec haberet reatum in communi natura subie· latum ; imo nec per naturalem generationem, formaliter loquendo, posset propagari, cum naturalis generatio nullam per s· I. ■ dudinem dicat ad iuridicam corporationem cuius vices p toparens egisset in paradiso. Relinquitur ergo peccatum p rsonale, quod tamen simul esset non personale: personal· , mia per­ sonis qua talibus imputatum; non personale, quia 1 propter personalem actum; in omni autem modo, non id. :·οη per­ sonale, quia naturae proprium, secundum quod ■ mmunis natura a singularibus personis in ea exsistentibe < ontradistinguitur. Propterea dico necesse esse, aut \ 'edicere conceptioni capitis iuridici, aut non insistere amplius rationi peccati naturae, cum de originali sermo est, quaerendo aliam interpretationem verbis apostoli: eramus natura filii irae. Sane vero, S. Thomas qui omnem explicationem ipsius originalis peccati e formali ratione peccati naturae derivat, de capite iuridico nihil scit, nihil novit, et non solum de eo altum silentium servat, verum etiam illud evidentissime excludit in omnibus et singulis suae doctrinae punctis. Ex­ cludit, cum docet quod si Adam non peccasset, peccasset autem quilibet e posteris eius, iste induxisset originale pec­ catum in suam propriam posteritatem, sicut de facto Adam illud induxit in totum genus humanum: «In quocumque « homine fuisset inventa humana natura integra, per peccatum «ipsius poterat corrumpi in eo et in his qui ab eo descen«derent (’). Si ergo aliquis ex posteris Adae peccasset, eo « (Adam) non peccante, moreretur quidem propter suum «peccatum actuale sicut Adam mortuus fuit, sed posteri «eius morerentur propter peccatum originale » (1 2). Excludit, ubicumque rationem reddit cur peccata proximorum pa­ rentum, vel alia peccata Adae praeter primum, in posteros non traducantur. Non enim allata ab eo ratio est, quia nec proximi parentes, nec ipse Adam quoad praecepta alia a (1) In II, Dist. 33, Q. 1, a. 1 ad 3"“. (2) De Malo, Q. 5, a. 4. ad 8ωη. DE PECCATO ORIGINALI «45 praecepto de non comedendo fructu arboris scientiae boni et mali, constituti sunt capita iuridica suae posteritatis. Sed ratio una, constans, invariabilis assignatur : quia pec< ata illa invenerunt et inveniunt naturam iam corruptam, quantum corrumpi poterat, et ideo ex natura rei est quod in filios transire nequeant: «In Adam fuit natura integra. « dolata munere quod Deus naturae humanae gratis contu« tulerat; unde per peccatum ipsius potuit natura corrumpi « in ipso, et per consequens in omnibus qui naturam humanam ·· ab o acciperent... In aliis autem hominibus invenitur nat n a iam corrupta; unde illius corruptionis ulterius istud pev catum causa esse non potest, sicut quod semel mor­ tuum· est, iterum non occiditur i1). Peccata proximorum parentum nihil in naturam corruptionis inducunt, in quan­ tum natura est, quia natura iam corrupta est secundum quod corrumpi potuit, per peccatum primi hominis, et ideo natura cum illa corruptione pervenit ad proximos « parentes, et cum illa corruptione naturam traducunt..., ■ et ita patet, quod ex solo peccato primi parentis originale « contrahitur » (2). Excludit, ubicumque docet quod peccatum quo infectum est genus humanum, fuit esus pomi vetiti, non praecise quia fuit violatio talis determinati praecepti, in ordine ad quod fuisset Adam institutus tamquam reprae­ sentans genus humanum; sed pure et simpliciter quia et in quantum fuit de facto peccatum primum. Semper enim ad peccatum primum, ut primum, nos revocat Angelicus. « Defectum ad naturam pertinentem solum primum peccatum « induxit ; ipsum enim discontinuavit adhaesionem hominis " ad Deum... Intercisa autem prima obedientia per hoc quod « ratio primi hominis a Deo aversa est per peccatum, conse­ il cuta est disturbatio ordinis... Sequentia autem peccata « non sunt causa huius intercisionis..., et ideo peccata actualia « proximorum parentum nullo modo ad filios transeunt (*). (1) In II, Dist. 33, Q. 1, ad 3a,n. (2) Ibid, ad 1““. - Cf. 1-2, Q. 81, a. 2. Et De Malo, Q. 4 a. 8. (3) Ibid, in corp. QUAEST. LXXXI-LXXXIII. e Impossibile est quod aliqua peccata proximorum parentum, «vel etiam primi parentis praeter primum, per originem « traducantur f1). Primum peccatum corrupit nat mani hu« manam corruptione ad naturam pertinente ; alia \ - ro pec«cata corrumpunt eam corruptione pertinente ad solam «personam » (a). Excludit denique, cum explicans unitatem secundum quam multi homines ex Adam deriva ii habent ut multa unius corporis.membra, ait: «Omnes h« ··..·;iics qui «nascuntur ex Adam, considerari possunt ut un homo, «in quantum conveniunt in natura quam a prine parente «accipiunt... Et sicut peccatum actuale quod per in mbrum «aliquod committitur, non est peccatum illius membri, « nisi in quantum illud membrum est aliquid ipsius hominis, « propter quod vocatur peccatum humanum : ita peccatum « originale non est peccatum huius personae nisi in quantum « haec persona recipit naturam a primo parente; unde et «vocatur peccatum naturae » (123). Ex his igitur et aliis multis locis quae adduci possent, manifestissimum est quod S. Thomas institutionem positi­ vam Dei, quae ibi aliqua necessario agnoscenda est, non eam esse sentit, quam posuerunt posteriores illi theologi, quorum opinio nunc vulgatur. Hi positivam institutionem referunt ad personam Adae, quam constituisset Deus loco generis humani, quantum ad imputationem servati vel violati specialis praecepti circa lignum scientiae boni et mali. At S. Thomas eam unice refert ad naturam humanam, cui addi­ derat Deus per modum accidentis specifici, iustitiam origi­ nalem. «Ad naturam, inquit in 1-2, Q. 81, a. 2, potest «aliquid pertinere secundum seipsam, scilicet quod cau«satur ex principiis eius, et aliquid ex dono gratiae. Et « hoc modo iustitia originalis erat quoddam donum gratiae « toti naturae humanae divinitus collatum ». Et rursus, in (1) In ia-2‘®, Q. 81, a. 2 in corp. (2) Ibid, ad 3«».· (3) Ibid. a. i. in corp. DB PECCATO ORIGINALI I45 i" Part. O. 100, a. i : «lustitia originalis fuit accidens naturae speciei, non quasi ex principiis speciei causatum. " sed tantum sicut quoddam donum divinitus datum toti " naturae». Haec est sola institutio positiva quam agnoscit, ' quae --tiam sola solide demonstratur ex Scriptura, et ex qiia una, cum summa simplicitate et absque deviatione ulla a formali ratione peccati naturae, explicantur ea omnia qu-■· originalem culpam spectant. Certe, per primum peccatum amissa est gratia cum omnibus donis quae ex gratia dependebant. Et semel amissa, semel pro semper amittebatur ut dos quasi specifica naturae humanae. Neque enim, ut talis recuperari poterat per poe­ nitentiam vel meritum Adae aut alicuius posterorum eius, quia gratia ut accidens speciei, id est, ut bonum totius na­ turae, evidenter excedit proportionem personalis meriti cuiuscumque puri hominis, seu condigni seu etiam mere congrui. Sed nec erat de facto restituenda ex pura Dei liberalitate. Cuius signum est, quod gratia initio data ut accidens speciei, inseparabilis erat a dono integritatis, caeterisque praeternaturalibus donis, quae nullo modo erant in nobis unquam instauranda. Sic igitur, amissio erat definitiva. Adhuc quidem poterat in praesenti ordine providentiae ex divina misericordia, in singulis individuis, et tam in Adam quam in caeteris, gratia instaurari, sed iam ut dos mere personalis. Atqui, ut dicitur in 1-2, Q. 81, a. 2, ea quae sunt pure personalia, per originem non traducuntur : « Cuius « ratio est quia homo generat sibi idem in specie, non autem «secundum individuum, et ideo ea quae directe pertinent « ad individuum non traducuntur a parentibus in filios..., « sed ea quae pertinent ad naturam speciei traducuntur a « parentibus in filios, etc. ». Quidquid ergo deinceps futurum esset de personali sanctitate progenitorum, natura speciei in quantum huiusmodi, originali gratia et iustitia remanebat orbata. Quapropter debitum erat ut a parente in prolem cum tali privatione semper traduceretur, adeoque cum reatu illo cuius communis natura est capax : reatu, inquam, culpae Billot - De personali et originali peccato. 