DE glen VERBO INCARNÂT?)1 COMMENTARIUS IN TERTIAM PARTEM S. THOMAE AUCTORE LUDOVICO BILLOT S. I. S. R. E. CARDINALI OLIM IN PONTIFICIA UNIVERSITATE GREGORIANA THEOLOGIAE PROFESSORE Editio sexta ROMAE apud aedes universitatis GREGOKIANAE in «VIA DEL SEMINARIO 120» MCMXXH c PROOEMIUM Initium dicendi de admirabili illo incarnati Verbi mvsterio convenienter sumi potest a symbolica visione Eze chielis, quando sub ipso prophetiae exordio aperti sunt ei coeli, viditque visiones Dei : ventum scilicet turbinis venientem ab aquilone, et nubem magnam et ignem in­ volventem et splendorem in circuitu eius, et in inedio ignis animalia quatuor quadriformia et quadrupennata . et iuxta ea rotas pariter quatuor, quae stantibus animalibus stabant, et ipsis ambulantibus ambulabant, et iisdem sese a terra elevantibus similiter elevabantur; denique supra animalia et rotas, similitudinem throni, et super similitudinem throni, quasi speciem hominis conflatam ex electro. Hic erat, ut dicitur Eccli. XLIX-to, conspectus glo­ riae quam vidit Ezechiel in curru Cherubim, id est, ap­ paritio Dei gloriosi secundum quod propter nos homines et propter nostram salutem descensurus erat de coelis atque in terras venturus, factus homo. Hinc prophetae in captivitate posito, in spem futurae redemptionis con 3/3? 4 Ι’ΚΟΟΚΜ'Ι'Μ solatoria ista visio apparet. I line etiam qui super currum sedere dicitur, speciem habet electri in forma humana; nam electrum, ut Gregorius ait ('), quaedam est auri et argenti compositio per quam argentum ad claritatem crescit, aurum vero a suo fulgore pallescit. Unde, cum in Unigenito Dei Filio naturae divinitatis unita est na­ tura nostra, quasi facta est species electri, pro quanto humanitas in maiestatis gloriam excrevit, divinitas vero a sui fulgoris potentia humanis se oculis temperavit. Hinc demum, omnia in visu ostensa magnum quemdam hostem superatum indicant, similitudine ducta a triumphis in qui­ bus imperatores sella curru imposita vehebantur, circum­ stabant hastati, praecedebant subiectae nationes, prodi­ bant trophaea cum armis victoriae. Et primo quidem, veniebat visio e partibus aquilonis. Porro aquilo in Scripturis accipitur ut sedes diaboli, cuius haec vox est in Isaia : Sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis- Bene enim regio tenebrosa et fri gida regnum diabolicum repraesentat, quia, ut iterum Gregorius dicit, Satanas frigidus et tenebrosus spiritus est, frigidas et duras possidens hominum mentes. Ab Aquilone ergo pompa triumphalis procedit, quasi Christo regrediente a desolata sede Satanae, et a duello inito cum principe tenebrarum. Sed et ventus turbinis et nubes magna et ignis et fulgur, impenetrabilem huius arcani profunditatem, necnon et summam in nostrae redemptionis opere divinae virtutis manifestationem significant. Deni­ que. ne putares tam grande negotium virtute magis et potentia quam bonitate et misericordia absolvi, ideo circa (’) Greg. M. in Ezech. 1. i, hom. 2. n. 14. PKOOHMIOM 5 turbinem fulgurantem splendor ponitur: nam splendor ad incunditatem oculorum facit, suavitatem divinae misera­ tionis erga hominem ab infernalibus inimicis potenter eri­ piendum symbolice demonstrans; vere enim in visceribus miseri; ordiae visitavit nos oriens ex alto. Attende nunc mystica illa animalia quae apparent in medio ignis sub firmamento in quo Filius hominis se­ det: sine dubio sunt'quatuor evangelistae. in quorum etiam persona omnes quotquot gloriam Christi in hoc mundo annuntiant, figurantur· Sed cum in Apocalypsi eadem illa describuntur animalia, non praetereunda oc­ currit diversitas. Nam in Apocalypsi habent formas sin­ gula singulas: primum enim simile est leoni, secundum vitulo, tertium homini, quartum aquilae volanti, quia ibi singuli evangelistae ex prooemio sui evangelii, proprio quasi charactere notantur. Similis homini Matthaeus, quia incipit ab humana genealogia Salvatoris: similis leoni Marcus, quia incipit a voce clamantis in deserto: similis vitulo Lucas, quia incipit a victima seu holocausto quod offerebatur in templo quando Zachariae Gabriel apparui t. similis demum aquilae volanti loannes. quia ad ipsum principium statim evolat dicens: «In principio erat Ver« bum, et Verbum erat apud Deum·. Ita ergo se ha­ bent animalia in Apocalypsi. Hic autem unumquodque animal quaternas habet facies: facies /laminis, inquit, .7 facies leonis a dextris ipsorum quatuor. /acies autem lunis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilae desuper ipso­ rum quatuor. Cuius differentiae haec ratio esse videtur, quod in visione Ezechielis, quaternae facies iam non pro­ prios characteres singulorum evangelistarum designant, sed varia mysteria ipsius Christi Redemptoris, quatenus. 6 PKOOHMIUM nt Gregorius ait('): « Unigenitus Dei I ilitis veraciter fa• ctns est homo, ipse in sacrificio nostrae redemptionis «dignatus est mori ut vitulus, ipse per virtutem suae «fortitudinis surrexit ut leo. ipse etiam post resurrectio· ' «nem suam ascendens ad coelos, in superioribus est ele- • vatus ut aquila. Totum ergo simul nobis est, qui et na· < scendo homo, et moriendo vitulus, et resurgendo leo, « et ad coelos ascendendo aquila factus est ». Cum itaque haec symbola sint mysteriorum quibus vicit diabolum et in Patris gloriam intravit, recte et convenienter symbolicae facies omnibus et singulis attribuuntur evangelistis, utpote qui praedicatores sunt Christi, insignia illius ferentes quem concordi praeconio annuntiant. Sed et quaternas facies quaternae etiam pennae comitantur, quia dum Christi in carne mysteria patefaciunt (nativitatem dico, passionem, resurrectionem et ascensionem), ex his nos evocant ad altiora, id est, quibusdam quasi pennis in cognitionem invisibilis eius divinitatis attollunt et sublevant: per in­ carnati enim Verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux claritatis eius infulsit, ut dum visibiliter Deum cogno­ scimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur. Unde Gregorius dicit (2): «Evangelistarum ergo facies ad hu< inanitatem Domini pertinent, pennae ad divinitatem, « quia in eo quem corporeum aspiciunt, quasi facies in« tendunt. Sed dum hunc esse incircumscriptum ex divi• nitate annuntiant, per contemplationis pennam quasi in • aera levantur. Quia itaque et una fides incarnationis « eius in omnibus, et par contemplatio divinitatis eius in C) Gkkg. M. in Ezech. 1, l, hom. 4, n. 1. (’) Gkeg. M. in Ezech, I. i. hom. 3. n 2. PROOEMIUM 7 singulis, recte nunc dicitur: quatuor facies uni et qua· • tuor pennae uni >. Ex quo tandem fit ut mystica illa animalia quasi scintillas igneas aeri candenti similes emit­ tant, eo quod doctrina et praedicatio· ipsorum ad inflam­ mandum amorem versus Deum singulariter valet, iuxta illud quod dixit ipse Christus: · Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? > Sic igitur quasi in curru triumphali suis evangelistis insidens, per totum orbem vehitur Christus Deus noster incarnatus, indicans in nationibus, conquassans capita in terra multorum ; data enim est ei omnis potestas, non solum in coelo, sed et in terra. In cuius signum, sub ipsa sella in qua triumphator sedet, et iuxta quatuor animalia de quibus mox dictum est, quatuor etiam rotae conspi­ ciuntur. Et quid per rotas illas mysticas significatum cen­ sebimus nisi cuncta temporalia? Ut enim Hieronymus ob­ servat. omnes res huius saeculi in rotis aguntur : · Solis • annuum circulum per singulos menses luna decurrit. < lucifer qui ipse vesper est, dum ad Orientem et ad Oc• cidentem rutilus micat, et noctis tenebras parvo tem■■ perat lumine, duobus annis eumdem conficit cursum... • et quidquid fulget in coelo, segetum quoque herbarumque « varietates per quatuor tempora suis currunt rotis, nihil« que aspicimus quod ante non fuerit. Girans girando < vadit spiritus, ait Ecclesiastes, et in circulos suos re< vertitur. Omnes torrentes vadunt in mare, et mare non «adimpletur. Quare? Quia ad fontes suos de matrice « abysso revertuntur · ('). Bene ergo per quatuor rotas quidquid in hoc mundo est. et accidit, et fit. significatum (*) Hieronvm., in Ezechiel. I. j, c. i- PROOEMI UM intellijjitnr. Et quia temporalia omnia Christo et coope­ ratoribus eius subiecta sunt, (omnia enim, inquit, subiecisti sub pedibus eius, et nihil, ut Apostolus addit, di­ misit non subjectum ei), non solum rotae ponuntur subter triumphalem sedem Christi, sed etiam, stantibus musticis animalibus pariter stare, ambulantibus illis pariter ambu­ lare, iisdemque a terra sese elevantibus pariter elevari perhibentur, ut perfecta denotetur subordinatio eorum omnium quae in praesenti saeculo, vel volente vel per mittente Deo, quocumque tandem modo eveniunt, ad glo­ riam Acerbi incarnati et ad salutem corporis eius mystici quod est Ecclesia. Quae cum ita sint, tria in hac visione distinguuntur, praecipua consideratione digna. — Primo quidem, simi­ litudo hominis in electro, qua ipsum incarnationis myste­ rium figuratur, et sic prima sumitur huius disputationis divisio, iuxta illud quod habet S. Thomas in prooemio : < Prima, inquit, consideratio est de ipso incarnationis my< sterio, secundum quod Deus pro nostra salute factus est homo > (Quaest. 1-26). — Tum secundo, quaternae veniunt lacies animalium, per quas nativitas, passio, re­ surrectio, et ascensio Filii Dei in carne assumpta signi­ ficantur, et sic, altera accipitur huius materiae conside­ ratio: «Secunda est, ait S. Thomas ubi supra, de his • quae per ipsum Salvatorem nostrum, id est Deum in• carnatum, sunt acta et passa ■ (Quaest. 27-59). — Tertio demem attendendae sunt mysticae illae rotae quibus de­ signantur res temporales mysterio Christi deservientes, et in credibilitatem incarnationis eius variis mirisque modis dispositae : et sic tertia succedit pars, hisce nostris temporibus apprime necessaria. Cum enim procedat scien· PROOEMIUM 9 tia theologica ex principiis hde creditis, iisdemque rationi imperviis, demonstrandum tandem superest, haec ipsa principia non caeca credulitate accipi, sed rationabile < sse obsequium nostrum, propter tot tantaque signa quae divinae revelationis existentiam commonstrant. Et hoc quidem, quod ad praesens mysterium attinet, cum con fidentia divini auxilii, ultimo loco, praeter ordinem quae­ stionum S. Thomae, praestandum remanebit- PARS PRIMA DE IPSO INCARNATIONIS MYSTERIO PARS PRIMA DE IPSO INCARNATIONIS MYSTERIO Agitur de mysterio proprie dicto, id est de re quae nobis revelata est ut credenda, excedens intellectum humanum. In tantum autem dicuntur res fidei excedere intellectum humanum, in quantum nec possunt a nobis apprehendi ut in se sunt, nec cum obiectis naturaliter notis eam connexionem habent quae nos in demonstrationem existentiae ipsorum manuducat. Hic enim recolendum est ex philosophia, duos esse modos quibus una res cognosci potest. Primus est per propriam et adaequatam speciem, sicut quando Socrates praesentialiter per seipsum videtur; secundus est per speciem alterius, sicut quando imago specularis utcumque cognoscitur a caeco per speciem ima­ ginis sculptae. Prima cognitio vocatur quidditativa et propria, altera impropria et analogica. De mysteriis ergo divinis quae vel aeternaliter in ipso Deo continentur, vel in tempore praeter om­ nem naturae ordinem a Deo sunt facta, non possumus scire quid sint in seipsis, sed solum valemus illa utcumque apprehendere, sumpta analogia a rebus nostrae experientiae subiectis.’Scien­ dum tamen est, non esse hanc solam et sufficientem causam propter quam res fidei dicuntur transcendere rationem. Cum enim Deus Ο. M. nullius intellectus creati obiectum proportionatum sit, quidquid de ipso Deo est intellectui creato naturaliter co- PARS PRIMA gnoscihile, non est cognoscibile nisi analogica et impropria co­ gnitione. Non ergo distinguuntur mysteria rationem superantia, ab iis quae de rebus divinis naturaliter sunt noscibili.i, quatenus ista possumus apprehendere ut in se sunt, illa voro minime; sed quatenus ea quae sunt nota Dei, nexu causalitatis <. nnectuntur cum rebus quas propria et immediata cognitione attingimus, adeoque per illas demonstrantur tanquam causa p i effectum. At contra, ea quae naturali rationi impervia sunt, nullam habent causalitatis habitudinem ad praedicta. Quo fit ut non < istat via per quam intellectus noster, seclusa revelatione, certi(icetur an sint vel etiam esse possint, et ideo recte dicitur quod talia « sic «homini revelantur, ut tamen non intelligantur, sed solum quasi « audita credantur ». Verum, cum audis non revelari ista ut intelligantur. cave ne propterea supervacaneam reputes curam in iis perscrutandis collocatam. Equidem verissimum est illud quod Scriptura dicit apud lob XXVI-14: nos scilicet vix parvam aliquam stillam ser­ monum Dei capere posse, et neminem in huius vitae statu va­ lere tonitruum magnitudinis intueri. Mysteria quippe divina ea sunt vel maxime, quorum ratione dictus est Deus posuisse te­ nebras latibulum suum, habitare in caligine, esse in densa nube. Et simile quid accidit quando sol est in meridie et lucet in vir­ tute sua: tunc enim in seipso quidem praeclarissimum lumen est, sed respectu noctuae et vespertilionis quaedam caligo est; porro Philosophus dixit, et vere dixit, quod intellectus noster est ad manifestissima Dei, sicut oculus noctuae ad lumen solis. Attamen, etsi loquatur nobis Deus magnalia mysteriorum suorum quasi de medio nebulae, loquitur profecto, et non est verbum eius sonus inanis et vacuus, sine re et sine sensu ; nec est om­ nino nihil modica illa stilla « de profluvio perfectae cognitionis « qua divina veritas in seipsa videtur, ad nos usque descen« dens » (»), sed potius magnum aliquid aestimabile super alias scientias humanum intellectum perficientes, eo quod minima co­ gnitio de rebus altissimis praestat maximae scientiae de infimis. (’ > S. Thom. I. 4 c. Gent. c. 1. DE IPSO INCARNATIONIS MVSTF.RIO Quare, praeaccepta per revelationem notificatione mysterio rum, quorum positiva possibilitas vel exsistentia non demonstratur sed creditur, tria omnino per rationem fide regulatam in illis considerari et possunt et debent, (de iis mysteriis nunc loquor, quae a Deo sunt contingenter facta, ut opus incarnatio nis). Primum est id quod praesupponi debuit ad decretum et 'xecutionem mysterii, scilicet convenientia eius cum divinis at­ tributis et fine universi. Nihil enim Deus decernit et exsequitur, nisi quod congruit suae sapientiae et bonitati. Secundum est ipsa in se mysterii substantia, ut nimirum, quantum fieri potest, distinctam quidditatis eius notionem assequamur, et inde osten­ damus nihil in eo assignari posse quod rationi naturali repugnet evidenter, sed argumenta ab infidelibus allata, vel ex falso sup­ posito. vel ex ignorantia terminorum procedere. Tertium de­ nique est id quod ex radice mysterii consequitur, et se habet ad illam sicut effectus ad causam, vel conclusio ad principium. Et haec est ratio divisionis a S. Thoma, in prooemio pri­ mae quaestionis, assignatae: « Circa ipsum Incarnationis my« sterium, inquit, tria consideranda occurrunt: Primo quidem de «convenientia incarnationis (Quaest. i). Secundo de modo unio« nis Verbi incarnati (Quaest. 2-15). Tertio de his quae conse« quuntur ad hanc unionem (Quaest. 16-26) ». CAPUT PRIMUM QUAEST. I. DE CONVENIENTIA INCARNATIONIS Convenientia incarnationis dupliciter consideratur, vel quoad substantiam, vel quoad circumstantias. Et iterum, si quoad sub­ stantiam consideretur incarnatio, quaeri potest utrum fuerit con­ veniens tum absolute tum relative: absolute quidem, id est in seipsa, praescindendo a qualibet accidentali hypothesi, relative vero, id est, supposito hominis lapsu, in ordine ad finem nostrae reparationis. Manifestum est autem quod absoluta consideratio est prior. Hinc: nf> -> i ΊΟ ' ! - THESIS I. (Art. I). Incarnatio de sui ratione nullam habet in quacumque hypothesi disconvenientiam cum divinis attributis; sed ab solute dicenda est convenire Deo, et non dedecere eius Maiestatem. Notandum hic est quod convenientia consequitur possibili­ tatem, quia nihil est conveniens nisi possibile, licet aliquid sit· possibile quod non est conveniens. Non tamen mirum alicui vi­ deri debet, si praetermissa quaestione de possibili, statim circa convenientiam nostra versetur disputatio. Ratio sumitur ex di­ ctis, quia possibilitas demonstrari non potest nisi pure negative, id est refutando argumenta quae ab adversariis fidei afferuntur; et hoc quidem in capite sequenti, quando modus unionis distin­ ctius erit explicandus, cum Dei auxilio praestabimus. Nunc ergo, iuxta generale principium quo theologica scientia regitur ('). oportet supponere ex auctoritate revelationis positivam huius mysterii possibilitatem, et sic procedere ad expositionem ratio­ num convenientiae. Videretur autem dicendum non esse absolute conveniens, Deum incarnari. Nam si incarnatio est conveniens, negatio in­ carnationis erit inconveniens; inconveniens autem in Deum ca­ dere non potest. Ergo incarnatio foret eo ipso absolute neces­ saria; quod nec ratio approbat, nec fides. Praeterea, si conveniens esset Deum incarnari, Deus foret unibilis creaturae, seu in potentia ad unionem. Sed Deus, utpole actus purissimus, nullo modo est in potentia. Praeterea, inconveniens esset corpori humano cervicem iun- gere equinam, ut poeta dicit. Multo ergo magis inconveniens est ut infinite distantia, id est Deus et creatura, in unum coniungantur. C) Cf. i» Part. Quaest. 1, a. 2 in corp. UE CONVENIENTIA INCARNATIONIS «7 Denique, per incarnationem Deus exinanivit semetipsum, ut loquitur Apostolus ad Philipp. II 7. Ergo hoc mysterium abso­ lute conveniens non fuit, sed debuit excusari seu cohonestari ex quadam accidentali causa. Sicut si nobilis duceret plebeiam, aut mancipii officium susciperet, non esset congruum, nisi forte id exigente communi bono et totius reipublicae salute (£). Sed contra est quod incarnatio de sui ratione nullam im­ portat mutationem aut minorationem divinitatis, sed solum inef­ fabilem quamdam elevationem creaturae, per quam novo modo manilestatur infinita Dei virtus et bonitas, iuxta illud quod can­ tatur in missa: Quia per incarnati Verbi mysterium nova mentis >‘i Hoc est argumentum Lessii, de Praedestinatione Christi, n. 13. « Cum incarnatio, inquit, includat humiliationem et exinanitionem divi· « nitatis, ut Apostolus loquitur, nullo modo fuit per se expetenda. .. « sed solum oh aliam causam extrinsecam maioris momenti, cui alia ra« tione consuli non poterat. Nec obstat quod hac ratione natura humana « ad infinitam evehatur excellentiam, quia etsi adferat summam excel« lentiam humanitati, per se minus decere videtur divinitatem ; imo vi« detur fieri cum quadam, ut sic dicam, iniuria illius Maiestatis. Per se « enim indecorum videtur ut Creator fiat creatura, et Dominus fiat « servus ; sicut si rex assumeret habitum et officium rustici aut man«cipii. et demitteret se ad illorum consuetudinem, nobilitaretur quidem < rusticorum et mancipiorum ordo; id tamen non erat regi per se ex· « petendum, quia cedit in quamdam iniuriam regiae maiestatis et au< ctoritatis. Similiter, si copularet sibi servam aut mendicam in uxorem, « eamque efficeret reginam et regni sociam, illa quidem mirifice extol« leretur, haec tamen illius excellentia non erat per se regi expetenda. « sed solum ob causam extrinsecam maioris momenti, cui alia ratione « non poterat subveniri : ut si regnum vel pars aliqua regni salva esse «aliter non poterat: quo casu id esset maxime laudabile, et summo« pere regis illius amorem in suos commendaret. Simili modo, cum « Deus genus humanum peccato perditum statuisset salvare, neque id « perfecto modo fieri posset, nisi ipse carnem assumeret. 1 aliter enim < condigna satisfactio pro peccato exhiberi non poterat', statuit ut Fi« lius naturam nostram indueret, et no$ redimeret » Quae omnia valde difficilia videntur, quia si verum est quod incarnatio non fit nisi cum quadam iniuria divinae Maiestatis, statim quaeritur, quaenam ratio extrinseca esse possit, quae tantum inconveniens valeret unquam coni pensare. De Verbo incarnato l8 QVAfM. I nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit. Unde absolutam eius convenientiam recte ostendit Angelicus sequenti argumento. Absolute convenit Deo id quod pertinet ad rationem boni simpliciter. Atqui communicare se pertinet ad rationem boni sim­ pliciter. Ergo convenit Deo communicare se creaturae. Sed in­ carnatio invenitur in latitudine communicationis Dei ad creatu­ ram; imo est vertex et summum veluti fastigium omnium com­ municationum ad extra. Ergo absolute conveniens est Deum in­ carnari. Duae priores praemissae sufficienter constant ex principiis quae in philosophia traduntur de natura boni. Nam bonum, qua tale, idem est ac appetibile; unde natum est movere ad volen­ dum sui communicationem, et sic est diffusivum sui in ratione causae finalis. Ex consequenti autem, cum sit perfectum in actu, natum est etiam efficere hanc sui communicationem per quam alia a se perficit et bonificat, et sic est diffusivum sui in ratione causae efficientis. Observandum autem quod dicta communicatio non affert perfectionem communicanti, sed illis solum quibus communicatur. Unde ipsa communicatio in actu non pertinet ad naturam boni quasi intrinsece constituens aut complens eam, nec quasi necessario consequens perfectionem infinitam, sed solum ut congruens ei secundam abundantiam benignitatis eius, sicut de Deo universorum Creatore sana docet philosophia. Ad declarationem autem minoris subsumptae, adverte cum Caietano, esse tres modos plus quam genere diversos, quibus Deus intelligi potest communicare se creaturae. — Primus est per ipsam creationem et gubernationem rerum. Nam per crea tionem res consistunt in suis propriis naturis, quae sunt aliquales imitationes essentiae divinae. Per gubernationem vero ad­ ducuntur ad suam ultimam perfectionem, quam ab eo oportet esse participatam, qui solus est per essentiam bonus et perfe­ ctus. Et ideo dici solet quod omnia appetunt divinam bonitatem in quadam eius similitudine, et quod ipsa divina bonitas, dum ad se trahit universa, sese etiam aliquo modo communicat uni­ versis. Verum tamen, iuxta hunc primum modum, communicatio­ nes Dei in solis eius participationibus seu deficientibus imitatio- DE CONVENIENTIA TNCARNATIOI rubus constant; Deus autem ipse, extra et supra totum univer­ sum, solus est in sui ipsius possessione ac fruitione beatus. — Succedit itaque modus alter, idemque supernaturalis et multo excellentior, dum scilicet assumit Deus intellectuales creaturas in sui consortium per gratiam et consequentem gloriam,easque elevat ad ea quae sunt propria naturae suae, videre Deum, frui Deo. Nam visio Dei est soli divino intellectui connaturalis, et constituit propriam beatitudinem eius qui est ipsum esse per essentiam, lam igitur in hoc communicationis modo, non atten­ duntur amplius merae quaedam participationes seu similitudines divini boni, sed ipsa quoque divina bonitas ut in se est commu­ nicatur, dum essentia divina immediate unitur intellectui finito ut eius intelligibile, et creatura intellectualis attingit ac possidet Deum in seipso, conregnans cum eo beata. — Verum, tam ex­ cellens est communicativus ille amor Summi Boni, ut non satis ei fuerit creare universum, et assumere intellectualem creaturam in divinae consortium naturae, sed ad id unum quod reliquum erat elevavit ipsam, trahendo eam ad suam subsistentiam, ut qui ab aeterno subsistebat in natura propria, hoc est divina, ille idem inciperet subsistere in natura creata. Porro tertius ille gradus pertinet ad summum modum communicandi se, eumdemque soli actui purissimo possibilem, ut suo loco videbitur, nec est alius quo Deus possit communicari melius. Nam in finnio modo communicatur tantum secundum creatas sui participatio­ nes; in secundo communicatur quidem secundum seipsum, sed ita ut non uniatur nisi in ratione formae intelligibilis ; in terti» vero, communicatur uniendo sibi naturam creatam substantialiter, id est in unitate hypostasis seu personae. Ita fere Caietanus in Part. q. i, a. i. Vide etiam pulcherrimum prooemium S. Tho­ mae in III Sent, super illud Eccl. « Ad locum unde exeunt llu « mina revertuntur, ut iterum fluant » (x). « « « « (') « Ex verbis istis, inquit Angelicus, duo possumus accipere. .. scilicet divinae incarnationis mysterium, et eius copiosum fructum. Mysterium incarnationis insinuatur in fluminum reversione, cum dicitur: Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur. Sed incarnationis fructus ostenditur in iterato fluxu, cum dicitur: Ut iterum fluant. Flu 90 QUAHST. I. Ad i,,m ergo dicendum quod conveniens dupliciter dicitur; cuius scilicet oppositum est inconveniens, et cuius oppositum non est inconveniens, sicut cum dicimus conveniens fuisse Deo creare universum; per hoc profecto non intendentes quod de­ decuisset ipsum nihil ad extra operari, sed solum significantes opus creationis congruere divinae suae perfectioni, licet si non creasset, perfectio ista eodem semper modo se haberet. Ad 2"m dicendum quod Deus est unibilis creaturae, in quan. tum absque ulla sui mutatione potest esse terminus realis unionis naturae creatae ad ipsum, ut infra dicetur. Et ideo non sequitur, ipsum esse in potentia ad aliquem actum, sicut non sequitur ali quid detrahi de puritate divini esse, ex hoc quod Deus in tem­ pore fit dominus vel creator, atque ita porro. Ad 3un’ dicendum quod exemplum non est ad rem. In dicta enim pictura, humanum corpus et cervix equina i unguntur ut duae partes ex quibus unum totum efformatur, utique monstruo- « mina ista sunt naturales bonitates, quas Deus creaturis influit, ut esse, « vivere, intelligere, et huiusmodi. De quibus fluminibus intelligi potest «quod dicitur Isa. XLI-18: Aperiam in supremis montium flumina. « Montes enim supremi sunt nobilissimae creaturae, in quibus prae· « dicta flumina aperiri dicuntur, quia in eis et copiosissime recipiuntur, « et sine imperfectione ostenduntur. Sed locus unde ista flumina exeunt, «est ipse Deus, de quo potest intelligi quod dicitur Isa. XXXIII-21. « Locus fluviorum rivi latissimi et patentes, ac si diceret: In loco ortus « fluviorum, rivi naturalium bonitatum eminenter inveniuntur... Ista flu« mina in aliis creaturis inveniuntur distincta, sed in homine inveniun« tur quodammodo aggregata; homo enim est quasi horizon et confi« nium spiritualis et corporalis creaturae, ut quasi medium inter utras« que, bonitates participet et corporales et spirituales... Et ideo, quandu « humana natura per incarnationis mysterium Deo coniuncta est, omnia « flumina naturalium bonitatum ad suum principium reflexa redierunt... « Sequitur, ut iterum fluant, in quo notatur incarnationis fructus. Ipse « enim Deus qui naturalia bona influxerat, reversis quodammodo om« nibus per assumptionem humanae naturae in ipsum, non iam Deus « tantummodo, sed Deus et homo, hominibus fluenta gratiarum abun« danter influxit, quia de plenitudine eius omnes accepimus, gratiam «pro gratia. Et de isto influxu legitur Eccli. XXXIX; Benedictio illius « quasi fluvius inundabit ». DE CONVENIENTIA INCARNATIONIS sum ' i disproportionatum. Non sic autem intelligenda est incar­ natio divina, quasi Deus et creatura convenerint ut partes; non enim unio ista facta est in natura, sed solutu in persona, quem­ admodum ex dicendis de modo unionis Verbi incarnati satis superque apparebit. Ad 4""' denique dicendum quod nullo vero sensu dici po­ test ipsa divinitas per incarnationem exinanita, quia incarnatio nullam ponit mutationem in esse divino, sed solum habitudinem specialem naturae creatae ad Deum. Unde in tantum dicitur Filius Dei exinanivisse semetipsum, in quantum parvus effectus est, non quidem amittendo magnitudinem suam, sed assumendo inanitatem nostram, et trahendo ad suum esse personale natu­ ram humanam, in qua sola imitandum hominibus humilitatis exemplum proponeret. Quapropter similitudines propositae ite­ rum nihil concludunt, tum quia non in forma propria suscepit Filius Dei officium servi, tum quia per unionem suam cum na­ tura creata nullo modo perfici potuit aut deprimi. Nec est simile de unione coniugali, eo quod homo natus est perfici per socie­ tatem, et ideo, absolute loquendo, non est conveniens intima societas viri cum muliere inferioris conditionis, aut vice versa, sed indiget cohonestari quibusdam rationibus extrinsecis, quin hoc idem de divina incarnatione dici queat. Omnibus ergo modis neganda paritas. THESIS II. (Art. a). Fuit etiam convenientissima incarnatio in ordine ad re­ parationem generis humani lapsi. Imo, ut divinae iustitiae pro peccato condigne satisfieri posset, omnino requirebatur Post demonstrationem absolutae convenientiae incarnationis, sequitur quaestio de convenientia eius in ordine ad specialem finem; illum dico finem qui in symbolo enuntiatur his verbis: Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis. Et licet S. Thomas in praesenti videatur loqui de neces­ sitate, tamen quia in corpore dividit necessarium in id sine quo 22 QUAEST. I. aliquid esse non potest, et id per quod melius et convenientius pervenitur ad finem, addens non fuisse primo modo necessa­ riam incarnationem Verbi : constat necessitatem illam omnino contineri intra terminos simplicis convenientiae. Similiter in s& eunda propositionis parte asseritur quidem omnimoda incarna­ tionis necessitas ad condignam pro peccato satisfactionem. Sed quia haec ipsa condigna satisfactio nonnisi ad maiorem perfe­ ctionem nostrae reparationis requirebatur, semper quaestio ver­ satur circa convenientiam incarnationis Verbi in ordine ad finem salutis humanae ('). § i· Quoad primum igitur, videri posset non fuisse conveniens Verbum incarnari ad reparationem nostram, quia inconvenien­ ter maius ordinatur ad minus. Sed incarnatio est quid maius et nobilius genere humano reparando. Ergo inconvenienter ad huiusmodi finem incarnatio fuisset ordinata. Sed contra est quod decebat humanam naturam reparari, et quod nullus esse potuit melior atque efficacior reparationis modus. Decebat, inquam, humanam naturam reparari, tum quia per unius delictum fuérat tota collapsa, tum quia, cum Deus sit summe bonus et misericors, conveniens fuit ut nulli naturae ne­ garet id ad quod positivam habet aptitudinem. Natura autem humana erat apta reparationi, quia quamdiu homo in hac mor­ tali vita vivit, sicut nec confirmatur in bono immobiliter, ita nec immobiliter obstinatur in malo. Et non est simile de angelo, iuxta illud Damasceni, 1. 2 de Fide orth. c. 4: « Hoc est homi­ nibus mors, quod angelis casus ». Nam angelus ex conditione(*) HL· (*) Omnino singularis est in hac parte sententia Anselmi. qui vult Deum plane non potuisse reparare hominem, nisi exigendo perlectam pro peccato satisfactionem. Ratio eius est quia Deus non potest omittere opus iustitiae. Sed facile respondetur quod dupliciter intelligitur omitti opus iustitiae: uno modo, ut fiat contra iustitiam. alio modo praeter. Et non exigendo satisfactionem condignam, fecisset Deus praeter, non con­ tra. ut bene ostendit Petavius de incarn. 1. 2. c. 13, solvendo argumenta Anselmi. DE CONVENIENTIA INCARNATIONS sum nature stalim adhaeret fini fixe et immobiliter, et ideo via ein > unico actu concluditur, quo actu posito, statim est in viae termino, non secus ac homo, morte interveniente. Sicut igitur homo non est reparabilis post mortem, ita nec angeli repara biles luerunt post suum peccatum, ut docet S. Thomas, Γ Part. <|. 64, a. 2. in corp. Nunc autem, si possibile, imo et decens fuit ut humana na· tura repararetur, constat quod nullo meliori atque efficaciori modo reparari potuit, sive quoad remotionem mali, sive quoad promotionem in bono, quam per incarnationem Verbi. Rationes a S. Thoma variis in locis declarantur. — Prima est quia, ut homo lapsus ad suum finem supernaturalem reduceretur, ante omnia oportebat dari unde peccatum auferretur. Id autem optimo modo factum est, dum in humana natura institutus est ille qui pro peccato perfecte satisfacere posset, Deus simul et homo ex­ sistens, quandoquidem homo purus hoc praestare non poterat, ut mox dicetur. — Secunda est quia oportebat hominem a con­ scientia offensae praeteritae liberatum, tum beatitudinem caele stem, tum viam ad illam certo cognoscere. Quod quidem nulla meliori ratione procurari potuit quam per Deum incarnatum, qui praeceptor noster factus, secundum modum humanum nos de altissimis mysteriis regni caelorum personaliter instrueret, iuxta illud : « Et erunt omnes docibiles Dei ». — Tertta est quia opor­ tebat efficaciter erigere hominum mentes in spem perveniendi, non obstante infinita distantia naturarum, ad illius beatitudinis participationem qua solus Deus est naturaliter beatus. Per hoc igitur quod Deus humanam naturam sibi unire voluit in per­ sona, datum est homini quoddam exemplum beatae illius unio­ nis qua intellectus creatus increato spiritui intelligendo unietur. Non enim restat incredibile quin intellectus creatus Deo uniri possit, eius essentiam videndo, ex quo Deus homini unitus est, naturam eius assumendo; unde et videmus homines post incar­ nationem coepisse magis ad caelestem beatitudinem aspirare — Quarta est quia oportebat ut virtutibus insisteremus; ad vir­ tutem autem verbis et exemplis provocamur; exempla autem alicuius et verba tanto efficacius ad virtutem inducunt, quanto 34 QUA EST. I. de eo firmior bonitatis habetur opinio; de nullo autem homine puro infallibilis opinio bonitatis haberi poterat. Quapropter, ut Augustinus dicit; « Homo sequendus non erat qui videri po- « terat; Deus sequendus erat qui videri non poterat: ut ergo « exhiberetur homini, et qui videretur ab homine, et quem homo * sequeretur, Deus factus est homo ». — Quinta demum ratio est quia oportebat vel maxime ut per caritatem Deo inhaerere· I mus: porro ante incarnationem bonitas Dei refulgebat de lon­ ginquo, in invisibili latebat, et ideo non attendebatur. Homo quippe habens intellectum et affectum ad corporalia depressum, ad ea quae supra se sunt, de facili elevai i non poterat; consi­ derare enim divinam altitudinem, et in eam ferri per debitum amorem, non est omnium, sed eorum qui per Dei auxilium cum magno studio et labore a corporalibus ad spiritualia sublevan­ tur. Volens igitur Deus patere omnibus facilem viam ad ipsum, factus est homo, ut etiam infirmi Deum cognoscere et diligere possent quasi similem sibi, atque hoc modo, per incarnati Verbi mysterium in invisibilium amorem raperentur. — Convenientis­ sime ergo per incarnationem suam fugitivum hominem Deus ad se reducebat, ipsum a servitute peccati redimens, a conscientia praeteritae offensae liberans, iter ad beatitudinem demonstrans, ad virtutem verbis et exemplis provocans, nostrum affectum in se commovens, donec vicissim ardore dilectionis a nobismetipsis deficiamus, et in dilectum Deum transmutemur, et cum eodem summo Deo unus spiritus aeternaliter efficiamur f1).