PONTIFICIA UNIVERSITAS GREGOR! DE ECCLESIAE SACRAMENTIS COMMENTARIUS IN TERTIAM PARTEM S. THOMAE AUCTORE LUDOVICO BILLOT S. I. TOMUS PRIOR COMPLECTENS QUAESTIONES DE SACRAMENTIS IN COMMUNI DE BAPTISMO, CONFIRMATIONE ET EUCHARISTIA EDITIO SEPTIMA aucta et emendata ROMAE APUD AEDES UNIVERSITATIS GREGORIANAE IN PIAZZA DELLA PILOTTA M. DCCCC. XXXI PATAVII - TYPIS SEMINARII PROOEMIUM considerationem eorum quae pertinent ad my­ steria Verbi incarnati, considerandum est de Eccle­ siae sacramentis, quae ab ipso Verbo incarnato efficaciam habent, et ab eodem, curandis originalis et actualis pec­ cati vulneribus fuerunt instituta. De qua re notissima exstat Evangelii (Luc. X, 30-35) parabola, ubi homo quidam descendebat ab Jerusalem in lericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliave­ runt eum, et plagis impositis, abierunt semivivo relicto. Hac enim similitudine originalem lapsum describi omnino indubium est. Et nota in primis accuratam in omnibus dicendi rationem. Homo iste est Adam, totius humani generis pater et caput, in quo omnes peccaverunt. Civi­ tas lerusalem est primitivus innocentiae status, a cuius beatitudine delapsi in hanc mortalem miseramque vitam devenimus, quam bene etiam sub lunae vocabulo urbs lericho designat, variis videlicet defectuum laboribus vi­ cissitudinibusque semper incertam. Latrones quoque, dia ost P 6 PROOEMIUM bolus et angeli eius sunt intelligence, in quos incidit homo, cum descendebat et quia descendebat ; nisi enim a Deo per consensum intus recessisset, nihil nocuisset tentatio quae foris agebatur. Denique spoliatio illa et crudelium impositio plagarum, amissionem originalis iustitiae sub oculis ponit. Quod statim intelliget quisquis considerabit, magnum illud innocentiae donum duo contulisse. Primo quidem elevabat hominem ad finem transcendentem om­ nes naturae vires, deinde continebat partem inferiorem sub perfecto rationis imperio, et sic impediebat concupi­ scentiae defectum qui alias ex naturae principiis sponte exoritur. Privatio ergo gratiae originalis, spoliationis ra­ tionem habuit, secundum quod abstulit ordinem ad finem supernaturalis beatitudinis, sed habuit rationem vulneris, secundum quod originali innocentia subtracta, ipso facto sublatum est id quo natura in suo etiam ordine perficie­ batur: inde enim secuta est maxima illa infirmitas quam ad naturalis legis observationem experimur, dicente Apo­ stolo: « Ego autem carnalis sum, venumdatus sub pec« cato ». Et iterum : 4 Video aliam legem in membris < meis repugnantem legi mentis meae et captivantem « me in lege peccati quae est in membris meis. Infelix < ego homo 1 Quis me liberabit de corpore mortis « huius ? » 0). Quare theologi ex praesenti parabola modum loquendi desumentes consueverunt dicere, homi­ nem fuisse per culpam originalem spoliatum gratuitis et vulneratum in naturalibus (z); quod aliis etiam verbis Tridentinum Concilium expressit docens, liberum arbitrium (1) Rom. VII, 14-24. (2) Cf. Suarez, de peccatis. Disp. 9, Sect. 5, n. 7. PROOE.MI UM 7 in homine minimi tu>n et inclinatum (l). Et circa genus humanum r - quidam sic agebatur. Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet ea dem via, et viso illo, praeterivit. Similiter et levita. cum esset secus locum, et videret eum, pertranslit. Sacerd··. et levita qui, viso saucio, praetereunt, nihil aliud sunt quam sacerdotium et ministerium antiqui illius Testa menti, per cuius caeremonias et praecepta, languentimundi vulnera monstrari potuerunt, curari vero non po­ tuerunt, quandoquidem «impossibile est sanguine tauro«rum et hircorum auferri peccata». Et certe, advenerat Lex, advenerant et Prophetae, nec usque modo inventae fuerant unctiones sanitatis ((i) 2). « Erant in lege figurae un­ ctiones, ait Bonaventura in prooemio commentarii super « IV Sententiarum, sed non erant sanativae, quia morbus «erat lethalis, et unctio erat superficialis. Unde Aposto«lus dicit, Heb. IX, quod non poterant sacramenta legalia «iuxta conscientiam perfectum facere servientem, solum«modo in cibis et potibus et iustificationibus carnis. Quia « ergo ungebant carnem, et vulnus lethale erat in mente, «ideo non poterant curare. Ideo clamabat Isaias et di« cebat: I7ulnus et Uvor et plaga tumens non est circum« ligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. Ad hoc « ergo quod aliquis faceret unguenta sanitatis, necessa«rium erat quod afferret unctionem spiritualem et vir« tutem vitalem; hic autem fuit Christus Dominus. Dum «enim mortalitatem nostram univit vitae, et ille qui vita (i) Sess. 6, cap. i (Denzinger, 793). (») Eccli. XXXVIII-7. PROOEMIUM « erat mortuus est, facta est confectio in qua et per quam « mortuus reviviscitur, et ex morte ipsius sacramenta * habent vivificandi efficaciam». Pulchre autem in fine evangelicae parabolae hic modus nostrae redemptionis atque sanationis describitur. Abeuntibus enim sacerdote et levita ludaico, ecce tandem venit secus vulneratum Samaritanus ille alieni­ gena, qui cum in forma Dei esset, et minime rapinam arbitraretur esse se aequalem Deo, propter nos homines et propter nostram salutem descendens de caelis, vitae praesentis iter arripuit. Venit, inquam, secus eum, et vi­ dens eum misericordia motus est, quando formam servi accipiens et |habitu inventus ut homo, « compassionis no« strae susceptione finitimus, et misericordiae factus est « consolatione vicinus » i1). Ast, nequaquam sterili quo­ dam miserationis affectu contentus esse poterat. Unde, appropians alligavit vulnera eius, infundens oleum et vinum, et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius egit. Iumentum eius est caro in qua ad nos venire dignatus est, et in hoc iumento sau­ cium imposuit, cum peccata nostra ipse pertulit in cor­ pore suo super [lignum. Alligamenta quoque vulnerum, infuso oleo et vino, sacramentorum remedia significant, quae contra peccati plagas Deus incarnatus instituit. Denique stabulum est Ecclesia praesens, quam idem ipse fundavit in terris, ut in ea reficerentur viatores de pere­ grinatione hac in aeternam patriam redeuntes. Cum autem non vacaret Samaritano huic diu degere in terris, sed illuc ei redeundum esset unde descenderat. (>) Beda, I. 3 in Lucam, c. 10 (P. L. 92, 469). PROOEMIUM ideo altera die, qu nem suam, ad Patrem iamiam ascensurus, hominum quem ineffabili charitate a morte eripuerat, fidelibus curatori bus commendare non omisit. Et protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : curam illius habe, et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero, reddam tibi Stabularius hierarchia est apostolica quam super Eccle­ siae stabulum Redemptor discessurus constituebat Duo item denarii ad omnem usum reddendae et consumman­ dae sanitatis sufficientes, doctrina sunt Evangelii et No­ vae Legis sacramenta dispensanda, de quibus Matth. XXVIII-19: « Euntes... docete... baptizantes... in nomine Fa« tris, et Filii, et Spiritus Sancti » : omnium enim sacramen­ torum ianua et initiatio est baptismus. Ac demum, su­ premis hisce commendationibus factis, caelestis Samarita­ nus disparuit; nam, « videntibus illis, elevatus est et nubes «suscepit eum ab oculis eorum» i1). Proficiscens tamen pollicebatur se certo certius reversurum : ego, inquit, cum rediero. Imo vero, ipso instanti quo caelorum pene­ trabat sublimia, dum adhuc discipuli oculos tenerent in altum defixos, pollicitationem suam ore angelico iterum iterumque confirmatam volebat per haec verba : « Viri «Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic lesus «qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemad«modum vidistis eum euntem in caelum». Utique sic veniet, ut completa curatione, redemptos suos accipiat ad seipsum ; ut ubi est ipse, et nos simus cum eo, beatitudinis eius participes. Ideo Ambrosius, 1. 7 in Lucam : «Quando reverteris, Domine, nisi in iudicii die? Nam (>) Act. 1-9. PROOEMIUM ΙΟ < licet ubique sis semper, et stans in medio nostrum non < cernaris a nobis, erit tamen tempus quo universa caro « te aspiciat revertentem. Reddes ergo quod debes. Beati «quibus es debitori Utinam nos simus idonei debitores; « utinam quod accepimus, possimus exsolvere, nec nos «aut sacerdotii aut ministerii munus extollat! Quomodo reddes, Domine lesu?... Reddes... cum dicis: Euge serve « bone, quoniam super pauca fidelis fuisti, super multa «te constituam * (P. L. 15, 1720). Sic igitur sacramenta Novae Legis a Verbo incar­ nato efficaciam habentia, et a ministris eius in stabulo Ecclesiae dispensanda, quaedam sunt medicamenta quae curationi hominis adhibentur, donec in fine mundi caele­ stis Samaritanus iterum veniat. De quibus nunc dicere propositum nostrae intentionis est, ut eorum veritas, ne­ cessitas, virtus atque intimae rationes perspectae fiant, ac per hoc, inanes falsi nominis scientiae oppositiones pro posse nostro excludamus. Irrident enim sacramenta nostra rationalistae increduli, quasi Deo et homine indi­ gna; irrident fidem qua credimus divinam virtutem sub tegumentis rerum tam vilium secretius operari salutem. Quos suo iam tempore, hisce verbis multa consideratione dignis carpebat Tertullianus: «Nihil adeo est quod tam « obduret mentes hominum, quam simplicitas divinorum « operum quae in actu videtur, et magnificentia quae « in effectu repromittitur ; ut hic quoque, quoniam tanta « simplicitate, sine pompa, sine apparatu novo aliquo, de« nique sine sumptu homo in aquam demissus, et inter « pauca verba tinctus, non multo vel nihilo mundior re«surgit, eo incredibilis existimetur consecutio aeternita-« tis... Proh misera incredulitas, quae denegas Deo pro- PMOORMÏUM «prietates suas, simplicitatem et potestatem! Quid rgo? «Nonne mirandum et lavacro dilui «magis credendum, si quia mirandum '-st, idcirco n< n «creditur. Qualia enim decet esse opera divina ni «super omnem admirationem ? Nos quoque ipsi mi«ramur, sed quia credimus. Caeterum incredulitas nn « ratur, non credit; miratur enim simplicia quasi vana, « magnifica quasi impossibilia» (*). Et hos oportebit r< darguere. Non tamen in sola confutatione adversariorum fidei stat huius summa doctrinae; imo vero, altior praefigitur scopus, et fructus promittitur praestantior: ut scilicet in rerum divinarum cognitione semper magis magisque pro­ ficientes, sciamus « quae sit spes vocationis eius, et quae «divitiae gloriae haereditatis eius in sanctis, et quae sit «supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credi « mus, secundum operationem potentiae virtutis eius, *quam operatus est in Christo, suscitans illum a mor* tuis, et constituens ad dexteram suam in caelestibus, * supra omnem principatum et potestatem, et virtutem, «et dominationem, et omne nomen quod nominatur non «solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro» (2). Nunc enim declaranda veniet ratio altissima secundum quam adhibetur nobis medicina redemptionis. Nunc apparebit praestantia sacerdotii Christi, qui semel iureiurando Dei constitutus, usque in finem manet per operis sui vicarios sacra administrans. Nunc in eodem Christo evidentius elucebit capitis dignitas super omnem Ecclesiam inde ab (i) Tertull. de baptismo, c. a (P. L. i, iaoi). (’) Eph. I, 18-21. ÏS PROOEMIUM initio mundi, dum diversus exponetur modus quo in ge­ nere humano fuit principium gratiae : quoad nos scilicet, et quoad antiquos qui eius adventum praecesserunt. Nunc in conspectu erit Ecclesia Novi Testamenti per sacramentales characteres in varios distincta ordines, proce­ dens contra diabolum terribilis ut castrorum acies ordi­ nata. Nunc demum plenior acquiretur notio ipsiusmet verae Christi Ecclesiae cui Romanus praesidet episcopus, quatenus innotescet qualiter principia illa sanctitatis quae sacramenta dicuntur, ei soli sunt propria, etsi possint etiam foris valide ministrari ; in quo quidem praefigurata noscuntur per fluvios qui egrediebantur e loco voluptatis ad irrigandum paradisum, et semper erant paradisi, quamvis extra eius fines egressi ad terras circumvicinas pervenirent (Genes. II, 10-14). Caeterum, prima nostra consideratio erit de Sacra­ mentis in communi ; altera, de unoquoque sacramento­ rum in speciali. DISPUTATIO PRAEVIA DE SACRAMENTIS IN COMMUNI DE SACRAMENTIS IN COMME NI Qua est. LX-LXV. Circa sacramenta in communi, quinque sunt consideranda. Primo, quid sit sacramentum, (Quaest. 60). Secundo, de ne cessitate sacramentorum, (Quaest. 61). Tertio, de eorum effecti­ bus, (Quaest. 62-63). Quarto, de causis eorumdem. (Quaes?. 64). Quinto, de numero, (Quaest. 65). Quaest. LX. QUID SIT SACRAMENTUM. Praemittenda est integrae disputationi notio sacramenti, sci­ licet definitio nominalis, ut sciatur quid nominis. Et quia hoc nomen sacramentum multiplices habet acceptiones, primum om­ nium determinandum est, de quo genere sacramentorum nunc sit sermo. Si enim Scripturae et Patrum usum attendas, non uno sensu adhibitam vocem invenies : nec simpliciter univoce, nec omnino aequivoce, sed magis analogice, analogia illa quam attributionis vocant. Dicitur autem attributionis, quando datur unum analogum princeps in quo solo forma per nomen significata intrinsece inext. sed propter ordinem quem alia habent ad ipsum, attribuitur eis eadem denominatio; sicut a sanitate quae est in animali denominatur sanum, non solum animal quod est sanitatis sub- i6 QUAEST. LX. iectum, sed dicitur medicina sana in quantum est sanitatis effectiva, diaeta vero in quantum est conservativa eiusdem, at­ que ita porro. Eodem igitur pacto quo sanum dicitur analogice de multis, sic et sacramentum, cui nomini respondet apud Grae­ cos vox mysterium. Scilicet, impositum est hoc nomen mysterium a voce pew, ad significandum aliquid occultum in divinis quod superat na­ turale lumen rationis : sive illud sit in ipso Deo, ut Trinitas personarum, sive sit in creatura prout cum Deo arcana quadam et supernaturali unione coniuncta, puta unione personali quae consideratur in Christo, vel unione gratiae et gloriae quae con­ sideratur in sanctis. Haec est propria ratio nominis, sicut cum Matth. XIII-ii dicit Christus discipulis: Vobis datum est nosse mysteria regni caelorum: vel cum Eph. III-9, de incarnatione loquens Apostolus ait : Illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti (του μυστηρίου) absconditi a saeculis in Deo ; et ite­ rum i Tim. III-16: Manifeste magnum est pietatis sacramentum (μυστήριον) quod manifestatum est in carne, apparuit angelis, praedicatum est Gentibus, etc. — Nunc autem ex consequenti, mysterii nomen attribuitur tanquam analogis minoribus, iis rebus quae ad divina arcana habent aliquem ordinem, vel signi, vel causae, vel quamcumque aliam habitudinem. Mysterium enim dicitur de figuris, parabolis, et similitudinibus sub quibus in Sacra Scriptura res divinae nobis revelantur (Dan. II-18, Apocal. I-20). Dicitur maxime de caeremoniis seu signis ad cultum Dei institutis quibus homo Deo consecratur et supernaturalem quamdam cum eo consequitur unionem. Quo sensu legimus in i Cor. IV-i : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Quo etiam sensu frequens est apud profanos scriptores, mysteriorum mentio. Cum enim de mysteriis Dianae vel Cereris vel Bacchi loquebantur, intelligebant profecto signa quaedam seu caeremonias initiatorias per quas, ut ipsi opinabantur, arcanam cum numine unionem con­ trahebant (!). (·) Cf. Tertull. de praescript. c. 40 (P. L. 2, 54-55)· porro ιη\ agud Latinos. Sacrani quod est sacrum. n ab eo quod est occultum ; et cum res sat rat maxime secreta, non mirum si utrimque vocabulum in eamdem conveniat significat ", praeter alias acceptiones vocis sacramentum, eminent ill >.......... " m sterii vocabulo pro­ prias esse diximus. Invenitur enim dictum, tam de re quae in se continet aliquid impervium rationi, quam de quolibet signo symbolico arcanorum divinorum, specialiter vero, de eo quod significando divina, hominem sanctificat, eumque initiat ad actio­ nes sacras in quibus consistit cultus Dei (l). In praesenti autem disputatione sumitur sacramentum iuxta hanc ultimam acceptionem, pro aliquo signo sanctificationis (2); cui quae notae conveniant, enucleatius nunc est declarandum (;l). (") «Sacramentum duobus modis dicitur. Aliquando enim sacra «mentum dicitur sacrae rei signum, velut in baptismo exterior ablutio, «quae interiorem significat emundationem. Aliquando dicitur sacramen« tum, quasi sacrum secretum, velut sacramentum incarnationis, et huius * «modi ». Hugo a S. Victore, de Offic. eccles. 1. i, c. 12 (P. L. 177, 388 1. (’) Signa, inquit Augustinus, epist. 138, n. 7, «cum ad res divi«nas pertinent, sacramenta appellantur > (P. L. 33, 527)· Et ia serni. 272 (P. L. 38, 1247): «Ista (sacramenta corporis et sanguinis Christi) «ideo dicuntur sacramenta, quia in eis aliud videtur, aliud intelligitur ·. Et contra Faustum, 1. 19, n. 16 (P. L. 42, 356): «Quid enim sunt aliud «quaeque corporalia sacramenta, nisi quaedam quasi verba visibilia, «sacrosancta quidem, verumtamen mutabilia et temporalia ?>. (*) Notandum quod in praesenti, nihil aliud quaeritur quam notio seu definitio nominalis sacramenti : quid nimirum per hoc nomen sacra­ mentum, cum de sacramentis seu veteris seu novae legis sermo est, intelligatur. Neque enim praesentis quaestionis scopus est demonstrare, esse revera sacramenta quibus conveniant omnes notae mox enume­ randae, utputa, sacramenta vere a Deo instituta, vere sanctificantia, vere conferentia gratiam aut aliam consecrationem qua arcano mod·· Deo coniungimur. Sed hoc est obiectum posteriorum demonstrationum, quae non in his quae nunc dicuntur, suum fundamentum habebunt. Et simile est, cum in theodicea initium sumitur a nominali notione Dei, id est, causae incausatae a mundo distinctae, a qua pendet rerum universitas. Non ibi basis est super quam superstruuntur posteriores De Ecclesiae Sacramentis. Tomo I. QVAEST. LX. ' cramenta sunt quaedam signa caeremonialia, practica, sanctificationis humanae. Cum sacramenta de quibus mine loquimur, signa sanctifiW· nis dicimus, oportet in primis subintelligere tres conditiones. Trima est ut sint signa significantia, non qualicumque modo, sed per similitudines rerum sensibilium, nam, ut dicit Augusti­ nus, epist. 98 ad Bonif. n. 9 (P. L. 33, 364): «Si enim sacramenta, '< quamdam similitudinem earum rerum quarum sacramenta sunt, ·< non haberent, omnino sacramenta non essent».Et ideo, id postu­ latur in sacramentis, ut sanctificationem quam significant, quasi sub oculis ponant in quodam symbolo externo atque visibili. — Al­ tera quoque conditio est legis institutio, a qua sacramentale signum habere debet ut ad publicum Dei cultum pertineat. Etenim de iis sacramentis nunc nobis sermo est, quorum celebratio vel susceptio est actus latriae, et exercita protestatio submissionis ad Deum secundum specialem ritum alicuius religionis (1). — Tertia demum conditio est significatio practica sanctificationis cuiusdam arcanae, qua homo Deo fini supernatural! aliquo modo coniungatur. Quod enim ad sacramenti rationem prout nunc de sacramentis loquimur, non sufficiat significatio mere speculativa, ex communi omnium intellectu satis superque constat. Nam quisquis cogitat sacramenta religionis constitutiva, eo ipso intelligit signa quaedam sacrantia et sanctificantia, id est figurantia demonstrationes de eo quod vere exsistat Deus, sed est tantum expli­ catio nominis, ut sciatur quid sit illud de quo procedit disputatio, et esse debet argumentorum conclusio. Simile, inquam, est in praesenti, nisi quod definitio nominalis Dei simplici notione constat, at non ita de­ finitio sacramenti : tum quia sacramentum est ens artificiale in quo plura inveniuntur per accidens coniuncta, tum quia pluribus modis dicitur, ut supra praemissum est, et ideo magis obscurum est, quidnam impor­ tetur per nomen sacramenti, prout nunc de sacramentis loquimur. (») S. Thom. 2-2, q. 89 in prooem. sanctitatem ut qu < per ipsummet conferri. Rursus, nemini dubium ··■ ■|’,’n sanctificatio ista it quod nudum natui te ord sanctitas in praesent ipsum sacramenti nomen ,r’ canas, quae naturali rationi minime sunt perviae. Sed nunc ulteriu ctiticatio in actuali ordine providentia scilicet de sanctifii il gem, vel de sanctificatione externa et figurativa quae fuit pr Veteri Testamento. — Sanctificationem interiorem dico eam, quae cum habeatur formaliter per gratiam habitualem et infusas virtutes, ordinat hominem ad vitam aeternam, capacem eum efficiendo communicandi cum Deo in Dei beatitudine. Et hanc nobis Christus Redemptor attulit, iuxta illud Ioan. I-17 : «Quia « Lex per Moysen data est, gratia et veritas per lesum Chri« stum facta est». — Sanctificationem vero legalem dico illam quae ad praecedentem referebatur ut figura ad figuratum, quam vocat Apostolus ad Heb. IX-io, iustitias carnis usque ad tempus correctionis impositas. Cum autem asseritur antiqui foederis pro­ pria, non sic est intelligendum quasi non fuisset vel ab initio facta potestas hominibus filios Dei fieri ; nam et in veteri lege interiorem gratiam ex Christi meritis concessam luculenter osten­ dit idem Apostolus ad Heb. XI. Verum etsi Patres V. T. fuerint intus in anima participes gratiae sicut et nos, externe tamen et legaliter ad statum illum pertinebant in quo non erant nisi umbrae et figurae propheticae futurorum bonorum. De qua re aptum forsi­ tan exemplum invenies in uxoribus morganaticis regum, quae cum in conscientia vere et proprie uxores sint, in foro nihilominus ex­ terno quoad effectus civiles uxores non censentur. Et hoc ideo luit a Deo provisum, ut innotesceret Christus tanquam auctor et principium totius gratiae post Adae praevaricationem ; itemque ut servaretur ordinis pulchritudo in reductione humani genens ad ultimum supernaturalis beatitudinis finem, dum primo prae­ cessit umbra in Lege, postea secuta est veritas in Evangel io. QVAgST. t.X. veniat plena fruitio in resurrectione mortuorum. Quare hJibus duplex est respectus distinguendus, prout 1 l’iii’H . vel ut incorporati sub hierarchia V. T., et hoc r-'< ’ο ru.n erant in regno Christi, sed in vestibulo et praepar.itione eius, propheticis figuris inhaerentes; vel ut evocati ad ad< rna invisibiliaque bona, ex venturo Christo in quem credendo et sperando tendebant, supernaturalem gratiam recipientes, et hoc modo in regno Christi erant, pertinebantque ad eius Eccle­ siam. Unde tandem sanctificatio propria antiquorum fuit sancti­ ficatio mere figuratis ex vi Legis, cui tamen concomitanter ade­ rat, uti infra suo loco explicabitur, sanctificatio gratiae (*). Sumendo itaque sanctificationem sensu largissimo, prout abstrahit a quacumque determinatione sanctitatis internae vel iigurativae, sic de ratione omnis sacramenti est ut practice san­ ctificationem significet. Nam et sacramenta vetera virtute sua conferebant quamdam sanctitatem legalem, puta aggregationem ad populum electum Dei, mancipationem ad aliqua sacra mini­ steria, purgationem a variis irregularitatibus divino iure intro­ ductis, aliaque his similia per quae vera sanctitas a Christo Redemptore afferenda praefigurabatur. Ideoque in primis sta­ tuendum est, sacramentum in communi esse quoddam signum ·. ·π; , (*) Haec prae oculis habenda sunt, ut omnino satisfiat difficultati rationalistarum obiicientium nihil in Veteri Testamento de futura vita et beatitudine caelesti, ac spe resurrectionis inveniri. Nam certe, nequa­ quam hoc concedendum est nisi quoad libros proprie legales qui con­ tinentur in Pentateucho; praeter quos aderat populo Judaeorum antiqua traditio maiorum, et ministerium propheticum, et spiritualis intellectus Legis quem certo certius Doctores et Magistri assequebantur. Quod autem in legalibus libris nihil litteraliter de futura beatitudine traditum sit, ratio est quia homines non ordinabantur ad futura bona in vi ve­ teris legis. Verumtamen, «quamvis lex vetus non sufficeret ad salvan«dum homines, tamen aderat aliud auxilium simul cum lege, per quod « salvari poterant, scilicet fides Mediatoris». Porro, quicumque in statu veteris Testamenti, habentes charitatem et gratiam, principaliter exspe­ ctabant promissiones spirituales et aeternas, secundum hoc perlinebat ad legem novam. Ita S. Thom. 1-2, q, 98, a. 2, ad 4'"“, et infra, q. 107, a. i, ad 2um. QUID SIT SACRAMENTUM caeremonia/e, ùracticum, sanctificationis hominum, km in huius notionis gen ile convenire possunt Mm antiqua quam nova sacramenta. Verum notanda sunt diligenter singula. — Nam per hoc quod sacramentum dicitur signum caeremoniale, distinguitur ab omnibus sigrrs return divinarum, quae vel non sunt in seipsis sacra, uti v. g. · ·;»’;.<··; creaturae sensibiles invi­ sibilia Dei repraesentantes; vel non ant ritus symboli. ; a legis­ latore instituti, sicut imagines erucis et Christi et Sancto­ rum m ecclesiis assi ; vai le ; permanenter tanquam ad publicum cultum pertinentia, sicut linguae igneae quae in die Pentecostes apparuerunt, et alia huiusmodi. — Item, per hoc quod dicitur signum practicum. distinguitur tum a praedictis, tum ab omnibus caeremoniis mere speculative res divinas significantibus, quales illae sunt quae ad hoc duntaxat adhibentur, ut declaretur occulta vis my­ steriorum, vel manifestentur sensus religionis erga Deum, quem­ admodum videre est in caeremoniis apud nos usitatis in solemni sacramentorum administratione et celebratione sacrificii. — Per hoc denique quod dicitur signum sanctificationis hominum, di­ stinguitur potissimum a sacrificio, quia sacrificium in quantum huiusmodi non est signum sanctificationis hominis prout per ipsam actionem symbolicam conferendae, sed est signum inte­ rioris affectus quo homo se devovet Deo tanquam primo sui esse principio, in cuius honorem dignum est ut omnis vita con­ sumatur. Et ideo sacrificium pertinet ad divinum cultum per modum ipsius actionis, non autem per modum consecrationis et sanctificationis cultorum Dei. Sic igitur declaratum habes in praemissis id quod in sa­ cramentis est maxime distinctivum ; nondum tamen tenetur com­ pleta atque adaequata notio sacramentorum in genere. QUAEST. LX. § 2. Quod significatio sacramentorum non restringitur ad id quod significando efficiunt, et quo sensu sit maxime probanda definitio S. Thomae^): «Signum rei sacrae in * quantum est sanctificans homines ». Etenim commune fuit omnibus sacramentis in hoc ordine providentiae, ut significarent universalem causam sanctificationis nostrae, quae est redemptio Christi : imo ut non essent sancti­ ficantia nisi propter quamdam repraesentationem principalis illius mysterii, a quo omnis salus nostra processit. Quare nondum exhibuit completam atque adaequatam notionem sacramentorum in genere, quisquis illa esse dixerit signa practica sanctificationis. Sic enim attenditur quidem res contenta, id est, signatum sacra­ menti quod in eo continetur ut effectus in sua causa : sed nulla mentio fit satis explicita rei non contentae, quam scilicet signi­ ficat et non causât sacramentum. Altius igitur veritatem attigit S. Thomas, cum art. 3 huius quaestionis, quaerens utrum sacramentum sit signum unius rei tantum, respondet quod « sacramentum proprie dicitur id quod < ordinatur ad significandam nostram sanctificationem ; in qua * tria possunt considerari, videlicet ipsa causa sanctificationis « nostrae, quae est passio Christi ; et forma nostrae sanctifica« tionis, quae consistit in gratia et virtutibus ; et ultimus finis « sanctificationis nostrae, qui est vita aeterna : et haec omnia fier « sacramenta significantur ». Sane vero, istud in primis peri spicuum est quoad principale Novae Legis sacramentum, in quo , quidem « recolitur memoria passionis eius, mens impletur gratia. «et futurae gloriae nobis pignus datur». Sed et in Baptismo, praeter gratiam quae est semen et principium gloriae, signifi­ catur Christi Domini mors, sepultura, et resurrectio, ut cui ba­ ptizari complantantur, testante Apostolo ad Rom. VJ, 3-6. Per (») S. Thomas, hic, q. 60, art. 2, in corp. QUID 3ΪΓ SACRAMENTUM J3 Confirmationem etiam, . in quantum est Judaeis scand >· Per Poenitentiam et Extremam Unctionem significatur inexhausta redemptionis virtus, prout ad homin · reparationem sufficiens est, non semel tantum, sed et quoties post baptismum in pec­ catum retabimur, in O Christi ; in Matrimonio demum, coniunctio eius cum Ecclesia, — Neque in hoc antiqua sacramenta a novis dissonabant, prout apparet in circumcisione quae fuit ianua caeterorum. Nam cir cumcisio significavit in primis nostrae satatis causam, id est. adventum Christi in carne de progenie et semine Ahrahae. promissiones a Deo factas. Significavit etiam formam nostrae sanctificationis, quae est gratia reprimens et ligans concupiscen tiam, seu vitia circumcidens : et ideo, Rom. II, 28-29, consi­ derat Apostolus eos qui in abscondito Judaei sunt, corde scilicet et spiritu circumcisi. Significavit demum omnimodam illam incorruptionem quae habebitur in beata immortalitate, quand·· omnino destruetur corpus peccati ; unde praescribebat Lex ut fieret circumcisio octavo die, qui est dies gloriosae resurrectio­ nis Christi et symbolum aeternitatis, ut Patres notaverunt. Quin imo, ex significatione rei non contentae accipienda est radicalis ratio totius differentiae inter nova et vetera sacramenta. Quia enim sacramenta antiqua mysterium Christi significabant ut futurum, nondum ex eo trahebant virtutem interius iustificandi : sed sicut praenuntiativa erant respectu principalis causae nostrae sanctificationis, sic etiam vi sua propria non conferebant nisi praenuntiativam sanctitatem, id est, umbratilem et figuralem. Sacramenta autem nova repraesentant redemptionem ut iam completam et perfectam, et hac de causa, practica eorum signi ficatio se extendit ad aliquid nobilius. Nam cum rememorativa sint passionis Christi, ad quam simul comparantur ut instru­ menta applicationis, ideo exsistunt demonstrativa eius quod vir­ tute eorum in nobis efficitur per Christi passionem, et ex con­ sequenti prognosticam id quod manet nos in futuro, videlicet gloriam aeternam quam per sacramentalem gratiam conse­ quimur. QUAKST. LX, =4 · cum ita sint, omnino probanda est ut magis adae< . ntio sive descriptio quam de sacramentis ponit i nquiens : « Proprie dicitur sacramentum, secundum : <·«. nunc de sacramentis loquimur, quod est signum rei «sacrae in quantum est sanctificans homines». Et nota . . , i , descriptionem hanc nihil a praecedenti differre, quod ;inet ad rationem veluti genericam sacramenti. Semper enim exhibetur sacramentum ut in genere signi exsistens. Signi, in­ quam, non qualiscumque, sed caeremonialis, quod est signum symbolice significans (*), signum etiam sacrum tam ex parte rei figuratae quam ex parte ritus figurantis (2), signum denique a lege rite institutum (3), iuxta declarationes in superioribus tra­ ditas. — Sed differt definitio ista ex parte rei cuius signum est sacramentum, pro quanto amplitudine sua comprehendit id omne ad quod sacramentalis significatio sese extendit, scilicet tam rem contentam quam rem non contentam. Res enim sacra in quan­ tum est homines sanctificans, importat primo principalem cau­ sam sanctificationis quae est redemptio, tum deinde * ipsam for­ mam sanctificationis quae consistit in gratia et virtutibus, denique finem sive ultimam sanctificationis consummationem quae in gloria habebitur. Cuius ratio est quia sacramentum, in hoc quod signi­ ficat rem sanctificantem, oportet quod « significet effectum qui * intelligitur in causa sanctificante, prout est sanctifiqans > (4). < (’) « Divina traduntur in Scripturis, non solum per similitudines « verbo expressas, sicut patet in metaphoricis locutionibus, sed etiam « per similitudines rerum quae visui proponuntur, quod pertinet ad «praecepta caeremonialia». S. Thom. 1-2, q. 99, a. 3, ad 3nm. (■) « Nomen caeremoniae introductum est ad significandum cultum «divinum apud Latinos, a quodam oppido iuxta Romam, quod Caere « vocabatur, eo quod, Roma capta a Gallis, illic sacra Romanorum «oblata sunt, et reverentissime habita». Ibid, in corp. (*) « Illa praecepta quae in lege pertinent ad cultum Dei, specia« liter caeremonialia dicuntur». Ibid. (*,) S. Thom. hic. art. 3 ad 2um. Quare, cum dicitur: res sacra in quantum esi sanctificans, intelligendum est: Sanctificans in actu exercito, id est, secundum quod medio sacramento, exercet sanctificandi munus, quacumque demum sanctificatione. QUID SJT SACRAMENTUM Sed respectu horum trium, sacramenta vetera erunt ■ diter prognostica, tametsi ut di· "im est, sua virtute <<>nfen mt de praesenti quamdam praefigurati * nem interioris gratiae. Sacramenta vero nostra sunt i . m primi, demon­ strativa simul et efficat ia respectu tertii (l). Hactenus notio sacrament», pr ut nunc de sacramentis lo­ quimur. De quibus rigoro^a definiti · non potuit, quia sa cramenta sunt entia artificiali t, non sit per se una et in indivis ! - ■ un leti nitionis quam descriptionis nomin p nus. SupeHBBf autem ut quaecumque manent adhuc magis particulariter deter minanda, in sequentibus propositionibus declarentur. THESIS I. (Art. 4-6) Sacramenta semper aliqua re sensibili constant. Sed ad perfectionem sacramentorum Novae Legis pertinet, quod duabus partibus essentialibus componantur, rebus tanquam materia, et verbis tanquam forma. Sacramenta, ut iam dictum est, sunt in genere signi. Si­ gnum autem definitur id quod per formam quam sensibus vel intellectui imprimit, facit aliquid aliud in cognitionem venire. Non est autem indifferens, quale sit illud quod assumitur ad (*) «Dicendum, inquit S. Thom, in IV, D. 1, q. 1, a. i, q. 1, « ad 4mu , quod sacramenta Novae Legis tria significant : scilicet cau­ sam primam sanctificantem, sicut baptismus mortem Christi, et qunn«tum ad hoc sunt signa rememorativa. Item signant efiectum sanctifi­ cationis quam faciunt, et haec significatio est eis principalis, et sic «sunt signa demonstrativa ; nec obstat, si aliquis sanctitatem non recipit, «quia non est ex defectu sacramenti, quod quantum in se est. natum « est gratiam conferre. Item significant finem sanctificationis, scilicet « aeternam gloriam, et quantum ad hoc sunt signa prognostica. Sacra« menta vero veteris legis erant totaliter signa prognostica ». QUAEST. LX. ’ i, quia secundum quod di versificantur res signifi, er iticatur etiam modus significandi. Et ideo, ut plene ■·’ -e-ur quid sit sacramentum, oportet explicare cuiusmodi i quae in significatione sacramentorum requiruntur. Supponitur ut satis evidens ex dictis hactenus, sacramenta esse semper aliquid sensibile. Sunt enim primo et per se signa; talia autem oportet esse sensibilia, ut clare ostendit S. Thomas in praesenti (*). Sed in sensibilibus, quaedam sunt quae signi­ ficant ut verba, quaedam vero ut res. Prae primis igitur defi­ nire oportet, quae sit tam in verbis quam in rebus propria significandi ratio. — Porro verba sunt signa intellectuum sive conceptuum, ait Aristoteles, et conceptus sunt rerum similitu­ dines ; et sic patet quod verba non referuntur ad res signifi­ candas, nisi mediante conceptione intellectus (2). Hinc verborum significatio, tota quanta est, provenit ex institutione positiva hominum, quibus naturalis facultas inest componendi voces ad suas conceptiones exterius manifestandas. Hinc etiam, vis signi­ ficativa in verbis est pure ad placitum; nam certe, illud quod vocamus lapidem, potuisset vocari asinus, et vice versa, ut con­ stat. — At nunc considerandum est, aliam omnino esse condi­ tionem rerum in ordine ad significandum. Etenim res (8) non (x) « Unumquodque praecipue denominatur et definitur secundum « id quod convenit ei primo et per se, non autem secundum id quod « convenit ei per aliud. Effectus autem sensibilis per se habet quod « ducat in cognitionem alterius, quasi primo et per se homini innote< scens, quia omnis nostra cognitio a sensu oritur... Et inde est quod « primo et principaliter dicuntur signa, quae sensibus offeruntur... Effe« ctus autem intelligibiles non habent rationem signi, nisi secundum « quod sunt manifestati per alia signa. Et per hunc etiam modum, « quaedam quae non sunt sensibilia, dicuntur quodammodo sacramenta, « in quantum sunt significata per aliqua sensibilia, de quibus infra age­ tur». Quaest. 60, a 4, ad iu,“. f·) S. Thom. i, q. 13, a. 1. (·) Res in praesenti intelliguntur, non solum elementa naturalia, ut aqua, oleum, etc., sed etiam actiones sensibiles, puta ablutio, inun­ ctio, circumcisio, et alia huiusmodi, quia, ut habetur art. 6, ad 2lim,in his eadem est ratio significandi, quae in rebus. QUID SIT SACRAMENTUM significant immediate ipsam conceptionem intellectus, et hac mediante, obiectum quod in conceptione menti intenti nai.ter representatur; sed habetur in rebus significantibus imm *· liatus ordo significationis ad res significata ·, n· - iam pure arbitraria est significatio ipsa. Fun-’.i, r quippe significatio rerum, vel certe aptitudo et congruentia quam habent ad dymficandum. super quamdam naturalem > onv<-nj< nt.am, puta similitudinis cum re significata; ex quo fit ut quidlibet non pos.dt assumi ad significandum quodlibet. Verumtamen animadverte, duple ; esse genus similitudinis. Una est quae consideratur secundum communicationem in eadem qualitate, puta in eadem figura, cuiusmodi est similitudo intercedens inter Caesarem et statuam eius. Alia est quae consistit solummodo in quadam analogia proportionum, quatenus, exempli gratia, sicut aqua abluit cor­ pus ab immunditiis, ita gratia, quae confertur in baptismo abluit animam a peccatis; et sicut panis cuius species manent in sacra­ mento corporis Christi, reficit hominem exteriorem, ita gratia quae confertur in Eucharistia, pascit ac sustentat hominem in­ teriorem, etc. Et talis est similitudo quae sola attenditur in proposito, quia illa sola est quae potest esse corporalium ad spiritualia. Dico igitur, res sensibiles requiri in quibuslibet sacramentinullo facto discrimine inter veterem et novam Legem ; perfecto­ rum autem sacramentorum Novi Testamenti proprium esse, quod in eis verba adiungantur rebus, tanquam forma materiae. Circa quod adverte, non fuisse in usu voces materiae et formae in re sacramentaria ante saeculum XIII, sed a Gulielmo Antissidoriensi primum usurpatas, ac deinceps usu ecclesiastico consecra­ tas. Dicuntur autem de sacramentis, non sensu illo proprio quo sumuntur in physicis, sed improprie dumtaxat secundum quam­ dam proportionem. Proportio autem est in hoc, quod sicut es­ sentiae corporeae intrinsece constant duobus principiis realiter distinctis, quorum unum est potentia, alterum actus, unum de­ terminabile (id est materia), alterum determinans (id est forma·, ita sacramenta N. L. intrinsecus constituuntur duobus elementis in unum coeuntibus, quorum primum utpote magis indetermi QUAEST. LX. j t : . debet per secundum in ratione signi, et per il■ ·. -no determinant1). — His praemissis: ' aretur dicendum quod Sacramenta non semper rebus it. Nam Poenitentia et Matrimonium in nova Lege sunt -, · .unent.!, tametsi in eis non inveniantur res, sed tantum verba. Praeterea, in decreto pro Armenis dicuntur sacramenta no­ stra tribus perfici ; rebus, verbis, et persona ministri conferentis -aeramentum cum intentione faciendi quod facit Ecclesia. Non ergo duabus tantum partibus essentialibus constituuntur. Praeterea, si sacramentum est in genere signi, forma eius videtur esse ipsa significatio quae tam rebus quam verbis inest. Non ergo sunt assignanda verba in ratione formae. Sed contra est communis doctrina theologorum, saltem a temporibus Concilii Florentini, ex cuius auctoritate prodiit in­ structio ad Armenos, in qua dicuntur sacramenta Novae Legis perfici rebus tanquam materia, et verbis tanquam forma, iuxta (’) Hic nota quomodo extravagantur ii qui in praesenti affectant invenire accommodationem theologiae ad philosophiam aristotelicam. Et eo magis extravagantur, quod notio materiae et formae introducta in re sacramentaria non transcendit vulgarem illam notionem quam, omnes ultro haurimus ex quibuslibet operibus artis. Nonne independenter a quavis eruditione in philosophia aristotelica, distinguis materiam statuae, puta marmor, deinde vero formam a sculptore inductam, quae marmor determinat ac perficit in esse statuae? Nonne idem dicis de domo, de veste, de pileo, de vase, etc. ? Cum ergo viderent theologi esse in sacramentis nostris aliquod elementum cuius magis confusa si­ gnificatio est, et aliquod aliud per quod significatio perficitur et magis determinatur, recte eis nomina materiae et formae appropriaverunt : ita scilicet ut non tam ab aristotelicis accepta denominatio sit, quam a fundo illo communi, unde ipsi aristotelici sumpserunt analogiam ad de­ signandum essentialia constitutiva rerum naturalium. Nota praesertim quomodo analogia ista nequaquam valet in sacra­ mentis, nisi quatenus sacramenta supponuntur vere esse in genere signi. Si enim res et verba de quibus nunc sermo, considerentur secundum physicam entitatem, nulla iam, et ne a longe quidem, simihtudinaria proportio. Si autem considerentur in ratione significandi, optime intel(igitur unio illa, vel ut materiae et formae, ad unum perfectum consti­ tuendum. De quo vide S. Thorn., hic, art. 6 ad 2uni. QUID SJT SACRAMENTUM illud Augustini, Tract. 8o in Ioan. η. 3 : « Accedit ' ‘·ι ' ■; ad «elementum, et fit sacramentum P. L. 35, 18401. Dicendum itaque primo quod ad sacramenta ·. requiruntur res (*). — Nam sacramenta prout nunc de sacra­ mentis loquimur, sunt ·< n si f. ■ -ymboHca sanctificationis humanae. Sed ad signa symb * Hca semper requiruntur res. et verba non sufficiunt. — Minor ·.·- /»a:.nr. quia signum symbolicum est, cuius aignifi similitudinem cum re signi Ώ est propria rebus, et non competit verbis, ut ostensum c.t in praenotando — Maior etiam constat, tum ex dictis ubi de notione sacramenti, tum ex hoc quod divina Sapientia providet unicuique secundum proprium eius modum, ut ait S. Thomas in corpore articuli Est autem proprius modus hominis in statu praesentis vitae, ut per similitudines rerum sensibilium manuducatur in cognitionem intelligibilium. Et ideo sacramenta debuerunt esse signa spiri tualium, quasi visibiles formae invisibilis gratiae, imaginem eius gerentes, eamque exterioribus oculis quodammodo praesentantes. — Verum : Dicendum secundo quod perfectionis sacramentorum novae legis proprium est, rebus constare tanquam materia, et verbis tanquam forma (2). — In primis, quod de facto con­ stent duobus illis elementis, probatur tum ex praelaudato de­ creto pro Armenis) (3), tum praeterea facili inductione; nam. ut in propriis locis ex fontibus Scripturae vel Traditionis osten­ detur, singula N. L. sacramenta rebus et verbis componuntur. Et non potest occurrere ratio dubitandi nisi de Poenitentia et Matrimonio. Sed de his in praesenti sufficiet breviter animad­ vertere, ipsos actus humanos sensibiles esse loco rerum, scilicet actus poenitentis quoad primum, donationem vero sive traditio­ nem iuris in corpora quoad secundum (4). Item utrobique verba (*) S. Thom, hic, art. 4. (’) S. Thom. hic. art. 6. (’) Denzinger, n. 695. (·) S. Thom. infra, quaest. 84, a. 1, ad i»m; et in IV, D. 14, q, a. i, ad ium, etc. QUAEST. LX. uliunci.i inveniuntur, sive verba sacerdotis absolventis, i ’> uterque coniugum significat se ratihabere do· : altero factam. Nec tandem refert posse contrahi I nium inter mutos vel absentes, quia etsi singulare sit hoc sacramento propter specialem eius conditionem, quod , I Sus «·”<■· i sufficiant nutus vel litterae, semper tamen requiruntur aliqua quae sunt aequipollentia verbis, et ex consequenti ad genus vocum omnino reducuntur. Nunc autem si in omnibus Novae Legis sacramentis inve­ niuntur res et verba ut partes essentiales, recte admodum assi· I gnantur res ut materia, verba ut forma. Ratio est quia verba apud homines obtinuerunt principatum significandi; etenim «verba « diversimode formari possunt ad significandos diversos conce« ptus mentis, et propter hoc, per verba magis distincte possu- I «mus exprimere quod mente concipimus». Sed in rebus, ex hoc ipso quod non sunt principaliter factae ad significandum, necessario est magis confusa significatio, praesertim si non signi­ ficant nisi ratione alicuius analogiae plus minusve longinquae, quae etiam potest esse in eis relate ad multa. Quia igitur per verba perficitur significatio rerum, recte dicuntur res et verba ita coire in unum, ut res sint per modum materiae, verba vero per modum formae. Denique adiunctio verborum in sacramentis N. L. eviden­ tissime facit ad ipsorum perfectionem. Hac enim de causa sunt expressius ac distinctius significantia, ut per se apparet. Prae­ terea similitudinem gerunt Verbi incarnati a quo habent effica­ ciam, quia sicut in incarnationis mysterio carni sensibili unitum est Verbum Dei, ita in Ecclesiae sacramentis elemento corporeo unitur orale verbum conceptionem mentalem immediate referens. Tandem melius proportionantur conditioni hominum qui ea suscipiunt, eo quod verba sunt signa aliquo modo spiritualia, utpote quae ab intellectu progrediuntur et ad intellectum vadunt; res vero magis feriunt sensus externos, cum vis eorum signi­ ficativa fundetur super similitudines corporalibus oculis subiectas. Ad iu,n ergo responsio patet ex dictis, et adhuc evidentius ; | QUID SIT SACRAMENTUM patebit ex dicendis suo loco <1-· «τ.ι mentis l’> » nit -fiti ■■ -t Ma­ trimonii in speciali. Ad 2un’ dicendum quod Concilium signanter utitur verbo perfici. Cum enim vellet comprehendere omnia quae ad sacra­ mentorum veritatem utcumque requiruntur, adhibuit eioemodi vocabulum quod posset indifferenter referri ad causas tam in­ trinsecas quam extrinsecas ■ ae non sunt nisi duae, materialis sciiici pertinere ad constitutiva sa ramenton t verba, cum dixit sacramenta perfici rebu nt mal i et verbis ut forma. Ad 3"m denique dicendum quod forma accipitur dupliciter. Primo quidem pro forma totius, sicut humanitas1 est forma ho­ minis, et hoc modo forma ab eo cuius est forma, physice non distinguitur. Alio modo dicitur forma pars essentialis quae cum alio principio realiter adaequate distincto, id est materia, consti­ tuit aliquam essentiam, sicut in composito humano forma est anima. Cum ergo dicimus quod in sacramentis verba se habent ad instar formae, sumitur forma hoc secundo modo, nam alias significatio non absurde diceretur forma signi sacramentalis, sicut generaliter omne abstractum significatur ut forma concreti. Demum nota bene, non esse quaestionem in praesenti nisi de eo quod est primo et per se sacramentum, scilicet sacramentum exterius, vel sacramentum tantum, ut aiebant veteres theologi. Nunc autem in Nova Lege, praeter sacramentum exterius constans materia et forma, attenditur etiam id quod est sacramentum et res, puta character in Baptismo, Confirmatione, et Ordine, sacrum con­ jugale vinculum in Matrimonio, praesentia corporis et sanguinis Christi in Eucharistia, etc. Se habet ut signatum et causatum per ritum exteriorem, et ideo est res eius ; sed quia infallibiliter ac necessario cum ipsomet connectitur, et ulterius signat atque exigit quantum est de se, ultimum effectum interioris gratiae, ideo inest ei simul ratio sacramenti sive signi rei sacrae. Dicitur ergo res et sacramentum, et non obstat quod non sit secundum se sensi­ bile, quia est sensibile per aliud. Unde S. Thomas, art. 4, ad ium ait: «Effectus intelligibiles non habent rationem signi nisi ST. LX. n.’,u qu< Ί ·ο 1 sunt manifestati per alia signa. Et per hunc unt sensibilia (per se), dicuntur * sa·' -.mein quantum sunt significata per α /icetur ■». THESIS II. (Art. 5-8). Res autem et verba quibus sacramenta constant, de­ bent esse ex institutione divina, et sunt ita necessario retinenda, ut omnis mutatio substantialis, vel in materia vel in forma, tollat veritatem sacramenti. Sacramenta sunt signa, non mere naturalia, sed ex institu­ tions significantia. Cum autem institutionem audis, obiter nota quod sicut in elementis quae sunt materia sacramentorum, prae· supponi debet quaedam naturalis idoneitas ad hoc ut assuman­ tur in symbola rei sacrae : ita in verbis formalibus eorumdem praesupponitur etiam humana sive vulgaris institutio ad signifi­ candum. Porro de hac institutione in praesenti non agitur, (est enim per se antecedens constitutionem sacramenti), sed de illa sola ex qua habet ritus exterior ut significet sacramentaliter, hoc est per eum modum qui competit sacramentis religionis revelatae. Ad plenam enim notificationem horum sacramento­ rum in communi, restat inquirendum an humanae legis institutio sufficiat, utrum vero necessaria sit positiva institutio Dei. Et pro huius dubii resolutione statuitur praesens propositio, quae est certa et communis inter theologos, et valet de omnibus sa­ cramentis tam novis quam antiquis, etsi S. Thomas art. 5 et 7, de solis sacramentis N. L. quibus homines interius sanctifican­ tur, explicite loquatur. Videretur tamen dicendum, non esse necesse ut elementa sacramentorum constitutiva sint ex divina institutione determi­ nata. Etenim quae sunt divinae institutionis, oportet uniformiter inveniri apud omnes. Sed sunt quaedam sacramenta, puta Ordo QUID SIT SACRAMENTUM 33 et Confirmatio, quorum non est eadem materia ve! forma in variis partibus Ecclesiae. Praeterea ante Legem Mosaicam fuit sacramentum quod vocant legis naturae, in cuius susceptione remittebatur parvulis peccatum originale (l). Sed quidquid pertinet ad legem naturae, non est ex positiva institutione Dei. Non ergo requiruntur in sacramentis res ex divina institutione determinatae. Sed contra : Necesse est ut sacramentorum constitutiva sint ex illius institutione determinata, in cuius solius potestate est hominis sanctificatio. Et ratio est quia sacramentum dicitur signum sanctificationis non qualecumque, sed aliquo modo pra· cticum, per quod scilicet homo aut interius aut saltem externe et figuraliter sanctificatur. Atqui sanctificatio hominis, quocum­ que modo accipiatur, in solius Dei potestate est. Id quidem evidentissime constat si de sanctificatione interna quae est per gratiam, sermo sit. Sed constat etiam de sanctificatione illa mere externa et figurativa, quam Veteri Testamento propriam fuisse diximus. Qua enim parte consistebat in aggregatione ad popu­ lum Dei vel consecutione certi gradus in eius hierarchia, pro­ fecto ab hominum voluntate non dependebat, quia non ad sub­ ditos pertinet determinare modum quo quis annumerari debet inter Principis domesticos et familiares. Qua vero parte consi­ stebat in purgatione ab irregularitatibus divino iure introductis, idem omnino iudicium ferendum est, cum nequeant inferiores propria auctoritate solvere id quae superior ligavit. Unde tan­ dem oportet concludere quod ad quaelibet sacramenta requiritur divina institutio. Et nota quomodo hoc argumentum est illud ipsum quo utitur S. Thomas art. 5 in corpore, ubi duplicem distinguit re-(*) (*) « Sacramentum regenerationis nostrae manifestum voluit mani«festatus Mediator. Erat autem antiquis iustis aliquod occultum, cum «tamen et illi eadem fide salvi fierent, quae fuerat suo tempore reve«landa... Quod si circumcisio antiquis sanctis pro baptismo fuisse ere« ditur, quid respondebitur de his qui antequam hoc praeceptum esset. «Deo placuerunt, non tamen sine fide?» August. Epist. 187 ad Dar­ danum, n. 34 (P. L. 33, 845). De Ecclesiae Sacramentis. Tomo l. QUAEST. LX. spectum in sacramentis, secundum quod consi<)< i.intur nt signa practica sanctificationis hominum, vel ut actiones quaedam ad cultum Dei pertinences. Et si quidem in eis solum considerare­ tur ratio actionis pertinentis ad divinum cultum (’), sacramenta per se non exigerent institui a Deo : est enim in hominum potestate instituere caeremonias ad colendum Deum, puta sacrificia et alia huiusmodi. Nunc autem necessitas divinae institutionis oritur ex hoc quod sacramenta sunt collativa cuiusdam sancti­ tatis ordinis supernaturalis, ut dictum est supra, cum de notione sacramentorum in communi ageretur. Nota insuper quod insti­ tutio divina de qua hic sermo, opponitur institutioni quae ab homine sit ex naturali et congenita potestate. Id enim humanae institutioni simpliciter subesse dicitur, quod homo ex sibi pro­ priis instituere potest. Non ergo a priori excluditur in sacra­ mentis sufficientia institutionis quae esset solum mediate divina, id est, ex potestate quam Deus positive hominibus ad hoc con­ tulisset. Interim vero, cum nullum huiusmodi concessionis in praesenti ordine providehtiae vestigium adhuc appareat, ideo ad factum quod attinet, removenda hypothesis, et solius institutio­ nis immediatae ratio habenda est. Ad i’,m ergo dicendum quod de variationibus in materiis et formis sacramentorum disputabitur suo loco. Interim vero, quacumque hypothesi facta, facile solvitur proposita difficultas si quis animadvertat dari posse plura signa symbolica per se aeque idonea ad unam eamdemque significationem sacramentalem, et idoneitatem huiusmodi non provenire in eis ex positiva , dispositione instituentis sacramentum, sed aliunde praesupponi. Sufficit ergo ut divina institutio cadat super constitutiva sacra­ menti sub ratione generali cuiusdam signi symbolic! aliunde apti ad certam quamdam significationem sacramentalem, (puta signi­ ficationem traditionis potestatis sacrae), relicta interim compe­ tenti auctoritati electione materiae et formae omnino in individuo. Et sic, cum uniformitate circa id quod divinae institutionis est, scilicet circa signum sacramentale formaliter qua sacramentale, («) S. Thom. 2-2, q. 89 in prooetn. QUID SIT SACRAMENTUM JS poterit haberi quaedam diversitas mere materialis quoad ele­ menta quibus constat (*), Non ergo ex hac parte quidquam pr.i' iud ' are potest necessitati divinae institutionis in sacramentis. Caetenim, an de facto exsistat huiusmodi diversitas, quaestio est, non in praesenti, sed inferius examinanda. Ad 2",n dicendum quod quaecumque sententia eligatur circa -aeramentum legis naturae, argumentum procedit ex falso sup­ posito. Cum enim, historice loquendo, contradistinguimus legem naturae a lege mosaica et lege Christiana, sicut a dicta lege naturae non excludimus praecepta supernaturalia fidei, spei, et charitatis, ita nec intendimus removere omnem omnino POHtfr (·) Quod ut aliquo exemplo patefiat suppone nunc, Christum solum­ modo instituisse ut esset in Ecclesia ritus aliquis sacramentalis signi­ ficans traditionem potestatis sacerdotii cum gratia respondente, non ta­ men determinando in individuo quis ille foret, sed committendo apo­ stolis ut unum vel alterum caeremoniale signum, aliunde idoneum, as­ signarent. Finge insuper Petrum in Occidente assignasse traditionem instrumentorum sacrificii, loannem vero in Oriente impositionem ma­ nuum. per quam derivatio potestatis ab uno in alium figuratur. Profecto in his rerum adiunctis, factum Petri vel loannis fuisset mera conditio, qua posita, suum sortita esset effectum institutio divina, conferens id totum quod pertinet ad constitutionem signi sacramentalis, formaliter qua sacramentale est. Praeterea, unum idemque foret utrobique sacra­ mentum a Deo institutum, sicut unum atque idem est sacramentum baptismi, sive celebretur in lingua latina, sive in arabica ; nam in casu, traditio instrumentorum et manuum impositio differrent inter se ut duol diversa idiomata linguae symbolicae, non secus ac forma baptismi in latino et in hebraico, ut duo idiomata linguae usualis. In summa, si qua sint sacramenta quorum materia et forma fuerint ' ti.mi in individuo determinata a Christo, in his quoque indubium est, nullam esse posse aut diversitatem aut variationem, quia quidquid di­ vinae institutionis est, prout et in quantum divinae institutionis, immo­ biliter maneat necesse est. Sed si qua alia sunt in quibus institutio di­ vina quamdam, ut supra, reliquit latitudinem, non eadem ratio currit In omni autem modo cave a falsa conceptione secundum quam virtus sacramentorum esset alligata materialibus sonis vel ritibus, praecise ut materiales sunt. Rei enim veritas habet quod est alligata Mgnilicationi divinitus impositae. Quo fit ut ubicumque, non obstante materi.di qua­ dam diversitate, idem remanet signum, formaliter ut signum ex institu­ tione divina significans, idem quoque semper est et manet sacramentum. j6 qUAEST. LX. vam institutionem Dei in cultu religioso. Sed denominamus le­ gem sub qua vivebant antiqui Patriarchae a potiori parte, quatenus praeter ea quae ex ipsa rerum natura exiguntur in sup­ positione elevationis generis humani ad finem supernaturalem, paucissimas habebat institutiones mere positivas, easdemque for­ sitan non lege exterius data, sed solo interiori instinctu a Deo traditas, ut dicitur art. 5 in responsione ad 3,,m. Hinc S. Tho­ mas, in IV, D. i, q. 1, a. 2, q. 3: «In statu legis naturae « non sufficiebat ad salutem sola naturalis cognitio, sed exige« batur fides aliquorum quae supra rationem sunt ; et post « lapsum exigebatur fides de Reparatore, per quem erat medi« cina morbi. Et ideo in statu illo, non tantum erant necessaria « opera quae sunt de dictamine legis naturalis, sed etiam alia « quae essent potestationes et signa eorum quae ad reparatio«nem pertinebant, et haec erant illius temporis sacramenta». Ex hac autem animadversione omnino excluditur proposita dif­ ficultas. SCHOLION. Praeter sacramenta, sunt etiam quae dicuntur sacramen· talia, quasi aliquo modo pertinentia ad sacramenta, et de eis participantia. Quo in genere sunt primo ritus in solemni sacramentorum celebratione ab Ecclesia adhibiti. Sunt praeterea consecrationes elementorum aut etiam utensilium ad eorumdem confectionem inservientium, ut aquae, olei, calicum, altarium, etc. Sunt insu­ per initiationes ad certos gradus in Ecclesia, velut collatio pri­ mae tonsurae, benedictio abbatis, coronatio regis, et similia. Sunt denique res ab Ecclesia benedictae, ut in earum usu ali­ quid a Deo obtineatur gratiae spiritualis, uti aqua lustralis, et huiusmodi. Haec sane omnia ad perfectionem sacramentorum nequa­ quam pertingunt, tum quia non a Deo, sed ab Ecclesia suam institutionem repetunt, tum quia non sunt causae efficientes san- QUID SIT SACRAMENTUM 37 ctihcationis gratiae, sed solum impetrativae auxiliorum quibus se homo ex opere operantis ad gratiam vel augmentum gratiae disponat. Adhuc tamen aliqualiter de sacramentis participant, tam in ratione signi quam in ratione causae. In ratione quidem signi, quia semper sunt caeremonialia significantia mysterium redemptionis Christi, vel ea quae redemptionem consequuntur. In ratione etiam causae, quia cum specialem vim impetrativam accipiant ex annexa benedictione Ecclesiae, peculiaris quoque in eis efficacia attenditur, ad ipsorum sacramentorum vim et prae­ stantiam nonnihil accedens. Et ideo, non sacramenta, sed sacra· mentalia iure meritoque vocantur. DE NECESSITATE SACRAMENTORUM Qu AEST. LX I Deinde considerandum est de necessitate sacramentorum, Agitur autem potissimum de necessitate qua fuit necessarium ut essent sacramenta in societate religiosa ; non de necessitate qua, institutione supposita, unicuique homini necessarius est sa­ cramentorum usus ad salutem consequendam ; de hoc enim di­ cetur infra. Porro, huius quaestionis doctrina duabus proposi­ tionibus absolvetur, quarum prior generaliter attendit praesentem humanae naturae statum, posterior vero differentias temporum, ante et post Christum. THESIS III. (Art. 1-2). In praesenti statu naturae lapsae sacramenta fuerunt ad humanam salutem necessaria, quadam necessitate con­ venientiae ; sed ante peccatum esse non debuerunt. Praesens naturae status, praeter privationem originalis iustitiae per peccatum primi parentis inductam, importat restaura­ tionem ad finem supernaturalem per Christum Redemptorem ; gratia autem Redemptoris non se extendit, sicut gratia origina­ lis, ad continendum partem sensitivam sub perfecto dominio ra­ tionis, et in hoc ab ea potissimum distinguitur (*). Duo igitur habet conditio nostra, quae in hac quaestione omnino attendi debent ; unum pertinet ad dignitatem, alterum ad defectum, et utrumque simul facit sacramenta necessaria, ut videbimus. Ne tamen circa huiusmodi necessitatem fallamur, animadvertere (i) S. Thom. 1, q· 94, a. i - Q· 95, a. i. DE NECESSITATE SACRAMENTORUM |9 oportet quod necessarium dicitur dupliciter. Primo, necessarium necessitate absoluta, sicut necessarium est Deum esse; secund *· h trium necessitati hypothetica, scilicet ex stipi Et iterum, vel est necessarium simpliciter, ut sine quo non potest obtineri finis, vel est necessarium solummodo secundum quid, ut per quod magis convenienter obtinetur finis, et hoc modo accipitur in praesenti. Porro convenientia consideratur, non ex parte Dei cui omnia media aequalia sunt, sed ex parte hominis, cui pro diversis statibus in quibus eum inveniri contingit, con­ gruit hic vel ille providentiae ordo (*). Denique, cum docet S. Thomas sacramenta non debuisse institui in statu innocentiae, per hoc non determinat id quod de potentia Dei absoluta po­ tuisset vel non potuisset fieri, sed solum intendit quod sacra­ menta non erant connaturalia huic statui, ac ideo, quod tunc esse non debuerunt, habita ratione suavis providentiae qua Deus se accommodat conditioni rerum, et unicuique providet secun­ dum proprium modum eius. § 1. Quod in praesenti statu sacramenta fuerunt necessaria. — Prima congruitatis ratio accipitur ex praesenti conditione na turae humanae quoad intellectum. Videmus enim quod quanto est infirmior intellectus, tanto magis indiget manuduci per exem­ pla et similitudines sensibiles ad intelligentiam rerum suprasensibilium, praesertim vero supernaturaliurn. Homo autem incurrit magnam debilitatem intellectus, ex quo fuit destitutus dono inte­ gritatis per quod inferior pars omnino subdebatur superiori (-’). (*) S. Thom, in IV, D. i, q. i. a. 2. (·) « Obscuritas triplex potest accidere alicui intellectui. Prima ex • hoc quod ex nihilo est... Secunda ex hoc quod intellectus intelhgit « inquirendo, et per continuum et tempus, et talis obscuritas accidit « intellectui humano in comparatione ad intellectum angelicum... Tertia « vero obscuritas intellectum consequitur humanum ex peccato, conse« cuta ex corruptione carnis aggravantis animam, et sic in aenigmate «nunc homo videt, tunc autem non vidisset». S. Thomas in il, D. n, q. 2, a. I, ad 3““. 40 QUAEST. LXI. Ut igitur ea quae ad sanctificationem nostram spectant, essent ad captum nostrum accommodata, convenientissime providit Deus ut hanc ipsam sanctificationem nobis consequendam pro­ poneret sub quibusdam corporalibus et sensibilibus symbolis quae dicuntur sacramenta. Et ad eamdem rationem refertur vel ma­ xime, consideratio illa quam subdit catechismus Concilii Tridentini : animum scilicet hominis in praesenti statu, non facile commoveri ad credenda ea quae nobis divinitus proponuntur. Ideoque, si non fuissent in cultu divino quaedam visibilia sa­ cramenta, divinarum promissionum protestativa, vel mysteriorum redemptionis nostrae rememorativa, brevi horum omnium fides et memoria in genere humano concidisset. Hinc est quod Do­ minus noster a discipulis discessurus, tradendo sacramenta cor­ poris et sanguinis sui celebranda, dixit : « Hoc facite in meam commemorationem », quasi volens providere ne excideret apud nos recordatio mortis suae, et invisibilium bonorum quae nobis attulit redemptio. Hinc etiam Paulus ait : « Quotiescumque enim < manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini «annuntiabitis donec veniat». Hoc namque modo, visibile sa­ cramentum dominicae passionis quotidie celebrantes, pretium salutis nostrae quotidie sub oculis habemus, et quotidie mente revolvimus; alias sequeretur mox neglectus, ac demum oblivio. Secunda congruitatis ratio sumi debet ex praesenti condi­ tione naturae humanae quoad voluntatem. Homo enim superbe a Deo recedendo, sese inordinate subiecerat sensibilibus, in qui­ bus post originalem lapsum fere immergitur eius affectus. Ra­ tione igitur habita huiusmodi deordinationis in quam per su­ perbiam inciderat, convenientissimum fuit ut sensibilibus rebus tanquam Dei instrumentis ordinate iam atque humiliter sese subiiciendo, iustitiam recuperaret. Revera, tota sacramentorum oeconomia ad domandam superbiam dirigitur, iuxta illud catechismi ad parochos : « Humanae mentis superbiam edomant ac « comprimunt sacramenta, nosque ad humilitatem exercent, dum « sensibilium elementis subiicere nos cogimur ut Deo obtem« peremus, a quo ante impie defeceramus ut mundi elementis «serviremus». Propterea mundani homines huic oeconomiae DE NECESSITATE SACRAMENTORUM tamquam vanae cuidam ac puerili disciplinae ex toto contradi­ cunt. Sed ex hoc praecise convenientia eius elucet etiam magis. Quis enim nesciat omnem dispensationem nostrae salutis debuisse fundari supra eversionem eius quod maximum est in ordine ad regnum Dei impedimentum? Id certe velut in epigrapho expres­ sum habes, cum primum Verbi incarnati apud nos adventus annuntiabatur : Natus est vobis hodie Salvator, aiebat angelus ad pastores. Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio. En tibi breve capitulum in quo tota nostra religio continetur. Invariatum namque manet et in finem usque manebit signum Salvatoris, qui nunc in sa­ cramentis sub vilibus pannis sensibilium elementorum abscondit virtutem suam, imo et personam, ut talis semper inveniatur, qualem se in Bethleem nascens, agnoscendum adorandumque exhibebat. Et quisquis humiles illos incarnati Verbi pannos su­ perbia elatus contempserit, ipse se a divinorum consortio eo ipso excommunicabit, fietque hospes testamentorum, promissio­ nis spem non habens, et sine Deo in hoc mundo. Etenim inde­ bitae subiectioni ad sensibilia quae ex peccato orta ad peccatum trahit, debuit opponi subiectio plena humilitatis et reverentiae erga Deum, « cuius imperio salutem quaerit homo in inferiori« bus se, etsi non ab illis, sed per illa a Deo » (*). Tertia denique congruitatis ratio sumi debet ex praesenti conditione naturae humanae quantum ad actionem. Est enim homo lapsus maxime propensus ad actiones exteriores et cor­ porales. Ergo convenientissime proposita sunt ei corporalia exer­ citia in sacramentis, quibus salutariter exerceatur ad evitanda superstitiosa exercitia quae consistunt in cultu daemonum, vel qualitercumque noxia quae consistunt in actibus peccatorum. Sane vero, suavis providentiae modus exigit ut naturalis pro­ pensio non comprimatur, sed ad rectum ordinem reducatur, si quando contingat eam ad nociva deflectere. Propensio autem qua homo potissimum fertur in actiones exteriores, per se na­ turalis est, etsi de facto sit peccati sequela propter amissionem (') Magist. Sent. 1. 4, Dist. 1. QUAEST LXI. integritatis qua menti suberant inferiores animae vires, et ipsi animae corpus. Caeterum praefatam propensionem contestatur ipse diabolus, qui semper procuravit subiicere sibi homines per quorumdam mysteriorum sive sacramentorum celebrationes. Nam antiquitus tot instituerat mysteriorum genera, quot falsas con­ stituerat divinitates, Apollinem dico, et Saturnum, et Bacchum, et Cererem. Quin et sub initiis Christianae religionis, mimicam sacramentorum nostrorum imitationem apud suos introduxerat, teste Tertulliano de Praescript. c. 40 (P. L. 2, 54, 55): «(Dia< boli) sunt partes intervertendi veritatem, qui ipsas quoque res «sacramentorum divinorum, idolorum mysteriis aemulatur. Tingit «et ipse quosdam, utique credentes et fideles suos; expositionem «delictorum de lavacro repromittit. Etsi adhuc memini, Mithra « signat illic in frontibus milites suos. Celebrat et panis oblatio« nem, et imaginem resurrectionis inducit, et sub gladio redimit «coronam». Denique et nostris temporibus habet apud liberos Muratores et Spiritistas et Magnetizantes, quorum doctrina ut cancer serpit, infinita sacramenta initiatoria. Ex his omnibus ostenditur, quam conveniens fuerit in praesenti ordine sacramen­ torum institutio. Verum : § 2. Ante peccatum esse non debuerunt, utpote praeter et contra ordinem in statu innocentiae exsistentem. Ratio esjl quia sacramentorum usus importat quamdam de­ pendentiam sublectionis, quantum ad animae perfectionem, a corporalibus rebus, quibus mediantibus, homo sanctificatur et eruditur. Sacramenta enim sunt, tum instrumenta per quae Deus influit gratiam in anima, tum etiam normae sensibiles artificia­ les per quas regulamur ad supernaluralium rerum qualemcumque conceptionem ; et sub utroque respectu non conveniunt nisi homini sub dominatione sensibilium constituto. Sed in statu in­ nocentiae superiora inferioribus dominabantur, et nullo modo dependebant ab eis dependentia subiectionis. Ergo contra ordi­ nem huius status fuisset usus sacramentorum. DE NECESSITATE SACRAMENTORUM 4J Hic autem nota diligenter, totam vim argumenti in hoc i sitam esse, quod sacramenta congruunt homini, prout habenti | dependentiam a sensibilibus, non qualemcumque, sed subiectionis \ siv»· submissionis. Considerandum enim est, dari posse depen-1 dentiam merae necessitatis quae nullam infert sublectionem , nam | certe pictor in exercitio suae artis pendet a penicillo quo indi­ get ad pingendum ; non tamen pendet quasi subiectus, sed ma­ gis quasi movens et dominus. Si vero ulterius indigeret pictura ab extrinseco praemonstrata, tanquam exemplari imitando et norma regulante conceptionem artis, esset tunc subiectionis etiam dependentia. Porro in statu innocentiae anima certe intelligebat per conversionem ad phantasmata, et per species a sensibilibus abstractas ; hoc enim ita naturale est homini, ut non pertineat ad positivos defectus quos integritatis donum impediebat. Ve­ rum phantasmatibus a rebus sensibilibus acquisitis usus fuisset homo innocens tanquam sibi subiectis, et verbis doctrinae tan­ quam connaturali medio communicationis conceptuum. Nullo autem modo tunc dependebat intellectus ab inferioribus se, velut sub eorum captivitate positus. Idemque dicendum de affectu voluntatis. Quia igitur rationes in prima parte allatae procede­ bant ex consideratione naturae in sensu composito defectuosae illius subiectionis quam homo peccando incurrit, consequitur quod sacramentorum oeconomia non fuisset in harmonia cum propria ratione status qui peccatum antecessit. < Accedit) quod in statu innocentiae gratia fuisset congenita homini ; non ergo debuissent esse sacramenta ad primam infu­ sionem gratiae; sed nec ad augmentum eius, quia res ex iisdem principiis perficiuntur, ex quibus innascuntur. Accedit' iterum quod quoties ad perfectionem alicuius rei oportet addere aliquid ultra id quod requirit ordo illius naturae secundum se conside­ ratae, hoc accidit ad subveniendum alicui defectui, sicut cum simplici cibo nutritivo addi debet digestivorum condimentum. Ex ordine autem naturae humanae quoad sanctificationem su· pernaturalem, nihil aliud per se requiritur praeter influxum Dei. et gratiam et virtutes; non autem requiruntur res corporales ex quibus hominis sanctificatio dependeat. Aliunde vero in statu 44 QUAEST. LXI. innocentiae, quantum erat ex vi huius status, nullus fuisset de­ fectus cui oportuisset subvenire ζ1). Ergo iterum, modus sancti· ficationis humanae huic statui harmonice consonans fuisset per Dei influxum, nullo interposito instrumento corporeo. Recte igitur S. Thomas constanter docuit sacramenta esse ex propria sua ratione, in peccali remedium. « Medicina, inquit « art. 2 in argumento sed contra, non est necessaria nisi aegroto, «secundum illud Matth. IX: Non est opus sanis medicus. Sed «sacramenta sunt quaedam spirituales medicinae quae adhiben« tur contra vulnera peccati. Ergo non fuerunt necessaria ante «peccatum». Et catechismus Cone. Trid. part. 2, c. 1, n. 14, dicit : « Tertia causa (cur sacramenta institui oportuerit), fuit « ut illa tanquam remedia, ut scribit S. Ambrosius, atque evan« gelici Samaritani medicamen, ad animarum sanitatem vel re· « cuperandam vel tuendam praesto essent». Et haec quidem, quod attinet ad convenientiam oeconomiae sacramentorum. Sed iam ad doctrinae complementum superest ut in statu naturae lapsae duas insignes temporum differentias consideremus. Hinc: THESIS IV. (Art. 3-4). Tam ante quam post Christum oportuit esse sacra­ menta, non tamen eadem ante et post, sed alia omnino atque alia, prout Redemptor adhuc venturus sperabatur, vel iam creditur advenisse. Videretur tamen dicendum quod ante Christi adventum, non debuerunt esse sacramenta. Si qua enim sit sacramentorum necessitas, non attenditur nisi in ordine ad consequendam inte­ riorem sanctitatem, quae sola ad animae salutem confert. Sed non potuerunt esse ante Christum sacramenta causativa interio­ ris gratiae, uti inferius q. 62, a. 6, ostendetur. Ergo, etc. (») S. Thom, in IV, D. 2, q. 2, a. 1. DE NECESSITATE S VCRAMEVTORUM 45 Imo vero videri posset sacramenta etiam Christiana esse excludenda, quia vel sunt iniuriosa efficaciae redemptionis iam consummatae, vel certe non conveniunt perfectioni status Novi Testamenti, in quo, ut Apostolus dicit ad Gal. IV·^, non sumus amplius sub elementis mundi servientes. Praeterea sacramentorum mutatio importat mutationem in religione, cum tamen oporteat divinam religionem esse unam, et inde ab initio sibi ipsi semper constantem permanere. Saltem igitur dicendum est, non debuisse nova sacramenta antiquis succedere. Sed contra : Tam in veteri quam in Novo foedere sacra­ menta fuerunt de facto a Deo instituta, et quidem diversa pro temporum diversitate: quidquid autem a Deo est, ordinatum et summe conveniens est. Et re quidem vera, sicut ex rationibus in propositione praecedenti priino loco expositis liquet, sacramentorum neces­ sitas potissimum oritur ex necessitate conservandi in genere humano fidem promissionum et mysteriorum quae ad nostram sanctificationem, supernaturalemque vitae aeternae destinationem spectant. Sed non minus ante quam post Christum oportebat conservari fidem, quae totius religionis revelatae basis est et fun­ damentum. Ergo conveniebat ut ante et post adventum Christi sacramenta essent. Nunc vero, cum Christus sit fons et auctor gratiae, iuxta illud Ioan. I, 17: «Gratia et veritas per lesum Chri« stum facta est», necesse fuit ut sacramenta nostra, utpote a Christo instituta et ab ipso vim habentia, forent valde diversa, sive quoad modum significandi, sive quoad efficaciam, ab iis sa­ cramentis quae comparabantur ad ipsum ut ad causam finalem tan­ tum, utpote ordinata ad futurum eius adventum annuntiandum, et ad sanctificationem conferendam quae esset praefigurativa sancti­ tatis interioris per eius passionem promeritae. Recte igitur S. Thomas, in IV, D. i, q. 1, a. 2, questiuncula 5, sol. 5: «Ea « dem est fides modernorum et antiquorum, ut Augustinus dicit. « quia quem illi credebant venturum, nos credimus iam venisse. « Et ideo, cum sacramenta fidei respondeant sicut protestatio« nes ipsius, oportet quod sicut antiqui Patres redemptionis 46 QUAEST. LXI. «Christi participes effecti sunt per sacramenM quae erant signa «futuri, ita et in nos redemptio eius perveniat, mediantibus « aliquibus sacramentis significantibus quod iam factum est, «quae sunt sacramenta novae Legis ». Ad iu,n ergo dicendum quod prima et potissima ratio ne­ cessitatis sacramentorum in praesenti statu, non tam est actualis consecutio interioris gratiae, quam conservati·» u «crosancta quidem, verumtamem mutabilia et temporalia? Deus « enim aeternus est, nec tamen aqua et omnis illa actio corpo« ralis quae agitur cum baptizamus, et fit, et transit, aeterna « est... Haec omnia fiunt et transeunt, sonant et transeunt : virtus « tamen quae per ista operatur, iugiter manet, et donum spiri« tuale quod per ista insinuatur, aeternum est... Qui ergo venit « Legem et Prophetas non solvere, sed adimplere, ipsa adimple« tione abstulit ea per quae adhuc promittebatur implendum « quod iam constat impletum ; tamquam si verba ista tolleret, « nasciturus, passurus, resurrecturus, quae cum haec futura es* sent, recte dicebantur, et institueret dici, natus est, passus est, « resurrexit, quae illis completis, et ob hoc ablatis, recte di· « cuntur ». Nota, celebrem exstitisse controversiam Hieronymum inter et Augustinum, circa cessationem legalium sacramentorum. Hie­ ronymus enim distinguebat solum duo tempora; unum ante pas­ sionem Christi, in quo legalia erant viva, id est, obligatoria ; alterum post passionem Christi, in quo statim, et nulla mora interposita, inceperunt esse, non solum mortua, verum etiam mortifera, ita ut sine peccato amplius non potuerint servari ab iis omnibus ad quos gratia Novi Testamenti manifeste fuerat di­ vulgata. Sed occurrebat difficultas, quia Act. XVI, Paulus circum­ cidit Timotheum, et Act. XXI-26, dicitur quod idem aposto­ lus, lacobi consilium secutus, assumptis viris... purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purifi­ cationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. Cui dif­ ficultati satisfieri existimabat Hieronymus, dicendo quod apostoli nunquam legalia observaverunt post Christi passionem secundum rei veritatem, sed solum quadam pia simulatione, ne scilicet scandalizarent ludaeos, et eorum conversionem impedirent, quae quidem simulatio sic intelligenda est, non quidem ita ut illos actus vere non facerent, sed quia non faciebant tamquam legis caeremonias custodientes, sicut si quis ablutionem perageret propter munditiam corporalem, non causa legalis purificationis observandae. De Ecclesiae Sacramentis. Tumo 1. 5° QUAEST. LXÏ. At vero, cum indecens videatur quod apostoli occultarent propter scandalum ea quae pertinent ad veritatem vitae et do­ ctrinae, ideo potius distinguenda sunt post Augustinum, epist, 82 tempora tria: unum ante Christi passionem, alterum post pas- sionem Christi, sed antequam Evangelium fuisset perfecte divulgatum, tertium post divulgationem Evangelii, capta Hierosolyma sub Vespasiano et Tito, temploque funditus destructo. In primo legalia sacramenta fuerunt viva et obligatoria; in secundo fue­ runt mortua, sed nondum mortifera ; in tertio demum mortua ' simul et mortifera. Fuit igitur tempus intermedium in quo le­ galia « observari poterant a ludaeis ad fidem conversis, non «spem in ipsis ponentibus, quasi alicuius virtutis essent, aut « quasi sine eis gratia Christi non sufficeret ad salutem, sed « ne omnino videretur Lex vehis reprobanda, si statim quasi ido« lolatria fugeretur ; et ideo hoc modo erat mater Synagoga dédu­ it cenda ad tumulum cum honore... Medio ergo tempore Petrus « et Paulus et alii apostoli legalia observabant, non simulatorie, « sed vere. Petrus tamen incaute se habuit in observatione le« galium, nimis condescendens ludaeis illis qui legalia obser< vanda esse dicebant, ita ut aliqui eius exemplo inducerentur « ad ea observanda quasi necessaria ; et ideo vere reprehensi· « bilis erat, et Paulus vere et non dispensative ipsum reprehen« dit » f1). Nec obstat quod sacramenta V. T. redemptionem Christi praefigurabant ut futuram et nondum actu completam. Nam in tempore illo intermedio de quo mox dictum est, non observa­ bantur ab apostolis tanquam adhuc viva, seu ratione significa­ tionis iam exstinctae, sed ob reverentiam Dei qui illa instituerat: ne si statim, nulla interposita mora, ablata fuissent a consuetu­ dine ludaeorum ad fidem christianam conversorum, putarentur damnari per doctrinam Christi tanquam impiis et sacrilegis pa­ ganorum mysteriis aequiparanda. Hinc recte Augustinus, simili(») S. Thom, in IV, D. x, q- 2, a. 5, q. 3. — Opinionem Hie­ ronymi vide in epistola eius 112 (P-I— 22, 916 sq.); tum in commenta­ rio super ep. ad Galat. lib. 1, c. 2, v. 11 sq. (P. L. 26, 3381. DE NECESSITATE SACRAMENTORUM JI tudinem adducens hominis defuncti qui non continuo post emis­ sum ultimum spiritum obruitur in terra, sed conservatur aliquan­ tulum in domo, donec cum honore deducatur ad tumulum : * Iam, « inquit f1), post mortem et resurrectionem Domini, (vetera illa « sacramenta) amiserant tanquam vitam officii sui. Verumtamen « sicut defuncta corpora, necessariorum officiis deducenda erant « quodammodo ad sepulturam, nec simulate, sed religiose; non « autem desererenda continuo, vel inimicorum obtrectationibus « tanquam canum morsibus proficienda. Proinde nunc (a) quisquis « Christianorum, quamvis sit ex ludaeis, similiter ea celebrare « voluerit tanquam sopitos cineres eruens, non erit pius deduc­ at tor vel bajulus corporis, sed impius sepulturae violator ». Hactenus de necessitate sacramentorum, sive ante, sive post Christum. Sequitur nunc principalis disputatio de eorum causalitate atque effectu. (>) Epist 82 ad Hieronymum, n. 16 (P. L. 33, 282). (’) Nunc, id est, elapso jam tempore medio inter mortem Domini, anno aerae vulgaris 330, et lerosolymae ac templi excidium, anno 700. DE EFFECTU SACRAMENTORUM Quakst. LXII-LXIII. Deinde dicendum est de effectu sacramentorum, et maxime I quidem sacramentorum Novae Legis. Hinc, cum de efficacia sa· , cramentali nunc sermo sit, non amplius considerantur sacramenta I ipsa secundum quod sunt rememorativa praeteritae redemptionis, vel prognostica futurae gloriae, sed prout de praesenti signifi- ’ eant interiorem sanctificationem, eamque significando conferunt. Porro sanctificatio ista dupliciter potissimum sumitur : primo quidem pro eo quod est hominem fieri deiformem, hoc est di- ! vinae consortem naturae per gratiam ; deinde vero pro eo quod est ipsum mancipari et consecrari ad cultum Dei secundum ri­ tum Christianae religionis, per impressionem characteris. Et haec duo non sunt disparata, sed unum exigit aliud : scilicet chara· cter exigit gratiam, quatenus nemo sine gratia habituali potest rite et ut par est, vel suscipere vel tradere ea ad quae chara­ cter ordinat, ut postea dicetur. Primum ergo dicendum de effectu, nobiliori, qui est gratia (Q. 62) ; tum de effectu secundario, qui est character (Q. 63). Sed nota bene, characterem non dici ef­ fectum secundarium ex hoc quod consequenter vel solum concomitanter se habeat ad gratiam in ordine efficientiae ; imo in ordine efficientiae character medius est inter sacramentum exte­ rius et gratiam (x). Dicitur itaque secundarius effectus, quia gratia est prior in ordine finis et dignitatis. Duplex est effectus baptismi : primus est res et sacramentum, • scilicet character... Alius effectus est, qui est res et non sacramen« tum, scilicet gratia... In baptismo imprimitur character, qui est im• mediata causa disponens ad gratiam, et ideo, cum fictio non auferat « characterem, recedente fictione quae effectum characteris impediebat, « character qui est praesens in anima, incipit habere effectum suum », id est, effectum gratiae. Ita S. Thom, in IV. Dist. 4, q. a. 2 quaest. 1 et 3. —Nec aliam doctrinam habet in Summa theologica, 3 DE EFFECTU SACRAMENTORUM 53 Quaest. LXII. DE PRINCIPALI EFFECTU SACRAMENTORUM QUI EST GRATIA. Cum in praesenti quaestione de causis et variis earum generibus frequens occurat mentio, item de opere quod dici­ tur operantis, et de opere, ut aiunt, operato, item de obice seu fictione qua fructus gratiae impeditur, et de dispositionibus ad dictum fructum requisitis ; rursus quia de modo causalitatis sacramentorum acres prodierunt in scholis controversiae et sen­ tentiae diversissimae, quae ipsa sua diversitate confusionis pe­ riculum creant et claritati expositionis plurimum obsunt : visum est de his omnibus generales quasdam notiones partim philoso­ phicas et partim historicas praemittere ; sunt enim ad rectam dicendorum intelligentiam valde necessariae, et toti disputationi conveniens lumen afferent. Hinc : § i· De causis, et variis earum generibus. In hoc capitulo agendum erit de divisione causarum gene­ rarim ; postea vero, speciali modo, de causa efficiente instru­ mental! ad quam pertinent sacramenta. 1. De divisione causarum generarim. — Causa gene­ rarim est id quod respondet quaestioni quare, vel profiter quid, et quia ly propter importare potest multiplicis generis habitu- q. 69, a. 10 in corp.: «Cum aliquid generatur, simul cum forma re< cipit effectum formae, nisi sit aliquid impediens, quo remoto, forma « rei generatae perficit suum effectum. Et similiter quando aliquis ba« ptizatur, accipit characterem quasi formam, et consequitur proprium « effectum qui est gratia remittens omnia peccata. Impeditur autern « quandoque per fictionem ; unde oportet quod, remota ea per poeni« tentiam, baptismus statim consequatur suum effectum ». 54 î.'DQVâbst. lxii. dines, multiplex etiam causae genus est. In primis, cum rationes rerum investigantur, quaestio fieri non potest nisi de prin­ cipiis constitutivis quibus intrinsece constant, vel de principiis extrinsecis a quibus dependent, et ideo causae dividuntur adae­ quate in intrinsecas et extrinsecas. Rursus, causae intrinsecae sunt, vel id ex quo aliquid fit > et est ei inexsistens, (puta materia prima respectu rerum natu­ ralium, materia secunda respectu artefactorum, itemque quodli­ bet subiectum quod forma perficitur, respectu compositi), vel id quo aliquid est determinatum ad specialem rationem entis, sive sit forma substantialis qua ens corporeum determinatur ad unam speciem in genere substantiae, sive sit forma accidentalis qua res in suo primo esse iam constituta, determinatur ad partici­ pandum esse secundum quamdam perfectionem sibi superaddi- j tam. Et sic attenduntur duo genera causarum, videlicet causa ! t materialis, et causa formalis. Ad causam autem materialem re· Iductive pertinent dispositiones, quibus subiectum praeparatur ad I formae susceptionem. Causae vero extrinsecae quae condividunt causam in com­ muni, illae sunt, ut dictum est, a quibus res pendent tamquam ab exteriori principio. Porro principium exterius nonnisi dupli­ citer iterum consideratur. Etenim, vel est id quod influit agendo seu operando, vel est id quod influit ut apprehensum, scilicet per modum obiecti, sola sui apparitione in consideratione intel- 1 lectus. Et si quidem sermo sit de causa quae per suam ope­ rationem est principium vel mediatum vel immediatum exsisten- I tiae rei, sic habetur causa quae dicitur efficiens. Si vero sermo sit de causa quae movet per modum obiecti, ut apprehensa ab intellectu, adhuc distinctione opus est. Vel enim influit ut norma ad cuius similitudinem agens operatur effectum, et sic est causa quae dicitur exemplaris. Vel influit ut bonum seu appetibile movens agentem ut gratia sui aliquid faciat, et sic est causa finalis. Verum, quia exemplar est quaedam forma extrinseca quam intrinseca rei exemplatae forma imitatur, ideo causam exemplarem solent annectere causae formali, et sic remanent DE EFFECTU SACRAMENTORUM 55 quatuor causarum modi, ad quos vel formaliter vel reductive pertinet quidquid habet rationem causae f1). Cum igitur ad genus efficientis pertineat omnis et sola causa quae actione sua, formaliter qua actio est, influit in effectum, considerandum est non unam esse rationem secundum quam ali­ quid potest comparari ad aliud ut efficiens ipsum. Hinc, tum ex parte virtutis qua agit, tum ex parte modi quo attingit effe­ ctum, accipitur causae efficientis subdivisio. — Si enim virtutem agendi consideres, sic causa efficiens dividitur in principalem et instrumentalem. Principalis illa est quae ex virtute sibi pro­ pria, id est habente esse completum in ipsa, proportionatum sibi effectum operatur (2). Instrumentalis vero, quae operatur ad ef(*) Videri quidem posset causam meritoriam ad nullum genus prae­ dictorum esse reductibilem, ac ideo, specialem omnino categoriam con­ stituere. Sed contra est, quod S. Thomas de Verit. q. 29, a. 6, reducit c ausam meritoriam ad causam efficientem disponentem·. « Mentum, inquit, « est causa praemii, non quidem per modum finalis causae..., sed ma­ ce gis secundum reductionem ad causam efficientem, in quantum meri« tum facit dignum praemio, et per hoc ad praemium disponit — Distinctione tamen hic opus est, quia haec vera sunt de merito respi­ ciente justitiam distributivam, per quam datur merces secundum digni­ tatem in ipsa persona praemiata existentem. Tunc enim opus meritorium facit in subiecto hanc ipsam dignitatem quae est dispositio appellans praemium, et non potest esse tempore posterius, eo quod impossibile est ut causa aliqua efficiens sit tempore posterior suo effectu. Porro hoc modo ordinantur ad mercedem merita personalia. — Sed alia conditio est meriti respicientis iustitiam quasi conimutativam, per quam datur tantum pro tanto non attendendo dignitatem subiecti cui confertur me­ riti praemium ; quo in genere fuit meritum Christi pro nobis hominibus. Tunc ergo meritum non reducitur ad causam efficientem, sed magis ad causa/itatem finis, quia influit pure et simpliciter ut id cuius gratia, et propter cuius bonitatem datur merces. Et sic meritum potest esse tempore posterius suo effectu, apud eum praemiatorem cui omnia futura praesentia sunt. Vide S. Thomam, in II, D. 27, a. 4, ad 2““, ubi prae­ missa distinctio clarissime exponitur. (·; Virtus propria non intelligitur virtus quam agens habet a se; sic enim nulla creatura posset esse causa principalis. Neque etiam est sola virtus fluens ex principiis essentiae ; secus dicendum foret habitus infusos non habere esse completum in anima, et hominen per eos ope­ rari mere instrumentaliter, quod constat esse falsum, ut expresse docet 56 QUAESΓ. LXlI. fectionem rei ut mota a principali agente, sicut calamus est causa scripturae, et cithara melodiae, — Si autem habitudinem ad terminum operatum spectes, tunc praeter divisionem in cau­ sam imperantem et exsequentem, quae vix in praesenti usui esse potest, occurit alia causae efficientis divisio in perficientem et disponentem. Nam causa perficiens actione sua pertingit ad ultiniam rei perfectionem ; causa vero disponens solummodo indu­ cit in subiecto id quod est necessitas, quantum in se est, ad susceptionem formae, quo pacto homo generans est causa filii. Non enim pertingit actio generantis ad efficiendam animam quae est a solo Deo per creationem, sed pertingit tantum ad indu­ cendum in materia dispositiones exigentes animae rationalis in­ fusionem. Verumtamen nota bene quod dispositio a qua sic dicta causa disponens denominatur, non est dispositio qua aliquid meram capacitatem ad formam consequitur, sed intelligi debet de eo quod formam etiam exigit atque omnino appellat. Sic enim et non aliter, inducens dispositionem potest cum veritate dici efficiens causa, non solius dispositionis, verum etiam ipsius rei perfectae, prout in exemplo allato satis manifeste apparet. — Nota insuper, divisionem praedictam valere tam in ordine cau­ sae principalis quam in ordine causae instrumentalis. Nam certe penicillus est causa picturae instrumentaliter perfective, quia actio | eius instrumentalis pertingit ad ipsam formam artis inducendam. I At verba quibus lex promulgatur, sunt causa operum legis inI sir umenlaliter dispositive tantum, quia virtus eorum instrumenI talis non pertingit ad ipsa opera efficienda, sed solum ad ' obligationem inducendam ex qua sequitur necessitas operandi secundum legem. Et simili modo in physicis, semen est instru­ mentalis causa hominis geniti, non quidem perfectiva, sed solum dispositiva. Quae omnia breviter et nervose more suo complexus est S. Thomas in IV, D. 1, q. 1, a. 4, q. i, dicens : « ScienS. Thomas infra, Quaest. 63, a. 5, ad ium. Ergo virtus propt ia nunc intelligitur omnis virtus quae vel est naturalis, vel connaturalis : natu­ ralis, si fluat ex principiis essentiae ; connaturalis, si fluat ex aliquo perfecto habitu qui sit instar novae naturae. Utroque enim modo habet esse completum et absolutum in subiecto. DE EFFECTU 9ACR\MENTORU Μ « dum '-st quod causa efficiens dupliciter potest dividi. Uno < modo ex parte effectus, scilicet in disponentem quae causât « dispositionem ad formam ultimam, et perficientem quae in« ducit ultimam perfectionem. Alio modo, ex parte ipsius cau· « sae, iu agens principale et instrumentale; agens enim prin« cipale est primum movens, agens autem instrumentale est «movens motum; instrumento autem competit duplex actio. « una quam habet ex propria natura, alia quam habet prout «est motum a primo agente... Sed sciendum quod actio in« strumenti quandoque pertingit ad ultimam perfectionem quam « principale agens inducit, aliquando autem non. Semper tamen « pertingit ad aliquid ultra id quod sibi competit secundum « suam naturam, sive illud sit ultima forma, sive dispositio, « sicut qualitates activae et passivae elementorum pertingunt « instrumentaliter ad formas materiales educendas de materia, « non autem ad productionem animae humanae, quae est ab « extrinseco ». Tandem animadverto, quosdam theologos ponere causam moralem efficientem, intelligendo causam quae aliqua bonitate et dignitate vel qualitate sua affert rationem causae physicae in­ telligents ad effectum physice producendum. Ita Card. Franzelin. de Sacr. in gen., Thes. 6, n. 2, post Lugonem, de Sacr.. Disp. 4, Sect. 4, n. 33. Sed hoc non videtur admittendum, quandoquidem iuxta communem conceptum causa efficiens illa sola est, ut vidimus, quae per actionem formaliter qua actio est, causât. Atqui illud quod bonitate sua affert rationem cau­ sae intelligenti ad effectum producendum, potest quidem esse materialiter actio seu operatio quaedam ; non tamen influit ut actio, sed ut bonum apprehensum, ac per consequens, pure et simpliciter per modum obiecti; non ergo debet ulla ratione annumerari causis efficientibus. Nec sufficit dicere quod sic dicta causa moralis efficiens « movet sua bonitate, quia est, finis au« tem... non movet quia est, sed eius bonitas apprehensa mo« vet ut sit» f1). Nam profecto finis ultimus in cuius virtute (>) Franzelin, ubi supra. S8 QUAEST. LXII. movent omnes alii fines, non movet ut sii, s. I qUja est p terea differentia assignata valde materialiter s. habet ad forma. lem rationem et modum causandi. Sive enim bonitas apprehensa ' iam sit in natura rerum, sive non sit, semper tamen eodem modo movet, sola scilicet sui praesentia in consideratione intel­ lectus, non autem per modum operantis, prout requiritur ad rationem efficientiae ζ1). Et haec quidem de causis in genere dicta sint. Nunc au­ tem, quia iuxta Tridentinum, Sess. 6, cap. 7, sacramenta N. L. dicuntur causae instrumentales justificationis, de ipsa causa in- 1 strumentali specialiter agendum est, et ad hoc pertinet para­ graphe sequens. 2. De causa efficiente instrumentali. — Instrumentum dicitur multipliciter. Dicitur quandoque improprie, et secundum | meram analogiam sive similitudinem ; sed haec acceptio ad prae- | sentem indaginem non pertinet. — Dicitur autem proprie sensu latissimo, de omni movente moto quod eatenus agit quatenus agitur. Hoc modo creaturae omnes sunt instrumenta Dei quan­ tum ad generalissimam agendi rationem, quia in tantum agunt in quantum a primo motore applicantur ad agendum. Hoc modo omnis qui destituitur habitibus infusis, est instrumentum Dei in actu supernatural'! quantum ad rationem supernaturalitatis, quia I in tantum supernaturaliter agit in quantum a Deo recipit mo­ tionem transeuntem, supplentem defectum habitus. Hoc modo in· C) Nota hic dilegenter quod non absolute reiicitur in praesenti causa litoralis efficiens; absit. Nam certe qui iubet, qui mandat, qui sua· det, qui consilium dat, uno verbo qui active influit id quod est propiium entibus voluntariis in quantum huiusmodi, talis verissime dicitur causa moralis efficiens. Sed qua ratione, quaeso, causa efficiens? Quia qui iubet, vere efficit in eo cui iubet, obligationem ex qua sequitur agendi necessitas. Quia qui suadet aut consilium dat, vere efficit in eo quem suadet, notitiam vel considerationem rationum ex quibus postea ille ad agendum se determinat. Quare, causa efficiens ibi non sunt ra­ tiones obiectivae quarum intuitu ponitur actus, sed est ipse persuasor Iqui id agit ut tales rationes in considerationem veniant. Ergo remove­ tur solum causa moralis efficiens quam in medium proferunt adversarii et quam dicunt causare per modum obiecti. DE BFFBCTÜ SACRAMENTORUM 59 strumentum Dei est quoad ipsam specificationem actus, quisquis erumpit in actus indeliberatos ex instinctu Spiritus Sancti. Atque ita porro discurrendo, apparet latissimum esse campum moven­ tibus motis, quibus semper propria inest instrumenti ratio. — Nostra tamen inquisitio non tantam amplitudinem habet. Non enim de quibuscumque moventibus motis nunc loquimur, sed de illis propriissime dictis instrumentis quae a principali agente assumuntur ut medium ad aliquod operatum vel artefactum ef­ ficiendum ad extra, nam in hoc genere manifeste inveniuntur ea sanctificationis instrumenta quae sunt N. L. sacramenta. Porro instrumentum hoc modo acceptum, illud est quod agendo actionem sibi competentem secundum propriam virtu­ tem, pertingit ad faciendum quod competit ei in quantum est motum a principali agente. Unde instrumenti operatio est du­ plex: una quae est ei connaturalis, sicut extendere atramentum est connaturalis operatio calami, et scindere connaturalis ope­ ratio serrae ; alia quae est operatio eius instrumentalis, sicut facere scripturam extendendo atramentum, et inducere formam scamni secando lignum. Et sicut operatio instrumenti est duplex, ita est duplex quo operatur; unum sibi proprium, quod est qualitas habens esse fixum et completum in eo, puta acuitas dentaturae in serra ; alterum a principali agente participatum, scilicet motus quo movetur ab arte, quique virtus instrument talis dicitur, utpote constituens instrumentum qua tale in esse virtuoso seu effectivo principalis effectus. Notandum autem est, motum instrumentalem de quo nunc loquimur, non esse nisi eum quo movetur instrumentum ad operandum ultra virtutem sibi propriam, sibique inhaerentem. Etenim instrumenta artium duplici modo moveri contingit: uno modo simplici motu locali; alio modo ad cooperandum arti, sicut instrumenta musicae sunt in potentia ad hoc ut sub quocumque impulsu sonum reddant, et ad hoc ut ab arte adhibita musicam efficiant. Per primum autem motum pure et simpliciter applicantur ad agendum id quod eis competit secundum virtutem propriam, et ideo non ille est motus qui in praesenti attenditur; sed solum attenditur motus instrumenti ad causandum effectum artis in quantum 6o gUAEST. LXII. huiusmodi, scilicet ipse passivus usus quo ars utitur instrumento ipsumque veluti ingreditur. Et exempla quidem hactenus proposita desumuntur ex phy­ sicis instrumentis, quibus ad omnem artefactoruin effectionem indigemus; nec sane immerito, quia cum sint nobis notiora, imo notissima, facilius in eis inspicimus id quod ad communissimam instrumenti rationem spectat. Porro tria ibi notatu potissimum digna inveniuntur. Primum est, quod instrumentum debet ali­ quid operari de suo; alias otiosa esset instrumenti assumptio, Unde S. Thomas, τ, q. 45, a. 5 dicit: «Causa secunda instru« mentalis non participat actionem causae superioris, nisi in « quantum per aliquid sibi proprium dispositive operatur ad « effectum principalis agentis. Si igitur nihil ibi ageret secun« dum illud quod est sibi proprium, frustra adhiberetur ad « agendum ». Alterum est, quod oportet virtutem instrumenta­ lem subiectari in ipsissima actione quo instrumentum exsequitur proprium effectum ; nam omne instrumentum « non perficit in« strumentalem actionem, nisi exercendo actionem propriam ; «scindendo enim facit lectum» f1). Perficit, inquam, actionem instrumentalem exercendo actionem propriam ; quod sane intelligendum est formaliter seu per se, et non per accidens tantum, quia ea quae sunt per accidens, in rationibus rerum non atten­ duntur. Et certe, qui cantando ambulat et ambulando cantat, perficit unam operationem exercendo aliam, sed mere concomitanter, ita ut ambae operationes per accidens coniunctae, in eo­ dem subiecto inveniantur. Nunc autem non sic est de instru­ mento, cuius operatio propria se habet veluti inchoative ad operationem instrumentalem (2), Atqui hinc sequitur tertio, quod (·) S. Thoni. 3, q. 62, a, 1, ad 2““. (·) Certe extensio atramenti, quae est propria calami operatio, se habet materialiter ad ordinatam compositionem linearum atramentalium, rquae est operatio instrumentalis. Et sic discurrendo per omnia genera instrumentorum, apparebit quod actio propria et actio instrumentalis nunqu a tn possunt esse in alio atque alio ordine. Quâe obsërvâfû>~eçt maximi momenti in praesenti ; cum emm propriaoperatio signorum qua tolium, non sit actio physica. eti,m Physici^^"^^-^-— DE EFFECTU SACRAMENTORUM virtus instrumentalis inveniri debet in ipsa linea naturalis ope· rati nstrumenti, tamquam certa eius modificatio vel e elevatio, inquam, cuius sit naturaliter capax, utputa ordo qui­ dam in ea ab intelligentia rectrice impressus, vel aliquid aliud huiusmodi, sicut apparet in instrumentis picturae, musicae, scri­ pturae, et generaliter in iis omnibus quae per organa sive coniuncta sive separata, ab arte efficiuntur. Neque hoc peculiare est instrumentis nostris, sed commune omnibus si modo vere instru­ menta sint. Nam «actio alicuius, etiamsi sit eius ut instrumenti, « oportet ut ab eius potentia egrediatur» (*). Atqui non egre­ deretur ab eius potentia, si id quod addit actio instrumentalis supra simplex exercitium propriae virtutis instrumenti, aliquid aliud importaret praeter merum quemdam ordinem seu modum instrumento operanti ab agente principali impositum. Unde ex hac consideratione concludit S. Thomas, nullam creaturam adhi­ beri posse in instrumentum creationis : « Cum omnis creaturae < potentia sit finita, inquit, impossibile est quod aliqua creatura <<■ ad creationem operetur, etiam quasi instrumentum ; nam crea« tio infinitam virtutem requirit in potentia a qua egreditur» (-». Et quia sub hoc respectu, de formis physicis quae non educun­ tur e potentia passiva materiae, eadem est ratio, ideo in sequen­ tibus docet nullam creaturam adhiberi etiam posse ad productio­ nem animae humanae vel gratiae, ita quod ad ipsam substantiam formae productae eius actio se extendat (8). Nihilominus, cum formae istae habeant materiam in qua, sive subiectum in quo, ideo addit, agens creatum posse quidem esse causam instrumentaliter disponentem, non tamen instrumentaliter perficientem. Ex qua doctrina intelligi datur id quod Angelicus in quartum Sen­ tentiarum constanter docuerat dicens, sacramenta « ad effectum « ultimum qui est gratia, non pertingere etiam instrumentaliter actio instrumentalis. sed solum inductiva alienius quod absque physica transmutatione in subiecto recipiatur. (*) S. Thom, de Pot., Quaest. 3, a. 4. in corp. (·) S. Thom., ibid. (·) Ibid., ad 7““ et S““. 62 QUAEST. LXII. «nisi dispositive, in quantum hoc ad quod instrumentaliter ef. « fective pertingunt, est dispositio quae est necessitas, quantum « in se est, ad gratiae susceptionem » (’). Sed de hoc alias. Interim vero diligenter observandum est quod instrumenta , quae deserviunt operationibus in extrinseca subiecta transeuntibus (de quibus solis in praesenti quaestio esse potest), in duas distinctas, easdemque valde notabiles categorias distribuuntur. | Alia enim sunt, in quibus virtus instrumentalis a principali agente participata, ordinis est physici, valens per seipsam ad physicam immutationem materiae. Et non opus est multum immorari in afferendis exemplis, quia ultro occurrunt in vulgaribus illis ar­ tium instrumentis, a quibus omnis haec nostra disputatio initium duxit. Alia vero sunt virtutem habentia instrumentalem ordinis intentionalis ; virtutem dico quae solum valet, proxime saltem i atque immediate, ad deferendas exterius intentiones, conceptio­ nes, sive ordinationes intellectus. Et quoniam ad hanc catego­ riam pertinent signa, de quorum genere sunt sacramenta, pecu- | liaris de ea esse debet consideratio. Hic igitur oportet in primis assignare propriam operatio­ nem huiusmodi instrumentorum, nec a longe repetenda quaestio­ nis solutio ; cuilibet enim statim manifestum est quod omne signum ex sibi propriis, ingerit suam speciem sensibus externis. Nunc autem illud quod ingerit suam speciem sensibus externis, natum est per hoc ipsum etiam speciem sive formam intentionalem ingerere, faciendo scilicet, iuxta celebrem Augustini defi­ nitionem, «aliquid aliud in cognitionem venire». Verum di­ stinctio hic est necessaria. Contingit enim ut species sensibus impressa connectatur cum alia ex natura rei, sicut videre est in signis naturalibus a quibus nunc omnino abstrahimus. Quando­ que vero connexio non est nisi ex institutione, et tunc signum non habet ex propriis ut per speciem sensibus ingestam ingerat aliquid aliud, sed hoc habet tantummodo in quantum subest institutioni et dispositioni intellectus qui signo utitur. Unde praeter propriam operationem attenditur ibi operatio quaedam (») S. Thom, in IV, D. i, q- «, a- 4> Ί· *· DE EFFECTU SACRAMENTORUM 6J instrum· ntalis, ex virtute scilicet quae non residet in signo ut sibi connaturalis, sed ei ab intellectu movente inest. Et vocatur haec virtus vis spiritualis, « sicut et in ipsa voce sensibili est « quaedam vis spiritualis ad excitandum intellectum hominis, in «quantum procedit a conceptione mentis» (*). Sed quo sensu spiritualis dicatur, sano modo accipiendum est. Non enim som­ niare oportet physicam qualitatem, cum nulla res corporea, qualis est sonus ex ore emissus, subiectum esse possit spiritualis acci­ dentis. Ergo vis spiritualis in casu, ab ipsa institutione et im­ positione ad significandum non distinguitur; nam certe dicta in­ stitutio sive impositio transcendit ordinem materiae, et pertinet ad ordinem intentionum intellectus quae rebus etiam corporeis tanquam signis ipsi intellectui subiectis, affigi valent. Dicendumi itaque quod signa sunt instrumenta intentionalia, ex propria quidem virtute speciem sui sensibus ingerentia, ex virtute autem instrumental! reconditas intellectus conceptiones notificantia. Sicut autem intellectus speculativus sua habet instrumenta ad proprias conceptiones exterius manifestandas, ita intellectus practicus ad suas ordinationes imponendas. Sed contingit quan­ doque quod intellectus practici ordinatio versatur circa physi­ cam immutationem rei exterioris, et tunc intellectus immediate movet exsecutivas potentias, quae vicissim in sua operatione ad extra physicis instrumentis utuntur, sicut in omni opere artium videre est. Quandoque vero ordinatio rationis est de iis quae moderni moralia vocare solent, cuiusmodi sunt obligationes, iu- ■ risdictiones, tituli, dignitates, deputationes ad certa munera, et alia similia; nam haec omnia perficiuntur absque ulla physica immutatione rei circa quam fit ordinatio, sed tota eorum entitas consistit in ipsa intentione intellectus imperantis prout est subiecto veluti affixa, et in eo perseverat non revocata (*). Tunc igitur instrumenta intellectus practici iterum nihil aliud sunt aut esse possunt quam signa. Et hoc pacto, verba quibus lex pro­ mulgatur, rationem habent instrumenti quo in subditis obligatio (■) s. Thom. 3, q. 62, a. 4, ad ium. (·) Lugo, de Sacr., Disp. 1, Sect. 3, n 35 et seq. 6j QIUST. Lxri. legis inducitur. Hoc modo extenor sententia iudicis,' instrumâ. tum est quo fit ins secundum quod debitum est ut reus punia­ tur, vel accusatus dimittatur. Hoc modo in omnibus contractibus scriptura vel orale verbum est instrumentum quo dominia trans­ feruntur, acquiruntur tituli, etc. Porro propria huiusmodi signo­ rum operatio, rursus eadem est quae supra fuit assignata; sed secundum quod subsunt et deserviunt imperio intellectus sub motione voluntatis, non solum ingerunt notitiam conceptae or­ dinationis, sed et ipsam ordinationem quam significant, exterius imponunt, et pro tanto signa praciica appellantur. Et nota bene > quod signum practicum a simplici signo distinguitur, quia si· j gnum simplex nullo modo est causa rei notificatae sed solius notificationis ; practicum vero non tantum notificat, sed ultra hoc causât passivam ordinationem qua subiectum in certa functione, certove munere vel iure, aut si quid aliud huiusmodi, consti­ tuitur f1). Quae cum ita sint, iam sequitur conclusio praecipui momenti. Î3Î enim propria operatio signorum in quantum huiusmodi, est jrdinis intentionalis, (quippe consistit in ingerendo sui speciem sensibus), videtur necesse ut operatio eorum instrumentalis per­ tingat semper ad aliquid quod in eodem pariter ordine clau­ datur, nisi forte velimus adstruere virtutem connaturalem et vir­ tutem instrumentalem quasi disparate se habentes ad invicem, et mere materialiter in eodem subiecto coniunctas. Ex quo statim destrueretur notio instrumenti quam recta ratio nobis sup­ peditat, et constanter retinuit S. Thomas, ubicumque docet quod sacramenta corporalia per propriam operationem quam exercent, p) Itaque diligenter notandum est quod, cum contradistinguitur ratio signi a ratione causae, sumitur signum per respectum ad rem si­ gnificatam ut talem, quo pacto significatio nullo modo est causativa sive operative. Nunc autem, si signum consideres per respectum ad notificationem rei significatae, sic semper est causa, vim habens exci­ tandi intellectum, ut dicitur 3, q 62, a. 4, ad Ultra hoc vero si sit signum practicum, habet non solum notificare ordinationes ratio­ nis, verum etiam facere, investituram earum, in quantum subest im­ perio eius qui potestate fungitur. '6$' DE EFFECTU SACRAMENTORUM effictu ■' > afionem ins frumentalem ex virtute'divina (*). Qua­ propter, si qua forma physica per signum practicum tanquam per instrumentaient causam inducta inveniatur, hoc esse non po­ terit ni -i alterutro ex his duobus modis: Vel quia forma inten­ tional is ad quam terminatur signi practici causalitas, involvit ut sui complementum aliquid physicum, sicut deputatio ad militiam apud nos involvit externum characterem seu habitum militarem: quo fit ut causa inducens conscriptionem ad militiam, sit eo ipso causa exterioris etiam notae qua homo conscriptus insignitur. Vel quia forma intentionalis se habet ut quaedam dispositio de se exigens atque appellans formam physicam ; quo pacto deputatio ad cultum divinum in religione christiana exigit atque ap· pellat, quantum in se est, sanctificantem gratiam sine qua, ut iam notatum est, cultus ille rite et ut par est, exerceri nequa­ quam potest. Et tunc causalitas signi pertingit ad formam phy­ sicam instrumentaliier dispositive, sicut de sacramentis in ordine ad gratiam, docuerunt veteres theologi. — Verum priusquam ad expositionem variarum opinionum quae circa hanc ipsam sa­ cramentorum causalitatem prodierunt accedamus, oportet ut ex •dictis hactenus de diversis causarum generibus, genuinae notio nes eruantur operis operati, operis operantis, aliaeque ad id at­ tinentes. Huc spectat alterum prolegomeni capitulum. § 2De opere operato, et opere operantis. « In sacramentis, inquit S. Thomas in IV, D. i, q. i, a. 5, « est duo considerare, scilicet ipsum sacramentum, et usus sa« cramenti. Ipsum sacramentum dicitur a quibusdam opus ope«. ratum; usus autem sacramenti est ipsa operatio, quae a qui« busdam opus operans dicitur ». Ex quo quidem testimonio apparet non ita antiquas esse huiusmodi locutiones, quae ineunte tantum saeculo XIII inceperunt esse in usu, et postmodum a (·) S. Thom. 3, q. 62, a. 1, ad 2U“. De Ecclesiae Sacramentis. Tomo I. Q QUAEST. L.Xll. theologis communiter receptae, tandem in Concilio Tridentino I fuerunt consecratae (*). Est autem opus <·, rans, seu melius operantis, ipsa actio hominis prout e potentia eius egrediens. Opus vero operatum (sensu passivo) est opus exterius factum, ; puta sacramentale signum rite positum secundum legem suae institutionis, et a Deo ordinatum in instrumentum productionis l gratiae. Bene enim id quod ex divina institutione vim habet i instrumentaient, opponitur ei quod ab homine operante conse­ queretur valorem et efficaciam. Cum ergo dicuntur sacramenta conferre gratiam ex opere operato, sensus est quod causant illam, non in quantum subsunt virtuti hominum ministrantium, neque etiam in quantum nata sunt excitare in suscipiente fidem per quam ipse homo sese ad justificationem disponeret, sed pure et simpliciter secundum quod sunt instrumenta Dei sanctificatoris, ita ut nihil aliud sub Deo considerandum sit velut causa inductionis gratiae, praeter sacra­ mentum valide positum iuxta institutionem Christi. Consulto autem dixi, nihil aliud considerari ut causam in­ ductionis gratiae, praeter sacramentum a Christo institutum, sub Deo principali agente. — Nam in primis, cum sermo est de , sacramento rite posito iuxta Christi institutionem, satis superque indicatur, minime excludendas esse causas a quibus ipsa sacra­ menti exsistentia atque institutio dependeat. Non ergo remove­ mus meritum redemptionis quod praesupponitur ad exsistentiam sacramenti ut ratio institutionis eius, sed omnem et solam cau­ sam meritoriam quae superveniret sacramento iam instituto, eique ut proximum justificationis principium adiungeretur (a). (’) «Si quis dixerit, per ipsa novae Legis sacramenta, ex opere « operato non conferri gratiam, sed solam fidem divinae promissionis « ad gratiam consequendam sufficere, anathema sit ». Trident. Sess. 7, can. 8. (») Hinc sacramenta quae per seipsum ministravit Christus Domi­ nus, cum in terris degeret, adhuc habuerant efficaciam ex opere ope­ rato, quia meritum Christi non habuit influxum ut meritum ministran­ tis, sed ut meritum a quo dependet ipsa sacramenti exsistentia et insti tutio in ratione instrumenti ad animarum sanctificationem. DE EFFECTU SACRAMENTORUM Rursus cum dicitur nihil aliud considerari in linea causae inductu iis gratiae, manifestum est non ideo negari necessitatem dispositionum quae sint ab homine operante, sumendo nunc di­ sposition·-.. non pro eo quod appellat et exigit formam, scilicet gratiam, sed pro eo quod removendo prohibens, reddit animam susceptibilem effectus sacramenti. Causa enim quae inducit huius­ modi dispositiones, nequaquam dici potest causa inductionis ipsius formae, sicut qui emollit ceram non est causa figurae quae for­ matur ab artifice, sed tantum est causa cur materia illa sit ca­ pax recipiendi actionem agentis; quippe nullum activum inducere potest suum effectum in passivo quod non debito modo ei subiicitur, et sic etiam est in sacramentis. Sciendum namque est quod cum sacramenta sint signa practica sanctificationis a Deo consequendae, omnis sacramenti susceptio est ex natura sua quaedam exercita protestatio fidei et spei in Deum sanctificatorem, necnon et voluntatis abrenuntiandi peccato. Quisquis igitur usum rationis habens et actus humani capax existens, sine fide, vel spe, vel efficaci attritione de pec­ catis quae commisit, accedit ad sacramentum, nondum rite subiicitur sacramento in quantum est causa gratiae, quia non habet in rei veritate eos animi affectus quos ipse usus causae sanctifi­ cantis prout sanctificans est, per se demonstrat. Ideo est fidus (’ ), (‘) Desumpta vox ab Augustino, 1.1 de bapt. c. 12 (P. L. 43, r 19; : - Quid « si ad ipsum baptismum fidus accessit? Dimissa sunt ei peccata, an non « sunt dimissa? Eligant quod volunt: utrumlibet elegerint, sufficit no« bis. Si dimissa dixerint, quomodo ergo Spiritus saechu disciplinée u effugiet fidum (Sap. 1-5), si in isto ficto remissionem operatus est pec« catorum? Si dixerint non esse dimissa, quaero, si postea fictionem « suam corde concusso et vero dolore fateretur, denuo baptizandus iu« dicaretur ?» — Pbprietatem autem huius vocis declarat S. Thomas, in IV, D. 4, q. 3, a. 2, q. 2, ad ιβ“ : «Fictio proprie est, cum aliquis « aliquid ostendit dicto vel facto, quod non est in rei veritate. Hoc « autem contingit dupliciter. Uno modo, quando ex hac intentione « aliquid dicitur vel fit, ut aliud ostendatur quam rei veritas habet, et « tunc fictio est speciale peccatum, et sic non accipitur hic. Alio modo . « quando aliquid ostenditur quod rei veritas non habet, dicto vel facto, « etiamsi non propter hoc dicatur vel fiat, et sic accipitur hic fictio. « Quicumque enim ad baptismum accedit, ostendit se veteri vitae ab 68 QUAEST LXir. et propter defectum debitae coaptationis p.,· , nfis ad agens, non inducitur gratiae effectus qui dici solet r<·> sacramenti. Requi­ runtur ergo in adultis fides, spes, et poenitentia de admissis peccatis, tanquam dispositiones removentes fi.-donem, ac per hoc, coaptantes animam instrumento Dei. Et quo perfectior est fides, perfectior poenitentia, eo etiam melius homo coaptatur, eo maior effectus gratiae per sacramentum ex opere operato inducitur f1). Quia vero infantes et perpetuo amentes omnino sunt praedictae fictionis incapaces, ideo in eis, sed in eis solis non potest re­ quiri dispositio fictionem removens: unde, cum obex nihil aliud sit quam debitae dispositionis carentia, consequens demum est, nullum unquam in iisdem obicem esse posse qui impediat fru­ ctum sacramenti. Hucusque ergo expositam habes notionem causalitatis ex opere operato prout vere est in dogmate catholico, et ex dictis aestimare poteris quam absurda sit Protestandum calumnia aien­ tium, «ex catholicorum sententia opus operatum esse opus exter« num quod iustificet, etiamsi suscipiatur sacramentum absque «ulla fide, aut bono motu ipsius suscipientis» (2). — Intelliges* (*) « renuntiare, et novam inchoare; unde si voluntas eius adhuc in vetu« state vitae remaneat, aliud ostendit quam sit in rei veritate, et ideo « est fictio·. — Diligenter ergo notandum est, non dici nunc fictionem, ex hoc quod aliquis simulat se velle recipere sacramentum, (sic enim nequidem valida foret sacramenti susceptio), sed ex hoc quod non habet dispositiones quibus obex ad fructum sacramenti tollitur. Est autem fictio mere materialis, si homo sui defectus conscientiam non habeat ; forma­ lis, si secus. (*) Dispositiones operantis hominis quandoque eiusmodi sunt, ut per seipsas appellent justificationis gratiam vel augmentum eius, sicut quando quis cum contritione perfecta vel intensa charitate accedit ad sacramentum. Quo in casu, habent certe fructum suum ex opere ope­ rantis, et simul tribuunt animae certam capacitatem ad gratiam sacramentalem recipiendam per opus operatum. Tunc ergo duplex formalitas in eis consideratur, duplexque munus, et neutrum est cum alterius de­ trimento. (·) Cf. Franzelin de Sacr. in gen., thes. 7, n. 2, ubi calumniam hanc late refutat, et concludit : « Sine bono motu igitur adultum i usti· « ficari posse, nemo catholicus unquam docuit. Docebant tamen id cer DE EFFECTU SACRAMENTORUM *9 etiam quomodo omnia hactenus dicta de necessitate dispositio­ num i i - luitis, referantur ad sacramenta in quantum sunt in­ ducti v.i effectus gratiae de quo in praesenti quaestione agitur. Caeterum, quod attinet ad effectum qui dicitur res et sacramen­ tum, mm potest esse fictio impediens si modo omnia adsint quae ad validitatem sacramenti requiruntur ; et ratio desumenda est ex propria natura dicti effectus, ut in sequentibus apparebit. In­ terim vero accipe haec compendiose tradita a S. Thoma in IV, D. 4, q. 3, a. 2, q. i : « Duplex est effectus baptismi. Primus « est res et sacramentum, scilicet character. Et quia character « non imprimitur ad praeparandum hominis voluntatem, ut ali« quid bene fiat... ideo hunc effectum voluntatis indispositio « non impedit, dummodo aliqualis sit voluntas recipiendi sacra« mentum, (prout requiritur ad hoc ipsum ut sit valida susce« ptio). Alius effectus est qui est res et non sacramentum, sci« licet gratia, et quae ad ipsam consequuntur, per quae hominis « voluntas praeparatur ut bene velit, et bene operetur. Et ideo « ad hunc effectum percipiendum non sufficit quaelibet voluntas « sacramentum recipiendi, sed requiritur voluntas talis a qua « removeatur omnis indispositio contraria gratiae baptismali, « tissime illi ipsi Reformatores, qui hoc crimen calumniose catholicis « impingunt. Tria enim haec erant principia ipsius Lutheri : hominem < justificari sola fide, quae sit certa fiducia, sibi propter merita Christi « peccata esse remissa, seu potius non imputari; iustitiam hominis non « esse aliud quam externam imputationem qua Deus eum licet pecca« torem, respiciat velut iustum ; hanc iustitiam nullis peccatis aliis quam « sola incredulitate impediri aut destrui. Atqui talis fiducia peccatoris « evidenter non est bonus motus, sed persuasio stulta simul et impia. • Revera ergo (licet id non faterentur), docebant duces Reformationis « justificationem quae possit esse sine bono motu; continetur enim haec « doctrina in ipso eorum fundamentali principio de sola fide iustifi« cante ». — Recensetur etiam alia fictio Protestantium, quasi doceret sententia catholica, non Deum esse qui justificet, sed sacramentum propria virtute, atque ita, Spiritum Sanctum vices suas resignasse sacra­ mentis; unde inferunt Calvinus, Kemnitius, et plerique recentiores. a catholicis adscribi sacramentis vim magicam. Sed quo loco habenda sit nova haec imaginatio, ex dictis de instrumento iam satis constat, et ex dicendis de causalitate intentionali luculentius apparebit. QUAEST. LXII. < quia contraria non se compatiuntur. und..........nente contraria «dispositione, baptismus ultimum suum < n■•■(uni habere non « posset >. Retinenda igitur notio operis operati prout in confesso est apud omnes catholicos; in qua quidem notione continetur quod sacramenta N. L. prout Deo principaliter operanti subordinata ac veluti deservientia, aliquo saltem modo dant et causant gra­ tiam. Verum, cuius rationis sit ista causalitas, an vera et propria, necne: et quatenus affirmative, an physica vel non, an imme­ diate pertingens ad gratiam ipsam vel mediate tantum, non uno modo a theologis explicatum est. Oportet igitur varias recensere sententias, incipiendo ab ineunte saeculo XIII, quo tempore quae­ stio incepit in scholis agitari. I § 3 De causalitate sacramentorum variae theologorum sententiae. Primum omnium prae oculis habendum est quod tempore quo scribebat S. Thomas, mediante circiter saeculo ΧΙΠ, con- I troversia inter Scholae magistros circa hoc unum punctum ver­ sabatur: sintne sacramenta vere et proprie causae gratiae iustificantis, an solum improprio et lato sensu, quatenus ad meram praesentiam signi sacramentalis solus Deus ex pacto infallibili gratiam operetur. Audi ipsum S. Thomam exponentem statum quaestionis tunc existentis, in IV, D. i, q. i, a. d., q. Ii « Omnes, inquit, coguntur ponere sacramenta novae Legis ali· •i quo modo causas gratiae esse, propter auctoritates quae hoc « expresse dicunt. Sed diversi diversimode eas causas ponunt. « Quidam enim dicunt, quod non sunt causae quasi aliquid fa« cientes in anima, sed causae sine quibus non, quia increata « virtus, quae sola effectus ad gratiam pertinentes in anima « facit, sacramentis assistit per quamdam Dei ordinationem et «quasi pactionem. Sic enim ordinavit et quasi pepigit Deus, « ut qui sacramenta accipiunt, simul ab eo gratiam recipiant DE EFFECTU SACRAMENTORUM 7« «non |i i sacramenta aliquid faciant ad hoc. Et est simile « de ilb· qui accipit denarium plumbeum, facta tali ordinatione « ut qui habuerit unum de illis denariis, habeat centum libras « a reg qui quidem denarius non dat illas centum libras, sed « solus i x accipienti ipsum. Sed hoc non videtur sufficere ad «salvandum dicta Sanctorum. Causa enim sine qua non, si nihil « omnino faciat ad inducendum effectum, vel disponendo vel « meliorando, quantum ad rationem causandi, nihil habebit supra « causas per accidens, sicut album non est causa domus, si aedifi« cator sit albus, et secundum hoc sacramenta essent causae « per accidens tantum, sanctificationis. Illa enim ordinatio quam « dicunt, sive pactio, nihil dat eis de ratione causae, sed solum « de ratione signi, sicut etiam denarius plumbeus est solum si« gnum indicans quis debet accipere... Et ideo alii dicunt quod « ex sacramentis duo consequuntur in anima, unum quod est a sacramentum et res, sicut character, vel aliquis ornatus ani« mae in sacramentis in quibus non imprimitur character. Aliud « quod est res tantum, sicut gratia. Respectu ergo primi effe« ctus, sunt sacramenta causae aliquo modo efficientes ; sed re« spectu secundi, sunt causae disponentes tali dispositione quae « est necessitas, nisi sit impedimentum ex parte recipientis : et « hoc videtur magis theologis et dictis sanctorum conveniens». — Eadem repetit idem Angelicus, Quodl. 12, art. 14 inquiens : « Duplex est opinio de Ecclesiae sacramentis. Quidam enim « dicunt quod sacramenta non habent virtutem vel vim operandi « in anima, sed tantum extra, et divina virtus concomitans facit « illum effectum... Sed hoc non est sane dictum, quia sic non « esset aliqua praerogativa sacramentorum novae Legis ad ve« tera, quia etiam in illis virtus coassistens fidei credentium in « Christum venturum, justificabat. Et ideo dicendum quod sa« cramenta habent in se virtutem justificandi, et ad alios effe« ctus ad quos ordinantur, et non solum quod sint signum. « Unde Augustinus : Quae est tanta vis aquae, ut corpus tan« gat, et cor abluat ?» — Tandem, in tertia parte Summae theologicae, q. 62, a. 1, in corp., eosdem, nec omnino alios adversarios sibi proponit impugnandos : « Quidam dicunt, ait, QUAEST. L.XTI. - quod (sacramenta) non sunt causa grati. , aliquid operando; «sed quia Deus, sacramentis adhibitis, in anima gratiam ope' «ratur. Et ponunt exemplum de illo qui afferens denarium «plumbeum, accipit centum libras ex regi, ordinatione, non «quod denarius ille aliquid operetur ad habendum praedictae «pecuniae quantitatem, sed hoc operatur sola voluntas regis... « Sed si quis recte consideret, iste modus non transcendit ra· «tionem signi, etc.». Ex quibus testimoniis inter se collatis aliqualiter iam videri potest, S. Thomam ab initio usque in finem sibi semper constitisse, contra eosdem ubique adversarios pugnare, et in una demum opinione refellenda suam operam contulisse, idque tanto impensius quanto maiori auctoritatum pondere haec opinio tunc fulciri videbatur. luvat autem audire veteres illos magistros qui sacramentis veram ac propriam causalitatem denegabant. i. De iis qui dixerunt sacramenta N. L. nihil aliud esse quam causas gratiae improprie dictas, id est con­ ditiones sine quibus non. Agmen ducit, sin minus ordine prioritatis, at certe celebri­ tate nominis, ipse S. Bonaventura qui sic habet in IV, D. i, I q. 4: «Est etiam aliorum magnorum magistrorum circa hoc « opinio, dicentium quod in sacramentis non sit caxisalitas, neque i virtus aliqua nec effectiva nec dispositiva ad gratiam... Sacra« mento enim dicunt assistere divinam virtutem quae est causa I « gratiae... Huic positioni pietas fidei non contradicit, et ratio I « consentite. Eamdem opinionem, etsi non in verbis, in re tamen ipsa, I amplexus est postea ac defendit Scotus cum sua Schola. Dicit I enim in IV, D. 1, q. 4 et 5, post refutatam more suo senten- ■ tiam S. Thomae: «Est ergo modus iste, quod susceptio sacra- I * menti est dispositio necessitans ad effectum signatum per sa- ■ « cramentum, non quidem per aliquam formam intrinsecam, per « quam necessario causaret terminum, vel aliquam dispositionem « praeviam, sed tantum per assistentiam Dei causant is illum ef« fectum, non necessario absolute, sed necessitate respiciente « potentiam ordinatam. Disposuit enim universaliter, et de hoc DE EFFECTU SACRAMENTORUM 75 «Ecck;;am certificavit, quod suscipienti tale sacramentum, ipse «coni-!·· i effectum signatum». In hoc igitur sensu tenet Scotus, - : : menta esse causas gratiae; non scilicet per aliquam causal ii ..tem ipsorum sacramentorum, sed quatenus ad positio­ nem saei.