10 Jif6 QUAEST. LXXXI-LXXXIÏÏ. voluntariae voluntate capitis in quo ut in fonte ipsa conti­ nebatur. Hinc igitur explicatam habes veram ration.-m peccati naturae, quin personis ut personis imputare oporteat id quod non commiserunt. Explicatam habes universalem derivationem huius peccati in totum genus hum num, quin necesse sit recurrere ad fictionem iuris secundum quam voluntas Adae reputata fuisset voluntas posterorum. Expli­ catum denique habes proprium medium pn pagationis huius peccati, quod est naturalis generatio, quin deducaris ad anomaliam illam in qua peccatum a capite imidico esset, transmissio vero peccati a capite naturali. Et dico anoma­ liam, quia sunt duo ordines ex toto disparati, imo inter se oppositi, ordo naturalis et ordo iuridicus. Sed remanet forte aliqua adhuc obscuritas, ad quam removendam iuvabit discussio tertii et ultimi quaesiti, ut sequitur. § 3· In capite naturae, quo sensu omnes posteri peccasse dici possint? Ponitur haec quaestio propter verba Apostoli, Rom. V-I2 : Εφ’ φ παντες ήμαρτον. Ubi primum dico, retinendam omnino esse, meo quidem iudicio, versionem vulgatae : In quo (Adamo) omnes peccaverunt. Erasmus quidem vertit : έφ’ φ, eo quod, seu quia omnes peccaverunt. Quae tamen versio nullo solido nititur fundamento, et habet contra se auctoritatem omnium vetustorum interpretum, excepto haeretico Pelagio inter Latinos, et Theodoreto necnon et schismatico Photio inter Graecos. Argumentum Erasmi est, quod praepositio επί constructa cum dativo sensum causalem reddit. Quod forte est semper verum secundum proprietatem attici sermonis, non autem secundum graecitatem N. T., ut apparet per exempla quae affert Estius DE PECCATO ORIGINALI »47 in commentario. « Constat enim apostolum Paulum in epi" stolis, et Lucam in Actis, indifferenter uti interdum tribus ·' hisce praepositionibus έπΐ, εν, et εις, pro una latina ·· praepositione in. Quanquam etiam hic causa significatur, ' um dicitur in quo Adam. Certe paulo post, ubi nos legimus, in i militudinem praevaricationis Adae, graece est επί τώ « δρ.ο.ώυ,ατι, in similitudine, sicut hic, in quo, licet alias «cl-< -oleat έν όμ,οιώμ,ατι, ut supra cap. i, et infra cap. 8, «et I Philipp, cap. 2. Sic, Act. II: Baptizetur unusquisque • vt in nomine I. C., graece έπι τώ ονάμ,ατι, quod «passim dicitur εν τώ δνόματι, et interdum εις το όνομα, «ut Matth. io et 28. Sic etiam, Heb. IX: In cibis et potibus, « ac rursum : Testamentum in mortuis confirmatum est. Utro« bique, graece έπΐ. Quae loca nec Erasmus aliter vertit » ('). (1) Quatuor argumentis demonstrat Bossuetius contra Richardum Simon, legitimitatem versionis in quo. Primum argumentum est, quia est versio Ecclesiae. « Pour Γ Ecriture, le principal fondement (de la foi du péché «originel) est dans ce passage de S. Paul: Le péché est entré dans le « monde par un seul homme... en qui tous ont péché. Il y a deux versions « de ce passage: Γ une au lieu de ces mots: en qui, in quo, met parce« que, quatenus, quia, eo quod. C’ est celle qui favorise le plus les pé« lagiens, et qui leur donne lieu de dire que le péché est entré dans le « inonde par Adam, à cause seulement que tous ont péché à son exem« pie, de laquelle explication Pélage est constamment le premier auteur. « La seconde version est celle de toute Γ Eglise, selon laquelle il faut «lire: Que le péché est entré dans le monde par un seul homme en qui « tous ont péché, ce qui ne laisse aucune ressource à ceux qui nient « le péché originel. C’ est un fait constant, que cette dernière version, «qui est celle de notre Vulgate, l'est aussi de la Vulgate ancienne, « comme il paraît, non seulement par S. Augustin, mais encore par « le diacre Hilaire, par S. Ambroise, par Pélage même qui lit comme les « autres, in quo, dans son Commentaire, encore que dans sa note il « détourne le sens naturel de ce passage, de la manière qu’ on vient de «voir. M. Simon convient aussi que selon l’explication de S. Chry« sostôme, il faut traduire in quo, et on en peut dire autant d’Ori« gène, de sorte que les anciens Grecs ne diffèrent point des Latins « La suite fera paraître quel est parmi eux Γ auteur de l'innovation. « Quoi qu’ il en soit, il est bien certain que depuis le temps de Pélage. ï48 QUAEST. LXXXî-LXXXfl!. Caeterum, lectio in quo, etsi non in littera, adhuc tamen esset in sensu Apostoli, ut omnes catholici fatentur. Unde iain quaeritur quo modo intelligi possit et debeat, omnes «tous les docteurs qui ont disputé contre lui: tous, dis j , ans exce«ption, lui ont opposé ce passage, et ont suivi en cela S. Jérôme et «S. Augustin. Après un consentement si universel et s . ai feste de « tout Γ Occident à traduire in quo, il n’ est pas permis de . ter qu’ il «ne faille tourner ainsi ce célèbre έφ’ φ de S. Paul, pm ; i tous les «Latins l’ont pris naturellement de cette sorte » (Défense -si bien que «quelques autres Grecs, à l’hérésie pélagienne, comm· M. Simon le «remarque lui-même, pour conclure que ce n’est pas de lui qu’il «faut apprendre les moyens de la combattre. On sait d’ailleurs com« bien il est attaché à Théodore de Mopsueste, qui a écrit contre S. Au* gustin, qui s’ est déclaré le défenseur de Pélage , qui eu a suivi les «faux préjugés sur le péché originel, et s’ est comme mis après lui, à «la tête de ce parti réprouvé, en protégeant Julien. Ajoutons que «l’étroit commerce qu’eut Théodoret à Ephèse, dans le faux concile « d’Orient, avec les évêques pélagiens intéressés comme lui dans la «cause de Nestorius, aura fait peut-être, que trop favorable aux per« sonnes des hérétiques, il aura pris quelque teinture de leurs inter■ prétations, avec d’autant plus de facilité, qu’ elles étaient du génie «de Théodore, un de ses maîtres» (Ibid. 1 7, c. 16. Et 1. 9, c. 18). Quartum argumentum est, quia versio in quo ita est consen­ tanea textui et consequentiae sermonis apostoli, ut ab iis ipsis exercite restituatur, qui eam signate reiiciunt. « S. Augustin remarque qu’ il est ridicule d’ attribuer tous les «péchés des hommes au mauvais exemple d’Adam, que les hommes, «pour la plupart, n’ont pas connu. Il leur nuisait donc autrement « que par son exemple, comme un père qui les engendre, et non point « comme un modèle dont 1’ exemple les induisait à faire mal; d’autant « plus que visiblement S. Paul comprenait dans sa sentence tout ce « qui était sorti d’Adam, et tout ce qui était sujet à la mort. Il y com« prenait par conséquent les petits enfants, à qui 1’ exemple d’Adam, « non plus que celui de J. C., ne pouvait ni nuire ni servir. Enfin il s’ a« gissait de montrer dans le genre humain la cause de la mort et de «la vie; l’une dans le péché d’Adam, l’autre dans la justice de J. C. « Tous mouraient, et les enfants mêmes, Si par les paroles de S. Paul «le péché était introduit dans le monde par Adam, et la mort par le « péché, les enfants qui participaient à la mort d’Adam, devaient aussi « participer à son péché. Autrement, dit S. Augustin..., vous faites pas«ser V effet sans la cause, le supplice sans la faute... Chicanez, M. Si- DE PECCATO ORfGtNAU I5I quod est ponere deditionis actum, et ex consequenti, hoc quod est contrahere sublectionem erga eum cui deditio Iit. Et utrumque per modum unius significatur, ubi simplex est. et sine addito diminuente, vocabuli usurpatio. Sed si • ·■■>< 1 additum diminuens, ut si qui in suis antenatis sese • b didisse dicerentur, (puta, veteris Delphinatus cives sese ii· maioribus suis dedidisse coronae Franciae, ea conditione ut coronae haeres, Delphini