(*) (*) S. Thom. 1. 4, c. Gent. c. 54 passim : et Comfi. theol. c 201. — Porro, ex tam perfecta convenientia huius mysterii in ordine ad repa­ rationem perditi generis humani, rationem accipies quare ab antiquis Patribus, et praesertim a Graecis, consueverit incarnatio appellari oeco­ nomia: vel absolute, vel cum addito, puta oeconomia inhumanationis, oe­ conomia in carne, vel secundum carnem. Est enim οικονομία idem ac di­ spensatio qua paterfamilias congruo et convenienti modo ea quibus fa­ milia indiget dispensat. Unde apud veteres oeconomia dicebatur quidquid liberali ac benefica providentia disposuit divina Bonitas, nostrae infir­ mitati atque indigentiae accommodatum. Et quia in hoc genere principem Jocum obtinet incarnatio, ideo oeconomiam quasi per excellentiam illam DE CONVENIENTIA INCARNATIONIS Ad illud ergo quod in contrarium obiiciebatur dicendum • •st, finem alicuius rei esse duplicem, nempe id quod principali­ ter intenditur, et id cui res utilis est. Aliquid potest esse pro pter aliud dupliciter, ait S. Thomas in II, D. 15, q. 1. a. i, ad 6 ", Uno modo quia ordinatur ad ipsum sicut ad finem pro­ prium et principalem, et sic inconveniens est dicere quod aliquid sit propter vilius se, cum finis sit potior his quae sunt ad finem. Alio modo quia ordinatur ad illud, sicut ad id cui provenit uti­ litas secundum intentionem et ordinem agentis, sicut potest dici rex esse constitutus propter rusticum cui provenit bonum pacis ex regimine regis; et sic non est inconveniens quod aliquid sit propter minus se, quia hoc modo non ordinatur ad inferius quasi ei subiectum, sed magis quasi excellens causa bonitatis in eo. Quare, si in reparatione generis humani consideres ipsam divinam perfectionem, videlicet iustitiam, sanctitatem, et mise­ ricordiam excellenti modo manifestatam, habes quidem proprium et principalem incarnationis finem; sed non est iste finis minus nobilis quam sit incarnatio ipsa, ut constat. Si autem consideres homines in quorum utilitatem cedit bonum redemptionis, sic si­ gnificatur solum finis cui provenit utilitas secundum intentionem et providentiam Dei, et iuxta haec principia facile tibi erit in forma ad argumentum respondere. Restat nunc inquirendum an, seclusa incarnatione, impos­ sibile omnino fuerit hominem reparari per viam condignae satis factionis pro peccato. In quo quidem per prius notandum est. nihil aliud ex testi­ moniis Scripturae et Patrum concludi posse, nisi quod incarnatio necessaria fuit ad perfecte satisfaciendum in praesenti ordine providentiae : supponendo scilicet quod in natura humana inve­ niri debuerit qui satisfaceret, et quod omnis purus homo post Adae praevaricationem, vel fuit in peccato, vel cert J-V!* — habuit peccatum contrahendi. Et hoc modo ratio impc est satis in aperto. Constat enim neminem sub peccat modo constitutum, sufficere potuisse ad solvendum pr 26 QUAEST. I. toque minus pro aliis, eo quod immunitas seu liberatio a culpa necessario praesupponitur ad omnem condignitateni sive meriti sive satisfactionis (*). Unde Basilius, Hom. in Psalm. 48, n. 3, dicit; «Animam omnem humanam succubuisse malo servitutis « iugo communis omnium inimici, et ea quam a Cr eatore acce« perat libertate privatam, captivam ductam esse per peccatum. « lamvero captivo omni opus est redemptionis pretio ad liber· « tatem recuperandam. Neque igitur frater fratrem >uum potest * redimere, neque ullus seipsum, eo quod redemptorem, eo qui «captivus est et iam servit, oportet esse longe piaestantiorem. « Sed et ne ullo quidem modo eam facultatem habet homo erga « Deum, ut pro peccatore eum placet, cum et ipse peccati sit < reus. Omnes enim peccaverunt, et egent gioria Dei, justificati < gratis per redemptionem quae est in Christo lesu... Neque igitur « fratrem in redemptionem quaere, sed aliquem qui tuam exce« dat naturam, neque hominem nudum, sed hominem Deum 4e« sum Christum, qui solus pro nobis omnibus Deo dare potest « placationem, quod eum proposuit Deus propitiationem per fi« dem in sanguine ipsius ». Et in eodem sensu loquuntur alii Patres (2), ita ut nullus hic remanere possit controversiae locus. Nunc autem ulterius quaeritur, utrum condigna satis­ factio fuisset in potestate alicuius purae creaturae, quae co­ gitaretur nostrae contaminationis omnino expers. Et hoc modo quaestio est scholastica potius, quam ad fidei docti inam perti­ nens; unde inveniuntur quidam theologi in affirmativam partem propendisse. Videretur ergo, purum hominem sufficere potuisse ad per­ fecte satisfaciendum Deo, aut certe si purus homo sufficere non potuit, nec sufficere etiam hominem Deum. Etenim primo, quan­ tum malum est aversio a Deo per peccatum, tantum bonum est conversio ad Deum per caritatem. Ergo per caritatis actum cuius homo purus est capax, omnino redditur aequivalens, et suppo- ' i Cf. de Sacramentis, Torn. 2. de effectu poenitentiae quoad re­ missionem mortalium et recuperationem virtutum. (· i Leo Magnus, Serm. 4 et 5 de Nativ. Domini; Augustinus, Tract, 120 in loan ; Athanasius, Orat. 2 et 3 contra Arianos, etc. DE CONVENIENTIA INCARNATIONI' sita acceptatione Dei, condigne satisfit. — Praeterea secundo, homo purus potest condigne mereri a Deo praemium vitae ae­ ternae. Ergo et potest condigne satisfacere, quia si infinitas pec cati in causa esset cur non posset satisfacere, etiam infinitas vi tai aeternae impediret quominus eam mereretur — Praeterea tertio, quod homo possit sufficientem satisfactionem Deo exhili( ie, concedit S. Thomas in IV, D. 15, q. 1, a. 2. — Denique quarto, meritum Christi fuit bonum finitum, quia non fuit bonum increatum. Ergo si infinita peccati malitia prohibet satisfactionem puri hominis, etiam prohibet, posita incarnatione Verbi. — Ita iere Scotus, Durandus, Aureolus, et qui ipsos sequuntur. Ad huius itaque rei evidentiam sciendum est quod con­ digna satisfactio est illatae iniuriae recompensatio ad aequalita­ tem, ut scilicet quantae gravitatis fuit laesio honoris per offen­ sam, tantae aestimabilitatis sit restitutio per obsequium. Mani festum est autem quod laesio honoris aestimatur ex dignitate personae offensae, quatenus, ut S. Thomas dicit in resp. ad 2o,n, tanto est oflensa gravior, quanto maior est ille in quem delin­ quitur. Sed quoad restitutionem honoris est e converso: men­ suram enim habet, non ex dignitate personae honoratae, sed personae honorantis. Sic igitur satisfactio condigna esse nequit, nisi persona satisfaciens conveniat cum persona offensa in eo­ dem ordine, eodemque dignitatis gradu. Sed hoc est impossibile cum de Deo et creatura sermo est. Quapropter divinae Maiestatis oflensa semper excessum habebit prae qualibet purae creaturae satisfactione, eo quod infinita distantia personarum, ex qua fit ut reparatio tanto minoris aestimationis sit quanto maioris est offensa, pertransiri omnino non potest. Denique ex iisdem prin­ cipiis sequitur condignam fore Satisfactionem hominis Dei, quia habebit valorem infinitum, utpote procedens a persona infinite digna (’).(*) (*) Nota quod demonstratio ista minime supponit, gravitatem peccati adaequat e infinitam dignitatem Dei secundum se. Et ideo cessant instantiae Lugonis, cui etsi doctrina ipsa probetur, non tamen ratio. ■ Cum ergo, « inquit de Incarn. Disp. 5, Sect. 3, n. 36, quodcumque peccatum mortale. « quantumvis ex perfecta deliberatione procedat, fiat tamen cum valde im- a: Qui propter homines et propter nostram salutem mos dest cudit de coelis', ubi vi­ detur assignari propria et adaequata causa adventus Christi in mundum, quam expressius etiam attestantur multa loca Scriptu­ rarum, ut mox apparebit. Verum, ad convenientem argumen­ torum expositionem nonnulla per prius occurrunt observanda. Primum omnium considerare oportet quod quaestio propo­ sita nullo modo solvi potest a priori. Sive enim cogitemus in­ carnationem provisam pure et simpliciter in remedium peccati, sive cogitemus illam vel magis vel aeque principaliter ordinatam in divinam gloriam, nulla ex peccato sumpta occasione, apparet hinc et inde aequalis saltem possibilitas. Fatendum sane est conveniens fuisse Deum incarnari, etiam propter solam perfectio­ nem intrinsecam huius mysterii, in quantum per se solam con fert sufficienter ad excellentem divinae bonitatis manifestatio­ nem; et hoc ostendunt rationes superius traditae in ipso tracta­ tus postliminio. Sed quia convenientia huiusmodi non infert incon­ venientiam oppositi: sicut non fuit impossibile vel inconveniens Deum nullo modo incarnari, ita etiam possibile fuit et conve­ niens incarnationem non decerni, nisi quatenus manifestationi bonitatis quae ab hoc mysterio inseparabilis est, adiungeretui manifestatio summae misericordiae erga homines ab aeterna vita exclusos, et summae iustitiae cui aliter quam per Hominem Deum poterat pro peccato perfecte satisfieri. Negari ergo nequit quin potuerit incarnatio ita ordinari in peccati remedium, ut peccato non exsistente, ipsa non fieret. Imo, si rationibus quae maio­ rem minoremve convenientiam adstruunt plus iusto fideremus, dicendum potius esset cum S. Bonaventura in III, D. 1, a. 2 q. 2, quod posterior modus videtur incarnationis mysterium magis commendare, dum dicitur hoc mysterium tantum esse it DE CONVENIENTIA INCARNATIONIS 35 non debuerit fieri nisi ex maxima causa, utpote propter placan­ dam divinam iram, et instauranda omnia sive quae in coelis sunt, sive quae in terra. Item, plus inflammat affectum animae fidelis quod Deus sit incarnatus ad delenda scelera nostra, quam ad consummanda inchoata opera sua. Denique, plus erigit spem peccatoris, dum recogitat nulla esse peccata tam gravia vel tam • normia quae non capiant curationem illius qui non venit nisi ad instaurandas ruinas. Cum igitur omnis ratio a priori sit necessario inefficax, re­ ptat ut ex positivis testimoniis quaestio resolvatur, quia quae ex sola Dei voluntate proveniunt supra omne debitum crea turae, nobis innotescere non possunt nisi quatenus in Sacra Scriptura traduntur, per quam divina voluntas nobis innotescit. Sed in Sacra Scriptura et in dictis Sanctorum expositorum, ubique incarnationis ratio ex peccato primi hominis assignatur. Ergo probabilius dicitur incarnationis opus ordinatum esse a Deo in remedium contra peccatum, ita quod peccato non exsi­ stente, incarnatio non fuisset. Minor declaratur. — Nam primo, in V. T. causa adventus Christi manifestissime dicitur esse ut conterat caput serpentis ('), ut afferat remedium humanae miseriae (a), ut finem imponat peccato (3), ut auferat iniquitates terrae (·*), ut pacem hominum cum Deo conciliet (5) ; et sicubi aliae rationes afferuntur, semper inveniuntur pertinere ad remedium malorum quae protoparentis peccatum invexerat, sicut cum dicitur Christus futurus doctor et praeceptor hominum, congregaturus gentes divisas, novum atque aeternum foedus initiaturus, etc. — Maxime vero in N. T., quoties ratio incarnationis ex professo explicatur, toties assi­ gnatur hominum liberatio, et nulla alia assignatur quae cum ista non sit per se connexa. Nam, venit Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XlX-io); Misit Deus Filium (*) (3) (3) (4) (5) Genes. III-15. Isa. LXI-i. Dan. IX24. Zach. III-9. Isa. LIII-5 ; Mich. V-5; Agg. II-10. .1« QVAH8T. I. >ww w/ salvetur -mundus per ipsum (Ioann III27); ('hrislus /esus venit in hunc mundum peccatores salvos facere (j Tini. 1-15); Non veni vocare iustos, sed peccatores (Mattii. XIV-14); Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, <■/ ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret cum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum (Heb. II 14). Unde ibidem Apostolus introducit Filium Dei in incarnatione sua quasi im­ minentem dorso fugitivorum suorum, dicens: Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. « Quid est enim «.apprehendit? ait Chrysostomus, Horn. 5 in ep. ad Heb. Non * enim apprehendit, inquit, illam angelorum natui ani, sed no· * stram. Cur autem non dixit suscepit, sed usus nomen eius (Zach. Vl-12), ad idem refertur ad quod « primum, secundum quod exortum est in tenebris (h. e. in nocte « peccati) lumen rectis corde ». Ita S. Thomas infra, Quaest. 37, ad i"m. Sic igitur, ex impositione nominis lesu concludi potest Christum non fuisse praedestinatum nisi ut salvatorem seu re­ demptorem, et quia redemptor non est si non sint creaturae peccato obnoxiae, ergo peccato non exsistente, Deus de facto incarnatus non fuisset (’).(*) (*) Crescit argumentum si considerentur loca Scripturae quae pro opposita sententia passim afferuntur. Primus locus est. Prov. VIII-22 : Dominus possedit me in initio (vel initium viarum suarum. Ubi. aiunt, incarnata Sapientia est quae lo quitur, quaeque seipsam absolute dicit principium viarum Domini, id est viarum gratiae per quas ad gloriam pervenitur. Si autem absolute, ergo tam quoad homines qui redempti sunt, quam quoad angelos qui redempti non sunt. Unde consequens est, incarnationem fuisse decre­ tam, non propter solam hominum reparationem, sed etiam propter justificationem et glorificationem angelorum, ac per hoc, adhuc habi­ turam fuisse locum, quantum est ex vi praesentis decreti, etiamsi homo non peccasset. Verum argumentatio ista multiplici defectu laborat. Primo quia sine fundamento supponitur locum hunc esse de aeterna Sapientia ut incar­ nata, cum nihil in toto contextu sit ad hunc sensum determinans Se­ cundo quia, hoc praetermisso, incarnationem esset initium viarum seu operum Domini, intelligi optime potest, non in ordine causahtatis, sed in ordine excellentiae: sumendo initium in eodem sensu quo sumitur lacob. I18, cum dicitur Deus voluntarie genuisse nos. ut simus initium 38 QUABST. I, Quae omnia adeo decretoria visa sunt Patribus, ut incar­ nationis causam in nostra redemptione agnoscentes, formulis exclusivis passim utuntur. « Si non haberet caro salvari, ne«quaquam Verbum Dei caro factum esset », ait Ireneus 1. 3 cont. haeres, c. 14. Et Athanasius, orat. 2 cont. Arian, n. 54: aliquod creaturae eius, id est, ut principalitatem quamdam habeamus inter caeteras creaturas. Et sic sensus esset, incarnationem esse excel­ lentissimum omnium Dei operum; quod utique nemo negat et semper verum manet, quacumque hypothesi facta circa rationem propter quam fuit a Deo decreta. Tertio demum, quia dato iterum et non concesso quod initium viarum Domini poneretur hic pro causa earumdem, suf­ ficeret intelligere principium earum viarum de quibus intendit Scriptura specialiter instruere nos. Scriptura autem instruit nos de viis quae ad nos spectant et circa nos sunt, hoc est, de viis reparationis et restaura­ tionis post Adae peccatum. Omnibus ergo modis nulla est aut esse potest ex huiusmodi testimoniis conclusio. Alter locus est, Coloss. I, 15-21. Ex quo eruere volunt quod si iw ipso, i. e. in Christo, condita sunt universa in caelis et in terra, visi bilia ei invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, etc., ergo incarnatio tam independens esse debuit ab hominis lapsu, quam ab eo independens fuit creatio universi. Sed ad hoc dicendum est quod, quidquid nunc sit de nexu consequentiae, locus ille non est ullo modo ad rem. Ut enim esset quomodolibet ad rem, oporteret praecitata apostoli verba vers. 15-17) dici de Verbo qua incarnato, seu in quantum est homo. Id autem non solum non probatur, sed positive refutatur, quia sunt intelligenda de Christo secundum divinitatem, posteriora autem tantum (vers. 18-21), de Christo secundum humanitatem. Et ideo solent trahere inde argumentum pro unitate personae, dum scilicet de uno eodemque praedicantur tam quae divinitatis sunt, quam quae humanitatis. Vide I. 4 c. Gent. c. 54 circa finem. Et sane, sicut ad Christum hominem evidenter referuntur ista vers.11 i8‘, et ipse est caput corporis Ecclesiae, primogenitus ex mortuis: ita ad Christum Deum non minus manifeste referuntur praecedentia vers.11 15·, qui est imago Dei invisibilis, pri­ mogenitus omnis creaturae, quoniam in ipso condita sunt, etc. Ubi nota quod non dicit, primogenitus ex omni creatura, quasi de numero creato­ rum exsistens, sicut postea dicit, primogenitus ex mortuis. Sed dicit, primogenitus omnis creaturae, ηρωτοτοκος πασης κτίσεως, i. e. genitus prior omni creatura, sicut alias, loan. I-15, πρώτος μου ην, prior mt erat: ut scilicet significaretur generatio qua genitus est ante creationem universi, seu, ut habetur in Symbolo, ante omnia saecula. DE CONVENIENTIA INCARNATIONIS « Dominus non habuit causam ut esset Verbum, nisi quod Pa « tris esset germen... Cum tamen homo efficitur', tunc causa sub­ ie stituitur cur eum oporteat carnem gestare; necessitas quippe « indigentiaque hominum anterior est quam illius nativitas. « qua sublata, carnem non induisset ». Rursus Chrysostomus, horn. 3 in Gen. n. 4; « Propter nihil aliud Deus induit car « nem nostram... nisi ut nos peccato obnoxios a maledicto li « berarct ». Item Leo Magn., serm. 3 de Pent.: « Si homo ad « imaginem et similitudinem Dei factus in suo honore mansisset. « Creator mundi creatura non fieret ». Et Augustinus, serm. 175, n. i : << Nulla causa veniendi fuit Christo Domino, nisi pecca«tores salvos facere». Et iterum, serm. praec. n. 2: «Si homo « non peccasset, Filius hominis non venisset ». Caeterum vide alios plurimos citatos apud Petavium, de Inc. 1. 2, cap. ult, et ne dicas, (quod adversariis unicum manet effugium), particulas exclusi vas restringi ad accidentalem circumstantiam carnis passibi- Tertius locus est Heb. II-10: Decebat eum propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. Qui tamen, si stemus lectioni vul­ gatae quae omnino legitima videtur, ne a longe quidem praesentem attingit quaestionem, quia supposita lectione activa consummare, ly propter quem omnia et per quem omnia, in quo tota vis probationis re» sideret, non ad Filium refertur, sed ad Patrem. Cum tamen vox graeca τελεκοσαι posset etiam habere sensum passivum, (quo in casu sermo esset de Filio, quem in carne assumpta decebat per passionem con­ summari). hanc versionem eligunt, ut in ea fundent suam de incarna­ tione independente ab hypothesi peccati sententiam. At frustra, quia etiam sic, auctoritas illa non esset ad rem. Sumeretur enim ratio ex verbis propter quem omnia et per quem omnia, quae accipi nequaquam possunt de Filio qua incarnato. Et si quidem solum diceretur propter quem omnia, res forsitan foret in dubio posita. Nunc autem dicitur. propter quem et per quem. Quis autem feret, incarnationem esse per quam sunt omnia ? Nisi forte illud quoque loannis, omnia per ipsum facta sunt, de incarnatione accipias, cum tamen evidentius constet 6. 23 — In I. D. 8. Quest. 3, a. 1 et 2 — Comp. theol. cc. 14. >6· *7· 124. 122. (4) Id. de Pot. Quaest, 5, a. 3. (5) Id. in II, D. 3. Quaest. 1, a. 1 ad i"B ; et a. 5. in corp. — De Pot. Quaest. 7, a. 3, etc. Dt Verbo Incarnato 66 QUAEST. II. ipsa, soluta ab omni subiecto, perfectio albedinis in ea non ter­ minaretur, sed haberet quidquid de perfectione albedinis haberi potest; sicut etiam, si daretur sapientia ipsa, iustitia ipsa, mise­ ricordia ipsa, atque ita porro, nihil eis deesset quod pertinere possit ad rationem sapientiae, iustitiae, misericordiae, etc.: ita profecto, si datur in natura rerum aliquod ens quod sit subsi­ stens essendi perfectio, impossibile est ut aliquid ei desit de essendi ratione, et per consequens necesse est ut sit simpliciter et in omni perfectione infinitum. Neque enim dici potest, illud ens habiturum causam limitationis ab extrinseco, scilicet a causa efficiente, quia dato etiam quod causari ab alio non sit contra rationem esse subsistentis, adhuc stat quod omnis limitatio ab extrinseco supponit limitabilitatem intrinsecam, sicut possibilitas extrinseca supponit internam rei non repugnantiam. Nihil quippe ab extrinseco limitari potest, nisi secundum suam rationem pro­ priam limitabile sit, quemadmodum nihil potest fieri a causa ef­ ficiente, nisi sit ex sua intrinseca conditione factibile. Atqui esse subsistens, ut ostensum est, intrinsece repugnat limitationi, quia nullum continet principium formaliter limitans seu coarctans ad aliquem particularem essendi gradum. Superest igitur ut purus ille essendi actus sit absolute et simpliciter illimitatus (*). Ex hoc autem fundamentali principio statim consequitur quod esse finitum nec est, nec esse potest absoluta exsistentiae per­ fectio, sed oportet ut sit actus alicuius determinatae potentiae essendi, ad cuius capacitatem contrahatur. Quare entia creata realiter componuntur ex essentia et esse, et in tantum dicuntur subsistere, in quantum sunt, non quidem esse ipsum, sed habentia esse in seipsis. « Manifestum est, ait S. Thomas, de Spirit, creatur. « a. i, quod primus ens quod Deus est, est actus infinitus, utpote « habens in se totam essendi plenitudinem, non contractam ad « aliquam naturam generis vel speciei. Unde oportet quod ipsum (l) Cf. S. Thomam, locis supra citatis, praesertim vero, in 1, D. 43. Quaest. i,a. 1 in corp. Caeterum proprius locus huius demonstrationis est in tractatu de Deo Uno, Quaest. 7. Unde, quoad ampliorem decla­ rationem et solutionem argumentorum in contrarium, videnda sunt ea quae ibi fuerunt exposita. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA 67 K esse eius non sit esse quasi inditum alicui naturae quae non « sit suum esse, quia sic finiretur ad naturam illam. Unde di· « cimus quod Deus est ipsum suum esse. Hoc autem non potest « dici de aliquo alio.... Omne igitur quod est post primum ens, « cum non sit suum esse, habet esse in aliquo receptum, per « quod ipsum esse contrahitur, et sic, in quolibet creato, altud « esi natura > ei quae participat esse, et aliud ipsum esse partici« patuni ■. Quod tamen ne absurde intelligas, cogita bene transcen­ dendam hic esse imaginationem. Cum enim imaginatio non re­ ferat nisi res concretas, ipsa autem principia intrinseca ex quibus illae constituuntur nequeat ullatenus attingere, ideo omnem realitatem apprehendit per modum entis ut quod, scilicet ut quod est, et quod exsistit; ac per consequens, non assequitur distin­ ctionem inter essentiam et esse, quae in hac via procedendo, pe nitus absurda et inconceptibilis est. Sed si praedicta imaginatio esset vera, sequeretur, ut alia multa praetermittam, nullam dari compositionem in rebus, aut certe omnem compositionem esse instar cuiusdam iuxtapositionis ex qua nunquam resultare posset unum per se, sed ad summum, unum per accidens. Oportet igitur corrigere phantasiam, et per rationem concipere quomodo inter nihilum et ens ut quod, mediet ens ut quo, id est, reale princi­ pium subsistentis, cui etsi reale sit, omnino tamen repugnat in­ veniri saparatum in natura rerum : quandoquidem, ex hoc ipso quod separatum inveniretur in natura rerum, esset ex sese td quod est et subsistit, cum tamen ex hypothesi tota eius ratio con­ sistat in essendo id quo aliquid subsistit et est. Dicendum itaque, quod esse in creaturis non se habet ut quod, sed ut quo, quia alias foret purus et subsistens essendi actus, adeoque simpliciter infinitus, ut supra ostensum est. Hinc S. Thomas, in Boet, de hebdom. lect. 2: « Sicut non pos« sumus dicere quod ipsum currere currat, ita non possumus « dicere quod ipsum esse sit ». Et I. 2 c. Gent. c. 52 ; « Invenitur « in eis (angelis) aliqua compositio, ex eo quod non est idem « in eis esse et quod est ». Et rursus, ibid. c. 54: « Ipsum esse est « actus, et quo est ». — Simili modo essentia sive natura cui adiungitur, non est realis ut quod, si secundum se seorsum 68 QUAEST. II. I)E IPSA UNIONE HVPOSTATICA sideretur. Nam si per se seorsum esset id quod est, non debe ret ei adiungi esse, sed foret per identitatem suum exsistere, quod iam fuit exclusum. Relinquitur ergo ut sit et ipsa, quo ali quod subsistens est, sed non eodem modo ac esse, ad quod com. paratur sicut potentia ad suum actum. Ex hoc enim quod esse creatum est reale, non ut ipsa per se subsistens exsistentiae per fectio, sed ut actus determinatae capacitati> et formae essendi necesse est ut aliud reale principium ei respondeat, quod sit illa ipsa essendi capacitas et forma secundum quam esse participa­ tur. Et hoc principium (’) vocamus essentiam, quae secundum su­ perius praemissa, est id quo unumquodque in proprio gradu et propria specie collocatur. Consequenter vero, est titulus habendi esse, et ratio exigitiva eius, scilicet id quo aliquid habet esse (a), vel etiam forma determmativa ipsius esse (3); denique, est id in quo esse recipitur, nam natura est ut potentia respectu ipsius esse, in quantum est susceptiva eius (4). Et haec quidem de essentia et esse, in quantum sunt principia subsistendi. — Nunc autem, si ipsum individuum essentiae consideretur prout unitum pro­ prio suo esse, eidemque subiectum (5), sic tandem habetur id quod est et quod subsistit, quasi habens suum esse in se, et sub esse sistens. Unde S. Thomas, in Boet, de hebdom. lect. 2: « Sicut id quod currit significatur sicut subiectum currendi, sic « id ipsum quod est, significatur sicut subiectum essendi. Et ideo, « sicut possumus dicere de eo quod currit, sive de currente, quod «currat, in quantum subiicitur cursui et participat ipsum: sic « possumus dicere quod ens, sive id quod est, sit, in quantum « participat actum essendi. Et hoc est quod dicit (Boetius): ipsum (*) Nota quod principium generaliter dicitur illud omne a quo ali­ quid quocumque modo procedit. Dantur autem principia intrinseca et extrinseca. Intrinseca sunt illa, ex quibus tamquam intimis constitutivis seu componentibus internis, exsurgit ens quod est. (2) S. Th. 3“ Part. Quaest. 17, a. 2. (3) Id. in Boet, de hebdom. lect. 2. (4) Id. de Spirit, creatur, a. 1, in corp. (5) Proprium esse dico illud, ad quod substantia aliqua creata transcendentalem ordinem habet, et quod vicissim refertur transcendenteliter ad substantiam illam. 69 « esse (creatum) nondum est, quia non attribuitur sibi esse sicut « subiecto essendi. Sed id quod est..... suscipiendo ipsum actum « essendi. est atque consistit, id est, in seipso subsistit ». Sed iam notanda occurrunt duo, ad intelligentiam doctrinae de sup posito et natura apprime necessaria. Primum est, quod cum subsistens creatum nihil aliud sit quam substantia habens suum proprium esse in se, ut saepe in culcatum est, duobus modis sumi et significari potest: realiter scilicet, --t denominative. Realiter sumptum, dicit totum composi tum ex essentia et esse, quorum utrumque in sui ratione intrin­ seca claudit. Denominative autem acceptum, dicit tantum sub­ stantiam individuam, connotando esse quod ab illa habetur, quandoquidem omne subiectum habens perfectionem a perfectione habita recte denominari potest. Et simile est de albo, quod rea liter consideiatum dicit compositum ex subiecto et albedine, sed denominative, dicit solum subiectum, connotando albedinem quae illud afficit et in eo recipitur. Et haec est ratio cur S. Thomas aliquando dicit quod esse pertinet ad ipsam constitutionem sub­ sistentis (r), aliquando vero excludit esse ab eo quod importat in recto ratio suppositi (a). Sed nulla est ibi contradictio, quia ut bene animadvertit Capreolus in III, D. 5, Quaest 3 circa finem: « Album est duplex, denominativum et formale; ita etiam per« sona vel suppositum potest dici dupliciter. Primo modo deno« niinative, et sic suppositum dicitur illud individuum quod per « se subsistit. Secundo modo formaliter, et sic suppositum dicitur « compositum ex tali individuo et ex sua subsistentia per se ». (’) « Esse pertinet ad ipsam constitutionem personae », inquit Ange­ licus in tertia Parte, Quaest. 19. a 1 ad 4' *®. a 3 ad 2UI": « Esse Et iterum, in Quodl. 9. est in quo fundatur unitas suppositi ». (3) Puta, quando ait 1. 2 c. Gent. c. 54, quod in substantiis intel­ lectualibus « est unica tantum compositio actus et potentiae, quae sci- « licet est ex substantia et esse, quae a quibusdam dicitur ex « esse; « < « « vel ex quod est et quo est. quod est et In substantiis autem compositis ex materia et forma, est duplex compositio actus et potentiae; prima quidem, ipsius substantiae quae componitur ex materia et forma . seeunda vero, ex ipsa substantia iam composita et esse; quae etiam dici potest ex quod est et quo est ». 70 QUAEST. IL Non mirum igitur videri debet si S. Thomas rem subsistentem modo una, modo altera ratione accipiat, et per consequens sibi semper constare dicendus sit, licet quandoque verba discordare videantur. Alterum notandum in eo est, quod etsi essentia individui et individuum essentiae non sint duae realitates extra mentem distinctae, sed una eadem que realitas, ut supra ostensum fuit, habent tamen formalitates diversas; quo fit ut non eadem indiscriminatim praedicata suscipiant. Et re quidem vera, in compo­ sito subsistente essentia seu natura non solum recipit actum essendi, verum et.am determinat ipsum, in quantum ad capacita­ tem essentiae esse contrahitur. Nunc autem, suscipere esse con­ venit essentiae praecise in quantum singularis est et individuata, quia esse non est nisi singularium. Non ergo essentia seu na­ tura ut sic, sed individuum naturae significari debet ut quod esi, pro quanto scilicet esse habetur ab individuo secundum quod huiusmodi. At contra, determinatio modi essendi non provenit ex essentia formaliter qua est singularis, quia alias omnia singularia tam accidentis quam substantiae haberent eumdeni modum es sendi, quod constat esse falsum. Dependet igitur determinatio ista a quidditate essentiae singularis, adeo ut ipsa natura indi­ vidui, non autem e converso naturae individuum, debeat assi­ gnari tamquam id quo modus essendi determinatur: modum au­ tem essendi nunc dico, qui est vel subsistere vel inesse, prout substantiae competit vel accidenti. Sic igitur ex individuo naturae substantialis et proprio eius esse constituitur subsistens creatum, in quo tria veniunt accurate distinguenda. Primo, ipsum subsistens ut quod; secundo, id quo subsistit tamquam actu subsistendi ; tertio, id quo subsistit tam quam ratione exigitiva subsistentiae. — Ipsum subsistens est in­ dividuum naturae substantialis habens suum proprium esse in se. Id quo subsistit tamquam actu subsistendi, est esse substantiale de­ bitum huic individuo. Id demum quo subsistit tamquam ratione subsistendi, est natura huius individui, quae in ordine essentiae, non accidentalis, sed substantialis, invenitur. Haec itaque diligenter commenda memoriae, quia in materia Ι,ιΕ IPSA UNIONE HYPOSTATICA 7» de incarnatione valde necessaria, et fere continui usus erunt. Dico autem continui usus, non per modum fundamenti super quo theologica explicatio ipsius mysterii innitatur, sed tamen instar normae quae iuvet intellectum in eflormandis et ordinandis con ceptibus suis. Equidem realis distinctio inter essentiam et esse in creatis tantae est necessitatis, ut sine illa, unio duarum na turarum in uno eodemque divino supposito videatur undequaque inintelligibilis. Verum, doctrina de unitate actus essendi in Chri sto minime fundatur supra doctrinam philosophicam hactenus de­ claratam. Quin imo, quod apud nos esse exsistentiae non sit re idem cum natura, directe eruitur et solide deducitur vel ex sola veritate revelata unionis naturae creatae ad Deum secundum subsistentiam. Et ideo, etiamsi praefata distinctio non probaretur efficaciter ex argumentis pure rationalibus mox indicatis, adhuc maneret theologice demonstrata, ut suo loco videbimus, et firma semper consisteret theologia de Verbo incarnato. Igitur, ad abun­ dantiam i uris praemissa sunt argumenta pure metaphysica, ut scilicet mens connaturalius praeparetur ad inveniendam fidei in telligentiam, et perfecta concordia rationis cum revelatione facilius ei appareat. Caeterum, quia conclusiones nostrae de unione hy­ postatica nequaquam innitentur demonstrationibus philosophicis quas plerique adversariorum pro inani systemate habere volunt, non est cur in iis firmandis ampliorem nunc operam collocemus; sed satis est, absolute loquendo, si a conclusione theologica de reali distinctione essentiae et esse postmodum demonstranda, removeatur saltem evidens contradictio. Sunt autem qui existimant, repugnare in ipso conceptu prae­ dictam distinctionem realis essentiae a reali esse exsistentiae. Quod ideo est, ut iam ab initio fuit insinuatum, quia non satis asse­ quuntur conceptum principii quo: cuius scilicet tota realitas, necnon et intelligibilitas, consistit in essendo constitutivum elemen­ tum eius quod subsistit et est (*)· Qua in re aliqualiter iuvari po (’) « Omnis difficultas quae fit contra distinctionem exsistentiae « ab essentia, oritur ex eo quod homines assueti per sensu* tractare. « et numerare tantum individua subsistentia, aegre concipiunt aliquid ita « esse ut quo. quin simul sit ut quod. Propter quam ipsam rationem 7J QUAEST. II. teris sequenti similitudine, Duobus namque modis contingit ali­ quam molem ad sensum stare, seu erectam consistere. Uno modo quatenus id quo stat nihil aliud est praeter ipsam, sicut videre est in obelisco apud S. Petrum. Alio modo, quatenus id quo erecta consurgit est aliquid ab ea realiter distinctum, sicut vi dere est in mole corporis humani, cui ad consistendum vitali vi opus est. In hoc autem casu, quid est, quaeso, quod consistit? Non virtus vitalis, quae solum est quo consistitur; non moles corporea seorsum considerata, quia ipsa statim concideret si suf­ ficiens energia deesset ; ergo id quod consistit, <■ st corporis mo­ les in quantum habet energiam in se receptam, sibique unitam ut principium consistentiae. Nunc ergo id quod dictum est in ordine consistentiae sensibilis, transfer in ipso ordine exsistendi seu subsistendi, et cum proportione ratiocinare. Exsistere enim nihil aliud est quam consistere extra causas in natura rerum; et iam quaeris an consistat extra causas essentia sive natura realis. Dico autem: Si realis est, profecto consistit, sed consistit materialiter, ut habens quo consistat, seu ut unita actui quo for­ maliter in exercitio suae realitatis sustentatur. Unde si auferre­ tur quo consistit, simul cum materiali consistentia essentiae au­ ferretur et realitas, quia exercitium realitatis essentiae et mate­ rialis eius consistentia profecto non distinguuntur. Itaque, si per exsistentiam intelligeremus hanc ipsam materialem consistendam extra causas, sic profecto dicendum esset, essentiae realitatem et exsistentiam coincidere. Sed si per actum exsistentiae intelligimus principium quod communicatione sui consistendam facit, sic exsistentia aliud principium est secundum rem ab essentia. Rursus si dicas : Individuum realis naturae seipso formaliter reale est; ergo non est reale per distinctum actum exsistentiae ; ergo seipso formaliter est exsistens, respondeo: Ad iu,n dist. Seipso formaliter reale est, ut quod per se seorsum est, neg. Ut quod in realitate consistit ratione unionis cum suo actu exsistentiae, « veteres philosophi ante Aristotelem, et multi ex recentioribus negant « distinctionem accidentium in eodem supposito, et cuncta componunt v ex atomis incompositis ». Card. Pallavicini, de Deo I. 8, c. 3. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA 7\ conc. Ad 2""·: Non est reale per distinctum actum exsistentiae, quasi habens ab actu distincto intrinsecam constitutionem sui in propria sibi quidditate, conc. Quasi potens perstare in ordine realitatum absque unito sibi actu, a quo distinguitur neg. Ad 3”* denique: Ergo eo ipso est exsistens, ut in unione cum suo actu materialiter consistens in natura rerum, conc. Ut absolutum a distincto comprincipio quo habet consistere, neg. — Ne ergo somnies terminos unibiles in priori naturae ab invicem seiun ctos, et iam exercitio exsistentiae donatos. Sic enim iterum con funderes omne principium entis cum ipso ente per se subsi stente, et sine ullo fundamento negares a priori intelligibilitatem entis contingentis, cui repugnat ut extra unionem cum suo essendi actu consistat in ordine exsistentium. Ultimo tandem animadvertes, (quod ad doctrinam de Verbo incarnato plurimum confert), talem esse unionem essentiae cum esse existentiae, ut ex ea non resultet tertia res quae sit alte­ rius naturae ab utroque componente. Etenim esse minime diver sificat distinctivam essentiae rationem, sed pure et simpliciter tribuit ei consistentiam et sustentationem in proprio suo ordine et gradu. Sed quia de his opportunior disserendi locus dabitur infra, superest nunc ut de accidentibus quae enti post primum esse superveniunt, aliquid dicamus. Ibi enim est ultima ex tribus compositionibus quae initio capituli fuerunt commemoratae. III. — De compositione naturae substantialis cum ac­ cidentibus. Tria tantum animadversione digna hic occurrunt. Primum est quod accidens dupliciter dicitur, logice nimirum, et physice. Accidens logicum est quidquid quocumque modo praeter essen tiam speciei est. Et in hoc sensu S. Thomas saepe commemorat principia individualia, imo ipsum esse, inter accidentia. Sed ac cidens physicum de quo solo hic agitur, non est nisi torma quae nata est advenire subiecto in suo primo esse iam praeconstituto (’). Alterum est quod accidens non constituit subsistens, sed (*) Sensu logico accidens sumit Damascenus, Dialect, c. 30, cum ait: « Hypostasis essentiam cum accidentibus, et ut per se subsistat 74 QUAESI'. II. praesupponit ipsum, uti ex ipsa definitione constat. Tertium de­ nique est, quod nihilominus pertinet ad subsistens ut aliquid eius. Quidquid enim invenitur in natura rerum, si non est sub­ sistens, est certe subsistentis. Nota. — In Deo non datur ulla ex tribus supradictis com positionibus: nec subiecti et accidentis, quia in Deo nullum est accidens; nec essentiae et esse, quia essentia Dei est ipsum suum esse; nec tandem illa mere logica quae primo loco recen­ sita est, naturae scilicet et principiorum individualium. Ratio est quia compositio huiusmodi haberi nequit, nisi ubi principia individualia ponunt realitatem per quam natura contrahitur. At vero in Deo, ea quae quodammodo respondent principiis indivi- dualibus in corporeis, (relationes dico distinguentes personas), non afferunt realitatem condistinctam a realitate essentiae, sed ipsa realitate naturae absolutae reales sunt, ut in tractatu de Trinitate late explicatur. Cum ergo in materialibus natura sit per se indifferens ad plura vel pauciora individua, ad hanc individuationem aut ad illam, (tum quia ibi omnes individuationes radicaliter proveniunt ex divisione materiali, tum quia natura ipsa secundum illas numerice multiplicatur, et per consequens potest esse in qualibet designata quin sit in aliis): divinitas nu­ mero una et penitus immultiplicabilis exsistens, est per summam identitatem realem Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Qua­ propter ratio essentiae divinae et ratio relationis personalis non sunt rationes separabiles sicut ratio humanitatis et ratio Socra· teitatis, nec se habent ullatenus per modum partium. Eodem igitur pacto quo removetur a Deo logica compositio generis et differentiae, removeri etiam debet compositio naturae et prin­ cipii individualis, quae etsi rationis sit, suum tamen fundamen­ tum habet in quadam compositione reali, ut supra sub num. i explicatum est. Hoc tamen non obstante, modus intelligendi personam divinam conformis est modo quo intelligimus individua «exigit... Nec vero fieri potest ut duae hypostases inter se non dif« ferant ratione accidentium, numeroque inter se distinguantur ». Acci­ dentium enim nomine principia individualia hic designari constat. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA 75 naturae corporalis, quia Deum nonnisi ex sensibilibus cogno­ scimus, et ideo per quamdam analogiam ad compositionem na turae cum principiis individualibus primo loco recensitam, di­ stinguimus in eminentia divini suppositi essentiam communem et relationem personalem quae est quasi ratio individuans. Sed ex his quae dicta sunt, facilis est transitus ad sm^ositum, de quo sit paragraphus sequens. § 2. De supposito et persona. 1. — De notione suppositi et personae. Oportet ordiri a definitione, et melioris intelligentiae gra­ tia, methodo divieiva, per successivas eliminationes, cui com petat suppositi et personae ratio investigandum est. Primo igitur ens dividitur in substantiam et accidens, su­ mendo nunc substantiam, non prout est aliquid univocum con­ stituens speciale praedicamentum, sed prout analogatur ad omnia quae non sunt nata inhaerere subiecto, et sub hac notione ne­ gativa, ad ipsum ens divinum seu increatum extenditur f)· Porro a ratione suppositi et personae excludi accidens, evidentius est quam ut probatione indigeat. Ergo suppositum est substantia. Secundo, substantia dividitur in primam et secundam. « Phic losophus ponit substantiam dici dupliciter. Dicitur enim uno « modo substantia ipsum subiectum ultimum quod non praedi « catur de alio, et hoc est particulare in genere substantiae; « alio modo dicitur substantia forma vel natura subtecti. Huius « autem distinctionis ratio est quia inveniuntur plura subiecta « in una natura convenire, sicut piures homines in una natura(*) (*) Substantia sensu praedicamentali est id cui competit habere esse in se; substantia yero prout dicitur de Deo, est ipsum esse sub­ sistens. Ut igitur notio personae quam tradere intendimus conveniat etiam Deo, necesse est accipere substantiam quadammodo transcendentaliter, secundum quod analogice dicitur de eo omni cui non com petit subiecto inhaerere. "6 QUAEST. II. «hominis»!1). Itaque substantia secunda est natura speciei, seu natura communis, praecisis principiis individualibus. Substantia vero prima est singulare substantiae, cui per prius substantiae nomen competit et ratio, quandoquidem natura speciei nonnisi in singularibus est. Atqui iterum manifestum est, notionem suppositi et personae nequaquam substantiis secundis convenire, quia < nunquam in universalibus persona dici poterit, sed in «singularibus tantum atque individuis; generalis enim hominis «nulla persona est. sed vel Ciceronis, vel Platonis, vel singu «lorum individuorum personae singulae nuncupantur». Suppo­ situm igitur est substantia prima. Tertio, substantia prima seu individua, alia est individua secundum quid, alia vero individua simplicité)·. Individuam se­ cundum quid dico illam quae minime universalis est ut genus vel species; quin imo est prorsus determinata in ordine singu­ larium, sed non habet incommunicabilitatem requisitam ut omnino distincte subsistat, sitque ultimum quoddam subiectum attribu­ tionis. Cum enim individuum dicatur quasi indivisum in se et divisum a quolibet alio, illud tantum simpliciter individuum agnoscitur, quod de nullo alio praedicatur et a nullo habetur vel haberi potest. Porro triplex est communitas repugnans huic perfectae rationi individui. Prima, quae aliquam habet analogiam cum communitate universalis, consideratur in natura divina praeci sive sumpta sub formalitate absoluti. Divina enim essentia, etsi maxime singularis et ab omni indeterminatione elongata, adhuc tamen realiter identica est pluribus relativis inter se oppositis de quibus praedicatur. Dicimus namque Patrem esse Deum, et Filium Deum, et Spiritum Sanctum Deum, sicut dicimus Socra­ tem esse hominem, et similiter Caium, Titium, atque ita porro. Unde, cum divinitas pluribus communis exsistat, quamvis longe alio modo ac humanitas, non est sub omni respectu individuum quid. Secunda est communitas partis. Haec consideratur potis­ simum in anima humana, quae etiam sepàrata retinet ordinem transcendentalem ad corpus, et semper attribui potest perfecto (*) S. Th. de Pot. Quaest. 9, a. i. I>E IPSA UNIONE HYPOSTATICA 77 composito, cuius est de sui ratione intrinseca partiale constitu tivum. Tertia demum est communitas assumptibilis, si forte aliqua substantia integra assumeretur a praeexsistente supposito, et pro tanto non sisteret in seipsa, sed deberet attribui assumenti ut aliquid eius, prout de facto contingit in humanitate Christi. Sola igitur substantia singularis, cui nulla ex praedictis communicabilitas manet (T), rationem habet substantiae simpliciter individuae, et ipsa etiam sola est, quae a S. Thoma ut talis agnoscitur Ait enim in Quaest. 29 primae partis, substantiam individuam idem esse ac distinctam atque incommunicabilem (a). Et iterum, animam humanam, etiam separatam, non posse dici substantiam individuam quae est hypostasis vel substantia prima, quia retinet naturam unibilitatis. quasi pars cuiusdam totius <3 . Et similia habet in aliis locis frequenter. Quibus praemissis, statim apparet rationem suppositi, vel personae minime conve­ nire substantiae quae omni ex parte individua non est, quia huiusmodi substantia adhuc est alicuius, et praedicari potest de aliquo, adeoque nondum constituit ultimum attributionis su­ blectum quod per ipsum suppositi nomen importatur. Recte igitur suppositum dicitur substantia individua, quatenus ly indi­ vidua in plena et adaequata huius nominis acceptione sumitur. Tandem, inter substantias simpliciter individuas, aliae sunt in genere intellectualium, aliae vero in. genere irrationalium. Et quia in iis quaesunt naturae intellectualis, excellentiori modo verificatur propria perfectio suppositi, nempe esse sui ipsius, (’) Nota quod praeter tres assignatos communicabilitatis modos, ha­ betur etiam communicabilitas quae dicitur assumentis. Sed ista non est contra perfectam rationem individui, neque ex consequenti contra ra­ tionem suppositi et personae, quia si aliquis praeexistens ad suam perso­ nalitatem trahit naturam extraneam, non ideo desinit esse sui ipsius, et distincte in seipso subsistere, sed solum incipit subsistere secundum plura. Unde S. Thomas, in III, D. 5, Quaest. 2, a. 1 ad aue: « Tri- « plex incommunicabilitas est de ratione personae... Non est autem «contra rationem personae communicabilitas assumentis·. (a) S. Thom. in prima parte. Quaest. 29, a. 1 ad 3’"“. Et de Pot. Q. 9, a. 2 ad 12'"“. (3) S. Th. 1* Part. Quaest. 29, a. 1 ad 5“·. 78 QUAKSr. II. seu in se et per se, (ipsa enim habent dominium sui actus, et non ordinantur principaliter in aliorum utilitatem, sicut irratio nalia), ideo speciale nomen ad dignitatem pertinens eisdem in ditum fuit, quod est personae nomen ('). Concludendum itaque, legitimam esse notionem personae a Boetio assignatam: Ratio­ nalis naturae individua substantia. In qua quidem definitione vox substantia accipitur communiter, prout abstrahit a prima vel secunda. Vox individua determinat substantiam ad standum pro substantia prima, et quidem sensu strictissimo, prout excludit omnem communicabilitatem repugnantem ultimo attributionis su- biecto. Denique vox rationalis accipitur generatim pro intel­ lectivo, eo scilicet modo quo ipsi angeli a Patribus nonnunquam rationales appellantur. Ad hanc autem definitionem omnino reducitur illa alia quam saepe tradit Angelicus: Distinctum subsistens in aliqua natura, (utique intellectuali, si de supposito quod est persona, sermo sit). Et sane, in hoc quod dicitur subsistens, significatur substantia individua prout excludit communitatem assumptibilis, quia illud quod in se subsistit, quamdiu in se subsistit, ab alio praeexsistente supposito nequaquam assumi potest. Praeterea, cum additur subsistens in aliqua natura, signatur substantia in­ dividua prout excludit communitatem partis, quia subsistens in natura possidet totam naturam, et non est solum aliqua naturae pars quae toti attribuitur. Denique per appositum distinctum, (’) Persona et suppositum in intellectualibus catam omnino convertuntur, quia persona tionem naturae rationalis non quoad rem signifi­ addit nisi determina­ Differunt tamen quoad significationis modum, quia suppositum est nomen intentionis, persona vero est nomen rei. Suppositum, inquam, est nomen intentionis, quatenus rem significata conditione quam habet in intellectu. Non enim dicitur realiter positum sub supposition quasi omnibus quae hypostasi insunt, sed quasi subiectum cui in propositionibus quas format intellectus attribuuntur et natura, et subsistentia, et principia individualia, et esse, et accidentia, etc. E contra, persona est nomen rei, quatenus hypostasim rationalis naturae significat ab eo quod competft ei in seipsa, hoc est, a propria, ut bene explicat S. Thomas in prima parte, ad 2U“. dignitate ei Quaest. 29, a. 3 DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA 79 designatur substantia individua prout excludit omnem aliam communitatem quae esset contra rationem suppositi, (puta com­ munitatem quae invenitur in natura divina), quia id quod di­ stincte subsistit in aliqua natura, nullo modo communicabile est pluribus huius naturae suppositis, ut ex terminis evidens est. Igitur definitio ista cum illa Boetii est omnino idem. Hactenus de notione suppositi et personae in communi. Se quitur nunc quaestio de eo in quo haec notio salvatur. II. — De eo quod verificat rationem personae, sive in divinis, sive in creatis. Sciendum in primis est, «quod aliquid significat dupliciter. « uno modo formaliter, et alio modo materialiter. Formaliter < quidem significatur per nomen, id ad quod significandum nomen « est principaliter impositum, quod est ratio nominis, sicut hoc « nomen homo significat aliquid compositum ex corpore et anitpa « rationali. Materialiter vero significatur per nomen, illud in quo « talis ratio salvatur, sicut hoc 'nomen homo significat aliquid « habens cor et cerebrum, et huiusmodi partes sine quibus non « potest esse corpus animatum anima rationali. Secundum hoc « ergo dicendum est quod hoc nomen persona communiter sumpta « nihil aliud significat quam substantiam individuam rationalis « naturae. Et quia sub substantia individua rationalis naturae « continetur substantia individua, id est incommunicabilis, tam « Dei, quam hominis, quam etiam angeli, oportet quod persona « divina significet subsistens distinctum in natura divina, sicut « persona humana significat subsistens distinctum in natura hu« mana, et haec est formalis significatio tam personae divinae, « quam personae humanae » (*). Sed formalis significatio non de terminat quid sit illud in quo secundum varias naturas ratio sub­ sistentis distincti salvatur; et ideo superest inquirendum de mate­ riali significato personae, in Deo primum, deinde in creaturis. Et primo quidem quoad personam divinam, observandum est quod essentia seu natura Dei est formaliter ipsum esse subsistens; est insuper ex necessitate quidditatis suae prorsus (’) S. Thom, de Pot. Quaest. 9, a. 4. SO QUARST. IT DE IPSA ΓΝΙΟΝΒ HYPOSTATICA singularis, immultiplicabilis, divisa atque distincta ab omni sup. posito quod in numerica eius unitate non sit. Quapropter si esset incommunicabilis pluribus, etiam ad intra, verificaret ex sese rationem substantiae undequaque individuae, et ex consequenti personam constitueret eo modo quo ludaei in Deo personam intelligunt. Ast non ita est, ut ex fide Trinitatis edocemur. Et ideo ratio subsistentis distincti in natura divina non salvatur nisi in eo quod est subsistens prcpter realem identitatem cum essentia, et aliunde, id est, ex propria sua ratione, potest esse distin­ guens ac distinctum in divinis. In divinis autem non potest esse distinctio secundum rem absolutam, sed solum secundum rela­ tiones, ut in materia de Trinitate fuse ostenditur. Superest ergo ut persona in Deo dicat relationem prout est re idem cum es­ sentia seu subsistentia divina f1). Unde S. Thomas ubi supra: « Persona divina formali significatione significat distinctum sub«sistens in natura divina, et quia hoc non potest esse nisi re« latio vel relativum, ideo materiali significatione significat re« lationem vel relativum ». Et si quidem relatio significetur nomine concreto per modum rei subsistentis, tunc ponitur in recto in notione divinae personae, quae est relativus, puta Pater vel Filius, in natura divina subsistens. Sin autem nomine abstracto et per modum formae, tunc ponitur oblique in significatione divinae personae, quae nihil aliud est quam subsistens in natura divina, relatione distinctum, puta paternitate, filiatione, proces­ sione. Sed amplior horum declaratio pertinet ad proprium tra­ ctatum de Deo trino in personis. Interim vero unum hoc spe­ cialiter investigandum restat, videlicet quid sit in divinis perso­ nalitas abstracte significata, puta esse personale Verbi de quo in sequentibus mentio saepius habebitur. Nec difficilis sane re­ solutio est, quia si persona divina est subsistens relatione distin­ ctum, ergo personalitas nihil aliud importat praeter subsisten­ tiam distincto modo habitam per relationem personalem, adeoque St esse personale Verbi bene assignatur cum dicitur: subsistentia divina prout distincto atque incommunicabili modo per relatio­ nem filiationis habita a Verbo (*)■ Et de supposito quidem di vino, hactenus. Nunc autem si ad principia constitutiva suppositi creati, puta humanae personae, animum convertas, facile intelliges duo requiri et sufficere ut verificetur ratio distincti subsistentis in natura: primo quidem individuum naturae, sive naturam com­ pletam prout ad gradum individualem contractam per individualia principia: tum secundo esse proprium huius individui, quod scilicet in eo sit receptum ut proprius actus in propria potentia. Ex primo enim horum habetur distinctum in natura, quia diffe rentia individualis, puta socrateitas, facit distinctum in specie seu natura humana. -Ex altero autem habetur subsistens, quia ut su­ pra praemisimus, subsistens in creatis nihil est aliud quam sub­ stantia habens suum proprium esse in se. Quodcumque horum tollas, perit ratio suppositi ; ubicumque haec duo coniuncta inve­ niuntur, constituitur suppositum, et in intellectualibus, persona. Hoc certe sensu dixit auctor de totius logicae Aristotelis summa Tract. 2, cap. 2, inter opuscula S. Thomae: « In creaturis, esse « essentiae et esse actualis exsistentiae differunt realiter ut duae « diversae res... Unde in quacumque substantia creata est com « positio esse et essentiae, quae non est compositio materiae et « formae sed est compositio duorum principiorum suppositi, quo« rum essentia est potentia, et esse est actus. Unde^ssi respectu (’) Est et alia ratio significandi personalitatem divinam, quae tamen a priori non differt quoad rem significatam, sed quoad logicam com­ positionem terminorum tantum, dum scilicet enuntiatur in recto quod prius ponebatur in obliquo, et vice versa. Porro si persona divina con sideretur formaliter et reduplicative secundum quod est communi natura, distincta in et facit numerum in divinis, tunc personalitas expli­ cari debet ponendo in recto id quod est distinctionis principium, ut­ puta si dicas quod personalitas divina est distinctus modus relativum subsistendi. Si autem consideretur reduplicative ut est subsistens, quo (*) In his semper supponitur quod relatio divina non est de for­ modo consideratur semper in materia de incarnatione quae -est unio mali subsistentia, sed identice tantum. De quo vide Tractatum de Deo Trino, praesertim in epilogo, i 2. naturae creatae ad divinam personam secundum subsistentiam, tunc in recto poni debet subsistentia ipsa, ut supra in textu. QUAEST. II. * essentiae dicitur accidens (logicum), quia est extra essentiam « rei, et dicitur substantia (reductive) quia est in genere substan « tiae sicut principium suppositi ». Cui doctrinae conforme est, quod ipse S. Thomas dicit in tertia parte, Quaest, 19, a 1 ad 4om: « Esse pertinet ad ipsam constitutionem personae». Et in Quodl. 9, a 4,,m: « Esse est id in quo fundatur unitas suppositi; « unde esse multiplex praeiudicat unitati essendi ». Certum igitur est, non solum ex principiis, sed etiam ex diserta et explicita S. Thomae doctrina, quod esse est principium suppositi con­ stitutivum. Certum etiam est apud ipsum, quod naturae indivi­ duae non habenti suum esse in se, nec suppositi nomen compe­ tit, nec ratio. Quo posito, iam non videtur tanti momenti con troversia inter quosdam exsistens, an esse includatur intrinsece in significatione personae, an tantum de connotato. Caeterum, utrum que dicendum est conformiter ad doctrinam Angelici, prout sup­ positum vel denominative vel formal iter accipitur, iuxta superius praemissa cum de subsistentia ageretur. Verumtamen, etiam atque etiam considerandum est quod esse non recte diceretur principium suppositi, si sumeretur pro exsi­ stentia sine addito. Nam in intellectu exsistentiae praecisive qua talis, nihil revera est quod ad propriam personalitatis rationem pertineat, et ideo, qui inde fundamentum accipiunt adversarii, nimis facilem sibi victoriam adsciscunt, imputantes nobis quod nostrum non est. Itaque, illud esse de quo nunc loquimur, non fest quodeumque esse, sed esse proprium huius vel illius nu­ mero substantiae : ad quod scilicet ipsamet transcendentaliter re ertur ut potentia ad suum actum, et quo babet exsistere, non quavis ratione, sed determinate in se. Sicut igitur subsistentia addit supra exsistentiam in communi determinationem modi ex sistendi, ita etiam esse quod dicitur principium suppositi non tam late patet quam actus essendi generaliter acceptus, quia non est nisi esse quod ad unamquamque substantiam comparatur ut sinon, adeoque praestat existere per se, id est, subsistere. Porro, etsi nuda exsistentiae notio non inveniatur in notis quae supposito et personae propriae sunt, at certe exsistentiam in se sive subsi­ stentiam primo et principaliter in iis includi, nemo est qui infi- DK IPSA UNIONK HYPOSTATICA Sj · ciabitur. Unde Damascenus, Dialect, c. 43: < Sciendum, inquit, «sanctos patres, hypostasim et individuum et personam pro eo «dem usurpasse; nempe pro eo quod per se atque in proprta « subsistentia constat et subsistit, numeroque differt, ac certum ali· « quem significat, ut Petrum, Paulum, aliquem equum, etc. ». Recte ergo assignata fuerunt principia suppositi apud nos. Sed quia in supposito non solum illa sunt per quae constituitur, verum etiam alia quae post primum esse superveniunt, ideo : III. De iis quae praeter constitutiva supposito insunt. Omnia fere sequuntur ex dictis. Etenim accidens nullo modo est principium suppositi constitutivum, nec principium di­ stinctionis, nec principium subsistentiae eius. Si ergo accidentia sunt suppositi, fatendum sane est multa inesse supposito praeter principia quibus constituitur. Atqui revera accidentia omnia ad suppositum pertinent, quia eius est esse secundum quid, cuius est esse simpliciter. Et facile confirmatur, nam suppositi nomen eatenus fuit impositum rei incommunicabiliter subsistenti, qua­ tenus supponitur omnibus quae in se sunt, eorum praedicatio­ nem recipiendo f1). Hinc S. Thomas, in III, D. 5, Quaest. 1, a 3: « Est ergo ratio personae, quod sit subsistens distinctum, « Et omnia comprehendens quae in re sunt ». Non tamen omnia titulo aequali, sed quaedam ut constitutiva, quaedam vero ut su­ peraddita. Unde in tertia parte, Quaest 10, a 2, idem S. Doctor dicit: «Est considerandum quod si est aliqua forma vel natura « quae non pertineat ad esse personale hypostasis subsistentis « illud esse non dicitur esse illius personae simpliciter, sed se« eundum quid, sicut esse album est esse Socratis, non in « quantum est Socrates, sed in quantum est albus. Et huiusmodi « esse nihil prohibet multiplicari in una hypostasi vel persona... « Sed illud esse quod pertinet ad ipsam hypostasim vel perso« nam secundum se, impossibile est in una hypostasi vel persona « multiplicari, quia impossibile est quod unius rei non sit unum « esse ». Quotiescumque igitur suppositum menti obversatur, non solum considerare oportet quid de eo debeat praedicari, verum etiam qua ratione et quo titulo praedicetur attendendum est. (’) S. Thom., in tertia parte, Quaest. 2, 3. •84 QUAKST. II. Sed iam pronum est assignare discrimen inter naturam et hypostasim; cuius discriminis neglectus lint ha« reticis occasio errandi in mysterio incarnationis, nt ab initio praemonuimus. Hinc: § 3· De discrimine naturam inter et personam. Discrimen illud considerari potest, vel quoad rem, vel quoad modum significandi. Quoad rem, natura et suppositum in Deo imnime differunt, ut constat. Sed in creaturis quibuslibet distinguunt;!: distinctione reali inadaequata, quatenus suppositum dicit naturam individuam in quacumque specie, et addit aliquid aliud, sciln < t esse pro­ prium huiusmet individui ut constitutivum, et accidentia ut inte­ grantia. ♦ In solo Deo non invenitur aliquod accidens (sive lo« gicum, sive physicum), praeter eius essentiam, quia suum esse « est sua essentia, ut dictum est, et ideo in Deo est omnino idem « suppositum et natura. In angelo autem, (ac per consequens in < qualibet creatura), non est omnino idem, quia aliquid accidit ei « praeter id quod est de ratione suae speciei, quia ei ipsum esse * angeli est praeter eius essentiam seu naturam, et alia quae« dam ei accidunt quae omnino pertinent ad suppositum, non au« tem ad naturam » (’). Nunc autem, quoad modum significandi, necesse est ut tam in creatis quam in divinis natura a supposito differat, quidquid aliunde sit an in Deo una tantum persona absoluta, vel plures • C) S. Thom. Quodl. a, a. 4. — Et nota bene quod ubicumque ait S Thomas quod in angelo suppositum a natura non differt secundum rem, (puta 1. 4 c. Gent. c. 55, et alibi possim), tunc sumit suppositum sensu denominative, ut explicatum est supra : nimirum pro eo quod si­ stit sub esse suo, ita ut esse sub quo sistit, sit solum de connotato. Et iuxta hanc acceptionem verum est quod suppositum, quoad ea quae im­ portat in recto, non distinguitur in angelo secundum rem a natura. Quia m substantiis separatis non sunt principia individualia contrahentia na­ turam a gradu specifico ad individualem, sed unicum individuum est tota natura sive tota species. I>K IPSA UNIONE HYPOSTATICA H5 personae relativae inveniantur. Et ratio est quia res divinas nominamus secundum analogiam inferiorum. Porro naturam semper significamus per modum formae, et cum praecisione eo rum omnium quae de constitutivo eius non sunt. Suppositum vero significamus per modum perfecti subsistentis, nihil praeci­ dendo ex eis quae ei insunt quocumque modo, sive sint princi pia ipsius constitutiva, sive non. Et hinc accipitur fundamentalis illa differentia inter unionem creaturae ad Deum in natura et unio­ nem in persona. Hinc apparet vera ratio cur duae illae uniones in tantum distare dicantur, ut altera exhibeat absurdum et mon­ struosum doctrinae commentum, altera vero sublime illud arca num quod fides catholica veneratur. Diversitas enim non pro venit ex hoc quod natura divina et persona divina sint aliud et aliud, absit; sed ex hoc quod ratione discriminis in modo signi­ ficandi, alius atque alius unionis modus designatur cum dicitur unio in natura et unio in persona. Si enim dicerem unionem humanitatis ad Deum factam esse in natura, dicerem Deum et creaturam convenisse ut partes constitutivas alicuius novae es­ sentiae, quae amplius nec Deus esset nec creatura, sed quod dam tertium ex iunctione utriusque resultans. E contra cum dico unionem hanc factam esse in persona, non eam unionem designo ex qua nova debuerit persona exsurgere, quia si quid signifi catur ut inclusum in persona, non ideo significatur ut constitu­ tivum, quo variato, ipsum constitutum varietur necesse est. Hinc tandem realis distinctio personae et naturae in creatis explicat qui fieri potuerit ut una natura creata assumeretur a Verbo, nam si natura et persona apud nos essent re omnino idem, natura semper haberet incommunicabilitatem quae est propria personae et ideo, non secus ac persona, foret inassumptibilis. Distinctio autem personae et naturae tam in divinis quam in creatis quoad modum significandi, rationem exhibet cur secun dum fidem dicendum sit, unionem incarnationis factam fuisse so­ lum in persona, nequaquam vero in natura. Sed haec ut summarie nunc dicta accipias velim. Adhuc enim versamur in praeambulo, in quo ne aliquid dissimulare videamur, post declarationem principiorum S. Thomae de na 86 QUAEST. Π. tura et supposito, oportet commemorare principia sat diversa quae a quibusdam theologis defenduntur, et pro hac exposi­ tione ponitur sequens capitulum. II. DE NATURA ET SUPPOSITO PRINCIPIA AB ALIIS THEOLOGIS PROPUGNATA. i. Opinio Caietani. Fere consentit Caietanus quoad principia hactenus expo­ sita, nisi quod ad constitutionem suppositi seu personae in creatis requirit modum realiter distinctum tum a natura, tum a principiis individualibus, tum ab esse exsistentiae (’), per quem substantia singularis fit incommunicabilis, ultimo in seipsa terminata, ac per hoc, susceptiva proprii actus essendi. « Est igi« tur personalitas, inquit in tertiam Partem, Quaest. 