«mentorum Deus decrevit gratiam operari et de tal» ordinatione ac libera promissione certificavit Ecclesiam. In idem etiam placitum abiit schola Nominalium. Unus sit pro omnibus Cardinalis Petrus de Alliaco, in IV, q. i, c. i : « Quia, inquit, causa est illud ad cuius esse sequitur aliud, du« pliciter potest aliquid dici causa. Uno modo proprie, quando * ad praesentiam esse unius, virtute eius et ex natura rei se• quitur esse alterius, et sic ignis est causa caloris. Alio modo « improprie, quando ad praesentiam esse unius sequitur esse « alterius, non tamen virtute eius, nec ex natura rei, sed ex « sola voluntate alterius ; et sic causa sine qua non, dicitur « causa. Ex quo sequitur primo, quod causa sine qua non, non < debet absolute et simpliciter dici causa, quia proprie non est x causa. Secundo sequitur, quod in naturalibus non reperitur « aliqua causa sine qua non, respectu alicuius effectus, sed in « voluntariis bene reperitur... Sacramenta N. L. primo modo non sunt causae effectivae gratiae, sed bene secundo modo, im« proprie... Unde quando Magister et Sancti dicunt quod sacrax menta N. L. efficiunt quod figurant, non est intelligendus, « quasi proprie efficiunt gratiam, sed quod Deus efficit eam ad « eorum praesentiam, et hoc sufficit Magistro et aliis, ad po» nendum differentiam inter nova et antiqua sacramenta >. Ex his videre est quot et quantos patronos habuerit opinio quae in sacramentis N. L., proprie dictam causalitatem respecti» gratiae non agnoscit. Nec ausim dicere, opinionem hanc per posteriora Ecclesiae decreta fuisse confixam. Equidem in Con­ cilio Florentino sub Eugenio IV, legimus differentiam inter sa­ cramenta veteris et novae legis in hoc esse, quod illa non causabant graiiam, ista vero continent et conferunt eam. Rursus in Tridentino, Sess. 7, can. 6 · 8 sub anathemate definitur sacra­ menta nostra continere gratiam, et conferre eam non ponentibus obicem. Verum non eae formulae sunt quibus adversarii se pu- 74 QVAEST. Lxir. tarent attingi, quandoquidem ab eismei passim adhibebantur, explicatione quandoque adiecta, ut supra. insuper omnibus in comperto est, certum fuisse ac statutum Tridentinis Patribus nolle sententiam ullam configere, cui nobilis aliqua e scholis catholicis militaret (x). — Nihilominus non < st diffitendum quin ex definitionibus illis sumi possit maximum praejudicium contra opinionem hactenus expositam. Quomodo enim absque declara­ tione dicerent Concilia, gratiam in sacramentis N. L. contineri et per eadem conferri, nisi aliqua veri nominis causalitas in ipsissimis sacramentis esset agnoscenda, et non in sola virtute divina eis assistente? Quomodo etiam sufficienter salvaretur dif­ ferentia in Florentino asserta inter Ecclesiae et Synagogae sa­ cramenta, siquidem et in antiquo foedere, lege infallibili collatam gratiam ad positionem sacramenti, puta circumcisionis, communissima tenet sententia ? Certe, quamcumque explicatio­ nem tentaveris, non ea erit quae diversitatem ostendat in ipsa causandi ratione, ut vult Concilium. Quapropter plerique moderni qui in praesenti vestigiis Scoti et Nominalium insistunt, his aliisque similibus considerationibus i permoti, sententiam magistrorum quadantenus modificare coacti I sunt. Nihil certe immutatum quoad influxum in animam, quia I pariter dicunt sacramentum nihil operari quod ad gratiae colla- I tionem pertineat. Verum addunt sacramenta esse moraliter actio- I nes Christi, et eius meritis dignificari ; quo fit ut sua excellentia seu valore moveant Deum ad sanctificandum suscipientes, adeo· que vere ac proprie causae gratiae dicantur et sint, fere sicut moneta pro qua venditor commutat mercem, dans tantum pro tanto. Cum hoc additamento definitivam formam accepit opinio de causalilate, ut aiunt, morali sacramentorum N. L., quam sic exponit ac tuetur Cardinalis de Lugo, de Sacr. Disp 4, Sect. 4, n. 33 ‘. * Causa moralis est, quae movet agens physicum ad « volendum operavi. Sacramenta autem posita movent procul * dubio Deum ut velit producere gratiam... : nam sunt condi­ it tiones sub quibus Deus promisit gratiam ; debitor autem qui (») Pallavicini, Hist. Con. Trid. I. 9, c. 4, DE EFFECTU SACRAMENTORUM 75 « sub conditione promisit, movetur ab ipsa conditione posita ad « volendum dare quod promisit. Sunt item actiones et opéra­ it tiones Christi per suos ministros quibus repraesentat Deo « merita sua, ut obtineat gratiam pro hominibus ; quae procul * dubio habent maximam vim ad movendum Deum. Habent « ergo totum quod requiritur ad causandum moraliter gratiam «et alios effectus». At vero non videtur haec modernorum additio sive expli­ catio mederi efficaciter defectui pro quo fuit introducta. Omitto interim quod locutio qua dicunt Deum per sacramenta moveri ad largiendam gratiam, est impropria, et pro tanto expositione indigens, cum divina voluntas a nullo extrinseco moveatur aut moveri possit. Omitto quod sacramenta non sunt operationes seu actiones Christi, sed potius operata. Omitto quod causalitas as­ serta, si qua esset, reduceretur ad causalitatem finis,· non autem ad causalitatem efficientem sacramentis propriam. Omitto alia plura quae inferius opportuniorem locum invenient, et insistendo nunc in sola ratione causae proprie dictae de qua in praesenti inquiritur, dico: Ad hoc ut modo assignato ritus sacramentales vere forent justificationis causae, oporteret ut essent instar mo­ netae aureae, habentes verum valorem moralem intrinsecum, quatenus scilicet considerati secundum ea quibus intrinsece con­ stant vel afficiuntur, accipi possent ut pretium gratiae. Sed hoc est impossibile. Et certe, actiones illae sacramentales non sunt a Christo ut a proprio supposito operante ; non ergo intrinsece ab eo dignificari possunt, sed extrinsece duntaxat, propter re­ lationem quam dicunt ad ipsum, ut ad institutorem in cuius nomine celebrantur. Praeterea ut mox insinuatum est, illud quod est sacramentum, et in quo oportet causalitatem inveniri, non tam est operatio quam operatum, puta ipsa aquae ablutio terminative sumpta, cum verbo extrinsecus sonante : ego te ba­ ptizo, etc. Atqui per se evidens videtur quod tale operatum non potest intrinsece dignificari moraliter, sed ad summum re­ praesentare pretium sive meritum quo acquisita est gratia. Unde in hoc dicendi modo sacramenta essent potius instar schedulae papyraceae quae non transcendit rationem nudi ac simplicis 76 QUAEST. LXII. signi, tota vi movendi in solis valor i repraesentatis exsi. stente. Licet igitur varient verba, et non ampiin cum antiquis crude dicant sacramenta esse causas solum improprie, tamen auctores illi nihil in re ipsa addere videntur, quo satis salvetur causalitas proprie dicta, et ideo non immerito recenseri solent cum Bonaventura, Scoto, et Nominalibus, quasi eiusdem opinionis, ad substantiam rei quod attinet. Nunc autem in oppositum est sententia, quam veteres defensores causalitatis proprie dictae una­ nimiter asseruerunt. 2. De iis qui dixerunt secramenta N. L. esse vere et proprie causas efficientes gratiae, sed instrumentaliter di­ spositive tantum (1). Sententia haec est S. Thomae, in IV, D. i, a. 4, et D. 5, q. i, a. 3, q. 1; et D. 18, q. 1, a. 3, q. I. Item Qq. disp.de Veritate, q. 27, a. 4, ad 3UU1. Item, Qq. disp, de Potentia, q. 3, a. 4, ad 8um . «Hunc modum, inquit commentator Scoti Hiquaeus, I «explicat Doctor (Scotus) in littera, nempe sacramenta cau· ; « sare gratiam, non quod attingant physice entitatem gratiae equae creatur, sed producant aliquam dispositionem prae· «viam et quasi necessitantem ad gratiam, ut characterem in j «iis quae characterem imprimunt, vel ornatum quemdam spi- 1 «ritualem; hanc efficaciam habent sacramenta per modum in- I « strumenti, ut elevantur per communicationem virtutis impressae | « et receptae in ipsis sacramentis... Hanc defendunt omnes an- ' « liqui Thomistae usque ad Caielanum : Paludanus, in IV, D. 1, * Q· 1 C)i Capreolus, q. t, art. 1, conclusione tertia (3); Fer- (’) Admirationem movet quod in manualibus nostris nihil habea­ tur, etiam historice, de sententia adeo celebri, quae sola obtinuit usque ad initia saeculi XVI, apud propugnatores verae et propriae causalitalte sacramentorum. (») «Secundum hoc intelligendae sunt auctoritates quae dicunt sa« cramenta causare gratiam, scilicet dispositive, sicut homo est causa «hominis, disponendo». Paludanus, 1. c. (·) Recitat verba S. Thomae, approbando ea. I>E EFFECTU SACRAMENTORUM 77 «rarien i v cont. Gent., c. 57 (l)». His addi possunt Alber­ tus M;< - '?)» Petrus a Tarantasia (’) Dionysius Carthusianus (*>, et alii. Et mente quidem horum veterum nulla est ambigendi ratio. Nt-.i autem plures existimant. S. Thomam non firmum permansisse in ea sententia quam locis superius indicatis tam asseveranter tamque constanter docuerat, sed in Summa theo­ logica eam retractasse, ponendo expresse, inquit Caietanus (*). gratiam gratum facientem a Deo principaliter, et a sacramento instrumentante)· causari. Verum, pace tanti viri dixerim, non ea propositio est quae retractationis suspicionem ullam ingerere possit, cum et in scripto super IV Sententiarum instrumentalem causalitatem respectu gratiae ubique sacramentis vindicet An­ gelicus (6), tametsi ibidem explicite moneat, dupliciter dici posse causam instrumentalem, ut supra declaratum est. Ex hoc autem quod in tertia parte Summae theologicae, nullam amplius mentionem iniiciat de dispositione illa ad quam (*) «Considerandum quod duplex est instrumentum: quoddam * quod sua actione attingit ultimam perfectionem quam principale agens * intendit ; quoddam vero quod ipsam ultimam perfectionem non attin* git, sed aliquam ipsius dispositionem... Sacramenta ergo dicuntur « causa salutis et gratiae, non quia sua actione gratiam attingant, cum « gratia a solo Deo creetur in anima, sed quia ad ipsam gratiam di« sponunt, causando aliquid in anima, in quantum sunt instrumenta «divinae virtutis, puta characterem vel ornatum, quo anima ad susci« piendam gratiam sit disposita ». Ferrariensis, 1. c. (·) « Dicendum quod causa est sacramentum, ut disponens in subie« cto, et est dispositio quae est necessitas quantum est de se: non « tamen sequitur quod semper operetur, sed sequitur quod quantum «est de se, semper operetur: si enim ille fictus est. tunc ponit obi« cem ». Alb. Magn, in IV, D. r. a. 5. (·) In IV Sent. (·) Dionys. Carth. in IV. D. 1. (·) Caiet. in 3·® Part. q. 62, art. 1 (·) < Reducuntur sacramenta ad genus efficientis causae, non prin«cipalis, sed instrumentalis. Deus autem solus est causa gratiae quasi «principale agens, sed sacramenta quasi instrumentaliter ... ut dictum «est, agentia sunt». S. Thom, in IV, D. 1, q. 1, a. 4. q. 1, ad 2“m. 78 QUAEST. EXH. sohm, ut alias affirmat, imme.li. pertingit sacramenti ο»· ' litas, nihil efficitur. - Primo qu.-b quia nemo censetur J tractare sententiam priorem, nisi vH expressis verbis id sigrJ ficetf), vel certe ei tandem sentem iae acquiescat quae priorem destruat, eique contradicat. Atqui nihil tale in casu unquam» ventum est, et ne unus quidem locus potest afferri. Quin imo si quis diligenter conferat locos parallelos Sententiarum et Summae, videbit eumdem esse utrobique loquendi modum quoad virtutem instrumentaient sacramentorum, easdem difficultates propositas, solutiones easdem, easdem demum adhibitas compa­ rationes, quas plerumque ex physicis artium instrumentis desu­ mit, eo quod faciliora exempla sunt, ac per hoc, magis idonea ad inculcandam generalem notionem causae instrumentalis. Insuper, in Qq. dis/>. de Potentia, quas in fine vitae suae con· I scripsit, eodem ferme tempore quo Summa in lucem prodibat, I expresse ponit ipsissimum causandi modum quem iunior, in Com- I mentariis super Magistrum, sacramentis attribuerat. Cum enim, Quaest, 3, contra incommunicabilitatem potentiae creandi sibi obiecisset : « Opus iustificationis est nobilius quam creationis, « cum gratia sit supra naturam ; sed in iustificatione impii mi· ■ nisterium exhibet creatura, sacerdos enim dicitur ut minister « iustificare, sive peccata remittere ; ergo multo magis potest «creatura ministerium exhibere in creationis actu», respondet in hunc modum: «Ad octavum dicendum quod in opere iusli· « ficationis homo aliquid operatur ministerio, tantum per hoci i1) Non desunt exempla formalis retractationis in tertia parte Sum­ mae theologicae: «Si praeter habitum scientiae infusum, inquit Ange· «licus, 3, q. i2, a. 2, in corp., non sit in anima Christi aliquis habitus «scientiae acquisitae, ut quibusdam videtur, et mihi aliquando vis" est., etc. . Et ‘nfra, q. zo, a. 4, in corp.: «Alii dixerunt quod in «circumcisione conferebatur gratia, etiam quantum ad aliquem effectum « positivum, qui est facere dignum vita , « omnes effectus, quia non sufficiebat reprimere < À "θ” ?UanlUm « nec ad implendum mandata legis, guod etiam ncup‘SCent,am fomitis. «Sed diligenter consideranti, etc.». Quidni ergo^r” ° ’>n,n es1, de toties asserto causalitatis sacramentalis modo s * 'qUld sim’le diceret sententiam mutasset? ’ ’’ ut adversariis placet, DE EFFECTU SACRAMKNTOR L M 79 «quoi .i.lhibet sacramenta: unde curn sacramenta iustipcare ■< r/z, ' / r inslrumentaliter et dispositive, solutio redit in idem « cum solutione praedicta , * id est cum solutione praecedenti circa .mimam rationalem quae per creationem in esse produci­ tur, ita tamen ut habeat materiam in qua «Ex parte ergo illa, «inquit, qua habet materiam in qua, natura potest dispositive « operari, non tamen quod ad ipsam substantiam creati, natu« rae actio se extendat». — Tertio denique, in praecitato loco quaestionum de Potentia notandum apprime est quomodo dicat Angelicus, cum sacramenta iustificare dicantur instrumentaliter et dispositive, quasi hoc esset in confesso apud eos omnes qui sacramenta habebant ut veras causas gratiae, et absque haesita­ tione ab eisdem unanimiter traderetur. Hinc ergo intelligere est quare in Summa, de explicatione causalitatis sacrainentalis non curat. Ibi enim explicationem hanc ut satis notam praesupponit, omnes nervos intendens in id quod longe maioris erat momenti, et unice in controversiam vocabatur, sintne sacramenta verae iustificationis causae, an secus. Pro affirmativa totis viribus pu­ gnat, sicut etiam totis viribus pugnavit pro omnimoda immaterialitate angelorum, et in utroque victoriam obtinuit. Nam post S. Thomam, doctrina attribuens angelis materiam ita incepit obsolescere in Ecclesia, ut nunc sine temeritate sustineri amplius non possit. Et sic etiam accidit de opinione quae ponebat sa­ cramenta N. L., meras conditiones sive causas sine quibus non; nemo enim eam, uti sonat, nunc defendere vellet. Non ergo est cur Caietano in hac re consentiamus, rece­ dendo ab iis quae tam multis in locis, categorice atque ipsis verbis tradit Angelicus. Adhuc tamen remaneret inquirendum, cuiusmodi sit in mente S. Thomae, dispositio appellans gratiam, cuiusmodi etiam virtus instrumentalis per quam in suscipiente sacramentum, inducitur : an scilicet ordinis physici, an potius intentionalis ? Certe, dispositionem illam quae est necessitas, quantum in se est, ad gratiae susceptionem, et ad quam instru­ mentaliter effective pertingunt sacramenta, dicit esse rem et sa­ cramentum. Porro res et sacramentum aliquando est evidentis­ sime aliquid ordinis intentionalis, sicut in matrimonio v. g.. So Ql’AEST. LXII. vinculum coniugale prout repraesentans ιι >. m Christi et Ec­ clesiae. Alquando vero est character, in qu . potissimum atten­ ditur deputat io ad certum munus in religio Christiana, quae morale quid, ut moderni loquuntur, sonat. Atqui ad hoc ut sa­ cramentum dicatur et sit immediata character is causa, non est ' «ecesse ut directe attingat characterem sui omni formalitate 1 quae in eo consideratur ; hoc enim nusquam requirit habitudo causae secundae ad effectum. Aliunde vero instrumentalem sa­ cramentorum virtutem videtur S. Thomas ad ordinem intentionalem revocare, quoties eam dicit consequi institutionem Christi ut proprium principium, puta cum ait, Q. 62, a. 4, ad jum: «Sacramentum consequitur spiritualem virtutem ex benedictione « Christi et applicatione ministri ad usum sacramenti». Et ite­ rum, 4 c. Gent., c. 56: «Nec est inconveniens quod per res « sensibiles et corporales spiritualis salus ministretur, quia huius< modi visibilia sunt quasi quaedam instrumenta Dei incarnati «et passi. Instrumentum autem non operatur ex virtute suae I « naturae, sed ex virtute principalis agentis a quo applicatur i « ad operandum. Sic igitur et huiusmodi res visibiles salutem «spiritualem operantur, non ex proprietate suae naturae, sed « ex institutione ipsius Christi, ex qua virtutem instrumentalem consequuntur Et rursus, cum q. 62, a. 4, ad ium , explicans qua ratione virtus spiritualis esse possit in re corporea, affert exemplum virtutis quae est in voce sensibili ad excitandum au­ dientis intellectum. Sed haec infra discutientur. Interim vero, quoniam in nuda expositione sententiarum adhuc consistimus, reliquum est ut nonnulla adiiciantur de opinione quae in sacra­ mentis agnoscit causas physicas, immediate ad effectionem gra­ tiae pertingentes. 3. De iis qui dixerunt sacramenta N. L., physice cau­ sare gratiam, instrumentaliter et perfective. Hanc opinionem, ut videtur, primus mortalium invexit Caietanus; quem postea secuti sunt omnes fere Thomistae recentiores, necnon et Suarez cum aliis pluribus, tametsi inter se in explicatione varient. Et Caietanus quidem, in 3* “ Part., Quaest. 62, a. 1 et 4. DE EFFECTU SACRAMENTORUM 8t docet sa.ramenta, tanquam physica instrumenta causandi, attin­ gere ipsam entitatem gratiae, et non solum dispositionem prae­ viam, idque non per virtutem in ipsis receptam quae sit prin­ cipium actionis permanens aut transiens, sed per motum a Deo causa principali. Quem motum ibidem, Quaest. 13, art. 2, ita demum explicat, ut sit per modum usus instrumenti ad exse­ cutionem omnipotentiae, quatenus « ex hoc ipso quod Deus « utitur aliqua re ut instrumento ad opus miraculosum (r), ele« vatur res illa in ordinem causae instrumentalis, et ipse pas« sivus usus quo Deus illa utitur ad hoc opus, est motus quo «a principali agente instrumentum movetur». Suarez vero im­ probat hunc dicendi modum, et vult gratiam produci physice instrumentaliter per potentiam obedientialem activam ipsorum sacramentorum. Est autem iuxta ipsum potentia haec obedientialis, virtus quaedam inchoata agendi in qualibet creatura, qua subiicitur primo agenti, ut possit assumi ad quemcumque effe­ ctum qui alias non repugnat. Et hanc docet esse principium agendi in omnibus instrumentis divinis; de qua etiam fusius disserit in 3* “ Part. Tom. I, Disp. 31, Sect. 5. Caeterum, si a Caietano quaeras qui fieri possit ut virtus spiritualis physica, cuiuscumque tandem generis sit, subiectetur in re corporea ; si quaeras quomodo reviviscant sacramenta, et effectum gratiae consequantur quando iam a multo tempore esse desierunt; si quaeras qua ratione explicetur quod causae physicae exsistant, et simul a conditionibus causarum physicarum omnino absolvantur, uti apparet in matrimonio quod inter absentes et longe distantes contrahi potest, imo in aliis etiam sacramentis, quorum validitas minime requirit ut sacramentalis forma physice contingat suscipientem : si, inquam, de his et aliis similibus in quiras, respondebit Caietanus quod «omnipotentia non est alli« gata certis instrumentis, locis, aut propinquitatibus; ideo non « refert, quavis re utatur Deus instrumentaliter ad quodcumque « miraculum ; nam sicut potest sine instrumento opus illud per­ ficere, ita potest non solum efficere per instrumentum, sed (*) Et eadem ratio est de gratiae productione. De Ecclesiae Sacramentis. Tomo I. ’ 82 η QUAEST. XL1I, *t>'r quodcumque, et ubicumque ex ^ ·■_ et < distet » (’). Ex quo iam perspicere t, qUot et quantis, quantumcumfy dicamne difficultatibus an forte apertis repugnantiis, opinio ista pateat, ut non immerito recenseatur inter difficiliores quae un­ quam in theologia fuerunt propositae. Conclusio et modus procedendi. Hactenus declaratum est qui sint varii modi exponendi sacramentorum causalitatem respectu gratiae gratum facientis. Porro illud in primis, conclu­ sionis instar, deducere est, quaestionem scilicet non sat recte poni sub hac forma : causentne sacramenta gratiam physice, an moraliter. Nomine enim causae moralis nihil satis determinatum habetur. Et profecto, cum secundum communiorem usum et propriam vocis acceptionem, morale sit illud quod respicit mo­ res, causa moralis proprie intelligitur illa quae causât persua­ dendo, alliciendo, seu movendo eo genere motus quo entia libera in quantum huiusmodi moveri solent, et sic divisio in causam moralem et physicam non est adaequata, ut videbimus. Imo si accipiatur causa moralis in sensu recentiorum quorum supra mentionem fecimus, non dividit causam efficientem ad quam pertinent sacramenta. Quapropter, ut sit processus rectus, prima quaestio debet esse huiusmodi : Causentne sacramenta movendo obiective, sua scilicet bonitate seu dignitate apprehensa, an potius aliquid la­ ciendo seu inducendo in anima suscipientis. Quae quaestio si soluta supponatur, (et solvi potest vel ex hac sola considera­ tione, quod prior ille modus non pertinet ad causam efficientem nec formaliter nec reductive, cum tamen sacramenta iuxta om- I nes sint quaedam efficientes iustificationis causae), iterum quaeri I debet: Causentne inducendo seu faciendo immediate ipsam gra­ tiam, an tantum aliquid quod sit dispositio et necessitas, quan­ tum in se est, ad gratiae susceptionem. Et si rursus reficiatur primum, ultimo remanet inquirendum de dispositione ipsa, qualis sit et quomodo intelligenda. Verum non est propositum intentionis nostrae, de solis re· (») Caiet., in 3"“ Part., q. 13, a. 2. DE EFFECTU SACRAMENTORUM M3 bus in schola controversis pertractare. Imo per prius dogma catholicum est asserendum atque vindicandum. Tum ea senten­ tia declaranda, certissimis, ut videtur, innixa argumentis, sine qua vix aut ne vix quidem inter sese cohaerere possunt varia doctrinae capita in re sacramentaria. Tertio demum loco agen­ dum supererit de eo quod probabilius apparet circa modum causalitatis. THESIS V. (Art. 1-2). Secundum fidem catholicam credendum est sacramenta Novae Legis non ponentibus obicem conferre gratiam ex opere operato. Porro gratia sacramentalis addit supra gra­ tiam communiter dictam et super virtutes et dona, quoddam speciale auxilium ad consequendum proprium uniuscuius­ que sacramenti finem. § ■■ Assertio est contra Protestantes qui consequenter ad suum fundamentalem errorem circa iustificationem, dicunt sacramenta nihil conferre ad gratiam, nisi forte per modum concionis, exci­ tando fidem ex qua sola potest iustificari homo. Unde etiamsi quidam eorum verbo tenus asserant sacramenta esse causas in­ strumentales sanctificationis nostrae, cum tamen semper intelligant, mediante fide quae est opus operantis, constat quod causalitatem gratiae nunquam tribuunt ipsi sacramento sub Deo principaliter agente, de medio tollentes omnem iustificationem in vi operis operati. In oppositum sunt anathemata Tridentini, Sess. 7, can. 6-8 (* ): «Si quis dixerit, sacramenta N. L. non con« tinere gratiam quam significant, aut gratiam ipsam non po« nentibus obicem non conferre, quasi signa tantum externa sint « acceptae per fidem gratiae vel iustitiae, et notae quaedam « christianae professionis, quibus apud homines discernuntur (‘) Denzinger, 849-851. »4 QVAEST. LXH. «fideles ab infidelibus, anathema sit. — Si quis dixeriti nM ( «dari gratiam per huiusmodi sacramenta semper et omnibui «quantum est ex parte Dei, etiamsi rite ea suscipiant, sed i < aliquando et aliquibus, anathema sit — Si quis dixerit, per I «ipsa N. L. sacramenta ex opere operato non conferri gratiam, « sed solam fidem divinae promissionis ad gratiam consequen· < dam sufficere, anathema sit » (1). Argumentum autem scripturale est huiusmodi: Ex mul­ tis Scripturae auctoritatibus habetur primo, quod sacramenta nostra non solum significant, sed etiam causant gratiam ; tum secundo, quod causant illam, nullo mediante opere operantis. Declaratur primum ex Ioan. III-5 : «Nisi quis renatus fue« rit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum «Dei». Item, Eph. V-26. « Mundans (Ecclesiam) lavacro aquae «in verbo vitae». Item, Tit. III-5’. « Salvos nos fecit per « lavacrum regenerationis ». Item, Act. VIII-18: «Cum vidis« set... quia per impositionem manus apostolorum daretur Spi« ritus Sanctus ». Item, 2. Tim. 1-6: «Ut resuscites gratiam | ( I I «Dei quae est in te per impositionem manuum mearum». Ubique enim vera attribuitur causalitas signo sacramentali re­ spectu gratiae habitualis per quam solam formaliter habetur spiritualis renascentia, spiritualis emundatio, et inhabitatio Spi­ ritus Sancti. Quam vana autem sint haereticorum argumenta, ut tam clara effugiant testimonia, videri potest apud Bellarmi- ,V) V) Nota quod dogma ut sic, praescindit a quaestione superius commemorata: sintne sacramenta causae sensu proprio et stricto, vel tantum improprio et largo. Sive enim dicatur gratia per sacramenta conferri propter veram virtutem instrumentalem in eis receptam, sive solum propter virtutem Spiritus Sancti eis assistentem, ad sensum Ma­ gistri Sententiarum, S. Bonaventurae, Scoti et aliorum de schola Nomi­ nalium, semper salva manet notio collationis gratiae ex opere operato. Unum igitur in praesenti contra haereticos demonstrare satis est: sa­ cramenta non esse pure mnemotechnica aut fidei excitativa ad modum concionis, sed vere sanctificantia -, sanctificantia autem dico ex virtute divina, nullo mediante opere operantis a quo proxime pendeat ipsa sanctificatio. Et si plus demonstretur, erit ad abundantiam ; quod autem abundat, ut dici solet, non vitiat. DE EFFECTU SACRAMENTORUM 85 num (’). Confirmatur etiam ex aliis testimoniis in quibus dicitur regulariter consequi iustificationis effectus ad positionem sacra­ mentorum: Qui crediderit el baplizalus fuerit, salvus erit. Im­ ponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. * Baptize ; r unusquisque vestrum in remissionem peccatorum ve­ strorum, etc. Nam illud quod ad actionem aliquam regulariter consequi dicitur, semper accipi debet ut proprius eius effectus, si nulla alia connexionis ratio assignetur, et nulla apponatur specialis explicatio. Declaratur etiam secundum, quia istae locutiones causales, ex aqua ei Sp. S., per lavacrum regenerationis, etc. indicant in sacramentis respectu gratiae, propriam quamdam causalitatem quae in aliis rebus non est, praesertim cum gravissimis verbis Christus asserat non relinqui medium aliud quo quis ad regenerationis gratiam pervenire possit. Atqui si in tantum ba­ ptismus causaret iustificationem, in quantum excitaret fidem vel poenitentiam, nihil proprium haberet prae quavis alia re, puta libro spirituali vel concione vel imagine, ad excitandos devo­ tionis sensus idonea. Insuper, fides et poenitentia semper po­ nuntur ut praerequisita ad receptionem sacramenti: Poenitentiam agite, inquit, et baptizetur unusquisque vestrum, etc Et rursus: (’) « Ad hunc locum (loan. III-5) non potuit aliter Calvinus respon 152\ prolixe docet esse credendum verbis Christi asserentis aquam vim habere regenerandi, licet modus non cadat sub sensu. Et hom. 25 (P. G. 59, 153); «Quod est matrix embryoni, hoc est «fideli aqua, siquidem in aqua fingitur et formatur. Nam primum «dictum est: Producant aquae reptile animae viventis; ex quo « autem Iordanis alveum ingressus est Christus, non amplius re« ptilia animarum viventium, sed animas rationales et spirituales «aquae producunt». — Cyrillus Alexandrinus, 1. 2 in Ioan., c. 3- v- 5 (P- G. 73, 243-46): «Quemadmodum, inquit, viribus ignis « intensius aqua calefacta non aliter urit quam ipse ignis : SiC « Spiritus Sancti operatione aqua qua baptizat! corpus aspergi «tur, reformatur ad divinam virtutem et potentiam». Haec ille ubi vides aquam in baptismo esse instrumentum Dei, sicut calor in aqua calefacta est instrumentum ignis ad calefaciendum DE EFFECTU SACRAMENTORUM 9< 2. lam ex Latinis, Tertullianus, i, de bapt., c. 2 (P. L. t, 1201), refert infidelium contra christianum dogma obiectionem. Nonn<, inquit, mirandum est lavacro dilui mortem f Nonne potiori iure miratur incredulitas, irridens simplices sacramentorum ritus uti vanos, et magnificos eorum effectus uti impossibiles? Quid ad haec Tertullianus? An forte in rationalisticam Protestantium expli­ cationem declinabit, meram vim excitandi fidem in sacramentalibus signis agnoscens? Minime gentium, nam ipsum iustificationis effectum sacramento adscribens, recurrit ad Dei potentiam quae su­ pra humanum est: «Proh misera incredulitas, quae denegas Deo « proprietates suas, simplicitatem et potestatem... Nam si Deus et « sapiens et potens... merito in adversariis sapientiae potentiaeque, « id est, in stultitia et impossibilitate materias operationis suae « instituit, quoniam virtus omnis ex his causam accipit a quibus « provocatur».— Cyprianus, epist. 1 ad Donatum (P. L. 4, 199, 200), scribit se antequam baptizaretur, vix potuisse adduci ut crederet quod a Christianis de baptismi virtute praedicabatur, quod videlicet hominem repente mutet, peccata abstergat, vir­ tutes infundat, sed postea id verum esse sua experientia didi­ cisse : « Difficile, inquit, ac durum pro illis tunc moribus opi« nabar, quod in salutem mihi divina indulgentia pollicebatur, « ut quis renasci denuo possit, utque in novam vitam lavacro « aquae salutaris animatus, quod prius fuerat exponeret et, cor« poris licet manente compage, hominem animo ac mente mu« taret. Qui possibilis est, aiebam, tanta conversio?» Et infra: « Sed postquam undae genitalis auxilio superioris aevi labe de« tersa, in expiatum pectus serenum ac purum desuper se lu« men infudit, postquam caelitus Spiritu hausto, in novum me « hominem nativitas secunda reparavit, mirum in modum protinus « confirmare se dubia, patere clausa, lucere tenebrosa, facultatem « dare quod prius difficile videbatur, geri posse quod impossibile « putabatur, ut esset agnoscere terrenum fuisse quod prius carna« liter natum delictis obnoxium viveret, Dei esse coepisse quod « iam Spiritus Sanctus animaret». In quibus verbis notandum est quod si sacramenta tantum moverent mentem ad credendum, ut adversarii dicunt, non fuisset ulla causa cur Cyprianus difficulter 92 QUAEST. î.xii. crederet effectum baptismi; non enim est hic effectus magi,dif ficilis quam quod verbum Dei praclicatum valet ad excitanda» fidem. Idem etiam Cyprianus, epistola 59 ad Fidum (P. L 3 1015 sq.\ serio monet corrigendos eos qui putabant, ante ocia- vum nativitatis diem non esse parvulos baptizandos, etiamsi mor­ tis periculum immineat. At si baptisma solum excitat fidem, et prodest infantibus tantum ea ratione quia cum adoleverint recor­ dabuntur, quorsum infantes morituros baptizari vult Cyprianus? — Ambrosius, 2 de Poen., c. 2 (P. L. 16, 499): «Impossibile, « inquit, videbatur ut peccatum ablueret aqua...; sed quod impos- l « sibile erat, fecit Deus esse possibile, qui tantam nobis donavit | « gratiam». Vide etiam librum de iis qui initiantur mysteriis, c. 3 | et 9 (P. L. 16, 391 sq. ; 405 seq.); et 1. 3 de Spiritu Sancto, c. 10 (P. L. 16, 791). — Hieronymus, ep. 69, n. 5 ad Oceanum (P. L. 22, 657, 661): «Quantam vim, inquit, habeat baptisma, et aqua «in Christo sanctificata gratiam, paulo post docebo». Et infra ubi plurima attulit testimonia et figuras : « Dies me deficiet, si cuncta «quae ad potentiam baptismi pertinent, de Scripturis Sanctis vo«luero digerere».— Augustinus, 1. 4 de bap., c. 22 (P. L. 43, 173V· «Invenio, inquit, non tantum passionem pro nomine Christi, « id quod ex baptismo deerat pos»e supplere, sed etiam fidem con· instrumentis esse nativam quamdam virtutem inchoatam, ut superius «explicata est». (·) Aug. in Ioan., Tract. 11, η. 4 (P. L. 35. H77)· (·) Id. I. 4, contr. Cresconium, n. 19 (P, L. 43, 559). (·) Hieronym. in Isai. 1. 1, c. 1, v. 16 (P. !.. 24i (·) Eph. V-a6; Rom. VI-3, etc. QUAEST. I XU. nostrae sanctificationis instrumenta, gatur consequens et consequentia. Et ideo iure ne Scilicet aliud est quaerere in quo formaliter sita sit causalitas sacramentorum, aliud vero quaerere rationem propter quam a Deo acceperunt vim et efficaciam causandi: hic enim latet non satis cavenda aequivocatio. Sicut si de instrumentis artium loquens dicerem illa ideo cooperari ad effectum artis, quia manubria habent quibus nata sunt ab artifice moveri: profecto in hoc non assignarem ipsam'formalem rationem actionis instrumentalis, sed solum id quod in causa est cur dicta instrumenta continuari possunt cum principali agente a quo actio et virtus derivat. Simili igitur quodam modo ratiocinandum in praesenti. Nam cum di- I cuntur sacramenta N. L. causare gratiam eo quod sunt a Christo per suos ministros, vel quia dignificantur meritis passionis eius, duplex omnino sensus esse potest. — Primo quidem potest sen­ sus esse, quod merita Christi sunt ratio cur acquisita est sacra­ mentis instrumentalis virtus ad sanctificandum ; itemque, quod hanc virtutem sacramenta non haberent nisi fuissent a Christo ipso instituta, et ab eo per suos ministros dispensarentur, quia per hoc continuantur cum instrumento coniuncto. mediante quo. omnia instrumenta separata moveri a Deo debent, ut explicabitur infra. Et hic sensus est verus et necessario tenendus, et in pro­ ximo corollario propugnandus secundum manifestam Scripturarum I et Patrum doctrinam. — Sed potest esse alius sensus, quasi sci- I licet causalitas sacramentorum respectu gratiae formaliter expli- I caretur per hoc ipsum quod sunt moraliter a Christo, aut quod | eius sanguine rubent, aut si quid aliud eiusmodi. Et hic sensus I gratuito supponitur ab adversariis; nullo enim firmatur argumento. I imo habet contra se omnes rationes superius expositas. Non ergo ' sequitur ex dictis Patrum, quod sacramenta causant moraliter per modum valoris oblati cuius intuitu aliquid confertur, sed sequitur solum quod virtus efficiens qua instrumentaliter agunt, dependet tum a meritis crucis, tum a relatione qua ad Christum ut ad suum institutorem et principalem ministrum referuntur. Obiicitur secundo·. Sacramenta N.L.. vel moraliter gratiam causant, vel physice. Atqui physice nequaquam causare possunt, OE EFFECTU SACRAMENTORUM iai « quia nulhtni agens potest agere in distans, saepe autem con« tingit, sacramenta distare localiter a subiecto in quo produci «debet gratia... (Item), quia vel sacramenta habent ex se vir­ tu lutem ad producendam gratiam, et sic non indigebunt eleva­ ti tione Dei, vel illam non habent, et sic oportebit illis addere « novam virtutem ut possint gratiam producere. Haec autem vir«tus, vel erit qualitas spiritualis, vel materialis; spiritualis esse « non potest, cum recipi debeat in subiecto corporeo, sed nec ma« terialis. quia non posset continere effectum spiritualem et per« feclissimum, qualis est gratia... (Item), quia repugnat divini« tus intellectum nostrum elevari ad volendum, aut voluntatem « ad inlelligcndum, vel oculum ad audiendum, etc. ; ergo non « potest quodlibet elevari ad quodlibet, atque adeo nec aqua po« terit elevari ad producendam gratiam... (Item), quia gratia pro« ducitur in instanti ultimo in quo iam non est sacramentum, » quod cum sil ens successivum, scilicet prolatio verborum vel « motus localis ablutionis, etc., debet desinere per primum non * esse ; ergo non potest produci physice gratia a sacramento. .* (). Restat igitur ut sacramenta causent moraliter. Respondeo: Dist. mai. Necesse est ut sacramenta causent vel physice vel moraliter, si per hoc quod dicis moraliter, inten­ dis omnem modum qui physicus non est, conc. mai. Si determinate intendis modum hactenus declaratum, et ab adversariis in prae­ senti propugnatum, subdist. Hoc necesse esset, si sacramentorum causalitas proxime atque omnino immediate se extenderet ad gra­ tiam, transeat. Alias, neg. Minorem vero transmitto, simul cum argumentis quibus demonstrare contendunt absolutam impossibi­ litatem physicae illius causalitatis quam defendit Caietanus, et nego consequentiam. Sane vero disiunctio adversariorum nemini adaequata vide­ bitur, nisi quis forte assumat instar principii evidentis id quod plerique moderni praesupponunt : nihil scilicet mediare inter sacra­ mentum exterius et gratiae effectum. Sin autem gratuita haec supP) Ita plerique patroni causalitatis moralis citati a l.ugone, Disp. 4, Sect. 4. η· ΙΟ'45· QUAEST. I.XII positio removeatur, statim occurrit ut possibilis aliqualis causandi modus de genere causae efficientis disponentis, qui nec ad unum nec ad alterum disiunctionis membrum pertineat, quique paulo infra exponendus reservatur. Obiicitur tertio : Non est nisi unus modus causandi in uno­ quoque sacramento : non enim fingi potest quod sacramentum sic causa! in aliquo casu, et sic in altero. Sed sacramenta, quando reviviscunt, non' possunt causare nisi moralitcr. Ergo semper hoc modo causant. Respondeo: Cone, mai., et nego min. Ratio autem negationis iam aliqualiter perspicitur ex dictis in propositione praecedenti, et melius apparebit ex nunc declarandis. Certe argumenta hactenus exposita satis efficaciter suadere videntur, sacramenta N. L. nequaquam esse recensenda inter causas quae influunt per modum obiecti, cuius intuitu aliquid fit, sed magis reducenda esse ad causam efficientem, cuius est inducere formam aliqua operatione vel formaliter vel virtualiter transeunte. Quod si insuper ratio habeatur praemissorum in Thesi VI, illud quoque asserere licebit, sacramenta nempe effi­ cacitate sua ponere in anima dispositionem seu titulum qui gratiae inducendae ratio exsistat, omnia intelligendo iuxta declarationes iam saepius in superioribus factas. At vero nondum sequitur, nihil aliud per ea praestari, quia si aliqua causa inducit dispositionem ad formam, non est legitima conclusio, ergo ad formam ipsam immediate non pertingit. Otrumque enim posset ei convenire, tametsi ordine quodam prioritatis et posterioritatis naturae ex parte effectuum, ut per se notum videtur. Itaque scopus praesentis capituli est demonstrare veritatem sententiae quam veteres docuerunt, asserentes sacramenta non esse ullatenus causas gratiae instrumentante!· perfective, sed so/um mliumentaliler disposUive. Porro, ad huius demonstrationis DE I.FFECTU Vim huius argumenti quidam elevare conantur dicendo quod reviviscentia est per accidens, et quod ubi investigantur propriae ra­ tiones rerum, oportet considerare id quod est per se, et praescindere ab eo quod est per accidens. — At vehementer negandum est revivi­ scendam esse per accidens, et occurrit observatio similis ei quae facta est cum sermo esset de sacramentis vivorum in ordine ad collationem gratiae primae, hiem enim est ac si diceres quod quando sacramen­ tum ftete susceptum, remoto obice, consequitur effectum gratiae, hoc est praeter naturam sacramenti. et praeter vim quam ex institutione sua accepit a Christo. Quo nihil magis absonum cogitari potest. Igitur per accidens ibi est, et praeter institutionem Christi, quod quis fictus accedat ad sacramentum. Sed quod fictione supposita et postea remota sacramentum reviviscat ex principiis diversis ab iis quae sibi sunt in institutione iudrta, ne in cogitationem quidem venire potest. DE EFFECTU SACRAMENTORUM 127 immediatus effectus sacramentorum est gratia ipsa, et non tan­ tum aliquid distinctum ab ea. Respondeo: Sacramenta dicuntur continere gratiam eo modo quo causa instrumentalis dici potest continere effectum suum f1), sive sit causa instrumentaliter perficiens, sive instrumentaliter disponens tantum, ut supra. Quare, ex hoc solo quod gratia est vere effectus sacramentorum, vere dicitur contineri in sacramen­ tis, et non refert an sit effectus proxime inductus per sacra­ mentum. an solum ultimus et mediatus. — Quod autem in secundo inciso dicat Concilium, gratiam ipsam non ponentibus obicem conferri, immerito prorsus supponitur, vocabulum ipsam ad hoc fuisse adiectum, ut signaretur gratia tanquam effectus ad quem virtus sacramenti immediate se porrigit. Nam e contra, satis apparet pronomen ideo additum, quia de gratia iam di­ ctum erat in inciso praecedenti, et de hac eadem, seu de hac ipsa procedit etiam assertio subsequens. — Ceterum, definitio­ nem Tridentinam confirmare potius expositionem nostram, iam dictum est satis. Urgent secundo : Ex dictis, sacramenta non conferunt nisi dispositionem ad gratiam. Ergo non sunt causa gratiae ipsius, quod tamen necesse est, ut salventur dicta Concilii et Sanctorum. Respondeo : Dist. antec. Non conferunt nisi dispositionem quae sit de genere removentis prohibens, neg. antec. Quae sit titulus aliquis per se necessario connexus cum gratia, eamque infallibili ter appellans, modo homo impedimentum non ponat. cone, antec. Unde et negatur consequentia, vel distinguitur sic: ·) « Multipliciter aliquid dicitur esse in alio, inter quos duplici « modo gratia est in sacramentis; uno modo sicut in signo, nam sacra« mentum est signum gratiae; alio modo sicut in causa, nam sacramen­ tum N. !.. est instrumentalis gratiae causa. Unde gratia est in sacra« mentis N. L., non quidem secundum similitudinem speciei, sicut «effectus est in causa univoca; neque etiam secundum aliquam for« main propriam et permanentem et proportionatam ad talem effectum, «sicut sunt effectus in causis non univocis; sed secundum quamdam « instrumentaient virtutem, quae est fluens et incompleta in esse natu« rae, ut infra dicetur». S. Thom. hic. art 3. in corp. QUAF.ST. LXn. Sacramentum non est causa ipsius gratiae p,·ι iiciens cone No il est causa, «sicut homo est causa hominis, ci, nendo» (>), neg. - Vide supra (·), divisionem causae efficientis in perficientem et disponentem. Instant tertio : Homo generans, ex hoc q)it·d in materia indu­ cit dispositiones exigentes infusionem animae rationalis, potest quidem dici, et recte dicitur causa filii geniti, nusquam tamen dicetur causa animae. Ergo a pari, esto quod in modo nunc as­ signato, sacramentum sit causa hominis grati, non tamen dici poterit causa ipsius gratiae. Verum, ad hanc instantiam responsio in promptu est. Nam omittendo interim quod ne ipse quidem Deus dici debeat in rigore terminorum causa gratiae, eo quod gratia, cum sit acci­ dens, proprie non fit, sed fit homo secundum eam (3), aperta disparitas est inter animam et gratiam. Anima enim rationalis est substantia, habens proprium esse independens a corpore ; unde, qui solum est causa quod anima infundatur in corpus, nondum dici potest causa cur simpliciter sit. Sed gratia est ac­ cidens; accidentis autem esse est inesse, iuxta tritum axioma, et ideo illud quod est causa quod gratia insit, est etiam causa quod sit. Bene ergo sequitur, sacramentum esse instrumentale™ causam gratiae, pro quanto dici potest accidens fieri et habere causam. Obiiciunt quarto : Iste modus dicendi reducitur tandem ali· (’) Paludanus, cit, supra. (*) Prolegom. \ i, n. i. (·) · Dicendum quod, sicut, dicit Boetius, accidentis esse est inesse. « l. nde omne accidens non dicitur ens, quasi ipsum esse habeat, sed «quia eo aliquid est : unde et magis dicitur entis quam ens .. Et quia «eius est fieri vel corrumpi, cuius est esse, ideo proprie loquendo nullum « accidens neque fit, neque corrumpitur ; sed dicitur fieri vel corrumpi, «secundum quod sublectum incipit vel desinit esse in actu secundum «illud accidens. Et secundum hoc etiam gratia dicitur creari ex eo «quod homines secundum ipsam creantur, id est, in novo esse consti« tuuntur ex nihilo, id est, non ex meritis, secundum illud Eph Π m« Cr^a/i in Chruto lesu in operibus bonis». S Thom ι« m art. e, ad 3«“. ' 1 · Φ no, DE EFFECTU SACRAMENTORUM Î29 quando ad sc itentiam praecedenler exclusam de. causalitate mo­ rali. Explicat enim causalilatem sacramenti per hoc quod sacra­ mentum inducit dispositionem quae moveat Deum ad conferendum gratiam. Quod autem Deus dicatur moveri per dispositionem inductam a sacramento, vel per sacramentum ipsum, ad idem redit. Respondeo negando omnia et singula quae hic affirmantur. In primis non est verum quod idem sit si dicas Deum moveri per dispositionem inductam a sacramento, vel per sacramentum ipsum, quia si hoc alterum dicis, aufertur a sacramento omnis ratio causae efficientis. Re enim vera sacramentum nihil efficien­ ter causât, nec in subiecto suscipiente ut in terminis asseritur, nec in Deo in quo nihil potest effici. At si diceres Deum mo­ veri a dispositione inducta per sacramentum, salvaretur saltem quaedam efficiens causalitas sacramenti, quod in tantum influeret in quantum efficeret id per quod Deus moveretur. — Absit tamen ut dicamus Deum moveri per dispositionem illam, cuius causa­ litas tota est in ordine causae materialis, in quantum scilicet constituit subiectum cui est debita gratia, eodem modo ac dispo­ sitiones inductae ab homine generante constituunt subiectum cui debita est animae rationalis infusio. Obiiciunt quinto : De hac ipsa dispositione ad gratiam ambigitur, quia vel est dispositio ultima, vel non ultima. Si non ultima, sacramentum efficiendo eam, non ideo erit causa gratiae. Si ultima, nunquam esse poterit sine gratia in actu, quia semfer dispositio ultima est simul cum forma. Respondeo eligendo primum membrum cum distinctione. Est ultima in ratione dispositionis exigentis formam, conc. In ratione dispositionis removentis etiam obicem ad eam. neg. Et contradistinguo consequentiam : Si esset ultima tam in genere dispositionis appellantis formam, quam in genere removentis obicem ad eam, nunquam esse posset sine gratia in actu, conc. Alias, neg. — Ad rationem additam, quod semper dispositio ultima est simul cum forma, dico hoc verum esse quando sermo . est de dispositione quae utramque rationem dispositionis includit, minime vero, si dispositio appellans habeat coniunctum obicem /je Ecclesiar Sacramenti). Tomo I. ÏJO QUAEST. LXII. qui non removetur. Et sunt quaedam dis, >. ...itiones quae secum necessario afferunt remotionem omnis ob„ quaedam vero non sicut patet ex. gr. in iuribus. Nam ius ad aliquid est dispositio ultima ad illud, et potest esse simul cum obice qui opponitur, non iuri ipsi, sed ei quod consequenter se habet, id est imple· tioni iuris. et sic etiam est in sacramentis. Hoc ergo sensu di­ cimus rem et sacramentum exigere gratiam, quantum in se est. Obiiciunt sexto: Si potest esse vera exigentia gratiae, licet gratia propter obicem de facto non ponatur, cur pari ture non posset esse validum sacramentum, etiam quando propter similem causam non ponitur actu id quod significatur per sacramentum exterius ? Non ergo valet ratio superius deducta ex hoc quod contingit sacramenta valide confici, effectu gratiae non secuto. Respondeo negando paritatem, quia validitas sacramenti ex­ terioris convertitur cum veritate signi practici, quae veritas stat in adaequatione actu effecta inter signum et significatum, ut ex­ plicatum est supra. At vero dispositio quae est res et sacramen­ tum, non habet rationem signi practici, sed exigentiae gratiae, et haec ratio semper salvatur, etsi actualis impletio exigentiae absit propter obicem persistentem. Obiiciunt septimo : Sacramenta N. L·. stint causae in­ strumentales gratiae, etiam physice, nam S. Leo Serm. 5 de Nativ., dicit * Virtus Altissimi, quae fecit ut Maria pareret Sal­ vatorem, eadem fecit ut regeneraret unda credentem». Chryso· stomus Horn. 25 in Ioan. : « Quod est matrix embryoni, hoc est fideli aqua·». Nyssenus. Orat, de bapt. comparat aquam baptismi, semini ex quo generatur homo, et CVRILLUS Alex., /. 2 in loan., c. 41, aquae ferventi quae calefacta ab igne, non aliter quam ignis, urit. Istae autem comparationes physicam ex­ primunt causalitatem. — Item Tertullianus l. de bapt. c. 4, dicit aquas baptismi vim sanctificandi combibere. S. AUGUSTINUS, Serm. de Epiph., hanc vim esse rore subtiliorem. Haec autem dc irtute physica tantum verificari possunt. — Item Nyssenus in Oral. Λ., dial virtutem el efficaciam bapiismi esse incompre/,ensi. Mem. nullague ratieme vel arte explorari posee ; August,»vS I. 19 c. Faustum, esse inenarrabilem, et ideo t • ·* fact. γο in Ioan., DE EFFECTU SACRAMENTORUM stupens et mirans exclamat: « Unde tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat? At, si non foret virtus physica, non esset incomprehensibilis et inenarrabilis, neque locus foret admirationi et exclamationi Ita Billuart, Summa Summae S. Thom., 3 part., de Sacr. Dissert. 2, art. 2. Respondeo primo, frustra omnino ex his similibusque locu­ tionibus Patrum trahi argumentum sive pro sive contra in quae­ stione praesenti, quia, ut cuilibet consideranti facile patebit, nihil aliud volunt Doctores Sancti, nisi quod sacramenta nostra vere conferant gratiam, idque non ex seipsis, sed ex sola virtute Dei, praeter et supra omnem naturae ordinem operantis; tum doctri­ nam hanc, in qua omnes pariter consentimus, exemplis illustrant, oratorio modo evolvunt, encomiis magnificant. Sed comparatio­ nibus et metaphoricis locutionibus serviliter inhaerenti recte re­ poneres : littera occidit. Alioquin si ita superstitiose ac veluti iudaice Patres interpretari velimus, oportebit et physicam virtu­ tem attribuere passioni et sanguini Christi, quia scriptum est: Sanguis /esu Christi Filii Dei emundat nos ab omni peccato ; opor­ tebit et Eutychianum dogma amplecti, quia in Symbolo legimus: Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus. Respondeo secundo, argumentum non esse hic omnino ad rem, quia nondum fuit directe exclusus physicus causandi modus, cui causalitas dispositiva hactenus propugnata fer se non con­ tradicit. Adhuc enim intelligi posset, sacramentum non causare nisi dispositive, et tamen esse physicam causam gratiae eo modo quo in generatione humana semen est physica causa hominis geniti ; nec defuerunt theologi quibus haec sententia placuit. Unde superest nunc declarandum, quid circa hoc ultimum probabilius videatur. S 3Versatur itaque postrema haec inquisitio circa instrumentalem illam virtutem, per quam sacramenta operantur id quod est titulus exigens atque appellans gratiam Opinamur autem, virtu- I 132 QUAEST. I XII tem hanc non esse physicam, sed potiu- intentionalem, adae­ quatum sui principium habens in institutione Christi legislatoris Novi Testamenti 0). Ante omnia posset esse ratio a prion, ex repugnantiis in­ ventis in virtute instrumentait physica, tam in ordine ad produ­ ctionem gratiae ipsius, quam in ordine ad productionem inter­ mediae dispositionis. — Quaeritur in primis cuiusmodi esset ista physica virtus, an spiritualis, an corporea Si corporea, quid potest influere in rem spiritualem ? Si spiritualis, quomodo potest subiectariin instrumento corporeo et materiali? Nec valet si dicas quod est incompletum et diminutum quid. Sit completum, sit incompletum, semper erit in genere entis physici spiritualis, cui ex toto genere suo repugnat ut sit dependens a materia. — Sed hoc pratermisso, quaeritur secundo quodnam sit subiectum prae­ cisum ac determinatum huius virtutis. Dices, sacramentum. Bene. Sed sacramentum physice consideratum, non est unum, sed multa. Constat enim elementis quae in sue esse physico non solum sunt distincta, sed nequidem coeunt in unum : quippe sacramentum est unum quid, si formaliter accipiatur ut signum, ac per hoc, in ordine intentionali, minime vero si physica eius entitas consideretur (2). Unde cum quaeritur de sacramento in ratione physici subiecti physicae virtutis, non oportet uti his no­ minibus materia et forma, quae faciunt ibi fucum : quasi scilicet, sicut res naturalis vere est causa activa, licet sola forma sit activi­ tatis principium, sic etiam totum sacramentum esset causativum spiritualis effectus, licet sola sacramentalis forma virtutem reci­ peret ad causandum. Ideo enim res naturalis vere est causa activa, quia ibi forma non est aliquid in se seorsum subsistens, neque etiam materia, sed subsistens non est nisi compositum ex utroque, et in hoc subsistente vere per se uno, activitas est ratione formae. At in sacramentis nihil tale invenitur, quia sacramentum physice sumptum nihil aliud est quam aggregatum duorum elementorum V) Vide supra, Proleg. 1, n. 2, difterentiam inter virtutem ordinis physici, et virtutem ordinis intentionalis. <·) S. Thom. supra, q. 60, a. 6 ad 2um. DE EFFECTU SACRAMENTORUM ’33 a se invicem penitus independentium et nullo nexu entitativo colligatorum. Et ideo, ad hoc ut sacramentum ipsum sit physice causativum, non sufficit ut causativa virtus sit in uno solo ex duobus elementis quibus constat, sed oportet plane ut sit in utro­ que simul. Mune autem, si physica illa instrumentalis virtus su­ blectatur in utroque elemento (tum in re tum in verbo), sequitur evidenter quod erunt duae virtutes realiter inter se distinctae; distinctae, inquam, non specifice, cum ambae sint ad unurn sim­ plicissimum terminum producendum a quo speciem sortiuntur, sed solo numero. Si autem solo numero, oportebit dimidiam effectus partem singulae cuique adseribere. In quo quidem non est nisi cumulus contradictionum. — Sed rursus, admisso quod physica virtus instrumentalis sit in sola forma, aut melius in solo verbo et quod hoc sufficiat ad salvandum causalitatem ipsius sacramenti, eritne haec virtus in tota enuntiatione verbali, vel in aliqua indivi­ sibili eius parte tantum ? Si in tota enuntiatione verbali, statim sequitur quod spiritualis effectus paulatim educetur in actum, sicut cum aqua paulatim calefit, quo nihil absurdius cogitari po­ test. Si autem in indivisibili parte tantum, hoc est in ultimo terminativo, sequitur quod hoc indivisibile tantum, causa erit effectus sacramentalis. Non enim dici potest quod causabit in virtute ante­ cedentium, quia virtus antecedentium certo certius non se extendit ad hoc quod physica virtus descendat a Deo in ultimam syllabam verborum formae. — Porro haec omnia inconvenientia nequaquam inveniuntur si loco virtutis physicae ponas virtutem intentionalem quae est eiusdem generis cum virtute significativa, imo nihil aliud quam quaedam eius ampliatio. Nam primo intelligetur quomodo virtus intentionalis possit esse in sensibilibus elementis quae adhibentur in signa, hoc enim in propatulo est, et in usu quoti­ diano. Intelligitur deinde quomodo possit esse in toto sacramento prout constante re et verbo, quae tunc et tunc tantum vere ac­ cipiuntur ut coeuntia in unum, secundum analogiam materiae et formae. Intelligitur denique quomodo possit esse in toto sacra­ mento secundum quod per successionem temporis, et non in uno indivisibili instanti perficitur. Nam licet significatio practica non exserat vim suam nisi in ultimo terminativo formae verbalis, vere QUAEST. LXII. tamen exserit illam in virtute omnium am. -lentium, quae sicut influunt in significationem nunc primo terminatam, ita et eodem modo influunt in significationem qua practn ,mi et efficacem. Sed iam, post rationem a priori, veniendum est ad argumenta proprie theologica. Et primum argumentum sumi potest ex decreto pro Armenis, in quo dicitur sacramenta tribus perfici, rebus, verbis, et inten­ tione ministri faciendi quod facit Ecclesia. Ad hoc enim ut cum omni verborum proprietate dicantur sacramenta perfici tribus praedictis, necesse est ut virtus efficax quae in omnibus veris ac validis sacramentis requiritur, et sine qua nec vera nec valida esse possunt, sit virtus quam ponit et secti m affert intentio mi­ nistri. Eiusmodi autem virtus non est virtus physica, sed pure intentionalis, in institutione qua tali suam originem habens, quia intentio suapte vi id solum efficere potest, ut scilicet opus ope­ ratum substet institutioni Christi, et sit illud ipsum quod Chri­ stus per suos ministros fieri mandavit. Aliud quoque argumentum sit, quia sacramenta sunt in ge­ nere signi. Id testatur definitio vel quasi definitio apud omnes recepta. Id etiam manifeste deducitur ex documentis ecclesiasti­ cis quae ut regula habentur in theologia : puta cum edocemur sacramenta constare rebus tamquam materia, et verbis tamquam forma. Cum enim unum et ens convertantur, unumquodque in eo genere entis reponitur, in quo unum sunt essentialia eius con- i stitutiva. Sed nonnisi in ratione signi unum quid efficiunt res et I verba quibus sacramenta constant. Ergo sacramenta revera sunt ' sub genere signi, ac per hoc, necesse est ut virtus eorum causativa sit virtus intentionalis, ad quam pertinet delatio et inve­ stitura ordinationum rationis; nam signa qua signa, nullam aliam in se recipiunt aut recipere possunt. Ultimo demum argumentari licet ex hoc quod sacramenta non sunt, ut fert calumnia Protestandum et modernorum protestantizantium, magica instrumenta. Magicum autem instrumentum dico illud quod apparenter tantum, et non vere assumitur in ope· ri> effectionem. Sicut quando praestidigitator occulta arte aliquid mirum facit, adhibendo contactum virgae, vel quando divini seu DE EFFECTU SACRAMENTORUM 135 sortilegi ritus suos peragunt in ordine ad portenta quae de dia­ boli virtut· xspectantur. Cui similitudini inhaerentes veteres et novi haenii 1. vim magicam in sacramentis nostris irridenti1!, cum eis videatur impossibile quod sacramenta sint vere sanctifi­ cationis instrumenta, aliquid de suo ad effectum illum conferendo. Porro haec illorum calumnia in sola positione virtutis intentio­ nalis plene refellitur, quia si physicum quid imaginaberis, iam significatio se tenens ex parte eius quod sacramentum affert de suo, non plus revera connexionis cum causalitate habebit, quam contactus virgae magicae cum efficientia effectus occulti. Si autem bene teneas quod virtus sacramentorum illa est quam patitur natura signorum, intelliges quomodo sub Deo principali agente, vere et non existimate tantum, influere possint intentionale illud quod est dispositio exigitiva gratiae : quatenus ipsa vis signifi­ cativa quae ex propriis pertingit ad solam significationem, ul­ terius elevatur ad effectivam eiusdem significationis applicatio­ nem ac veluti investituram. Sed haec maiorem forsitan lucem accipient ex responsionibus ad argumenta adversariorum. Dices igitur primo : Sacramenta transcendunt rationem signi; sed modus assignatus non transcendit rationem signi; ergo reiiciendus. Respondeo : Dist. mai. Sacramenta transcendunt rationem signi, quatenus non solum significant, sed etiam vere causanc, gratiam quam significant, conc. mai. Quatenus eorum causandi modus transcendit modum causalitatis qui signis in quantum huiusmodi communicari potest, neg. mai. Contradist. min. et nego con­ sequentiam. Sane vero, aliud est negare sacramentalibus signis rationem causae, aliud vero est removere ab eis eam causae ratio­ nem, cuius signa qua talia, capacia non sunt. Porro signa qua talia non possunt fieri physica instrumenta, cum propria eorum(*) (*) « Ces symboles (sacramentels; ne portent pas la moindre atteinte «à la Majesté divine, s'il est bien entendu que leur efficacité n’a rien «de magique, et si, au lieu de s’interposer entre Dieu et Γ homne, ils « ne font que rappeler h celui-ci la présence perpétuellement bienfaisante «de son Créateur». Loisy, l’Ev. et I’Eg., p. 220. QUAEST. LXII. o|>eratio. non in ordine physico, set! in < >ntentionali con sideretur. Dices secundo: Signa qua talia nequv·/ ad hoc elevari possunt ul causae exsistant, quia significa/v est relatio, et rela­ tio nec est nec potest unquam ex quacumque elevatione fieri ope­ rative. Respondeo: Neg. assumptum, cuius falsitas evidenter appa­ ret in contractibus, institutionibus, aliisque huiusmodi innumeris, in quibus, mediantibus signis, iura creantur, conferuntur juris­ dictiones, inducuntur obligationes, etc. Ad rationem vero additam dico significationem esse relationem, si significatio sumatur pro connexione quae est inter signum et rem signatam qua ta­ lem, conc. Si significatio sumatur pro fundamento illius conne­ xionis, neg. Sic enim significatio est quaedam virtus spiritualis sive intentionalis ad notificandum, et quando practica efficitur, tunc est virtus instrumentalis, non tantum ad notificandum, sed et ad imponendum conceptum ordinem rationis imperantis, ut I supra in prolegomeno fuit declaratum. Dices tertio: Illud quod in Baptismo, Confirmatione, et Ordine, titulus est ad gratiam, est physica qualitas, nempe cha­ racter. Sed ad physicam qualitatem non sufficit virtus mere in­ tentionalis. Ergo, esto quod in Matrimonio, Poenitentia, et Ex­ trema Unctione, instrumentalis virtus sit ordinis intentionalis, non tamen in iis sacramentis quibus character imprimitur. Respondeo: Disl. mai. Illud quod in Baptismo, Confirma­ tione et Ordine, titulus est ad gratiam, est character, praecise et formaliter in quantum character physicam qualitatem audit, neg. mai. Est character in quantum dicit aliquid intentionale, videlicet certam deputationem hominis ad functiones cultus Dei in religione christiana, conc. mai. Transmitto minorem, et nego consequentiam. Haec ut melius intelligas, attende exemplum a S. Thoma, in quaestione sequenti, art. r in corpore propositum : «Quicumque, inquit, ad aliquid certum deputatur, consuevit ad « illud consignari, sicut milites qui adseribebantur ad militiam , antiquitus, solebant quibusdam characteribus corporalibus insi* gniri, eo quod deputabantur ad aliquod corporale». Et certo DE EFFECTU SACRAMENTORUM »37 quidem on potentia illa quam miles accipit cum miles effi­ citur, non ! t ei posse physice, sed solum posse legaliter pu­ gnare. ut ilicet occidens hostem non habeatur pro latrone, ut pote qui per auctoritatem publicam bellator sit institutus ; quare, potentiam hanc esse ordinis intentionalis seu moralis, evidentius est quam ut demonstratione indigeat. Nihilominus adiungitur aliquid exterius et physicum scilicet nota corporalis aut specia­ lis quidam ac distinctivus habitus, ad hoc ut deputatio publicae auctoritatis cuius miles est minister et instrumentum, perspicue appareat ; alias, cadens in manu hostium iuste puniretur ut la­ tro, et non protegeretur legibus quas inter belligerantes ius gen­ tium introduxit. Hoc exemplum transfer in spiritualibus, et cum proportione ratiocinare. Nam sicut in humanis deputatio ad mi­ litiam trahit secutn exteriora insignia per quae homo exterius notatur ut instrumentum publicae potestatis, ita in spiritualibus deputatio ad cultum Christianum et ad varia eius officia, anne­ xam habet physicam qualitatem qua quis interius signatur ut instrumentum Christi; Christi, inquam, summi hierarchae taber­ naculi veri quod fixit Dominus et non homo. Nunc autem, id quod gratiam exigit et appellat, non est praecise physica obsi­ gnatio in quantum huiusmodi, sed officium quod suscipitur. Cu­ tis rei signum evidens est quod absolute loquendo, deputatio ad officia religionis Christianae potuisset esse absque physici cha­ racteris impressione, et tamen eodem semper modo gratiam appellasset, quia ea est Christiana religio quae sine gratia debito modo omnino nequeat exerceri; unde quisquis adeam quocum­ que modo mancipatur, hoc ipso titulum accipit de se exigitivum gratiae. Patet igitur quod virtus intentionalis est sufficiens ad causandum id quod in charactere formaliter consideratur ut ti tulus ad gratiae infusionem, et ideo, non aliter in praesenti sen­ tiendum est de sacramentis imprimentibus characterem, ac de aliis supra memoratis f1). (') Caelerum si quaeras quomodo sacramentum causet ph\sicam obsignationem characteris, respondeo quod proportionaliter causal illam sicut decretum ducis causât physicum insigne in milite quem ad certum QUAEST. LXII. Dices quarto: In Eucharistia salte doctrina fallit qUitl *i hoc sacramento titulus ad gratiam e>. es entia corporis ei sanguinis Christi sub speciebus panis et vim. -ed praesentia Chri­ sti per virtutem intentionale m causari omni ίο non potest. Ergo oportet in verbis consecrationis vim instrumentaient physicam agnoscere. Respondeo, proprium esse huic sacramento, ut effectus ad gratiam praevius in quadam miraculosa materiae immutatione consistat, hoc est, in conversione totius substantiae panis in cor­ pus, et totius substantiae vini in sanguinem Christi ; ideoque applicanda sunt in praesenti ea quae alias fuerunt dicta circa mo­ dum quo creatura aliqua potest instrumentaliter operari ad ef­ fectionem miraculorum, praesentando naturae imperium Dei f1). Cum autem in hac causandi ratione nihil physicum insinuetur, dicendum est verba consecrationis nequaquam physice elevari ; sed si cum debita intentione, a ministro rite ordinato, super debitam materiam proferantur, ponunt in materia ipsa infallibilem designa­ tionem atque ordinationem ad hoc ut virtute divina statim immu­ tetur, transubstantiatis pane in corpus et vino in sanguinem. Et haec est causalitas per modum imperii, quam in hoc mysterio si­ gnanter innuit Ambrosiaster, 1. 4 de Sacr. c. 4 (P. L. 16, 441-42) dicens: «Accipe ergo quemadmodum sermo Christi creaturam «omnem mutare consueverit, et mutet, cum vult, instituta na· « turae... Urgebatur populus ludaeorum ab Aegyptiis, interclu- gradum exercitus promovet. Et sane, decretum illud, ex hoc quod di­ recte causât militarem gradum cui iuxta institutionem legis accedere debent exteriora insignia ut necessarium complementum, ad haec quo­ que rectissime et verissime comparari dicitur ut causa, tametsi, ut con­ sui, non sit causa physice conficiens et applicans. Et eodem pacto sa­ cramentum, ex hoc quod causât deputationem ad certum munus reli­ gionis, causal quoque interiorem notam qua in anima signatur qui ba­ ptismate fit Christianus, et ordinatione sacerdos, etsi causa physice ope rans illam non sit nisi solus Deus. Quae omnia ex dicendis in quaestione sequenti de natura characteris melius innotescent. e) Ci. Oe Vert» incarnato. Quaesi. 13, ubi de potentia animae Christi, et de virtute instrumental! ad operationem miraculorum DE EFFECTU SACRAMENTORUM 139 «sus erat mari; divino imperio virga Moyses tetigit aquas, et « se unda divisit, non utique secundum Suae naturae consuetu«dinem, I secundum gratiam caelestis imperii... Ex his igi« tur omnibus non intelligis quantum operetur sermo caelestis? « Si operatus est in fonte terreno, si operatus est sermo caele« stis in aliis rebus, non operabitur in caelestibus sacramen« tis ? » Dices iterum quinto: Si virtus sacramentorum virtus inientionalis est, causalitas etiam, ad aliquid intentionale directe et formaliter terminatur. Sed ens intentionale, ens rationis est: rur­ sus ens rationis dividitur contra ens reale. Ergo a primo ad ul­ timum, sacramenta non essent causae reales, reale quid effica­ citate sua inducentes. Respondeo, ens rationis non dividi contra ens reale, sed contra ens naturae seu physicum, quod in decem praedicamenta distribuitur. Caeterum, aliud est ens rationis quod in sola con­ sideratione intellectus consistit, sicut cum cogito relationem Dei ad creaturas ; aliud vero ens rationis quod per veras et reales intellectus practici ordinationes in rebus inducitur, ut sunt iura. officia, obligationes, jurisdictiones, tituli, deputationes ad certa munera, etc. Et tale ens rationis quod moderni morale appel­ lant, suo modo reale, imo et realissimum esse, nemo non som­ nians denegabit. Dices sexto: Si verum esset quod sacramenta significando causant, eo quod omne instrumentum debet exercere operationem instrumentalem exercendo operationem propriam (sicut serra scin­ dendo facit scamnum): sequeretur quod non possent ministrari infantibus vel idiotis vel sensibus destitutis, quorum respectu si­ gnificativa esse non possunt, ut constat. Porro, consequentiae/alsitas ostendit falsitatem principii. Respondeo negando antecedens, quia etsi generale princi­ pium de instrumento idem sit tam in physicis quam in inten(«) Ampliores declarationes quoad Eucharistiam, cuius specialis conditio est, vide in Q. 78» Thes. 50. ubi de efficientia verborum con secretionis. Τ4Π QUA EST. I XII. tionalibus, diversimode tamen applicatur p,.. materiae diversita­ te. Formalitas enim principii in hoc est. q.... Iin,. instrumentum, ut vere instrumentum sit, debet aliquid <1< .til> conferre ad ef­ fectum. Et hoc quidem in physicis est sim, dicker impossibile si propria instrumenti operatio non attingat per prius ipsum subiectum operationis instrumentalis, sicut patet de serra et de penicillo et de scalpro, atque ita porro. At in intentionalibus instrumentum quod est in genere signi adhuc confert de suo, et aliquid praestat in ordine ad operationem instrumentalem, etiamsi significatione sua non percellat sensus vel intellectum subiecti cui applicatur. Adhuc enim est de se delativum conceptio· , num et ordinationum rationis ad extra, ac per hoc, sufficiens ( semper fundamentum ponit, cui ulterior superveniat elevatio ad I esse causativum investiturae earumdem. Nec alia sane ratio est cur verba promulgatoria legis, exempli gratia, habeant eamdem vim inducendi obligationem, tam in iis qui legere sciunt quam in iis qui nesciunt Dices demum septimo : S. Thomas in sacramentis physi· cam virtutem agnovit. Ait enim in praesenti, art. 4 tn corp.; « Ponendo quod sacramentum est instrumentalis causa gratiae, « necesse est simul ponere quod in sacramento sit quaedam vir­ atus instrumentalis ad inducendum sacramentalem effectum. 1·Λ * haec quidem virtus proportionatur instrumento. Unde compa tratur ad virtutem absolutam et perfectam alicuius rei, sicut « comparatur instrumentum ad agens principale. Instrumentum «■ enim non operatur nisi in quantum est motum a principali t agente, quod per se operatur : et ideo virtus principalis agen*tis habet permanens et completum esse in natura, virtus autem a instrumentalis habet esse transiens ex uno in aliud, et inconi* pletum, sicut et motus est actus imperfectus ab agente in pa· « tiens ». Respondeo, S. Thomam explicare ibi virtutem instrumentalem prout a virtute perfecta et absoluta causae principalis di­ stinguitur, et modum loquendi sumere a physicis causis, physi­ cisque instrumentis, utpote notioribus et magis conspicuis. Caeterum statim post verba allata, in responsione ad iu'“ assi π ‘1 i PE EFFECTU SACRAMENTORUM expresse virtutem sacramentorum, virtuti quam ex institutione accipiunt ν<·« ■ s humanae ad excitandos in audientibus responden tes conceptus: «Sicut et in ipsa voce sensibili, inquit, est quae· « dam vis spiritualis ad excitandum intellectum hominis, in quan« tum procedit a conceptione mentis. Et hoc modo vis spiritualis « est in sacramentis, in quantum ordinantur a Deo ad effectum «spiritualem». Et infra. Q. 78, a. 4, de verbis consecrationis loquens ait: «Cum enim haec verba ex persona Christi proferantur, « ex eius mandato consequuntur virtutem instrumentaient . * Con­ stat autem quod ex mandato Christi : hoc facite in meam com­ memorationem, nulla vis physica potest verbis illis advenire. Item intellectum physicae virtutis procul removent ea quae habentur in art. seq. : « Sicut ex contactu carnis Christi vis regenerativa « pervenit non solum ad illas aquas quae Christum tetigerunt. « sed ad omnes ubique terrarum per omnia futura saecula, ita « etiam ex prolatione ipsius Christi, haec verba virtutem con« secrativam sunt consecuta, a quocumque sacerdote dicantur, * ac si Christus ea praesentialiter proferret ». Ubi evidens est. considerari virtutem aliquam quae ab institutione, tota quanta est, dependeat, adeoque non alius ordinis sit quam intentionalis. Et alia multa in decursu tractationis ex eodem S. Doctore proferentur, eiusdem sensus, eiusdemque tenoris, ex quibus pro nata occasione nostra interpretatio convenientem accipiet confir­ mationem f1). (*) In fine huius disputationis aequum iudicium feres de principali ratione qua nonnulli sententiam hactenus expositam evertere conantur. Supponunt imprimis, et nobis imponunt huiusmodi processum : Impossi­ bile est ut sacramentum causet immediate gratiam, quia gratia est habitusupematuralis qui non est nisi in potentia obedienliali subiecti, et ideo per solam virtutem infinitam reduci potest in actum. Cum igitur nullum crea­ tum instrumentum capax sit infinitae virtutis, etiam sub motione Dei, di­ cendum restat quod sacramenta non pertingunt ad ipsam gratiae substa ίHam, sed solum ad dispositionem gratiae exigitivam. Quo deinde processu supposito, subsumunt dicentes Atqui de dispositione illa evidenter redit eadem impossibilitatis ratio, cum et ipsa ordinis supematuralis necessario dicenda sit, et quod attinet ad potentiam obedientialem virtulemque infini tam, eiusdem cum gratia conditionis. Tum demum concludunt : Ergo sen- QuAF.ST. LXI!. THESIS VIII. (Art. 5). Virtus salutifera in sacramentis derivatur a divinitate per Christi humanitatem, sic tamen ut ex eius sacratis­ sima passione specialiter habeat efficaciam. Argumentum quo S. Thomas utitur in praesenti, supponit fuisse alibi demonstratum quod humanitas Christi pro nobis crucifixi est instrumentum coniunctum divinitati in unitate sup­ positi, ad omnem instaurationem gratiae in genere humano lapso. Quo ex principio sic ratiocinari licet: Agens principale per con­ iunctum instrumentum movet instrumenta separata, sicut per suam manum movet calamum scriptor, et pictor penicillum. Sed in ordine gratiae divinitas est agens principale, humanitas Chri­ sti instrumentum coniunctum, denique sacramenta sunt instru­ menta separata. Ergo necesse est ut virtus gratiae causativa de rivet in sacramentis a divinitate, mediante humanitate Christi qui illa instituit per suos ministros dispensanda. lentia de causalitale dispositiva, velit nolit, rcincidit in difficultatem pro qua evitanda fuit adinventa, ita scilicet ut secum ipsa non stet, et frustra deflectat a via in scholis modernis iam dudum trita et firmata. Et illi quidem sic ratiocinantur. Sed totius ratiocinationis vitium facile tibi con­ stabit duabus observationibus factis. Prima est, quod processus noster non ille revera fuit, quem addu­ cit adversarius. Imo vero, expresse ab initio notatum est, quod cum prae­ sto essent duae viae possibiles, a priori una, a posteriori altera, propositum intentionis erat praescindere a prima, argumenta exclusive trahendo a conditionibus sacramentorum quas positive nobis revelat in praesenti oeconomia, Dei institutio. Cui proposito fideliter inhaesimus, ut videre est supra, Thes. 7, \ 2. Quapropter, etiamsi processus ab adversario suppositus, nec legitimus nec sibi ipsi constans inveniretur, adhuc nihil destrueretur de fundamentis et rationibus allatis, quia semper intacta remanerent fundamenta proprie theologica quibus demonstratum est» sacramenta nostra non causare gratiam efficienter perfective, sed solum efficienter dispositive. DI EFFECTU SACRAMENTORUM Insuper cum iuxta divinam ordinationem C1), Christi huma­ nitas non sit i ipium efficiens gratiae in nobis nisi dependenter a causalitate i ·« ritoria quae fuit per mortem crucis, sequitur sacratissimam hanc passionem esse assignandam ut specialem ra­ tionem efficacia· sacramentorum. Ideo legitur, Rom. XI-3: «An « ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo lesu, in « morte ipsius baptizati sumus?» Ideo etiam, Eph. V, 25-27, asserit Apostolus Christum dilexisse Ecclesiam, et seipsum tra­ didisse pro ea, ut eam mundaret lavacro aquae in verbo vitae, id est, ut baptismo suo acquireret vim mundativam et sanctificativam animarum. Ideo denique dicuntur sacramenta nostra ef­ fluxisse e latere Christi pendentis in cruce, fuisseque figurata in manante aqua et sanguine ex sacratissimi vulneris apertura, eo quod per susceptionem sacramentorum virtus passionis nobis Altera observatio est, quod praedictus processus, etsi de facto prae­ termissus, videtur tamen optimus, et recte concludens, et indicatus a S. Thoma, de Pot. Q. 3, a. 4 ad 8um. Ad id autem quod adversarius, ait, redire de dispositione ipsa eamdem impossibilitatis rationem, respon­ deo cum distinctione : Si dispositio ista esset aliquid physicum, cone. Si aliquid intentionale, neg. Et ratio disparitatis est quia, cum forma intentionalis nihil aliud sit quam passiva ordinatio qua quis in certa fun­ ctione, vel iure, vel obligatione constituitur, vim requirit mere applica­ ti vani; applicativam autem dico ordinationis quae ab ordinante descen­ dit, et subiectum investit. Porro eiusmodi forma, etiamsi sit de supernaturalibus, utpote habitudinem dicens ad gratiam et finem vitae aeter­ nae, et pro tanto transcendens omnem subiecti exigentiam, adhuc tamen per signa creata causari potest. Neque in hoc oportet ad subtilitates recurrere, cum per se statini appareat, tam late patere aptitudinem quam habent signa ad imponendas applicandasque ordinationes rationis, quam late patet aptitudo ad significandum eas. Et ideo, tam ad naturalia quam ad supernaturalia in hoc genere, instrumentalis eorum virtus po­ test sese extendere. (’) « Ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti. . « In capite libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem « tuam, etc. ·>■ Id est, in capite omnium decretorum quibus causae sanctificationis hominum ordinantur, est decretum de morte satisfactoria crucis, a qua alia media dependent. QUAEST. l.Xlt. copulatur. «Vigilanti verbo, inquit An- ti,ul3 evangelist» «usus est. ut non diceret, latus eius p. r< ussit, aut vulneravit «aut quid aliud, sed apcruil, ut illic quod nnmodo vitae ostium «panderetur, unde sacramenta Ecclesiae manaverunt, sine qui· «bus ad vitam quae vera vita est, non intratur... Propter hoc « prima mulier facta est de latere viri dormientis... Hic secundus « Adam, inclinato capite, in cruce dormivit, ut inde formaretur «ei coniux, quae de latere dormientis effluxit. O mors unde « mortui reviviscunt! Quid isto sanguine mundius, quid vulnere « isto salubrius ?». Vides ergo quanta sit sacramentorum Novae Legis sanctitas ac veneranda efficacia ; vides quomodo non sint sterilia quaedam signa, sed effectrices causae, foetae sanctitate quam promittunt. Sed haec adhuc magis nunc eminebunt, comparatione eorum quae fuerunt in Veteri Testamento, de quibus sit sequens pro­ positio. THESIS IX. (Art. 6). Sacramenta antiqua non causabant gratiam, attamen in quibusdam saltem ex eis conferebatur iustificatio quasi ex opere operato , idque non in vi sacramentorum signifi­ cantium, sed fidei significatae, hoc est, intuitu meritorum Salvatoris prout erant in ipsis sacramentis tamquam cer­ tis fidei in Christum protestationibus, quodammodo iam praesentata. Sacramentorum veterum nomine illa intelliguntur quae fue­ runt ante Christum ·, ex quibus quaedam sunt quae legem mosaicam praecesserunt, scilicet circumcisio Abrahae data pro masculis ex eius semine oriundis, itemque sacramentum in lege naturae ('I Tract, rao in loan., n. 2 (P. L. 35, 1953). I45 DE EFFECTU SACRAMENTORUM corresponde!! quod ab initio mundi traditum, de iure mansit usque ad 1’. ·η novam pro omnibus illis qui circumcisioni su biecti non ■ rant ; alia vero sunt quae a Moyse fuerunt primum introducta ). Cum ·>··.-ni dicuntur sacramenta vetera non causasse gra­ tiam, asserti· > est intelligenda absque ulla restrictione. Et facile probatur ex Apostolo, qui ubique extenuat vim antiquorum sa­ cramentorum, vocans ea infirma et egena elementa, Gal. IV-9, quae nuinquam valuerunt emundare conscientiam et perfectum facere servientem, Heb. X, 10-12, etc. Unde etiam, Rom. III-28 et seq., docet Apostolus justificationem non fuisse unquam ex vi legis antiquae datam, id est, ex vi observantiarum seu sacra­ mentorum quae per legem illam imponebantur, et quorum ianua fuit circumcisio. Quapropter in decreto pro Armenis (2) dicitur: « Illa (sacramenta vetera) non causabant gratiam, sed eam solum (*) « Sacramenta proprie dicuntur illa quae adhibebantur Dei cui« toribus ad quamdam consecrationem... Cultus autem Dei generali « quidem modo pertinebat ad totum populum, sed speciali modo per« tinebat ad sacerdotes et Levitas, qui erant ministri cultus divini. Et «ideo in istis sacramentis V. L., quaedam pertinebant communiter ad «totum populum, quaedam autem specialiter ad ministros. Et circa « utrosque tria erant necessaria. Quorum primum est institutio in statu «colendi Deum, et haec quidem institutio communiter quantum ad « omnes fiebat per circumcisionem, sine qua nullus admittebatur ad «aliquid legalium; quantum vero ad sacerdotes, per sacerdotum conse­ crationem. Secundo requirebatur usus eorum quae pertinent ad divi« num cultum, et sic, quantum ad populum erat esus paschalis convivii.... «et quantum ad sacerdotes oblatio victimarum, et esus panum firopost« tionis, et aliorum quae erant sacerdotum usibus deputata. Tertio • requirebatur remotio eorum per quae aliqui impediebantur a cultu » divino, scilicet immunditiarum; et sic quantum ad populum erant in­ stitutae quaedam purificationes... et etiam expiationes a peccatis, quan« tum vero ad sacerdotes et Levitas, erat instituta ablutio manuum et pedum, et rasio pilorum. Et haec omnia habebant rationabiles causas, et litterales secundum quod ordinabantur ad cultum Dei pro tempore illo, et figurales, secundum quod ordinabantur ad figurandum Chri­ stum, ut patebit per singula discurrenti ». S. Thom. 1-2, q, IO2, a. 5. (·) Enchirid., n. 695. £>e Ecclesiae Sacramentis. Tomo I 10 U6 QUAEST. LX1I « per passionem Christi dandam esse ii diant ». Quod pul- chre expressit Pallavicini, cum Christian. aeramenta extollens supra ea quae prius erant, ait: « Alt· < .1 aliam praesignifi. «cabant per futura sacramenta legis nova < onferendam, altera « vero significant tamquam conferendam a ipsis, eo fere modo «quo pluviam significant, tum ranae in paludibus coaxantes, «tum nubes in aere constrictae; illae significant pluviam a ven« turis nubibus effundendam, hae vero pluviam qua ipsae graividae sunt, et quam ipsae profundent * f1). Ratio demum theologica sumenda est ex dictis in proposi­ tione praecedenti. Nam in veteri lege nondum aderat instrumen­ tum coniunctum, mediante quo in praesenti ordine providentiae moveri debent omnia instrumenta separata, gratiae effectiva. § 2· lam difficilioris probationis est altera assertio, qua adstruitur in quibusdam saltem e veteribus sacramentis, (circumcisionem dico, et correspondens sacramentum legis naturae), fuisse nihi­ lominus collatam gratiam quasi ex opere operato, hoc est, ad solam positionem ritus exterioris, obice non existente (2). Et principale quidem argumentum est communis fere Eccle­ siae sensus, post Augustinum 1. 2 de nupt. et conc., c. 11 (P- L. i 44,450): «Ethoc (peccatum originale) in illo (infante octo dierum) | « significabatur expiari circumcisione octavi diei, hoc est sacramen- I « to Mediatoris in carne venturi, quia per eamdem fidem venturi « in carne Christi, et morituri pro nobis, et tertio die qui post «septimum sabbati fuerat futurus octavus resurrecturi, etiam «iusti salvabantur antiqui... Ex quo enim instituta est circum * «cisio in populo Dei, quod erat tunc signaculum iustitiae fidei,V) V) Hist. Conc. Trid., I. 9, c. 4. (·) Ideo particula diminuens quasi non afficit id quod ex parte hominum ad consequendam iustificationem requirebatur, sed tantum modum efficaciae sacramenti, in quo non veri instrumenti, sed merae conditionis ratio est agnoscenda DE EFFECTU SACRAMENTORUM 147 < ita ad signili· aionem purgationis valebat et in parvulis ori­ ginal is vet ’ > |’’e peccati, sicut et baptismus ex illo valere «coepit ad innovationem hominis, ex quo est institutus». Unde S. Thomas infra, Q. 70, a. 4 : Ab omnibus communiter po­ nitur quod in circumcisione peccatum originale remittebatur. Cum autem peccatum originale nonnisi per gratiae infusionem possit remitti, cum insuper parvuli sint incapaces justificationis ex opere operantis, manifestum est contineri in hac communi Doctorum sententia quidquid intendimus in praesenti. Caeterum si quaeras quibus fundamentis sententia ista ul­ timo nitatur, dico : Innititur primo super revelationem voluntatis Dei salvificae erga omnes, nam in vi huius voluntatis debuit ab initio institui pro parvulis medium salutis, et hoc medium non potuit esse aliud quam ritus quidam populo Dei aggregativus, in cuius susceptione gratia justificationis infundebatur. Huiusmodi autem ritus fuit sacramentum quod vocant legis naturae, cui postea pro masculis de genere Abrahae successit, ut dictum est, circumcisio. — Innititur secundo quoad circumcisionem, super sensum traditionalem verborum Scripturae, Gen. XVII-i4 : « Masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur «anima illa de populo suo»; delebitur, inquam, quasi non per­ tinens ad spiritualem Abrahae progeniem de qua superius di­ ctum fuerat: «Et statuam pactum meum inter me et te. et inter « semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, « ut sim Deus tuus et seminis tui post te . * Sed si incircumcisus infans a spirituali progenie Abrahae manebat exclusus, ergo cir­ cumcisus ad eamdem per consortium gratiae assumebatur. Hinc Innocentius III, cap. Maiores de baptismo, ait: «Caute notan« dum est, quanto plus baptismus hodie conferat christianis, « quam quondam ludaeis circumcisio contulisset. Dictum est in « fine praedictae auctoritatis inductae de veteri lege, peribit de « populo suo: in evangelica vero veritate subiunctum est, nisi « quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit in « regnum Dei. Quoniam etsi originalis culpa remittebatur per « circumcisionis mysterium, et damnationis periculum vitabatur, « non tamen perveniebatur ad regnum caelorum quod usque ad I4S QUAEST. LXII. «mortem Christi fuit omnibus obseratum. «baptismi, Christi sanguine rubricati, cub d per sacramentum remittitur, 'vitatur «periculum, et ad regnum caelorum etiam pervenitur, cuius « ianuam Christi sanguis fidelibus suis misericorditer reseravit». Quomodo tamen adhuc verum sit, circumcisionem non cau­ sasse gratiam, restat explicandum. Explicatio autem pendet ab iis quae in thesi addita sunt: non in vi sacramenti significandi sed fidei significatae, sive, ut Q. 70, art. 4, S. Thomas dicit; « Ex fide significata, non ex circumcisione significante ». Primum omnium supponendum est, omnem influxum gratiae in statu naturae lapsae esse per Mediatorem Dei et hominum ho­ minem Christum lesum, iuxta illud Eph. I-22-23: «Ipsum dedit «caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius et ple« nitudo eius ». Et quia sacramenta sunt quaedam media qui­ bus provenit ad nos capitis influxus, necesse est ponere alium atque alium modum derivationis gratiae in sacramentis, prout oportuit Christum alio atque alio modo influere in eos qui ante, et in eos qui post ipsum fuerunt. Cum enim nos comparemur ad Christum ut ad caput iam exsistens, ipse in nos plenissime exercet capitis munus, efficien­ ter influendo, et vim causativam communicando sacramentalibus instrumentis ab ipsomet institutis ; quo fit ut in nova lege iustificatio habeatur vi ipsorum sacramentorum significantium. At vero in antiquos viatores non potuit influere Christus per mo­ dum causae efficientis, quia causa efficiens nequit esse ordine durationis et temporis suo eftectu posterior. Debuit ergo influere secundum quod fuit finis Legis ad iustitiam omni credenti, ut dicitur Rom. X 4. Est enim proprium finis ut quodammodo praesubsistat in anima, quando est apprehensus et desideratus ab ipsa, et ideo vetera sacramenta in quantum erant signa protestativa fidei et spei in Redemptorem desideratum, quamdam habebant continuationem cum futuris eius meritis, quorum in­ DE EFFECTU SACRAMENTORUM ‘49 tuitu conferebatur a Deo sanctificationis donum, ipso interim signo sacrament.ili per moduin nudae conditionis se habente. Et similiter contingit ut ad exhibitionem schedulae detur summa argenti, non in vi schedulae significantis, sed in vi valoris si­ gnificati. Caeterum cum gratia dicitur fuisse collata in circum­ cisione ex fide significata, non intelligitur, ut patet, fides mini­ strantis vel suscipientis sacramentum, sed fides quam ex ipsa institutione sua promebat circumcisionis signaculum, id est fides obiectiva de venturo Redemptore. Hinc vides differentiam inter nova et vetera sacramenta totam provenire ex diversa habitudine ad Christum, per quem, ut dicitur Ioan. I. gratia et veritas facta est, et sub quo pro­ posuit Deus omnia recapitulate : άναχβψαλαιώβααθαί τά πάντα έν τφ Χριστφ (α). Quaest. LXIIL DE CHARACTERE SACRAMENTORUM Sacramentalis characteris nomine venit spirituale quoddam signaculum, indelebiliter animae impressum, quo homo consi­ gnatur ut deputatus ad certa quaedam officia cultus divini, se­ cundum ritum christianae religionis. Dicitur character, quia hoc nomen erat in usu ad designandam corporalem notam, inustam iis qui antiquitus adseribebantur militiae ; per hanc enim signa­ bantur ut instrumenta publicae auctoritatis, a qua sola esse po­ test militandi ordo, et potestas, et officium (2). Et recte quidem, (*) Eph., I-io. (·) In modernis societatibus, characteri militiae successit habitus militaris, sine quo nemo ius et potestatem habet militandi ; unde si quis in bello deprehendatur pugnans absque habitu regularis exercitus, ex iure gentium capitis plectitur; non enim habet legitimam deputationem ad belligerandum. — Inveniebantur etiam olim, quodam corporali charactere signari ii qui erant damnati ad triremes, ut possent agnosci quocumque fugissent. Verum comparatione characteris triremium Pa­ tres non utuntur ; nam per sacramentales characteres, non ad duram servitutem Christiani mancipantur, sed imo ad servitium illius, cui ser­ vire, regnare est. ijo QUAEST. LXIII. ait Caietanus, ab hac corporali nota tr.m umptum est nomen designativus spiritalis signaculi de quo nun. loquimur, propter inventam proportionalem similitudinem inter homines mancipatos ad militiam terrestrem, et eos qui deputantur ad spiritualem cultum in religione Christi ; quippe haec religio, militia illius est qui dicitur dominus foriis et potens, dominus potens in praelio, ad debellandas aereas potestates vincendumque mundum. Unde Augustinus, 1. 2 c. epist. Parmeniani, n. 29 (P. L. 43, 71), osten­ dens rationem propter quam baptismus nunquam repeti debet: « Aut si forte, ait, illum militiae characterem in corpore suo non « militans (desertor) pavidus exhorruerit, et ad clementiam impe «ratoris confugerit, ac prece fusa et impetrata iam venia, mi«litare iam coeperit: numquid, homine liberato atque correcto, « character ille repetitur, ac non potius agnitus approbatur? An «forte minus haerent sacramenta Christiana, quam corporalis «haec nota...? An ducenda de militia similitudo non fuit, cum « et Apostolus de agonisticis certaminibus clamet et aperte «dicat: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. < ut ei placeat cui se probavit? ». Verum etsi a charactere militiae principalis comparatio du­ cebatur, ab aliis etiam corporalibus signaculis Patres sumebant similitudines. Utuntur enim passim comparatione notae qua obsi­ gnatur moneta tamquam auctoritate principis ad usum commu­ tationum deputata, aut etiam characteris quo in dcrso notantur oves velut ad gregem unius domini de iure pertinentes. Ad rem iterum Augustinus, ubi contra partem Donati probat characte­ rem sacramentalem semper manere verum, etsi forte fuerit im­ pressus a non habente legitimam missionem, id est, extra ve­ ram Ecclesiam ad quam solam pertinet in sacramentis dispen­ sationis auctoritas: «Neque enim, inquit C1), propterea mutan« dus vel improbandus est regius character in homine, si er«roris sui veniam et militandi ordinem a rege impetraverit, « quia eumdem characterem quo sibi satellites congregaret, de(») August., contra Cresconium Grammaticum, 1. i, c. 30 (P I »3. 464)· I i < HARACTEKB SACRAMENTORUM « sertor infixi'; ut propterea signa nudanda sunt ovibus, eunt « dominico g> sociantur, quia eis dominicum signum fugiti «.vus servus impressit ». Et alibi (*) : «Si enim aliqui furtim «et extra ordinem in monetis publicis aurum vel argentum vel « aes percutiendo signaverint, cum fuerit deprehensum, nonne « illis punitis aut indulgentia liberatis, cognitum regale signum « thesauris regalibus congeretur? » Et Basilius, catechumenos exhortans ut cito baptismum recipiant (2) : «In acie duces « tesseram tribuunt sub se militantibus, ut et amici facile se « invicem inclament, et si in conflictu fuerint cum hostibus com« mixti, queant citra confusionem seiungi. Agnoscet te nemo. « nosterne sis, an hostium, nisi mysticis signis necessitudinem « affinitatemque ostenderis... Quomodo vindicabit te angelus ? «Quomodo eripiet ex hostibus, nisi agnoverit signaculum? Quo« modo dicturus es tu, Dei sum, si notas ac insignia non exhi«beas? An ignoras, exterminatorem domos signatas praeteriisse, « in his vero quae signatae non erant, primogenita occidisse ? « Thesaurus non obsignatus diripi a furibus facile potest: ovi «signo carenti tuto struuntur insidiae». Nunc igitur, characterum sacramentalium demonstranda est in primis exsistentia; tum praeterea, penitius investiganda eo­ rum quidditas ac natura ; denique inquirendum remanebit an per omnia N. L. sacramenta, et quatenus negative, a quibusnain imprimatur. THESIS X. (Art. i). Sunt in nova Lege sacramenta characterem imprimentia. Propositio est de fide definita in Tridentino, Sess. 7, can. 9 de sacramentis: «Si quis dixerit, in tribus sacramentis... non «imprimi characterem in anima, hoc est, signum quoddam spi(») Id., contra epistolam Parmeniani, I. 2, n. 29. (·) Basilius, Homil. 13, exhortatoria ad sanctum baptisma, n. 4 (P. G. 31. 43«)· QUAEST LXI1I. «rituale et indelebile, unde ea iterari possunt, anathema « sit ». Principale autem argumentum qu.. veritas characterum sacramentalium a Tridentino definita demonstratur, est divina Traditio, cuius testis omni exceptione maior fuit Augustinus in longo illo certamine quod nomine totius Ecclesiae contra Do- 1 natistas sustinuit (’). Ideo ipse unus loco aliorum omnium esse I posset, quoniam etsi per se loquendo, singulorum Patrum au­ ctoritas non sit irrefragabilis, contingit tamen ut unius etiam testimonium suppeditet inconcussum divinae revelationis argu- | (’) Schisma Donatistarum occasionem habuit ex iis quae acta sunt sub finem persecutionis Diocletiani. Diocletianus enim edictum vulga­ verat, quo ecclesiae ad solum usque dirui, sacri vero codices fl'animis ab­ sumi iubebantur. Hinc quidam in Africa timore perterriti, sacros codi­ ces tradiderunt persecutoribus, et ob id Traditores sunt appellati. Huius criminis accusatus est Felix episcopus, qui fuit consecrator Caeciliani episcopi Carthaginensis. Inde ambitiosi quidam sumpserunt occasionem insimulandi legitimitatem Caeciliani, et alium episcopum loco eius or­ dinaverunt. Quae res ad Melchiadem Papam delata est, qui in Concilio Romano Caeciliani auctoritatem confirmavit, et excommunicavit pertur­ batores. Schismatici autem non acquieverunt, sed contra, inceperunt ma­ gis invalescere, et totam Africam sua seditione repleverunt, constituentes episcopos suae communionis per singulas civitates, imo teste Augustino, epist. 53, n. 2 (P. L. 33,196), mittentes unum e suis Romam usque, ut apoçtolicam Petri sedem tenere viderentur. — Ex schismate autem in falsa dogmata et haereses varias prolapsi sunt. Nam quia praetextus schismatis erat, quod Caecilianus habendus esset ut ementitus episco­ pus, eo quod a Traditore receperat ordinationem, hoc deinde collige­ bant: «In sola Donati parte mansisse Ecclesiam catholicam, et illam «periisse in aliis orbis partibus propter crimina Caeciliani, cum quo «aliae ecclesiae communicabant. Ad haec, sacramentorum efficaciam • a ministrorum virtute pendere asserebant, adeoque baptismum extra «communionem Donati esse nullum. Quapropter catholicos qui ad eo­ orum partes deflectebant, iterato baptizabant . * In quo etiam se mu­ niebant auctoritate S. Cypriani, qui olim in sua ecclesia probaverat usum rebaptizandi venientes ex haeresi. — Promotus est autem Augu­ stinus ad cathedram Hipponensem, 70 fere annis post prima initia schi­ smatis, quod undem eius potissimum opera compressum est. — De his vide Psalmum abecedarium contra partem Donati, in tomo 6 OnKriim Augustini fP. L. 43, 23 sq.). perum Γ>Ε CHARACTERE SACRAMENTORUM mentum, «pi ■ ·>·1ο ex adiunctis causae, communis et antiqua fides referri et de!· ndi intelligitur. Atqui Augustinus, tota probante et consentiente Ecclesia, haec tria vehit ad fidem ab apostolis traditam pertinentia ad­ versus pra·-dictos haereticos constantissime atque acerrime de­ fendit: Primo, sacramentorum validitatem non pendere a boni­ tate vel fide ministri, adeoque ipsa vere dispensari etiam ab haereticis schismaticisve, quamvis illicite. Secundo, quaedam sa­ cramenta esse quae sine sacrilegio repeti nunquam possunt, nequidem in eis qui ea in haeresi vel schismate acceperunt, et postea ad verae Ecclesiae unitatem convertuntur Tertio, huius initerabilitatis rationem hinc desumendam esse, quod sacramenta ista habent pro effectu omnino infrustrabili indelebilem quemdam cha­ racterem, qui tam in bonis quam in malis esse potest, et a quo­ cumque quomodolibet infixus nunquam corrigitur, eo quod si contingat rebellem haereticum ad clementiam Christi confugere, incipit character ille valere ad salutem, cum antea valeret ad poenam. Insignis locus est in 1. 6 de bapt., c. i (P. L. 43, 197): «Cum « et hi, inquit, qui in ipsa unitate perversi sunt et perdite vivunt, « appareant remissionem peccatorum nec dare posse nec habere,.., « habere tamen, et dare, et accipere baptismi sacramentum, satis « eluxit pastoribus Ecclesiae catholicae toto orbe diffusae, per quos « postea plenarii concilii auctoritate originalis consuetudo firmata « est : etiam ovem quae foris errabat, et dominicum characterem a «fallacibus depraedatoribus suisforis acceperat, venientem ad chri« stianae unitatis salutem ab errore corrigi, a captivitate liberari, « a vulnere sanari, characterem tamen in ea dominicum agnosci « potius quam improbari·». — Insignis etiam responsio ad famo­ sum dilemma Petiliam: Vel baptismus noster bonus est. vel non. Si bonus est, ergo tenemus veram Ecclesiam. Si non est bonus, ergo eos qui ex nobis transeunt ad vos, rebaptizare oporteret, nec esset cur timeretis destruere quod dedimus. « Petilianus « dixit: Venite ergo ad Ecclesiam, populi, et aufugite traditores, si cum iisdem perire non vultis. Nam ut facile cognoscatis quod « cum ipsi sint rei, de fide nostra optime iudicent, ego illorum 154 QUAEST. LXlll. « infectos baptizo, illi meos, quod absit, recipm «omnino non facerent, si in baptismo nostro < i aptizatos ; quae , aliquas agno- «vissent. Videte ergo, quod damus quam sit . .netum, quod de· «struere metuit sacrilegus inimicus. Augustinus respondit... «Non vestrum est quod destruere metuimus, - .1 Christi, quod «et in sacrilegis per se sanctum est. Nam venientes a vobis reci« pere non possumus nisi quod vestrum est destruamus. Destrui« mus enim perfidiam desertoris, non destruimus characterem imoperatoris. Proinde tu ipse considera, et destrue quod dixisti: « Ego, inquis, illorum infectos baptizo, illi meos, quod absit, reocipiunt baptizatos. Tu enim non infectos baptizas, sed ut tui «erroris fraude inficias, rebaptizas. Nos autem, non tuos recipimus « baptizatos, sed destruimus errorem tuum unde sunt tui, et susci« pimus Christi baptismum unde sunt baptizati » (1). — Insignis demum inter alia multa, exhortatio ad errantes, quae habetur Tract. 6 in Ioan. n. 15, 16 (P. L. 35, 1432-33): « Puta te esse militarem. « Si characterem imperatoris tui intus (in exercitu) habeas, securus « militas; si extra habeas, non solum tibi ad militiam non prodest « character ille, sed etiam pro desertore punieris. Veni ergo, veni «etnoli dicere: iam habeo, iam sufficit mihi. Veni (ad catholicam « Ecclesiam), columba te vocat, gemendo te vocat... Sed sollicitus « es forte, et dicis : Foris baptizatus (extra catholicam), timeo ne « inde sim reus, quia foris accepi. Iam coepisti cognoscere quid « gemendum sit; verum dicis, quia reus es, non quia accepisti, sed «quia foris accepisti... Tene ergo quod accepisti, emenda quod « foris accepisti... Quod accepisti, approbo ; quia foris accepisti, « improbo. Tene ergo quod accepisti; non mutatur, sed agno«scitur; character est Regis mei, non ero sacrilegus ; corrigo de· « seriorem, non immuto characterem ■». Et haec quidem de cha­ ractere Baptismi. — De charactere autem Confirmationis luculen­ tum exstat testimonium in 1. 2 contra litteras Petiliani, c. 104. Item de charactere Ordinis. 1. 2 contra epistolam Parmeniani c. 13, n. 28. Quae omnia suis locis proferentur. Augustino consentiunt alii aetate aequales aut anteriores : p) August. I. 2, c. litteras Petiliani, cap. ultimo (P. 1 43. 345-4<> de CHARACTERE SACRAMENTORUM 155 Chrysostom ii Gyrillus Hierosolymitanus, Basilius, Epiphaniu *. Gregorius N ., 1 . izenus. et Ambrosius, qui omnes, praeter sancti­ ficantem gratiam, alium spiritualem effectum baptismi agnoscunt, eumque pari modo comparant cum charactere militum, cum ob­ signatione annuli in cera, cum circumcisionis nota, etc. Quorum testimonia videre est apud Bellarminum, de Sacram. 1, 2, c. 21. Atque hinc tandem manuducimur ad intelligentiam obscu riorum locutionum priorum Patrum, et ipsius etiam Scripturae, quae diversis in locis (2 Cor. 1-21, Eph. I-13, et IV-20), me­ minit spiritualis cuiusdam obsignationis, ab unctione gratiae di­ stinctae. « Nam cum Apostolus ait : Unxit nos Deus, qui et « signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris, voce * illa, signavit, non obscure characterem descripsit, cuius pro« prium est aliquid signare et notare» (1). Ratio demum convenientiae est apud S. Thomam in prae­ senti ; nam sacramenta nostra sunt sanctificativa, non solum san­ ctificatione gratiae, sed etiam sanctificatione deputationis ad certas functiones sacras secundum ritum christianae religionis. Ergo in nova lege sacramenta sunt, per quae non solum infunditur gra­ tia, verum etiam character imprimitur. Consequentia probatur quia etsi deputatio praedicta, absolute loquendo, fieri potuisset absque physica aliqua obsignatione, per solam ordinationem ra­ tionis applicatam et veluti affixam subiecto, sicut fit in civilibus et fiebat in veteri lege, hoc tamen non conveniebat perfectioni legis evangelicae et sacramentorum eius, quorum est, non exte­ rius tantum, sed etiam interius notare eos quos irrevocabiliter consecrant ad aliquod munus vel officium religionis. Et ideo, sicut qui antiquitus deputabantur ad militiam, solebant quadam nota corporali consignari, ita necesse est eos qui per Christiana sacramenta divino cultui mancipantur, spirituali charactere si­ gnari, ad cuius intrinsecam quidditatem intimius investigandam nunc veniendum est. /) Catech. Cone. Trident., de sacr. in gen., n. 30. QUAEST. 1ΧΠΙ. JS* THESIS XI. (Art. 2). Character sacramentalis secundum su am intrinsecam naturam consideratus, est quaedam potentia ministerialis, qua homo sub Christo summo sacerdote, “ potest in actio­ nes hierarchicas,,. Consideratus autem in sua habitudine ad sacramentum exterius a quo imprimitur, rationem habet signi, sive notae distinctivae ordinum et officiorum in Ec­ clesia Christi. Habemus ex supradictis, quod charactere sacramentali insi­ gnitur homo ut ad cultum Dei deputatus secundum ritum Chri­ stianae religionis. Est autem observandum, cultores Dei in Chri­ stiana religione hierarchiam quamdam constituere sub Summo Principe Christo, sumendo nunc hierarchiam prout dicit multi­ tudinem uno modo ordinatam sub principis gubernatione ζ1). Porro, « non esset multitudo ordinata, sed confusa, si in multitu« dine diversi ordines non essent. Ipsa ergo ratio hierarchiae re«quirit ordinum diversitatem. Quae quidem diversitas ordinum « secundum diversa officia et actus consideratur, sicut patet quod • in una civitate sunt diversi ordines secundum diversos actus; C) «Hierarchia est sacer principatus. In nomine autem principatus «duo intelliguntur, scilicet ipse princeps, et multitudo ordinata sub prin«cipe. Quia igitur unus est Deus princeps, non solum omnium ange­ llorum. .. sed et totius creaturae, ideo.... totius rationalis creaturae «quae sacrorum particeps esse potest, una est hierarchia... Sed si con« sideretur principatus ex parte multitudinis ordinatae sub principe, sic « unus principatus dicitur, secundum quod multitudo uno et eodem • modo potest gubernationem principis recipere. Quae vero non possunt «secundum eumdem modum gubernari a principe, ad diversos princi• patus pertinent, sicut sub uno rege sunt diversae civitates, quae di• versis reguntur legibus et ministris». Ita S.Thomas, i, q. 108, a. i in corp Unde, art. seq. concludit ·. « Una hierarchia est una multitudo ordi• nata uno modo sub principis gubernatione». DE CHARACTERE SACRAMENTORUM 157 « nam alius ,t ordo indicantium, et alius pugnantium, et alius « laborantin.,i in agris, et sic de aliis» (*). Et hinc sumitur notio acti· m hierarchicarum de quibus in praesenti. Nihil enim aliud sunt quam functiones cultus exterioris ex officio per­ tinentes ad diversos ordines in quos distribuitur multitudo populi christiani, prout est directa ad sacrum finem sub sacro Christi principatu. Isti autem ordines ad tres reducuntur. Unus eorum est, quibus competit ex officio tradere divina, iuxta illud i Cor, IV: « Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores -« mysteriorum Dei ». Alter eorum, quorum est sacra recipere, qui nempe per baptismi ianuam Ecclesiam ingressi, divinorum sunt receptores. Tertius demum intermedius, ad quos ex officio et speciali deputatione pertinet per fidei confessionem divina defendere contra exterius impugnantes (2). Et de explicatione terminorum hactenus. Sequitur statim consideratio characteris, tam secundum se, quam secundum comparationem ad sacra­ mentum sensibile a quo imprimitur. § !· Vestigiis antiquorum Patrum, praesertim vero Augustini qui in hoc puncto doctrinam fidei plenius atque abundantius expressit, fideliter inhaerendo, oportet ponere characterem sacramentalem esse proportionaliter in christiano, sicut militaris character in mi­ lite. Atqui character militaris est quaedam potentia ministerialis, qua quis sub civili principe potest in actus militiae proprios. Ergo eodem modo character sacramentorum, potentia ministerialis est qua quis sub Christo Summo Sacerdote potest in actiones sacras ad Dei cultum pertinentes. (") S. Thom., ibid., a. 2. (·) « Quamvis multi sint unius civitatis ordines, omnes tamen ad tres .«possunt reduci, secundum quod quaelibet multitudo perfecta habet prin« cipium, medium, et finem. Unde et in civitatibus triplex ordo hominum « invenitur : quidam enim sunt supremi, ut optimates; quidam autem sunt «infimi, ut vilis populus ; quidam autem sunt medii, ut populus honora<. bilis » . S. Thom., ibid. QUAIÏST. LXIll Maior argumenti constat ex testimoniis etsi Patres, ut dictum est, aliis etiam utaiitui r;us alIàtis; nam nparationibus et similitudinibus, tamen alia omnia exempla deficientia et im­ sum perfecta; comparationem vero militiae esse a -i icquatam et per­ fecte analogam, ipsa rerum natura clamat. Distinctio enim gra­ duum in exercitu respondet plenissime distinctioni characterum in Ecclesia; item in Ecclesia unicuique characteri proprium officium attribuitur, sicut in exercitu unicuique gradui .suum munus; illic publica potestas cuius instrumenta et ministri sunt omnia exer­ citus membra, ibi vero Christus initiator ritus novae legis, San­ ctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo; a quo omnes qui in eius religione sunt, ad Dei cultum applicantur. Atque ita discurrenti per singula, apparebit plenam proportionem esse, in tantum ut ex natura militaris characteris liceat determinare et definire quae propria sit characteris sacra· mentalis ratio, salva interim proportione corporalium ad spiri­ tualia. Nunc autem deputatio ad militiam considerata per ordinem ad actum suum, est per se potentia ordinis moralis, quae non dat posse physice pugnare, sed solum posse ex officio ; nam per hoc potissimum miles a latrone distinguitur. Insuper haec po• ·’ ’ ·' ’ a quaedam ris gubernii ini attribuit orporali illa lusinodi tesditari gradu» at suo modo acteri sacra- I cogitandi ut stianum ordi· picio, sive ex 'alide agere id e nequit, valiitione actus, sed DE CHARACTERE SACRAMENTORUM tota prov ■ ex hoc quod lex institutionis specialem in ministro, vel etiam suscipiente, requirit deputationem aut designatio nem ('). uius sunt quaedam dependentia. Sed chara­ cter sacramentalis nullo ex capite potest corrumpi. Non propter primam causam, quia anima est immortalis. Non propter ter­ tiam, quia potestas sacerdotalis in Christo immobiliter manet. Non denique propter secundam, quia impossibile est ut in anima inducatur indispositio ad characterem . quantumcumque enim anima variet per proprias operationes, nihil impedire potest quo­ minus maneat de iure mancipata ad divinum cultum secundum ritum sacerdotii Christi. Obiiciet tamen aliquis contra permanendam characteris in futura vita, quod tunc cessabunt omnes functiones ad quas cha­ racter nos ordinat ; non enim ibi erunt sacra aut tradenda aut suscipienda, non impugnantes contra quos defendatur fides. Erit ergo character inutilis, et ideo delebitur, sicut totaliter desinente fine, desinere debet id quod est ad finem. At facile respondetur cum S. Thoma in praesenti, semper fore rationem permanentiae characteris, videlicet ut sit electis in honorem, damnatis autem in confusionem, sicut si militaria insignia remanerent in militibus post adeptam victoriam, ad gloriam quidem his qui suo officio strenue functi sunt, ignavis vero et desertoribus ad ignominiam. THESIS XIII. (Art. 6). Non per omnia sacramenta imprimitur character, sed per tria duntaxat, per quae homo consequitur novum statum, quantum ad ea quae sunt publici cultus in Ecclesia Dei. Argumentum principale est auctoritas divinae Traditionis, quae tria tantum sacramenta omnino initerabilia agnoscit. Bapti­ smum videlicet, Confirmationem, et Ordinem. — Certe ordina­ tionem baptismo aequiparat Augustinus quoad initerabilitatem, 1. 2 contra epist. Parmen, n. 28 (P. L. 43. 70): « Illud, ait, quod « quidam eorum(in parte Donati) veritate convicti dicere coeperunt, l66 QUAEST. LX1I1. «baptismum quidem no» amitti! qui recedit ,, 'dclesia sed ius «tamen dandi amittit, inultis modis apparet i > ,tra et jnanjter «dici. Primo quia nulla ostenditur causa cur illo qui ipsum bapti« sinum amittere non potest, ius dandi potest amittere. Utrum«que enim sacramentum est, et quadam conseci atione utrumque «liamini datur; illud cum baptizatur, istud cum ordinatur, ideo«que in Catholica utrumque non licet iterari. Nam si quando «ex ipsa parte (Donati) venientes etiam praepositi, pro bono «pacis correcto schismatis errore suscepti sunt, et si visum est «opus esse ut eadem officia gererent quae gerebant, non sunt « rursum ordinati ; sed sicut baptismus in eis, ita Ordinatio man· «sit integra, quia in praecisione fuerat vitium quod unitatis pace «correctum est, non in sacramentis quae ubicumque sunt, ipsa i «sunt. Et cum expedire hoc iudicatur Ecclesiae, ut praepositi eo­ arum venientes ad catholicam societatem, honores suos ibi non «administrent, non eis tamen ipsa Ordinationis sacramenta detra« huntur, sed manent super eos. Ideoque non eis in populo manus « imponitur, ne non homini, sed ipsi sacramento fiat iniuria». — Et simili modo baptismati coniungitur Confirmatio, 1. 2 contr. litt. Petii., n. 329 (P. L. 43, 342): «In hoc unguento sacramen« tum Chrismatis vultis interpretari, quod quidem in genere vi« sibiliuni signaculorum sacrosanctum est, sicut ipse baptismus, «sed potest esse et in hominibus pessimis, in operibus carnis vi­ ttam consumentibus, et regnum caelorum non possessuris... Di« scerne ergo visibile sanctum sacramentum quod esse et in bo« nis et in malis potest, illis ad praemium, illis ad iudicium, ab « invisibili unctione charitatis quae propria bonorum est. Discerne «ista, discerne; discernat te Deus a parte Donati, et in Catho« licam revocet, unde te illi catechumenum abreptum mortiferi «honoris vinculo ligaverunt . * Porro cum Augustinus meminit sacramenti quod esse ei in bonis et in malis potest, non nomi­ nat sacramentum exterius seorsum consideratum, quia illud non est in homine, sed transeunter homini applicatur. Nominat igi­ tur rem et sacramentum ; res autem et sacramentum quod in genere signaculorum invenitur, profecto character sacramentalis est. Ergo traditio Christiana tria agnoscit sacramenta quae in­ I,I < 1IARACTERE SACRAMENTORUM delebilem quamΠ r.i consecrationem conferunt, et pro tanto ite rari nequent. Mullum autem aliud fuisse unquam ut tale agni tum, adeo notum est ut demonstratione non opus sit. Concordat et ratio theologica, quia character non imprimi­ tur nisi in iis sacramentis quibus deputatur homo ad ea quae iu Ecclesia publice aguntur. Hinc per Poenitentiam et Extremam Unctionem imprimi non potest; nam sacramenta ista sunt solum in remedium alicuius accidentalis defectus, scilicet peccati post baptismum, et per ea simpliciter restituitur homo in statum pri­ stinum. Similiter nec in Matrimonio imprimitur, quia licet per matrimonium deputentur coniuges ad generandam et educandam prolem ad cultum Dei, ut sic provideatur perpetuitati populi fi­ delium, tamen huiusmodi munus non est publicum officium, sed magis domesticum, dispositive tantum se habens ad actiones hierarchicas ; quo fit ut per matrimonium non consequatur homo novum statum, quantum ad ea quae sunt publici cultus in Ec­ clesia Christi. In Eucharistiae vero sacramento duo possunt con­ siderari : scilicet ipsa sacramental is actio consistens in consecra­ tione materiae, tum praeterea usus sacramenti. Et de consecratione quidem, an imprimat characterem, quaestio esse non potest, quia actio illa nihil ponit in anima, sed ad exteriorem materiam ter­ minatur et sic non consecrat cultorem Dei, sed est potius ipse supremus cultus, scilicet Ecclesiae sacrificium. De usu vero di­ cendum etiam est, quod in eo character non imprimitur, idque ratione perfectionis tanti sacramenti, quod non ordinat hominem ad aliquid ulterius agendum vel recipiendum in sacris, sed est potius omnium sacrorum finis et consummatio, ut Dionysius di­ cit, c. 3 Ecclesiast. Hierarch. (*). (*) « Illud sancte videamus, quam ob causam id quod praecipuis «quoque aliis sacramentis commune, et huic (Eucharistia) per excel« lentiam prae caeteris sit attributum, ut singulariter communio et synaxis «appelletur; cum unumquodque sacramentum divisas quoque vitas nc>« stras ad uniformem colligat dedicationem, atque deiformi dissitorum «coagmentatione, cum illo uno communicet uniatque. Dicimus igitur, «< caeterorum hierarchicorum symbolorum participationibus, ex divinis • huius perfectivisque muneribus accedere consummationem. Vix enim 168 QVAEST. LX11I. Relinquitur ergo ut per tria alia sacra men .. imprimatur cha­ racter, quia uti iam explicatum est, deputant ,:. « Ne essent diversa sacramenta, ex quibus divisio in Ec« clesia oriretur, sicut apud illos qui dicebant, ego sum Pauli, * ego autem Apollo, ego vero Cephae, ut dicitur i Cor. I-12». Ad i"m ergo dicendum quod obiectio procedit de potestate excellentiae omnino primaria prout est in Christo, non autem de illa subordinata et quasi secundaria de qua nunc sermo est. Sic enim non includeret id quod pertinet ad condignam satis­ factionem pro peocato, sed solum id quod pertinet ad meritum, illudque ultimo innixum meritis ipsius Christi. Nec etiam opor­ teret ut homo ille purus « haberet efficaciam infinitam in me« rendo... quia non cooperaretur respectu omnium, nec ita plene « sicut Christus » f1). Ad 2um iam patet responsio ex praedictis. Ad 3"ra denique dicendum quod nihil prohibet quominus in organum divinitatis assumatur etiam pura creatura, sicut pa­ tet in prophetis per quos locutus est Spiritus Sanctus. § 3Restat demum demonstrandum, omnia Sacramenta N. L, fuisse de facto a Christo immediate instituta. Et prima ratio demonstrativa est, quia apostoli se ubique(i) (i) Thom.. i° ,v· D· 5. <1· o a 3. q 3. sot. 2. ad 2“"·. Î74 QUAF.ST. LXIV. dicunt dispensatores mysteriorum Dei atqm « i ministros, insti­ tutores autem se negant: « Numquid Paulu rucifixus est pro «vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis J .. Quid igitur est < Apollo, quid vero Paulus ? Ministri eius < u i edidistis... Sic «nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores my­ steriorum Dei. Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis «quis inveniatur» (l). Si autem ab institutione sacramentorum ex delegata potestate ipsimet excluduntur apostoli, a fortiori excluduntur alii omnes, cum nihil in Ecclesia esse possit perti­ nens ad fidem et essentialia constitutiva cultus, praeter id quod fuit ab apostolis traditum. Unde Ambrosiaster, de Sacram., 1. 4, c. 4 (P. L. 16, 439): « Auctor sacramentorum quis est, nisi Do« minus lesus? De caelo ista sacramenta venerunt». Et Augu­ stinus, de vera relig., c. 17 (P. L. 34, 136): «Quae (gratia Dei) «ubi venit, ab ipsa Dei Sapientia homine assumpto a quo in «libertatem vocati sumus, pauca sacramenta saluberrima consti>(’). Quo quidem in canone, etsi particula immediate sit omissa, ex natura tamen rei subintelligi debet. Sicut enim ea quae praecipiuntur ab Ec­ clesia ex potestate a Christo recepta, non dicuntur esse iuris divini, sed iuris ecclesiastici, ita omnino instituta quae mediate tantum a Christo processissent, nusquam dicerentur simpliciter institutionis Christi, sed aliorum. Et confirmatur, quia infra, Sess. 14, >!· CAUSA SACRAMENTORUM >77 Ecclesiae regin""1 necesse est esse penes successionem apostoli Petri, eamque . 1 i 'Jcm et conspicuam ; qui enim dicit super hanc petram, 1 1 lesiam fundat super fundamentum quod per sensus externos potest attingi. Rursus, cum conspicua ac visi­ bilis successio non sit nisi per continuam pastorum seriem in qua eadem semper moralis persona noscitur permansisse, neces­ sario est concludendum, ibi solum esse Ecclesiam veram, ubi ascendendo ab eo qui nunc praeest, ad eos qui ante illum idem gesserunt munus, invenitur apostolus Petrus totius seriei initia­ tor. Hoc, inquam, est breve compendium demonstrationis catho­ licae quo usi sunt antiquissimi Patres, Graeci pariter et Latini i1'. (’) Ex Graecis citari potest Irenaeus, 1. 3 c. haeres., c. 3 (P. (·. 7. 848 sq.) : «Quoniam valde longum est omnium ecclesiarum enumerare «successiones, maximae et antiquissimae a gloriosissimis duobus apostolis • Petro et Paulo Romae fundatae et constitutae Ecclesiae, eam quam habet «ab apostolis traditionem, per successiones episcoporum pervenientem « usque ad nos indicantes, confundimus omnes eos qui quoquo modo, «praeter quam oportet, colligunt. Ad hanc enim Ecclesiam, propter po« terniorem principalitatem, necesse est omnem convenire Ecclesiam, «hoc est, eos qui sunt undique fideles. Fundantes igitur et instruentes «beati apostoli Ecclesiam, Lino episcopatum administrandae Ecclesiae «tradiderunt. Succedit autem ei Anacletus : post eum tertio loco ab «apostolis, episcopatum sortitur Clemens. Huic autem Clementi succedit « Evaristus, et Evaristo Alexander, ac deinceps sextus ab apostolis con« stitutus est Sixtus, et ab hoc Telesphorus, ac deinceps Hyginus, post « Pius, post quem Anicetus. Cum autem successisset Aniceto Soter, nunc « duodecimo loco episcopatum ab apostolis habet Eleutherius. Hac ordi« natione et successione, ea quae est ab apostolis in Ecclesia traditio et ve· « ritatis praeconatio pervenit usque ad nos. Et est plenissima haec ostensio. « unam et eamdem vivificatricem fidem esse, quae in Ecclesia ab apostolis « usque nunc sit conservata, et tradita in veritate· — Inter Latinos adest Optatus, de schismate Donatistarum, 1. 2, c. 2-3 (P. L. 11, 947 sq. . « Igi « tur negare non potes scire te, in urbe Roma Petro primo cathedram «episcopalem esse collocatam, in qua sederit omnium apostolorum «caput Petrus, in qua una cathedra unitas ab omnibus servaretur. Ergo «cathedram unicam quae est prima de dotibus, sedit prior Petrus : cui « successit Linus, Lino successit Clemens, Clementi Anacletus. Anacleto « Evaristus, Evaristo Alexander. Alexandro Sixtus, Sixto Telesphorus, « Telesphoro Hyginus, Hygino Anicetus, Aniceto Pius. Pio Soter, SoDe EcclMae Sacrwiit. Tomo I. 13 QUAEST. LXIV. speciatimque Augustinus in populari illa . ilena quam inscri­ psit Psalmus contra partem Donati (P. L. 4 . 30); Venite, fratres, si vultis ut inseramini in vit· . Dolor est, cum vos videmus praecisos ita iao 1 Numerate sacerdotes, vel ab ipsa Petri sede, Et in ordine illo Patrum, quis cui successit, vi- accidens, hoc est, praeter vim et in­ fluxum propriorum principiorum. Nulla autem societas denominatur ab iis quae in ea sunt per accidens. C) Notandum est quod ab Ecclesia catholica derivat quandoque, etiam in haeretico, vel schismatico, vel vitando, facultas ministrandi. QU A EST. LXIV. iSs Hactenus ergo de necessaria subordination· d veram Eccle­ siam, quantum ad legitimitatem ministerii. Rest .i nunc dicendum de validitate. § 2· Supponitur notum ex certissimis divinae iΊ aditionis docu­ mentis in sequenti thesi afferendis, posse extra l a < lesiam veram, et praeter missionem ab eadem acceptam, valide confici sacra­ menta ('); adeoque, divinam legem excludentem haereticos vel schismaticos a dispensatione sacramentorum, non osse legem irri­ tantem, sed prohibentem tantum. Voluit enim Christus ex abun­ dantia suae bonitatis, ut etiam extra Ecclesiae fines remedia salutis possent inveniri, non quidem iis profutura qui ex certa scientia illegitimo ministro adhaererent, sed certe iis qui a pec­ cato communicationis cum falsa secta, vel per poenitentiam ab­ solverentur, vel praesertim ratione bonae fidei aut carendae usus rationis, totaliter excusarentur. In huius rei figuram, flumina ir­ rigantia terrestrem paradisum egrediebantur de loco voluptatis et circumibant totam terram, uti pulcherrime exponit Augustinus, 1. 4 < ï'iÜé scilicet in fasti necessitatis, ut fert notissima regula iuris. Quare baptizans vel absolvens in tali necessitate, non est amplius minister illegitimus, ut constat, (*l Quaedam restrictio facienda est quoad sacramentum Poenitentiae, ad cuius validitatem requiritur jurisdictio quae per ordinationem non datur, sed per solam communicationem a praelatis Ecclesiae. Unde in seclis Graecorum, ubi sunt presbyteri et episcopi valide ordinati, sacra­ mentum Poenitentiae nullum est, nisi in articulo mortis, in quo omnis sacerdos habet a Catholica, ut possit absolvere. Forte tamen dici posset. Ecclesiam supplere in quibusdam regionibus, ubi adest communis error, sci­ licet bona fides, et titulus coloratus ex parte sacerdotum. — Esset etiam quaedam restrictio facienda pro Matrimonio, post decretum Tridentini inducens impedimentum clandeslinitatis. De quo tamen alias, praesertim quia praesens consideratio procedit de illis sacramentis quae nata sunt confici per exercitium potestatis sacrae, et ad quorum regularem administrationem ordinat character sacerdotalis; cuiusmodi Matrimonium non e’1- I»l. CAUSA SACRAMENTORUM iSj de bapt., c. i J'· E- 43. I53): «Ecclesia, inquit, paradiso corn pa­ ît rata indicat m. bi posse quidem eius baptismum homines etiam « foris accipere, sed salutem beatitudinis extra eam neminem vel « percipere vel tenere. Nam et flumina de fonte paradisi, sicut Scrip« tura testatur, etiam foras largiter manaverunt. Nominatim quippe « commemorantur, et per quas terras fluant, et quia extra para« disum constituta sunt, omnibus notum est . nec tamen in Me« sopotamia vel in Aegypto, quo illa flumina pervenerunt, est « felicitas vitae quae in paradiso commemoratur. Ita fit ut cum « paradisi aqua sit extra paradisum, beatitudo tamen non sit nisi « intra paradisum. Sic ergo baptismus Ecclesiae potest esse extra « Ecclesiam, munus autem beatae vitae nonnisi intra Ecclesiam « reperitur, quae super petram fundata est, quae ligandi et sol« vendi claves accepit. Haec est una quae tenet et possidet « omnem sui sponsi et Domini potestatem ». Quae igitur cum nota supponantur, statuendum nunc est. requiri ad validitatem sacramenti ut minister etiam illegitimus, sit aliquo modo catholicae minister Ecclesiae, per intentionem sal­ tem implicitam faciendi quod facit Catholica. Ratio est quia, ut infra dicetur ζ1), ad sacramentorum valorem necessaria est in­ tentio, eaque interna, faciendi id quod Christus instituit. Sed id quod Christus instituit, necessario convertitur cum eo quod indefectibiliter in finem usque facit et faciet Catholica, iuxta illud Evangelii: « Ecce ego vobiscum sum (docentibus, baptizantibus), i usque ad consummationem saeculi ». Ergo ad valorem sacra­ mentorum requiritur intentio saltem implicita, faciendi quod facit Catholica. Et nota quomodo non valeat argumentum de qua­ cumque secta: primo quidem quia, quod in aliqua secta fiat id quod Christus instituit, tam potest esse quam potest non esse: praeterea vero, quia nunquam secta reduplicative ut secta, exse­ quitur institutum Christi. Hinc, qui solam haberet intentionem faciendi quod facit Anglicana vel Lutherana in quantum huiusmodi, profecto non conficeret: quippe istud quod Lutherana facit qua Lutherana, non illud est quod faciendum mandavit Christus. (») Infra, Thés. XVIII. QUAEST. LXIV Nec dicas quod si ita res se habeat. \i poterit unquam contingere ut minister haereticus habeat intenti--nem sufficientem ad valide conficiendum. Nam hoc non sequitur, et potest apte illustrari exemplo matrimonii inter baptizatos. 1. hoc enim quod Christus elevavit ipsissimum contractum matrimonialem ad digni­ tatem sacramenti, ita ut nequaquam valere possit in ratione con­ tractus quin simul sit verum sacramentum, statim consequitur quod Christianus habens pro intentione praedominante voluntatem faciendi verum contractum, ipso facto habet implicite intentionem faciendi sacramentum, et hoc modo est minister Christi, ptsi forte contingat ipsum non credere in Christum, vel non habere matrimonium ut sacrum. Et tunc solum non esset validus sacra· menti minister, adeoque nec vere contraheret, si haberet pro intentione praedominante voluntatem non faciendi id quod fuit institutum a Christo ; praedominans enim ista intentio destrueret aliam quam habet, vere contrahendi. — A pari, quia Catholica indefectibiliter facit usque ad mundi finem, id quod sibi fuit de­ mandatum. quisquis habet pro intentione praedominante volun­ tatem faciendi id quod instituit Christus, vel certe ritum qui apud Christianos creditur a Christo institutus, eo ipso habet im­ plicite voluntatem faciendi id quod facit Catholica, etiamsi iorte contingat ipsum ignorare Catholicam, vel credere illam esse fal­ sam. Et tunc solum non haberet intentionem sufficientem ad va­ lorem sacramenti, si praedominans intentio eius esset voluntas non faciendi id quod facit Catholica, quia praedominans ista intentio destrueret aliam quam forte habet, faciendi verum sacra­ mentum. Constat autem, casum hunc vix ac ne vix quidem posse contingere. Concludendum ergo est, ministrum etiam illegitimum non conficere sine subordinatione ad veram Ecclesiam, quia actio sacramentalis non elevatur instrumentaliter, nisi in quantum pro­ cedit ab intendente facere illud quod facit illa Ecclesia, cuius vere sunt sacramenta. HE CAUSA SU'RA MENTOR UM Pulchre Augustinus veritatem hactenus propositam typice figuratam ostendit in iis quae leguntur de uxoribus Patriarcha­ rum; omnia enim in figura contingebant illis, et sensu allegorico significabant quae eventura erant in temporibus Novi Te­ stamenti. Tres recenset series factorum in tribus patriarchis. Abraham, Isaac, et lacob. — Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et alium de libera ; sed solus Isaac de libera natus, in benedicto Abrahae semine computatus est, eiecto Ismaele qui contra legi­ timam matrem et filium eius superbe insurrexit. — lacob autem habuit filios duodecim, alios ex ancillis, alios ex liberis Lia et Rachel natos, qui tamen omnes in duodecim tribubus haereditatem domus Abrahae consecuti sunt. — Denique Isaac habuit duos gemellos ex una libera, et cum essent ambo iure nativi­ tatis pares, solus lacob electus est, Esau vero reprobatus, quia primogenita vendidit et donum acceptum non servavit. Vide nunc, quid ista mystice significent. — In duobus Abra­ hae filiis, Ismael figurat eos qui baptizati inter haereticos gra­ tiam baptismatis vel non consequuntur vel non servant, et e domo Dei eiiciuntur, eo quod contra Catholicam Ecclesiam, legitimam ac liberam uxorem, cuius proprium bonum est baptismus, rebel­ les se exhibent. — In duodecim filiis lacob, illi qui ex ancillis nati erant, figurant eos qui baptizati inter haereticos gratiam baptismatis consequuntur, et ideo, simul cum aliis computantur in spirituali Abrahae semine, eo quod contra legitimam matrem Catholicam Ecclesiam non insolescunt, sed vel ad eam conver­ tuntur, vel certe voto implicito se ei subiiciunt, in bona fide et voluntate servandi omnia mandata perseverantes. — Denique in duobus filiis Isaac, Esau significat eos qui in ipsa Catholica baptizati gratia baptismatis carent, quia primogenita vendunt ; de quibus spiritualiter accipitur illud Malachiae : « Et posui « montes eius in solitudinem, et haereditatem eius in dracones « deserti ». QUAEST. XLIV • Videntur, inquit Augustinus (x), sibi ,qme quaerere . utrum generet filios baptismus Christi in parte I )onati, an non «generet: ut si consenserimus quod generet, s-i.:m esse asseve· « rent Ecclesiam matrem, quae filios potuit de Christi baptismate «generare... Quasi vero ex hoc generet unde separata est, et «non ex hoc unde coniuncta est. Separata est enim a vinculo • chaiitatis, sed iuncta est in uno baptismate, itaque est una « Ecclesia, quae sola Catholica nominatur: et quidquid suum « habet in communionibus diversorum a sua unitate separatis, « per hoc quod suum in eis habet, ipsa utique generat, non illae... « Ergo ipsa generat, et per uterum suum, et per uteros ancil• larum, ex eisdem sacramentis tanquam ex viri sui semine. «Non enim frustra dicit Apostolus, omnia illa in figura esse « gesta. Sed qui superbiunt et legitimae matri non adiunguntur, « similes sunt Ismaeli, de quo dictum est : Eiice ancillam et fi• Hum eius, non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo • Isaat. Qui autem pacifice diligunt legitimam patris sui coniu« gem, similes sunt filiis lacob, quamvis de ancillis natis, sed « tamen eamdem haereditatem sumentibus. Qui autem de utero « ipsius matris intus in unitate nati negligunt gratiam quam «acceperunt, similes sunt Esau filio Isaac, qui reprobatus est, « Deo attestante et dicente : lacob dilexi, Esau autem odio ha• bui, cum ambo ex uno concubitu concepti, ex uno utero nati « sint ». Ergo absurdum est dicere, quempiam esse Protestantem, Lutheranum, Calvinistam, Anglicanum baptismate. Baptismate (') August. 