nomine semper insigniretur) : constat quod per additum in suis antenatis, restringeretur mon, tant qu’ il vous plaira: ni vous, ni les pélagiens ne pouvez pas « reculer. Laissez à part pour un moment les noms de Théodoret, de « Photius si vous voulez, et des scoliastes grecs; traduisez comme vous « voudrez le passage de S. Paul. Voulez-vous traduire par en qui ? « C’ est la bonne, c' est la naturelle version où Γ Eglise de votre aveu " gagne sa cause, parce qu' on y trouve celui en qui tous étaient un seul ■ homme, comme dans le principe commun de leur naissance, et en « qui aussi ils sont tous un seul pécheur dans le principe commun de « leur corruption. Voulez-vous, au lieu d’en qui mettre parce que ? « Vous n’échapperez pas pour cela à la vérité qui vous presse: la mort a « passé à tous, parce que tous ont péché. Il faut donc trouver le péché « partout où 1’ on trouvera la mort. Vous la trouvez dans les enfants; « trouvez-y donc le péché. S’ils sont du nombre de ceux qui meurent, « par votre propre traduction, ils sont du nombre de ceux qui pèchent. « Ils ne pèchent pas en eux-mêmes. C’ est donc en Adam, et malgré « que vous en ayez, il faut ici de vous-même, rétablir Γ in quo que vous « aviez voulu supprimer. On y est forcé par la seule suite des paroles « de S. Paul » (Ibid. I.7, c. 20). Ex his ultimis verbis satis apparet, nos ita defendere legitimitatem versionis in quo, ut ultro concedamus posse adhuc demonstrari veritatem peccati originalis cum versione eo quod. Sed hoc ideo, quia adhuc demonstrari potest, istos omnes qui hic peccavisse dicuntur, esse etiam eos qui nullo modo peccare potuerunt actu proprio per imi­ tationem praevaricationis Adae, et de quibus ex consequenti, ly pec­ caverunt aliter intelligi nequit quam cum addito subaudito: in Adamo. Atque hoc modo, ut mox citatus aiebat Bossuetius, lectio in quo quae a littera aufertur, in sensu restituitur. «Verba (Adamo), inquit Cornely in c. 5 ad Rom., ex contextu... sua sponte suppleri responde­ mus ». Ut quid tunc, tanta concertatio contra litteralem lectionem Vul­ gatae, quae tot validis rationibus firmatur? tS« QVAEST. LXXXI-I.XXXIÎI. ex natura rei significatio verbi, ita scilicet ut accipi iam deberet pro hoc quod est contrahere subi. ■< i ionem poli­ ticam, minime vero, pro hoc quod est actum deditionis exercere. Haec iam proportionaliter applica di. ., Apostoli: Εφ’ ώ παντες ημαρτον, in quo omnes peccaverunt. Certe, quando peccavit Adam, ipse solus p< < mdi actio­ nem exercuit, ipse solus male egit, solus quoque ipse fuit qui de actione mala respondere debuit Deo. S···, quia sua actione peccandi, ream fecit communem naturam sensu saepe in superioribus explicato : ideo in ipso p< < . uie omnis eius posteritas incidit in necessitatem trahendi < origine, simul cum communi natura, illum quoque reatum qui eam ex tunc coepit afficere, et non aliter quam per personale sanctificationis donum, unicuique individuo praeter vim originis, ex Christi meritis collatum, poterat deinceps auferri, Quare posteri Adae dicuntur peccasse in Adam, non quasi in Adam actum aliquem exercentes, non quasi per fictionem iuris censiti fecisse quod Adam fecit, non quasi respon­ sables effecti de scelere admisso antequam nati fuissent, aut aliquid boni egissent aut mali : sed pure et simpliciter, nec plus nec minus, quatenus in Adam incurrerunt debitum nascendi cum defectu per se naturali, habente tamen ratio­ nem deordinationis et culpae, per respectum ad originalem elevationis statum, et ad voluntarium actum illius qui fons et caput et principium naturae exsistens, ipsam naturam rectitudine privavit, qua gratuito eam dotaverat Deus. « Uno peccante, inquit S. Thomas 4 c. Gent. c. 52, omnes «peccaverunt in ipso..., non quod essent actu in ipso alii «homines, sed virtute, sicut in originali principio. Nec «dicuntur peccasse in eo, quasi aliquem actum exercentes, «sed in quantum pertinent ad naturam ipsius, quae per « peccatum corrupta est ». His igitur ad claritatem conceptuum praemissis, di­ cendum est primo de exsistentia et traductione peccati ori­ ginalis. Secundo de eius essentia. Tertio de poenis quae ipsum consequuntur. DE PECCATO ORIGINALI »53 THESIS XI. Est peccatum originale, veram ac propriam peccati rationem habens, quod ab Adam in omnes traducitur, qui per /iam seminis ex eo generantur. densus terminorum iam fere sufficienter patet ex praeDicitur primo: Peccatum originale, hoc est, peccatum ii' i , i habituale, simul cum natura per originem proI .dum. Secundo: Veram ac propriam peccati rationem habens, cui nimirum vere, et non metonymice tantum, culpae ratio convenit et nomen, salva interim subintellecta semper differentia qua a culpa personali peccatum, naturae differt. Tertio: Quod ab Adam traducitur, seu ab eo qui totius na­ turae caput fuit, et ut tale, communem naturam per pri­ mum suum peccatum, debita ad Deum rectitudine privavit. Quarto : In omnes qui per viam seminis ex eo generantur, videlicet: In omnes absolute, si de traductione in debito sermo sit. Si autem de traductione in actu, nonnisi ita ut firma maneat exceptio, aliunde nobis per Scripturam et Traditionem notificata ; a qua tamen, utpote in una tantum singulari persona inventa, omnino nunc abstrahitur. § i· Principalis locus Scripturae pro dogmate peccati ori­ ginalis, ille est epistolae ad Romanos, V-12, adeo celebratus in Conciliis et praesertim in Tridentino, Sess. 5, can. 2 et 4, ubi non solum in argumentum affertur, verum etiam expresse definitur intelligendus de ipso originali peccato. quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intel­ lexit. Porro in hoc loco ostendit apostolus charitatem lesu salvatoris erga homines, et beneficium redemptionis exponit, comparando primum hominem cum secundo: processum »54 QUAEST. LXXXI-LXXXIJf. peccati ab Adamo, cum processu gratiae destruenti peccatum a Christo; denique, unum illum per quem intravit peccatum et mors, opponendo illi uni per quem iustitia et ' ita. Haec sunt verba apostoli : Sicut per unum 'ominem peccatum in hunc mundum intravit, et per pecco·Ίη mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo o/nes pec­ caverunt.... Sicut (inquam) per unius delictum ,·. omnes homines in condemnationem, sic et per unius iu /. am in omnes homines in iustificationcm vitae. Sicut enim per ino-, bedientiam unius hominis peccatores constituti si...' multi, ita per unius obeditionem iusti constituentur mulli. Haec dico verba apostoli secundum nexum consecutionemque sententiarum, quae unicuique attendenti generale capitis argumentum et totius seriem sermonis, evidens apparebit. Nec obstat omnino, quod inter unum et alterum compa­ rationis membrum interiaceant omnia ea quae a vers. 130 ad 17““ inclusive continentur. Id enim frequens est apud apostolum, cuius stylus saepe impeditior, eo quod abreptus impetu spiritus, aut celeri nimium atque praecipiti transitione de uno in aliud prosilit argumentum, aut sermonem ex abru­ pto suspendens, parentheses interponit circa ea quae in­ cidunt, donec filum resumendo, inceptam absolvat perficiatque sententiam. Et sic plane est in praesenti. Nam in priori membro comparationis ponebatur processus peccati in omnes omnino homines. Unde statimex obliquo, pericopes de universalitate regni peccati inde ab Adam et praevari­ catione eius: Usque ad legem enim peccatum erat in mundo, peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri. Ecce tibi prima parenthesis, in qua sollicitus est ostendere ex universali dominatione mortis, quod peccatum vere in mundo fuit, eo etiam tempore quo ab hominibus vix cognoscebatur aut attendebatur, quando nondum existebat lex positiva, et aliunde lex naturalis erat multum obscurata. At rursus, cum incidisset sermo in Adam DE PECCATO ORIGINALI <55 formam futuri, novam parenthesim parenthesi superaddit, ad explicandum in Adam, hanc ipsam rationem formae s u typi futuri Christi. Quam iterum per comparationem a contrario, statim exponit ea addita consideratione, quod gratia Christi in bonum, prae peccato Adae in malum, mult potentior fuit, atque efficacior : Sed r.on sicut delictum, ita ci .Ionum. Si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis lesu Christi in plures (multos) abundavit. Et non sicut per unum, peccatum, ita et donum : nam indicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificcJioncm. Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae acci­ pientes, in vita regnabunt per unum lesum Christum. Et haec est secunda parenthesis, in qua explicat id quod dixerat de Adam forma faturi. Quo facto, resumit tandem suspen­ sam prius orationem, apponendo alterum membrum compa­ rationis inceptae in vers. 12 : Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam, et reliqua quae superius transcripta sunt. Porro, quaecumque in supradictis parenthesibus inter­ cluduntur, confirmant quidem et illustrant praesentem demonstrationem. Interest tamen claritatis, ut praecisis iis quae ex obliquo sunt, substantiam argumenti de­ sumamus ex directa textura sermonis. Quod quidem faciemus, ostendendo in verbis apostnli : Primo, peccatum proprie dictum. Secundo, ab Adam non imitatione, sed pro­ pagatione transfusum in universum genus humanum. Tertio. transfusum per viam originis ab eodem Adamo, tamquam ab activo principio communicationis naturae. I. — Et primo quidem, peccatum de quo haec prae­ sens Scriptura loquitur, est peccatum proprie et non metonymice dictum. Quod nempe non accipitur pro poen.i peccati, uti mors; non pro eo quod tantum inclinat ad pec­ catum, uti concupiscentia ; sed pro eo quo vere constituitur homo in statu deordinationis a Deo fine ultimo, omnia »56 QUAEST. LXXXI-LXXXIII. intelligendo iuxta ea quae saepius praemissa simi, lût facile declaratur. Nam peccatum illud quod in mundum intravit, dicitur post se induxisse mortem ; ergo apprime distinguitur a morte, in qua omnes peccati poenae ac seriolae usu Scripturae recapitulantur. Deinde dicitur peccate' > consti­ tuisse multos, idque in oppositione ad iustitiam qua iusti constituuntur multi. Sed nec poena peccati, n< concu­ piscentia, nec quidquam aliud propriam peccati tionem non habens, aut privat iustitiam, aut cum ea in oppositione est. Denique, de eius ingressu hic sermo est, ad quod de­ struendum venit lesus Christus. Id autem esse principaliter peccatum, utique proprio sensu acceptum, nemo in doctrina Scripturarum vel leviter eruditus inficiabitur. Omnia ergo inculcant et demonstrant peccatum secundum veram ac propriam nominis acceptionem. II. — Secundo, est peccatum ab Adam, non imitatione, sed propgatione transfusum in universum genus humanum. — Dico Ab Adam. Nam, -per unum hominem, inquit. Et paulo infra vers. 14, exponens quem hominem dixerit, bis nominat eum qui primus a Deo formatus est pater orbis terrarum, his verbis: Regnavit mors ab Adam usque ad Moyseu, etiam in eos jui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adac. — Dico insuper. In universum genus humanum. Ait enim : in hunc mundum intravit. Et hoc idem valet ac in omnes homines. Sic enim seipsum exponit, statim subiiciens quod processum peccati comitatus est processus mortis, et ita in omnes homines mors pertransiit. Et ne forte adhuc obscurum tibi esset, qua ratione universum genus mors invaserit, signanter addit quod in uno illo homine Adam omnes peccaverunt, id est, reatum peccati incurrerunt. — Dico praesertim . Non imitatione, sed propagatione trans­ fusum. Non imitatione, ut dicebant Pelagiani volentes eludere vim praesentis testimonii, concedendo quidem quod? peccatum per unum Adam in mundum intravit, sed forma tantum seu exemplo. «Hoc ibi sentiunt, ait Augustinus, «quod et mors ista quae illic commemorata est, non sit DE PECCATO ORIGINALI 157 < orporis, quam nolunt Adam peccando meruisse, sed ani­ mae, quae in ipso peccato fit ; et ipsum peccatmn, non < propagatione in alios homines ex primo homine, sed imi­ tatione transiisse n (l). Atqui huiusmodi expositio omnino non sustinetur. Nam in primis, si apostolus peccatum illud <·· .ίhi.-morare voluisset, quod in hunc mundum, non propa ■ one, sed imitatione intravit: eius principem, non Adam, ■· d diabolum diceret, de quo scriptum est : ah initio diabolu peccat. De quo etiam legitur in libro Sapientiae, 1 ; 24, quod invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum E <;i oniam ista mors a diabolo venit in homines, non in quantum ab illo fuerunt propagati, sed in quantum fuerunt eum imitati, continuo subiunxit eadem Scriptura : Imitan­ tur autem eum qui sunt ex parte illius. (1 2). — Deinde quod sequitur, in quo omnes peccaverunt, quam circumspecte, quam proprie, quam sine ambiguitate dictum est. Quis, quaeso, unquam dici potuit peccasse in eo a quo pravum peccandi exemplum accepit ? Imo, ille potius qui exemplum dedit, dici e converso deberet peccare in iis quos suo exemplo corrupit. Et ideo, illud quod legitur in psalmo : et ab alienis parce servo tuo, nemo sane intelliget de illis peccatis quae peccans imitatus est, sed e contra de illis quorum aliis se imitantibus causa exstitit et origo. Si ergo imitatio hic in causa esse posset, tolerabilius diceretur Adam peccasse in omnibus, quam omnes peccasse in Adam. Nunc autem ait : in quo (Adam) omnes peccaverunt. Quod eatenus tantum intelligibile est, quatenus peccati reatus quem incurrit Adam, non in eo solo remansit, sed ab eo transiit in mundum, ut concludamus cum Augustino : « Restat intelligenda, non imitatio, sed propagatio peccati » (3). — Idem evidenter suadebit oppositio Adae ad Christum. Nam si sola imitatio facit peccatores per unius inobedientiam, sola quoque imi(1) August. 1. i. de peccatorum meritis et remissione, c. 9, n. 9. (2) Ibid. (3) Ibid. c. 10-13. rç8 ÇUAEST. LXXXT-LXXXIIf. fatïo faceret iustos per unius obeditionem. Sien/ enim, ait, per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem iusti constiti' ur multi. Proinde isti unus et unus, non Adam et Christu d Adam et Abel constitui potius debuissent. Quoniam si i o Adam dictus est, in quo omnes imitatione peccaverint, i primus hominum ipse peccavit, consequens erit, Ab- debuisse dici, in quo omnes similiter imitatione iustific- > ir. quia ipse primus hominum iuste vixit i1). — Deniqu- . um apo­ stolus tanta emphasi dicit, per unum homim·< i Adam peccatum in hunc mundum intrasse, aliquid profeci- intendit quod sit commemoratione dignum, et non in ■.■innem resolvatur ineptiam. Intendit delictum cuius maximus fuit in genere humano influxus : inobedientiam cuius conse­ quentiae in ordine ruinae, aequiparantur consequentiis obedientiae Christi in ordine instaurationis. Nunc autem, pone a parte id quod docet dogma catholicum ; fac sermo­ nem revera hic. esse de ingressu peccati tamquam in exemplo et forma quae totam Adami posteritatem ad peccandum in­ duxisset. Quid iam absurdius sententia apostoli ? quid magis ridiculum ? Siquidem de eo peccato agitur, quod in iis prae­ cise circumstantiis commissum est, in quibus nulli hominum exemplo esse, nullum hominum exemplo corrumpere valuit. Neque enim tunc erant qui exemplo traherentur. .Aut si dicis, non ipso commissionis tempore incepisse influxum exempli, sed tantum postquam genuisset Adam filios et filias, et eis narrasset ea quae in paradiso acciderant : nu­ rum sane erit, imo supra omnem admirationem et fidem, si in ea narratione per Scripturam usque in praesentem diem nobis conservata, peccati incentivum et non potius peccati horrorem accipere potuerit posteritas. Quid plura? Si quispiam interrogatus unquam luisset, quid causae ad peccandum sibi fuerit Adami exemplum, nonne interro­ gatorem suum, aut nugari putasset, aut insanire ? Rursus(i) (i) Ibid. c. 15, n. 19. DE PECCATO ORIGINALI 159 ergo, et evidentissime, intelligendum resta*, non imitatione, sed propagatione transfusum peccatum in universum genus humanum. III. — Tertio demum, est peccatum transfusum per viam originis ab Adamo, tamquam ab activo naturalis generationis principio. Et iterum demonstratur ex verbis illis : /<’· quo omnes peccaverunt. Nam certe, non alia ratione in Adam omnes peccaverunt, quam qua ratione in Adam «.mnc- ' •uitinebantur. Atqui continebantur in eo ut in fonte totius naturae, ut in origine stirpis, ut in illo uno ex quo fecit Deus omne genus hominum inhabitare super univer­ sam faciem terrae (Act. XVII-26). Haec quippe ratio connu ntiae est, quae per se evidens est ac manifesta, quam ubique Scriptura assignat, et praeter quam nulla alia excogitabilis est, uti patet ex dictis in antecessum cum ratio capitis iuridici a recentioribus quibusdam theologis inventa confutabatur. Nunc autem, si peccati reatum omnes incurrerunt in Adam, formaliter qua contenti in eo ut in principio naturalis generationis : eo ipso per eiusdem natu­ ralis generationis viam, idem peccati reatus actu transfun­ datur necesse est. Et hoc modo ex textu apostoli omnia constant, quae ad peccati originalis exsistentiam, rationem, et notas distinctivas pertinent. Quamquam ex solutione difficultatum iam nunc occurrentium, adhuc plenior totius argumenti intelligentia expectanda est. § 2. Plures, inquam, difficultates iam occurrunt contra omnia et singula in thesi posita, sive ut in se absolute considerata, sive ut per textum apostoli demonstrabilia. Primo, contra rationem veri ac proprie dicti peccati, (pec­ catum originale, veram et propriam peccati rationem habens}. Secundo, contra universalitatem propagationis, (quod ah Adam in omnes traducitur). Tertio contra propagationis modum, (in omnes qui per viam seminis ex eo generantur}. QUAEST. LXXXI-LXXXIII. 1. — Eï primo quidem, contra rationem veri ic proprie dicti peccati obiicitur: De ratione peccati est voluntarietas. Ubi ergo voluntarietas non est, neque peccatum pop) ie dictum. Sed in eo quod origine trahitur, nec est voluntarie'os, nec esse potest. Ergo peccatum de quo agit apostolus, vel e· i imitatione et non origine transtusum, vel si origine trans!, .im, metonymice dictum intelligatur necesse est. Respondeo: Dist. mai. De ratione peccat i volun­ tarietas, quae tamen alio atque alio sensu accipi; i, prout sermo est de actuali peccato vel de habituali, ei rursus, de habituali peccato personae, vel de habitua!i peccato naturae, cone. Quae semper eamdem voluntarii rationem prae se ierat in omnibus et singulis modis quibus peccatum accipitur, neg. Unde et distinguitur minor sic: In eo quod origine trahitur, nec est nec esse potest voluntarietas pec­ cato actuali propria, conc.mln. (Et nego suppositum, cum pec­ catum originale nequaquam sit actuale peccatum). Non est vo­ luntarietas quae et prout inveniri debet in peccato habituali, subdist. In peccato habituali quod in persona est ratione personae, conc. In peccato habituali quod in. persona non est nisi ratione naturae, neg. Et explicatio deducitur ex praemissis in antecessum, tam circa peccatum in communi, quam circa peccatum naturae in specie. Peccatum namque theologicum in communi habet duas notas : deordinationis u Deo fine ultimo, et voluntarictatis. Rursus, deordinatio a fine ultimo dupliciter consi­ deratur : ut actus, et ut status consequens actum. Si consi­ deretur ut actus, tunc voluntarietas aliquid dicit quod for­ maliter in voluntate est. Nam actualis aversio a fine ultimo non aliter concipitur quam ut involuta in ipso actu libero voluntatis recedentis ab ordine finis. Sed si consideretur ut status, id est, ut permanens defectus rectae habitudinis ad Deum, sic voluntarietas non amplius aliquid dicit quod /ormaliter in voluntate sit, sed quod inductive tantum ab ea est. Neque enim existimandum, voluntarietatem quae est de ratione habitualis peccati, consistere unquam in per- DE PECCATO ORIGINALI l6t verantia etiam mere habituali voluntariae adhaesionis ad peccatum. Et patet evidenter exemplo eius qui adhuc in datu peccati manet, et quidem secundum plenam atque integram habitualis peccati rationem, etiamsi supponatur it.i retractasse peccatum suum per attritionem appretiative sw nrnarn, ut de voluntate peccaminosa nihil iam formaliter rem.’ : it, neque in actu, neque in habitu. Ergo voluntarietas in p<-<·< ito habituali nihil plus est, quam trascendentalis relatio - latus aversionis, ad causam per quam solam inductus est et nduci potuit, nimirum ad voluntarium actum qui pr u it, et in ordine ad suam sequelam manet non abolitus. Nunc igitur, si sermo sit de peccato habituali personali, clarum est quod actus ille praecedens a quo derivat voluntarictatis denominatio, debet esse voluntarius actus huius personae. Si autem de habituali peccato naturae (quod non comparatur ad peccatum personale sicut alia species sub eodem genere, sed sicut aliud analogatum sub communi analogo), voluntarius ille actus nullus alius esse potest quam actus capitis, a quo in suo fonte natura fuit corrupta, ut explicatum est supra. Non ergo quaerenda ratio voluntarietatis orginali peccato propriae, in nostris personis; alias, confunderemus semper peccatum originale cum personali. Sed est quaerenda in Adamo,et in eo solo: quatenus nempe, defe­ ctus rectitudinis ad Deum, propagandae humanae naturae nunc inhaerens, prout et in quantum per liberam praevaricatio­ nem protoparentis inductus, eam habet voluntarietatis ra­ tionem, quae sufficit ad habitualem culpam, non quidem personalem, sed originalem. Unde a primo ad ultimum, nihil obstat quominus peccatum quod apostolus dicit per unum hominem in mundum intrasse, sit peccatum proprie et non metonymice sumptum, idemque origine transfusum. Instabis : Etsi nihil obstet, nihil tamen cogit ut sic acci­ piatur. Quia adhuc salvari possunt verba apostoli, quatenus per unum Adam peccatum intrasset in mundum, non quidem propagatione sui ipsius, sed propagatione eius quod inclinat ad peccandum, id est, concupiscentiae. Et hoc modo, id quod Billot - De personali et originali peccato. 11 t6â QUAEST. LXXXI-LXXXHI. origine trahitur, esset quidem causa peccati in o/^nibus homi­ nibus, fio» autem peccatum in se, verum ac proprie dictum. Respondeo primo, negando assumptum ■ rationem eius. Directe enim agit apostolus de peccato p prie dicto, uti multis iam ostensum est, quod in eos om, intravit, in quos mors pertransiit, adeoque tam in adub< quam in infantes. Concupiscentia autem, praeterquam quod ne­ minem necessario et infallibiliter ad peccandum pertrahit, procul dubio in infantibus peccati causa nec <··., nec esse potest. Non ergo ratione concupiscentiae dici potuit , -occatum intrasse in homines universos, et nihil aliud relinquitur intelligendum, nisi propagatio reatus peccati secundum se. Sed observandum praeterea, quod admissa ■ mcl pro­ pagatione concupiscentiae tamquam a peccato Adae ortae, eo ipso admittitur principium ex quo necessaria consequentia colligitur veritas originalis peccati sensu catholico intellecti. Iam enim admittitur, Adam peccato suo corrupisse totam naturam, eamque privavisse gratuita illa rectitudine in qua primitus a Deo condita fuerat. Porro haec rectitudo, iuxta doctrinam Scripturarum, non in sola immunitate a concu­ piscentia erat reposita, sed primario ac principaliter in ea sanctitate et iustitia quae per redemptionem Christi in nobis instauratur. Ideo propagatio concupiscentiae tamquam a peccato Adae ortae, adhuc argueret propagationem pri­ vationis iustitiae seu ordinis ad Deum finem ultimum, in qua formaliter habitualis culpae ratio consistit. Nihil ergo proficerent adversarii, reducendo ad concupiscentiam id quod ab Adam, iuxta apostolum, origine transfunditur ; et hoc