4, a. 2, rea« litas constitutiva personae ut sic; et ideo ad eam consequuntur « negationes et repugnantiae ad esse quo, et esse partem, et « « « « capacitates ad personales realitates, ut sunt actus essendi, et quod est, et habens esse, et reliqua quae hypostasi attribuuntur· Est autem huiusmodi realitas in genere substantiae reductive, sicut reliquae rationes constitutivae substantiarum, ut rationale « et huiusmodi, quamvis non sit differentia proprie loquendo, sed « est terminus ultimus, ac ut sic, purus, naturae substantiae ». Con­ sequenter opinatur Caietanus hypostasim intrinsece constitui natura individua et termino illo substantiali ; propriam autem exsistentiam non pertinere ad personalitatem, nisi per modum consectarii, quatenus impossibile est ut esse proprium non con­ i’) Hic habes primani originem modorum substantialium, de qui­ bus recte ait Tiphanius in suo opere de hypostasi et persona, c. 40: « Tota haec de modis, praesertim substantialibus, deque eorum di- « stinctione doctrina, mihi et plerisque aliis, nova et parum probabilis « esse videtur. Ac eius novitatem vel ipsi modistae agnoscunt et con« fitentur. Nain Gabriel Vasquez, Disp. 41 in 3'*“ Partem, c, 4. n. 22, nun« quam fortasse venisse in mentem Sanctis Patribus, eunique scholastica « disputatione non multis abhinc annis adiuventum esse ». « loquens de modo unionis hypostaticae quem ipse defendit, ait DR IPSA UNIONE HYPOSTATICA 87 sequatur substantiam praedicta modalitate in seipsa clausam et undequaque terminatam. Quare si a Caietano quaeras cur huma nitas Christi non sit persona, ratio formalis apud ipsum non erit, quia caret suo proprio esse, (quamquam hoc ipsum om nino admittat Caietanus), sed ratio formalis est quia deest su pradictus modus seu terminus naturae, Verbo supplente illam realitatem in natura humana, quae ex necessaria consequentia in communionem esse eius assumitur. Fundamenta autem Caietani partim ex ratione desumuntur, et partim ex quibusdam S. Thomae testimoniis. Et ex ratione quidem nihil aliud video ab ipso afferri, nisi quod oportet di; stingui substantiam sumptam pro hypostasi, a substantia sumpta pro essentia seu natura etiam individuata. Item, quod persona litas non potest in aliquo negativo consistere, sed necessario est in aliqua re positiva. Quod attinet ad S. Thomam, adducit Caie­ tanus duo loca tantum, in quorum primo dicit S. Doctor, quod « esse consequitur naturam, non sicut habentem esse, sed sicut «qua aliquid est; personam autem sive hypostasim consequitur « sicut habentem esse » (‘). In secundo autem, docet quod na tura non est subiectum relationis filiationis, sed solum supposi tum (2). Verum haec omnia, si quid probant, probant tantum realem distinctionem suppositi a natura in creatis. Eiusmodi au tem distinctio, ut ex disputatis in praecedenti articulo patet, op time stat sine additamento modalitatis quam primus adinve nil Caietanus, quaeque non solum sine fundamento adstruitur, sed etiam in suis notis considerata, chimaerae simillima esse vi­ detur. Et re quidem vera, substantia creata in seipsa terminatur, fitque suppositum, per hoc ipsum quod est singularis, et com pleta in ratione naturae, et sistens sub suo proprio esse. Pono terminus ille a Caietano assertus nihil facit ad singularitatem, quae per individualia principia iam habetur; nihil etiam ad com plementum naturae, puta humanitatis, quae ex corpore et anima (’) S. Thom., in Tertia Parte Quaest. 17, a. 2 ad iu“. (’) Ibid. Quaest. 35, a. 5. 88 QUA EST. Π. rationali adaequate est constituta. Eatenus ergo aliquid conferret ad personalitatem, quatenus sine illo individuum naturae non esset susceptivum proprii actus essendi. I loc autem gratuitum omnino est et voluntarium, quandoquidem natura substantialis individua de sui intrinseca ratione est, cui naturaliter competit habere esse per se et in se. Nec tantum gratuito inventus, verum etiam chimaericus modus esse noscitur. Nam teste inventore suo, est terminus purus, qui nullam dicit causalitatem, « ita quod, non « solum est extra genera causarum extrinsecarum, sed etiam « extra causas intrinsecas, quoniam nec in genere causae for * malis, nec in genere causae materialis se habet ad naturam, « sed ut terminus eius » (r). Et quasi difficultatem praeoccupans, quae ultro cogitanti occurrit: «Nec hoc figmentum est, inquit, « sed testimonium habet ex terminis quantitatis: punctum enim « est ita terminus lineae, quod nulla causa est illius ». Sed con­ tra est quod terminus purus nusquam aliquid positivum est prae ter rem terminatam, nam punctum terminans lineam nihil omnino addit lineae nisi negationem ulterioris extensionis. Dicit enim illud lineae ultra quod nihil lineae est, et quia per hanc ipsam negationem subit denominationem termini, si linea protrahe­ retur, eo ipso terminus esse desineret, nihil de suo esse amit­ tendo. Hinc igitur, realitas positiva a principiis naturae realiter distincta et ab eis auferibilis, quae naturam terminaret non com­ plendo eam, aut aliquid ei praestando per modum causae for malis, sed purum limitem afferendo, iure meritoque inter ima­ ginationis figmenta recensetur. Simul enim aliquid adderet et nihil adderet. Aliquid adderet pro quanto asseritur esse positi­ vum principium praeter principia constitutiva rei terminandae; nihil adderet pro quanto dicitur esse purus terminus, cuius adaequata ratio proponitur in essendo illud rei post quod nihil rei est. Quae omnia contradictionem involvunt, ut apparet in ter­ minis. Dicendum igitur quod personalitas seu suppositalitas in creatis non est modus a Caietano confictus, sed individualitas subsistentis, ad quam duo requiruntur et sufficiunt: ut scilicet (‘) Caietanus, ubi supra. DH IPSA UNIONE HYPOSTATICA singulare substantiae sit integrum in natura, (sic enim excludi ditur communitas /wr/zs), et sub suo proprio esse sistat, (sic enim excluditur communitas assumptibilis). Testimonia autem S. Thomae intentum Caietani non evin­ cunt. — Non primum, ubi solum dicit quod esse non consequitur naturam sicut habentem esse, adeo ut ex dualitate naturarum in Christo minime liceat inferre quod sint pariter in eo duo esse. Natura enim est quo subsistitur tanquam ratione subsistendi ; so­ lum autem suppositum est quod subsistit et habet esse. Et siqui­ dem natura riva ta uniatur suo proprio esse, tunc est suo indi­ viduo subsistendi ratio. Sin autem proprium esse non adsit, sicut in incarnationis mysterio factum est, tunc non subsistit proprium huius naturae individuum, sed suppositum assumens subsistit et habet esse secundum duplicem naturam. Non ergo necesse est ut semper multiplicetur esse subsistentiae secundum numerum naturarum. Hoc docet S. Thomas in loco citato, et nihil aliud, ut legenti patebit ('). Sed multo minus convincit alterum testi monium, ubi explicans S. Doctor quomodo relatio filiationis quam habet Christus ad B. Virginem non sit nisi rationis relatio, fun damenti loco ponit quod subiectum relationis filiationis est sup­ positum, non natura. Cum igitur suppositum aeternum Filii Dei sit incapax omnis relationis realis ad creaturas, relatio praedi­ cta realis esse non potest. Hoc autem ratiocinium supponit hu­ manitatem Christi non esse idem cum persona Verbi, (quod pro­ fecto omnes confitemur), vel etiam, naturam creatam semper a supposito distingui; nulla tamen vel apparens ratio affertur, in­ nuens realem hanc distinctionem provenire a modo sive termino de quo hactenus fuit sermo. Non ergo admittenda videtur opinio Caietani. 2. — Opinio Suarezii. A doctrina in praecedenti articulo exposita adhuc magis discedunt Suarez et alii post eum theologi. Sequuntur quidem Caietanum in eo quod existimant, personalitatem, sive (ut aiunti (’) Amplior horum declaratio, et praesertim modi loquendi hic a S. Thoma adhibiti, habetur infra, ubi de 16-17. Vide ea quae ibi exponentur. consequentibus unionem. Quaest QUAEST. Il 90 subsistentiam (’), esse modum quemdam substantialem quo natura singularis terminatui ac veluti in se clauditur, et formaliter ef­ ficitur hypostasis: '«Tertio suppono, inquit ipse Suarez, de In • « « « - earn. Disp, ii, Sect. 3. in rebus cieatis perseitatem exsistendi non convenire naturae formaliter per se ipsam, seu per exsistentiam suam, sed per aliquid reale, et in re ipsa ab illa et ab eius exsistentia distinctum... Et hoc satis nobis manifestavit mysterium incarnationis, in quo reperitur humanitas in rerum « « « « natura absque propria perseitate exsistendi quam ex se habet... Suppono in rebus creatis, per eumdem omnino terminum seu modum positivum substantialis naturae constitui rem per se exsistentem et omnino incommunicabilem, et consequenter per « sonant vel suppositum » (a). Verum, quia praedicti theologi identificant in creatis naturam cum actu essendi, necesse est ut dicant hunc modum superve­ nire enti in suo substantiali esse iam praeconstituto. In quo certe a Caietano dissentiunt, atque etiam, ut videtur, multo faciliorem ansam suis contradictoribus praebent. Nam primo, quidquid ad­ venit rei post esse substantiale, accidentaliter advenit nisi traha­ tur in communionem huius esse substantialis, quod quidem in praedictorum auctorum principiis impossibile omnino est. Se­ quitur ergo modum sic dictum subsistentiae esse accidens: acci(’) Hic nota quod si subsistentia in suo nativo et maxime proprio sensu sumatur, non est omnino idem ac personalitas, subsistens, non quodeumque. sed distinctum seu licet nihil sit incommunicabile nisi subsistens quia persona est incommunicabile, et aliquid tamen est subsi­ stens quod incommunicabile non est. Praeterea in Deo persona non ex eodem formaliter incommunicabiiitatem habet, a quo subsistentiam. Ha­ bet enim incommunicabiiitatem ex nota propria relationis, subsist-ntiam vero ex reali identitate cum essentia absoluta. Et ideo, etsi in docu­ mentis ecclesiasticis subsistentia nonnunquam per quamdam extensio­ nem pro personalitate sumatur, non sunt promiscue usurpandae hae voces tamquam synonymae, quia facile deveniretur ad confusionem con­ ceptuum. (’) Cf. etiam Suarez in Metaphysica. ubi de subsistentia et sup­ posito. Item Gregorium de Valentia, in III, D. i, Quaest. 4, Puncto2. Item varia documenta apud Franzelin. de Verbo incarnato, Thes. 30, n. 2. OR IPSA UNIONE HYPOSTATICA 9' dens dico, non sensu logico, prout omne id quod est praeter rationem speciei accidens vocari potest, sed sensu physico et praedicamentali, prout quidquid recipitur in eo quod praehabet esse simpliciter, eidemque inhaeret afferendo novum esse, acci dens dicitur et est. Si autem est accidens, fieri nequit ut sit hypostasis constitutivum, adeoque, cum vocatur modus substan­ tialis, contradictoria iunguntur quae sese invicem destruunt. — Adhuc, si natura est per identitatem sua exsistentia, ut isti au ctores volunt, ergo est per semetipsam id quod est. Etsi est per semetipsam id quod est, profecto est per semetipsam in se et per se, quin debeat consequi perseitatem exsistendi ex aliquo supe­ raddito. — Denique, cum possibile sit, fatentibus adversariis, ut natura substantialis inveniatur in natura rerum sine modalitate de qua nunc seimo, contingeret, verificata hypothesi, ut substantia esset subsistens simul et non subsistens: subsistens quidem, quia non esset in alio, sed in se; non subsistens, quia careret modo subsistentiae. Sed haec profecto consociabilia non sunt. Caeterum nulla omnino ratio demonstrativa aftertur praeter illam quam deducunt ex mysterio incarnationis. Porro ratio ista nullam habet efficaciam, ut iam insinuatum est, et in sequentibus amplius declarabitur. Non ergo videtur admitti posse opinio Suarezii. 3. — Opinio Scoti. Duae praecedentes opiniones adstruunt saltem realem ac po­ sitivam distinctionem naturam inter et suppositum in creatis. Sed Scotus in III. Dist. 1, opinatur suppositum addere tantum negationem aliquam supra naturam individuam. Et haec est ne­ gatio duplicis dependentiae : dependentiae scilicet aptitudmalis quam semper retinet anima rationalis, et dependentiae actualis qualis invenitur in humanitate Christi. « Constituit Scotus ratio « nem hypostaseos in negatione dependentiae actualis et aptitudinahs: « hoc est, ut substantia sit nec actu dependens ab altero ut sup « posito, sicut est humana natura Christi dependens actu, nec « ex se postulet talem dependentiam, ut eam postulat anima hu « mana etiam separata... Docet porro Subtilis, naturam singula« rem et integram per se constitui in tali independentia, non 93 ÇUAKST. Il OK IPSA UNIONE HYPOSTATICA « aliquo positivo ultra illam entitatem quae est haec natura Ita Cardinalis Franzelin (’), qui cum mullis modernis eamdem sententiam sequitur. Quare, ponendo nunc a parte animam hu manam quae non est nisi pars naturae, et loquendo de sola na tura singulari integra: natura illa iuxta Scotum. in ratione per sonae ultimo constituitur per hoc quod actu non unitur nobiliori supposito: si autem actu unitur, per hoc ipsum formaliter cadit a ratione personae seu hypostasis. Unde tandem natura et sup­ positum in creatis sunt realiter idem, et sola i.itione diflerunt. ut concludit Franzelin, de Verbo incarnato, Thes. 30. Videri ergo posset opinionem istam esse admittendam, imo esse veram et genuinam ipsiusmet S. Thomae sententiam. Ait enim Angelicus in tertia Parte, Quaest. 4, a. 2, ad 2nm: « Na« turae assumptae non deest propria personalitas propter defe «ctum alicuius quod ad perfectionem humanae natui ae pertineat, « sed propter additionem alicuius quod est supra naturam hu« manam, quod est unio ad divinam personam ». Et similiter in III. D. 6, Quaest. 1, a. 2, ad 5""1: « Ex hoc ipso quod compo « situm ex anima et corpore non adiungitur alteri subsistenti... «sequitur quod coniunctum sil homo; unde si Christus huma « nam naturam quam assumpsit deponeret, ex hoc ipso esset homo « illud coniunctum ex duabus substantiis ». Sed contra est quod repugnat omnino ut aliquid ultimo constituatur in ratione personae per negationem unionis cum altero supposito. Etenim primo, ultima nota suppositi est incommunicabilitas, cum iuxta omnes suppositum definiatur substantia individua, id est, incommunicabilis. Atqui negatio actualis unionis cum altero supposito non facit substantiam incommunicabilem, sed solum actu incommunicatam. Ergo substantia ultimo non constituitur in ratione suppositi per negationem actualis unionis cum altero sup­ posito. Replicabunt adversarii, non esse de ratione hypostasis incommunicabilitatem omnimodam, etiam per respectum ad po tentiam Dei absolutam; sed sufficere ut aliquid sit actu incom(') De Verbo incarnato. Thes. 29, Coroll. 3. 93 municatum et naturaliter incommunicabile, tametsi adhuc rema neat communicabile supernaturaliter sive obedientialiter, virtute agentis infiniti. Porro, inquiunt, natura integra ex hoc ipso quod integra est, iam habet incommunicabilitatem naturalem; huic ac cedit actualis incommunicado ex negatione assumptionis; rectis sime ergo in negatione actualis communicationis reponitur ulti­ mum suppositi creati constitutivum ('). Sed contra, quia si quaelibet communicabilitas ad nobilius suppositum, etiam mere obedientialis, rationi personae repugnare ostenditur, eo ipso demon­ stratur insufficientia et nullitas responsionis. Sit itaque secundum argumentum, ut sequitur. Nulla natura est quacumque ratione assumptibilis ab altero supposito, nisi adhuc sit ei unibilis substantialiter, id est, apta ad esse unum cum eo secundum hypostasim. Rursus, nihil alteri supposito unibile est substantialiter, nisi sit in se substantialiter adhuc incompletum. Impossibile enim est de potentia etiam Dei absoluta, ut duo substantialiter completa fiant unquam substan tialiter unum, quia forent unum in eo ipso in quo sunt duo, quod apertam involvit contradictionem. Ergo omnis communicabilitas ad suppositum nobilius, quantumvis mere obedientialis, importat in suo conceptu incomplementum in linea substantiae, et hac de causa repugnat rationi hypostasis seu personae, quae est iuxta omnes aliquid completum sive substantialiter terminatum. Ergo assumptionis negatio cum qua in principiis adversariorum adhuc manet eiusmodi communicabilitas, nequaquam esse potest ultimum constitutivum suppositi vel personae. Atque hinc tandem sumitur contra Scotum ratio valde efficax. Cum enim dicit quod eadem natura singularis integra, sumpta cum sola negatione unionis est suppositum, sumpta autem cum additione unionis non est suppositum, de eodem et secundum idem affirmat et negat esse completum : quod est contradicto, rium. Negat quidem cum dicit naturam illam adhuc esse capacem assumptionis ad alterum secundum hypostasim ; affirmat cum dicit naturam eamdem cui nihil additur, esse personam. Imo vero (’) Cf. Franzelin, ubi supra. 94 QUAEST. II. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA negatio illa unionis nequitiem vera negatio esse noscitur, quia vera negatio negat aliquid; aliquid, inquam, possibile, non aliquid contradictorium quod nihil est. Atqui in eo cui adsunt omnia positiva hypostasis creatae constitutiva, assumptio a nobiliori supposito est quid chimaericum et impossibile, uti ostensum est, Omnibus ergo modis sententia Scoti excluditur. Ad illud autem quod ex S. Thoma obiiciebatur, dicendum · quod in primo loco S. Doctor solummodo docet, non ideo deesse humanitati Christi propriam personalitatem, quia deest ei aliquid positivum pertinens ad perfectionem naturae humanae in linea naturae; sed quia unio ad divinam personam impedivit ne hu­ manitas haberet suum esse proprium, ac per hoc, in se subsi­ steret (’). Et similiter ad aliud testimonium dicendum est quod eatenus coniunctum ex corpore et anima fieiet homo subsistens si Verbum humanam naturam deponeret, quatenus ex hoc ipso oporteret dari in coniuncto proprium actum essendi quem sola unio ad divinam personam impediebat. Non ergo dicitur quod ipsa cessatio seu negatio unionis constitueret humanitatem in esse hypostasis, sed id quod ad cessationem istam, quasi remoto prohibente, necessario sequeretur. Unde in corpore articuli docet S. Thomas quod homo subsistens habet esse completum, huma nitas autem assumpta non habet esse completum, quia «quod « habet esse completum in quo subsistit, non potest uniri alteri «nisi tribus modis: vel accidenta liter, ut tunica homini...; vel per « modum aggregationis, sicut lapis lapidi in acervo; vel aliquo « accidente, sicut homo unitur Deo per amorem vel gratiam ». Sed haec est ipsissima ratio qua superius contra Scotum usi sumus (a). (·) Et idem est sensus Patrum quando dicunt Verbum assumpsisse ea omnia quae in natura nostra plantavit. Semper enim intelligunt ea quae se tenent ex parte naturae et proprietatem eius, contra multiplices haereses de quibus infra, Q. 4. Vide dicenda ibi. (") In summa, quisquis vel leviter perpenderit tot et tanta testi monia huic consona quae in sequentibus atteruntur, facile intelliget quod 95 Nota. — A doctrina Scoti minime discedit Tiphanius in suo opere de hypostasi et persona, nisi forte quoad modum loquendi Ponit equidem formalem rationem suppositi in eo quod aliquid sit totum in se. Sed si ab eo quaeras quidnam illud sit in quo ratio totius in se salvatur, assignat naturam singularem et inte­ gram cum sola negatione assumptionis a nobiliori hypostasi Si enim, ait, natura haec integra, retinendo semper omnia positiva quae prius habebat, alii supposito uniretur, eo ipso caderet a ratione totius in se, et fieret pars vel quasi pars alterius, adeoque suppositum seu hypostasis amplius non esset. Sed Scotus nihil aliud docet, ut clare ostendit Cardinalis Franzelin, ubi supra |r|, et modus dicendi Tiphanii non differt nisi in eo quod arte quadam dissimulare satagit rationem negativi in ultimo personae consti­ tutivo. Porro, argumentum quo utimur contra Scotum praescindit a positivo vel negativo in formali ratione personae. Solum enim impugnat falsam notionem totius et partis, ostendendo esse omnino impossibile ut ens in linea substantiae ultimo completum desinat esse completum, adeoque totum in se, quamdiu retinet omnia principia positiva quibus in seipso complebatur. Sed origo huius opinionis in hoc est, quod de totalitate substantiali iudicant secundum phantasma totius et partis in rebus quantitativis. Si enim seorsum ponas massam aquae bicubitalem, massa ista est tota in se; cui si adiungas aliam quantitatem aquae, statim vi additionis, quin fiat aliqua alia ad sensum mutatio, prior massa a ratione totius cadit, et incipit esse pars. Verum, altius philo­ sophandum est de toto et parte, nec oportet remanere in eo quod exterior sensus renuntiat. Nam ens substantialiter completum et totum in se, est ens terminatum in linea essendi simpliciter, et hanc terminationem consequitur ex actu essendi proprio sub quo sistit; partes autem non habent actum essendi proprium, sed sunt per esse totius. Unde si quod totum fit pars per additionem ad aliud, necesse est ut vi additionis amittat suum esse pro­ prium, ad quod remanet solum in potentia. Alias fieret quaedam SI inter S. Thomam et Scotum quidam apparens verbalis parallelism^ ostenditur, sensus subiacens longe longeque diversus est. (*) De Verbo incarn. p. 256. ÇUAEST. π. 96 totorum aggregatio, seu totum per accidens, non autem totum per se. « Ad rationem totius, ait S. Thomas in III, D. 6, Quaesi.2, «a. 3, pertinent duo: unum scilicet, quod esse totius compositi « pertinet ad omnes partes, quia partes non habent proprium «esse, sed sunt per esse totius, etc. ». Et in 7 Metaphys. lect. 13: « Duo quae sunt in actu nunquam sunt unum actu, sed duo quae « sunt in potentia sunt unum actu, sicut patet in partibus con« tinui. Duo enim dimidia unius lineae sunt in potentia in ipsa « linea dupla, quae est una in actu... Et secundum hunc modum « Democritus recte dixit quod impossibile est, unum fieri ex « duobus, et ex uno fieri duo. Est enim intelligendum quod duo « in actu exsistentia nunquam faciunt unum ». Haec sunt principia quae contra sententiam Scoti valent, et vim suam de integro retinent contra modum dicendi Tiphanii; quae etiam multo ampliorem confirmationem habebunt, ubi dogma incarnationis scholastico modo erit exponendum. Nunc autem, solum superest ad complementum huius prae ambuli, ut principia heterodoxa de natura et supposito bre­ viter recenseantur. III. DE NATURA ET SUPPOSITO PRINCIPIA HETERODOXA. Ad heterodoxas opiniones in primis revocandae sunt notio nes omnes quae formale constitutivum hypostasis repetunt ex aliqua facultate sive proprietate naturae. Quo in genere, specia­ liter recenseri debet sententia reponens personalitatem in con­ scientia sui. Equidem verum est, personam non dici nisi in na­ turis intellectualibus, adeoque facultate instructis consciendi se. Sed si personalitas est ipsa conscientia, statim sequitur esse in Christo personalitatem creatam praeter increatam hypostasim Verbi, cum humana conscientia profecto in eo sit. Sequitur quoque esse in Deo personalitatem unicam, cum in eo non sit nisi unus intellectus et una operatio intellectiva qua et se et alia omnia cognoscit. Caeterum, eiusmodi opinio sanae philoso­ phiae non minus repugnat quam regulae fidei. Nam, ut more DR IPSA UNIONR HYPOSTATICA 97 adversariorum loquar, per conscientiam non constituitur ly ego, sed apprehenditur dumtaxat, et ideo aliunde constitutum sup­ poni debet. Praeterea conscientia in creaturis sumitur vel pro facultate, vel pro actu facultatis. Neutro autem modo aliquid substantiale est, sicut oporteret ad rationem personalitatis (/). Apparet igitur quam periculosa sit personae descriptio ab aliquibus introducta: substantia conscia sui (a). Dum enim non distinguit inter substantiam adhuc communicabilem et substan­ tiam simpliciter individuam, videtur continere virus praefati er­ roris, assignando proprietatem intellectualis naturae ut quo for maliter determinatur substantia ad esse personae. Insinuat itaque personae rationem absolvi notione naturae intellectu praeditae: quo posito, iam pronus est descensus ad gravissimos errores in materia de Incarnatione et Trinitate. Cavendum igitur ab huiusmodi novitatibus quae dogma catholicum in discrimen adducunt, et prae oculis habendum id quod recte dixit Plato: « Investi« gatio divinorum non recte facta, id est, non praemissis debitis « disciplinis, malorum omnium est causa ». Sed nec melius repeteretur personae constitutivum ex notis illis quibus nos unum individuum ab alio discernimus, tanquam distinctivo, ut vocant, charactere, propriave indole. In his enim nihil aliud invenire est praeter determinationes quasdam acci­ dentales quae ex principio individuante fluunt, et ideo in prin­ cipiis hypostaticis nequaquam computantur, cum nullum accidens constitutivum hypostasis esse possit. Quin imo, a veritate fidei evidenter aberraret quicumque in sola individualitate naturae personalitatem agnosceret. Nam humanitas a Verbo assumpta (’) Quid si conscientiam abusive sumas pro eo quod est in con­ scientia? Sic enim accipiunt modernistae, dicentes personalitatem di­ vinam in Christo esse iam explicandam et intelligendam de identitate cum Deo ut ab eo conscita. Horrendum hoc est. quia eiusmodi con­ scita identitas nihil aliud sonat quam pantheisticum quemdam idealismum, et unionem hypostaticam reducit ad nescio quam amentem mentalitatem. Vides quot venena in ea philosophia quae notionem per sonae esse vult, iam non ontologicam seu metaphysicam, sed psycho logicam. (’) Cf. Collect. Lac. Torn. 7, col. 541. De Kerbo Incarnato 98 QUAEST. II. DR IPSA UNIONE HYPOSTATICA non est persona, et tamen propria singularitate donatur, non secus ac humanitas Socratis, vel Caesaris, atque ita porro; nec dubitare fas est quin potuisset Verbum assumere aliam numero humanitatem, aliis principiis individuatam et ex consequenti aliis notis individuantibus signatam, quamvis una semper eademque fuisset persona Verbi, in divina simul et humana natura sub­ sistens. Ratio autem huius veritatis est quia, etsi principia in· dividualia quibus natura specifica contrahitur, iure meritoque inter constitutiva suppositi recenseantur, non tamen ad suppositalitatem sufficiunt; faciunt enim distinctum in natura, sed non distinctum subsistens, ut clare apparet in humanitate Christi. Adhuc ergo ad rationem personae aliquid omnino necessarium deest. Hinc generatim loquendo, fidei incarnationis manifestissime repugnant, et a theologis catholicis summo consensu reficiuntur sententiae omnes quibus adstruitur, hypostasim in creatis ntlnl prorsus addere supra naturam integram singularem et proprie­ tates eius; statim enim sequeretur duas esse in Christo hypo­ stases. Non tamen eadem fidei lege tenemur in assignando quid sit illud quod addit: an mera negatio, an aliquid positivum, et quatenus aliquid positivum, an modus terminans substantiam, an actus essendi qui per se ei debetur. Nihilominus non videtur admittendum quod sit simplex negatio assumptionis a nobiliori supposito, uti contra Scotum probatum est; nec etiam modus substantialis, sive ad mentem Caietani, sive ad mentem Suarezii. Relinquitur ergo ut de supposito in posterum loquamur iuxta principia primo loco declarata, quae novam iterum demonstra­ tionem habebunt, eamque independentem ab argumentis mere philosophicis, ex dogmate revelato unionis naturae humanae cum Verbo secundum hypostasim, prout in huius quaestionis expositione palam fiet. QUAESTIONIS PARTITIO. Primum omnium, circa unionis modum statuit S. Thomas veritatem catholicam in generali, ostendendo unionem Verbi in­ carnati factam esse in persona, non autem in natura (Art. 1-2). 99 Sed quia « ad huius veritatis expositionem aliqui per quasdam « vias erroneas processerunt » (*), statim eas excludit. Excludit positionem eorum qui dixerunt esse in Christo unam personam et duo supposita, prout fert prima opinio a Magistro in III Sent. Dist. 6 relata. Excludit similiter opinionem tertiam ibidem ex­ positam, eorum scilicet qui volebant animam et corpus ab invicem separata, fuisse unita Verbo accidentaliter ut vestis homini. De­ mum statuit sensum legitimum et catholicum, exponendo opi­ nionem secundam apud Magistrum, quae « non est dicenda « opinio, sed sententia catholicae fidei ». Docet enim personam Verbi post incarnationem in duabus naturis subsistere, et ideo naturam humanam fuisse Filio Dei unitam secundum subsisten­ tiam (Art. 3 6). Ast, cum inter theologos posteriores, circa ex­ plicationem huiusmet cathoiicae sententiae, exortae sint opinionum diversitates, ea tandem proponenda erit sententia, quae vera videtur atque retinenda. Continetur autem in articulis praece­ dentibus passim, maxime vero art 2 ad 3um, necnon et in locis parallelis tertii Sententiarum (2), ubi quodammodo anticipantur ea quae habet S. Doctor in Quaest 17 Summae theologicae. Denique, post explicatam unionem ut est coniunctio divinae et humanae naturae in una incommunicabili subsistentia seu esse personali Verbi, disserit Angelicus de unione sumpta pro rela­ tione innascente inter extrema |Art. 7-8); tum de eadem prout exsuperat uniones alias (Art 9); tum demum de eius supernaturalitate et proprio modo supernaturalitatis (Art. 10-12). THESIS V. (Art. 1-2). Unio Verbi incarnati facta est in persona, non autem in natura. Dictum est in antecedentibus, quod unio in natura ea est ex qua resultat natura nova; natura, inquam, duobus unitis tamquam partibus essentialibus composita, et per consequens. (’) S. Tbom. Comp. theolog. c. 209. (*) S. Thom, in III, D. 6, q. 2, a. 3; et q. 3, a. 2. ■ QUAKST. II. ab utroque componente diversa. Ratio sumebatur ex hoc quod natura significat cum praecisione reliquorum omnium, essentiam sive quidditatem sive speciem, et quia quidquid ingreditur es­ sentiam est quoddam constitutivum talis essentiae, (quo sublato, ipsa non manet eadem, sed necessario mutatur in aliam), plura fieri unum in ratione naturae, est plura concurrere inter se ut potentiam et actum ad constituendam essentiam unam, quae est tertia res resultans ex praedictorum coniunctione. E contra, unio duorum in persona non est necessario unio ex qua resultat nova persona: persona, inquam, duobus unitis tanquam intrinsecis principiis in esse personat constituta. Ratio etiam clare apparet ex praemissis. Non enim omnia quae ingre­ diuntur personam sive suppositum ut constitutiva suppositi haberi debqnt, quia non omne quod ad distinctum subsistens pertinet, est eo ipso principium quo in ratione huius subsistentis constituitur. Sed bene intelligitur inesse alicui personae aliquid quod prius ei non inerat, ipsa persona semper eadem manente; et in hoc est valde notabilis differentia inter personam et na­ turam, ut suo loco ostensum est. Quare, unio in persona recte definiri potest coniunctio qua unum est ab alio indivisum se­ cundum suppositum, sive suppositum ex coniunctione resultet, sive non. Et si quidem suppositum ex coniunctione resultat, tunc unio non est tantum in persona, sed etiam et per prius in natura : exemplum habes in consueta unione animae et corporis. Si autem suppositum ex coniunctione non resultat, sed prae­ existens incipit de novo habere aliquid quod prius non habebat, tunc unio est solum in persona: cuius exemplum esse potest in unione accidentis cum subiecto. « Subiectum enim et accidens. « ait S. Thomas, Comp. Theol. c. 211, non sic uniuntur ut ex « eis aliquid tertium constituatur... Accidens autem trahitur ad « personalitatem subiecti ». Absit tamen ut dicamus unionem accidentis cum subiecto esse hypostaticam, nam unio quae est solum in hypostasi latius patet quam unio hypostatica ut in thesi sequenti satis apparebit. Interim vero, ut ordine quodam procedamus, oportet ab ulteriori determinatione praescindere DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA tot et solum in generali statuendum est unionem incarnationis vere quidem in persona, et nullo modo in natura esse factam (*). Argumenta in contrarium sunt : Primo, id quod dicitur in symbolo : « Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita « Deus et homo unus est Christus ». Nam unio carnis et animae est etiam in natura, et non solum in persona. Secundo, auctoritas Cyrilli Alexandrini in actis Concilii IV adducta: « Non oportet intelligere duas naturas, sed unam na« turam Dei Verbi incarnatam ». Cui accedit locutio apud eumdem Cyrillum frequenter occurrens: ενωσις φυσική, vel κατα φυσιν, id est, unio naturalis, vel secundum naturam. Tertio, ratio omnino obvia, quia in Deo persona et natura sunt re omnino idem. Si ergo in re ipsa non est facta unio in natura Verbi, nec etiam facta est in persona; aut si facta est in persona, etiam in natura. Sed fides catholica in Concilio Chalcedonensi (Act. 51 definita, sic habet . « Sequentes Sanctos Patres, unum eumdem« que confiteri Filium et Dominum nostrum lesum Christum « consonanter omnes docemus..., in duabus naturis inconfuse, im« mutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam « sublata differentia naturarum propter unitionem, magisque salva « proprietate utriusque naturae, et in unam personam atque sub« sistentiam concurrente, non in duas personas partitum aut di« visum... His igitur cum omni undique exacta cura a nobis « dispositis, definivit sancta et universalis synodus, alteram fidem « nulli licere sentire aut alios docere » (a). Ad huius autem ca (’) Cum persona divina nequeat recipere ullum accidens, et hu­ mana etiam substantia non possit subiecto inhaerere, quisquis dicit unionem Verbi incarnati non esse factam nisi in persona, eo ipso plicite im­ iam asserit unionem hanc esse hypostaticam ; termini enim qui uniuntur, alterius unionis capaces non sunt. Verumtamen, secundum nostros inadaequatos et praecisivos conceptus, id quod explicite asse ritur in praesenti, formaliter differt ab eo quod in sequenti propositione ex professo demonstrandum relinquitur. (a) Ibi explicitam definitionem habes contra duas oppositas hae reses Nestorii et Eutychetis. Vide apud Socratem, Hist eccles. I. 7, c. 32, initia haeresis Nestorii, cuius praecursores fuerant Paulus Samo- 102 QUAEST. Π. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA tholicae veritatis demonstrationem duo praecipua praesto sunt argumenta, quorum primum desumitur ex Scripturis apud S. Thomam, 1. 4 c. Gent. c. 34 et 35. Alterum vero ratione theo­ logica conficitur apud eundem S. Doctorem, art. 1 et 2 huius quaestionis. Sane vero, omne quod factum est aliquid, (seclusa conver­ sione unius in aliud, quae in proposito evidenter excludi debet), est vere illud quod factum est, sicut quod tactum est homo vere est homo, et quod factum est album vere est album. Sed, Ioan. I-14, Verbum caro seu homo facium est. Igitur Verbum Dei est vere homo. Impossibile est autem ut duorum differentium per­ sona aut hypostasi, unum de altero praedicetur. Cum enim di­ citur: homo est animal, idipsum quod animal est, homo est; et iterum cum dicitur: homo est albus, ipse homo albus esse si­ gnatur, licet albedo sit extra rationem humanitatis. Et ideo, nullo modo dici potest quod Socrates sit Plato, vel aliquod aliud singularium eiusdem aut alterius speciei. Si igitur Verbum homo factum est, ut testatur evangelista, impossibile est ut Verbi Dei et illius hominis sint duae personae. Sequitur ergo quod unio est facta in persona (’). Insuper oportet dicere quod in Christo post unionem sunt duae naturae integrae atque inconfusae, iuxta illud Apostoli, Philipp. II. 6-6: Qui cum in forma Dei esset... formam servi accipiens. Ubi primum adverte quod forma hic pro integra na­ tura accipitur, uti constanter intellexerunt Patres, et manifeste etiam apparet ex oppositione inter formam Dei et formam servi, nam forma Dei nihil aliud esse potest quam natura Dei. Aliunde vero iam explicatum est supra, qua de causa natura a nobis concipiatur per modum formae unumquodque informantis pro­ pria differentia. Nunc igitur, si ille ipse qui- in natura Dei erat satenus et Photinus. Eutyches vero, stupidi ingenii senex, ut scribit Flavianus Cp. ad S. Leonem, ut se Nestorio opponeret, naturae quo que unitatem asseruit, non intelligens quid diceret. epist. 26, seq. i*1) Vide alia in eodem 1. 4 c. Gent. c. 34. Çf. s. I eonem 103 accepit naturam servi, non potest dici quod natura Dei in Chri­ sto per unionem desierit. Neque iterum dici potest quod natura servi sit corrupta in unione, quia sic non fuisset accepta. Sed nec dici potest quod natura servi sit permixta naturae Dei, quia quae permiscentur non manent integra, sed partim utrumque corrumpitur; unde et divinitas fuisset mutata, et forma servi non fuisset assumpta, sed solum aliquid eius. Et sic oportet dici se­ cundum verba Apostoli, quod in Christo post unionem sunt duae formae, id est duae naturae. Non ergo facta est unio in natura. Ita fere S. Thomas 1. 4 c. Gent. c. 35. Hoc etiam, ut ibidem additur c. 37, ipsius Domini lesu Christi verba manifeste ostendunt, cum de se quandoque loqua­ tur humilia et humana, ut est illud: Pater maior me est (Ioan. XIV-28), et: Tristis est anima mea usque ad mortem. (Matth. XXVI-38), quae ei secundum humanitatem assumptam conve­ niunt. Quandoque vero sublimia et divina, ut est illud: Ego et Pater unum sumus (loan. X-30), quod certum est ei secundum naturam divinam competere. Ostendunt etiam hac ipsius Domini facta quae de ipso leguntur. Quod enim timuit, tristatus est, esuriit, mortuus est, pertinet ad naturam humanam. Quod pro­ pria potestate infirmos sanavit, quod mortuos suscitavit et ele­ mentis mundi efficaciter imperavit, quod daemones expulit, quod peccata dimisit, quod a mortuis cum voluit resurrexit, quod de­ nique coelos ascendit, divinam, in eo virtutem demonstrant. Oportet igitur unam eamdemque esse personam cui utriusque naturae proprietates attribuantur, et sic, idem ac supra. Hinc Leo M. Serm. 13 de Pass. c. 4: «Cum ergo in uno Domino « nostro lesu Christo, vero Dei atque hominis filio, confitemur « divinam de Patre naturam, humanam de matre substantiam, « licet Dei Verbi et carnis una persona sit..., intelligendae tamen « sunt ipsorum operum qualitates ». Et Serm. seq. c. 1 : < Quam* « vis ergo ab illo initio quo in utero Virginis Verbum caro fa « ctum est, nihil unquam inter divinam humanamque substantiam « divisionis exstiterit, et per omnia incrementa corporea unius « personae fuerint totius temporis actiones, ea ipsa tamen quae «inseparabiliter facta sunt nulla permixtione confundimus; sed 104 QUAEST. ir. «quid cuius naturae sit, ex operum qualitate sentimus; nec di· (a). Caeterum,(*) (*) Inter opuscula Caietani, sermo habitus coram Alexandro VI. (’) Eadem prorsus habet et pluribus prosequitur Cyrillus, tum in apologetico contra Theodoretum pro XII capitulis (Migne P. G. Torn. 76. col. 395-399), tum in epistola secunda ad Succensum (Tom. 77. coi. 242), et alibi passim. Sed Cyrillum pro se loquentem suamque pro­ priam mentem tam aperte explicantem modernistae penitus recusant, seseque existimant Cyrilli interpretes ipso Cyrillo meliores. Ratio est quia necesse habent invenire Cyrillum Chalcedonensi concilio contrarium, ut suis theoriis de dogmate ab uno sensu iri alium sensum sese evolvente apte consulant. Neminem namque fugit quid praesidii eorum causae ac­ cederet, si ipse Ephesinae Synodi praeses, dux et protagoniste orthodoxiae contra Nestorium, traduci posset tanquam qui Incarnationis my­ sterium in eodem sensu revera intellexisset, quo Eutychiani Chalcedone postmodum anathematizati, unam non modo personam, sed et natu­ ram praedicantes. Nunc autem, quantum abhorruerit Cyrillus a sensu illo, indubitanter demonstrant toties repetitae eius declarationes, secun- QUA EST. Ιθ8 II. OE IPSA UNIONE HVPOSTATICA log ad alias similes difficultates diligenter observabis, certa esae voc* bula quae nonnisi usu subsequent! fuerunt determinata ad restri­ ctam illam significationem quam nunc habent. Unde videmus Hieronymum inquirentem in epistola ad Damasum, utrum dicen­ dum sit esse in Deo unam vel tres hypostases. Non quod de ipsa veritate dubitaret, sed de sensu vocis hypostasis, quae litteraliter idem sonat ac substantia apud Latinos, et ex sese, tam prona­ tura quam pro supposito posset adhiberi. Eadem igitur aequivocatio contingebat quoad alias voces, antequam usu ecclesia­ stico tolleretur. Hinc, cum Cyrilius post Athanasium, unionem Verbi cum carne dicit esse κατα φυσιν, (litteraliter, secundum naturam), vel etiam φυσικήν (naturalem), vel etiam ουσιώδη (essentialem): iis formulis non significabatur unio in natura, prout nunc de natura loquimur, sed significabatur unio physical! substantialis, per oppositionem ad unionem moralem et acciden­ talem quam Neétorius asserebat (*). Nec demum maiorem con- dum quas natura Dei Verbi incarnata nihil aliud dicit quam naturam Verbi unitam carni in ipsius Verbi supposito. Quae etiam dicitur wwa, non umtate numerica, nec unitate compositionis tamquam ex elemen­ tis se invicem complentibus, sed unitate adunationis seu convenientiae in eadem hypostasi. « Non enim, ait ad Succensum 1 c., in his solis « quae secundum naturam simplicia sunt, ipsum unum vere dicitur, sed «in his etiam quae sunt κατά σύνΟεσιν coniuncta... Supervacue igitur «ratiocinantur qui asserunt, si una sit natura Verbi incarnata, prorsus «consequi permixtionem atque confusionem factam fuisse, imminuta «nimirum atque subtracta hominis natura». Nec contra hoc est, quod Cyiillus diu reiecit formulam Orientalium seu Antiochenorum qui vo­ lebant ut dicerentur duae naturae post unionem indivisae. Ideo enim reie­ cit, quia hac eadem formula Nestoriani utebantur, intelligentes indivis sae sola indivisione iuris et honoris. At postquam Orientales sensum explicassent. in quo indivisionem accipiebant, minime dubitavit Cyrilius eis consentire, sicut ipse late exponit in epistola ad Aeacium (P. G. Torn. 77, col. 182-202). (*) Generaliter hic notandum occurrit quod diversi sensus vocum ύπύστασις et φύσις, vel apud ipsum Cyrillum, vel apud alios antiquos Patres notati, non magis ancipitem faciunt sensum dogmatis, quam per­ severans usque nunc aequivocatio vocabuli substantia, vel frequens usur­ patio nominis substantivi natura seu adiectivi physicum, ad desiglian- fusionem in sensu posteriorum Patrum inducunt concertationes ortae circa vocabula μιξις (mixtio), κοασις (temperatio), συγκραοις (contempcratio) : in quorum singulis aliquid notatur improprium quod heterodoxo sensui favet, et etiam aliquid idoneum quod ad catholicam intelligentiam confert, ut bene ostendit Petavius de Incarn. 1. 3, c. 2. Semper enim apud orthodoxos illos doctores, ad illam fidei confessionem reducimur, quam Cyrilius posuit in exordio librorum adversus Nestorium: Unum esse Christum, non divisum in hominem seorsim, et in Deum similiter, sed eumdem esse et ex Deo Patre Verbum, et ex muliere hominem nostri si­ milem, unaque Deum permanere (’). Ad 3"m denique dicendum quod, licet in Deo non sit aliud secundum rem natura a persona, differt tamen secundum mo­ dum significandi. Unde aliud significatur per hoc quod dico unionem in natura, et aliud per hoc quod dico unionem in persona : non quod natura et persona sint aliud et aliud, sed quia alius et alius importatur unionis modus. Cum enim in significatione naturae praecidatur omne id quod non con­ stituit essentiam, unionem fieri in natura, esset, creaturam sic uniri Deo, ut novum cum Deo ens constitueret. E contra, cum persona significetur ut subsistens, cuius est habere quae quomodolibet insunt, unionem fieri solum in persona, est, na­ turam creatam sic uniri Deo, ut incipiat pertinere ad divinum suppositum in sua semper immutabili totalitate ac pertecta in­ tegritate manens. Et ideo recte Caietanus notat quod S. Thomas, art. 2 ad ium, recurrendo ad distinctionem rationis secundum modos significandi inter naturam et personam in divinis, red­ didit altissimam rationem quare unio facta est in persona, et non in natura. Non quod realis differentia inter unum et alterum • unionis modum proveniat ex modo significandi nominum, sed quia ex modo significandi nominum fit ut unus modus unionis dum quidquid dividitur contra ens rationis, sive sumatur ens rationi·pro eo quod in sola intellectus consideratione consistit, sive pro eo quod apud modernos ens morale appellari solet. Cyrill. 1. 1 c. Nest. c. 1. 1IO QUAESI. II. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA debeat vocari in natura, alter vero toto coelo diversus, tnpersona Et est ratio adeo profunda et formalis, ut non solum comprç. hendat quare unio est in persona Verbi, sed etiam quare sitin persona divina ut sic, ita ut, dato quod Deus non esset trinitas « sed Deitas ipsa per seipsam persona esset, (ut ludaei intelligunt), responsio inveniretur satisfactiva argumento. Atque hinc tandem videre est quomodo doctrina huius quaestionis per se praescindit a pluralitate personarum in di­ vinis, itemque a dogmate quo una tantum persona creditur in­ carnata. Unde, ut certus ordo servetur, difficultates provenientes ex hoc quod solus Filius carnem assumpsit, non autem Pater nec Spiritus Sanctus, examinari potius debebunt in Quaest. 3, ubi de persona assumente. Nunc autem profirttssintum obiectum praesentis disputationis est enucleatio formalis rationis hyposta ticae unionis naturae creatae cum Deo, quidquid sit an sint in Deo plura relativa supposita, an una tantum persona absoluta. THESIS VI. (Art. 3-6). Haeretica est sententia eorum qui unionem incarnatio­ nis in persona, sed non in supposito seu hypostasi factam esse dixerunt. Item eorum qui posuerunt partes naturae humanae a se invicem separatas uniri Filio Dei accidentaliter. Sed fide catholica tenendum est, unionem divinitatis ad humanitatem esse hypostaticam, id est, secundum sub­ sistentiam. Adeoque recte dici potest, personam Christi post incarnationem esse compositam, in quantum una et eadem in duabus naturis subsistit. Post expositionem veritatis catholicae in generali excludit S. Thomas expositiones materialiter haereticas, quae ab anterio­ ribus quibusdam theologis de schola Abelardi fuerant introdu­ ctae, eisque opponit orthodoxam ac legitimam interpretationem. Sequitur autem ordinem trium sententiarum quae referuntur in HI Sent. Dist. 6. Nimirum, in art. 3 refutat opinionem primam. Tum in art. 4 confirmat opinionem secundam, quae tamen, ut inferius ait, non est dicenda opinio, sed sententia catholicae fidei. Denique in art 5 et 6 reficit opinionem tertiam, quam simul cum prima, in eadem reprobatione confundit, affirmans quod non sunt dicendae opiniones, sed haereses in Conciliis ab Ecclesia damna­ tae (r). Nos vero praedictum ordinem paululum invertentes, primo quidem excludimus ea quae adversantur veritati, et postmodum statuimus id quod secundum fidei regulam tenendum est. § i· (Art. 3). Quidam igitur dixerunt, (et est prima opinio a Magistro 1. e. relata), esse in Christo duo supposita, hoc est. duos subsi­ stentes, quia et Verbum est subsistens, et ex coniunctiône ani­ mae cum corpore resultat alius subsistens, nempe hic homo qui est individua substantia. Nihilominus, aiebant, una est persona Verbi Dei et illius hominis, quia a Verbo Dei assumptus est homo ille : « Dicunt, in ipsa Verbi incarnatione hominem quem« dam ex anima rationali et humana carne constitutum... Con« cedunt etiam hominem illum assumptum a Verbo, et unitum (’) Mirum videri posset quod apud magistrum tres illae sententiae tali ordine recenseantur, ut in eadem linea veniant opiniones haereticae cum doctrina orthodoxa. Verum admiratio cessabit, si quis consideret quod auctores primae et tertiae opinionis non fuerunt formales haeretici, sed theologi qui putabant se catholice dicere, ut ait Caietanus art. 6 huius quaestionis. Caeterum nec ipse Magister hac in re satis perspexerat veritatem. Unde refert mere historice varias explicationes quae suo tem­ pore prodierant in scholis, simul cum fundamentis quibus singuli opi­ nantes innitebantur. (Migne. P. L. Torn. 198, col. 1043, seq., et 1129 seq.). Notandum autem quod opiniones erroneae primam originem ha­ buerunt a Petro Abelardo qui propter ingenii subtilitatem, plurimam apud multos obtinuerat auctoritatem, sed et abusu dialecticae multa nova contra antiquam fidem molitus est. Vide ad exemplum quomodo sophistical circa mysterium incarnationis in epitome theologiae chnstui nae, quam vocat Bernardus librum sententiarum eius iMigne, Torn. 178. coi. 1733). 112 QUAKST. Π. « Verbo, etc. » (*)· Sed hunc errorem facile refutat S. Thomas ! tribus rationibus. Primo quia in naturis rationalibus suppositum et persona omnino convertuntur, ac per hoc, attribuere humanitati Christi proprium suppositum, est etiam attribuere illi propriam perso­ nalitatem. Unde in Concilio V, can. 5, dicitur: « Si quis intro« ducere conetur in mysterio Christi duas hypostases seu duas « personas, anathema sit; nec enim adiectionem personae vel hy. « postasis suscepit Sancta Trinitas, incarnato uno de Sancta Tri« nitate Deo Verbo ». Secundo, quia etiamsi concederetur personam aliquid ad­ dere supra suppositum naturae intellectualis, illud quod ad­ deret non esset aliud quam accidens, puta specialis dignitas cui specialis honor debeatur. Sequeretur ergo in opinione illa, hominem Christum cum Verbo Dei non uniri nisi secun­ dum quamdam communionem dignitatis et honoris. Sed haec conclusio est ipsa haeresis Nestorii reprobata in Synodo Ephesina. can. 3: « Si quis in uno Christo dividit hypostases « post adunationem, sola copulans eas coniunctione quae se« eundum dignitatem quamdam vel auctoritatem est, et non « magis concursu secundum adunationem physicam, anathe« ma sit ». Tertio, quia communicatio idiomatum non fit inter ea quae separatim in se subsistunt. Si ergo esset in Christo aliud suppositum praeter suppositum Verbi, iam de aliquo alio quam de Verbo verificarentur ea quae sunt hominis, puta esse natum de Virgine, esse passum, crucifixum, mortuum et sepultum. .Et hoc etiam damnatum est in Concilio Ephesino his verbis: « Si quis personis duabus vel hypostasibus eas « quae sunt in evangelicis et apostolicis Scripturis impartitur « voces..., et quasdam quidem velut homini praeter illud ex « Deo Verbum specialiter intellecto applicat, quasdam vero « velut Deo decibiles, soli ex Deo Patre Verbo, anathema « sit ». Sic ergo patet, inquit S. Thomas, haeresim esse olim p) Apud Magistrum Sent., ubi supra. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA ! ,j ab Ecclesia damnatam, dicere quod in Christo sunt duae hy­ postases vel duo supposita, sive quod unio facta est in per­ sona, non tamen in supposito vel hypostasi. Unde in praefata Synodo dicitur: « Si quis non confitetur carni secundum hy« postasim unitum ex Deo Patre Verbum, unumque esse Chri« stum cum sua carne... Deum et hominem, anathema sit ». Et haec quidem de opinione prima. § 2· (Art. 5-6). Fuerunt itaque alii qui intendentes vitare dualitatem sup­ positorum (quam cum dualitate personarum idem omnino esse intelligebant), alia via censuerunt esse procedendum. Et est tertia opinio apud Magistrum, ubi supra. « In incarnatione « Verbi aliquam substantiam ex anima et carne compositam « diffitentur, sed sic illa duo, scilicet animam et carnem, « Verbi personae unita esse aiunt, ut non ex illis duobus « aliqua substantia fieret sive componeretur, sed illis duobus « velut indumento Verbum Dei vestiretur ut mortalium oculis « congruenter appareret. Qui ideo dicitur factus verus homo. « quia veritatem carnis et animae suscepit, quae duo etiam « in singularitatem suae personae accepisse legitur: non quia « illa duo, vel aliqua res ex illis composita, sit una persona « cum Verbo, sed quia illis duobus accidentibus Verbo, non « est personarum numerus auctus, ut fieret quaternitas in Tri* nitate ». Quare, opinio ista in aliquo concordat, cum prae­ cedenti, et in aliquo ab ea differt. Concordat, quatenus nullam agnoscit unionem secundum subsistentiam; differt, quatenus ab humanitate assumpta necessario auferendam esse videt rationem suppositi, id est, completi subsistentis. Huic tamen necessitati haud aliter consulendum existimat, quam negando in Christo unionem animae et corporis, unionem scilicet ex qua resultasset homo subsistens, adeoque perfecta hypostasis. Caeterum, tam corpus quam anima accidentaliter uniuntur Verbo, non quidem ut accidens subiecto, sed sicut vestis supposito vestito, et hac De V'erbo Incantato TI4 QUAEST. II. ratione putabant auctores illi mysterium incarnationis exponere modo rationi consentaneo, quin in praecedentis sententiae errorem impingerent. Verum, huiusmodi opinio dupliciter derogat veritati fidei. Primo, in quantum dicit non esse factam unionem animae et corporis in Christo. Sequeretur enim Chi istum non esse ho­ minem verum, eiusdem speciei cum aliis, quod est haereticum. Secundo, in quantum vult Verbum univisse sibi partes na­ turae humanae unione tantum accidentali. Non quod repugnet unio accidentalis inter plures substantias, puta inter substan­ tiam creatam et Deum, (nam licet substantia non possit esse accidens alicuius, tamen coniunctio unius substantiae ad al­ teram accidens esse potest, sicut cum vestis advenit homini); sed quia unio mere accidentalis minime sufficit ad verificanda ea quae de incarnationis mysterio revelatio docet: puta, quod Deus vere sit homo, et quod proprietates humanae naturae vere attribuantur hypostasi Verbi. Sane vero, unio acciden­ talis inter substantias non contingit nisi dupliciter: vel secun­ dum contactum quantitatis, vel secundum contactum virtutis. Et cum contactus quantitativus non sit nisi corporum, relinqueretur in praesenti solus coniunctionis modus qui est motoris cum mobili: quatenus Verbum assumpsisset humanam naturam, sicut angelus Raphael assumpsit corpus ut Tobiae ministraret, vel sicut Spiritus Sanctus assumpsit speciem columbae ad sui ma nifestationem. Sed haec assumptio non facit praedicari naturam assumptam de assumente, nec proprietatem assumpti vere trans­ fert in assumentem. Non enim angelus assumens corpus vere corporeus praedicaretur, nec unquam Spiritus Sanctus dici po­ tuit minor Patre propter naturam columbae in qua hominibus apparuit. Sic igitur patet, concludit S. Thomas (r), quod haec opinio non potest dicere quod Filius Dei vere sit homo, vel vere sit passus; et ideo, cum neget veritatem articulorum fidei con­ demnata est in decretali Alexandri III ut haeretica (a). Auctores autem huius sententiae muniebant se verbo Apo- DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA (*) In III, D. 6, Quaest. 3, a. 2. (2) Decretalem Alexandri vide in Enchiridio, n. 330. Hj stoli, ad Philipp. II-7: Habitu inventus ut homo, quasi Verbum se haberet ad humanitatem, sicut homo ad habitum sive vestem, nec plus nec minus. — Sed contra hoc est, quod Apostolus, ad Rom. IX aperte docet Christum hominem esse super omnia Deum benedictum in saecula. Porro, etsi propter coniunctionem cum veste dici possit homo vestitus, non tamen vestis, quod est praedicari, non in quid, sed in quale. Eadem igitur ratione, si vera esset haec sententia, Deus rton posset dici homo, sed ad summum humanatus, vel potius, in carne et anima sese mani­ festans. — Praeterea, quid sibi idem Apostolus vellet, cum ait Filium Dei exinanivisse semeli/tsum, id est, incepisse existere in parvitate seu inanitate naturae nostrae, si unio eius ad huma nitatem nihil importaret praeter id quod importat coniunctio vestis cum vestito? An forte exinanitio fuit, cum Deus in theophaniis V. T. per creaturam sibi subiectam patriarchis appa­ ruit? — Sed nec videtur nomen habitus nun sumi pro ultimo decem praedicamentorum, nam graece est σχήμα, scilicet figura, et sensus est, Christum nihil a caeteris hominibus specie etiam externa discrepasse. Quamquam nihil adhuc sequeretur, etiamsi daremus sensum huius loci esse, quod Verbum fuit humanitate indutum vel ut vestimento. Et ratio est quia unio incarnationis nullum habet apud nos exemplum adaequatum, nec potest in­ veniri comparatio quae conveniat in omnibus. « Humana ergo « natura in Christo assimilatur vestimento, inquit Angelicus ('), « non quidem quantum ad accidentalem unionem, sed quantum « ad hoc quod Verbum videtur per humanam naturam sicut «homo per vestimentum; et etiam quantum ad hoc quod vesti· * mentum mutatur, quia scilicet formatur secundum figuram eius « qui induit ipsum, qui a sua forma non mutatur propter vesti« mentum. Et similiter humana natura assumpta a Verbo Dei « est meliorata, ipsum autem Verbum Dei non est mutatum ». Quae etiam responsio adhibenda est quoad omnes textus in quibus unio incarnationis assimilatur inhabitationi divinitatis in humanitate Christi (Coloss. II9, etc.). (') Art. 6. ad r>'“. ■ ιι6 QUAEST. ir. Omnino ergo apparet, tertiam opinionem a Magistrate!» tam reduci, non secus ac primam, ad haeresim Nestorii, quin non conatur vitare nisi addendo aliquid peius: scilicet, animm in Christo non informare corpus, quod est in re ipsa negare veritatem humânitatis. § 3 (Art. 6). Duae opiniones hactenus refutatae, unimiem in persona non nisi verbo tenus affirmabant. Nam prima ponebat duo distincte subsistentia in duabus naturis intellectualibus, quod est ponere secundum rem, personas duas. Altera ponebat partes humanat naturae quasi extrinsecus adjacentes Verbo, sicut adiacet vestis vestito vel corpus angelo, et hoc etiam est removere un'onem in hypostasi. Fides autem catholica, ut in propositione praece denti iam declaratum est, confitetur unionem in persona veram et realem, quae sola in causa esse potuit cur de uno eodemque Deo Verbo cum veritate praedicarentur, tam quae divinitatis, quam quae humanitatis sunt. Sed hinc statim consequitur, agno­ scendum esse in hoc mysterio eum unionis modum quem prae­ cedentes sententiae communiter reiiciebant : videlicet, unionem hypostaticam sive secundum subsistentiam. Non quod opor­ teat omnem unionem in persona esse huiusmodi, sed quia ra­ tione materiae seu terminorum, alia unionis ratio debet neces sario excludi. Ad cuius evidentiam considerandum est quod unio quae est tantum in persona seu hypostasi, dupliciter dividitur. Nam hypostasis habet duplicem actum, ut ex praecedentibus liquet Habet primo actum hypostaticum, seu ipsam incommunicabilem subsistentiam per quam in esse hypostasis formaliter constituitur; habet praeterea actum accidentalem, qui ad eam non pertinet nisi per accessionem et inhaerentiam. Si qua igitur forma unia­ tur alicui supposito, ei inhaerendo, tunc fit unio in hypostasi, sii non secundum hypostasim, quemadmodum videre est in omni unione accidentis ad subiectum, puta cum homo efficitur filius Dei adoptivus per infusionem gratiae. Nam gratia unitur homini DI·: IPSA UNIONS HYPOSTATICA Jl7 in persona, non ut communicans in esse hypostatico, (quasi homo inciperet subsistere secundum hanc formam), sed ut afle rens esse accidentale quod superadditur subsistenti. Si autem aliqua natura substantialis traheretur ad ipsam personae prae­ existentis subsistentiam, quatenus persona illa nullum novum esse sibi inhaerens acquireret, sed tantum inciperet subsistere duabus distinctis rationibus subsistendi, id est, tum in propria sua na­ tura, tum in natura de novo sibi unita: tunc unio fieret praecise in hypostasi ct secundum hypostasim, adeoque vere hypostatica diceretur ('). Quod igitur unio eiusmodi necessario sit in praesenti my­ sterio agnoscenda, facile deducitur ex praemissis. Removere enim oportet unionem per inhaerentiam, quia nec Deus est subiectum inhaesionis, nec humana natura more accidentis inhaerere po­ test. Et hac de causa dictum est superius, quod unio acciden­ talis inter humanitatem et Verbum non esset fingenda instar unionis subiecti et accidentis, sed potius instar coniunctionis duo­ rum suppositorum, aliquo accidente unitorum: quo in casu, nulla esset unio in persona, ut constat in terminis. Relinquitur ergo unio secundum subsistentiam, qua sola posita, velificatur quod Deus Verbum sit homo (Ioan. I-14), et quod hic homo Christus sit Deus in saecula benedictus (Rom. IX5). Et re quidem vera, una singularis substantia de alia substantia non praedicatur si unaquaeque in se subsistat; aliunde vero, propositio ista, Deus est homo, nonnisi hoc modo exponi potest : Qui subsistit in di­ vinitate, ille idem subsistit in humanitate. Omnibus ergo viis devenitur ad unionem quae sit non solum in hypostasi, verum etiam secundum hypostasim sive subsistentiam. (l) Ergo ad unionem hypostaticam duae conditiones requiruntur: primo, ut unio sit solum in hypostasi, et nullo modo in natura ; se­ cundo, ut sit secundum subsistentiam. Quare, nec unio animae et cor­ poris. nec unio accidentis cum subiecto, hypostatica dicenda est: prior quidem, propter defectum primae conditionis: posterior vero propter defectum secundae. Caeterum, unio hypostatica non est ratione natu­ rali nota, et non potest esse naturae creatae ad hypostasim creatam, sed solum ad increatam et divinam, ut postea apparebit. 118 QUAEST. II. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA Hine in Concilio V, can. 4 legitur: « Sancta Dei Ecclesia « utriusque perfidiae (Eutychianae et Nestorianae) impietatem reii«ciens, unionem Verbi Dei ad carnem confitetur secundum sub « sistentiam » (’). Hinc Cyrillus in epistola ad Nestorium(3) « Non enim dicimus quod Verbi natura conversa facta est caro..., « illud vero magis, quod carnem animatam anima rationali uniens «sibi Verbum secundum subsistentiam, ineflabiliter et incompre « hensibiliter factus est homo, et appellatus est filius hominis ». Et in alia epistola quam ut praeses Synodi Alexandrinae idem Cyrillus conscripsit: « Unitum autem esse carni secundum subsi« stentiam confitentes Verbum, unum adoramus Filium et Domi « num lesum Christum ; neque per partes ponentes et dividen « tes hominem et Deum, utpote coniunctos sibi invicem dignita· « tis et auctoritatis unitione, (novitas enim vocis hoc est, et aliud «nihil); neque Verbum quod ex Deo est, specialiter Christum « nominantes, et simili modo specialiter quasi Christum, alterum « eum qui ex muliere est : sed unum scientes Christum, Verbum « quod ex Deo Patre est, cum sua carne... Unitum enim, sicut « praediximus, Dei Verbum carni secundum subsistentiam, Deus « quidem est omnium, dominatur autem universitati » (3). Sed iam, ad ultimam propositionis partem conclusionis instar, gradum facere oportet. Est autem de compositione personae Chn sti, de qua dicendum ut sequitur. § 4(Art. 4). Doctrina catholica mox exposita continetur in secunda ex tribus opinionibus quas refert Magister, et quae sic habebat: « Dicunt... unam personam tantum esse, ante incarnationem vero « solummodo simplicem, sed in incarnatione factam compostam « ex divinitate et humanitate. Nec est ideo alia persona quam (’) Enchirid. n. 175. C) Cyrill. Alex, epist. 4, Migne P. G. Tom (3) Ibid. Epist. 17, col. no. 77 , 01 ' 46· I (9 « prius, sed cum prius esset Dei tantum persona, in incarnatione « facta est hominis etiam persona... Persona ergo quae prius erat « simplex, et in una tantum natura exsistens, in duabus et ex « duabus subsistit naturis; et persona quae tantum Deus erat, « facta est etiam verus homo, subsistens non tantum ex anima «et carne, sed etiam ex divinitate; nec tamen persona illa de« bet dici facta persona, quamvis dicatur facta persona hominis. « Facta est igitur illa, persona quidem subsistens ex anima et « carne, sed non est facta persona vel substantia: et in quantum « est ille subsistens, composita est ; in quantum autem Verbum est, « simplex est ». Hinc igitur apparet quod compositio personae Verbi incarnati assumebatur velut quoddam quasi symbolum se­ cundae sententiae. Porro, auctores primae et tertiae opinionis ideo praecise in sententias erroneas superius reiectas abibant, quia omnem compositionem a divina Verbi persona removendam existimabant. Inspiciendum itaque est, an et quo sensu dompositio possit, imo et debeat admitti. Videretur ergo quod dici non debet, personam Verbi post incarnationem esse compositam. Et primo quidem, quia Deus nec est compositus, nec in compositionem aliorum venire potest. Secundo, quia persona divina est immutabilis. Si autem prius fuit simplex, et postea composita, profecto est mutata. Tertio, quia in tantum divina persona incarnata assereretur composita, in quantum subsisteret ex duabus naturis. Atqui per­ sona Verbi non subsistit ex natura humana, sed tantum ex di­ vina, ut recte dicitur 1. 4 c. Gent. c. 49. Ergo a persona divina omnino removenda compositio. Sed contra est quod habetur in Concilio V, can. 4 : « Si « quis... non confitetur, sicut Sancti Patres docuerunt, unitatem « Verbi Dei ad carnem... secundum compositionem, id est secun« dum subsistentiam factam..., talis anathema sit ». Ad huius ergo quaestionis elucidationem distinguit S. Tho­ mas duplicem respectum sub quo considerari debet persona Chri­ sti seu Verbi incarnati, scilicet : secundum illud quod est in se, tum praeterea, secundum rationem personae vel hypostasis. Per­ sona secundum illud quod est in se, idem est ac persona se- no QUAEST. Π. eundum sui intrinseca constitutiva. Persona autem secundum rationem personae vel hypostasis, est persona prout in ali qua natura subsistens. Subsistere enim in tali vel tali natura sive exercere actum exsistentiae secundum hanc aut illam sub stantialem formam essendi, est proprium hypostasis in quantum huiusmodi. Et quia natura in qua subsistitur potest esse natura etiam assumpta, non pertinens ad intrinsecum assumentis con stitutivum, consideratio personae secundum illud quod est in se, non coincidit cum consideratione personae -ecundum rationem personae vel hypostasis. Primo igitur modo, persona Verbi est omnino simplex, uti evidentissime patet, et humana natura est ei extrinseca. Secundo modo, recte dicitur composita, quatenus inveniuntur in ea duae naturae, quarum unaquaeque est Verbo ratio subsistendi, divina quidem subsistendi simpliciter, humana vero subsistendi ut homo i1). Hinc Damascenus, 1. 3 de fide or thod. c. 7: « Divinam itaque Dei Verbi hypostasim dicimus ante « omnia exstare, simplicem nec compositam ((/σύνθετον), omnia «habentem quae Pater habet, quia eiusdem cum eo substantiae (’) Rursus notandum hic occurrit id quod supra dictum est ubi de unione in persona et unione in natura. Nam ex hoc quod unio est in per­ sona, non sequitur quod sit etiam in natura, tametsi in Deo idem sint natura et persona ; idem dico secundum rem, sed non idem secundum modum significandi. Et diversitas in modo significandi facit ut specia­ lis ille modus unionis qui consideratur in incarnatione, debeat appel­ lari unio in persona, minime vero in natura. -- Simili itaque modo, ex hoc quod persona Verbi dicitur esse composita, non licet conclu­ dere quod natura est composita, quamvis natura et persona re idem sint. Natura enim divina non significat Deum nisi secundum illud quod in se est. At persona divina significat Deum, etiam secundum quod potens est subsistere in natura assumpta. Et ideo compositio quae se­ quitur ad assumptionem debet appellari compositio personae sub ra­ tione personae, minime vero compositio naturae. Nec dicas quod modi significandi uihil faciunt ubi agitur de compositione secundum rem. Hoc enim verum esset si modus significandi afferretur tamquam ratio com­ positionis quae est secundum .em. Sed verum non est si affertur tan tum ut ratio cur specialis ille compositionis modus qui consequitur unio­ nem secundum subsistentiam, appellari debeat compositio personae sub ratione personae, non autem compositio naturae. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA « est, et sola generationis relatione a Patris hypostasi discre« tam ; caeterum in novissimis diebus, Verbum in sanctae Vir « ginis utero habitasse, fecisseque ut caro ex sancta Virgine as« sumpta in sua saeculis antiquiore hypostasi exsisteret... Incar «natus itaque est, ita ut ipsa Verbi hypostasis, hypostasis etiam « carnis facta fuerit, et Verbi persona quae ante simplex erat, «composita evaserit: composita, inquam, ex duabus naturis per « fectis, divinitate nimirum et humanitate. Ωστρ σύνθετον γενε« σθαι την πρωτεύον απλήν ούσαν του Λόγου ύπόστασιν, σΰνθε« τον δέ έκ δυο τελείων φύσεων, θεότητός τε και ανθρωπό« τητος »· Ad i'"" igitur dicendum quod dupliciter dici potest aliquid componi ex pluribus. — Uno modo tanquam ex partibus, id est, ex principiis non habentibus proprium esse, sed concurrentibus ad constitutionem totius, cui soli competit esse primo et princi­ paliter. Et hoc sensu, persona Christi nec habet in se composi­ tionem, nec in compositionem alicuius venit. De ratione enim summae simplicitatis est, ut nec composita sit ex partibus, nec componibilis alteri tanquam pars (*). — Alio modo dicitur com­ positum ex diversis, illud in cuius esse plura conveniunt, quin tamen esse ipsius ex coniunctione causetur, vel in aliquo resul­ tante subiecletur. Et per hunc modum persona Christi compo nitur ex naturis, quia in esse personali Verbi convenit una et altera natura, quamvis aliter et aliter : humana quidem per as­ sumptionem, divina vero per identitatem (a). Porro, tantum abest quin posterior ille modus aliquem importet defectum in persona quae dicitur composita, ut e contra, infinitam in ea arguat per­ fectionem. Assumere enim ad suum esse aliquid quod nec est, nec efficitur pars propriae naturae assumentis, nonnisi actui pu(*) Nota quod pars est semper in potentia ad perfectionem to­ tius ; et ideo cum Deus sit simplicissimus simplicitate perfectionis et actus, omnino repugnat ut pars totius exsistat. (’) Illa compositio personae ex naturis, inquit Angelicus in respon­ sione ad a,,,n, non dicitur esse ratione partium, sed potius ratione nu­ meri : sicut « omne illud in quo duo conveniunt, potest dici ex iis com­ positum ». 122 QUA EST. 11. rissimo convenire potest, ut postea apparebit. Priorem ergo com positionem excludit Angelicus, cum dicit personam Verbi, secutiillud quod est in se, esse omnino simplicem ; et alteram tantum admittit, ubi ait personam Verbi esse compositam secundum ra­ tionem personae ve! hypostasis, seu in quantum unum duobus sub­ sistit. Sed quia verbum compositionis calumniabile est, inquit S. Bonaventura, in III, D. 6, a. i. q. 2, non est passim adhibendum absque adiecta declaratione : per quam scilicet excludatur intel­ lectus compositionis, prout apud nos communiter accipi solet,id est, compositionis partium (r). Ad 2"“ dicendum quod ratio procederet, si persona Verbi diceretur esse composita secundum illud quod est in se, vel ve­ nire in compositionem alicuius per modum partis. Nunc autem asseritur composita, quatenus ex hoc solo quod humanitas tra­ hitur in communionem esse personalis Verbi, incipit Verbum sine sui mutatione esse hypostasis divinae simul et humanae naturae, cum prius non esset nisi divinae. Ad 3utu denique dicendum quod si ly ex determinet illud quod est Verbo ratio subsistendi simpliciter. Verbum non po­ test dici subsistere ex humanitate. Et hoc sensu ait S. Thomas, loco citato contra Gentes : « Hypostasis non extenditur extra ter« minos illius naturae ex qua subsistentiam habet. Non autem «Verbum Dei subsistentiam habet ex natura humana, sed magis C) Quidam distinguunt compositionem ex his, et compositionem Per compositionem ex his. intelligunt compositionem tamquam ex partibus, et consequenter diam removent a Verbo. Per compositio­ nem cum his, intelligunt compositionem quae est solum, simul cum alio positio ; volunt autem personam Verbi esse compositam cum his. Ve­ rum compositio cum his nondum explicat unionem secuudum subsi­ stentiam, quia, ut dicit S. Thomas in III, D. 6, q. 2. a. 3, tam prima quam tertia opinio admittebat compositionem cum his. Nam et in ho­ mine vestito qua tali, habetur eiusmodi compositio, et similiter in qua­ cumque accidentali unione duorum subsistentium. Potius igitur dicen­ dum «quod compositio incarnationis est omnino singularis, et non solum cum his, verum etiam ex his dici potest, pro quanto Verbum exercens ' suum personalem actum m natura tum divina tum humana, ex natura divina subsistit simpliciter, ex humana autem subsistit ut homo. cum his. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA « naturam humanam ad suam subsistentiam vel personalitatem « trahit : non enim per illam, sed in illa subsistit ». Si autem ly ex designet in confuso illud quod est Verbo ratio subsistendi, vel simpliciter, vel in quantum homo, recte dici potest Verbum subsistere ex divinitate et humanitate. Unde in eodem capite contra Gentes S. Thomas docet : « Cuiuslibet rei subsistentis « oportet esse unam naturam tantum per quam simpliciter esse ha« beat : et sic /erbum Dei persolam naturam divinam simpliciter « esse habet, non autem per naturam humanam. Sed peream habet « quod sit hoc, scilicet quod sit homo ». Et rursus in tertia Parte, Quaest. 2, a. 4, ait esse in Verbo aliam et aliam rationem sub­ sistendi. Et denique, in symbolo Athanasiano legitur : « Perfe« ctus Deus, perfectus homo ex anima rationali et humana carne « subsistens ». Et sic patet responsio ad instantiam. THESIS VII. (Art. 2, ad 3"®. — In III, Dist. 6.). Non explicatur unio incarnationis per hoc quod Ver­ bum assumpsit naturam cui omnia adsunt positiva hypo­ stasis creatae constitutiva, et sola deest ad personae ratio­ nem assumptionis negatio. Item nec per hoc quod huma­ nitas propriam habens exsistentiam, sed modalitate perso­ nalitatis destituta, formaliter coniungitur Verbo per quem­ dam, ut aiunt, unionis modum substantialem. Item nec per hoc quod personalitas Verbi est loco illius termini quo alias, iuxta Caietanum, natura creata ultimo terminatur et fit suppositum. Sed explicatur per hoc quod humanitas sic communicatur Verbo, ut in illo exsistat, et non in semetipsa ; quatenus scilicet, cum omnis realis natura creata non sit secundum se nisi aliquid sustentabile in ordine rerum, et non consequatur esse sustentatum nisi ex unito sibi actu es­ sendi, esse personale Filii Dei supplet vices creati exsisten­ tiae actus qui assumptae humanitati naturaliter debebatur. Ingredimur quaestionem usque nunc agitatam inter catholi­ cos. Cum enim omnes uno corde credant atque uno ore profi· 124 QUAKST. II. teantur, Christum esse verum Deum simul et verum hominem unam personam, unum Verbi suppositum i)! duplici natura sub­ sistens, (quia haec est fides orthodoxa quam nisi quisque inte­ gram inviolatamque servaverit, salvus esse non poterit); ulte­ rius fit inquisitio de scientifica expositione eius quod communi fide tenetur. Quidam enim dicunt: obiectum quod fide catholica credimus, adaequatur per explicationem primam. Alii dicunt: non, sed per secundam vel tertiam. Nos dicimus: nequaquam, sed per ultimam. Quare, si refutando unam vel alteram ex his de unione hypostatica sententiis, arguo et dico : Expositio in quam scientifice resolvis obiectum communiter a nobis creditum non reddit id ipsum quod creditur, sed reddit aliquid aliud quod non est vera incarnatio, nec vera unio humanitatis ad Verbum secundum subsistentiam : absit ut tibi imputem errorem in fide, vel recenseam quemquam inter haereticos aut dubiae notae ca­ tholicos. Sed unice expono quid post summos magistros de vera aequatione obtecti crediti tenendum videatur, et i ure meo utor pro­ ponendo omnia argumenta quae ad rem facere possunt. Caeterum, quia hic tantum valet auctoritas quantum ratio, si rationes appareant convincentes, approba quod dico. Sin minus, rema­ neamus uterque in propria sententia, donec forte Ecclesia cui in rebus fidei parati sumus omnes obedire, aliquid de hac contro­ versia determinaverit. His igitur praemissis : § iExcluditur sententia Scoti et Tiphanii. Haec sententia vult, Verbum assumpsisse humanitatem cum omnibus principiis quibus homo quispiam subsistens constituitur: omnis enim realitas substantialis quae est in Petro, invenitur univoce in humanitate Christi. Nihilominus humanitas illa non est quid subsistens, nec persona, quia ex hoc solo quod assu­ mitur, cadit a ratione totius in se, et induit quamdam rationem partis. Unde tandem, una est in Christo persona et unum sup­ positum, licet in eo sit actu id omne quod cessante unione consti­ tueret suppositum distinctum a supposito Verbi. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA tlS Sed contra est quod in hac sententia humanitas est aliquid substantialiter completum: completum, inquam, in omni linea substantiae, sive substantia accipiatur pro natura, sive accipiatur pro hypostasi. Ergo humanitas est per se suppositum condistinctum a Verbo. Ergo non pertinet ad suppositum Verbi. Omnes consequentiae sunt apertae atque evidentes. Satis est igitur ut demonstretur antecedens. Porro demonstratio ista facili negotio perficitur, quandoquidem fatentibus adversariis, nihil positivum humanitati deest quod ad ultimum suppositi comple­ mentum requiratur. Aliunde vero, impossibile omnino est ut eadem humanitas amittat rationem totius completi propter solam adiunctionem ad Verbum, quia per additionem ad aliud nihil fit ex completo incompletum in eo ordine in quo de se comple­ mentum habet, nisi pereat vi unionis ultimus actus constituens in esse completo f1). Hic autem vi additionis nihil perit. Ergo dicere quod ratione additionis ad alterum humanitas fit incom­ pleta substantialiter, adeoque cadit ab esse hypostasis, idem est(*) (*) Hoc principium sumitur ex ipsis rationibus formalibus totius et partis, et valet in omni ordine. — Vide hunc lapidem qui nunc iacet in terra et postea domui aedificandae aggregatur, muroque superimponitur. Caditne vi additionis a ratione totius, in hac ipsa linea in qua prius erat et manet completum, hoc est, in linea totius substantialis, et ut sic dicam, suppositalis? Minime. Semper est aliquod totum in se subsistens, sed incipit esse pars pure et simpliciter in ordine illius totius per acci­ dens, in quo nec erat nec est completum. — Attende nunc combinationem chimicam quam periti iure meritoque distinguunt a meris mixtionibus Habes duo substantialiter completa et perfecta, puta oxygenium et hy- drogenium. Vi combinationis quae responderet additioni in sententia Scoti, utrumque cadit a ratione totius substantialis, et non solum totius suppositalis, sed etiam totius essentialis seu naturalis. Sed hoc praecise est quia vi additionis seu combinationis perit actus quo constituebantur in esse completo naturae et suppositi; perit forma substantialis, perit esse, et fit novum ens, scilicet aqua, cui actu non immanet nisi materia utriusque componentium. — Quorum omnium ratio metaphysica et veluti mathematica est, quia quamdiu retinentur omnia positiva quae in aliquo ordine complent, tamdiu manet ens in eodem ordine completum. Si quid igitur sit ultimo completum in omni linea substantiae, et nihil amittat eorum quae complent, semper erit in hac ipsa linea completum, adeoque hypostasis sive suppositum. 126 QUAEST. II. ac dicere quod complementum non habet retinendo actu omnia principia suae completionis, quod est contradictorium in terminis. Praeterea, ratio unitatis in negatione divisionis reponitur(*). Omnis autem negatio fundatur in positivo. Ergo in omni uni­ tate oportet invenire aliquid positivum in quo fundamentum habeat indivisio. Et si quidem unitas sit unitas simplicitatis, positivum illud est ipsa entitas simplicis. Si autem sit unitas compositionis, debet esse certa quaedam actual itas in qua unita aliquo modo communicant: sicut anima et corpus communicant in eadem completa ac perfecta essentia, sicut individual naturae et actus essendi communicant in eadem actualitate exsistentis per se et in se, sicut subiectum et accidens communicant in eodem esse secundum quid, sicut lapides domus communicant in eadem forma artificiali, atque ita porro. Ex his igitur prin cipiis quae perspicua sunt satis, sic arguo: Omnis unitas quae ultimo explicatur per ipsam indivisionem, quin detur aliquid po­ sitivum indivisionem fundans, est unitas chimaerica. Atqui in sententia Scoti unitas Verbi incarnati ultimo explicatur per indivi­ sionem ipsam, et excluditur omne positivum quod indivisionem fundet. Ergo unitas quam adstruit haec sententia, non est unitas vera, sed imaginaria et ficta. Maior constat ex ipsa formali ra­ tione unitatis. Minor probatur, quia humanitas et Verbum non communicant neque in natura, neque in substantiali exsistentia, neque in qualibet alia forma, sed ratio cur sunt unum, est quta indivisa sunt, et ratio cur indivisa sunt, est quia divisa non sunt (a). Non solum igitur hypostatica unitas est impossibilis, sed ne elementum quidem cuiuscumque alius unionis adhuc est assignatum. Tertio, non apparet quomodo vitetur inconveniens primae opinionis apud Magistrum, quae ponebat in Christo unam per(*) Cf. S. Thomam, in prima pane, Quaest. DB IPSA UNIONE HYPOSTATICA { rj sonam et duo supposita. Asserit enim Scotus duos sistentes in esse suo, et ita sistentes in esse suo, ut cessante unione, absque ulia additione vel mutatione intrinseca ex parte etiam naturae assumptae, tam humanitas quam Verbum singillatim subsiste­ rent. Ergo et stante unione, humanitas in suis intrinsecis con­ siderata exsistit in se, subsistit, et est hic homo. Unde tandem resolvitur haec sententia in sententiam eorum qui dicebant, « in « ipsa Verbi incarnatione hominem quemdam assumptum a « Verbo et unitum Verbo ». Nam teste S. Thoma in III, D. 6, Quaest. 2, a 1, prima ex tribus opinionibus supra relatis asse­ rebat quod assumptum non tantum habet rationem humanitatis, sed etiam hominis, et tamen non potest dici aliquis quia est alteri digniori adiunctum (’). Accedunt quarto argumenta quibus repugnare ostenditur omnis unio secundum hypostasim inter eas substantias quae habent singulae propriam exsistentiam. Sed cum in hoc puncto Suarez minime differat a Scoto, communis amborum assertio communem in sequenti paragraphe statim habebit confuta­ tionem. § 2. Ubi refutatur sententia Suarezii. Dico Suarezium cum Scoto consentire quatenus nullam realem agnoscens distinctionem inter essentiam et esse, utrumque terminum in unione incarnationis propria vult exsistentia exsi­ stere; nam et Verbum est suum esse, et similiter humanitas cum suo acto essendi omnino identificatur. Discedit tamen Exi­ mius a Subtili quatenus videt apertam repugnantiam in eo quod humanitati assumptae omnia adsint positiva hypostasis creatae constitutiva; itemque quatenus intelligit chimaericam fore uni- n, a. i, et de Pot. Quaest. 9, a. 7. (’) Nec refert dicere quod sic vult Deus, et sic facit Deus. Nam Deus non potest facere hominem absque intrinsecis principiis hominis et similiter non potest facere indivisionem absque formali causa i dl· visionis; alias faceret ut idem esset simul et non esset. ° (’) Mutantur ergo appellationes, sed res ipsa non mutatur. Illud idem quod prima opinio vocabat hominem assumptum, Scotus vocat humanitatem assumptam. Et illud idem quod dicebant cadere per as­ sumptionem a ratione personae, sed non hypostasis. Scotus dicit ca­ dere a ratione tum personae tum hypostasis. Caetera sunt identica. QUAKST. π. xaS tatem quae ultimo resolveretur in ipsam negationem divisionis, verbo quidem tenus assertam, sed omni interim obiectivo iun. damento carentem. Et ideo, ad vitanda eiusmodi inconvenientia, aufert ab humanitate Christi substantialem illum personalitatis modum de quo dictum est supra, et loco eius ponit alium mo­ dum pariter substantialem, quem unionis vocat, ut eo mediante humanitas copulata Verbo iam pertineat ad eius hypostasim, eique propria efficiatur. Sed contra est quod haec sententia a vera explicatione unionis hypostaticae dupliciter deficere videtur: primo in eo quod commune habet cum opinione Scoti, secundo in eo quod adstruit ex propriis. Primo itaque reiicitur sententia Suarezii, pro quanto multiplicat in Christo substantiales existentias. — Et totius summa demonstrationis est, quia oportet ut unius hypostasis non sit nisi unum substantiale esse exsistentiae. Quod quidem principium, tum ex analyst metaphysica, tum ex communi in­ tellectu terminorum, tum ex omnimoda impossibilitate subtrahendi ab humanitate Christi rationem subsistentiae si propria ei tri­ buatur exsistentia, invicte demonstratur. Ex analyst quidem metaphysica. Etenim, una hypostasis est unus subsistens ; unus subsistens est unus existens in se; unus exsistens in se est ens indivisum indivisione fundata super ip­ sum esse primum, a quo denominatur ens simpliciter, et hoc est substantiale esse exsistentiae. E converso, ubi dantur duae sub­ stantiae quarum unaquaeque propriam exsistentiam habet, ibi sunt duo habentia esse in se; et ubi sunt duo habentia esse in se, ibi est ens et ens, hoc est, ens primo et simpliciter divisum ab ente, quamvis adhuc concipi possit indivisio quoad conve­ nientiam in aliqua coordinatione, quae non facit unum'per se. sed unum per accidens. Cogita rursus lapidem qui prius seor sum iacet in terra, et postea aliis lapidibus adiungitur ad domum efficiendam : profecto semper remanet divisus ab aliis in linea entis simpliciter, et non fit pars ab aliis indivisa nisi in ordine compositionis aggregativae quae est forma artificialis, non autem actus entis in quantum est primo ens. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA ”9 Ex communi intellectu terminorum. Nam si praescindamus a disputationibus scholae, inveniemus nos per hoc nomen swôsistens apprehendere illud quod habet esse in seipso, nihilque aliud ad rationem subsistentiae desiderari. Ideo in uno subsi stente unum esse, quia .si plura sint propria sibi exsistentia do­ nata, iam totidem subsistentia confitearis necesse est. Et re qui­ dem vera, quisquis Eutychianae controversiae monumenta per­ curret, videbit fuisse communiter tum a Patribus catholicis tum ab haereticis Mononhysitis admissum hoc principium: subsisten­ tiam videlicet converti cum propria uniuscuiusque substantiae exsistentia. Hinc illud dilemma Severi Monophysitae f1) : «Si « duas naturas dicitis, vel illae subsistentiam habent, vel ea ca « rent. Si subsistentiam habent, personas duas introducitis, Chri« stos duos, filios duos. Sin subsistentia carent, iam in rerum « natura non existunt ». Cui dilemmati respondebant Patres ca­ tholici, non quidem negando argumenti suppositum, sed distin­ guendo ύπόστασιν, ένύπόστατον, et άνύπόστατον, ut videre est apud Damascenum, c. 43-45 dialecticae (a). Quippe, iuxta Dama­ scenum, hypostasis est distinctum subsistens: «Sciendum, in « quit c. 43, sanctos Patres hypostasim et individuum et perso« nam pro eodem usurpasse, nempe pro eo quod per se atque « in propria subsistentia constat et subsistit, numeroque differt, « ac certum aliquem significat, ut Petrum, Paulum, aliquem « equum. Hypostasis porro παρά τό ύφεστάναι, hoc est, a sub· « sistendo dicta est ». Enhypostaton vero dicitur, vel natura specifica quae in hypostasi est ut ratio exigitiva subsistentiae, vel pars naturae quae in toto exsistit et per esse totius, vel denique natura aliqua assumpta quae suo proprio esse carens exsistit exsistentia assumentis. « Proprie enhypostaton est, ait « Damascenus, c. 44, aut quod non per se et seorsum subsistit, « sed consideratur in hypostasibus, v. g. species sive hominum « natura... Aut quod cum alio ad totius cuiusdam generationem « componitur, unamque hypostasim compositam efficit, utputa (’) Apud Migne, Patrol, graec., Torn. 94, pag. io:6 in nota. (’) Migne, Patr. graec., Torn. 94, pag. 614 et seq. '30 QUAEST. IL «homo ex corpore et anima constitutus est; nec vero anir* sola dicitur hypostasis, nec item corpus, sed dicuntur amlXj « enhypostata... Rursus autem, enhypostaton dicitur natura ea^, « ab alia hypostasi assumpta, ut in illa exsistat consecuta esi. \. * γεται πάλιν ένύπόστατον ή ύφ’ ετερας ύποστάσεοις πρόσληψή « φΰσις, καί έν έαυτή εσχηκυϊα την ί; ταρξιν. Unde etiam II « mini caro, cum per se ac seorsim ne momento quidem tempos « exstiterit, nec proinde hypostasis est, sed potius enhypostata « quid ». Denique anhypostaton. vel est id quod nullo moà exsistit, vel id quod alii inexsistit, ut accidens. « Sed et anhy« postaton duplici modo dicitur. Interdum enim id quod nusquais «omnino est significat; interdum vero id quod in seipso s-r « non habet, verum in altero exsistit, hoc est, accidens ». Sic ergo solvebant Patres argumentum Eutychianorum, pro quanto inter hypostasim et anhypostaton dicebant mediare enhypostaton, set naturam substantialem non exsistentem per proprium esse, (alias foret in se subsistens), sed per esse personae assumentis a qt. formaliter habet sustentari extra causas. Tandem, quidquid habet propriam exsistentiam, per se esi ipsum quod est, et ex consequenti natum est per se consistere in natura rerum. Nam si per se solum non posset sustentan extra causas, sed indigeret alio comprincipio, ergo per se soIud non esset nisi quoddam principium entis. Et contra, si non es: purum principium entis, sed ipsum existens in se, evidentissime sequitur quod separatim consistere natum est in natura rerutt Quo posito, quaero: Estne illud subsistens, necne? Si subsistens dicis, ergo quaecumque substantia habens propriam exsistentiam· est subsistens. Si autem dicis non subsistens, peto quam notia nem habeas subsistentiae et subsistentis, cum neges subsistere rem quae solide constat a parte rei, quin ad hoc indigeat qua cumque subiecto vel comprincipio sibi unito ? Frustra igitur finges necessitatem adiunctae negationis li subsistentiae complementum, nam certe in conceptu subsistenti» nihil negativum continetur, licet positivam subsistentiae ratione quandoque per negationem circumloquamur, ut si 1 se exponamus per ly non in alio. Frustra t,am ‘maginaberis DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA IJt personalitatis modum. Modus enim ille ex hypothesi adversario­ rum qui ubique identificant essentiam cum esse, superveniret enti in seipso iam exsistenti, adeoque non constitueret subsistens, sed aliunde constitutum praesupponeret. Hinc tandem, si huma­ nitas Christi propria exsistit exsistentia, est etiam subsistens in se; et si est subsistens in se, profecto a Verbo subsistentia dif­ fert; et si a Verbo subsistentia differt, nequaquam unitur ei se­ cundum hypostasim. Concludendum itaque quod omnes sententiae quae huma­ nitati Christi tribuunt proprium esse, id statuunt cum quo hy­ postatica unio nequit omnino componi. Vel enim sunt duo sup­ posita in Christo, vel si una tantum est hypostasis, super unius incommunicabilis exsistentiae actualitatem unitas suppositi fun­ detur oportet, omnia intelligendo iuxta ea quae infra declara buntur. Et sic etiam patet legitimitas praecedentis asserti, quando dictum est realem distinctionem inter essentiam et esse in creatis, theologica ratione constare. Conclusio enim theologica illa est, quae ex veritate revelata per ratiocinium deducitur. Rursus re­ velata veritas est quod natura humana in Christo unitur Deo secundum subsistentiam. Denique ex huius veritatis revelatione stalim licet sequentes deductiones eruere : Si aliqua natura creata unitur Deo secundum subsistentiam, propria subsistentia careat necesse est; propria autem subsistentia nusquam careret, si quidditas naturae substantialis et actus exsistentiae essent in re unum quid et idem. Ergo haec duo nequaquam idem sunt, imo vero inter se ita realiter distinguuntur, ut creatae exsistentiae actus possit suppleri per esse personae assumentis, quae nonnisi hoc modo vere dici potest in duabus naturis subsistere, et ambarum praedicationem haud fallaciter suscipere in se. Haec, inquam, simplicissima est analysis principii revelati cui innitimur, et ar­ gumentum inde deductum generaliter valet contra eos omnes qui in Christo exsistentias multiplicant pro numero naturarum, adeo­ que tam opinionem Scoti impetit, quam modum dicendi Suarezii. Caeterum, ab ineluctabili necessitate conclusionis minime se ex­ pedit Suarez ope modorum substantialium, et hoc ad confirma­ tionem praecedentium paucis restat ostendendum. I.U QUAEST. Π. Reiicitur unio explicata ope modorum substantialium,Et modorum dico substantialium, quia unum aufert Suarez a natura assumpta ne propriam habeat personalitatem, et alterum in ea substituit quo sit secundum hypostasim unita Verbo. Porro, quod ad modum personalitatis attinet, iam ostensum est quomodo in Suarezii sententia nequeat esse nisi merum ac cidensf1). Si autem merum accidens, ergo non obstante carentia eius, humanitas Christi adhuc est ultimo completa in omni linea substantiae, statimque redeunt consequentiae quae superius contra Scotum urgebantur. Et sane, actualitas seu perfectio substantiae in quantum huiusmodi non consideratur nisi secundum rationem essendi per se et in se. Insuper, si creata natura est per iden­ titatem suum exsistere, iam ex sese est actu per se et in se: actu, inquam, et non solum aptitudine seu naturali exigentia. Quid quid ergo ei superveniet instar modi in ea subiectati, eamque ulterius determinantis, extra omnem lineam substantialitatis ne­ cessario invenietur. Non enim valet si dicas quod modus ille adhuc complebit rationem essendi in se, quatenus faciet naturam tam perfecte esse in se, ut amplius non possit assumi ab aitero supposito. Hoc, inquam, nihil est, quia cum impossibile sit ut | aliquid exsistat simul in se et non in se, quidquid ex sua es j sentia iam est actu exsistens in se, ex sua etiam essentia excludit possibilitatem assumptionis, quin ad hoc ulteriori indigeat deter minatione, prout ex sola terminorum analysi luculenter constare videtur. Non ergo apparet qua ratione modus a Suarezio assertus vel verosimiliter diceretur facere ad substantialitatem, adeoque inter substantialia principia debere aut posse recenseri. Sed si modus personalitatis esset accidens, quanto magis modus unionis quo humanitas uniretur Verbo. Nam licet imme­ rito, ut dixi, non tamen cum tam evidenti contradictione asse reret quis modum personalitatis, claudendo et terminando natu­ ram, complere rationem essendi in se. Ast modus unionis non solum nihil confert ad rationem essendi in se, sed magis illam aufert ab humanitate Christi, quam facit esse, non sui ipsius, sed (’) Vide supra, de natura et supposito. Opinio Suarezii. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA ! 3j alterius, id est, Verbi. Non ergo substantifical, sed potius dtwbstanlificat humanitatem, et ideo si substantialis nihilominus as­ seritur, deberet substantificare Verbum, ipsumque Verbum affi­ cere. tribuendo ei esse per se et in se secundum naturam hu manam. Quae consequentia cum sua absurditate satis superque excludatur, dicendum superest modum unionis nihil aliud fore quam humanitatis accidens: quo posito, humanitas coniungeretur Verbo, mediante accidente, et ex consequenti unio foret acciden­ talis. minime vero secundum subsistentiam. Vides igitur quomodo haec sententia, velit nolit, imitetur opinionem tertiam apud Magistrum, sicut etiam sententia Scoti scientifice considerata videbatur reduci ad opinionem primam. Nam auctores tertiae opinionis auferebant informationem corporis ab anima, ne cogerentur confiteri hominem subsistentem seor­ sum a Verbo. Suarez aufert personalitatis modum quem ad hoc ipsum invenit ut posset auferre. Insuper, auctores tertiae opi­ nionis volebant partes humanitatis uniri ad Verbum accidentaliter, mediante quodam contactu. Suarez vult ut humanitas uniatur mediante modo, quem utique omni ope contendit non esse acci­ dens, sed frustra, ut pluribus ostendit Tiphanius (*): quippe ac cidens est id cui competit supervenire subiecto in esse simpli citer iam praeconstituto. Accedunt demum nonnullae rationes impetentes sententiam Caietani, de qua iam in sequenti paragraphe agendum est. § 3Ubi Caietani opinio reiicitur. Uti supra praemisimus, primus inventor modi personalitatis, Caietanus fuit; quem in hac novitate secutus est Suarez, rece­ dendo tamen ab eo et a reliquis scholae S. Thomae theologis quoad fundamentalia principia de constitutione entis. Quare, contra Caietanum non sunt omnia praecedentia argumenta in quibus impossibilis ostendebatur unio hypostatica-, si semel as(’) Tiphan. de hypostasi et persona, c. 41 et seq. t.U QUAEST. ii. suntptae humanitati propria attribueretur existentia. Non enim unum esse in Christo Caietanus diffitetur, sed solum vult unio­ nem hypostaticam formaliter consistere in aliquo alio quam in tractatione humanitatis ad esse increatum Verbi: in aliquo, in­ quam, quod ordine causalitatis antecedit, et est natura prius. Nam si Caietano credas, unio incarnationis formalissime in eo reponitur, quod personalis relatio Filii Dei terminat naturam humanam in Christo, supplendo vices modi seu termini creati quo alias natura nostra completur ac veinti circumscribitur in seipsa, ut fiat suppositum proprii esse susceptivum. Et haec quidem opinio iam fuit sufficienter exclusa in su perioribus (J). Nam si substantialis terminus a Caietano assertus chimaericus esse noscitur, non ideo humanitas propria destitui­ tur personalitate, quia eo caret; neque ex hoc quod eiusdem vices Verbum supplet, explicatur unio hypostatica. His nunc adde sequentes considerationes. Primo, carentia modalitatis substantialis quae in caeteris hominibus esse supponeretur, impediret perfectam illam consub­ stantialitatem quam fides incarnationis ponit inter Christum et nos. Reiicenda igitur omnis explicatio huic innixa postulato. Ubi nota iuxta superius praemissa, hanc esse maxime attendendam differentiam inter actum essendi et alia entis principia, quod ac­ tus essendi minime ^iiversificat aut modificat rationem secundum quam inter plura similitudo consideratur, vel dissimilitudo. Sed solum praestat essentiae creatae consistendam sive sistentiam extra causas, nihil prorsus addendo, nihil auferendo, nihil va­ riando, quantum ad ea quae ei competunt in proprio genere, propria specie, propriaque singularitate. At vero quidquid se tenet ex parte ipsius naturae sub actu essendi constitutae, ad propriam illam formam in qua et secundum quam unumquodque exsistit, dicendum est pertinere. Et quia ratio et forma illa non potest esse univoca ubi non sunt eadem principia quae ad eius constitutionem concurrunt, impossibile est ut vel unum detrahatur aut mutetur in aliud, quin eo ipso alterius rationis ens resultet. (*) Vide supra, de natura et supposito. Opinio Cajetani DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA 1J5 Quapropter, absque ullo detrimento perfectae similitudinis in natura, dicetur humanitas Christi creato actu essendi carere. Sive enim exsistat per suum esse proprium, sive per esse Filii Dei sibi communicatum, unius semper eiusdemque rationis erit cum humanitate alterius cuiuspiam ex nobis, puta Caii, Socratis, vel Titii. Sed quia modalitas a Caietano asserta, si figmentum non est, in linea principiorum naturam constituentium vel qualiter cumque modificantium deberet necessario inveniri, non poterit auferri a Christo quin statim derogetur veritati fidei, qua filius Dei creditur consubstantialis nobis factus modis omnibus absque peccato (r). Et ideo, cum Tiphanius huic inhaerens principio, ex Scriptura et Conciliis fuse probat, humanitatem Christi in ipsa incarnatione nullius formae, realis, aut modi a se re distincti tac­ turam fecisse (2); nihil equidem conficit adversus sententiam quae docet naturam assumptam per suum proprium esse minime ex­ sistere; sed quanto minus in hac parte ad intentum pertingit finem, tanto efficacius concludit adversus Suarezium et Caieta num auferentes modum quo alias natura nostra est aflecta atque ultimo terminata. Praeterea, esto quod ex ablatione modi tale ac tantum in­ conveniens non sequatur. Iam merito quaeritur utrum absque evidenti absurditate dici posset Verbum supplere vices eius, ut vult Caietanus. Porro ratio negandi est, quia modus non sup pletur nisi per aliquid quod subiectum modificet ; et nihil sublec­ tum modificat, nisi quod recipitur in subiecto. Consequentia au­ tem est in aperto, quia Deus vel divina personalitas in nullo subiecto recipitur aut recipi potest. Denique, dato etiam quod personalitatis modus posset sup­ pleri a Verbo citra omnem receptionem in humanitate, fidenter dico unionem hanc nondum fore, formaliter loquendo, secundum subsistentiam. Nam illud quod in Verbo utcumque responderet modalitati ttrminanti et circumscribenti naturam, nihil aliud foret (*) Confessio fidei Tarasii Patriarchae Constantinopolitaui, in Con cilio VII approbata. (’) Tiphanius, de hypostasi et persona, c. 39· »56 QUAEST. II. quam relatio Verbi praecisive in quantum relatio est, prout»,', licet explicat distinctivum et incommunicabilem modum qui divinitate proprius est Verbo. Atqui relatio divina sic considerata nondum importat subsistentiam, quia non est subsistens forma liter ex propria nota relationis, id est ex esse ad, sed ex nota identitatis cum esse divino absoluto, id est ex esse in, uti fuse in tractatu de Trinitate demonstratum est ('). Quod etiam ap­ prime cohaeret cum eo quod vel ab initio huius disputationis fuit inculcatum: subsistentiam videlicet idem esse ac exsisten­ tiam in se. Quamdiu ergo finges humanitatem convenire cum Verbo in aliquo quod ex suo conceptu incommunicabilitatem quidem dicit, nondum tamen substantiale esse exsistentiae habi­ tum modo incommunicabili, nondum etiam assignata erit unio quae secundum subsistentiam vere dicatur et sit. Quare, etiamsi positio ista tot ac tantis inconvenientibus quae supra enumerata sunt non pateret, adhuc tamen veritas hypostaticae unionis non in eo consisteret in quo eam formaliter reponit Caietanus, sed magis in eo quod ipse vult esse natura posterius, scilicet in trac­ tione humanitatis ad increatam Verbi exsistentiam, uti nunc I paucis declarandum et pro virili restat adserendum. § 4Ubi vera S. Thomae sententia adseritur. De tribus famosis opinionibus a Magistro relatis loquens S. Thomas in 111, D. 5, Quaest. 