1. t de bapt, c. 10 (P. L. 43, 116, 117). — Ubi obiter nota quod cum dicuntur sectae haereticorum figuratae in ancillis patriarcharum, non oportet ut ratio typi ad antitypum teneat in omnibus. Et non sequitur ancillas illas nullo modo fuisse in conscientia uxores, sicut sectae nullo modo sunt legitimae sponsae Christi. Comparatio igitur tenet quoad ancillatum, non quoad reliqua. Quatenus, ut Bellarminus ait, quamdiu viguit dispensatio a Deo data circa polygamiam, duo genera uxorum erant. Quaedam ductae non solum ad procreandos filios, sed etiam ad domus gubernationem, liberae et nobiles. Aliae in conscientia etiam uxores, non tamen admissae ad communionem bonorum, ancillae infe­ rioris conditionis. DE 1 AUSA SACK\MLNrORUM enim accipit uni quisque characterem christianitatis; christiani­ tas autem tota st in Catholica, quae sola est exercitus impe­ ratoris Christi, Ίηιη sectae qua tales non sunt nisi desertorum et rebellium <«mgregationes. Sicut ergo impossibile est militem incorporari legioni rebellium per ipsum imperatoris characterem, ita impossibile est aggregari hominem sectae haereticae, ipso sacramento. Sed si de facto aggregatur, hoc non contingit nisi ex voluntaria adhaesione quae contradicit nativae virtuti chara­ cteris, et characteris obligationes nullatenus valet auferre. Hinc omnes infantes apud haereticos vel schismaticos valide baptizati, quousque ad annos discretionis pervenientes suae se­ ctae voluntarie adhaereant, seseque cum illa voluntario vinculo communionis innectant, non tantum de anima, sed et de cor­ pore verae Ecclesiae exsistunt, suntque veri nominis catholici. Et ratio evidens est, quia in eis nullus esse potest actus contra­ rians naturalem vim characteris et sacramenti. Quo fit ut si con­ tingat postea ipsos de via salutis dubitare, recte eis dici possit, discessum a sua secta reditum fore ad Ecclesiam sui baptismatis. Constat autem, huiusinodi considerationem esse posse magni ponderis apud protestantes vel schismaticos haesitantes ; iuvat enim ut intelligant, se, veniendo ad Catholicam, minime renun­ tiare baptismati quod olim secundum morem paternum recepe­ runt, sed magis, errore detecto, reverti ad illam ipsam Eccle­ siam ad quam vel ab initio iure simul et facto pertinuerunt. Hinc etiam omnes adulti charactere baptismati insignit), sin minus re, at certe iure et debito, catholici dicendi sunt. Quare Ecclesia catholica in eos, non secus ac in filios, plenissimam ha­ bet jurisdictionem, sicut legatus imperatoris potest in omnes qui ad militiam adscript) sunt, sive adsint isti intra fines exercitus, sive inveniantur apud desertores. Non ergo limites sui iuris prae tergressa est Ecclesia, quoties exercuit in quoslibet baptizatos potestatem coactivam, subtrahendo etiam pueros a potestate paterna, ubi aliter provideri non potuit catholicae educationi eorumdem. Ergo demum, in adultis sine subiectione ad Ecclesiam eatholicam, vel in re vel in voto, sacramentorum susceptio effectum jSS QUAF.ST. LXIV. gratiae habere nequaquam potest. Ratio est qui,, in adulto requi­ ritur dispositio, dispositio autem ad gratiam n ·■· est nisi sit vo­ luntas se subiiciendi Christo secundum institutum ab eo ordinem et modum. Sed ille modus et ordo stat in subicctione ad caput ministeriale, mediante quo fieri debet coaptatio ad caput princi­ pale quod est Christus ipse, sicut in corpore naturali pectus non unitur capiti nisi mediante collo. THESIS XVII. (Art. 5-9). Bonitas vel fides ministri ad sacramentorum valorem minime requiritur ; nihilominus, ministrantes ex officio sa­ cramenta in statu peccati, mortaliter peccant. Postquam dictum est de potestate auctoritatis in sacramen­ tis, tum de potestate excellentiae, necnon et de auctoritate dispen­ sationis, superest ut dicatur de causa ad quam pertinet ministe­ rium immediatum. Supponitur autem, ministerium illud de lege saltem ordina­ ria non pertinere ad angelos, sed ad solos homines (J), tametsi non quilibet homo, imo nec quilibet christianus sit validus mi­ nister cuiuslibet sacramenti, ut definivit Tridenti nnm, Sess. 7, can. 19. Cum tamen conditiones ministri varient pro sacramen­ tis singulis, nihil aliud nunc, determinandum venit nisi id quod aut nunquam ad ministerii validitatem requiritur, aut e contra semper requiritur. Porro primum horum declaratur in praesenti, alterum vero in sequenti propositione exponendum remanebit. (·) S. Thom., hic. art. 7: 'Tota virtus sacramentorum a passione • Christi derivatur, quae est Christi secundum quod est homo, cui in • natura conformantur homines, non autem angeli. Et ideo ad homines • pertinet dispensare sacramenta, et in eis ministrare, non autem ad • angelos ». HI. CAUSA SACRAMENTORUM |8, Quod bonitas vel fides nunquam requiritur in ministro ad valorem sacramentorum. — Qua in re statim notandum est sa­ tis esse ut demonstretur non requiri fidem, quia fides potest qui­ dem esse sine bonitate, non tamen bonitas sine fide ; unde, si fides non est necessaria ministri conditio, a fortiori nec bonitas. Tota igitur quaestio revocatur ad validitatem sacramentorum ab haereticis collatorum, quae quidem fuit in praecedentibus sup­ posita, sed nunc debet ex professo vindicari ut fidei dogma iam ab antiquo in Ecclesia definitum. Porro nulla in praesenti afferri potest ratio demonstrativa ex natura rei ; nullum etiam invenitur sufficiens Scripturae te­ stimonium ; quare argumentum sumitur ex divina Traditione, cuius praecipua documenta extant in celebri controversia inter Cyprianum et Stephanum Pontificem exorta, necnon et in dispu­ tationibus Augustini contra Donatistas. Agrippinus scilicet Carthaginiensis episcopus, qui saeculo III floruit, ducentis circiter annis ante Augustinum, introduxerat in ecclesia sua morem rebaptizandi eos qui ex haeresi redibant ad Catholicam, existimans baptismum ab haereticis datum, esse nul­ lum. « Quondam, inquit Lirinensis (*), venerabilis memoriae * -Agrippinus..., primus omnium mortalium, contra divinum ca« nonein, contra universalis Ecclesiae regulam, contra sensum « omnium consacerdotum, contra morem et instituta maiorum. « rebaptizandos censebat ». Porro Cyprianus Agrippini succes­ sor, etsi non immediatus, hanc sententiam et novellum morem cum nonnullis aliis Orientis et Africae episcopis approbavit, imo in Concilio Carthagine celebato lata lege sancivit. Quod ubi rescivit Stephanus Papa, decretum tulit vetans ne quid innova­ retur, praeter id quod traditum fuerat (-). Non acquievit Cypria(·) Vincentius Lirin., Communit., n. 6 (P. L. 50. 645). (q Cf. Enchirid, n. 46 et nota obiter, quomodo in hoc facto spienleat illustre signum inerrandae Romanae cathedrae. Nam certe, non too QUAEST. LX IV. nus, imo et verbis durissimis ex irae impetu id versus Pontifi­ cem reclamavit ('). Stephanus tamen qui < ■•mmunicationem minitatus fuerat, ad exsecutionem non venit, et nunquam ruptum est vinculum communionis. Interim vero, martyrio affectus Cy­ prianus reliquit fluctuantem Africanam ecclesiam, donec in ple­ nario Concilio de quo saepe loquitur Augustinus, scilicet in Ni­ caeno (2). antiquissimus mos fuerit penitus confirmatus, ac per hoc, validitas sacramentorum ab haereticis collatorum, auctori­ tate totius Ecclesiae definita. Quae omnia breviter complexus est ipse Augustinus, ubi ostendens auctoritatem Cypriani frustra obiici a Donatistis, ait I. 2 de bapt., c. 9 (P. L. 43, 135): «Nondum « factum erat (de baptismo haereticorum ) transmarinum vel univer­ sale concilium, quia consuetudinis robore tenebatur orbis terra« rum, et haec sola (consuetudo) opponebatur inducere volentibus -novitatem, quia non poterant apprehendere veritatem. Postea « tamen, dum inter multos ex utraque parte tractatur et quae· « ritur, non solum inventa est, sed etiam ad plenarii Concilii « auctoritatem roburque perducta, post Cypriani quidem passio· parvae auctoritatis erat Cyprianus cum suo Concilio; praeterea rationes quibus innitebatur, etsi falsae, non erant tamen contemnendae : imo, ut dicit Augustinus, l. 2 de bapt., c. 8 et 9 (P. L. 43, 134-35), solutio ea­ rum non erat inventa, et nihil poterat opponi praeter antiquam consue­ tudinem Ecclesiae. His non obstantibus. Pontifex minime dubitans Statim principiis obstat: nihil innovetur, nisi quod traditutu est. (’) Vide apud Augustinum, 1.1 de bapt., c. 18 (P. L, 43, 1 24-25), ex­ cusationes pro Cypriano, quarutn principalis ea est, quod mansit in unitate Ecclesiae catholicae, et falce martyrii omnia purgavit. — Quidam multum abutuntur obiurgationibus Cypriani adversus Romanum Pontificem, sed profecto sine causa. Nam Cyprianus ex irae impetu loquens, Cyprianus sententiam falsam propugnans.Cyprianus a caeteris catholicis Patribus in hoc derelictus, divinae traditionis testis non est. Quare exaestuanti Cy­ priano liceat opponere Cyprianum pacato animo loquentem, et pro ca­ thedra Romana in libro de unitate Ecclesiae, et alibi, tot egregia testi­ monia proferentem. — Caeterum, decretum Stephani non erat dogmaticum, quid credendum sit definiens, sed decretum disciplinare vetans ne con­ tra morem antiquum, venientes ex haevesi rebaptizarentur i») Enchirid., n. 55-56. UR CAUSA SACRAMENTORUM jgt «nem. sed m quam nos nati essemus. Hanc autem fuisse con«suetudinem Ecclesiae (non rebaptizandi), quae postea, multi * «discussi; ibagibus perspecta veritate, plenario concilio con« firmata es , satis ostenditur et ipsius beati Cypriani verbis in «eadem ad lubaianum epistola... Ait enim: Sed dicet aliquis. « quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Eecle« siam venientes, sine baptismo admissi sunt? Ubi certe, quid « fieri soleret satis ostendit, et eo ipso quod concilium Agrip« pini commemorat, aperte indicat fuisse aliam consuetudinem « Ecclesiae... Quapropter, illud unum isti (Donatistae) conside« rent, quod omnibus patet: Si auctoritas Cypriani sequenda est. « magis eam sequendam in unitate servanda, quam in Ecclesiae « consuetudme commutanda. Si autem concilium eius attenditur, « huic esse universae Ecclesiae posterius concilium praeponen« dum, cuius se membrum esse gaudebat, et ut se in totius cor« poris compage retinenda caeteri imitarentur, saepius admone* bat». Ex qua Augustini auctoritate tria in comperto sunt, quae rem omnino conficiunt. Primum quidem in comperto est, veterem atque immemo­ rabilem fuisse Ecclesiae consuetudinem non rebaptizandi eos qui veniebant ex haeresi : in qua certe consuetudine implicite con­ tinebatur fides validitatis baptismi ab haeretico ministro collati. — Constat praeterea, oppositionem Cypriani et aliorum eiusdem sententiae, nequicquam officere certitudini traditionis, quia radi­ cem non habebat nisi in quibusdam theologicis rationibus diffi­ cilis solutionis, quae contra morem observatum militare videban­ tur, siinulque eius illegitimitatem demonstrare: «Nec ob aliud r illis temporibus, quando ista quaestio contra veterem consue«.tudinem discutiebatur, visum est quibusdam etiam egregiis viris « antistitibus Christi, inter quos praecipue beatus Cyprianus emi· « nebat, non esse posse apud haereticos vel schismaticos bapti« sinum Christi, nisi quia non distinguebatur sacramentum ab « effectu vel usu sacramenti. Et quia eius effectus atque usus « in liberatione a peccatis et cordis rectitudine apud haereticos « non inveniebatur, ipsum quoque sacramentum non illic esse 192 QUAEST. Ï.XIV. «putabatur» (l). — Hinc tertio, sponte sua . . usequitnr, veritatem de valore sacramentorum ab haereticis < ■ i. itorum esse de genere eorum dogmatum quae communi praxi. magis quam in­ stanti et expressa praedicatione in prima aetat< < inservabantur; cui primaevae aetati successit tempus in quo inceperunt proponi apparentes rationes contra consuetudinis legitimii.item ; tum orta est apud quosdam haesitatio, imo et oppositio, apud alios vero studium introspiciendi penitius radices traditionis et solvendi rationes in contrarium, donec tandem, re discussa, post solemne iudicium Ecclesiae consensus unanimis fuerit in perpetuum con­ firmatus. Ratio demum theologica ad eiusdem dogmatis declaratio­ nem his terminis continetur. — Primo, non requirebatur ex na­ tura rei bonitas vel fides in ministro ad valorem sacramentorum, nam absque vera fide vel statu gratiae potest homo esse mini­ ster Christi, id est, ministerialiter peragere id quod Christus in sacramentis instituit; idque ex dicendis in propositione sequenti luculenter apparebit. — Secundo, potuisset tamen Deus consti­ tuere ut nullus nisi de corpore verae Ecclesiae exsistens valide ministraret sacramenta, sed ex abundantia bonitatis suae, ut di­ ctum est, hanc restrictionem non opposuit ; de quo nos certio­ res reddunt documenta revelata. — Tertio, potuisset etiam sta­ tuere ut intra ipsum visibile verae Ecclesiae corpus, nullus sine interiori fide et sanctitate validus minister exsisteret. Sed hoc ultimum esse omnino non debuit : tum quia homines fuissent de facili in errorem inducti, putantes sacramenta habere virtu­ tem ex merito ministrantium ; tum praesertim quia, ut plurimum, nequidem morali certitudine constare potuisset de sacramento­ rum validitate. Unde omnia forent anxietatibus et incertitudinibus plena, dum semper occurreret timor ne defuerit in ministro interior fides, vel, quod frequentius contingere potest, status gra­ tiae. Constat autem, huiusmodi inconveniens pertingere usque ad veram repugnantiam quoad sacramenta imprimentia chara-(*) (*) August., 1. 6 de bapt., η. i (P. !.. 43, DE CAUSA SACRAMENTORUM Iqj cterem, cum de ratione characteris sit, ut cum morali certitu­ dine innot- ,-t iis qui sunt de Ecclesia. § 2· Quod nihilominus mali ex officio ministrantes sacramenta mortaliter peccent. — Etenim, exhibere Deo immundum instru­ mentum ad divinissimos effectus producendos, constituit irre­ verentiam gravem in genere suo, cum rectus ordo postulet ut minister qui est quoddam instrumentum animatum, Domino conformetur, iuxta illud Levit. XIX-2: Sancti estote, quia ego sanctus sum. Ergo conficere sacramenta in statu peccati, pecca­ tum est grave ex genere suo. — Dixi ex genere suo, quia pro­ pter aliquam imperfectionem in genere talis actus, potest tolli deordinatio. Unde dicit S. Thomas, Q. 64, a. 6 in responsione ad 3'im, non esse peccatum nisi in eo qui ministrat ex officio, hoc est, formaliter ut deputatus ad tale ministerium vi characteris. Cuius ratio est, quia baptizans in articulo necessitatis deficit a perfecta ratione ministri, ideoque operatio eius est quid imperfectum in genere administrationis sacramentorum, non quidem ex parte sacramenti, sed ex parte conficientis; non enim exit operatio ab agente proprio, sed a subveniente extraordinarie ei qui in ne­ cessitate versatur. Ex huiusmodi autem imperfectione excusatur actus a mortali, sicut etiam in humanis rusticus per accidens et in casu necessitatis Regi deserviens, non tenetur ministrare cum illo speciali ornatu et decoro, quod in eo desideratur qui est ex officio ad ministrandum deputatus. Ex dictis resolves, an sit licitum suscipere vel petere sa­ cramenta a malo ministro. — Distingue ministrum illegitimum, qui scilicet a vera Ecclesia facultatem non habet sacramenta di­ spensandi, (puta haereticum, vel vitandum, extra casum neces­ sitatis), et ministrum legitimum qui tamen est indignus ratione status peccati in quo versatur. Ab illegitimo ministro nunquam licet vel petere vel etiam suscipere sacramentum. Ratio est quia, si minister est illegitiDe BccUsiat Sacram»ntii. Tomo. I. »04 QUAEST. LXIV. mus, illegitima est ministratio sacramenti sudum se, et per consequens illegitima susceptio. Nota tamen κ strictionem supe­ rius factam quoad illegitimitatem ministri ; in casu enim neces­ sitatis, omnis homo est legitimus minister baptismi, et omnis sacerdos est legitimus minister poenitentiae, idroque per se lo­ quendo, cessat prohibitio respectu ministri etiam haeretici vel schismatici. Dixi, per se loquendo, quia si tales essent circum­ stantiae in quibus admittere ministerium hominum eiusmodi, haberi posset ut actus defectionis ab Ecclesia vel adhaesionis ad sectam separatam, ne in ipsis quidem mortis angustiis sa­ cramentum baptismatis vel poenitentiae ab eis liceret accipere, sed tunc sola contritione cordis cum Deo esset agendum. Nunc autem a legitimo ministro malo semper licet recipere sacramentum, nam «ille qui ad sacramenta accedit, suscipit sa· «cramenta a ministro Ecclesiae, non in quantum est talis per« sona, sed in quantum est minister Ecclesiae. Et ideo, quamdiu «ab Ecclesia toleratur in ministerio, ille qui ab eo suscipit sa· « cramentum non communicat peccato eius, sed communicat «Ecclesiae quae eum tanquam ministrum exhibet» (l). Ab eodem semper etiam licet petere, imo exigere, si ipse ratione sui muneris tenetur ad ministrandum : nemo enim peccat petendo id quod sibi debetur ; aliunde vero non inducitur minister in peccatum, quia semper potest poenitere et sic licite ministrare, habetque gratiam ad hoc praeparatam. Denique, etiamsi non teneatur ille vi muneris, adhuc sacramentum petere licet ex qua­ cumque gravi causa; cum enim actus ministri non sit peccami· nosus secundum se, sed tantum ratione circumstantiae quam ipse per contritionem cordis potest auferre, nonnisi ex charitate tenetur quis omittere petitionem, atqui charitas, ut fert regula iuris, non obligat cum tanto incommodo.V) V) S. Thorn., hic, a 6, ad 2U“ . DE CAUSA SACRAMENTORUM »95 THESIS XVIII. (Art. 8). Dogma catholicum est, necessariam esse in ministro ad valorem sacramenti, intentionem faciendi quod facit Ec­ clesia. Insuper communis et vera sententia docet non suf­ ficere intentionem, ut aiunt, externam, sed internam om­ nino requiri. Dicitur requiri intentio faciendi quod facit Ecclesia, quid­ quid tandem illud sit in opinione eius qui ministrat sacramen­ tum. Unde S. Thomas : « Quamvis ille qui non credit bapti« smum esse sacramentum, aut habere aliquam spiritualem «virtutem, non intendat, dum baptizat, conferre sacramentum, « tamen intendit facere quandoque quod facit Ecclesia, etsi «illud reputet nihil esse; et quia Ecclesia aliquid facit, ideo ex « consequenti et implicite intendit aliquid facere, quamvis non «explicite» (»), Sed nec est necesse ut minister cogitet de Ecclesia, vel circa illam non erret ; satis enim erit si feratur intentio eius in aliquid quod sit idenlice id quod Ecclesia facit, utputa si agere intendat illud quod instituit Christus, vel quod iubetur in Evangelio, vel quod Christiani facere solent secun­ dum praescriptum suae religionis (2). (·) S. Thom., in IV, D. 6, q. i, a. 3, q. 3, sol. 2, ad 1““. (·) Sensus ergo praesentis articuli non est quod debeat esse /ornaUter in intentione ministri, id quod est in intentione Ecclesiae. Certe, in intentione Ecclesiae est facere sacramenta vere efficientia id quod si­ gnificant, et ideo, si oporteret hoc idem esse formaliter in intentione ministri, consequens foret quod incredulus reputans sacramenta nostra nihil aliud esse quam vanas et vacuas caeremonias, nunquam posset illa valide ministrare Hoc autem sustineri nequit, et jam fuit exclusum in propositione praecedenti, in qua ostensum est minime requiri fidem in ministro. Sufficit igitur ut id quod intendit minister sit identic* a parte rei, id quod Ecclesia intendit et facit, sicut patet in exemplis al- ιοό QUAEST. LXIV. Cum autem in asserenda necessitate licatae intentionis convenirent omnes catholici, ecce saeculo XVI introducta est a Catherine nova quaedam opinio, asserens officere intentionem mere externam. Porro vocatur externa, non quod considerata in se, interna non sit, sed quia tota versatu i ir< a externam ap­ parentiam; consistit enim iuxta Catharinum. in voluntate qua quis vult se haberi exterius ut serium sacramenti ministrum, quantumvis intus apud se intendat irridere vel simulare. Plerique tamen ex paucis illis theologis qui Catharino consentiunt, dicunt non sufficere praedictam intentionem externam, nisi quando minister rogatus conficit sacramentum, in loco et vestibus sacris iuxta ritum Ecclesiae consuetum, quia, inquiunt, per has cir­ cumstantias exterior ritus per se indifferens determinatur ad esse sacramentale. Porro Catharini opinio non habetur ut Tridentino anathe­ mate perculsa. «Censeo, inquit Pallavicini f1), sententiam Tri« denti proscriptam (2), eamdem esse quam Leo X per suam «constitutionem in Luthero damnavit: videlicet, ita fuisse a « Christo institutum sacramentum, ut etiamsi minister per ma«festam irrisionem ac ludibrium illud peragat, effectum conse«quatur... At vero catholici doctores quos numeravimus, conve« niunt in exigenda ad efficaciam sacramenti voluntatem, non modo « exsequendae illius exterioris actionis physice consideratae quam « praestat Ecclesia (quae voluntas est pariter in homine ludicre « sacramentum administrante), sed voluntatem eius actionis exer- latis de intentione faciendi quod Christus instituit aut creditur instituis· se, vel quod Christiani faciunt secundum ritum suae religionis, vel quod intendunt recipere fideles sacramenta petentes, etc. Unde apparet quo­ modo tudaeus etiam, vel paganus, possit habere intentionem sufficien­ tem ad baptizandum. Cogita ex. gr. catechumenum in articulo necessi­ tatis constitutum, qui paganum rogaret dicens: Fac mihi, obsecro, hanc misericordiam, ut mihi aquam infundas dicendo, ego te baptizo, etc., cum intentione faciendi id quod ipsemet intendo recipere secundum praescriptum legis Christianorum. V) Pallavicini, Hist. Cone. Trid. 1. g, c. 6. C) Triden.. Sess. VU, can. ii de Sacram. (Denzinger 854). DE CAUSA SACRAMENTORUM jç7 « cendae pe> ·ι>» exteriorem caeremoniam hominis serio agentis, « ac per spe· ·■ m hominis eo illam dirigentis quo Ecclesia di» «rigit». Nihilominus in contrarium est communissima theo­ logorum do· l ina, cui omnino standum est. Docet requiri inten­ tionem internam, quae scilicet non tota versetur circa apparen­ tiam exteriorem, sed sit intentio qua minister non solum vult cohibere omnem ostensionem simulationis ab actione quae foris apparet, sed etiam vere apud se intus resolvit : volo facere id quod Ecclesia facit. i. Requiritur intentio, sicut definivit Tridentinum. loco mox citato: «Si quis dixerit, in ministris, dum sacramenta con« ficiunt et conferunt, non requiri intentionem saltem faciendi «quod facit Ecclesia, anathema sit». Revelatio autem huius veritatis habetur implicite in iis Scri­ pturae locis, in quibus sacramentorum dispensatores dicuntur mi­ nistri Christi et Dei, puta in toties laudato testimonio Apostoli, i Cor. IV-i. Ad hoc enim ut homo sit actu minister Christi in confectione sacramenti, oportet ut habeat intentionem faciendi id quod instituit Christus et facit Ecclesia. Et ratio est quia minister in quantum huiusmodi, ab inanimato instrumento differt, quatenus est agens voluntarium, dominium habens sui. Necesse est autem ut tale instrumentum moveat seipsum, sese subiiciendo per in­ tentionem suam agenti principali cui debet deservire. Quare, qui per iocum vel irrisionem mere materialiter faceret id quod sibi mandatum est, nusquam diceretur ministrare mandanti, nisi forte mera rei alicuius materialitas ministerio eius commissa esset, quod in praesenti dici omnino nequit (*). (*) Nimirum, principium generale est, quod minister ih eo quod mi­ nister est, habere debet voluntatem faciendi id quod ministerio eius com­ missum est, prout et in quantum est commissum. Videndum igitur est quid illud sit quod ministerio committitur. Nam si quis ex. gr. a domino mittatur ad pauperem ut ei largiatur eleemosynam, ministerium eius non est ad eleemosynam formaliter ut talem, sed solum ad actum ma­ terialem deferendi pecuniam. Et ideo sufficit voluntas solius materialitatis, cum qua bene componi poterit quaevis alia intentio, intentioni domini etiam contraria. Sed qui mitteretur ut minister seu procurator 19$ QUAEST. LXIV. Ratio quoque theologica ex hactenus (l· us apertissime fluit, nam signa sacramentalia ex sola Christi institutione habent si­ gnificare sacramenlaliter, id est, significatione sacra et practice seu efficaci. Porro institutio Christi non potest efficere ut verba ista, tc baptizo, tc absolvo, etc., ex hoc solo quod materialiter proferuntur, aliquid habeant ultra id quod ex vulgari hominum impositione trahunt vel trahere possunt. Certo autem certius ex vulgari hominum impositione, praesertim quoad ablutionem spi­ ritualem, absolutionem a peccatis, aliaque eiusmodi, non praeter­ grediuntur ordinem simplicium ac nudorum signorum, adeoque non elevantur ad transcendentem conditionem sacramentorum, quae non sunt signa nuda et simplicia, sed efficacia. Itaque ritus baptismi, absolutionis, consecrationis, etc., non potest significare sacramentaliter, nisi aliquid sit per quod vis institutionis Christi ad eum derivet ipsumque investiat. Principium autem determi­ nans exteriorem ritum ad substandum institutioni Christi, nullum aliud esse potest quam voluntas ministri intendentis, non qui­ dem iocari, non materialiter recitare formulam, non attentare id quod in sua potestate non est, aut si quid aliud eiusmodi. sed agere illud ipsum quod 1. C. in sua religione stabilivit, suoque nomine facere mandavit. Et hoc modo, iuxta decretum pro Ar­ menia, minister intendens facere quod facit Ecclesia, seu abstracte loquendo, debita ministri intentio, se habet ut causa qua effi­ cienter, perficitur sacramentum f1). ad paciscendum, iste profecto ministri partes non ageret, simulatam tantummodo habendo paciscendi intentionem. Porro, cum Scripturae dicunt, dispensatores sacramentorum {esse ministros Christi et Dei, procul dubio docent eos esse ministros sacramentorum ut sacramenta sunt. Sacramenta autem ut sacramenta non sunt ritus quidam materia­ liter accepti, sed quorum fonnalitas tota est ab institutione Christi. Unde in hoc quod est esse ministrum Christi in sacramentis, includitur neces­ sario intentio faciendi id quod est institutum a Christo. Hic nota quod ratione huius intentionis, rectissime dicitur actio ministri esse moralitér seu imputative actio Christi. Nunc autem, cum intentio ministri non se teneat ex parte intrinsecorum constitutivorum sacramenti, sed solum ex parte causae efficientis eius, id quod vere dicitur actio Christi, non est sacramentum ipsum, sed confectio sacra- DE CAUSA SACRAMENTORUM ’99 2. Requiritur intentio interna. — Huc facit sequens pro­ positio damnata ab Alexandro VIII: -«Valet baptismus collatus «a ministro qui omnem ritum externum, formamque baptizandi «observat, intus vero in corde suo apud se resolvit: non intendo «quod facit Ecclesia * (x). In qua quiderrf damnata propositione, quidquid adversarii dicant, satis evidenter sermo est de illo qui serio quoad apparentiam exteriorem, ritum sacramentalem ponit, prout apparet ex oppositione quae est inter id quod externe pe­ ragit, et id quod intus resolvit ; nam alias, si tam foris quam intus simulatum se ministrum exhiberet, non esset cur exterior agendi ratio internae cordis intentioni opponeretur. Caeterum rationes superius allatae ostendunt necessitatem intentionis quae sit determinate interna. Non enim per solam intentionem quam excogitavit Catharinus, derivare potest in id quod exterius peragitur, vis institutionis Christi ; et nequidem habita ratione circumstantiarum loci, vestium, etc. Adhuc enim, cum his omnibus circumstantiis exterior ritus potest esse secun­ dum rei veritatem, vel mera repraesentatio historica, vel deri­ soria simulatio, vel inanis caeremonia. — Et confirmatur quia qui solum habet intentionem externam, nihil distat ab histrione, nisi quod histrio est irrisor apertus, iste autem occultus. Sed nullus irrisor, sive apertus sive occultus, dici potest in ipso actu simulandi, minister et instrumentum Christi, vere intendens quod Ecclesia facit, ut requirit Tridentinum. — Confirmatur secundo, quia etiam in humanis, ubicumque ad validitatem actus requi­ ritur intentio, requiritur illa quae sit determinate interna. Sicut in omni contractu oportet ut sit voluntas circa ipsum contractus obiectum, et non solum voluntas se habendi exterius per modum menti. Caeterum constat quod sacramentum ipsum non est operatio, sed operatum, uti patet vel ex solo elemento formali, quod non est locutio, sed verbum. Est, inquam, operatum, in quod virtus institutionis descendit praecise quia confectio operati est actio ipsius institutoris per suum ministrum. Et sic omnia concordant et quadrant. Alias, nihil. Quoti quidem diligenter observa contra auctores causalitatis moralis. (·) Enchirid., n. 13x8. too QUAEST. LXIV. consentientis. Nec refert quod in foro Innm·ι·. habeatur ut va­ lidus contractus, ex hoc solo quod constat d··· onsensu externo. Habetur enim ut validus, quia semper pracstipponitur adfuisse simul consensus internus. Si autem utcumque < onstaret de eius defectu, etiam in foro externo actus reputaretur nullus. Idemque dic de iudice proferente sententiam, de superiore ferente legem, etc. Et par est ratio in praesenti. Obiicitur primo : In tantum esset necessaria intentio mini­ stri, in quantum requireretur ad determinandum ritum exterio­ rem, alias indifferentem ad multa. Sed ritus exterior sufficienter determinatur per formam. Ergo non requiritur intentio. Respondeo: Disl. mai. In quantum requireretur ad deter­ minandum ritum exteriorem, per modum formae quae sit pars in­ trinsece constitutiva sacramenti, neg, mai. Per modum principii continuantis signum sacramentale tam quoad materiam quam quoad formam cum institutione Christi, et facientis derivare in illud vim institutionis eius, conc. mai. Contradist. min., et nego conse­ quentiam. — Scilicet, elementum sensibile determinans ritum ut partiale eius constitutivum, est quidem verbum exterius, quod ideo, formae nomine recte designatur. Verum non potest determinare actu ad significationem sacramentalem, nisi ut substans institu­ tioni positivae Christi; causa autem per quam, tam materia quam forma, investituram institutionis consequitur, nulla alia est aut esse potest, nisi intentio qua vult minister facere illud ipsum quod lesus Christus Ecclesiae suae commisit peragendum. Obiicitur secundo : Fertur in annalibus ecclesiasticis, mi­ mum quemdam, dum in theatro baptizaretur, subito se Christia­ num confessum fuisse, validitate baptismi etiam per miraculum et visionem confirmata. Sed defuerat intentio, tam ex parte mi­ nistri, quam ex parte suscipientis. Ergo intentio ad valorem sa­ cramentorum non requiritur. Respondeo, annales ecclesiasticos referre mimum praedictum extraordinaria Dei gratia subito fuisse conversum, adeo ut mar­ tyrio paulo post coronatus, nunc ut sanctus ab Ecclesia hono­ retur. De miraculo autem et visione in testificationem accepti baptismatis, profecto non constat. Admissa tamen veritate facti, DE CAUSA SACRAMENTORUM dicendum foret, tam- baptizatorem, quam baptizatum habuisse vere intentio œm dandi et accipiendi id quod Christiani tradunt, quantumvis reputassent illud nihil esse, sed theatri irrisione om­ nino dignum. Porro nihil refert finis operantis, modo quacumque ex causa adsit interna voluntas faciendi quod facit Ecclesia. Obiicitur tertio : Intentio est invisibilis, cum tamen opor­ teat ut sint visibilia omnia quae ad sacramentorum valorem et characteris impressionem requiruntur. Imo, una e rationibus pro­ pter quas superius exclusa est in ministro necessitas fidei vel status gratiae, fuit quia alias, cuncta forent plena anxietatibus et incertitudinibus. Sed eadem ratio militat contra necessitatem intentionis saltem internae. Respondeo, intentionem internam esse quidem secundum se invisibilem, sed visibilem effici per actionem externam, cum qua, sin minus metaphysica vel physica necessitate, at certe morati certitudine, attento communi modo agendi hominum, connectitur. Omnino enim naturale est ut homo interne intendat id quod agit exterius; et ideo, quando celebrat sacramentum Ecclesiae, per hoc ipsum ostendit se velle facere quod facit Ecclesia, praesertim quia nullo interesse humano pertrahi potest ad simulandum, cum huius suae interioris simulationis nullum haberet reportare tem­ porale commodum, ut constat. Distingue ergo certitudinem mo­ ralem a certitudine illa metaphysica quae nunquam in rebus ad humanas relationes pertinentibus requiritur. Quis namque diceret, non sufficienter constare de validitate matrimoniorum vel quo­ rumlibet contractuum, ex hoc quod, nemine diffi tente. interior consensus ex parte contrahentium est omnino necessarius ? — Hinc magnum est discrimen inter intentionem internam, et in­ ternam fidem vel bonitatem : non solum quia sola intentio e-.v natura rei in ministerio exigitur, verum etiam quia multis de causis contingere potest ut aliquis gratia destituatur, etiamsi sit apparenter bonus. Quare si esset necessarius status gratiae in ministro, nequidem morali et humana certitudine constaret ut plurimum de valore sacramentorum. Sed intentio interna faciendi quod instituit Christus, vel certe id quod Christiani credunt in­ stitutum a Christo, ita naturaliter connectitur cum actione exte- aoj QUAEST. LXIV. rius ministrandi, ut nisi homo positive nitatur m oppositum eius quod externe facit, (et hoc de lege ordinaria contingere nequit), semper adsit sufficienter. Itaque quoties in act >ie ministri nihil apparet simulationis, satis constat certitudine morali et humana de valore sacramenti. Obiicitur quarto : 5. Thomas in praesenti, at /. 8, ad , di­ al: « Quidam dicunt quod requiritur mentalis intentio in ministro, nquae si desit, non perficitur sacramentum... Et alii melius di■ eunt quod minister sacramenti agit in persona totius Ecclesiae, «cuius est minister; in verbis autem quae profert, exprimitur « intentio Ecclesiae, quae sufficit ad perfectionem sacramenti, nisi « contrarium exprimatur ex parte ministri vel recipientis sacra* mentum ». Sed intentio quae opponitur intentioni mentali, intentio quae semper habetur, quoties minister non exprimit ali­ quid contrarium intentioni Ecclesiae, nihil aliud est quam inintentio externa a Catharino asserta. Ergo etc. Respondeo quod intentio mentalis eodem sensu hic sumitur, ac cum loquimur de oratione mentali per oppositionem ad vo­ calem. Et oratio quidem mentalis, illa intelligitur, quae cum sit seiuncta ab omni actu externo, intus in anima tota perficitur. Oratio vero non mentalis, seu vocalis, non ea profecto est, quae solam ponit intentionem exterius se habendi per modum orantis sicut hypocritae faciunt, absit ; sed quae actum internum habet coniunctum cum externo, seseque recitationi vocali conforman­ tem. Et sic est in praesenti. Nam mentalis intentio iuxta S. Thomam, idem est ac intentio non regulata per externam sacramenti celebrationem, sed per propriam mentem seu personalem ministri convictionem, qua scilicet intenderet ille aliquid quod ipsemel reputat et credit verum esse sacramentum efficax sanctificationis. Et merito excluditur tanquam non necessaria. Intentio autem non mentalis est intentio sese conformans ei quod exterius agi­ tur, semperque cum sufficienti certitudine morali innotescens, ubi minister nihil exprimit contrarium intentioni Ecclesiae quae in verbis formae continetur. Caeterum, de intentione externa Catharini nulla tunc in scholis suspicio habebatur. Ultimo obiici solet Augustinus l. -j de bapt. c. 53 (P. L. DE CAUSA SACRAMENTORUM 20S 43, 242), inter alia dicit: · nihil interesse ad integritatem « sacramenti in ipsa Catholica, utrum id aliqui fallaciter an « veraciter agant, cum tamen hoc idem utrique agant ». At dicendum quod duplex fallacia seu simulatio est. Fal­ lacia qua quis simularet intentionem faciendi quod facit Ecclesia, et de hac non agit Augustinus. Deinde fallacia qua quis opi­ nans sacramentum nihil esse praeter inanem caeremoniam, per­ sonam tamen credentis assumit peragendo ritum sacramenti. Er haec fallacia est de qua Augustinus tractat, ut late ostendit Billuart de Saci. Diss. 5, art. 7. Quae etiam nullo modo est ad rem. quemadmodum ex hactenus dictis satis superque constat. COROLLARIUM. Non sufficit in ministro intentio interna mere habi­ tualis; rursus non requiritur intentio actualis; relinquitur ergo quod intentio saltem virtualis requiratur et sufficiat. Non sufficit intentio mere habitualis, intelligendo intentio­ nem quae praecessit et non fuit retractata, sed hic et nunc neque actualiter neque virtualiter induit in actum. Talis enim intentio potest esse etiam in amente, in ebrio, in dormiente, quem tamen nemo dicet validum ministrum sacramenti. Non tamen requiritur intentio actualis, quia ista non est posita in morali potestate hominis, cum saepe contingat ut prae­ ter voluntatem cogitatio ad alia distrahatur. Aliunde vero constat esse impossibile, ut ad valorem sacramentorum requiratur id quod non est in morali hominum potestate. Requiritur ergo et sufficit intentio virtualis, quae cum actu praecesserit, adhuc in virtute manens influit in actum. Et est illa ipsa quam S. Thomas in responsione ad 3“", habitualem vocat. « Quamvis minister sacramenti debeat niti ad custodien « dum cor suum quantum potest, ut maxime in verbis sacra« mentalis formae intentionem habeat actualem : quia tamen co« gitatio est valde labilis, etiamsi tunc non adsit actualis intentio Î04 QUAEST. LXIV «quando verba profert, dummodo prius inn n h it. et contraria «intentio non intervenerit, sacramentum non impeditur, quia λ operatur tunc in vi principalis intentionis. Non enim oportet «quod in opere semper intentio coniungatur in actu, sed suf« fidi quod opus ab intentione procedat » f1). Hactenus de causis extrinsecis, tam proximis quam remotis, a quibus pendent sacramenta. Superest tantum ut occasione eo­ rum quae dicta sunt de intentione requisita in ministro, appendix quaedam adiungatur de intentione, quae est in ipso suscipiente necessaria. Huc pertinet ultima huius capituli propositio. THESIS XIX. (In IV, Dist. 6, q. i, a. 2, quaestione. 3). In adultis, ad validam susceptionem cuiuslibet sacra­ menti, requiritur intentio saltem habitualis recipiendi sa­ cramentum. Supponitur ex superius dictis, et ex manifesta fide totius Ecclesiae, characterem baptismalem esse potentiam recipiendi alia sacramenta, ita ut nullum ex his nisi illo praehabito, va­ lide unquam suscipi queat ; est enim baptismus ianua omnium communium bonorum Ecclesiae. — Quaeritur autem in prae­ senti, utrum ex parte suscipientium aliqua alia conditio ad va­ liditatem requiratur, quae etiam sit universaliter necessaria pro omni sacramento, ipso imprimis incluso baptismale. Et distin­ ctione facta inter adultos et infantes vel perpetuo amentes, re­ spondetur requiri pro adultis (2) consensum, id est, voluntatem recipiendi sacramentum.(*) (*) In IV, D. 6, q. 1, a. 2, q. 3, sol. j, ad 4““. (·) Nota bene quod infantibus non annumerantur nisi perpetuo amentes. Nani si quis habuerit aliquando rationis usum, et nunc in in­ sanabilem amentiam inciderit, talis adhuc computatur inter adultos. Quare, si dum erat sui compos, nullam omnino habuit voluntatem su­ scipiendi sacramenta, nullius sacramenti capax exsistit. PB CACSA SACRAMENTORUM Porro in ntio ista, quantum ad aliquid convenit cum inten­ tione reqni i i in ministro, et quantum ad aliquid differt Con­ venit in hoc. quod sit prorsus independens a personali convictio­ ne ipsius su ipu ntis circa efficaciam et divinam sacramentorum institution i i Sufficit enim ut velit recipere id quod tradit Ec­ clesia, quidquiil tandem illud sit in eius opinione. Hinc perfectus incredulus, si ut potest conferre sacramenta, ita et ea suscipere. Convenit etiam in hoc, quod non refert an ex plena libertate consentiat suscipiens, an ex quocumque timore coactus, quia huiusmodi timor non tollit voluntarium simpliciter, ut in materia de actibus humanis facile ostenditur. — Differt vero, quia intentio requisita in ministro se habet ut causons sacramentum, scilicet ut investiens ritum exteriorem vi institutionis Christi, adeoque debet esse saltem virtualis, cum alias positive non influeret. At vero intentio in suscipiente necessaria se habet solummodo ut removens impedimentum voluntatis contrariae respectu sacra­ menti recipiendi, et ideo satis est u| sit mere habitualis, qualis potest esse etiam in amente, vel sensibus destituto (*). Nunc autem in assertionis demonstratione, specialia afferen­ tur pro baptismo argumenta; tunc deinde ad caetera sacramenta se extendet nostra consideratio. i. Quod ad baptismi validitatem intentio seu consensus suscipientis requiritur. — Expresse habetur declaratum ab In (*) « In pueris non potest esse contraria voluntas, neque actu neque « habitu, et ideo non requiritur voluntas vel intentio in eis, qua prohi« bens removeatur. In amentibus autem et dormientibus potest esse « voluntas contraria habitualis, quamvis non sit actualis; et ideo si ante «somnum vel furiam, fuerunt contrariae voluntatis, non recipiunt sacra« mentum, quia adhuc illa voluntas habitualiter manet. Si autem habue« runt propositum recipiendi baptismum, et hoc per aliqua signa innotuit. « tunc in articulo necessitatis debet eis conferri baptismus, et suscipiunt "sacramentum et rem sacramenti, etiamsi furiosus tunc contradicat, quia « illa contradictio non procedit a voluntate rationis, secundum quam est « capax baptismalis gratiae. Si autem necessitas non sit, debet exspe* « ctari in furiosis lucidum intervallum, vel in dormientibus vigilia: si » tamen baptizentur in statu illo, sacramentum suscipiunt, quamvis pec■ cet baptizans ». S. Thom., in IV’, D. 6, a. 2, q. 3, sol. 3, ad 2U“. >06 Q CAI-ST. LXIV. nocentio 1Π, cap. Maiores de baptismo: < 111e qui nunquam con« sensit, sed penitus contradicit, nec rem nec cb n n terem suscipit « sacramenti. Dormientes autem et amentes, si priusquam amen« tiam incurrerent aut dormirent, in contradictione persisterent, « quia in eis intelligitur contradictionis propositum perdurare, « etsi fuerint sic immersi, characterem non suscipiunt sacramenti. « Secus autem, si prius catechumeni exstitissent, et habuissent «propositum baptizandi. Tunc ergo characterem sacramentalis * imprimit operatio, cum obicem voluntatis contrariae non in• venit obsistentem ». Et ratio intrinseca est, quia Deus cum magna reverentia disponit nos, regitque unumquodque modo consentaneo eius conditioni: ergo receptio sacramenti, non secus ac eius confectio, humana sit necesse est, id est, voluntaria. Hinc Augustinus, I. 4 de bapt. c. 24 (P. L. 43, 175): «Cum alii pro eis « i infantibus) respondent, ut impleatur erga eos celebratio sacra­ it menti, valet utique ad eorum consecrationem, quia ipsi respon«dere non possunt. At si pro eo qui respondere potest, alius « respondeat, non itidem valet. Ex qua regula illud in Evan« gelio dictum est, quod omnes cum legitur, naturaliter movet: «Aetatem habet, ipse pro se loquatur». 2. Quod eadem est consensus necessitas pro omni sacramento. — Probatur primo, ex auctoritate Innocentii III in cap. Maiores, ubi Pontifex referi et reiicit opinionem quorumdam qui dicebant aliqua esse sacramenta, quae per sc sortiuntur effectum, id est, ut habet glossa, absque consensu accipientis. — Probatur se­ cundo auctoritate theologorum : « In sacramentis homo debet «duo suscipere: sacramentum et rem sacramenti. Ad haec duo « non requiritur aliquid causans ex parte recipientis, sed impe«dimentum removens; et hoc impedimentum nihil aliud est quam «voluntas contraria alteri praedictorum. Hinc in adultis, in qui«bus solis potest esse voluntas contraria actu vel habitu, requi­ ritur contritio sive devotio ad percipiendam rem sacramenti, «et intentio vel voluntas ad recipiendum sacramentum». Ita S. Thomas, in IV, D. 6, q. 1, a. 2, q. 3, sol. 3. Cui sententiae theologi communiter suffragantur : « Communis et vera sententia «ait LugO de Sacr., Disp. 9, Sect. 7, tenet requiri ad valorem DE CAUSA SACRAMENTORUM 107 «sacramenti consensum positivum adulti qui illud recipit. Hanc « docent theologi omnes ». — Ratio demum intrinseca, illa ipsa est quae superius fuit proposita. Nota tamen, esse aliquos qui excipiunt Eucharistiam. «Exci« pio Eucharistiam, ait Billuart, de Sacr. Dissert. 6, art. i. quia «cum consistat in re permanenti, independenter a quavis inten« tione tam suscipientis quam ministrantis remanet sacramentum». Verum eodem argumento probares, ad validam receptionem Eu­ charistiae non requiri characterem baptismalem, quia Eucharistia independenter ab hoc charactere manet sacramentum. Unde distin­ guendo sacramentum ipsum et sacramentalem eius sumptionem, verius tenebis sacramentum quidem esse independens ab inten tione suscipientis, non tamen sacramentalem usum, atque ideo casualem manducationem Eucharistiae in adulto esse nullam, ut si panis consecratus, insciis convivis, in mensa apponeretur, et ab iisdem praeter intentionem pro vulgari cibo sumeretur. DE NUMERO ET ORDINE SACRAMENTORUM Quaest. LXV. Deinde considerandum est de numero et ordine sacramen­ torum novae legis. THESIS XX. (Art. 1-2). Habet lex nova sacramenta septem, nec plura, nec pauciora; quae quidem ordine naturae hoc modo recen­ seri debent: Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poeni­ tentia, Extrema Unctio, Ordo et Matrimonium. § iNotandum in primis est quod nec in Scripturis sacris, nec in scriptis veterum Patrum, sacramenta omnia in globo, sub uno numero, unoque catalogo comprehensa reperiuntur (1). Quare directa demonstratio praesentis dogmatis exspectanda est ex syn­ thesi tractatuum de sacramentis in speciali, ubi quoad singula hic enumerata, testimonia revelationis proferuntur, ut recte con­ cludatur, sacramenta N. L. non esse pauciora quam septem. Et si quis ulterius consideret, fieri non posse ut vel unum sacramentum a Christo institutum maneat ignotum in Ecclesia, nullumque aliud praeter illa septem, in ea agnosci, aut agnitum unquam fuisse, (‘) Rationes explicatives huius facti, easque optimas, et quae intel­ lectum rectum omnino quietent, vide apud Franzelin, de Sacr. in gen. Thes. 19. DE NUMERO BT ORDINE SACRAMENTORUM Jrx perspiciet qu< * ipsa nec esse nunc plura, nec posse esse in posterum ('). Adhuc t i ien prostat generalis demonstratio ex consensu Christianorum in fide septem supramemoratorum N. L. sacra­ mentorum Dico autem ex consensu talibus circumstantiis ador­ nato, ut e conspectu non modo theologico, verum etiam histo­ rico, invictum suppeditet de apostolica dogmatis origine argu­ mentum. Certe, quando Protestantes modo duo, modo tria, modo unum, modo nulla esse sacramenta dicere inceperunt, a pluribus saltem saeculis Ecclesia catholica publice et diserte profitebatur tamquam fidei suae dogma, sacramenta illa septem apud nos no­ tissima. Et longum esset, satisque ut puto superfluum, afferre documenta ab ineunte saeculo XII et deinceps, de quibus nemo dubitat, aut dubitavit, aut potest dubitare. Atqui id iam satis est ad certissimam conclusionem theologicam, propriis scilicet theologiae principiis innixam. Quia cum in vi promissionum quae ad Ecclesiam factae sunt, impossibile sit ut a regio revelatae veritatis tramite traditio catholica unquam aberret, unanimis Ec­ clesiae consensus in quacumque temporis differentia certificatus, P) Nota quod persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, nullam ipsi Ecclesiae fuisse a Christo concessam potestatem ad instituendum sacra­ menta, sed solum, ut Tridentinum ait, Sess. 2r, cap. 2, ad statuendum vel mutandum, salva illorum substantia, ea quae suscipientium utilitati, pro rerum, temporum, et locorum varietate magis expedire judicaret. Quare de possibilitate maioris sacramentorum numeri in futuris aetatibus, ne quaestio quidem esse potest. Quod si recentes critici non verentur asserere septenarium de quo nunc agimus numerum non esst immo­ biliter fixum, id certe consequenter ad fundamentalem eorum haeresim, qua statuunt Christum historicum nequaquam fundasse Ecclesiam, nec instituisse novum ritum religionis : proinde sacramenta quae nunc sunt apud nos, paulatim accrevisse secundum evolutionem conscientiae Chri­ stianae, unde repetunt originem. Et hoc quidem supposito, evidenter sequitur possibilitas institutionis novorum sacramentorum, quin ullus ex natura rei terminus praefigatur. Sed iam rem habemus cum iis qui ipsam religionem divinitus revelatam et institutam negant. Et ideo, alius loci est confutatio ultra-haereticalis fundamenti, quo sublato, haereticalis quoque superstructio ipso facto corruit. De Ecclesiae Sacramentis. Γοιη. I. QUAEST. I.XV. demonstratus, exploratusque, signum est ini < ’.ile genuinae ori­ ginis dogmatis quod cum tali consensione al nc retinetur. At vero, novi et veteres a tempore <··; ii Protestantisme adversarii non ii sunt qui tali argumento m< antur. Omnibus enim id commune est, ut in traditione catholi aliquid humano maius, id est, supernam assistentiam praecavent * m omnem de­ viationem a dogmate et sensu dogmatis semel a Deo per apo­ stolos accepto, nequaquam agnoscant. Sicut igitur, ex hoc quod aliquid ostenditur per plura saecula in humana traditione firma­ tum, nondum certo concluditur ad rei traditae veritatem, propter antecedentis cuiusdam suppositionis aut corruptionis aut inter­ polationis possibilitatem ; ita quoque in praesenti, vana eis conlusio est, si traditionis canalem a saeculo demum XII descen­ dere incipias. Nullum quippe aliud argumentum admittunt prae­ ter historicum, id est, quod ex communibus criteriis quibus pro­ fanae etiam historiae facta probari solent, perficitur. Propterea adeo celebrant historiam. In historia totum est. Quidquid prae­ ter historicas demonstrationes est, etiam in rebus divinae tradi­ tionis, nullius valoris esse asseritur. Id quidem nil minus quam apertam haeresim sonat. Sed hoc interim omittamus, id unum pro nunc postulantes ut uni­ cum illud quod admittunt critérium historicum rite adhibeant. Atqui a positivis hominibus vix aliquid accipies praeter funda­ menta in aere reposita, cum conclusionibus quae non fluunt e praemissis. Scribit auctor libelli famosi : Solummodo a saeculo XII traditio occidentalis incipit esse fixa circa numerum sacramentoruin (1). Gravis sane assertio, de qua historicam probationem expecto, et ne leviter quidem indicatam invenio. Sed, inquies, auctor sese implicite refert ad id quod legere est in omnibus theologiae manualibus, nullum scilicet extare documentum sae­ culo Xll antiquius, in quo synthetica sit septem sacramentorum connumeratio. Optime quidem. Adhuc tamen difficile est videre quale sit critérium historicum legitimans conclusionem : ergo ante saeculum XII non erat fixa de numero sacramentorum traditio. (*) Loisy, L'Evangile et Γ Eglise, pag. 194 primae edit. : UMERO ET ORDINE SACRAMENTORUM Quod si s«'hi·.■ urulisset : ergo non satis constat e conspectu historiae «Iditione fixa ante epocham illam, aliqua forsitan species for»·'. ■ apparentia consequentiae. Nunc autem, cum po­ sitive com Inditur ad incertitudinem traditionis, nimis evidenter superat conclusio praemissas. Quasi aliqua posset deduci con­ clusio quoad sacramenta singulatim et distributive sumpta, ex hoc quod non inveniuntur apud veteres Patres globatim enume­ rata, ut in hodiernis catechismis et tractatibus theologiae; aut non essent ulla consideratione dignae, rationes facti explicativae, iam dudum a theologis expositae et copioso documentorum appa­ ratu apud eos confirmatae ζ1). Et pergit auctor dicens: Ecclesia pri­ mitiva non agnoscebat nisi duo principalia sacramenta : baptismum cui annexa erat confirmatio, et eucharistiam. Numerus sacramen­ torum secundariorum erat indeterminatus. Iterum quaero histori­ cam demonstrationem, et iterum nihil. Forte quia de illis duobus (imo tribus) frequentiora, expressiora, et clariora sunt testimonia? Forte quia de eisdem celebres sunt Patrum catecheses ad illu­ minandos, ad neophytos, ad infantes, quin de secundariis quae vocat, sacramentis ulla adiuncta mentio inveniatur? Sed alicuius ponderis foret negativum hoc argumentum, si eaedem causae de omnibus indifferenter exstitissent. Quod autem non fuerint, vel prima fronte apparet consideranti quod illa alia sacramenta non erant initiatoria ad vitam christianam, non ab omnibus commu­ niter suscipienda in ipsa Ecclesiae ianua, non susceptiva solemnis illius celebrationis cui solemnis quoque pro temporibus illis in prae­ cipuis anni festivitatibus, puta Paschae et Pentecostes, praemitteba­ tur praeparatio. Sicut patet de Poenitentia in qua post amissam baptismi gratiam unusquisque privatim agit apud sacerdotem, et de Extrema Unctione quae decumbentibus infirmis ministratur, et de Matrimonio cuius celebritas ordinem domesticum non tran­ scendit, et de Ordine qui non ipsi populo, sed iis solis qui po­ pulo sacra ministrare debent, destinatur. Quocumque igitur modo rem inspicias, invenies historicos homines in historico argumento plane deficientes, quia sine probatione historica factum assumunt (’) Vide Franzelin de Sacr. Thes. 19. QUAEST. LXV. indecisae traditionis, nt ex eo concludam menta nostra non esse institutionis Christi, sed factum post»n evolutionis. At longe potiori iure catholici theologi historiam appel­ lant. Conficiunt enim et ipsi historicum suiin rgumentum, op­ positae quidem conclusionis, sed solidioris fun< i.unenti, meliorisque consequentiae. Et solidius, imo inconcussum fundamentum quod assumunt, est consensio omnium quotquot sunt, sectarum orientalium cum Ecclesia catholica, circa ipsum de quo nunc agimus dogma. Si enim quaeras a Graecis, a Syris, a Chaldeis, ab Armenis, ab Aegyptiis, ab Abyssiniis, a Ncstorianis etiam et Monophysitis usque nunc perstantibus, et a temporibus Ephesini Chalcedonensisque Concilii’ id est a saeculo V separatis, quot a maioribus suis acceperint sacramenta, omnes tibi dabunt re­ sponsionem conformem ei quae est in catechismis nostris. Imo, cum Protestantes saeculo XVIII, Orientalium fidem in propriae haeresis confirmationem pertrahere tentaverunt, mira ab eis una­ nimitate reclamatum est, idque in solemnibus etiam documentis quae relata et ex parte citata invenies apud Franzelin de Sacr. Thes. 18. Atqui tantae consensionis tot dissidentium communio­ num aliqua ratio sufficiens esse debet, nec eam profecto inve­ nies in supposita illa quam dicis indecisione traditionis usque ad saeculum XII, sed solum in acceptione dogmatis ab uno communi fonte, a quo omnes pendere se profitentur, id est, ab apostolis et viris apostolicis. Et eo magis urget argumentum, quod aemulatio inter Orientales et Occidentales a primis om­ nino Ecclesiae exordiis suas iam egerat radices, sicut apparet inter alia multa, ex quaestione de celebratione Paschae tempore Polycarpi apostolorum discipuli, ex qua postmodum ortum est schisma quatuordecimanorum. Quomodo ergo supposititia sacra­ menta a Latinis accepissent Graeci, aut a Graecis Latini? Quo­ modo schismatici omnes a communione Romana sese alii post alios separantes, septem illa unanimiter retinuissent, si non ab immemorabili, et absque ullo reclamationis vestigio fuissent in Ecclesiae usu et possessione? Quomodo Photius, criticae facile princeps, et omnium iudicio in cognitione antiquitatis ecclesia­ sticae prodigiose versatus, nullum alium divisionis praetextum > NUMERO ET ORDINE SACRAMENTORUM atj contra Latin invenisset, praeter illa, a Caerulario postmodum recantata, qu < in encyclica ad patriarchas et episcopos Orientis leguntur, d<· azymis Eucharistiae, de unica immersione baptismi, de ministerio confirmationis solis episcopis reservato, de alleluia non cantato in quadragesima, de barba tonsa clericorum, aliis­ que eiusmodi ? (’). Et de his quidem, hactenus satis. § 2· Iam veniamus ad pulcherrimam illam convenientiae rationem, quam exponit S. Thomas in praesenti. Neque enim mere arbi­ trarius est sacramentorum numerus, sed omnino in rerum natura fundatur. Cum enim sacramentum novae legis sit illud in quo, sub tegumento rerum corporalium divina virtus secretius salutem operatur, statim consequitur, necesse esse ut sacramenta ipsa, prout sunt principia spiritualis vitae, proportionaliter respondeant iis quae requiruntur ad perfectionem vitae corporalis. In vita au­ tem corporali dupliciter aliquis perficitur: primo quantum ad per­ sonam propriam, deinde vero per ordinem ad communitatem, quia homo naturaliter animal sociale est. Hinc iam duplex haberi de­ bet sacramentorum categoria : scilicet ad sanctificationem hominis individui formaliter in quantum huiusmodi; tum ad sanctificatio­ nem hominis prout est pars societatis. Rursus, ad perfectionem vitae corporalis in homine individuo quaedam requiruntur per se. et quaedam per accidens; per accidens dico, hoc est ratione ali­ cuius supervenientis corruptionis quae est morbus vel infirmitas. Et similiter in sacramentis quae respiciunt hominem individuum, alia sunt per se requisita, alia autem per accidens tantum. Sacramenta per se requisita, ad spiritualis vitae perfectionem sunt numero tria, semper insistendo in analogia vitae corporalis. Etenim, in corporali vita oportet primo ut homo nascatur; se­ cundo, ut crescat et ad debitam quantitatem mensuramve per­ veniat; tertio, ut pro conservatione vitae, sive per generationem (·) Epistolam Photii vide apud Baronium, arm. S6j, XXXIV. 214 QUAEST. Ï.XV. acceptae, sive ad augmentum perductae, e-j. .seci adiunctione alimenti nutriatur. Hinc primo, sacramentum nativitatis quod est Baptismus : secundo, sacramentum augmenti quo perducitur Christianus ad virilem proportionem, fitque robustus miles Christi, scilicet Confirmatio; tertio, sacramentum alimeniationis quod est Eucharistia, Sacramenta vero requisita per accidens, id est, supposito morbo peccati post baptismum, sunt omnino duo, iuxta corpora­ lium similitudinem. Nam superveniente gravi infirmitate, oportet primo esse medicinam quae morbum auferat : desideratur prae­ terea regimen hygienicum, quo pristina valetudo restituatur. Loco igitur medicinae ablativae morbi, habetur in spiritualibus sacra­ mentum Poenitentiae ; et loco eius quod reddit pristinam valetu­ dinem, habetur sacramentum Extremae Unctionis; ipsa enim est quae abstergit peccati reliquias, et reddit hominem paratum ad ingressum gloriae. Ultimo sunt sacramenta quibus perficitur homo ut membrum spiritualis societatis. Et ista iterum debuerunt esse duo secundum duo elementa quibus omnis societas constat. In omni enim socie­ tate invenitur multitudo populi gubernata, inveniuntur et guber­ natores. Ergo oportuit dari sacramentum Ordinis per quod con­ secrantur magistratus et duces societatis spiritualis ; oportuit et dari sacramentum Matrimonii per quod convenienti multiplica­ tioni ipsius fidelis populi providetur f1). § 3Quod autem ordine naturae convenienter enumerentur sacra­ menta modo in thesi assignato, iam fere patet ex dictis. Et nota ordinem hunc esse consecratum, non solum usu theologorum, sed etiam doctrina Conciliorum, praesertim vero Florentini in decreto pro Armenis, necnon et Tridentini Sess. VII, can. 1. Et re quidem vera, ordine naturae prius est aliquem esse (.) Videomnino S. Thomam.l. 4, com. Gent., c. 58, et Catechismum Cone. Trid., de Sacram, in gen., n. 19 et seq. r NUMERO ET ORDINE SACRAMENTORUM 2fj in se perfect i quam esse perfectorem aliorum. Unde priora sunt sacramenta quibus aliquis in seipso perficitur, quam duo sacramenta Ordinis et Matrimonii per quae constituuntur quidam aliorum perfectores. — Rursus, loquendo de iis sacramentis qui­ bus perficitur homo individuus, priora ea sunt quae requiruntur per se, qu.un Poenitentia et Extrema Unctio quae requiruntur solum per accidens. Sicut autem Ordo praeponitur Matrimonio quia magis participat de ratione spiritualis vitae ad quam ordi­ nantur sacramenta : ita Poenitentia praeponitur Extremae Un­ ctioni, quia ordine naturae prior est restitutio sanitatis, quam perfectae pristinae valetudinis. — Item in sacramentis quae re­ quiruntur per se, primum locum obtinet Baptismus qui est prin cipium vitae; ultimum Eucharistia per quam habetur coniunctio cum fine. Unde et Confirmationi medius relinquitur locus, quam­ quam sub alio respectu posset praemitti Eucharistia Confirmationi, eo quod in vita corporali nutrimentum non solum subsequitur augmentum sicut conservans hominem in perfecta quantitate et virtute, sed etiam praecedit sicut causa. THESIS XXI. (Art. 3). Non omnia sacramenta sunt inter se paria, sed cae­ tera perfectione antecellit Eucharistia. Praecedenter de ordine naturae dictum est: nunc de ordine excellentiae de quo Tridentinuni Sess. VII, can. 3: «Si quis di« xerit, haec septem sacramenta ita esse inter se paria, ut nulla « ratione aliud sit alio dignius, anathema sit». (x). Hoc igitur modo, primo est Eucharistia, deinde Ordo, tertio Confirmatio, quarto Baptismus, quinto Matrimonium, sexto Extrema Unctio, ultimo Poenitentia, ut docet S. Thomas in praesenti. — Verum * tamen sola Eucharistiae praeeminentia expresse commemoratur a Conciliis, de qua sit sequens argumentum. («) Denzinger 846· QUAEST. XLV. Sacramenta considerari possunt, vel in i ntum significant sanctificationem nostram, vel in quantum un ausant, vel denique in quantum pertinent ad cultum Dei. Atqu< sub triplici hoc respectu, absolute et simpliciter praeeminet EuJiaristia. Ergo in via perfectionis, supra alia omnia sacramenta .cellit. i. Eminet in ratione signi omnium causarum sanctificationis humanae. — Est enim primo, excellens signum rcniemorativum universalis causae nostrae redemptionis quae est passio Christi, idque ratione duarum specierum panis et vini sub quibus, quantum est ex vi sacramenti, continentur corpus seorsum a sanguine, san­ guis seorsum a corpore, et hoc modo fidelium oculis in altari pro­ ponitur Agnus tanquam occisus. Quare Apostolus, i Cor. XI, 26: « Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, « mortem Domini annuntiabitis donec veniat». — Est insuper ex­ cellens signum demonstrativum eius quod in nobis virtute eiusdem passionis efficitur, quia est signum spiritualis nutritionis animae per unionem ad Christum, ac per hoc, signum coagmentationis totius corporis mystici cuius Christus est caput, «cuique nos tam«quam membra, arctissima fidei, spei, et charitatis connexione «adstrictos esse voluit, ut idipsum diceremus omnes, nec essent « in nobis schismata » Sicut enim cibus naturalis virtutem suam per totum corpus diffundens, nutrit unumquodque mem­ brum non solitarie sumptum, sed secundum proportionem quam habet ad alia membra quorum cohaesionem mutuosque amores conservat et fovet: ita Eucharistia significando nutritionem ani­ marum per incorporationem perfectam ad Christum, hoc ipso significat gratiam qua unaquaeque anima non solum in seipsa vivit, perinde ac si esset solitaria in hoc mundo, sed coniungitur etiam ad alias animas Christo incorporatas, eisdemque conve­ nienti charitate adhaeret. Unde bene notavit Augustinus (2), ma­ teriam Eucharistiae iis speciebus cibi et potus constare, quae ex pluribus sive granis sive uvis in unum coalescentibus e (formantur. Bene etiam theologi consueverunt dicere, rem sacramenti Eucha'·) Cone. Trid., Sess. Χ1Π, cap. 2 (Denzinger 875). (·) August. Tract, in loan. 26, η. 17 (P. L. 1614). DE NUMERO ET ORDINE SACRAMENTORUM HJ ristiae esse corpus mysticum Christi, hoc est, gratiam coagmen­ tantem unumquemque cum Christo et cum membris eius: «Cum « audis, sacramenti Eucharistiae rem lanium esse gratiam..., « unitatem Ecclesiae, aut corpus mysticum Christi, non diversa « intelligas, quoniam haec omnia nihil aliud sunt quam gratia « Dei in suis fidelibus » ζ1). — Est demum excellentissimum signum prognosticum futurae gloriae, utpote ipsummet beatitudinis obiectum continens, nobisque fruendum exhibens. Nam duo sunt quae nobis in patria videnda proponuntur: occultum divi­ nitatis cuius visio nos beatos faciet, et mysterium humanitatis Christi per quam in gloriam filiorum Dei habemus accessum. Haec autem duo in sacramento nobis dantur, adhuc quidem in aenigmate, nondum facie ad faciem; et ideo, ut dicitur in qua­ dam collecta, temporalis illa perceptio sacramenti sempiternam prognosticat fruitionem, qua beatitudinem nostram iam non spe­ cie geremus, sed omnino rerum veritate capiemus. 2. Eminet etiam Eucharistia ut sanctificationis causa. — Nam illud quod in caeteris sacramentis titulus est gratiae con­ sequendae, est aliquid derivatum a Christo, ut character, vel aliud eiusmodi. Hic autem, est Christus ipse pro nobis passus substantialiter praesens, et per modum alimenti homini commucanti applicatus. Quare ratio ex qua habet Eucharistia ut sacramentaliter gratiam causet, multo est potior, sicut id quod est per essentiam, semper potius est eo quod est per participa­ tionem. 3. Denique excellit Eucharistia ut pertinens ad cultum Dei, (l) Caietanus in 3·“ Part. q. 73, a. 1. — Hinc apparet solutio dif­ ficultatis quam in praesenti articulo S. Thomas primo loco posuit. Quia enim bonum commune praestat bono individui, videretur dicendum, duo sacramenta Ordinis et Matrimonii quae directe respiciunt bonum com­ mune, potiora esse sacramento Eucharistiae quod annumeratur inter ea quibus homo individuus perficitur. Sed hoc nihil est; nam etsi hoc sa­ cramentum primo et proxime faciat hominem in seipso perfectum per coniunctionem ad Christum qui est vita et lux animarum, ulterius tamen ordinatur quam maxime ad commune bonum omni ex parte consumman­ dum, significando et faciendo communem unitatem et pacem. aiS QUAF.ST. LXV — Et omnibus quidem sacramentis commun» < st quod ad Dei cultum exercite saltem pertineant, quatenus ipsomet exercitio contectionis vel susceptionis eorum protestatur homo divinam excellentiam, suique subiectionem ad Deum tamquam ad inde­ ficiens principium supernaturalis vitae ac beatitudinis, et ideo omnis assumptio sacramenti est actus exterior latriae, ut docet S. Thomas, 2-2, q. 89, in prooemio. Hoc, inquam, commune est omnibus sacramentis, quorum tria, Poenitentia scilicet, Ex­ trema Unctio, et Matrimonium, nihil amplius sub hoc respectu habent. Ultra hunc modum, quaedam sacramenta sunt magis per­ fecte pertinentia ad divinum cultum : illa nimirum quae impri­ munt characterem, quia character se habet ad animam ut con­ secratio ad res consecratas ; consecrationem autem nunc dico, qua homo in perpetuum mancipatur servitio Dei, eiusque cultui adducitur secundum ritum sacerdotii Christi. Sed excellentia horum sacramentorum est eminentiori modo in Eucharistia, quatenus in eius confectione exhibetur Deo ipsis­ simus supremus et principalis cultus in quo alii omnes consum­ mantur. Etenim, ut S. Thomas dicit 2-2, q. 85, a. 2 : « Hoc « videmus in omni republica observari, quod Summum Recto< rem aliquo signo singulari honorant, quod cuicumque alteri « deferretur, esset crimen laesae Maiestatis ». Ita ergo proportionaliter necesse est ut sit in societate religiosa singularis qui­ dam et supremus cultus soli Deo reservatus, quem omnes vo­ cant sacrificium; porro sacrificii novae legis victima est Christus in Eucharistia oblatus ac mystice immolatus. Ι·ι. NUMERO ET ORDINE SACRAMENTORUM THESIS XXII. (Art. 4). Non omnia sacramenta sunt aequalis necessitatis ; sed sunt necessaria, vel personis singularibus, vel Eccle­ siae in communi ; vel ad esse simpliciter, vel ad bene esse tantum : vel absolute, vel ex quadam hypothesi. Omne tamen sacramentum quod in ratione medii ad sa­ lutem requiritur, non est necessarium nisi disjunctive, in re scilicet, vel in voto. § 1· « Dicendum quod necessarium respectu finis, de quo nunc «loquimur, dicitur aliquid dupliciter: uno modo, sine quo non « potest haberi finis, sicut cibus est necessarius vitae humanae. « et hoc est simpliciter necessarium ad finem. Alio modo dici« tur esse necessarium id sine quo non habetur finis ita conve« nienter, sicut equus necessarius est ad iter ; hoc autem non « est simpliciter necessarium ad finem. Primo igitur modo neces« sitatis, sunt tria sacramenta necessaria : duo quidem personae « singulari, Baptismus quidem simpliciter et absolute, Poenitentia « autem, supposito peccato mortali post baptismum. Sacramen« tum autem Ordinis est necessarium Ecclesiae, quia ubi non est «gubernator, populus corruet, ut dicitur Prov. XI-14. Sed se« eundo modo sunt necessaria alia sacramenta, nam Confirmata· « quodammodo perficit baptismum, Extrema Unctio poenitentiam ; « Matrimonium vero Ecclesiae multitudinem per propagationem « conservat » (x). § 2- Quoad secundam assertionem notandum est, posse aliquid esse ad salutem necessarium simplici necessitate praecepti, aliquid(*) (*) S. Thom., in praesenti 2 JO QUAEST. LXV. vero, etiam necessitate medii. Necessarium rplici necessitate praecepti, ad hoc solum requiritur ut non |»< n itnr per legis vio­ lationem obex transgressionis salutem impedien : caeterum si per quamcumque causam, puta ratione ignorantia aut impotentiae homo a lege excusetur, omissio praecepti non obstabit quominus obtineatur salus. At vero illud quod est necessarium etiam ne­ cessitate medii, requiritur ad salutem in ratione viae perducentis ad justificationis finem ; et ideo, cum sit impossibile consequi terminum, non pertransita via quae sola ad eum ducit, omissio medii necessarii, quantumcumque inculpabilis supponatur, reddit impossibilem finis obtentionem. Quibus praemissis, dico quod praescindendo nunc ab institu­ tione sacramentorum, medium ex natura rei requisitum ad iustificationem et supernaturalem salutem consequendam, est motus perfectae charitatis quo quis constituitur in ultima dispositione ad statum amicitiae cum Deo. Et nota quod actui perlectae cha­ ritatis praesupponi debet motus spei et fidei theologicae : fidei, inquam, quae sit explicita saltem circa articulum fundamentalem de quo Apostolus, ad Heb. XI-6. Non enim potest homo amicabiliter super omnia Deum diligere, nisi explicite sciat et cre­ dat Deum habere supernaturalem communicationem ad homines, speretque se ad divinae beatitudinis participationem posse per­ venire. Nunc autem praeter media illa ex opere operantis, exsistunt de facto sacramenta justificantia ex opere operato ; in quibus planior salutis via hominibus noscitur praeparata, tum quia non solis adultis patet, verum etiam infantibus, tum quia in ipsis adultis non exigit praevium charitatis perfectae actum, sed solam carentiam affectus ad peccatum. At forte huiusmodi faciliorem viam Christus arbitrio uniuscuiusque reliquisse dicendus est. Absit. Non enim voluit ut essent duae viae a se invicem per­ fecte independentes, una ex opere operantis, altera ad libitum ex opere operato ; sed viam sacramentorum omnibus fecit neces­ sariam, iuxta illud loan. III-5 : « Amen, amen dico tibi, nisi «quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest in«troire in regnum Dei». I CUMERO ET ORDINE SACRAMENTORUM 221 Verum .<< n non ideo abstulit omnino sufficientiam aliorum mediorum ' sunt ex opere operantis, imo solum addidit «is habitudinem ad positiva media a se instituta, ita ut votum sacramenti quod nunc post Christi praeceptum in actu perfectae cha­ ritatis necessario est implicitum, satis sit ad iustificationis effe­ ctum obtint udum. Et hac ratione quaedam sacramenta dicuntur media necessaria, sed in re vel in volo tantum: media quidem ne­ cessaria, ut in propriis tractatibus de Baptismo et de Poenitentia de­ monstrabitur ; in re vel in voto tantum, sicut constat ex omnibus Scripturae testimoniis suo loco expendendis, quibus charitati per­ fectae lege invariabili attribuitur iustificatio, etiam extra sacramen­ tum (1). Quia vero votum non deobligat a sacramento re susci• piendo, imo potius importat voluntatem et propositum ipsius susce­ ptionis pro tempore debito, quisquis ante baptismum per actum perfectae charitatis iustificatus est, adhuc obligatur ad recipien­ dum baptisma, et simili modo post baptismum obligatur ad subiiciendum clavibus Ecclesiae in sacramento Poenitentiae ipsa mor­ talia peccata quae sibi per contritionem perfectam iam fuerunt remissa. Ex his omnibus quae in specialibus tractatibus relinquuntur ulterius explicanda et demonstranda, intelliges quid distet inter Justificationem sacramentalem ex opere operato, et justificationem extrasacramentalem ex opere operantis; itemque quaenam fuerint utriusque conditiones pro variis temporibus. — In justificatione sacramentali communicatur nobis meritum Capitis Christi per media positivae institutionis independenter ab ullo nostro merito personali, quia dispositiones non requiruntur nisi ad fictionem removendam. In justificatione autem extrasacramentah' datur gra­ tia ex personali hominis dispositione, quae tamen ultimo innititur in meritis Christi, a quibus derivat omne id unde ad gratiam quo­ cumque modo nosmetipsos praeparamus. — Denique ex parte justificandorum conditiones ad utramque justificationem semper fuerunt eaedem omni tempore. Sed ex parte sacramentorum at­ (I) Cf. propositiones 70 et 71 a S. Pio V’ in Baio damnatas, Enchirid. n. 1070-71. 222 ÔUAES1. LXV. tenditur triplex differentia, quia ante Christ u · sacramenta fue­ runt merae conditiones, post Christum sunt \ · rae causae; ante Christum in sacramentis dabatur minor grati i post Christum abundantior; ante Christum sacramenta non < rant pro adultis necessitate medii necessaria, post Christum n< - ssaria sunt om­ nibus in peccato exsistentibus sacramenta saltem mortuorum, ita ut perfecta charitas non operetur ad destructionem peccati, nisi prout includit votum sacramenti. DE SACRAMENTIS IN SPECIALI ET PRIMO DE BAPTISMO ET CONFIRMATIONE Dii BAPTISMO Quaest. LXVI-LXXI. « Eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per tur« mas suas... Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praece« dentium, repererunt eos in castris super mare ; omnis equi« tatus et currus Pharaonis, et universus exercitus erat in Phi« hahiroth contra Beelsephon. Cumque appropinquasset Pha· « rao, levantes filii Israel oculos, viderunt Aegyptios post se et « timuerunt valde, clamaveruntque ad Dominum.... Dixitque « Dominus ad Moysen : Quid clamas ad me ? Loquere filiis « Israel ut proficiscantur. Tu autem eleva virgam tuam, et « extende manum tuam super mare, et divide illud, ut gradian« tur filii Israel in medio mari per siccum... Tollensque se an· « gelus Dei qui praecedebat castra Israel, abiit post eos, et cum « eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum. Stetit «inter castra Aegyptiorum et castra Israel: et erat nubes tene· « brosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis « tempore accedere non valerent. Cumque extendisset Moyses « manum super mare, abstulit illud Dominus, flante vento vehe· « menti et urente tota nocte, et vertit in siccum, divisaque est « aqua. Et ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris; erat « enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva. Persequen« tesque Aegyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus « Pharaonis, currus eius et equites, per medium maris. lamque « advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super « castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit « exercitum eorum. Et subvertit rotas curruum. ferebanturque De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. jj PROOEMIUM «in profundum... Et ait Dominus ad M<>\ Extende manum • tuam super mare, ut revertantur aqua<· ..d Aegyptios super « currus et equites eorum. Cumque extendi i Moyses manum «contra mare, reversum est primo diluculo i priorem locum, «fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aqu.i . et involvit eos « Dominus in mediis fluctibus. Reversaeque sunt aquae, et ope­ ruerunt currus et equites cuncti exercitus 1’haraonis qui se· « quentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex « eis. Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris..., et «viderunt Aegyptios mortuos super littus maris... Tulit autem «Moyses Israel de Mari Rubro, et egressi sunt in desertum «Sur» (’). — Porro haec omnia contigerunt in figura nostri, in quos, ut Apostolus ait (2), fines saeculorum devenerunt. Pulchre Augustinus, Serm. 363, n. 1 (P. L. 39, 1634): «Sen· «sum nostrum fratres charissimi, in Scripturis sanctis consideram «disatque tractandis regere debet earumdem Scripturarum mani«festissima auctoritas, ut ex eis quae aperte dicta sunt ad nutrien· « dos nos, ea quae obscurius dicta sunt ad exercendos nos, fideliter «disserantur». Tum adducit auctoritatem Pauli dicentis, patres nostros omnes sub nube fuisse, et mare transiisse, et in Moyse esse baplizatos, ut splendidis hisce adumbrationibus mysteria Novi Testamenti convenienter illustrarentur. Denique concludit, nemini fidelium esse dubitandum quin transitus illius populi per Mare Rubrum figura fuerit Baptismi nostri, quatenus per baptismum liberamur a diabolo et angelis eius qui nos tanquam Pharao et Aegyptii luto carnis obnoxios velut laterum operibus atterebant, atque duce vero Moyse Domino nostro lesu Christo, e captivi­ tate educimur cantantes ei qui gloriose magnificatus est, equum et ascensorem deiiciendo in mare. Et exaltationes saeculares et catervas innumerabilium peccatorum quae in nobis diabolo mili­ tabant, delevit in baptismo. Ternos stratores diabolus curribus imposuerat, qui nos timore doloris, timore humiliationis, timore mortis, persequendo terrebant. Haec omnia submersa sunt in (·) Exod. ΧΠ-51, XIV-9 et seq. XV-22. (·) i Cor. X-11. DE IPSO BAPTISMI SACRAMENTO «7 Rubro mari, quia illi consepulti sumus per baptismum in mor­ tem, qui pro nobis flagellatus, exhonoratus, et occisus est. Ita rubro pelago omnes hostes operuit, qui cruenta morte qua no­ stra peccata consumerentur, baptismum consecravit. Non tamen post mare illud Rubrum continuo patria datur, nec tanquam iam hostes desint, secure triumphatur. Restat enim post ba­ ptismum transitus per eremum usque ad terram promissionis, terram viventium ubi nobis est portio Dominus in superna lerusalem : ad quam donec perveniamus, tota ista vita eremus est. et tota tentatio (*). Et nunc igitur de magno illo sacramento quo spiritualem Israelem educit Dominus de Aegypto, atque in novum hominem regenerat qui secundum Deum creatus est in iustitia et sancti­ tate veritatis, dicendum nobis est. In quo quidem, quinque cum Angelico consideranda occurrent: Primo de ipso baptismi sacra­ mento, (Quaest. 66). Secundo de ministro, (Quaest. 67). Tertio de recipientibus hoc sacramentum, (Quaest. 68). Quarto de effe­ ctu huius sacramenti, (Quaest. 69). Ultimo de iis quae fuerunt et sunt ad baptismum praeparatoria, (Quaest. 70-71). Quaest. LXVI. DE IPSO BAPTISMI SACRAMENTO. De exsistentia baptismi in ratione sacramenti non est specia­ liter disputandum ; tanta enim evidentia in traditione Christiana continetur, ut superflua sit omnis demonstratio. Praeterea, nus­ quam circa hanc veritatem peculiari modo erratum est, sed est solum error, vel respuens ex integro totam revelationem Chri­ stianam, vel inheians naturam et virtutem sacramentorum novae legis in genere ; utroque autem modo controversia ad praesen­ tem considerationem non pertinet, ut constat (*). Quare solum (*) August., I. c. (·) Certe habemus opinionem modernistarum, qui baptismi institu­ tionem referunt, non ad Christum reaiern et historicum, sed ad Chri­ stum quem dicunt fidei. Excludunt enim ea quae de baptismo haben- 528 QUAEST. LXVI. disputat S. Thomas in primis articulis d. I- linitione baptismi, de tempore institutionis eius, denique de matt ria eius et forma, ut sequitur. THESIS XXIII. (Art. 5). Primum locum in sacramentis tenet', sanctum bapti­ sma, quod est exterior corporis ablutio sub praescripta forma verborum. Fuit quidem institutum a Christo ante passionem, sed obligare non incepit nisi post resurrectio­ nem in promulgatione Novae Legis. Eius materia aqua est naturalis, forma vero: «Ego te baptizo in nomine Pa­ tris et Filii et Spiritus Sancti * . § i- Prior assertio est fere obvia, et facile probatur contra eos qui dixerunt, ipsam aquam esse baptismi sacramentum. Nam sa­ cramentum est signum rei sacrae; atqui illud quod in baptismo rem sacram significat, non est aqua in seipsa, sed in usu, scili­ cet aquae ablutio, eaque debitis verbis informata. Recte igitur Magister dixit quod baptismi sacramentum est ablutio cotporis exterior, facta sub praescripta forma verborum. tur, loan. 1II-5, 22« etc., eo quod quartum evangelium non refert facti historica, sed ideas tertii saeculi sub allegoriis fictorum eventuum. Exclu­ dunt pariter locum Matthaei, XXVllI-19, tum quia verba sunt Christi a mortuis redivivi qui est saltem quoad nos extra omnem ordinem con­ cretae realilatis, tum quia tam categorica trium personarum Trinitatis enumeratio prodit interpolationem posterius factam sub influxu usus Christiani. Unde institutionem baptismi a Christiana communitate ortum habuisse volunt, per quamdam imitationem consuetudinum iudaicarum; a Christo autem, hoc solum sensu, quod in communitate ipsa reman­ serat et semper fervebat spiritus Christi. Sed qui haec dicunt, aperte iam respuunt omnem revelationem, et ideo manifestum est quod eorum refutatio non est huius loci. DE IPSO BAPTISMI SACRAMENTO J2Ç Porro haec definitio respicit in baptismo id quod est sa­ cramentum tantum, et in actu transeunte perficitur. Nunc autem frequenter evenit, praesertim apud Augustinum, ut nomine sa­ cramenti baptismatis veniat aliquid quod in homine permanet, eique inhaeret indelebiliter. Et hoc est res et sacramentum, scili­ cet baptismalis character, rationem habens consecrationis ad cul­ tum SS. Trinitatis secundum ritum christianae religionis, et po­ tentiae passivae qua homo efficitur potens recipere ea quae Chri­ stiani cultus sunt. Ad rem S. Thomas in praesenti, art. i: «Res « et sacramentum est character baptismalis qui est res signifi« cata per exteriorem ablutionem, et est signum sacramentale « interioris justificationis quae est res tantum huius sacramenti, « scilicet significata, et non significans ». Quae omnia in supe­ rioribus iam praeoccupata fuerunt, et infra ubi de effectibus ba­ ptismi, ultimo complebuntur. Unde statim sequitur consideratio fle institutione. § 2. In primis pro certo habendum est, baptismum non fuisse obligatorium nisi a die promulgationis legis evangelicae, Act. II. 1-41, post ascensionem Christi in coelum, cum ad vim obliga­ toriam legis semper sit necessaria promulgatio. Communissima nihilominus theologorum sententia est, hoc sacramentum fuisse ante passionem non modo institutum, sed etiam ministratum a Christo et discipulis eius, et de ipso vero N. L. baptismate intelligendurn esse quod legitur Ioan. III-22: Post haec venit Jesus et discipuli eius in terram Judaeam, et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. Et infra IV, 1 : Ut ergo cognovit lesus quia audierunt Pharisaei quod lesus piures discipulos facit et baptizat quam Joannes, etc. Et ratio principalis est quia in hoc eodem evangelii loco refertur quod cum esset Joannes baptizans in Ennon iuxta Salim, et venissent ad ipsum quidam conquérantes quasi de usurpato a Christo munere baptizandi, respondit praecursor missus a Deo ut testimonium perhiberet de lumine, confirmando id quod praecedenter (Ioan. I, 26-33) testificatus fuerat dicens : ajo QUAF.ST. LXVI. Kgo baptizo in aqua.,. Medius autem vestrun stetit quem vos nescitis... Hic est qui baptizat in Spiritu Sancto; scilicet, non ut ego in aqua simplici, sed in aqua quae Spiritus Sancti in­ strumentum est ad interiorem animae emundationem- — Accedit quod penitus esset incredibile, baptismum tunc collatum a Chri­ sto fuisse eiusdem ordinis, eiusdemque veluti gradus cum ba­ ptismo loannis, et non potius ipsummet baptismum vere effica­ cem iustificationis de quo paulo ante, Ioan. III-5, dictum fuerat ad Nicodemum: Nisi quis renatus fuerit ex aqua ct Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. — Accedit quoque quod nequaquam dubitandum est quin apostoli ipsi baptismum acceperint, ut late exponit Augustinus, epist. 265 (P. L. 3J, 1086 sq.), tametsi de solo posteriore apostolo Paulo id scriptum le­ gatur. Nec aliunde credibile est eos se mutuo baptizasse in coenaculo quando expectabant adventum Spiritus Sancti, aut fuisse baptizatos a Christo in apparitionibus post resurrectionem. Multo ergo melius cum Augustino dices eos baptizatos ante passionem, cum venit lesus et discipuli eius in terram ludaeam, et illic demorabatur cum eis et baptizabat. Dices forte quod sacramenta V. L. ideo praecise non causabant gratiam, quia nondum erat solutum pretium redemptionis. At negandum id quidem est. Nam vera et propria ratio non fuit quia sacramenta vetera praecesserunt passionem, sed quia praecesserunt Christum ipsum, a cuius humanitate, utpote instru­ mento divinitati coniuncto in unitate suppositi, descendere de­ buit omnis virtus efficiens in aliis gratiae instrumentis. Dices iterum quod sacramenta nostra ex passione Christi specialiter habent efficaciam, ut supra dictum est, thes. 8. Ergo ante passionem esse non potuerunt. — Sed distinguendum an­ tecedens : Ex passione Christi ut causa meritoria gratiae quae per sacramenta dispensatur, conc. Ex passione Christi ut causa efficiente ipsorum sacramentorum vel virtutis operativae eorum, neg. Nunc autem nihil obstat quominus causa meritoria, si de merito capitis agitur, sit respectu causatorum, tempore posterior, ut explicatum est supra, (Q. 62, Proleg. § 1). Accedit etiam quod a primo instanti incarnationis, meritum passionis iam exsi- I.E IPSO BAPTISM! SACRAMENTO 2JI stebat in sui principio ac radice, id est in voluntate Christi im­ mobiliter determinata ad patiendum pro nobis, et in charitate illa qua ingredient mundum dicit: «Hostiam et oblationem ne«luisti, corpus autem aptasti mihi.. Tunc dixi: ecce venio... « In qua voluntate sanctificali sumus omnes, per oblationem « corporis [esu Christi semel ». Et profecto, hic vel maxime applicandum est notum adagium : Voluntas pro facto reputatur. Nihil ergo impedire potuit quin baptismus institutus fuerit et ministratus ante consummatam passionem crucis. Et eaedem rationes valent pro Eucharistia, cuius institutio et prima cele­ bratio fuit certo quidem certius pridie quam pateretur. Caeterum, ipsam formalem sacramenti institutionem Scriptura disertis verbis non commemorat, sed solum ea quae ad institutio­ nem vel concomitanter vel consecutive se habuerunt. — Primum horum est, quando in baptismate Christi monstratum est quod­ dam sensibile exemplar baptismi nostri quoad materiam, formam et effectus : quoad materiam in aquis Iordanis, quoad formam in praesentia trium personarum sub specie visibili, quoad effectus in caeli apertione de qua Matth. Ill, 16-17. Secundum est, quando in colloquio cum Nicodemo huius sacramenti necessitas fuit declarata, Ioan. III-5. Tertium quando usus fuit inchoatus, ubi supra, Ioan. III-22. Quartum, quando fuit intimatum prae­ ceptum baptizandi omnes Gentes, Matth. XXVIII-19. Quintum denique, quando Act. II, 37-31 facta est huius praecepti pro­ mulgatio : « His auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad «Petrum et ad reliquos apostolos: Quid faciemus, viri fratres? « Petrus vero ad illos : Poenitentiam, inquit, agite, et baptize· « tur unusquisque vestrum in nomine lesu Christi, etc. ». Verum, etsi Scriptura de baptismi novae legis institutione ipsis verbis non loquatur, dat tamen intelligere id quod tenet S. Thomas C1), sacramentum hoc tunc fuisse institutum a Chri-(*) (*) Notanda sunt verba Angelici, art. 2 in corp.: « Sacramenta, in« quit, ex sui institutione habent quod conferant gratiam. Unde, tunc vi· « detur aliquod sacramentum institui, quando accipit virtutem producendi « suum effectum. Hanc autem virtutem accepit baptismus, quando Chri< stlis est baptizatus. Unde tunc vere baptismus institutus fuit, quan- 232 QUAEST, LXV1. sto. quando ipse pro nobis in Iordane lupiiz.itus est, prout communiter tradunt Patres Graeci, et sentir· videtur Ecclesia in officio Epiphaniae (*). Et pulchre quidem in ipso usu um­ bratilis purificationis dedicatus est verus baptismus, quemadmo­ dum etiam in ultima coena a celebratione veteris paschatis ini­ tium sumpsit institutio paschatis novi et aeterni testamenti, ut hic quoque dicere nobis liceat : Vetustatem novitas, umbram fugat veritas, noctem lux eliminat. Insuper, cum a Christo de­ rivet omnis virtus sanctificativa sacramentorum, nulla esse potuit aptior circumstantia in qua reciperent aquae designationem ad emundandas animas, quam cum Christus personaliter in aquam descendere dignatus est, quasi unus de numero peccatorum quos baptizabat loannes baptismo poenitentiae ; quippe, ut Damascenus dicit, humiliationes et passiones eius nobis fuerunt salutares. § 3- De ipsa autem baptismi materia vix dicere opus est, cum de ea exstent notissima Scripturae testimonia : loan. III-5, Eph. V-26, Act. X-47, etc. Sed maximam eius convenientiam pluri­ bus prosequitur S. Thomas, art. 3 huius quaestionis, ubi docet aquam esse ex institutione divina propriam materiam baptismi, idque convenientissime. — Primo quidem quantum ad ipsam rationem baptismi qui est regeneratio ad spiritualem vitam, nam aqua maxime competit generationi et augmentation! rerum vi­ ventium ; unde in principio mundi ex aqua primitus animalia producta sunt, ut narratur Genes. I, 20-21. — Secundo quan­ tum ad effectus baptismi, quia aqua «sua humiditate lavat, ex « quo conveniens est ad significandam et causandam ablutionem «tum ad ipaum sacramentum». Quo nihil expressius dici potest in confirmationem sententiae superius traditae de virtute instrumental! sacramentorum, prout adaequatum sui princi lium habet in institutione Christi legislatoris N. T. (*) Hinc, apud Graecos, mos iG iferendi solemnem baptismum in die Epiphaniae, qui propterea ab eis dies lumi tum dicebatur. Cf. Gregor. Nazianz., Orat. 39, in sancta lumina (,P. G. .’,6, 350 sq.). DE IPSO BAPTISMI SACRAMENTO « peccatorum ; sua frigiditate etiam temperat superfluitatem ca« loris, et px hoc competit ad mitigandam concupiscentiam io« mitis ; sua diaphaneitate est luminis susceptiva, unde competit «baptismo in quantum est fidei sacramentum». — Tertio quantum ad repraesentationem mysteriorum Christi quae com­ memorat Apostolus, Rom, VI-4, dicens: Consepulli enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Nam, ut Chrysostomus ait, Homil. 25 in loan., n. 2 (P. G. 59, 151): «Quid ergo opus est aqua? Hoc iam dicam, « ut occultum mysterium vobis aperiam. Divina celebrantur in « hoc symbola : sepultura, mortificatio, resurrectio, vita. In aqua « enim tamquam in sepulcro caput immergentibus nobis, vetus «< homo sepelitur ac demergitur totus; deinde nobis emergentibus. « novus exsurgit ». — Quarto demum conveniebat haec ma­ teria ratione suae communitatis et abundantiae; cum enim pos­ sit ubique de facili haberi, competit baptismo qui est sacramen­ tum maximae necessitatis. Caeterum nihil refert ad validitatem sacramenti qualiter adhibeatur aqua, an per infusionem, an per immersionem, an per aspersionem, modo vera habeatur ablutio. In quo quidem una tantum difficultas occurrit. Videretur enim, per solam im­ mersionem dari posse repraesentationem mortis, sepulturae, et resurrectionis Christi, quam Scriptura ubi supra, baptismo attri­ buit. Sed sapienter respondet Angelicus quod etsi in immersione mysterium illud expressius repraesentetur, tamen «in aliis modis « baptizandi repraesentatur aliquo modo..., nam quocumque modo « fiat ablutio, corpus hominis vel aliqua pars eius aquae supponi· « tur, sicut corpus Christi sub terra fuit positum » i1). § 4· Restat dicendum de forma. « Forma autem est : Ego te « baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » (2). Et (’) S. Thom , hic. art. 7, ad 2U“. (») Florentin., Decret, pro Armenis, Enchirid. η. 696. «34 QUAEST. LXVI. sufficienter probatur ex Matth. XXVIII-19; unde solum rema­ nere potest quaestio, an omnia et singula verba sint de neces­ sitate sacramenti. Circa quod imprimis dicendum est, esse de essentia formae verbum exprimens actum baptizandi. Constat ■ . decretali Ale­ xandri HI. cap. 5/ quis de baptismo ζ1), et ex propositione 27, inter damnatas ab Alexandro VIII (2). — Et ratio a priori est quia, cum applicatio aquae propter multa fieri possit, oportet ut determinetur in verbis formae, ad quid fiat. Sed cum dicitur: in nomine Patris, etc., adhuc manet indeterminatum, quia om­ nia in tali nomine facere debemus, ut habetur Coloss. III-17. Et ideo, si non exprimatur actus abluendi, vel per modum no­ strum, ego te baptizo, vel per modum Graecorum, baptizatur servus Dei, non perficitur sacramentum Pari modo tenendum est, ad essentiam formae pertinere expressam et distinctam trium Personarum invocationem, tum quia sic fuit mandatum a Christo, Matt. XXVIII-19. tum quia vel diserte traditur vel certe supponitur in antiquissimis Tradi- . tionis monumentis. «Quaerendum non esse, ait Stephaniis Papa «in decreto contra rebaptizantes (3), quis sit ille qui baptiza« verit, eo quod qui baptizatus fuerit gratiam consequi potuerit, «.invocata Trinitate nominum Patris et Filii et Spiritus Sancti·». Item Concilium Arelatense I, can. 8 : « De Afris... placuit, ut «si aliquis de haeresi venerit, interrogent eum symbolum, et « si perviderint eum in Patre et Filio et Spiritu Sancto esse « baptizatum, manus ei tantum imponatur ut accipiat Spiritum «Sanctum. Quod si interrogatus non responderit hanc Trini« tatem, baptizetur » (4). — Et ratio convenientiae est quia cum baptismus sit sacramentum initiatorium ad cultum christia(?) «Si quis puerum ter in aqua immerserit in nomine Patris et « Filii et Spiritus Sancti, et non dixerit : Ego baptizo te in nomine etc., • non est puer baptizatus». (Denzinger 398). (*) «Valuit aliquando baptismus sub hac forma collatus: In nomine «Patris, etc., praetermissis illis: Ego te baptizo». Enchirid., n. 1317. (·) Enchirid. n. 47. (*) Ibid. n. 53. I»r. !FSO ΒΑΡΤΙ9Μ1 SACRAMENTO num et ianua su per naturalis vitae, omnino oportuit ipsum in­ stitui sub forma distincte exprimente praecipuum fidei Christia­ nae mysterium, scilicet id quod in Deo est excedens naturalem rationis cognitionem, et hoc est mysterium Trinitatis Persona rum in essentiae unitate. Plures tamen theologi, inter quos Caietanus f1), adhuc cen­ sent valere baptisma collatum sub implicita invocatione trium Personat uni. puta in nomine Christi, in quo, ut Ambrosius ait, et Pater a quo unctus est, et ipse qui unctus est Filius, et Spi­ ritus Sanctus quo unctus est, designatur. Muniunt autem se se­ quentibus rationibus. Prima est, quia legitur Act. VIII-12: «Cum vero credi« dissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine /esu « Christi baptizabantur viri ac mulieres ». Et infra, vers. r6 : < Nondum enim in quemquam illorum venerat (Spiritus San« ctus), sed baptizati tantum erant in nomine Domini /esu ». Et iterum infra, X-48 : « Et iussit eos (Petrus) baptizari in « nomine Domini /esu Christi ». — Verum auctoritates istae intentum adversariorum non probant. Gratis enim et sine fun­ damento supponitur, sermonem esse de forma sacramenti; nam baptizari in nomine /esu Christi, idem est ac baptizari baptism· instituto a Christo, scilicet baptismo christiano prout distincto a loannis baptismate. Quam explicationem, praeter alia plura, na­ turaliter suggerit factum a S. Luca relatum, Act. XIX, r-5 : « Fac« tum est.... ut Paulus.... veniret Ephesum, et inveniret quos« dam discipulos, dixitque ad eos : Si Spiritum Sanctum acce« pistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spi« ritus Sanctus est, audivimus. Ille vero ait : In quo ergo « baptizati estis ? Qui dixerunt : In loannis baptismate. Dixit « autem Paulus : loannes baptizavit baptismo poenitentiae po« pulum, dicens: in eum qui venturus esset post ipsum, ut cre« derent, hoc est in lesum. His auditis, baptizati sunt in no· «. mine Domini /esu ». Quo quidem loquendi modo, in quo (·) Caietan., in 3"° Part., q. 66, a. 6. QUAEST. LXVI. de Spiritu Sancto nihil, evidens est designari christianum ba­ ptisma, non autem formam sub qua perfici d<.·!■ t sacramentum. Altera ratio est auctoritas Ambrosii, 1. i de Spir. Sanet, c, 3 (P. L. 16, 714): «Nunc consideremus, inquit, utrum quemad« modum in Christi nomine plenum esse legimus baptismatis sa«cramentum, ita etiam, Sancto tantum Spiritu nuncupato, nihil «desit ad mysterii plenitudinem. Rationem sequamur, quia qui 49 instanti in quo, vi martyrii ipsius, tanquam ex opere operato justificati·» conferretur; et hoc instans tunc videtur adesse, quando in natui.«libus causis mors est iam determinata, seclusoque mi­ raculo. itari amplius non potest. Quibus praemissis, dico: Martyrium infantes iustificat. Ergo martyrio virtus inest iustificandi quasi ex opere operato. Antecedens constat ex dictis in prima parte. Consequentia vero patet, quia infantes sunt incapaces cuiuslibet meriti, sive de con­ digno sive de congruo. Nec dicas, consequentiam valere pro in­ fantibus, non autem pro adultis. Etenim absonum est, marty­ rium fore minoris virtutis in iis qui ratione utuntur, quam in iis qui rationis usum nondum habent, praesertim cum realis imi­ tatio passionis Christi, quae est titulus privilegiorum martyrii, multo magis in martyrio adultorum quam in martyrio infantium conspicua sit. Quare, sicut sacramentum indifferenter valet ad justificationem ex opere operato, tam adultis quam infantibus, ita et martyrium. Nunc autem, sicut ad opus operatum sacra­ menti requiritur in adulto intentio recipiendi sacramentum, ita ad opus operatum (ut sic dicam) martyrii, requiritur in eodem voluntas tolerandi mortem pro Christo. Insuper, pro sacramenti fructu opus est in adulto dispositionibus removentibus obicem gratiae; et simili modo pro fructu martyrii, tametsi in martyrio dicendum videatur, dispositiones istas semper comitari condi­ tiones validitatis. Hoc igitur pacto, pari gradu incedunt marty­ rium et sacramentum, excepta solum ratione influxus, quae in sacramentis est causae instrumentalis. in martyrio autem, sim­ plicis conditionis. Aliud quoque argumentum esse potest quia distinguuntur, iuxta doctrinam in Ecclesia universaliter receptam, tria bapti­ smata. Ergo martyrium iustificat per modum operis operati. Con sequentia patet, nam alias vis iustificandi non inesset martyrio nisi ut includenti actum perfectae charitatis, qui solus est ex opere operantis ultima ad justificationem dispositio. Quapropter non recte divideretur baptismus Haminis contra baptismum san­ guinis : nam ratio constituens martyrium in esse baptismi seu medii ad justificationem, adhuc esset charitas, non sanguinis 5° QUAEST. IXVI. effusio: cum tamen evidens sit tria baptismati distingui per illud unde in unoquoque pendet Justificationis etkuus, quod est, vel aqua, vel flamen charitatis, vel sanguis pro Christi causa effusus (l). Certissime ergo tenendum est, martyrium conferre gratiam instar sacramenti. Confirmatur demum auctoritate theologorum, post S. Thomam in IV, D. 4, q. 3, a. 3, q. 4, sol. 3, ad iul": «Baptismus «sanguinis, ait, non habet hoc, (liberare ab omni culpa praece« dente et poena), tantum ex opere operante : neque quantum ad « poenam qua aliquis martyrium explet, quam contingit non esse «sufficientem ad satisfaciendum pro peccato, neque quantum ad « devotionem iustae voluntatis.... Sed hoc habet ex imitatione « passionis Christi ; unde de martyribus dicitur Apoc. VII, 14: « Laverunt stolas suas in sanguine Agni. Et ideo pueri, quamvis « liberum arbitrium non habeant, si occidantur pro Christo, in « suo sanguine baptizati salvantur » (2). Obiicitur primo : Ex dictis sequeretur quod quandoque ali· quis, puta infans, posset salvari absque baptismo aquae tarn in re quam in voto. Sed hoc est contra dictum Christi. Ioan. Ill-5: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non po­ kiest introire in regnum Dei . * Respondeo quod martyrium est aliquid extraordinarium, ex prava persecutoris voluntate dependens, quod non invenitur in mediis a Deo praeordinatis pro consecutione vitae aeternae. Recte ergo ab eo prescinditur in ea lege in qua praestituitur norma perveniendi ad regnum coelorum. Cum hoc tamen bene stat singulare privilegium in favorem eorum qui pro causa Christi, temporalis vitae iacturam patiuntur. Obiicitur secundo : Baptismus sanguinis non prodest ad salutem sine charitate, iuxta illud Apostoli 1 Cor. XIII: «Et P) Nec dicendum quod baptismus sanguinis adhuc afferret plenam remissionem poenae purgatorii, quam non semper, imo vix unquam affert simplex flaminis baptismus. Siquidem eiusmodi differentia non distingueret unum ab altero in ratione medii ad iustificalionem, ad quam accessorie tantum se habet remissio poenae temporalis. (·) Cf. ea quae habet idem S. Thomas, infra, q. 87, a. 1, ad 2““. DE IPSO BAPTISMI SACRAMENTO jÿr « si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem « non habuero, nihil mihi prodest . * Ergo non iustipcat per mo­ dum operis operati, sed solum ex opere operantis. Respondeo: Dist. antec. Non prodest ad salutem sine charitate saltem habituali, quae sit vel principium vel fructus mar­ tyrii, conc antec. Quae necessario sit principium martyrii aut efficiens aut formale, neg. antec. Et nego consequentiam. Simili enim modo recte diceretur : Et si recepero baptismatis sacra­ mentum, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Cuius ratio est quia sine habitu gratiae sanctificantis, et consequenter charitatis, tam impossibile est aliquem salvari, quam impossibile est contradictoria esse simul. Et ideo nihil potest prodesse nisi sit, vel a charitate habita, vel ad charitatem consequendam: sed immerito inde concluderes requiri necessario charitatem in ra­ tione principii, ut evidenter constat. Quare, etiamsi diceret apo­ stolus posse dari martyrium (ut supra in praenotandis fuit de­ claratum) absque salutis effectu, adhuc nihil sequeretur contra martyrii efficaciam per modum operis operati ; solum enim se­ queretur, posse impediri effectum per obicis exsistentiam. Sed neque concedendum est, hunc esse sensum apostoli. Nam Pau­ lus vel loquitur hyperbolice, hoc modo: si per impossibile sub­ iero martyrium, charitatem autem non habuero, nihil sum : vel certe non considerat nisi materialem actum tradendi se flammis, qui potest non esse verum martyrium, sicut si quis, non ex motivo ad religionem pertinente, sed ex superbia, amore mundanae gloriae, aliove motivo simili, cruciatus contemneret. Obiicitur tertio : Augustinus, epist. 173, n. 6 (P. L. 33. 755) et alibi pluries (x), docet martyrium sine charitate. utique antecedente, nec verum esse martyrium, nec valere ad salutem. Ergo idem ac prius. Respondeo: Dist. antec. Et per charitatem intelligit actum vel habitum virtutis theologicae, neg. antec. Et per charitatem intelligit communionem cum Ecclesia catholica, qua quis a schi­ smaticis separatur, et servat unitatem, conc. antec. Unde negatur (*) L. 3 de bapt. cont. Donat., c. 16 (P. L. 43, 148). «5® QUAEST. LXVÎ. iterum consequentia. Scilicet, charitas apud Augustinum saepe sumitur pro eo quod directe opponitur peccato schismatis; pec­ cato, inquam, quo quis renuit subesse summo pontifici, et mem­ bris Ecclesiae ei subiectis communicare recusat ('). Hoc igitur sensu sumendo charitatem, profecto sine charitate praesupposita martyrium non datur. Quomodo enim acceptaret mortem pro causa Christi, qui a vera Ecclesia in qua sola est Christi re­ ligio, voluntarie separatur, ac per hoc, ipsius causae Christi, quantum in se est, oppressor exsistit ? Porro, nihil aliud sibi vult Augustinus, ut ex eius verbis diligenter consideratis facile apparebit. Sed et in epist. 108, n. 9 (P. L. 33, 410), luculenter sese explicat, de S. Cypriano dicens : « Si aliquid habebat adhuc « purgandum, gloriosa martyrii falce purgatum est; non quia pro «Christi nomine occisus est, sed quia pro Christi nomine in gre« mio unitatis occisus est. Nam ipse scripsit et fidentissime asse­ oit, eos qui extra unitatem, etiamsi pro illo nomine moriantur, «occidi posse, non posse coronari. Tantum valet, sive ad de« lenda, sive ad confirmanda peccata, vel custodita, vel violata « charitas unitatis » (2). Obiicitur quarto *. 5. Thomas in praesenti, (art. 12, ad 2 ), docet effusionem sanguinis non habere rationem baptismatis, si sil sine charitate; ex quo patet, ait, quod baptismus sanguinis includit baptismum flaminis, et non e converso. Respondeo ut supra: Effusionem sanguinis non habere ra­ tionem baptismi, si sit sine charitate saltem habituali, et per (*) ■ Ecclesiae unitas in duobus attenditur : scilicet in connexione « membrorum Ecclesiae ad invicem, seu communicatione ; et iterum in « ordine omnium membrorum Ecclesiae ad unum caput... Hoc autem «caput est ipse Christus, cuius vicem in Ecclesia gerit summus pon«tifex Et ideo schismatici dicuntur, qui subesse renuunt summo pon• lifici, et qui membris Ecclesiae ei subiectis communicare recusant ». S. Thom. 2-2, q. 39, a. 1. (’) Hinc rursus apparet differentia inter martyrium theologice ac­ ceptum, ut medium iustificationis, et martyrium philosophice sumptum, ut signum credibilitatis. Primo modo, causae bonitas martyrium facit ; alio modo, bonitatem causae martyrium demonstrat. DE IPSO BAPTISMI SACRAMENTO JJ» ipsum m irtyrium obtenta, cone. Alio modo, neg. Patet sensu» S. Thomae ex citatis eius verbis in IV Sententiarum, tum etiam ex iis quae senbit infra, Quaest. 87, a. 1, ad 2am : «Dicendum « quod passio pro Christo suscepta, obtinet vim baptismi, et « ideo purgat ab omni culpa et veniali et mortali, nisi actuali' ter voluntatem peccato invenerit inhaerentem *. Similiter, ad id quod additur, baptismum scilicet sanguinis includere bapti­ smum flaminis, nota S. Thomam hic loqui de utroque baptismo quantum ad effectus, non autem quantum ad rationem consti­ tutivam eorum, prout constat tum ex titulo articuli, tum ex responsione ad tnrn , tum denique ex iis quae remanent expo­ nenda circa comparationem trium baptismatum § 3· Principio notandum quod non instituitur comparatio inter baptismum aquae et duo alia baptismata, sub ratione sacra­ menti. Cum enim haec duo non sint sacramenta, baptismus fluminis omni modo excellit quoad sacramentalitatem, nec potest ullatenus suppleri respectu effectus qui dicitur res et sacramen­ tum : et ideo ii qui cum solo baptismo flaminis vel sanguinis salvantur, sine charactere salvantur. Quapropter comparatio instituitur solummodo quantum ad effectum qui est res et non sacramentum. Et sic in primis di­ cendum est, baptismum sanguinis excedere baptismum flaminis, quoad effectum remissionis poenae. Non enim omnis contritio perfecta tollit omnem poenae reatum, sed aufert ilium proportionaliter ad valorem satisfactorium ex opere operantis, ut in materia de virtute poenitentiae exponetur. Quippe iste bapti­ smus est qui, ut Gregorius Nazianzenus ait (*), « per singulas « noctes lectum suum ac stratum Jacrymis lavat, cui ipsae « quoque vitii cicatrices fetent, qui lugens et contristatus ingre« ditur, et qui Manassis resipiscentiam ac Ninivitarum humili« tatem imitatur, qui publicani verbis in templo utitur, ac supra (*) Greg. Nazianz., Orat. 39 in sancta lumina, n. 17 (P. G. 36, 335), 254 QUAEST. LXVI. «insolentem et superbum pharisaeum justificatur; qui denique « Chananaeae instar deprimitur, et misericordiam implorat, ac «micas, hoc canis vehementi fame correpti pabulum, exposcit». — Ast, omnis baptismus sanguinis ex inhaerente sibi privilegio tollit totam poenam simul cum culpa, iuxta tritum illud et ab om­ nibus receptum axioma: Iniuriam facit martyri, qui orat pro mar­ tyre. Ad rem Augustinus, Serm. 159, n. 1 (P. L. 38, 868): « Per· « fectio tamen in hac vita nonnulla est, ad quam sancti martyres « pervenerunt, ideoque habet ecclesiastica disciplina, quod fideles « noverunt, cum martyres eo loco recitantur ad altare Dei, ubi «non pro ipsis oratur; pro caeteris autem commemoratis de« functis oratur. Iniuria est enim pro martyre orare, cuius nos «debemus orationibus commendari». Nec obstat quod ille qui martyr occubuit, de omnibus venialibus forte non habuit poeni­ tentiam, sine qua nullius omnino peccati remissio conceditur. Si enim eiusmodi casus contingeret, tunc locum haberet id quod supra dictum est de baptismi reviviscentia quoad secundarios effectus, in primo instanti separationis animae a corpore (’) ; neque in hoc specialis occurrit difficultas. Nunc autem si consideretur principalis baptismi effectus, qui est remissio culpae et consecutio gratiae, dicendum est quod martyrium praeeminendam habet, non solum super baptismum flaminis, verum etiam super baptismum aquae : « Quantum ad ea « quae sunt res sacramenti, inquit Angelicus in IV, D. 4, q. 3, a. « 3, q. 4, sol. 4, excedit baptismus sanguinis, quia et gratia, «(caeteris paribus), in baptismo sanguinis magis augetur ha«benli, et amplior datur non habenti, si impedimentum non «adsit; et remissio peccatorum, quamvis non sit plenior, quia « uterque omnem poenam et culpam tollit, tamen est in ba«ptismo sanguinis efficacior et fructuosior, quia secundis ma• culis non inquinatur, ut Damascenus dicit ». Quam conside­ rationem affert etiam Gregorius Nazianzenus, Orat, in sancta lumina, ubi supra: «Aliud, inquit, baptismi genus novi, quod i. martyrio et sanguine comparatur..., et quidem eo caeteris au(*) Supra, Thes. 6, n. 2, in nota. DE MIN.STRIS BAPTISM! a$5 « gustius juod nullis postea sordibus contaminatur·. Propter hoc sancti martyres singulariter dicuntur albis stolis amicti. Hi enim sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni! Quaest. LXVIL DE MINISTRIS PER QUOS TRADITUR BAPTISMI SACRAMENTUM. Deinde, inquit S. Thomas, considerandum est de ministris per quos traditur sacramentum baptismi. In quo quidem capi­ tulo, conclusiones plerumque non habent rationes a priori, nisi solius convenientiae ; rationes etiam positivae nequeunt sufficien­ ter ex Scripturae fonte deduci, saltem quod attinet ad totum quaestionis ambitum; ideo ex Traditione et infallibili sensu Ec­ clesiae desumenda sunt principalia argumenta. Caeterum, cum in hoc puncto, seclusa quaestione iam eliquata de fide et bo­ nitate ministri, nulla unquam fuerit exorta controversia, paucis res est conficienda. Sint igitur duae sequentes assertiones. i. Regularis minister huius sacramenti est solum sa cerdos, cui ex officio competit baptizare. Assertio haec constat ex perpetuo sensu et praxi Ecclesiae catholicae. Imo testatur Augustinus uti rem inter catholicos et acatholicos minime disputatam, sed utrinque pariter summo con­ sensu admissam, ius dandi baptismum, id est, potestatem bapti­ zandi ex officio, nonnisi in sacra ordinatione conferri. « Nulla, « inquit (x), ostenditur causa cur ille qui ipsum baptismum « amittere non potest, ius dandi potest amittere. Utrumque « enim sacramentum est, et quadam consecratione utrumque « homini datur : illud cum baptizatur, istud cum ordinatur ». Et re quidem vera, character Ordinis, ut dictum est, deputat hominem ad sacra aliis tradenda. Ergo sine hoc charactere nulla (·) August., I. 2 c. epist. Parmen , n. 28 (P. L. 43, 70) 2S6 QÜAEST. LXVII. est regularis commissio ad conferendum sacra i nta ; illa, inquam, sacramenta in quorum collatione potestas in alterum exercetur. De Matrimonio enim specialis est ratio, cum sit quidam con­ tractus in quo utèrque contrahentium pari gradu incedit, agens simul et patiens, dans et recipiens : quo fit ut nullus ibi esse debeat minister Ordine praeeminens Cum autem character Ordinis nunc commemoratur, intelligendus est character ordinis sacerdotalis, quia ad inferiores mi­ nistros, puta diaconos, « non pertinet aliquod sacramentum prin« cipaliter et quasi ex proprio officio praebere, sed adhibere «ministerium aliis maioribus in sacramentorum exhibitione. Et « sic ad diaconum non pertinet, quasi ex proprio officio tra « dere sacramentum baptismi, sed in collatione huius sacramenti «et aliorum, assistere et ministrare maioribus» ('). Accedente tamen commissione episcopi, si sit necessitas, etiam diaconus solemniter baptizare potest ; et ideo ipse medium tenet locum inter ministrum ordinarium et simplicem ministrum necessitatis, de quo nunc dicendum est. 2. Minister necessitatis est quilibet homo, sive vir sive mulier, sive baptizatus sive etiam non baptizatus. Hic primum omnium observa, ministrum necessitatis non dici, quasi in solo casu necessitatis validus dispensator exsiste­ ret; constat enim sacramentum esse semper validum, a quo­ cumque administretur cum debita materia, forma, et intentione. Dicitur ergo minister necessitatis, primo quidem quia nonnisi necessitate urgente, laicus licite baptizat ; secundo, quia nun­ quam admitti potest ad baptizandum cum solemnitate ; tertio demum, quia ratio cur baptizandi potestas ad omnes homines fuit extensa, est summa necessitas huius sacramenti. « Ad mi« sericordiam eius qui vult omnes homines salvos fieri, pertinet « ut in his quae sunt de necessitate salutis, homo de facili re« medium inveniat. Inter omnia autem sacramenta, maximae «necessitatis est baptismus... quia pueris aliter omnino subvei niri non potest, et adulti non possunt aliter quam per bapti(*) S. Thom., hic, art. i in corp. DE MINISTRIS BAPTISMI ’57 «smum, >lenam remissionem consequi, et quantum ad culpam «et quantum ad poenam. Et ideo, ut homo circa remedium « tam necessarium defectum pati non possit, institutum est ut « et materia baptismi sit communis, scilicet aqua quae a quo« libet de facili haberi potest, et minister baptismi etiam sit « quicumque non ordinatus, ne propter defectum baptismi homo « salutis suae dispendium patiatur » (*). Huius autem institutionis nullum aliud documentum est quam perpetua Ecclesiae traditio ab apostolis derivata: «Quamquam, in« quit Augustinus, 1. 2 cont. epist. Parmen., n. 29 (P. L. 43, 71), « etsi laicus aliquis pereunti dederit, necessitate compulsus, quod « cum acciperet, quomodo dandum esset addidicit, nescio an pie « quisquam dixerit esse repetendum. Nulla enim cogente neces< sitate si fiat, alieni muneris usurpatio est; si autem necessitas « urgeat, aut nullum, aut veniale delictum est. Sed et si nulla « necessitate usurpetur et a quolibet cuilibet detur, quod datum « fuerit non potest dici non datum, quamvis recte dici possit « illicite datum ». Verum ista de solo ministro baptizato intelli· guntur : quod cum ipse acciperet, inquit, quomodo dandum esset addidicit. In septimo autem libro de baptismo contra Donatistas. c. 53 (P. L. 43, 242 sq.), ponit idem Augustinus quaestionem de ministro non baptizato, an valide baptizet. Et se quidem testatur in affirmante sententia versari, quamquam nihil audeat asseveran­ ter determinare: «Nobis, ait, tutum est in ea non progredi, aliqua « temeritate sententiae, quae nullo in catholico regionali conci« lio coepta, nullo plenario terminata sunt ; id autem fiducia se« curae vocis asserere, quod in gubernatione Domini Dei nostri « et Salvatoris lesu Christi, universalis Ecclesiae consensione « roboratum est. Verumtamen, si quis forte me in eo concilio « constitutum, ubi talium rerum quaestio versaretur..., urgeret « ut dicerem quid ipse sentirem... nequaquam dubitarem ha« bere eos baptismum, qui ubicumque et a quibuscumque illud « verbis evangelicis consecratum, sine sua simulatione, et cum « aliqua fide (intentione recipiendi sacramentum) accepissent ». (») S. Thom., hic, art. 3 in corp. De Eccleiiae Sacramenlii. Tomo I. IT 953 QÜABST. LXVII1. At vero, ea quae Augustini tempore nondr omnino eliquata quaestio erat, certo certius in explicito to'.in Ecclesiae sensu nunc invenitur (*). Non est itaque ullatenus dubitandum quin omnis homo, baptismi aliis dandi sufficiens ri ginale remitti infantibus fidelium in uteris matrum. In i catholicos Caietanus post Gersonem aliquando opi­ natus · i. parvulos quibus sacramentum, applicari nequii, salvari posse per baptismi votum a parentibus conceptum, praesertim si adhil^eatur signum quoddam externum, puta precatio seu in­ vocatio SS. Trinitatis (2). Haec porro opinio quae sine dubio est erronea, et iussu Pii V e Caietani commentariis expuncta, hoc ipso aevo fuit renovata a quodam presbytero, cuius librum reprobavit Sacra Indicis Congregatio. Praecipuae definitiones Ecclesiae ad praesentem doctrinam (*) Dicitur in i Cor. VII-14: Sanctificalus esi enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanclificata est mulier infidelis per virum fidelem ; ulioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. Unde conclu­ dit Calvinus, pueros ex sanctificatis parentibus natos, absque baptismo vel alio quopiam medio, spiritualiter emundari. Verum sensus huius loci longe alius est. Agitur enim de matrimonio in infidelitate contracto, quod non debet nec potest ullo modo solvi, etiam quando unus coniugum ad fidem convertitur, si pars infidelis pacifice et absque iniuria Creatoris consentit cohabitare. Si quis frater, inquit, uxorem habet infi­ delem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam; et si quae mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Cuius praecepti rationem reddens Apostolus, docet quod in eiusmodi circumstantiis, unius conversio non solum non est ratio divortiandi, sed multo magis perseverandi in eodem coniugio : idque primo, propter spem adducendi ad Christum partem infidelem, quae iam est in quadam animi praeparatione sanctificata, per hoc ipsum quod cum cultore Christi consentit in pace vivere ; tum secundo, ne rema­ neant filii in potestate infidelis, et consequenter, in immunditia paga­ nismi. Nunc autem, concludit Apostolus, filii vestri sancti sunt, saltem in praeparatione, eo quod sub providentia et cura Christiani parentis manent constituti. (·) «In casu necessitatis, ad salutem puerorum sufficere videtur «baptismus in voto parentum, praecipue cum aliquo exteriori signo... « Et sic parvulus ex baptismo fluminis voto parentis suscepto, salvaretur, « si impossibile esset ipsum baptizari aqua. Debet autem in tali casu parens signo crucis infantem cum invocatione Trinitatis munire, et Deo « offerre morientem in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti·. Caie­ tanus, in 3*™ Part., q. 63, art. 1 et 2 Λο QUAEST. LXVIÏI. attinentes, sunt in Concilio Milevitano II, 2 et 3, tum in Tridentino, Sess. V, Decret, de peccato inali, Sess. VI cap. 4; Sess. VII, can. 5 de bapt.. etc. Nur, autem, primum omnium ostendendum est, baptismum esse n··. non est arbitrarie conficta, sed in ipsa natura rerum suas radices habet. Similiter ex documentis quibus privilegium martyrii adstruitur, satis apparet verba evangelica, nisi quis renatus fue­ rit etc., excludere solum omne aliud medium antecedente Dei DE SUSCIPIENTIBUS BAPTISMUM ordinati dispositum, per quod regni caelorum pateret accessus. Atqui, mi martyrium dependeat essentialiter a violatione divinae legis, pr.ivaque persecutorum voluntate, eo ipso exorbitat ab or­ dine eorum quae in propositione regulae debent attendi: non enim est medium a Christo legislatore institutum : imo vero, ratione actionis peccaminosae quam necessario praesupponit, accidit praeter eius intentionem. Recte ergo a martyrio et pri­ vilegiis eius praescinditur, cum norma perveniendi ad regnum caelorum enuntiatur. Haec si bene perpendas, videbis nullam esse paritatem inter restrictionem quam in verbis Christi agnoscit doctrina catholica, et restrictionem aliam quam in iisdem introducit plus quam sin­ gularis opinio Caietani. Restrictio enim «in re vel in voto» utpote ex ipsa rei natura exoriens, in evangelicis verbis implicite contineri dicenda est; restrictio vero altera quae martyrium con­ cernit, intactam relinquit veritatem sententiae exclusivae propter rationes mox expositas. — At contra, in opinione Caietani daretur praeter baptismum, aliquod aliud medium positivum a Christo le­ gislatore provisum atque institutum, quo posset perveniri ad rege­ nerationis gratiam; adeoque non amplius veraciter diceretur, ne­ minem posse in regnum Dei introire, nisi renatum ex aqua. Fac enim existere duo media ad consecutionem finis legaliter insti­ tuta; etiamsi ista non pari gradu incederent, sed ex voluntate in­ stitutoris unum non valeret nisi deficiente possibilitate primi, adhuc legislator non diceret cum veritate: Nisi primum adhibeatur, finis non obtinebitur. Removenda ergo, ut evangelio contraria, sen­ tentia Caietani. — Accedit etiam constans Ecclesiae sensus et persuasio, necnon et doctrina Patrum aperte contradicens huic novitati. Certe novum illud salutis remedium pro parvulis, et veluti octavum N. L. sacramentum, prorsus ignorabat Augusti­ nus cum scribebat contra Pelagianos : « Nonne etiam vos ipsi « (Pelagiani), qualibet intentione necessarium baptismum omni« bus aetatibus dicitis?... Cur non vos baptismus qui datur in« fantibus, ipsa vicinitate commonuit, quid sentire de gratia «debeatis?... De baptismate reddite rationem; cur illud dicatis « omnibus esse aetatibus necessarium, quare sit necessarium par- QUAEST. LXV11I. «vulis, dicite: profecto quia cis boni aliqu 1 ■ onfert, et idem «aliquid nec parvum, nec mediocre, sed mai; mim est. Nam etsi «eos negatis attrahere quod in baptismo remittatur originale pec· « catum, tamen illo regenerationis lavacro adoptai i ex filiis ho· « minum in filios Dei, non negatis, imo etiam praedicatis. Dicite « ergo nobis, quicumque baptizandi in Christo parvuli de corpore « exierunt, hoc tam sublime donum, quibus praecedentibus meritis « acceperunt. Si dixeritis hoc eos parentum pietate meruisse, re· «spondebitur vobis: Cur aliquando piorum filiis negatur hoc bo« num, et filiis tribuitur impiorum? Nonnunquam enim de reli« giosis orta proles in tenera aetate atque ab utero recentissima « praevenitur morte, antequam lavacro regenerationis abluatur, «et infans natus ex inimicis Christi, misericordia Christianorum « baptizatur in Christo. Plangit baptizata mater non baptizatum « proprium, et ab impudica expositum, baptizandum casta fetum « colligit alienum » (1). — Accedit demum inanitas rationum Caietani, quibus facile est respondere. Fundamenta Caietani sunt, « ex auctoritate Gregorii dicentis(*) « apud Magistrum Sententiarum : Quod apud nos valet aqua ba« ptismi, hoc egit apud veteres, vel pro parvulis sola fides, vel pro <·. maioribus virtus sacrificii, vel pro his qui ex Abrahac stirpe * prodierunt, mysterium circumcisionis. Hinc enim, inquit, arguo: < Fides sola veterum non fuit maioris virtutis apud veteres quam « apud nos, ac per hoc, non plus potuit necessitatis urgente ar· « ticulo subvenire tunc, quam nunc. Sed tunc, deficiente parvulis « proprio salutis auxilio, parentum fides pro parvulo sola suffi«ciebat. Ergo nunc, cum parvulo deest proprium salutis reme« dium quod est baptisma, sola parentis fides parvulum Deo «offerens sufficit ad salutem parvuli ». Respondeo : Pueros in V. T. iustificatos fuisse in fide pa­ rentum, dupliciter intelligi potest. Uno modo, quatenus fides fuit parentibus causa adhibendi suis infantulis sacramentum a Deo institutum, et sic, etiam in lege nova, medio baptismo infantes salvantur in fide parentum, vel aliorum qui de iis curam habent. (*) August. 1. 2 contr. duas epist. Pelag., n. n (P. L. 44, 578). DE SUSCIPIENTIBUS BAPTISMUM 163 Alio m quasi parentum fides fuisset per se ipsam principium iustifi' iis parvulorum, et sic, si forte Caietanum excipias, nullus unquam dixerit parvulos in fide parentum iustificatos. Quidni ■ nim filii fidelium sanctificati essent ab uteris matrum ? Quidni commune evasisset id quod singulare loannis Baptistae privilegium Scriptura attestatur? Quare theologi in hoc unani­ miter consentiunt : sacramentum in re, fuisse quovis tempore medium salutis omnino necessarium iis omnibus qui usum rationis nunquam habuerunt. Nunc autem, abrogato testamento veteri, cessavit circumcisio simul cum sacramento legis naturae, et sub­ rogatum est sanctum baptisma quod est sacramentum maximae necessitatis, quia pueris aliter omnino subveniri non potest, inquit S. Thomas (Σ) innixus testimonio Christi dicentis: Nisi quis re­ natus fuerit ex aqua et Spiritu Sancio, non potest introire in regnum Dei. Caeterum quidquid sit de eo in quo consistebat remedium legis naturae, evidens est conditionem parvulorum, omnibus perpensis, multo esse meliorem in lege nova quam in antiqua. Et principalis ratio est quia antiquitus, salutare reme­ dium fuerat deperditum apud plerosque populos, baptisma autem non solum est facillimae administrationis, sed etiam fuit a Christo commissum Ecclesiae indefectibili, quae per omnes gentes diffun­ ditur, et nunquam cessare potest ab exsecutione mandati divi­ nitus accepti: Euntes docete.... baptizantes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Et de necessitate quidem medii, hactenus. § 2. Necessitas vero praecepti sponte sua consequitur. Aliquid enim potest cadere sub praecepto quin sit medium salutis neces­ sarium, sed nihil vice versa potest esse necessarium medium, quin hoc ipso cadat sub praecepto. A quo quidem praecepto extraordinarium martyrii privilegium nequaquam adultos excu­ sare valet, cum a communi et ordinaria lege nemo deobligetur (·) Supra, quaest. 67, art. 3, in corp. ,64 QUABST. LXVIll. nisi per superioris dispensationem ; porro h:»< c dispensatio in dicto privilegio non continetur, ut constat. Praeterea, omnes homines praecepto divino tenentur ingredi Ecclesiam; ergo et tenentur suscipere baptismatis sacramentum quod est ianua Ecclesiae. Ad tempus autem implendae obligationis quod attinet, nihil est materialiter determinatum. Certe, «ad baptismum percipien« dum non tenetur aliquis statim postquam habet propositum «baptismi, ita quod mortaliter peccet, nisi statim baptizetur. « Nec est aliquod tempus determinatum, ultra quod si baptismum « difterat, peccatum mortale incurrat; sed potest contingere quod « in dilatione baptismi erit peccatum mortale, vel non erit, et « hoc pensandum est ex causa dilationis. Unde si causa dilationis «baptismi peccatum mortale annexum habeat, utpote si propter «contemptum vel aliquid huiusmodi (x) baptismum differat, di· «latio erit peccatum mortale, alias non» (2). — Sed horum di­ scussio ad theologos morales potissimum spectat, et ideo probati auctores consulantur. THESIS XXVI. (Art. i). In adultis peccatoribus, ad iustificationis gratiam in ba­ ptismo consequendam, easdem oportet esse dispositiones quae sunt in sacramento Poenitentiae necessariae, sed nulla debent eis imponi opera satisfactoria, et non tenentur ad confessionem suorum peccatorum. Quod autem attinet ad validitatem sacramenti, nihil ex parte ipsorum requiritur, nisi voluntas sive intentio suscipiendi sacramentum. Post considerationem de subiecto baptismi in generali, se­ quitur specialis consideratio de adultis ; primo quoad disposi-(*) (*) Puta, quia homo vult liberius peccare, vel ab onere legis Chri­ stianae ferendo refugit. (·) S. Thom, in IV, D. 17, q. 3, a. 1, q. 4, sol. 4. DE SUSCIPIENTIBUS BAPTISMUM 965 tiones re piisitas ad gratiam sacramentalem consequendam, deinde vero qu > 'd conditiones validitatis ipsius sacramenti. § i. Sermo est de adultis peccatoribus, intelligendo eos qui prae­ ter originale, personalia peccata habent. A caeteris autem prae­ scinditur, quia isti vel iam inveniuntur in statu gratiae, et tunc necessariis dispositionibus carere nequaquam possunt ; vel nec gratiam nec reatum peccati mortalis personalis habere suppo­ nuntur, et sic neganda esset cum quibusdam hypothesis possibi­ litas, aut certe excepto dolore de peccatis (1), caeterae omnes conditiones nunc assertae, in talibus requirerentur. Ratio autem assertionis in thesi positae, est quia commune habent sacramenta mortuorum ut remittant peccata ex opere ope­ rato. Porro ad remissionem ex opere operato requiritur semper et sufficit obicis remotio. Cum ergo eodem modo removeatur obex in peccatore baptizando et in peccatore baptizato, conse­ quens est quod in peccatore adulto, eaedem dispositiones indif­ ferenter requirantur ad justificationem, sive per Baptismum, sive per Poenitentiae sacramentum obtinendam. Quaenam autem illae sint, iam generaliter dictum est in disputatione praecedenti, et in tractatu de Poenitentia reservatur specialissime exponendum. Interim vero, satis erit referre verba Concilii Tridentini, Sess. VI, cap. 6: «Disponuntur autem ad ipsam iustitiam, dum exci« tati divina gratia et adiuti, fidem ex auditu concipientes... in « spem eriguntur fidentes Deum sibi propter Christum propi« tium fore... ac praeterea moventur adversus peccata per odium « aliquod et detestationem, hoc est, per eam poenitentiam quam tante baptismum agi oportet (2) ; denique, dum proponunt su-(*) (*) Dico, excepto dolore de peccatis, quia de peccato originali nemo potest conteri. (’) « Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in no« mine lesu Christi ». Act. II, 38. 