ipsum apprime senserunt Pelagiani, qui ad huiusmodi explicationem nunquam recurrerunt. Iterum dices: Scriptura alibi docet. Sap. X-2, Adam fuisse a Deo eductum e delicto suo. Et nihil obstat quominus supponatur emundatus ac iustificatus statim post eiectionem e paradiso, antequam incepisset generare filios et filias. Si autem a grandi illo suo peccato iam erat immunis, non potuit transfundere illud in suam posteritatem, cum nemo alteri det DE PECCATO ORIGINALI ? independentem a statu in quo contingebat versari Adam, i < acteros post ipsum, quando genuerunt filios et filia-. Cuius conclusionis ratio est desumenda ex propria notione peccati naturae, in prooemio quaestionis declarata. Redi enim mecum ad praemissa. Cogita culpam Adae ut quae peccati reatum in natura induxisset, tollendo recti­ tudinem ordinis ad Deum finem supernaturalem, secundum quod proprietas erat quasi specifica, instar caeterarum naturalium proprietatun a parente in posteros propaganda. Cogita insuper gratiam Adae poenitenti, restitutam quidem ex meritis Christi redemptoris, sed iam ut dotem mere personalem, quae naturam speciei in quantum huiusmodi, spoliatam relinquebat iis omnibus donis quibus fuerat pri­ mitus aucta. Et statim videbis, nihil referre in ordine ad peccati originalis transfusionem, utrum generans fuerit, necne, personaliter emundatus a culpa, siquidem : « homo «generat sibi idem in specie non autem secundum indivi« duum » (*). (i) « Generans univocum naturam suae speciei communicat ge« nerato, et per consequens omnia accidentia quae speciem conse«quuntur... Si autem virtus generantis sit fortis, tradit similitudinem e suam genito, etiam quantum ad accidentia individualia. Sed hoc ·« verum est de accidentibus quae aliqualiter ad corpus pertinent, u non autem de accidentibus quae solum pertinent ad animam, maxime « intellectivam, quae non est virtus in organo corporali. Homo enim « albus plerumque generat filium album, et magnus magnum; nunquam i autem grammaticus grammaticum, aut physicus physicum, etc. ». De Malo, Q. 4, a. 8. I(54 QÜAEST. LXXXI-LXXXni. Unde in forma, ad hoc quod dicitur: Qui in p< ccato iam non erat, non potuit peccatum transfundere in im posteri­ tatem . Dlst. Si traductio peccati originalis ini ■: J deberet esse a generante, tamquam in suo individual! ur personali statu considerato, cone. Si a generante tamq . i a fonte communis naturae posteritati comniunicand. subdlst. Supposito quod ablatio maculae in ipso, affecis f naturam speciei in quantum huiusmodi, eamque in primicondi­ tione restituisset, iterum cone. Supposito quo i iffecerit, non naturam communem qua talem, sed solum qua in hoc homine individuatam, id est, personam in quantum haec particularis persona erat, neg. Et explicatio patet x prae­ missis. Et ad hoc quod dicitur : nemo dat quod non habet : Dist. Si de re positiva sermo sit, conc., et nego suppositum. Si de defectu annexo rei quae positive communicatur, subdist. Si defectus cogitetur annexus dependenter a per­ sonali statu communicantis, conc. Secus, neg. Et potest aliquali illustrari exemplo, quo iuvetur intellectus : Ut si, per impossibile, facultas visiva fuisset radicitus corrupta in humana natura, et nihilominus forent aliqui individui praeternaturaliter visu donati. Nam illi, non obstante sua personali praerogativa, adhuc communicarent filiis a se genitis naturam caecitate affectam. Exemplum nunc applica in proposito, et cum proportione ratiocinare. Sic igitur apparet, nihil ex hac quoque parte obstare posse quominus, iuxta naturalem ac proprium sensum ver­ borum, dicta apostoli de vero ac proprie dicto peccato, ori­ gine transfuso, accipiantur. II. — Sed iam contra universalitatem propagationis obiicitur : Non in plures transit peccatum Adae, quam iustitia Christi. Ait enim apostolus: u. Sicut per unius delictum in « omnes homines in condemnationem, sic et per unius iusti« tiam in omnes homines in iustificationem vitae». Sed iustitia Christi non transit in universum genus humanum. Ergo nec peccatum Adae. DE PECCA!O ORIGINALI 165 Respondeo, negando maiorem. Ad rationem additam dico, sensum apostoli esse, quod sicut peccatum Adae tra­ ducitur in omnes qui ab Adam corporaliter generantur, ita gratia Christi in omnes qui ex Christo spiritualiter na­ scuntur per fidem et baptismum. Et in hoc est absoluta aequiparatio. Mune autem, corporalis generatio de Adam, ad totum humanum genus extenditur ; non ita spiritualis rege­ neratio Christo, et ideo comparatio non tenet, quod attinet d absolutam hominum universalitatem. » Ob hoc dictum est omnes et omnes. Neque enim qui generantur per Adam, iidem ipsi omnes per Christum regenerantur. Sed hoc recte dictum est, quia sicut nullius carnalis ge­ neratio nisi per Adam, sic spiritualis nullius nisi per Chn« stum. Nam si aliqui possent carne generari non per Adam, et aliqui generari spiritu non per Christum, non liquide "■omnes sive hic, sive ibi diceretur». Ita recte Augustinus, 1. i de pecc. mer. c. 15. Nec quemquam moveat, quod vers. 15 in apostolo legitur : « Si unius delicto multi mortui sunt, multo magis " gratia Dei et donum in gratia unius hominis lesu Christi « in plures abundavit ». Nam quod in vulgata vertitur, in plures, in graeco est, in multos, εις τούς πολλούς. Qui quidem mulli, tum hic, tum infra vers. 19, iidem sunt ac quos vers. 18 omnes dicit apostolus. « Possunt quippe in aliqua re omnes « esse qui pauci sunt. Sed multos habet generatio carnalis, << multos et spiritualis, quamvis non tam multos haec spi« tualis, quam illa carnalis. Verumtamen, quemadmodum « illa omnes habet homines, sic ista omnes iustos homines. « quia sicut nemo praeter illam hom , sic nemo praeter « istam iustus homo, et in utraque multi. Sicut enim per ino~ « bedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, « ita per unius obeditionem iusti constituentur multi ■. Sic iterum Augustinus, ubi supra. Nulla ergo de transfusione originalis peccati in univer­ sum genus humanum, remanet ratio dubitandi. III. — Sed iam ultimo loco veniunt argumenta quae I(56 QUAEST. LXXXI-LXXXUI. contra propagationis modum fiunt : quibus <-<»n ■ Pelagiani, tamquam contumelioso traducianorum cognom · itholicos olim prosequebantur ut refert Augustinus. 1. i imperf. c. lulian, n. 75, et 1. 3, n. 91. Dices enim primo : Illud quod per viam s propagatur. per originem carnis traducitur. Sed per 01· >··ι carnis traduci peccatum verum ac proprie dictum, oinn non inlelligitur. Respondeo in primis quod etiamsi non /oretur, adhuc adesset superius fidei lumen, a quo ita o-< rtissime edocemur. Ait enim apostolus quod per unum minem peccatum in hunc mundum intravit. Atqui non ( tuit ex uno homine humanum genus infici, nisi eo modo quo totum genus humanum ex uno homine processit. Hoc autem fuit per originem carnis. Ergo per originem carnis peccatum ori­ ginale in nos transit a primo parente, in quo omnes pecca­ vimus. Respondeo secundo, quod peccatum originale non afficit singulares personas nisi ratione naturae communis in nativi­ tate acceptae, uti saepe dictum est in superioribus. Oportet igitur intelligere propagationem eius ad modum propaga­ tionis naturae, quam utique necessario comitatur, usquedum personali iustificationis gratia in unoquoque purgetur. Nunc autem natura humana non aliter propagatur quam per seminis viam, effective quidem quantum ad corpus, di­ spositive autem quantum ad animam. Recte ergo, et conse­ quenter, eadem haec via ea esse intelligitur, per quam tra­ ducitur originale peccatum. Instabis : Oporteret animam esse ex traduce. Nam accidens non potest traduci, nisi traducatur eius subiectum. Sed subiectum peccati est anima. Ergo. Respondeo negando assumptum. Ad rationem additam: Dist. mai. Nisi traducatur subiectum, vel effective, vel saltem dispositive conc. Solum effective, neg. Nam