2, a. 2. ait: « Loquendo de esse «■ secundum quod est actus entis, sic dico quod secundum secun« dam opinionem (a), oportet ponere in Christo tantum union * esse ; secundum alias autem duas, oportet ponere duo esse... « Prima ergo opinio quae ponit duo subsistentia, ponit duo esse « substantialia. Similiter tertia opinio, quia ponit quod partes « naturae humanae adveniunt divinae personae accidentaliter, (ϋ Cf. de Deo uno et trino, Tom. a, praesertim in epitomo. (’) Haec opinio est de qua in Summa theologica. Quaest. 2 ait quod non est dicenda opinio, sed sententia catholicae fidei DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA »J7 « ponit duo esse, unum substantiale et aliud accidentale Se « eunda vero opinio, quia ponit unum subsistens, et ponti huma « nitatem non accidentaliter advenire divinae personae, oportet quod «ponat unum esse ». Et infra, a. 3: ·· Opinio prima dicit quod « hic homo habet esse suum proprium ; unde esse divinae per < sonae ad ipsum non pertinet. Similiter tertia opinio dicit quod « est esse superadditum ad esse divinae personae accidentaliter. «Sed secunda ponit unum esse in Christo; unde esse divinae per­ il. sonae pertinet ad utramque naturam ». Et rursus, Quaest. 3, art. 2: « Tertia opinio procedit ab eodem fonte cum prima, sci· « licet ex hoc quod humana natura non assumeretur ad esse « divinae personae. Unde prima opinio ponebat quod assumptum « habebat esse per se in quo subsistebat; haec autem tertia « opinio ponit quod non subsistit assumptum ('), neque persona « in eo, sed est esse accidentale superadditum ». His gemina sunt ea quae habet S. Doctor, tum in praesenti (art. 2, ad 3“m), tum infra in notissima Quaestione 17, art. 2. tum in Quodlibeto 9, art. 3, ubi rem totam breviter et nervose recapitulans, sic ait: « Esse dupliciter dicitur. Uno modo, secun« dum quod est copula verbalis significans compositionem cuiusx libet enuntiationis quam anima facit; unde hoc esse non est * in rerum natura. Alio modo esse dicitur actus entis in quantum « est ens, id est, quo denominatur aliquid ens actu in rerum na« tura, et sic, esse non attribuitur nisi rebus ipsis... Sed hoc esse < proprie et vere non attribuitur nisi rei per se subsistenti ; huic « autem attribuitur esse duplex. Unum scilicet esse resultans ex « his ex quibus eius unitas integratur, quod proprium est esse x suppositi substantiale. Aliud esse est supposito attributum praeter «ea quae integrant ipsum, quod est esse superadditum,scilicet « accidentale, ut esse album attribuitur Sorti, cum dicitur, Sortes « est albus. Quia ergo in Christo ponimus unam rem subsisten« tem tantum, ad cuius integritatem concurrit etiam humanitas, « quia unum suppositum est utriusque naturae, ideo oportet dicere « quod esse substantiale quod proprie attribuitur supposito in Christo, (’) Saltem ut aliquid completum atque integrum. »38 QUAEST. Π. 'Htunum tantum; habet autem unitatem ex ipso supposito et * non ex naturis. Si tamen ponatur humanitas a divinitate sepa- rari, tunc humanitas suum esse habebit aliud ab esse divino « non enim impediebat quin proprium esse haberet nisi hoc' «quod non erat per se subsistens; sicut si arca esset quoddam « individuum naturale, ipsa tota non haberet nisi unum esse; « quaelibet tamen partium eius ab arca separata proprium esse « habebit. Et sic patet quod secundum opinionem secundam oportii « dicere quod in Christo est unum esse substantiale, secundum « quod esse est süppositi proprie, quamvis sit in eo multiplex « esse accidentale ». Ex his igitur testimoniis manifeste constat, S. Thomam sine haesitatione tradidisse unitatem actus exsistentiae in Christo velut contentam in ea opinione quae non est dicenda opinio sed sententia catholicae fidei (*). Neque enim dubium de quo esse (’) Frustra opponitur auctoritas Quaestionis de ùnione Verbi incar­ nati, inter quaestiones disputatas nunc insertae. Circa quam monet Caietanus in 3am Partem, Quaest. 17, a. 2, quod non est existimandum. < doctrinam in hoc ultimo libro, (hoc est in Summa theologica) tradi« tam, et in authenticis libris etiam prius probatam, (videlicet in III. « D. 6, q. 2, et Quodl. 9, q. 2). reducendam esse ad quaestiunculam «vix cognitam inter opera auctoris... Quae rationabilius creditur colli- < gendo condita inter schedulas disputationum, quam unquam edita a « D. Thoma. Constat enim, quaestionem illam de tanta re imperfectis« sime materiam unionis tractare, et per hoc dissonare ab aliis quae« stionibus disputatis eiusdem, etc.». Et re quidem vera, etsi coaevi auctores, speciatim vero Ptolomaeus Lucensis, ipsius Aquinatis primum auditor, deinde familiaris et socius, alias omnes quaestiones disputatas diserte recenseant, hanc unam alto silentio praetereunt, ut clare appa­ rebit consulenti documenta apud De Rubeis, Dissert. 1, cap. 1 et 2. Quin imo, refert Echardus nomenclaturam earumdem prout ante an­ num 1300 venales prostabant in Universitate Parisiens! ex libro Rectoris eiusdem, his verbis-. «Quaestionum de Veritate, 65 pecias ; quaestio«num de Potentia, 28 pecias; de Spiritualibus creaturis, 5 pecias; «quaestionum de Malo. 28 pecias; quaestionum de Anima et de Vir­ tutibus, 24 pecias». Ubi iterum de Unione Verbi Incarnati, nihil. Nec valent rationes quibus ipse De Rubeis eius authenticitatem nihilo­ minus defendere studet, dicens veteres quaestionem illam, utpote uni­ cam, sub alio quaestionum titulo comprehendisse; tum Valleoletanum DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA ι ^9 loquatur: de esse scilicet quod est actus entis, et quo formaliter aliquid subsistit. Sed esse quod est actus entis, profecto est ul­ tima exsistentiae actualitas. Et esse quo subsistitur, nihil aliud audit, saltem in doctrina Angelici, praeter substantialem actum exsistendi: quippe, « illa subsistere dicimus, inquit in prima « Parte, Quaest. 29, a. 2, quae non in alio, sed in se exsistunt». Et hoc dico exponendo sententiam S. Thomae. Unde non se­ quitur dogma fidei esse secundum nos, quod una sit in Christo exsistentia; sed sequitur tantum unitatem actus essendi obiective contineri iuxta S. Doctorem in doctrina quae asserit unionem in suo quem texuit operum Thomae catalogo, diserte ac speciatim illam memorasse ; tum denique eamdem recensitam inveniri in vetustis codi­ cibus mss., quos affert Echardus. Non. inquam, valet ratio prima, quia unica etiam est quaestio de /biinta, unica pasiter de Spiritualibus crea­ turis: quo tamen non obstante, neutra sub alio quaestionum titulo a coaevis comprehenditur. Non secunda, quia Valleoletanus temporibus S. Thomae valde posterior est; floruit enim sub initiis saeculi XV. Non tertia, quia non quaeritur an dentur necne vetusti codices quaestionem de Unione continentes, sed utrum in his ipsis vetustis codicibus nihil irrepserit quod authentica collectio non habebat. Et certe nemo diffi­ tebitur plurima spuria inveniri in collectione opusculorum, tametsi pro singulis vetusti etiam codices proferantur. — Accedunt rationes ex criterio intrinseco desumptae, puta ex locutionibus a Thomae terminologia plane alienis. In art. 4 qui solus difficultatem facit, notari possunt Primo, locutio qua distinguitur inter esse primarium et esse secunda­ rium suppositi. Et alibi quidem, distinctio fit inter esse suppositi sim­ pliciter, quod est esse hypostaticum, et esse eius secundum quid, quod est esse accidentale ; de primario autem et secundario nusquam occurrit mentio. Secundo, locutio in qua Christus dicitur esse duo secundum quid, contra categoricam resolutionem aliorum locorum, ubi asseritur Deum et hominem in Christo non facere duo quocumque modo. Terti··. locutio de supposito aeterno quod substantificatur simpliciter ner natu ram divinam, et substantificatur per humanam in quantum homo. Qu» quidem dicendi modus, apud S. Doctorem. ubi propriam explicat sen­ tentiam, alias nusquam occurrit. — Sunt tamen qui putant, praesentem locum cum doctrina in operibus indubie authenticis tam categorice asserta adhuc posse conciliari: inter quos Terrien, de Un. hypost. /. j, c. 4. Mandonnet, Ecrits authentiques de S. Thomas d’ Aquin. .·. IX, et alii. HO QUA ES Τ. Π. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA secundum subsistentiam, et quae est de fide. Quod etiam nunc foret notum in terminis, nisi circa sensum vocis subsistentia su borta esset apud posteriores theologos opinionum» diversitas.Si enim dicas subsistentiam ultimo compleri per negationem assum­ ptionis, adhuc poteris multiplicare substantiales exsistentias,non multiplicando subsistentias; et idem etiam continget si subsisten­ tiam definias modum naturae exsistenti superadditum. Sed si subsistentia nihil aliud est quam propria substantiae exsistentia, statim apparet quod in uno subsistente substantialis exsistendi actus omnino multiplicari nequit. Porro haec est subsistentiae notio quae per communem hominum sensum datur, et quam re­ tinet doctrina a nobis nunc adserta. Vult igitur doctrina ista, conformiter ad principia superius tradita de natura et supposito, non esse in humanitate assumpta creatum actum substantialis exsistentiae, sed personale esse Verbi ei communicari eu modo quo communicari potest esse subsi­ stens f1). Ideo ipsum esse Verbi supplet propnum esse humani­ tatis, sed modo eminentiori. Supplet, inquarn, pro quanto prae­ stat humanitati consistere in natura rerum: non quidem tribuendo formaliter vel quasi formaliter realitatem specificam essentiae seu naturae, (hoc enim esset omnino absurdum); sed gerendo vices alterius comprincipii sine quo natura creata extra causas constare nullatenus potest. Supplet tamen eminentiori modo, quia esse Verbi nec recipitur in humanitate, nec contrahitur ad eam, nec qualibet alia ratione mutatur, sed semper subsistendo in seipso, (idem enim est in Verbo, quo subsistitur, et quod sub­ sistit), sustentat naturam creatam. Quapropter Verbum extendit ad humanitatem suum subsistendi actum per hoc solum quod humanitas a Deo producta est et conservatur, non sub proprio esse ipsius, sed ut communicata hypostasi Verbi, cuius increata exsistentia eidem humanitati est loco esse proprii. Et ideo cum omnis natura substantialis sit ut quo subsistitur tanquam ratione exigitiva subsistentiae, contingit ibi aliquid· omnino singulare. (’) Nota iterum quod, ut supra dictum est) contra rationem subsi­ stentis vel etiam suppositi non est cominunicabUitas assumentis Nam alias, natura est suo proprio individuo ratio subsistendi in hac vel illa specie ; hic autem humanitas non est suo individuo subsistendi ratio, eo quod proprium esse substantiale i non adiungitur, sed est Verbo ratio subsistendi secundum ipsam, quia proprius subsistendi actus suppletur per subsistentiam Verbi. Atque hinc tandem iit ut Filius Dei incipiat exercere, etiam in natura assumpta, suum personalem exsistendi actum, iam nunc in humanitate exsistens et secundum humanitatem. Quisquis autem in humana natura exsistit, sine dubio homo vere dicitur et est. Quae ut melius intelligas, attende comparationem proposi­ tam a S. Thoma in praesenti, art. 6, ad 2uin. « Illud quod ad­ it venit post esse completum, inquit, accidentaliter advenit, nisi « trahatur in communionem illius esse completi: sicuti in resur« rectione corpus adveniet animae praeexistenti, non tamen accide» « taliter, quia ad idem esse assumetur ». Et forte exemplo adhuc evidentiori uti quis posset, supponendo Deum, (quod sane pos­ sibile est, et nullam repugnantiam involvere noscitur), non tan­ tum unire, sed et de novo creare alicui animae separatae corpus. Equidem verum est quod anima separata persona non est; habet tamen id quod principaliter attenditur in ratione personae, sci licet subsistentiam et intellectualitatem. Quare, considerari nunc potest non secus ac si persona esset, quia communicabilitas quae ei adhuc competit in quantum est pars naturae humanae, accidit in proposito, ubi solum quaeritur de extensione alicuius esse personalis praeexsistentis ad aliquid adiunctum, sive illud inte­ gret vel compleat propriam subsistentis naturam, sive non. Finge ergo Deum creare alicui animae praeexsistenti corpus. Unum de duobus necessario dici debet: vel corpus de novo creatum incipiet exsistere per esse sibi proprium, vel certe antiqua animae exsistentia incipiet eidem corpori acquiri, pro quanto materia quae proprii actus essendi est incapax, producetur a Deo ut com­ municata ad praesubsistentem formam. Atqui primum dicere, omnino impossibile est. Nam si da retur in homine, praeter exsistentiam animae, distincta exsi­ stentia et corporis, quomodo posset adhuc intelligi corpus hu- 14» QUAEST. Π. manum vivum? Tunc enim compararet.,i ad animam tamquam ad motorem extrinsecus applicatum, non secus ac corpus in quo oculis mortalium Raphael apparuit. Soli, ; ·. corpus Vivum con- I dpi nequit, nisi anima sit pars eius intrinseca et formalis, quatenus corpus neque materia dicatur, neque anima, sed substantia ex utroque principio consurgens. Sed hoc est evidenter chimae· ' ricum, si ultima exsistentiae actualitas duplicatur pro numero partium, quae hac hypothesi facta, parte s amplius non forent, sed duo subsistentia ad invicem consociata, aut si vis, subordinata. Mitto quod tribuere homini duas substantiales exsistentias, est contra communem omnium intelligentiam, necnon et loquendi modum. Mitto quod nemo concipit mortem ut divortium inter duos exsistentes, sed potius ut destructionem unius per se na turae singularis, cui una atque indivisibilis exsistentia aufertur. Mitto quod duplicato in homine substantiali actu exsistendi, non amplius apparet qua de causa unio cum corpore laceret animam passibilem vel etiam dependentem ab organis in exercitio vitae intellectivae. Semper enim anima unita vel non unita haberet eumdem essendi modum, sicut angelus, sive assumat corpus, sive non. Mitto denique quod excluditur omnis possibilitas unionis substantialis, cum nullus remaneat substantialis actus in quo anima et corpus communicent; et hic redeunt omnia argumenta contra Scotum superius allata. Oportet itaque de necessitate dicere quod in exemplo pro­ posito non accresceret nova substantialis exsistentia, sed exsi­ stentia animae extenderetur ad materiam, quae ipsa communica­ tione ad praesubsistentem formam a Deo crearetur (I). Et licet in huiusmodi exemplo materia efficeret cum praeexsistente anima naturam unam, unumque sublectum actus exsistentiae, (quod sane in unione Verbi incarnati non contingit), differentia tamen ista (’ ) Ad modum loquendi quod attinet, magis proprie diceretur tunc creari hominem secundum partem sui materialem, quam creari mate riam. Et eodem etiam modo in mysterio incarnationis, non tam proprie dicitur, facta humanitas, quam Verbum factum secundum humanitatem, iuxta illud ad Rom. I-3: De Filio suo qui factus est ei ex semine David secundum carnem. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA »43 utilitatem comparationis non destruit. Solum enim facit quod esse personale Filii Dei nequaquam mutatur per hoc quod huma nitati acquiritur ; dum e contra, esse animae, utpote de novo in­ cipiens subiectari in composito, eo ipso se haberet aliter ac prius, et ideo omni ex parte immutatum non maneret. Hinc igitur habes unde aliquo modo concipias qualiter as­ sumpta natura ita communicetur Verbo, ut exsistat per esse ipsius. Dixi tamen aliquo modo, qui longe est a cognitione propria, et intrinsecam unionis hypostaticae possibilitatem naturali rationi minime perviam reddit. Sane vero, omne esse creatum est con­ tractum et limitatum ad unam determinatam naturam ad quam transcendentalem ordinem dicit, et ex consequenti nequit se ex­ tendere ad id quod nec est nec. efficitur pars saltem integralis illius naturae cuius est hoc esse. Certo igitur certius, assumere aliquid ad suam propriam subsistentiam, non assumendo illud ad communionem propriae naturae, (in quo stat hypostaticae unionis ratio), nulli omnino creaturae competere potest. Ast, eritne possibilis eiusmodi unio inter creatam naturam et Deum? Equidem pro Deo argumentum ex limitatione actus essendi de­ ductum non valet. Sed aliunde apparet inscrutabilis profunditas, quia non assequimur quo pacto actus exsistentiae possit actuare aliquam naturam citra receptionem in illa. Imo videmus eviden­ tem impossibilitatem loquendo de actu creato, qui se toto ordi­ natur ad potentiam sibi respondentem. Ergo si nulla est in pro­ posito repugnantia, hoc provenit ex conditione actus puri et absoluti qui Deus est; de puro autem actu nullam propriam co­ gnitionem habemus. Est igitur impossibile ut sciamus per natu­ rale lumen rationis, quid sit illa humanitatis communicatio cum Verbo in esse exsistentiae. Sed solum valemus ex principiis re­ velatis demonstrare quod sit, et respondere argumentis contra­ riis, ostendendo nec plus nec minus, quomodo et cur non assur gant ad vim verae atque evidentis probationis. His itaque prae­ missis: Ratione theologica monstratur veritas sententiae pro­ positae. — Rationem porro theologicam nunc dico illam, quae perficitur analyst revelatae propositionis: Una est in Christo hv- QUAEST. π. DR IPSA UNIONE HYPOSTATICA postasis, divinae et humanae naturae. Omnia autem fere constant recapitulatione praecedentium. sona non differt ab unione in natura ex parte termini ad quem est unio. Ideo, si de eo cum quo unitur humanitas inquiratur, nihil refert utrum naturam Verbi, vel Verbi exsistentiam signi­ fices, quia re idem sunt. At vero, si de eo secundum quod huma­ nitas est unita Verbo scisciteris, non amplius debet significari natura, sed incommunicabilis exsistentia. Huius ratio est. quia iam non de extremis unionis materialiter consideratis, sed de modo unionis inquiritur. Modus autem iste non est tanquam duorum principiorum naturae ex quibus conflaretur aliquod ter­ tium diversae rationis ab unoquoque componente, sed tanquam naturae integrae cum actu exsistentiae, eodemque irrecepto et citra ullam sui mutationem sustentante naturam sibi com­ municatam. Unitur ergo humanitas ad esse divinum eo unionis modo qui attenta vi vocabulorum, non potest veraciter exprimi, nisi assumptionis terminus assignetur sub respectu respondente ei quod apud nos est forma suppositi vel personae: adeoque nisi esse Verbi significetur secundum quod fungitur munere actus hypostatici, non autem prout fungitur munere essentiae seu na­ turae. Omni ergo ex parte firma manet conclusio de vera et for mali ratione unionis Verbi incarnati. Eadem conclusio roboratur doctrina Patrum. — Legitur enim in epistola Sophronii lecta et approbata in Concilio VI: « Incarnatur ergo Verbum Deus, non praefactae carni copulatus, « praeformatove atque in sese praesubsistenti aliquando corpori « counitus, vel animae praeexsistenti coniunctus; sed tunc his <* ad exsistentiam venientibus, quando eis ipsum Verbum et Deus « copulatus est physice... Et non ante verissimum ipsius Verbi « conventum in seipsis unquam exstiterunt, sed cum Verbi ipsius « physico conventu exsistentiam habuerunt... Simul quippe caro, « simul Dei Verbi caro; simul caro animata rationalis, simul Dei « Verbi caro animata rationalis; in illo enim, et non per semetipsam « habuit exsistentiam. Εν αΰτω γάρ, καί où καθ’ έαυτήν εσχε την « υπαρξιν. Simul enim cum conceptu Verbi haec prolata sunt ad « consistendum, et unita sunt ei secundum hypostasim quando « ad consistendam prolata sunt ». Hucusque Sophronius. Qui etsi hoc unum directe intendat, unionem scilicet hypostaticam non 144 Etenim iuxta omnes, hypostasis dicitur individua substantia, videlicet, uti fuse suo loco declaratum est. subsistens indivi­ duum. distinctum, incommunicabile: quod neque est pars com­ positi, neque potest ab altero assumi aut de pluribus praedicari. Nunc autem, si suppositum in concreto dicitur subsistens distin­ ctum, necesse est ut forma suppositi, puta suppositalitas vel personalitas in abstracto, nihil aliud sit quam id quo res incommunicabiliter subsistit et exsistit in se. Sed id quo res incommunicabiliter exsistit in se, est sine dubio substantialis eius exsi­ stentia incommunicabili modo habita. Ergo unio hypostatica, (quae attenditur praecise atque, exclusive secundum personalita­ tem sive suppositalitatem), est formalissime unio qua una natura substantialis coniungitur cum praeexsistente hypostasi ut tracta ad incommunicabilem eius exsistentiam. A deoque mysterium in­ carnationis vere reponitur in hoc quod natura humana sic com­ municatur Verbo, ut in illo exsistat et non in semetipsa, pro quanto esse personale Filii Dei supplet vices creatae exsisten­ tiae sive proprii actus essendi qui eidem humanitati naturaliter ■debebatur. Quod ut clarius evadat, considera sequentem processum. Quid est ex vi nominis unio hypostatica? Duorum indivisio pure et praecise secundum actum hypostaticum. Et quid est actus hy­ postaticus? Id quo aliquid subsistit, id est, exsistit in se. Et quid est quo aliquid exsistit in se? Substantialis eius exsistentia. Se­ quitur ergo, unionem hypostaticam esse duorum indivisionem pure et praecise secundum substantialem exsistentiam. Nunc au­ tem si solum hac ratione indivisa sunt, non sunt indivisa secun­ dum· rationem essentiae seu naturae. Ergo oportet duas esse na­ turas. Ergo actus exsistentiae in quo ambae naturae communicant, non est proprium esse utriusque. Ergo alterutrius tantum. Ergo oportet ut alterutra propria exsistentia careat, et trahatur ad exsistentiam alterius. Et sic, eadem conclusio habetur ac supra. Nec obstat quod in Verbo exsistentia sit idem cum essentia. Nam ut saepe in superioribus dictum est, unio cum Deo in per· De Kerbo Incarnato io i46 QUAEST. II. DE IPSA fuisse tempore posteriorem productione humanitatis in utero vir. gineo, explicans tamen quid sit uniri secundum hypostasim,as serit humanitatem non habere exsistentiam per semetipsam. quod est ipsam carere proprio actu essendi, s» d habere exsistentiam in Verbo, id est, exsistere per ipsum esse Verbi. Neque enim est, humanitatem exsistere in Verbo sicut in virtute continente, quo quidem modo nos omnes in Deo vivimus et movemur et sumus; neque etiam sicut in subiecto, cum nulla res hac ratione in Verbo exsistere possit. Ergo humanitatem exsistere in Verbo, nihil aliud est nisi ipsam communicare cum Verbo secundum UNIONE HYPOSTATICA actum exsistentiae, quia nihil aliud excogitari potest; nam si dicas humanitatem exsistere in Verbo sicut natura exsistit in supposito, vel nihil dicis, vel dicis idipsum quod dixi: quippe, natura in supposito non est nisi per esse suppositi ('). (*) Nescio quam argumentationem ex praesenti Sophronii auctori­ tate contra nos construit Card. Franzelin, de incarn. Thes. 34, pag. 806. Quae tamen, pace tanti viri dixerim, tota nititur in mendosa versione ipsius Sophronii. Verba Sophronii sunt: Αμα γαρ τη συλληψει του Λα γου ταυτα παρηχθη προς συστασιν, και ήνωθη άυτω και') υποστασιν άμα τφ προς συστασιν άγεσΟαι την όντως αληθή και άμεριστον, την μήτε διαι- ρεσιν πασχουσαν, μήτε τροπήν εισδεχομενην και συγχυσιν. Porro Franzelin adducit versionem, qua posita, clarissimum esse ait, exsistentiam natu­ rae humanae ita distingui iuxta Sophronium ab exsistentia divina, sicut 147 Accedit auctoritas Damasceni, qui Sophronii doctrinae in naerens, 1. 3 de fide orthodoxa, c. 9. ait: «Neque enim ut seor« sim subsisteret, Dei Verbi caro condita est, aut praeter Dei «Verbi personam alia facta fuit persona; sed facta est potius « ένυπόστατος (id est, m alio extans), quam seorsum in seipsa « substans hypostasis Quid autem per cnhypostaton intelligat Damascenus, iam in superioribus satis superque fuit decla­ ratum (’). • Superest nunc, ut argumentis adversariorum convenienter respondeatur. § 5· Ubi solvuntur adversariorum argumenta. Obiicit primo Tiphanius (a): * Si humanitas Christi exsistit < exsistentia Verbi, vel in genere causae materialis, vel formalis, < vel efficientis, vel formalis. Non per modum causae materialis, « ut patet... Nec per modum causae formalis et actuantis: tum quia « impossibile est, Deum esse actum informantem ullius potentiae « passivae ; tum quia si posset Deus supplere actum formalem ex« sistendae, posset etiam supplere actum formalem sapientiae, amo- distinguitur exsistens natura humana ab exsistente natura divina. Versio est eiusmodi : « Una cum conceptu Verbi (in utero) haec (corpus et anima «producta sunt ad exsistentiam, προς συστασιν; et unita sunt illi secun- «dum hypostasim eo ipso momento quo producta sunt ad exsistentiam « readier verant et indivisam, προς συστασιν την όντως αληΟη και αμε· «ριστον; quae exsistentia, συστασις, nec separationem patitur, nec cou- «fusionem». Ubi vides quod συστασις constanter vertitur exsistenda. Atqui συστασις nusquam exsistentiam significat, sed conjunctionem vel compositionem vel consistentiam, a συν simul cum, et ιστημι stare, ut omnia lexica fidem faciunt. Quidquid ergo sit de argumentatione satis obscura illustrissimi theologi, nulla esse potest conclusio quae falso sup­ posito tota inniteretur. Similis observatio occurrit circa notam in eadem thesi, pag. 304 po­ sitam; ubi adducitur auctoritas Euthymii dicentis esse in Christo unam hypostasim προσωπικήν (personalem), et posse sine periculo concedi duas hypostases sive substantias υπαρκτικας (exsistentes). Et ratio ab Euthy mio allata (P. G. Torn. 130, col. 1063), haec est: [να μη ύατεραν των εν αυτω «ρύσεων ανύπαρκτον ειπωμεν. Quod Franzelin vertit: «Ne al« terutram Christi naturam sine sua exsistentia esse dicamus ». Sed rursus, salva omni reverentia, legitima versio esse videtur: Ne alterutram in non exsistentem (ανύπαρκτον) dicamus. Cur, quaeso, sine quod textus non habet, et per se est aequi vocum, et tacite trahitur ad sensum opinantis ? Aliud enim est dicere humanam in ipso naturam sua exsistentia, Christo naturam non exsistentem, aliud vero, non exsistentem sua exsi­ stentia propria. Certe in hoc convenimus omnes, quod exsistit Christi humanitas, utpote sustentata et sistens extra causas; de hoc nulla quae­ stio. Sed quaestio est de eo quo est sustentata et sistens, et Euthymius non dicit oportere confiteri illam exsistentem sua exsistentia, sicut per­ peram ei imponitur. (*) Supra, § 2. (’) Tiphanius, de hypostasi et persona, c. 36, n. 6. »48 QUAEST. II. « ris, ct coguitioms, fosset supple,,· rationalem informa « tern; tum quia nullius for,nae effectus formalis primarius ab ali, e fieri potest, quam ab ipsa forma, ut patet inductione ; impossibili enim est, aliquid esse album sine albedine, lucidum sine Im. Igitur, cum exsistentia creata in sententia S. Thomae sit m actus essentiae creatae, quo formalité) constituitur extra nihilet extra suas causas, sitque actu exsistens. talis effectus forntalii et positivus a nullo alio Jormaliter oriri potest quam a propria et creata exstentia ». Respondeo quod causalitas increatae Verbi existentiae re spectu assumptae humanitatis pertinet reductive ad causalitatem formae. Dico tantum reductive, quia causa formalis habet duo: primo quidem habet actuare subiectum citra omnem efficientiam, sola communicatione sui; praeterea habet recipi in subiecto, tam quam in propria potentia ad quam se tota ordinatur. Est autem maxime evidens quod hoc alterum omnino repugnat Deo; nam Deus est actus purus et irreceptibilis, qui idcirco causalitatem « « <> * « « proprie formalem nusquam exercere potest. Ast, apparetne ea dem evidens impossibilitas quantum ad primum e duobus prae­ dictis, id est, in eo quod Deus communicatione sui tribuat rei creatae actualitatem, quae alias ex actu proprio et recepto eidem provenire solet? Sane vero in hoc distinctione opus est. Nam in primis, omnis forma dans esse specificum, (sive esse specificum substantiale, sive esse specificum accidentale), nequa­ quam potest suppleri per formam creatam alterius rationis, mul­ toque minus per increatam. Ratio est quia esse specificum est quoddam particulare esse essentiae, dependens ex principiis ma­ xime determinatis, quibus in alia mutatis, ut caetera absurda praetermittam, eo ipso mutatur species seu distinctiva ratio es­ sendi. Concedendum ergo quod impossibile est, aliquid esse al­ bum sine albedine, lucidum sine luce. Concedendum plane, mon struosum fuisse commentum Apollinaristarum, qui cum in Christo animam rationalem negarent, ponebant in eo Verbum loco ani­ mae, et hoc modo unionem incarnationis in natura, et non tantum in persona seu hypostasi adstruebant. — Ex alio etiam capite constat, nunquam fieri posse ut Deus suppleat actum formalem DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA 149 sapientiae, amoris, cognitionis, atque ita porro. Est enim de ra­ tione actus vitalis ut sit ab intrinseco elicitus; quin imo, haud aliter sentiendum est de qualibet alia operatione, etiam mere transeunte, quia operatio transiens ab immanente solum differt in hoc, quod terminum habet operatum extra operantem, dum immanens sistit in operante ipso, ut propria eius actualitas et perfectio. Igitur tam repugnat ut operatio aliqua formaliter sup­ pleatur per Deum in creatura, quam repugnat ut idem sit simul ipsum et non ipsum, simul progrediens et non progrediens ab intima rei facultate. — Tandem quaedam aliae formae sunt quae possunt quidem per aliquid aequivalens suppleri, sicut habitus elevantes potentias ad operandum supernaturaliter, supplentur quandoque per motionem Dei transeuntem. Verumtamen sup­ pleri nequeunt per aliquid non receptum in ipsis potentiis, quia contradictorium foret, potentiam elevari, (id est, effici capacem eliciendi operationem altioris ordinis), absque nova determina­ tione seu modificatione quam in se recepisset. Iterum ergo im­ possibile est ut Deus per seipsum, formaliter vel quasi formaliter, horum habituum suppleat vices. At vero actus exsistentiae non aequiparatur praecedentibus formis, quia nec confert esse specificum seu esse tale vel tale; nec modificat subiectum quantum ad essentiam, vires, aut quas­ libet proprietates; nec de sui ratione habet exoriri ex intimo potentiarum sicut operatio. Sed ut pluries dictum est, communi­ catione sui solum confert consistendam extra nihil et extra causas, servatis, minimeque mutatis omnibus determinationibus quibus unumquodque per principia tum specifica tum individualia pro­ prium in scala entium obtinet gradum, et a caeteris eiusdem speciei individuis distinguitur. Non ergo eisdem evidentibus ra­ tionibus demonstratur repugnare ut in incarnationis mysterio actus exsistentiae creatus suppleatur per esse divinum: dum sci­ licet increata Verbi subsistentia humanitati tribuit quasi formaliter eamdem illam sustentationem in ordine entis, quam natura creata solet accipere ab actu sibi proprio, sibique commensurato. — Neque in hoc assignatur ex parte Verbi ulla imperfectio. Quin imo absoluta essendi puritas noscitur esse conditio omnino ne- QUAEST. 