266 QUA EST. LXVIII. «scipere baptismum, inchoare novam vitam, i servare divina « mandata » (Denzinger 798). Non tamen sunt iniungenda baptizando Optra satisfactoria, nec ab eo exigitur confessio peccatorum, quia ista in sacra­ mento Poenitentiae non requiruntur ut dispositiones, sed ut ma­ teria sacramenti. Nam in Poenitentia, materia sum actus poenitentis, dolorosa scilicet confessio peccatorum cum satisfactione convenienti; in baptismo autem, materia est ablutio aquae. Unde sacramentum baptismi et sacramentum poenitentiae, etsi exigant dispositiones easdem, semper tamen in suis essentialibus constitutivis distinguuntur. Caeterum, non oportet ut quis sit sollicitus de remissione poenae temporalis, ad quam in Poeni­ tentia ordinantur iniunctae satisfactiones ; nam ut in sequenti quaestione dicetur, baptismus facit creaturam novam, tollendo omnia ad veterem vitam pertinentia, quantum ad omnem culpae simul et poenae reatum. § 2. Necessitas intentionis in suscipiente fuit sufficienter decla- · rata, de Sacr. in comm., Thés. XIX. Porro nihil aliud ad va­ liditatem requiri, puta fidem aut aliquid eiusmodi, satis etiam apparet ex dictis de charactere. Ostensum est enim ex doctrina Patrum, quod characteris impressio non impeditur per incre­ dulitatem vel quamlibet malitiam suscipientis, et quod hac de causa haeretici non rebaptizantur. Sed si incredulitas, haeresis, malitia, et alia similia non impediunt characteris impressionem, sequitur quod non impediunt validitatem sacramenti, cum per omnem et solum baptismum validum baptismatis character im­ primatur. Et de adultis quidem, hactenus. Nunc autem accuratior esse debet consideratio de pueris, quia quoad baptismum pue­ rorum speciales prodierunt errores. Imo, separatim dicendum erit de pueris fidelium, tum postea de infidelium, cum non sit circa hos et illos eadem omnino ratio. DE SUSCIPIENTIBUS BAPTISMUM 367 THESIS XXVII. (Art. 9), Pueri fidelium sunt baptizandi. Baptizati autem in in­ fantia. cum ad annos discretionis pervenerint, non habent ius ratum habendi pro arbitrio suo id quod patrini nomine eorum polliciti sunt, sed velint nolint, omnibus Christiano­ rum obligationibus in perpetuum manent obstricti. Circa baptismum infantium erraverunt potissimum Anabaptistae, qui duce Muncer (anno 1522), docere inceperunt nemi­ nem nisi aetate adulta rite baptizari, et ideo non solum a bapti­ zandis pueris abstinebant, sed etiam in pueritia baptizatos re­ baptizabant, unde Anabaptistarum nomen sibi vindicaverunt. Hi inter omnes Pseudo-Reformationis initiatores truculenta ferocia eminent; hi principia Protestantismi logica implacabili intrepide perduxerunt ad suas ultimas consequentias : in eis denique, ut recte Bellarminus annotat f1), apparuit maxima Satanae rabies contra genus humanum, qui non contentus perdidisse per Lutheranos et Sacramentarios innumerabiles animas hominum adul­ torum, voluit etiam animas infantium perdere per Anabaptistas. Erasmus vero, omnium liberalistarum nostri temporis dux et praeceptor, utpote principiis Protestandum undequaque imbutus, alium errorem introduxit. Docuit enim, homines in infantia baptizatos, ubi adoleverint, interrogandos esse an ratum habeant id quod ipsorum nomine in baptismo promissum est; et si renuant, esse liberos dimittendos, nec coactioni Ecclesiae ullatenus eos subiacere. Contra hos omnes errores processerunt anathemata Tridentini, Sess. VII, can. 12-14 de baptismo: «Si quis dixe« rit, neminem esse baptizandum, nisi ea aetate qua Christus « baptizatus est, vel in ipso mortis articulo, anathema sit. — « Si quis dixerit, parvulos, eo quod actum credendi non ha« bent, suscepto baptismo, inter fideles computandos non esse,(*) (*) Bellarm. de bapt., c. 8. QÜAEST. LXVIII. • ac propterea, cum ad annos discretionis p< nerint, esse re· «baptizandos, aut praestare omitti eorum bapîhma, quam eos « non actu proprio credentes baptizari in sola tide Ecclesiae, n< s baptismi pen­ dere ab acceptatione et promissione humana, ut potius aperte sta­ tuat omnem baptizatum ex hoc solo quod baplizatus est, nequa· I quam liberum esse a vinculo, etiam respectu <■< < lesiasticae potesta­ tis. Caeterum, in his et similibus semper attendenda est differentia inter eos qui foris, et eos qui intus sunt. Christus noluit ut sua religio vi propagaretur, sed sola persuasione, nec ullam suis vica- i riis potestatem iurisdictionis attribuit respectu eorum qui nondum in Ecclesiam per baptismi ianuam sunt ingressi ; quare in conver- I sione infidelium, nonnisi in spiritu mansuetudinis agendum est. / Sed alia est conditio eorum qui ratione sacramenti obnoxii sunt i ecclesiasticae potestati; nam cum eis, salutari etiam coactione agi | posse, notissima iuris canonici documenta testantur. Nota. In responsionibus ad ium et ad 3um, dicit S. Thomas parvulos baptizari in fide Ecclesiae ; qui etiam loquendi modus saepe occurrit apud Augustinum cuius doctrinam sequitur An­ gelicus, imo et apud Tridentinum ubi supra. Porro istius locu­ tionis sensus est primo, sacramentum quod parvulis applicatur, esse ex natura sua signum fidei Ecclesiae in Christum et SS. Trinitatem; secundo, fidem Ecclesiae in causa esse cur eis salutare remedium adhibeatur; denique, Ecclesiam providere eis aliquos credentes qui pro ipsis promittant fidelitatem Christo, spondeantque omnia quae catechumeni adulti per seipsos spondere solent. Vide omnino Bellarminum de bapt., c. 11. | | I i THESIS XXVIII. (Art. io). | Secluso casu necessitatis, non licet baptizare pueros infidelium, invitis parentibus. Si tamen quocumque modo sacramentum eis ministrari contingat, ipso facto sub Ec­ clesiae tutela ac regimine constituuntur. Hanc quaestionem tractat S. Thomas etiam in 2-2, q. to, art, 12. Quo in loco, primum omnium affert Ecclesiae auctori­ tatem, de qua haec habet digna omni consideratione ; « Res- | DE SUSCIPIENTIBUS BAPTISMUM « pond·· · dicendum quod maximam habet auctoritatem Ecclea siae consuetudo, quae semper est in omnibus aemulanda, quia « et ipsa doctrina catholicorum doctorum ab Ecclesia auctori * « tatem habet. Unde magis standum est auctoritati Ecclesiae, n quam auctoritati vel Augustini, vel Hieronymi, vel cuiuscum­ que doctoris. Hoc autem Ecclesiae usus nunquam habuit, quod « Judaeorum filii, invitis parentibus, baptizarentur, quamvis fue< rint retroactis temporibus multi catholici principes potentis« simi, ut Constantinus et Theodosius, quibus familiares fuerunt ■< sanctissimi episcopi, ut Sylvester Constantino, et Ambrosius «Theodosio: qui nullo modo praetermisissent ab eis impetrare, « si hoc esset consonum rationi. Et ideo periculosum videtur ·< hanc assertionem de novo inducere, ut praeter consuetudinem « in Ecclesia hactenus observatam, Judaeorum filii, invitis pa­ gentibus, baptizentur». Ratio autem intrinseca est, quia nemini facienda est iniuria. Sed fieret infidelibus iniuria, si pueri eorum, ipsis invitis, bapti­ zarentur. Ergo non sunt baptizandi pueri infidelium contra pa­ rentum voluntatem, etiam sub praetextu boni, cum finis non legitimet media. Minor probatur, nam sese ingerere absque com­ petenti auctoritate in regimine et cura eorum qui sub alterius potestate sunt constituti, praeter et contra voluntatem eius ad quem pertinet, est violare ius illius, ac per consequens, facere ei iniuriam. Sed quisquis baptizat puerum infidelium, invitis pa­ rentibus, sese ingerit absque auctoritate, etc. Et re quidem vera eiusmodi baptizator, vel haberet hanc auctoritatem immediate a Deo, vel mediante Ecclesia. Non mediante Ecclesia, cum ipsa in eos qui foris sunt, careat potestate. Nec etiam immediate a Deo, quia Deus consideratur vel ut auctor naturae, vel ut auctor gratiae: ut auctor naturae posuit pueros sub providentia et re­ gimine parentum, ut auctor gratiae nullam contulit auctoritatem ad sacramentorum administrationem, praeter eam quae in Ec­ clesia et ab Ecclesia est. Nec facit ad rem illud Evangelii : Euntes docete omnes Gentes baptisantes eos, nam cum omnia quae a Deo sunt, ordinata sint, praeceptum et auctoritas bapti­ zandi intelligi debent sub conditione servandi ordinem debitum. ita scilicet ut adulti nunquam per vim cogantur ad recipiendum baptisma, et pueri qui nondum sunt sui iuris, non baptizentur contra parentum voluntatem, si parentes utpote foris existentes, omnino sint extra jurisdictionem Ecclesiae, eiusque coactioni mi­ nime subiaceant. Altera quoque ratio est, quia vel exponeretur sacramentum profanationi, si puer christiano charactere insignitus remaneat sub potestate patris infidelis, vel iniuste poneretur causa ex qua postea deberet sequi subtractio pueri ab educatione paterna, si serventur Ecclesiae leges quae baptizatum puerum iubent chri­ stiano more institui. Dixi, si serventur Ecclesiae leges quae iubent puerum, etiam per nefas baptizatum, Christiane educari. Et recte quidem sic iubetur, quia quod baptisma fuerit illicite collatum, non impedit quominus valide collatum sit ; non impedit etiam quin sequantur omnia quae iure divino importantur per characteris impressionem, scilicet obligatio ad cultum catholicum et subiectio ad Ecclesiam, in qua correlative resultat potestas in puerum, et officium erga eum. Tunc ergo praevalet ius Ecclesiae iuri paterno, quia est altioris ordinis, et respicit finem cui omnes alii fines indirecte saltem subordinantur. Unde in collisione ius parentum elidi necesse est. Quo fit ut quamvis illicita fuerit baptismi administra­ tio, nihilominus penes Ecclesiam resideat auctoritas adhibendi media, quibus a catholico puero periculum perversionis amo­ veatur f1). Obiicies contra priorem assertionem : Ius quod habet puer ad accipiendum baptisma, praevalere debet iuri quod habet Pater supra puerum, eo vel magis quod filii a parentibus sunt independentes in iis quae sunt ad Deum, sicut verbo et exemplo Luc. II, docuit Christus Dominus noster. Respondeo ad in“, negando suppositum, quia puer nullum ius habet ad accipiendum baptisma praeter et contra ordinem(*) (*) Cf. la Civiltà Cattolica, Ser. 3, vol. 12, pag. 3S5 et seq., Il pic­ colo neofito Edgardo Mortara. DE SUSCIPIENTIBUS BABPTISMUM a Deo ipso institutum: qui fert ut filii sub providentia et di­ sposition parentum remaneant donec ad adultam aetatem per­ venerim Ht similiter ad 2U,U dico quod filii sunt independentes a parentibus in iis quae sunt ad Deum, quatenus nec obedire debent si quid parentes iubeant contra praeceptum Dei, nec etiam eorum consensu indigent ut Deum vocantem sequantur. Sed haec spectant filios voluntatis suae usum iam habentes, et ideo prae­ sentem quaestionis articulum omnino non attingunt. Obiicies contra posteriorem : Vel violatum est ius pa­ rentum, vel non. Si non est violatum, ergo immerito dicitur illi­ citum esse baptizare infidelium pueros contra parentum volunta­ tem. Si violatum est, ergo absurdum est assere Ecclesiam posse subtrahere baptizatum ab educatione paterna, quia per actionem in iustam nemo unquam potest iure suo privari. Respondeo : Ius parentum violatum est, sed nego conse­ quentiam. Ad rationem additam, dist. Nemo potest iure suo per actionem iniustam directe privari, tamquam per proprium prin­ cipium amissionis iuris, conc. Indirecte, tamquam per id quod inducit aliam causam, ad quam sequitur ius praevalens quo ius inferioris ordinis eliditur, neg. Et sic est in praesenti, nam ius quod habent parentes infideles educandi puerum non eliditur ra­ tione iniustae atque inordinatae actionis ministri, sed ratione sa­ cramentalis characteris quo puer effectus est catholicus, et pro tanto incepit pertinere ad providentiam et forum Ecclesiae. Urgebis : Gratia non destruit naturam, et ideo ius natu­ rale per baptismum non solvitur. Sed ius naturale attribuit pa­ rentibus potestatem in filios. Ergo nunquam ratione sacramenti potest puer subtrahi a potestate paterna. Respondeo: Conc. mai., et dist. min. Ius naturale attribuit parentibus potestatem in filios, et simul attribuit Ecclesiae po­ testatem in baptizatos, conc. Aliter, neg. — Unde dist. consequent. Ergo ratione sacramenti non potest puer subtrahi a potestate paterna, quasi pater propter sacramentum, proprium ius in filium amisisset, conc. conseq. Non potest subtrahi ex hac causa, quod in collisione iuris paterni cum officio Ecclesiae, praevalet Ec- QUAEST. XLVII1. clesiae ius in ordine ad Christianam pueri · lucationem, conseq. (l). Urgebis iterum : Sequeretur Ecclesiam habere ins trahendi a potestate, paterna omnes filios haereticorum et smaticorum, ut catholicae eorumdem educationi fri ovideatur ; neg, sub­ schi­ quod profecto absonum est. Respondeo concedendo sequelam, si de ipso iure sermo sil. Nunc autem exercitium huius iuris plerumque est omnino im­ possibile: insuper, in iis circumstantiis in quibus maius malum secum traheret, vel maius bonum impediret, praestat illud omit- 1 tere, iuxta generale prudentiae dictamen. Permisit tamen divina Providentia ut ipsis nostris temporibus quaedam exempla da­ rentur, tum in manifestationem sanctitatis et efficaciae sacra­ menti, tum in attestationem iuris atque officii quod habet Ec­ clesia erga baptizatos. Nota. — Cum dicitur non esse licitum baptizare pueros in­ fidelium, invitis parentibus, constat prohibitionem hanc non re­ spicere infantes expositos, quia quoad ipsos, parentes renuntia­ verunt iuri suo. Rursus, semper est exceptio facienda pro mortis articulo, nam sicut in extrema necessitate corporali omnia bona sunt communia, ita in extrema necessitate spirituali, sub cuius­ libet cura et providentia constituitur infans. Quare ordo iuris naturalis non perrumpitur, si absque consensu parentum, et etiam contra expressam voluntatem eorum, baptizetur. Quinimo lex charitatis stricte obligat ad procurandum salutis remedium, si hoc absque iactura maioris boni fieri possit ; de quo vide aucto­ res theologiae moralis. Nota insuper, quod furiosi et amentes, si fuerint perpetuo amentes, eiusdem conditionis sunt ac infantes. Unde nihil ex parte ipsorum requiritur, sive ad validitatem, sive ad fructum (*) «Non è violato il diritto (paterno), ma resta eliso da un mag« giore... Ora quai cosa più commune e più volgare in ogni maniera di «société, che questa collisione di diritti, per la quale uno resta in certa «guisa obliterate e inefficace per la manifesta prevalenza di un altro, «sopratutto allorchè questo è di ordine superiore ?*. Civiltâ 1 c OF. EFFECTIBUS BAPTISMI ’79 baptismati-.. Sed si aliquando habuerunt rationis usum, ad va­ liditatem necesse est ut habuerint aliquando intentionem non retractatam recipiendi baptisma : ad fructum vero iustificationis oportet, ut sint in eis habitualiter dispositiones in caeteris adultis requisitae. Quaest. LXIX. DE EFFECTIBUS BAPTISMI Restat consideratio de effectu sacramenti. Sed de effectu qui est character, non est aliquid addendum his quae fuerunt in praecedentibus anticipata. Non enim dubium iam esse potest quin baptismus, ratione characteris quem imprimit, devinciat hominem uni verae Ecclesiae Christi, id est Catholicae, imo et ipso facto aggreget eum inter membra corporis eius, nisi forte in eo sit aliquid impediens vel abrumpens externum vinculum unitatis : puta notoria professio incredulitatis vel haereseos. aut schismatics separatio, aut excommunicatio. Nec refert a quibus vel inter quos baptizatus sit homo. Nam baptismus unus est. cuius efficacia a qualitate baptizatoris minime pendet: cuius etiam effectus, quicumque illi sint, impediri nunquam possunt per fa­ ctum seu conditionem ministri, sed solum per dispositionem con­ trariam subiecti. Proinde, etsi propter causas supradictas possit homo baptizatus adultus extra Ecclesiae corpus de facto vagari, adhuc tamen exigentia sacramenti quomodolibet et a quocumque suscepti, semper est et manet catholicus (x).(*) (*) « L’ Eglise catholique qui considère la baptême comme la porte « de Γ Eglise, tanna Ecclesiae, voit dans toute personne validement bap« tisée, lors même que le baptême aurait été illegal, un membre de «la véritable Eglise..., jusqu'A ce qu'un acte contradictoire détruise la K vertu du sacrement, et transfère la malheureuse victime sous l'empire «de l’erreur, du schisme et de l’hérésie. Prenez-y garde, ô Docteurs « de la Haute-Eglise, chacun de vous, s’il a été dûment baptisé, a été « pendant un temps, aux yeux de la seule Eglise véritable, universelle îSo QUAEST. LX1X. Quae igitur cum ita sint, de solo effectu gratiae sacramen· talis, quae est res tantum, praesens currit di putatio, et duas complectitur propositiones: unam de effectibus ipsis, aliam de reviviscentia, «et catholique, un membre de cette Eglise. Chacun de vous a fait un ■ acte d’apostasie. Et vos enfants que vous avez baptisés de votre pro· «pre main, afin qu’ils ne fussent pas privés des bienfaits du rite sacré «par la profane négligence de ceux qui l’administrent tous les jours «autour de vous, oui. ces innocentes petites créatures nous appartien· • nent encore, et sont en communion avec la sainte Eglise de Dieu «répandue par toute la terre. Quand viendra le jour où vous, dont la «conscience est tourmentée de trop de doutes pour vous laisser en «sécurité sur votre état présent, vous viendrez verser goutte à goutte «dans ces jeunes âmes le poison d’une hérésie que vous êtes les pre· «miers à déplorer, quand vous leur ferez croire que Jésus-Christ n'a «pas laissé sur la terre une Eglise unique dont tous les membres sont «unis par la même croyance, qu’il n’a pas prescrit de demeurer en «communion avec 1'Eglise de Dieu répandue par toute la terre, que «le titulaire de votre diocèse est le successeur des apôtres, que Marie «ne doit pas être invoquée, que le baptême les a faits anglicans, que «Notre-Seigneur n’est pas réellement et corporellement présent dans « l’Eucharistie, que l’absolution du prêtre n’est pas nécessaire pour le «pardon des péchés; ou bien quand viendra le jour, (rien n’est impos· «sible dans un temps si fécond ’en choses étranges), où vous ensei« gnerez précisément le contraire de ces choses, où vous tromperez vos «enfants en leur disant que votre Eglise, puisqu’il vous plaît de l’ap« peler ainsi, soutient l'opposé de toutes ces doctrines comme le font «les catholiques, et où vous les amènerez par des voies illégitimes à « faire une profession hérétique de la doctrine orthodoxe : quand vien«dracejour, vous vous rendrez coupables d’un véritable parricide, « vous enlèverez par lambeau du corps de vos enfants cette blanche «robe d'innocence que le baptême jette sur le néophyte, vous arra«citerez de leurs mains le flambeau brillant de la foi orthodoxe, vous «flétrirez cette couronne de joyeuse adoption que le baptême avait «placée sur leurs têtes. Que dis-je? Là ne s'arrêtera pas votre œuvre « de malédiction : vous renverserez les merveilles du baptême, vous «mettrez à néant les miracles qu * il a opérés. Vous frapperez d'aveugle· «ment des yeux qui jadis étaient ouverts à la lumière, vous refermerez • des oreilles qui avaient été rendues capables d’entendre, vous lierez à nouveau une langue qui avait été déliée, vous laisserez la paralysie « dévorer encore une fois des membres qui avaient été guéris. Oh ’. DE EFFECTIBUS BAPTISMI ail THESIS XXIX. (Art. 8). Res huius sacramenti est plena renovatio qua liberatur homo ab omni reatu veteris vitae, et regeneratur in novam spiritualem vitam quae est per fidem lesu Christi. Per liberationem ab omni reatu veteris vitae, intellige li­ berationem a reatu culpae et poenae: poenae, inquam, vitae fu­ turae, non tantum aeternae, sed et temporalis quae alias in pur­ gatorio post condonatam culpam regulariter luenda manet. Per regenerationem vero in novam spiritualem vitam intellige ade­ ptionem habitualis gratiae, virtutum infusarum tam theologalium quam moralium, et omnium donorum Spiritus Sancti (’>, simul cum speciali auxilio contra obtenebrationem illam intellectus, tarditatemque cordis, quae lumini fidei directe adversatur. Cum «pensez y bien, avant qu’il soit trop tard, vous dont l’esprit est agité « par la tempête du doute, qui incertains et Bottants dans votre foi. vous «flattez peut-être de l’espoir qu’un jour le règne de l’unité reviendra « parmi vous, et que vous serez doucement emportés par le courant « jusque dans le port du catholicisme où vous trouverez le calme.... «vous surtout qui tout en croyant qu’il est de votre devoir de rester « où Dieu vous a placés, avouez tout haut que vous seriez au comble «du bonheur si la Providence vous eût fait naître dans (’Eglise catho« lique, épargnez à ceux que veux aimez, les peines, les angoisses, les « tortures qui vous déchirent vous-mêmes. Renoncez à cette funeste « illusion, que vous pourrez donner à vos enfants une éducation catho« lique dans une église anglicane... Leur seule chance de salut est de « les laisser poursuivre leur carrière dans I' Eglise de leur baptême, «cette Eglise une, sainte, catholique et apostolique». (Card Wiseman. Melanges religieux et littéraires, Les Miracles du N. T. — Traduction de Bernhardt). (*) Non itaque existimandum est, dona Spiritus Sancti esse pro­ prium et specialem effectum sacramenti Contirmationis. Dona enim sunt pars cuiuslibet iustificationis, et omni iusto adsunt simul cum infusis virtutibus. îSî QUAEST LXIX enim fidei lumen sit principium et radix totiu «vae vitae quam in nobis baptismus efficit, ideo sacramentum 1 , sacramentum fidei specialiter dicitur et est. Nunc autem in re adeo nota satis erit in n afferre aucto­ ritatem ex Evangelio, Ioan. III-5 ; quo cert·· in loco baptismi effectus asseritur esse spiritualis renascentia sive nativitas. At­ qui renascentia spiritualis importat depositionem totius veteris hominis, id est, eorum omnium quae damnationis erant: im­ portat praeterea consecutionem novae naturae de qua 2 Petr. 1-4 : Ut per haec efficiamini divinae consortes naturae. Et ideo S. Thomas, 4 c. Gent., c. 59: «Quia generatio unius est alte« rius corruptio, et quod generatur priorem formam amittit, et « proprietates ipsam consequentes, necesse est quod per bapti«smum qui est spiritualis generatio, non solum peccata tollan· < tur quae sunt spirituali vitae contraria, sed etiam omnes pec« catorum reatus. Item, cum per generationem res formam ac« quirat, simul acquirit et operationem consequentem formam, « (intellige nunc principia immediate operativa quae sunt infusi « habitus virtutum et donorum)... Et ideo, cum baptismus sit « spiritualis generatio, statim baptizati idonei sunt ad spiritua« les actiones... et statim eis debetur locus congruus spirituali «vitae qui est beatitudo aeterna, et propter hoc baptizati, si « decedant, statim in beatitudine recipiuntur; unde dicitur quod « baptismus aperit ianuam caeli». Testimonia autem Traditio­ nis notiora sunt quam ut debeant hic recenseri. Solummodo superest notandum quod etsi baptismus vim habeat auferendi concupiscentiam et omnes poenalitates prae­ sentis vitae, non tamen illa statim aufert, nisi tantum in ra­ dice, pro quanto scilicet sacramentalis gratia semen est bea­ tae illius immortalitatis in qua non esurient neque sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus. Ratio­ nabiliter autem sic provisum est, « primo quidem, quia per bapti­ smum homo incorporatur Christo, et efficitur membrum eius. « Et ideo conveniens est ut id agatur in membro incorporato, « quod est actum in capite. Christus autem a principio suae « conceptionis fuit plenus gratia et veritate, habuit tamen cor- DE EFFECTIBUS BAPTISMI « pus passibile, quod post passionem et mortem est ad vitam « glori ■ . un resuscitatum. Unde et Christianus in baptismo gra« tiam · onsequitur quantum ad animam, habet tamen corpus « passibile in quo pro Christo possit pati, sed tandem resuscita« bitur ad impassibilem vitam... Secundo hoc est convenient « propter spirituale exercitium, ut videlicet contra concupiscen« tiam et alias passibilitates pugnans homo victoriae coronam «acciperet. In cuius figuram dicitur ludie. III-i: Hae sunt gen « tes ( Chanaan) quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis /s« raelem, et postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et « habere consuetudinem praeliandi... Tertio hoc fuit conveniens « ne homines ad baptismum accederent propter impassibilitatem « praesentis vitae, et non propter gloriam aeternae : unde et «Apostolus dicit, i Cor. XV-tç : Si in hac vita tantum spe•i. rantes sumus in Christo, miserabiliores sumus omnibus horni « nibus > ζ1). Obiter etiam observandum est, quod in art. 6 meminit S. Thomas opinionis quorumdam antiquorum, qui dixerunt gra­ tiam et virtutes non dari statim pueris in baptismo; cuius er­ roris causa fuit, quia nescierunt distinguere inter habitum et actum. Sed haec opinio quam commemorat etiam Innocentius III, cap. Maiores de bapt., primum quidem per doctrinam Concilii Viennensis quodam veluti vulnere confossa, postmodum vero per decreta Tridentini, praesertim Sess. VII, can. 13, (ubi definitur parvulos, suscepto baptismo, inter fideles computandos esse, tametsi actum credendi non habeant), penitus fuit exclusa. — Caetera cum sint per se obvia, praetermitto, ut statim dicam de iis quae pertinent ad reviviscentiam sacramenti.(*) (*) S. Thom., hic, art. 3. — Nota igitur quod poenalitates huius vitae non habent tantum rationem poenae, sed etiam medicinae et na­ turalis defectus. Unde ex hoc quod baptismus aufert omnem poenae reatum, non oportet ut statim auferat poenalitates praesentes quae ma­ nent ad coronam. De poena autem purgatorii alia est ratio, ut constat. QUAEST. LXIX. THESIS XXX. (Art. io). Baptismus ficte susceptus, fictione recedente, suum ultimum effectum consequitur. Fictio autem si fuerit for­ malis, non removetur nisi per sacramentum Poenitentiae in re vel in voto; quo in casu, ad baptismi gratiam obti­ nendam duo concurrunt sacramenta, sed Baptismus sicut causa per se agens, Poenitentia vero sicut causa per ac­ cidens, id est, removens prohibens. Fictio, ut alias praemissum est, potest esse vel formalis, vel mere materialis. Est mere materialis, si consistat in involuntaria seu inculpabili omissione dispositionis necessariae, puta quia adultus bona fide accedit ad sacramentum, non habens de pec­ catis suis attritionem vere sufficientem, sed existimatam tantum. Est formalis, si sit graviter culpabilis, puta quia homo sciens et prudens suscipit baptisma sine fide vel dolore de peccatis, sine voluntate restituendi ablatum, sine firmo proposito vivendi caste, etc. De ipsa autem formali fictione ulterius considerandum est quod computari debet inter peccata post baptismum commissa, quae clavibus Ecclesiae in sacramento Poenitentiae sunt subiicienda. Etenim peccatum fictionis hic accipitur praecise in quan­ tum impedit fructum sacramenti ; porro non impedit fructum sacramenti, nisi prout perseverans ipso instanti quo deberet ha­ beri ultimus gratiae effectus. Cum autem ultimus sacramenti effectus sit natura posterior, tum sacramento, tum charactere quo quis christianus efficitur, sequitur quod fictio in quantum sacramentalem gratiam impediens, sit et ipsa baptismo poste­ rior, etsi non posterioritate temporis, at certe posterioritate na­ turae. Non ergo dicitur subiiciendum esse clavibus Ecclesiae peccatum fictionis, prout baptismum antecessit ; hoc enim modo per baptismum ipsum, remoto obice, auferetur. Sed nec ante DE EFFECTIBUS BAPTISMI aSj instans baptismi fuit fictio consummata, quia usque ad dictum instan- potuit homo mutare voluntatem suam, et se ad gratiam disponere. Quare fictio seu obex gratiam sacramentalem impedien-. praecise in quantum huiusmodi, ordine dependentiae, sa· cramenti collationem consequitur. Caeterum assertio integra est theologice certissima, nemine catholicorum dissentiente. Reviviscentiam baptismi doctrina Patrum aperte agno­ scit. Hinc enim Augustinus refutat Donatistas obiicientes catho­ licis quod foris baptizatos non rebaptizarent, cum tamen extra veram Ecclesiam, per se loquendo, remissio peccatorum haberi non possit. Hinc solvit difficiles illas rationes quibus innixus Cyprianus rebaptizandi morem ab Agrippino introductum censuerat retinendum. Hinc demum conciliat praxim universalis Ec­ clesiae cum fide qua creditur, sacramenta ab haereticis sacrilege accepta ad salutem non prodesse. Ratio autem intrinseca sumenda est ex praemissis, ubi de sacramentis in communi. Est enim character sacramentalis, di­ spositio ad gratiam sacramentalem : non quidem dispositio phy­ sice habilitans subtectum ad eius susceptionem, sed qua quis in eo ordine ponitur in quo sine gratia habituali munere suo rite fungi non potest, quaeque pro tanto, est determinatio gratiam exi­ gens quantum in se est, seu nisi obex obstiterit. «Ideo, cum fictio « non auferat characterem, recedente fictione quae effectum cha« racteris impediebat, character qui est praesens in anima, in« cipit habere effectum suum, et ita baptismus, recedente fictione. « effectum suum consequitur» (*). Quoad modum autem quo fictio removetur, triplex con­ (*) S. Thom., in IV, D. 4, q. 3, a. 2, q. 3, sol. 3. Idem habet iisdem fere terminis in Summa, Q. 69, a. 10, tam hic quam illic, processu consenta­ neo principiis de causalitate dispositiva. Quod ne cogatur fateri Caietanus. scribit in commentario Summae: « Non oportet laborare ad salvandum « hunc processum ut proprium, seu ex propriis, sed inteliigendus est ut « accommodatio quaedam similitudinaria ad manuducendum intellectum « novitiorum, ut percipiant quomodo baptismus, recedente fictione, in«cipit valere ad salutem». Sic ille, sed quo nixus argumento? Nullo. ?86 QUAEST. LXIX. siderari debet hypothesis. Vel enim fictio < stit mere mate­ rialis, et insuper, a tempore accepti baptismatis nullum admis­ sum est mortale peccatum. Vel iterum fictio init materialis, sed post baptismum homo incidit in mortale. Vel denique fictio fuit formalis, id est graviter culpabilis. In primo casu fictio removetur per solam positionem con­ ditionum, quarum defectu effectus baptismi fuit impeditus, nec aliud quidquam ad justificationem requiritur. Ratio est quia obex consistebat in mera et simplici dispositionum absentia. In secundo casu fictio per se eodem modo removetur. Sed quia nullum mortale remitti potest quin remittantur omnia simul, et a tempore accepti baptismatis novum intercessit peccatum ad cuius remissionem baptismus efficaciam habere non potest, per accidens est quod concomitanter requiritur sacramentum Poeni­ tentiae in re vel in voto. Quo quidem rite suscepto, utrumque sacramentum simul suum obtinebit fructum, propriam que sacramentalem gratiam, non secus ac si distinctis temporum inter­ vallis habuissent efficaciam. Remissio itaque totius reatus poenae, quae est gratiae baptismali annexa, non dabitur nisi quoad illa peccata quae non fuerunt baptismo posteriora, quandoquidem baptisma ad remissionem peccatorum consequentium nullo modo operatur, ut constat. In tertio demum casu fictio omnino non recedit nisi per Poenitentiae sacramentum, iterum vel in re vel in voto. Et ratio est quia dicta fictio fuit mortale peccatum sive sacrilegium et quidem, ut supra praemissum est, peccatis post baptismum com­ missis annumerandum. Ergo, sicut alia eiusmodi, nonnisi per Ecclesiae claves potest auferri. Tunc autem Poenitentiae sacra­ mentum operatur ad suum proprium effectum sicut causa per se, ad effectum vero baptismatis sicut removens prohibens. « Et sic, ad < baptismi effectum consequendum concurrit Baptismus et Poeni« tentia: sed Baptismus sicut causa per se agens, Poenitentia sicut « causa per accidens, id est removens prohibens » ('). V) S. Thom., hic, art. io, ad 2um. — Et nota hic novam confir­ mationem pro modo causalitatis in sacramentis. Quia si baptismus aeque Quaest. LXX-LXXI. DE PRAEPARATORIIS AD BAPTISMUM. Deinde, inquit S. Thomas, considerandum est de praepara­ toriis ad baptismum: et primo, de praeparatorio quod praecessit baptismum, id est de circumcisione; secundo, de praeparatoriis quae concurrunt simul cum baptismo, scilicet de catechismo et exorcismo. De circumcisione autem satis superque constat ipsam fuisse in Veteri Testamento sacramentum correspondens nostro ba- _ * primo et immediate causât gratiam et characterem, sicut volunt adver­ sarii, impossibile erit invenire in sacrilegio quo quis fictus baptismum accepit, rationem peccati post baptismum commissi. Unde Caietanus in praesenti candide fatetur, peccatum fictionis esse simul exsistens cum baptismo. Quo posito, statim fit quaestio de sacramento per quod po­ terit remitti, et non invenitur. Excluditur enim sacramentum poeniten­ tiae, cuius materia sunt sola peccata baptismo posteriora. Excluditur adhuc evidentius ipse baptismus reviviscens, quia impedimentum ad con­ secutionem gratiae baptismatis supponitur esse ipsum sacrilegium, seu fic­ tionis peccatum de quo nunc sermo; est autem evidenter impossibile ut quod impedit effectum causae, tollatur per eam ipsam causam quam prohibet ab effectu. Neque hoc latuit Caietanum, et ideo, ad auctori­ tatem S. Thomae dicentis in resp. ad 2““ , quod baptismus reviviscens aufert omnem culpam et reatum omnium peccatorum praecedentium ba­ ptismum, et etiam simul exsistentium cum baptismo, respondet : « Exci­ pitur sola fictio, quoniam ipsa est quae contrariatur sacramento ». Sed contra est primo, quod recurrere ad exceptiones pro singulis casibus qui cum theoria non concordant, nihil aliud est quam arbitrariam con­ fingere doctrinam. Contra est secundo, quod ratio allata optime quidem ostendit impossibile esse ut per baptismum reviviscentem peccatum fictionis praecedentis auferatur, sed non ostendit quomodo possit esse materia pertinens ad tribunal poenitentiae. Vera igitur conclusio esset, nullum esse sacramentum per quod hoc peccatum possit remitti. Id quidem stando principiis eorum qui nihil mediare volunt inter sacra­ mentum exterius et gratiam. At supposita causalitate dispositiva omnia satis clarescunt, et ab initio ad finem connaturaliter explicantur jSS quaest. lxx-lxxi. ptismo. ipsumque praefigurans. «Baptismus di< ilur sacramentum «fidei, in quantum scilicet in baptismo Iit laedam fidei pro· « fessio, et per baptismum aggregatur homo < - mgregationi fide­ lium. Eadem autem est fides nostra et antiquorum patrum, I «secundum illud Apostoli, 2 Cor. IV-13: Habentes eumdem spi«.ritum fidei credimus. Circumcisio autem erat quaedam pro· « testatio fidei ; unde dicitur Rom. IV-i 1, quod Abraham ac· « cepit circumcisionem, tamquam signaculum fidei f1); unde et «per circumcisionem antiqui aggregabantur collegio fidelium. « Unde manifestum est quod circumcisio fuit praeparatoria ad « baptismum, et praefigurativa ipsius, secundum quod antiquis « patribus omnia in figuram futuri contingebant, sicut et fides «eorum erat de futuro » (2). Caeterum, suis locis iam dictum est quomodo circumcisio significaverit omnes sanctificationis no­ strae causas ; qualiter etiam solam legalem sive^figuralem san­ ctitatem ex sese operaretur, tametsi in eius celebratione interior iustificationis gratia ex meritis Christi in carne venturi ad ho­ mines derivaret (8), et nihil nunc addendum occurrit. Sed alia praeparatoria sunt, ipsis baptizandis adhibenda, quorum primum et maxime necessarium respectu adultorum, est catechismus. In baptismo enim suscipit unusquisque Chri­ stianam fidem, et ideo requiritur ut in fide instruatur, doceaturque quae sint elementa exordii sermonum Dei, ut dicitur Heb. V-12. «Sicut in aliis scientiis et doctrinis quaedam sunt «communia, quibus ignoratis, necesse est artem ignorari, quae« dam autem propria quae sine ignorantia illius doctrinae igno· « rari possunt; ita etiam in doctrina fidei, quaedam dicuntur « quae sunt fidei communia rudimenta, ad quae credenda ex· « plicite omnes tenentur, sicut est fides Trinitatis et incarna«tionis et passionis et divini iudicii et providentiae Dei de « factis hominum, et talis instructio catechismus dicitur. De aliis Fidei, inquam, de Christo nascituro ex semine Abrahae, cui dictum est Gen. XXIl-18 ; /n semine tuo benedicentur omnes gentes terrae. (·) S. Thom. hic, q. 70, a. 1. (·) Vide supra, thes. 9. DE PRAEPARATORIIS AD BAPTtSMUM ϊ*) « < runt annuntiare evangelium, ludaeis deicidis suum exprobrare scelus, et testimonium reddere resurrectionis lesu Christi ihunini nostri. Quaestio igitur est, utrum detur speciale sacramentum. a baptismo distinctum, in orctine ad collationem gratiae quam apopostoli extraordinario modo et sine sacramento acceperunt ; gratiae inquam, quae in tantum dicatur plenitudo Spiritus Sancti, in quantum perficit effectum baptismatis, faciendo christianum adul­ tum, id est militiae idoneum contra sanctissimae fidei inimicos. Quaestio est, an sacramentum exsistat in quo « datur baptizato < Spiritus Sanctus ad robur, sicut apostolis datus est in die « Pentecostes... et sicut dabatur baptizatis per impositionem ma· • nuum apostolorum, Act. VIII» (’). Verum observandum hic est quod etsi Spiritus Sanctus initio datus sit cum gratiis quae dicuntur gratis datae, non tamen ratione illarum, si praecisive a gratia gratum faciente sumantur, dici potuit ipse Spiritus San­ ctus vel dari vel recipi ; nam charismata ista possunt esse tam in peccatoribus quam in iustis, et non faciunt animam templum Spiritus Sancti. Quare, necessaria quidem in primitiva fidei plan tatione fuerunt, sed accidentaliter se habebant ad invisibilem missionem promissam a Christo, Ioan. XV-XVI, ac per conse­ quens, cum de sacramento Confirmationis agitur, necesse est ab eis penitus praescindere (2). His praemissis, sit argumentum: Universis fidelibus suis promisit Christus specialem Spiritus Sancti gratiam, ad fidem absque verecundia et respectu mundano confitendam atque de­ fendendam ; insuper instituit ut dicta gratia iure ordinario, per(*) (*) S. Thom, hic, ari. 7, in corp. (’) Cf. August., I. 3 de bapt., c. 16 (P. L. 43, 148); item S. Thom. t, q.43, a.7,ad 6u0‘ . — Pulchram comparationem adhibet Card. Wiseman in opere iam saepius citato. Simile est, ait, cum circa lampadem apponitur stuppa ad accendendum. Primo ingens splendor exoritur, qui mox cessat, et deinde remanet solum lumen constans et regulare quod durat per to­ tam noctem. Et sic etiam in hoc sacramento, gratiae gratis datae fue­ runt veluti splendor accensae stuppae ad modicum durans. Nunc solum remanet regulare lumen gratiae gratum facientis, ad spirituale robur. DF. CONFIRMATIONE a»3 sensibil· n ritum a baptismo distinctum conferretur. Ergo exsi­ stit in 1 lesi.t speciale Confirmationis sacramentum. Consequen­ tia constat ex principiis quae tradita sunt supra cie sacramentis in communi; certo enim certius, ubicumque ritus exterior inve­ nitur, a I )omino in Ecclesia institutus ad significandam et con­ ferendam specialem gratiam, ibi est Novae Legis sacramentum. Unde solum remanet demonstrandum antecedens quoad utram­ que partem. Et primo quidem, cum ad omnes christianos pertineat con­ fiteri coram mundo Christi nomen et fidem, iuxta illud Mare. VIII-38 : Qui me confusus fuerit et verba mea in generatione ista adultera el peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis, minime dubi­ tandum est quin Dominus non solis apostolis reservaverit Spi­ ritus Sancti donum in ordine ad intrepidam christianae fidei testificationem, sed promittendo discipulis, sicut alias frequenter, universae Ecclesiae promisisse dicendus est. Praeterea, quod ad huius gratiae collationem instituerit ritum quemdam exteriorem a baptismo distinctum, et perenniter in Ecclesia celebrandum, omnino patet ex Act. VIII, 14-18, et XIX, 2-6, ubi leguntur apostoli per impositionem manuum contulisse noviter baptizatis Spiritum quem ipsi prius in coenaculo acceperant. Sed omnino dignum est ut duo illa loca diligentius considerentur atque ex­ pendantur. «Cum audissent apostoli... quod recepisset Samaria verbum « Dei, miserunt ad eos Petrum et loannem. Qui cum venissent, «oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum: nondum « enim in quemdam illorum venerat, sed baptizati tantum erant « in nomine Domini lesu. Tunc imponebant manus super illos. « et accipiebant Spiritum Sanctum. Cum vidisset autem Simon « quia per impositionem manuum apostolorum daretur Spiritus «Sanctus, obtulit eis pecuniam, etc.». Sane vero, satis superque apparet sacram hanc caeremoniam, non ad extraordinariam et transitoriam quamdam dispensationem esse referendam, sed ad legem stabilem et perpetuo in Ecclesia observandam, eamdenique a Christo institutore, ut ipsa rei natura suadet, deri- 294 QU AB ST. LXXII, vatam. Accepto enim nuntio conversionis Saman,- , tino apostoli statim proficiscuntur ut neophytis in impositione manuum ple­ nitudinem Spiritus Sancti darent, non secus ac si nunc episco­ pus audiens quosdam in aliqua regione novi te i conversos et haptizatos. proficisceretur ad conferendum eis id quod de lege ordinaria a solis summis sacerdotibus ministrari potest. Nec omisit Scriptura rationem reddere dicens : « Baptizati tantum «erant, inquit, in nomine Domini lesu», id est, accepto licet baptismate, adhuc eis deerat aliquid de genere sacramenti, quo­ minus pleni et perfecti christiani invenirentur. Et similiter Paulus, Act. XIX, inveniens quosdam discipulos quos rite haptizatos existimat, statim an per impositionem manuum acceperint Spiritum Sanctum inquirit, eo modo quo inquiri solet a christiano quocumque, utrum omnia quae de lege communi fidelibus tradi debent receperit. Et ipsa interrogatio clare osten­ dit quale fuerit intentum Apostoli : conferendi scilicet praedictis discipulis id quod a solis praepositis Ecclesiae dari poterat, si forte is a quo haptizatos eos credebat, utpote episcopali charactere carens, dare non potuisset. Audiens autem ipsos nequidem fuisse haptizatos nisi solo baptismate loannis, post brevem catechesi m praemitti baptismum christianum jubet, sibi reservans impositio­ nem manus ad hoc ut Spiritum Sanctum acciperent: «His au «ditis, inquit Scriptura, baptizati sunt in nomine Domini lesu, « et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus « super eos, etc. ». Omnia igitur adjuncta demonstrant ‘ipsum Confirmationis sacramentum, prout usque nunc in Ecclesia ca­ tholica ministrari consuevit. Argumento quoque traditionis, veritas luculenter osten­ ditur. Ascendendo enim ordine retrogrado ab aevo in aevum usque ad apostolos, imprimis constat de fide universalis Eccle­ siae in quatuor saeculis quae tempora Protestandum praecesse­ runt. Nam unctionem chrismatis in fronte per impositionem manus episcopi esse verum sacramentum, « quo datur Spiritus « Sanctus ad robur, sicut datus est apostolis in die Pentecostes, « ut videlicet Christianus audacter Christi confiteatur nomen », DE CONFIRMATIONE »05 turn <1·■■ -i· * ta Conciliorum, puta Florentini pro Armenia, tum con· sensus ^holarum a saeculo XII expresse attestantur. In). Sed nota quod commissio Summi Pontificis est necessaria ad ipsam validitatem, et ideo concludes quod character presbyteralis est de iure divino potestas ad con­ firmandum, non absolute, sed sub conditione commissionis ac­ ceptae ab eo qui in Ecclesia praeest. Et hoc est quod praesupponitur a S. Thoma in responsione ad i',m , ubi non dicit quod Papa potest committere quibuslibet inferioribus omnia quae sunt superiorum ordinum, sed quaedam quibusdam, quatenus quoad quaedam habetur in quibusdam divinitus tradita potestas, quae ut sit ad actum expedita, exigit ut conditionem sine qua non, Summi Praesulis dispensationem. Cf. rescripta Gregorii Magni, Nicolai IV, loannis XXII, Urbani V, et aliorum quos citat Benedictus XIV.de Synod., 1. 7, c. 7, n. 5-6. DE AUGUSTISSIMO ET SANCTISSIMO EUCHARISTIAE SACRAMENTO DE EUCHARISTIA Quaest. LXXIIILXXXIII. « Venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin, « quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, < postquam egressi sunt de terra Aegypti. Et murmuravit omnis « congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitu« dine... Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens: Audivi « murmurationes filiorum Israel, loquere ad eos: Mane saturabi« mini panibus, scietisque quod ego sum Dominus Deus vester, « Factum est ergo..., mane ros iacuit per circuitum castrorum. « Cumque operuisset superficiem terrae, apparuit in solitudine « minutum et quasi pilo tusum in similitudinem pruinae super « terram. Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem : « Manhu? quod significat: quid est hoc? Ignorabant enim quid « esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis quem Dominus dedit « vobis ad vescendum... Et collegerunt, alius plus, alius minus. « Et mensi sunt ad mensuram gomor, nec qui plus collegerat « habuit amplius, nec qui minus paraverat reperit minus, sed « singuli iuxta id quod edere poterant, congregaverunt... Collige· « bant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescen« dum, cumque incaluisset sol, liquefiebat... Dixitque Moyses : « Sex diebus colligite, in die autem septimo sabbatum est Do« mini, idcirco non invenietur... Filii autem Israel comederunt man < quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem ; hoc «cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan » (’ ». (·) Exod. XVI. PROOEMII'Μ Et nos quoque, post transitum mystici M i is Rubri quod est baptisma, in deserto huius mundi tanquam in loco horroris et vastae solitudinis peregrinamur; peregrinantes autem labora­ mus, et lassi in via pene deficimus. « Nondum ventum est ad « terram promissionis nostram. Hoc audiant omnes fideles, sciant «ubi sint, in eremo sunt, patriae suspirant. Unde apostolus ad« huc in via huius eremi constitutus: Quae retro, inquit, oblitus, « in ea quae ante sunt extensus, secundum intentionem sequor ad « palmam supernae vocationis Dei, tanquam diceret, ad patriam «supernae promissionis Dei. Et ibi iam, fratres, in eremo quid« quid passus est ille populus (Hebraeorum), et quidquid eis Deus «largitus est, quaecumque illa flagella fuerunt, quaecumque dona, «significationes sunt rerum quas in hac solitudine huius vitae, «ambulantes in Christo, quaerentes patriam, et accipimus ad con« solationem, et patimur ad probationem » ('). Quapropter nec derst panis ille de caelo praestitus, omne delectamentum in se habens, et omnis saporis suavitatem (2). Dabatur enim manna ambulantibus versus terram promissam. Datur Eucharistia con­ tendentibus versus patriam caelestem. Cum primum man appa­ ruit, Israelitae mirantes dicebant : Manhu, quid est hoc ? et inde sumebant nomen eius, admiratione plenum. Simili modo ad primam annuntiationem Eucharistiae, in stupore conficiuntur homines dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ? Manna in deserto apparebat ut minutum quid, et quasi pilo tusum. Sacramentum quoque nostrum spe­ ciem prae se fert cibi levissimi. Qui tunc plus colligebat non habebat amplius, et qui minus parabat non reperiebat minus, sed singuli iuxta id quod edere poterant accipiebant. Et nunc etiam, non secundum specierum quantitatem fructus mensuratur, sed secundum solam quantitatem dispositionis et devotionis. Adhuc, summo mane opus erat colligere manna, quia cum in­ caluerat sol, liquefiebat, ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te C) August., Enarrat, in Psalm. 72, n. 5 (P. L. 36 oI7) (·) Sap. XVI, 20. DE ECCHARlsriA adorar< i1). Similiter cum summa diligentia, ante omnem cibum omnemque sollicitudinem rerum humanarum quaerenda est Eu­ charistia. quia quodammodo liquefit iis qui pigri et négligentes accedunt. Rursus, man non descendebat nisi per sex hebdo­ madae dies, die vero sabbati victum habebant Israelitae de col­ lection·· diei praecedentis. Et pari ratione Eucharistia non con­ ceditur nisi in hac vita ; cessabit autem usus eius in sabbato aeterno, et unusquisque in patria Christo glorioso consociabitur iuxta mensuram et modum quo ei fuerit incorporatus in via. Sicut igitur man fuit viaticum ambulantium in terram promis­ sionis, ita Eucharistia est viaticum peregrinantium in terram illam quae vera est terra viventium, indeficientis atque aeternae beatitudinis. Specialiter autem considerare oportet quomodo man non ca.lebat sicut coturnices de quibus Num. XI-jî, in medio ra­ strorum Israel, ut esset veluti ad manum populi, sed procul in solitudine ; quae circumstantia a propositi nobis mysterii simi­ litudine minime dissidet, imo ad figuram facit quam maxime. Hinc enim significatum est. Eucharistiam esse longe ab ordine rerum quae sunt nobis familiares, quasque sensu imaginamur et ratione metimur, nec posse ullatenus attingi nisi quis exeat extra castra transcendendo naturalis cognitionis fines, cum plu­ rima contineat quae primis nostris notionibus omnino apparenter contradicunt. Ideo etiam, in hoc potissimum catholici theologi intentio ferri debet, ut rectum revelationis tanti mysterii intel­ lectum assecutus, habeat unde possit dissolvere falsi nominis scientiae oppositiones. Et re quidem vera, quod fidei nostrae veritates demonstrare non valeamus, non est ex repugnantia obiecti, sed ex eius excellentia. Si autem propter obiecti ex­ cellentiam rationes deficiunt comprobantes, multo magis desunt improbantes, et omnis species contradictionis inde praesertim oritur, quod vel fidei dogmata ad mentem Ecclesiae intellecta et proposita non sint, vel opinionum commenta pro rationis ef­ fatis habeantur. Quidquid ergo contra fidem potest per hominem (») Sap. XVI, 28. 316 PROOBMIOM ratione proponi, potest ab homine ratione dissolvi, saltem quan­ tum satis est ut appareat, rationes adversarii nec demonstrativas esse, nec cogentes Q). Hanc igitur firmam tenentes fiduciam, tra­ ctatum praesentem aggrediemur. Verumtamen, etsi concordia rationis et fidei praecipuum sit propositae disputationis obiectum, non ideo unicum et singulare. Unde sequendo viam S. Thomae, oportebit considerare quidquid quolibet modo ad tanti sacramenti constitutionem, confectionem, usum, et effectus spectat. Et primo quidem dicendum erit de ipso sacramento in generali, (Q. 73). Secundo de materia, et iis quae circa materiam in consecratione fiunt, (Quaest. 74-77). Tertio de forma, (Quaest. 78). Quarto de effectibus, (Quaest. 79). Quinto de usu, (Quaest. 80-81). Sexto de iis quae ad sacrificii rationem in hoc mysterio pertinent, (Quaest. 82-83). (·) Ita fere Aegidius' Romanus, in prooemio tractatus de corpore Christi. DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE IN GENERALI Quaest. LXXIII. Ad generalem considerationem pertinent primo exsistentia, sacramenti, secundo unitas, tertio necessitas, quarto nomina, fi­ gurae, et circumstantiae institutionis. THESIS XXXV. (Art. i). Eucharistia est unum e septem Novae Legis sacra­ mentis ; in quo tamen illud proprium et omnino singulare reperire est, quod in ipsa consecratione materiae perfici­ tur, non vero in applicatione materiae ad hominem sanc­ tificandum ; adeoque antecedenter ad usum constituitur in esse sacramenti. Eucharistiam esse unum e novae legis sacramentis, nullus hucusque haereticus negare praesumpsit (*). Et re quidem vera, (’) Protestantes generati ni duo sacramenta admittebant, baptismum et eucharistiam. De modernisas autem non est cur nunc ratio habeatur, propter ea quae de eis superius dicta sunt, ubi de baptismo (Q. 66 in gtooemi»). Obiter tamen animadvertere iuvabit, quibus rationum momentis se muniant, dum asserunt primo, coenam non luisse a Christo celebra­ tam, ut quae deberet post suum discessum perenniter iterari: tum se- QUAEST. LXXIH. ut infinita pene sacrorum Scriptorum testimonia omittam qui hoc mysterium inter vera sacramenta annumerandum esse per­ petuo censuerunt, ex ipsa ratione et natura sacramenti facile colligitur. Est enim Eucharistia, signum externum et sensibus subiectum. Habet deinde significationem spiritualis refectionis, dum accedente verbo ad elementum, species panis et vini iam non amplius profanam et communem substantiam, sed corpus e: sanguinem Christi Salvatoris continere intelliguntur. Habet praeterea idem mysterium effectum gratiae quando communi­ canti applicatur, ut potest aperte colligi ex Ioan. VI, 48-59. Denique de Christi institutione neque Evangelistae neque Apo­ stolus dubitandi locum relinquunt. Quae omnia cum in unum conveniant ad sacramenti veritatem confirmandam, nullis aliis argumentis opus esse perspicitur. — Ita fere catechismus Cone. Trid., de Euch., n. 7. Et nota iam ex nunc, quomodo non ad idem ordinatur Eu­ charistia ad quod Confirmatio, tametsi utrumque sacramentum eundo, nihil eam habuisse quod speciem ritus religiosi prae se ferrei : ut ex utroque capite ab Eucharistia auferant rationem sacramenti a reali et historico Christo instituti. Primum persuadere volunt, quia perennitas institutionis haberetur ex his verbis: Hoc facite in meam commemorationem, quae desunt tum apud Matthaeum, tum apud Marcum. Quod si dicas inveniri ea apud Lucam, tt etiam apud Paulum τ Cor. XI, respondent Lucam accepisse a Paulo, Paulum autem secundum suas proprias ac personales ideas de redemptione crucis interpretatum esse convivium pridie diei passionis celebratum. Alterum similiter demonstrant, quia si quid in narratione coenae ingereret ideam ritus religiosi, esset appositum quod rursus apud Paulum et Lucam tantum invenitur : « Hoc est corpus meum quod pro vobis datur·. Et si tu respondeas, rationem sacrificii multo adhuc expressius declarari apud Matthaeum et Marcum in forma secundae consecrationis (hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro mullis effunditur in re­ missionem peccatorum} putasne eos a serenitate sui iudicii quomodo­ cumque moveri ? Absit. Simpliciter enim reponunt, interpolationem esse sub influxu theoriae Paulinae in primo et secundo evangelio posterius introductam ! DE EUCHARISTIA IN GENERALI suo m l-) perficiat effectum Baptismi. Perfectio enim rei in eo consistit, quod res ad sui ultimum perducatur. Sed dupliciter accipitur ultimum rei, scilicet ultimum rei in seipsa, et ultimum rei extra seipsam, quod est principium a quo habet esse; nam per coniun· tionem ad huiusmodi principium res complentur et fir­ mantur. sicut propter distantiam ab ipso deficiunt. Confirmatio itaque perficit quantum ad primum, sed Eucharistia quantum ad secundum. Quippe, «fons christianae vitae est Christus, et ideo « hoc modo Eucharistia perficit, Christo coniungens; et ideo hoc « sacramentum est perfectio omnium perfectionum ut Dionysius « dicit ; unde et omnes qui sacramenta alia accipiunt, hoc sa« cramento in fine confirmantur, ut ipse dicit » f1). S 2. Cum igitur in agnoscendo Eucharistiae sacramento conve­ niant illi omnes qui Scripturas recipiunt, una tantum nunc oc­ currit cum haereticis controversia : an scilicet perficiatur sacra­ mentum solummodo in applicatione ad hominem communicantem, an vero in ipsa consecratione materiae per verba Salvatoris. Quod quidem ab illa alia quaestione pendet, fiatne corpus Christi sacramentaliter praesens statim ad verborum prolationem, an tantum in transeunte actu communicandi. Protestantes enim, etsi inter se mire dissentiant circa rationem et modum sacramentalis prae­ sentiae, ut postea dicetur, magno tamen consensu docent corpus Christi non adesse nisi in actu sumendi, adeoque nihil differre Eucharistiam ab aliis sacramentis quae in solo usu materiae con­ ficiuntur. Nec a longe quaerenda est huius unanimitatis ratio; suas radices habet in communi odio erga Ecclesiam ; hac enim positione quam Bucerus primum excogitavit ut Zwinglium cum Luthero conciliaret, viderunt radicitus destrui adorationem, cul­ tum, asservationem Eucharistiae, et alia quae apud catholicos fieri consueverunt (2). (») S. Thom., in IV, D. S, q. r, a. i, q. 3, sol. 1, ad (·) Vide Bellarmintim, de Euch., I. 4, c. 1. 3ao QUAEST. LXXI1I Quibus praemissis, dico: Unumquodqm ^aeramentum tunc perfici dicendum est, quando perficitur primus cius effectus: ille inquam, effectus ad quem exterius signum immediate pertingit, sicut exempli causa, tunc perficitur baptismus quando impri­ mitur character, non autem formaliter loquendo, (piando efficitur sanctificatio gratiae, quia alias in eo qui fictus accedit, vel nun­ quam perficeretur sacramentum, vel solum in instanti in quo contingeret fictionem removeri, quod sane nemo hucusque som­ niare potuit (l). Atqui in Eucharistia primus effectus seu prae­ sentia corporis Christi perficitur antecedenter ad usum et independenter ab usu, in ipsa consecratione materiae, statim ad pro­ lationem verborum, hoc est corpus meum. Ergo hoc sacramentum in consecratione materiae perficitur, non vero in applicatione eius ad hominem sanctificandum. — Minor quam negant haeretici, evidenter demonstratur, quia alias non salvaretur veritas verbo­ rum formae; verba enim enuntiant non solum de praesenti, verum etiam absolute et praescindendo a quocumque usu vel sumptione, corporis Christi praesentiam, utpote quae debent sic exponi: contentum sub his speciebus est corpus meum. Igitur falsa foret propositio si prolatis verbis, corpus Christi sub speciebus nondum adesset praesens, sicut etiam foret deceptoria si non obstante permanentia earumdem numero specierum, ipsum de­ sineret aliquando sub eis contineri. — Confirmatur conclusio ex perpetua fide et praxi Ecclesiae, ut apparebit ex testimoniis de praesentia reali infra exponendis. Rationes haereticorum, si tamen rationes dici possunt, sunt primo, quia Christus dixit : Accipite, comedite, hoc est corpus meum. — Sed hinc bene sequitur, Eucharistiam ordinari ad usum sumptionis sicut ad finem principalem ; absurde vero colligitur, Christi corpus non adesse nisi in actu sumendi. Quod autem Eucharistia principaliter ordinetur ad sumptionem, catholica Ec(’) Huius ratio intrinseca est, quia perficitur signum practicum, quando efficitur id a quo eius veritas pendet. Sed id a quo pendet ve­ ritas practicorum signorum quae sacramenta dicuntur, non est sanctifi­ catio gratiae in actu secundo, sed sanctificatio praevia, in qua gratiae sacrainentalis titulus reponitur. Jit DE EUCHARISTIA IN GENERALI clesia non negat, imo docet sacrilegium fore, si alio modo quam sumptione sinantur species corrumpi. Verum principalis illa or­ dinatio, sicut non probat Christum in solo usu adesse praesen­ tem, ita non excludit alias utilitates quae cum permanenti Sal­ vatoris nostri praesentia connectuntur, puta adorationem sacra­ menti, et reliqua ad eius cultum devotionemque fidelium perti nentia, uti infra suo loco dicetur. Aliam quoque rationem sumunt ex analogia aliorum sacra­ mentorum, puta baptismi qui in usu perficitur. — Sed hoc nihil ■est quia differentiam sacramentorum differentia formarum notificat. Porro verba formalia Eucharistiae id proprium et singu­ lare habent, quod non exprimunt aliquid effectum in homine actu suscipiente sacramentum, sicut ista, te baptizo, te absolvo, te confirmo, sed quod antecedenter ad usum effici debet in ma­ teria sacramenti. « Et ideo sacramentum Eucharistiae perficitur « in ipsa consecratione materiae ; alia vero sacramenta perfi« ciuntur in applicatione materiae, ad hominem sanctificandum. « Et ex hoc sequitur alia differentia, nam in sacramento Eucha« ristiae id quod est res et sacramentum, est in ipsa materia ; « id autem quod est res tantum, est in suscipiente, scilicet gratia « quae confertur. In Baptismo autem, utrumque est in susci« piente..., et eadem ratio est de aliis sacramentis ». Nota. — In hoc mysterio species consecratae sunt sacramentum tantum ; ipsum corpus Christi verum est res et sacramen­ tum ; denique corpus mysticum, sive gratia coagmentans animam •cum Christo et cum aliis membris eius, est res tantum (l). Nec specialis ibi occurrit difficultas, nisi quoad primum ex 'his tribus, quia cum sacramentum tantum debeat materia constare et forma, non satis apparet quid sit illud quod gerit vices for­ mae permanentis in sacramento permanente. Hinc inveniuntur -apud quosdam auctores sententiae valde obscurae, et quae aliunde non possunt componi cum generali doctrina assignante res in ratione materiae, et verba in ratione formae. Quidam etiam di­ stinguunt in hoc sacramento fieri et factum esse, dicentes con-(*) (*) Recole dicta superius, de Sacr. in comm., Thés. ai. J)e Eccleiiae Sacramtntit. Tomo I. 21 QUAEST LXXI1I. stitutionem eius ex re tamquam materia et vei l · tamquam forma, locum non habere nisi quoad fieri tantum. S i in hoc videntur decipi, quia consecratio est sine motu, et non est ibi aliquod subiectum quod paulatim perducatur ad esse sacramentum. Porro, ubi motus non est, neque etiam est distinctio inter fieri et factum esse, sed fieri est ipsum factum esse prout in primo instanti connotans novitatem essendi. Et ideo aliter dicendum est quod sacramenti permanentis permanens materia sunt species, permanens vero forma sunt con­ secrationis verba prout semel prolata denominant species con­ secratas, eisque manent intentionaliter affixa, fere eo ipso modo quo ritus consecratorius permanenter afficit ecclesiam consecra­ tam, et verba benedictionis aquam benedictam. Considerandum quippe est quod sacramentum non est physicum compositum, cuius forma necessario debeat in esse physico perseverare, sed est compositum ordinis intentionalis, in quo satis est ut formale elementum maneat in virtute significandi, ex hoc quod manet materia cui noscitur fuisse semel affixum. Et re quidem vera, species sacramentales non significant permanenter spiritualem animae refectionem, nisi ratione verborum per quae sola intelliguntur continere, loco profanae substantiae, sacratissimum Christi corpus et sanguinem. Unde verba illa prout speciebus affixa, semper in causa sunt cur dictae species, praeter formam quam ingerunt sensibus, faciant aliquem spiritualem effectum in cognitionem venire, et hoc modo in virtute significandi perse­ verantia, intrinsece constituunt permanens sacramentum. Exjdictis demum resolves, quotuplici modo sumi possit hoc nomen, Eucharistiae sacramentum. Primo enim et adaequate si­ gnificat species consecratas simul cum corpore Christi. Signifi­ catione autem inadaequata, sumitur vel pro solis speciebus con­ secratis quae sunt sacramentum tantum, vel pro solo corpore Christi quod est sacramentum et res. Quapropter attente consi­ derandi sunt termini propositionis, ut appareat pro quo suppo­ nat vox sacramentum. Si enim dicam Christum esse sub sacra- DE EUCHARISTIA IN GENERALI JâJ ment-> vel sacramentum esse signum corporis Christi (l), vel etiam sse «secundum quemdam modum corpus Christi» Ç2), consi ·. quod sacramentum supponit pro speciebus. Si vero diram latri. ultum qui vero Deo debetur, huic sanctissimo Sacramento esse idhibendum (3), sacramentum supponit pro solo corpore Christi quod in persona Filii Dei adoratione latriae debet coa­ dorari. THESIS XXXVI (Art. 3). Eucharistiae sacramentum est quidem materialiter plura sed formaliter et perfective unum. Videretur tamen dicendum quod sacramentum Eucharistiae ita est materialiter plura, ut nequidem formaliter et perfective sit unum sacramentum. Etenim duo individua eiusdem speciei sunt simpliciter duo, et nullo modo dici possunt unum. Atqui duae species consecratae videntur comparari inter se ut duo uniu·. speciei individua. Ratio est quia sub sola specie panis confertur totus effectus sacramenti, et similiter sub sola specie vini, sicut col­ ligi potest tum ex usu Ecclesiae, tum ex Tridentino, Sess. XXI. cap. i (Denzinger 930). Si autem sub alterutra seorsum specie in­ differenter confertur totus sacramenti effectus, ergo sub alterutra indifferenter habetur integra sacramenti Eucharistiae ratio. Ergo duae species sunt simpliciter duo sacramenta, sicut Socrates et Alcibiades sunt simpliciter plures homines ex hoc quod tam in uno quam in altero seorsum, tota et integra salvatur ratio humanitatis. Praeterea si sacramentum Eucharistiae esset perfective unum, duae species se haberent sicut quinque unctiones quae in Extre(>) August., c. Adimant., c. 12 (P. L. 42, 143). (·) Idem, epist. 98 ad Bonifac., n. 9 (P. L. 33, 364). (·) Trident., Sess. ΧΙΠ, cap. 5 (Denzinger 878). QUAEST. LXXI1I. mae Unctionis sacramento concurrunt ad integr i'idum unum per­ fectum sacramentum. Sed hoc esse non potest, quia ut definitur in professione fidei Pii IV, sub altera tantum specie verum sa­ cramentum sumitur, quin tamen idem proportionaliter dici possit de singulis seorsum unctionibus. Hinc Extrema Unctio vere est aliquid unum formaliter et perfective, eo scilicet pacto quo una est domus composita ex omnibus partibus necessariis ad habitan­ dum, quarum nulla per se est domus, sed solum omnes simul. Verum Eucharistia propter oppositam rationem, simpliciter di­ cenda est plura sacramenta, non unum. Sed contra est, quod duae species non sunt omnino eius­ dem rationis, et non omnino idem proxime significant, quia una significat corpus et altera sanguinem ; ergo non possunt esse duo sacramenta solo numero differentia. Insuper, si essent duo sacramenta specie diversa, nec sub uno eodemque nomine specifico comprehenderentur, nec essent ab invicem in actione consecrativa inseparabiles. Relinquitur ergo ut dicantur duo partialia si­ gna per quae integratur significatio unius perfecti sacramenti, quod est dicere, Eucharistiae sacramentum esse materialiter plura, formaliter vero et perfective unum. Considerandum igitur est quod unum numero dicitur tripli­ citer. Uno modo, sicut indivisibile quod nec actu nec potentia est plura, ut punctum. Alio modo, sicut continuum quod quidem est unum actu, sed plura potentia, ut linea. Tertio modo, sicut per­ fectum aliquod quod ex pluribus partibus constituitur, ut domus quae est multa quodammodo etiam in actu, sed illa multa conve­ niunt in aliquo uno : et hoc modo quodlibet sacramentum dicitur unum, in quantum multa quae sunt in uno sacramento adunan­ tur ad unum signandum et etiam causandum, cum sacramentum significando causet. Et ideo, ubi una materia vel materiae ap­ plicatio simul cum una forma sufficit ad perfectam significa­ tionem, facit unum sacramentum. Ubi autem perfecta signi­ ficatio esse non potest, nisi per plures materias vel materiae applicationes simul cum totidem formis, tunc nonnisi per haec plura unum perfectum sacramentum constituitur. Exemplum est in Extrema Unctione, quia curatio interiorum vulnerum non DE EUCHARISTIA IN GENERALI potest perfecte significari, nisi per appositionem medicinae ad diversas vulnerum radices. Et simile quid invenire est in Eucha­ ristia. Deputatum est enim sacramentum istud ad refectionem spiritualem sub figura et analogia corporalis. Quia igitur refectio corporalis duo requirit, puta cibum et potum, ideo oportuit esse aliquid per modum cibi quod est corpus Christi sub specie panis, et aliquid per modum potus quod est sanguis Christi sub specie vini. Et haec duo, cum se mutuo compleant in ordine ad unum effectum gratiae symbolice significandum, constituunt sacramen­ tum quod est materialiter quidem plura, sed formaliter et per­ fective unum ('). Ad ium ergo dicendum quod duae species consecratae nullo modo se habent ut duo individua unius naturae, sed sicut osten­ sum est, sese mutuo complent in ordine ad perfectam significa­ tionem spiritualis animae refectionis. Ad rationem vero additam, est duplex opinio. Quidam negant conferri sub alterutra specie indifferenter, totum effectum Eucharistiae ; imo dicunt dari sub specie panis gratiam distinctam ab ea quae datur sub specie vini, tametsi ex una et altera sacramentali gratia integretur una perfecta animae refectio, quod sufficere autumant ad formalem unitatem sacra­ menti. Ita Salmanticenses, Lugo, Vasques, quorum ex consequenti rata sententia est, adaequatam Eucharistiae gratiam non percipi nisi a communicantibus sub utraque specie(2). Sed contra est quod (’) Ita fere S. Thomas, in IV, D. 23, q. 1, a. i, q. 3, sol. 2. (*) « Petes in quo differant isti effectus secundarii cibi et potus spi• ritualis? Respondeo, aliquam differentiam agnosci ab Ecclesia, licet in « speciali non possimus omnes differentias comprehendere : ideo enim « singulis speciebus tribuit suos proprios effectus in hymno Corporis « Christi : Dedit fragilibus corporis ferculum, dedit et tristibus sanguinis « poculum, quasi dicat, effectum cibi esse roborare fragiles, iuxta illud « Psalm. CIII: Et panis cor hominis confirmet, effectum vere potus esse « nutrire quidem.... laetificando tamen animum tristem, iuxta illud eius« dem Psalmi : Et vinum laetificet cor hominis. Hinc enim est quod ali« quando effectus calicis appellatur in Scriptura inebriatio animae, quia < affert hilaritatem quamdam, qua homo reddatur quodammodo insen« sibilis ad tribulationem, sicut ebrius redditur etiam naturaliter insen« sibilis». Lugo, de Euch., Disp. 12, Sect. 3, num. 73. 326 QÜAEST. LXXIII. stante hac opinione, vix posset defendi ecclesia «lica disciplina de qua Tridentinum, Sess. 21. Esset enim ex hyp<>ih< si aliquis fons gratiae specialis, a Christo pro populo christiano perenniter in­ stitutus, et ex praecepto ecclesiastico omnibus laicis, imo et clericis non celebrantibus, in perpetuum interdictus; quod absit. Potius ergo dicendum, auctoritates a Lugone allatas non demon­ strare eius intentum. Ex iis enim et similibus hoc unum potest concludi, diversos scilicet effectus qui in gratia Eucharistiae virtualiter distinguuntur, recte appropriari sive uni sive alteri speciei secundum maiorem eorum convenientiam cum propria alterutrius qualitate: et ideo eodem vitio laborat argumentum, ac si ex hoc quod potentia in Scripturis appropriatur Patri, sapientia Filio, bonitas Spiritui Sancto, concluderet quis, soli Patri convenire potentiam, soli Filio sapientiam, soli Spiritui Sancto bonitatem. Aliunde ergo quaerenda est explicatio, et melius sentire videntur qui dicunt, totam gratiam quae confertur sumenti utram­ que speciem, conferri etiam sumenti alterutram tantum. Sed hoc ideo est, quia semper, ex ipsa lege constitutiva huius sa­ cramenti, una species ordinem dicit ad alteram, et connotât illam. Haec enim inseparabilis connotatio satis est ut unaquae­ que communicet in significatione totius cuius est pars, faciendo scilicet ut una species sit semper alteri coniuncta, non physice quidem, sed quantum sufficit ad significationem spiritualis refe­ ctionis, cum in signis non eaedem conditiones requirantur ac in physicis, ut dictum est supra. Unde haec duo bene stant : et quod duae species concurrant ad unam perfectam significatio­ nem sacramentalem, ac per hoc, coeant in unum sacramentum; et quod nihilominus, singula quaeque seorsum sumpta habeat eumdem effectum quem utraque simul. Uno verbo, sequeretur duas species non esse formaliter et perfective sacramentum unum, si integer Eucharistiae effectus causaretur per unam tantum spe­ ciem prout facientem quoddam totum independens atque per­ fectum. Nunc autem si effectus integritas consequitur sumptio­ nem vel unius speciei, secundum quod alterutra se habet ut pars communicans in virtute significativa totius, nulla est se­ quela ut patet. DE EUCHARISTIA IN GENERALI yi Ad 2lim vero dicendum quod in materiali pluralitate et for­ mali unitate conveniunt Extrema Unctio et Eucharistia, nec opi i·' litum probat ratio in argumento assignata, quia differentia debet aliunde repeti. Nam Eucharistia conficitur in consecratione matenae ; quare res ci sacramentum est sub utroque elemento cons< rato, et ideo, quodeumque elementum sumatur, verum sacramentum accipitur. Nunc autem Extrema Unctio perficitur in usu materiae ; unde res et sacramentum non est in materia ipsa, sed tunc primum in homine inducitur, cum materia fuit perfecte applicata, id est ad quinque sensus admota ; impossi­ bile igitur est ut in singulis seorsum unctionibus verum confi­ ciatur sacramentum. Et tamen utrobique per plura materialiter distincta integratur una perfecta significatio. THESIS XXXVI. (Art. 5). Etsi res sacramenti Eucharistiae quoad sui inchoatio­ nem, sit medium necessarium ad salutem, non tamen est necessitate medii necessarium sacramentum ipsum, nec in re, nec in voto proprie dicto. Medium ad salutem necessarium est incorporatio ad Chri­ stum, quae in prima justificatione confertur. Sed huiusmodi in­ corporatio est res sacramenti Eucharistiae in sui inchoatione et initio. Ergo res Eucharistiae quoad sui inchoationem, est medium ad salutem necessarium. Maior est evidens, quia prima iusdficatio formaliter consistit in prima gratia et charitate habituali, quae ipsum est vinculum quo tamquam membra viva unimur •Christo et mystico corpori eius. Minor vero patet, quia res Eu­ charistiae est perfecta unitas corporis mystici, hoc est. perfecta unio animae ad Christum et ad membra eius per charitatem, uti suo loco exponetur in Quaest. 79, in qua de effectibus huius sacramenti. Ipsum tamen sacramentum non est necessitate medii ne- 3’S QUAEST. LXX11I. ces<.Hium. in re, net i» voto proprie Melchisedech qui obtulit panem et vinum. Quantum au« ii m ad ipsum Christum passum qui continetur in hoc sacra« mento (ut sacramentum ct res), figurae eius fuerunt omnia « sacrificia V. T., praecipue sacrificium expiationis, quod erat « solemnissimum. Quantum autem ad effectum (qui est res tan■i tum}, fuit praecipua eius figura manna quod habebat in se « omnis saporis suavitatem. Sed agnus paschalis quantum ad « haec tria praefigurabat hoc sacramentum : quantum enim ad « primum, quia manducabatur cum panibus azymis. Quantum < vero ad secundum, quia immolabatur ab omni multitudine fi« liorum Israel quarta decima luna, quod fuit figura passionis « Christi qui propter innocentiam dicitur agnus. Quantum vero « ad effectum, quia per sanguinem agni paschalis protecti sunt » filii Israel a devastante angelo, et educti de aegyptiaca ser· « vitute ». DE MATERIA SACRAMENTI EUCHARISTIAE Quaest. lxxiv-lxxvii. Post considerationem sacramenti in generali veniendum est ad singula quae in eo distinguuntur, et primo dicendum est de materia, quae quidem distinguitur in remotam et proximam. Panis et vinum sunt materia remota, vel melius materia circa quam exercetur actio consecrativa. Proxima vero, quae sola in­ greditur ipsam sacramenti constitutionem, sunt species sub qui­ bus Christus praesens efficitur. Agendum itaque primo de ma­ teria circa quam, (Quaest. 74). Secundo de iis quae ad eius consecrationem spectant, id est de transubstantiatione, seu con­ versione substantiae in substantiam corporis et sanguinis Chri­ sti, (Quaest. 75). Tertio de modo exsistendi corporis Christi sub speciebus consecratis, (Quaest. 76). Quarto denique de ipsissimis speciebus sive accidentibus quae in hoc mysterio ab­ sque subiecto manent, (Quaest 77). Quaest. LXXIV. DE MATERIA REMOTA SACRAMENTI EUCHARISTIAE. Sicut corporalis vita materiali alimento indiget, ait S. Tho­ mas in 4 c. Gent., c. 61, ne propter resolutiones continuas na­ tura corporis dissolvatur et eius virtus depereat, ita necessa­ rium fuit in spirituali vita spirituale alimentum habere quo re­ generati per baptismum, in virtutibus conserventur et crescant. Et quia spirituales effectus sub similitudine visibilium fiunt, con­ gruum fuit nobis tradi huiusmodi spirituale alimentum sub spe- DE MATERIA SACRAMENTI EUCHARISTIAE 333 debus illarum rerum quibus homines communius ad corporale alimentum utuntur. Huiusmodi autem sunt panis et vinum, et ideo convenienter ex pane et vino assumpta est materia huius sacramenti. Accedit quod materia illa idonea erat ad repraesen­ tati nem dominicae passionis, dum species solida panis conse­ cratur ut sacramentum corporis, et species liquida vini ut sa­ cramentum sanguinis. Accedit demum quod utrumque elementum in unum aliquid redigitur ex multis (l), ac per hoc, natum est mystice designare rem sacramenti quae est perfecta unitas corporis mystici, teste Apostolo dicente : « Quoniam unus panis, unum « corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus ». De materia autem primae consecrationis specialiter notan­ dum est quod requiritur panis triticeus, sed ad validitatem non refert an sit azymus vel fermentatus. « Cum esse fermentatum « vel azymum, ait S. Thomas, 4 c. Cent., c. 69, non sit de « ratione panis, sed utrolibet existente, species panis salvetur, « ex utrolibet pane potest confici sacramentum, et propter hoc « diversae ecclesiae diversum usum habent, et utrumque con« gruere potest significationi sacramenti». Nam in azymo si­ gnatur puritas et immunitas a corruptione, et sic panis azymus congruit tum puritati corporis Christi quod conceptum et natum est de Virgine, tum puritati quae decet fideles hoc sacramento utentes ut de hoc mundo transeant ad Patrem, id est de corruptione terrestris vitae ad caelestis vitae incorruptionem ; unde Apostolus, i Cor. V-8: Epulemur... in azymis sinceritatis et veritatis. Ve­ rum nec ratio deest cur Graeci in fermentato celebrent ; fermen­ tum enim sub alia et alia consideratione est similitudo diverso­ rum. Certe in quantum inducit corruptionem quamdam, significat malam doctrinam vel malos mores, iuxta illud Apostoli ubi supra; Modicum fermentum totam massam corrumpit, et iterum in evan­ gelic legitur : Cavete a fermento Pharisaeorum. Sed ex alio re(‘) «Propterea quippe, sicut etiam ante nos hoc intellexerunt ho« mines Dei, Dominus noster lesus Christus corpus et sanguinem suum «in eis rebus commendavit, quae ad unum aliquid rediguntur ex mul4 tis. Namque aliud in unum ex multis granis confit, aliud in unum ex < multis acinis confluit». August., Tract, 26 in Ioan., n. i; (P. L. 35, 1614). 334 QUAEST. LXXIV. spectu, fermentum dicit fervorem et vim e fi .· irem ac maxime penetrantem, et hoc modo apprime congruit significationi Eucha­ ristiae, cuius virtus totum hominem invadit et sin» fervore replet. Hinc de hoc sacramento solet intelligi notissima illa evangelii parabola: Simile esi regnum caelorum fermento quod, acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum. Nam etsi, sensu primario, fermentum istud designet ver­ bum evangelicum quod initio tam modicum videbatur, et nihi­ lominus brevi tempore invasit totum orbem, intime penetrando 1res principales hominum progenies: adhuc tamen in mystici si­ gnificatione fermenti comprehenditur Eucharistia, quae cum sit parvula benedictio, ut Cyrillus ait, integrum hominem penetrat ac veluti fermentat, in animam efficaciam habens et in corpus, ut dicetur suo loco. Concludendum ergo, ritum utriusque eccle­ siae esse rationabilem et consentaneum naturae sacramenti. De materia tandem secundae consecrationis breviter dicen­ dum quod requiritur vinum de vite, cui ex ecclesiastico praecepto permiscenda est aqua, sed in modica quantitate ne vini species solvatur. Huius porro praecepti finis est mystica significatio, quae multiplex a S. Thoma, art. 6 huius quaestionis, assignatur. Principalis tamen videtur esse adunatio populi fidelis cum Chri­ sto, quae et ipsa exemplatur per unionem assumptae humani­ tatis cum Verbo ('). Sicut enim aqua de se insipida communicat sapori et caeteris proprietatibus vini quando ei admiscetur, ita animae fidelium per conjunctionem ad Christum deiformes fiunt. Caeterum in re aperta et omnibus obvia non est cur diutius immoremur; unde statim ad difficiliora transeundum. Quaest. LXXV. DE CONVERSIONE PANIS ET VINI IN CORPUS ET SANGUINEM CHRISTI. « Aliter generans generato conjungitur, et aliter nutrimen« tum nutrito in corporalibus rebus. Generans enim non oportet(*) (*) Cf. decretum pro Armenis, Enchirid., n. 698. DE TRA NSCBSTANTIATIONE << s undum substantiam generato coniungi, sed solum secundum .< virtutem; sed alimentum oportet nutrito secundum substantiam « c· ungi. Unde, ut corporalibus signis spirituales effectus re« spondeant, mysterium Verbi incarnati aliter nobis cnniungitur « in Baptismo qui est spiritualis regeneratio, atque aliter in hoc « Eu< haristiae sacramento quod est spirituale alimentum. In Bap« t;-m<» enim continetur Verbum incarnatum, solum secundum vir«tutem; sed in Eucharistiae sacramento confitemur ipsum se« eundum substantiam contineri» f1). Itaque de ratione et modo quo sub panis et vini speciebus fit praesens, nunc omnino di­ cere oportet, ac per hoc, iam ingredimur ipsa viscera mysterii. Porro ex ipso titulo quaestionis in qua de reali praesentia disputare incipit S. Thomas, iam apparere potest fundamentale discrimen quod est inter doctrinam eius circa Eucharistiam, et va­ rias opiniones quae inceperunt invalescere in scholis, saeculo XVI exeunte. Inscribit Angelicus quaestionem istam: De conversione panis et vini in corpus el sanguinem Christi. Est enim apud ipsum caeterosque antiquos doctores scholasticos rata et certa sententia, quod transubstantiatio ita intime et necessario cohaeret cum reali corporis Christi praesentia in sacramento, ut non possit negari primum, quin ipso facto logice sequatur negatio alterius. Docent quippe, solam transubstantiationem posse reddere rationem novae praesentiae Christi sub speciebus, quia ut dicitur art. 3 huius quaestionis in corpore: Non est dare aliquem modum quo corpus Christi verum esse incipiat in hoc sacramento, nisi per conversionem substantiae panis in ipsum (3). Recentiores e contra, (*) S. Thom., 4 c. Gent., c. 61. (’) Primus Caietanus in schola S. Thomae, incepit in hoc puncto a Magistri doctrina recedere. Scribit enim in 3*“ Partem, q. 75, art. 2 : • Praemittendum est quod non est hic quaestio de divina potentia; n<»n enim ad hunc tractatum haec spectat quaestio ; sed quaerimus quid «institutus ordo causarum habeat. Unde, cum dicitur in littera: Impos* sibile est, etc., non est sermo de impossibili secundum divinam po« tentiam absolute, sed secundum potentiam ordinatam, secundum «quam attenditur possibile vel impossibile in ecclesiasticis mysteriis». Quod quam falsum sit, ad sensum S. Thomae quod attinet, postea vi­ debimus. S3« QUAESÎ. LXJCV. etsi quoad alia omnia puncta inter se vel maxime dissentiant in uno tamen negativo concordant. Nam in rum opinionibus transubstantiatio non necessario cum reali pra· .entia connectitur- 2 | quin imo nullo modo reddit vel reddere potest rationem novae praesentiae Christi in sacramento, sed est aliquid pure conco­ mitans, quod per accidens solum se habet ad realem praesen­ tiam in quantum huiusmodi. Quae igitur cum ita sint, necesse est ut quamvis apud omnes catholicos habeatur una eademque generalis transubstantiationis notio, longe tamen dispares inveniantur sententiae, quando ad di stinctam et scicntificam notarum eius analysim devenitur. Hinc, ne defectu sufficientis praecisionis in intellectu terminorum, aerem verberare videamur, prius oportebit determinare, quis inter mul­ tos appareat legitimus, et ad mentem Conciliorum exactus, tran­ substantiationis conceptus. Quin etiam, ut totum praesentis con­ troversiae obiectum definiatur magis, itemque ut accurate distin­ guantur errores ab iis opinionibus quae salva orthodoxia sustineri possunt, atque hoc modo habeatur unde mens dirigi possit in satis difficili et salebroso itinere, operae pretium erit sequentia capita per modum prolegomeni exponere. I i. De praesentia reali et transubstantiatione, quid fide catholica tenendum. Regula fidei. — Primus negator realis praesentiae Christi in sacramento, saeculo XI apparuit. Fuit autem Berengarius (*), in Concilio Turonensi primum condemnatus, deinde in Concilio (’) «Is ergo (Berengarius), cum iuveniles adhuc in scholis ageret « annos, elatus ingenii levitate, ipsius magistri sensum non adeo cura«bat, condiscipulorum pro nihilo reputabat, libros insuper artium con«temnebat. Sed cum per se attingere philosophiae altioris secreta non « posset, neque enim homo ita acutus erat, novis saltem verborum in«terpretationibus... singularis scientiae laudem sibi arrogare, et cuius« dam excellentiae gloriam venari, qualitercumque poterat, affectabat. « Factumque est ut pompatico incessu, sublimi prae caeteris suggestu 337 DE TRANSUBSTANTIATIONE Romano sub S. Gregorio VH coactus eiurare haeresim suam per sequentem fidei professionem in corpore iuris insertam . « Ego Berengarius corde credo et ore confiteor, panem et vi« num... per mysterium sacrae orationis et verba nostri Redem« ptoris, substantialiter converti in veram et propriam ac vivi« ficatricem carnem et sanguinem D. N. I. C.; et post conse« crationem esse verum Christi corpus, quod natum est de «Virgine, et quod pro salute mundi oblatum in cruce pependit, « et quod sedet ad dexteram Patris; et verum sanguinem Christi « qui de latere eius effusus est, non tantum per signum et vir« tutem sacramenti, sed in proprietate naturae et veritate sub« stantiae » i1). Brevius Concilium Lateranense IV cap. Firmiter, praesen­ tiam realem simul cum transubstantiatione per modum unius complectitur, definiens quod Christi Domini « corpus et san« guis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter « continentur, transubstantiatis pane in corpus et vino in san« guinem, potestate divina » (2). Saeculo tandem XVI advenerunt Protestantes inhaerentes ■vestigiis Wiclefi in Concilio Constantiensi iam dudum anathema­ tizati. Plerique simpliciter negabant realem praesentiam; Lutherus vero asserebat quemdam modum, aut verius quosdam modos qualiscumque praesentiae a se successive excogitatos; omnes ad unum, transubstantiationem explodebant. Cum autem errores suos tentarent tegere sub calliditatibus verborum plus minusve «dignitatem magistri potius simulans quam rebus ostendens, profunda « quoque inclusione inter cucullum, ac simulatione longae meditationis, «et vix tandem satis desideratae diu vocis lentissimo quodam quasi « plangore incautos decipiens, doctorem sese artium pene inscius pro« fiteretur. Sed postquam a Domino Lanfranco in dialectica de re satis «parva turpiter est confusus..., desertum se iste a discipulis dolens, ad «eructanda impudenter divinarum Scripturarum sacramenta..., sese con« vertit, etc. ». Guitmundus, de corp, et sang. Christi veritate, I. i sub «initio (P. L. 149· 1428). (») Enchirid. n. 355. (·) Enchirid. n. 43°· De Ecclesiae Sacramentis, Tom. I. 33 33S QUAEST. LXXV. ad speciem veritatis accedentium, contra omnes serpentinae frau­ dis formas edita est definitio Tridentina, in qua dicitur corpus Christi «in sanctissimo Eucharistiae sacramento contineri vere, realiter, et substantialiter ». Vere, id est, non tantum ut in si­ gno vel figura, sicut aiebant Sacramentarii f1). Rcaliter, id est, a parte rei, non autem, sicut Calvinus asserebat, quatenus fidei contemplationi fit veluti praesens id quod physice nonnisi in caelo est. Substantialiter, id est, secundum substantiam, et non tantum secundum virtutem quamdam a sacratissimo corpore de­ lapsam, quam Calvinus, et cum eo moderni forsitan Anglicani, non timerent concedere. Quod autem ad transubstantiationem at­ tinet, eiusque habitudinem ad praesentiam realem, definitiones prae­ cedentium conciliorum magis magisque a Tridentino determinan­ tur. Nam in sess. XIII, cap. 4 (Denzinger 877), haec habet nun­ quam satis meditanda: «Quoniam autem Christus Redemptor no« ster corpus suum id quod sub specie panis offerebat vere esse « dixit, ideo persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, idque nunc « denuo Sancta haec Synodus declarat, per consecrationem panis « et vini, conversionem fieri totius substantiae panis in substan« tiam corporis D. N. I. C. et totius substantiae vini in sub«stantiam sanguinis eius, quae conversio convenienter et pro-(*) (*) Nota, damnari in Sacramentariis quod dixerint Christum esse in Eucharistia ut in signo, sensu excludente, quasi ibi esset ut in signo non continente vere id quod significat. Nunc autem sensu affirmante ve­ rissimum est corpus Christi esse sub speciebus, tanquam sub signo sui. «Unde in fine cuiusdam missae oratur et dicitur: Perficiant in nobis, « Domine, quaesumus, sacramenta tua quod continent, ut quod nunc specie a gerimus, rerum veritate capiamus. Postulat quippe sacerdos ut corpus « Christi quod sub specie panis et vini nunc geritur, manifesta visione, «sicut revera est, quandoque capiatur... Et de hoc eodem sacramento «legitur in passione beati Dionysii, cui dum sacrum mysterium cele«braret in carcere, apparuit Dominus, dansque illi sancta dixit: Accipe • hoc, chare meus, quod mox complebo tibi una cum Patre meo. Ac si «diceret: Quod tibi do modo in viatico, non mutabo in praemio, ut «dem aliud; sed id ipsum complebo, meipsum manifestans». Algerus de sacr. corp, et sang. Dornin., I. 1, c. 5 (V. L. 180, 753). DE TRA NSUMTANTIAT1ONE 339 « prie a Sancta catholica Ecclesia, transubstantiatio est appel< lata » f1). Denique in Bulla Auctorem fidei novum additur documentum quo edocemur, transubstantiationis conceptum prout fuit in per­ petuo intellectu Ecclesiae catholicae, non his duabus tantum notis absolvi, quae sunt realis praesentia corporis Christi a primo in­ stanti peractae consecrationis, et cessatio in hoc eodem instanti, to­ tius substantiae panis et vini, solis remanentibus speciebus. Sic enim habet praedicta Bulla, sub n. 29 (Denzinger 1529): Doctrina Sy« nodi (Pistoriensis), qua parte tradere instituens fidei doctrinam de « ritu consecrationis, remotis quaestionibus scholasticis circa mo« dum quo Christus est in Eucharistia, a quibus parochos docendi « munere fungentes abstinere hortatur, duobus his tantum proposi« iis: primo, Christum post consecrationem, vere, realiter, substan « tialiter esse sub speciebus; secundo, tunc omnem panis et vini « substantiam cessare, solis remanentibus speciebus, — prorsus « omittit ullam mentionem facere transubstantiationis seu conver« sionis totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae « vini in sanguinem, quam vel ut articulum fidei Triden tinum Con« cilium definivit ... quatenus per inconsultam istiusmodi suspi« ciosamque omissionem notitia subtrahitur tum articuli ad fidem « pertinentis^ tum etiam vocis ab Ecclesia consecratae ad illius « tuendam professionem adversus haereses, tenditque adeo ad « eius oblivionem inducendam, quasi ageretur de quaestione mere « scholastica : perniciosa, derogans expositioni veritatis catholicae « circa dogma transubstantiationis, favens haereticis ». Qua ex definitione illud saltem negativum eruitur, transubstantiationem(*) (*) Haec definitio, fere ad verbum transcripta est ex S. Thoma in praesenti, art. 4, in corp. «Cum in hoc sacramento sit verum corpus «Christi..., necesse est dicere quod incipiat ibi esse per conversionem «panis in ipsum... Et hoc agitur virtute divina in hoc sacramento: « nani tota substantia panis convertitur in totam substantiam corporis « Christi, et tota substantia vini in totam substantiam sanguinis Cbn« sti. Unde haec conversio non est formalis, sed substantialis, nec con« tinetur inter species motus naturalis, sed proprio nomine potest dici « transubstantiatio ». 340 QUAEST. LXXV nempe nondum explicari per meram cessationem totius substan­ tiae panis et vini, ac veram ac realem praesentiam Christi sub separatis speciebus, statim post consecrationem. Et de regula quidem fidei, hactenus. Huic opponuntur sen­ tentiae heterodoxae, quas e regione oportet recensere. Sententiae erroneae. — Sententias erroneas nunc dico, quae secundum se tales sunt, sive a suis auctoribus haereticali pertinacia assertae fuerint vel non, sive etiam secutae sint vel potius praecesserint solemnes definitiones quibus contradicunt. Praetermissis autem haeresibus quae expresse et in terminis ne­ gant, aut praesentiam realem, aut transubstantiationem, aut utrum­ que simul, (quia de iis iam sufficienter est dictum), duo prin­ cipales commemorantur errores praefatis fidei regulis aperte re­ pugnantes. Primus error tribuitur Durando in IV, D. 11, q. 3. Docet remanere panis materiam, et panem converti in corpus Christi virtute verborum consecrationis, quatenus per ipsius Christi ani­ mam materia remanens informatur. Fuit hisce ultimis temporibus sub variis formis incaute renovatus a quibusdam, aliunde piis et catholicis, sed ut videtur, nimium indulgentibus pruritui accom­ modandi sacrosancta religionis mysteria ad imaginationis captum et ad volubilia ac semper fluctuantia humanarum opinionum com­ menta f1). Ad eum etiam reducitur propositio Rosminiana quae sub n. 29 recensetur inter quadraginta, a S. Inquisitionis Congregatione anno 1887 damnatas (Denzinger 1919): A catholica doctrina, quae sola est veritas, minime alienam putamus hanc conieduram. In eu­ charistico sacramento substantia panis et vini fit vera caro et verus(*) (*) Omnes explicationum fabricae quae in praesenti mysterio in­ niterentur super recentiorum chimicorum placita de proprietatibus seu viribus materiae, sunt multiplici ex titulo vitandae. — Primo quia ad id quod totam naturam exsuperat, naturales vires nihil conferre possunt. — Secundo quia principia ipsa unde sumitur expositionis fundamentum, hodie affirmantur, et cras in opinione doctorum destruuntur. _ Tertio quia verendum est ne illi ipsi quos ad fidem attrahere volumus, fidem nostram potius irrideant existimantes nos tam levibus rationibus acquie­ scere. De quo vide S. Thomam, 1, q. 32, a 1 in corp. DF. TRANSUBSTANTIATTONI 54» Christi, quando Christus eam facit terminum sui prin­ cipii sentientis, ipsamque sua vita vivificat; eo ferme modo quo panis et vinum vere transubstantiantur in nostram carnem et sanguinem, quia fiunt terminus nostri principii sentientis. Sed contra est quod coniectura ista omnino laedit dogma catholi­ cum, et multiplici ex titulo directe ei opponitur. Etenim primo, Tridentinum (J) definit singularem esse con­ versionem panis et vini in substantiam corporis et sanguinis Christi, hancque singularem ac prorsus mirabilem conversionem aptissime et proprie transubstantiationem appellari. Quibus ver­ bis Sancta Synodus aperte docuit, transubstantiationis rationem in solo altaris mysterio inveniri, et conversionibus aliis, maxime naturalibus, nequaquam convenire. Nunc autem coniectura adstruit univocam esse conversionem eucharisticam cum notissima illa conversione alimenti in substantiam sumentis, asserens pa­ nem et vinum per nutritionem vere transubstantiari in nostram carnem et sanguinem. Nec refert quod Gregorius Nyssenus (*), aliique Patres passim, dicant mutari nunc panem in carnem Christi per consecrationem, sicut mutabatur olim, dum ipse Chri­ stus in carne mortali utebatur hoc alimento ad refectionem corporalem. Aliud enim est uti similitudine nutritionis, ut vera et realis conversio ostendatur, aliud vero est adstruere univocitatem, asserendo utrobique idem conversionis genus cui vere competat transubstantiationis nomen et ratio. Praetera Tridentinum non solum mirabilem ac singularem dicit conversionem panis in corpus Christi, sed etiam quo titulo sit mirabilis ac plane singularis, aperte declarat docens conver­ sionem hanc esse totius substantiae panis in corpus, manentibus duntaxat speciebus. Coniectura autem videtur in primis conver­ sionem ipsam absolute de medio tollere ; nam illud quod manet in suo esse, et cui solum additur nova terminatio, profecto in (’) « Si quis... negaverit mirabilem illam et singularem conversio« nem totius substantiae panis... quam Catholica Ecclesia aptissime tran« substantiationem appellat, anathema sit». Trie!., Sess. XIII. can. 2. ( Denzinger 884). (·) Greg. Nyss. orat, cathec., n. 37 (P. G. 45, 93). y, QUAEST. LXXV. aliud non convertitur. Sed et evidentius negat totius substantiae conversionem: quocumque enim modo explices substantiam pa­ nis et vini fieri terminum principii sentientis Christi, necesse est ut aliquid dictae substantiae, peracta consecratione remaneat, quia illud quod iam amplius non est neque ex toto neque ex parte, utique terminus principii sentientis fieri nequit. Praeterea, si in sacramento non est nisi substantia panis facta terminus principii sentientis Christi, ergo non continetur ibi «verum Christi corpus, quod natum est de Virgine, ct quod « pro salute mundi oblatum in cruce pependit, et quod sedet ad « dexteram Patris !). * Et eadem quoque consequentia est in omnibus affinibus sententiis quae a Durando principium sumunt. Nec opus est in praesenti agitare quaestionem, utrum scilicet identitas humani corporis ex sola identitate animae informantis repetatur. Satis enim est quod in his sententiis, tot haberet Christus corpora, quot hostiae ab invicem divisae et numero multiplicatae consecrantur in mundo. Atqui omnia haec corpora, ex nova semper panis materia in terra conflata, profecto non essent ipsum unum atque individuum corpus quod nunc in caelo ad dexteram Patris sedet. Mitto interim alias plurimas repugnantias, quibus tam principiis rectae rationis quam dignae existimationi de Christo, maxime in suo statu glorioso, omnino derogatur. De his enim, alias. Alter error fuit Ruperti abbatis Tuitiensis (2). Sicut, in­ quit, Verbum aeternum per incarnationem factum est homo, non destruendo vel mutando, sed assumendo personaliter humanita­ tem, ita per consecrationem Eucharistiae fit panis, non de­ struendo vel mutando, sed assumendo personaliter panis natu­ ram. Porro corpus panaceum adhuc dici potest unum’ cum cor­ pore de Virgine nato, quia unum est suppositum utriusque, et unus est Christus qui utrumque assumpsit. — In quo certe suas voces Rupertus ignorat ; falsissimum quippe est quod stante (*) Supra, in corpore iuris, cap.-. Ego Berengarius. (·) Rupertus, 1 6 in Ioan., super illa verba : Panis quem ego dabo. etc. (P. L. »69, 481). — Et iterum, 1. 2 de divinis officiis, cap. 9 (P. L. 170, 40)· DE IRANSUBSTAN ΠΑΠΟΝΕ 343 hyp thesi impanationis, corpus panaceum vere diceretur esse ■corpu . carneum, ex hoc quod utriusque idem esset suppositum. Recte enim dicitur suppositum divinitatis esse suppositum hu­ manitatis, sed nequaquam dici potest quod divinitas sit huma­ nitas ; simili igitur modo eadem foret hypostasis habens corpus carneum et· corpus panaceum, sed unum corpus non esset al­ terum. Est autem haec positio iterum evidenter haeretica. Primo, quia negat omnem conversionem substantiae panis in substan­ tiam corporis Christi; sicut enim humanitas Verbi tam vere est et manet humanitas, ac si in suo proprio esse subsisteret, ita panis Eucharistiae, si fingatur assumi hypostatice a Verbo, non minus est panis post assumptionem quam ante. Secundo, quia evidenter negat esse sub speciebus ipsum corpus de Virgine natum, et ad dexteram Patris sedens; non solum enim non es­ set numero idem, sed nequidem specie. Tertio, quia adhuc evi­ dentius negat esse sub speciebus vini sanguinem Christi; vinum enim in hypostasi Verbi exsistens, profecto sanguis non est. Dixi haereticam positionem, tametsi a persona Ruperti no­ tam haereseos aequum sit propulsare. Sed idem dici nequit de Luthero, qui cum aliquid dogmatis catholici circa realem prae­ sentiam retineret, non genuinam et sinceram totius Ecclesiae doctrinam asseruit, sed corruptam expositionem fecit suam, idque more muscarum quae partes sanas relinquunt, ut ad corruptas irresistibili instinctu advolent. Unde modo accessit ad palino­ diam Berengarii qui post primam suam eiurationem docere in­ ceperat substantiam panis cum vero corpore Christi in sacra­ mento consistere, modo ad opinionem Ruperti de assumptione panis a persona Verbi, (unde impanatorum error prodiit); ultimo propriam adinvenit sententiam, docens corpus Christi per unio­ nem ad Verbum, id fuisse assecutum ut esset ubicumque est Verbum, id est ubique, et si ubique, etiam in pane Eucharistiae. Hactenus de praecipuis erroribus, qui circa praesens dogma invaluerunt. Nunc ad catholicos theologos convertamur oportet, et videndum quae sententiae intra limites scholasticae expositio­ nis a diversis proponantur. 344 QUAEST. LXXV. § 2· De transubstantiatione et habitudine eius ad praesen­ tiam realem, variae Scholasticorum sententiae. i. Opiniones recentiorum. — Tribus generalibus notis, constat transubstantiationis conceptus apud recentiores. Prima est annihilatio panis secundum totam realitatem suam substan­ tialem. Secunda est positio corporis Christi, prout nexum quem­ dam et ordinem dicens ad desitionem substantiae panis. Tertia est permanentia alicuius elementi communis, id est specierum. Consulto autem dixi tres generales notas, quia si ad speci­ ficationem secundae et tertiae descendatur, iam non una com­ munis omnium, sed multiplex sententia est. Porro dissensus principalis, et ad praesentem quaestionis statum potissimum pertinens, respicit naturam actionis per quam ponitur corpus Christi sub speciebus sacramenti. Alii enim cum Suarezio t1), Lessio (2), Coninck (8), Billuart (4), intelligunt fieri praesens corpus Christi per actionem productivam^ qua scilicet corpus in caelo existens sub speciebus reproducitur. Alii cum Scoto et Lugone (5), per actionem adductivam, vel quasi adductivam. Alii demum prudenter abstinent ab omni determinatione circa praedictae actionis quidditatem, dicentes esse in huiusmodi, nimias inquisitionum subtilitates. — Nunc vero, si sermo sit de nexu quo desitio substantiae panis connectitur cum positione corporis Christi, omnes illi auctores in hoc convenire debebunt: non esse eum quem prae se ferunt notissima illa sacrae liturgiae verba: Dogma datur Christianis quod in carnem transit panis, et vinum in sanguinem. Communis enim eorum opinio· est, quod in nihilum panis abit, et vinum similiter. Quare desi-(*) (*) De Euchar., Disp. 50, Sect. 4. (·) De perfect, divin., I. 12, n. nç· (·) De Sacram., q. 75, art. 4, dub. 3. (‘) De Euchar., Dissert. 1, art. 7. f·) De Euchar., Disp. 7, Sect. 6. DE TRANSUBSTANTIATIONE ti-> substantiae panis minime infert positionem corporis Christ» sub speciebue, sed sunt duo a se invicem plane independents, sub i ntiae panis annihilabo, et corporis Christi sub speciebus rem < luctio vel adductio. Proinde, si adhuc inter haec duo nexus aliquis est, cum ad sacramentalem Christi praesentiam nihil con­ ferat, parvi admodum interest scire in quo consistat, et unde sit repetendus. Caeterum, alii illum sumunt ex verbis formae quorum veritas exigit ut, pane desinente, succedat corpus Chri­ sti (x). Alii volunt ut ad productionem corporis Christi sub spe­ ciebus separetur substantia panis a sua quantitate et cunctis ac­ cidentibus ; ex qua separatione sequeretur secundum eos, re­ ductio eius in nihilum (2). Alii reponunt nexum in hoc, quod corpus Christi succedit destructae substantiae panis cum eodem munere substantivo erga accidentia separata ; opinantur enim ipsum Christi corpus supplere influxum prioris subiecti respectu specierum permanentium, et hoc modo continuare erga eas mu­ nus quo fungebatur panis substantia (8). Alii demum contenti sunt ponere nexum colligantiae in sola intentione Dei, in quan tum scilicet non ad alium finem destruit Deus substantiam pa­ nis, nisi ut loco eius introducat corpus Christi. Tandem quoad ultimam notam permanendae specierum, po­ tissima differentia est in hoc quod plures eam non habent ut es­ sentialiter requisitam ad transubstantiationis rationem: alii e con­ tra ex ea totam volunt dependere conversionis veritatem (4). Item alii intelligunt, et rectissime, accidentia panis et vini per­ manere vere et realiter. Alii, scilicet recentissimi, dicunt illa permanere quoad solam apparentiam, quia funditus annihilantur omnia quae prius erant, Deus tamen miraculose efficit in sensi­ bus nostris quidquid panis et vinum in esse perseverantia suapte natura efficerent. Ex his igitur omnibus iam intelliges veritatem eius quod' superius fuit dictum: nempe conversionem panis et vini sic expo(*) (·) (·) (*) Vasquez, de Euchar., Disp. i8t, c. 12. Suarez, Disp. 50, Sect. 6. Lugo ubi supra, Disp. 7, Sect. 6 et 7. Idem, ibid. J|6 QUAEST. 1XXV. sitam non reddere ullo modo rationem novae pi... sentiae Domini nostri sub speciebus. Cum enim conversio ista sit mera destructio substantiae elementorum in ordine ad positionem corporis Christi, quin assignari possit ex natura rei aliquis nexus inter unum et alterum, apparet sane conversionem, (si tamen conversio adhuc dici possit), esse pure accidentariam respectu realis praesentiae secun­ dum se. Quippe in dictis opinionibus actio qua fit praesens corpus Christi non exercetur nisi circa ipsum, cum nihil aliud sit quam eius reproductio, aut aliquid simile innominatum. Quare perma­ nente semper panis substantia, vel ipsa prius destructa, sed sine ordine ad hoc mysterium, adhuc foret eadem ratio et causa sacramentalis Christi praesentiae, vel simul cum pane vel sine illo. Ex quo tandem sequitur quod ad quaestionem, cur sit corpus Christi praesens in sacramento? responsio propria et formalis omnino nequeat esse, quia conversa fuit substantia panis in ipsum. Ad rem Lessius, de perfectionibus divinis 1. 12, n. 109: «Quod «(pani destructo) aliud succedat, non est ex vi illius desitionis; «haec enim tendit per se ad nihilum et non esse, sed (est ex «vi) alterius actionis coniunctae, qua ponitur corpus Christi». Nunc autem, praefatis opinionibus e regione opponitur sen­ tentia S. Thomae et antiquorum doctorum scholasticorum, quae hisce terminis comprehenditur. 2. Sententia veterum Scholae principum. — S. Thomas et antiqui Doctores scholastici, puta S. Bonaventura, Aegidius, Alensis, Albertus Magnus, unanimiter negant omnem substantiae panis annihilationem ; negant, inquam, non solum quoad vocem, sed quoad rem. « Non est dare, inquit S. Thomas, hic, art. 3 « in corp., aliquem modum quo corpus Christi verum esse in· « cipiat in hoc sacramento, nisi per conversionem substantiae « panis in ipsum, quae quidem conversio tollitur, posita vel an· « nihilatione substantiae panis, vel resolutione in praeiacentem < materiam.... Unde patet praedictam positionem (de annihila«tione)esse falsam». Et S. Bonaventura, in IV, D. 11. Part. 1, quaest. 3 : « Communiter ponunt omnes quod non est annihi• latio panis, imo in meliorem substantiam commutatio ; et ideo < transubstantiatio, non annihilatio, talis conversio est, et sic DE TRANSUBSTANTÏATIONE 347 » appellari debet. Amplius, si panis non converteretur in corpus « Christi, non esset intelligere quomodo corpus Christi inciperet «esse in altari sine sui mutatione; propter quod, conversio pa« nis, non annihilatio dicenda est ». Unanimiter iterum negant omnem actionem circa corpus Chri­ sti qualitercumque terminatam, id est, negant omnem productionem vel adductionem eius, imo quamlibet mutationem in ipso inductam vi consecrationis, docentes transubstantiationem esse actionem qua substantia panis in Christi corpus praeexsistens et non mu­ tatum convertitur, manentibus dimensionibus et caeteris acci­ dentibus substantiae conversae. « In naturalibus conversionibus « transmutatur et id quod convertitur et id in quod convertitur. « Sed hic, illud in quod fit conversio, erat praeexsistens et non « ei additur ; unde hoc in quod terminatur conversio, nullo modo « transmutatur, scilicet corpus Christi, sed solum panis qui conver· u. tituri». Ita S. Thomas, in IV, D. 1i, Quaest. i, a 3, q. 3, sol. 1, in corp. Consonat et S. Bonaventura: « Dicendum, inquit, quod « quamvis natura hoc non possit facere, neque ratio intelligere, « tamen Deus potest multa in corpus Christi convertere, et ex « hoc, corpus Christi est in multis locis, non per mutationem « quae sit in Christo, sed in pane qui convertitur in ipsum » (l). Et infra: «In creatione fit ut quod non erat, sit: in transub« stantiatione fit ut quod erat alicubi, sine sui mutatione sit « alibi». (2). Et rursus: «Per consecrationem... hoc solum fit, « ut quod erat in caelo perfectum et gloriosum, virtute transub« stantiandi, idem sine mutatione sit in altari » (®). Et eadem est sententia Alberti Magni in IV, D. n,a. 1, ad 5““ et 6““; Aegidii Romani, de corpore Christi, Theorema iu“; Alensis, Summ. theol., Tom. 4, quaest. 10, etc. Itaque in doctrina ve­ terum transubstantiatio non est unius substantiae destructio et alterius subrogatio per reproductionis vel adductionis viam, sed est una simplex actio qua Deus qui ut auctor entis potest in totum ens, immediate mutat in id quod est entitatis in sub(*) S. Bonav. in IV, D. 10, Part. 1, a. I, q. 1. (•J Ibid., Part. 2, a. 1, q. 1. (') Ibid., Part. 2, a. 1, q. 2. 348 QUAEST. LXXV. stantia corporis Christi, quidquid entitatis est in substantia panis, ita ut subiectum patiens non sit ullo modo Christus, sed solus panis, cuius transit substantia et remanent dimensiones. Vide ergo cardinalia oppositionis puncta inter veteres et modernos. In una doctrina panis abit in nihilum, mutaturque corpus Christi, tam per omnes et singulas consecrationes quae in mundo celebrantur, quam ad omnes et singulas specierum cor­ ruptiones ; mutatur, inquam, in initio praesentiae, ut reproductum vel adductum, in desitione vero, ut destructum vel redu­ ctum. Ex opposito, in alia doctrina nihil desinit via annihilationis, sed via proprie dictae conversionis unius individuae substantiae in individuam substantiam corporis Christi. Ipse autem Christus in consecratione nihil patitur, nihil recipit, non replicatur, imo fit praesens ubi antea non erat, (non quidem locali modo sed alio longe diverso), ex hoc solo quod vi con­ versionis acquisita est remanentibus dimensionibus panis transubstantiali, habitudo realis continentiae erga id ad quod ter­ minata est conversio. Denique, sicut sine ulla prorsus Christi mutatione incipit sacramentalis praesentia, ita pariter et cessat, statim ac corrumpitur et desinit esse extrinsecum continens Ç1). (’) Ut paucis omnia recapitulentur, ac per hoc praeparetur via ad intelligentiam dicendorum in sequentibus, nota illa duo quae apud ve­ teres totam de sacrosancto mysterio theologiam, instar principii regunt. Primum est quod res tum in coelo tum in Eucharistia per omnia mundi altaria praesens, est unum individuum corpus natum e Virgine, oblatum in cruce, videntibus apostolis elevatum et assumptum in gloria. Nunc si quaeratur in quo sita sit individui ratio, respondere debebunt omnes, individuum esse indivisum in se, et divisum a quolibet alio; de­ bebunt etiam confiteri indivisionem esse rationem individui essentialem, quam ne ipse quidem Deus immutare potest, cum contradictoria non sint divinae obiectum omnipotentiae. - Atqui huic essentiali indivision! repu­ gnat in primis reproductio per quam individuum multiplicaretur. Potes equidem reproducere picturam, imaginem, statuam ; at quo sensu? Quate­ nus facere potes novam picturam vel imaginem simillimam ei quae iam exsistebat, sed non potes facere ut pictura a te producta, sit illa numero eadem quae prius exsistebat. Et ratio est evidens, quia per quamcumque actionem productivam aliquid novum fit et educitur e nihilo sui; nisi autem velimus adstruere identitatem contradictoriorum, res de novo facta non DE TRANSUBSTANT1ATIONE 349 Veium multi difficultate huius conceptus deterrentur, et ideo statim comparandi sunt ad invicem duo modi dicendi, moder­ norum scilicet et veterum, ut iam ab initio appareat impossi­ bile esse fugere mysterium, sed hanc solum optionem nobis re­ linqui, aut suscipiendi verum mysterium a Deo revelatum, aut retinendi aliud quodpiam, magis incomprehensibile, confictum ab hominibus. Hinc: 3. In qua doctrina lateat mysterium maius. — Certe, si de actione conversiva formaliter sumpta, seu de ipso transitu potest esse ipsa res non facta de novo, sed iam ab antiquo in esse perse­ verans. Ergo terminus actionis reproductivae non est individuum a quo reproductionis denominatio sumitur, sed individuum aliud simile ei, imoforte simillimum, non ipsum.— Rursus, essentiali notioni individui repugnat pa­ riter quaelibet separatio eius a semetipso. Ratio etiam nimis evidens est quam ut indigeat explanari ; separata enim sunt divisa, et divisa non sunt unum indivisum. Atqui separata profecto sunt ea qnae inter se localiter distant ; nam si A sit constitutum sub mensura huius loci, si B sit consti­ tutum sub mensura huius alterius loci, si denique hos duos locos dividat spatiorum intercapedo, evidens est quod A separatur a B, ac per hoc, non -est unum cum eo individuum. Haec sunt principia sensus communis, ut videtur, quae pro veteribus erant inconcussa; quibus etiam nequaquam op­ ponuntur mira illa quae leguntur in vitis Sanctorum, uti suo loco palam fiet ■ex testimonio minime suspecto Benedicti XIV in opere de canonizatione et beatificatione servorum Dei. Unde veteres scholastici huic principio in­ nixi, quod verum vero contradicere non potest, firmiter persuasum habe­ bant nihil esse in dogmate praesentiae realis inferens replicationem vel multilocationem unius individui corporis Christi ; imo vero sentiebant quod, quacumque multiplicatione vel etiam separatione locali introducta, iam non haberemus praesentem Christum, sed quidquid aliud a Christo distinctum, quo non indigemus. Aliud quoque sententiae veterum fundamentum est; omnem actionem circa ipsum corpus Christi exercitam ad hoc ut manens in coelo conse­ quatur novam et simultaneam praesentiam in hostia, esse omnino im­ possibilem. Etenim actio mutativa corporis Christi quae excogitari posset ut medium ad consecutionem novae praesentiae sacramentalis simultaneae cum praesentia caelesti, foret vel reproductio, vel adductio separa­ tiva et divisiva ipsius corporis a semetipso. Antiqui autem doctores utrumque reputabant absurdum, et ideo asserebant nullatn mutationem vi consecrationis in ipso corpore Christi esse admittendam. Non quod mutatio in corpore Christi repugnet, absit ! sed quia nulla mutatio in eo 350 QUAFST. LXXV. substantiae in substantiam quaestio sit, quod .id facilitatem con * ceptus attinet, sine dubio vincunt recentiores. Explicatur enim mihi transubstantiatio per hoc quod destruitur substantia panis in ordine ad positionem corporis Christi, quod loco substantiae destructae ipsum Christi corpus introducitur, quod denique vel realiter vel apparenter manent accidentia panis cum eadem ha­ bitudine continentis ad contentum ; quae omnia satis facile ap­ prehenduntur. Verum considerandum nunc est, an sit aeque intelligibilis inducta potest esse via ad praesentiam sacramentalem. Reliquum igitur est ut tota mutatio ad praesentiam sacramentalem necessaria in alio in­ veniatur, hoc est, ut in tantum Christus consequatur novam praesentiam simultaneam cum praesentia coelesti, in quantum aliquid de novo incipit esse novo modo continens ipsum. Hoc autem non potest esse nisi di­ mensio panis, cui acquiri debet haec continentiae habitudo per conver­ sionem totius suae substantiae in substantiam corporis Christi. Continen­ tiam tamen nunc dico, quae sit longe alterius rationis ac illa notissima qua unum quantum circumscribit aliud quantum; continentiam dico om­ nino diversam ab illa qua Christus in coelo continetur ; continentiam dico quae sit extra ordinem quantitatis, situs, et commensurationis quantita­ tum, ita ut corpus Christi in sacramento existens nullo modo separetur a se in coelo exsistente, sed sit unum in seipso perfecte indivisum. At recentioribus theologis omnino incredibile est quod corpus Christi possit fieri praesens in sacramento absque ulla sui ipsius muta­ tione, et Suarez de Euchar., Disp. 50, Sect. 4, dicit hanc viam mente concipi non posse. — Hinc primo adstruunt quod actio qua fit prae­ sens corpus Christi, versatur, non circa panem, sed unice circa ipsum Christum. Hinc secundo, substantia panis praeexistens non est posi­ tiva conditio ad operationem mysterii, sed magis obstaculum quod de­ bet removeri per destructionem. Hinc tertio, transubstantiatio in opi­ nione eorum tribus absolvitur : annihilatione substantiae panis, positione corporis Christi sub speciebus per productionem vel adductionem, tum demum nexu quodam extrinseco inter unius positionem et alterius de­ structionem. — Omitto nunc alia quae pertinent ad modum existendi corporis Christi sub speciebus. Nam in hac via procedendo, corpus Chri­ sti debet mutari non solum per hoc quod reproducitur vel adducitur, verum etiam per hoc quod privatur in sacramento suis naturalibus di­ mensionibus, quod ccmpenetratur in seipso, quod redigitur in statu punctali, quod ex consequenti habet simul contradictorios essendi modos, in coelo scilicet et in sacramento. Sed de his, infra. DE TRANSUBSTANTIAHONE JJf actio <|ua fit praesens Corpus Christi. Cito namque dictum est, poni corpus Christi sub speciebus loco substantiae panis, sed non tam ito explicatum. Procedendo enim in hypothesi secundum «piam non incipit esse in sacramento formaliter per conversionem panis in ipsum, restat ut fiat de novo in altari praesens, vel quia ibi producitur, vel quia illuc adducitur. Medium certe non datur , poterunt forte fingi varia vocabula ad denominandum dictam actio­ nem, sed relictis quaestionibus de nomine, vel erit actio influens esse substantiale corporis Christi, vel erit actio qua citra ullum influxum esse substantialis, corpus Christi in caelo praeexistens et ibidem semper manens acquirit novam determinationem acci­ dentalem quam ubicationem dicunt. Eligis forte actionem productivam corporis Christi, quae, ad rem quod attinet, verissima creatio est, quia ex nulla praeiacente materia. lam, novitas essendi est de essentiali ratione termini actionis productivae ; ergo, supponendo quod producatur sub speciebus ipsa corporis Christi substantia, est substantia de novo hic et nunc exsistens. Atqui substantia de novo hic et nunc exsistens debet esse omnino independens a substantia quae non noviter exsistit, sed a tempore incarnationis perseverat in esse. Et quale tandem erit illud ens numero unum, plura habens esse substantialia a se invicem perfecte independentia : ens nu­ mero unum quod posset annihilari in uno loco quin annihilare­ tur in altero, vivere hic et simul mori illic, uno verbo, simul suscipere in se quaelibet praedicata contradictoria secundum varias exsistentias quas in variis locis habere supponitur ? Con­ sequentias sui principii patroni actionis productivae et vident et non reformidant. « Mutatio facta in uno loco, inquit Suarez de « Euchar., Disp. 48, Sect. 6, non fit in aliis locis distantibus « in quibus idem corpus exsistit... Probatur conclusio in integra « substantiali mutatione... Quod ergo corruptio vel mors posset « evenire eidem corpori in uno loco, et non in alio, probatur « primo ex dictis, etc. ». Consonat et Lessius de perfect, div.. 1. 12, η. 119: «Verius igitur mihi semper visum Christi cor« pus poni sub speciebus per actionem productivam... Quod « autem Deo istud sit possibile, dubitari non potest. Si enim S5· QUAEST. LXXV. «quod periit Deus restituere potest..., cur non possit secundo «producere id quod mansit? Non enim existentia rei impedit «quominus rem illam secundo et tertio et decies et centies et « millies alibi producere queat, idem esse et eamdem existen«tiam conferendo... Unde sequitur, (Deum) ex uno homine ef« ficere posse integrum exercitum... Et quamvis res hoc modo «replicata in seipsa actu sit una eademque, virtute tamen est « multiplex. Nam multis aequipollet... Potest etiam diversa in «diversis locis, atque etiam contraria operari, atque adeo tan· « tum efficere quantum res numero diversae.... Unde posita « huiusmodi replicatione, fieri potest ut una eademque res hoc « loco calescat, illo frigescat, hoc ascendat, illo descendat, hoc « desinat et moriatur, illo incipiat et nascatur, qua de re no· «vissime bene scripsit Aegidius Coninck de Sacram., q. 75, « art. 4, dub, 3 ». Haec Lessius. Coninck vero, cuius aucto­ ritas invocatur, loco citato habet: «Secundum hanc sententiam «(actionis productivae), explicantur facillime omnia incommoda « quae videntur sequi ex eo quod corpus Christi exsistat in « duobus locis. Cum enim corpus hoc modo reproductum sit «virtute duplex, et in uno loco omnino independens a seipso « prout est in alio loco, sequitur in utroque loco posse eadem « agere et pati, quae duo omnino distincta corpora possunt « agere et pati. Quod non solum est intelligendum de actioni« bus et passionibus aliunde illatis, verum etiam de actionibus « immanentibus. Unde homo ita replicatus posset uno loco « comburi ac mori, peccare, et si vis, damnari ; et alio frigere, « et pergere vivere, et mereri, et salvari, si absolutam Dei po« tentiam spectemus, quia aequivalet duobus hominibus». — Haec profecto dura sunt, et conceptu valde difficilia. Et ne di­ cas, quaeso, esse in huiusmodi nimias inquisitionum subtilitates. Hoc enim posset transmitti nisi ageretur de consequentiis quae immediate fluunt ex positis principiis; sed non est nimia inqui­ sitionis subtilitas si quis, priusquam admittat principia, inquirat de consequentiis eorum. Recte ergo concluditur, dictam senten­ tiam non carere alto mysterio. Sed nunc eligis cum Scoto. Lugone, Sylvestre Mauro et DE TRANSUBSTANTIATIONE alii . << tionem addnclivam. Dico adductivam, sic enim nominata est t Scoto; qui « reputans impossibilem conversionem panis in « corpus Christi praeexistens et manens secundum suum esse « antiquum, triplicem imaginatur transubstantiationem. Prima «est. quae iam dicta est... Secunda est, quo tota substantia « sic mvertitur in aliam, ut alia producatur in esse, et hanc «vocat transubstantiationem productivam... Tertia est adductiva « termini ad quem illo ubi erat terminus a quo, et in hanc « declinat Scotus... Relicta autem transubstantiatione productiva « tanquam non habente in hoc sacramento locum, nititur Sco· « tus probare primam esse impossibilem, et deinde tertiam esse « rationabilem > f1). Caeterum, non omnes audent concedere adductionis nomen, quia nullus intercedit localis motus quo cor­ pus Christi de caelo descendat in sacramentum. Quare utuntur quidam nomine actionis introductivae, vel constitutivae corporis Christi sub speciebus (2); utuntur alii nomine actionis replicativae (8), et forte alii aliis nominibus ipsam appellabunt. Sed ad rem quod attinet, nomine adductionis eatenus vocari potest, quatenus eumdem terminum habet ac consueta adductio de loco in locum, secluso tantummodo motu quo pertransitur spatium intermedium. Consequenter ergo ad sua principia de locatione •corporum, imo et spirituum, sentiunt auctores illi actionem con­ stitutivam corporis Christi sub speciebus ponere in ipso Christi corpore aliquod novum ubi, quod superadditur ubi caelesti, et respicit eamdem spatii partem quae respicitur ab ubi hostiae consecratae. Est enim ubi in ipsorum sententia modus aliquis intrinsecus, distinctus a substantia et quantitate, per quem res formaliter est in loco, quique « per suam essentiam respicit, « non quidem spatium reale, seu corpus extrinsecum circum· « dans, sed spatium imaginarium immobile cui facit praesentem « rem ubicatam » (*). Ratione igitur huius ubi de novo recepti, (*) Apud Caietanum in 3““ Part., q. 75, art. 4. (») Lugo, de Euchar., Disp. 7, Sect 6. (·) Sylvester Maurus, op. theoi., Tom. 3, I. 12, q. 140 (‘) Necessitate quadam coacti sunt auctores illi asserere quod mo­ dus ubicationis per suam essentiam respicit spatium imaginarium immaDe Ecclesiae Sacramentis. Tomo I. 23 354 QUAEST. LXXV. corpus Christi semper in caelo manens, ipso to habet locari in terra intra terminos hostiae quae consecratui : locari, inquam, ita ut non solum sit praesens in dicto loco, verum etiam sit ibi localiter, sub mensura loci constitutum, non secus ac alia entia per ubicationes localisata. Et eodem morio dicunt quod si mihi exsistenti Romae superadderetur modus alius ubicationis, puta Parisiensis, eo ipso Romae simul et Parisiis localiter exsi­ sterem. Iam vero de hac positione dico, abstrahendo interim ab eius implicantia vel possibilitate, esse illam aeque mysteriosam et captu difficilem ac quidquid unquam mysteriose fuit homini­ bus propositum. Mitto interim difficultatem ipsius praesuppositi circa intrinsecos ubicationis modos, quia esse locatum non est denominatio magis intrinseca quam esse vestitum ; ecquis autem unquam concipiet hominem fieri formaliter vestitum per rece­ ptionem alicuius intrinseci modi vestitionis? Et augetur difficul­ tas ex hoc quod necessitate coacti dicunt, modos ubicationis respicere spatium imaginarium immobile cui faciunt praesentes res ubicatas: sed quis iterum intelliget, rem aliquam fieri realiter praesentem spatio quod a parte rei merum est nihil, et praeterea nihil? Sed dato etiam praesupposito istius sententiae, quot et quanta sint incomprehensibilia in ipsa formali eius expo­ sitione, facile est videre. Nam certe altum mysterium est in hoc quod, cum terminus mutationis corporis Christi sit localisatio eius in novo loco qui longe distat a loco caeli in quo idem Christi corpus localisatum praeexsistit, asserit nihilominus sen­ tentia ista, pertingi terminum ad quem, non pertransita distanbile, cui facit praesente»! rem ubicatam. Nam per ipsos, praedictus ubi­ cationis modus est ipsa formalis positio in loco. Ideo, si respiceret spatium reale seu corpus extrinsecum circumdans, sequeretur quod moto corpore ambiente, res locata etiam manens immota mutaret lo­ cum, et deberet acquirere novam ubicationem, quod profecto absurdum est. Ideo, ut salvent ubicationem non mutari nisi ad motum rei loca­ tae, dicunt modos ubicationis respicere partem spatii imaginarii immo­ bilis quod fingunt quasi quiddam immensum sine limite et termino^ compenetratum per spatium reale et mobile. — Cf. Lugo, Disp. 5. DE TRANSUBSTANTIATIONB J55 fia. \tqui in unoquoque genere, ab uno extremo ad aliud ex tr< mi non pervenitur nisi ablata distantia qua unum ab alio distat. Hic autem distantia est localis, quae non aufertur nisi per motum localem ; cum igitur nullus intercedat localis motus, videtur omnino impossibilis sacramentalis adductio. Quidquid ver·» sit, altius sane et magis incomprehensibile mysterium est in hoc quod expresse asseritur, unum idemque individuum cor­ pus a seipso dividi, distare, et per interiecta spatia separari. Quid enim individuo magis proprium quam ut sit indivisum in se ? Et quodnam esse potest evidentius realis distinctionis si gnum quam actualis separatio? Unde sequuntur, ipsis fatentibus adversariis f1), pleraque difficilia praecedentis sententiae, et su­ peradditur difficultas concipiendi quomodo virtualis illa unius individui multiplicitas qua multis aequipollet, sit formalis effe­ ctus modorum ubicationis : nam profecto proportio inter causam et effectum non est conspicua. Ergo quocumque te verteris, etiamsi recentiores tibi pa tronos eligas, incidis in mysterium. Etenim, vel est mysterium in hoc quod permanentibus dimensionibus panis, ipsa panis sub­ stantia immediate convertitur in substantiam praeexistentem corporis Christi, quod ex tunc absque ulla sui mutatione vel virtuali multiplicatione incipit esse sub dimensionibus illis, sed non ut locatum in loco, quia substantia (quae sola est terminus directus huius conversionis), ratione sui situm et positionem in loco habere non potest. — Vel est mysterium in hoc quod corpus de novo productum in sacramento, atque prorsus independens in esse substantiali a corpore in caelo exsistente, sit nihilomi­ nus cum eo numerice idem. — Vel denique est mysterium in hoc quod citra motum localem, corpus Christi in loco caeli cir­ cumscriptive exsistens et manens, simul incipit esse sub mensura loci terrestris, a seipso separatum tota distantia spatiorum in­ terjacentium. — Nunc autem attende. Impossibile est ut tria haec mysteria sint a Deo revelata; sese enim inutuo excludunt in hoc sacramento ; ergo necesse est dicere, duo saltem ex eis fuisse (·) Cf. Lugo, de Euchar., Disp, 5, Sect. 2 et seq. 356 QUAEST I XXV. inventa humanitus. Et quia in hoc etiam gen< n multo melius est incidere in manus Dei quam in manus hominum, omnino necessarium est inquirere quodnam ex his tribus sit mysterium legitimum atque authenticum. Prae primis igitur consulenda est proxima regula fidei. Huc pertinet paragraphes sequens. § 3· Quis sit, respectu habito ad definitiones Conciliorum, legitimus trasubstantiationis conceptus. Primo: Habito respectu ad declarationes Conciliorum, ex­ positio recentiorum non satisfacit, qua parte docet annihilari panis et vini substantiam. Regula fidei proponit transubstantiationem ut veram ac proprie dictam conversionem. Insuper, quod apprime notandum est, non docet extrema huius conversionis esse compositum sub­ stantiae panis et accidentium eius ex una parte, compositum substantiae corporis Christi et manentium specierum ex altera; non enim definitur panem converti in sacramentum. Sed docet extrema conversionis esse totas et solas substantias. Fit enim, teste Tridentino, conversio totius substantiae panis in substan­ tiam corporis Christi, et totius substantiae vini in substantiam sanguinis eius. Ex quo sequitur quod in hoc mysterio perma­ nentia accidentium non ingreditur positive formalem rationem conversionis in quantum huiusmodi. Ex adverso recentiores conveniunt in asserenda destructione panis quae in re ipsa est vera annihilatio. Sive enim simpliciter dicas cum plerisque, panem destrui per hoc quod Deus sub­ trahit influxum quo conservabat eum in esse, sive addas cum nonnullis subtractionem hanc, superveniente corpore Christi sub speciebus et separata substantia panis a suis accidentibus, connaturaliter requiri, semper tamen ponis cessare panem per re­ ductionem in nihilum et cessationem sustentationis qua .a Deo omnia portantur. Nec refert quod succedat corpus Christi, quia cum ista successio sit ex rei natura prorsus independens a dicta DE TRASSUBSTANTIATIONB 35? ■1· lone, ut iam supra dictum est, intrinsecam eius rationem mutare non potest. Unde Lessius, de perfect, divin., I. 12, n. log: «Circa substantiam panis et vini, inquit, primum mi« ra< ulum est, quod hae substantiae vi consecrationis funditus « pereant et veluti annihilentur, quanquam non solemus dicere « eas annihilari, eo quod desitio ex intentione divina non sistat « in nihilo, sed dirigatur ad positionem corporis Christi. Verum « hoc ad modum loquendi spectat ; nam ad rem quod attinet... « totum ita funditus perit, ac si prorsus in nihilum redactum « esset, nullo positivo succedente. Nam quod aliquid succedat, « non est ex vi illius desitionis... Fit autem haec desitio sub­ it tractione influxus divini.,.; illo enim substantifico influxu sub«tracto..., necesse est rem in nihilum relabi». Quibus praemissis, dico non salvari veram ac propriam con­ versionem substantiae panis in ea doctrina quae ponit eius annihilationem. Ergo cum Concilia definiant veram ibi conversio­ nem intervenire, habito respectu ad conciliorum definitiones, recentiorum expositio circa transubstantiationem non satisfacit. Consequentia est evidens. Antecedens vero probatur, nam iuxta communes animi conceptiones, conversio excludit annihilationem, et annihilatio conversionem, Annihilatio enim est oppositum crea­ tionis, scilicet reductio rei ad nihilum sui et subiecti. Sed con­ versio est mutatio unius in aliud ; mutatio, inquam, cuius ter­ minus ad quem non est nihilum, sed aliquid positivum. Senserunt idipsum plerique adversarii, et inde est quod caelum terramque movent ut sese ab annihilatione expediant, sed frustra, ut osten sum est. Valet autem argumentum etiam contra Lugonem, cuius sententia forsitan utcumque salvaret veritatem conversionis panis in sacramentum corporis Christi, sed profecto non salvat veri­ tatem conversionis substantiae in substantiam, quae sola a Con­ ciliis definitur. Secundo : Habito respectu ad declarationes Conciliorum, expositio recentiorum non satisfacit, qua parte aufert mysterium a conversione ut sic, et ponit illud in actione quae directe circa Christi corpus exercetur. Regula fidei proponit conversionem substantiae panis in jS8 QUAEST. LXXV. substantiam corporis Christi, ut mirabilem (*). M labile autem in stylo Tridentini idem est ac humano intellectui impervium; unde in eadem Sessione, cap. 3, de unione hypostatica loquens ait (Denzinger 876): « Propter admirabilem illam (divinitatis) cum corpore r pru dicta, non est quaestio mere scholastica, sed articulus fidei <1 'in Tridentinum Concilium definivit, quique in solemni fid»·) pr< asione continetur. Iam age, quidquid additur vel addi p«>t·· i hi sententia recentiorum, talis rationis est ut indifferenter omnino se habeat, non solum ad realem Christi praesentiam, vemm etiam ad venerationem, cultum, et usum sacramenti: uno· verbo, ad ea omnia quae respectu fidelis in quantum huiusmodi, alicuius ponderis seu momenti esse possunt. Et sane, si conversio totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem, se habet ut via necessa­ ria ad realem Christi praesentiam in sacramento, statim apparet cur debeat conversio ista, simul cum ipsa reali praesentia, pro­ poni fidelibus qui in doctrina Christiana erudiuntur. Sed si respectu praesentiae realis est omnino otiosa et inutilis, nulla unquam po­ terit ratio assignari cur oporteat catechistam de illa mentionem facere, postquam explicite docuit Christum praesentem fieri sta­ tim ad prolationem verborum consecrationis, et tunc substan­ tiam panis et vini omnino cessare. Quod enim complexus de­ structionis panis et substitutionis corporis Christi sub speciebus rationem habeat conversionis unius in aliud, hoc videtur omnino adiaphorum in ordine ad cognitionem fidei, imo auget difficul­ tatem absque ullo emolumento pro conservatione et tutela my­ sterii quod Christianorum adorationi et devotioni proponitur. Esset igitur quaestio relinquenda scholis, ubi forsitan annume­ rari posset inter problemata quae ad acuendos iuvenum intel­ lectus quandoque agitantur. In summa, secundum recentiorum expositionem transub­ stantiatio non esset medium ad praesentiam Christi, nec faceret quidquam ad dignitatem et aestimationem sacramenti, sed es­ set ponenda solum propter seipsam. Atqui impossibile est ut propter seipsam pertineat ad eas veritates quas fideles sare in­ terest, et a quibus parochi docendi munere fungentes abstinere non debent. Non ergo vera est et genuina, dicta transubstan­ tiationis expositio. Nunc autem inter opiniones recentiorum et sententiam an­ tiquorum principum scholae non potest medium cadere. In ra- QUAF.ST. LXXV. 36’ dice enim unde caeterae omnes differentiae profluunt, ita con­ tradictorie opponuntur, ut ex falsitate unius partis debeas necessario inferre veritatem alterius. Radix quippe differentiae in hoc est, quod antiqui doctores ponunt panem nullo modo an­ nihilari, unde statim sequitur quod immediatus terminus con­ versionis debet esse corpus Christi absque ulla actione circa ipsum exercita. Recentiores vero ponunt'panem annihilari; quare cum immediatus terminus mutationis substantiae panis sil nihi­ lum, de necessitate sequitur opus esse aliqua alia actione ad corpus Christi primo terminatam; sequitur iterum, introducen­ dum esse nexum extrinsecum quo unius desitio et alterius po­ sitio colligentur. Atqui ostensum est, expositionem modernorum non satisfacere. Ergo necesse est ut vera transubstantiationis expositio quaerenda sit in ea sententia quae a Scholae Principi­ bus constanter et unanimiter fuit tradita. Confirmatur conclusio ex diserta doctrina Catechismi Con­ cilii Tridentini, de Euchar., n. 26-41, ubi inter alia, haec nun­ quam satis meditanda leguntur : «Tria sunt maxime admiranda... « quae in hoc sacramento... fides catholica sine ulla dubitatione « credit et confitetur. Primum est, verum Christi corpus, illud « idem quod natum ex Virgine in coelis sedet ad dexteram Pa­ ce tris, hoc sacramento contineri. Alterum est, nullam in eo ele« mentorum substantiam remanere quamvis nihil magis a sensibus «alienum videri possit... Tertium est, accidentia sine ulla re « subiecta esse, mira quadam atque inexplicabili ratione» (’). Haec tria per ordinem evolvit Catechismus, et de secundo agere incipiens n. 37 ait: «Nunc, quod alterum erat propositum, do« cebunt etiam (Pastores), panis et vini substantiam in sacra« mento post consecrationem non remanere. Hoc vero cum eo « quod prius demonstratum est, necessario coniungitur. Etenim, « si est verum Christi corpus sub panis et vini specie post « consecrationem, omnino necesse est, cum ibi antea non esset, «hoc vel loci mutatione, vel creatione, vel alterius rei in ipsum « conversione factum esse. At vero, fieri non posse constat ut(*) (*) Num. 26. DE TRANSUBSTANTIATIONE - corpus Christi in sacramento sil, quod ex uno in alium locum λ venerit... Creari autem corpus Christi, minus credibile est, ac « ne in cogitationem quidem cadere hoc potest. Relinquitur ergo, « ut in sacramento sit corpus Christi, quod panis in ipsum « convertatur. Quare nulla panis substantia remaneat necesse «est». Denique, sub n. 41, ad quaestionem quomodo fiat tam admiranda substantiarum conversio, respondet: «Difficillima est « omnino huius mysterii explicatio. Sed tamen conabuntur Pa­ ie stores iis qui magis in divinarum rerum cognitione profece« runt, (nam qui imbecilliores sunt, verendum esset ne rei ma« gnitudine opprimerentur), conabuntur, inquam, tradere huius « admirabilis conversionis modum : quae ita fit ut tota panis « substantia divina virtute in totam corporis Christi substan« tiam... sine ulla Domini nostri mutatione convertatur. Neque « enim Christus aut generatur, aut mutatur, aut augescit, sed « in sua substantia totus permanet ». Restat demum ut huic prolegomeno ultima manus admo veatur, magis expoliendo transubstantiationis conceptum qui hac­ tenus ut verus ac genuinus agnitus est. § 4Ad distinctiorem transubstantiationis conceptum quae­ dam declarationes. Ad hunc scopum iuvabit singillatim exponere terminos de­ finitionis Tridentinae (x). — Primo, conversio. — Secundo, mi­ rabilis et singularis totius substantiae. — Tertio, totius substan­ tiae, manentibus speciebus. — Quarto, proprie transubstantiatio appellata. i. Conversio. — Si etymon vocis consideres, videtur de­ rivatum nomen a gyratione, qua fit antrorsum id quod erat re­ trorsum vel vice versa, sicut cum a sinistra me ad dexteram converto. Caeterum, distinctione facta inter id a quo nomen tuit(*) (*) Trident., Sess. XIII, can. 2 (Denzinger SS4). QUAEST. LXXV, impositum et id ad quod significandum foil impositum, dicen­ dum est conversionem idem esse ac mutationem qua res, desi­ nendo esse id quod erat, transit in aliquod aliud quod non erat. Unde apparet conversionem differre a mutatione sicut species a genere, nam licet omnis conversio sit mutatio, non tamen omnis mutatio est conversio. Conversio quippe ex suo conceptu ver­ satur inter duos terminos positivos, desinentem unum, succeden­ tem alterum, et ita quidem, ut cum sermo est de iis conversio­ nibus quas agens naturale operatur, corruptio unius debeat esse alterius generatio. At vero mutatio ut sic non includit conditio­ nem hanc, cum saepe sit a simplici privatione ad formam, vel a forma ad privationem. Perspicuitatis autem gratia vocare pos­ sumus rem quae convertitur extremum quod, et illud in quod convertitur extremum in quod ; denique principia entis secun­ dum quae desinit ista res esse quod erat, et incipit esse quod non erat, terminos formales tam a quo tum ad quem. Cogita conversionem panis in sanguinem : ibi extremum quod est panis, extremum in quod est sanguis, termini vero formales a quo et ad quem sunt formae substantiales panis et sanguinis, quia secun­ dum eas in dicto exemplo transitus unius in aliud attenditur. 