alias, eadem ratione dicendum foret naturam humanam non vere propagari, eo quod ex traduce non est forma per quam per- DE PECCATO ORIGINALI I67 licitur. Sed hoc, quaeso, quis sapiens admittet? Quia etsi vitiu'·· seminis forma humana non educatur de potentia in actum, educitur tamen corpus huic formae proportio­ ns tum, cum hac forma contemperatum, et hanc formam exi: nEt sicut hoc sufficit ad veram traductionem naturae hum 1 1 ab uno in alium ,sic etiam sufficit ad traductionem pec< . nod afficit et comitatur naturam. Intuli /endum est ergo, propagari animam a semine, non qui ! m per effectivam productionem eius, sed per di­ spositio.; a materiae ei proportionatae et convenientis. Et i sese a Deo ita avertere, ut vel signate vel exercite in i > commuta­ bili ultimum sibi constituat finem. Und< diversitate status minime immutari potest formalis ratio . ■ itus culpae personalis, tametsi materialiter loquendo, i n in eodem verificaretur, uti suo loco dictum est. At v .. · peccatum originale nequit omnino concipi, seclusa hypo thesi supernaturalis rectitudinis qua fuit humana natur., primitus a Deo aucta. Est enim essentialiter originalis et gratuitae iustitiae destitutio, inducta per actum eius qui fons erat et principium naturae, aut cum supernatural! sanctitatis rectitudine propagandae, si in ipso fonte remansisset natura talis qualis a Deo erat instituta, aut cum illius privatione, si secus. Haec itaque dicta sint ut reatum culpae mortalis in ori­ ginali et personali peccato, non secundum univocitatem intelligas, sed secundum analogiam. Licet enim utrobique habeatur privatio gratiae tollens conversionem ad Deum finem supernaturalem, non tamen utrobique eadem exsistit privationis ratio. Hic reitas simplicis destitutionis ab ordine gratuitae iustitiae, ex capite naturae in omnia eius membra descendens : illic vero, personalis reitas positivae adhae­ sionis ad creaturam tamquam ad finem supremum, post­ posito Deo. Porro haec est radicalis differentia ex qua omnes aliae derivantur quoad utriusque peccati sequelas et effectus, ut ex hucusque disputatis satis constare videtur. EPILOGUS Ecce qui elongant se a te peribunt, perdidisti omnes qui furni.aut u>· abs te,-mihi autem adhaerere Deo bonum est P). Haec ultima praesentis tractatus conclusio sit ; in qua. post considerata tria suprema peccatorum genera, aequum est mentem reducere ad peccatum illud in quo perfecte et per prius generis ratio invenitur ; perfecte quoque et per prius continetur quidquid alia duo, vel perversitatis habent, vel poenalitatis causant. Et hoc est peccatum perso­ nale mortale, quod verbis praecitatis describitur, quantum ad deordinationem actus, quantum ad substantiam eius, et quantum ad irreparabilem miseriam quam inducit. Deordinatio peccati mortalis designatur cum dicitur . Qui elongant s* a te, siquidem ut ex praemissis constat, mo­ ralis perversitatis ratio in nullo alio esse vel concipi potest, praeterquam in deviatione a Deo vero fine ultimo humanae vitae. Est enim Deus, ipseque solus, totius moralitatis principium et terminus, ita ut tam repugnet concipere bonum vel malum morale, non intellecta convenientia vel discon­ venientia cum lege Dei ad seipsum omnia necessario diri­ gentis, quam repugnat concipere hominem, nondum intel­ lecta rationalitate. Quod si quandoque de bono vel malo morali loquimur secundum convenientiam vel disconvenien­ tiam ad naturam rationalem, hoc ideo est quia ipsam ratio(i) Psalm. LXXII, 27. 176 EPI LOG US nalem naturam apprehendimus secundum quod, sub ordine veri ultimi finis constituta, se tota involvit 1 pendentiaft ab eodem fine, necnon et a lege ipsum respi< i t. . Sed si talis fieret abstractio per quam totaliter et ab ' «■· removeretur divinae legis et proprii eius finis conceptus , il iam ex omni­ bus ad quae libido humana se extendit, «parere posset ut terminus deordinationis voluntariae, qui. tunc liberum arbitrium inveniretur in apice et fastigio 1 «linis, sibique ipsi regula foret, ac pro tanto a rectitudine -mi actus decli­ nare amplius non valeret. Vere igitur tota actus moralis malitia in « iongatione seu aversione a Deo reponi dicenda est. Ast impossibile sane est ut homo moraliter agens omni modo se subtrahat ab appe­ titu ultim1' finis, sed semper oportet ut de ordine moralitatis remaneat motus in bonum, quin possit unquam voluntas ipsam rationem mali in seipsa intendere. Et hac de causa, explicans Propheta modum quo anima voluntarie a Deo elongatur, addit : Perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Designat enim fornicatio ista substantiam actus peccati, qua homo contra debitum convertitur ad commutabile bonum, ac per hoc ipsum deviat a vero fine. « Si enim mens hominis «delectetur in spirituali coniunctione ad id cui debet con« iungi, scilicet ad Deum, et abstineat se ne delectabiliter «aliis coniungatur contra debitum divini ordinis, dicetur «castitas spiritualis secundum illud 2 Cor. XI-2 : Despondi «.enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Si autem « delectabiliter contra debitum divini ordinis coniungatur « mens quibuscumque aliis rebus, dicetur fornicatio spiri«tualis, secundum illud lerem. III-i : Tu autem fornicata « es cum amatoribus multis » (x). Sed fornicatio ista ducit ad interitum et perditionem absque remedio, et ideo dicit : Omnes qui elongant se a te peribunt, perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Quomodo (1) S. Thom., 2-2, Quaest. 151, a. 2. »77 BPI LOGOS peribunt, et quando perdentur? Cum non dabitur amplius locus poenitentiae qua voluntas aberrans sese rectificat circa ultimum finem, quod erit in termino viae. Et hinc necesse erit consequi extremam miseriam hominum qui a prim i Bonitate immobiliter aversi, et a vera vita perpetuo exclusi, obstinate adhaerebunt indebito fini a quo pendebat perditio eorum, et consequentes poenas desperato animo semper refugient. Haec est mors aeterna, hic remorsus pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, qui in Scripturis metaphorice vermis nominatur, secundum illud Isai. LXIV-24: Veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. Et egredientur et videbunt cadavera vi­ rorum qui praevaricati sunt in me : vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. E regione vero ponitur in prophetia illud in quo absoluta hominis felicitas consistit : Mihi autem, inquit, adhaerere Deo bonum est. Et ideo certe bonum adhaerere Deo, quia ipse solus est Bonum per essentiam, a quo omnia, per quem omnia, in quo et ad quem omnia. Ipse cuius voluntas, su­ prema et imparticipata regula honestatis est, a cuius etiam ordine nemo vel leviter absque iactura rectitudinis se sub­ trahere potest ; unde et scriptum est : Doce me facere volun­ tatem tuam, quia Deus meus es tu, spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam (l) Ipse demum altissimum obiectum circa quod in futura vita perfectissima erit operatio, eaque annexam habens ut connaturalem proprietatem delectatio­ nem purissimam, in qua nimirum nihil miscebitur quod a delectatione alienum sit, nihil turpitudinis, nihil pertur­ bationis, nihil defatigationis. Et ratio est quia ·< delectatio « perficit operationem sicut pulchritudo iuventutem, est « enim quidam decor operationis ipsa delectatio .. Ipsa autem «operatio perfecta, beatitudo est: obiectum autem altissi(1)‘Psalm. CXLII-10. Billot - De personali et originali peccato. 19 t78 EPILOGÜS «mum. Deus est, delectatio autem purissima est spiri«tualis delectatio, ut in decimo Ethicorum probatur. Et «ideo in littera dicitur quod Deus rectarum voluntatum «finis est, et charitas, et bona delectatio, . t beatitude : «ita tamen quod Deus ultimus finis sit, el béatitude cha«ritatem et delectationem complectens sit sicut finis sub «fine, coniungens ultimo fini » i1). Quae igitur cum ita sint, manifestissinu apparet unum esse verum et summum hominis malum quod est peccatum, et post peccatum commissum, unum remedium quod est poenitentia, antequam veniat dies immobilitatis nostrae, in qua, si cecideret lignum ad austrum aut ad aquilonem. in quo­ cumque loco ceciderit, ibi erit.(i) (i) S. Thom, in II, D. 37, q. i, a. 2. INDEX Prooemium P»R· 5 PARS PRIMA DE PECCATO MORTALI OAPUT PRIMUM. — De actu peccati............................ pag. 13 Quaest. 71. — De ratione seu definitione eius . ... Quod in moralibus bonum et malum contrarie opponuntur......................................................» 14 Quod ad rationem peccati duo concurrunt; sub­ stantia actus, et defectus rectitudinis ...» 18 Quod privatio debitae rectitudinis actui morali inest, in quantum caret commensuratione ad regulam legis aeternae per dictamen con­ scientiae voluntati applicatam . ...» 21 Quod malum morale nec esse nec concipi ullo modo potest, abstractions facta a lege Dei et fine quem respicit lex divina, et quod peccati philosophici notio est metaphysics repugnans . » 26 Quod lex Dei quaedam prohibet intentione pri­ maria, quaedam vero intentione secundaria lanium ; et quod ideo, quidam actus dicuntur mali in quantum sunt contra legem, alii in quantum sunt praeter................................. » 33 Thesis I. — Peccatum mortale ex parte sub­ stantiae actus convenienter definitur, dictum vel factum vel concupitum contra legem ae­ ternam. Ex parte vero defectus seu priva­ tionis, aversio a Deo fine ultimo per volun­ tariam conversionem ad bonum commutabile. » 39 I So INDEX Corollarium. — Ergo in mortali fircrato ali­ quid considerari debet ut material· , t aliquid ut formale. Ut materiale quidem, quatenus homo se convertit ad id quod est extra ordim m. finis, indebito modo fruens creatura. Ut formal·· ecro, quatenus ita ad creaturam convertit» > ut a Deo sese avertat, in commutabili bona suum ultimum finem constituens . . pag. ,|j Quaest. 72-73. — De distinctione peccatorum Thesis II. — Peccata specie distinguuntur ex parte actus voluntarii potius quam ex parte inordinationis in peccato exsistentis, s< eun­ dum obiecta moraliter mala ad quae pcicans convertitur............................................... » 46 Thtsis III. — Non omnia peccata mortalia sunt inter se paria, sed dantur alia aliis gra­ viora, sive ex genere suo, sive ex circumstantiis intra eamdem speciem aggravantibus, sive demum ex maiori intensione voluntatis » 56 Quaest. 74, sq. — De subiecto et causis peccatorum . 0 6i CAPUT SECUNDUM. De his quae actum peccati con­ sequuntur ..................... Quaest. 85. — De corruptione boni naturae . ...» 65 Quaest. 86. — De reatu culpae et macula peccati . . » 67 Thesis IV. — Reatus culpae seu peccatum ha­ bituale, formali quidem significatione dicit statum culpabilitatis et aversionis a Deo, qui per actum peccandi inducitur. Signifi­ catione vero materiali in praesenti ordine naturae elevatae, dicit privationem gratiae sanctificantis prout dependentem ab actu voluntario qui praecessit et imputabiliter ad­ huc in esse perseverat............................. » 68 Thesis V. — Macula peccati est re idem cum culpa habituali, sed ratione ditfert, et ideo du­ pliciter potest peccatum auferri, vel per modum ablutionis maculae ut fit in baptismo, vel per modum remissionis culpae ut in sacramento poenitentiae................................................ » 73 Quaest. 87. — De reatu poenae..................................................... » 74 De ratione poenae in generali.................................. » 75 De poena concomitante etpoena inflicta » 7b I N HEX 181 Os poena quae infligitur in remedium salutis, ct ea quae est ex pura iustitia in vindictam violationis ordinis ....... pag. 78 Ο, poena inflicta futuri saeculi, prout in poe­ nam damni et poenam sensus dividitur » 80 I HEsis VI. — Omne peccatum inducit reatum poenae proportionatae pro futura vita in foro Dei....................... ...» 83 Thesis VII. — Omne et solum peccatum mor­ tale per se inducit reatum poenae aeternae quae etiam est duplex: poena quidem damni re­ spondens inordinationi aversionis a vero ul­ timo fine, et poena sensus respondens inor­ dinationi conversionis ad indebitum finem. Porro aeternae punitionis ultima ratio est aeterna permanentia moralis inordinationis in humana voluntate, quae post mortem circa ultimum finem amplius flexibilis non est, sed in eo fine cui in instanti mortis ad­ haerebat, immobiliter ac necessario ex rei natura obfirmatur..........................................» 85 Corollarium. — Licet in iustificatione impii remissio culpae necessario inferat remissionem reatus poenae aeternae, nihil tamen prohibet quin post iustificationem adhuc remaneat reatus poenae temporalis............................ » 102 PARS SECUNDA DE PECCATO VENIALI quaest· 88-89 — Introductio. ... pag· 107 Thesis VIII. — Per lignum, fenum, et stipu­ lam, quae 1 Cor. III-12 dicuntur iuxtaponi fundamento spiritualis aedificii, intelligi de­ bent peccata venialia. L ude recte damnata est in Baio propositio asserens nullum pec­ catum esse ex natura sua veniale, sed omnem culpam mereri poenam aeternam ...» 107 Thesis IX. — Peccatum veniale, si etymon vocis attendatur, nihil aliud est quam pec­ catum ex sese reparabile. Si autem attendatur ÏDENX ultima ratio impositionis nominis, est actus moraliter malus qui non tollit principium ordinis per aversionem a Deo, et pro tanto dici debet praeter potius quam contra legem aeternam, sive sit venialis ex genere suo, sive ex imperfectione actus tantum . pag. jq Corollarium. — In angelo peccatum veniale omnino esse non potest ; sed nec potuit esse in homine quamdiu per gratuitum originalis iu­ stitiae donum inferiora sub superioribus infal­ libili ordine continebantur............................... » 121 Thesis X. — Peccatum veniale habituale est ipse peccati actus, prout imputabiliter per­ manens denominat hominem reum cuiusdam deviationis extra et praeter ordinem veri ultimi finis. Coniunctum cum mortali partici­ pat eius irreparabilitatem, et per accidens ha­ bet in inferno poenam aeternam. In iusto autem est simpliciter et absolute ab intrinse­ co auferibile, poena expiandum temporali tantum.................................................................. » 127 PARS TERTIA DE PECCATO ORIGINALI Quaest. 81-83. — Introductio................................................... PaH· *33 Peccatum naturae, quid ?.......................................... " *34 Actus peccati naturae, a capite iuridico, an a capite naturae simpliciter et sine addito ? «139 In capite naturae, quo sensu omnes posteri pec­ casse dici possint ?............................................. » Μθ Thesis XI. — Est peccatum originale, veram ac propriam peccati rationem habens, quod ab Adam in omnes traducitur, qui per viam se­ minis ex eo generantur.................................... » *53 Thesis XII. — Peccatum originale est essen­ tialiter destitutio iustitiae originalis, prout dependens a voluntario actu protoparentis qui fons fuit et principium naturae. Et quia in iustitia originali aliquid se habebat ut formale, i. e. gratia radix charitatis, et ah- INDEX Epilog us quid ut materiale, i. e. ipsi charitati anne­ xum integritatis donum quo inferior pars sub dominio rationis continebatur, in peccato quoque originali eadem distinctio attenditur : hinc quidem formale, i. e. privatio gratiae et charitatis per quam voluntas subdebatnr Deo; inde vero materiale, i. e. concupiscentia, sive privatio vigoris quo sub voluntate ipsa frenabantur aliae omnes animae vires . . pag. De subiecto peccati originalis............................... » De poenis eius...................................................» ............................................................................. 169 ι·?2 173 <75