2. Conversio mirabilis et singularis totius substantiae. — Imo, ideo mirabilis, ideo etiam singularis, quia totius sub­ stantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem D. N. I. C., pro quanto scilicet termini formales a quo et ad quem adaequate identificantur qum extremis quod et in quod. Ibi enim est altissima radix omnium differentiarum quibus transubstantiatio ab omnibus conversionibus naturalibus f1) essentia­ liter discriminatur. Si enim attendas ad conversiones naturales, quotquot co­ gnoscimus et possumus concipere, semper termini formales inadaequate distinguuntur ab extremis, quia semper utrique extremo (') In praesenti consideratione, ad conversiones naturales reducun­ tur etiam conversiones miraculosae quoad modum, quae sunt quoad substantiam in genere simplicium transformationum, puta conversio aquae in vinum in Cana Galilaeae, et aliae eiusmodi. DE TR ANSUBSTANIIΑΤΙΟΝΈ 05 commune est aliquod elementum^) quod se habet per modum sul> .ti respectu formarum sibi succedentium, et veluti instar pomis quoad transitum unius in aliud f2). Sed hic, nullum est subi· rtum manens, cum substantia panis convertatur secundum se lolant; quo fit ut sine praecedente alterations motu perficia­ tur conversio, et nulla sit creatura possibilis, cuius virtus sese ad eam mutationem extendat. Omnis enim creatura in sua actione requirit subiectum in quod agat, ac per consequens, conversio­ nem aliquam efficere nequaquam potest, si illud secundum quod fit conversio, non habeat subiectum praeexistens et perseverans in esse. Hinc transubstantiatio in eodem ordine invenitur ac crea­ tio, quatenus creatio est quaedam productio ex nihilo subiecti; transubstantiatio vero, transitus unius in aliud sine ullius com­ munis subiecti permanentia. Ideo S. Thomas, in IV, D. u, q. i, a. 3. Q- 3· sol. i : « Naturalis mutatio non potest pertingere usque ·< ad variationem materiae, quia operatur ex supposita materia, « sicut quodlibet secundum agens operatur suppositis his quae « data sunt sibi a primo agente, et haec principia oportet ma-K nere in operatione naturae... Ex quo patet quod ista conver« sio differt ab omnibus naturalibus conversionibus... in hoc, « quod usque ad materiam pertingit, quod in illis non inveni* tur. Et quia materia est primum subiectum, ipsius non est « subiectum, ideo secundo differt in hoc, quod haec conversio < non habet subiectum sicut illae habent ». < Ex eadem radice provenit alia differentia, nam in conver(·) Cogita conversionem vini in acetum; ibi est aliquod principium substantiale, scilicet materia, quae cum prius esset sub una forma sub­ stantiali, incipit esse sub altera. Non ergo fit conversio secundum id totum quod est entitatis in extremis, adeoque termini formales non sunt cum extremis adaequate idem, sed inadaequate tantum. Et sic est in omnibus conversionibus quas naturale agens potest efficere. (·) Per successivas dispositiones in materia inductas, res quae con­ vertitur semper magis ac magis appropinquat ad hoc ut incipiat esse quod non erat, et desinat esse quod erat. Nam motus generationis aceti v. g., est ipse motus corruptionis vini ; et quia subiectum huius motus est materia, recte dicitur materia manens se habere instar pontis ad transitum. j(6 QUAEST. LX XV. sionibus naturalibus, compositum transit in < < » ■ ositun^ sed nullo modo forma çpnvertitur in formam. Neque enim mutatio quam inducit agens naturale, potest attingere principia entis secundum se absolute considerata, sed solum attingit formas secundum quod pendent a potentia subiecti. Alterando scilicet subiectum, et disponendo illud ad receptionem alterius formae, agens na­ turale facit ut nova forma educatur e potentia materiae, et prae­ cedens quae est cum ea incompossibilis, omnino abscedat; quare entitas unius formae non transit in entitatem alterius, sed com­ positum quod prius erat secundum unam formam, transit in com­ positum quod est secundum aliam. Hic autem, ex hoc ipso quod nullum datur conversionis subiectum, impossibile est ut actio conversiva attingat principia entis praecise in quantum a poten­ tia subiecti dependent, sed omnino necesse est ut attingat radi­ citus ipsum ens secundum quod principiis essendi constat abso­ lute consideratis, et ideo conversio totius in totum aequivalet conversioni partium in partes, materiae in materiam, et formae in formam «In naturalibus conversionibus convertitur totum in « totum, non autem partes essentiales in partes. Totus enim aer « (hydrogenium) convertitur in aquam, sed materia aeris (hy« drogenii) non convertitur in aliquid, quia est eadem ; forma « etiam non convertitur, quia abscedit illa, et alia introducitur. « Sed hic, et totum convertitur in totum quia panis fit corpus « Christi, et partes etiam convertuntur quia materia panis fit « materia corporis Christi, et forma substantialis similiter fit illa « forma quae est corporis Christi » (*). Adhuc, ex eadem radice provenit tertia differentia. Etenim in conversionibus naturalibus, extremum quod corrumpitur, extrcmum in quod generatur; corruptio quippe est dissolutio imiib compositi, generatio vero est productio alterius ; quae duo sic se habent ad invicem, ut non alio motu corrumpatur unum, et generetur alterum, sed uno eodemque. In hac autem conversione impossibile est ut fiat unius corruptio et alterius generatio; ad hoc enim oporteret remanere materiam tamquam commune sub(·) S. Thom., in IV, ubi supra. DE T RANSUBSTANTIATIONE i-'ctuni, quod est contra ^praedicta. Rursus, fieri non potest ut alio quovis modo producatur extremum in quod, quia si aiio mo'lo produceretur, hoc esset per creationem; atqui id quod creatur non est terminus transitus de ente in ens, sed de non ent· m ens. Quapropter mirabilis illa et singularis conversio non ρ<·ι st esse nisi unius individuae substantiae in aliam individuam substantiam praeexsistentem et in suo antiquo esse absque mu­ tatione ulla perseverantem, quatenus virtute divina hoc indivi­ duum demonstratum fit illud individuum demonstratum, quod est praeter et supra[omnem comprehensionem humani intellectus. « In naturalibus conversionibus transmutatur et id quod conver« titur, et id in quod convertitur. Illud quidem quod in alte· « rum convertitur, semper transmutatur corruptione : sed illud « in quod aliquid naturaliter convertitur, si quidem sit simplex « conversio, transmutatur per generationem, sicut cum aqua ge« neratur ex aere (hydrogenio); si autem sit conversio cum ad« ditione ad alterum praeexsistens, illud cui additur transmutatur « secundum augmentum, vel saltem per restaurationem deperditi. « sicut accidit in nutrimento. Sed hic, illud in quod fit conversio « erat praeexsistens, et non ei additur, quia, ut dictum est, illud « quod convertitur, convertitur in ipsum, et secundum totum, « et secundum omnes partes eius. Unde hoc in quod termina­ le tur conversio, nullo modo transmutatur, scilicet corpus Chri« sti, sed solum panis qui convertitur » (x). Hinc tandem transubstantiatio est verum et stricte dictum mysterium, cuius possibilitas nos penitus transcendit, quia nec in seipsa est naturali rationi nota, nec in aliquo alio tamquam causa in effectu. Quare, si de ea quaeratur an sit, responsio dari non potest nisi ex revelatione divina. Si praeterea quid sit inquiratur, magis per negationes respondendum, assignando quid huiusmodi conversioni non conveniat ex iis quae reliquis com­ petunt, et per quamdam analogiam ad naturales transformationes eam nobis repraesentando. Similis difficultas locum etiam habet cum de creatione agitur, de qua proprium conceptum habere (·) S. Thom., ubi supra. J68 QUAEST. LXXV. non valemus. Videmus tamen creationem revv·.. esse, et per con­ sequens esse possibilem, quia in illam ut in ausam oportet re­ tundere exsistentiam rerum quae contrahuntur ad particularem rationem essendi. Omnino ergo ratio nostra solvit quaestionem an est, non vero quid est. Verum, etsi nec dc creatione nec de transubstantiatione proprius a nobis conceptus haberi possit, ali­ quid tamen multo difficilius circa conversionem totius substantiae in substantiam occurrit. Ut enim dicit S. Thomas in IV, D. n, q. i, a. 3, q. 3, sol. 3, ad iura, «mutatio ista fit ex exsistente « in exsistens praeter modum aliarum mutationum quae fiunt « etiam ex exsistentibus in exsistentia, ex quarum inspectione «intellectus noster sibi suas conceptiones formavit; et ideo haec « conversio videtur esse contra conceptiones intellectus, et pro« pter hoc, difficilius ei assentitur quam creationi quae est ex « omnino non exsistente, cuiusmodi mutationem non vidit». Sci licet, in conceptu creationis efformando, nihil est quod positive occurrat in contrarium ex parte notionum quas in considera­ tione rerum acquirimus, sed solum deest simile exemplum ; et ideo, quando ad creationem assurgit nostra cogitatio, etsi alti­ tudine et incomprehensibilitate rei obruamur, non tamen apparet aliqua contradictio. Hic autem, praeter defectum similis exempli, positive occurrit in oppositum solitus modus conversionum ex ente in ens, ubi semper manet aliquid commune in ratione sub iecti. Multo igitur magis necesse est ut de transubstantiatione agentes, dicamus potius quid non sit, quam quid sit, assumendo id quod est de communissima ratione conversionis in quantum huiusmodi, et removendo omnia quae ad naturales conversiones pertinentia, transubstantiationi convenire omnino non possunt. Atqui illud quod pertinet ad communissimam rationem conver­ sionis formaliter sumptae, in hoc est reponendum, quod non datur nexus tantum extrinsecus inter unius extremi desitionem et alterius successionem, sed intrinsecus, et ex natura rei. Quippe in naturalibus non satis est ut simultanée habeantur unius cor­ ruptio et alterius generatio, sed oportet ut motus quo corrum­ pitur unum, sit ipsissimus motus quo generatur alterum ; alias -nonnisi abusive conversionis nomen adhiberetur. Nunc autem, 09 DE TRANSUBSTANTIATIONE cum in transubstantiatione motus corruptionis et generationis •esse non possit, restat ut totalis desitio unius extremi sit ipsis­ sima successio alterius, quadam ineffabili et inexplicabili ratione: quatenus panis substantia secundum se totam cessat, non quidem per lapsum in non esse, et subtractionem influxus Dei portantis omnia verbo virtutis suae, sed omnino actione positiva om­ nipotentiae, per quam in uno indivisibili instanti tota de­ sinit in corpus Christi praeexsistens et immutatum f1). Et post hoc restat dicendum cum Propheta : Magnus Do­ minus, et magna virtus eius, et magnitudinis eius non est nu- (*) Hic nota bene quod a priori considerando rem, non apparet quare magis repugnaret enti totaliter desinere in aliud ens praeexsistens ut in transubstantiatione, quam totaliter desinere in absolutum non ens ut in annihilatione : missaque imaginatione quae nobis repraesentat annihilationem velut quemdam lapsum in tenebrosam nihili abyssum, et non reducendo intellectualia ad conditionem sensibilium, abstracta notio transubstantiationis non videtur continere maiorem difficultatem quam illa annihilationis. Quaeris siquidem a me, qui concipi possit quod aliqua substantia totaliter cesset quoad omnia sui constitutiva per positivam conversionem in aliud praeexsistens. Et ego a te vicissim quaero, qui concipi possit quod aliqua substantia totaliter cesset per desitionem in absolutum nihil. An forte plus repugnat enti desinere secundum se to­ tum in aliud ens, quam desinere secundum se totum in omnino non ens? Dices annihilationem facile concipi per subtractionem influxus. Sed hoc non valet, quia negationes non intelliguntur nisi per sua po­ sitiva, et subtractio influxus in casu, nonnisi per influxum ipsum quo res ita portantur in esse, ut eo cessante funditus evanescerent, usque ad ultimas entis radices. Et putas te de eiusmodi influxu directam no­ tionem habere posse ? Certe, a posteriori, ratiocinando ex effectibus, recte concludimus quod creatio est; et si est, possibilis est; et si pos­ sibilis creatio, possibilis quoque annihilalio. Hoc, inquam, a posteriori. Sed si haec via deesset, (sicut revera deest quoad transubstantiationem, eo quod nullus effectus est aut esse potest sub nostra experientia ca­ dens, qui debeat refundi in transubstantiationem tamquam in causant, forte aestimares impossibilem transitum de ente in absolutum non ens, eodem modo quo nunc aestimas impossibilem totalem transitum entis in aliud praeexsistens ens, ut transubstantiationem reducas ad puram simplicemque substitutionem qua loco unius substantiae ponitur alia substantia. De Ecclesiae Sacramentis. Tomo i. 34 QUAEST. LXXV. merus. Et iterum: Quoniam elevata est magnificentia tua super caelos! Ipse enim Deus est, cui natura essent li com petit infinite absque omni contractione, cuius actio ex consequenti se exten­ dit usque ad primas entis participati radices, ultra illud omne quod nos assequi valemus et comprehendere. 3. Totius substantiae, manentibus speciebus. — Ens, ut norunt omnes, dividitur in substantiam et accidens. Est autem substantia, illud cui debetur esse per se, id est non in alio tam­ quam in subiecto; ac per hoc, proprium substantiae nomen a perseitate potius derivatum esse oportuisset. Verum nos res no minamus sicut primo illas apprehendimus : praeterea proportionatum humani intellectus obiectum est quidditas rei corporeae, de qua primo concipimus quod sit substratum accidentium et omnium sensibilium proprietatum ; et ideo quidquid per se est vel natum est esse, substantiam appellamus. Nunc autem cum nomina quibus genus humanum utitur magnam et verissimam philosophiam contineant, (derivant enim ex communi et univer­ sali apprehensione quae falsa esse nequit, utpote orta a puro fonte rationis, non autem a causis erroris quae semper particu­ lares sunt et variabiles), iure meritoque statim colligimus, sub­ stantiam corpoream non esse per seipsam obiectum sensus, id est non esse ullatenus sensibilem nisi ratione accidentium quibus afficitur. «Substantia in quantum huiusmodi, inquit S. Thomas ζ1), « non est visibilis oculo corporali, neque subiacet alicui sensui, « nec etiam imaginationi, sed soli intellectui, cuius obiectum est « quod quid est ». Hinc iam habetur realis distinctio substantiae corporeae a(*) (*) Infra quaest. 76, a. 7. — Nec, quaeso, inde inferas nullam esse amplius difterentiam inter corporalem et spiritualem substantiam. Diffe­ rentia enim est primo in hoc, quod substantia spiritualis est simplex, substantia vero corporea est composita ex duobus essentialibus prin­ cipiis, materia videlicet et forma. Secundo in hoc, quod substantia cor­ porea habet transcendentalem ordinem ad quantitatem et alia accidentia quibus fit visibilis, imo vero, est eorum principium et radix: at substan­ tia spiritualis est invisibilis tam secundum se, quam ratione accidentium quibus afficitur vel affici potest. DE TRANSUBSTANTIAT10XE 171 quantitate et sensibilibus qualitatibus ; de qua distinctione ex professo agetur in huius disputationis decursu. Interim vero observa, illam contineri in doctrina Conciliorum circa praesens mysterium. Species enim quae transeunte substantia dicuntur permaivre, ipsissima sunt accidentia panis et vini, uti sufficienter colligitur vel ex sola collatione decretorum Tridentini cum de­ cretis Concilii Constantiensis a Martino V confirmatis, in quibus condemnatur haec propositio Wiclefi : « Accidentia panis non « manent sine subiecto in eodem sacramento » (*). Intelligendum est ergo, conversionem istam versari inter totas et solas substantias, ita ut vere et physice maneant accidentia substantiae conversae. Quod ultimum, etsi futurum sit obiectum specialis disputationis, tamen iam ex nunc prae oculis omnino haberi debet velut essentialiter requisitum ad intelligentiam dicen­ dorum in praesenti quaestione. 4. Proprie transubstantiatio appellata. — Transubstan­ tiatio proprie dicitur haec conversio, tum ratione eius quod po sitive includit, tum ratione eius quod de connotato negat. Ratione eius quod positive includit, quia conversio est cuius termini formales sunt, non solum principia substantialia, sed substantiae ipsae. Ratione eius quod de connotato negat, quia negat quamlibet aliam variationem, praeter illam quae est totius substantiae in substantiam. Non enim est totalis quaedam transen· tatio, si dicere liceat, neque transubstantiatio coniuncta cum va­ riatione accidentium, sed transubstantiatio et nihil aliud. Nunc autem nota quod cum dicitur transubstantiatio red­ dere rationem novae Christi praesentiae in sacramento, inteliigitur equidem transubstantiatio sumpta secundum ea quae in suo conceptu intrinsece claudit, connotando tamen accidentium permanendam tamquam conditionem absolute necessariam. «Si « enim substantia panis in Corpus Christi converteretur, et panis « accidentia transirent, ex tali conversione non sequeretur quod < corpus Christi secundum suam substantiam esset ubi prius « fuit panis; nulla enim relinqueretur habitudo corporis Christi (*) Enchirid. n. 5S2. 37» QUAEST. LXXV. «ad locum praedictum. Sed cum quantitas dimensiva panis re· « manet post conversionem, per quam panis hunc locum sor« tiebatur, substantia panis in corpus Christi mutata, fit corpus « Christi sub quantitate dimensiva panis, et per consequens, «locum panis quodammodo sortitur, mediantibus tamen dimen* sionibus panis » (l). Hucusque quaestionis praeambulum, quo absoluto, oportet ad singulos articulos descendere, incipiendo a dogmate praesen­ tiae realis, ut sequitur. THESIS XXXVIII. (Art, i). In sanctissimo Eucharistiae sacramento est corpus et sanguis Christi, vere, realiter, et substantialiter. Demonstranda est haec fundamentalis veritas, primo ex verbis promissionis, secundo ex verbis institutionis, tertio ex perpetua traditione. § i- Primo, inquam, ostenditur efficaciter ex promissione sacra­ menti, quae Ioan. VI, 26 27 continetur (2). Praecesserat miraculosa panum multiplicatio in deserto ; sequenti die turba (’) S. Thom., 4 c. Gent., c. 63. '·) Non defuerunt auctores catholici, qui ut facilius responderent haereticis asserentibus necessitatem communionis sub utraque specie, suumque errorem confirmantibus ex verbis Domini : Nisi manducave­ ritis carnem Filii hominis, el biberitis eius sanguinem, etc., simpliciter negaverunt sermonem hic esse de Eucharistia, imo asseruerunt ista in· telligi ad litteram « de manducatione spirituali Christi, abstrahendo tam « a manducatione sacramentali, quam a manducatione spirituali sacra« menti in re vel in voto». Ita sentit Caietanus in 3““ Partem, Q. 80, a. ta. Porro, cum Caietani auctoritatem in medium protulisset Richar· dus Simon, modernistarum exegetarum praecentor et protagonista, hanc habuit a Bossuetio, nunquam satis meditandam responsionem : « M. Si- DR TKANSUBSTANTIATIONB 373 Christum requirebat, sperans se iterum panibus saturatum iri ; unde Dominus tandem in Capharnaum inventus sic eos alloqui­ tur; Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducasti' ex panibus, et saturati estis. Sed iam de meliori pane incipiens dicere : Operamini, ait, non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam; quae quidem propositio accurate est atten­ denda, quia totius sermonis elavem suppeditat. Quid enim est operari cibum, nisi studium, curam et laborem impendere cibo acquirendo, ut bene explicat Maldonatus in hunc locum. Duo igitur clare ibi distinguuntur : opus ponendum ab homine, et « mon observe que Cajetan a pu croire sans être hérétique, que ces para« les de J. C, nisi manducaveritis, etc , ne s’entendent point à ta rigueur • de la lettre de la manducation sacramentelle, bien qu ' il soit opposé en « cela au sentiment commun des anciens et des nouveaux interprètes de « ΓEcriture... Mais c'est proposer la chose d'une manière peu équitable. «Il ne s’agit pas de savoir si Cajetan est hérétique, en s'opposant à « une interprétation autorisée par tous les saints. On peut penser mal « sans être hérétique, si Γ on est soumis et docile. Tout ce qui est mau«vais en matière de doctrine, n’est pas pour cela formellement héré­ tique. On ne qualifie pour d’ordinaire d’hérésie formelle que ce qui « attaque directement un dogme de foi ; mais de là il ne s' ensuit pas « qu’on doive souffrir ceux qui 1’ attaquent indirectement, en affaiblissant « les preuves de 1’ Eglise, et en affectant des opinions particulières sur «les passages dont elle se sert pour établir sa doctrine. C'est ce que «font ceux qui détournent les paroles de Notre-Seigneur, dont il s’agit. «Ils privent Γ Eglise du secours qu’elle en tire contre l’hérésie; ils «accoutument les esprits à donner dans des figures violentes, qui af« faiblissent le sens naturel des paroles de l’Evangile; ils inspirent un « mépris secret de la doctrine des Pères. Cajetan qui ne savait guère « la tradition, et qui écrivait avant le concile de Trente, peut être ex« cusé. Mais M. Simon qui a tout vu, et qui après avoir reconnu le «consentement des Sts Pères, ne laisse pas d'insinuer, avec ses adres« ses ordinaires, le sens opposé au leur, n’en sera pas quitte pour dire «que cela n’est pas hérétique. L’amour de la vérité doit donner de « l’éloignement pour tout ce qui l’affaiblit, et je dirai avec confiance «qu’on est proche d’être hérétique, lorsque, sans se mettre en peine «de ce qui favorise l'hérésie, on n’évite que ce qui est précisément «hérétique et condamné par I Eglise·. Défense de la Tradition et des Saints Pères, 1. i, c. aa. 374 QUAEST. LXXV. cibus largiendus a Domino, de quo ipse subiungit, quem Filius hominis dabit vobis. Et ne videatur incredibile, Filium hominis posse dare cibum aeternae vitae: Hunc enim (hominis Filium) Pater signavit Deus, id est, extra numerum aliorum filiorum hominum fecit per ipsam unionis gratiam qua idem ipse, Filius hominis et Filius Dei est. Statim ergo instant ludaei interro­ gantes quale sit opus quod ab eis requiritur: Dixerunt ergo ad eum: quid faciemus ut operemur opera Dei? Et dicunt opera Dei, quia intelligebant haec opera ad Deum pertinere, et se­ cundum Deum esse, utpote quae conducerent ad aeternae vitae panem. Tunc docet eos Dominus, opus illud esse fidem quae prima est et fundamentalis dispositio, et statim multa de fide edisserit, sicut cum fidei causam in altius revocat principium, scilicet in secretam vocationem Patris sive interiorem tractionem gratiae. Quae tamen omnia cum referantur ad praeassertam fidei necessitatem in ordine ad sumptionem panis quem daturus est Filius hominis, plane ostendunt fidem non esse ipsam promissi panis manducationem, sed praevie tantum ad eam se habere. Itaque quando ait vers. 32-35: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum : panis enim Dei est, qui de caelo descendit... ego sum panis vitae, non loquitur de se praecise in quantum per fidem metaphorice man­ ducari debet, sed in quantum sub specie sacramenti futurus est panis hominum, ore utique sumendus, praelucente tamen fide quae argumentum est sive convictio non apparentium. Verum clariora et omni ex parte invicta argumenta desu­ muntur ex secunda sermonis parte in qua explicat Christus illud quod prius de pane a se dando obscurius dixerat, et quae in­ cipit a vers. 48 : Ego sum panis vitae... Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum, et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Qua quidem affirmatione signanter ac diserte testatur panem a se promissum, esse carnem suam, et (quod nequaquam praetereundum est), carnem suam pro salute mundi immolatam. Hunc enim sensum prae se ferunt verba illa: caro mea (subaudi, data, oblata) pro mundi vita, ut etiam ex­ presse plures codices legunt. Hunc sensum quam maxime con- DE TR AXSUBSTANTIAT10NE 375 firmant verba sequentia, ubi separarim caro et separating sangni sumenda proponuntur. Itaque et cruentam crucis immola­ tion- m praedicit (*), et carnis suae manducationem proponit ut quae ad illam consequenter se haberet. Atqui sacrificia cruenta ubique terrarum per veram et realem hostiarum manducationem consummabantur ; imo ipse Moyses qui in caeteris omnibus sol­ lemne habet ludaeos a ritibus Gentium removere, minime ab eis discordat quoad esum immolatorum, sed universo orbi consentit, veteremque sequitur consuetudinem. « Videte Israel secundum « carnem, inquit Apostolus (a), nonne qui edunt hostias, parti« cipes sunt altaris ? > Iam ergo excluditur a verbis Christi omnis probabilitas sensus metaphorici, qui aliunde tam innaturalis, tamque insolitus fuisset, ut mirum revera non sit, si lu. QUAF.ST. LXXV. 384 de pane, sed de substantia latente sub a.. 1 I■ ntibus panis, affir­ matur quod sit corpus Christi. Ad 2',m dicendum, vim argumenti nostri non in eo consi­ stere, quod nulla omnino potuerit esse in verbis Christi meta­ phora. sed in eo quod materia non patiebatur metaphoras ae nigmaticas et prorsus inusitatas quas fingunt adversarii. Huiusmodi autem non est metaphora illa qua dicitur apud Paulum : Τούτο μου έστιν τδ σώμα, τδ υπέρ υμών κλώμενον (1), hoc est corpus meum quod pro vobis frangitur. Communi enim Indaeorum usu, locutio frangere panem adhibetur pro eo quod est, panem dare seu offerre, iuxta illud Isaiae : « Frange esu « rienti panem tuum ». Et quia in metaphoricis locutionibus non attenditur nisi externa species sub qua res sensibiliter sese ma­ nifestat, corpus Christi sub specie panis pro hominibus frangi, nihil aliud est quam dari seu offerri Deo, scilicet in sacrificium. Et ideo Lucas, discipulus et interpres Pauli, vertit: Hoc est cor­ pus meum, quod pro vobis datur, «τδ υπέρ υμών διδόμενον». Ad 3U“ similiter dicendum, quod iuxta superius praemissa, effusio sanguinis ritu sacro apud Hebraeos, pro oblatione sacri­ ficii propitiatorii accipiebatur. Non ergo aenigmatica locutio ap­ ponitur, sed adstruitur veritas sacrificii missae, ut infra suo loco patebit. Ad 4U“ dicendum quod forma calicis apud Paulum et Lu­ cam sic debet exponi : Hic calix qui ratione sanguinis mei quem continet, offertur in remissionem peccatorum, novum est testamen· tum; novum scilicet, per oppositionem ad antiquum quod iam abrogatur. In quo quidem enuntiatur in recto continens pro con­ tento, id est calix pro sanguine, iuxta consuetum et usitatissi­ mum loquendi morem; nulla autem alia ibi occurrit metaphora, sed cuncta sunt litteraliter accipienda, quia vere et proprie san­ guis in calice fusus, testamentum Christi et dicitur et est. Ad cuius intelligentiam observandum est primo, vocem te­ stamentum indifferenter sumi, modo pro ipso actu ac voluntate ultima testatoris, modo pro instrumento quod a testatore in ma(·) 1 Cor. XI, 24. DK TR ANSUBSTANTIAT1ONE jSf nibus haeredum relinquitur ('). Observandum est secundo, quae nam ex natura rei inter testamentum Christi et testamenta ho­ minum intercesserit differentia. Sane vero, id quod in humanis testamentis ad donationis validitatem facit, non est nisi voluntas qua testator secundum praescriptiones legum de bonis suis di sponit pro tempore mortem suam secuturo ; mors vero eius fa­ taliter superveniens non est nisi simplex conditio, sine qua ef­ fectum suum donatio non sortitur. At testamentum Christi causam suae validitatis habuit, non solam voluntatem disponendi de bo nis quibus erat dives et beatus, verum etiam mortem expiato­ riam in remissionem peccatorum Ratio est quia, sicut in huma­ nis ii qui ob patrata scelera civiliter mortui dicuntur, privantur iure possidendi et accipiendi donationes, ita nos propter pecca­ tum amiseramus ius civitatis in superna Jerusalem, incapaces •effecti qui in ea haeredes conscriberemur. Unde praeter volun­ tatem qua disponitur de bonis, necessaria fuit ad valorem testa­ menti Christi, expiatoria mors crucis per quam solam, iuxta le­ gem et decretum Patris, iuridica capacitas poterat resarciri ; atque hinc tandem facile intelligitur, quomodo Eucharistia vel calix Eucharistiae sit vere et proprie ipsum novum et aeternum testamentum, sumendo nunc testamentum in altera e duabus ac­ ceptionibus supra declaratis. Instrumentum enim testamenti solet dici illud in quo con­ signatur quidquid ad eius validitatem facit, puta sententia vo­ luntatis ultimae, omnibus vestita solemnitatibus quae secundum legem adhiberi debent. Si ergo in testamento Christi ad dispo­ sitionis validitatem concurrebat tum voluntas donandi nobis cae­ lestem haereditatem, tum etiam cruenta satisfactio a Patre con­ i’) Et utroque modo, ut ex mox dicendis apparebit, sumitur in ver­ bis consecrationis, secundum diversam formam qua utuntur evangelistae. Primo modo apud Matthaeum et Marcum, ubi vox testamentum ponitur in obliquo: Hic esi sanguis meus novi testamenti, i. e. quo sancitur di­ spositio meae ultimae voluntatis. Alio modo apud Lucam et Paulum, ubi vox testamentum ponitur in recto : Hic calix novum testamentum -est, i. e. tabula dispositionis testamentariae quam in manibus vestris •et totius Ecclesiae relinquo. J)e Eccleuar Sacramen/ii. Τοπίο I. jj ■ j86 QUAEST. LXXV stituta ut per quam firma rataque evadere I I iius sententia vo­ luntatis, utrumque profecto in authentico instrumento debuit consignari. Bene autem sanguis in calice sa< r.unentaliter fusus utrumque exprimit; attestatur enim expiatoriam mortem quam pro salute nostra Redemptor noster obiit ; attestatur et ultimam eius voluntatem, disponendi nobis sicut disposuit ei Pater cius, regnum (*). Vere igitur et proprie dicitur novum testamentum, id est, testamentariae donationis Christi documentum et monu­ mentum authenticum (2). Nam hoc est testamentum sublime, cuius tabulae per totum mundum a tot saeculis eduntur, et vo­ catis haeredibus quotidie praesentantur. Ad 5nm denique dicendum quod verba illa dicta sunt a Christo in coena legali, ante institutionem sacramenti, ut constat ex Luca XXII, 17-20: «Et ait illis: Desiderio desideravi hoc « pascha manducare vobiscum antequam patiar. Dico enim vo· « bis, quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in re« gno Dei. Et accepto calice, gratias egit et dixit : Accipite et « dividite inter vos : Dico enim vobis quod non bibam de gene« ratione vitis donec regnum Dei veniat. Et accepto pane gratias « egit, et fregit, et dedit eis dicens : Hoc est corpus meum quod « pro vobis datur, hoc facite in meam commemorationem. Si· « militer et calicem, postquam coenavit, dicens : Hic est calix no« vum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur », Ubi vides Lucam expresse distinguere calices duos, unum quem accepit Dominus inter coenandum, alterum postquam coenavit ; et ad priorem refert verba, non bibam amodo de hoc genimine vitis, etc. Atqui Lucas solet servare ordinem chronologicum, utpole qui initio sui Evangelii declarat se ex ordine scribere. E contra, Matthaeus ordinem saepe intervertit, ut apparet, ex. gr. in capite sequenti, ubi flagellationem et coronationem Christi (*) Luc. XXII, 29. (·) « Cette coupe est le nouveau Testament en mon sang. Comme s» • on disait : De même que ce papier où est écrite de la main de votre « père sa dernière volonté, est son testament, ainsi cette coupe sacrée « est le testament de Jésus-Christ par son sang qu’elle renferme, et dont « la dernière disposition devait être écrite ». Bossuet, uhi supra, 62",De jour. DE TRAN3UBSTANTIAT1ONE 3»7 nai rat post latam a Pilato sententiam, cum tamen ex Ioan. XIX 1-6, aperte constet flagellationem accidisse antequam a praeside Christus crucifigendus traderetur; imo vero flagellatio fuit ulti­ mus Pilati conatus ut Christum salvaret a morte; sperabat enim ludaeorum animos ad commiserationem adducere. Verba itaque nobis obiecta, utpote dicta de calice coenae legalis, non sunt ad rem. Fuerunt tamen a Matthaeo et Marco qui coenam legalem non descripserunt, annexa institutioni Eucharistiae, ut quae ratio­ nem eius et causam exprimerent. Est enim Eucharistia, memo­ riale quod reliquit Christus abiens in propria et visibili specie, itemque viaticum quo confortati pervenire valemus ad aeternum illud convivium ad quod convocaverat discipulos, cum dixerat : Non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat, seu. ut habet Matthaeus, usquedum illud bibam vobiscum novum tn re­ gno Patris mei, nectar coelestis gloriae significans. Et ideo, na­ turali quadam idearum connexione, adiuncta sunt a duobus evangelistis narrationi celebrationis sacramenti, verba quibus inter coenandum Dominus lesus de instanti suo discessu certiores fe­ cerat discipulos, monueratque ultimum esse pascha figurativum. posthac implendum in regno Dei. § 3Superest ut argumentum Traditionis breviter proponatur: de quo videndus est omnino Bellarminus de Euchar., 1. 2 per totum, et Card. Franzelin de Euchar., Thes. 8-9. Praesupponendum est, duplicem esse in deposito revelatio­ nis categoriam credibilium. Prima est eorum quae ab omnibus necessitate vel medii vel simplicis praecepti semper fuerunt ex­ plicite credenda; de quibus nunquam potuerunt esse controver­ siae inter catholicos, quia ab initio cunctis fidelibus exstiterunt proposita per ordinarium exercitium ecclesiastici magisterii. Al­ tera est eorum, quorum explicita cognitio de necessitate prae­ cepti non est, quae etiam non semper fuerunt distincte propo­ sita ab Ecclesia ; unde et circa illa attenditur triplex illud sta­ dium quod egregie exposuit Card. Franzelin, Thes. 23 de Tra­ 3*S QUAEST. LXXV. ditione stadium dico fidei plus minusve implicitae, stadium mo­ tae controversiae, ac demum stadium consensus explicit! atque una­ nimis. consequens solemnem Concilii vel Pontificis definitionem. Cum autem dogma praesentiae realis, utpote pertinens ad ipsam substantiam cultus Christiani, in primo ordine credibilium evidenter debeat recenseri, eo ipso cadit sub notissimo canone Vincentii Lirinensis (P. L. 50, 640): « In ipsa item Ecclesia magnopere curan« dum est ut id teneamus quod ubique, quod semper, quod ab « omnibus creditum est ». Porro, etsi demonstratio consensus universalis quoad fidem realis Christi praesentiae sub speciebus sacramenti variis modis possit institui, non tamen illustriori modo fiet, quam si ex monumentis praeteritorum temporum, et potis­ simum quidem ex operibus Patrum, congerantur testimonia per­ tinentia ad diversas ac fere omnes partes Ecelesiae, ascendendo ab aevo in aevum, usque ad tempora apostolica. Tunc enim idem erit ac si universa Ecclesia cum omnibus suis pastoribus et doctoribus, martyribus ac populo fideli, in sua connexione cum apostolis, et per apostolos cum praedicatione ipsius Christi, si­ statur coram, suam fidem contestans ; sicque evidentissime ap­ parebit, dogma de quo agitur, purum intemeratumque ex fonte divinae Traditionis ad nos usque pervenisse. Et hoc modo agit Bellarrninus contra Protestantes, colligens testimonia omnium ae­ tatum, incipiendo ab actis martyrii S. Andreae apostoli, producendoque testes innumerabiles usque ad saeculum XI. Nos tamen utemur eo argumenti genere, quod insinuatum prius a Suarezio (l), fuit postmodum omnibus numeris absolu­ tum per Cardinalem Franzelin, ubi supra, Thés. IX. Eminet, sin minus numero testimoniorum, at certe pondere eorumdem, quia vel unum solum testimonium potest esse instar plurimorum, quando refert non tantum communem fidem Ecclesiae unius ae­ tatis, verum etiam conspirantem hostilium sectarum convictio­ nem, per quam evidentissime excluditur possibilitas cuiuslibet innovationis ex parte catholicorum. Argumentum autem sic pro(») Suarez, de Euchar., Disp. 46, Sect. 4, « Octavum caput addi < potest, etc. ». DE TRANSUBSTANTIATIONE ponitur: Constat de origine apostolica dogmatis quod in tota retro antiquitate Christiana firmiter retentum est, tum a catho­ licis, tum ab omnibus sectis quae sese a catholica communione separaverant, et iam ab initio, teste loanne, inceperant pullulare. Atqui eius conditionis esse ostenditur dogma praesentiae realis, utpote assumptum a Patribus tamquam commune disputationis principium contra omnis generis haereticos. Primo, contra Gnosticos Manichaeorum parentes. Sic enim ar­ gumentatur Irenaeus 1. 4 c. haeres., c. 18, n. 4-5 (P. G. 7, 1026 sq): Profitentur nobiscum Gnostici, transubstantiari panem et vi­ num in corpus et sanguinem Christi, et per hanc ipsam transuhstantiationem perfici sacrificium quod offertur Deo Patri. Quomodo igi­ tur cum hac fide stare potest pravum eorum dogma quo asserunt panem et vinum fuisse creata, non a Deo Patre D. N. I. C.. sed ab alio quem fingunt visibilium omnium fabricatorem? Tunc enim, cum Deo offerunt sacrificium, offerunt ei, non de eius do­ nis ac datis, sed de bono alieno, ipsumque ostendunt cupidum bonorum inimici, contumeliam facientes magis quam gratias agen» tes. Dicendum ergo est unum esse principium, unumque facto­ rem sive visibilium sive invisibilium. Et similiter ex eodem com­ muni dogmate, contra eosdem demonstrat Irenaeus, carnem esse capacem donationis Dei, id est, beatae resurrectionis (1). Secundo, contra Arianos consubstantialitatem Filii negantes. Retorquet enim Hilarius,!. 8 de Trinit.,n. 16-17, argumentum quod ex hisce Evangelii verbis sumebant haeretici (P. L. 10, 248-49): « Ut sint unum, sicut et nos unum sumus, ego in eis, et tu in me». Etenim, inquit, Pater et Filius sunt unum sicut et fideles unum sunt cum Christo. Atqui fideles cum Christo unum sunt, non per solam voluntatum concordiam, verum etiam in quantum per sacramentum communicatae carnis substantialiter in eis adest Chri­ stus. Ergo simili quodam modo, Filius dicitur unum cum Patre, non proper affectus unitatem, sed in quantum substantia Patris est in Filio per generationem communicata. Hinc Guitmundus, lib. 3 de corp, et sang. Domini (P. L. 149, 1474): « Commodissi- (·) Irenaeus, c. haeres., I. 5, c. 2 (P. G. 7, ri2j sq). 39O QUAEST. LX XV. « mum namque reor fore, ut quid etiam hi. mirabilis disputa« tor, (Hilarium dicit), de Eucharistia Domini in 1. 8 de Tri. « nitate sentiat, subtiliter attendamus. Contra Arianos quippe « disputans, ut substantialiter Patrem esse in 1 ilio demonstraret, « ipsum Filium in nobis substantialiter esse per Eucharistiam «probavit». — Vide etiam Cyrillum Alexandrinum in cap. 15 bannis, ubi eodem utitur argumento (P. G. 74, 342 sq.). Tertio, contra Nestorianos ponentes duas personas in Chri­ sto. Sic enim argumentatur Cyrillus 1. 4 c. Nestor, c. 5 (P. G. 76, 190-91): Id quod accipimus in Eucharistia est vivificans. Atqui vivi­ ficans esse non potest id quod segregatum est et disiunctum ab eo qui est vita per essentiam. Ergo id quod in Eucharistia accipimus, non est seiunctum a Deo Verbo. Sed in Eucharistia accipimus car­ nem Christi; ergo caro Christi est propria caro Dei Verbi; ergo secundum hypostasim unitur ei. « Propria namque eius est, ait, et « non alterius cuiuspiam ab eo diversi qui seorsum intelligatur, et « unius e nostro numero hominis. Cum autem ab illa cum corpore «mystica veraque unione vivificum Dei Verbum segregaveris et « omnino distinxeris, quomodo ipsum corpus vivificum ostendes? «Qui porro est qui dicit: Qui manducat carnem meam et bibit « meum sanguinem, habet vitam aeternam. Nam si homo quispiam «seorsum, et non potius ipsum Verbum factum est simile no« bis, res ipsa quae geritur, anthropophagia erit, et inutilis illa « participatio ». Quarto, contra Eutychianos confusionem naturarum in Chri­ sto adstruentes. Sic enim ratiocinatur Theodoretus in dialogo Inconfusus: Eucharistiae sacramentum est imago mysterii incar­ nationis. Constat autem sacramentum ipsum duplici elemento, cae­ lesti et terreno, corpore Christi et accidentibus panis, quae quidem accidentia a sua essentia non recedunt cum incipiunt continere cor­ pus Christi, sed manent quod prius erant. Ergo a pari, Verbum in­ carnatum duas habet naturas, divinam scilicet et humanam, et unio humanitatis ad divinitatem in persona Verbi efficere nequaquam potuit ut humanitas a sua propria et distincta essentia recederet. Valde insignis est locus Theodoreti. Eranistes Eutychianus in­ terrogat orthodoxum (P. G. 83, 167)’· «Qui appellas donum quod DE TRANSUBSÏANTIATIOXE 39» « offertur, ante sacerdotis invocationem? — Orlh. Aperte dicen« dum non est; verisimile enim est, adesse aliquos non initia­ tos. — Eran. Respondeatur aenigmatice. — Orth. Cibum ex ·■ talibus seminibus. — Eran. Alterum vero symbolum quomodo « vocamus? — Orth. Commune et hoc nomen est, poculi spe« ciem significans. — Eran. Post sanctificationem vero, quo« modo haec appellas? — Orth. Corpus Christi, et sanguinem « Christi. — Eran. Sicut symbola dominici corporis et sangui * « nis alia sunt ante sacerdotis invocationem, post invocationem « autem mutantur et alia fiunt, ita dominicum corpus post ascen« sionem in divinam substantiam mutatum est. — Orth. Reti« bus quae ipse texuisti, captus es. Neque enim symbola my« stica post sanctificationem recedunt a sua natura ; manent « enim in priori essentia, et figura, et forma, et conspici « tangique possunt sicut et prius. Intelliguntur enim ea esse « quae facta sunt, et creduntur, et adorantur ut quae illa sint « quae creduntur (x). Confer igitur imaginem cum prototype, «et videbis similitudinem. Oportet enim figuram esse similem « veritati ». Quinto, contra Macedonians negantes divinitatem Spiritus Sancti. Sic enim argumentatur Isidorus Pelusiota, epist. lib. i, ep. 109 ad Marathonium (P. G. 78, 255): Spiritus Sanctus est qui transmutat dona in altari, et facit ea pretiosum corpus et sanguinem D. N. I. C., quod utique solius divinae potestatis esse potest: « Cum Deus et salvator noster homo factus, inquit, Spiritum San· « ctum divinam complere Trinitatem tradiderit, atque... in my« stica mensa communem panem proprium incarnationis eius « corpus (Spiritus Sanctus) reddat, quid tu, o vesane, eum quid· « dani factitium, aut creatum, aut servilis naturae, ac non herilis « et effectricis ac regiae essentiae cognatum et consubstantia­ le lem Spiritum Sanctum esse doces ? ». (*) Id est, nonnisi acie intellectus fide illustrati potest cognosci id quod sub illis est, et circa ea factum est. Illud enim quod fuit mutatum est substantia quae ratione sui non est obiectum sensus. Quidquid autem .per se est visibile et tangibile, (scilicet accidentia) non recessit a priori essentia, et figura, et forma. 392 QUAEST. LXXV. Et haec quidem, pro more nostro breviter relata sufficiant. Qui plura desiderat, consulat auctores superius citatos ; quos cum legerit, videbit quanto iure liceat concludere contra Protestantes ipsissimis verbis quibus suam olim Augustinus concludebat di­ sputationem contra lulianum Pelagianum : « Numquid Irenaeus· « et Cyprianus..., et Hilarius, et Gregorius, et Basilius, et Am< brosius, et loannes (Chrysostomus), de plebeia faece... in ve« strain invidiam concitati sunt?... Isti episcopi sunt, graves, < sancti, veritatis acerrimi defensores adversus garrulas vanita« tes... Hos itaque de aliis atque aliis temporibus atque regio« nibus ab Oriente et Occidente congregatos vides, non in lo« cum quo navigare cogantur homines, sed in librum qui navigare « possit ad homines. Quanto tibi essent isti iudices optabiliores· « si teneres catholicam fidem, tanto tibi sunt terribiliores quia « oppugnas catholicam fidem ; quam in lacte suxerunt, quam in « cibo sumpserunt, cuius lac et cibum parvis magnisque mini< straverunt, quam contra inimicos etiam vos, tunc nondum na« tos, apertissime ac fortissime defenderunt. Talibus post apo« stolos Sancta Ecclesia plantatoribus, rigatoribus, aedificatori« bus, pastoribus, nutritoribus crevit. Ideo profanas voces ve« strae novitatis expavit, et cauta ac sobria ex admonitione « apostolica, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et « mens eius corrumperetur a castitate quae est in Christo, in< sidias vestri dogmatis subrepentis exhorruit, et tamquam caput « colubri calcavit, obtrivit, abiecit. His igitur eloquiis et tanta « auctoritate sanctorum, profecto aut sanaberis, Dei misericordia « donante, (quod quantum tibi optem, videt qui faciat), aut si « quod abominor, in eadem quae tibi videtur sapientia perdu« raveris, non tu iudices quaesiturus es ubi causam tuam purges. « sed ubi tot sanctos doctores egregios atque memorabiles ca« tholicae veritatis accuses, caeterosque socios ac participes eorum,. « insuper et universam Christi Ecclesiam, cui dominica cibaria « fideliter ministrantes, ingenti in Domino gloria claruerunt » (1). Cum igitur tantam habeamus impositam nubem testium (·) Augustinus, 1. 2 contra lulianum, n. 37. (P. L. 44, 700). DE TRANSUBSTANHATTONE 39Λ vix potuerunt apud Patres colligi paucissimae quaedam subobscu­ riores locutiones, quae etiamsi commode explicari non possent, profecto in tanta luce, tantoque splendore consensus universalis Ecclesiae, certitudini dogmatis nequicquam officerent. Verum multum abest quin optimam interpretationem non patiantur, prae­ sertim si consideres causas obscuritatis esse repetendas, partim quidem ex disciplina arcani, et partim ex securitate quam sim­ plicitas fidei, nullo adhuc adversario in hac parte impugnata, necessario afferebat, partim ex assumptione dogmatis Euchari­ stiae loco communis principii argumentationis contra errores di­ versissimos, partim denique ex natura ipsius sacramenti in quo et veritas signo coniungitur, et corpus Christi adest non iuxta modum praesentiae naturalem, sed ea inexsistendi ratione quae soli fidei potest esse conspicua. i. Disciplina arcani (x). — Ex hac lege manifestissime habes, non esse quaerendam plenam expositionem veritatis Eucha­ ristiae in iis Patrum operibus apologeticis quae vel natura sua, vel ratione circumstantiarum, ad omnes promiscue destinabantur, tam fideles quam infideles seu non initiatos. Huiusmodi sunt quatuor libri Augustini de doctrina Christiana, scripti eo tem­ pore quo incipiebat ipsa doctrina sacra passim evulgari, et a doctis etiam paganis ad trutinam revocari (a). Cum enim aliqua contineant, unde inexperti scandalum accipere possent, antidotum tradit Augustinus, monens non esse accipienda Scripturarum documenta secundum carnalem intellectum. Nihil ergo proficient (*) Introducta fuit disciplina arcani consequenter ad praeceptum Christi, Mattii VII-6 : Nolite dare sanctum canibus, neçue mittatis ntargarifas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et con­ versi dirumpant vos. Et haec disciplina, quae sub initiis Ecclesiae pos­ sibilis erat, nunc autem possibilis amplius non est. maxime circa Eu­ charistiam observabatur; quod quidem evidenti indicio est, hoc sacra­ mentum habitum esse apud primaevos Christianos ut mysterium san­ ctum per excellentiam, et potissimam Ecclesiae margaritam. (*) Saeculo quarto exeunte et quinto ineunte studium hominum lit­ teratorum ad sacram doctrinam undique convertebatur, ut apparet ex multis Augustini epistolis, ubi respondet ad quaestiones sibi factas ab hominibus laicis, imo adhuc paganis. 3q4 QUAEST. LXXV. Sacranientarii ex 1. 3, c. 16, sequentem Augustini regulam oppo­ nentes (P. L. 34. 74): « Si praeceptiva locutio... flagitium aut faci« nus videtur iubere..., figurata est. Nisi manducaveritis, inquit, <> carnem Filii hominis, et sanguinem biberitis, non habebitis vitam * in vobis. Facinus vel flagitium videtur iubere ; figura est ergo, <· praecipiens passioni dominicae communicandum, et suaviter * atque utiliter recondendum in memoria quod pro nobis caro « eius crucifixa et vulnerata est ». Nam in primis observandum est quod in stylo Augustini figura inesse dicitur, quoties in ali­ quo facto vel praecepto latet aliquid mysterii, ratione cuius non debet crude accipi sicut ad litteram sonare videtur. Sic supe­ rius, in eodem libro tertio de doctrina Christiana, c. 1 2 (ib. 72, 73), dixerat: «Quae autem quasi flagitiosa imperitis videntur, sive « tantum dicta, sive etiam facta sint, vel ex Dei persona, vel ex ho« minum quorum nobis sanctitas commendatur, tota figurata sunt». Non quod neget facta illa realiter accidisse, sed cum non sint de eo genere actionum quae ita intrinsece malae sunt, ut ne per divinam quidem dispensationem honestari queant, tollit scanda­ lum ostendendo quomodo ordinabantur a Deo ut essent pro­ pheticae adumbrationes futurorum. Sic etiam dicit esse figurate intelligendum quod Magdalena Christi pedes unxit et lacrymis rigavit, quod sanata hemorroissa, Dominus interrogavit, quis me tetigit? Simili igitur ex causa, figuram esse ait in verbis evangelicis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, etc. Ibi quippe aliquid est secretius intelligendum praeter id quod verba crude accepta prae se ferunt, mysterium est iubens non thyestaeum convivium seu horribilem anthropophagiam sicut Capharnaitae intellexerant et pagani olim calumniabantur (1), sed aliud longe p) Istud flagitium sive facinus est, circa cuius remotionem maxime sollicitus esse solet Augustinus. Exponens enim psalmum nonagesimum octavum, sic dicit (P. L. 37, 1264) : « Durum illis visum est quod ait : Nisi • quis manducaverit, etc. Acceperunt stulte, et putaverunt quod praecisu« rus esset Dominus particulas quasdam de corpore suo, et daturus illis»,— Sedet super Evangelium secundum loannem : « Illi putabant erogaturum ■e corpus suum, ille autem dixit se ascensurum in caelum, utique integrum. ■· Cum videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius.., certe vel tunc DE TRANSUBSTANT1AT1ONE 595 diversum. Nam id quod praecipitur manducari et bibi ratione sui, non est ipsum Christi corpus, ipse Christi sanguis, sed vi­ sibile sacramentum invisibiliter utrumque continens in cruentae passionis memoriam, iuxta illud Apostoli, t Cor. XI: «Quo« tiescumque manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mor« tem Domini annuntiabitis, donec veniat». Quamquam non in nuda passionis Christi commemoratione consistat Eucharistiae celebratio ; at vero non solum non intendit Augustinus plenam et adaequatam catholici dogmatis expositionem tradere, sed imo ne mysteria revelet, arcani lege retinetur: idque unice ei prae scopo constitutum est, ut a studiosis christianae doctrinae removeat scan­ dalum, quin prodat nondum initiatis id quod secretum manere debet. Hinc illud quod adeo frequenter in eius concionibus ad populum occurrit: Norunt fideles corpus Christi... ecce coram ca­ techumenis loquor, disputari inde modo non potest. Hinc, Serm. 132, n. i (P. L. 38, 734), ait «Sicut audivimus, cum sanctum « evangelium legeretur, Dominus lesus Christus exhortatus est « promissione vitae aeternae ad manducandam carnem suam, et « bibendum sanguinem suum. Qui audistis haec, nondum omnes ■« intellexistis. Qui enim baptizati et fideles estis, quid dixerit, « nostis. Qui autem inter vos adhuc catechumeni vel audientes -« vocantur, potuerunt esse cum legeretur audientes, numquid et « intelligentes ? Ergo sermo noster ad utrosque dirigitur. Qui « iam manducant carnem Domini et bibunt sanguinem eius, co« gitent quid manducent et quid bibant, ne sicut dicit Aposto« lus, indicium sibi manducent et bibant. Qui autem nondum « manducant et nondum bibunt, ad tales epulas invitati festi« nent... Et forte modo cum Evangelium legeretur, dixistis in «cordibus vestris: Putamus quid est quod dicit, caro mea vere « intelligetis quia gratia eius non consumitur morsibus·. — Et iterum: « Prout voluerunt ita intellexerunt, et more hominum, quia poterat « lesus, aut hoc disponebat lesus, carnem qua indutum erat Verbum, • vetuli concisam distribuere credentibus in se ». — Et paulo post: «Car• nem quippe sic intellexerunt, quomodo in cadavere dilaniatur, aut in macello venditur». — Vide omnino Guitmundum, de corp, et sang. Dom. I. 2, (P. L. 149, 1454)· 396 QUAEST. LX XV. • esca est, et sanguis meus vere potus est ? Quomodo manduca­ mur caro Domini, et bibitur sanguis Domini? Quis contra te «clausit, ut hoc nescias? Velatum est; sed si volueris, erit re« velatum. Accede ad professionem, et absolvisti quaestionem... « Ecce Pascha est, da nomen ad baptismum, Si non te excitat « festivitas, ducat ipsa curiositas, ut scias quid dictum sit: Oui « manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me ma· « net, et ego in illo » t1). 2. Securitas orta ex communi fide. — Sane vero evidens est, multas esse dictiones quae ante exortam haeresim sine pe­ riculo adhibentur, postmodum autem non ita. Unde in controver­ sia Pelagiana respondet nonnunquam Augustinus adversariis obji­ cientibus varia loca antecedentium Patrum : securius loquebantur antequam perversum vestrum dogma existeret. Nunc ergo si ani­ madvertas quod usque ad tempora Berengarii nullus prodiit spe­ cialis error circa veritatem corporis Christi in sacramento, haud difficulter intelliges locum Augustini in libro contra Adimantum c. 12 (P. L. 42, 144), ubi explicans quamdam Deuteronomii sen­ tentiam quam Manichaei proponebant ut aperte contrariam Evangelio, et in qua dicitur sanguis esse anima carnis, sic habet ► « Ex eo quod scriptum est, sanguinem pecoris animam eis esse,. « praeter id quod supra dixi, non ad me pertinere quid agatur « de pecoris anima, possum etiam interpretari, praeceptum illud « in signo esse positum. Non enim dubitavit Dominus dicere : « hoc est corpus meum, cum signum daret corporis sui ». Nam etsi nunc temporis propositio ista, Christum dedisse signum, corporis sui, foret male sonans et suspecta de haeresi, habet (·) Si quid historice constat, haec ipsa est de qua nunc sermo, lex arcani. Et ideo, eos qui se theologos dicunt critico-historicos, eiusmodi adiumentum pro defensione catholici dogmatis, ex propria eorum ma­ teria depromptam, ambabus manibus crederes esse arrepturos. Sed omnem admirationem superat, quod nihil e contra intentatum relin­ quunt, ut destruant. Quibus argumentis? Nullis, de more. Quid enim vel verosimile unquam afferetur contra tot et tanta et tam categorica testi­ monia quae colligit ex. gr. Franzelin, de Sacr. in gen. thes. 19? Solus igitur in causa hic est destructionis lubido. DE TRANSUBSTANTIATIONE 397 -quemdam sensum plane orthodoxum, eumdemque tempore Au­ gustini quo, ut ostensum est, in profitenda reali praesentia con­ veniebant omnes, tam catholici, quam acatholici, omnis ambi­ guitatis expertem. Eucharistia enim sumpta pro eo quod est sacramentum tantum, vere signum est corporis Christi, quia id quod tangimus, quod dentibus premimus, et cernimus oculis, non est ipsum Christi corpus, sed signum eius, signum dico non vacuum, signum continens rem significatam, signum tamen, utpote sacramentum. Equidem non est diffitendum, nullam esse in re ipsa parita­ tem inter propositionem, hoc est corpus meum, et illam Deutero­ nomii a Manichaeo obiectam, sanguis est anima carnis. Ut enim esset paritas, oporteret pronomen hoc supponere in recto pro visibilibus speciebus seu accidentibus panis, quod verum non est, ut ex praemissis constat. Sed exinde nihil aliud sequitur nisi ■quod Augustinus non satis ponderavit formalem significationem subiecti, attentione ad alia distracta; sicut etiam nondum omnino assecutus erat proprietatem nominis persona, quando in 1. 8 de Trinitate asserebat solo usu et consuetudine ecclesiastica factum fuisse ut tres personas, potius quam tres deos, liceret dicere. Quod autem in logica expositione terminorum propositionis hoc est corpus meum, aliquo modo lapsus sit, nemini mirum videri debet, praesertim consideranti quod ipso tempore S. Thomae, diversissimae adhuc opiniones in hac parte recensebantur et a variis magistris tradebantur, de quorum profecto fide in realem ■Christi praesentiam dubitare fas non est (l). Caeterum, quod (*) «Quidam dixerunt quod in hac locutione, hoc esi corpus meum, ■* haec dictio hoc importat demonstrationem ut conceptam, et non ut -« exercitam, quia tota ista locutio sumitur materialiter, cum recitative « proferatur ; recitat enim sacerdos Christum dixisse hoc est corpus « meum. Sed hoc stare non potest... Et ideo alii dixerunt quod haec « dictio hoc, in hac locutione facit demonstrationem non ad sensum, ■«sed ad intellectum, ut sit sensus s.gnijicatum per hoc, est corpus meum. « Sed nec hoc stare potest... Et ideo alii dixerunt, quod haec dictio hoc « facit demonstrationem ad sensum ; sed intelligitur haec demonstratio, « non pro illo instanti locutionis quo profertur haec dictio, sed pro 39s QUAEST. LXXV. Augustinus non habuerit Eucharistiam ut vacuum signum corporis Christi, quis ambigeret ? «In principio ergo disputationis nostrae, «ait Guitmundus, 1. 3 de corp, et sang. Doni. (P. L. 149, « 1468), quoniam ex beato Augustino scandali pene totius vi< detur esse principium, quid nobilissimus idem Doctor de sacri« ficio Ecclesiae in expositione tituli Psalmi XXXIII sentiat, videa« mus. Tractans enim quomodo David in manibus suis ferebatur « coram Achimelech, ait: Hoc vero, fratres, quomodo possit fieri « in homine, quis intelligat? Quis enim portatur manibus suis? « Aliorum potest portari homo in manibus, suis nemo portatur. « Quomodo intelligatur in ipso David secundum litteram, non « invenimus ; in Christo autem invenimus. Ferebatur enim Chri« stus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum, « ait : Hoc est coipus meum, Ferebat enim illud corpus in ma• nibiis suis. 0 sententia vere excellentissimo Doctore Augustino « dignissima...! Quod in David, inquit, et in aliis hominibus «secundum litteram non invenitur, in Christo invenitur... Quis «enim fere hominum aliquam sui figuram, in qua non sit sub« stantia sua, (puta statuam vel picturam), in manibus suis ferre « non possit? Sed hoc, inquit, in ipso David non invenimus, et «manibus suis nemo portatur. In Christo autem, ait, invenimus. « Quoniam ergo dicit in Christo inveniri quod in David et in « aliis hominibus quomodo intelligatur non invenit, restat ma« nifestissime quod non figuram tantum vel umbram, sicut ad· « versarii nostri dicunt, sed substantiam sui corporis, iuxta « Augustinum, ferebat Christus. Quid hic umbratici responde«bunt? (*). Alius quoque insignis Augustini locus est, Enarr. «ultimo instanti locutionis... Sed nec hoc stare potest, etc.». Ita S. Thomas, infra q. 78, art. 5. — Cf. etiam S. Bonaventura, in IV, D. 8, Part. 2, a. 1, q. 1. (’) Respondent tamen quod Augustinus in sermone sequenti, re­ sumendo id quod pridie dixerat, apposuit aliquid multum diminuens et extenuans priorem suam affirmationem, eamque harmonizans cum con­ ceptione praesentiae symbolicae, quae vera est Augustini conceptio : « Accepit, inquit, in manus suas quod norunt fideles, et ipse se portabat a quodam modo, cum diceret: hoc est corpus meum». — Sed veniam DE TR ANS U BST ΑΝΤΙ ΑΠΟΝΕ JW in Γs. 98, n. 9 (P. L. 37, 1264), ubi de illa adoratione tractat, quae sine- impietate deferri non potest nisi ei qui fecit coelum et terram, et tamen defertur alicui terrae, id est alicui carni, priusquam manducetur. Et est caro Christi, hypostatice unita Filio Dei. Sed ne in congerendis citationibus, ad defendendam Au­ gustini fidem, diutius quam par est immoremur, sit pro aliis omnibus quae afferri possent, haec una eius responsio ad inqui­ sitiones lanuarii (epist. 54, n. 4 et 8', de communione quoti­ diana et ieiunio eucharistico. Prior quaestio erat, utrum sit pro­ banda communio quotidiana, an non. Tunc enim temporis, tam peto. Nihil diminuitur, nihil extenuatur per istud quodam modo, quia non obstante reali praesentia veri, historici, et materialis corporis Christi, necessario debuit aut dici aut certe subintelligi Illud enim simpliciter. et non solum quodam modo portatur, defertur, movetur, circa quod vel immediate vel mediate exercetur actio portandi, movendi, transfe­ rendi. Hoc autem circa corpus Christi prout in Eucharistia, impossibile est contingere. Non enim cogitandum est corpus Christi esse in sacra­ mento sicut homo sedens in curru. Si esset in sacramento sicut homo sedens in curru, portando vel movendo sacramentum, portarem utique et moverem corpus Christi, non quodam modo, sed simpliciter. nam cum homo in rheda sedens participet omnem motum mechanicum qui rhedae imprimitur, influendo motum rhedae, sedenti quoque in ea influe­ rem. Sed non sic est in Eucharistia, quia speciebus motis ad dexteram vel sinistram, corpus Christi hunc motum non patitur, et cum neutralizatur circa species per actionem portandi influxus terrestris attractionis, non neutralizatur circa ipsum Christi corpus, quod per vim gravitatis in sacra­ mento nequaquam attingitur. Ideo non simpliciter aut portatur aut mo­ vetur, sed quodam modo, quatenus moventur aut portantur species ipsum continentes, ipso interim manente immoto motu illo, et per vim terrestris gravitatis nequaquam sollicitato. Quae omnia consequentia sunt mediate tangitur et videtur corpus aliud quodlibet. Et haec e>t falsa imaginatio, hodiedum apud multos simplices p-r-· re·' quam iuxta principia verae theologiae et illumine tramnus destruit. Et ad idem pertinebat altera quaestio, quae non tam alia quaestio erat, quam diversa forma praecedentis. Quia si id quod cernitur, quod tangitur, quod gustatur, esset* (*) « l’épouse de savoir l’époux dans la maison, et d’en sentir déjà, pour « ainsi dire, les parfums ; mais si on n’ouvre la porte, si on ne perce « les voiles, en un mot, si elle ne voit, les rigueurs de l’absence ne « finissent pas, mais plutôt elles se font mieux sentir». Bossuet. Expli­ cation de quelques difficultés sur les prières de la messe, n. 42-43. (*) Migne, Patr. Lat. Torn. rat. 406 QUAEST. LXXV. ipsum corpus Christi in sacramento datum, sequeretur utique, non esse idem cum corpore de Virgine nato, et passo in cru· ce. Et hic sensus fuit concertationis saeculo IX inter quosdam exortae, cuius solutionem quaesierat Carolus imperator (l), In qua quidem nihil fuit commune cum haereticali distinctione inter corpus Christi sacramentale, id est imaginarium, et corpus eius verum, ad mentem hodiernorum novatorum. Sed qui ista legit informatus principiis sanae theologiae, qui nihil cognoscit de distinctione inter substantiam materialem et accidentia eius, qui traditionalem doctrinam de speciebus eucharisticis absurdam re­ putat inventionem cum aristotelica philosophia introductam, non assequetur quomodo ibi esse possit figura simul et realitas, latens realitas materialis corporis Christi, et sensibilis figura in remanentibus accidentibus panis. Et dicet: Qui figuram in sa­ cramento asserit, excludit realitem, et qui realitatem ponit, ex­ cludit figuram, cum tamen utrumque rectissime affirmetur. Rur­ sus dicet: Si non est ipsum corpus de Virgine natum, id quod sensus nostri in Eucharistia attingunt : ergo corpus Christi eu· charisticum est aliud a corpore eius naturali. At difficultas eva­ nesceret, si cogitaremus esse revera in sacramento signum si­ mul et realitatem ; signum quantum ad species quae apparent exterius, realitatem quantum ad id quod sub speciebus conti­ netur. Adhuc, species consecratae corporis et sanguinis rationem habent imaginis respectu cruentae mortis quam olim in cruce pas­ sus est Christus. Porro, sola haec cruenta oblatio fuit proprie lo­ quendo, Christi immolatio sive mactatio ; nam licet in Eucharistia verum ac proprie dictum offeratur sacrificium, non tamen in ea proprie immolatur Christus, sed mystice tantum, id est in sola sacramentali repraesentatione; non enim iterum occiditur, sed solum induit sub speciebus sacramenti externum characterem mactationis suae. Hinc facile explicatur dictum Augustini, epist. 98 ad Boniiacium, n. 9 (P. L. 33, 363) : « Nonne semel immolatus est(*) (*) Id multis ostendit doctor Sorbonicus, I. B. Boileau, in suis notis ad Ratramnum, apud Migne, 1. c. DE TRANSUBSTANTIATIONE «O? Christus in seipso, et tamen in sacramento non solum per ■ innes Paschae solemnitates, sed omni die populis immolatur, utique mentitur qui interrogatus responderit immolari. Si nim sacramenta quamdam similitudinem earum rerum quarum ·■ ramenta sunt non haberent, omnino sacramenta non essent. « Ex hac autem similitudine plerumque etiam ipsarum rerum - r. omina accipiunt. Sicut ergo secundum quemdam modum sa· « t ramentum corporis Christi corpus Christi est, (utique mortuum « et mactatum), sacramentum sanguinis Christi, sanguis Chri« sti est, (utique effusus et a corpore separatus), ita sacramen« tum fidei (baptismus) fides est » ('). Adhuc, veritas corporis Christi sub speciebus habet rationem signi respectu corporis eius mystici quod per charitatem coagmentatur; recte ergo idem Augustinus, Serm 227, in die Paschae 4 ad infantes, ait (P. L. 38, 1099): «Si bene accepistis, vos estis quod accepistis». De­ nique, ratione significationis quae inesl corpori Christi in sacra­ mento respectu futurae gloriae, intelligitur quare Eucharistia dicta sit a Nazianzeno et Damasceno typus nostrae salutis, seu antitypa futurorum, conformiter ad id quod in postcommunione missae Sanctissimi Sacramenti profitemur : Fac nos, quaesumus. Domine, divinitatis tuae sempiterna fruitione repleri, quam pre­ tiosi corporis et sanguinis tui temporalis perceptio praefigurat. (·) Ibi respondet Augustinus ad quaestionem Bonifacii : quomodo parvuli baptizati dici possint fideles, seu habentes fidem. Et notandum quod tunc temporis, non ita notum erat, habitum fidei infundi parvu­ lis in baptismo. Unde in responsione sua Augustinus ad hanc conside­ rationem non descendit, quae nunc nobis est evidentissima. Sed conten­ tus est animadvertere, parvulos dici habere fidem, in quantum habent sacramentum fidei quod est baptismus. Nam, ait, sacramentum seu si­ gnum sacrum alicuius rei, res illa est secundum quemdam modum, et eodem nomine recenseri solet, idque confirmat exemplo Eucharistiae. Quia etsi in Eucharistia Christus non vere immoletur, adhuc tamen im­ molari dicitur, quatenus sistitur in sacramento sub signis suae immola­ tionis in cruce: ut scilicet sacramentum corporis Christi sit secundum quemdam modum corpus Christi (denuo immolatum), et sacramentum sanguinis Christi, secundum quemdam modum sanguis Christi (denuo eftusus et separatus a corpore;. .08 QUAEST. J.XXV. Sed etsi unum idemque sit numero con us quod in caelis regnat et in sacramento praesens est, non h .'bet tamen utrobique eumdem modum praesentiae. Hinc est quod distinguunt Pa­ tres carnem Christi quae pro nobis crucifixa est, a carne eius intelligibili, non introducentes distinctionem substantiae, sed du­ plicem adessendi rationem significantes, in propria scilicet et sub aliena specie, sub qua obiectum sensus esse non potest, sed so­ lius intellectus fide illustrati, et hac de causa spiritualem prae­ sentiae modum habere rectissime dicitur. Unde Hieronymus in Ephes. 1-7 (P. L. 26, 451): « Dupliciter, ait, sanguis Christi et «caro intelligitur: vel spiritualis illa atque divina de qua ipse « dixit : caro mea esi cibus, vel caro et sanguis, quae crucifixa «est, et qui militis effusus est lancea». Et eodem sensu acci­ piendus est Augustinus cum Enarrat, in Psalm. 98 (P. L. 37, 1265), dicit: «Non hoc corpus quod videtis, manducaturi estis, «et bibituri sanguinem quem fusuri sunt qui me crucifigent». Ultimo nota quod cum iuxta Tridentinum distingui debeat manducatio quae est sacramentalis tantum, a manducatione quae est sacramentalis simul et spiritualis, id est cum fructu coniuncta, haud difficulter intelligitur quid sibi velit Augustinus, quoties asserit peccatores, non manducare corpus eius verum. Non enim manducant in eum finem ad quem institutum est sacramentum, sed ad proprium iudicium propriamque condemnationem, iuxta notissiman apostoli Pauli sententiam. Et de difficultatibus quae apud Patres occurrunt hactenus satis. Quae omnes ultimo tandem refunduntur in specialem ra­ tionem sacramenti Eucharistiae, in quo invenitur coniuncta veri­ tas cum figura, realitas cum signo, et cum praesentia non locali, substantialis praesentia corporis in loco. Neque enim status fidei seu vitae praesentis fert ut Christo aperta facie fruamur, sed exigit ut ipsum habeamus sub aliena specie occultatum, adeoque invisibiliter, etsi substantialiter praesentem f1). Hinc ergo prove­ nit apparens illa testimoniorum traditionis contrarietas in qua(*) (*) De his vide omnino Bossuet, Histoire des variations des égli­ ses protestantes, 1. 4, per totum. DE TR ANSUBST ANTI ATION E 4"9 liqui turbantur. Et idem fere accidit circa incarnationis myste· um apud antiquiores illos Patres quos disputationes haeretico1 »u nondum coegerant ad modos dicendi omnino praecisos. Et neratim loquendo, quoties oportet componere simul duas res ■ oppositae videntur, sicut in dogmatibus trinitatis et incarnationis, esse aequalem et esse minorem, vel in sacramento eu< haristiae, contineri substantialiter et contineri in signo, conse­ quitur quaedam loquendi ratio quae confusa apparet, nisi quis teneat, si dici possit, Ecclesiae elavem, et adaequatam notionem revelati mysterii. Quam quidam non habentes, ad omnem fere passum offendunt, et in theologia positiva occasionem inveniunt ruinae spiritualis tam pro se quam pro aliis f1). (>) Hoc est quod observavit Bossuet ubi supra, ostendens quomodo Mélanchton a fide realis praesentiae in sententiam sacramentariorum tan­ dem declinaverit. « Pendant que Bucer et ses disciples, ennemis si oé« clarés de la doctrine de Luther sur la présence réelle, s’en rappro­ chaient, Mélanchton. le cher disciple du même Luther, l’auteur de la « confession d* Augsbourg et de Γ apologie oû il avait soutenu la réalité «jusqu’à paraître incliner vers la transubstantiation, commençait à se «laisser ébranler. Ce fut en 1535 ou environ que ce doute lui vint dans « l’esprit, car auparavant on a pu voir jusqu’à quel point il était ferme. « Il avait même composé un livre du sentiment des saints Pères sur la « cène, où il avait recueilli beaucoup de passages très exprès pour la « présence réelle. Comme la critique en ce temps n’était pas enc re fort « fine, il s’ aperçut dans la suite qu’ il y en avait quelques-uns de supposés. « et que des copistes ignorants ou peu soigneux, avaient attribué aux « anciens des ouvrages dont ils n’étaient pas les auteurs. Cela le troubla, encore qu’il eût produit un assez bon nombre de passages incontesta« blés. Mais ce qui l’embarrassa davantage, c’est de trouver dans les «anciens beaucoup d’endroits où ils appelaient l’eucharistie une figure. « Il ramassait les passages, et il était étonné, disait il, d'y voir une grande « diversité. Faible théologien, qui ne songeait pas que l’état de foi ni «de cette vie ne permettait pas que nous jouissions de J. C. à décou« vert, de sorte qu’il se donnait sous une forme étrangère, joignant né« cessairement la vérité avec la figure, et la présence réelle avec un «signe extérieur qui nous la couvrait. C’est de là que vient dans les « Pères cette diversité apparente qui étonnait Mélanchton. La même «chose lui eût paru, s’il y eût pris garde de près, sur le mystère de «l’incarnation et sur la divinité du Fils de Dieu, avant que les disputes 410 QUAEST. LXXV. Adhuc superessent nonnulla quae ex cai.<>ne et ordine Missae obiicere solent haeretici. Sed cum stiblin·· - illae preces ut recte intelligantur, praerequirant multas notiones circa rationem et propriam conditionem sacrificii, in ultima huius tractatus parte discutiendae relinquuntur. § 4Ratio demum quae ostendit conveniens fuisse ut in hoc sa­ cramento ipse Christus contineretur, in principio huius tractatus iam dicta est, inquit S. Thomas in IV, D. io, q. i, a. i. «Quia « scilicet non ita perfecte Christus nobis coniungeretur, si sola « sacramenta illa haberemus in quibus coniungitur nobis Christus « per virtutem suam in sacramentis illis participatam ; et ideo « oportet esse aliquod sacramentum in quo Christus non parti« cipative, sed per suam essentiam contineatur, ut sit perfecta « coniunctio capitis ad membra. Consequuntur autem et aliae « utilitates, sicut ostensio maximae charitatis in hoc quod seipsum « dat nobis in cibum, sublevatio spei ex tam familiari coniun- «des hérétiques eussent obligé les Pères à en parler plus précisément. « Et en général, toutes les fois qu’ il faut accorder ensemble deux vérités «qui semblent contraires, comme dans le mystère de la Trinité et dans «celui de l'incarnation, être égal et être au dessous, et dans le sacre«ment de l’eucharistie, être présent et être en figure, il se fait naturel«lement une espèce de langage qui parait confus, à moins qu’on n’ait « pour ainsi parler, la clé de 1’ Eglise et 1’ entière compréhension de tout « le mystère, outre les autres raisons qui obligeaient les saints Pères à «envelopper les mystères en certains endroits, donnant en d’autres des • moyens certains de les entendre. Mélanchton n’ en savait pas tant. «Ebloui du nom de réforme, et de l’extérieur alors assez spécieux de «Luther, il s’était d’abord jeté dans son parti. Jeune encore, grand hu« maniste, mais seulement humaniste..., il n’avait guère pu apprendre < d'antiquité ecclésiastique avec son maître Luther, et il était tourmenté « d'une étrange sorte des contrariétés qu’ il croyait voir dans les saints « Pères. Pour achever de 1’ embarrasser, il fallut encore qu’ il allât tomber «sur le livre de Ratramne qui commençait alors à paraître, etc. ». DF. TRANSUBSTANTIATIONF. ctione ad ipsum, et maximum meritum fidei in hoc quod ere « duntur multa in hoc sacramento quae non solum praeter ra­ tionem sunt, sed etiam contra sensum, ut videtur ; et multae aliae utilitates quae explicari sufficienter non possent»^), THESIS XXXIX. (Art. 2-4). Post consecrationem statim cessat tota substantia pa­ nis et vini, quae tamen non annihilatur, sed transubstantiatur in corpus et sanguinem Christi. Et quia non est aliqua possibilis via qua ipsum Christi corpus verum incipiat esse in sacramento, nisi per huiusmodi conversionem, dicendum est transubstantiationis dogma ita intime et necessario cohaerere cum dogmate praesentiae realis, ut unum sine altero omnino consistere non possit. 9 ■■ Ut demonstret substantiam panis post consecrationem non manere, affert S. Thomas in praesenti rationes quatuor, quarum prima est, quia conversio totius substantiae panis est unica pos­ sibilis via ad sacramentalem praesentiam ; ergo necesse est ut panis substantia desinat, nam id quod convertitur in aliquid, facta conversione, non manet. In quo quidem argumento conse­ quentia est evidens, sed principium ipsum relinquitur infra de­ monstrandum. Ex tribus autem aliis rationibus, principalis illa est quae sumitur ex verbis formae, et hoc modo potest exponi : Si remaneret substantia panis simul cum corpore Christi, propositio hoc est corpus meum vera non esset. Quando enim contingit ut una substantia lateat in alia quae suis propriis acci­ dentibus exterius manifestatur, pronomen demonstrativum hoc, (·) Cf. Bullam Urbani IV Transiturus de hoc mundo ad Patrem, in corp, iur., Clementin. I. 4, Tit. ιό de reliquiis et veneratione Sanctorum. 4Î2 QUAEST. LXXV. pro ea substantia cuius sunt accidentia prop; i.t, necessario sup. ponit, nisi forte unum ad continendum aliud communi usu et destinatione ordinetur. Bene enim demonstrata lagena dices: hoc est vinum ; non tamen demonstrato pane in quo nummus delite­ scit, recte diceretur : hoc est nummus, sed : hic (adverbialiter) est nummus. Et ratio regulae est quia cum dictio hoc significet substantiam per ordinem ad accidentia quae eam sensibus ex­ ternis manifestant, quamdiu permanet propria substantia sub propriis accidentibus, necesse est ut accidentia sint manifestativa illius substantiae quam afficiunt. Ratio vero exceptionis est quia, demonstrato eo quod natura sua vel communi usu destinatur ad continendum aliud, propositio habet veritatem secundum vulga­ rem illam metaphoram qua continens pro contento accipitur. Atqui panis nec natura sua nec usu communi ordinatur ad continendum corpus Christi ; unde dicta metaphora locum ibi habere nequaquam potest. Remanente igitur substantia propria accidentium, quae est panis, oporteret subiectum hoc supponere pro ea, et sic veritatem nunquam haberet forma sacramenti : « Nunquam enim substantia panis est corpus Christi, sed potius « esset dicendum : hic est corpus meum » Ç1). Cessat ergo substantia panis, et totaliter cessat, scilicet tam secundum materiam quam secundum formam. Non enim posset remanere materia ad sensum Durandi, nisi in quantum tot ge­ nerarentur nova Christi corpora, quot fiunt consecrationes. Atqui hoc est omnino absurdum, et contra veritatem verborum Evangelii Ioan. VI-51 : Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita,tà\ corpus in Eucharistia exsistens dicitur esse ipsum cor­ pus quod fuit in cruce oblatum pro salute mundi. Sed nunc, quomodo cesset panis substantia, statim viden­ dum est; dico autem, non annihilatione, sed transubstantiatione.(*) (*) S. Thom. hic, art. 2 in corp. Pariter in 4 cont. Gent., c. 63, dicit: «Si substantia panis simul est in hoc sacramento cum vero cor< pore Christi, potius Christo dicendum fuit: Hic est corpus meum, quam: « hoc esi corpus meum, cum per hoc demonstretur substantia quae vi« detur, quae quidem est substantia panis, si in sacramento cum corpore « Christi remaneat ». DE TRANSUBSTANTIATIONE 4«J § 2. Rursus, argumentum a S. Thoma primo loco adductum, ex necessitate conversionis dicitur: «Non est dare, inquit, aliquem « modum quo corpus Christi verum esse incipiat in sacramento, « nisi per conversionem substantiae panis in ipsum ; quae quidem « conversio tollitur, posita vel annihilatione vel resolutione in « praejacentem materiam ». Verum, ut supra dictum est, hoc ar­ gumenti genus exponetur in tertia parte huius propositionis. Ideo sola iterum ratio afferetur, quam sumit S. Doctor ex forma sacramenti : « Similiter etiam, ait, non est dare unde talis reso« lutio vel annihilatio in hoc sacramento causetur, cum effectus « sacramenti significetur per formam ; neutrum autem horum « significatur per haec verba formae : hoc est corpus meum ». Propositio enim ista, tota est de esse, et nullo modo de non «sse, id est de reductione ad nihilum ; insuper omnis mutatio circa sacramenti materiam contingens, ita adaequate respondere debet significationi verborum, ut neque excedat, neque exceda­ tur. Si autem non est unde significetur annihilatio panis, iam transubstantiationis veritas sponte sua consequitur ; substantia enim quae totaliter cessat, et non per reductionem ad nihilum, profecto aliter cessare non potest quam per totalem sui conver­ sionem in aliquid aliud. Operae tamen pretium erit si argu­ mentum quo istud dogma ex praedictis consecrationis verbis eruitur, paulo accuratius expendamus, adiectis postea pro rei gravitate testimoniis antiquae traditionis. i. Argumentum scripturale. — Primum igitur omnium observare oportet differentiam propositionis speculativae et pro­ positionis practicae. Comparatur quippe propositio practica ad locutiones speculativas, sicut comparatur conceptio intellectus practici quae est factiva rei, ad conceptionem intellectus specu­ lativi quae est solummodo repraesentativa rei. Nam propositiones speculativae enuntiant id quod verum praeexistit, sed non effi­ ciunt ut sit id quod affirmatur ; in illis ergo, significatio propo- 414 QUAEST. LXXV. sitionis enuntiantis posterior est veritate onto)···. ·■ i rei enuntia­ tae. E contra, propositiones practicae significant id quod fit verum dependenter ab enuntiatione ipsa. Et ideo in huiusmodi, prior natura est significatio ut mensura obiectivae veritatis ; quae quidem obiectiva veritas, cum non praeexsistat, vi verborum efficitur ; atque hinc tandem in tertio signo resultat conformitas propositionis significantis cum re significata. In eodem tamen instanti reali simul sunt et significatio, et efficientia, et formalis veritas propositionis, quia per diversa illa rationis signa, non ordo temporis, sed solius naturae sive depeiîdentiae designatur. Unde S. Thomas in IV, D. 8, q. 2, a. 1, q. 5, sol. 4, ad iam : « Ea < quae sunt in voce proportionantur his quae sunt in anima : « conceptio autem animae duobus modis se habet. Uno modo « ut repraesentatio rei tantum sicut est in omnibus cognitio« nibus acceptis a rebus, et tunc veritas conceptionis praesup« ponit entitatem rei sicut propriam mensuram, et per modum «huiusmodi conceptionum se habent locutiones quae causa si· « gnificationis tantum proferuntur. Alio modo conceptio animae « non est repraesentativa rei, sed magis praesignificativa, sicut < exemplar factivum, sicut patet in scientia practica quae est « causa rei, et veritas huius conceptionis non praesupponit en« titatem rei, sed praecedit ipsam naturaliter quasi causa, etsi » simul sint tempore. Et ad hunc modum se habent verba prae« missa, (id est verba formae hoc est corpus meum\ quia sunt « significativa et factiva eius quod significatur ». Observandum praeterea est quod in propositionibus demon­ strativis in quibus pronomen substantivum hoc tenet locum subiecti, necesse est distinguere formale eius significatum a signifi­ catione materiali; nam talis distinctio adhibenda est in omnibus no­ minibus significantibus sub quadam indeterminatione. In praesenti autem, formale significatum huius dictionis hoc, est substantia sub accidentibus panis contenta,praescindendo a determinatione propriae eius naturae(*). Significatum autem materiale est substantia a parte (·) Formale significatum dictionis hoc est quadantenus determina­ tum, et quadantenus indeterminatum : determinatum quidem quoad DE TRANSUBSTANTI AT ION F 4’5 rei deteri"^ ita, in qua de facto salvatur praefata ratio obiectiva, scilicet r sub panis accidentibus contentae ; sicut si dicerem quod sub tum hoc, antecedenter quidem ad verborum efficien­ tiam, d· ji ii materialiter substantiam panis, consequenter vero substant; ί corporis Christi. Ob andum denique est quod ad veritatem cuiuslibet propositi . , > demonstrativae de praesenti, esse debet obiectiva adaequati.. inter materiale subiecti et esse praedicati, pro reali instanti in quo significatio perficitur ; sic enim, et non aliter, habetur conformitas enuntiationis ad rem, in qua sita est ratio veritatis, interest tamen inter practicam et speculativam, quod speculativa, ut dictum est, adaequationem hanc non facit, sed significat tantum ; practica autem de qua nunc sermo, et signi­ ficat et facit ; non enim se habet ad entitatem rei quae fuit materialiter designata in primo instanti prolationis subiecti (hoc), sicut ab ea mensurata, sed magis sicut mensurans mutationem in ea inducendam, ad hoc ut sua sibi veritas constet. Et ideo, prolata propositione, vis verborum sese quodammodo reflectit supra propositionis subiectum, ut salvo semper manente formali eius significato, ipsum materiale mutetur in id quod enuntiat prae­ dicatum, atque hoc modo debita habeatur adaequatio. Recta igitur expositio verborum formae est: Hoc, seu con­ tentum sub his speciebus (quod a parte rei erat panis in primo demonstrationis instanti), est (consequenter ad vim verborum, quorum virtute panis trahitur ad aliud esse), corpus meum, seu verum Christi corpus quod natum est de Virgine, passum in cruce, et in coelos assumptum. Ergo ut impleatur significatio formae, oportet dari mutationem totius substantiae panis in hanc rationem contenti sub speciebus designatis; indeterminatum vero quoad specificationem propriae naturae sive quidditatis. Si enim nomen de­ monstrativum hoc significaret formaliter rem demonstratam sub deter­ minatione naturae suae, omnes propositiones demonstrati vae in quibus gerit vices subiecti, forent totidem tautologiae; sicut cum dico, hoc e ft lignum, sensus esset : lignum est lignum. Quod nemo etiam somnians admittet. 4*6 QUABST. LXXV. praeexsistentem substantiam corporis Christi, ’is manentibus speciebus substantiae conversae. Sed in hoc stat. .pria transubstantiationis ratio, ut liquet ex praemissis. Ergo verbis formae bene concluditur, transubstantiari panem in corp·: Christi. 2. Argumentum traditionis. — Principio notandum quod in praesenti, idem omnino est conversio et transubstantiatio. Non quod haec duo sint per se synonyma, absit; sed quia in­ ter duo extrema quae sunt panis et corpus Christi, nulla alia conversionis species aut possibilis est, aut excogitabilis ; dum­ modo utique, per corpus de quo dictum est : Accipite, mandu­ cate, hoc est corpus meum, intelligamus ut par est, corpus Christi naturale, quod accepit a Virgine, cum quo apud nos ambulavit, in quo passus est, in quo resurrexit, in quo ascen­ dit ad coelum : uno verbo, corpus quod eucharistiae conver­ sioni praeexsistebat et praeexsistit, ac per eam nec mutatur nec augescit, sed in sua substantia totum permanet. Iam enim osten­ sum est, hoc esse proprium solius transubstantiationis, ut pro termino habeat aliqpid praeexsistens, et quidem non ut cui ad­ ditur sicut fit per nutritionem, sed praeexsistens simpliciter et absolute, etiam in quantum formalis terminus conversionis est. In subiecta itaque materia, affirmare conversionem est affirmare transubstantiationem, et tot habebimus dogmatis transubstantia­ tionis testes, quot inveniemus asserentes : panem converti in corpus Christi, mutari in corpus Christi, desinere in corpus Christi, fieri vel factum esse corpus Christi, aut si quid aliud huiusmodi t1). Tales autem sunt omnes Patres inde ab initio, qui eadem fide qua credendum est Christum realiter in sacra-(*) (*) Dico idem esse quoad rem, tametsi non secundum explicitum conceptum quem exprimit transubstantiationis nomen. Unde frustra sunt novi auctores theologiae historicae, cum loquuntur de lenta ela­ boratione ideae transubstantiationis, quasi nescio cuius theoriae quae prius germinans in mente quorumdam, fuisset postea sancita per defi­ nitiones conciliorum. Non ibi fuit elaboratio ideae, sed mera explicatio notionis singularis huius ac mirabilis conversionis, quae in revelatione contenta, integra iam ab initio habebatur, licet non in metaphysica illa analysi quam posteriorum doctorum lucubrationes ediderunt. DE TRAN3UBSTANTIATIONE mento contineri, credendum quoque docuerunt id fieri per con­ versionem seu mutationem panis et vini in eius corpus et san­ guinem. Id quidem iam videre licuit in testimoniis traditionis supra relatis. apud Irenaeum 1. 4, c. 18. Sic apud Isidorum Pe­ lusiotam, epist. 109 ad Marath. Sic apud Theodoretum, Dial. Inconfusus; «Post sanctificationem, inquiebat Orthodoxus, sym« bola mystica non recedunt a sua natura ; manent enim in * priori essentia et figura et forma, et conspici tangique pos« sunt sicut et prius. Intelliguntur enim ea esse quae facta sunt, «et creduntur». Ubi duas mutationes aperte distinguit Theodoretus, ex quibus unam affirmat et alteram negat. Unam affirmat, nempe substantialem, cum dicit: Intelliguntur, credun­ tur ea esse quae facta sunt (utique per sanctificationem seu con­ secrationem), et ut talia adorantur. Nam si symbola mystica quae prius erant cibus ex talibus seminibus (id est panis), et poculi species (id est vinum), facta sunt id quod adoramus, cor­ pus et sanguis Christi, ut supra aperte confessus est Orthodo­ xus: ergo in ipsum corpus et sanguinem conversa sunt. Sed praecise quia conversio fuit solius substantiae quae ratione sui sub sensu minime cadit, ideo ad illam pertingit solus intellectus fide illustratus. Propterea dicit quod symbola mystica intelli­ guntur, creduntur ea esse quae facta sunt, quatenus sola panis et vini substantia transiit in substantiam corporis et sanguinis Christi. Hanc igitur substantialem conversionem aperte Theodoretus affirmat. Nunc autem aliam distinguit et negat : con­ versionem nempe mysticorum symbolorum quoad omnia quae per se sensibus subjacent. Secundum haec, inquit, non recesse­ runt a sua natura; secundum haec manent in priori essentia gl figura et forma, et conspici tangique possunt sicut et prius ('). C) Sunt tamen qui ideo dicunt Theodoretum negare quod sit in Eucharistia conversio substantialis, quia secundum eorum opinionem, nulla est distinctio inter substantiam et accidentia, inter id quod in corporibus est obiectum sensus, et id quod per se est obiectum solius intellectus. Proinde, nullum quoque discrimen inter mutationem mysti­ corum symbolorum quantum ad accidentia (id quod apparet exterius), Ecctruae Sacramentis. Tomo I. ·Λ7 418 QUAEST. LXXV. Accipe nunc quaedam alia selecta Patrum testimonia ex variis operum generibus desumpta. Ex catechesibus ad infantes. — « Haec Agni caro, hic «sanguis est, ait Gaudentius Brixiensis (’). ipse igitur na· < tu rarum creator et dominus qui producit de teira panem, de « pane rursus efficit proprium corpus». - Et Ambrosius, de Mysteriis: «Nunc de mysteriis dicere tempus admonet, atque « ipsam sacramentorum rationem edere, quam ante baptismum «si putassemus insinuandam nondum initiatis, prodidisse potius « quam edidisse aestimaremur... Ista esca quam accipis, est « corpus Christi... Forte dicis : aliud video, quomodo tu mihi « asseris quod Christi corpus accipiam ? Et hoc nobis super« est ut probemus... Quod si tantum valuit sermo Eliae, ut « ignem de caelo deponeret, non valebit Christi sermo, ut « species mutet elementorum ? De totius mundi operibus legisti « quia ipse dixit, et facta sunt. Sermo ergo Christi qui potuit « ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quae sunt, in «id mutare quod non erant?» (2) — Cyrillus quoque Hie­ rosolymitanus, ad recens baptizatos ait: «Deum benignum « exoramus ut emittat Spiritum Sanctum super dona proposita, « ut faciat panem quidem corpus Christi, vinum vero sangui« nem Christi » (*). Ex sermonibus ad populum. — Ait Pseudo Eusebius EmisseNUS, Horn. 5 de Paschate: «Recedat ergo omne infidelitatis ambi« guum quandoquidem qui auctor est muneris, ipse etiam testis « est veritatis... Ne igitur dubitet quisquam, primarias creaturas « (id est, ex quibus primario nostra vita corporalis sustentatur), « nutu potentiae, praesentia Maiestatis, in dominici corporis et mutationem eorumdem quantum ad substantiam (id quod transcendit sensuum perceptionem). Et qui negat mutationem in eo quod conspici tangique potest, eo ipso negat conversionem substantialem ! («) Serm. 2 de Exodi lectione, egressis e fonte neophytis (P. L. 20, 855). (·) Ambr. de myst, c. 8-9 (P. L. 16, 405-08). — Et similia omnino habet existimatus Ambrosius, 1. 4 de Sacram., c. 3-5 (P. L. 16, 437,443)· (·) Catech. mystagog, 5, n. 7 (P. G. 33> 11 *3)· DE TRANSUBSTANT1ATIONE 4’9 « transir.· posse substantiam... Quid autem mirum est, si ea quae « potui’ verbo creare, verbo possit creata convertere? Imo iam « mine i s videtur esse miraculi, si id quod ex nihilo condidisse « agno itur, iam conditum in melius valeat commutare»^). E operibus didaclicis. — Valde notanda sunt ea quae habet Dama !.nus, de fide orth., 1. 4, c. 13: «Tu quoque nunc quaeris, «qui panis fiat corpus Christi? Ego vero tibi repono. Spiritum « Sanctum supervenire... Est revera corpus divinitati unitum na· «tum a Sancta Virgine corpus : non quod in caelos assumptum « corpus descendat de caelo, sed quod panis ipse et vinum trans« mutentur in corpus et sanguinem Domini» (P. G. 94, 1142). Ex liturgiis, et potissima omnium, quae est Romana. — Ora­ tionem quae habetur in canone immediate ante consecrationem, bene urget Guitmundus contra Berengarium, 1. 3 de corpore et sanguine Domini (P. L. 149, 1484): «Unde et Ecclesia Dei « consequenter a se eosdem separat, cum in ipso canone missae ex « apostolica traditione ita orat : Quam oblationem lu, Deus, in om« nibus, quaesumus, benedictam, adseriptam, ratam, rationabilem « acceptabilemque facere digneris, ut nobis corfus et sanguis fiat « dilectissimi Filii tui D. N. 7. C. Non hic oratur ut in ea cor« pus et sanguis lateat, aut in eam corpus et sanguis adveniat, « sed ut ipsa oblatio, et corpus et sanguis fiat » (a). In his obiter animadvertes quomodo doctrina Patrum adamussim conveniat cum notione transubstantiationis superius exposita. Hac quippe notione retenta, intelligitur quare Patres reddant cre­ dibile mysterium praesentiae realis ex consideratione creationis, dicentes eum qui potuit de nihilo omnia facere, posse etiam ea quae sunt, in aliud commutare. In quo quidem dicendi modo, praeexistentia substantiae panis manifeste proponitur ut quaedam positiva conditio ad operationem mysterii, cum in sententiis ad­ versariorum se habet potius ut obstaculum quod debet prius removeri per destructionem, sive annihilationem (*). — Intelligitur (*) Apud Algerum, 1. 1, c. 7 (P. L. 180, 757)· (*) Vide innumera alia testimonia ex liturgiis deprompta, apud Bos­ suet, Explication de quelques difficultés sur les prières de la messe, c. 4-1.S. (») Idem etiam observare licet super testimonium Irsnaei, in thesi 4ao QUAEST. LXXV. iterum, quare dicatur Spiritus Sanctus descender uper dona, et nutu potentiae, praesentia Maiestatis illa transmit i i . Sed si po­ nas, dona proposita destrui, non est eiusmodi efh tus qui poten­ tiae nutum et Maiestatis praesentiam requirat, imo p tius eiusdem recessum et subtractionem. Et nutus quidem potentiae necessarius esset ad rcproducendum vel adducendum corpus Christi sub spe­ ciebus post destructam panis substantiam. At vero Patres requi­ runt omnipotentiae interventum ut circa ipsum panem perficiatur benedictio qua in dominici corporis transit essentiam. Fatere ergo cum Patribus et liturgiis, Spiritum Sanctum descendere super dona, (id est, super panis et vini substantiam), ut aliquid positi­ vum circa illa operetur. — Intelligitur denique, cur Patres negent actionem effectivam praesentiae Christi ad ipsum Christi corpus primo terminari, et semper inculcent actionem mutativam quae versetur tantummodo circa eas creaturas, de quibus ad fragilitatis nostrae subsidium conditis suo quoque nomini Deus munera iussit dicanda constitui (l). Non quod, inquit Damascenus ubi supra, corpus in caelos assumptum descendat de caelo, sed quod panis ipse transmutetur in corpus Domini. Et Guitmundus : Non hic oratur ut in ea (hostia) corpus lateat, aut in eam corpus adveniat, sed ut ipsa corpus fiat. 3. Caeterum, consideratio quam affert S. Thomas, art. 4 in corp., non est ad demonstrandum directe et a priori possibili­ tatem transubstantiationis. Transubstantiari enim panem in corpus Christi, deducit S. Doctor ex praesupposito mysterio realis prae- praecedenti propositum. Vult enim Irenaeus ex dogmate transubstantialionis convellere insaniam Gnosticorum distinguentium Deum fabrica­ torem rerum visibilium, a Deo Patre D. N. I. C., asserens indignum fore, si ex creaturis alterius conficeretur altaris sacramentum et acceptabilis oblatio Filii unigeniti. Periret autem argumenti nervus ac robur, si potuissent statim haeretici reponere, confirmari potius ex hoc dogmate inimicitias Patris cum fabricatore huius mundi visibilis ; destruit enim Paler opus inimici sui, scilicet odibilem sibi panis et vini substantiam, ut loco eius ponat corpus Filii sui ; non ergo probas unum esse prin­ cipium visibilium omnium et invisibilium. (») Secreta fer. V post Dominicam Passionis. DE TRANSUBSTANTIATIONE sentiae : Respondeo dicendum, inquit, quod sicut supra dictum «est, cum in hoc sacramento sit verum corpus Christi, nec inci« piat ilii esse de novo per motum localem..., necesse est dicere « quod in· i piat ibi esse per conversionem substantiae panis in « ipsum ». Quia vero huiusmodi conversio est omnino supernaturalis, t supra omnem comprehensionem nostram, subiungit considerationem propter quam non debet naturalis ratio iudicare impossibile quod divina virtute talis mutatio fiat, et ad hoc ostendit quid distet inter agens creatum, cuius est agere in for­ mas prout pendent a potentia subiecti, et agens increatum quod cum sit actus purus et irreceptus, sua operatione attingit primas radices entis ζ1). § 3· Restat denique demostrandum, transubstantiationem esse unicam viam ad realem Christi praesentiam in sacramento. Et re quidem vera impossibile est ut corpus Christi fiat substan(’) Et in hoc sensu intelligenda sunt quae habet in responsione ad 3«““: «Virtute agentis infiniti quod habet actionem in totum ens, « potest talis conversio fieri, quia utrique formae et utrique materiae « est communis natura entis, et id quod est entitatis in una, potest « auctor entis convertere in id quod est entitatis in altera, sublato eo « per quod ab illa distinguebatur». Ubi non intendit declarare rationem transubstantiationis secundum se, formaliter eam reponendo in hoc quod remanente secundum rem nescio qua ratione entis communi tum substantiae panis tum substantiae corporis Christi, tolleretur nescio quid aliud quo distinguebatur una ab altera. Hoc enim esset absurdum, et expresse removetur a S. Bonav. D. n, a. i, q. 2 ad 4““. Sed solum intendit proponere rationem cur non sit reputanda impossibilis mirabilis illa ac singularis conversio per respectum ad potentiam Dei. Quasi di­ ceret : Ratio entis in quantum ens, quam respicit propria actio Dei. est communis utrique termino ; et ideo incredibile videri non debet, quod Deo operante, talis fiat conversio unius in aliud, quae attingat omnia entis principia usque ad ultimas radices, et non solum formas in quantum pen­ dent a potentia remanentis materiae, ut fit in transformationibus quas agens creatum operatur, et ad quas solas intellectus noster naturali via assurgere potest. 4,2 QUAEST. LXXV. tialiter praesens sub speciebus panis, sub quibus tea non erat, nisi vel productione, vel adductione, vel denique terius rei sub dictis speciebus praeexsistentis conversione. Atqui ·. ·ι< tur omnino evidenter repugnare ut corpus Christi fiat praesens in sacramento per sui productionem vel adductionem, quocumque i. ndem modo res explicetur. Relinquitur ergo quod non sit dare aliquam viam ad realem praesentiam praeter transubstantiationem, ut saepe dicunt antiqui doctores scholastici, et satis confirmat Tridenti· num, Sess. XIII, cap. 4 (Denzinger 878). Maior argumenti est catechismi ad parochos ζ1), et facile declaratur. Impossibile enim est, corpus Christi habere alicubi novam realem praesentiam nisi per realem quamdam mutatio­ nem, vel sui, vel alterius. Si per realem mutationem sui, oportet quod ibi reproducatur, vel illuc adducatur. Si per realem mu­ tationem alterius, oportet quod in ipsum convertatur substantia ibi praeexistens, manente dimensiva eiusdem quantitate. Nunc autem minor demonstratur per partes. In primis videtur repugnare evidenter productio influens esse substantiale corporis Christi. Nam productio ista active sumpta, vel de facto ponit terminum suum, vel illud non ponit, sed solum esset sufficiens ad ponendum si corpus Christi aliunde iam non praeexsisteret. Si de facto non ponit, ergo nihil de novo habetur a parte rei, ubi omnia perseverant immota. Si de facto ponit, ergo substantia quae nunc incipit sub speciebus contineri, est substantia noviter existens ; omnis enim productio est eductio rei e nihilo sui, et ideo, ut supra in prolegomeno insinuatum est, essendi novitas est evidentissime de ratione termini actionis pro­ ductivae in quantum huiusmodi. Iam age, contradictionem impli­ cat quod substantia nunc de novo exsistens, sit illa ipsa numero eadem quae non de novo exsistit, sed ab antiquo in esse perse­ verat. Ergo impossibile omnino est ut terminus actionis produ­ ctivae in celebratione sacramenti, sit ipsum Christi corpus de Vir­ gine natum, « quod pro salute mundi oblatum in cruce pependit, « et quod sedet ad dexteram Patris ». Ideo Catechismus ad pa(·) Catech. Conc. Trid., de Euchar., n. 37. DE TRANSUB3TANTIATÏ0NE rochos, uh:. supra: «Creari autem corpus Christi minus cre« dibile est, et ne in cogitationem quidem cadere hoc potent >. Repu ? nat etiam adductio, vel quaecumque actio cuius ter­ minus es\« t localis constitutio corporis Christi in loco specie­ rum sacramenti. — Et nota imprimis quod antiqui doctores scho­ lastici, cum de modo ubicationis a posterioribus invento nullam suspicionem haberent, hypothesim adductionis excludunt osten­ dendo quam sit evidenter impossibile ut Christus per motum localem incipiat esse in Eucharistia ; assumebant enim ut per se notum, non posse aliter fieri mutationem qua aliquid sub unius loci mensura positum, in loco distanti incipit locari (') Nunc autem inventus est pro effugio intrinsecus ille ubicationis modus, quo aiunt rem formaliter coniungi loco, imo formaliter transmitti de loco in locum, imo transmitti in locum distantem, non de­ serendo priorem, si priore ubicatione permanente, superaddatur modus ubicationis novus ; quae omnia imaginationem simul et intellectum confundere videntur. — Primo quia ubicatio, seu con­ crete loquendo, esse ubicatum, non aliter concipi potest quam ut resultans ex coaptatione rei ad locum, sicut esse vestitum ex adaptatione vestium ad corpus ; quemadmodum igitur evidenter fabulosus est intrinsecus modus vestitionis quo quis formaliter vestitus evaderet, ita et modus ubicationis. — Secundo quia quidquid in aliquo praeexsistente recipitur, recipitur ubi illud praeexistit ; corpus autem Christi praeexistit in caelo ; ergo ubicatio terrestris in caelo recipietur ; porro semel in caelo re-(*) (*) Cf. S. Thom., hic, art. 2, ubi ait : « Non autem aliquid potest « esse alicubi ubi prius non erat, nisi vel per loci mutationem, vel per * alterius conversionem in ipsum... Manifestum est autem quod corpus « Christi non incipit esse in hoc sacramento per motum localem. Primo «quidem quia sequeretur quod desineret esse in caelo: non enim quod « localiter movetur, pervenit de novo ad aliquem locum, nisi deserat «priorem. Secundo quia omne corpus localiter motum pertransit omnia « media, quod hic dici non potest. Tertio quia impossibile est quod « unus motus eiusdem corporis localiter moti terminetur simul ad di« versa loca, cum tamen in pluribus locis corpus Christi sub hoc sa«t mento simul esse incipiat·. QUAEST. LXXV. copta, quidni ibi in aeternum remaneret, cum in his quae sunt sine motu, idem sit fieri et factum esse? — Icilio quia, esto quod novae ubicationes productae vim haberent transmittendi corpus Christi a loco caeli in locos terrestres absque ullo locali motu intermedio; at certe non habebunt vim multiplicandi unam eamdemque substantiam, ita ut pluribus locis iam affixa, in eisque situata, instar multitudinis efficiatur. — Quarto quia ubicumque aliquid est, ibi ex naturali concomitantia oportet esse omnia quae sunt ei realiter coniuncta, eique realiter inhaerent ; ex quo evi­ denti principio deducitur, totum atque integrum Christum sub utraque specie sacramenti exsistere, tametsi sub specie panis vi verborum sit solum corpus, et sub specie vini solus sanguis. Si ergo corpori Christi tot inhaerent modi ubicationis, quot habet praesentias, oportebit ut in singulis locis quibus adest, adsint etiam ex naturali et necessaria concomitantia omnes illae ubica­ tiones simul, americanae, africanae, europeae, asiaticae, etc. ; ex quo sequeretur, Christum Romae esse in America, et in Ame­ rica esse Romae : quae omnia profecto non sunt nisi congeries contradictionum. — Denique adductio, quocumque tandem modo excogitata, semper ponit unius eiusdemque corporis multilocationem, multilocatio autem videtur esse evidenter contra essentia­ lem rationem individui, ut iam fuit insinuatum in praeambulo huius quaestionis, et ex professo declarabitur in quaestione, se­ quenti, ubi de modo quo Christus est in Eucharistia. Remanet ergo ad realem praesentiam sola transubstantiationis via ; quam viam etsi ratio naturalis non comprehendat, tamen non demonstrat evidenter impossibilem, nec in se, nec in ordine ad effectum novae praesentiae de quo agitur, sicut ex solutione praecipuorum argumentorum satis apparebit. Opponitur primo : Per transubstantiationem prout fuit de­ clarata superius, nihil de novo fit. Sed actio ad extra qua nihil de novo fit, est inintelligibilis et repugnans. Ergo haec via 6 QUAEST. LXXV. tionis est, quod terminus actionis transubstantiate ι<· debeat esse aliquid de novo productum. Sic enim procedit conclusio: nihil est de novo pruductum vel quasi productum, nisi denominatio quae­ dam extrinseca ; ergo denominatio ista, et non substantia cor­ poris Christi, actionis transubstantiativae terminus est. Verum ex dictis absolute negandum est suppositum in hac conversione mirabili et singulari, quae nihil habet admixtum de productione entis nondum exsistentis, sicut creatio nihil admixtum habet de transmutatione entis prius exsistentis. Et ideo terminus actionis transubstantiativae vere est substantia corporis Christi, non qui­ dem ut quod producitur, sed ut in quod aliud totaliter conver­ titur et conversum est. Caeterum ne turberis cum audis nihil accedere corpori Christi nisi denominationem extrinsecam, quasi hoc tolleret realitatem praesentiae. Praesentia enim est de ge­ nere coniunctionum vel habitudinum ad aliquid extrinsecum ; et ideo, ut aliquid incipiat esse realiter praesens ubi prius non erat, satis est ut sit realis mutatio, vel in ipsomet, vel in aliquo alio quod incipit novo modo se habere ad ipsum. Nam et Deus fit de novo praesens in creatura, non per mutationem sui, sed per hoc quod creatura incipit esse ; et Verbum de novo factum est caro, non per mutationem sui, sed per assumptionem humanae naturae ad ipsum ; et Spiritus Sanctus de novo animam iusti inhabitat, non per mutationem sui, sed per hoc quod anima ornatur gratia qua prius carebat. Simili igitur modo, corpus Christi de novo fit realiter praesens in sacramento, non per mu­ tationem sui, sed per mutationem panis, cuius species remanentes incipiunt vi transubstantiationis ipsum continere. — At vero : Opponitur secundo : Ut transubstantiatio esset via ad prae­ sentiam sacramentalem, oporteret ut vi conversionis terminus ad quem (scilicet corpus Christi) inciperet esse ubi erat terminus a quo (scilicet panis substantia). Sed hoc milio modo fieri potest in proposito, quia terminus ad quem praeexsistit in loco distanti, puta caelesti, et vi conversionis nec adducitur, nec alia quacum­ que ratione mutatur. Ergo haec via est omnino impossibilis. Respondeo: Dist. mai. Oporteret ut vi conversionis ter­ minus ad quem inciperet esse ubi erat terminus a quo, idque DE TRANSUBSTANTIA ΠΟΝΕ 4J7 per modum rei habentis positionem in loco, et sub mensura loci consti itae. neg. mai. Quadam alia ratione qua loco non mensuratur, nec localiter distat a loco illo in quo naturali prae sentia era; prius et remanet semper, conc. niai. Similiter con· tradistingi minorem. Non potest esse tit vi transubstantiationis terminus /·. (i). gecj his infra. Obiicitur tertio: 5Ï transubstantiatio nihH mutat in ipso corporc Christi, ergo ad summum dimensiones sacramentales con­ sequuntur relationem ad ipsum prout habens esse in caelo, ubi manet eodem semper modo ac prius (2). Sed ex hoc quod specierum dimensiones consequuntur relationem ad corpus Christi prout habens esse in caelo, non fit ut Christus sit vere et realiter praesens in sacramento. Ergo permanentia dim cusionum panis nihil iuvat in hac via, in qua praesentia sacramentatis, non realis, sed fictilia esse convincitur. Respondeo primo, negando suppositum antecedentis, pro quanto asserit sacramentales dimensiones vi transubstantia­ tionis consequi habitudinem ad corpus Christi prout habens esse in caelo. Nam haec habitudo est ad ipsam Christi substantiam se­ cundum se, quae profecto abstrahit ab omni denominatione extrinseca, cuiusmodi est esse in caelo vel alibi. Consequenter au­ tem ad habitudinem continendi quae dimensionibus acquiritur repectu eius in quod transiit propria earum substantia, Christus habet vere in eis contineri ; sicut etiam, consequenter ad con­ tactum quantitativum, habet contineri, sed longe alio modo, in extrinseco loco caelesti ubi est praesens naturali modo praesen­ tiae. Quare, vel difficultas proposita caret fundamento, vel de­ beret potius ita enuntiari : Si in transubstantiatione tota mutatio est ex parte panis, corpus Christi vi eiusmodi conversionis de­ bet remanere sicut prius in solo loco caelesti, ac per hoc, nulla nova realis praesentia resultat vel resultare potest. Hoc igitur sensu sumendo argumentum : Respondeo : Dist. antec. Sequeretur hoc, si non daretur alius modus continentiae corporis in dimensionibus extrinsecis,(*) (*) S. Thom., Quodl. 7, art. 8 in corp. (·) « Si ex vi talis modi conversionis substantia corporis Christi < nullo modo se habet aliter ac prius, ergo ex vi illius non constituetur « substantia corporis Christi sub speciebus panis, quia talis conversio· < eodem modo potest fieri iuxta hanc sententiam, in corpus Christi in* solo caelo manens ». Suarez, ubi supra. DE TRANSUBSTANTIATIONE 4’9 praeter illum quem imaginatio nobis repraesentat, et qui est per contactum et commensurationem quantitatum, conc. antec. Si alia est r · o continentiae toto caelo diversa, quam sola huius mysterii ··■. velatio nos edocet, et quae est per modum substantiae, seu mediante substantia, ut postea dicetur, neg. antec. Equidem x hoc quod corpus Christi non mutatur, sequitur quod non potest fieri praesens localiter sub dimensionibus et in loco sacramenti, quia talis modus praesentiae non acquiritur rei localiter distanti nisi per motum eius de uno in alium locum, sed non sequitur impossibilitas praesentiae quae sit alterius om­ nino rationis. Quod autem generatim loquendo, corpus manens in se immotum possit nihilominus incipere esse de novo ubi antea non erat, incredibile videri non debet. Nam certe si Deus crearet novum caelum ambiens totam amplitudinem mundi qui nunc est, eo ipso mundus inciperet esse ubi non erat prius, idque non per intraneam sui mutationem, sed ex hoc solo quod inciperet esse extrinsecum continens. Proportionaliter igitur sen­ tiendum est in praesenti, nisi quod in exemplo proposito conti­ nens circumscriberet contentum, illudque contineret per modum loci, hic autem non ita, propter rationes quarum expositio ad sequentem quaestionem reservatur. Sed iam vides difficultatem hinc provenire, quod mens phantasmate prasentiae localis semper praeoccupatur. Cum enim maneant distantiae locales inter ho­ stiam in altari positam et caelum in quo corpus Christi est lo­ calisatum, excluditur profecto localis eius coniunctio ad hostiae locum ; at vero, nisi iterum velis instar principii assumere id ipsum quod in quaestione est, non oportet concludere, ergo ex­ cluditur omnis continentia, etiam in alia linea alioque ordine. Obiicitur quarto: Deus posset facere ut corpus suum esset praesens sacramento altaris simul cum substantia panis; non enim est maior repugnantia quod corpus Christi sit simul cum sub­ stantia panis, quam sub quantitate eius. Ergo tunc non fieret praesens per panis conversionem, ct ideo transubstantiatio non est via saltem unica ad praesentiam sacramentalem. Respondeo : Neg. mai. Ad rationem additam dico non fore maiorem repugnantiam ex parte simultatis substantiae cum sub­ 430 QUAEST. LXXV. stantia, ut sic, cone. Ex parte viae necessariae ..<1 hoc ut corpus Christi semper in caelo manens consequatur alia praesentias in terra sub speciebus sacramenti, neg. Et ratio -< n-itat ex dictis in demonstratione positionis. Obiicitur quinto: Quantitas corporis Chri .. et anima eius incipiunt esse in sacramento quin sint terminus conversionis. Ergo redit praecedens conclusio: Respondeo : Incipiunt esse in sacramento, directe ex vi ac­ tionis quae novitatem praesentiae inducit, neg. Per concomitan· tiam et ratione realis inseparationis ab eo quod per se primo, vi transubstantiationis, praesens sistitur, conc. Explicatio patebit ex dicendis in Quaest. 76. Obiicitur sexto : Ideo in aliis conversionibus oportet ter­ minum ad quem esse ubi erat terminus a quo, quia remanet materia eommunis utrique. Sed hic nihil remanet commune. Ergo conversio non potest reddere rationem novae praesentiae termini ad quem, id est corporis Christi, ubi erat terminus a quo, id est, substantia panis. Respondeo : Ideo oportet terminum ad quem esse ubi erat terminus a quo, vel quia ut in naturalibus, remanet materia, vel quia ut in transubstantiatione, remanet dimensio continens, conc. Aliter, neg. Et rursus distinguo minorem : Nihil remanet com­ mune in hoc mysterio, quod sit intrinsece constituens extrema conversionis, conc. Nihil remanet commune in ratione continentis, neg. Manent enim dimensiones panis. Obiicitur septimo : Id quod convertitur in praeexsistens trahitur ad conditiones praeexsistentis, et non e converso. Ergo si panis convertitur in corpus Christi, sequitur quod panis con­ versus, est ubi erat corpus Christi ; non autem viceversa, quod corpus Christi sit ubi erat panis. Respondeo: Dist. antec. Id quod convertitur in praeexsistens, ita ut ei addatur prout fit in nutritione, trahitur ad conditiones praeexsistentis, conc. antec. Id quod transubstantiatur in praeex­ sistens, et ideo ei non additur, subdist. Trahitur ad conditiones praeexsistentis, ita ut totaliter desinat in ipsum, conc. Ita ut praeexsistens, ratione permanentiae dimensionum continentium DE TRANSUBSTANTIAT1ONE 43' non consequatur novam praesentiam ubi erat substantia con­ versa, neg. Obiicitur octavo: Si per conversionem fit terminus ad quem ubi fui/ /·'■ minus a quo, modus adessendi utrimque idem sit ne­ cesse es/. Ergo, sicut panis erat ibi localiter et quantitative, ita et localiter adesse deberet corpus Christi; sed hoc ex concessis est omnino impossibile. Respondeo : Dist. assumpt. Valeret haec sequela si dimen­ siones remanentes inhaererent substantiae corporis Christi, sicut inhaerebant propriae suae substantiae, conc. Secus, neg. Nec a longe repetenda ratio est; nam substantia panis non erat ibi lo­ caliter praecise quia contenta in dimensione, sed quia exsistens sub dimensione sua, per quam non modo continebatur, verum etiam afficiebatur sicut subiectum per proprium accidens. Unde S. Thomas: «Non tamen substantia corporis Christi est subie« ctum illarum dimensionum, sicut erat substantia panis, et ideo « substantia panis ratione suarum dimensionum localiter erat ibi. « quia comparabatur ad locum illum, mediantibus propriis di« mensionibus; substantia auterri corporis Christi comparatur ad « locum illum, mediantibus dimensionibus alienis... Unde nullo « modo corpus Christi est in hoc sacramento localiter » (x). Obiicitur nono : Restaret tamen explicandum quomodo vi conversionis acquiratur speciebus habitudo continentiae. Sed hoc nullo modo explicatur, imo ostenditur impossibile. Nam actio conversiva nihil operatur circa species nisi separationem a propria substantia ; atqui actio pure separativa quantitatis a propria sub­ stantia non potest esse ratio cur ipsa incipiat continere alienam substantiam. Ergo, etc. Respondeo : Restaret positive explicandum quomodo vi con­ versionis acquiratur speciebus habitudo continentiae erga corpus Christi, neg.: sufficit enim ut removeatur evidens impossibilitas. Ratio sequitur ex dictis de transubstantiatione, cuius naturam pro­ prie non novimus, sed nec noscere possumus. Aliunde vero po­ sitive innitimur in verbis formae, cuius sensus est : Contentum(*) (*) S. Thoni., infra, Quaest. 76, a. 5. 43* QUAEST. LXXV. sub his speciebus est (consequenter ad mutation- m vi verborum effectam), corpus meum. Quo satis superque exprimitur, mutari panem in corpus Christi quod exhinc contineri habet sub rema­ nente panis dimensione; et quia mutatio per formam significata se tenet tota ex parte panis, oportet etiam ut sola mutatio pa­ nis in causa sit cur remanentes species ipsum Christi corpus incipiant de novo continere. Caeterum ad argumentum in oppositum, dico : Actio conversiva separat accidentia a propria eorum substantia, eo genere separationis quae aufert contentum a continente, neg. mai. Sepa­ rat ea separatione quae est pura mutatio contenti in aliquid aliud, conc. mai. Contradistinguo minorem, et nego consequentiam. Nam certe per actionem quae in tantum est separativa in quantum conversiva, nec plus nec minus, non oportet ut continentiae ha­ bitudo simpliciter auferatur a remanentibus dimensionibus, sed solum ut incipiat habere novum terminum, scilicet corpus Chri­ sti in quod transiit panis substantia. Argumentum igitur non concludit nisi in hypothesi destructionis sive annihilationis huius substantiae, quia tunc nihil plus haberetur quam nuda et sim­ plex ablatio contenti a continente. Sed est ingens differentia in doctrina S. Thomae, et differentia ista semper pertinet ad dif­ ferentiam primordialem quae sub aliis omnibus ubique recurrit, et in quam aliae omnes ultimo resolvuntur. Hactenus summatim fuerunt indicatae praecipuae transub­ stantiationis conditiones et consequentiae in ordine ad realem praesentiam corporis et sanguinis Christi sub speciebus sacra­ menti : quae tamen conditiones et consequentiae remanent ulte­ rius declarandae et convenienter exponendae in decursu nostrae tractationis. Statim autem dicendum de permanentia accidentium, de qua S. Thomas, articulo huius quaestionis quinto. Hinc : DB TRANSUBSTA NTIATÏONE 433 THESIS XL. (Art. 5). Post consecrationem manent eadem numero accidentia quae prius fuerant substantiae panis et vini ; et haec per manentia est conditio essentialiter requisita tum ad realem Christi praesentiam in sacramento, tum ad ea omnia quae circa ipsius praesentiae durationem et desitionem certa fide credenda sunt et creduntur. Ex duabus assertionibus quibus propositio constat, priorem tantum attingit S. Thomas in hoc articulo; verum alteram ubi­ que supponit et expresse etiam tradit in 4 c. Gent., c. 63, loco iam in superioribus recitato. Caeterum animadvertere necesse est quod praesens disputatio non respicit accidentium permanentiam nisi in sua connexione atque habitudine ad mysterium praesentiae realis, de quo nunc agitur. Quomodo autem concipi possit accidentia illa persistere absque ullo substantiali subiecto, qua item de ratione eiusmodi miraculum intrinsece non repu­ gnet saltem evidenter, non huius loci est declarare ; ex hoc enim capite discussio pertinet ad Quaest. 77, ubi sermo erit de ac­ cidentibus separatis secundum se. § i- Praeobservandum est prodiisse contra praesentem verita­ tem opiniones duas, quae tamen in substantia ad idem redu­ cuntur. — Prima eorum est qui dicunt species sacramentales esse puras apparentias, quibus nihil omnino respondet a parte rei, quia consecratione peracta, tota panis realitas in nihilum abit ; Deus tamen omnipotenti sua virtute immediate modificat sensus nostros, perinde ac si nihil mutatum fuisset ex parte obiectorum. — Cum autem haec sententia, ut sonat, durior vi­ deretur, quidam alii eam quadantenus emollire tentaverunt. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 434 QUAEST. LXXV. Conveniunt certe cum prioribus in hoc, quod asseverant nihil omnino panis remanere ; opinantur enim, nullam dari realem distinctionem inter substantiam et accidens, adeoque, ne de po­ tentia quidem Dei absoluta fieri posse ut maneat accidens, ces­ sante substantia. Animadvertentes autem corpora non imprimere in organa nostra nisi mediante motu aetheris vel quorumcum­ que fluidorum imponderabilium, asserunt Deum, etsi videntium oculos et manducantium palatum et tangentium manus non im­ mediate per seipsum modificet, (ea, inquam, modificatione ex qua sequatur solita sensatio), adhuc tamen supplere defectum obiectivae realitatis, excitando in aethere easdem vibrationes quas exstans prius panis et vini substantia naturaliter ibidem producebat. Et hoc modo, omissa quam dicunt absurditate se­ parationis accidentium corporeorum a subiecto, putant se vitare inconvenientia prioris modi dicendi, salvando scilicet obiectivitatem sensationum quas in sacramento experimur, et removendo a mysterio veritatis omnem deceptionem. Sed in hoc egregie falli videntur, ut statim ostendo. Neque enim oportet confun­ dere medium quo transmittitur impressio ad sensationem requi­ sita, cum ipso obiectivo sensationis termino; illud enim quod tangitur, quod gustatur, non est profecto motus aetheris, sed ipsa res quanta, colorata, et sapida, vel immediate in seipsa, vel certe in aliqua sui specie et repraesentatione organum in­ formante. Ex quo patet quod si ad annihilationem totius reali­ tatis panis Deus continuat motum in aethere, adhuc quidem aderit causa sensibilis perceptionis, sed nullus respondebit ter­ minus obiectivus cui adaequetur ipsa perceptio ; ideo deerit ab ea veritas, imo aderit fallacia similis illi quam daemon praesti­ giis suis causare consuevit. — Hinc apparet, discrimen inter posteriorem hunc dicendi modum et praecedentem in hoc ad summum reponi, quod in prima opinione quaedam est modifi­ catio sensuum a Deo immediate producta, in secunda vero est modificatio facta, mediante motu aetheris. Sed quia utroque modo obiectiva veritas deficit, discrimen illud nullius momenti esse agnoscitur ; unde statim infero, nulli fieri iniuriam si am­ bae illae opiniones pro una eademque habeantur. — Nunc au- DE TRANSUBSTANTJATIONE 435 tem, utrum dicenda sit opinio, an non potius error in doctrina fidei, non pronuntio, sed prolatis documentis, aequo aestimatori iudicandum relinquo. Damnantur in Concilio Constantiensi confirmato a Mar­ tino V tres sequentes Wiclefi propositiones: «Substantia panis « materialis et similiter substantia vini materialis remanent in «sacramento altaris. Accidentia panis non manent sine subiecto « in eodem sacramento. Christus non est in eodem sacramento « identice et realiter, propria praesentia corporali > ('). — Porro, ex tribus propositionibus damnatis a Concilio oecumenico in ma­ teria fidei, una est cuius contradictoria sic effertur : Accidentta ftanis manent sine subiecto in altaris sacramento. Videant ergo adversarii quomodo sese ab ea definitione expediant, nam pro­ fecto sensus propositionis minime dubius esse potest. Et re qui­ dem vera, etiamsi alicuius valoris esset inventum effugium circa nomen specierum, considerandum est quod non dicuntur hic manere species, sed accidentia; atqui accidentia panis sunt ali­ quid panis, quod physice et realiter substantiae inhaerere natum est. Quod si interpretari velis accidentia de extrinsecis quibus­ dam phaenomenis, contra certissimam et universalem vocis ac­ ceptionem, maxime tempore Concilii, pari iure poterit quispiam pro lubitu et secundum suas particulares opiniones philosophi­ cas, detorquere ad quoslibet sensus voces hypostasis, natura, essentia, etc., et sic nihil iam certum remanebit in definitioni­ bus ecclesiasticis, convellenturque ipsa fidei fundamenta. — Praeterea, absolute damnat Concilium sententiam asserentem non manere accidentia sine subiecto : atqui ista qualiacumque accidentia quorum permanentiam adstruunt adversarii, profecto sine subiecto non sunt, sed subiectantur vel in sensibus perci­ pientis, vel certe in substantia aetheris aut quorumcumque Huidorum. Et manifeste nulla est responsio si dicas nihil aliud per Concilium nunc determinari, nisi quod accidentia ipsi substan­ tiae panis non inhaerent ; tum quia hoc est gratuito assertum, imo vero est contra obvium sensum litterae, tum quia omnino(*) (*) Enchirid., 581-83. 41« QUAEST. I.XXV. coincideret error reprobatus in secunda propositl· >ne cum errore reprobato in prima, sicut cuilibet consideranti evidenter appa­ rebit. — Accedit demum quod, ut refert Thomas Waldensis, theologus Angius coaevus Wiclefo et Concilio Constantiensi, ipse Wiclefus distincte errabat circa tria ; nam de pane dicebat quod permanet ; de corpore Christi dicebat quod ibi non adest nisi figuraliter ; tandem de accidente dicebat quod non potest esse sine subiecto, etiam de potentia Dei absoluta. Quin imo, tota illa haeresis, teste eodem Waldensi f1), ex philosophia de accidente tamquam ex fonte et primo principio oriebatur. Po­ nens enim impossibile esse ut accidens sit sine subiecto, ita ra­ tiocinabatur haereticus : Sunt in sacramento panis accidentia ; ergo necesse est ut adsit et panis substantia, qua permanente, non potest ibi esse Corpus Christi vere et realiter, propria prae­ sentia corporali. Hinc tres propositiones singillatim a Concilio condemnatae. Nunc autem non oportet aequivocare circa vocabulum specierum quo utuntur Concilium Lateranense IV cap. Firmiter, et Tridentinum, Sess. XIII, can. 2 et 3, quasi indicaret meram apparentiam absque obiectiva realitate. — Etenim primo, spe­ cies quae iuxta Tridentinum remanent, sunt iuxta Constantiense accidentia. Et bene quidem accidentia dixit Constantiense, quia Wiclefi error circa accidentia qua talia versabatur, id est, se­ cundum quod substantiae accidere sive inhaerere nata sunt. Ve­ rum quia in sacramento actu non accidunt, optimo iure alio vocabulo nominata fuerunt, ut designentur potissimum in sua habitudine ad sensus nostros quae manet penitus invariata. « Neque enim symbola mystica post sanctificationem reced unt « a sua natura, manent enim in priori essentia, et figura, et « forma, et conspici tangique possunt sicut et prius » (2). — Praeterea secundo, in sacra doctrina species nunquam significant meras apparentias nisi quando apud Prophetas visio imaginaria describitur. Quotiescumque autem sermo est de eo quod comC) Waldensis, de Euchar., c. 75, n. 4; et c. 78, n. 2. (·) Theodoretus in dialogo inconfusus, ubi supra. DE TRANSUBSTANTIATIONB 437 muniter oculis exterioribus percipitur, species sunt aliquid visi­ bile et tangibile a parte rei exsistens, sicut species columbae in qua apparuit Spiritus Sanctus in die baptismatis Christi, vel species linguarum ignearum in qua visus est die Pentecostes.— Deniqu· tertio, ut optime notavit Cardinalis Franzelin, praeter quaestionem est inquirere quid per hoc nomen absolute signi­ ficari possit, sed inquirendum est quid terminus complexus species panis ei vini in materia Eucharistiae, usu apud theolo­ gos universaliter recepto, de facto significet. Atqui non potest esse dubium quin fuerit ab antiquo consecratus ad designan­ dum permanentia sine substantiali subiecto accidentia. Hinc, ut solos illos commemorem theologos qui Tridentino Concilio posteriores fuere, Suarez dicit esse certum in doctrina fidei, manere accidentia eadem numero, quae in pane et vino praefuerunt ζ1). Lugo ait, hoc expresse definiri in Concilio Triden­ tino (2). Toletus ait, conclusionem esse de fide (·). Valentia dicit se assentiri Soto, qui non dubitat asserere haeresim esse, si quis negaverit absolute haec accidentia sine ullo subiecto (*). Salmanticenses : Haec conclusio est de fide (6). Billuart ait esse constans dogma in Ecclesia receptum, remanere accidentia solida absque ullo subiecto substantiali (6). Catechismus ad parochos, ubi su­ pra : «Tria sunt... quae in hoc sacramento fides catholica sine (*) Suarez, de Euchar., Disp. 56, Sect. 1. (·) Lugo, Disp. to, Sect. I, n. 1. (·) Toletus, in jam Partem, Q. 75, a. 5. (*) Valentia, Commentar, théologie., Tom. 4. Disp. 6. Quest 5, Punct. i. (·) Salmanticenses, de Euchar., Tract. 23, Disp. 8, Dub. r, « 1. (·) Billuart, de Euch., Dissert. 1, a. 6, j 2· — Nec dicas, eos ipsos esse theologos quos supra de transubstantiatione agentes, impu­ gnabamus ; sicut ergo tunc, ita et nunc, parum valebit ipsorum aucto­ ritas. Nulla enim est sequela, ut constat, quia nunc sumuntur ut testes sensus Ecclesiae circa id quod, salva fide, vel negare vel asserere non licet ; tunc autem sumebantur ut proponentes suas proprias opiniones circa scientificam explicationem dogmatis. Et similis etiam distinctio quoad SS. Patres valet. QUAEST. LXXV. «wZ/λ dubitatione credit... Tertium est, accidentia sine ulla re « subiecta, esse, mira quadam atque inexplicabili ratione». His igitur ex auctoritate Conciliorum praeiactis, ve­ niendum est ad rationes. Proponentur autem tria argumenta : primum ex verbis formae, alterum ex natura sacramenti veri­ tatis, tertium ex absurdis quae in opinione adversariorum con­ sequerentur. Primum, inquam, argumentum deducitur ex verbis formae, in quorum mira simplicitate tota continetur huius mysterii alti­ tudo. Ut enim veritatem habeat propositio, hoc est corpus meum, necesse est ut maneat invariatum formale significatum subiecti, quod aliquid demonstrat ad sensum. Sed non remaneret inva­ riatum, si transiret illud per ordinem ad quod fit demonstratio, id est, si transirent accidentia sub quibus substantia in confuso designatur praesens. Oportet igitur ut accidentia continentia remaneant, et solum varietur contentum, quod cum prius esset panis substantia, nunc ex vi verborum est corpus Christi. Unde S. Thomas; «Necesse est tamen aliquid remanere, ut verum sit «quod dicitur: hoc est corpus meum, quae quidem verba sunt « huius conversionis significativa et factiva. Et quia substantia « panis non manet, nec aliqua prior materia, necesse est dicere « quod maneat id quod est praeter substantiam panis. Huius« modi autem est accidens panis. Remanent igitur accidentia pa« nis, etiam post conversionem praedictam » ζ1). Ex testimonio quoque sensuum efficacissime demonstratur omnia accidentia panis et vini remanere ; accidentia enim, non substantia, sunt proprium sensuum externorum obiectum. Unde in Officio corporis Christi dicitur : « Accidentia autem sine sub« iecto in eodem (sacramento) subsistunt, ut sensus a deceptione «reddantur immunes, qui de accidentibus iudicant sibi notis» (2). Et in opusculo contra Graecos, Armenos, et Saracenos ad canto­ rem Antiochenum, Angelicus ait : « Non tamen hoc fieri dicimus, « quasi species illae quae sensibus apparent in sacramento, sint(*) (*) S. Thomas., 4 c. Gent., c. 63. (») Lect. LI Nocturni. DE TRANSUBSTANTÎATtONg 439 « solum in phantasia videntium, sicut solet esse in prestigiis ar« tis magicae, quia veritatis sacramentum nulla fictio decet» ('). Et re quidem vera, auctor veritatis Deus nullius deceptionis causa esse potest : atqui esset causa deceptionis, si tota panis realitate cessante, procuraret apparentiam obiecti nullo modo exsistentis a parte rei. Tunc enim verissimi nominis deceptio est, quando obiectiva realitate deficiente, causatur eius apparentia, praesertim lege constanti atque universali, et maxime si non detur unde per naturale lumen rationis vel per altius fidei lumen error cor­ rigi possit; sed omnes illae conditiones concurrunt in praesenti. Certo enim certius homo non habet unde per naturalem ratio­ nem corrigat testimonium sensuum circa Eucharistiam; imo vero habet unde confirmet, quia ratio naturalis dictat, constantem ex­ perientiam visus, olfactus, gustus, tactus, non fallere. Nihil etiam afferri potest ex superiore lumine fidei cum fides potius nos edoceat solam substantiam in substantiam mutari, et Concilia expresse dicant conformiter ad significationem verborum formae, accidentia sine subiecto in hoc mysterio permanere. Nec obiiciantur verba hymni ecclesiastici: visus, tactus, gustus in te fal­ litur, aut modus loquendi Patrum dicentium non esse hic cre­ dendum sensibus, abiiciendum esse testimonium sensuum, etc. Haec enim omnia manifeste significant sensus falli, non circa Proprium sensibile, sed quatenus verax eorum testimonium natum esset fundare falsum intellectus iudicium circa substantiam quae accidentibus subest, nisi attenderetur verbo Domini dicentis: hoc est, non panis, sed corpus meum. Et certe, idem S. Thomas qui metrice scripsit: visus, tactus, gustus in te fallitur, centies milliesque inculcat sensus nequaquam decipi in eo quod immediate attingunt, sed proprium daemonis esse ut magicis suis artibus va­ cuas obiiciat atque inanes rerum apparentias. Hinc Algerus de Sa­ cram. corp, et sang. Domini, 1. i, c. 7 (P. L. 180, 759): «Cum « autem in sacramento forma panis, soliditas, color, sapor sentia« tur, vel verum hoc esse, vel phantasticum dicitur. Sed absit ut(*) (*) Opusc. c. Graecos, Armenos et Saracenos ad Cantorem Antio­ chenum, c. 8. 440 QUAEST. LXXV. «perfecta veritas phantasiae fallacia astruatur, maxime cum ipsi «angeli et ipse Spiritus Sanctus in columba vel linguis igneis quo« ties apparuisse leguntur, non phantastica, sed vera corpora in «aere assumere astruantur; et in caeteris omnibus sacramentis « Novi Testamenti et Veteris, nihil phantasiae, sed omnia vera in· « veniantur. Absurdum enim revera est ut quod non vere est ve« ritatem approbet, et quod de se fallit aestimationem, de alio «veram exhibeat fidem. Phantastica enim illusio magicis congruit «et diabolicis fraudibus, veritatis autem assertio divinis sanctio« nibus. Ne ergo phantastica species sacramento Christi aliena « prorsus et indigna superinduci credatur, quomodo id non solum « rationi, sed et auctoritati sit contrarium, videamus ». Tertium denique argumentum sit, quia fateri necesse est species sacramentales frangi, iuxta illud rythmi ecclesiastici : Fracto demum sacramento, ne vacilles, sed memento, tantum esse sub fragmento, quantum toto tegitur ; at, quaeso, quid est quod frangitur ? Fateri necesse est, sub singulis specierum partibus, separatione facta, ut Tridentinum ait, totum Christum contineri; at iterum, quid est quod separatur? Fateri necesse est, circum­ gestari sacramentum, et de loco in locum transferri ; at cum corpus Christi ibi sit intangibile et secundum se minime asportabile, quid est quod primo, quod directe, quod ratione sui cir­ cumgestatur ? Fateri necesse est species corrumpi, et ad earum corruptionem desinere Christi praesentiam ; sed si dicas non manere qualitates panis et vini in quantitate dimensiva panis tamquam in vicesubstantia (sicut postea dicetur) subieclatas, quid est quod corrumpitur? Quid illud ad quod sequitur desitio prae­ sentiae ? Ecce ergo labimur in novi generis occasionalismum ; nam occasionalismus quem invexit Malebranchius, adstruebat Deum omnia per se solum operari, occasione tamen eorum quae vere in rerum natura accidunt ; nunc autem ponitur operatio Dei sacramentali praesentiae terminum imponens, occasione eius quod nequidem vere accidit, sed solum accidisset si panis et vinum fuissent conservata in esse, naturali corruptioni obnoxia. De veri­ tate igitur accidentium nullus relinquitur dubitandi locus. Accedit vel maxime quod-sarum permanentia est sx. natura DE TRANSUB8TANT1ATIONB 34« rei conditio essentialiter requisita ad ea omnia quae dogma praesentiae realis, et hoc restat declarandum. § 2· Certe nulla substantia determinatur ad praesentiam in loco (l . nisi per quamdam coniunctionem ad reales dimensiones quae lo­ cum replent, eoque circumscribuntur ; tota enim loci et spatii realitas in ordine dimensionum est. In tantum igitur transubstantiatio esse potest via ad praesentiam sacramentalem, in quantum vi conversionis determinantur dimensiones in loco sacramenti exsistentes ad continendum substantiam corporis Christi. Sed dimensiones quibus vi conversionis potest acquiri huiusmodi continentia, non sunt nisi dimensiones panis transubstantiati eaedem numero permanentes, cum evidentissime appareat alias dimensiones omnes relinqui in eodem statu ac modo essendi in quo erant prius. Necesse igitur est ut maneat eadem numero quantitas dimensiva panis, et ista permanentia haberi debet pro conditione essentialiter requisita ad Christi praesentiam in_vicramento. Praeterea, non sufficit considerare quomodo incipiat sacramentalis praesentia, verum etiam quomodo desinat. Atqui nulla est possibilis causa desitionis praesentiae praeter realem desitionem specierum, quae utique praesupponit realem earumdem permanentiam post consecrationem. Et facile demonstratur assum­ ptum, quia impossibile est ut praesentia sacramentalis desinat per quamcumque mutationem in ipso Christo inductam, sicut impossibile etiam fuit ut per hanc viam inciperet. Non desinit per abductionem, quia Christus non fuit in hostiam adductus ; non desinit per destructionem aut conversionem corporis Christi(*) (*) Observa iam nunc, quomodo differant haec duo: esse praesens in loco ei esse praesens localiter. Primum horum competit corpori Christi sub specibus existent!' ; alterum vero non. Et similiter angeli vere sunt praesentes in loco ubi operantur, non tamen localiter, quia coniunguntur dimensionibus loci, non per contactum quantitativum, sed per solum contactum virtutis. — De his infra, in quaest. 76. 442 QUAEST. LXXV. in aliquid aliud, quia sic Christus amplius noti exsisteret. Nihil ergo relinquitur nisi specierum corruptio, ex qua sola sequi potest et sequitur ipso facto sacramentalis praesentiae desitio ; quippe, desinente continente, desinit continentia, ac per hoc, praesentia in loco continentis. Hinc S. Thomas in quaestione sequenti, art. 6 : « Illud quod de se habet esse indeficiens non potest « esse deficiendi principium, sed alio deficiente, hoc desinit esse • in eo; sicut Deus, cuius esse est indeficiens et immortale, « desinit esse in aliqua creatura corruptibili per hoc quod crea« tura corruptibilis desinit esse. Et hoc modo, cum Christus ha· « beat de se esse indeficiens et incorruptibile, non desinit esse « sub hoc sacramento, neque per hoc quod ipsum desinat esse, « neque etiam per motum localem sui, sed solum per hoc quod «species huius sacramenti desinunt esse». De hac autem specierum desinentia dicetur infra in Quaest. 77. SCHOLION. Ex dictis videre est, talem esse nexum logicum inter pri­ mordialem illam actionem qua corpus Christi asseritur fieri pri­ mo praesens in sacramento, et caetera omnia ad hoc mysterium pertinentia, ut ex modo quo illa explicatur, alia cuncta depen­ deant. Unde etiam hoc pacto dari potest retrospectiva quaedam demonstratio veritatis vel falsi tatis viae quam ingressus es : qua­ tenus, si in una via procedendo, nihil cogeris adstruere quod sit praeter fundamentum revelationis, magna habebitur confir­ matio pro veritate tuae expositionis ; sin autem debes continuo adiicere ex proprio penu quasdam veluti contignationes, quasi ad ruinosae domus sustentaculum, tunc signum tibi erit quod sy­ stema fabricasti. Systemata autem sunt ruina theologiae, quae iam cadit, non solum a dignitate scientiae supremae, verum etiam a dignitate scientiae simpliciter, ut nihil aliud sit quam materia quae­ dam in qua sese exercet inventiva hominum ingeniositas. Nunc vide applicationem horum in praesenti. Certe, pro­ cedendo in via antiquorum doctorum scholasticorum, sicut in DE TRANSUBS f ΑΝΤΙ Α ΠΟΝΕ 443 initio nihil accipitur praeter conversionem illam quam nos docent Scripturae et Concilia, ita in progressu et in fine nihil appo­ nitur quod sit ab homine confictum ; sed manente semper my sterio impenetrabili, praesto adsunt omnia ex quibus analogicum quemdam tibi efformes sacramentalis praesentiae conceptum quoad eius inceptionem, durationem, et terminum, habeasque insuper unde a sacrosancto fidei obiecto evidens impossibilitas propul­ setur: praeter quae, nihil aliud quaerendum est in praesenti vita. Et vere, divina revelatio tum in suis propriis fontibus tum in authentica Conciliorum expositione, manifestissime proponit ta­ lem conversionem panis, ex qua resultet in dimensionibus sacra­ menti continentia quaedam sui generis respectu substantiae cor­ poris Christi, quod non replicatur, nec ulla alia ratione in se­ metipso mutatur. Nam profecto, quantumcumque verba formae extorqueas, nunquam ea deduces ad hunc sensum qui esset se­ cundum intellectum omnium adversariorum : hic replicatur corpus meum. Cum igitur una legitima formae expositio sit, hoc quod continetur sub his dimensionibus, est (consequenter ad vim conversivam verborum) non amplius panis, sed corpus Christi: quamdiu permanent dimensiones panis transubstantiati, tamdiu etiam per­ severat sacramentalis praesentia, quia tamdiu manet ratio con­ tinentiae. Verum speciebus corruptis et in aliud quid mutatis, eo ipso cessat esse in natura rerum illa designata dimensio separata quae fuit determinata ad continendum Christum, non quidem localiter, sed citra omnem separationem eius a loco caelesti, ideoque ex natura rei consequitur praesentiae cessatio. Nihil ergo a principio ad finem adstruitur quod sit praeter re­ velationis fundamentum. Considera nunc vias oppositas. — Primo asseritur, ad prae sentiae initium, actio replicativa corporis Christi quae a revela­ tione non datur. Sed hoc interim omisso, animadverte quod ex actione replicativa, (sive replicatio fiat per reproductionem sub­ stantialem, sive per ubicationem accidentalem), sequitur quidem corpus Christi ibi adesse in primo consecrationis instanti, ubi sunt species sacramentales ; nondum vero consequitur quod quo­ cumque in posterum species transferentur, ibidem etiam debeat 444 QUAEST, LXXV. esse corpus Christi. Actio enim replicativa solum fecit ut Christus esset simul cum speciebus in momento completae prolationis verborum, sed non potuit ponere rationem sufficientem cur ad elevationem hostiae elevetur simul corpus Christi, et intra eius­ dem hostiae terminos perseveret illius praesentia. Quippe, non­ dum intelligitur modus colligantiae unius ad alterum, imo po­ sitive intelligitur quod vi solius replicationis dari non potest. — Ecce igitur, ut rationem reddas continuationis praesentiae in sa­ cramento, debes adstruere aliquam aliam actionem qua fiat ut corpus Christi semper sit simul cum speciebus, quocumque illae transferantur. Unde aliqui excogitaverunt « inseparabilem prae« sentiam ex pacto divino..., quatenus dicunt corpus Christi mo« veri motis speciebus, ex voluntate et pacto Dei » ('). Alii volunt, « inter Christum et species intercedere reale vinculum «per efficientiam, et quasi attractionem unius ad alterum» (2), ponendo in ipsis speciebus qualitatem supernaturalem intrinse­ cam, « qua possint trahere secum corpus Christi, sicut magnes « trahit per naturalem virtutem secum ferrum » (8). Verum, ut omittam interim omnes intrinsecas repugnantias quae in his di­ cendi modis latent, praesertim quia corpus Christi in Eucharistia localiter moveri et trahi nequaquam potest, manifestum est ista esse praeter quodlibet revelationis fundamentum, nec posse ullo modo erui ex verbis formae, quibus tamen significatur id omne quod circa panem et vinum in consecratione factum est. — Sed haec rursus praetermitto. Satis explicetur, si vis, continuatio sacramentalis praesentiae; nunc considerandum est qualiter accidat eius desitio. Corrumpuntur quidem species, et per specierum corruptionem cessat virtus earum attractiva; ast non satis, quia solum sequitur corpus Christi relinqui in eo loco quem ultimo occupabant species quando corruptae sunt. Et quid impedit ex natura rei quominus ibi remaneat, utique invisibiliter et intan(·) Ita Scotistae et Nominales, apud Suarez, de Euchar., Disp. 47, Sect. 3. (·) Ita ipse Suarez, 1. c. (·) Ita Lugo, de Euchar. Disp. 6, Sect. 2, n. 33 et seq. DE TRANSUBSTANTïATIONE 445 gibiliter sicut prius, remaneat tamen? Ecce ergo iterum opor­ tebit recurrere ad deum ex machina, scilicet ad pactum et volun­ tatem divinam, qua fiat ut desinentibus speciebus, destruatur seu annihiletur Christus secundum esse replicatum quod habebat in sacramento. Verum haec sunt phantastice excogitata, et quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi. Nota. — Hactenus dictum est de accidentium permanen­ tia in ordine ad realem praesentiam. Porro articulus sequens apud S. Thomam, quoad ea quae in corpore continentur, non habet specialem difficultatem, ut legenti patebit. Docet enim non permanere formam substantialem panis, contra quamdam erro­ neam opinionem olim exsistentem, sed nunc antiquatam, et aliunde iam satis superque confutatam, ubi ostensum est fieri conversio­ nem totius substantiae quantum ad omnia principia constitutiva eius. In responsionibus autem ad 2am et ad 3““ inveniuntur quae­ dam ad intelligentiam mysterii apprime conducentia, sed quae idoneam habebunt expositionem, partim quidem ubi de iis quae sunt in sacramento vi verborum vel per solam concomitantiam, partim vero ubi de modo essendi accidentium sine subiecto ma­ nentium, et ideo in praesenti transmittuntur. THESIS XLI. (Art. 2). Conversio panis in corpus Christi non fit secundum successionem temporis, sed est omnino instantanea. Instantaneitas transubstantiationis tripliciter ostenditur. Pri­ mo, quia terminus ad quem non suscipit magis et minus, et ideo impossibile est ut conversio terminetur ad aliquid quod sit veluti initialiter corpus Christi, deinde vero magis, ac demum per­ fecte. Secundo, quia terminus a quo non potest successive prae­ parari ad transitum in aliud extremum; huiusmodi enim succes­ siva praeparatio concipi nequit, nisi ubi remanet commune sublectum, sicut in transformationibus. Tertio quia huius con­ versionis auctor est solus Deus ; atqui illae etiam conversiones 44® QUAEST. LXXV. quae alias natae essent fieri successive, in instanti perficiuntur ab agente cuius infinita virtus mora tempoi is non indiget (*), Ita fere S. Thomas, in praesenti. Quoad responsionem ad primum quae non est ita obvia, ani­ madvertes in primis, difficultatem non esse peculiarem huic myste­ rio, sed eodem modo procedere in omni mutatione substantiali. «Idem est in mutationibus naturalibus», ait S. Doctor in fine responsionis, et iterum in IV, D. n, q. i, a. 3, q. 3, sol. 2, ad 2nrn : «Similiter est de illis mutationibus quae sunt termini «motus, sicut generatio est terminus alterationis». — Ne igi­ tur suspiceris latere hic magnum arcanum, breviter exponitur difficultas et responsio. Difficultas est huiusmodi : Inter quaeli­ bet duo instantia cadit tempus medium ; sed haec conversio clauditur duobus instantibus, quae sunt ultimum instans quo sub speciebus est substantia panis, et primum instans quo sub illis est corpus Christi; ergo conversio ista mensuratur tempore quod cadit inter unum et alterum instans. Porro in hoc argumento quidam non simpliciter concede­ bant maiorem, sed varias introducebant distinctiones quas suc­ cessive refutat S. Thomas, nixus hoc principio, quod instantia in tempore se habent ut indivisibilia in continuo. In continuo autem, inter quaelibet duo indivisibilia puncta assignata mediat semper pars continui ; alias, ex hoc ipso quod simplicia sunt, ex toto forent simul, et non esset unde distinguerentur, quod est (*) Nota quod conversiones substantiales quas facit natura quodam­ modo conveniunt quoad instanlaneitatem cum transubstantiatione, et quo­ dammodo ab ea differunt. Conveniunt in hoc, quod ipsa mutatio substan­ tiae in substantiam semper fit in instanti ; non enim datur aut dari potest tempus intermedium in quo conversionis subiectum, nec per unam nec per alteram formam substantialem informetur ; et ideo necesse est ut primum esse termini ad quem sit primum non esse termini a quo. Verum in naturalibus conversio terminat praevium quemdam alterationis motum quo paulatim disponitur subiectum ad susceptionem novae formae, ita ut extremum a quo semper magis magisque appropinquet ad sui disso­ lutionem, quae futura est alterius extremi generatio. Sed in transubstan­ tiatione nihil tale invenitur, ut satis constat ex dictis, et clare ostendit S. Thomas in corpore. DE TRANSUBSTANTIAT1ONE 447 contra hypothesim. Quare concludit S. Doctor, esse simpliciter concedendam maiorem argumenti. — Negat igitur minorem et suppositum eius, quia * non est dare ultimum instans in quo sit sub speciebus substantia panis, sed solum ultimum tempus. quod quidem sic ostendit : Cum conversio ista fiat dependenter a ver­ bis consecrationis quae successive proferuntur, oportet quod ul­ timum instans prolationis verborum, sit primum instans in quo est sub speciebus corpus Christi. Si ergo daretur ultimum in­ stans praesentiae panis, istud foret instans penultimum prolatio­ nis verborum ; sed penultimum instans non datur, sicut nec in linea penultimum punctum ; ad hoc enim oporteret continuum constare indivisibilibus punctis vel instantibus consequenter se habentibus, quod constat esse impossibile. Si autem non est dare nisi ultimum tempus praesentiae panis, iam cessat difficultas, quia inter tempus et instans non oportet cadere tempus medium. Et eodem modo, non est dare ultimum instans vitae et pri­ mum instans mortis, ita scilicet, ut inter ista duo cadat tempus quo homo nec vivus est, nec mortuus. Sed in toto tempore al­ terationis per quam perducitur ad mortem, homo est vivus, prae ter ultimum instans in quo est mortuus; et quia impossibile est assignare in hoc alterationis motu instans penultimum, sequitur dari, non quidem ultimum instans, sed solum ultimum tempus vitae. Et similiter est in transubstantiatione, nisi quod successi­ vus motus secundum quem ultimum instans attenditur, non est in subiecto conversionis, sed in enuntiatione verborum quae sunt factiva conversionis. QUAESTIONIS CONCLUSIO. (Art. 8). Concludit S. Thomas disputationem de conversione panis et vini in corpus et sanguinem Christi, tradendo quasdam re­ gulas circa modum loquendi in hoc mysterio. Oportet enim theo­ logum catholicum non solum recte sentire, verum etiam exacte loqui, quia saepe ex verbis inordinate prolatis incurritur error: 44« QUABST. LXXV. quare in persona Timothei Ecclesiam monet Apostolus: «For· « mam habe sanorum verborum quae a tne audisti » (>). Sane vero necesse est ut in his quae rationem naturalem undequaque transcendunt, voces humanae inveniantur deficien­ tes. Possunt autem deficere tripliciter: Primo mere negative, in quantum nihil per se important quod non conveniat mysterio, sed propter hoc ipsum sunt maxime generales, sicut cum dico panem converti vel transubstantiari in corpus Christi, et istae locutiones sunt simpliciter concedendae, quia simpliciter verae. — Alio modo deficiunt voces, quatenus conveniunt mysterio, non secundum id quod proprie significant, sed secundum aliqualem similitudinem tantum, et huiusmodi locutiones non sunt concedendae nisi secundum quid, quia impropriae. — Tertio modo deficiunt voces per omnimodam disconvenientiam, et istae sunt simpliciter falsae, adeoque negandae (2). Circa quae non occurrit specialis difficultas, nisi forte quan­ tum ad propositiones, panis fit corpus Christi, vel panis erit corpus Christi, vel, de fane fit corpus Christi ; quas omnes col­ locat S. Doctor inter improprias, licet ipsemet explicando pro­ priam transubstantiationis rationem, similibus locutionibus, imo et expressioribus, usus esse quandoque videatur : « Cum in hac «conversione, inquit in IV, D. ii, q. i, a. 2, ad ium , id quod « est terminus a quo, scilicet substantia panis, convertatur se« eundum se totam in terminum ad quem, scilicet corpus Chri« sti, non quidem ut sit sub ipso, sed ut sit ipsummet, patet «quod non est annihilatio substantiae panis». Et ibid., a. 3, q. 3, sol. i, in corpore : « Hoc totum convertitur in totum, quia * fanis fit corpus Christi, ut partes etiam convertantur, etc.». In hoc igitur observanda sunt duo. — Primum est, quod ratio cur locutiones supradictae collocantur inter improprias, est quia important aliquid commune utrique conversionis termino in ratione subiecti: «Non conceditur quod panis erit corpus Chri« sti, vel quod fiat corpus Christi, quia hic modus loquendi verit‘) 2 Tim., I-J3. (·) Cf. S. Thom., in IV, D. n, q. I, a. 4. DE TRANSUBSTANTIATIONE 449 « ficatur in transmutationibus naturalibus ratione subiecti, puta « cum dicimus quod album fit nigrum, vel album erit nigrum» (l). Quare, si permanentia subiecti communis expresse excludatur per declarationem additam, (utputa si dicam quod panis per to­ talem sui conversionem fit corpus Christi, vel quod substantia panis convertitur secundum se totam in corpus Christi ut sit ipsummet, sicut in locis praecitatis habetur), patet nullam esse amplius locutionis improprietatem. Tunc enim nihil aliud vi ter minorum exprimitur, nisi quod cessatio totius substantiae panis est desilio eius, non quidem in nihilum, sed in corpus Christi ; in hoc autem stat essentialis ratio huius conversionis, ut saepe dictum est. At vero, si nihil addatur quo expresse excludatur intellectus elementi permanentis, tunc, ut notat S. Thomas in fine articuli, impropria quidem locutio erit, sed adhuc poterit secundum quamdam similitudinem concedi. Nam etsi in hac con­ versione nihil maneat commune quod sit constitutivum unius et alterius extremi, manet tamen aliquid sub quo unum et al­ terum successive continetur, et est ad sensum demonstrabile. Unde potest dici quod panis fit corpus Christi, vel quod panis erit corpus Christi, si «nomine panis non intelligatur substantia « panis, sed in universali hoc quod sub speciebus panis conti« netur ». (*) S. Thom., hic art. 8, in corp. De Ecclesiae Sacramentis. Tomo I. 450 QUAEST. LXXVI Quaest. LXXVI. DE MODO QUO CHRISTUS EST IN HOC SACRAMENTO. Cum hucusque dictum sit de reali praesentia et de actione quae est via ad ipsam, ordo rerum requirit ut explicetur modus quo Christus est in sacramento, et in hac quaestione habetur ultima enodatio doctrinae veterum circa praesens mysterium. Sunt autem iterum quaedam notiones per modum praeambuli exponendae : primo de habitudine substantiae corporeae ad quan­ titatem dimensivam, secundo de variis rationibus essendi in loco, tertio de praecipuis differentiis quae circa modum praesentiae sacramentalis inter doctrinam S. Thomae et doctrinam moder­ norum attenduntur. § i. De substantia corporea, et quantitate dimensiva. Ex notionibus de substantia et quantitate pendet fere omnis intelligentia huius quaestionis, maxime vero, quod attinet ad di­ versas rationes quibus res possunt secundum suam substantiam loco adesse ; constat enim locum in ordine dimensionum inve­ niri. Unde duplex in proposito solvenda quaestio occurrit : an scilicet substantia corporea realiter distinguatur a quantitate di­ mensiva, et quatenus affirmative, quomodo concipienda sit dicta distinctio. i. De reali distinctione substantiae et quantitatis. Substantiam corpoream realiter distingui a quantitate, hoc est ab ea forma qua ens corporale habet esse dimensionatum in longum, latum, et profundum, agnovit Aristoteles solo lumine rationis ductus, et post ipsum cum communi scholasticorum in­ dubitanter tradidit S. Thomas. Hanc distinctionem quam solus intellectus assequitur, (nam imaginatio nequit omnino dimen- HE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMRSTO 45« siones transcendere), solidis argumentis philosophia naturalis de­ monstrat . Etenim primo, in rebus proportionalis intellectui nostro, quaecumque sunt conceptu adaequate distincta, secundum rem etiam differant necesse est, eo quod in huiusmodi, obiecta non excedunt intellectum, adeoque nulla ratio sufficiens esse posset cur realiter identica distinctis conceptibus ita apprehenderentur, ut ne implicite quidem unus conceptus alium contineret. Atqui notio substantiae est adaequate extra notionem quantitatis, cum substant. < b liniatur z r moE MODO QUO CHRISTOS EST IN SACRAMENTO 457 sit repletus dimensionibus illis. Est enim evidenter impossibile ut dimensio maior (puta, hominis perfecti) repleat locum dimen­ sionis minoris (puta, unius parvae hostiae), et a fortiori, ut re­ pleat b· um illum ita ut sit tota in toto et tota in singulis par­ tibus. Itaque necesse habuerunt praedicti theologi privare ipsum Christi orpus in sacramento exsistens, omni dimensione actuali. Ne autem cogerentur etiam auferre ab eo propriam quantitatem, (sic enim sequeretur non esse sub speciebus Christum totum atque integrum, quod est contra fidem), debuerunt consequenter asserere, quantitatem corporis Christi adesse quidem in Eucha­ ristia, sed sine formali effectu magnitudinalis extensionis. Verum, quia iterum absurdum est ponere formam sine suo formali effe­ ctu saltem primario atque immediato, ideo tandem necessitate quadam compulsi, duplicem quantitati formalem effectum attri­ buerunt, primarium unum, secundarium alterum. Primarium dat substantiae corporeae solummodo aptitudinalem dimensionem in longum, latum, et profundum; secundarius vero actualem. Quo posito, aiunt secundarium hunc effectum virtute divina suspendi in sacramento, atque hoc modo remanet ibi corpus Christi quan­ tum, et nihilominus actu indimensum. Doctrina igitur de quanti­ tate dimensiva apud recentiores scholasticos sic resumitur : « Di« cendum existimo, materialem substantiam non habere a quan« titate intrinsece ac formaliter entitativam extensionem, seu di « stinctionem ac coniunctionem suarum partium substantialium, « sed eam habere per intrinsecam suam entitatem. Habet autem « substantia a quantitate hanc corpoream molem quam nos per « effectus explicamus, et per ordinem ad locum et ad sensus « nostros. Primum itaque habet haec substantia a quantitate ita «occupare locum, ut una pars excludat aliam ab eodem spatio. « et consequenter, ut inter se localiter distent; et similiter inde « habet substantia corporea ut aliam similem ab eodem loco ex« eludat, et impenetrabilis sit, et alteri corpori resistat, quamdiu « non dividitur et loco pellitur. Possunt autem haec omnia du« pliciter intelligi in substantia quanta: primo aptitudine tantum, «seu potentia proxima; secundo in actu exercito, ut sic dicam. « Primo modo pertinet ad primarium effectum quantitatis, inse- 45« QUAEST. LXXVI. «parabilem ab illa etiam per divinam potentiam,... Posteriori «autem modo, non pertinent haec ad primarium effectum for· < malein quantitatis, sed sunt vehit proprietates naturales conse· « quentes, quae proinde impediri possunt, conservata quantitate. « Et iuxta haec duo membra explicari potest communis distinctio, «de extensione in ordine ad se, vel in ordine ad locum; nam < prior illa aptiludinalis dispositio dici potest extensio quaedam « corporis secundum se, quia ratione illius aptum est occupare « spatium extensum... : posterior vero dici potest extensio in or· « dine ad locum, quia consideratur secundum actualem modum « quo corpus occupat spatium extensum per commensurationem « seu extensionem partium respectu illius » ζ1). Verum hic dicendi modus, multiplici ex capite excludendus esse videtur. —(Primmest contra communes animi conceptiones, quatenus ponit rem corpoream posse affici quantitate, et simul ab omni actuali dimensione absolvi. Duplex enim est quantitas: discreta, quae est principium numeri praedicamentalis, et continua, de qua agitur in praesenti. Iam age, quantitas continua cum ipsa dimensione in longum et latum et profundum, ita evidenter con­ vertitur, ut quidquid actu est quantum seu continuum, eo ipso dicendum sit habere actu triplicem dimensionem; sin autem in sola aptitudine sit dimensionatum, nonnisi aptitudinaliter etiam quantitate affectum concipi possit. (Accent quod substantia corpprea habet evidentissime, non quidem per accidentalem formam sibi superadditam, sed omnino per s eipsa »i, a p t i t udinem ad exten­ sionem magnitudinalem, multoque magis si, ut isti auctores di cunt, per seipsam est entitative extensa, habens in actu partes intégrales quarum aliae immediate, aliae mediate ordinantur et continuantur inter se. Non ergo sustineri ullo modo potest quod actualis dimensio sit effectus formalis solum secundarius quantitatis,(*) (*) Suarez, de Euchar., Disp. 48, Sect. 1. — Ubi vides differentiam huius opinionis a doctrina Cartesianorum superius refutata Non enim as­ seritur nunc condensatio corporis Christi, nec etiam compenetratio par­ tium, quasi vi positiva vinceretur resistentia qua uua pars repellit aliam a suo situ. Sed aufertur ipsum fundamentum impenetrabilitatis, per abla­ tionem magnitudinalie extensionis. :>Γ. MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 459 idemqip ib ea realiter separabilis. —(Secundo,iste dicendi mo­ dus null'· nititur fundamento, sive in naturali philosophia, sive etiam in divina revelatione, nisi forte excipias factum praesentiae corporis Christi intellectae per modum repletionis omnium loco­ rum in quibus est sacramentum. At vero huiusmodi fundamen­ tum non solum est infirmum, verum omnino fictitium atque im­ possibile, eadem scilicet impossibilitate qua impossibile est ut unum ens individuum dividatur a seipso, et a seipso locorum distantiis separetur. Unde ex doctrina fidei circa Eucharistiam non sequitur quod Christus qui mole sua replet locum caelestem, repleat etiam sua substantia innumerabiles locos sacramenti, sed solum quod Ίη sacramento nobis adest ea praesentiae ratione quae transcendit genus positionis et situs, ut iam dictum est supe­ rius, et magis infra declarabitur. — Tertio * idem ille dicendi mo­ dus non solum caret fundamento, sed nequidem satisfacit causae propter quam fuit inventus. Quaeritur enim quomodo concipi possit vacuitatem loci repleri per aliquid indimensum, praesertim si illud cogitetur ad modum puncti quod non eminet supra ex­ tensum, sed de genere extensi exsistens, ipsa sui generis perfe­ ctione privatur. —v.Çjuarto demum, si Christus in sacramento ca­ reret omni dimensione actuali, sequeretur eum non esse ibi organizatum, ea saltem organizatione quae necessaria est ad corpo­ ralem vitam in actu secundo. Non ergo adesset sub speciebus totus et integer in perfectione suae humanitatis, ut interim omit­ tam contradictionem sitam in hoc, quod ponatur simul in caelo exercens immanentes operationes vitae, in sacramento autem in­ capax earumdem. Hinc tandem infero, debere alio modo concipi compositio­ nem quantitativam, necnon et naturam componentium. Quis autem ille modus sit, sequentia declarabunt. 3. De quantitate dimensiva, quid doceat S. Thomas. — Substantia corporea nullas habet per seipsam partes intégrales entitativas in actu, sed in potentia tantum, id est, radicaliter et exigitive. Quare, ante quantitatem adest quidem tota entitas ex qua partes habebunt substantialitatem, sed nondum adest ratio formalis partium extra partes, etiam in ordine ad se. quod qui· 46o QVAF.ST. LXXVÏ. dam bene exprimunt dicentes, esse in substantia sine quantitate totam entitatem substantialem partium, nondum tamen partes en titatis substantialis. Unde, si removeatur quantitas, substantia est simpliciter indivisibilis, etiam entitative. « Remota quantitate, ait « S. Doctor in 4 c. Gent., c. 65, substantia omnis indivisibilis « est, ut patet per Philosophum ». Et iterum, in prima parte, Q. 50, a. 2: «Materiam dividi in partes non convenit nisi secundum « quod intelligitur sub quantitate, qua remota, remanet substan« tia indivisibilis». Et iterum. Quodl. 9, q. 4, a. 6: «Subtracta «quantitate, substantia remanet indivisibilis». At vero, (et hic tangitur id quod est caput differentiae inter veteres et modernos, sed et in ordine ad praesens mysterium, praecipuum habet momentum), indivisibilitas illa quae substan­ tiae competit ratione sui, nequaquam est concipienda per modum indivisibilitatis puncti habentis situm in spatio, quod deberet ex consequenti replere spatii vacuitatem, si per impossibile suppone­ retur intra loci terminos diffundi. Et re quidem vera, si substantia realiter distinguitur a forma qua fit quanta et divisibilis, necesse profecto est ut propria eius indivisibilitas non sit indivisibilitas privationis et imperfectionis de ipso genere extensi, cuiusmodi est indivisibilitas puncti, nam alias, numquam fieri posset quanta sicut punctum numquam fieri potest linea. Sed cogitanda est in­ divisibilitas conveniens substantiae ratione sui, velut transcendens totum genus quantitatis et continui, ideoque omnem etiam ambi­ tum rerum imaginabilium, quia imaginatio non refert nisi ea quae sensu exteriori percipimus, ac proinde quidquid excedit ordinem dimensionum,eo ipso extra obiectum adaequatum sensuum et ima­ ginationis invenitur. Unde S. Thomas in II, D. 30, q. 2, a. 1, in corp., refutans eos qui aiebant totum mundum fuisse factum ex materia punctali, hac ratione innixi, quod materia ante quantita­ tem indivisibilis est, ad modum puncti se habens: « Iste modus, « inquit, multipliciter deficit. Primo, quia imaginatur indivisibilita« tem materiae ad modum puncti, ut sic ex materia mundus sit « factus per quamdam quasi extensionem, sicut si res parva in « magnam extendatur, hoc autem non est verum. Materia enim, « (vel corporea substantia ratione sui), dicitur indivisibilis per nega- DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 461 « tionem totius generis quantitatis. Punctus autem est indivisibilis « sicut quantitatis principium, situm determinatum habens. Unde « ex materia res quanta efficituf, non per extensionem, loquendo « de materia prima, cum extensio non sit nisi eius quod alicuius « quantitatis erat, sed per quantitatis susceptionem ». Quibus af­ finia sunt ea quae habet S. Doctor in I, D. 37, q. 2. a. 1, ad 4ΟΡ’. « Relicta imaginatione, indivisibilitas substantiae incorporeae, ut « Dei vel angeli, vel animae, vel etiam materiae (seu substantiae « materialis absque quantitate) sicut indivisibilitas puncti non « cogitetur, quia ut dicit Boetius de Trin., oportet intellectualia « non deduci ad imaginationem » (l). Quae igitur cum ita sint, quantitas sive forma illa acciden­ talis quae est ut quo substantia corporea fit dimensionata et divisibilis: quantitas, inquam, constituit partes integrates in for­ mali ratione partium, et in tantum constituit eas, in quantum facit alias esse extra alias, non quidem in ratione ent entia extra alia entia, sed praecise in ratione extensionis, pro quanto partes istae, effbrmando Quiddam actu spatiosum, situ seu positione inter se invicem distinguuntur. Quare substantia corporea quae ratione sui se habet per modum unius indivisi­ bilis extra totum genus continui, incipit habere per quantitatem, et ratione quantitatis, extensionem in longum et latum et pro­ fundum, adeoque situm et positionem, etiam in ordine ad lo­ cum extrinsecum quem suis dimensionibus occupat et contingit. Neque ulla est in praesenti ponenda differentia inter substantias organicas et inorganicas, tametsi obiicere quis posset, de ratione corporis organici esse, ut habeat partes intégrales, easdemque heterogeneas, et determinate distantes ab invicem. Nam sicut in (·) Similiter, directe contra positionem Lessii ubi supra, ait Ange­ licus de Spiritual, creat., a. 4, ad i6u“: «Anima non est indivisibilis ut « punctum habens situm in continuo; contra cuius rationem esset, in loco «divisibili esse. Sed anima est indivisibilis per abstractionem a toto ge« nere continui : unde non est contra eius rationem, si sit in aliquo divi« sibili toto ». Et iterum, de Anima, a. 10, ad 18““: « Quod simplex est, « (habens determinatum situm in continuo ut punctum), non potest esse «simul in diversis partibus continui». <62 QUAKST. I.XXVI. creatis oportet distinguere vivens in actu primo, quod est prae­ dicatum substantiale, et vivens in actu secundo, quod est prae­ dicatum accidentale, utpote nominans operationem vitae, vel vegetativae, vel sensitivae, etc.: ita necesse est sub duplici respectu considerare substantiam corporis org;>ni< i. primo quidem ratione sui et antecedenter ad quantitatem, deinde vero prout est affecta quantitate et sub determinatione quantitatis. Porro, priori modo nondum habet partes organicas nisi radicaliter et in naturali exigentia, in quantum forma substantialis nata est diversimode explicare virtutem suam per varia membra et or­ gana, consequenter ad constitutionem partium integralium seu quantitativarum. Caeterum, tam in rebus inorganicis quam in organicis, substantia est tota totalitale essentiae specificae, sive in toto sive in partibus singulis; partes enim organicae non dif­ ferunt ab invicem substantialiter, sed accidentaliter tantum, qua­ tenus per varias qualitates accidentales acquirunt rationem car­ nis, ossium, nervorum, et aliorum huiusmodi ζ1). Et haec quidem praecipua principia sunt, quae in praesenti(*) (*) Nihil refert, quod non de qualibet parte animalis dici potest quod sit animal, sicut de qualibet parte aquae, quod sit aqua. Ratio enim dif­ ferentiae non est quia in solis homogeneis substantia est totalitate essen­ tiae, tam in toto quam in partibus; sed quia substantiae homogeneae sunt divisibiles in plura tota eiusdem speciei, substantiae vero organicae, quarum est perfectior unitas, non ita. Cum enim pars integralis qua talis nihil aliud sit quam aliquod totum potentialiter contentum in continuo, in tantum de aliqua parte aquae designata praedicatur quod sit aqua, in quantum est potentialiter quoddam totum, cui adhuc, separatione facta, species aquae conveniret. Ast separatione facta unius membri a reliquo corpore, membrum illud non esset aliquod aliud eiusdem speciei indivi­ duum, et ideo de uno membro in corpore designato dici non potest quod sit animal. Caeterum, manifestum per se est, compositionem ma­ teriae et formae substantialis inveniri tam in toto quam in partibus sin­ gulis, sive organica consideres, sive inorganica. Unde utraque substantia est ratione sui indivisibilis, extra genus continui ; utraque etiam per susceptionem quantitatis et ratione quantitatis fit dimensa et extensa in partes ; sed in viventibus forma substantialis diversimode explicat virtutem suam in partibus semel constitutis, prout requiritur ad ope­ rationes vitae tum vegetativae tum sensitivae. 1>F MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 46$ mysterio debent attendi, quae etiam logice deducuntur ex praedemonstrata distinctione reali substantiam inter et quantitatem. Si enim substantia corporea a quantitate dimensiva secundum rem distinguitur, necesse omnino est ut per seipsam extra omne genus dimensionum exsistat, necesse pariter est ut quantitas sit id quo primo partes habentur extra partes, situ inter se distinguibiles. Nunc autem, ex hoc quod corporea substantia, ratione quidem sui prorsus absolvitur ab iis quae consequuntur dimen­ sionem, ratione vero quantitatis sibi inhaerentis nata est occu­ pare locum et determinatum in eo situm habere, statim licet concludere nullam fore contradictionem, si ipsa substantia dica­ tur posse dimensivo simul et indimensivo modo in diversis locis contineri, quatenus scilicet, in uno adesset ratione propriae quan­ titatis et eo continentiae modo qui sequitur habitudinem dimen­ sionis ad dimensionem ; in altero vero, ratione sui ipsius et quo­ dam diverso modo continentiae consentaneo naturae substantiae secundum se (l). Quod ut manifestius fiat, considera sequentem processum, qui est purum corollarium praecedentium. — Quippe, ex huc­ usque dictis sequitur primo, quod si per possibile vel impos­ sibile substantia quaedam corporea spoliata quantitate propria coniungeretur alicui dimensioni extrinsecae, dicenda quidem fo­ ret vere esse in loco dimensionis huius, non tamen ut habens in eo positionem et situm, nec quasi constituta sub mensura loci, aut tamquam replens vacuitatem eius; sed totalitate reali tatis suae exsistens indifferenter tota in toto et tota in partibus singulis, haberet praesentiae modum omnino diversum a modo consueto quem solum nos imaginamur et proprio conceptu va­ lemus attingere, in quo scilicet terminis loci res clauditur, iis(*) Ideo cum dicitur dimensivo et indimensivo modo, ne accipias, quaeso, hos duos modos quasi contrarie oppositos; quod quidem tunc esset, si ly indimensivum sumeretur privative. in ipso ordine dimensio­ nis. Sic enim foret absoluta repugnantia, quia nihil potest contineri ali­ cubi per modum extensi, et alibi per modum puncti. Igitur dimensivus modus est continentiae modus qui determinatur ex natura dimensionis; indimensivus vero, ex natura alicuius alius quod est secundum se extra totum continui genus. 464 QUAEST. LXXXI. demque circumscribitur. — Consequitur secundo, quod si iterum per possibile vel impossibile haec eadem substantia, manens sem­ per ratione sui coniuncta alienae dimensioni, inciperet hic et nunc affici sua propria quantitate, non propterea mutaretur prae­ cedentis continentiae seu praesentiae modus, quia semper per­ severaret eadem ratio, idemque titulus eius. Cum enim ille mo­ dus inveniatur extra ordinem commensurationis quanti ad quan­ tum, sed omnino in alio genere, ut dictum est, nequaquam ex accessu quarumcumque dimensionum posset impediri (’); imo vero, dimensiones advenientes concomitanter adessent propter realem inseparationem a substantia, adeoque mediante substan­ tia et per modum substantiae. Quid ergo sequeretur? Nihil aliud nisi quod substantiae illi proveniret alia nova praesentia, eaque localis et circumscriptiva, in eo scilicet loco quem suis propriis dimensionibus replere inciperet, et cui coaptaretur per contactum quantitatis. — Hinc tertio, si ordine inverso, existens prius cum quantitate sua in proprio et commensurato loco, inciperet contineri ratione sui in extrinseca dimensione, non ideo amitteret situm praecedentem, neque mutaretur aut quocumque modo mo­ veretur in semetipsa, sed solum acquireret in loco alienae di­ mensionis novam praesentiam extra genus situs et clausurae sub mensura loci, et haec praesentia est ex transubstantiatione re­ sultans, de qua dixit Tridentinum Sess. XIII, cap. 1, quod etsi illam verbis exprimere vix sufficimus, « possibilem tamen esse « Deo, cogitatione per fidem illustrata assequi possumus et con« stantissime credere debemus». § 2· De variis rationibus essendi in loco. Cum ex dictis quantitas sit ut quo formaliter habentur par­ tes, quarum propria ratio in hoc consistit, quod aliae sint extra alias, id est, positione et situ inter se distinguantur, constituendo (*) Iterum ad huius rei intelligentiam oportet removere (quod attinet ad propriam conditionem substantiae), phantasma puncti. Si enim per accessum quantitatis substantia transiret de statu punctali in statum di- '>! MODO QUO CHRISTUS EST IN S4CRAMFNTO 46$ dimension.itum quoddam in longum et latum et profundum : sta­ tim apparet, constitutivum spatii esse ipsam dimensivam quanti­ tatem. I nmensio enim et spatium profecto idem sunt, et ita qui­ dem ut dimensio imaginata faciat spatium imaginarium, dimen­ sio vero realis spatium reale. — Porro locus dicit terminationem alicuius portionis spatii per superficiem circumscribentem. De­ finitur enim ab Aristotele, superficies dimensionati continentis, immobilis, prima : id est, superficies primo et immediate clau­ dens capacitatem certi spatii interclusi, eademque non materia­ liter accepta, (qua ratione est mobilis ad motum ipsius corpo­ ris continentis), sed accepta immobiliter per certam distantiam a punctis fixis, puta a centro universi. Locus itaque est aliquid extrinsecum rei quae dicitur esse in loco ; unde statim apparet quod esse in loco non est nisi resultantia ex coniunctione cum loco ; apparet etiam esse omnino impossibile ut praesentia in loco habeatur formaliter per intrinsecum quemdam modum per se primo productum in subiecto; apparet demum quod alia atque alia datur ratio essendi in loco, secundum aliam atque aliam rationem coniunctionis cum eo. In praedicta autem coniunctione duo possunt considerari : primo modus coniunctionis : tum se­ cundo potentia ad coniunctionem. i. De variis rationibus essendi in loco, attento modo coniunctionis cum loco. — Modus coniunctionis per contra­ dictorias differentias acceptus attenditur dupliciter. Nam est coniunctio cum loco per modum loci ipsius, ex qua resultat id quod est esse in loco localiter, et est coniunctio cum loco non Per modum loci, ex qua resultat id quod est esse in loco non localiter (x). Certe, si locus est superficies dimensionati continentis, ut dictum est supra, res quaepiam coniungitur loco per modum mensionati, profecto prior continentiae modus, utpote contrarius modo illi quem requirit natura extensionis, omnino auferretur. Nunc autem modus continentiae qui determinationem accipit ex propria ratione sub­ stantiae, et ille alius qui regulatur ex natura dimensionum, non sunt duo contraria, ut dictum est, sed in alio atque alio genere considerantur. (») Cf. S. Thom. i, Quaest. 52, a. 1. Dc Hccteuae Suiianitnlii. Tomo I. -»» 466 QUAEST. LXXVI. loci, quando ei coniungitur ratione dimensionum et per appjjcationem dimensionum ad dimensiones, coextetulendo partes suas partibus spatii quod terminis ipsius superfici i continentis est circumscriptum. Et sic, duae requiruntur conditiones: prima, ut res sit dimensionata ; altera, ut per dimensiones suas loco ap­ plicetur, contingatque terminos eius contactu contiguitatis. Qua­ rum conditionum si vel una desit, non datur esse in loco loca­ liter, quod etiam dici solet esse in loco circumscriptive (!). — Hoc modo, scilicet circumscriptivo, omnia corpora quanta sunt de necessitate in aliquo loco, vel reali, vel certe possibili, quia corpus quantum est necessario constitutivum alicuius realis spatii, ac per hoc, est de se repletivum loci. Non quod necesse sit ut de facto occupet aliquem realem locum, (posset enim ex­ sistere corpus quantum, etsi nullus daretur realis locus extra ipsum, id est, nullum extrinsecum corpus continens), sed quia res quantitate affecta apta est locum replere, et ita quidem ut si sit locus cui ratione suarum dimensionum coniungatur, eo ipso debeat locum hunc occupare, coextendendo partes sui ad partes loci. Et secundum hoc intelligi potest distinctio inter ex­ tensionem corporis in ordine ad locum et extensionem eius in ordine ad se, vel, ut quidam minus recte dicunt, inter effectum formalem quantitatis intrinsecum et effectum eius formalem ex­ trinsecum. Quae distinctio bene intellecta non signat duplicem modum in proprio statu corporis quanti, sed solum duplex ge­ nus denominationum. Extensio enim in ordine ad locum nihil addit supra extensionem in ordine ad se, nisi continentiam in loco extrinseco per modum repletionis seu quantitativae commensurationis. — Porro, ex hoc quod corpus localiter in loco con­ stitutum mole sua replet ipsas loci dimensiones, statim colliges, ut aliae nunc rationes omittantur, tam esse impossibile ut aliquid sit localiter in pluribus locis, quam est impossibile ut dimensio unius (·) «Locus dicitur circumscribere locatum, ex eo quod in circuitu «describit figuram; figura autem est qualitas circa quantitatem... Nihil «per se et proprie loquendo est in loco ut in loco (localiter), nisi quod «loco circumscribitur». S. Thom., in IV, D. 10, q. j, a. 3, q. 4, so]_ Ib I-I MODO QUO CHRISTUS FST IN SACRAMFMTO 467 cubiti .i- pu t unquam cubitos duos vel decem f1). Consequentia est valde < videns, quia quidquid est realitatis in spatio consti­ tuitur pei dimensiones quae sunt effectus formalis quantitatis, et ideo, as ( rere quod unum idemque corpus potest esse localiter in pluribus locis, (puta, replere suis dimensionibus capacitatem clausam superficie unius sui adaequati continentis, et iterum ca­ pacitatem clausam superficie alterius aequalis, et sic in infinitum), idem est ac asserere quantitatem determinatae magnitudinis posse constituere sine sui augmento dimensiones duplo vel centuplo maiores, quod quidem tunc tantum verum erit, quando veram erit nutare prima principia matheseos, et unicubifale commensurari posse bicubitali. Nec in oppositum faciunt mirabilia illa quae in vitis quorumdam sanctorum leguntur, quemadmodum ex auctoritate minime suspecta Benedicti XIV, de servorum Dei beatificatione, etc., 1. 4, Part. 1, cap. 32, n. ij, satis superque constat : « S. Bonaventura, inquit, narrat S. Francisco apparitio« nem in capitulo fratrum eius Ordinis Arelate celebrato, dum « S. Antonius concionem de titulo Dominicae crucis haberet... « Item in bulla canonizationis S. Petri de Alcantara legitur eum « adhuc viventem, S. Theresiae pluries non sine prodigio ap« paruisse,.. Similiter in bulla canonizationis S. Philippi Nerii : (') Dixi, ut aliae nunc rationes omittantur ; quia vel ex sola repu­ gnantia replicationis quocumque modo intellectae, (utpote quae semper est contra essentialem rationem individui), impossibilitas multilocationis circumscriptivae sufficienter iam deducitur. Et si ea quae hactenus dicta sunt de mysterio Eucharistiae bene perspexeris, videbis quo loco haben­ dum sit argumentum indirectum quo multi in philosophia utuntur, ut persuadeant quod unum idemque corpus potest esse etiam circumscri­ ptive in pluribus locis simul. Nimirum statuunt illi hoc principium, esse, aut debere esse in confesso apud omnes catholicos quod unum corpus in uno loco circumscriptive exsistens potest in aliis replicari non circum­ scriptive, id est, sine actuali extensione in longum, latum, et profundum. Imo putant hoc ad tidem pertinere, propter ea quae de mysterio Eu­ charistiae docet revelatio. Et hoc posito, facile arguunt dicentes : Si possibilis est iste replicationis modus, multo magis alius, qui esset minus miraculosus, utpote servans saltem corpori replicato naturalem suum essendi modum. Et recte quidem, admisso semel supposito super quo fundatur argumentum. Sed suppositum est falsum Falsum enim est 468 QUAEST, LXXVï. « Iterumque, cum in Urbe maneret, nunc in humanis agentem « Catharinam Ricciam Prati in Etruria commorantem, longo « temporis spatio est allocutus... At, ne in rem de qua nunc « agitur aliqua obrepat ambiguitas, aliud est unum idemque « corpus hominis viventis eodem tempore esse in duobus locisy « quam philosophi appellant replicationem ; aliud est, hominem * vivum exsistentem in uno loco apparere in alio loco distanti. « Praesens indago non primum, sed secundum respicit casum, « in quo, si aptae et firmae adsint probationes, et caetera verae « apparitionis indicia non desint, una cum aliis quae diximus « adesse debere ut apparitiones mortuorum inter miracula re« censeantur, et ut de eis haberi possit ratio in iudicio beatifi« cationis et canonizationis, de miraculo non dubitarem, etiam « ad praedictum effectum, cum vera apparitio dari non possit « nisi ministerio angelorum, corpus aereum efficientium, quod « sine speciali Dei providentia et insolito quodam modo efficere « non possunt ; quod ex alibi dictis, satis est ad constituendum « miraculum » ζ1). — Ultimo demum animadvertes quod mo­ veri localiter vel distare localiter manifeste consequitur ad id quod est esse in loco localiter; quo fit ut localis motus aut lo- quod replicatio quovis modo accepta, ad fidem Eucharistiae pertineat ; falsum quoque quod sit aut debeat esse in confesso apud omnes catho­ licos, cum nihil aliud prae se ferat quam meram opinionem, eamque a traditione veterum Scholae magistrorum prorsus peregrinam. (*) De his factis proportionaliter dicendum est id quod docet S. Tho­ mas infra, Quaest. 76, a. 8, in corp., de casu in quo miraculose appa­ ret in sacramento caro vel puer. «Corpus Christi, inquit, non potest « in propria specie videri nisi in uno loco, in quo definitive continetur. «Unde cum videatur in propria specie et adoretur in caelis, sub pro«pria specie non videtur in hoc sacramento... Et ideo dicendum est «quod, manentibus dimensionibus (panis) quae prius fuerant, fit miracu«lose quaedam immutatio circa figuram et colorem, ut videatur caro, « vel sanguis, vel etiam puer. Et hoc non est deceptio, quia fit in fi« guram cuiusdam veritatis, scilicet ad ostendendum per hanc miracu«losam apparitionem quod in sacramento est vere corpus et sanguis «Christi». Similiter ergo, si quando aliquis Sanctus visus est in pluri­ bus locis simul, non sequitur quod vere erat in pluribus locis ; sed in DE MuDO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 469 calis distantia omnino non conveniat nisi corporibus prout lo­ caliter seu circumscriptive in loco exsistentibus. Et potest afferri exemplum de tempore, quia sicut attenditur quaedam localis distantia qua aliquid per interiecta spatia dimensionum separa­ tur ab altero, ita attenditur quaedam temporalis distantia qua una res per interiectum temporis motum distat a praeterito vel futuro. Sicut igitur impossibile est ut Deus temporaliter distet a quacumque parte durationis temporaneae, quia non coexsistit tempori per modum temporis ; ita impossibile est ut aliquid lo­ caliter distet a quacumque parte spatii, si sit in loco non per modum loci. Quod etiam patet ex sola consideratione termino­ rum ; distantia enim localis ideo est, quia dimensio interiecta una sua extremitate tangit quantitative superficiem rei A, et altera sua extremitate tangit quantitative superficiem rei B ; hoc autem profecto supponit utramque rem A et B, non solum ha­ bere dimensionem et superficiem, verum etiam ratione suae di­ mensionis coniungi utrique extremitati spatii intermedii. His igitur dictis de coniunctione ad locum per modum loci, attende nunc coniunctionem cum loco non per modum loci, ex qua, ut supra dictum est, resultat esse in loco non localiter. Haec habetur duobus modis. — Vel enim res non habet dimensiones quas spatio coextendat, sed est substantia spiritualis quae nata est contingere loci terminos, seu potius corpora sub mensura loci constituta, solo contactu virtutis, et tunc fit praesens in loco ra­ tione operationis in locata. — Vel est ens corporeum dimen­ siones habens, quod tamen coniungitur terminis loci non per suas dimensiones proprias, sed per dimensiones alterius corporis Iran substantiali in ipsum. Quo in casu, cum semper coextendatur et commensuretur suo iusto et proportionato loco in quo est localiter, nanciscitur praesentiam in loco alio, quatenus vi con­ versionis remanentes dimensiones rei conversae incipiunt citra alterutro formabatur quaedam eius species, ad aliquem effectum gratiae significandum tamquam per merita et intercessionem servi Dei ad alios derivatum, iuxta illud Psalmi : Nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum. 470 QUAEST. LXXVÎ inhaesionem continere eius substantiam, et m (*). Porro, ex duobus praedictis modis essendi in loco non lo­ caliter, (qui ambo inter se non conveniunt in eodem genere, sed in sola nota negativa), prior modus est ratione naturali notus. Est enim proprius spiritibus qui noscuntur incapaces cuiuslibet localis distantiae vel indistantiae ad quaelibet corpora, et dimen­ sionibus omnino coniungi nequeunt nisi eis applicando suam vir­ tutem; quare, si ab operando in locata cessent, necessario sunt nullibi. Alter vero est omnino supernaturalis, mirabilis, et singu­ laris, sicut ipsa transubstantiatio ex qua sola resultat aut resul­ tare potest. Unde S. Thomas, supra, Quaest. 75, a. 1, ad 3““: « Corpus Christi non est eo modo in sacramento, sicut corpus in «loco quod suis dimensionibus loco commensuratur, sed quodam «speciali modo qui est proprius huic sacramento... Intelligimus «corpus Christi hic esse secundum modum proprium huic sacra«.mento», qui etiam uberius exponetur infra, ad articulum huius quaestionis tertium. 2. De diversis rationibus essendi in loco, attenta po­ tentia ad coniunctionem cum loco. — Potentia illa qua ens finitum, (de quo solo in praesenti agitur), dicitur posse coniungi alicui loco, consideratur in eo vel ratione alicuius quod est in (*) Ferunt caecum quemdam de coloribus disputantem dixisse, yiie Le cramoisi ressemblait infiniment au son de la trompette. Fidenter tamen dixerim, caecum hunc magis appropinquasse veritati, quam illum qui vellet invenire modum praesentiae Christi in sacramento inter modos imaginabiles. Ratio est quia substantia et proprius eius modus est subter vel ultra illud omne ad quod sensus tam exterior quam interior pertin­ gere potest, transcenditque ordinem extensionis et continui, in quo solo sunt et silus, et positiones in loco, et locales distantiae ac pro­ pinquitates. I, I. MODO QUO CH'll ST US EST IN SACRVMENTO ♦7» ipso, ν·.·ί itione alicuius quod est extra ipsum. — Ratione qui­ dem alicuius sibi intrinseci, hoc est, vel propriae quantitatis qua potest : /Iere dimensionem loci, vel propriae virtutis qua potest operari intra terminos eiusdem. Ratione vero alicuius sibi extrinseci, id est, loquendo de re corporea, ratione possibilis transub stantiationis in ipsum alterius corporeae substantiae, cuius re­ manent dimensiones. Porro, secundum coniunctionem ad locum fundatam super priorem potentiam, attenditur ratio essendi in loco definitive. Et secundum coniunctionem quae fundatur super poste­ riorem potentiam, attenditur ratio essendi in loco non definitive. Super quo animadvertes, mutari omnino nativum et genui num huius vocis sensum, si modus essendi in loco definitive ex­ plicetur per hoc quod est esse totum in toto, et totum in par­ tibus singulis. Proprius namque huius termini sensus est, quod unicuique rei finitae attribuitur certa quaedam et proportionata loci mensura, ultra quam loco adesse non potest. Observandum praeterea quod haec definitio in loco consideratur secundum con­ iunctionem cum loco quae rei finitae competit ratione propria­ rum dimensionum, vel propriae virtutis operativae. Cum enim tam quantitas dimensiva corporis quam virtus operativa angeli, sint certis et determinatis limitibus constrictae, apparet esse omnino necessarium ut et corpori et angelo respondeat finita mensura loci, ultra quam nec corpus poterit sua mole replere locum, nec angelus sua virtute illum contingere ; secus, tam quantitas quam virtus esset simul finita et indefinita, quod est absurdum et metaphysice repugnans. Quare, sicut implicat multilocatio in corporibus, ita implicat in angelo simultanea prae sentia in duobus locis qui ambo excederent proportionatam illam extensionem ad quam virtus ipsius potest applicari (*). Verum dicta definitio in loco amplius attendi non potest si, (quod naturaliter haberi nequit), coniunctio ad locum fundetur (*) Hinc, si proprium sensum vocum attendas, definitive non divi­ ditur contra circumscriptive, sed magis se habet ad illud sicut genus ad speciem subalternam. Circumscriptive enim nominat talem definitionem in loco, qua totum est in toto et pars in parte ; cui e regione opponitur alia definitio in loco, qua totum est in toto et totum in jiartibus eti.un 472 QUABST. LXXVI. in aliquo quod sit rei finitae extrinsecum, ncmpe super conver­ sionem alterius in ipsam ut supra. Tunc enim ex parte ipsius nulla est ratio assignabilis cur, pro tali modo essendi in loco, vel ad unum locum vel ad certam locorum quotitatem limitari de­ beat, sed esse poterit pro multiplicatione transubstantiationum in locis semper pluribus, et pro maiori dimensione specierum re­ manentium in locis semper maioribus. Unde ex tali coniunctione ad locum resultat essentialiter modus essendi in loco non definitive. « Ad hoc ut aliquid sit in loco definitive, inquit Angelicus in IV, « D. io, q. i, a. 3, q. 4, sol. 2, duo requiruntur. Primum est, « ut competat ibi esse ei, quia quod non est in aliquo loco, non « potest loco illo definiri. Secundum est quod sit ibi sicut in « loco commensurate aliquo modo suae quantitati vel virtuti. « Corpus enim bicubitale non definitur loco unius cubiti, quam« vis aliquo modo sit ibi; neque anima est definitive in manu, « eo quod non est in manu secundum totam virtutem suam. Et «ideo, omne quod habet quantitatem finitam vel virtutem, «oportet quod sit definitive in loco in quo est; et ideo angeli « definitive sunt in loco, non tamen Deus. Corpus autem Christi, « quamvis secundum veritatem sit sub speciebus, non tamen « competit ei ratione sui, quia neque ratione suae quantitatis « neque ratione suae virtutis, sed ratione illius quod in ipsum « conversum est ibi praeexsistens, cuius dimensiones adhuc ma« nent, quibus ad locum illum determinabatur. Et ideo non de· « finitur loco illo, simili modo potest esse alibi ubicumque fue« rint panis dimensiones conversi in ipsum » ζ1). singulis; sed quia prior ille modus non habet speciale nomen, ideo retinuit commune nomen generis. Simili quodam modo, nomen angelus signifi­ cat quandoque totum genus substantiarum separatarum, quandoque vero ultimum ordinem ultimae hierarchiae. (*) Considerandum est quod modus iste essendi in loco non defini­ tive, longe alterius rationis est a modo quo Deus ratione suae immen­ sitatis non potest aliquo loco definiri. Divinitas enim est in omnibus locis non definitive propter infinitum excessum suae virtutis, cui nullus potest respondere effectus adaequatus ; quia igitur semper excedit sua propria virtute loci terminos, nullibi est totaliter, et nullibi continetur. DE MODO QUO CHRISTUS EST (N SACRAMENTO 473 Ex dictis demum intelliges, vitari in tali modo adessendi pluribus locis duplicem contradictionem quae est in multilocatione. - Et prima quidem multilocationis contradictio est, quod multilocatum corpus, utpote a seipso localiter distans, asseritur esse divisum a seipso, ac per consequens, individuum simul et non individuum ; quae etiam contradictio latet in qualibet repli­ catione, quocumque tandem modo exponatur. Sed hic implicantia tollitur, quia corpus non est localiter nisi in uno loco, in aliis vero, non per modum loci, sed per modum substantiae, quo fit ut a seipso nec dividatur nec distet. — Altera quoque contra­ dictio est, quod multilocatum corpus, utpote sua quantitate re­ plens omnia loca in quibus est, ponitur seipso maius, vel duplo vel triplo vel centuplo, pro numero locationum. Sed hic, corpus non replet nisi unum locum sua quantitate ; loca vero alia in quibus per modum substantiae praesens est, non replentur pro­ priis eius dimensionibus, sed dimensionibus eorum quae in ipsum fuerunt transubstantiata. — Et de variis rationibus essendi in loco, iam satis. Superest tantum ut huic prolegomeno finem imponamus; paucis resumendo irreductibiles oppositiones quae sunt inter veteres et modernos, quoad modum quo corpus Christi in sa­ cramento continetur. § 3· Circa modum quo Christus est in sacramento, qualiter differat sententia antiquorum, ab ea quam recentiores scho­ lastici amplectuntur. Omitto nunc theologos illos primo loco recensitos, ad scho­ lam Cartesianam plus minusve accedentes; doctrina enim eorum E contra, modus non definitivus adessendi in sacramento, fundatur in hoc quod semper possunt assignari nova extrinseca convertibilia in corpus Christi. Et ideo, sicut ex parte ipsiusmet corporis nulla est ratio cur alicubi praesens exsistat tali genere praesentiae, ita nec ulla causa est cur ad unum locum, potius quam ad duos vel tres vel decem vel mille determinetur. Quare est totaliter in hostia, et vere in ea lanltnetur. QUAEST. LX XV I. in praesenti nimis aperte repugnat. Unde commemorando solos scholasticos et comparando modernos cum veteribus, dico prin­ cipium et radicem totius discordiae circa modum essendi Christi in sacramento hinc esse repetendum, quod moderni concipiunt indivisibilitatem incorporeae, et a fortiori, corporeae substantiae, quasi esset de genere continui et in propria continui linea acci­ pienda. Quare, si qua substantia dicatur esse tola in toto et tota in singulis partibus, id intelligunt non secus ac si ageretur de indivisibili puncto quod per suam totalitatem in spatio exten­ ditur atque diffunditur. Ex quo statim consequens est, non dari aliam possibilem praesentiam quarumlibet rerum in loco, praeter illam quae cum sit per modum repletionis ipsius loci, non tran­ scendit ordinem comparationis continui ad continuum. Hinc procedunt duae principales ipsorum assertiones, quae, ratiocinando, in aliis principiis, forent inter se ex toto contra­ dictoriae. — Prima est, quod corpus Christi in sacramento privatur omni dimensione actuali. Ita Suarez, f1), Lugo (2), Lessius (3), Platel (4), etc. — Altera est, quod corpus Christi est nihilominus in hostia localiter et localiter potest ibi moveri, eo videlicet modo quo ipsis angelis tribuunt id quod ad loca­ tionem pertinet vel ad eam consequitur : « Haec sacramentalis « praesentia, ait Suarez, Disp. 48, Sect, i circa medium, est « finita, et potest esse terminus alicuius mutationis, et ratione « illius potest res magis vel minus ab aliis realiter distare ». Et iterum, disp. 53, Sect. 1: «Corpus Christi exsistens in hoc sa« cramento mutari potest secundum localem praesentiam, mu· « tatione propria et in ipsomet corpore Christi recepta... Corpus quia si extra unam particulam in aliis quoque hostiis consecratis habet praesentiam, hoc est pure per accidens, et praeter omnem exigentiam quae sit in ipso, vel resultet ex tali modo essendi in loco. Quippe, quantum est ex parte sui, praesentialitate non excedit unius etiam hostiae terminos. (*) Suarez de Euchar., Disp. 48, Sect. 1. (·) Lugo, Disp. 8, Sect. 1. n. 25. (») Lessius, de perf. divin., 1. 12, n. 124. (·) Platel, Synops. curs. theol., de Sacram., n. 398-404. ,)|·. ΜΟΡΟ QUO CHRISTUS EST fW SACRAMENT > 4;j «Christi, prout est in hoc sacramento, potest per se moveri lora« liter a Deo etc. ». A i <|ui vero doctoree, eo ipso quod discordant in principio discord mt in caeteris, et duabus praedictis assertionibus prorsu» contradi tint. Nam quod corpus Christi non sit in sacramento localitei, veluti extra omnem possibilem controversiam tradunt et quod nihilominus sit ibidem habens naturalem suam dimen­ sionem et staturam, rata pariter et concors ipsorum sententia est. « Dimensiones corporis Christi sunt in sacramento ex natu« rali concomitantia », ait S. Thomas, in 4 c. Gent., c. 64. Et Albertus Magnus in IV, D. 13, a. 10 ad 2U“ : «Dicendum quod « corpus Christi habet omnes tres dimensiones cum figura pro< pria, et sine aliqua contractione..., sed non comparatur ad for« mam illam (id est ad hostiam), sicut ad locum vel aequale cui « commensuratur ». Et S. Bonaventura in IV, d. 10. Part. 1, a. 1, q. 4 : « Debuit fieri ut corpus habens suam dimensionem non « esset ibi dimensive ; concedendae sunt ergo rationes ad hoc « inductae ». Unde ex consequenti profitentur veteres, perfecte salvari in hoc mysterio tum individualitatem tum impassibilitatem gloriosi corporis, quod nullatenus a sua naturali dispositione et debita perfectione removetur, sicut iam constat ex testimoniis in praecedenti quaestione indicatis, et amplius constabit ex dicendis in praesenti. Nota. In recensione sententiarum de modo quo Christus est in sacramento, silentio praeterivimus eos qui nodum solvere putant, appellando ad dotem subtilitatis quae corporibus glo­ riosis propria est, teste apostolo, 1 Cor. XV-44 ; de qua etiam mira dicunt, et parum, ut videtur, consentanea cum certioribus metaphysicae principiis. Quidquid vero sit de hoc, erratum ex­ plicationis modum satis ostendit una simplex observatio : quod scilicet, quando instituta est, et primo consecrata eucharistia, nondum erat corpus Christi resurrectionis gloria donatum, sed adhuc mortale et passibile : < Qui pridie, quam pateretur, m cepit panem, et gratias agens, etc.». Non ergo ex speciali con­ ditione corporum post resurrectionem, quidquam desumere iM. quod ad praesentem quaestionem fecere possit. 476 QUAEST. LXXV1. THESIS XLII. (Art. 1-2). Ex vi sacramenti est sub specie panis sola substan­ tia corporis Christi, et similiter sub specie vini sola sub­ stantia sanguinis eius ; sed cum ex reali concomitantia, alia adsint omnia quae ei ad quod terminatur conversio sunt realiter coniuncta, totus atque integer sub utraque specie Christus exsistit. Haec assertio quae continetur in Tridentino, Sess. XIII, cap. 3 ζ1), magni momenti est ad intelligentiarn totius mysterii. — Nam qua parte dicit esse sub specie panis vi sacramenti solum corpus, et sub specie vini solum sanguinem, fundamentum prae­ stat doctrinae suo loco exponendae de sacrificio Missae. — Qua vero parte implicite excludit accidentia corporis Christi ab eo quod vi conversionis sub hostiae dimensionibus continetur, suppe­ ditat principium dicendorum de praesentia sacramentali fier modum substantiae. Caelerum, de accidentibus ipsius Christi corporis, et specialiter de quantitate dimensiva eius, peculiaris habebitur con­ sideratio infra, in thesi proxime sequenti. Dicitur autem contineri ex vi sacramenti, sive ut loquitur Tridentinum, ex vi verborum, illud ad quod per se terminatur (‘) «Semper haec fides in Ecclesia Dei fuit, statim post consecra« tionem, verum Domini nostri corpus verumque eius sanguinem, sub « panis et vini specie, una cum ipsius anima et divinitate exsistere ; sed «corpus quidem sub specie panis, et sanguinem sub vini specie ex vi n verborum ; ipsum autem corpus sub specie vini, et sanguinem sub « specie panis, animamque sub utraque, vi naturalis illius connexionis « et concomitantiae qua partes Christi Domini qui iam ex mortuis re«surrexit, non amplius moriturus, inter se copulantur; divinitatem porro, « propter admirabilem illam eius cum corpore et anima hypostaticam «unionem. Quapropter... totus et integer Christus sub panis specie et «sub quavis ipsius speciei parte, totus item sub vini specie et sub eius «partibus exsistit» (Trident., 1. c., Denzinger 876). DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 477 converse , nam conversio virtute verborum sacramentalium effi­ citur. Quare ex naturali tantum concomitantia et quasi per acci­ dens aderit illud sine quo, ratione realis inseparationis in essendo, terminus conversionis adesse non potest. Sed in iis ipsis quae concomitanter adsunt, adhuc oportet distinguere ; cum enim con­ comitantia habeatur propter unionem inter conversionis terminum et caetera omnia ad Christi personam pertinentia existentem, profecto huius unionis conditiones sequitur et leges. Atqui unio divinitatis cum humanitate et humanitatis partibus fuit ab initio omnino indissolubilis ; quo fit ut si in triduo mortis consecrata fuisset Eucharistia, sub utraque specie adfuisset divinitas, tam corpori quam sanguini personaliter unita. At vero unio corporis cum sanguine et cum anima dissoluta est aliquando; nunc autem, ex quo Christus a mortuis resurrexit iam non moriturus, solvi amplius non potest. Et ideo, si in triduo celebratum esset hoc sacramentum, aliquid accidisset quod nunc non accidit; sub specie enim panis nec sanguis nec anima fuisset, et similiter sub spe­ cie vini nec anima nec corpus. Et haec ratio est cur distinguit Tridentinum cum S. Thoma, art. i ad tum , titulum naturalis connexionis qua partes Christi Domini in statu beatae immortali­ tatis inter se nunc copulantur, a titulo unionis hypostaticae qua divinitas cum humanitate et singulis partibus eius a tempore incarnationis semper mansit et manet unita. Caeterum, contra praesentem doctrinam non desunt argu­ menta specie tenus subtilia : et ideo oportet primo proponere breviter rationes directe demonstrativas, tum secundo, rationibus in contrarium facere satis. § ii Quod vi sacramenti est sub specie panis sola sub­ stantia corporis, et sub specie vini sola substantia sangui­ nis. — Etenim, illud tantum est per se et vi sacramenti sub singulis speciebus, quod sub eis per verba formae contineri significatur : cuius ratio est quia, ut saepe dictum est, verba formae sunt effe­ ctiva conversionis, et in tantum effectiva in quantum significativa. 47S QUAEST. LXXV1. Atqui illud quod sub specie panis per verba ·,: est corpus meum contineri significatur, est substantia corpori Christi praecisive a suis accidentibus, itemque a sanguine, ab anima, necnon et a divinitate. Ergo per se et vi sacramenti, sub specie panis est sola substantia corporis Christi, et eodem modo ratiocinandum est circa formam alterius consecrationis. Minor argumenti demonstratur, nam vox corpus significat substantiam corpoream praecisive a superiori gradu entis, id est, materiam sub forma corporeitatis. Determinatur autem in prae­ senti per pronomen possessivum meum, ad supponendum pro eo corpore quod est hypostatice unitum Deo Verbo ; persona enim quae loquitur per suum ministrum, est Verbum homo fa­ ctum. Ergo per verba formae non significatur sub speciebus pa­ nis contineri sanguinem, quia ubique in hoc mysterio expresse contradistinguitur sanguis a corpore. Nec animam ut anima est, quia anima qua talis non est constitutiva corporis secundum quod huiusmodi, imo per triduum mortis verissime fuit Christi corpus ab anima actu separatum. Nec demum eiusdem corporis accidentia, tum quia nomen corpus est nomen substantivum, non solum quoad modum significandi, sed etiam quoad rem signi­ ficatam, tum quia oportet ut in omni propositione sit adaequatio inter praedicatum et id quod in recto importatur per subiectum ; istud autem in casu non est nisi substantia, cum forma debeat exponi: substantia sub speciebus sive accidentibus panis contenta, est corpus meum. Recte ergo concluditur, esse sub panis specie ex vi conversionis regulatae per verba, solum sub­ stantiam corporis Christi ; et simili discursu constat esse sub vini specie solam substantiam sanguinis eius, secundum formam ca­ licis apud Matthaeum : Τούτο γάρ έστιν τό αίμ,ά μ.ου Ç1). 2. Quod ex naturali concomitantia totus atque integer sub utraque specie Christus exsistit. — Etenim, in quocum(·) Vulgata : Hic est enim sanguis meus. Porro vocabulum hic po­ nitur in masculino, ut secundum latinae linguae ingenium concordet in genere grammaticali 'cum praedicato ; sed eamdem vim habet ac pro­ nomen neutrum hoc, in forma consecrationis corporis. DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 479 que exi! inseco continetur unum, ibi oportet adesse quidquid cum eo in - -udo est coniunctum. Ratio est quia, aliquid alicubi contin» ' est ipsum ibi esse totaliter, ita ut pro illo praesentiae modo, per se non debeat inveniri praesens extra terminos con­ tinentis. Iam vero ubicumque aliquid est totaliter, ibi esse necesse est quaecumque sunt ab eo indivisa, id est coniuncta in unitate unius individui ; alias, idem foret respectu eiusdem in­ divisum simul et divisum, quod profecto esse nequit, quia in­ volvit contradictionem. Atqui substantia corporis Christi conti­ netur sub specie panis, et similiter sub specie vini substantia sanguinis eius, sicut patet ex sensu verborum formae, et con­ firmari etiam potest facili argumento. Quod enim corpus domi­ nicum sit de facto extra huius hostiae terminos in aliis hostiis consecratis quae nunc in mundo sunt, hoc est pure per accidens respectu habito ad propriam rationem praesentiae sacramentalis. Nam veritas verborum formae et efficacia ipsorum semper est eadem, sive sacramentum celebretur in aliis locis, sive non, sive adsint multae hostiae consecrandne, sive una tantum; quo fit ut debeamus ratiocinari de modo essendi sub una sola hostia, non secus ac si Christi corpus sub nulla alia adesset praesens; unde venit in conclusione, quod in qualibet vere est totaliter. Opor tet igitur ut concomitanter adsint omnia quaecumque in unitate individual! realiter ipsi corpori coniunguntur, et quia eadem ra­ tio est de specie sub qua continetur sanguis, rigorose iam in­ fertur, Christum tam sub specie panis quam sub specie vini, totum atque integrum exsistere. Quae si bene perspexeris, videbis nullius valoris esse argu­ menta quibus nonnulli conantur enervare rationem S. Thomae, dicentes non esse humanitatem Christi ubicumque est Verbum, licet humanitas sit realiter et hypostatice unita Verbo; itemque. non esse pedem ubi est caput, licet pes sit reaiiter unitus ca­ piti in unitate unius individui, etc. (l). — Nam, ad primum(*) (*) Suarez, (de Euchar., Disp. 48, Sect. 2. et iterum Disp. 51), docet non esse ex natura rei, quod exsistente sub specie panis corpore Christi, ibi adsit totus et integer Christus, sed solum ex pacto et libera insti­ 480 QUAEST. LXXVI quod attinet, negatur suppositum sine quo nulla est paritas cum argumento quo usi sumus. Quippe, Verbum in nullo extrinseco contineri potest; habet enim divinitas ratione sui ut non sit de­ finitive in quocumque loco, et ideo, quantum est de se, sem­ per excedit nec unquam continetur. Unde ex argumento nostro non sequitur quod ubicumque est Verbum, sit etiam corpus Christi, sicut aliquando absurde imaginatus est Lutherus, haereticali hoc commento orthodoxam fidem de reali praesentia re­ tinere volens. E contra, corpus Christi non habet ratione sui ut non definiatur in hostia, sed solum ratione indefinitae multiplicabilitatis specierum sacramentalium, quae per accidens se habet ad praesentiae modum. Unde, licet in sacramento non sit definitive, adhuc tamen in eo continetur, et quantum est ex sese, vel unius numero hostiae terminos nequaquam ex­ cedit, sicut dictum est in prolegomeno huius quaestionis, § 2. Non ergo bene perpendit adversarius conditiones argumenti, nam ut observavit Caietanus in praesenti, « aliud est loqui « de habitudine in communi, et aliud est loqui de habitudine « tali, puta contenti ad continens ; licet enim duorum coniun« ctorum realiter, unum possit habere habitudinem ad aliquid, «et reliquum non, tamen non potest unum eorum habere «habitudinem contenti ad continens, et reliquum non», id est, non potest reliquum concomitanter non adesse. — Ad aliam vero rationem obiectam negatur omnino assertum, si intelligatur tutione Dei. Idque dicunt etiam alii moderni consequenter ad principia quibus volunt, unum eumdemque hominem individuum posse esse vivum in uno loco, et simul mortuum in altero. Nunc autem, praescindendo ab intrinseca repugnantia istius positionis, dico non amplius salvari distin­ ctionem inter id quod est in sacramento per se et vi sacramenti, ab eo quod est ex reali concomitantia. Concomitanter enim adesse dicitur id sine quo terminus per se adesse nequit : sicut si quis ex praescripto medici bibens vinum generosum ad sanitatem recuperandam, inebrietur, hoc erit concomitanter et per accidens, quia salubris influxus vini qui per se quaeritur, sine effectu inebriationis esse non potuit. Sed si ine­ briatio esset ex natura rei separabilis, et solum uniretur ex voluntate bibentis, tam per se esset effectus ebrietatis, quam ille curationis. Et proportionaliter ratiocinandum est in praesenti. l8l DE MODO QUO CHRISTUS F.ST IN SACRAMENTO sic, quod pes non sit in quocumque extrinseco continente caput. Caput ■ nim, utpote non divisum a pede, sed pars continui quod est corpus humanum, non continetur proprie loquendo nisi in eo loco xtrinseco qui continet totum, adeoque et pedem et ma­ nus et omnia membra. Porro eadem est ratio de omni conti­ nentia, < tiam quae non sit per modum loci ; argumentum enim procedebat de continentia ut sic, et non de continentia tali. Caeterum confirmatur conclusio ex testimonio Traditionis. Incipiendo enim ab actis martyrii S. Andreae apostoli, Traditio docet offerri in altari Agnum Dei immaculatum qui sustulit pec­ cata mundi, quique cum sit integer et vivus, semper in sua in­ tegritate manet postquam a populo credentium fuit manducatus. Unde etiam, liturgiae omnes alloquuntur praesentem in Eucha­ ristia, tamquam qui in ea lateat in integritate utriusque natu­ rae. Romana : « Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere « nobis... Domine lesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntate « Patris, coopérante Spiritu Sancto, per mortem tuam mundum « vivificasti... Domine, non sum dignus ut intres sub tectum « meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea ». Liturgia Basilii : « Qui supra cum Patre sedes, et hic invisibili« liter nobiscum es ». Liturgia ChrysOSTOMI: « Credo, Domine, «te esse Filium Dei vivi; non te osculo tradam sicut ludas: « non sum dignus ut sub immundum animae meae tectum in< tres, sed sicut intrasti in stabulum et praesepe animalium, ne « dedigneris intrare in praesepe animae rationis expertis sordi« dique corporis ; ne me horreas, sicut non horruisti peccatri« cem, etc. » (*). Sed iam superest ut satisfiat praecipuis rationibus quae af­ ferri possunt contra dogma concomitantiae ; inter quas eminet, sin minus intrinseca rei arduitate, at certe rumore famae, diffi­ cultas respiciens animam prout est corporis forma « dans ei to« tum ordinem esse perfecti, scilicet et esse corporeum, et esse « animatum, et sic de aliis » (2) Dignum est igitur ut spe(’) Cf. Renaudot, Collectio liturgiarum orientalium. (·) S. Thomas, supra, Quaest. 75, a. 6, ad 2. De Ecclesiae Sacs amentis. Tom. I. 31 4S2 quaest. lxxvi. cialiter investigemus quomodo anima dici possit, concomitanter solum, et non vi verborum esse in sacramento. § 2· Ratio dubitandi est quia si anima est corporis forma dans ei non solum esse animatum, sed etiam esse corporeum, con­ sequitur quod ipsa sit intrinsecum corporis constitutivum et for­ malis eius pars; exsistente ergo corpore sub specie panis vi ver­ borum, eodem titulo aderit ibi et anima. — Nec refert si dicas, adhuc intelligi virtualem distinctionem inter animam ut anima est, et animam ut est forma corporea, quia distinctio virtualis non aufert realem identitatem. Atqui id quod est realiter alicui identicum, nequit omnino dici concomitanter ei adesse; concomi­ tantia enim non est nisi inter ea quae, etsi realiter unita, realiter tamen distinguuntur. — Hinc demum Tridentinum in Sess. 13, cap. 3, concomitantiam fundat, non in virtuali distinctione formae corporis Christi ab eius anima ut est principium vitae, sed om­ nino in inseparabilitate partium sacratissimae humanitatis, ex quo Christus resurgens a mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Non ergo videtur ullo modo salvari concomitantiae veritas in doctrina quae animam asserit humani cor­ poris formam quoad ipsum etiam gradum corporeum, nec apparet quomodo possit in hac parte conciliari sententia S. Thomae cum definitione Tridentini. Sed contra est quod doctrina asserens animam rationalem esse substantialem formam humani corporis dantem ei totum ordinem esse perfecti, incluso ipso gradu corporeo, non tam di­ cenda est opinio, quam certissimum naturalis etiam philosophiae dogma. Si enim anima accederet corpori iam constituto in esse corporeo per aliam formam substantialem, non posset ei coniungi nisi accidentaliter, ut motor mobili ; quo posito, corpus non esset vivum, sed pure ab extrinseco motum, et ipse homo se haberet instar angeli in corpore apparentis atque per corpus assumptum exsequentis ministerium ; quae omnia profecto absurda sunt. Unde satis intelligitur sensus definitionis Viennensis, animam intelle- DE MODO QUO CHRISTUS EST IM SACRAMBMTO 48J clivant ·~ε vere, et essentialiter corporis humani formam (*) ; nec pot i. esse contraria huic veritati definitio Tridentini, quae etiam datione textuum facile apparebit: « Divinitas vel anima «Christi, inquit Angelicus (2), non est in hoc sacramento ex vi « sacramenti, sed ex reali concomitantia. Quia enim divinitas cor« pus assumptum nunquam deposuit, ubicumque est corpus « Christi, necesse est esse et divinitatem eius... Anima vero rea« liter separata est a corpore..., sed quia Christus resurgens ex « mortuis iam non moritur, anima eius semper est realiter cor« pori eius unita. Et ideo in hoc sacramento, corpus quidem t Christi est ex vi sacramenti, anima autem Christi ex reali « concomitantia » . Quae si compares cum doctrina Concilii su­ perius relata, videbis talem esse parallelismum, ut non imme­ rito dicas textum S. Thomae a Tridentinis Patribus canonizatum. Nusquam autem ipsi Angelico et aliis doctoribus scholasticis in mentem venire potuit, consequens esse, si anima est humani corporis forma, quod ipsa Christi anima in sacramento vi ver­ borum adesse dicenda sit. Ad cuius rei intelligentiam considerandum est quod sub specie panis, vi verborum, adest corpus Christi. Porro, etsi in statu unionis corpus per animam in gradu corporeo constituatur, non tamen per animam in quantum anima est, seu principium vitae. Unde, anima abscedente, adhuc manet corpus praecise secundum gradum corporeitatis, quia munus quod anima emi­ nenti sua virtute praestabat prius, praestat nunc forma inferior, eaque pure corporea, prout accidit quoties humanum compo­ situm morte dissolvitur. Quin imo id fuit speciale in Christo, quod corpus eius manserit supposito idem, semperque fuerit actu corpus Filii Dei, (verificans verba formae: corpus meum). etiam quando separatum ab anima iacuit in sepulcro (·). Iam age, si ad veritatem verborum omnino indifferens est an corpus Christi sit anima informatum, vel non, impossibile est ut anima (’) Enchirid., n. 481. (·) S. Thom., hic, a 1, ad iu“. (·) Cf. de Verbo Incarnato, Quaest. 50, Th es. 54. I j. 4«4 QUAEST. LXXVÎ. vi verborum sub speciebus adsit ; sed si adest, ideo adest quia de facto est nunc unita materiae, et quidem ea unione quae posset non esse, salva significatione formae. Et hoc est adesse, non vi verborum, sed ex reali concomitantia tantum. Ad ium ergo dicendum quod anima non est intrinsecum corporis constitutivum in quantum anima est, sed in quantum fungitur munere forae corporeae ; in quom quidem munere obeundo suppletur, separatione facta, per inferiorem formam quae gradum corporeitatis non excedit. Proinde, si formalis cor­ poris pars non est anima secundum eum gradum qui ei qua tali proprius est: insuper si abscedente anima corporeitas manet in corpore propter successionem alterius formae, procul dubio non vis verborum, sed actualis unio cum materia corporis Christi potest esse in causa cur, praesente corpore, praesens sit et anima sub speciebus sacramenti. Ad 2um notandum quod non dicimus animam ut anima est concomitari animam ut est forma corporea, sicut obiectio supponit. Sed dicimus animam concomitari corpus, a quo polen· tialiter adaequate distinguitur. Nam licet corpus Christi nunc constituatur in esse corporeo per animam, tamen separatum ab ea adhuc esset corpus, prout fuit aliquando in diebus sepulturae. Ad 3um denique dicendum quod concomitantia quam asse­ rimus, omnino fundatur in inseparabilitate partium de qua lo­ quitur Tridentinum. Quod enim corpus Christi necessario nunc constituatur in esse corporeo per animam, hoc ipsum non habet aliam causam praeter statum beatae immortalitatis in quo ma­ teria corporis Christi indissolubiliter animae coniungitur, et for­ mae corporis mortui amplius uniri nequit. § 3· Aliae nunc occurrunt difficultates quibus, priusquam ad alia deveniatur, satisfacere necesse est. Prima versatur circa sanguinem ; nam sanguis non infor­ matur ab anima, sed est substantia actu distincta a corpore in DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 485 quo continetur sicut liquidum in vase. Atqui liquidum non unitur vasi secundum esse in unitate individui, sed sola contiguitate ei coniungitur ; unde si aqua exempli gratia transubstantiaretur in vinum praeexsistens, profecto non adesset per concomitantiam sub sp< ciebus aquae vas in quo continebatur. Similiter ergo in praesenti mysterio, species vini continens Christi sanguinem non ideo debet continere corpus, nec oportet ut ipse sanguis concomitanter adsit sub specie panis ; unde non totus atque integer Christus sub utraque specie in sacramento exsistit. Respondeo: Neg. antec. Sanguinem enim esse animatum, meliores physiologi tenent. Verum, etsi naturalis physiologia non sat firmum in hac re argumentum praeberet, (quod tamen mi­ nime concedendum esse videtur), adhuc theologicis rationibus omnino constaret sanguinem esse partem integralem humanae substantiae, adeoque ab unitate esse individualis nequaquam seiungi. Certe si sanguis non esset animatus, se haberet in cor­ pore ut purum alimentum a quo caro continuo reparatur; qua­ propter deberet abesse, sicut aliae superfluitates, a corporibus gloriosis quae restauratione deperditi amplius non indigent. Prae­ terea, non fuisset in Christo secundum hypostasim unitus Verbo, quia Verbum non assumpsit nisi humanam naturam et partes eius intégrales. Denique idem persuadet praesens mysterium, sicut ratio obiecta optime probat. Quod si nonnulli theologi (x) adhuc concomitantiam se salvare existiment in ea sententia quae vult sanguinem a corpore actu distingui sicut substantia distin­ guitur ab alia substantia, ratio est quia per ipsos corpus vel sanguinem concomitanter adesse, nihil aliud est quam sangui­ nem replicari simul cum corpore sub specie panis, et corpus reproduci simul cum sanguine sub specie vini ; quo quidem modo posset adesse concomitanter etiam vestis Christi, vel quid­ libet aliud. Verum, ut omittam interim replicationis impossibi­ litatem, eiusmodi concomitantia non esset naturalis illa conco­ mitantia a Tridentino asserta, per quam necesse est adesse sub (·; Suarez, de Euchar., Disp. 51, Sect 3. 4S6 QU A EST. LXXVI. unaquaque specie quidquid est entitative indivisum ab eo ad quod conversio per se terminatur ζ1). Instabis : In Tridentino dicitur panis converti in substan­ tiam corporis, et vinum in substantiam sanguinis. Ergo corpus et sanguis semper sunt alia atque alia substantia. Respondeo : Nego consequentiam ; solum enim sequitur, corpus et sanguinem esse in homine vivo aliam atque aliam partem unius eiusdemque substantiae, sicut si dicerem substan­ tiam manus et substantiam pedis Sunt nihilominus duae subtantiae potentialiter, quia divisione facta remanerent, hinc san­ guis, inde corpus, non quidem specie eadem ac prius propter diversitatem formae substantialis, sed semper eadem supposito, si sermo sit de corpore et sanguine Christi in quo unio perso­ nalis ad partes destructae humanitatis non fuit per mortem dis­ soluta. Unde sanguis est nunc sub specie panis ex sola conco­ mitantia, et similiter corpus sub specie vini, sicut ex sola etiam concomitantia est anima sub utraque. Non enim ad concomitantiam semper requiritur adaequata distinctio actualis ab eo quod dicitur esse vi verborum, sed sufficit adaequata distinctio poten· liatis, quae cum fuerit aliquando ad actum reducta, puta in triduo sepulturae, per hoc ipsum multo adhuc evidentius manifestatur. Urgebis tertio : Partes intégrales non sunt in substantia nisi ratione quantitatis. Si ergo conversio terminatur ad partem, puta ad corpus vel sanguinem, consequens est ut terminetur etiam ad quantitatem Christi, adeoque non sola substantia con­ tinetur sub speciebus vi sacramenti. Respondeo : Dist. antec. Partes intégrales non sunt in sub­ stantia nisi ratione quantitatis, ita ut a quantitate accipiant for(*) S. Thomas docet, non solum sanguinem, sed etiam capillos, ungues, aliaque eiusmodi ab anima informari. Ait enim in IV, D. 44, q. i, a. 2, q. 5, sol. 2 ad 3um : « Dicendum quod capilli et ungues nutriuntur «et augentur, et sic patet quod aliquam operationem participant, quod « non posset esse nisi essent partes aliquo modo ab anima perfectae. «Et quia in homine non est nisi una anima, scilicet anima rationalis «constat quod ab anima rationali perfecta sunt, quamvis non usque ad «hoc quod operationi sensus participent, sicut nec ossa, de quibus «constat quod resurgent, et sunt de integritate individui ». MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMPN1O malem ' ·ι >nem partium, scilicet extraneitatem unius respectu alterius i ordine extensionis, cone, antec. Ita ut a quantitate ac cipiant i.im substantialitatem, neg. antec. Quapropter distingui­ tur eti ' i consequentia. Valeret enim sequela, si conversio ter­ minaretur ad partem, quantum ad illud omne quo constituitur in ratione partis, conc. Si terminatur tantum ad illud quod est substantiale in parte, scilicet ad substantiam sive corporis sive sanguinis, ut loquitur Tridentinum, neg Sic enim quantitas non est terminus conversionis, sed est pura conditio sine qua non esset distinguibile in ipsa substantia, id ad quod, vi verborum, debet terminari transubstantiatio. Obiiciunt demum nonnulli : Corpus Christi, ut praemiosum est in tractatu de Verbo incarnato, Quest. 2 et 17, non exsistit nisi per esse personale Verbi. Nunc ergo, si convertitur panis in praeexsistentem substantiam corporis Christi, eo ipso convertitur in divinitatem quae ab esse personali Filii Dei minime distingui­ tur; et ideo, omittendo interim evidentem consequentiae absur ditatem, esset ipsa divinitas in sacramento vi verborum. Respondeo, negando sequelam simpliciter et absolute. Exsi­ stens enim humanitas tam realiter distinguitur ab esse divino, quam realiter distinguitur res sustentata ab eo per quod susten­ tatur. Unde vix potest inveniri vel apparens difficultatis funda­ mentum : corpus Christi extra causas consistit, non per proprium exsistentiae actum, sed per esse personale Filii Dei sibi commu­ nicatum ; ergo panis conversus in corpus debet etiam converti in id per quod corpus habet ut consistat.' Quaenam est haec logica, frater ? THESIS XLIII. (Art. 3-5). Christus Deus et homo perfectus, cum tota sua quan titate dimensiva et statura naturali, tam sub tota hostia quam sub qualibet particula eius, per modum substantiae totus continetur. Non tamen ante fractionem est pluries sub 488 QUAEST. LXXVÏ. hostiae dimensionibus, sed toties post fractionem adest quot sunt partes in quas facta est divisio sacramenti. Cum in praecedenti propositione ostensum sit, Christum ex­ sistere totum atque integrum sub unaquaque specie sacramenti, iam sequitur in primis, ipsum ibi esse cum tota sua quantitate dimensiva, quae etiam ex dictis non adest ex vi sacramenti, sed ex reali tantum concomitantia, sicut unanimiter traditur ab om­ nibus. Nunc autem, si Christi corpus in Eucharistia non abstra­ hitur a quantitate, sequitur secundo quod ibi est cum actuali di­ mensione sua et statura naturali, iuxta illud quod cantatur in missa: «Nulla rei fit scissura, signi tantum fit fractura, qua nec «status nec statura signati minuitur». Et licet sequelam non concedant omnes, ipsam nihilominus esse necessario admitten­ dam, ex demonstratis in prolegomeno quaestionis Ç1) satis su perque apparuit. Sequitur tandem tertio. Christum in sacramento adesse cum suo organismo et omnibus potentiis corporeis expe­ ditis ad actum, item cum omnibus operationibus vel passionibus quas in caelo habet, (non enim a seipso ullo modo dividitur): tametsi sit impossibile ut vel patiatur quidquam a rebus quae sacramentum circumstant, vel aliquid in eis corporaliter opere­ tur, idque propter solum defectum conctatus quantitativi qui est conditio necessaria et indispensabilis ad omnem actionem transeuntem corporei in corporeum (2). His itaque suppositis tamquam manifeste consequentibus ex eis quae superius demonstrata sunt, praesens assertio respicit modum continentiae Christi in hostiae dimensionibus, et median­ tibus dimensionibus hostiae, in loco sacramenti. Dicitur autem(*) (*) Vide supra, ubi de quantitate dimensiva iuxta recentiores. (“> Nec est specialis difficultas quoad motus locales corporis Christi in caelo; sed notandum quod mutatio situs quae ex entitate motus lo­ calis resultat, nec est, nec esse potest nisi in ea linea in qua Christus comparatur ad alia secundum situalem sive localem habitudinem. Ana­ logum exemplum, quamvis per multa dissimile, sumes ex iis quae vehun­ tur, puta, navi vel curru ; constat enim quod non mutant situm, nisi respectu eorum quae non abripiuntur eodem motu. nr. MODO QVO CHRISTUS EST IN SACR\MENTO 489 modum illum esse diversum ab eo qui consideratur respectu loci caelestis ; quatenus, cum in caelo contineatur Christus per mo dum quantitatis hic continetur per modum substantiae, to­ tus et integer exsistens cum omni sua dimensione, tam sub ma­ gna quam sub parva hostia, tam sub eius totalitate quam sub qualibet parte vel minima. Porro, circa locutionem illam per modum substantiae, dili­ genter animadvertes eam non sumi in eodem sensu, quando di­ cuntur dimensiones panis post consecrationem manere per modum substantiae, et quando dicitur corpus Christi per modum substan­ tiae in sacramento contineri. Nam in prima propositione signatur aliqua differentia quantum ad ipsum modum essendi dimensio­ num panis secundum se : quatenus, quae prius subiecto inhaere­ bant et semper manent cum naturali exigentia ad inhaesionem, nihilominus miraculose nunc conservantur sine subiecto cui inhae­ reant actu. At vero in posteriori propositione, nulla omnino si­ gnatur variatio circa modum essendi Christi vel dimensionum eius secundum se, sed solum specialis quaedam habitudo ad extrinsecas dimensiones continentes. Etenim, etiam atque etiam considerandum est quod unus et individuus est Christus, uno modo se habens in seipso quoad perfectionem utriusque natu rae ; considerandum rursus quod sub denominatione qua dicitur homo perfectus, abstrahit ab esse in caelo, vel esse in sacramento. Quippe, contineri in caelo, contineri in sacramento, est denomi­ natio extrinseca et posterior ; esse vero hominem perfectum, est denominatio intrinseca et prior. Insuper, posset quidem Christus non esse sub ulla reali dimensione extrinseca, eodem modo ac mundus in toto suo complexu sumptus ; posset etiam contineri solum in loco caelesti, imo solum sub dimensione sacramenti ; potest denique contineri, sicut de facto continetur, licet alia atque alia ratione, tam in caelo quam in sacramento. Hinc, omnis denominatio intrinseca, (cuiusmodi profecto est esse dimensionatum in longum, latum et profundum), indifferenter et invariabiliter convenit Christo, sive intelligatur contentus in caelo sive in sacramento ; differunt autem solae denominationes quae important habitudinem ad diversa extrinseca continentia, et va- 490 QUAEST. I.XXVI. lientur necesse est iuxta varium titulum .-ontinentiae. Quia enim in caelo corpus Christi continetur ration· nae dimensionis, quantitative contingendo superficiem loci cael, stis, dici debet in caelo contineri per modum quantitatis, circumscriptive, localiter. Quia vero, sub dimensionibus sacramenti idem numero Christus in seipso non mutatus, continetur ratione suae substantiae ad quam solam terminata est conversio, ideo dici debet per modum substantiae sub hostia adesse, dum scilicet ipsae sacratissimi cor­ poris dimensiones in sua comparatione ad hoc continens extrin· secum, necesse habent sequi substantiae modum, id est, transferri in eo continentiae genere quod propria substantiae ratio deter­ minat. Neque hoc omnino incredibile cuiquam videatur, quia inverso ordine substantia consequitur continentiae modum quem determinat natura quantitatis, quoties iuxta consuetas naturae leges alicubi continetur ratione propriae quantitatis et per pro­ priam dimensionem (*). Caeterum non exstat exemplum ullum unius dimensionis, mediante sua substantia, contentae sub altera dimensione; imo res ex opposito se habet in statu ordinario ac (*) Ex his patet differentia inter duas sequentes propositiones. Sit propositio prima : Christus ut in caelo, continetur per modum quantitatis, et simul ut in sacramento, noti per modum quantitatis, sed per modum sub­ stantiae. Sit propositio secunda : Christus ut in caelo habet esse dimensum, et simul ut in sacramento habet esse indimensum. In prima vitatur omnino contradictio, in secunda non vitatur. — Dico quod in secunda non vita­ tur, quia esse dimensum vel non, est denominatio intrinseca; unde per reduplicationes, prout in uno loco, prout in altero, non impeditur quomi­ nus idem de eodem secundum idem affirmetur simul et negetur, sicut si diceres: Aethiops est sapiens simul et insipiens, sapiens secundum quod habet nigram pellem, insipiens secundum quod habet dentes al­ bos. Cum enim dimensio sit afficiens substantiam corpoream secundum se, aliquid est dimensum vel non, prout absolute est in seipso, non autem prout in altero extrinseco continetur. — At vero in priori propo­ sitione vitatur contradictio. Equidem verum est quod si repugnant de eodem praedicata contradictoria absoluta, pari iure repugnant contra­ dictoria respectiva et extrinseca, nam contradictio in omni linea omnique genere est impossibilis. Unde si diceremus Christum habere simul oppositos continentiae modos relate ad idem continens, vel etiam relate ad diversa continentia, sed per eamdem rationem conjunctionis ad ipsa, DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 49« regulari ι ’ , adeoque non mirum est si continentia dimensionum sub dim· i .ionibus absque respectiva commensuratione ad invi cem, omnem nostram imaginationem conturbet. Sed satis nobis esse del>< t si intelligamus rationem propter quam vitatur evidens repugnantia, attendentes qualiter non serventur in praesenti con­ ditiones illae secundum quas recte et vere iudicamus esse im­ possibile ut una eademque dimensio adsit indifferenter sub alia dimensione, vel maxima, vel minori, vel minima. — Et hacte­ nus quidem de termino per modum substantiae, de quo S. Tho­ mas in IV, D. io, q. i, a. 2, q. 3, per totum. Tandem, nequis imaginetur Christum in sacramento adesse instar puncti quod in spatio hostiae infinities replicaretur, addi­ tur in ultima propositionis parte, non esse pluries corpus Christi sub dimensionibus continuis sacramenti, sed semel tantum, quia non multiplicantur praesentiae nisi per multiplicationem sive di­ visionem continentium. Semper igitur postponenda est imagina­ tio puncti, et cogitandus modus substantiae, ut qui longe alte­ rius ordinis sit : videlicet secundum quod supra praemissum est, extra totum genus quantitatis. Exhinc enim verus habebitur in­ tellectus praesentis assertionis, quae quoad substantiam contine­ tur in Tridentino, Sess. XIII, cap. et can. 3 (Denzinger 876, 885). sic iterum statueremus contradictoria. Nunc autem, cum dicitur Christus contineri simul per modum substantiae et per modum quantitatis, assi­ gnantur primo diversa continentia, quae sunt caelum et hostia. Assi­ gnantur praeterea diversae rationes conjunctionis ; nam in sacramento coni unctio habetur mediante substantia ad quam terminata est transub­ stantiatio ; in caelo vero, mediantibus dimensionibus ad loci ambientis terminos applicatis. (·) « Quia dimensiones corporis Christi non sunt ibi ex vi sacra< menti, sed solum ex eo quod concomitantur inseparabiliter substan«tiam, constat quod contrario ordine sunt ibi dimensiones propriae cor· • ports Christi, et di mensiones locati corporis in loco. Corporis enim sub« stantia locati non habet ordinem ad locum nisi mediantibus dimensio«nibus... Sed hic e contrario, substantia corporis Christi perse imme«diate ordinatur ad hoc quod sit sub sacramento, et dimensiones eius «propriae ex consequenti et per accidens, etc,». S. Thom., in IV. D. 10, q. I, a. 2, q. 4. sol. 3, ad 2"“. QUAEST. LXXVI. i. Quod Christus totus exsistit, tam sub tota hostia quam sub qualibet particula eius, iuxta illud Tridentini loc. cit., cap. 3 (Denzinger 876): «Totus et integer sub panis specie, « et sub quavis ipsius speciei parte ; totus item sub vini specie, «et sub eius partibus exsistit». Etenim spectata institutione sacramenti, evidens est effica­ ciam verborum esse prorsus independentem a magnitudine di­ mensionum materiae consecrandae, semperque eamdem fore, sive contingat hostiam excedere dimensiones corporis Christi, (abso­ lute enim loquendo id impossibile non est), sive potius accidat ipsam esse multo minorem, imo vix sensu perceptibilem propter summam eius exiguitatem. Quippe sufficit ut habeatur panis, iuxta illud Matth. XXVI26: «Accepit lesus panem, et bene· « dixit ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite et co« médité, hoc est corpus meum ». Sequitur ergo eiusmodi esse institutionis legem, ut Christus in sua integritate sistatur eodem modo praesens, tam sub maxima, quam sub minori, quam sub minima hostia. Sed hoc evidenter ostendit, modum continentiae corporis Christi in sacramento esse extra omnem ordinem commensurationis dimensionum ad dimensiones, qui ordo talis est, ut totum inveniatur respondere toti, et pars parti. Oportet igi­ tur ut pro ratione et modo praesentiae sacramentalis, integrum Christi corpus comparetur indifferenter et ad totam dimensio­ nem uniuscuiusque hostiae, et ad quamlibet partem in ea assignabilem: quod est ipsum tam sub toto quam sub omni particula, sive ante sive post factam divisionem, integraliter contineri. Argumentum traditionis invenies apud Guitmundum, 1. 1 de corp, et sang. Domini (P. L. 149, 1434-35): «Ita, inquit contra « Berengarianos, tota hostia est corpus Christi, ut nihilominus una« quaeque particula separata sit totum corpus Christi... Itaque iam « nec plures particulae dicendae sunt, sed una potius hostia integra « et indivisa, licet officio sacerdotis videatur quasi dividi propter « magnum mysterium quod ita oportuit celebrari. Similiter et si DE MODO QUO CHRISTUS EST IM SACRAMENTO 493 « dentibus vel aliquo alio modo haec frangi videantur, intelli * « gimus non haec frangi, quia nihil aliud in toto, quam in qua« libet vel ut particula separata credimus contineri. Ne autem me « quis existimet hanc sententiam ex meo sensu commentatum, « praefationem istam qua per totum pene orbem Latinum, inter « Epiphaniam et Septuagesimam in quadam die Dominica ha« betur, hic supposui haec continentem : Vere dignum, et iuslum «est... aeterne Deus : et tibi hanc immolationis hostiam offerre, « quae est salutifera, et ineffabile divinae gratiae sacramentum. « quae offertur a pluribus et unum corpus Christi Sancti Spiri « tus infusione perficitur. Singuli accipiunt Christum Dominum. « et in singulis portionibus totus est, nec per singulos minuitur, « sed integrum se praebet in singulis. Propterea ipsi qui sumi« mus communionem huius sancti panis et calicis, unum Christi «corpus efficimur. Eusebius Emissenus ita dicit: Vetus narrat « historia : Nec qui plus collegerat, habuit amplius, nec qui mi « nus paraverat, reperit minus, eo quod Eucharistiae sacra per« ceptio non in quantitate, sed in virtute consistat. Quod cor· « pus, sacerdote dispensante, tantum est in exiguo, quantum esse «constat in toto; quod dum Ecclesia fidelium sumit, sicut ple« num in universis, ita integrum esse probatur in singulis.... « Totum unus, totum duo, totum plures sine diminutione per« cipiunt, quia benedictio huius sacramenti scit distribui, nescit « distributione consumi... Nec cuiquam incredibile id debet vi· « deri. Quotidiano enim experimento cognoscimus quia intel· « lectus noster, (id est verbum cordis nostri), cum illum quo« dammodo voce vestimus, ut qui in corde nostro latens nobis « solis cognitus erat, per vocem aliis etiam manifestari possit. « eodem tempore et totus in corde nostro remanet, et totus « aeque mille hominibus cum assumpta voce sua, quantum in « se est, ita apparere potest, ut non solum ipse simul omnium « corda collustret, sed aures etiam cunctorum ipsa qua vestitus « est voce eodem tempore tota et indivisa perstringat. Si igitur « humano verbo Deus tantum praestitit ut non solum ipsum, « sed etiam vox qua quodammodo vestitur, ad mille homines « eadem simul totaque pertingere valeat, nemo hoc ipsum de 494 QUAEST. LXXVT. « omnipotentis Dei unico et omnipotente < t coaeterno Verbo, et «de carne eius quam similiter ut nobis ipsum Verbum appa. « reret vestivit, etsi capere non possit, habere incredibile debet «quod de fragilissimo et transitorio verbo hominis et momen« taneis vocibus vixque exsistentibus, et nunquam praevalet ca· « pere, et tamen pene semper experimento habet». Ratio demum theologica fuit saepius in superioribus indi­ cata. Cum enim dimensiones panis determinentur ad continendum Christum per solam conversionem suae propriae substantiae in substantiam sibi extraneam, necesse est ut continentiae modus accipiatur ex speciali modo habitudinis substantiae secundum se, ad dimensiones ipsam non afficientes. Atqui substantia secundum se est extra genus extensionis et continui; rursus id quod est extra genus extensionis et continui, in continuo extrinseco aliter esse nequit, nisi indifferenter se habendo et ad magnum et ad parvum, ad partem et ad totum. Ergo talis est modus conti­ nentiae in hoc sacramento, ut quidquid continetur, contineri de­ beat totum sub quolibet toto, totum sub quacumque parte. Con­ tinetur autem integer Christus Deus et homo perfectus; ergo Christus Deus et homo perfectus cum tota sua quantitate di· mensiva et statura naturali, sub qualibet hostia et quavis parte eius adest totus, sive ante sive post fractionem sacramenti. Dico, sive ante fractionem sive post, quia argumentum evidenter id ostendit; nihilominus aliquid novi in fractione accidit, et quid illud sit paucis restat declarandum. 2. Quod Christus non est pluries sub dimensionibus hostiae ante factam divisionem. — Etenim, in tantum Chri­ stus pluries adest in sacramento, in quantum sunt plures dimen­ siones sacramentales continentes ipsum. Atqui ante fractionem non dantur plura continentia, sed unum est continens continuum. Ergo ante fractionem hostiae, nonnisi semel adest Christus sub dimensionibus panis; post fractionem vero, tot resultant prae­ sentiae, quot factae sunt partes sacramenti. — Minor argumenti est evidens quia omne indivisum est individuum, ac per conse­ quens, unum. Maior vero facile probatur, quia esse pluries in sacramento non competit Christo in quantum ipsemet multipli- Π F. MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 49$ catur; < ·■■<. ratio multiplicationis praesentiarum non potest esse nisi multiplicatio continentium. Sicut si disponerentur plura sp *· cula e< >rdine et situ, ut unius eiusdemque rei caperent imagi­ nem, ; lecto multiplicatio specularis praesentiae non esset nisi propter multiplicationem speculorum. Idem igitur sentiendum est quoad alem praesentiam sub speciebus : analogia enim in eo consistit, quod Christus non fit praesens in sacramento propter causam quae in ipso sit, sicut etiam res non recipitur in spe­ culo propter potentiam in ipsa exsistentem : videlicet, nec ration *· propriae quantitatis, nec ratione propriae virtutis, sed ratione potentiae qua aliquod extrinsecum potens est capere ipsam, quin ipsamet quomodolibet in se immutetur. — Vides igitur non esse concipiendum modum praesentiae sacramentalis, quasi Christus esset semel sub una particula, et iterum semel sub alia, sed in quantum indifferenter se habet tam ad totum quam ad omnem partem in toto assignabilem, ut dictum est in prima assertione. Et ideo nequaquam admittendum videtur id quod scribit Lessius, de perfect, divin., 1. 12, η. 126: «Valde credibile est, in· « quit, corpus Christi non esse ibi nisi semel complete sub uno « minimo naturali. Unde, cum minima naturalia in hoc pane sint « finita, finities quoque erit corpus Christi... Fateri tamen pos« sumus, corpus Christi ibi esse infinities incomplete, vel secun« dum incompletas, ut ita dicam, replicationes, quia sunt infini« tae partes designabiles, sub quibus totum illud corpus exsistit». Capiat qui potest ! Interim vero dico quod numerus sequitur divisionem, et ideo, quamdiu quantitas manet individua actu, neque substantia alicuius rei est pluries sub dimensionibus pro­ priis, neque corpus Christi sub dimensionibus panis, et per con­ sequens, neque infinities, sed toties in quot partes continens di­ viditur. Ita sapienter S. Thomas, hic, art. 3 in responsione ad ium. § 2· Remanet ad confirmationem doctrinae, ut ex principiis hacte­ nus declaratis solvantur rationes Calvini aliorumque Protestan­ dum, quas refert Bellarminus, de Eucharistia I. 3. c. 4 7. 49* QUAEST. LXXVI. i. Hacc est propria corporis veritas, ! spatio contineatur ut suis dimensionibus constet. Ergo non potest esse Christus in Eucharistia ('). Respondeo : Dis/. antec. Haec est propria corporis quanti veritas, ut suis dimensionibus constet, ac per hoc ipsum sit in seipso aliquid spatiosum et extensum, conc. antec. Ut in quocum­ que extrinseco continetur, ibi ratione dimensionum contineatur, replendo sua mole spatium superficie continentis interclusum, subdist. Haec est propria conditio corporis quanti quod localiter et per contiguitatem quantitativam, iuxta consuetum naturae or­ dinem, in altero continetur, iterum conc. antec. Quod non loca­ liter, nec per contactum quantitativum, sed mediante substantia sub aliena dimensione est, neg. antec. Certe nos non habemus notionem propriam nisi illius con­ tinentiae unius in altero, quae est per modum quantitatis, et secundum ordinem loci. Sed male quis inde concluderet, impos­ sibile esse omne aliud genus continentiae, etiam corporei in cor­ poreo ; et adhuc magis irrationabiliter attribueret aliis generibus ipsissimum modum cuius habet apud se imaginem et phantasma. Sane vero, ex hoc quod sola praesentia situalis seu localis (qua corpus quantitate effectum contingit sua superficie superficiem ambientis) proprio conceptu a nobis cognoscitur, statim sequitur necessarium esse ut concipiamus per quamdam eius analogiam, supernaturalem illam corporis Christi praesentiam in qua dimen­ siones et substantia respectu continentis contrario prorsus ordine se habent ac in familiari et notissima nobis conditione rerum. At vero cavendum est ne, non obstante diversitate de qua re­ velatio rationem excedens certiores nos reddit, velimus adhuc verificari vulgarem subessendi rationem, perinde ac si semper perseverarent solitae conditiones. Imaginare te esse caecum a nativitate : concipis imagines in speculo existentes ad normam imaginum sculpturae quas tactu palpasti ; non solum autem, verum etiam uni generi determinate (») Apud Bellarm., loc. cit., cap. 7, et sic de aliis, usque ad 8U“ inclusive. DE MODO QUO CHRISTUS E5T IK SACRAMENTO 497 attribui , ipsissimum modum qui alteri proprius est . ecce statim omnia quae de imaginibus specularibus rei veritas habet, toti dem contradictiones tibi videbuntur. Adduceris enim coram spe­ culo duorum cubitorum et dicitur tibi: ibi est imago tua et mea, h i· liter referens omnem formam corporis cum naturali eiu * statura, prominentiis, et depressionibus; item, ista imago, te re­ cedente, recedit, et similiter, te accedente, accedit, etc. etc. Pro­ fecto si praeoccupatus phantasmate imaginis sculptae speculum manu palpares, videretur tibi omnino impossibile ut ibi sit acces­ sus et recessus, prominentia^^ depressio, ubi nulla est profun­ ditas, sed simplex et plana superficies. Verum ideo hoc contin­ geret, quia falso existimares debere servari in uno genere ima­ ginis ipsissimum modum alterius generis, cuius solius propriam notionem haberes. Idem igitur dic in praesenti et cum propor­ tione ratiocinare. 2. Occupare locum esi quaedam intrinseca proprietas quan­ titatis ; ergo separari non poterit a quantitate, licet posterior sit. Respondeo primo : Neg. antec., quia intrinseca proprietas quantitatis non est nisi ut sit de se occupativa loci, ut supra praemissum est f1). — Respondeo secundo: Transeat antecedens transeat consequens, et nego suppositum. Non enim separatur a quantitate corporis Christi id quod est occupare locum, sed sem­ per locum occupat, illum dico iustum et proportionatum locum cui contactu quantitative coniungitur. Nunc autem Christus non occupat nec replet locum sacramenti, tum quia secundum mo­ dum repletivum loci in uno loco definiatur necesse est, tum quia loco specierum non coniungitur, ut alias, mediante sua quanti­ tate, sed sola mediante substantia. 3. Non potest separari quaternarius a modo quaternarii, ita ut exsistat per modum unitatis. Ergo non poterit linea aut aha quantitas continua separari a modo, ita ut exsistat non extense, sed indivisibiliter. Respondeo: Transeat totum, et nego suppositum. Sicubi enim dicitur corpus Christi quantum exsistere indivisibiliter in (*) Prolegonien. huius quaest., } 2, n. 1. De Ecclesiae Sacramentis. Toma I. 49 S QUAEST. LXXVT. Eucharistia, legitimus sensus non est quod in seipso abstra­ hitur a sua extensione, sed quod continetur sub sacramento ra­ tione substantiae secundum se consideratu , adeoque non per modum coextensionis ad specierum dimensiones. 4. Non potest substantia exsistere nisi substantialiter ; ergo nec quantitas nisi quantitative. Respondeo: Si per hoc quod dicitur exsistere, importetur intrinsecus modus tam substantiae quam quantitatis, nego suppo­ situm. Si vero importetur modus continentiae in extrinseco, nego assertum. Substantia enim corporea iuxta ordinem naturalem continetur in extrinseco per modum quantitatis, et ordine inverso, quantitas nunc continetur in sacramento per modum substantiae. 5. Non potest ullo modo spiritus indivisibilis exsistere per modum corporis divisibiliter et extense. Ergo non potest corpus divisibile exsistere ullo modo per modum spiritus indivisibiliter. Respondeo: Transeat totum, et nego suppositum. Neque enim dicimus corpus Christi exsistere per modum spiritus, sed, quod longe diversae rationis est, contineri in alio per modum substantiae, quia ad solam substantiam terminatur conversio quae est causa continentiae. 6. Implicat contradictionem ut corpus trium cubitorum con­ tineatur sub dimensionibus panis unius digiti ; nam si ita fiat, erit idem corpus maius et minus, et proinde maius et non maius respectu eiusdem. Respondeo : Dist. assert. Esset contradictio si diceretur con­ tineri per modum quantitatis, conc. Aliter, neg. — Sed forte urgebis dicens: Contentum est in continente ut non excedens terminos eius; atqui quantitas maior semper excedit terminos minoris; ergo nunquam potest contineri maior in minori. — Repono: Contentum est in continente ut non excedens prae­ sentia sua terminos continentis, conc. Ut non excedens suis di­ mensionibus dimensiones eius, subdist. Si continetur secundum naturalem modum quanti in quanto, adeoque per coniunctionem dimensionum contenti cum circumscribentibus dimensionibus con­ tinentis, iterum conc. Si alio continentiae modo qui sola huius mysterii revelatione nobis innotescit et fugit omnem imagina- PI. MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 199 tionem, delicet, ratione conversionis totius substantiae panis in in subs itiam corporis Christi, manentibus panis dimensionibus, neg. N pie hoc incredibile videri debet, quia tunc, contrario ordine «'»i sunt dimensiones propriae corporis Christi et dimen­ siones locati corporis in loco. « Corporis enim locati substantia < non habet ordinem ad locum nisi mediantibus dimensionibus « Sed hic e contrario, substantia corporis Christi per se imme« diate ordinatur ad hoc quod sit sub sacramento, et dimen * « siones eius propriae solum ex consequenti », ut supra citatus dicit S. Thomas. 7. Si corpus Domini suant habet in Eucharistia figuram, et partium distinctionem et ordinem, ergo distant pedes magis quam pectus a capite. At distantia maior et minor sine relatione ad locum intelligi nequit : illa enim magis distant inter se, inter quae maius intervallum interiectum est. Respondeo: Dist. antec. Si corpus Domini suam habet in Eucharistia figuram, etc., ergo distant pedes magis quam pectus a capite, respectu habito ad se invicem, et ad molem propriam ipsiusmet corporis Christi, conc. antec. Respectu habito ad men­ suras extrinsecas, subdist. Secundum quod pedes, pectus, caput, localiter in caelo contenta, comparantur ad extrinseca per appli­ cationem quantitatis ad quantitatem, iterum conc. antec. Secundum quod in sacramento contenta nullo modo se habent commensurabiliter ad specierum dimensiones, neg. antec. — Ad minorem vero subsumptam qua asseritur distantiam maiorem vel minorem sine relatione ad locum intelligi non posse, dico hoc esse verum si per locum abusive intelligatur ipsa spatiositas quam eflormat propria dimensio corporis organici, et quae est ab ea indistincta : sed esse falsissimum si per locum, iuxta genuinam vocis acce­ ptionem, intelligitur superficies extrinseci circumscriptive tangen­ tis atque continentis. Remoto enim per intellectum omni loco extrinseco, semper manet conceptus partium extra partes, et respectivae distantiae unius ad aliam. Quae si bene perspexeris, videbis nullo modo posse admitti 5tur esse in creatura, importatur quaedam habitudo eius ad crc.ituram; ex quo fit ut de utroque illo esse verificentur opposit i, puta cum aio quod esse Dei secundum se est ab ae­ terno, him e contra, esse eius in creatura non est ab aeterno, sed ex tempore. Simili itaque pacto, concludit S. Thomas, non est contradictio si Christus dicatur moveri per accidens secun­ dum esse quod habet in sacramento, et simul manere immotus secundum se. Altera assertio a nonnullis non satis perspecta, est compa­ ratio introducta inter praesentiam Dei in rebus, et praesentiam corporis Christi sub speciebus sacramenti: «Sicut Deus, inquit. « desinit esse in aliqua creatura corruptibili, per hoc quod crea« tura corruptibilis desinit esse. Et hoc modo... Christus desinit < esse sub hoc sacramento solum per hoc quod species hu­ ic ius sacramenti desinunt esse ». Quam comparationem iterum sub alia forma proponit Angelicus in responsione ad 3'*"· : «Ces« santibus (speciebus), desinit esse corpus Christi sub eis. non « quia ab eis dependeat, sed quia tollitur habitudo corporis Chri« sti ad illas species, per quem modum Deus desinit esse do« minus creaturae desinentis ». Arguunt autem contra, dicentes nullam esse paritatem possibilem inter praesentiam divinant in creaturis, et praesentiam Christi in sacramento ; nam cum Deus sit immensus, optime intelligitur quomodo sine sui mutation: in­ cipiat vel desinat adesse creaturae, per hoc ipsum quod incipit vel desinit creatura, quin tamen eadem vel similis ratio de Chri­ sti corpore possit unquam in cogitationem obvenire. — Hic igitur latent aequivocationes, quas oportet removere. Dico itaque nullam esse paritatem possibilem inter prae­ sentiam divinam et praesentiam sacramentalem, quantum ad praesentiae causam, titulum, necessitatem, et rationem intrinse­ cam. Nam certe, alia est causa praesentiae Dei in rebus, quia non est conversio alterius rei in Deum; alius titulus, quia non est permanentia dimensionum substantiae conversae ; alia ne­ cessitas et alia ratio intrinseca, quia divina praesentia est jht 506 QUAEST. LXXVï contactum virtutis omnipotentis qua Deus i., rebus omnibus operatur largiens eis et conservans esse, ne r< incidant in nihi­ lum unde exortae sunt. Sed est paritas inter utramque prae­ sentiam solummodo quantum ad unam notam negativam, qua­ tenus scilicet praesentia sacramentalis incipit et cessat sine mutatione corporis Christi, sicut praesentia divina sine muta­ tione Dei. — Ad argumentum vero in contrarium respondeo, legitimam conclusionem nullam aliam esse, nisi quod ex aliis rationibus fit ut Deus maneat immotus propter incipientem vel cessantem praesentiam eius in re corruptibili, Christus vero propter incipientem vel cessantem praesentiam in sacramento. Deus quidem, quia operatio qua omnia creavit, omniaque con­ servat tam corruptibilia quam incorruptibilia secundum natura­ lem uniuscuiusque exigentiam, minime facit Deum alio atque alio modo in semetipso se habentem, (immobilis enim in se permanens mutat et temperat rerum vices). Christus vero, quia ratio novitatis vel desitionis praesentiae nequaquam in ipso est, sed tantum in hoc quod incipit vel cessat dimensio separata alterius in eum transubstantiati. Non ergo affertur a S. Thoma exemplum praesentiae divinae, etiam quoad notam negativam de qua supra, quasi paritas ex iisdem causis proveniret, sed solum ut appareat posse aliquid incipere vel desinere esse ali­ cubi realiter praesens, quin tamen plus ei acquiratur vel de­ matur quam simplex relatio rationis. — Caeterum addo quod consideratio de immensitate fortasse hic procedit ex falso ipsius immensitatis conceptu. Qui enim ad divinam immensitatem re­ currit, ut explicet cur sine sui mutatione incipit Deus de novo esse praesens creaturis, quando creaturae incipiunt esse, iste vi­ detur imaginari Deum tamquam replentem ab aeterno spatii infinitatem ; ex quo fieret ut nihil opus esset ipsum moveri ver­ sus creaturam, quia iam antecedenter erat ubi incipit esse crea­ tura. Sed in hoc ingens est lusus imaginationis repraesentantis omnem praesentiam per modum localis contactus et localis indistantiae ; porro, ut supra dixit Angelicus, non oportet intelle­ ctualia ad imaginationem deducere. Ι·Ε MODO QUO CHRISTUS EST IM SACRAMENT ) THESIS XLV. (Art. 7-8). Christum secundum modum quo continetur in sacra­ mento nullus oculus corporeus quantumvis glorificatus vi­ dere potest, nec ullus intellectus creatus ex suis natura­ libus cognoscere. Sed praesentia sacramentalis. cognitione quidem analogica per solam revelationem attingitur, co­ gnitione autem propria per solum lumen beatitudinis. i. Quoad oculum corporeum, primum argumentum est quia nihil videtur visu corporali nisi oculus moveatur ab obiecto, recipiendo in se quamdam eius impressionem per medium ambiens transmissam. Insuper, omnis impressio corporei in cor poreum fit ex praesuppositione contactus quantitativi, eo quod mediante quantitate omnes vires corporeae subiectantur in sub­ stantia, et omnes passiones in eadem recipiuntur. Atqui conta­ ctus quantitativus non est inter corpus Christi et medium aethereum quod separat sacramentum ab oculis adstantium. Ergo impossibile est ut in sacramento praesentem videat unquam oculus corporeus. — Ex eadem etiam ratione fit ut ipsemet Christus prout praesens sub speciebus nequeat corporaliter vi­ dere circumstantes, vel corporaliter audire ea quae dicunt ; nani sicut non potest ipse imprimere in sensus nostros, ita nec nos vicissim in suos. Quidam autem ex hac conclusione turbantur, sed profecto sine causa. Quid enim refert, Christum nec videre nec audire corporaliter quaecumque in loco sacramenti vel di­ cuntur vel fiunt, si cuncta audit et videt multo altiori cogni­ tione ? Atqui in sacramento adest cum plenitudine scientiae tum beatae, tum per se infusae, per quam omnia nostra scit scientia certissima f1). Imo, speciali titulo sacramentalis praesentiae co­ gnoscit preces, obsequia, cultum suorum fidelium, necnon et (») Cf. de Verbo incarnato. Quaest. ΙΧ-ΧΠ. 508 QUAEST. LXXVT. angores ac tribulationes, tum totius Ecclesia- tum singulorum ex nobis. Quippe haec notitia peculiari ration- pertinet ad eius statum secundum quod consideratur ut in Eucharistia praesens, tum quia hoc sacramentum ipse instituit ut adesset Ecclesiae in hoc saeculo laboranti, tum quia preces et obsequia nostra diri­ guntur ad ipsum ut in hoc amoris mysterio sese nobis exhi­ bentem. Est autem et alia ratio absolute removens oculum corpo­ ralem a visione Christi in eodem sacramento. Nam illud quod per se est sub speciebus, et ad cuius modum caetera continentur, (sci­ licet, substantia) invenitur extra adaequatum obiectum oculi cor­ porei, imo cuiuslibet sensus tam interioris quam exterioris, ut plu­ ries in superioribus dictum est. « Et ideo, proprie loquendo, cor« pus Christi secundum modum essendi quem habet in hoc sacra« mento, neque sensu neque imaginatione perceptibile est, sed «solo intellectu qui dicitur oculus spiritualis» i1). Verum, adhuc circa intellectualem visionem distinctione opus est. Hinc: 2. Quoad intellectum creatum, in primis dicendum quod sacramentalis praesentia transcendit cognitionem eius naturalem. Praesentia enim corporis quanti sub dimensione aliena per mo­ dum substantiae est in se omnino supernaturalis, sicut transubstantiatio ex qua resultat : nam ordo naturae habet ut substan­ tia corporea, mediante sua quantitate, in alio contineatur. Atqui supernaturalia a creato intellectu naturaliter non cognoscuntur. Nec obstat quod angeli et homines naturaliter cognoscant re­ surrectionem mortui vel illuminationem caeci, nam vita quae redditur mortuo et visus qui datur caeco non sunt aliquid se­ cundum se supernaturale ; unde ad cognitionem vitae restitutae cognoscitur miraculosa operatio sicut causa in effectu. Hic au­ tem, ipsa ratio praesentiae sacramentalis est secundum se supra ordinem totius naturae, et ideo deest paritas. • Verumtamen haec ipsa sacramentalis praesentia non est extra obiectum adaequatum intellectus creati ; unde absolute lo­ quendo, est ab eo cognoscibilis. Sed si medium cognitionis sit(*) (*) S. Thom., hic. in corp. DE MODO QUO CHRISTUS EST 'X SACRAMENTO $09 revelatio exterior per quam potentia intellectiva non elevatur super suum naturalem operandi modum, praesentia illa non potest cognosci ut est in se, sed solum analogice, ad normam eorum piae sunt naturaliter scibilia ab unoquoque intellectu Sin amem medium cognitionis sit lumen supernaturale, elevans potentiam quoad ipsum apprehendendi modum, tunc solum po­ test cognosci praesentia Christi secundum rationem sibi pro­ priam. Caeterum non est dubium quin omnes beati de facto intueantur Christum in sacramento praesentem, propriumque modum quo ibi praesens est, quatenus visio divinae essentiae est eis ratio videndi ea quae in divina essentia intelligibiliter continentur. Et de beatis quidem hominibus facile ostenditur, quia oportet eos clare intueri in gloria quidquid fuit obiectum fidei in via, iuxta illud Psalm. XLVII-9 : « Sicut audivimus, sic « vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri ». De beatis autem angelis constat similiter, quia visio Christi in Eucharistia pertinet ad eorum statum, prout sunt ipsius Regis gloriae ministri, ei per omnia famulantes; porro omnis beatus in divina essentia videt quidquid pertinet ad suum statum, ut fert communis et certa theologorum sententia. Nota. — In art. 8 docet S. Thomas quod cum in sacra­ mento miraculose apparet caro vel sanguis, hoc provenire po­ test ex duabus causis : vel quia circa dimensiones hostiae mini­ sterio angelico formatur quaedam effigies, vel quia adstantium oculi immutantur, nulla mutatione facta ex parte sacramenti. Primum dicit contingere quando non ad breve tempus, nec ab uno tantum aut altero, sed ab omnibus communiter miraculosa species percipitur. Alterum vero, quando secus. Addit tamen, nunquam esse in hoc deceptionem, quia semper accidit in figu­ ram et manifestationem veritatis, scilicet ad confirmandam fidem qua credimus contineri in Eucharistia corpus et sanguinem Christi, vere, realiter, et substantialiter. 5T0 QUAEST. IXXV1I. Quaest. LXXVII. DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN HOC SACRAMENTO. Deinde considerandum est de accidentibus remanentibus in hoc Sacramento : primo, quantum ad esse eorum in statu sepa­ rationis ; secundo, quantum ad eorum agere et pati et corrumpi; tertio, quantum ad id quod ex corruptione consequitur, Praeobservandum autem quod ratio et fides pariter docent, dari accidentia realiter distincta a substantia. Ratio quidem, quia videmus quod eadem substantia permanente, desinit vel de novo acquiritur esse accidentale. Fides vero, tam in praesenti myste­ rio quam in materia de gratia et virtutibus ; si enim nulla essent accidentia distincta, sequeretur gratiam sanctificantem, habitus supernaturales, lumen gloriae, et ipsam visionem beatificam esse re idem cum animae essentia; quo posito, corruit dogma de ente supernaturali, et falsa evadit definitio Tridentina, Sess. IV, can. ii: « Si quis dixerit hominem justificari, exclusa gratia et < charitate quae in corde eius per Spiritum Sanctum diffunda* tur, atque illi inhaereat, anathema sit ». Verum, alia quaestio est de reali distinctione, et alia omnino de separabilitate ; accidentia autem corporea posse separari a substantia, ita ut separata adhuc in esse permaneant, ratio na­ turalis profecto non perspicit. Unde in hac re, sicut in aliis omnibus ad quae naturale lumen non pertingit, oportet habere prae oculis ea quae scribit S. Thomas 1. i cont. Gent., c. 9 : « Sapientis intentionem circa duplicem veritatem divinorum de« bere versari... ad quarum unam investigatio rationis pertingere « potest, alia vero omnem rationis excedit industriam... Ad pri« mae igitur veritatis manifestationem, per rationes demonstra« tivas quibus adversarius convinci possit, procedendum est. Sed * quia tales rationes ad secundam veritatem haberi non possunt, « non debet esse ad hoc intentio, ut adversarius rationibus con« vincatur, sed ut eius rationes quas contra veritatem habet sol- DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO « vanni', cum veritati fidei ratio contraria esse non possit ·. Han· tur regulam firmiter retinentes, praesentem disputatio­ nem aggredimur. THESIS XLVI. (Art. 1-2). Panis et vini accidentia collective sumpta, miraculose in sacramento manent sine subiecto. Si tamen inter se in­ vicem comparentur, dicendum est solam quantitatem dimensivam per omnipotentiam Dei absolute subsistere, caetera vero in ea tamquam in vice-substantia subiectari. Accidentia post consecrationem considerari possunt, vel col­ lective prout unum quoddam totum eftormant, vel divisive se­ cundum habitudinem quam servant inter se. Primo modo dicun­ tur exsistere absque ullo subiecto, sicut Concilia docent Q)·sed alio modo, assignatur unum quod respectu caeterorum mu­ nere subiecti fungitur, et hoc unum est quantitas dimensiva. Habet quippe quantitas specialissimam conditionem inter cunctas accidentium categorias. — Etenim primo, ab aliis ge­ neribus differt quatenus antecedit omnes alias substantiae mate­ rialis proprietates ; cuius signum esse potest, quod communitrr substantiam corpoream describimus per ordinem ad quantitatem, sicut cum eam esse dicimus quae exigit trinam dimensionem m longum et latum et profundum. Quia igitur unumquodque so­ lemus distinguere per respectum ad proprietatem quam primo illi inesse apprehendimus, iure meritoque concluditur quantita­ tem esse accidens, quo nullum est substantiae vicinius. — Prae­ terea differt quatenus ea est substantiae corporeae determinatio, mediante qua insunt caetera accidentia quibus subiectum abso­ lute in seipso perficitur. Nam certe, etsi omnes qualitates et vi­ res ex ratione sui generis inextensum aliquid dicant, extenso tamen et dimensivo modo in corporibus noscuntur exsistere ; sed (») Supra, Tlies. 40. 1 $I, QUAEST. LXXVJI. hoc esse omnino non posset, nisi reciperentur in subiecto per prius Affecto quantitate (l). Restat igitur ut quantitas sit id quo pro­ xime disponitur substantia ad aliorum accidentium susceptionem. — Tertio demum ab aliis differt quatenus secundum rationem sui generis plus habet absoluti. Sed circa hoc, cum principalem contineat praesentis materiae difficultatem, nonnulla sunt magis particulariter exponenda. Absolutum opponitur relativo: rursus relativum dupliciter di­ citur, transcendentaliter scilicet et praedicamentaliter. Porro transcendentalis relatio viget inter principia entis, et non constituit specialem categoriam, sed vagatur per omnia suprema genera, quia non distinguitur ab entitate absoluta principiorum quae in quolibet genere, ipsa sua insubsistentia vel imperfectione ordinem dicunt ad alia comprincipia quibus proportionantur. At relatio praedicamentalis viget inter res subsistentes ; praesupponit enim ea omnia quibus unumquodque in seipso perfectum exsistit, superadditque respectum ad alterum, qui respectus, puta paterni­ tas, filiatio, etc., est speciale accidentis genus quod ab Aristo­ tele vocatur ad aliquid (2). Nunc ergo si absolutum sumatur per oppositionem ad relationem praedicamentalem, sic nihil speciale habet quantitas prae quibuslibet qualitatum speciebus, sed utrum­ que praedicamentum sive quantitatis sive qualitatis, eodem iure eodemque titulo sub nomine absoluti venire potest, pro quanto utrumque ex ratione sibi propria ponit aliquid in subiecto, per­ ficiendo ens secundum se. Sin autem sumatur absolutum per oppositionem ad relativum transcendentaliter dictum, sic nullum omnino accidens, et nequidem dimensiva quantitas, inter abso­ luta debet computari ; semper enim accidens ex sua ratione es(l) Certe si persistas in formali ratione energiae, sive vis activae, non invenis rationem partium extra partes, et ideo absurde quis quae­ reret, cuius dimensionis sit vis, vel alia quaepiam qualitas secundum se. Sicut ergo substantia, non ex sese, sed per quantitatis susceptionem est dimensionata : ita qualitates, nonnisi ratione subiecti, per accidens exten­ duntur : « Qualitates non sunt divisibiles nisi per accidens, scilicet ra­ ptione subiecti», inquit S. Thomas, hic, art. 2, in arg. Sed contra. (*) Cf. de Deo trino, prolegom. Quaest. 28. DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IM SACRAMENTO 5*3 senti.ili <»i linem dicit ad substantiam tamquam ad sublectum cui inesse n um est. At vero considerandum nunc occurrit quod relativum transcendentale concipitur ut in triplici differentia ex­ sistens. - Primo quidem, eiusmodi esse potest, ut absolute re­ pugnet i m persistere quin expleatur actu ordo quem involvit ad alterum, sicut evidenter impossibile est ut sit unquam actus vitalis seorsum a vitali potentia, vel figura seorsum a subiecto quanto quod figurat : quippe de essentia actus vitalis est actualis immanentia in principio a quo elicitur, et similiter de essentia figurae est actualis terminatio alicuius diinensionati. — E con­ trario, transcendentalis ordo potest esse eiusmodi, ut non solum non sit impossibile rem persistere absque actuali huius ordinis implemento, verum etiam naturale ei sit ut sic permaneat. Et hoc modo anima rationalis quae habet transcendentalem ordinem ad corpus tamquam eius forma per se et essentialiter, ut defi­ nivit Concilium Viennense, nihilominus separata a corpore na­ turaliter in esse perseverat. Non quod separetur ab ea ipse ordo quem habet ad corpus, et qui est ab eius natura indistinctus, sed quia esse animae non pendet ab hoc quod ordo ille implea­ tur in actu : cuius ratio est quia praeter gradum secundum quem transcendentaliter refertur ad suum comprincipium, anima habet gradum superiorem in quo est absoluta et libera. — Tandem concipi potest tertius quidam modus intermedius quoad ordinem transcendentalem unius ad aliud : quatenus scilicet naturaliter fieri non possit ut res in esse perseveret, praedicto ordine actu non impleto, bene tamen miraculose et de potentia Dei absoluta. Et hic modus est quem in quantitate dimensiva respectu sub­ stantiae agnoscimus, consequenter ad revelationem huius myste­ rii. Cum tamen non sit ratione naturali notus, non est expectandum ut demonstrativae rationes afferantur, sed satis est assignare peculiarem et propriam quantitatis rationem ex qua removeatur evidens contradictio, quando ipsa dicitur posse supernaturalitc-r sine actuali inhaesione persistere, quin imo. agere vices subiecti quoad caeteras accidentales proprietates. Porro haec est specia­ lissima conditio quam intendimus significare quando asserimus Z) ■ absoluti quam alia Istud equidem suaderi potest variis rationibus metaphysicis, quarum principalis infra suo loco proponenda, pertinet ad indi· viduationem quam sola quantitas ex sese habet. Interim vero sufficiet animadvertere quod quantitas abstracta obiectum est unius generis scientiae, scilicet mathematicae, in qua considera­ tur sine ullo ordine ad subiectum, non secus ac si per se subsi­ steret. E contra, cum in physicis considerantur aliae corporum proprietates, ut calor, lux, electricitas, nonnisi concrete attingun­ tur prout in subiecto sunt. Aut si quando in his etiam scientiis motus et vires accipiuntur absolute, tunc sumuntur per modum quantitatum, et quasi vertuntur in quantitates, sicut patet ex hoc quod subiiciuntur calculo, et formulis mathematicis repraesentantur. In summa, quisquis attendet ad vulgarem illam et tritam divi­ sionem per quam scientiae inferiores dividuntur in exactas et physicas sive experimentales, videbit divisionem hanc totam in­ niti in eo quod praesentis indaginis materia est. Exactae enim vocantur illae quae non procedunt ex experientia et non attin­ gunt suum obiectum in statu concretionis ; non exactae, quae secus : quippe experientia semper est imperfecta, et secundum quamdam maiorem minoremve approximalionem. Si ergo ex omnibus scientiis circa corporales proprietates occupatis, illae solae quae dimensivam quantitatem pro obiecto habent, non re­ censentur inter experimentales, in hoc profecto non leve indicium est specialis conditionis ipsius quantitatis, quatenus ordo ad subiectum quoad actualem sui implctionem, non ita est de essen­ tiali ratione eius, sicut est de ratione aliorum accidentium. — Accedit praeterea quod omnes habent conceptum spatii absoluti, id est dimensionis ab omni materia abstractae : ex quo etiam provenit illusio illa plurimorum de spatio infinito, aeterno, atque immobili. Porro, si quis recte consideret, perspiciet nullum dari similem conceptum qui in aliis accidentium generibus proportio­ naliter respondeat. Iterum ergo eadem esse potest conclusio ac supra. — Accedit demum quod si difficilius intelligimus quanti­ tatem esse accidens, si facilius eam cum substantia confundimus, - \CCI DENTIBUS RF.MAJÎEJtTlBÜS 1» Μ',’AMEWTO 3·5 hoc ev nit praecise quia substantiae est similior. Uncle S. Tho­ mas: < Omnia alia accidentia mediante quantitate in substantia « fundantur, et quantitas est prior eis naturaliter, et ideo non «claudit materiam sensibilem in ratione sua... Unde ex hoc « quidam decepti fuerunt, ut crederent dimensionem esse sub« stantiam rerum sensibilium, quia remotis qualitatibus, nihil « sensibile remanere videbant nisi quantitatem » (*). Asserimus itaque, quantitatem dimensivam panis supernaturaliter conservari a Deo sine subiecto : quatenus, cum iuxta naturae ordinem accidens non possit esse nisi ut communica­ tum substantiae, divinitus fit ut substantia transeunte, ipsa quan­ titas seorsum maneat cum proprio actu essendi, adeoque non amplius se habeat ut quo aliquid est quantum, sed ut quod, tametsi ordinem transcendentalem ad subiectum et naturalem exigentiam ad inhaesionem semper retineat. Porro, ex hoc ipso quod primum accidens quantitas per consecrationem acquirit modum essendi in se, omnia alia accidentia quae mediante quan­ titate substantiam afficiebant, remanent fundata in ipsa quanti­ tate habente nunc vim et actum substantiae, idque non ex novo miraculo, sed ex vi miraculi prius facti. Aptum exemplum af­ ferunt Salmanticenses de Euchar., Disp. 8, Dub. 3, § 1 : « Si« cut intellectus est ratio proxima per quam anima rationalis « recipit species et habitus scientiarum, ita quantitas est pro« portionaliter dispositio aut ratio proxima per quam substantia «corporea recipit colorem, saporem, figuram, et alia accidentia: « unde sicut species et habitus inhaerent animae mediante in« tellectu, ita color et alia accidentia corporalia inhaerent sub« stantiae, mediante quantitate. Ergo sicut si (per impossibile). « destructa anima maneret intellectus, eo ipso manerent species c et habitus...: ita cessante substantia panis per conversionem. « quantitas quae miraculose perseverat, retinet per modum « subiecti colorem, saporem, et caetera accidentia quae ante « conversionem substantiae habebat sibi unita ». Quapropter satis superque iam apparet quo sensu in hoc (>)S. Thom, in IV, D. 12, q. 1, a. 1, q. 3, sol. 3. 5'6 QUAEST. LXXVH. mysterio nomen accidentium absolutorum -incedimus. Nam si per hoc nomen intenderet quis excludere ti anscendentalem or­ dinem quem accidens essentialiter dicit ad substantiam, ac per consequens, naturalem exigentiam quam semper servat ad inessendum, sic locutio foret absurda et omnino reiicienda. Si au­ tem intendat excludere, non quidem ordinem ipsum, sed solum eius actuationem quae in actuali inhaerentia est sita, sic, appel­ latio accidentis absoluti concedi debet, non tamen quoad omnia ct singula, sed quoad solam dimensivam quantitatem quae mo­ dum essendi substantiae miraculose consequitur, idque tum in ordine ad se, tum in ordine ad reliqua remanentia. — His igitur praemissis : Quod accidentia collective sumpta, sunt sine ullo sub­ stantiali subiecto. — Etenim, ut supra ostensum est, acci dentia panis et vini manent, cessante propria eorum substantia. Si ergo alicui substantiae inhaererent, vel substantiae corporis Christi, vel substantiae aetheris sive aeris circumstantis. Sed hoc a nemine unquam somniatum est, et omnimodam impossibili­ tatem prae se ferre noscitur, praesertim quia ad inhaesionem essentialiter requiritur positiva proportio cum subiecto inhaesionis, quae omnino deest in proposito. Restat ergo ut acci­ dentia sacramentalia virtute divina sine subiecto conserventur: quod quidem pro impossibili haberi non debet: «Cum enim ef« fectus magis dependeat a causa prima quam a causa secunda, « Deus qui est prima causa substantiae et accidentis, per suam « infinitam virtutem conservare potest in esse accidens, subtracta « substantia per quam conservabatur in esse sicut per propriam « causam : sicut etiam alios effectus naturalium causarum potest « producere sine naturalibus causis, sicut humanum corpus for« mavit in utero Virginis sine virili semine » (x). Super quo tamen notandum est quod causalitas substantiae respectu acci(·) S. Thom., hic, art. i in corp. DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS !» SACR\MENTO 5*7 denti·' ■ ■>· duplex. Substantia enim causât ut causa materialis in quantum subiectat accidentia; causât etiam quasi efficienter in quantum accidentia ab ea dimanant per quamdam resultandam, et iugiter censervantur per continuum influxum. Porro, cum in sacramento Deus dicitur supplere causalitatem substantiae, non sic intelligas quasi ipse suppleret causalitatem materialem gerendo vicem subiecti, quod absit; sed sublato substantiae influxu, qui­ cumque ille est, conservat accidentis essentiam sub proprio actu essendi. Equidem verum est quod exsistentia accidentis est inexsislentia, sicut exsistentia substantiae est subsistentia; quo fit ut accidens proprie loquendo non habeat esse, imo subiectum ha­ beat esse secundum ipsum (!). Sed rursus, hoc non est ita ac­ cipiendum quasi accidentalis exsistentia esset ipsa exsistentia qua substantia in se subsistit, nam unicuique essentiae, sive acciden­ tali sive substantiali, respondet distinctus exsistentiae actus. Sen­ sus igitur est, quod actus proportionatur potentiae : unde cum accidens secundum suam essentiam sit magis entis ens quam ens, ut dici solet in philosophia, ideo etiam eius exsistentia est magis substantiae secundum accidens, quam accidentis secundum se. At vero, statim ac accidens, per divinam virtutem a subie­ cto separatur, ille idem essendi actus qui prius competebat sub­ stantiae secundum proprietatem accidentalem sibi inhaerentem, iam esse incipit solius accidentis nunc miraculose subsistentis, id est, habentis exsistere in se. — Ne tamen de quolibet acci­ dente hoc intelligas, additur haec altera assertio : Quod sola dimensiva quantitas per Dei omnipotentiam absolute consistit, et aliorum accidentium est subie­ ctum. — Primum argumentum est ex testimonio sensuum qui circa proprium sensibile in sacramento non decipiuntur, ut iam in superioribus notatum est. Et re quidem vera, ad sensum appa­ ret, esse ibi aliquid quantum quod colore, sapore, aliisque pro­ prietatibus tum physicis tum chimicis afficitur. .Apparet dmiliter proprietates illas coextendi, quod esse non posset nisi forent in dimensionibus subiectatae: virtus enim activa vel quaelibet qua(«) Ibid, ad 4““ 518 QUAEST. LXXVIL litas ratione sui, nullius est latitudinis. Ion itudinis, aut pro­ funditatis. — Aliud quoque argumentum est quia, permanen­ tibus in esse iisdem accidentibus, necesse est, saltem si nullum aliud intercedat miraculum, ut maneat idem ordo eorum inter se. Quia igitur omnia alia accidentia referuntur ad substantiam mediante quantitate dimensiva, consequens est quod subtracta substantia, super quantitatem fundata remaneant. — Tertium denique argumentum sit, quia exsistere non est nisi singularium sive individuorum, et ideo nihil potest etiam per miraculum separatim a subiecto exsistere, nisi illud quod independenter a subiecto individuatur. Sed hoc non competit alicui accidenti nisi soli quantitati: est enim individuum id quod cum sit indivisum in se, divisum est ab omni alio ; porro sola quantitas per se habet unde sit divisa ab alia quantitate, et ratio exsistat divi­ sionis formarum accidentalium. « Non possunt apprehendi mul« tae albedines, inquit S. Thomas 1. 4 c. Gent., c. 64, nisi se« eundum quod sunt in diversis subiectis ; possunt autem ap« prehendi multae lineae, etiamsi secundum se considerentur : « diversus enim situs qui per se lineae inest, ad pluralitatem « linearum sufficiens est. Et quia sola quantitas dimensiva de « sui ratione habet unde multiplicatio individuorum in eadem « specie possit accidere, prima radix huiusmodi multiplicationi * « ex dimensione esse videtur... Et sic relinquitur quod cum in < sacramento ponamus dimensiones per se subsistere, et alia ac­ cidentia in eis sicut in subiecto fundari, non oportet nos di« cere quod accidentia huiusmodi individuata non sint ; remanet « enim in ipsis dimensionibus individuationis radix » (l). — Re­ stat nunc ut rationibus adversariorum fiat satis. (') Similiter, Quodl. 7, a. 10, ait Angelicus: «Possibile est imagi< nari duas lineas separatas eiusdem speciei, numero diversas secun« dum diversum situm... Plures autem albedines eiusdem speciei sine «subiecto imaginari est impossibile, et sic patet quod albedo non in«dividuatur nisi ex subiecto ; et propter hoc, non posset esse indivi« dua, nisi esset in aliquo subiecto, ad minus in quantitate. Sed quan« titas habet unde individuetur etiam absque subiecto, et ideo potest « per miraculum esse haec quantitas sensibilis etiam absque subiecto, «sicut patet in corpore Christi». DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO JtQ S « Opponitur primo : Non potest fieri etiam per miraculum ut définira rei ab ea separetur. Sed definitio seu ratio accidental est, esse in alio tamquam in subtecto. Ergo, ne miraculose qui­ dem fieri potest ut accidens in subiecto non sit. Respondeo : Conc. mai., et neg. min. Sicut enim definitio substantiae non est, id quod exsistit in se (nam humanitas Christi est substantia, tametsi non in se exsistat, sed in Verbo cui in unitate suppositi coniungitur); ita definitio accidentis non est, id quod exsi&tit in alio, sed cui ex vi suae naturae com­ petit esse, non in se, sed in substantia tamquam in subiecto. Quapropter, si non separatur definitio substantiae ab humanitate Christi, quia, etsi supernaturaliter exsistat in Verbo ut in hy­ postasi cui unitur secundum subsistentiam, tamen semper re­ manet id cui ex vi suae naturae debetur proprium esse: nec etiam separatur definitio accidentis a dimensionibus sacramenti, quia semper servant aptitudinalem inhaerentiam. Ad rem Bellarminus I. 3 de Euchar., c. 24 : « Sicut substantiae convenit « naturaliter subsistere, et tamen supernaturaliter potest sepa« rari a sua subsistentia, ut patet in mysterio incarnationis, ubi « natura humana est substantia, et tamen non subsistit, id est, « non per se exsistit, sed a Verbo sustentatur : ita accidenti « convenit naturaliter inhaerere, et tamen fieri potest divinitus « ut non inhaereat » (*). Opponitur secundo : Impossibile est ut substantia unquam subiecto inhaereat ; et nequidem. in incarnationis m vsterio hoc fa­ ctum fuit, quia humana natura non inhaeret Verbo, sed Ver­ bum ab aeterno subsistens secundum divinitatem, incepit in tem­ pore subsistere etiam secundum humanitatem. Si igitur absolute impossibile est ut inhaereat substantia, pari iure repugnat ut sub­ sistat accidens, quantumvis firaelernaturaliter et miraculose. Respondeo : conc. antec., et neg. consequent. Etenim ad huc (*) Cf. S. Thom., hic, art. 1, ad 2u,n . et in IV, D. ia, q. 1, a, 1. 5»° QUAEST, LXXV1T. ut substantia alteri inhaereret, oporteret ipsam acquirere transcendentalem ordinem ad aliud tamquam ad inhaesionis subiectum ac per hoc, amittere suam essentiam et verti in accidens. E con­ tra, ut accidens miraculose exsistat in se, non est necessarium ut in sua essentia quolibet modo moveatur, sed sufficit ut causa prima sua virtute suppleat influxum substantiae per quam acci­ dens « conservabatur in esse sicut per propriam causam » f1). Opponitur tertio : Ex hac doctrina sequeretur posse mira­ culose exsistere gratiam sanctificantem, habitus infusos, potentias et vires spirituales, seorsum ab animae substantia ; item, sanita­ tem aut aegritudinem absolutam a subiecto, relationem sine re relata, motum sine mobili quod moveatur, et sic in infinitum. Atqui haec omnia perquam absurda sunt. Respondeo concedendo minorem et negando antecedens sim­ pliciter et absolute. Quippe accidentia non sunt unius rationis, cum de illis dentur novem categoriae, et unaquaeque categoria speciale genus constituat ; unde nulla est univocitas quantitatis ad qualitatem, qualitatis ad relationem, atque ita porro. Equidem conveniunt universa in communi ratione alicuius cui debetur esse in alio tamquam in subiecto; sed non est consequens quod ordo ad subiectum sit in omnibus eiusdem conditionis quoad separabilitatem vel inseparabilitatem de potentia Dei absoluta. Plane ergo decipiuntur adversarii cum dicunt : si accidentia euchari­ stica sunt sine subiecto, ergo omne accidens quocumque modo et qualibet ratione poterit seorsum per divinam virtutem con­ servari. Iterum decipiuntur cum evidentem repugnantiam in una categoria inventam putant se posse transferre indiscriminatim ad omnia et singula entis accidentalis genera. Essent itaque affe­ rendae rationes apodicticae demonstrantes, quantitatem dimensivam non posse etiam supernaturaliter sine subiecto permanere, simulque cum quantitate dimensiva, et ratione quantitatis dimensivac, caetera accidentia corporea ; hoc enim dicimus innixi de­ finitionibus Conciliorum et rationibus theologicis, praeterea vero nihil. (’) S. Thom., ubi supra, art. i, in corp. DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO Obiicitur quarto: Répugnai ut materia prima exsistat sire forni''. Ί similiter forma (non subsistens) sine materia: ergo a fortiori, ut accidens sit sine subiecto. Respondeo concedendo antecedens, et negando consequen­ tiam. I tenim materia prima non est nisi principium essentiae, et form.i similiter ; adeoque nullum horum, si separatim acci­ piantur. est per se essentia cui respondeat exsistentia : nullum etiam est directe in praedicamento, sed reductive tantum, scili­ cet ut pars substantiae. Nunc autem unumquodque accidens est secundum se specialis quaedam essendi ratio, cui respondet di­ stinctus essendi actus ; quare non tenet paritas, et multo minus ly a fortiori. Obiicitur quinto : Res quanta non est nisi compositum e r substantia et quantitate, sicut homo non est nisi compositum ex anima et corpore ; ergo quantitas separata-non potest esse quanta, sicut anima sine corpore non potest esse homo. Sed id quod in sacramento manet, est quantum : non igitur est quantitas a sub­ iecto absoluta. Respondeo: Dist. antec. Res quanta non est nisi composi­ tum ex substantia et quantitate, spectato naturali modo essendi quantitatis, conc. antec. Spectato modo essendi miraculoso et praeternaturali quem habet in sacramento, neg. antec. Ad com­ parationem additam nego paritatem inter quantitatem et animam, quod ad praesentem considerationem attinet. Disparitas enim radicalis est quia, ut mox dictum est. omnis forma accidenta­ lis est ex seipsa specialis quaedam essendi ratio, per sui com­ municationem dans esse accidentale secundum totum id quod in eo proprium atque essentiale est. Hinc fit ut si miraculose forma accidentalis separata conservetur, oporteat in ea sic seor­ sum exsistente, inveniri quidquid est de ratione specifica talis esse, puta esse dimensionati ; quare, ex principio quanti quanti­ tas fit quanta, per hoc ipsum quod supernaturaliter absolvitur a subiecto. At vero forma substantialis in quantum huiusmodi non est per se ipsam aliqua essentia, sicut nec materia, in qua recipitur, sed sunt duo comprincipia quae per mutuam sui com­ municationem sese ita complent, ut nec unum nec alterum seor 52» QUAESI. LXXVll. sum constituat speciem. Et ideo, si forma exsistit extra compo­ situm, (quod esse non potest nisi emineat supra gradum formae ad materiam ordinatae), impossibile est ut in ea inveniatur ra­ tio specifica illius substantiae cuius est pars essentialis. Hinc anima separata non est homo, et tamen quantitas separata est quanta. THESIS XLVII. (Art. 3-4)· Accidentia, consequenter ad miraculosam ipsorum con­ servationem, omnem actionem agere possunt quam agere poterant, substantia panis et vini exsistente ; et similiter per alterationem ab agente naturali inductam corrumpi possunt et corrumpuntur. Ratio prioris assertionis est primo, quia sensu et experien­ tia constat, nihil fuisse mutatum in accidentibus quantum ad agere et pati. Secundo, quia agere sequitur esse, et eo ipso quod accidentibus datur esse absque substantia, datur etiam agere, non secus ac si substantiali subiecto adhuc inhaererent. Tertio, quia hoc aliunde etiam erat necessarium, scilicet ad occultatio­ nem mysterii, quod nulla sensibili experientia debuit deprehendi, sed solis oculis fidei esse manifestum. Difficultas solum esse posset quoad actiones specierum sese extendentes ad aliquid substantiale, puta ad aliquam substantia­ lem conversionem per operationem chimicam. Et difficultas est quia effectus nequit superare causam, cum igitur species sint sine substantia, videretur impossibile ut ad substantiales immu­ tationes possit sese porrigere earum activitas. Verum ad hoc facile respondetur quod accidentia separata semper agunt in vir­ tute substantiae panis et vini, eo ipso quod miraculose conser­ vantur sicut ab ea effluxerunt ; hinc enim fit ut semper retineant Hi KCCtDENTIBUS «EMANENTIBUS IN SACRAMENTO $aj energiam illam quasi instrumentalem (') quae a natura ipsorum est indistincta. Quapropter non oportet ut effectus proportionem tur ao identibus separatis praecise in quantum sunt accidentia, sed in quantum sunt et manent vires substantiae a qua ema­ narunt. Et simile quid consideratur in seminibus; neque enim semen quercus habet perfectionem quercus, et nihilominus pro ducit quercum quia agit in virtute quercus a quo effluxit, sicut etiam frumenti granum a planta decisum manet cum virtute impressa a planta, in ordine ad propagationem speciei. Rem bene explicat Caietanus in praesenti : « Cum dicimus, inquit, qualita« tes agere in virtute formae substantialis, non somniamus rem « aliam absolutam aut respectivam, sed ipsam qualitatem esse «virtutem illius substantiae, sicut dicimus semen esse virtutem « generantis. Et propterea, sicut conservato semine, semen bo« vis generat bovem, et semen hominis generat hominem, pro« cui dubio virtute hominis a quo fluxit, et tamen non oportet « semen illud subordinari defuncto homini, ita quod referatur ad « illud aut moveatur ab illo, (sat enim est conservari sicut fluxit «ab illo): ita qualitas vini conversi in sanguinem Christi, quia « erat virtus vini, productiva est non secus ac si substantia vini « subesset. Nec oportet subordinari vino converso, nec moveri « ab illo, sed dicitur agere in virtute illius, quia est virtus quae « fluxit ab ipso » (2). — Et de potentia quidem activa hactenus. Sequitur nunc consideratio de potentia passiva ad corruptionem. § 2. Observa duplicem in praesenti considerari specierum cor ruptionem. Una est corruptio secundum quid, quae nondum fuis­ set coniuncta cum corruptione propriae substantiae, et ista non (*) Virtus instrumentalis apud S. Thoma m, tripliciter accipitur. Primo, pro forma qua instrumentum constituitur in esse instrumenti. Se­ cundo, pro actuali motu quo instrumentum a principali agente move tur. Tertio, pro omni energia quae in aliquo consideratur et est. ra­ tione emanationis sive resultantiae ex altero. (*) Caietan., in 3·“ Part., q. 77, a. j. 524 QUAEST. LXXVIT. aufert praesentiam Christi, quia semper man·ut dimensiones panis et vini conversi in substantiam corporis < t sanguinis eius. Altera est corruptio simpliciter, quae permanendam propriae substantiae non compaterentur, et per quam solam cessat sacra­ mentalis praesentia ; sic enim et non aliter cessant dimensiones separatae quibus fuerat per transubstantiationem acquisita habi­ tudo continentiae erga Christum, succeditque ea substantia quae alias fuisset ex pane et vino generata, ut dicetur in propositione sequenti. Nunc autem quod tam uno quam altero modo corrumpi possint et de facto corrumpantur species sacramentales, constat in primis per experientiam ; deinde ostenditur argumento S. Tho­ mae, qui duplicem distinguit radicem ex qua provenit corru­ ptio. — Prima est quia, etsi accidentia eucharistica sint a propria substantia sequestrata, semper tamen retinent esse ei conforme, cum a sua antiqua natura non recedant, ut dictum est ; et quia retinent esse conforme propriae substantiae, omne agens quod substantiae eorum erat contrarium, eis etiam con­ trarium est. Hinc quaelibet actio per quam substantiae corruptio contigisset, et ex consequenti corruptio inhaerentium acciden­ tium, sufficit ad corrumpendum accidentia nunc sine subiecto consistentia. — Altera radix est quia species istae, non solum propter conformitatem ad subiectum, sed etiam ex sese sunt mutabiles ab esse ad non esse ; manent enim qualitates per se alterabiles, et quantitas per se divisibilis ; si autem alteratio vel divisio usque huc perducatur, ut non compatiatur amplius panis naturam, tunc panis accidentia desinant necesse est. Patet igi­ tur corruptionem specierum sacramentalium non esse miraculosam, sed naturalem, tametsi praesupponat miraculum factum in consecratione, quando retinuerunt esse quod prius habebant in subiecto. Et ideo miraculose permanserunt, sed naturaliter cor­ rumpuntur, eo pacto quo caecus miraculose illuminatur, sed post miraculosam illuminationem naturaliter videt, ut bene ait S. Thomas hic, in responsione ad 3U“. — Nec obstat quod res sine materia per se subsistentes dicantur esse incorruptibiles, nam hoc verum est de iis quae natura sua a materia abstrahuntur ; I»r. \CC1 DF.NTÎBU3 R EMA XENTIBUS fN SACRKMP.MTO 51$ nu ne < î m species sacramentales, licet sint formae non in ma­ teria, habent tamen esse cui semper servatur proportio et con­ natural ita-; ad subtectum materiale. Non igitur maiorem ha'r»ere possunt immobilitatem in essendo ac prius, sed manent vel desinunt pro quanto retinent vel amittunt connaturalitatem ad propriam substantiam, quae de eorum essentia est. Et sic sal­ vatur corruptionis ratio, prout corrumpi dicitur quidquid natu­ raliter desinit esse propter impotentiam perseverandi in esse. THESIS XLVIII. (Art. 5-6). Quotiescumque species sic corrumpuntur ut desinant esse accidentia panis et vini, idem ex eis secundum rei veritatem generatur, ac si nulla intercessisset transubstan­ tiatio, idque non novo miraculo, sed ex vi miraculi quod praecessit in consecratione. Haec propositio superadditur praecedenti, quia specialissi­ mam continet difficultatem. Licet enim intelligatur, accidentia a substantia separata posse vel agere transeunter in corpora am­ bientia, vel pati ab agentibus naturalibus perinde ac si adhuc inhaererent proprio subiecto, videretur tamen impossibile quod ex eis aliquid substantiale generetur, puta sanguis in nutritione, ve! cineres in combustione. Et ratio est quia nihil substantiale ex. alio non substantiali potest generari: quandoquidem ad ge­ nerationem unius ex altero oportet ut sit aliquod substantiale principium commune generato et ei ex quo generatur, scilicet materia, quae in sacramentalibus accidentibus deest. Notandum autem quod praesuppositum totius praesentis quaestionis est : substantiam illam quae in stomacho vi dige­ stionis post specierum corruptionem relinquitur, ac postea partim assimilatur et partim emittitur in secessum, ex ipso Christi corpore nequaquam generari; horrendum enim vel solo cogitatu 5a6 QUAEST. LXXVII. foret, et digna plane inventio quae ab r\l. < · haeresis foedis, sima stercoranistarum appellatur i1). Dicebant quippe Beren· gariani : «De istis sacramentis si multi panes et multa vina «sacrentur, potest quis longo tempore vivere, nihil aliud co· «medens aut bibens: unde igitur secessum habebit tempore «illo, si non ista secessum petant?» (2). Porro ista, per ipsos, deberent esse ipsum Domini corpus ac sanguis, catholico do­ gmate semel supposito. Sed si quis parumper attendat ad ea quae hactenus de modo praesentiae sacramentalis fuerunt decla­ rata, vel primo intuitu videbit quam sit absolute impossibile ut virtuti digestivae ipse Christus sit obnoxius. Mitto nunc glo­ riosi corporis beatam incorruptibilitatem atque inalterabilitatem ; non appello ad speciale miraculum, ut tanta indignitas a Sal­ vatore nostro removeatur: imo vero dico, nequidem de potentia Dei absoluta posse fieri ut actiones chimicae quae circa sacra­ mentum fiunt, attingant ipsum Christi corpus, ibi per modum substantiae praesens (3). Et rationes iam fuerunt superius expo­ sitae, praesertim ubi ostensum est, nullum oculum corporeum quantumvis glorificatum, posse intueri Christum sub speciebus. Nam si defectus contactus quantitativi omnino impedit quominus corpus dominicum prout in sacramento, sui speciem imprimat in organis circumstantium, quanto magis extrahit ipsum a sphaera(*) (*) « Diximus superius non minus ore corporis quam ore cordis «corpus Domini esse sumendum; sed ex hac ipsa visibili et corporali « comestione nascitur haeresis foedissima stercoranistarum. Dicunt enim «tantum sacramentum sicut corporali comestioni, sic et secessui esse «obnoxium... His igitur obscenis haereticis periculosum esset super hoc «aliquid respondere, magisque dignum aures nostras obturare, nisi pe« riculosius esset eos in scandalum Ecclesiae talia proponere, et tantam «eorum falsitatem nos nullis fidei catholicae rationibus reverberare». Algerus, de Sacramento 1. 2, c. 1, in initio (P. L. 180, 807), (·) Apud Guitmundum, de corp, et sang. Dom., 1. 2, circa me­ dium (P. L. 149, 1451). (’) Sicut nec attingunt ipsum materiales profanationes sacramenti, puta cum sacramentum pedibus conculcatur, aut in sterquilinium pro­ ficitur, aut bestiis devorandum datur, aut quolibet alio modo inqui­ natur. DE VCC1DENTIRUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 527 ad «1 'ii ambientium corrumpentium se porrigit energia. Quapropt -i, utrum id quod de sacramenti corruptione residuum est, ex ipsi Christi substantia sit generatum, ne in cogitationem quidem potest obvenire, sed quaestio integra ad sola desinentia accid ; ia panis et vini evidentissime restringitur. His igitur in tuto positis, thesis nostra ad doctrinam hdei per se non pertinet, nec cum mysterio praesentiae sacra mentali, intrinsece connectitur, quia, quod ad factum attinet, ex naturali tantum experientia procedit (*). Quo fit ut in expli­ catione facti magna relinquatur libertas: nihil enim cogit ut di­ camus generari aliquid ex speciebus, intelligendo per ly ex ha­ bitudinem causae materialis. Et ideo S. Thomas, tum in prae­ senti (2), tum in IV, D. 12, q. 1, a. 2, q. 4, sol. 4, ad 1, exponit unam opinionem, quam dici posse sustineri, in qua < illud quod « succedit, non dicitur generari ex speciebus secundum quod < ly ex dicit causam materialem, sed solum secundum quod « dicit ordinem, ut ex mane fit meridies, id est post ». Unum nihilominus debet poni in tuto, ne arbitraria et irrationabilis explicatio videatur: nihil scilicet nunc contingere miraculose quasi ex miraculo novo, sed omnia consequi connaturaliter ad primum miraculum quod praecessit in consecratione sacramenti. Quod igitur ad specierum corruptionem idem de novo ge­ neretur ac si nulla intercessisset transubstantiatio, constat, uni­ versali et constanti experientia, et quidem adeo evidenter, ut inutile sit ad demonstrationes descendere. Nec potest omnino (*) Non igitur in doctrina fidei lapsus est Guitmundus. et post eum Algerus, quando indicare videntur, species sacramentales Eucha­ ristiae revera non putrefieri, nec a muribus posse corrodi, aut ab aliis animantibus devorari, imo nihil ex eis generatum in secessum emitti, vel in substantiam manducantium transire, sed secundum solam appa­ rentiam haec contingere. Irrationabilis tamen haec positio est, et ab omnibus nunc communiter reiecta. (’) Art. 5, in corp. 5»S QUAEST. LXXVII. dici quod effectus nutritionis et similes sim in externa tantum apparentia: turn quia oporteret miracula multiplicari in infinitum, tum quia in illis deciperetur homo, < t causa deceptionis refunderetur in Deum, sicut dictum est supra quoad permanentiam accidentium; non enim revelatio huius mysterii docet quod, cessantibus speciebus panis et vini sub quibus est corpus et sanguis Christi, res eis succedens sit aliquid a consueto naturae ordine subtractum. Pro certo igitur habendum est, residuum de corruptione sacramenti esse aliquid vere substantiale, puta verum sanguinem, vel verum cinerem si forte per combustionem cor­ ruptio fiat, atque ita porro. Nunc autem explicatio facti est difficilis, utique ratioci­ nando in suppositione quod omnia connaturaliter accidant, prout videtur esse omnino tenendum: «Quomodo, ait Angelicus in « praesenti, ex eis (speciebus) aliquid generari possit, difficile « est videre ». Ut igitur caute et ad sobrietatem in hoc sapia­ mus, satis erit unum determinate affirmare, alterum vero sub disiunctione proponere. Determinata et rata affirmatio esse potest, quod agens na­ turale easdem inducit alterationes et dispositiones ad novam formam substantialem, ac si species suae propriae substantiae adhuc inhaererent: quae tamen dispositiones non subiectantur, ut alias, in materia, sed in quantitate dimensiva quae vice-substantiae munere fungitur, ut supra ostensum est. Cum autem venit instans in quo consequenter ad dispositiones inductas, debet iuxta naturae ordinem generari nova substantia, Deus (cuius est supplere impotentiam agentis naturalis in ordine ad effectus na­ turales, cum sit naturae auctor et conservator), omnipotenti sua virtute efficit ut restituatur id quod ad effectum naturae deest, scilicet materia. In quo quidem iuvari poteris exemplo genera­ tionis humanae; nam postquam inductae sunt dispositiones exi­ gentes infusionem animae rationalis, ad Deum iam pertinet ani­ mam creare, eo quod virtus generantis usque ad effectionem ani­ mae sese extendere nequit ; et non solum non est miraculosa haec animae creatio atque infusio in corpus, sed imo miraculum potius foret, si tunc a Deo anima non crearetur. Ita ergo in praesenti DE ACCIDENTIBUS REMANBNTIBU9 IN SACRAMENTO $29 exigit naturae ordo ut impotentia naturalis agentis (consequens miraculum transubstantiationis) suppleatur divinitus per restitu­ tionem materiae necessariae. Unde in hoc non intercedit miracu * lum novum, quia ex quo in consecratione datum est quantitati dimensivae ut esset primum subiectum omnium dispositionum ad generationem substantialem, puta sanguinis nutrimentalis vel al­ terius rei, tam regulariter requiritur eiusmodi generatio ac si panis materia semper permansisset. Unum igitur manet indecisum : qua ratione a Deo restituatur illud quod ad naturae effectum deest, an per modum creationis, an potius per modum conversionis ipsius quantitatis quae fuit subiectum praecedentium dispositio­ num, in materiam. Uterque ille modus ut probabilis proponitur a S. Thoma, tum hic, tum in IV Sententiarum, tametsi ipse Ange­ licus omnino propendat in secundum, quem dicit magis connaturaliter sequi ad miraculum quod praecessit in confectione sacramenti. SCHOLION I. (Art. 7). Occasione eorum quae dicuntur in hoc articulo circa specierum fractionem, animadvertes quaenam praedicata ad species pertinentia communicari possint vel non, corpori Christi sub iisdem latenti. Haec praedicata dividuntur in tres categorias. Quaedam sunt speciebus per se convenientia, quae Christo proprie tribui possunt et debent : ea scilicet omnia quae prae­ sentiam important, quandoquidem ratione specierum nobis adest Christus, et ubicumque illae ponuntur, ipse sistitur praesen<. vere, realiter, et substantialiter. Sunt insuper praedicata quae etsi non proprie, at certe per metonymiam conformem usuali modo loquendi, corpori Christi recte communicantur. Cum enim illud quod competit signo, sub ea ratione sub qua signum est, soleat transferri in signatum, maxime si in signo realiter contineatur : potest dici, remoto aequivocationis periculo, corpus Christi frangi cum franguntur species, item manducari, dentibus atteri, tractari, videri, quando tractatur vel dentibus atteritur sacramentum. Et ratio est quia De Eccleiiae Saeraitexiu. Tom. I. 34 530 QUAEST. LXXVII. esse tractabile, visibile, manducabile, etc., speciebus competit secundum quod assumptae sunt in sacramentale signum illius quod in eis continetur. Sunt denique praedicata quae nullatenus possunt commu­ nicari Christo : illa scilicet quae nequaquam conveniunt specie­ bus sub ea ratione sub qua significant id quod continent. Nus­ quam enim corpus Christi dicetur esse rotundum quia hostia est rotunda, album quia alba : multoque minus dicetur corrumpi vel putrefieri, si corrumpantur vel putrefiant species, etc. SCHOLION II. (Art. 8). Ultimus huius quaestionis articulus est de mixtione alterius liquoris cum speciebus vini consecrati. Qua in re datur princi­ pium generale et pure speculativum quod nullam habet specia­ lem difficultatem quia evidenter sequitur ex praemissis. Quoties­ cumque scilicet eiusmodi admixtio fit, quae simpliciter et abso­ lute variaret propriam substantiam remanentium accidentium, vel quoad speciem vel quoad numerum, ita ut neque remaneret ea­ dem integra substantia neque pars illiusmet : toties et ex toto cessat Christi praesentia, quia omnino iam desinunt accidentia se­ parata, et in aliud convertuntur, omnia intelligendo secundum declarationes factas in propositione praecedenti. Sin autem mixtio ex parte tantum accidentia corrumperet, a sola parte corrupta praesentiam sacramentalem auferret. Haec, inquam, omnia se­ quuntur ex praemissis. Nunc autem, quando ex hypothesi de­ scenditur ad thesim, id est, quando quaeritur quaenam de facto admixtio sit, ex qua iuxta naturae ordinem sequeretur variatio substantiae in specie vel numero ut supra, tunc in multis ca­ sibus maxima erit obscuritas. Sane vero, certum videtur quod extraneus liquor speciebus admixtus in quantitate relative magna, totaliter destrueret sacramentum. Sed si admisceretur in quan­ titate relative parva, non ex toto saltem species consecratas cor­ rumperet ; utrum vero ex parte, hoc est quod sub iudice relin­ quimus. De gutta autem immissa in calice consecrato, dicendum • E ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 5J« esset cum Angelico quod fieret aliquid unum cum speciebus sa­ crament.il ibus secundum continuitatem quantitatis, non tamen secundum essendi modum, quia una continui pars esset in sul>iecto, nec sub ea praesens esset Christus ; reliquum vero sine subiecto permaneret, et Christi sanguinem semper contineret. Caeterum, in his omnibus oportet sapere ad sobrietatem, nec curiosius investigandum quid pro singulis hypothesibus contin­ geret, quia cum deficiant ibi documenta revelationis, et natu­ ralis ratio in his determinationibus plerumque caliget, plerum­ que etiam solutio undequaque dubia remanebit. TRIUM PRAECEDENTIUM QUAESTIONUM RECAPITULATIO Series totius doctrinae in suo nexu logico haec est : Substantia panis in praeexsistentem substantiam individuam corporis Christi ita convertitur ut qualibet annihilatione sepo­ sita, totalis cessatio unius extremi terminetur in alterum extre­ mum succedens, imo sit ipsa eius successio. Exigit tamen ve­ ritas verborum formae ut nihil plus fiat quam simplex transubstantiatio, adeoque requirit ut aliquid panis remaneat, scilicet accidentia. Inter accidentia autem potissima est dimensiva quan­ titas, cui ipso conversionis facto acquiritur habitudo continentiae respectu substantiae corporis Christi, prout luculenter demonstrat consecrationis forma, et ratio naturalis aliqualiter etiam insinuat. Quippe, si remanet continens et non annihilatur contentum, sed vertitur in aliud, consequens esse videtur quod ipsa continentia non cesset, tametsi oporteat ipsam non esse eiusdem omnino rationis ac prius, cum dimensiones panis non possint afficere corpus Christi sicut propriam substantiam prius afficiebant. Cum itaque vi transubstantiationis sola substantia corporis Christi consequatur immediatam habitudinem continentiae ad species sacramentales, reliqua omnia ad Christi personam per­ tinentia in tantum adesse creduntur, in quantum ei quod per se est in sacramento, sunt in esse coniuncta ; quo fit ut non comparentur ad species nisi mediante substantia, quae sola eis 532 QUAEST. LXXVIf. est ratio adessendi. Quare totus continentiae modus accipiatur necesse est secundum quod fert natura substantiae in comparatione ad dimensiones continentes, sed non inhaerentes. Talis au­ tem modus omnino diversus est ab eo quem consuetus naturae cursus in corporibus servat, et transcendit totum ordinem coapplicationis quantitativae. Hinc dimensiones corporis Christi non commensurabiliter comparantur ad dimensiones hostiae, nec quan­ titative contingunt locum sacramenti. Hinc Christus ipse non est ibi localiter, sed per talem modum quo indifferenter se habet ad parvam et magnam hostiam, ad totam eius dimensionem et ad quamlibet particulam in ea assignabilem. Hinc demum a seipso nullatenus separatur aut distat ; a seipso, inquam, sive ut in caelis, sive ut in omnibus mundi altaribus exsistente. Insuper diligenter considerandum est quod vi consecratio­ nis nulla inducitur in ipso Christo mutatio, sed sacramentalis praesentia initium et finem sumit ex hoc solo quod incipit vel cessat sacramentale continens, id est dimensio separata panis transubstantiati. Quare de illa praesentia ratiocinandum est non secus ac de praesentia Dei in creatura ; quatenus, etsi sit ma­ xime realis, non est tamen ex parte ipsius Dei plus quam de­ nominatio pure extrinseca. Equidem verum est quod praesentia quarumlibet rerum in loco nunquam potest immediate consequi intrinsecas earum formas, sed semper resultat ex coniunctione earum cum externis dimensionibus. Nihilominus causa huius coniunctionis in creaturis est regulariter repetenda ex aliqua mu­ tatione eis intrinseca, puta ex motu vel nova operatione. Insuper modus coniunctionis talis esse potest, ut ipsum consequatur quod­ dam esse accidentale in re ubicata, sicut de corporibus exsi­ stentibus sub mensura loci probabilis tenet sententia. Sed hic, et causa coniunctionis non est in corpore Christi, et modus coniun­ ctionis nihil ei superaddere potest. Unde sequitur primo, quod connaturaliter ad institutum transubstantiationis miraculum, Chri­ stus in caelo semper localiter exsistens acquirit novas sacramentales praesentias, easdemque amittit, immotus prorsus in seipso manens. Sequitur praeterea, quod consecrationes et consum­ ptiones sacramenti quae indesinenter et promiscue fiunt per to- nr ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 533 tum mundum, non ponunt in Christo continuum fluxum et re­ fluxum ubicationum, productionum, destructionum, et motuum ad se invicem oppositorum, sicut in omnibus sententiis quae a via S. Thomae deflectunt contingere necesse est. Tandem, quia corpora nequeunt in se invicem agere nisi mediant · contactu quantitative, fieri omnino non potest ut corpus Christi comparetur ad medium ambiens sicut agens ad passum, vel vice versa; et ideo absoluta necessitate necessarium est ut sit respectu nostri intangibile, invisibile, et ab omnibus legibus gravitatis terrestris prorsus absolutum. Ex alia vero parte, cum de pane maneat id totum quod est proprium sensus obiectum, oportet ut nihil in sensibili perceptione immutetur post conse­ crationem. Quidquid igitur hic fit praeter et supra omnes na­ turae corporeae leges, in ea consistit mutatione quae ratione sui nullo modo cadere potest sub sensu corporeo. Et quia cum species corrumpuntur, illud quod generatur rursus ingreditur consuetum naturae cursum, hinc fit ut tota immutatio in con­ secratione huius sacramenti interveniens transcendat ex natura rei omnem experientiam, et in impervio mysterio sit atque ma­ neat necessario recondita. DE FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE Quaest. LXXVIII. In praecedenti capite dictum est de materia sacramenti, et de iis omnibus quae circa illam accidunt, quando consecratur. Sequitur nunc disputatio de forma, tum quoad determinatio­ nem verborum ad eius essentiam pertinentium, tum quoad mo­ dum efficientiae, tum denique quoad differentiam ab aliorum sa­ cramentorum formis; nam de sensu et legitima eius expositione nihil addendum superest iis quae in superioribus, ubi de transubstantiatione, satis fuse fuerunt exposita. THESIS XLIX. (Art. 1-3). Verba expressiva transubstantiationis quibus Salvator in ultima coena usus est, eademque sola, sunt sacramenti Eucharistiae forma; ad cuius essentiam probabilius non pertinent determinationes praedicati, «novi et aeterni te­ stamenti, etc.», quae in consecratione calicis apud nos inveniuntur. Convenit communiter inter catholicos, adaequatam Eucha­ ristiae formam esse illa verba quae in persona Christi sacerdos profert, et quae in Evangelio leguntur in narratione institutio­ nis sacramenti. Graeci vero schismatici sentiunt, ad consecrationem requiri tum verba Salvatoris, tum etiam specialem invocationem qua Spiritus Sanctus exoratur ut in oblata illabens transmutet ea. DF. FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIA t 5JJ Huius opinionis principale fundamentum est. quod praefata in vocatio quam nos aequipollenter habemus in prima parte ca­ nonis, cum sacerdos dicit: Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesi, mus. benedictam, adscriplam, ratam... facere digneris, ut nobis t apiis et sanguis fiat dilectissimi Filii tui D. N. I. C.. in antiquissimis liturgiis orientalibus posita invenitur post evangelicorum verborum prolationem, his vel similibus terminis con­ cepta . Rogamus et precamur te, et supùlüamus, mille Spiri­ tum Sanctum super nos et haec apposita munera, ut nobis sint salutaria, et facito panem hunc esse venerabile corpus tuum(x\. Adversarii ergo, licet in verbis Salvatoris vim consecrativam agnoscant, dicunt tamen necessarium esse addere quasdam pre­ ces a SS. Patribus traditas, ad hoc ut virtus verborum mate­ riae applicetur, et consecratio suum in actu secundo sortiatur effectum ; nam, aiunt, postquam dictum est super oblata, hoc est corpus meum, hic est calix sanguinis mei, adhuc orat sacerdos ut panis et vinum fiant corpus et sanguis Christi. Huic controversiae cum schismaticis succedit controversia domestica : utrum scilicet omnia quae in secunda consecratione recitantur sint de essentia formae, an vero sola illa, vel aequipollentia : hic est calix sanguinis mei. Certe S. Thomas, tum in praesenti, tum in IV, D. 8, sentire videtur omnia et singula esse essentialia, usque ad haec : qui pro nobis et pro multis ef­ fundetur in remissionem peccatorum, inclusive. Quidquid vero sit de opinione S. Doctoris, partem negativam amplectimur propter graves rationes infra exponendas. Tandem occurrit Scotus cui asserere placet, introductionem historicam : Qui pridie quam fateretur... Simili modo postquam coenatum est, etc., non esse quidem de essentia formae ut con­ stitutivum eius, esse tamen necessariam per modum conditionis sine qua non. Unicum eius fundamentum est quia sacerdos non consecrat nisi induendo personam Christi. quod autumat fieri non posse sine praeludio narrationis evangelicae. prout in ca­ none nostro et in omnibus liturgiis continetur. In qua re qui(9 Cf. Assemani, Missale Alexandrinum, pag. 59. 536 QUAEST. LXXVIII. dam applicant Scoto id quod de Isinaele dictum est : « Manus «eius contra omnes, et manus omnium contra eum». ._ pjj itaque ad status quaestionis intelligentiam praemissis : Quod verba Salvatoris : hoc est corpus meum, etc., sunt adaequate forma huius sacramenti. — Circa hanc do­ ctrinam Graeci Latinis consenserunt in Concilio Florentino, excepto tantum Marco Ephesino, cuius artificiis unio utriusque ecclesiae tantis laboribus parta, mox fuit dissoluta. Est igitur veritas catholica, quae ideo non fuit expressa in definitione con­ ciliari, quia Graeci protestati sunt se nunquam habuisse aliam fidem, et iniuriam sibi irrogatum iri, si tamquam suspecti de errore in hac parte a Patribus haberentur (*). Fuit tamen di­ serte enuntiata in decreto pro Armenis ; « Forma huius sacra« menti sunt verba Salvatoris, quibus hoc confecit sacramentum ; « sacerdos enim in persona Christi loquens hoc conficit sacra« mentum » (2). Argumentum autem scripturale est, quia forma Euchari­ stiae adaequate constat verbis quibus materia consecratur, et materia nunc consecratur eodem modo quo fuit primo conse­ crata a Christo in ultima coena, iuxta illud: Hoc facite in meam commemorationem. Sed et Christum consecrasse per verba (*) « Nuntiato domino nostro (Papae), quod Graeci in confectione «sacramenti certis aliis orationibus uterentur, visum est Sanctitati Suae « ut sciretur eorum intentio, an tenerent alias orationes esse de sub«stantia consecrationis ; et confessi sunt, auditis rationibus nostris, quod «semper tenuerunt quod solis verbis dominicis conjiceretur, et quod «putarent anathema, qui aliud crederet. Fuit institutum ut hoc pone« retur in definitione. Dixerunt quod hoc non erat necessarium ; imo «si poneretur, ecclesia ipsorum reciperet ignominiam, ac si hactenus «tenuissent aliud». Declaratio Cardinalis Placentini in Concilio Floren­ tino, apud Mansi 31, 1690. — Idem habetur in professione Bessarionis habita coram Patribus universis, ibid. 1693. (·) Enchirid., n. 69S. DE FORMA SACRAMENTI FUCHAKISTIAR 537 transubstantiationis expressiva quae in evangelio referuntur, om­ nino indubium esse debet. Et re quidem vera, ex ipso sacro­ rum scriptorum narrationis modo satis apparet, eos intendite sacramenti institutionem sic proponere, ut nihil substantiale omit­ terent a Christo factum aut dictum in archetypa illa celebratione mysteriorum corporis et sanguinis sui. Atqui praeter verba prae­ fata nihil commemorant dictum aut factum a Domino, quod potuerit esse effectivum consecrationis. Acceptio enim panis et calicis materialiter et praesuppositive se habebat ad eam : ele­ vatio oculorum et gratiarum actio fuit praevia ad confectionem mysterii sicut videre est in aliis miraculis Christi, puta in susci­ tatione Lazari et multiplicatione panum ; fractio item et distri­ butio pertinebat ad usum sacramenti. Restat ergo solum bene­ dictio de qua forte esset dubium, sed benedictio ista profecto aliquibus verbis facta est, quae alia esse non potuerunt nisi illa . hoc est corpus meum, hic est sanguis meus, cum per ea sola sacramentalis effectus significetur. Traditionis testimonia recitavit Joannes de Turrecramata in Concilio Florentino (l): « Tangam auctoritatem ad probandum « quod per sola verba Salvatoris conficitur corpus Christi. Prima « auctoritas est beatissimi Chrysostomi qui in sermone de pro« ditione (ludae), post multa verba sic dicit. Non est homo « qui proposita munera facit corpus, sed qui pro nobis cruci« fixus est Christus; adstat sacerdos verba proferens, sed vir« tus et gratia est Christus: Hoc est corpus meum, inquit. Hoc « verbum proposita munera transmutat, et sicut vox illa quae «dixit: crescite et multiplicamini, et replete terram, semel qui« dem dicta per omne tempus sit, opere nostram naturam cor« roborans ad procreationem filiorum, ita et vox, hoc est corpus « meum; gratia vero et potentia Dei est quae omnia operatur... « Quarta est auctoritas beatissimi Ambrosii in utraque ecclesia «clarissimi, qui in libro de Sacramentis ita loquitur: Panis in « altari usitatus est ante verba sacramentorum. ubi accedit con« secratio, ex pane fit caro Christi. Et infra quaerens cuius (·) Apud -Mansi 31, 1673. QUAEST. LXXVHt. «verbis et sermonibus fit consecratio, respondet quod Domini « Nostri lesu Christi. Nam. inquit, per reliqua verba quae di· « cuntur, laus Deo offertur, oratione petitur pro populis, pro «regibus, pro caeteris: ubi autem sacramentum conficitur, non «suis sermonibus sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. Haec « Ambrosius... Ecce quod isti clarissimi et sanctissimi doctores I « de isto sacramento tractantes, in solis verbis Salvatoris dicunt « confici sacramentum » ζ1). Denique non deest pulcherrima ratio convenientiae. Cum ' enim hoc sacramentum sit omnium excellentissimum, oportuit ut forma proferretur, non ut in Baptismo, Confirmatione, Poe­ nitentia, etc., ex persona ministri, sed quasi ex persona ipsius Christi loquentis. Equidem verissimum est quod in omnibus sa­ cramentis minister agit in nomine Christi; loquitur tamen in propria persona cum dicit : ego te baptizo, ego te absolvo, sicut magistratus agit in nomine et ex auctoritate principis, tametsi loquatur in persona sua quando sententiam dicit pro tribunali. At in perfectione sacramenti Eucharistiae minister non solum agit ex Christi auctoritate, verum etiam per omnia induit perso­ nam eius, eo pacto quo angelus, Exod. II1-6, ex persona Det Moysi dicebat: Ego sum Deus patris tui, etc. Cum igitur in aliis sacramentis appareat minister et lateat sacerdos principalis, hic ex inverso, disparet minister, ut agat et loquatur supremus sa­ cerdos qui solus oculis fidei praesens sistitur. Ad difficultatem vero ex Orientalium liturgiis ortam, ut supra, sunt duae responsiones. Prima est, quod επ'.ζλησίς seu invocatio ad Spiritum Sanctum est accipienda ut mera quaedam declaratio eius quod in instanti praecedenti factum est virtute verborum Christi. Sicut enim nos respicientes ad mox futuram consecrationem, quando adhuc non est nisi nudus et simplex panis, nudum et simplex vinum, dicimus in offertorio: Suscipe, Sancte Pater omnipotens, hanc immaculatam hostiam, etc., et iterum : Offerimus tibi, Domine, calicem salutaris.... pro nostra (») Vide alia multa testimonia, graecorum praesertim Patrum apud Card. Franzelin, de Euchar., Thes. VII. DE FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE t,y) et lotius mundi salute, ita Graeci retrospicientes in id quod iam est p> i.i tum, adhuc declarationis gratia orant Spiritum Sanctum ut don.t proposita transmutet in Christi corpus et sanguinem. Ea enim mens liturgiae est, ut per totam actionem quae mora temper extenditur, explicet mysterium in indivisibili instanti completum, idque indifferenter per antecedentia vel consequentia Et affertur exemplum ex ordinatione presbyteri, in qua, postquam noviter ordinatus concelebravit pontifici, et iam accepit pote­ statem remittendi peccata in sacerdotali charactere essentialiter inclusam, adhuc tamen in fine missae episcopus ei imponit manus dicens : Accipe Spiritum Sanctum, quorum remisera peccata, remittuntur eis, et quorum retinueris, retenta sunt i1 . Verum, etsi principium in quo fundatur haec responsio sit verissimum, non tamen videtur in praesenti rite applicari. Et ratio est quia invocatio ad Spiritum Sanctum, quocumque loco posita inveniatur, sive ante consecrationem, sive post, nequa­ quam intelligi debet in ordine ad impetrandum transubstantia­ tionis effectum secundum se. Non enim orari potest pro iis quae praeordinavit Deus efficienda independenter ab orationibus no­ stris, sicut non oramus ut sol oriatur cras, vel ut anima cui i’) Haec est solutio Bossuetii, Explication de quelques difficultés sur les prières de la messe, n. 44-46: « L'esprit des liturgies, inquit, et en «général de toutes les consécrations, n’est pas de nous attacher à de « certains moments précis, mais de nous faire considérer le total de «l’action pour en entendre aussi Γ effet entier.. Les choses qu'on té« lèbre sont si grandes, ont tant d'effets différents et tant de divers « rapports, que 1 Eglise ne pouvant tout dire, ni expliquer toute l'éten« due du divin mystère en un seul endroit, divise son opération quoique « très simple en elle-même, comme en diverses parties, avec des pa« roles convenables à chacune, afin que le tout compose un même lan• gage mystique et une même action morale. C’est donc pour rendre « la chose plus sensible, que Γ Eglise parle en chaque endroit comme « le faisant actuellement, et sans même trop considérer si elle est faite, «ou si elle est peut-être encore â faire; très contente que le tout se «trouve dans le total de l'action, et qu'on y ait à la fin l'explication « de tout le mystère la plus pleine, la plus vive, et la plus sensible ■ qu'on puisse imaginer... Faites l'application de cette doctrine à la «prière des Grecs, il n’y aura plus de difficultés». 540 QUAEST. LXXVllI. nihil luendum superest, statim in beatitudinem admittatur. Atqui effectus transubstantiationis est ex opere operato, adeoque independens ab omni opere operantis, vel Ecclesiae vel cuiuscumque ex nobis. Unde neque nos in canone oramus, etiam ante con· secrationem, ut oblatio fiat corpus et sanguis Christi Domini nostri, sed ut nobis fiat, scilicet cum effectu salutari qui sine certis dispositionibus per Dei gratiam acceptis obtineri nequit ; nam dispositiones non sunt ex opere operato, imo pendent ex aliis causis, inter quas recensetur vel maxime fusa ad Deum oratio. — Sed ut haec ipsa oratio nostri canonis, (cui ut mox apparebit, ad amussim respondet invocatio Graecorum), rite in­ telligatur, tota eius series est consideranda. Praesertim vero praesupponendum est, in missa offerri Christum ut caput cor­ poris Ecclesiae, quatenus integra fidelium societas pertinet ad rem oblatam, et repraesentata exstat per species sacramentales in unum coalescentes ex mullis sive acinis sive granis. Ratio infra patebit ex dicendis de sacrificio. Hoc igitur interim sup­ posito, attende orationis contextum : « Quam oblationem tu, « Deus, in omnibus, quaesumus, benedictam, adscriptam, ratam, « rationabilem acceptabilemque facere digneris » (*). Sed quid est hoc, in omnibus ? Id est, quoad omnia quae in oblatione comprehenduntur, atque idcirco, quoad mysticum corpus quod simul cum capite praesentatur Deo. Rogat ergo sacerdos ut divina operante gratia, fideles in animo puro et spiritu adora­ tionis perfectae sese sistant divinae Maiestati, ac per hoc, im­ pleatur Eucharistiae mysterium, non in eorum iudicium et con­ demnationem, sed in salutem atque utilitatem : « Ut nobis corpus «et sanguis fiat dilectissimi Filii tui D. N. I. C. ». — Et fere idem est sensus alterius orationis quain paulo post consecratio­ nem recitat sacerdos dicens : « Supplices te rogamus, omnipo« tens Deus, iube haec perferri per manus sancti angeli tui in « sublime altare tuum, in conspectu divinae Maiestatis tuae, etc.». (l) Benedictam, id est, coelestis gratiae benedictione repletam. Adscriptam, utique in libro illo quo conscribuntur ii qui tibi placent. Ratam, hoc est, firmam et irrevocabilem. Rationabilem acceptabilem­ que, id est, spiritualem et tibi undequaque acceptam. DE FORMA SACRAMENTI EUCHaRISTIAF 54’ Quid, piaeso ? Indigetne Christus praesentari in sublimi altari per angeli manus ? Minime, sed nos ipsi signamur cum dicitur. iube ha' < perferri, ut scilicet acceptables effecti in conspectu Dei, quicumque ex terrestris altaris participatione sacrosanctum Christi corpus et sanguinem sumpserimus. < omni ben , nF. rpFECFlBOS SACRAMENTI FUCRART3T1AE «actuni qui excitatur in hoc sacramento». Et in IV, D 12, q. 2, i. ·, q. i, ad 2ora : «In hoc sacramento, non solum on« fertur gratia habitualis, sed excitatur fervor actualis devo * « tionis ». Et haec quidem praemissa velim ut praeluceant expositioni principalis propositionis, quae sic effertur : THESIS LI. (Art. i). Propria res Eucharistiae est spiritualis transformatio hominis in Christum per charitatem, quae inter communi­ candum non solum datur quantum ad habitum, sed etiam excitatur in actum ; omnemque effectum quem materialis cibus et potus agunt quoad vitam corporalem, sustentando, augendo, reparando, et delectando, sacramentum hoc ope­ ratur quoad vitam spiritualem. Hic primo notandum quod posterior propositionis pars non est nisi amplior declaratio prioris. Omnes enim effectus susten­ tationis, augmenti, reparationis, et delectationis, continentur im­ plicite in spirituali illa transformatione per charitatem quae primo loco asseritur, sed explicantur distinctius, ducta analogia ab effectibus cibi et potus materialis, adhibitisque ipsis terminis quibus post S. Thomam, (hic in corpore), Concilium Florenti­ num utitur in decreto pro Armenis. Insuper animadvertendum quod non proponuntur omnes effectus hic recensiti, tamquam aeque necessario causati per sacramentum, id est tamquam re­ spondentes eidem dispositionum sufficientiae, * alia enim est ratio gratiae habitualis, et alia ratio actualis fervidaeque eharitatis quae in sacramenti sumptione excitatur. Ad veritatem pro|»ositionis sufficit ut Eucharistia per se nata sit causare quidquid hic asseritur, etsi ve) propter carentiam devotionis, vel propter quod­ libet aliud impedimentum, (quod relinquitur infra examinandum), non omnes dictos effectus consequatur, etiam in eo qui non sa­ crilege communicat. 550 QUA EST. LX XIX. Quod res Eucharistiae est transformatio hominis in Christum per amorem. — Hoc imprimis demonstrant verba Domini, Ioan, VI-56, ubi declarans quis futurus sit effectus sa· I I I cramenti quod tunc promittebat: «Qui manducat, inquit, meam «carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo·.. Atqui manere in altero, et habere alterum manentem in se, quae· dam circumlocutio est qua amoris perfectio et transformatio amantis in amatum exprimitur. Dicitur enim, 1 Ioan. IV-16: «Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo», quod est dicere, proprium amoris esse ut faciat mutuam inhaesionem qua amans manet in amato et habet amatum manentem in se. Nec a longe petenda ratio est, quia secundum quod amans re· putat voluntatem et bona amici sicut sua, sic manet in amato, quasi sequens id quod est intimum amati ; et vice versa, secun­ dum quod vult et agit propter amicum sicut propter seipsum, reputans amicum idem sibi, sic habet amatam manentem in se, quasi impressum in affectu suo per quamdam complacentiam. Talis igitur est effectus huius sacramenti in homine communi­ cante, qui a sua forma quodammodo recedit ut in Christum dilectum transferatur, soluto eo quo retinebatur intra semet ipsum ; nam, « sicut res naturalis non amittit formam nisi solutis « dispositionibus quibus forma in materia retinebatur, ita oportet « quod ab amante terminatio illa qua intra terminos suos tan* tum continebatur, amoveatur » f1). Eadem etiam conclusio ratione theologica potest firmari. Etenim proprius effectus uniuscuiusque sacramenti sumi debet ex similitudine effectus corporalis ad quem materia eius est natu­ raliter ordinata; quippe, ratione materiae habet sacramentum ut significet symbolice, id est per modum cuiusdam analogiae, iuxta alibi dicta de sacramentis in genere. Nunc autem materiale Eu­ charistiae ordinatur ad refectionem corporis per physicam con- I I | I (») S. Thom, in HI, D. 27, q. 1, ad 4“*° . | DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE 551 version· n. adiuncti alimenti in substantiam sumentis. Necesse ig tur est nt sacramentalis effectus proportionaliter etiam consistat in refeci <>ne animae per spiritualem quamdam conversionem sise transformationem, non tamen spiritualis alimenti in communican­ tem, sed vice versa, communicantis in Christum qui est spiri­ tuale alimentum : quandoquidem spiritualis vita hominis non potest perfici per hoc quod caelestis cibus convertatur in ho­ minem ipsum, sed omnino ex inverso. Insuper, ut observat Al­ bertus Magnus in IV, D. 9, a. 2, ad 1"“ . quotiescumque duo uniuntur ita ut unum debeat mutari in alterum, tunc potentius mu­ tat ad se id quod debilius est. Unde, cum iste cibus sit potentiorivirtutis quam ipsum manducantes, ideo manducantes spiritualiter mutat ad se ; qua de causa Augustinus 1. 7 Confess, c. 10 (P. L. 32, 742), introducit Christum dicentem sibi: «Nec tu me muta« bis in te sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me ». Itaque cum spiritualis transformatio animae in alterum fiat per amorem sive charitatem, ut supra notatum est, relinquitur dicendum, rem Eucharistiae esse charitatis perfectionem qua homo in dilectum Christum quodammodo convertitur. Charitatem autem dico tam habitualem quam actualem, ut proportionaliter respondeat re­ fectio interioris hominis refectioni corporali; nam cibus vel potus corporalis non tantum habitualiter reficit sumentem, verum etiam confert actualem illam refocillationem quain unusquisque, si bona et florenti valetudine gaudeat, in ipso sumendi actu experitur. Sed iam pronum est descendere ad distinctiorem analysim effectuum sacramenti, quia sicut in effectu corporalis refectioni.·» quadruplex veluti formalitas distinguitur, dum homo, per hoc ipsum quod incorporat sibi alimentum, primo sustentatur, se­ cundo augetur, tertio reparat deperditum, quarto convenientem habet delectationem : sic quoque in spirituali refectione huius convivii, per hoc ipsum quod homo spiritualiter incorporatur Christo, consequitur quatuor enumerata a Florentino, et proper tionaliter respondentia supradictis, ut statim declaro. 1 55’ QUAKST. LXXIX. § 2· Quod Eucharistia sustentat, auget, reparat, et delectat i. Sustentat. — Affirmat Tridentinum, Sess. XIII, cap. 2 I ubi ait sacramentum hoc sumi tamquam antidotum quo a pec· I catis mortalibus praeservemur. Inculcat ipse Christus, Ioan. VI, I 50-53, dicens : Ut si quis ex if>so manducaverit, non moriatur... Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis ; nam haec et similia ostendunt, expectandum esse ex I 1 0 hoc sacramento sustentationis auxilium quo quis habet unde .' non moriatur, unde retineat vitam, unde maneat in Christo, etc., I quod est perseverare. His etiam testimoniis adde ea quae in I figura huius sacramenti vel acta vel dicta fuerunt. Quo in genere J insigne est illud 3 Reg. XIX, 1-8 : « Perrexit (Elias) in deser· g « tum viam unius diei, cumque venisset et sederet subter unam I «iuniperum, petivit animae suae ut moreretur, et ait : Sufficit ! « mihi, Domine, tolle animam meam, neque enim melior sum I « quam patres mei. Proiecitque se, et obdormivit in umbra iuni- 1 « peri, et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit illi : Surge j « et comede. Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis | « et vas aquae ; comedit ergo et bibit, et rursum obdormivit, j « Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, di- 1 « xitque illi: Surge, comede, grandis enim tibi restat via. Qui « cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine j « cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad I « montem Dei Horeb ». Et ad idem refertur id quod Christus multiplicaturus panes, in huius sacramenti figuram, Marc. VIII-3, I dixit : « Et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient «in via». Solummodo quaeri solet quomodo fiat sustentatio illa. Respondeo, fieri partim per collationem gratiae sacramentalis quae supra primo loco recensita est, partim etiam ex fervore actualis charitatis ad quam homo inter communicandum exci­ tatur. Sustentamur enim in spirituali vita, tum ex hoc quod datur nobis habituale principium contra vulnus amoris proprii impe­ diens nos a persistendo in amore Dei, tum ex hoc quod iden­ DE EFFECTIBUS SACRAMENTI SUCHARISUAK tidem fervemus et quodammodo inebriamur dulcedine divinae bonitatis. luget. — Affirmat Tridentinum ubi supra, dicens hoc sacramen'mn sumi tamquam spiritualem animarum cibum quo conforten­ tur ' . - ntes vita illius qui dixit: Qui manducat me, et ipse -ire! proplct me. Affirmat etiam Florentinum in decreto pro Armenis. asser- nnos in eo sacramento proficere ad virtutum et gratia­ rum argumentum. Ostenditur praeterea ex analogia cibi materialis, per quem homo impinguatur, et ideo dicitur in officio corporis Christi : Christum Regem adoremus, qui se manducantibus dat spi­ ritus pinguedinem. « Restat igitur, ail S. Thomas, ut cum sa« cramentum realiter sumitur, gratia augeatur, et vita spiritualis « perficiatur ; aliter tamen quam per sacramentum Confirmatio« nis, in quo augetur et perficitur gratia ad persistendum contra « exteriores impugnationes inimicorum Christi ; per hoc autem « sacramentum augetur gratia et perficitur spiritualis vita, ad « hoc quod homo in seipso perfectus exsistat per coniunctionem « ad Deum » (*). 3. Reparat. — Innuit Tridentinum cum ait Eucharistiam sumi tamquam antidotum quo liberemur a culpis quotidianis Suadet insuper analogia cibi corporalis, cuius beneficio quotidie reparatur id quod innati caloris vi quotidie consumitur. Constat autem effectum hunc pertinere ad Eucharistiam in quantum est causa actualis charitatis; non enim aliter intelligi potest repara­ tio deperditi per veniales seu quotidianas culpas, quia veniales culpae non minuunt habitum, ut nunc suppono ex materia de gratia et virtutibus, sed minuunt fervorem, et reddunt hominem tepidum in exercitio bonorum operum ; cui defectui directe non obviatur per augmentum habitus, sed per actus fervidos. 4. Delectat. — Iste effectqs·, non secus ac caeteri, ex simi­ litudine corporalis convivii et lautae refectionis deducitur Est enim Eucharistia convivium de quo Isai. XXV-6 : « Et faciet « Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium « pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vm(’) S. Thomas., hic, art. 1, ad iu“. 554 QUAFST. LXX1X < demise defaecatae». Est coena magna <1. qua Luc. XIV-i6: Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos». Si­ cut ergo homines praeparant suis invitatis corporales delicias, ita et suis Deus spirituales, quo fit ut Eucharistia dicatur mei, f>anis suavissimus, panis omne delectamentum in se habens, adefn frumenti, calix inebrians, vinum quod laetificat cor hominis, po­ culum quod tristibus offertur in tristitiae remedium, et alia hu­ iusmodi f1). Haec porro delectatio procedit ex fervidis actibus amoris, ad quos homo excitatur in sumptione huius sacramenti. Quippe delectatio seu gaudium causatur ex actuali amore, tum propter praesentiam et possessionem boni amati, tum etiam pro­ pter hoc quod ipsi bono amato proprium bonum inest et con­ servatur. Atqui charitas quae in communicante excitatur est amor Christi cuius bonum immutabile est, cum ipse sit immortalis et beatus ; praeterea, ex hoc ipso quod in sacramento recipitur, praesentialiter amanti adest ut possessus ab eo, et hoc modo spiritualis delectatio quae est effectus sacramenti, ex actuali charitate causatur et resultat (2). Duobus igitur exsistentibus propriis effectibus Eucharistiae, scilicet habitu et actu charitatis, ut in prima propositionis parte declaratum est, vel utrique simul, vel alterutri seorsum, accom­ modari debet unumquodque ex iis quatuor quae in secunda parte fuerunt recensita. SCHOLION. (Art. 2-7). Ea quae docet S. Thomas in his articulis, vel pertinent ad materiam de sacrificio infra exponendam, vel sunt ampliores quae(*) Cf. S. Thom., in officio corporis Christi, et infra, Quaest. 81, a. ;, ad 3"“. (*) « Per hoc sacramentum, quantum est ex sui virtute, non soluin habitus gratiae et virtutis confertur, sed etiam excitatur in actum... Et « inde est quod ex virtute huius sacramenti anima spirituahter reficitur « per hoc quod anima spirituahter delectatur, et quodammodo inebria« tur dulcedine bonitatis divinae, secundum illud Cantic. V-i : Comedite « amici, et bibite, et inebriamini, charissinii». S. Thom., hic, a. i, ad 2"“' DE EFFECTIBUS SACRA M E.·» U FUCKAXTSTIAE 5S5 dam <1-h i minationes, doctrinae praecedentis; et ideo, pro ea parte quae respicit sacramentum in quantum huiusmodi. brevi­ ter exp< diuntur. In art. 2 dicitur hoc sacramentum causare adeptionem vi­ tae aeternae. Et ratio est quia Eucharistia non solum dat gra­ tiam, ed etiam speciale auxilium ad perseverandum in illa. Gra­ tiae autem et charitati in finem conservatae debetur gloria. Recte igitur adeptio gloriae huic sacramento attribuitur tamquam sj>e cialis eius effectus. — Item, gloria procedit ex gratia; gratia causatur per sacramenta; sacramenta autem sunt vel Eucharistia, vel quaedam alia ad ipsam ordinata ut ad suum finem suamque consummationem ; ergo a primo ad ultimum, gloria causatur per Eucharistiam, vel in se, vel in aliquo sui inchoativo susceptam. In art. 3 docet S. Thomas effectum Eucharistiae non esse regulariter remissionem peccati mortalis, quia cum hoc sacra­ mentum sit per excellentiam sacramentum vivorum, accedens cum conscientia peccati committit grave sacrilegium, et iudicium po­ tius sibi manducat et bibit. — Operatur tamen Eucharistia pri­ mam iustificationem in eo qui peccati conscientiam et affectum non habens, bona fide attritus accedit, ut dictum est in supe­ rioribus ubi de sacramentis in communi. Unde, ad id quod im­ ploratur in quadam postcommunione, sit (hoc sacramentum) ablu­ tio scelerum: «Dicendum quod petimus ut sit ablutio, vel eo« rum quorum conscientiam non habemus secundum illud Psalm. «XVIII-13: Ab occultis meis munda me... vel etiam ut nobis « robur detur ad scelera vitanda » ζ1). In art. 4 dicitur quod hoc sacramento remittuntur venialia : illa, inquam, venialia quorum est in homine dolor et virtualis saltem retractatio. Adhuc tamen disputant quidam de modo quo per Eucharistiam fit haec remissio, et solutio pendet ex dicen­ dis in materia de Poenitentia. Interim vero non oportet alium modum agnoscere praeter illum qui in confesso est apud omnes, et qui solus indicatur a S. Thoma in praesenti ; videlicet me­ diantibus actibus charitatis qui excitantur ex virtute sacramenti. (·) Hic, ad 1““. 55« QUAEST. LXXIX. pro quanto includunt venialium displicentiam saltem virtualem < puta cum aliquis hoc modo fertur secundum affectum in Deum «et res divinas, ut quidquid sibi occurreret quod eum ab hoc « motu retardaret, displiceret ei, et doleret se commisisse, etiamsi « actu de illo non cogitaret » ζ1). In art. § dicitur sacramentum Eucharistiae ex quadam con­ comitantia remittere temporalem poenam peccati. Duo ergo ibi affirmantur. — Primum est quod non fit haec remissio directe ex vi sacramenti, quia hoc sacramentum directe non tollit nisi id quod contrariatur fini eius; porro reatus poenae temporalis nec charitati nec fervori charitatis est oppositus. — Alterum est quod remissio illa concomitanter obtinetur, eo quod charitatis actus quos excitat Eucharistia, non solum meritorii sunt, verum etiam satisfactorii, et ideo « ad principalem effectum homo con« sequitur remissionem poenae, non quidem totius, sed secun« dum modum suae devotionis et fervoris ». In art. 6 docet S. Thomas, Eucharistiam praeservare a pec­ catis futuris, tum quia sustentat et auget spiritualem vitam, tum quia minuit causas tam exteriores quam interiores peccati: exte­ riores quidem, nam sacramentum hoc « in quantum est quod« dam signum passionis Christi per quam victi sunt daemones, «repellit daemonum impugnationem»; interiores vero, nam «licet non directe ordinetur ad diminutionem fomitis, diminuit « tamen fomitem ex quadam consequentia, in quantum auget « charitatem » (2). Tandem in art. 7 dicitur Eucharistia in quantum sacra­ mentum est, non prodesse nisi soli sumenti ; quo tamen non obstante, recte admodum et pie, vel pro animabus purgantibus, vel pro aliis adhuc inter vivos degentibus fideles communicant. Primo, quidem quia contingit ut communioni sacramentali sit quandoque annexa indulgentia defunctis applicabilis. Secundo quia ipsa communio est excellens actus religionis qui potest pro alio offerri quoad satisfactionem ex opere operantis, sicut alia (») Infra, Quaest. 87, a. 1 in corp. (·) Hic, ad 3am . DE EI VECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE 557 quaelibet bona opera, et sic ei prodesse per modum suffragii. Tertio t maxime, quia hoc sacramentum habet specialem effi­ caciam id excitandum fervorem charitatis, adeoque ad redden­ dum minem magis aptum ut impetret a Deo id quod aliis obtinere vult, et in hunc sensum accipi potest illud Apostoli. i Coi . XV-29: Alioquin quid faciunt qui baptizantur. (hoc est qui se purificant) pro mortuis. Notandum denuo est, eamdem esse rationem unionis cum Christo, et cum membris eius. Quare, si res Eucharistiae est perfecta unio ad Christum per amorem, eo ipso est perfecta corporis mystici unitas, iuxta superius praemissa in ipso limine totius disputationis (*). Notandum praeterea, quoad tempus in quo confertur effe­ ctus sacramenti, distinctionem esse faciendam inter effectum gra­ tiae habitualis, et effectum actualis charitatis. — De gratia ha­ bituali, certum est quod homini rite disposito confertur ipso instanti quo primum applicatur sacramentum, id est quo pri­ mum species sunt manducatae; sin autem post sumptionem di­ spositiones adveniant, modo tamen ante specierum corruptionem, tunc tantum sequitur effectus ; sed nec improbabiliter diceres augeri posse sacramentalem gratiam habitualem toto tempore praesentiae Christi, si ex parte communicantis maior adveniat dispositio. — De effectu vero qui in actuali fervore charitatis reponitur, dubium esse non potest quin aequaliter induatur, quantum est ex virtute sacramenti, quamdiu sacramenti ipsius perseverat applicatio. « Est enim tunc praesens corporaliter in « nobis (Christus), ac per hoc, pascens et illuminans spiritua­ le liter animam, ut sic etiam illud impleatur: Quamdiu sum rn « mundo, lux sum mundi. Attestatur autem huic sententiae ne« cessaria mentis occupatio communicantium, et praecipue sa- (·) « Quel est donc le vrai effet, et la chose, pour ainsi parler. . de ce sacrement? Être incorporé Λ Jésus-Christ, lui être parfaitement «uni selon l’esprit..., sans jamais être en division ni en froideur, ni «avec lui, ni avec aucun de ses membres». Bossuet, Méditations sur l’Evangile, la Cène, 49a“*four. 558 QUAEST. LXXIX « cerdoturn, circa reverentiam exteriorem .. ramenti, ne scilicet aut sanguis effundatur, aut partes hostiae dentibus aut palato « haereant, et huiusmodi » (’). Cum enim actuales fervoris ef­ fectus requirant dispositionem actualis recollectionis, ut in se­ quenti propositione dicetur, hinc fit ut sacramenti influxus in tempore consequente sumptionem magis quam in sumptione ipsa, ex natura rei debeat persentiri. a THESIS LII. (Art. 8). Effectus huius sacramenti, qua parte respicit actualem fervorem charitatis, impeditur per defectum actualis recol­ lectionis et affectum ad venialia ; sed qua parte consistit in qualicumque augmento habitualis gratiae, nullam aliam dispositionem per se requirit praeter statum amicitiae cum Deo. § i. Superest ut de dispositionibus ad sacramenti fructum re­ quisitis nonnulla dicantur. De qua re imprimis statuitur, effe­ ctui actualis fervoris obstare divagationem mentis, necnon et affectum cordis adhuc venialibus vanitatibus inhaerentis. Obstat, inquam, mentis divagatio, undecumque illa prove­ niat, etiam ex causa naturali, minimeque culpabili. Et ratio est quia ad omnem effectum ex opere operato requiritur carentia dispositionis contrariae, ut dictum est ab initio, ubi de sacra­ mentis in communi. Sed divagatio mentis, ex quacumque causa procedat, est impedimentum ad audiendam vocem Dei actu pul­ santis cor, adeoque est obex ad fervidos actus qui ex auditione consequuntur. Obstat potissimum affectus ad venialia, qui proportionaliter contrariatur fervori charitatis, sicut affectus ad mortale peccatum contrariatur substantiae charitatis. Fervor (») Caietan., in j*™ Pari., q. 79, a. 1. DE EFFECTIBUS SACRAMENT! EUCHARISTIAE enim η uphorice nunc dicitur, similitudine desumpta ex liqui li. quod ■ diillit, et extra vas in quo continetur, erumpit : quatenus tunc t vet charitas, quando per actum sibi proprium exit quo dam i · lo extra se, referendo ad Deum super omnia dilectum omn hominis affectus et amores. Atqui veniale peccatum est quidmn compossibile cum amore Dei super omnia, quia non est contra ordinem ultimi finis; sed cum sit praeter ordinem illum, non est ad Deum dilectum referibile, et ideo affectus inhaerens ad veniales vanitates impedit ne ferveat charitas, impediendi ne actu reducat in Deum cuncta quae in homine sunt et prr· cedunt ab homine. Observandum tamen quod fervor habet gra­ dus, et potest esse quoad aliqua, quin exsistat quoad omni.i ; unde etiam dari potest talis inhaesio ad venialia, quae non ex toto impediat fervoris effectum, sed vel ex toto vel ex parte. Ad rem S. Thomas in IV, D. 16, q. 2, a. 1, ad 2”“ : « Quod« libet peccatum mortale opponitur cuilibet quantumcumque « parvae charitati ; non autem quodlibet veniale opponitur cui« cumque fervori charitatis. Dicitur enim fervor charitatis per « similitudinem, secundum quod ad exteriora quodammodo ebul« liendo refunditur ; ex illa autem parte qua veniale committ:« tur, charitatis fervor non apparet, sed aliquid praeter chari« tatem. Unde quamvis sit fervor charitatis quantum ad aliqua. « potest tamen esse tepiditas quantum ad alia, et sic non qui « libet fervor opponitur cuilibet veniali ; unde non est simili' «(omnino) comparatio peccati mortalis ad charitatem, et venia« lis ad fervorem charitatis ». Hactenus de obice ad effectum actualis refectionis f1).(*) (*) Haec impedimenta bene reducit Lugo. Disp. 12, Sect 4. n. 94. ad tria sequentia : « Primo ex eo quod homo acceptis illis auxiliis qui■ bus excitatur ad actus fidei et dilectionis... non coo|>eretur .. Item « si, (quod maximum impedimentum esse solet), animae palatus mor« bidus sit, et rerum temporalium affectu praepeditus; tunc enim, sicut « infirmis frequenter accidit, Christi praesentia etiam credita et consi« derata non multum sapit, quia animae gustus praeoccupatus est hu« more diverso. Ex parte etiam corporis potest aliquando impedimen« tum provenire ; nam si adversa valetudine nimium gravetur, aut 56ο QVAEST. LXX1X. § 2· Sed nunc ulterius inquiritur utrum ad effectum etiam gra­ tiae sacramentalis habitualis, praeter antecedendem gratiae sta­ tum qui per se loquendo exigitur ne sit sacrilega communio, exigatur etiam ut dispositio necessaria, actualis devotio. Plures antiqui doctores vel dubitant vel habent modos lo­ quendi faventes affirmativae sententiae. Dicit enim S. Thomas in IV, D. 12, q. 2, a. 1, q. 3, sol. 3: «Quia interdum absque « mortali peccato actualis devotio impediri potest, cum distractio« nes variae ipsam impediant..., absque peccato mortali potest « effectus huius sacramenti impediri : ita quod aliquis augmen« tum gratiae non consequatur, nec tamen reatum peccati mor­ talis incurrat, sed forte reatum venialis peccati, ex hoc quod « imparatus accedit ». Dicit etiam S. Bonaventura in IV, D. 12, part 2, a. 1, q. i : « Ad illud quod quaeritur, utrum vir iustus recipiat effi« caciam, dicendum quod si se debite praeparet, recipit ; alio«quin si ex quodam torpore, vel ex distractione non se debite x praeparat, aut nullam, aut modicam reportat efficaciam, quam«vis non incurrat mortalem offensam». Et infra: «Tunc spi« ritualiter manducat, (vir iustus), quando movetur motu fidei « et charitatis, quia tunc masticat et incorporat ; et ideo si ne< gligit, non reportat effectum ». Dicit praesertim Caietanus in 3*™ Part., q. 79, a. 1 : « Hic « sensus, (puta, quod per hoc sacramentum augeatur intensive « habitualis gratia tunc cum sumitur, etiamsi nullus interior cha« ritatis actus ob mentis distractionem interveniat), favorabilis « est, et demulcens aures multitudinis innumerabilium sacerdo- « vehementi aliquo dolore afficiatur, debilitatur animae virtus ad sen« tiendam dulcedinem spiritualem, eo quod ex natura rei eadem anima « nimium dispersa et attenta ad aliud vehemens obiectum, non potest « attendere ad hoc aliud, quantum opus esset ad eiusmodi delectatio« nem experiendam ». DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE «tum quasi quotidie celebrantium, qui tamen seipsis meliores « non quotidie fiunt. Mihi autem hinc ordiendo, sensus iste ve«rus n i apparet. Si enim qualibet sumptione Eucharistiae « auger * tur gratia infinitorum pene sacerdotum quos credimus « vere in gratia celebrare, charitas iam esset maior intensive, « quam credi rationabile sit : cum tanta magnitudo charitatis « in tanta multitudine, otiosa appareat, quoniam nec extra ap« parent, nec interius de seipsis testantur actus similes ferven« tissimae charitatis. Et tamen certum est quod sicut amor Dei « non est otiosus, sed operatur magna si est, ita tam magna « augmentatio amoris Dei non est otiosa, sed operatur multo « maiora quam prius... Consequenter, si longe maiora operari « renuit, longe maior charitas non est : et tamen longe maior « ponitur esse in singulis celebrationibus, quantumcumque pa· «rum crevisset charitas sacerdotis, qui tot annis diebus fere « singulis in gratia celebravit ». Et post multa interiecta con­ cludit Caietanus : « Manducatio sacramentalis quae actualiter fit, « significat manducationem spiritualem quae interius exerceri « debet. Et ubi nonnisi in sui principio, hoc est in habitu sal« vatur, licet ad vitandum fictionis peccatum mortale sufficiat, « ad nutriendum tamen animam nihil prodest ; imo hinc et anima « malum venialis peccati, et corpus damnum infirmitatis, imbe« cillitatis, aut etiam mortis quandoque incurrit, dicente Apo« stolo : Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt « multi. Hanc ergo poenam corporalem puto saepe a Deo in· « fligi ob parvam praeparationem quae fit ad hoc sacramen« tum ». Sed contra hanc sententiam est rata et decisa sententia S. Thomae in praesenti, ubi docet venialia peccata actu exercita impedire effectum sacramenti quoad actualem refectionem, sed non quoad aliquale habitus augmentum,- venialia vero praeterit... quorum affectus nec actu nec virtute manet, non obstare quo­ minus plenarie gratiam sacramenti consequatur qui devote ac­ cedit : « Actualis refectio spiritualis dulcedinis impeditur, inquit « si aliquis accedat ad hoc sacramentum per peccata veniali.» De EccUtiae Sacramenlii. Tom. I. 562 QUAEST. LXXIX. «mente distractus; non autem tollitur augmentum habitualis 9. gratiae vel char itatis ». Et facile demonstratur haec assertio, quia illa sola dispo­ sitio est per se necessaria ad recipiendum cum. aliquo Jructu Eucharistiae sacramentum, quae sola exigitur ut non sit sacrilega communio. Atqui ex omnium consensu et ex aperta do­ ctrina Tridentini, Sess. XIII, cap. 7, sola dispositio quam quis debet habere ne sacrilege communicet, est status gratiae vel conservatus, vel si opus sit, per sacramentalem confessionem recuperatus. Ergo defectus actualis devotionis non tollit augmen­ tum habitualis gratiae vel charitatis. — Maior argumenti con­ stat, eo quod omnis suscipiens sacramentum tenetur sub gravi procurare ne frustra et in vanum recipiat ipsum sacramentum ; infructuosa enim sacramenti susceptio est per se abusus sacra­ menti, qui nonnisi ratione ignorantiae sive bonae fidei potest a mortali excusari. Unum ergo de duobus : vel communicare cum solo statu gratiae absque actuali devotione est per se grave sa­ crilegium, quod nemo dicit; vel si non est sacrilegium, impossi­ bile est ut sit penitus infructuosa communio. Ad auctoritatem ergo S. Thomae in IV Sententiarum, dicendum quod ibi non negat augmentum habitualis gratiae, sed solum effectum actualis fervoris, ut patet ex verbis quae locum obiectum immediate antecedunt : « Cum hoc sacramen« tum perficiat coniungendo fini, ad hoc quod effectum suum « plene habeat in sumente, oportet quod adsit actualis devotio. « Et quia interdum absque mortali peccato, etc. ». — Quod autem ad S. Bonaventuram attinet, cum ipse sub disiunctione dicat, aut nullam, aut modicam reportat efficaciam, nihil con­ cluditur. Ad rationes vero Caietani in primis dico nullius robo­ ris esse experimentale argumentum quod tanti facere videtur. Agitur quippe de illo qui crebro, puta omni die communicat cum magna negligentia et absque ullo conatu ad proficiendum in virtute, ad recolligendum se in oratione, etc., etc. De huiusmodi ergo potest fieri duplex hypothesis : una favorabilis, sed DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE 563 rarissima, ut videtur; altera non favorabilis, sed frequentior : consideremus utramque. Hypothesis sane frequentior est, quod huiusmodi commu­ nicans identidem labitur in mortale, quia magna illa vitae tepiditas et frequentia peccata venialia quae in celebratione sa­ cramenti committuntur, disponunt ad mortale secundum dicta Sanctorum; unde iam negari debet suppositum ex quo procedit argumentum. Suppositum enim erat, quod sacramentalis gratia Eucharistiae accrevit in tali homine secundum numerum omnium communionum quas fecit ab initio. Porro per mortale peccatum deperditur praecedens gratia; quando autem homo redit ad poe­ nitentiam et denuo iustificatur, quaeri posset utrum ipso facto restituatur ei tota gratia quam prius quocumque ex titulo ha­ bebat. Equidem affirmative respondent moderni in materia de reviviscentia meritorum, sed negant antiqui, ut videre est apud S Thomam infra, Q. 89 per totum. Certe si de gratia sacramentali agatur, illa sola dici potest restitui, cuius adhuc manet in homine titulus et ratio ; et quia in Eucharistia res et sacra­ mentum non est in suscipiente, sed in materia consecrata, gra­ tia per Eucharistiam praecedenter habita nunquam reviviscit. Ecce ergo subtrahitur ipsum totius argumentationis suppositum. Nunc autem si consideretur hypothesis favorabilior, eademque rarissima, in qua homo crebrius cum magna tepiditate vi­ tae et magna negligentia sumens Eucharistiam, a mortalibus se praeservat, tunc dico quod haec ipsa praeservatio foret egregius quidam, et maxime proportionatus effectus gratiae sacramentalis in eo continuo accrescentis, quin oporteat invenire heroica illa opera virtutum de quibus loquitur Caietanus. — His adde tri­ plicem observationem. Primo, in his qui tepide accedunt, au­ gmentum habitualis gratiae est minimum. Secundo, habitus per se infusi, etsi dent inclinationem ad suos actus, tamen non dant illam facilitatem quae consistit in remotione extrinsecorum im­ pedimentorum; directe enim et formaliter nec mortificant pas­ siones, nec excludunt habitus vitiosos acquisitos, nec tollunt ar­ duitatem virtutis ; quo fit ut post infusionem habitualis gratiae, eiusque augmentum, contingere facile possit ut homo in ratione SM QUAEST. LXXrX. vivendi non admodum mutetur nisi generose per mortificationis studium sese exerceat. Tertio, insignia virtutum opera non so­ lum supponunt gratiam habitualem, sed etiam et maxime pro­ cedunt ex charitatis fervore qui in tepide communicante ex eius indispositione impeditur. Caeterum, quomodo ex doctrina ista minime sequatur quod frequens communio sit semper expediens ad animae salutem, apparebit ex dicendis in quaestione sequenti, ad art. io. DE USU EUCHARISTIAE Quaest. LXXX. Deinde considerandum est de usu sive sumptione huius sa­ cramenti. Sed quia multa ad hanc quaestionem pertinentia partim quidem obvia sunt, partim vero in theologia morali explicari so­ lent, visum est ea tantum breviter et perpaucis attingere, quae et potioris momenti esse, et scholastica expositione indigere vi­ debuntur. § 2· (Art. 1-2). De triplici ratione hoc sanctum sacramentum accipiendi. — Recte et sapienter, inquit Tridentinum Sess. XIII cap. 8. Pa­ tres nostri tres rationes hoc sanctum sacramentum accipiendi dis­ tinxerunt; sacramentaliter tantum, spiritualiter tantum, sacramentaliter simul et spiritualiter. Communio sacramentalis tantum, illa est qua sacramentum re sumitur et valide applicatur, sed absque fructu gratiae propter obicis exsistentiam. Spiritualis tantum, qua quis solo affectu et desiderio manducat corpus Christi, et ex hac manducatione in voto, consequitur aliquem fructum ex opere ope­ rantis. Sacramentalis simul et spiritualis, qua sacramentum in re sumitur, et cum fructu ex opere operato. Ex hac distinctione confirmatur responsio in superioribus tradita ad varia Augustini loca, ubi videtur sanctus ille Doctor asserere quod ah impiis non sumitur corpus Christi. Dicendum enim cum Bellarmino (*), «saepissime apud Augustinum, illud (*) Bellarminus, de Euchar.. I. i, c. 13. 566 QUAEST. LXXX. « solum dici tale et vere tale, quod habet effectum suum con· «iunctuin; res enim ex fructu aestimantur. Itaque illos dicit vere « comedere corpus Christi, qui utiliter comedunt: quo modo etiam « nos vulgo dicimus aliquem nihil comedisse, qui tam parum co· « médit, ut non sufficiat ad eius vitam sustentandam ; aut certe, « quod comedit non retinet, sed continuo eiicit... Denique in «serm. 2 de verbis Apostoli a Calvino citato Augustinus dicit: « Illud manducare, refici est ; illud bibere, quid est nisi vivere? « Cum ergo manducare apud illum eo loco sit refici, quid mirum « si dicat eos non vere manducare qui non reficiuntur ? » § 2· (Art. 5). De gravitate peccati communionis sacrilegae. — Primo exponit S. Thomas quotuplici modo peccatum unum dici possit gravius altero : per se scilicet, id est secundum rationem suae speciei quae attenditur ex parte obiecti ; per accidens vero, id est ratione circumstantiarum quae sumuntur ex parte peccantis. Secundum rationem suae speciei peccatum aliquod tanto est gravius, quanto et nobiliori virtuti directe opponitur, et nobilius uniuscuiusque virtutis obiectum laedit. Porro inter virtutes hic ordo est, ut primum locum obtineant théologales quae ipsam increatam divinitatem pro obiecto habent. Quare peccata ex suo genere gravissima ea sunt quae directe opponuntur fidei, spei, et charitati, puta odium Dei, desperatio et haeresis seu infidelitas, cui etiam adiungenda est blasphemia, eo quod vel includit inte­ riorem haeresim, vel certe opponitur exteriori fidei confessioni. — Succedunt deinde virtutes morales sive cardinales, in quibus prin­ cipatum tenet iustitia ; et inter partes potentiales iustitiae primo loco venit religio, utpote pro obiecto habens specialem honesta­ tem quae in eo relucet, ut Deo et rebus sacris debitus honor seu reverentia deferatur. Constat autem communionem sacrilegam di­ recte opponi virtuti religionis. Quare hoc peccatum ex sua specie est minus grave quam ea quae virtutibus theologicis directe et immediate opponuntur, gravius vero iis quae opponuntur virtu- DE USU EUCHARISTIAE 567 tibus moralibus a religione diversis. Non tamen est maximum omnium quae religioni contrariantur. Etenim ad virtutem reli­ gionis pertinet reverentia praestanda tum divinitati propter su­ preme rn eius excellentiam, tum iis quae propter conjunctionem ad D- um plus minusve participant de excellentia divina. Hinc m gener» peccatorum religioni oppositorum, gravissimum erit illud quo directe laeditur reverentia debita divinitati sicut periurium. Sequenti gradu computanda erunt peccata quibus laeditur honor debitus humanitati Christi, quia haec sanctissima humanitas hy­ postatice coniungitur Deo Verbo, in cuius persona debet cultu latriae coadorari. Sed hic iterum subdistinguendum est: nam alia sunt peccata contra reverentiam humanitatis Christi in propria specie, et haec sunt in se graviora, quia iniuria immediatius at­ tingit Christum ; alia vero sunt peccata contra humanitatem Christi in specie sacramenti, et ista tertium ordinem tenent in gravitate sacrilegii. Sed iterum, multo gravius committeret sacrilegium qui proiiceret sacramentum in lutum, quam qui indigne communicat, ut ostendit S. Thomas in responsione ad 3"“ . Haec quidem de gravitate peccati communionis sacrilegae quantum est ex parte obiecti. Nunc autem si ratio habeatur cir­ cumstantiarum personae peccantis, saepe accidit ut communio sacrilega debeat reponi in infimo ordine sive gradu peccatorum mortalium, « puta in his qui ex quodam timore, ne deprehen« dantur in peccato, cum conscientia peccati ad hoc sacramentum « accedunt» i1). Cavendum igitur est ab omni excessu ex quo animae, praesertim puerorum, possent in desperationem comici, et prudenter interpretandi sunt Patres, quando comparant pec­ catum indigne communicantium cum peccato ludae vel Judaeorum crucifigentium Christum; nam ista sunt accipienda, non secundum aequalitatem, sed secundum quamdam proportionalitatem. « Pec< catum indigne sumentium hoc sacramentum comparatur peccato « occidentium Christum, secundum similitudinem, quia utrumque « committitur contra corpus Christi ; non tamen secundum cri« minis quantitatem... Fornicator accipiens corpus Christi compa« ratur ludae Christum osculanti, quia uterque ex signo charitatis (·) S. Thom., hic, in corp. = 68 QUAEST. LXXX. «Christum offendit, non tamen quantum ad criminis quantitatem «sicut etiam prius dictum est in solutione praecedenti» A). Caeterum, inter alia antiquitatis testimonia insigne est illud Cypriani 1. de lapsis c. 15-16 (P. L.4, 478-79)» ubi de iis loquens qui saeviente persecutione, fidem coram tyranno negaverant, et postmodum ad Eucharistiae sacramentum absque poenitentia accede­ bant: « Mortiferos, inquit, idolorum cibos adhuc pene ructantes,Do« mini corpus invadunt, quando... Apostolus testetur et dicat: Non « potestis mensae Domini communicare et mensae daemoniorum. « Item contumacibus et pervicacibus comminatur et denuntiat di­ et cens: Quicumque ederit panem aut biberit calicem Domini in« digne, reus erit corporis et sanguinis Domini (1 Cor. XI-27). « Spretis his omnibus atque contemptis, ante expiata delicta, ante «exomologesimfactam criminis (f)... ante offensam placatam in« dignantis Domini et minantis, vis infertur corpori eius et san­ et guini, et plus modo in Dominum manibus atque ore delinquunt, « quam cum Dominum negaverunt... Quid eis qui Here iugiter « et rogare Dominum suum debent, intercepta poenitentiae la« mentatione, communicare se simulant ?» Et infra varia affert exempla in quibus violatam sanctitatem Eucharistiae miraculosis etiam signis Deus vindicavit (3).(*) (*) S. Thom., hic ad ium et ad 2um. (·) Id est, ante confessionem factam ministris Ecclesiae, ut infra c. 28 (ib. 488): « Quanto et fide maiores et timore meliores sunt qui quamvis « nullo sacrificii aut libelli facinore constricti, quoniam tamen de hoc vel « cogitaverunt, (sola scilicet cogitatione delinquentes), hoc ipsum apud sa· « cerdotes Dei dolenter et simpliciter confitentes, exomologesim conscien« tiae faciunt, etc.». Itaque nihil innovavit Tridentinum quando Sess. XIII, cap. 7, declaravit, nullum sibi conscium mortalis peccati, ad sacram Eucharistiam accedere debere absque praemissa sacramentali confessione. (·) Unum exemplum est de aliqua femina in persecutione lapsa, «quae sacrificantibus nobis latenter obrepsit, non cibum sed gladium «sibi sumens, et velut quaedam venena lethalia intra fauces et pectus «admittens, angi et anima exaestuante concludi postmodum coepit. Et «pressuram non iam persecutionis sed delicti sui passa, palpitans et tre« mens concidit. Impunitum diu non fuit, nec occultum dissimulatae «conscientiae crimen. Quae fefellerat hominem, Deum sensit ultorem. « Et cum quaedam arcam suam in qua Domini sanctum fuit, manibus Γ>Ε USU EUCHAMSTTAE $ 3(Art. 9). De iis quibus sola lege ecclesiastica denegatur usus huius sacramenti. — Ii sunt qui nunquam rationis usum ha buerunt. puta infantes et perpetuo amentes. Ratio autem prohibitionis non est quia eis sacramentum nihil prodesset ; imo in talibus manducatio Eucharistiae foret sacramentalis quia supponuntur baptismali charactere insigniti, et foret simul spiritualis quia omnis obicis incapaces exsistunt. Verum in dispensatione sacramentorum, non solius privatae uti­ litatis suscipientium ratio habenda est, sed etiam venerationi> conciliandae in populo fideli ipsis sacramentis, quia semper bo­ num publicum bono privato praevalere debet. Pertinet autem ad publicum ecclesiae bonum, ut maxima sit de Eucharistiae excellentia existimatio : cui fini obtinendo idoneum medium est. si nulli concedatur hoc sacramentum, qui tantum ac tale donum nesciat discernere. Non tamen damnanda est antiquitas ex hoc quod circa infantes alium morem habuit : nam in his quae ad disciplinam spectant, pro adiunctis temporum et lumine expe­ rientiae variantur et perficiuntur leges ; fitque saepissime ut su­ perveniat prohibitio propter inconvenientia quae vei prius non exsistebant, vel certe latenter exsistentia inceperunt postea ap­ parere. At vero alia est, ut constat, conditio eorum qui aliquando habuerunt rationis usum, et devotionem huius sacramenti saltem implicitam in professione christianitatis. Discretio enim sacra­ menti et voluntas illud suscipiendi adhuc habitualiter in eis perseverat, et ideo non sinuntur egredi e vita sine salutari via­ «indignis tentasset aperire, igne inde surgente deterrita est ne auderet « attingere... Quam multi quotidie poenitentiam non agentes, nec delicti «sui conscientiam confitentes. immundis spiritibus adimplentur, quam « inulti usque ad insaniam mentis excordes dementiae furore quatiuntur ' » Cyprianus de lapsis, c. 26 (ib. 4S6). 57° QUAEST. LXXX. tico corporis Christi. Sed hic notandum est quod haec praece­ dens intentio suscipiendi Eucharistiam eo tempore quo iuxta Ecclesiae ritum solet dari omnibus, est in talibus omnino ne­ cessaria ad ipsam communionis validitatem, quia ipsi recensen­ tur in numero adultorum, et ideo applicatur eis generalis do­ ctrina superius exposita de sacramentis in genere, Thes. 19. § 4(Art. to). De communione frequenti. — Consideratione nunc di­ gnum est id quod dicitur in hoc articulo de frequentia usus. In quo quidem abstrahitur a sacerdotibus celebrantibus, quia in eis praeter excellentiam dispositionum et privatam indigentiam vel utilitatem, intervenit ratio divini cultus et communis utili­ tatis fidelium. Est enim sacerdos celebrans legatus et publicus Ecclesiae orator apud Deum, et ideo in paritate dispositionum atque indigentiae, contingit ut convenienter sacerdos quotidie celebret, inconvenienter vero laicus quotidie communicaret. Loquendo igitur de communione frequenti in genere, con­ stat quod sit per se secundum mentem Ecclesiae. « Optaret « quidem sacrosancta Synodus ut in singulis missis fideles ad« stantes, non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam « Eucharistiae perceptione communicarent, quo ad eos sanctis« simi huius sacrificii fructus uberior proveniret » f1). Et ratio sumenda est ex ipsa natura huius sacramenti, attenta forma sensibili sub qua traditur, quae est species panis usitati ; atten­ tis etiam figuris quibus fuit adumbratum, cum manna exstiterit viaticum quotidianum peregrinantium in terram promissam : at­ tento item institutionis fine, qui est augmentum fervoris charitatis et remedium quotidiani defectus ; attenta denique bonitate accessus ad sacramentum in comparatione bonitatis recessus, quia illa prior invenitur praeponderans : « Reverentia huius sa« cramenti habet timorem amori coniunctum ; ex amore eniin (·) Trident., Sess. XXII, cap. 6 (Denzinger 944)· DE USU EUCHARISTIAE 57» « provocatur desiderium sumendi, ex timore autem consurgit hu· « militas reverendi. Et ideo utrumque pertinet ad reverentiam « huius sacramenti, et quod quotidie sumatur, et quod aliquando «abstineatur. Unde Augustinus dicit epist. ii8. alias 54, c. 3: « Si dixerit quispiam, non quotidie accipiendam Eucharistiam. « alius contra, faciat unusquisque quod secundum fidem suam « pie credit esse faciendum. Neque enim litigaverunt inter -.e « Zachaeus et ille Centurio, cum alter eorum gaudent suscepit « Dominum, alter dixit : non sum dignus ut inires sub tectum « meum, ambo Salvatorem honorificantes, quamvis non uno « modo. Amor tamen et spes ad quae semper Scriptura nos « provocat, praeferuntur timori. Unde et cum Petrus dixisset : « Exi a me. Domine, quia homo peccator sum. respondit [esus « Noli timere » ('). Nec dici potest eximiam sanctitatem esse dispositionem ex convenientia requisitam ut quis saepius communicet, prout ap­ paret tum ex usu primitivae Ecclesiae, tum etiam ex natura rei, quia hoc sacramentum non fuit institutum ut esset merces vir­ tutis, sed magis medium ad virtutem acquirendam, ad mortalia vitanda, ad proficiendum in charitate, etc. Ergo si quis ad hos fines velit recipere sacramentum, non ex vanitate aliqua, non ex pura consuetudine, non ut sibi fucum faciat quasi de magna pietate, et inde maiorem securitatem habeat in mundanis vani­ tatibus excolendis, sicut interdum accidit : talis censendus est idoneus Eucharistiae frequentandae, etiamsi sit adhuc maxime imperfectus. Quare, in iudicio ferendo de frequentia concedenda, ratio habenda est tum indigentiae, tum excellentiae dispositio­ num. Indigentiae quidem, ut si quis vehementibus tentationibus agitetur, in periculo succumbendi constitutus, et bonam volun­ tatem habeat accedendi ad sacramentum ut remedium inveniat. Excellentiae etiam dispositionum, sicut si adsit coelestis illius alimenti appetitus, et desiderium maioris unionis cum eo qui est lux et vita animarum. Caeterum constat quod communio frequens in sensu com(*) S. Thom., hic, ad 3““. QUAEST. LXXX. posito tepiditatis crescentis ct negligentiae omnis praeparationis cedere potest in maximum animae detrimentum : tum quia ex ipsa consuetudine minuitur et fere extinguitur reverentia sacra­ menti, tum quia qualecumque augmentum habitualis gratiae in his adiunctis acceptum non compensat nocumentum proveniens homini qui in sua tepiditate confirmatur, et de die in diem sibi praecludit viam ad plene consequendum communionis fructum ; tum denique quia peccata venialia quae committuntur in tam irreverenti Eucharistiae receptione, per se magnum malum sunt. Quapropter directori animarum in hac re, discretione opus est. § 5(Art. 12). De communione sub una tantum specie. — Haec con­ troversia fuit aliquando famosa inter nos et Protestantes ; nunc autem nescio an adhuc vere vigere dicenda sit post tot et tanta prolata antiquitatis documenta, quibus legitimitas usus catholi­ corum tam evidenter demonstratur ζ1). Sane vero sacerdos celebrans iure divino tenetur sumere utramque speciem, quia ad ipsum ex officio pertinet complere omnia quae sunt de integritate celebrationis huius mysterii. Sed iam a pluribus saeculis, omnibus iis qui laicaliter communicant usus calicis subtractus est per legem ecclesiasticam in Concilio Constantiensi, Sess. XIII (Denzinger 626) definitive firmatam: « Hoc praesens Concilium... declarat, decernit, et definit... quod li« cet in primitiva Ecclesia huiusmodi sacramentum reciperetur a fi« delibus sub utraque specie : tamen haec consuetudo, ad evitan« dum aliqua pericula et scandala (2), est rationabiliter introducta, (*) Cf. Bossuet: Traite· de la communion sous les deux espèces ; turn etiam : La tradition défendue sur la matière de la communion sous une espèce. (*) Praecipua inconvenientia sunt : primo periculum eflusionis de quo S. Thomas in praesenti ; secundo nausea quae suboritur quando omnes promiscue eidem calici os admovere debent ; tertio difficultas, vel statim consumendi, vel servandi absque corruptione speciem vini, si contingeret ipsam post communionem populi remanere in magna quantitate, etc. etc. MB USU EUCHARISTIAE 571 « quod i conficientibus sub utraque specie, et a laicis tantum « modo sub specie panis suscipiatur... Quapropter dicere quod « ham consuetudinem aut legem observare sit sacrilegum aut « illicitum, censeri debet erroneum, et pertinaciter asserente-. « oppositum praemissorum, tamquam haeretici arcendi sunt et « graviter puniendi ». Quod autem in hac parte lex ecclesiastica minime oppo­ natur i uri divino, ad hominem demonstrari potest ex sensu pri­ mitivae Ecclesiae, quem ne ipsi quidem Protestantes, si modo suis principiis stare velint, recusare possunt. Ab initio enim creditum est, communionem sub altera tantum specie esse non modo licitam, verum etiam fructuosam instar communionis sub utraque ; nec magni negotii erit ostendere, veteres christianos sub sola specie panis generatim communicasse, quoties extra missarum solemnia sanctissimum hoc sacramentum accipiebant. Sic domi communicabant martyres, ut constat ex actis S. Tarcisii (*), SS. Indes et Domnae (3). etc. ; sic caeteri fide­ les quotidie sumentes Eucharistiam ex ecclesia ad quam certis (*) « Altera autem die (post passionem Stephani Papae , milite;· « invenerunt Tarsicium acolythum, Christi Corporis sacramenta portan« tem. Discutientibus quid gereret, ille indignum indicans porcis proder»« margaritas, nequaquam voluit detegere sacrosancta mysteria; qui eum « tamdiu fustibus et lapidibus mactaverunt, quousque spiritum exhala* « ret ; revolutoque eius corpore, nihil valuerunt de sacris mysteriis re«perire». Apud Baronium, Torn. 3 Annal., anno aoo. (*) « Audivit praefectus, et cum libenter eaui admisisset prob.i«tionem, (quod Christiani essent), aufert ab eis claves (eorum cubiculo, « et cum aperuisset, invenit protinus... ea quae vere erant veneranda. « nempe divinae crucis figuram, et librum sacrosanctum, nimirum Apu« stolorum Deo gratas Actiones...; fictile praeterea thuribulum, et lu« cerna, et lignea arcula in qua reposuerant sanctam oblationem cutu\ n fiebant participes Apud Baronium, anno 293. Addit autem ipse Ba ronius : ■ Porro pristinae huius consuetudinis tam occidentalis quam « orientalis ecclesiae, ab ecclesia sumptam sanctissimam Eucharistiam ■ domum ferre, et in arca collocatam asservare (projecto sub sola sprue « panis), eamdemque diebus singulis participare; quae superius ex Ter« tulliano, Cypriano, Gregorio Nazianzeno, Basilio et aliis scripta, primi. « Annalium tomo habentur, aperte significant ·. 574 QUAEST. LXXX. diebus conveniebant, asportatam. Sane Tertullianus ad uxorem quasi testamenti tabulas condens, eamque exhortai» ut si ipse prior ad Dominum migraverit, a secundis nuptiis abstineat, vel certe tantum cum christiano viro conjungatur, hanc ei inter alias rationem affert : « Non sciet maritus quid secreto ante omnem «cibum gustes? et si sciverit panent, non illum credet esse qui « dicitur ?» Id est : non sciet cum servatam domi eucharistiam sumes? non sciscitabitur curiosus quid secreto gustes? et si sciverit panem esse, non continuo secum reputabit panem illum esse quem pagani calumniose dicebant infanticidii cruore tingi? i1). Sic etiam in desertis suis communicabant anachoretae, teste Basilio epist. 93 ad Caesariam (P. G. 32, 483): «Quod autem, in« quit, persecutionum temporibus cogitur quis, absente sacerdote « aut diacono, communionem sua ipsius manu accipere, id grave non esse supervacuum est ostendere, quia hoc diuturna consue· « tudo ipsis rebus confirmat. Omnes enim in solitudinibus monachi, « ubi non est sacerdos, communionem domi servantes, suis ipso· « rum manibus sumunt ». Quae omnia de sola specie panis na­ turaliter intelliguntur, praesertim quia species vini nec potuisset a singulis asportari sine maximis incommodis, nec tam longo tempore conservari incorrupta (2).(*) (*) Tertull., 1. 2 ad uxorem, c. 5 (P. L. 1, 1296). (·) « Il est certain d’ ailleurs, que ces hommes merveilleux (id est «anachoretae) ne venant à Γ Eglise tout au plus que dans les solen« nités principales, ils n’ auraient pas pu conserver l’espèce du vin. « Aussi n' est-il parlé dans S. Basile que de ce qu' on mettait dans la main «.pour le porter à la bouche, c’est-â-dire, pain consacré; et c’est ce « qu’ on avait la liberté de réserver, comme dit le même Père ; à quoi « il ajoute qu’ il est indifférent de recevoir dans sa main un ou plusieurs « morceaux, se servant même d’un mot qui constamment ne peut si« gnifier que la parcelle ou la portion de quelque chose de solide... Et «encore que S. Basile fasse assez voir tant par ces termes que par «toute la suite de son discours, que les fidèles en ces occasions ne «prenaient que le corps seul, il décide que leur communion n’était « pas moins sainte ni moins parfaite dans leur maison que dans Γ E« glise ». Bossuet, Traité de la communion sous les deux espèces. Part. 1, c. 4. DE USU EUCHARISTIAE $75 Λ- edit et aliud solemne documentum in missa praesancti * ficatorum quam ab antiquo Latini celebrant in die Parasceves, Grae< ro per singulos dies quadragesimae, exceptis Sabbatis et Dominicis. Fit enim in ea sumptio sacramenti sub una tan­ tum pecte reservati. Haec igitur et alia plurima quae brevi­ tatis /ratia omittimus, constantem atque universalem Ecclesiae fidem ■ identer attestantur; unde etiam nihil mirum est si con­ suetudo denegandi populo usum calicis, fuerit ubique locorum absque reclamatione introducta. Caeterum, nec deest ratio scripturalis, quia ut ratiocinatur Tridentinum, Sess. XXI, cap. i (Denzinger 930 ; «Qui dixit: A7.u « manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem. « non habebitis vitam, in vobis, dixit quoque: Si quis manducaret it « ex hoc pane, vivet in aeternum. Et qui dixit: Qui manducat meam « carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, di« xit etiam : Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. « Et denique, qui dixit : Qui manducat meam carnem, et Mit « meum sanguinem, in me manet et ego in illo, dixit nihilo« minus : Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum », in­ differenter attribuendo effectum refectionis animae, sive sumptioni solius speciei panis, sive sumptioni utriusque simul (l). Ad difficultatem igitur ortam ex verbis praecitatis: Nisi manducaveritis carnem, etc., dicendum est inhaerendo contextuti sive (·) «Sur ce fondement inébranlable ΓEglise a administré la cominn« nion en plusieurs manières différentes. Elle l’a portée aux absents; les «malades l'ont eue sous 1’une des espèces : les petits enfants l'ont eue «sous l'autre; les fidèles Γ ont emportée dans leur maison, encore que « Jésus-Christ n'eût rien fait ni rien dit de semblable, et l'ont emportée « sous la seule espèce du pain. Les Grecs ont mêlé les deux espèces, «et les ont données au peuple toutes deux ensemble. Tout est bon. «pourvu qu'on ait Jésus-Christ des mains de Γ Eglise. Car c' est l’efiet « véritable que doivent opérer dans chaque fidèle ces différentes manière s « de communier : elles doivent, dis-je, nous apprendre que la plus néces« saire disposition qu'il faut apporter â Γ Eucharistie, c’est d'en appro« cher avec un sincère et parfait attachement à 1* Eglise. Elle est le corps «de Jésus-Christ : il faut être incorporé Λ I' Eglise, pour l'étre au «Sauveur». Bossuet, Méditations sur l'Evangile, la Cène, 55·’'"· jour. 5’6 QUARST. LXXX. aliis sententiis quae huic propositioni lucem afferunt, sensum esse huiusmodi : Nisi sumpseritis hoc sacramentum, quod est tum caro mea sub specie panis, tum sanguis meus sub specie vini, non habebitis vitam in vobis : ita scilicet ut praeceptiva locutio nos alliget, non tam materiali sumptioni utriusque speciei, quam ipsi substantiae Salvatoris quae indiscriminatim sub alterutra conti­ netur i1). Nec tamen frustra insistit Christus contradistinguendo manducationem carnis a potu sanguinis, quia per hunc loquendi modum inculcat mysterium cruentae passionis, cuius est Eucha­ ristia memoriale et imago, significans se daturum fidelibus sub­ stantiam suam quasi obsignatam nota et charactere mortis suae (2): corpus videlicet sacramentaliter separatum a sanguine et san­ guinem sacramentaliter separatum a corpore, ut unusquisque (*) Ad rem Bellarminus, de Euchar. 1. 4, c. 25: « Hebraei ut plu«rimum simplicem coniunctionem ponunt, cum tamen subintelligant ne« gationem praecedentem... Caeterum, ut dixi, interpretes non raro imi« tantur phrasim hebraicam, et hoc modo verba Domini hebraice vel «syriace a Domino pronuntiata loannes quidem graece scripsit, sed «phrasim hebraicam servare potuit, ut hic sit sensus: Nisi manduca· « veritis carnem Filii hominis, et nisi biberitis eius sanguinem, id est, «si neque manducaveritis, neque biberitis, etc.». ·) « Pourquoi a-t-il sépare dans sa parole ce corps et ce sang qu'il « ne voulait séparer effectivement quae durant le peu de temps qu’il fut «au tombeau, si ce n’est pour nous faire entendre ainsi, que ce corps «et ce sang dont il nous nourrit et nous vivifie, n’en auraient point la « vertu, s’ils n’ avaient une fois été actuellement séparés, et si cette sé« paration n'avait causé au Sauveur la mort violente qui l’a rendu notre «victime? Si bien que la vertu de ce corps et de ce sang venant de «sa mort, il a voulu conserver l'image de cette mort, quand il nous les « a donnés dans sa sainte Cène, et par une si vive représentation nous «tenir toujours attachés à la cause de notre salut, c’est-à-dire, au sa«crifice de la croix. Selon cette doctrine, nous devions avoir sous une « image de mort notre victime vivante : autrement nous ne serions pas «vivifiés. Jésus-Christ nous dit encore à la sainte table: Je suis vivant, « mais j'ai été mort, et vivant en effet, je porte seulement sur moi «l’image de la mort que j’ai endurée. C’est aussi par là que je vivifie «parce que par la figure de ma mort une fois soufferte, j’introduis «ceux qui croient, à la vie que je possède éternellement». Bossuet Traité de la communion sous les deux espèces. Part. 2, c. 9. DB "SU EUCHARISTIAE nostrum ad sacram semper mensam accedat quasi ad victimam e cruce pendentem, et ad aperturam sacratissimi lateris, « pas· « sioni Domini communicando, inquit Augustinus, et suaviter « atque utiliter recondendo in memoria, quod pro nobis caro «eius crucifixa et vulnerata sit». Sed sive unam sive utramque speciem quis accipiat, semper mysterium hoc adimplet et an­ nuntiat Domini mortem, quia semper accipit corpus Christi separatim a sanguine consecratum, in commemorationem cruentae oblationis eius. Animadvertes demum Tridentinum consulto dixisse, nulla gratia necessaria ad salutem eos defraudari, qui unam solam speciem accipiunt f1), quia noluit dirimere controversiam inter catholicos exsistentem : an scilicet tam fructuosa sit communio sub sola specie panis, quam sub utraque simul. Consequenter autem ad ea quae initio huius tractatus dicta sunt, concludimus sumptionem unius speciei non solum ad salutem sufficere, ve­ rum etiam afferre communicanti integralem effectum sacramenti. § 6· De adoratione debita huic sanctissimo sacramento. Ad quaestionem de usu sacramenti quodammodo reducitur quae­ stio de eius adoratione, quia adoratio debet usum antecedere et concomitari. Specialis est autem in hac parte Lutheranorum error quem solemni anathemate reprobavit Tridentinum, Sess. XIII, can. 6 (Denzinger 888) : « Si quis dixerit in sancto Eucharistiae « sacramento, Christum Unigenitum Dei Filium non esse cultu « latriae etiam externo adorandum ; atque ideo non festiva pe« culiari celebritate venerandum..., vel non publice, ut adore« tur, populo proponendum, et eius adoratores esse idololatras, « anathema sit ». Sane vero pudet ad argumenta descendere, praesertim cum iis qui videre non valent qua ratione adorationis debitum ad realem praesentiam consequatur. Quod enim dicunt non esse adorandum sacramentum, quia fuit a Domino ut sumatur insti(*) Trid. Sess. XXI, cap. 3 (Denzinger 931). De Eccletiae Sacramentis. Tomo I. QUAEST. I.XXX. tutum, purum sophisma est. Numquid adoratio impedit aut exdudit usum? Imo vero, ideo vel magis adorandus in Eucharistia Christus, quia in ea propter nos praesens est, totus in usus nostros impensus. Nunc autem, si diserta antiquitatis testimonia requirant: illius dico antiquitatis in qua ex ipsorum confessione ab idololatriae labe adhuc pura erat Ecclesia, audiant Cyrillum Hierosolymitanum, cateches. mystag. 5, n. 21, 22 neophytos instruentem de modo quo ad communionem accedere debent (P. G. 33, 1123 sq.): * Adiens « igitur, ne expansis manuum volis, neque disiunctis digitis ac« cede, sed sinistram velut thronum subiiciens dexterae, utpote « Regem suscepturae, et concava manu suscipe corpus Christi, «respondens: Arnen. Postquam autem caute oculos tuos sancti « corporis contactu sanctificaveris, illud percipe, advigilans ne « quid ex eo tibi depereat : quod enim intercidere patieris, id « tibi tamquam ex propriis membris diminutum puta... Tum vero « post communionem corporis Christi, accede et ad sanguinis « poculum, non extendens manus, sed pronus, et adorationis ac < venerationis in modum, dicens amen, sanctificeris, ex sanguine « Christi quoque sumens... Postremo expectans orationem, gratias « age Deo qui te tantis mysteriis impertire dignatus est ». Audiant Augustinum, Enarrat, in Psalm, 98, n. 9 (P. L. 37, 1264), exponentem quomodo adorari debeat scabellum pedum Domini: «Sed videte, fratres, quid nos iubeat adorare. Alio loco « Scripturarum dicitur : Caelum mihi sedes est, terra autem sta« bellum pedum meorum. Ergo terram nos iubet adorare, quia « dixit alio loco quod sit scabellum pedum Dei? Et quomodo ado· «rabimus terram, cum dicat aperte Scriptura: Dominum Deum < : «Oblatio sacrificii in communi est « de lege naturali, et ideo in hoc omnes conveniunt, sed deter« minatio sacrificiorum est ex institutione humana vel divina, et «ideo in hoc differunt». Sacrificium tamen non est signum pure ad placitum sicut voces. Cuius ratio est, quia connaturale est homini ut per simili­ tudinem sensibilium rerum proficiat ad cognitionem divinorum, et ideo, ut recta aestimatio de Dei excellentia et submissione ei debita in genere humano conservetur, necesse est ut singulare (l) Haec verba praetermittuntur in Missa praesanctificatorum, non autem illa priora, quia in die Paresceves Ecclesia sacrificium non otlert sed sacrificium interius profecto non cessat. DE SACRIFICIO MISS.M 09 signu livino honori reservatum, symbolic * similitudine exprimat interi ^ em affectum quo tenetur homo sese suo Creatori devovere· Prop ·ι tionaliter ergo hic applicanda sunt quae alias dicta sunt de sacr. nentis per respectum ad significationem gratiae. III. — Porro singularis ille cultus qui divinitati reser­ vatur, fuit ab initio convenientissime repositus in oblatione rei corporeae ac sensibilis per eiusdem in honorem Dei destructionem sive immolationem. Et haec offerendi ratio, formaliter qua expressiva summae quae debetur Deo ado­ rationis, semper et ubique habita est uti sacrificalis obla­ tionis characteristica. Habuit tamen materialiter loquendo, modalitates valde diversas, pro diversitate sacrificiorum, diversoque praesertim statu religionis, vel ante, vel post Christum, omni iam alia praeter ipsum hostia in perpetuum abrogata. Tria hic declaratione indigent. Primo quidem quid fuerit de facto ad significandum honorem divinum, inde ab initio deter­ minatum. Secundo, quis sit symbolismus oblationis quae per de­ structionem rei oblatae perficitur. Tertio, quaenam fuerit in hac parte modalitatum diversitas. Primum omnium dicendum est quod sacrificium fuit ab initio repositum in quadam oblatione rei exterioris. Illud enim semper fuit sacrificium, quod semper proprie et per se ad munus sacer­ dotis pertinuit; atqui semper proprium sacerdotis munus fuit of­ ferre, iuxta illud Heb, V-i: Omnis Pontifex... constituitur... ut offerat dona. Quapropter apud sacros et ecclesiasticos scriptores, pro eodem accipitur sacrificare et offerre; nam. Gen. IV. 3-4, ubi primum mentio fit sacrificii, dicitur Abel obtulisse de primogenitis gregis sui, et Gen. XIII, 20-21, legitur Noe obtulisse holocausta super altare, et sic de aliis. Verum sacra illa oblatio per aliquam rei oblatae destructionem semper etiam perfecta fuit. Etenim, ut ait Bellarminus I. 1 de Missa, c. 2, hebraice dicitur sacrificium a voce mactare. Item graece, θοοία, vel dicitur a id est mactare, vel a nomine Ουμ'ασίς, ut Porphyrius contendit apud Eusebium I. i praepar. evang., c. 6: vult enim sacrificia esse dicta ab exhalatione et fumo qui ex combustione sacrificii ascentlit. Unde sg0 QUAEST. LXXXU-LXXXII Chrysostomus et Theophylactus in c. ίο 1 Hebraeos, in hoc notant differentiam inter θυσίαν et προσφοράν. id est sacrificium et simplicem oblationem, quod θυσία dicitur de rebus illis solis quae occiduntur vel aliter consumuntur. Constat etiam ex usu Scri­ pturarum; nam Isaac vere et proprie sacrificandus a patre di­ cebatur quando Gen. XXII, occidendus et cremandus Domino ducebatur; e contra, Levitae qui Numer. VIII 13-15 offeruntur in munus Domino a filiis Israel, numquam dicuntur sacrificati. Et omnia omnino quae in Scriptura dicuntur sacrificia, necessario destruenda erant: si viventia, per occisionem; si inanimata so­ lida, ut simila et thus et sal, per combustionem ; si liquida, ut sanguis et vinum, per effusionem, iuxta leges caeremoniales quae traduntur Levitic. I-II. Neque his repugnat, concludit Bellarininus, exemplum Melchisedech qui erat sacerdos Dei altissimi, et obtulit panem et vinum, nec tamen legitur oblationem illam destruxisse; nam Scriptura non explicat modum illius sacrificii, sed ex aliis locis colligimus eum more solito sacrificasse, ita ut panem illum et vinum ad honorem Dei vel combusserit, vel ef­ fuderit, vel aliquo alio modo peremerit. Cum enim de signo agitur non oportet adeo esse sollicitum, sed quidquid speciem destructionis prae se fert, pro ipsa substantiali rei consumptione non absurde haberi potest. Nunc autem, quod ritus praedictus naturalem idoneitatem habeat ad significandum invisibile sacrificium quo nosmetipsos Deo devovere tenemur, facile constat. Nam primo, « ex naturali « ratione procedit quod homo quibusdam sensibilibus rebus utatur, « offerens eas Deo in signum debitae subiectionis et honoris, se« eundum similitudinem eorum qui dominis suis aliqua offerunt « in recognitionem dominii » Ç1). Insuper, specialis ratio submis­ sionis et reverentiae prout Deum solum et nullum alium respicere potest, optime exprimitur dum fit oblatio per consumptionem ex­ sistentiae rei oblatae in'honorem eius cui offertur. Huiusmodi enim ritus per se idoneus est ad significandum effectum hominis sese devoventis Creatori suo tamquam ei in cuius obsequio dignum est(*) (*) S. Thom., 2-2, Quaest. 85, a. 1. I DE SACRIFICIO MISSAE 591 ut. tota vita nostra consumatur, et in cuius utilitatem nihil om­ nino cedere potest, iuxta illud Psalmistae . Dixi Domino, Dens meus v tit, quoniam bonorum meorum non eges (r). Caeterum, quia significandi gratia introducta fuit sacrificalis illa destructio, sat magnam habuit, vel ab initio, modalitatis latitudinem. Re enim vera, non sola apud antiquos valebat destructio formalis, velut cum res oblata igne vel ferro peri­ mebatur, verum etiam destructio aequivalens, sicut cum liquor in libaminibus effusus, ad nihil saltem utilitatis redigebatur. In novo autem testamento, omnibus aliis hostiis praeter unicam illam in cruce semel cruente oblatam et in perpetuum accepta­ tam, a Deo repudiatis, cruentae immolationi successit immolatio mystica, quae scilicet absque ulla oblatae victimae deterioratione, sub sola specie sacramenti peragitur; quae etiam, qua ratione fundamentalem illam quam diximus, sacrificiorum signi ficationem ad peifectum adduxerit, nondum huius loci est decla­ rare. Adhuc enim generalibus considerationibus insistimus, et statim videndum est, a quo debeat sacrificium offerri. IV. — De necessitate sacrificii est ut a persona fun­ gente publica apud Deum legatione offeratur ; quo fit ut sacrificium et sacerdotium sibi mutuo ut duo correlativa respondeant. Id facile demonstratur, quia si sacrificium est de sui ratione cultus publicus ac ‘solemnis nomine communitatis Deo exhibitus, uti supra declaravimus, profecto oportet ut offeratur a persona(*) (*) Unde iam intelliges quod in sacrificio, oblatio et immolatio non sunt duo inter se realiter distincta, quia immolatio seu destructio im­ portat praecise eam quae sacrificio propria est, distinctivam oblationis rationem : rationem dico, per quam oblatio sacrifica ponitur extra nu­ merum oblationum quae hominibus fiunt, et determinatur ad signifi­ candum honorem soli Deo debitum, eique soli reservatum. Quapropter, tam apud profanos quam apud ecclesiasticos auctores, idem prorsus sonat, victimam offerre et victimam immolare. Sed et Concilium Tndentinum, ubi doctrinam de sacrificio explicat, pro synonymis habet in subiecta materia, duo haec verba offerre et immolare, unum pro altero indiflerenter usurpans, ut videre est, Sess. 22, cap. i® et 2® (Den· zinger 93.8-40). 592 QUAEST. LXXXII-L ΧΧΧ1Π. pubblica ad hoc constituta. Unde Bellarminns 1. i de Missa, c. 2: < Non enim est cuiusque offerre sacrificium, sed publici et certi «hominis qui communi nomine id peragat. In lege quidem na· « turae sacerdotes erant capita familiarum, ut Noe, Abraham, etc. « In lege autem scripta soli filii Aaron. In lege gratiae soli epi« scopi et presbyteri rite ordinati... Atque hinc etiam excluduntur « a ratione sacrificii proprie dicti multae oblationes privatorum « hominum factae soli Deo, ut cum fideles candelas accendunt et «consumunt in templo ad honorem Dei ». Nunc igitur, cum per­ sona fungens publica legatione apud Deum, sacerdotis nomine vo­ cetur, sequitur sacerdotium et sacrificium esse quaedam correlativa, nec posse concipi unum sine ordine ad alterum. Quare Tridentinum, Sess. XXIII, cap. 1 (Denz. 957): «Sacrificium et sacerdo« tiuin ita Dei ordinatione coniuncta sunt, ut utrumque in omni lege «exstiterit. Cum igitur in novo Testamento, sanctissimae Eucha« ristiae sacrificium visibile ex Domini institutione catholica Ec« clesia acceperit, fateri etiam oportet, in ea novum esse visibile «et externum sacerdotium, in quod vetus translatum est». Itaque de institutione sacerdotii ratiocinandum est non secus ac de institutione sacrificii. Sacerdotium quippe in communi spec­ tatum, de iure naturae est, et sicut in statu naturae purae de­ terminatio sacrificiorum haberetur ex institutione pubblica, sed mere humana, ita determinatio personarum fungentium sacerdotio esset ex iisdem naturalibus causis quibus nunc determinatur subiectum potestatis politicae. Verum, ex quo in religione supernaturali seu revelata sacrificiorum institutionem Deus sibi reservavit, sacer­ dotii investituram pariter reservatam esse voluit. Unde Heb. V, 1-4 : « Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro «hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat « dona et sacrificia pro peccatis... Nec quisquam sumit sibi ho­ norem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron ». Ubi Apo­ stolus dicens, neminem sumere sibi honorem, absolute significat neminem posse sua privata auctoritate sacerdotem institui. Cum autem addit, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron, non ab­ solutam, sed hypotheticam, in praesenti ordine et statu religionis revelatae, divinae investiturae necessitatem signat. Quae quidem DE SACRIFICIO MISSAE 5» investitura facta est in veteri lege, quando Deus semel pro sem­ per filio- Aaron designavit ut in altaris ministerio sibi deservi­ rent ; in lege autem nova fit per speciale sacramentum et col­ latione >> sacri characteris, adeoque non mediante generatione carnali, sed per operationem Spiritus Sancti. V. — Sacrificium convenit cum sacramento, quatenus quoddam sacrum signum est. Differt, quatenus sacramentum est signum causarum sanctificationis nostrae, sacrificium vero signum interioris cultus. Et hinc sequuntur aliae diffe­ rentiae in eo consistentes quod sacramenta nec sunt de iure naturae, nec possunt esse institutionis humanae, nec neces­ sario et semper a sacerdote conficiuntur, nec demum effi­ caciam habent per modum impetrationis sicut sacrificium, sed per modum efficientiae. Omnia fere constant ex dictis tum in praesenti, tum in prae­ via disputatione de sacramentis in communi. Circa tertiam differentiam nota quod ministrans sacramentum se habet ut Dei instrumentum ad sanctificationis effectum : instru­ mentum autem Dei in quantum huiusmodi non est necessario per­ sona publica, communitatem repraesentans. Unde videmus quod baptismi minister potest esse quilibet homo, sive cristianus, sive infidelis ; videmus etiam quod ministri matrimonii sunt ipsi con­ trahentes, qui profecto qua tales personae publicae non sunt. Ad­ dendum tamen, debuisse omnino sacramenta institui a Deo di­ spensanda regulariter per sacerdotes, (si unum matrimonium ex­ cipias propter specialem eius conditionem): ut scilicet per eamdem viam descenderent Dei dona ad homines, per quam ascendunt hominum vota ad Deum, et servaretur pulcherrimus ille ordo quo divina Providentia suaviter disponit omnia, perducens ad suos fines infima per media et media per summa. Aliunde vero quaedam sacramenta sunt, quae ex peculiari sua indole sacerdo­ tale ministerium evidenter exigunt, puta sacramentum Poeniten­ tiae per modum iudicii institutum, itemque sacramenta Confir­ mationis et Ordinis quibus distribuuntur gradus et officia in Ecclesia Christi ; hoc enim non ad alios pertinere potest quam ad principes civitatis. Quare, licet de essentia sacerdotii in genere De EccUtia * Sacramentu. Tomo 1. 594 QUAEST. LXXXH-LXXXII non sit nisi deputatio ad sacrificium offerendum, debuit ei adiungi in praesenti ordine officium ministrandi sacramenta, ut de sacer­ dote quoque verificetur illud Genes. XXVIII-12: «Et vidit in «somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens « caelos, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam ». ! Ascendit quippe sacerdos ab hominibus ad Deum cum sacrificium offert, descendit a Deo ad homines cum ministrat sacramenta. 1 I Denique quoad ultimam differentiam, observa multum differre rationem efficaciae quae consideratur in sacramentis, ab ea quae ■ L· consideratur in sacrificio. Nam cum sacramentum sit quoddam signum practicum sanctificationis et gratiae, respicit ut terminum hominem sanctificandum ; et quia homo non santificatur nisi quatenus in eo aliquid producitur ad quod propria sacramenti virtus non pertingit, oportet ut sacramenti efficacia sit per modum instrumentalis efficientiae. Sed cum sacrificium sit signum adora· tionis et cultus, respicit ut terminum Deum colendum; et quia Deus non colitur per hoc quod aliquid in ipso efficitur, impossibile est ut efficacia sacrificii qua talis sit in genere efficientiae, sed si quis effectum consequatur, nonnisi per modum impetrationis: quatenus oblatione sacrificii, tamquam exercita quadam imploratione suae beneficentiae exoratus Dominus, « gratiam et donum « poenitentiae concedens, crimina et peccata etiam ingentia di« mittit », ut docet Tridentinum, Sess. XXII, cap. 2 (Denz. 940). Non quod sacrificium sit instrumentum quo Deus sanctificam tem gratiam hominibus confert, sed quia per sacrificium obtinet homo a Deo actualis gratiae donum quo se ad iustificationem disponat. Uno verbo sacrificium influit ut oratio ; et ideo, sicut dicuntur orationes ad Deum ascendere, ita et sacrificia. Sic de sacrificio Manue, ludie. XIII, 19-20, legitur: «Tulit itaque Manue haedum de « capris, et libamenta, et posuit super petram offerens Domino qui « facit mirabilia... Cumque ascenderet flamma altaris in coelum, an« gelus Domini pariter in flamma ascendit ». Sic nos quoque in oblatione calicis dicimus : Offerimus tibi Domine, calicem sa­ lutaris, tuam deprecantes clementiam, ut in conspectu divinae Maiestatis tuae... cum odore suavitatis ascendat. Ex dictis intelliges, sacrificium posse describi : Oblatio | U D I I I I 1 1 ] I 1 i t 1 ; DE SACRIFICIO MISSAE 505 per modum immolationis a sacerdote Deo facta, in signum le­ gitime institutum honoris et reverentiae quam homo debet creatori suo. — Intelliges praeterea, sacrificium esse quoddam essentiale constitutivum cultus religiosi; unde in sacra historia videmus sacrificia cum ipsa religione nata esse et cum illa extingui, ut bene ostendit Bellarminus I. i de Missa, c. 20. — Intelliges demum, tempus sacrificio offerendo idoneum non esse nisi tempus viae, tum quia in beatitudine omnes immediate Deo coniungentur, et non indigebunt externo medio ad communican­ dum cum eo, tum quia quae nunc nobis est necessitas interio­ rem cultum per ritus symbolicos significandi, tunc evacuatis umbris, amplius non erit (*). § 2. De divisione sacrificiorum. Deinde dicendum est de divisione sacrificiorum, tum ratione finis, tum ratione modi offerendi, tum ratione valoris sive effi­ caciae. Equidem omni sacrificio essentialis est significatio interioris latriae qua se homo in Dei servitium devovere profitetur, atque hoc modo finis sacrificii semper est latreuticus. Verum, quia oportet (*) Haec dicta sint contra quosdam hypermysticos, qui opinantur missam adhuc in futura gloria fore celebrandam, et sanctos post resur­ rectionem sacramento corporis Christi esse cibandos. Sed ista, etsi spe­ ciem pietatis habeant, sunt tamen contra omnem rationem, et deprimunt nobilitatem futuri illius status ad quem suspirat sponsa in Cantici, Π-17, dicens: Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, nam quaecumque signa et velamina sacramentalia pro umbris computantur. Quanto igitur melius auctor Imitationis Christi 1. 4, c. 21, n. 2: « Me oportet contentum esse « in lumine verae lidei, et in ea ambulare donec aspiret dies aeternae « claritatis, et umbrae figurarum inclinentur. Cum autem venerit quodper« fectum est, cessabit usus sacramentorum, quia beati ingloria caelesti non « egent medicamine sacramentali. Gaudent enim sine fine in praesentia « Dei, et de claritate in claritatem abyssalis Deitatis transformati, gustant « Verbum Dei caro factum, sicut fuit ab initio et manet in aeternum ». 596 QUAEST. Lxxxn-r.xxxni lit in suppositione peccati honor delatus Deo sit testificativus excusationis et poenitentiae, ac per hoc, exhibeatur in finem pla­ candi Numen offensum, ideo in praesenti humani generis condi­ tione necesse est esse sacrificia propitiatoria. Denique, cum divi­ nus honor nequeat consistere sine gratiarum actione pro beneficiis acceptis et petitione pro accipiendis, sunt etiam sacrificia eucha­ ristica atque imfietratoria. Hinc intelligitur divisio antiquorum sacrificiorum in holocaustum, sacrificium pro peccato, et hostiam pacificam, prout una vel altera significatio magis specialiter in singulis generibus attendebatur, et peculiari modo assumebatur unumquodque ad finem adorandi, vel placandi, vel gratias agendi. «Triplex erat, inquit S. Thomas 1-2, Quaest. 102, a. 3 ad S’1™, « sacrificiorum genus. Quoddam erat quod totum comburebatur, E SACRIFICIO MISSAE 599 Verum alio modo intelligi potest sacrificium ad legem no­ vam perlinere: pro quanto scilicet ipsum sacrificium est quod nova b perpetuo celebrandum indixit, in quo principaliter con sistit · ultus Ecclesiae in Novo Testamento, quodque hac de causa vere et proprie sacrificium novae legis audit, utpote illud quo ho­ mines sub nova lege existentes colere debent et colunt Deum. Oportet autem ut distinguatur a praecedenti, quia quanto altius eminet sacrificium crucis in ratione principii totius christianae religionis, tanto evidentius excluditur a ratione sacrificii consti­ tutivi cultus Christianorum. Etenim, ut bene arguit Bellarminus 1. i de Missa, c. 20: «Sacrificium crucis semel peractum est, ac « deinde desiit esse, neque mansit postea nisi per effectum et « virtutem, ut notum est ; imo nunquam fuit tempore christianae « religionis ; ea enim post Christi mortem proprie coepit. At sa« crificium proprium religionis debet ipsam perpetuo comitari. « ut supra probatum est. Praeterea, religio quaevis sacrificium « externum ac visibile requirit, ad quod homines illius religionis « peragendum conveniant, et quod ab ipsis frequentari possit. « At nihil eiusmodi in sacrificio crucis reperitur. Est enim respe« ctu Christianorum invisibile, cum sola fide, non oculis cernatur ; « unde nec ad illud conveniri potest a populis, nec etiamsi cer« neretur, a populo vel sacerdotibus christianis frequentari pos< set ; non enim fas esset ut Christum christiani toties interti« cerent ». Imo vero a solo Christo potuit offerri, et nullo modo ab hominibus, cum omne ministerium hominum in eo adhibitum, non solum non habuerit rationem cultus religiosi, sed potius fuerit ex natura rei summum omnium sacrilegium. Si igitur re­ ligio exigit sacrificium, quod a cuncto populo per mediatores sacerdotes offeratur ex debito communis servitutis, et in quo ad Deum adorandum pro ratione sui gradus omnes concurrere pos­ sint : concludendum sane est, sacrificium novae legis proprie loquendo non esse nisi sacrificium missae, de quo Christus in cruce exsultans dicebat : « Reminiscentur et convertentur ad Do« minum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius 6oo QUAEST. LXXXII-LXXXUI. « universae familiae gentium... Et anima m.illi vivet, et semen « meum serviet ipsi » ζ1). Sed nunc, ut melius appareat distinctiva indoles huius sa­ crificii prout est constitutivum cultus christiani, illudmet comparare iuvat cum oblatione crucis quantum ad illa quatuor quae in omni sacrificio consideranda esse docet Augustinus: « Cui offeratur, « a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur » (2). Quoad primum, constat nullam esse posse differentiam. Quoad secun­ dum et tertium, si ipsum Christum offerentem et oblatum respicias, nullum rursus discrimen invenitur: quatenus « una eademque est « hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum « tunc in cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa » (3). Ast, si attendas eos qui in missa coofferunt et coofferuntur, notabilem utique inter utrumque sacrificium invenies differentiam ; ad quam ultimo consequitur, non omnino eosdem esse illos pro quibus oblatio nunc fit in altari Ecclesiae, et pro quibus tunc facta est in cruce, communi ara totius mundi. Et sane, quantum ad id quod secundo loco in omni sacri­ ficio considerandum dicit Augustinus, scilicet a quo offeratur, differentia est in hoc, quod in cruce, secus ac in missa, Christus fuit solus offerens. In ara siquidem crucis, ut alias nunc rationes omittam, semetipsum obtulit, non ut caput Ecclesiae iam constitutae, sed in hunc potius finem ut Ecclesiam sibi acquireret, iuxta illud Eph. V, 24-27 : « Seipsum tradidit... ut exhiberet ipse sibi glo« riosam Ecclesiam non habentem maculam, aut rugam, aut ali« quid eiusmodi ». Unde, cum actualis hominum cum Christo coniunctio, (in qua coniunctione consistit Ecclesiae ratio), fuerit cruentae oblationis effectus et finis, profecto ordine naturae et causalitatis posterior est, nec potuit ullo modo in hoc sacrificio praesupponi. Sit igitur sacrificium aliud, unici illius sacrificii crucis a progenie in progenies commemorativum, in cuius cele­ bratione suas partes habeat Ecclesia. Non enim venerat in mundum (*) Psalm. XXI, 28-31. (*) August. I. 4 de Trinit., c. 14 (P. L. 42, 901). (·) Trident., Sess. XXII. cap. 2 (Denzinger, 940). DE SACRIFICIO MISSAE Filius I >' i ut solitariam adorationem Patri redderet, sed ut nos homin' . perfectos secum adoratores in spiritu et veritate con­ stituer···. Sit, inquam, sacrificium aliud, cuius oblatio perficiatur per in ticum corpus unitum Capiti suo. Porro, hoc ipsum est in quo reponitur characteristica missae nota ac propria indoles; offertur enim tum a Christo, tum a ministro, tum ab integra fide­ lium ecclesia, quamvis aliter et aliter. A Christo quidem, tam­ quam i principali et summo sacerdote qui in ultima coena antequam pateretur et in caelum conscenderet, apostolicae hierarchiae munus contulit administrandi in terris suum sacerdo­ tium et nomine suo sacrificandi usque in saeculi finem. A mi­ nistro autem, tamquam a sacerdote vero, sed subordinato et veluti instrumentali. Denique, ab integra fidelium ecclesia tam­ quam a populo per sacerdotem, iuxta illud quod habetur in canone : Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias. Quam­ quam non oporteat eos omnes qui ad Ecclesiam pertinent, eodem modo offerre; nam aliqui offerunt solum habitualiter, illi scilicet qui ad oblationem actu non concurrunt, sed per solam profes­ sionem christianitatis communicant cultui qui ubique terrarum Deo exhibetur secundum ritum a Christo institutum; alii vero offerunt etiam actualiter, vel celebrationem procurando, vel sa­ crificanti ministrando, ve) demum mere assistendo, et quo quis­ que propius concurrit ad offerendum, eo etiam, caeteris paribus, meliorem titulum habet ad participandum de sacrificii fructu ut dicetur infra. Sed iam sponte sua sequitur differentia alia, quatenus in missa, secus ac in cruce, mysticum corpus Ecclesiae, sin minus physice, at certe affectu et significatione pertinet ad id quod offer­ tur. Quisquis enim in sacrificio offert victimam, offert eam ut vi­ cariam sui, intendens exprimere interiorem submissionem atque absolutam devotionem qua vult ipsemet spiritualiter in Dei ho­ norem consumi. Si ergo, ut dictum est, Ecclesia in missa se habet ut offerens, pariter se habet ut oblata, utique in unione cum Capite suo. « Cuius rei, inquit Augustinus 1. to de civit., c. 20 (P. L. 41, 29s)> «sacramentum quotidianum esse voluit Ecclesiae 6o2 QUAEST. LXXXlbC-XXXIH. « sacrificium, quae cum ipsius capitis corpus ' ipsam fier ipsum t. discit offerre . * Imo intendit Ecclesia ut per oblationem corporis et sanguinis Christi, suimetipsius oblatio semper magis magisque perfecta efficiatur : Propitius, Domine, quaesumus, inquit (*), haec dona sanctifica, et hostiae spiritualis oblatione suscepta, nosmelipsos tibi perfice munus aeternum. Haec itaque ratio est cur Christus in sacramento sub iis symbolis immoletur quibus figuratur mysti­ cum corpus quod acquisivit sanguine suo ; nam iuxta multoties iam praemissa, panis et vini species figura sunt societatis fide­ lium. Haec rursus ratio est cur roget Deum sacerdos ut oblatio­ nem habeat acceptam, ut supra illam propitio ac sereno vultu respicere dignetur sicut respexit super munera Abel, Abrahae, et Melchisedech, utque iubeat eam perferri in sublime altare per angeli manus. Nam ista et alia huiusmodi multa quae nobis obiiciunt haeretici, quantum essent inexplicabilia extra principia hactenus declarata, (quis enim ferret Deum rogatum fuisse ab hominibus ut oblationem crucis acceptabilem habuerit?) tantum plena pietatis apparent si quis consideret quod in sacrificio missae, non solus offert et offertur Christus, sed tum in ratione offerentis, tum in ratione rei oblatae, coniungitur Ecclesia cum ipso C2). (*) Secreta feriae 2 Pentecostes. (·) « 11 reste maintenant à vous expliquer les prières de la liturgie «qu’on vous a fait croire indignes d’une oblation qui serait Jésus-Christ «même. Mais il n’ y aura plus de difficulté, si vous songez seulement que ■ Γ Eglise qui offre le pain et le vin pour en faire le corps et le sang, et «qui ensuite offre encore ce corps et ce sang après qu' ils sont consa· «crés, ne le fait que pour accomplir une troisième oblation, par laquelle telle s'offre elle-même. Le prêtre commence le premier, et à l’exemple « de Jésus-Christ qui a été tout ensemble le sacrificateur et la victime, « il s’ offre lui-même avec son oblation : c’ est ce que signifie la cérémonie < d'étendre les mains sur les dons sacrés, comme on le fait un peu avant «la consécration. Autrefois dans l’ancienne Loi, on mettait la main sur «la victime, en signe qu’on s’y unissait et qu’on se dévouait à Dieu « avec elle ; c’ est ce que témoigne le « prêtre » en mettant ses mains sur «les dons qu’ il va consacrer. Tout le peuple pour qui il agit, entre dans « ce sentiment, et le prêtre dit alors au nom de tous : Nous vous prions, « Seigneur, de recevoir cette oblation de nbtre servitude et de toute votre « famille ; où nous apprenons non seulement à offrir avec le prêtre les OE SACRIFICIO MISSAE T indem, quantum ad ultimum quod in omni sacrificio con­ siderari debet, hoc est, pro quibus offeratur, differentia est, quia sacritimm crucis pro omnibus fuit a Christo oblatum et a Patre acceptatum, at missa, directe saltem, non offertur nisi pro iis qui fidelium nomine veniunt, utpote ad visibile Ecclesiae corpus pertinentes ; in quo quidem, adhuc magis sacrificii eucharistici propria ac distinctiva indoles sese prodit ac manifestat. Et hactenus quidem de sacrificio missae sermo fuit, tanquam de sacrificio ab illo quod in cruce oblatum est, adaequate di­ stincto. Nunc autem in oppositum est quod sentiunt plures sese munientes variis locutionibus seu Patrum seu theologorum, ac praesertim auctoritate Catechismi ad parochos, Part. 2, cap. 4, η. 76. Volunt enim sacrificium Christi esse unum, non duplex: quod alii aliter explicant, et non semper ea qua par est dari· « dons proposés, mais encore à nous offrir nous-mêmes avec eux.. L’ an« cienne cérémonie où chacun portait lui-même son oblation, c' est-à-dire «son pain et son vin, pour être offerts à 1’autel, confirme cette vérité. « Car outre qu’offrir à Dieu le pain et le vin dont notre vie est soute«nue, c’est la lui offrir elle-même comme chose qu’on tient de lui, et «qu'on veut lui rendre: les saints Pères ont remarqué dans le pain et • dans le vin un composé de plusieurs grains de blé réduits en un, et «de la liqueur de plusieurs raisins fondus ensemble; et ils ont regardé « ce composé comme une figure de tous les fidèles réduits en un seul «corps pour s’ offrir à Dieu en unité d’esprit; ce qui a fait dire Λ Saint « Augustin, que toute la cité rachetée était le sacrifice éternel de la Tri« nité sainte... Ainsi 1’Eglise fait elle-même une partie de son sacrifice, « de sorte que ce sacrifice n’aura jamais sa perfection tout entière, qu'il « ne soit offert par des saints. Voilà une claire résolution de toute la dif« fie 11 lté, s’il y en avait: car il y a dans ce sacrifice Jésus-Christ qui est «offert, et il y a l’homme qui l’offre: le sacrifice est toujours agréable «du côté de Jésus-Christ qui est offert; il pourrait ne l'être pas tou«jours de côté de l’homme qui l'offre, puisqu’il ne peut l'offrir digne« ment, qu'il ne soit lui-même assez pur pour être offert avec lui, comme on a vu. Quelle merveille y a-t-il donc, que Γ Eglise demande à Dieu «qu’il rende notre sacrifice agréable en tout, et autant â proportion, du «côté des fidèles qui le présentent, que du côté de Jésus-Christ qui est «présenté?». Bossuet, Explication de quelques difficultés, etc., n. 36-37. 604 QUAEST. LXXX1I-LXXXIII. fate, nec caeteroqui vacat in praesenti singulos dicendi modos in medium afferre. Sed quoniam in his qtia<- pro hac sentiendi ratione passim adducuntur, praeter plura praeclare et egregie dicta, plura etiam sunt de quibus graves ad minimum videntur esse rationes dubitandi, operae pretium erit, ad huius prolegomeni complementum, hac ipsam de unitate sacrificii Christi quaestionem ad examen breviter revocare. Et ne libera nobis tribuatur divagandi facultas, omne critérium desumere placet ex verbis Tridentini in duobus illis capitulis, primo et secundo Ses­ sionis 22 * e, ubi doctrinae de sacrificio missae adeo concinne, ne dicam divine, recapitulata invenitur. § 4· De unitate vel pluralitate sacrificii Christi ex doctrina Tridentini. Fundamenti loco ponenda sunt ea doctrinae Tridentini puncta, quae ad propositae quaestionis solutionem quoquo modo attinentia, pro fixis et inconcussis haberi debent. Et ad tria se­ quentia reducuntur. Primum punctum est : Unum idemque esse, teste Tridentino, quod in coena Domini peractum est, et quod pe­ ragitur in missa, adeo ut ad coenam novissimam indu­ bie referenda sit, non modo institutio, sed et prima ac prototypa sacrificii missae celebratio. Haec propositio in Tridentino hisce terminis enuntiata con­ tinetur (Denz. 938): «Is igitur Deus et Dominus noster...in coena « novissima, qua nocte tradebatur..., sacerdotem secundum ordinem « Melchisedech se in aeternum constitutum declarans, corpus et « sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit, « ac sub eorumdem rerum symbolis, apostolis quos tunc N. T. « sacerdotes constituebat, eorumque in sacerdotio successoribus, « ut offerrent praecepit per haec verba : Hoc facite in meam « commemorationem ». In quo quidem duo distinguit Tridenti- DE SACRIFICIO MISSAE num : quod in coena Dominus fecit, et quod discipulis facien­ dum mandavit. Quod in coena fecit, Concilium enarrat dicens: Sacerdotem secundum ordinem Melchisedech se constitutum de­ clarans, corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit. Quod autem faciendum mandavit, explicat subiiciens : Apostolis quos tunc N. T. sacerdotes constituebat, eorumqnc in sacerdotio successoribus praecepit ut sub earumdem rerum svmbolis ipsum corpus et sanguinem suum offerrent, et quod se facientem viderant, facerent et ipsi in sui commemora­ tionem. Tridentino igitur teste, sacrificium quod usque nunc, dominico mandato obsequentes offerimus in missa, ipsissimum est sacrificium quod Dominus instituit, et de facto prior obtulit in coena. Unde iam apparet oblationem coenae habendam esse ut primi­ tias sacrificii missae, minime vero ut partem constitutivam sa-' crificii crucis, et si qua forte de posteriori huius conclusionis parte adhuc occurreret dubitandi ratio, ex eodem Tridentini loco statim excluditur. Secundum itaque punctum sit: Oblationem coenae apud Tridentinum, non solum non haberi uti partem sive es­ sentialem sive integralem sacrificii crucis, sed haberi e contra, ut quae ab eo adaequate distincta, ei opponitur sicut repraesentativum repraesentato, sicut memoriale obiecto in perpetuum memorando, sicut id quod in finem usque repetendum ac continuo frequentandum praecipie­ batur, ei quod semel tantum erat peragendum, nusquam iterandum. Ad cuius propositionis demonstrationem facient illa Concilii verba quae superius, melioris intelligentiae ac distinctionis gratia praetermissa sunt : « Is igitur, inquit, Deus et Dominus noster, « etsi semel seipsum in ara crucis morte intercedente Deo Pa« tri oblaturus erat ut aeternam illic redemptionem operaretur, « quia tamen per mortem sacerdotium eius exstinguendum non « erat, in coena novissima, ut dilectae sponsae suae Ecclesiae. « visibile, sicut hominum natura exigit, relinqueret sacrificium * quo cruentum illud semel in cruce peragendum rapraesenta« retur, eiusque memoria in finem usque saeculi permaneret.... QUAEST. LXXXll-J.XXXIit. «corpus et sanguinem suum sub speciebu panis et vini Deo « Patri obtulit, ac sub earumdem rerum symbolis, apostolis.,, «etc.». Ubi notandae veniunt duae conium tiones correlativae J etsi, tamen. Certe coniunctio etsi id adducere solet, quod alias obstaculo esset, aut saltem videri posset, ei quod sub correlativo tamen, consequenter enuntiatur ; adeoque, nonnisi absurde i sub illo tamen poneretur id quod se haberet ad antecedens uti eius pars, vel connaturale praeludium, vel necessarium consectarium, atque ita porro. Et sane nusquam diceres exempli gratia: etsi do­ mum aedificaturus, eius tamen fundamenta ieci ; vel : etsi mox pro­ fecturus, amicis tamen valedixi, aliave his similia. Si ergo Con­ cilium in oblatione coenae agnovisset partem constitutivam, i eamque initialem sacrificii crucis, procul dubio dixisset: Is igitur Deus et Dominus noster, cum (vel quia, praecise quia) seipsum in ara crucis morte intercedente immolaturus erat ut aeternam illic redemptionem operaretur, in coena novissima, qua nocte tradebatur, corpus et sanguinem suum ad hanc ipsam crucis immolationem obtulit ac destinavit, ac semel immolata apostolis ut offerrent praecepit, etc. Nunc autem Concilium dicit : Etsi semel cruente in ara crucis, tamen in coena novissima sub spe­ ciebus panis et vini. Omnino ergo prohibet dicendi modus a Tridentino adhibitus ne habeatur oblatio coenae pro parte sive essentiali sive integrali sacrificii crucis, sed unam oblationem alteri oppositam et ab ea adaequate condivisam cogit intelligere. Tertium tandem punctum assignatur: Non unam tantum­ modo a Tridentino Christi immolationem agnosci, sed omnino duas, cruentam unam in cruce, incruentam alte­ ram in sacramento. Et hoc faciliori adhuc negotio expeditur. Ait enim Conci­ lium : « Quoniam in divino hoc sacrificio quod in missa pera« gitur, idem ille Christus continetur et incruente immolatur, « qui in ara crucis semel seipsum cruente obtulit, docet Sancta «Synodus, etc.». Superius vero, de coena novissima agens dixe­ rat : « Celebrato vetere Pascha quod in memoriam exitus de « Aegypto multitudo filiorum Israel immolabat, novum instituit « Pascha seipsum ab Ecclesia per sacerdotes sub signis visibili- DE SACRIFICIO MISSAF 607 « bus hnniolandum in memoriam transitus sui ex hoc mundo « ad Patrem, quando per sui sanguinis effusionem nos redemit, «eripuitque de potestate tenebrarum». Ubi in terminis expres­ sum habes, quod nulla unquam subtilitas, aut infirmare valebit, aut eludere. Haec itaque tria puncta sunt, e Tridentini doctrina excerpta, unde nunc propositae quaestionis solutionem sumere licet. Ex primo habemus, nihil quoad substantiam differre inter coenae et missae oblationem ; ex secundo, oblationem sacramentalem tam in coena quam in missa ab oblatione crucis adaequate di­ stingui ; ex tertio, esse in missa non secus ac in coena, pro­ priam, distinctivam, et ab illa crucis plane diversam, immolationis rationem. Aperta igitur consequentia est, non idem esse sacrifi­ cium missae et sacrificium crucis, sed aliud et aliud, et non solum numerice aliud, verum etiam specifice. Cum enim sacrificium in offerendo consistat, diversificata ratione offerendi, sacrificium etiam diversificetur necesse est. Proinde, si quae passim aucto­ ritates oppositum dicere videbuntur, in eo sensu erunt intelligendae, in quo per sat communem metonymiam sacrificium pro re sacrificata seu victima oblata usurpari solet. Cuiusmodi est procul dubio auctoritas catechismi ad parochos dicentis « Unum « itaque et idem sacrificium esse fatemur, et haberi debet, quod « in missa peragitur, et quod in cruce oblatum est, quemadmo« dum una est et eadem hostia, Christus videlicet Dnus noster, * qui seipsum in ara crucis semel tantummodo cruentum immo. ·< lavit. Neque enim cruenta et incruenta hostia duae sunt hostiae, « sed una tantum, cuius sacrificium, postquam Dominus ita prae« cepit : hoc facite in meam commemorationem, in eucharistia « quotidie instauratur ». Caeterum, satis superque patet quod, proprie nunc accipiendo sacrificium pro actione sacrifica, non possunt esse unum, nec numerice nec specifice, ea quorum ratio intrinseca notis constat inter se contradictorie oppositis, cuiusmodi sunt cruentum et incruentum, id quod morte intercedente et quod sine morte aut quavis victimae deterioratione peragitur, quod denique una tantummodo vice de sui essentiali ratione possibile fuit offerri, et quod a generatione in generationem 6o8 QUA EST. LXXXI1 LXXXIH. usque ad consummationem saeculi ubique locorum repetendum instituebatur. Non tamen propterea rejicimus ea quae alii de unitate sa­ crificii Christi tam docte, tamque erudite edisserunt. Quamdam enim unitatem, eamque in suo genere strictissimam, necessario esse admittendam ultro fatemur, nec profecto disparata ponimus sacrificium crucis et sacrificium missae, quasi nullo inter se ligamine connexa. Absit! Sed unitatem specificam et a fortiori numericam resolutissime reficientes, tanto fortius unitatem ordi­ nis asserimus. Quae unitas ordinis in hoc est, quod sacrificium missae de essentia sua supponit sacrificium crucis ; quod eamdem victimam offert, nunc quidem incruentam, sed in habitu sacramentali cruentae suae in cruce immolationis ; quod idcirco, ex toto ad illam refertur, ut eius repraesentatio memorialeque per­ petuum, denique ut cultus perennis per cuius quotidianam celebra­ tionem, eiusdem oblationis cruentae fructus uberrime percipiuntur. Sed haec suis quaeque locis ampliorem explicationem habe­ bunt. Unde iam praeambulae dissertationi imponendus est finis, et ad singula particulatim doctrinae puncta deveniendum, inci­ piendo a quaestione an sit in missa verum proprieque dictum sacrificium. THESIS LIII. Tum ex iis quae in Scriptura traduntur de sacerdotio Christi, tum ex celeberrimo Malachiae vaticinio, tum ex verbis institutionis Eucharistiae, tum denique ex ratione theologica demonstratur veritas sacrificii Novae Legis, cuius Christus ut caput corporis Ecclesiae, est victima et sacerdos principalis. § !· Psalm. cix-4 — Genes, xiv-18. De Christi sacerdotio duo in Scriptura asseruntur, ad rem praesentem maxime pertinentia ; quorum primum est quod sit sacerdotium secundum ordinem Melchisedech. — DE SACRIFICIO MISSAE Et sane, cum sacerdotium se loto ordinetur ad sacrificium, propriiH ac distinctivus cuiuslibet sacerdotii character, etsi ex aliis 'iam circumstantiis sumi possit, potissimum tamen accipi debet : ritu sacrificandi. Itaque necesse est ut Christus con­ veniat cum Melchisedech in ritu ei proprio: conveniat, in­ quam, co modo quo convenientia esse potest inter figuratum et figuram, inter veritatem et umbram Legitur autem Melchisedcch sacrificasse in pane et vino (*), et nemo alius prae­ ter ipsum (2). Debuit ergo et Christus hostiam suam offerre in specie panis et vini ; quo stante, veritas sacrificii missae iam manet demonstrata. — Unde Cyprianus epist. 63 ad Caecilium, n. 4 (P. L. 4, 375-76): «In sacerdote Melchisedech sacrificii « Dominici sacramentum praefiguratum videmus, secundum quod « Scriptura divina testatur et dicit : Et Melchisedech rex Sa « lent protulit panem ct vinum. Fuit autem sacerdos Dei sum« mi, et benedixit Abraham. Quod autem Melchisedech typum « Christi portaret, declarat in Psalmis Spiritus Sanctus ex per- (*) Protestantes dicunt panem et vinum fuisse prolata a Melchise­ dech in refectionem Abrahae et sociorum qui fatigati e praelio rever­ tebantur. Sed hoc asserunt contra fidem historiae, quia ut Scriptura re­ fert, redibat Abraham cun ingenti praeda, in qua etiam erant ea quae ad cibum pertinent. Imo in fine capitis additur, milites cibum sumpsisse antequam eis Melchisedech occurreret. Quid igitur, concludit Bellarminus, opus erat pane et vino iis qui spoliis abundabant, et paulo ante comederant et biberant ? Quare catholici recte asserunt panem et vinum fuisse Deo sacrificata; dicitur enim: Melchisedech rex Salem,proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi. Fuit igitur prolatio haec, actus sacerdotalis, adeoque signat vel sacrificium ipsum oblatum Deo in gratiarum actionem pro victoria, vel id quod ad sacrificium consequitur, cum sacerdos hostiae oblatae populum facit participem. Utroque autem modo, eadem conclusio est. (*) Nec obstat quod alii forsitan ignoti sacerdotes eamdem ali­ quando hostiam obtulerint. Nam si nota Melchisedech apud Paulum in eo est quod fuerit sine patre, sine matre, sine genealogia, etc., solum quia contra morem assuetum, de genealogia eius Scriptura silet a fortiori ritus sacrificandi in pane et vino censeri debet ei proprius, ex hoc solo quod in Veteri Testamento, eiusmodi sacrificii ratio a nullo alio legitur adhibita. De Ecclenae SaerameHtu. Tom. I. 39 6 ΙΟ QUAEST. LXXXIÎ-I XXXITf. «sona Patris ad Filium dicens: Tu es -.rdosin aeternum « secundum ordinem Melchisedech. Qui or i · utique hic est « de sacrificio illo veniens et inde descendens, quod Me!· «chisedech sacerdos Dei summi fuit, quod panem et vinuin « obtulit, quod Abraham benedixit. Nam quis magis sacerdos « quam Dominus noster lesus Christus qui sacrificium Deo Pa· « tri obtulit, et obtulit hoc idem quod Melchisedech obtulerat, « id est panem et vinum, suum scilicet corpus et sanguinem ». — Item Augustinus de civit., 1. 16, c. 22: «Ibi, (id est Ge« nes. XlV-18), primum apparuit sacrificium quod nunc a Chri«stianis offertur Deo toto orbe terrarum, impleturque illud quod « longe post hoc factum per Prophetam dicitur ad Christum : « Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, « non scilicet secundum ordinem Aaron, qui ordo fuerat aufe· « rendus, illucescentibus rebus quae illis umbris praenotabantur». — Et Tridentinum, unanimem traditionis sensum sequens, atque authentice Scripturam interpretans, Sess. 22, cap. 1 (Denz. 938): «lesus Chr. Dominus noster... sacerdotem secundum ordinem « Melchisedech se in aeternum constitutum declarans, corpus et san« guinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit, ac « sub eorumdem rerum symbolis apostolis, quos tunc N. T. sacer· « dotes constituebat, ut sumerent tradidit, et eisdem, eorumque « in sacerdotio successoribus, ut offerrent praecepit per haec « verba : Hoc facite in meam commemorationem » f1). Aliud quoque argumentum sumitur ex perpetuitate sacerdotii Christi in praecitato loco Psalmi diserte affirmata ; quem locum interpretans Apostolus, Heb. VII, 23-24: « Et alii quidem, inquit, « plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur « permanere ; hic autem, eo quod maneat in aeternum, sempi· «ternum habet sacerdotium». Iam age: Qui sine consorte est summus ac principalis hominum sacerdos, manetque talis usque in finem, in finem etiam usque debet apud homines adhuc in statu(*) (*) Vides igitur nos in iis quae sacerdotium secundum ordinem Melchisedech spectant, teneri regula interpretationis ecclesiasticae, quid­ quid in contrarium pro solita levitate dictitent critici novelli. DE SACRIFICIO MISSAF 6lt viae . ·.. litutos oflerre sacrificium (*). Atqui abrogato omni alio sacerd· ■ >, iureiurando Dei constitutus est Christus in possessione sacerdotii sempiterni. Ergo usque in saeculi finem apud nos offe­ rat n* sse est ; non tamen per se immediate, cum in terris vi­ sibiliter amplius non sit; ergo per vicarios. Quo stante, oportet ut mi .n sit verum ac proprium sacrificium, quia evidenter nihil aliud fingi potest quod iugiter in Christi persona offeratur Deo per ministros Christi. Vide Bellarminum de Missa 1. i, c. 6, et nota Bene argumentum hoc non procedere specialiter de necessi­ tate sacrificii prout est propitiatorium, sive in remissionem pec­ catorum, sed magis prout adhiberi debet ad cultum latriae qui semper est Deo debitus. Nota etiam non esse quaestionem de iis quae ad hoc requiruntur, ut Christus denominari possit sacerdos in aeternum, sed de eo quod ex perpetuitate et unicitate sacer­ dotii eius necessario consequitur. Ex hoc enim quod sempiterno sacerdotio secundum humanitatem auctus est, consequens esse dicimus ut debeat hostiam suam iugiter offerre, ne desit muneri suo, (quod de Christo cogitare nefas), quamdiu scilicet homines in via exsistentes, necesse habebunt per sacrificia colere Deum. Quare vis argumenti tota in eo est : Vel Christus sacerdos adhuc offert, vel, quod nemo dicet, sub eius pontificatu periit cultus Dei quoad principalem et maxime necessariam sui partem. — Nunc autem contra utramque probationem hactenus propositam nonnulla obji­ ciuntur, quibus oportet respondere. i. 5/ verum esset, Christum ideo dici sacerdotem secundum ordinem Melchisedech, quia ritum sacrificandi habet similem ei quem adhibuit Melchisedech: profecto Apostolus ad Heb. VII. typicam similitudinem Melchisedech ad Christum ex professo in(‘) Nota singula verba: Sine consorte, nam si haberet collegam in sacerdotio, opponeret forte quispiam, operam eius non absolute requiri ad perenne divini cultus exercitium. Summus ac principalis hominum sa­ cerdos, id est, quo abdicante sacerdotii munus, eo ipso cessaret pote­ stas in omnibus aliis qui sunt ministri eius, /n finem usque, adeoque non per totam aeternitatem, sed durante statu in quo oportet homines per sacrificia ad Deum religari. fin QUA EST. LXXXII-LXXXIII. 1erprelans, imo minima quaeque e.veutiens. rem adeo gravem non praetermisisset. Atqui de hac rc penitum silet. Ergo, etc. Respondeo, negando antecedens. Cum enim intentum Apo­ stoli esset ostendere excellentiam sacerdotii Christi, et conse­ quenter legis evangelicae, supra legem et sacerdotium ludaicum, ea tantum debuit explicare quae faciunt pro praeeminentia sacer­ dotalis personae Melchisedech supra sacerdotem Abraham, caeterosque sacerdotes ab eo carnali generatione oriundos. Recte ergo argumentatur ex eo quod Abraham obtulit decimas Melchisedech quasi superiori ; item ex eo quod fuit a Melchisedech benedicius; item ex eo quod Melchisedech fuit sine antecessore et successore, in suo ordine singularis, veluti manens in perpetuum. At vero, quod Melchisedech sacrificaverit in pane et vino, hoc non per­ spicue faciebat ad monstrandam excellentiam eius, vel Christi cuius gerebat figuram, et idcirco non mirum est si diserte non fuit a Paulo propositum. Adde etiam, epistolam ad Hebraeos eius conditionis fuisse, ut non potuerit Apostolus de sacrosancto christianae religionis mysterio aperte in ea loqui ; erat enim tra­ ctatus quidam apologeticus destinatus ad omnes ludaeos, non fideles solum, verum etiam infideles. Unde in capite ultimo (XIII-io), sacrificium novae legis nonnisi tectis verbis signatur cum dicitur : « Habemus altare de quo edere non habent pote« statem qui tabernaculo deserviunt ». 2. 5Ï ideo diceretur Christus sacerdos secundum ordinem Melchisedech, quia sacrificat in specie panis et vini, ergo pari iure deberet appellari sacerdos secundum ordinem Aaron, quia in cruce cruentam hostiam obtulit. Atqui sacrificium crucis non facit ut secundum ordinem Aaron dictus unquam fuerit, aut dici potuerit Christus. Ergo etiam sacrificium missae nihil con­ fert ad hoc ut Dominus noster secundum ordinem Melchisedech vere dicatur et sit, sed ex alio capite sumenda est similitudo ei convenientia, atque hoc modo totius demonstrationis ruit funda­ mentum. Respondeo negando maiorem, sive paritatem assertam inter sacrificium missae per respectum ad sacrificium Melchisedech et sacrificium crucis per respectum ad sacrificia Aaronica. Etenim DE S\CRIFICIO MISSAE 6lt ut unu (cerdo» dici possit secundum ordinem alterius, oportet ut cum * conveniat in aliqua nota characteristica ritus sacrifi­ calis; ·.un ordo in praesenti evidenter sumitur pro gradu distmctivo ■> ro in pane et vino, ut dictum est, nullus alius praeter Melcb . lech legitur sacrificasse; ideo Christus offerens corpus et sanguinem suum in specie panis et vini, vere pontifex secun­ dum ordinem Melchisedech appellatur. Sed cruentus modus of­ ferendi communis fuit sacerdotibus Aaronicis et aliis multis tam ante quam post Legem, sive in populo Dei, sive inter Gentes, ut constat ex Genes. VIII, 20, lob. XLII-8, etc., etc. Hinc crucis sa­ crificium nequaquam convenit cum sacrificiis leviticis in aliqua nota distinctiva; quo fit ut Apostolus ad Heb. VII-i 1, pure et simpliciter neget Dominum nostrum esse secundum ordinem Aaron : « Si ergo, inquit, consummatio per sacerdotium leviti« cum erat, quid adhuc necessarium fuit, secundum ordinem Mel« chisedech alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem « Aaron dici?». 3. Iteratio sacrificiorum arguit inejficacitatem et defectum ut colligitur ex Apostolo ad Heb. VI1-27, 5, X-ir. etc. Ergo non potest esse nisi unum sacrificium Christi, ut idem Apostolus ibidem dicit. Excluditur ergo sacrificium missae Respondeo: Dist. antec. Iteratio sacrificii defectum arguit, si consideretur sacrificium prout ordinatum ad honorem latriae Deo deferendum, nego antec.; imo vero ipso naturae iure exigitur, usquedum homo extra statum viae constitutus, iam non indigeat ritibus et caeremoniis ad communicandum cum Deo, eumque debito modo colendum. — Iteratio sacrificii sub ea formalitate considerati sub qua consideratur ab Apostolo, videlicet prout est propitiatorium pro peccato, arguit defectum et ineflicaciam. subdist. Si sacrificium sacrificio addatur quasi manente semper insoluto pretio peccati, quomodo fiebat in lege veteri in qua victimae victimis succedebant, veluti peccati poenam effuso cruore iterum atque iterum portantes, conc. antei. Si sacrificium sacri­ ficio addatur pro speciali applicatione ad particulares personas condignae satisfactionis per unam praecedentem oblationem se­ mel pro semper praestitae: quod fit dum eadem victima prius 6j4 QUAEST. lxxxh-txxxh . poenaliter mactata, postea mystice atque in issibiliter immola· tur, ncg. antec. Et ratio partim per se |>>;. i, partim vero ex infra dicendis evidentius apparebit. 4. Christus una oblatione consummavit in sempiternum san­ ctificatos, ut dicitur ad Heb. X-14. Ergo una oblatione praestitit quidquid ex parte sua requiritur ad salutem hominum. Sed ad salutem hominum requiritur etiam applicatio et impetratio ap­ plicationis meritorum crucis. Ergo excluditur missa, etiam in ratione sacrificii mere applicatorii ex opere operato. Respondeo primo : Transeat totum. Ex eiusmodi enim ar­ gumento, etiamsi sequeretur removendam esse missam secundum quod est propitiatoria pro peccato, profecto non sequitur eam esse negandam secundum quod latreutica est, et delativa adora­ tionis Deo debitae. — Respondeo secundo: Dist. z“'" consequens: Una oblatione cruenta praestitit Christus quidquid ex parte sua requirebatur in ratione universalis causae meritoriae salutis no­ strae, conc. Etiam in ratione causae proximae sive applicativae, subdist. Remote et virtualiter, quatenus praestitit id omne ex quo media applicativa vim et efficaciam habent, conc. Proxime et formaliter, quasi ipsa generalis redemptio per seipsam inclu­ deret applicationem in actu exercito, neg. Alias, omnes homines post Christi redemptionem nascerentur iusti, cum e contra na­ scantur omnes in peccato, indigeantque regeneratione. 5. Qui nunc sacerdos consecratur, manet sacerdos in aeter­ num, nec tamen oportet ut in perpetuum offerat sacrificium. Ergo ex perpetuitate sacerdotii Christi non potest sumi ullum argumentum pro veritate sacrificii missae. Respondeo primo, negando consequentiam. Non enim sacer­ dotium nostrum eiusdem rationis est cum sacerdotio Christi; nam Christus est sacerdos summus ac principalis, ipseque solus, caeteri vero omnes in lege nova non sunt nisi sacerdotes mini­ steriales qui per characteris impressionem sacerdotes efficiuntur. Nunc autem manifestum est, publicum Dei cultum semper in Ecclesia exercendum esse per eum penes quem est et manet sacerdotium imparticipatum. Quo fit ut ille unus semper debeat habere ministros per quos peragat ea quae sunt religionis· de DK SACRIFICIO MISSXE minist ri nilem distributive sumptis non est eadem ratio, quia singtii '· habent consortes in sacerdotio et successores. Argumen­ tum Ü que superius propositum procedit ex perpetuitate sacer­ dotii ' linarii ac supremi quod nunc convenit soli Christo, cui nulh succedit, nullus succedere potest. — Respondeo secundo, quod quisquis inter nos sacerdos consecratur, manet sacerdos in aeternum quatenus in aeternum conservat indelebilem sacer­ dotii characterem, non autem quatenus in finem usque depu­ tatur ad munera sacerdotii inter homines viatores exercendam; morte enim prohibetur permanere. S 2· Malach. 1, 10-11. Inter alia Veteris Testamenti vaticinia, extat apud Malachiam de sacrificio missae prophetia celebrior: « Non est mihi voluntas « in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de « manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum « est nomen meum in gentibus; et in omni loco sacrificatur et « offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen « meum in gentibus, dicit Dominus exercituum ». Ex quo sic formatur argumentum: Praedicit Spiritus Sanctus fore ut, repu­ diatis sacrificiis iudaicis, succedat in Novo Testamento novum quoddam externum ac visibile sacrificium. Insuper, notae omnes quibus sacrificium istud in prophetia insignitur, missam expresse designant, eique soli convenire possunt. Ergo, contestante Spi­ ritu Sancto, missa est verum sacrificium novae legis, loco om­ nium antiquarum hostiarum subrogatum. Prior assertio tripliciter constat. Primo ex nominibus sa­ crificatur, ojfertur, maxime ex voce mincha (oblatio), quae apud Hebraeos nonnisi de certo sacrificii genere adhibebatur (’). Se(·) Nota cum Bellarmino, 1. i de Missa, c. io. «Scriptura non « solere nomen sacrificii absolute ponere, cum loquitur de sacrificio im« proprie dicto, sed cum adiuncto aliquo, ut sacrificium laudis, sacri« ficium justitiae, hostiam vociferationis, etc. : hoc autem loco absolute 6j6 QUAEST. LXXXH-LXX' 11. eundo ex oppositione quae fit inter oblaii in novam et mu­ nera repudianda, nam ista sine dubio erant sacrificia proprie dicta: «Ad vos, o sacerdotes, inquit, qui despicitis nomen «meum... Offertis super altare meum panem pollutum et dici· « tis : in quo polluimus te?... Si offeratis caecum ad immolan«dum, nonne malum est?... Quis est in vobis qui incendat al«tare meum gratuito?» (’). Tertio ex eo quod infra, novi sacerdotes instituendi praenuntiantur in ordine ad novum cultum ubique terrarum celebrandum : « Et sedebit (Messias) conflans et «emundans argentum, et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi « aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia « in iustitia » (2). Nunc secundo considerandum est quomodo notae omnes in prophetia descriptae missam designant, eique soli convenire pos­ sunt. Prima est nota catholicitatis : Ab ortu solis usque ad oc­ casum... in omni loco sacrificatur. Quae nota, ut facto evidentius constat, Eucharistiae celebrationi convenit ad litteram, ipsamquae discriminat, non solum a sacrificiis gentium, verum etiam a « ponitur oblatio inunda. Deinde, ipsa vox hebraica significat proprie «certum genus sacrificii externi, quod ex simila, oleo, et thure confi·< ciebatur, ut patet Levit. II et VI, et alibi passim». (*) Et nota quod oblatio spiritualis seu invisibile sacrificium nequa­ quam dici posset succedere sacrificiis iudaicis, vel de novo celebrari in mundo, quia semper ab initio fuerunt iusti qui interno hoc cultu co­ luerunt Deum. (*) « Postquam dixerat Propheta cap. i : Offertur nomini meo oblatio « munda, exponit cap. 3, a quibus offerenda sit ista munda oblatio : Pur· *gabit, inquit, filios Levi, etc., ubi per filios Levi non possunt intelligi « Levitae V. T., quia loquitur Propheta apertissime de sacrificio Eccle«siae Christianae, et sacerdotes leviticos iam reprobaverat. Et denique « initio capitis legimus : Ecce ego mitto angelum meum, quae verba ex« ponit ipse Dominus de loannc Baptista, et inde cogimur totum hunc «locum intelligere de adventu Domini et tempore N. T. - Nec possunt «intelligi per filios Levi omnes Christiani, quia filii Levi una tantum « pars erat in populo Dei ; quare respondet eis pars quaedam populi «Christiani, non totus populus... Non igitur omnes Christiani sunt pro« prie sacerdotes, sed certi quidam ex eis assumpti, ac proinde sacrifi« cium proprie dictum esse debet quod ab ilis tantum offeratur». I»·®. SACRIFICIO MISSAE *«7 iudau i i>i.v nonnisi uno in loco, scilicet Hierosolymis, legitime offerebantur. Et re quidem vera, necesse est ut sacrificium se­ quatur conditionem religionis cuius est constitutivum; catholicitas a 1 m est singularis, proprius, et distinctivus character unius religio a Christi. Item oportuit ut sacrificium quo defertur ho­ nor divina Maiestate dignus, ipsumque solum, toto terrarum orbe, qua late refulget divini nominis magnificentia frequentaretur, dicente Propheta : « Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus «tua in fines terrae». Altera quoque nota apud Malachiam, est nota lenitatis Nam in hebraico habetur mincha, quod in vulgata vertitur oblatio ; est autem inincha, sacrificii genus incruentum de quo Levit. II per totum. Atqui iterum, nota illa convenit missae, ipsamque luculen­ ter distinguit in ratione principalis cultus religionis Christianae. Nam etsi in lege Mosaica offerrentur etiam incruenta sacrificia ex pane, thure, et aliis huiusmodi, ista tamen nonnisi accessorie adhibebantur ; unde non erant distinctiva illius religionis. Simili quoque modo, apud gentes principalia et insigniora sacrificia cruenta erant, et universim loquendo, omnia mundi altaria ante Christum effuso sanguine redundabant, ut nunc suppono ex cer­ tissimis historiae documentis. Hic autem praedicitur futurum sa­ crificium aliis cunctis successurum, sacrificium sine cruore et hor­ rendae mortis spectaculo, quo homines perpetuo cultu serviant Domino ; profecto non potuit missa charactere magis distinctive designari. Quamdiu scilicet peccatum mansit inexpiatum, ut dicit Heb. X, 2-3, talia oportuit esse sacrificia quibus homines modo oculis maxime patenti sese debitores totius reatus agno­ scerent et profiterentur. At vero, facta expiatione per sanguinem Christi, omnibus cruentis sacrificiis in perpetuum abrogatis, unica substituitur incruenta oblatio, ut ipsa sacrificii diversitate signa­ retur status diversitas. Unde etiam legitur in relationibus missionariorum qui primi in Americam devenerunt, idololatras Mexicanos et Peruvianos nulla alia re magis delectatos et attonitos fuisse quam lenitate nostri sacrificii. Tertia tandem apud Prophetam nota est munditiae : di­ citur enim oblatio munda. Ubi observa quod iste character non βΐ8 QUAEST. LXXXII-LXXXH potest se tenere, saltem primario et prit» liter, ex parte ho­ minum offerentium, quandoquidem homim «η per sunt homi­ nes, adeoque peccabiles, et non est vero mile quod in tanta offerentium multitudine, omnes puro corde et mundo affectu inveniantur. Sed Eucharistia semper est ratione sui munda et Deo acceptabilis: alia vero sacrificia omnia, utpote ex solo opere operantis hominis valorem habentia, saepe de facto polluebantur, sicut hoc ipso in loco conqueritur Deus apud Prophetam. Re- I linquitur ergo quod Eucharistiae celebratio sit verum Novae Legis sacrificium, quia est illa ipsa oblatio quam futuram in Novo Testamento Spiritus Sanctus praenuntiavit, et cui attribuit I rationem veri ac proprie dicti sacrificii, ut in prima assertione f ostensum est. Unde Tridentinum, Sess. XXII, cap. i (Denzinger 939): « Et haec quidem munda oblatio est, quae nulla indignitate « aut malitia offerentium inquinari potest, quam Dominus per Ma· « lachiam nomini suo, quod magnum futurum esset in gentibus, in « omni loco mundam offerendam praedixit » (x). Obiter demum observabis, quam insignis fuerit prophetia ista splendido nunc eventu confirmata, quam evidenter divina. Primo quia tempore quo fuit edita, religio universalis et catho­ lica omnem humanam suspicionem longe superabat ; tunc enim singulae gentes ab antiquo inter se invicem divisae suis propriis sacrificiis utebantur, et ritibus patriis tenacissime inhaerebant. Secundo quia dato quod ludaeo vati ex naturali ambitu spes affulgere potuerit religionis universalis in mundo introducendae, suam profecto religionem, non aliam, suis popularibus proposuis­ set dominaturam; hic autem expresse praedicitur religio ludaica definitive abroganda cum suis omnibus sacrificiis, ritibus, ac cae· (‘) Et tamen hic quoque novi critici, nullo de more allato argu­ mento, pronuntiant oblationem illam quam Dominus per Malachiam no­ mini suo offerendam praedixit, nihil ad literam commune habere cum sacrificio missae. Sed qui nullam rationem afferunt, fidem exposcunt, et cui, quaeso, credes? An criticis vestigia Protestantium serviliter pre­ mentibus, an Tridentino proponenti sensum quem tenuit ac tenet Ec clesia. cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione Scriptura­ rum Sanctarum ? DE SACSlftCTO MISSA F remonii .. Tertio quia non solum annuntiatur futura quaedam catholica religio, sed etiam determinatur principale eius myste­ rium x charactere qui ab omnibus notionibus seu ideis apud antiqu > receptis circa divinum cultum et necessarias eius condi­ tions plane dissidebat. Profecto quisquis haec et alia similia ment revolvet, intelliget praedictionem talis ac tantae mutationis in mundo futurae nonnisi a Deo esse potuisse, ac per hoc, facere quam maxime pro credibilitate Ecclesiae catholicae. ■S 3- Matth. xxvi, 26-28. Luc. xxii, 19-20. 1 Cor. xi, 24-26. Nunc ad verba institutionis veniendum est. Verbis institu­ tionis diserte dicitur, corpus et sanguinem Christi formaliler ut in Eucharistia dari et effundi pro hominibus in remissionem pec­ catorum. Sed dari, effundi pro hominibus in remissionem pec­ catorum, est offerri Deo in verum ac proprie dictum sacrificium propitiatorium. Ergo verbis institutionis demonstratur veritas sacrificii missae (x). Minor argumenti videtur omnino evidens, quia quod datur, profecto alicui datur, et quod ritu religioso pro hominibus datur, non datur hominibus, sed Deo. Ergo corpus et sanguis Christi pro hominibus data, sunt oblatio facta ipsi Deo; quae etiam non est oblatio simplex, sed sacrifica, cum fiat per modum de­ structionis, utique mysticae, et non desit altera conditio, vide­ licet institutio habentis auctoritatem. — Accedit quod in V. T. sacrificium pro peccato per sacrum ritum effusionis sanguinis ubique explicatur (2). Ideo apud Hebraeos locutio qua dicitur (*) Hic nota quod in superioribus, a ratione propitiationis pro pec­ cato abstrahebatur, nunc autem minime, quia verba institutionis hanc formalitatem expresse important. Caeterum. qui probat plus, probat et minus: scilicet qui probat missam esse propitiatorium sacrificium, probat ipsam esse sacrificium simpliciter. Non ergo est cur inde contusio sub­ oriatur, eo vel magis quod sic anticipatur ex parte demonstratio specialis veritatis infra proponendae. (9 Levitic. I, 5~ *5 î HI, 2-13; IV, 7-25; VII, 2-14; IX, I2... etc. 6»o QUAEST. LXXXlI-LXXXill. corpus alicuius dari, et sanguis eius effuiui. in remissionem pec­ catorum, nullum alium audientibus ingerebat conceptum nisi veri ac proprii sacrificii. Nunc autein maior circa quam versatui praecipua cum hae­ reticis controversia, facile demonstratur, nam lectio originalis omnia habet de praesenti, idque non solum in forma consecratio­ nis corporis apud Lucam, (quo in loco vulgata concordat), ve­ rum etiam in forma sanguinis. Legitur enim κλώμενον, διδόμεvov, έκχυνόμενον, non vero in futuro κλαθησόμενον, έκχυθήσομενον, etc. Ergo determinationes praedicati, quod pro vobis datur, qui pro vobis effunditur, non referuntur directe saltem et pri­ mario, ad oblationem crucis quae tempore institutionis adhuc erat futura, sed referuntur ad corpus et sanguinem formaliter ut in sacramento. Ne autem dicatur quod ibi praesens positum est pro mox futuro per quamdam usitatam improprietatem ser­ monis, occurrit forma calicis apud Lucam, quae huiusmodi in­ terpretationem prorsus excludit. Sic enim legitur ad litteram : Hic calix pro vobis fusus novum testamentum est in sanguine meo. Ergo illud quod effundi dicitur, est calix, sumendo con­ tinens pro contento ; adeoque necesse est intelligere effusionem tamquam dictam de sanguine Christi reduplicative ut in sacra­ mento, nam licet in sacrificio crucis effusus sit ille ipse sanguis qui erat tunc in calice, non tamen dici potest quod in cruce effusus est calix, ut scite observat Cardinalis Franzelin ; quippe, quando contentum denominatur ex continente, accipitur cum ha­ bitudine ad continens, adeoque non suscipit praedicata quae cum dicta habitudine non coniunguntur (*). Sed contra haec obiiciunt primo, quod sanguis Christi in consecratione Eucharistiae minime effunditur. Secundo, quod vulgata editio foret mendosa, et quidem in textu eminenter dogmatico, contra definitionem Tridentinam, Sess. IV. Tertio, quod in missa Latinorum omitteretur aut mutaretur aliquid es­ sentiale, cum in ea, non de praesenti, sed de futuro effusio prae­ dicetur. Quarto, quod Christi in Eucharistia praesentatio est ,*) Cf. Bellar minum, de Missa, I. r,c. 12; Tertio, quia Lucas etc. DE SACRIFICIO MISSAE myst· i ii fidei, ut dicitur in consecratione calicis, ac per hoc. nequ .se externum sacrificium siquidem mysterium fidei est aliqui i absconditum et omnino invisibile. Ad iara autem respondetur quod etsi in consacratione Eu­ charistiae sanguis Christi non effundatur effusione reali, hene tamen effusione mystica in specie sacramenti, quae quidem my­ stica effusio reali aequipollet in ordine ad significationem sacrifi­ calem, ut superius notatum est. Vere enim et realiter ponitur sanguis in habitu externo effusionis, quatenus vere et realiter sub specie liquida vini est solus sanguis sacramentaliter, adeoque modo quodam sensibili praesens. Ad 2um respondetur, non propterea mendacem esse lectionem vulgatae editionis, hoc est a textu originali positive difformem. Est enim in effusione sacramentali intima relatio ad cruentum crucis sacrificium, eaque tum a Salvatore in institutione mysterii, tum ab Apostolo in declaratione institutionis explicite indicata. Quo posito, duo sunt consideranda in sacrificio Eucharistiae : oblatio de praesenti, et relatio ad oblationem crucis. Si ut in graeco, effusio sanguinis praedicetur de praesenti, significatur explicite sacrificium praesens, implicite autem crucis immolatio, pro quanto scilicet omnis imago connotât illud cuius imago est, ipsumque adsignificat. Si vero ut in vulgata, effusio praedicetur de futuro, solus terminus relationis quam involvit mystica im­ molatio, signale exprimitur. Quare lectio vulgatae nihil habet quod non contineatur in originali, tametsi non reddat totam vim textus primitivi ; sed in hoc nullum est inconveniens, quia quandu Synodus Tridentina definivit authenticitatem veteris illius edi­ tionis vulgatae, saltem quoad omnes partes ad aedificationem doctrinae christianae pertinentes, definivit quidem nullam esse quoad textus doctrinales positivam ab originalibus ditiormitatem. non tamen asseruit tantam conformitatein, quae omnem origi­ nalis plenitudinem semper includeret (l). Hinc fas est. imo quan­ doque necessarium, ad plenum Scripturae sensum assequendum. (·) Cf. Franzelin, de Traditione et Scriptura, ubi de authenticitate Vulgatae. 622 QUASSI. LXXXIT-LXXXtII. uti omnibus praesidiis opportunis, inter . asserens sumptionem simul cum consecratione concurrere ad ratio nem oblationis, ita tamen ut in sola consecratione seorsum ac­ cepta iam inveniatur quidquid per se sufficeret ad sacram victimae destructionem. Vult enim Christum acquirere sub speciebus statum decliviorem, per quem aequivalenter atque humano modo destrui tur in seipso; tum subdit: «Cum hoc tamen stat, ipsam sum« ptionem pertinere ad substantiam et integritatem huius sacrificii ; « nam per ipsam adhuc magis consumitur et destruitur victima. « Nec repugnat aliquam victimam in eodem sacrificio duplicem «destructionem subire; imo in holocausto necesse erat victimam « prius occidi, postea adhuc magis destrui per totalem combu« stionem... Quare Bellarminus ubi supra, bene advertit nostrum « sacrificium assimilari holocaustis, atque sumptionem correspon« dere combustioni, sicut consecratio correspondet occisioni » (4). — Ultima tandem sententia, (quam uti longe communiorem, ita omnino veram iudicamus), docet totam sacrificii essentiam in con­ secratione sic reponi, ut nihil aliud ad sacrificalem ritum per­ tineat, etiam partialiter et completive. Quare, si quando dicatur missa integrari per communionem celebrantis, sensus non est(*) (*) Ita Thomistae quidam apud loannem a S. Thoma. de Euchar.. Disp. 32, a. 2, n. 34. Quibus adiungi potest Cardinalis Cienfuegos, cuius sententia plus quam singularis, iure meritoque ab omnibus exploditur. (») De Missa, I. 1, c. 27. (·) De Euchar., Disp. 19, Sect. 5. (·) Lugo, ibid. p. 68. De Eccleiiae Sacramcntu. Ton». (. 40 636 QUAEST. LXXXH-LXXXUT. quod communio pertineat quocumque modo id oblationem sacrificam, sed quod ei debet coniungi ex natura rei, quia consecratio ponit victimam sub speciebus cibi et potus, . c per hoc, ordinem dicit ad sumptionem ut ad complementum sacrosancti illius com­ mercii quod sacrificantes habemus cum Deo. Simili quippe modo in multis sacrificiis V. T. participatio victimae per sumptionem sacerdotum certa lege praescribebatur; nec tamen unquam habita est ut pertinens ad ritum sacrificalem secundum se, sed magis ut consequens oblationem ipsam, et fuit figura futurae commu­ nionis eucharisticae in qua reconciliati per sanguinem Christi ad divinorum consortium admittimur, et inter Dei amicos ac com­ mensales in beatitudine aeterna annumeramur. — Hucusque va­ riae sententiae, inter quas veritas quaerenda est. Porro, ad propositae quaestionis solutionem, praeter gene­ rales notiones de sacrificio in communi quae superius traditae sunt, tria principia praesidio erunt. — Primum est, sacrificium missae offerri in persona Christi. Ex quo statim consequitur, ab essentia huius sacrificii removendas esse actiones quae a sacer­ dote fiunt tantum in persona propria vel Ecclesiae. — Secun­ dum est, missam esse secundum ritum Melchisedech qui in pane et vino sacrificavit. Quare ab essentia sacrificii nostri pariter excludendae sunt actiones quae circa unam solam speciem, puta panis, exercerentur. — Tertium et principale est, oblationis essen­ tiam in eo reperiri, unde habet Eucharistiae celebratio ut sit pas­ sionis Christi memoriale et imago. Hoc accipimus ex doctrina Pa­ trum asserentium, incruentum sacrificium esse antitypum passionis, et repraesentationem mortis Unigeniti per mysterium. Unde Tridentinum, Sess. XXII, cap. i (Denzinger 938): «Ut dilectae spon« sae sua Ecclesiae visibile, sicut hominum natura exigit, relinque« ret sacrificium quo cruentum illud semel in cruce peragendum * repraesentaretur, eiusque memoria in finem usque saeculi per« maneret ». Quibus et aliis quam plurimis documentis aperte edocemur, missam inde habere quod sit verum et proprium sa­ crificium de praesenti, unde habet esse vivam imaginem unici illius sacrificii cuius memoria erat conservanda in populo re­ DE SACRIFICIO MISSAE 6*7 dempto (1). Quare non erit reponenda, etiam partialiter, sacri­ fici nr sae essentia, in eo quod non refert ex Christi auctoris instituto cruentae oblationis vivam imaginem. Quibus praemissis, dico : Cum res oblata non sit nisi corpus et sanguis Christi, hoc ipso praeter essentiam sunt omnia quae antecedunt consecrationem. Unde si ea etiam quae post consecrationem fiunt ostenduntur ad substantiam sacrificalis ritus non pertinere, demonstratum iam manebit, totam essentiam sa­ crificii nostri in sola consecratione adaequate consistere. Atqui in primis, facile excluduntur quaecumque mediant in­ ter consecrationem et communionem, partim quia nec fuerunt a Christo instituta, nec fiunt in persona Christi ; partim quia circa unam dumtaxat speciem exercentur, ut fractio hostiae; partim denique quia cruentam Christi mortem minime repraesentant, ut specierum commixtio. Accedit quod ex missali Romano omnia ista praetermitti possunt, quin desit quidquam substantiae sacri­ ficii f1). Praeterea, contra Bellarminum et Lugonem pariter excludi debet sumptio sacerdotis. — Etenim primo, sumptio non fit in persona Christi. Sensit difficultatem ipse Bellarminus: « Neque « obstat, inquit (3), quod ista consumptio non videatur fieri in « persona Christi qui tamen est primarius sacerdos : nam Chri« stus quidem non se ipse manducat, neque immediate consumit « sacramentum : tamen ipse dici potest consumere, quia ad con« summandum tradit. Quemadmodum etiam in sacrificio crucis (*) Nota sensum assertionis non esse quod ratio constituens mis­ sam in esse sacrificii sit sola relatio ad crucis oblationem. Consideran­ dum enim quod esse repraesenlalivum est quoddam relativum secundum dici, importans rem absolutam quam consequitur quaedam habitudo. Cum ergo dicimus missam ex eodem habere ut sit absolute sacrificium, a quo habet ut sit passionis rapraesentativa, sensus est, eam in esse sacrificii constitui per illud ipsum quod fundat relationem ad immola­ tionem crucis tamquam ad rem repraesentatam. Et hoc quidem obser­ vatum velim ne in sequentibus confusio suboriatur. (·) Miss. Roman., de defectibus in celebratione missarum occur­ rentibus, Tit. 3 et 4. (*j De Missa, I. r, c. 27. 628 QUABST. LXXXIt-LXXXtH. « Christus vere se ipse sacrificavit, quia occidendum obtulit, licet < non se ipse occiderit manibus suis, seil inanibus aliorum». Sed contra, quia alii tradere rem consumendam non satis est ut dicatur quis consumere per alium; nec praesertim verum apparet id quod additur, ideo Christum in cruce seipsum sacrificasse, quia se obtulit occidendum : hoc enim victimae est, non sacerdotis. Imo vero, in tantum sacrificavit seipsum, in quantum potestative deposuit animam suam, actu etiam externo ostendens se non suc­ cumbere violentiae, sed libere permittere id quod naturaliter se­ quebatur ex cruciatibus illatis, ac per hoc, visibiliter consummans destructionem sui in honorem Dei. Non ergo ratio apposita persuadet sumptionem fieri in persona Christi. — Insuper, sumptio non est repraesentativa passionis imago, ut per se evidens vide­ tur. Nec obstat quod Paulus ad Corinthios dicat: Quotiescumque manducabitispanem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annun­ tiabitis. Communicantes enim annuntiamus Domini mortem, qua­ tenus participes efficimur victimae mystice mactatae in suae mor­ tis memoriam, non autem quasi ipsa sumendi actio secundum se considerata, imitatio esset cruenti sacrificii crucis. — Accedit denique ratio magis fundamentalis, quia sumptio est radicaliter inepta ad significationem quae sacrificio essentialis est. Etiamsi enim cum recentioribus admitteres Christum in sumptione realiter destrui secundum suum esse sacramentale, adhuc tamen irratio­ nabiliter diceretur destructio eiusmodi se habere per modum obla­ tionis. Numquid, quaeso, aliquid dicetur vere offerri Deo, per eam praecise actionem qua ab homine in propriam utilitatem con­ sumitur? Sane vero quidquid sumitur, in ipso sumendi actu non offertur. Hinc tota illa comparatio cum holocausto a Bellarmino et Lugone proposita, etsi primo intuitu ingeniosa appareat, non videtur tamen solide consistere : nam in combustione victi­ mae evidenter habetur quidam oblationis modus interiori sacrificio significando idoneus; in manducatione autem ne initialiter quidem conspicitur. Et re quidem vera, omni tempore homines effecti sunt sacrificiorum participes per communionem, iuxta illud Apo­ stoli: Qui edunt hostias, participes sunt altaris, at nusquam in oommunione ipsa agnita est ratio oblationis, sed oblatione facta OE SACRIFICIO M1SSAB 6J9 sacrum convivium agebatur in signum pacis et societatis Deum inter t homines. Quapropter in liturgia nostra ante et post con­ secrationem omnia olent oblationes : ubi vero devenitur ad ea qua·· -.umptionem praecedunt ac praeparant, de oblatione iam nihil, sed pax annuntiatur et petitur et datur, quia ad mensam Dei admittitur homo, in consortium divinorum assumptu^ et in Dei societatem adscitus. Remotis itaque ab essentia sacrificii nostri iis omnibus quae non sunt ipsa consecratio, restat ut tota immolationis ratio in­ veniatur in consecratione, cui etiam congruunt omnes conditiones requisitae, ut facili inductione constabit, et evidentius apparebit in secunda parte. Obiiciunt tamen : i. Ecclesia post consecrationem adhuc applicat sacrificii fructum, scilicet in commemoratione pro de­ functis. Sed frustra hoc faceret, si iam positum esset quidquid est de essentia oblationis. Ergo non in sola consecratione essentia sacrificii reponitur. Respondeo negando maiorem et suppositum eius. Non enim ad Ecclesiam pertinet applicare sacrificii fructum, sed ad sacerdo­ tem celebrantem qui in sacrificando triplicem personam gerit: Chri­ sti, Ecclesiae, et suam. In quantum est minister Christi, applicat opus operatum, et hanc applicationem facere debet, non solum ad specialem intentionem quam ipse ex propria electione deter­ minat, verum etiam ad intentiones generales quae in ordinario missae exprimuntur. Porro huiusmodi applicatio includitur in vo­ luntate faciendi quod intendit Ecclesia, et ideo, hac voluntate sup posita, missa semper applicatur in instanti consecrationis ad omnes Ecclesiae fines, ubicumque ordine liturgico significentur, sive ante, sive post. — Verum praeter applicationem operis operati consi­ deratur etiam in missa impetratio sacerdotis orantis tum in per­ sona Ecclesiae, tum in persona propria : quae quidem impetratio fit per omnes orationes publicas et privatas concomitantes ritum principalem. Et haec est impetratio quae in commemoratione defunctorum attenditur ; unde signanter dicit rubrica ; « Orat « aliquantulum pro iis defunctis pro quibus orare intendit», et QUAEST. LXXXH-LXXXI ι non (licit: Format intentionem per quam applicat opus opera­ turn missae. Quare tota illa difficultas fund.·mento caret. 2. In missa praesanctificatorum rogatur Deus ut sacrificium nostrum habeat acceptum, licet in ea consecratio non fiat, sed sacerdos solum sumat hostiam pridie consecratam. Ergo in com­ munione sacerdotis, partialiter saltem, reponenda est substantia sacrificii. Respondeo, auctores ecclesiasticos communiter docere quod feria VI in Parasceve non sacrificatur, praecise quia eo die non fit consecratio; dum enim recolitur ipsum crucis sacrificium quasi actu perageretur, non expedit celebrari sacrificium quod est eius imago (*). Caeterum consueta oratio offertorii nonnisi dimidiate tunc dicitur, et quoad eam partem quae non externum et visibile sacrificium significat, sed internum et invisibile. Desumitur enim ex oratione trium puerorum, Dan. III, 38-40 : « Non est in tem« pore hoc princeps et dux et propheta, neque holocaustum, « neque sacrificium, neque oblatio... Sed in animo contrito et « spiritu humilitatis suscipiamur. Sicut in holocausto arietum et « taurorum, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, «ut placeat tibi». Porro, uti iam notatum est, etsi in die Pa· rasceves externum sacrificium non offeratur, invisibile tamen et internum non cessat, sed nec unquam cessare debet. 3. In omni sacrificio distinguitur praeparatio seu adductio vi­ ctimae ab immolatione eius. Sed consecratio in missa est victimae adductio. Ergo nondum est eius immolatio, et ideo in aliqua alia actione essentia missae consistat necesse est. Respondeo : Dist. antec. In omni sacrificio ubi victima in propria specie offertur, conc. antec. Ubi offertur in specie aliena per transubstantiationem alterius rei in ipsam, neg. antec. Evidens ratio disparitatis est, quia victima in propria specie oblata non potest immolari nisi per actionem quae primo ad ipsam terminetur; quo fit ut praesupponi debeat ipsius victimae praesentia. Sed si offeratur in sacramento, iam mutantur conditiones, quia tunc victima immolatur per actionem primo terminatam ad id quod (*) Cf. S. Thomas., Quaest. 83, a. 2, ad 2UU>. DE SACRIFICIO MISSAE in i|>'' 1 transubstantiatin': adeoque eadem actio est, qua sub manent. >us speciebus fit praesens, et qua sub iisdem in habitu mactationis constituitur. 4. Aelio consecrativa sive transubstanliativa non procedit a ■ministro, nec etiam a Christo in quantum sacerdos est, tamquam a causa principali, cum tamen oporteat actionem sacrificam esse a sacerdote ut a principali agente ; alias, si esset a solo Deo, Deus sibi ipsi sacrificaret et seipsum coleret, quod sane absur­ dum est. Non ergo in consecratione reponi potest ritus sacrificalis. Respondeo : Dist. antec. Oportet ut actio sacrifica sit a sa­ cerdote tamquam a causa principali, iormaliter ut sacrifica est, videlicet ut testificativa interioris reverentiae et delativa honoris Deo debiti, conc. antec. Physice considerata ut est mactatio quae­ dam, vel realis, vel mystica, neg. Cuius rei exemplum accipi po­ tes ex sacrificio crucis, vel etiam ex sacrificiis V. T., in quibus victimae destructio materialiter sumpta plerumque fiebat ab iis qui sacerdotes non erant ; sed ad sacerdotem pertinebat tantum ordinare occisionem victimae ad cultum Dei, imponendo ei for­ mam oblationis latreuticae. Et similiter in missa nihil obstat quod actio transubstantiativa sit materialiter a solo Deo tamquam ab agente principali ; nam si consideretur formaliter ut testificativa adorationis hominum, non amplius est a sacerdote ut a mero instrumento, sed ut ab eo qui ex propriis operatur, colit, adorat, et reveretur Deum. Inquirendum nunc superest, qua de causa et sub quo for­ mali respectu in consecratione corporis et sanguinis Christi vera salvetur sacrificae oblationis ratio. Circa hoc iterum diversi diversimode opinati sunt. — Qui­ dam dixerunt, ideo consecrationem esse sacrificium, quia in ea intervenit destructio substantiae panis. Sed hoc repugnat do­ ctrinae traditae circa transubstantiationem, nec etiam aliunde pro­ babilitatem habere posset, quia sic sequeretur panem et vinum sacrificari, non Christum. 632 QUAEST. LXXXlI-LXXXI U. Alii dixerunt, consecrationem esse sacriti mm, quatenus de­ struitur panis ut producatur Christus. Et fundatur ista opinio, quae est Suarezii (l), in eo quod, etsi destructio requiratur ad sacrificium, non tamen semper destructio rei principaliter oblatae; nam in antiquis sacrificiis, non solum offerebatur res in hono· rem Dei destructa, verum etiam id quod resultabat de novo pro­ ductum, puta fumus incensi vel thymiamatis ; quare si illud quod destruitur est nobilius, illud etiam est quod principaliter offer­ tur ; secus vero si e converso. Quia igitur in consecratione mis­ sae aliquid destruitur, nempe substantia panis, aliquid vero multo nobilius producitur, scilicet substantia corporis Christi, recte con­ sequitur rem principaliter oblatam non esse panem et vinum, sed Christum. — Verum haec etiam sunt contra principia exposita circa naturam transubstantiationis. Praeterea nihil potest magis opponi communi omnium hominum sensui, quam assertio ad· struens rem aliquam sacrificari, quando et quatenus producitur. Unde bene hanc sententiam confutat Lugo, Disp. 19, Sect. 4, n. 52-53Alii ergo cum Lugone ipso (2) dixerunt consecrationem eatenus esse sacrificium, quatenus per eam ponitur Christus in statu ut aiunt, decliviori : dum scilicet corpus eius fit comesti­ bile, et sanguis potabilis, ac per hoc, aequivalenter destruitur. « Putamus ergo cum Cardinali de Lugo, plurimisque deinceps < theologis, internam sacrificii formam in eo esse, quod Christus « magnus sacerdos per ministerium sacerdotum eius nomine of« ferentium, corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et « vini constituit secundum quamdam sanctissimae suae humani« tatis a functionibus et rationibus existendi connaturalibus exi«. nanitionem, ad statum cibi et polus ·» (·). Sed haec etiam opinio id absurdi habet, quod ex ea sequeretur posse unum eumdemque hominem esse simul mortuum in uno loco, vivum in altero : siquidem, iuxta auctores illos, unus atque idem Christus esset (’) Suarez, de Euchar., Disp. 75, Sect. 5. (’) Lugo, de Euchar., Disp. 19, Sect. 5, n. 65-67. (’) Franzelin, de Sacr. Missae, Thes. 16. DE S ACRIFICIO ΜI SS\E illic, pula in coelo, cum omnibus perfectionibus ac functionibus suae .1 inanitatis, et simul hic, id est in sacramento, inanimi comedi ilis instar, cum reali privatione earumdem. Praeterea, supp< i a etiam possibilitate hypothesis, adhuc perperam assi­ gnat . ur sacrificii formalitas, eo quod reductio rei ad statum cibi et potus non habet proportionem ullam cum significatione sacrificali ; sic enim res accommodatur in hominis usum, potius quam offeratur Deo, et redeunt rationes superius allatae, ubi de sumptione sacerdotis in sententia Bellarmini (*). Insuper, sacri­ ficium missae oblatio illa est quae per varias sacrificiorum, na­ turae et legis tempore, similitudines figurabatur, ut dicit Tridentinum. Unde nefas est supponere rationem oblationis esse sine analogia ulla cum modis offerendi inter homines ab initio usitatis, cuiusmodi foret innominabilis illa quam dicunt, a fun­ ctionibus et rationibus exsistendi connaturalibus exinanitio. Acce­ dit demum, quod in assignata ratione radicaliter deest id quod maxime in praesenti desideratur, cruenti sacrificii crucis reprae­ sentatio. Alia iam sententia est, eorum nempe qui cum Lessio, Gonet, Billuart, reponunt formalem rationem sacrificii in consecra­ tione, secundum quod esset actio, ut ipsi volunt, de se tendens ad veram ac realem separationem corporis a sanguine, adeoque ad veram ac realem oblatae victimae occisionem, a qua solum per accidens impediretur. « Per consecrationem panis, inquit « Gonet (a), ex vi verborum ponitur solum corpus, per conse« crationem calicis solus sanguis, ita ut veluti per accidens sit « respectu consecrationis, quod illa peracta, sanguis reperiatur « in corpore Christi». Et Lessius de perfect, divin. 1. 12, n. 97. « Nec obstat veritati huius sacrificii quod non fiat reipsa sepa< ratio sanguinis a carne, quia id est quasi per accidens, pro« pter concomitantiam partium ; nam quantum est ex vi verbo< rum, fit vera separatio ». Sed contra est quod suppositum huius opinionis omnino non sustinetur. Non enim admissibile (*; Supra pag. 628. (■) Gonet, Manuale Thomistarum, Tom. 6. Tract 4, c. 12 e 0J4 I QUAEST, LXXX11-LXXX1II. est quod dicunt, actionem consecrativam na.iiu sua tendere ad separandum realiter corpus a sanguine. Primo quia ad hoc opor­ teret ut actio ista de se excluderet sanguinem a corpore sub speciebus panis, et corpus a sanguine sub speciebus vini, quod quidem est apprime falsum, ut constat ex dictis thesi 42, § 1, n. 2, de concomitantia. Secundo quia, si consecratio foret de se separativa corporis a sanguine, posset assignari aliqua hypothesis in qua realis separatio ex vi consecrationis haberetur. Atqui iterum hoc verum non est, nam in triduo fuisset quidem sub specie panis exsangue corpus, et sub specie vini effusus a cor­ pore sanguis, at non ex vi consecrationis quae semper est eadem, sed solum ex vi realis status in quo tunc erant partes humani­ tatis Christi. Tertio quia actio consecrativa, uti superius proba­ tum est, nullo modo mutat Christum, sed solam materiam quae consecratur. Quo posito, vel sanguis Christi ad consecrationem praesupponitur realiter unitus, corpori eius, vel realiter ab eo separatus: si realiter separatus, non ex vi verborum separabitur: si realiter unitus, consecratio quae ex natura suam nullam in Chri­ sto inducere valet mutationem, ex natura etiam sua nequaquam tendere potest ad separandas partes quae de facto indivisae sunt. Non ergo habenda est consecratio missae quasi irritus conatus ad realem Christi occisionem, qui etiam in omni hypothesi non faceret plus quam vanum tentamen sacrificii ; nec sunt ponenda consecratoria verba instar ictus gladii, qui cum ex sese deberet ferire ad mortem, per accidens tamen a consecutione sui effectus impeditur. Veniat igitur quinto loco celebris sententia Vasquezii in 3““* Part. Disp. 222, cap. 7 et seq., docens eatenus in conse­ cratione rationem sacrificii esse repositam, « quatenus per illam « efficitur ut. ipso corpore et sanguine Christi consecrato et « realiter ibi contento, cruentum illius sacrifidium quod in cruce « oblatum est, repraesentetur ». Haec iam sententia potiori con­ sideratione digna, hoc saltem nomine, quod nihil absonum prae se fert, nihil non necessario admittendum ex regula fidei et una­ nimi Patrum traditione. Verumtamen contra se habet quod sim­ plex raepresentatio praeteriti sacrificii nequaquam facit verum DE SACRIFICIO MISSAE *35 sacrificum de praesenti, ut per se constat. Si ergo in missa ni­ hil pius esset quam sacrificii crucis repraesentatio, haberetur quidem veri sacrificii commemoratio, non autem verum sacrifi­ cium i 1 actu. Et ideo hunc dicendi modum facile confutat Logo ubi supra, Sect, 4, n. 54 et seq., ostendens quomodo frustra conetur Vasquez sententiam suam firmare ex doctrina Patrum ; nam ii omnes dicunt hoc sacrificium esse commemorativum sa­ crificii crucis, quod nemo negat, non autem dicunt, propter hoc praecise convenire illi essentia sacrificii. Peccat igitur haec sententia per defectum, cui minime obviat Vasquez per condi­ tionem praemissam : ipso corpore et sanguine Christi consecrato et realiter ibi contento. Per hoc siquidem quod dicitur corpus et sanguinem Christi realiter ibi contineri, nulla ulteriori deter­ minatione adiecta, adhuc nihil in missa ponitur quod ad veram sacrificii rationem pertineat. Vera enim sacrificii ratio in obla­ tione sita est, et quidem Deo facta per modum immolationis. Unde est consequens quod nihil concluditur, nec concludi potest, quamdiu non attenditur illa a Tridentino asserta, Sess. 22, cap. 1, Christi Domini per sacerdotes sub signis visibilibus immolatio ; de qua iterum Tridentini Patres sub initio cap. 21, ubi brevi formula dicta capitis praecedentis relegentes, non fuerunt contenti dicere quod « in divino hoc missae sacrificio idem ille Christus « continetur, qui in ara crucis seipsum cruente obtulit », sed, postquam dixissent continetur, expresse addiderunt quod a Vasquezio neglectum, maxime est in subiecta materia attendendum, et incruente immolatur. S 3Restat itaque ultima sententia, quam omnino veram et Tri­ dentino ad amusslto consentaneam existimamus, ponens conse­ crationem eucharistiae habere in se rationem sacrificii, formaliter et praecise in quantum est incruenta Christi immolatio, per sacramentalem seu mysticam corporis a sanguine sub distinctis speciebus panis et vini separationem ; de qua eleganter Grego­ rius Nazianzenus ad Amphilochium scribens : « Dum peragis 636 QUAEST. LXXXII-LXXXIH. « igitur divina, fac quod praestantius est, el peccatorum molem «nobis solve... O Dei cultor sanctissime, ne cuncteris orare et «legatione fungi pro nobis, quando verbo Verbum attraxeris « quando incruenta sectione secaveris corpus ci sanguinem domiunicum, vocem adhibens pro glandio * f1). Et sane, formalis ratio sacrificii missae illa est, quam in­ stitutionis verba demonstrant, hoc est corpus meum quod pro vobis datur (Luc. XXII-19) hic est sanguis meus qui pro vobis ef­ funditur (Matth. XXVI-28). Atqui, corpus Christi in eucharistia pro nobis dari, et sanguinem eius in eucharistia pro nobis ef­ fundi, nihil aliud est quam, ofterri illa Deo pro nobis, sacra· mentaliter separata : quatenus scilicet, loquendo de re oblata secundum quod per species et verba sensibus subiicitur, fit in consecratione praesens, corpus quidem seorsum a sanguine sub specie panis, sanguis vero seorsum a corpore sub specie vini, (neque enim sanguis sub specie panis, neque corpus sub specie vini sacramentaliter adsunt, id est, ut per exterius sacramentum, si dicere licet, sensibilizata), ac per hoc, sistitur in altari Christus, et praesentatur Deo in habitu passionis et mortis quam semel, aeterna redemptione inventa, pertulit in cruce : in qua quidem praesentatione consistit incruenta immolatio, cruentae repraesentativa, a Tridentino asserta ; praeter quam nihil assignari un­ quam poterit, constituens missam in ratione veri ac proprii sa­ crificii (2). (*) Gregorius Naz. epist. 171 ad Amphilochium. P. G. 37, 279. (·) Pulchre Bossuet, Méditations sur l’Evangile, 57i”U0jour: « Quelle 'simplicité du sacrifice chrétien! Je ne vois qu’un pain sur l’autel, un «peu de vin dans le calice; le reste qui est si grand que le ciel même «en est étonné, se fait par quelques paroles... Il dit, ceci est mon «corps; ce n'est plus du pain, c’est ce qu’ il a dit. 11 dit, ceci est mon «sang; ce n'est plus du vin dans le calice, c’est *ce que le Seigneur «a proféré. C’est là son corps, c’est le sang; ils sont séparés, oui, sé« parés: le corps d’un côté, le sang de l’autre: la parole a été l’épée, » le couteau tranchant qui a fait cette séparation mystique... Pour im« primer sur ce Jésus qui ne meurt plus, le caractère de la mort qu'il a «.véritablement soufferte, la parole vient, qui met le corps d'un côté le « sang de I' autre, et chacun sous des signes différents. Le voilà donc re- DE SACRIFICIO MISSAE S< I unt qui de eiusmodi incruenta immolatione nih l audire volunt, hac ratione ducti, quod victimam relinquit in seipsa pe­ nitus intactam, cum tamen, aiunt, ad veritatem sacrificii vera victimae destructio requiratur, aut certe talis immutatio quae in communi aestimatione sit verae destructioni aequipollens. Ve­ rum plane refellitur eorum ratio ex tribus, quas statim subiicimus, annotationibus rite perpensis. Primo itaque meminisse oportet quod d_estructio in sacri­ ficio non propter se quaeritur, siquidem destructio secundum se nihil profecto habet quod facere possit ad cultum et honorem eius qui mortem non fecit, nec delectatur in perditione vivorum (Sap. I-13). Sed quaeritur propter saepe dictam symbolicam significationem : illius, inquam, devotionis qua nosmetipsos de­ bemus offerre Deo, hostiam viventem, sanctam, ei placentem, in rationabile eius obsequium totam nostram vitam consumentes, omnia nunc intelligendo iuxta declarata superius in prolegomeno. S i, assert. 2a et 3®. Unde et ibidem dictum fuit quod, cum significandi gratia introducta fuerit sacrificalis illa destructio, magnam habuit vel ab initio modalitatis latitudinem, ut quidquid prae se externam ferret destructionis speciem et formam, ad propositum esset satis. Caeterum, unicuique rite consideranti perspicuum manifestumque fiet, quod destructio propter destru ctionem quaesita, non rectum redoleret religionis sensum, sed meram superstitionis vanitatem. Secundo considerandum est quod in Novo Testamento, post consummatam in cruce redemptionem, non fuit amplius ullum sacrificium possibile, quod per victimae in seipsa destructionem aut aequivalentem exinanitionem perageretur. Ratio est quia, post oblatum grande illud sacrificium crucis, omni alio sacer­ dotio abrogato, omnibusque aliis victimis pro semper reiectis et penitus repudiatis, solum remansit sacerdotium Christi, sola « vêtu du caractère de sa mort, ce Jésus autrefois notre victime par «l'effusion de son sang, et encore aujourd'hui notre victime d'une rna« nière nouvelle, par la séparation mystique de ce sang d'avec ce corp»». . nV 63S t, V | QUAEST. LXXXU-LXXX' . quoque victima Christus_a_Deo in scuq>i( ,.im acceptata. At­ qui Christus gloriosus non in ea iam condition· < st, in qua possit ite­ rum pati, multoque minus ad incredibilem illum statum declivio­ rem quem nullo praecedente exemplo imaginati sunt aliqui, in quo fieret caecus, surdus, mutus, omni sensu carens, imo omnem formam humanam, vulgaris comestibilis instar amitteret. Neque enim, ait apostolus Heb. IX, intravit lesus in vera Sancta San­ ctorum, hoc est in caelum, ut saepe offerat scmelipsum, cruenta scilicet oblatione, quemadmodum Pontifex (veteris legis) intrat in sancta (umbratilia) per singulos annos in sanguine alieno; nunc autem semel in consummatione saeculorum a destitutionem Peccati per hostiam suam (cruentam) apparuit. Et alibi: Chri­ stus resurgens a mortuis iam non moritur ; mors illi ultra non dominabitur; quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, quod autem vivit, vivit Deo. Quibus aliisque plurimis eiusdem emphasis testimoniis edocemur, Christum, victimam unice iam(*) (sit venia verbo) Deo offeribilem, in eo nunc et pro semper statu inveniri, qui nec corruptionem mortis amplius compatitur, nec quamlibet aut vitae imminutionem, aut a plenitudine gloriae degradationem. Hinc denique tertio, pronum erit concludere quod ad hoc tandem adducimur, ut unum fateamur de duobus : aut quod periit post consummatam redemptionem cultus Dei in potiori sua parte, remansitque religio Christiana, nequicquam reclamante ipso legis naturalis praescripto, orbata sacrificio; aut quod ad sacrificium in quantum huiusmodi ('), non sola valet victimae in seipsa destructio, sed illa etiam iam toties descripta mystica immolatio. Atqui primum dicere nefas, utpote catholicae fidei aperte contrarium. Restat ergo secundum, quod rigorosa con­ sequentia ex praemissis consequitur. Neque in hoc, puto, spe­ cialis obversabatur Tridentino difficultas, cum hanc ipsam mysti­ cam immolationem attendens dicebat: «Ut dilectae sponsae suae « Ecclesiae visibile sicut hominum natura exigit, relinqueret « (Christus) sacrificium,... novum instituit pascha seipsum per (*) Recole dicta superius, pag. 588. DE SACRIFICIO MISSAE 639 * sacer lûtes sub signis visibilibus immolandum ». Et re quidem vera, ’ propria atque essentialis sacrificii forma sita est in expre ione nostrae adorationis et totalis in Deum resignationis. quid aiiud, quaeso, ad hoc ipsum aptius tibi videbitur, quam immolatio illa qua victima crucis per Ecclesiae manus in habitu suae cruentae mortis praesentatur Deo, et Ecclesia ipsa in unione cum capite suo, ut verbis utar Augustini, seipsam per ipsum discit offerre? Frustra ergo dicent adversarii: Verum sacrificium requirit veram victimae destructionem, cuiusmodi non est praedicta illa mystica mactatio: ergo missa, ut sit verum sacrificium, aliquid aliud exigit praeter sacramentalem quae in consecratione fit, corporis a sanguine separationem. — Ad hoc enim, consequenter ad praemissa ' respondeo : Verum sacrificium exigit veram rei oblatae destructionem, ubi absque vera eius in seipsa destru­ ctione, vel saltem aequivalenti ad sensum immutatione, nequit haberi symbolica significatio sacrificio propria et essentialis, conc. Ubi haberi potest et reipsa habetur, uti nunc contingit in mi­ randa Novi Testamenti oeconomia, neg. Unde nullo modo te moveat defectus similis exempli in antiquis sacrificiis sive legis naturae sive legis mosaicae. Nulla sequidem exinde conclusio: tum quia valde diversae fuerunt ante et post Christum sacrifi­ ciorum conditiones; tum quia, aliis pro nunc rationibus omissis, locum certe non habuit antequam ventum esset ad coenam no­ vissimam, requisita ad mysticam immolationem transubstantiatio. qua scilicet res oblata sub alienis speciebus constituitur praesens, ac per hoc, etsi in se intacta permanens, nihilominus sub ma­ ctatae victimae habitu adhuc apta est offerri. Instant tamen, vim facientes in verbo mysticum. Nam. aiunt, mysticum opponitur ei quod est reale; si igitur nihil plus in missa habetur quam mystica immolatio, missa iam non est nisi mysticum sacrificium, ergo non reale sacrificium. — At respon­ deo quod mysticum dicitur a mysterio, et suscipit omnes sensus qui huic nomini proprii sunt f1). In praesenti autem sumitur in(*) (*) Vide supra, de sacram, in comm., pag. 16, seq 640 QUAEST. LXXX1I-I.XXX I) I. ea acceptione in qua determinat quidquid in rebus sacris sub signo et specie sacramenti peragitur. Quare transmittendo nunc acceptiones caeteras tamquam ad rem non pertinentes, disl. antcc. Mysticum opponitur ei quod est reale, si res quam deno­ minat, eius rationis sit ut ipsius realitas nequeat componi cum effectione in sola specie sacramenti, conc. Secus, neg. antcc. cum sua consequentia. Et sane, manifestum per se est quod mactatio mystica non est vera et realis mactatio, quia si auferas destru­ ctionem rei vivae in seipsa, ratio verae occisionis amplius uti­ que non manet. Sed quia, uti ostensum est, mystica mactatio non secus ac realis, potest, suppositis supponendis, esse verum ac reale subiectum symbolicae significationis quae propria est sacrificii forma, hinc est quod in mystica quoque immolatione potest consistere reale sacrificium. Sed iam de his satis. Sequitur nunc ordine logico quaestio de diversis finibus sacrificii missae. THESIS LV. Sacrificium missae non tantum est latreuticum et eucharisticum, sed quatenus impetrat applicationem satisfactorii sacrificii crucis, est ex opere operato et propitiatorium. Hinc, tum pro fidelium vivorum peccatis, poenis, satisfactionibus, et aliis necessitatibus, tum pro defunctis in Christo nondum ad plenum purgatis, rite iuxta aposto­ lorum traditionem offertur. Quid sit sacrificium latreuticum et eucharisticum, suffi­ cienter patet ex dictis in prolegomeno de divisione sacrificio­ rum. — Propitiatorium generatim est id quod habet vim pla­ candi Deum offensum, et ex consequenti, obtinendi ab eo omnis generis beneficia. Sub hoc duplici respectu propitiationis virtus in sacrificio novae legis attenditur (*), non tamen eodem modo (’) Apud quosdam theologos occurrit distinctio inter sacrificium prout propitiatorium, et prout impetratorium est: (cf. Lugo, Disp. ig, Sect. 9, n. 140). Certe, quoad rem nulla esse potest discordia, sed quoad DE SACRÎYICIO M1S9AF. 60 EP1LOGUS quam panis verus in Bethleem nascebatur, tamquam panis hominum deiectorum, ibi volebat reclinari, i bruta animalia suum consueverant cibum reperire. Quippe1. laesepio quod «est ciborium brutorum, is qui de caelo de Iit, panis vitae «proponitur, ut etiam bruta, rationali sumph- cibo, rationem «adipiscantur» (l), et exinde in melius commutata, atque in pristinam dignitatem restituta, coniungantur haeredi universo­ rum Christo, tamquam os de osse et membra de membro. Porro, id quod tunc in figura praenuntiabatur, nunc tan­ dem cernimus impletum ; nunc coena parata est, nunc Sapien­ tia misit ancillas suas cum excelsa praedicatione Si quis est parvulus veniat ad me, et insipientibus locuta est : venite, co­ medite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Quare hymnus ille angelicus, gloria in excelsis Deo ct in terra pax hominibus bonae voluntatis, per omnes mundi plagas super praesepe Ecclesiae, multo felicius multoque divinius resonat nunc auribus fidei nostrae, quam cum primum in montanis ludaeae audiebatur. Ab ortu enim solis usque ad occasum, « per Ipsum, «et cum Ipso, et in Ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti in «unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria . * Tum deinde per sacramentum communicatae carnis, datur nobis pax in die­ bus nostris, et pax Domini est semper nobiscum. Verum ille qui implevit in terra praesepe nostrum, imple­ vit et in caelo mensam angelorum. Plenitudo enim praesepii nostri est, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: plenitudo mensae angelorum est, quia in principio erat Ver­ bum, ct Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ad quam mensam per praesepii participationem pervenire debemus, quatenus sempiternam fruitionem divinitatis eius temporalis per­ ceptio corporis et sanguinis ipsius praefigurat. Dicat itaque illi cor nostrum ; Quaesivi vultum tuum : vultum tuum, Domine re­ quiram, ne avertas faciem tuam a me. Et respondeat ipse cordi nostro : Qui habet mandata mea, et servat ea, H/e en, ct manifestabo ei meipsum. Quod donec fi.it, donec ostenuat nobis quod sufficiat nobis, donec eum fontem vitae potemu i satiemur, sacramentum eius devoto servitio celebremus. Nondum contemplari possumus quod genitus est ante lin iferum a Patre; frequentemus quod in huius saeculi nocte, suh imper­ viis velaminibus sese nobis fruendum praestat. Nondum contue­ mur Unicum permanentem in Patre suo; recordemur sponsum procedentem de thalamo suo. Nondum idonei sumus convivio Patris nostri ; agnoscamus praesepe Domini Nostri lesu Christi/1). (') August., Serm, 194. in natali Domini (P. L. 38, 1015 sq) INDEX Prooemium DE SACRAMENTIS IN COMMUNI Quaest. 6o — Quid sit sacramentum . PÀO. Quod sacramenta, prout nunc de sacramentis loquimur, sunt quaedam signa caerentonialia, practica, sanctificationis hu­ manae ................................................................................ ...... Quod significatio sacramentorum non restringitur ad id quod significando efficiunt, et quo sensu sit ma.rime probanda definitio S. Thomae: « Signum rei sacrae in quantum est < sanctificans homines» ............ 22 Thesis I. —Sacramenta semper aliqua re sensibili constant. Sed ad perfectionem sacramentorum N. L. pertinet, quod duabus partibus essentialibus componantur, rebus tanquam materia, et verbis tanquam forma......................................... 25 Thesis II. — Res autem et verba quibus sacramenta con­ stant, debent esse ex institutione divina, et sunt ita necessario retinenda, ut omnis mutatio substantialis vel in materia vel in forma, tollat veritatem sacramenti ... ja Quaest. 61. — De necessitate sacramentorum ... 3S Thesis III. — In praesenti statu naturae lapsae sacramenta fuerunt ad humanam salutem necessaria quadam necessi­ tate convenientiae; sed ante peccatum esse non debuerunt. Ibid. Thesis IV. — Tam ante quam post Christum oportuit esse I5 INDrX 66« sacramenta, non tamen eadem ante et post, . alia omnino atque alia, prout Redemptor adhuc ventum operabatur vel iam creditur advenisse.......................................................... 62-63. — De effectu sacramentorum qui est gratia et character, et primo de gratia ... ■ · · 52 I. Notiones praeviae · · · 53 De causis, et variis earum generibus...................... ... Ibid Quaest. De opere operato, et opere operantis .... ... 65 Dc causalitate sacramentorum variae theologorum sententiae 70 De iis qui dixerunt sacramenta N. L. nihil aliud esse quam causas gratiae improprie didas, id est, conditiones sine quibus non......................................................................................... ?2 De iis qui dixerunt sacramenta N. L. esse vere et proprie causas efficientes gratiae, sed instrumentaliter dispositive tantum.................................................................................................. 76 De iis qui dixerunt sacramenta N. L. physice causare gra­ tiam, instrumentaliter et perfective........................................ <80 Thesis V. — Secundum fidem catholicam credendum est sacramenta Novae Legis non ponentibus obicem conferre gratiam ex opere operato. Porro gratia sacramentalis addit supra gratiam communiter dictam, et supra virtutes et dona, quoddam speciale auxilium ad consequendum pro­ prium uniuscuiusque sacramenti finem...................................... S3 Corollarium 1. — Ergo sacramenta conferunt inaequalem gratiam inaequaliter dispositis, hoc est, causant gratiam in suscipientibus pro mensura dispositionum uniuscuiusque. 96 Coroi larium 2. — Ergo, sicut sacramenta mortuorum certo certius causant gratiam secundam in iustis. ita probabilius sacramenta vivorum causant gratiam primam in peccato­ ribus, si modo attriti bona fide accedant ad sacramentum. 99 Thesis VI. — Est in sacramentis aliquis effectus distinctus a gratia, et ad eam praevius, qui nunquam potest deesse, modo serventur omnia quae ad validitatem requiruntur. Di­ citur autem res et sacramentum, et cum sit dispositio sive titulus de se exigens infusionem gratiae, quamdiu in homi­ ne permanet, est ratio reviviscentiae sacramenti ficte susce­ pti, statim ac obex removetur ............................................ 102 Schoi.ion. — Quid sit sacramentum tantum, res et sacra­ mentum, res et non sacramentum........................................... 112 Thesis VII. — Sacramenta probabilius non causant gratiam moraliter, id est, per modum valoris cuius intuitu aliquid datur, sed causant eam efficienter. — Rursus non causant efficienter perfective, actione sua pertingendo immediate ipsam gratiae substantiam, sed solum efficienter dispos ** . inducendo id quod est res et sacramentum, — Deni,iu·, virtus instrumentalis per quam operantur non videtur .· physica, sed potius intentionalis, ulpote habens adaepiitum sui principium in institutione Christi legislatoris N.»vi Testamenti.................................. I h is VIII. — Virtus salutifera in sacramentis derivatur a divinitate per Christi humanitatem, sic tamen ut ex eius ratissima passione specialiter habeant efficaciam. I nv.s;s IX. — Sacramenta antiqua non causahant gratiam, attamen in quibusdam saltem ex eis conferehatur justifica­ tio quasi ex opere operato: idque, non in vi sacramentorum significantium, sed fidei significatae, hoc est, intuitu me­ ritorum Salvatoris prout erant in ipsis sacramentis, tam­ quam certis fidei in Christum venturum protestationibus, quodammodo iam praesentata................................................... 144 II. De charactere sacramentorum praenotiones 19 Thesis X. — Sunt in nova Lege sacramenta characterem imprimentia............................................................................. *5* Thesis XI. — Character sacramentalis secundum suam intrin­ secam naturam consideratus, est quaedam potentia ministeria­ lis qua homo sub Christo summo sacerdote. « potest in actio­ nes hierarchicas ». Consideratus autem in sua habitudine ad sacramentum exterius a quo imprimitur, rationem habet signi sive notae distinctivae ordinum et officiorum in Eccle­ sia Christi...................................................................... . · 156 Corollarium. — Ergo character sacramentalis specialiter est character Christi, cuius sacerdotio fideles configurat . . '6.· Thesis XII. — Character inest animae omnino indelebiliter. 163 Thesis XIII — Non per omnia sacramenta imprimitur cha­ racter, sed per tria duntaxat, per quae homo consequitur novum statum quantum ad ea quae sunt publici cultus in Ecclesia Dei.............................................................................. 165 Quaest. 64. — De causa sacramentorum 169 Thesis XIV. — Solus Deus operatur per modum agentis principalis interiorem effectum sacramentorum; et ipse solus potestate auctoritatis sacramenta potuit instituere ... Ibid Thesis XV. — Potestas excellentiae in sacramentis competit Christo secundum quod homo; qui etsi potuisset potestatem hanc quibusdam suis ministris aliquatenus communicare, eam nihilominus propter Ecclesiae utilitatem sibi ex toto reservavit ; quo fit ut omnia N. L. sacramenta fuerint ab eo immediate instituta INDEX 66b /;, semiter 1 , na renovatio, qua liberatur homo ab omni reatu veteris vitae, et rege­ neratur in novam spiritualem vitam quae u per fidem lesu Christi............................................... ..................... ThesisXXX. — Baptismus ficte susceptus, fictione recedente, suum ultimum effectum consequitur. Fictio autem, si fuerit formalis, non removetur nisi per sacramentum Poenitentiae in re vel in voto; quo in casu, ad baptismi gratiam obti­ nendam duo concurrunt sacramenta, sed Baptismus sicut causa per se agens, Poenitentia vero sicut causa per acci­ dens, id est removens prohibens................................................. 284 Quaest. 70-71. — De praeparatoriis ad baptismum ... 287 De circumcisione . '....................................................... Ibici. De catcchismo et exorcismo............................................................. -88 Quaest. 72. — De confirmatione 29» Thesis XXXI. — Secundum sacramentum est Confirmatio, per quam homo deputatur ad spiritualem militiam, et acci­ pit robur ad audacter confitendum in mundo fidem Christi crucifixi, qui, ut Apostolus ait, ludaeis est scandalum, Gentibus autem stultitia............................................................. Ibid. Thesis XXXII. — Materia confirmationis est chrisma ab epi­ scopo benedictum quod per impositionem manus homini applicatur, facta unctione in fronte. Forma autem est : Signo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, io nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Sed apud Graecos sacra­ mentum rite confertur sub his verbis: Signaculum doni Spiritus Sancti............................................................................. 299 Thesis XXXIII. — Confirmatio est sacramentum vivorum, imprimens characterem et conferens gratiam cum quodam speciali auxilio contra timorem et respectum mundanum. Debet regulariter omnibus Christianis exhiberi, tametsi non certo constet de praecepto quo ad eius susceptionem homo baptizatus stricte obligetur................................. 304 Thesis XXXIV. - Confirmationis minister ordinarius est solus episcopus; extraordinarius vero, simplex presbyter ex commissione Sedis Apostolicae . .... ......................... ,oy INDEX DE .CTISSIMO EUCHARISTIAE SACRAMENTO ! M.or-niiuin ............................ -3D ρ7 Quaesi. 3. — De sacramento Eucharistiae in generali Thesis XXXV. — Eucharistia est unum e septem novae I· -is sacramentis; in quo tamen illud proprium et omnino singulare reperire est, quod in ipsa consecratione materiae perficitur, non vero in applicatione materi.ie ad hominem • .ι·:< tilicandum : adeoque antecedenter ad usum constituitur in esse sacramenti............................. . . Ibid. Nota. - De eo quod ibi est sacramentum tantum, res tantum, res et sacramentum......................................................... 321 Thesis XXXVI. — Eucharistiae sacramentum est quidem materialiter plura sed formaliter et perfective unum . . . 323 Thesis XXXVII. — Etsi res sacramenti Eucharistiae quoad sui inchoationem sit medium necessarium ad salutem, non tamen est necessitate medii necessarium sacramentum ipsum, nec in re, nec in voto proprie dicto...............327 Scholion de nominibus, institutione, et figuris huius mysterii 330 Quaest. 74-77. — De materia sacramenti, et hiia quae circa illam fiunt, cum consecratur............................33a I. De materia remota quae est panis et vinum ■ Ibid. II. De conversione panis et vini in corpus et sanguinem Christi, generale prolegomenon....................................... 334 Quid de praesentia reals et transubstantiatione fide catholica tenendum, qui errores intandi............... .... 336 De Iransubslanliabone et habitudine eius ad praesentiam rea­ lem, oppositae veterum et recentiorum Scholasticorum sententiae............................................................................ 344 Quinam sit. respectu habito ad definitiones Conciliorum, le­ gitimus transubstantiationis conceptus ....................... 356 r!d distinctiorem transubstantiationis conceptum quaedam de­ clarationes ...................................... »63 Thesis XXXVIII. — In sanctissimo Eucharistiae sacramento est corpus et sanguis Christi, vere, realiter et substantialiter. 372 Thesis XXXIX. — Post consecrationem statim cessat tota substantia panis et vini, quae tamen non annihilatur, sed transubstantiatur in corpus et sanguinem Christi. Et quia non est aliqua possibilis via qua ipsum Christi corpus verum incipiat esse in sacramento nisi per huiusmodi conversionem, dicendum est transubstantiationis dogma ita intime et neces * 670 sario cohaerere cum dogmate pr ie . miae realis ut . * ul unum sine altero consistere non possit . ... Thesis XL. — Post consecrationem manent eadem numero accidentia quae prius fuerant substantiae panis et vini; et haec permanentia est conditio essentialiter requisita, tum ad realem Christi praesentiam in sacramento, tum ad ea omnia quae circa ipsius praesentiae durationem et desitionem certa fide credenda sunt et creduntur ... ......................... Scholion. — P7 consecrationis nulla inducitur in Christo mutatio; imo sacramentalis praesentia initium et finem sumit ex hoc solo quod incipit ve! cessat extrinsecum con­ tinens, id est dimensio separata panis transubstantiati . . 442 Thesis XLI. — Conversio panis in corpus Christi non fit secundum successionem temporis, sed est omnino instan­ tanée ........................................................................................... 445 Regulae quaedam circa modum loquendi in hoc mysterio. . 447 III. De modo quo Christus est in Sacramento generale prolego­ menon .................................................................................... 45° De substantia corporea et quantitate dimensiva. ■ ... · Ibid. De variis rationibus essendi in loco . ......................... 4^4 Circa modum quo Christus est in sacramento, qualiter differat sententia antiquorum ab ea quam recentiores scholastici amplectuntur........................................................................ ■ 473 Thesis XLII. - Ex vi sacramenti est sub specie panis sola substantia corporis Christi, et similiter sub specie vini sola substantia sanguinis eius ; sed cum ex reali concomitantia alia adsint omnia quae ei ad quod terminatur conversio sunt realiter coniuncta, totus atque integer sub utraque specie Christus exsistit............................................................................. 47^ Thesis XL1II. — Christus Deus et homo perfectus, cum tota sua quantitate dimensiva et statura naturali, tam sub tota hostia quam sub qualibet particula eius, minime quidem localiter, sed per modum suabstantiae totus continetur. Non tamen ante fractionem est pluries sub hostiae dimensionibus, sed toties post fractionem adest, quot sunt partes in quas facta est divisio sacramenti. .................................... 487 Thesis XLIV. — Etsi Christus recte dicatur moveri per accidens secundum esse quod habet in sacramento, per se tamen in eo est omnino immobiliter........................... 502 Thesis XLV. — Christum secundum modum quo continetur in sacramento, nullus oculus corporeus quantumvis glori ficatus videre potest, nec ullus intellectus creatus ex suis natu ralibus cognoscere ; sed praesentia sacramentalis, cognitione INDEX »*·. . analogica per solam revelationem attingitur, co>ne autem propria per solum lumen beatitudinx . . $07 IV. De unientibus remanentibus in sacramento υη Th: XLVI. — Panis et vini accidentia collective sumpta 1 ■ ulose in sacramento manent sine subtecto. Si tamen ini- i se invicem comparentur, dicendum est solam qnantit · ■ «n dimensivam per omnipotentiam Dei absolute subsi­ st re, caetera vero in ea tamquam in vice substantia subiectari $11 Thesis XLVII, — Accidentia, consequenter ad miraculosam ipsorum conservationem, omnem actionem agere possunt quam agere poterant, substantia panis et vini exsistente: et similiter per alterationem ab agente naturali inductam corrumpi possunt et corrumpuntur.................................. jn Thesis XLVIII. — Quotiescumque species sic corrumpun­ tur ut desinant esse accidentia panis et vini, cessante prae­ sentia Christi, idem ex eis secundum rem generatur ac si nulla intercessit transubstantiatio, idque non novo miracu­ lo, sed ex vi miraculi quod praecessit in consecratione . 525 ScHOLION 1....................................................................................................... 529 Scholion II........................................................................... . 530 Triton praecedentium quaestionum recapitulatio . . - 531 Quaest. 78. - De forma sacramenti Eucharistiae ■ 534 Thesis XLIX. — Verba expressiva transubstantiationis qui­ bus Salvator in ultima coena usus est, eademque sola, sunt sacramenti Eucharistiae forma ; ad cuius essentiam proba­ bilius non pertinent determinationes praedicati, novi et ae­ terni testamenti, etc., quae in consecratione calicis apud nos inveniuntur....................................................................... Ibid. Thesis L. — In verbis formalibus huius sacramenti est quaedam virtus instrumentalis ad transubstantiationem effi­ ciendam .............................................................................. 544 Quaest. 79. — De effectibus sacramenti Eucharistiae 5)7 Thesis I.I. — Propria res Eucharistiae est spiritualis transfor­ matio hominis in Christum per charitatem, quae inter com­ municandum non solum datur quantum ad habitum, sed etiam excitatur in actum ; omnemque effectum quem ma­ terialis cibus et potus agunt quoad vitam corporalem, su­ stentando, augendo, reparando et delectando, sacramentum hoc operatur quoad vitam spiritualem............................ Thesis LII. — Effectus huius sacramenti, qua parte respi­ cit actualem fervorem charitatis, impeditur per defectum actualis recollectionis et affectum ad venialia, sed qua parte consistit in qualicumque augmento habitualis gratiae, nullam aliam dispositionem per se i amicitiae cum Deo .... Quaest. 8o. — De usu Eucharistiae >n praeter statum . . De triplici ratione hoc sanctum sacramentum accipiendi De pravitate peccati communionis sacrilegae .... De iis quibus sola lege ecclesiastica denegatur usus huius sacramenti ......... .......................... De communione frequenti .......................... De communione sub una tantum specie . .... . Λ De adoratione debita huic sanctissimo sacramento . . . . Qlaest. 82-83. — De sacrificio missae . . . 582 De sacrificio prout est principalis actus exterior religionis ex naturalis legis dictamine praescriptus ........................... Ibid. 1. Jure naturae praescribitur aliquis actus cultus publici, specialiter significans honorem debitum soli Deo, eique ita exclusive reservatus ut nemini alteri possit deferri, quan­ tumvis alia intentione ; hujusmodi autem cultus dicitur sa­ crificium, quasi sacrum factum per excellentiam . ... 583 i. Sacrificium secundum se est in genere signi, et licet requirat positivam institutionem, non tamen esse potest pure ad placitum, sed habere debet quandam symbolicam simili­ tudinem cum interiori sacrificio significando, sicut per or­ dinem ad gratiam dictum est de sacramento.........................5^6 3. Porro singularis ille cultus qui divinitati reservatur, fuit ab initio convenientissime repositus in oblatione rei corporeae ac sensibilis per eiusdem in honorem Dei destru­ ctionem sive immolationem. Et haec offerendi ratio, for­ mali ter qua expressiva summae quae debetur Deo adoratio­ nis. semper et ubique habita est uti sacrificalis oblationis characteristica. Habuit tamen, materialiter loquendo, modalitates valde diversas, pro diversitate sacrificiorum, diversoque praesertim statu religionis, rei ante vel post Chri­ stum, omni iam aha praeter ipsum hostia in perpetuum abrogata......................................................................................... 4. De necessitate sacrificii est ut a persona fungente pu­ blica apud Deum legatione offeratur; quo fit ut sacrifi­ cium et sacerdotium sibi mutuo ut duo corrclativa re­ spondeant .................... 5. Sacrificium convenit cum sacramento quatenus quod dant sacrum signum est. Differt quatenus sacramentum est signum causarum sanctificationis nostrae, sacrificium ver > signum interioris euttus. Et hinc sequuntur aliae differ. INDEX ';>i eo consistentes, quod sacramenta nec sunt de ture /unit, nec possunt esse institutionis humanae, nec neesurio el semper a sacerdote conficiuntur, nec demum him habent per modum impetrationit ficui sacrifi>m. sed per modum efficientiae......................................... 593 I' · li isione sacrificiorum .... ................................ 595 I >■■ proprio sacrificio Novae Legis ........................ 59X l> unitate vel pluralitate sacrificii Christi ex doctrina Tri­ dentini ........................................................................................ 604 Thesis LIII. — Tum ex iis quae in Scriptura traduntur de -■K erdotio Christi, tum ex celeberrimo .Malachiae vaticinio, tum ex verbis institutionis Eucharistiae, tum denique ex ratione theologica, demonstratur veritas sacrificii novae le­ nis, cuius Christus ut caput corporis Ecclesiae est victima et sacerdos principalis.......................................................60S 'I hi.sis LIV. — Missa quoad essentiam in sola utriusque speciei consecratione consistit, tametsi actioni consecrativae debeat ex natura rei adiungi communio celebrantis, quae idcirco indispensabili lege praescribitur. Habet autem consecratio veram in se sacrificii rationem, formaliter et praecise secundum quod est incruenta Christi immolatio, cruentae immolationis crucis representative, per sacramen­ talem seu mysticam corporis a sanguine sub distinctis pa­ nis et vini speciebus separationem................................... 624 Thesis LV. — Sacrificium missae non tantum est latreuticum atque eucharisticum, sed quatenus impetrat applica­ tionem satisfactionum et meritorum crucis, est etiam ex opere operato vere propitiatorium. Hinc tum pro fidelium vivorum peccatis, poenis, satisfactionibus et aliis necessi­ tatibus, tum pro defunctis in Christo nondum ad plenum purgatis, rite iuxta apostolorum traditionem offertur . Corollarium I. Missa, etsi sit propitiatoria ex opere ope­ rato, non tamen infallibiltter obtinet quoslibet effectus tn quibuslibet personis, sed tum ex parte obtecti quod peti­ tur, tum ex parte eorum pro quibus petitur, certae requi­ runtur conditiones................................................................. -’4# Corollarium II. Recte missa celebratur ad implorandum patrocinium Sanctorum per Summum Mediatorem Citri· stum, ut scilicet illi pro nobis intercedere dignentur m caelis, quorum memoriam agimus in terris.... 050 Thlsis ΙΛΊ. — Missa in quantum propitiatoria est, non ha­ bet de se limitatam efficaciam, nec antecedente Dei lege ad certum valorem taxatur ; sed mensura fructus accipienda «74 INDI X est ex modo applicationis ad divers.i personas, et ex quantitate devotionis earumdem. Hhk quod attinet ad fructum specialem qui ex propria sa< · iJotis intentione de­ pendet, dicendum videtur quod missa oblata pro multis non tantumdem valet singulis, ac si peculiariter pro uno­ quoque offerretur.......................... ......................... Epilogus................................ IMPRIMI POTEST Romae, die 8 Dec. 1931 Adulfus MàRîOTTI Praepositus Provinciae Romanae S. L Nihil obstat. Patavii, die 10 Dec. 1931. Can.cus Doct. 1. Dal Sasso Cens- EccL IMPRIMATUR Patavii, die 12 Dec. 193« Can.cos Doct. Primus Car mig noto Vic. Gen.