150 II. DE IPSA cessaria ad actuandum tali modo, quem ideo ratio positive non assequitur, quia propriam actus puri cognitionem nonhabetnec habere potest. «Nam. si de actuare et actuari infra totam lati* tudinem suorum modorum sermo sit, inquit Caietanus ('), non I « est remotum a philosophia divina, Deum posse actuare rem « creatam. In cuius signum, divinam essentiam esse actum « cuiusque intellectus videntis ipsam theologi fatentur ». Sicut igitur omnes dicere debent quod in visione beatifica species in· telligibilis suppletur per essentiam divinam, (nam sine dubio divina essentia est quae per semetipsam tribuit intellectui beato actualitatem quam alias confert species inhaerens, seu species vicaria obiecti quoad intelligibilem cius repraesentatio­ nem): ita nunc quodam simili modo dicimus, proprium esse humanitatis suppleri per esse personale Filii Dei, et naturam humanam produci a Deo ipsa communicatione ad Verbum, ut ex Verbo habeat actualitatem sustentationis extra causas, id est, actualitatem exsistentiae (a). — Sed nec opponi potest, in (*) Caietanus. in j"“ Part. Q. 17, a. 2. (J) Nota similitudinem inter unionem hypostaticam et unionem beatam visione gloriae. Repugnat enim ut perficiatur visio intuitiva Dei eo | modo qui alias locum habet, cum obiectuni intelligibile per species vi carias recipitur incognoscente; nulla enim species creata repraesentare potest Deum ut est in se. Ad hanc igitur visionem necesse est ut mens angelica vel humana trahatur ad divinum intelligibile in seipso, et non tantum in aliqua eius similitudine. Unde unio hypostatica et unio gloriae inter se conveniunt: Primo quoad terminos qui uniuntur. Utrobique enim creatura immediate unitur Deo, vel natura creata supposito increato, vel mens creata increatoio telligibili. — Secundo quoad modum unionis. Utrobique enim Deus f acluat creaturam quasi formaliter: vel scilicet naturam substantialem cui communicatione sui tribuit exsistere, vel potentiam intellectivam cui communicatione sui tribuit adsistete obiecto in esse intellecto. - Tertio quoad supernaluralilalem unionis. Sicut enim natura creata non est io naturali potentia ad hoc quod trahatur ad esse divinum ut ad suum actum essendi : ita mens creata non est in naturali potentia ad hoc quod trahatur ad divinam essentiam ut ad suam intelligibilem formam _ Quarto non repugnantiam unionis. Eaedem enim raliones nuar removent impossibilitatem circa unionem hypostaticam similiter ni UNIONE HYPOSTATICA quod inter actuantem et actuatum oportet esse proportionem. Nam si de proportione commensurationis sermo sit, negandum est suppositum in sua generalitate ; si autem de proportione habitu dinis, qua fit ut unum possit actuare, et alterum actuari, sic conceditur proportionis necessitas, sed negatur quod desit in proposito. Ad ian’ ergo rationem Tiphanii respondetur, impossibile qui­ dam esse ut Deus sit actus informans potentiam passivam, hoc est,actus in ea receptus et ad eam limitatus; non autem ut sit in ordine exsistendi actus naturae creatae modo eminentiori. — Ad 2,,m rationem prorsus neganda est paritas inter substantia­ lem actum exsistentiae qua talem, et actus amoris, cognitionis, aliasque id genus operationes. — Ad 3®“ denique rationem di­ cendum quod effectus formalis primarius non potest esse ab alio quam ab ipsa forma, si sermo sit de forma quae confert esse tale vel tale; nunc autem alius conditionis esse noscitur actus transcendentalis qui est ipsum exsistere. Et quamvis proprius essendi actus nequeat suppleri unquam per aliud esse creatum, hoc tamen non alia de causa est, nisi quia omne esse creatum ad suam respondentem potentiam coarctatur, et nihil extra illam praestare valet. At vero satis superque constat, considerationem eiusmodi non habere omnino locum quoad actum purum et illi miratum qui est ipse Deus. Arguit secundo Tiphanius ('): «Humana natura Christi « vere est creata et facta de nihilo. Creatio autem non potest ter« minari ad exsistentiam divinam. Igitur creatio humanitatis Christi removent circa unionem beatitudinis, ut satis ostensum est in tractatu de Deo Uno, Quaest. 12. Bene ergo Angelicus in compendio theologiae, c. 201, unam unio­ nem ex alia credibilem fieri affirmat dicens: < Per hoc igitur quod Deus < humanam naturam sibi unire voluit in persona, datum est homini « quoddam exemplum beatae illius unionis, qua intellectus creatus in« creato spiritui intelligendo unietur. Non enim restat incredibile quin «intellectus creatus Deo uniri possit, eius essentiam videndo, ex quo «Deus homini unitus est, eius naturam assumendo». (*) Tiphan. ubi supra, n. 7. '5» QUAEST. Π. • terminatur ad exsistentiam creatam illius. Confirmatur, quiattr. < minus creationis est ipsum esse, quod est intimum et maxime • formale in qualibet re». Respondeo primo: Simili argumento probaretur Deum non posse creare animae separatae corpus, aut coi pus quod de novo tunc fieret, non posse dici creatum et factum de nihilo. Non enim habet corpus humanum exsistentiam distinctam ab exsistentia animae, ut supra pluribus demonstratum est; et idcirco, cum in proposito anima praeexsistens supponatur, nullus esset actus exsistentiae de novo pioductus, ac per hoc, nihil etiam foret ad quod terminaretur actio creativa. Respondeo secundo, falso supponi in argumento quod creatio terminetur praecise ad esse exsistentiae ; nam terminatur ad rem exsistentem, videlicet ad rem quae extra causas sustentatur per suum actum essendi. Unde ad hoc ut aliquid dicatur et sit crea­ tura, non oportet ut esse quo exsistit sit esse creatum ; sed suf­ ficit plane ut secundum suam essentiam sit eductum de nihilo. Neque enim sola illa productio seu creatio agnoscenda est, qua res fit sub suo esse proprio, sed illa etiam qua producitur ut communicata praeexsistenti supposito, iuxta illud S. Leonis Magni, in eP- 35» ad lulianum: «Natura nostra non sic assumpta est «ut prius creata,post assumeretur, serf ut ipsa assumptione crea« rctur » (’). (’) Notandum itaque quod cum ipsum esse dicitur proprius ter­ minus creationis, esse tunc non accipitur pro actu essendi condiviso ab essentia sed pro ratione entis condistincta a ratione tatis entis, quemad­ modum declarat S. Thomas in i* Part. Q. 45, a. 4 ad ium. Quatenus scilicet creatio per se primo operatur, non ad tale ens ut tale, sed omnino ad ens ut ens simpliciter, eo quod causât quidquid requiritur ad esse quocumque modo, usque ad ipsas radices primas quas praesupponit omnis alia productio. Et sic recte intelligendo principium unde procedit difficultas, quidquid educitur de nihilo, creatur : sive educatur de nihilo sub proprio et concreato actu essendi, sive educatur de nihilo ut communicatum increatae hypostasi, cuius actus hypostaticus suppleret vices proprii esse exsistentiae. Quacumque enim hypothesi facta, semper res illa emanabit a causa efficiente secundum totum id quod requiritur ad hoc ut sit. eo modo quo est. Et ideo humanitas Christi vere est DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA rSS Si tamen proprietatem terminorum desideres, iterum consi­ derandum est quod creatio proprie non attribuitur nisi subsisten­ tibus, ut habetur in prima Parte, Quaest. 45, a. 4. Et ideo in exemplo superius allato, in quo Deus faceret animae separatae corpus, potius esset dicendum fieri hominem secundum corpus, quam fieri materiam vel corpus. Et similiter in incarnatione, magis proprie dicitur Filius Dei factus vel creatus secundum carnem seu humanitatem, quam humanitas facta vel creata. Et hoc modo lo­ quitur Apostolus, Rom. I-3: « De Filio suo qui factus est ei se« eundum carnem ex semine David». Tertio obiieit Tiphanius (x): « Si humanitas Christi, quia ■< assumpta est a Verbo, eique unita, exsistit per exsistentiam di« vinam, pari iure naturales omnes eiusdem humanitatis potentiae, « omnes habitus, et omnia dona et accidentia, tam naturalia quam x supernaturalia eiusdem, exsistent sola divina exsistentia, quod vi« detur perabsurdum. Haec enim sunt suo modo assumpta a Verbo « divino. Omne enim quod inest alicui personae, sive pertineat « ad naturam eius, sive non, unitur ei in persona, ait S. Thomas « in tertia Parte, Quaest. 2, a. 2, in corpore ». Respondeo negando paritatem. Et ratio disparitatis est, quia multiplex esse substantiale praeiudicat unitati suppositi, cum tollat unitatem subsistentis. Sed huic unitati non opponitur mul­ tiplex esse accidentale: imo vero, esse accidentale semper di­ stinguitur ab esse substantiali quod est esse suppositi. — Te stimonium autem S. Thomae non est ad rem. Equidem verissi­ mum est quod omnia accidentia, tam naturalia quam supernatu­ ralia, fuerunt coassumpta a Verbo, et unita ei in persona. Sed notandum quod aliud est uniri in persona, aliud vero uniri etiam secundum personam seu hypostasim, ut late in superioribus de- creatura : et quoad animam quae immediate e nihilo educta est sicut caeterae animae humanae, et quoad corpus quod formatum est e ma­ teria a Virgine quidem ministrata, adhuc tamen originaliter a Deo creante emanata. Vere, inquam, creatura, etsi essendi actus ad quem unita fuit, nec creatus sit, nec concreatus. (’) Tiphan. n. 9. '54 QUAEST. Π. claratum est (l). Nam ad hoc ut aliquid uniatur alteri in per. sona, satis est ut quocumque modo afficiat personam vel natu­ ram quae propria personae effecta est ; ut autem uniatur secuti, dum hypostasim, oportet ut trahatur in communionem ipsius esse quo subsistitur. Et ideo, accidentia sunt Verbo unita in persona, quatenus inhaerent naturae substantiali quam sibi Verbum univit i secundum subsistentiam. Sed nequaquam necesse est, imo fieri nullo modo potest ut exsistant per esse personale Filii Dei, quia de ratione accidentis est ut afferat esse superadditum, quod quidem diversus omnino ab esse hypostatico vel ipsa ostendit nominis ratio atque auctoritas. Quarto obiicit Tiphanius (a); « Sententiam illam quae as« serit humanitatem Christi sua propria spoliatam exsistentia, vi« dert periculosam, quia repugnat omnibus Scripturae locis et Com « ciliorum ac Sanctorum Patrum auctoritatibus, quibus Christus «per omnia nobis similis ostenditur absque peccato». Facile autem congeruntur testimonia traditionis nos edocentis, omnem realitatem quae est caeterorum hominum, a Verbo fuisse assumptam, luxta commune principium: Quod non,est assumptum, non est salva­ tum. Ait enim Eusebius Vercellensis : Verbum omnia quae veteris nostrae humanitatis erant, assumpsit. Ait Leo Magnus: Potum veterem nostrum sine peccato hominem assumpsit. Ait Cynilus Alexandrinus: Nec quidquam omnino quod naturae humanae cognatum esset, praeter solam malitiam, reliquit. A it Augustinus: Nihil naturae humanae in illa susceptione fas est dicere defuisse. Ait Damascenus: Neque Deus Verbum quidquam eorum quae cum nos initio fingeret naturae nostrae inseruit, praetermisit, sed omnia assumpsit. Ait S. Maximus: Si quis forte dicat, aliquid eorum quae sunt secundum naturam Deo repugnare, ipsius Dei potius quam naturae vitium est, siquidem bellum naturaliter imposuit rebus. Ex his igitur, aliisque plurimis eiusdem sensus eiusdemque sententiae, concludere oportet Verbum assumpsisse etiam creatum esse exsistentiae. (’) Supra, thes. 6, § 3. (’) Tiphan. I. c. n. 13. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA j 55 Verum si sensu adversariorum Patres interpretari placet, statim consequitur inveniri in Christo et humanam personalita­ tem, quia et personalitatem in nobis Verbum Creator inseruit. Nec ullus modus est evadendi nisi dicendo personalitatem esse nihil, vel negationem quamdam. Porro si personalitas est nihil vel negatio, ergo etiam unio secundum personalitatem erit unio secundum nihil vel secundum negationem, quod absit. Rursus, ex iisdem principiis in sensu adversariorum intellectis sequeretur Verbum debuisse assumere omnes individualitates humanas, seu illud omne quo unum individuum distinguitur ab altero; nemo enim negare potest, et hoc etiam fuisse in singulis insertum a Verbo Creatore. Legitima ergo conclusio foret quod Filius Dei assumpsit naturam humanam in omnibus suis individuis. Quae si absurda sunt, evidens est locutiones Patrum hoc sensu esse intelligendas : Verbum scilicet assumpsisse quidquid pertinet ad speciem humanam cum omnibus proprietatibus ipsam speciem consequentibus, sola excepta deordinatione quae non erat primaevae conditionis, sed per originale peccatum fuit in­ ducta. Volunt enim Patres, Christum dici hominem univoce nobiscum, et hoc sane verificatur omnino, quantumvis esse increatum Verbi suppleverit creatum esse exsistentiae, eo quod esse non ingreditur ullo modo rationem speciei, sed de transcenden tibus est. ut etiam saepe diximus in huius quaestionis exposi­ tione. Quare allata documenta Patrum valent ad summum contra Caietanum et Suarezium, ponentes deesse in humanitate Christi modum illum substantialem quem in caeteris esse dicunt. Sic enim foret Christus diversae rationis ab aliis hominibus in aliquo quod esset praeter personalem exsistentiam, et tamen substan­ tialiter diceretur, secundum auctores illos. Caeterum difficultas adversariorum desumpta est ab ipso S. Thoma, qui in III, D. 2, Quaest. 1, a. 2. sibi obiicit: < Vi­ te detur quod Filius Dei humanam naturam assumere debuit in « omnibus suppositis humanae naturae, quia ut Damascenus di « cit, quod est inassumptibile est incurabile. Sed natura humana «curabilis est in omnibus suis suppositis, etc.». Et respondet: « Ad primum ergo dicendum quod per incarnationem proprie 15^ QUAEST. II. «assumitur natura. Unde si aliqua natui a assumptibilis non esi «curabilis non est. Non tamen oportet ut si haec natura indi' «vidua non assumitur, quod suppositum huius naturae non cu«retur: quia per hoc quod natura in aliquo individuo assumpta «est, praeparatur curatio omnibus qui similem naturam babent, «sicut e contra, per hoc quod una persona infecit naturam * humanam quae in ipsa erat, in omnes homines peccatum trans· « misit ». Obiicitur quinto apud Scotum: Illud /><> generationem ac­ quiritur, quod per corruptionem amittitur ; atqui per corruptionem amittitur esse exsistentiae; ergo per generationem acquiritur. Sed per generationem temporalem non acquisitum est Christo esse aeter­ num; ergo esse creatum et temporale, et sic oportet ponere in Christo duo esse, unum secundum quod ab aeterno Deus est, alterum seeundum quod in tempore factus est homo. Sed contra est quod per generationem homo acquirit esse; et tamen hoc esse in morte non amittitur absolute, quia manet anima separata cum eodem esse exsistentiae quod erat prius esse compositi. Dicendum igitur est quod per generationem ac- j quiritur hypostasi, id quod per corruptionum hypostasi amittitur. Et si quidem hypostasis sit creata, cuius est in una sola natura subsistere, sicut per generationem acquiritur ei esse simpliciter, sic et per mortem simpliciter ei deperditur; morte enim inter­ veniente, hypostasis amplius non est. Nunc autem si sermo sit de hypostasi increata quae non in propria tantum, verum etiam in quadam corruptibili assumpta natura subsistebat, impossibile est ut mors ei auferat esse, sed solum auferet habitudinem ipsius esse hypostatici ad naturam mortalem quae ei supervenerat, et nunc destruitur. Non sequitur ergo quod in utero virgineo hy­ postasis Christi acquisivit esse creatum et temporale: quia per temporalem mortem non amisit nisi extensionem aeterni sui esse ad humanitatem assumptam, et non cessavit esse simpliciter, sed tantum desiit esse homo, salvo interim dogmate quo edocemur permansisse in triduo sepulturae personalem unionem cum cor­ pore et anima a se invicem separatis. Obiicitur sexto: Plura supposita possuui convenire i» uno DE IPSA V NIONS HYPOSTATICA (57 esse substantiali, sicut ex mysterio Trinitatis aperte demonstratur. Sed non est maior repugnantia in eo quod plura esse substantialia conveniant in uno supposito. Ergo sicut dantur in divinis plura supposita unius esse, ita dari potest in Christo unum suppositum multiplicis esse: ex quo ulterius sequitur quod esse non est id m quo fundatur unitas suppositi. Respondeo: Dist. mai. Plura supposita absoluta possunt con­ venire in uno esse substantiali, neg. Plura supposita formaliter relativa, et relativa oppositione ab invicem distincta, conc. Et ratio discriminis innotescit ex principiis quae traduntur in tra­ ctatu de Trinitate. Nunc autem minor argumenti, in qua vis dif­ ficultatis praecipue reconditur, simpliciter et absolute est neganda. Et ad negationis evidentiam dico quod unum definitur indivisum in se et divisum a quolibet alio. Qui autem dicit indivisum in se, excludit omnem divisionem in ea linea in qua unitas acci­ pitur; sed qui dicit divisum a quolibet alio, non ideo affirmat omnem modum distinctionis, quia sufficit unus. Quo posito, con­ sidera complexum duorum, quorum singula suum esse substan­ tiale habent: ibi non est indi visio secundum subsistentiam, et ideo est repugnantia ad unitatem hypostasis. E contra, considera plura supposita relativa quae sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus: sane vero unumquodque eorum est primo indivisum in se, et praeterea est divisum ab alio, non quidem secundum rem absolutam, sed secundum modos relative oppositos habendi unum idemque esse, unam eamdemque perfectionem; quare, licet una sit exsistentia sive subsistentia, sunt tamen plures relativi di­ stincte subsistentes. Ergo omnino repugnat ut unum suppositum habeat multiplex esse substantiale, non tamen ut plura suppo­ sita, si relativa sint, conveniant in eodem esse substantiali abso­ luto. Unde tandem nego consequens et consequentiam argumenti, et dico unitatem essendi ita fundare unitatem suppositi, ut esse multiplicato, semper et absolute necesse sit multiplicari subsi­ stentes, ac per hoc, hypostases. Etenim, « impossibile est quod unius rei non sit unum esse » (').(*) (*) S. Thomas, infra, Quaest. 17. a. 2, in corpore. QÜARST. Π. Obiicnur septimo : £ssei„ âir,„,s ,-7’ «quidem et propriissime persona dicitur assumere; secundario « autem potest dici quod etiam natura assumpsit naturam ad sui « personam. Et secundum etiam hunc modum dicitur natura in· « carnata, non quasi in carnem conversa, sed quia naturam «carnis assumpsit. Unde Damascenus dicit: Dicimus naturam «Dei incarnatam esse, secundum beatos Athanasium et Cyril « lum » (’)· Quaecumque autem hic asseruntur, eodem modo procederent, etiamsi supponeretur esse in Deo una tantum persona absoluta. Hac enim hypothesi facta, adhuc in Deo natura a persona dif­ ferret quoad significandi modum, adhuc esset removenda unio in natura, et sola admittenda unio in persona. Quippe incarnatio de suo conceptu nihil aliud importat praeter unionem substan­ tialem ex qua non resultat ens novae speciei, sed per quam Deus immotus in se permanens incipit in humana etiam natura sub­ sistere. Porro ad huiusmodi conceptum sufficit cogitare Deum subsistentem. Deus autem intelligitur subsistens, etiam sub prae­ cisione personalium relationum, ut iam in superioribus notatum est, et in tractatu de Trinitate late ostenditur. Sive ergo abstrahas a relationibus per quas constituuntur plures in natura divina sub­ sistentes, sive non abstrahas, semper personae proprie conveniet assumere, naturae vero in quantum est idem cum persona. Hinc S. Thomas in III, D. 5, Quaest. 2, a. 3: «Circumscriptio perso« nae a natura divina potest dupliciter intelligi. Uno modo, quod « circumscribatur omnis ratio personalitatis, et sic ipsa natura « neque erit subsistens in re, neque erit in aliquo subsistente, « et sic non habebit esse in re, sed in intellectu, et sic non con« veniet ei neque assumere neque aliquid agere. Alio modo po« test intelligi quod circumscribantur personae distinctae quas fides « ponit ; eis autem circumscriptis, adhuc remaneret divina natura « subsistens, sicut Deum intelligunt qui non habent fidem Tri« nitatis.... Unde adhuc remanebit ibi personalitas aliqua : et hoc « modo dicendum quod, circumscriptis personis, adhuc divinae « naturae conveniet assumere ».(*) (*) S. Thom., hic, art. 2 in corp. 17’ QUAEST. IIT. Verum circumscriptio sive praecisio personalitatum relati varum in divinis, non est nisi secundum operationem intellectus nostri. Nam ex absoluta necessitate divinae naturae, (quamvis huius necessitatis ratio nos lateat), tria sunt relativa supposita. Praeterea docet nos revelatio quod ad unum dumtaxat e tribus terminatur humanae naturae assumptio. Hinc igitur crescit dif­ ficultas mysterii, enasciturque necessitas specialiter considerandi unionem, secundum quod unius tantum, et non aliarum simul personarum est. THESIS XI. (Art. 4-5) Solus Filius secundum Scripturas homo factus est, non autem Pater nec Spiritus Sanctus, adeoque fides catholica manifeste docet unam personam divinam posse sine alia naturam creatam assumere. Sed quoad huius veritatis ex­ positionem, nulla reperiri potest inter varias sententias differentia, quia omnes indiscriminatim dicere debent uniri humanitatem cum esse Verbi, quod est ipsum esse divinum distincto atque incommunicabili modo habitum per rela­ tionem filiationis. § iSolum Filium assumpsisse carnem, omnes fere Novi Testa­ menti paginae tradunt. Ubique enim Deus incarnatus dicitur Verbum, Filius, Filius Dei pariter et hominis, Unigenitus qui est in sinu Patris, Imago Dei invisibilis : quae totidem nomina sunt, soli secundae personae convenientia. Nec sensu tantum affirmativo de solo Verbo incarnatio prae­ dicatur, sed sensu etiam exclusivo, quatenus a communione as­ sumptae humanitatis positive excluduntur Pater et Spiritus San­ ctus. Excluditur quidem Spiritus Sanctus, cuius visibilis missio seu adventus asseritur tempore posterior adventu et missione Filii, iuxta illud Ioan. VII-3o: Nondum erat Spiritus datus, quia leans nondum erat glorificatus. Et iterum, Ioan. XVI 7 · DK PERSONA ASSUMENTE «73 vobis ut ego vadam; si enim non abiero, Paraclitus non ventet ad vos; si autem abiero, millam eum ad vos, et cum venerit ille, ar­ guet mundum de peccato et de iuslitia et de iudicio. Non ergo Spiritus Sanctus eamdem cum Filio assumpsit humanitatem, nam alias, simul cum Filio venisset et simul fuisset datus. At vero adhuc evidentius excluditur Pater, cum nihil magis con­ trarium traditioni Sacrae Scripturae cogitari possit, quam quod Pater cum Filio convenerit in humanae assumptione infirmitatis, in susceptione laborum crucis, in satisfactione pro peccato et solutione pretii redemptionis. Ipse enim Pater ubique proponitur ut a sua gloria non descendens, ut mitteris et non veniens, ut acceptans et non solvens, ut exaudiens et non deprecans, deni­ que ut maior Filio secundum carnem: quod rursus verum non esset si ipsemet per incarnationem, humanae factus fuisset par­ ticeps naturae. Haec igitur et alia multa quae commemorare non vacat, adeo decretoria semper visa sunt omnibus, ut nullus un­ quam alicuius momenti error in contrarium prodierit. Adeoque universaliter est creditum, incarnationem divinitatis, non in Patre, neque in Spiritu Sancto factam, sed in Filio tantum. Et quia ab actu ad posse valet illatio, statim sequitur posse unam personam sine alia naturam creatam assumere. Sed si una potest, ergo quaelibet ex divinis, cum evidentissimum sit non esse maiorem rationem possibilitatis, loquendo de potentia absoluta, pro per­ sona Filii quam pro persona Patris vel Spiritus Sancti. Et hucusque quidem fidei dogma. Nunc autem quomodo contradictionem non involvat, qualiter etiam concilietur cum do­ ctrina superius exposita de unione secundum subsistentiam, paulo diligentius est considerandum. § 2. Rursus habeto prae oculis illa duo quae in ratione assum­ ptionis includuntur. Et si quidem assumptio nihil aliud impor taret praeter operationem qua natura creata trahitur ad divinam hypostasim, sic impossibile foret ut una persona sine alia assu­ meret, quia virtus operandi, quae pertinet ad naturam sub for- >74 QUAHST. HI. η-,ali ratione naturae, est communis in divinis; adeoque nulla est operatio in aliqua persona, quin eo ipso sit in aliis dllabus simul. Nunc autem nihil impedit quominus una persona sine alia terminet unionem, quia terminatio non dicit efficientiam, sed re­ ducitur ad causam formalem, quae sola communicatione sui prae stat quod praestandum habet. Hinc, quidquid actionis importatur in verbo assumire, totum necesse est attribuere tribus; verum enim est quod tota Trinitas univit humanam naturam Filio, ac per hoc, fuit efficiens incarnationis causa. Sed unionis terminus non est nisi persona Filii, eo quod per operationem divinam communicatur humanitas uni tantum e tribus qui in natura di­ vina distincte subsistunt. Cum igitur assumptio non solam im­ portet uniendi actionem, sed indivisim consignificet terminum ad quem unio fit, uni et eidem supposito utrumque attribuens, hinc est quod solus Filius dicendus est humanam naturam assum­ psisse, non autem Pater, nec Spiritus Sanctus. Sed iam nonnullis videbitur hoc dogma conciliari non posse cum doctrina de unione hypostatica quae in praecedenti quae­ stione fuit asserta et declarata. Quorum difficultati statim satis­ facere oportet in solutione sequentium argumentorum. Obiicitur primo: Si assumptio terminatur ad unant solam personam, necesse est ut terminetur « in id quod est proprium < Filii, non quod commune Trinitati », ut dicitur in Concilio To­ letano XI. Atqui proprium F ilii, sive personalitas eius non est esse exsistentiae, sed relatio filiationis. Ergo, vel non explicatur hhio hypostatica per hoc quod humanitas trahitur ad increatam Verbi exsistentiam, vel certe tota Trinitas dicenda est incarnata. Respondeo: Distinguo minorem: Esse exsistentiae ut sic. non est proprium Filio, sed tribus personis commune, concedo. Esse exsistentiae prout habitum distincto quodam et incommu nicabili modo, per oppositionem relativam ad duos alios relativos modos qui in deitate habentur, nego. Et similiter, personalitas Filii est relatio filiationis praecisive sumpta secundum solum esse ad, nego. Indivisim considerata secundum esse ad et esse in, ac per hoc, secundum identitatem cum substantia divina quae est ipsa subsistens exsistentiae perfectio, concedo. Et ad huius i OF. PERSONA ASSIMENTE I75 rei intelligentiam rursus observa quod si sumatur relatio divina solum qua relatio est, id est, secundum solum esse ad, sic ponit tantum oppositionem ad alterum, ac per consequens, distinctio­ nem; ideoque, nondum exhibet completam personalitatis ratio­ nem, eo quod persona non dicit tantum distinctum, sed etiam et per prius subsistens. Oportet itaque sumere relationem divinam, etiam et maxime secundum esse in, videlicet prout et in quan­ tum importat aliquid identicum cum esse divino absoluto, quia ex hac identitate convenit ei subsistere. Unde tandem nego dis iunctionem consequentis, et dico explicari unionem incarna­ tionis per hoc quod trahitur humanitas ad unum e tribus rela­ tivis modis quibus habetur divina exsistentia, sive (quod idem est), ad exsistentiam divinam habitam uno relativo modo. Quod etiam maxime conforme est doctrinae Patrum, speciatim vero Damasceni, qui 1. 3 de fide orthod. c. 5, proprietatem in divinis vocat distinctum exsistentiae modum, τόν τής υπαρξεως τροπον διάφορον (*)· Sed nec aliis principiis inhaeret Concilium Tole­ tanum, cum distinguit Filii proprium ab eo quod est commune Trinitati. Eadem porro responsio facile adaptari potest eidem difficul­ tati, quam sub forma paulo diversa proponunt nonnulli: Aut, inquiunt, una est subsistentia in divinis, aut plures. Si una, non potest esse quod aliquid secundum subsistentiam uniatur uni per­ sonae, et non aliis duabus. Si plures, ut habetur in Concilio La­ teranensi (a), ergo subsistentia non est substantialis exsistentia, quia haec in Deo non multiplicatur, et sic mutanda omnino est doctrina superius tradita. Ad hoc enim dicendum est quod subsistentia quandoque su­ mitur in vi nominis concreti pro substantia habente suam exsi­ stentiam in se. Et quia apud nos substantiae corporales, quam diu suam in se exsistentiam retinent, individuae sunt atque in­ communicabiles, hinc fit ut nonnumquam transferatur hoc nomen (') « Quaelibet illarum personarum per se subsistit, sive perfecta « hypostasis est, suamque proprietatem, hoc est. exsistentiae modum « disparem habet ». (9) Enchirid. n. 231. ι;6 QlMRST. rn ad standuni non solum pro subsistente, sed etiam pro subsislmi, distiHclo, hoc est pro hypostasi, et hoc sensu in Concilio Late­ ranensi dicuntur esse in Deo tres subsistentiae, id est, 1res hypostases. Quamquam si sumatur subsistentiae nomen in vi propriissimae suae significationis, pro e<> a quo aliquid forma­ liter habet exsistere in se et non in alio, sic utique una in Deo subsistentia est agnoscenda; nam nomina substantiva, inquitS. Thomas in J, D. 26, Q. 1, a. 1 ad 4"'·1, quae dicuntur per re­ spectum ad esse, praedicantur singulariter (in di vinis >, ut subsi­ stentia et essentia. Et tamen, ut dictum est, haec una subsistentia seu substantialis exsistentia tribus relativis modis habetur. Unde, cum natura humana uniatur divinae subsistentiae prout per re. lationem filiationis distincto modo habitae, nequaquam sequitur humanitatem uniri tribus personis, aut totam Trinitatem esse incarnatam. Obiicitur secundo: Si per impossibile fieret unio innatura, eo ipso necesse esset totam Trinitatem incarnari. Sed exsistentia in divinis non minus communis est quam natura. Ergo etiam, st unio fit secundum esse exsistentiae, non solus Fthus homo factus est, sed et Pater et Spiritus Sanctus. Respondeo: Dist. mai. Et ratio cur, supposita unione in natura, oporteret totam Trinitatem incarnari, reponeretur prae­ cise in hoc quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unius eiusdemque numero naturae, sicut sunt unius eiusdemque esse, neg. Et reponeretur in aliquo alio quod locum non habet in unione secundum solam subsistentiam, conc. Unde non sequitur argumenti conclusio. Non, inquam, in eo staret consequentiae rado, quod natura ut sic communis est in divinis. Nam etsi sit communis commu­ nitate numerica, adhuc tamen proprio modo (relativo) habetur a singulis, sicut ipsum esse cum quo est idem, et a quo nequidem distinguitur distinctione rationis adaequata. Itaque vera ac formalis ratio hinc desumenda esset, quod unio in natura, utpote significans coniunctionem duorum concurrentium in ratione par­ tium essentialium ad constitutionem novae essentiae, poneret mutationem in natura divina. Et quia impossibile est fingere DE PERSONA ASSI’MENTR 177 realeni eiusmodi mutationem quin divinitas intelligatur mutari tam in Patre, quam in Filio, quam in Spiritu Sancto (est enim in omnibus numero una), eo ipso tota Trinitas inciperet esse unum coinprincipium illius tertii quod ex unione deitatis cum humanitate resultaret. Sed unio secundum solam subsistentiam non importat absurdam hanc mutationem divinitatis. Relinquit enim divinum esse omnino immotum, quia ipsum ponit purum terminum ad quem humanitas trahitur tamquam ad sustentantem actum essendi. Cum igitur hoc divinum esse proprio atque in­ communicabili modo sit in singula quaque trium personarum, quid, quaeso, evidentis repugnantiae potest ostendi in eo quod natura creata ei uniatur sub uno e modis quibus habetur, et non sub aliis qui relativa oppositione realiter distinguuntur? Certe relatio personalis non facit ut esse vel natura Filii non sit esse vel natura Patris, adeoque non faceret ut mutato esse Filii, non eadem ratione mutaretur esse et Patris. Sed tamen facit ut hoc ipsum esse et haec ipsa natura eo incommunicabili modo habea­ tur a Filio, qui non est modus incommunicabilis quo habetur a Patre; et consequenter facit ut natura humana possit communi cari divinae subsistentiae prout est Filii, quin pertineat ad hy­ postasi m Patris vel Spiritus Sancti. Hanc rationem si bene consideres, videbis non esse amplius locum difficultati, quae apud quosdam invenitur circa terminum mediatum, ut aiunt, unionis hypostaticae. Attendentes enim realem identitatem personalitatis et naturae in divinis, dicunt non­ nulli : Ergo mediate saltem unitur humanitas natura divinae, et quomodo hinc non sequatur Trinitatem esse mediate quoque tuear natam, difficile est videre. Ad quam instantiam in primis animadverto quod locutio qua natura divina dicitur terminus mediatus unionis, non est forsitan ad rigorem veritatis satis exacta. Quodnam enim medium posset in summa identitate intercedere? Si tamen nihil aliud significetur nisi quod divinitas non unitur ut natura et in linea naturae, sed ut identice terminans communicationem qua personae Filii com­ municatur humanitas, (quo sensu loquebatur S. Thomas cum superius docuit assumptionem non competere naturae divinae De Verbo Incarnato I?» QUAEST. Hi. nisi secundario, et in quantum est cum suo supposito idem), sic locutio poterit sustineri. Verum nulla est sequela, quia nec Im. mediate nec mediate unitur divinitas prout distincto modo pa. ternitatis vel Processionis habita, sed solum ut habita per mo dum Filiationis. Itaque si naturam ponas mediate unitam, non oportet nominare naturam simpliciter, sed cum addito personalis proprietatis secundum quam est in Verbo, sicut cum Cyrillus dicit naturam Dei Verbi incarnatam, et ideo semper redit distin­ ctio ab initio facta circa subsistentiam, quae licet una in divinis, tribus tamen incommunicabilibus modis relativis habetur. Sed iam ex dictis pronum est eruere id quod ultimo loco in thesi positum est: praesentem scilicet quaestionem indifterenter occurrere in quibuslibet de unione hypostatica sententiis, et non aliam ferre solutionem apud eos etiam qui humanitatem as­ sumptam propria volunt exsistentia exsistere. § 3Sane vero, quacumque sententia circa rationem unionis sup­ posita, eadem est difficultas quoad incarnationem unius personae sine alia; et quisquis putat specialem ex hoc capite inveniri ar­ duitatem in doctrina S. Thomae, iste conditionem divinorum non satis assequitur. Quid enim, quaeso, dicere iuvat unionem in­ carnationis terminari ad relationem personalem Filii in quantum relatio est? An forte asseres cum Porretanis in Concilio Rhemensi sub Innocenti© II damnatis, relationes esse assistentes in divinis, et distingui realiter ab essentia? Profecto oportet ponere secundum fidem, ipsas esse re idem cum esse sive substantia absoluta; quin imo, qua reales, formalissime includunt hanc iden­ titatem, ut dictum est supra. Quare, vel incarnatio est fictitia, vel fatearis necesse est unionem realiter terminari ad ipsum esse divinum. Nunc autem qui fieri possit ut natura humana realiter unita esse divino, non eo ipso uniatur tribus personis quarum est unum esse, eodem semper modo explicari debet, nec alia est responsio excogitabilis praeter eam quae fuit assignata. Quippe, inter nos et adversarios catholicos controversia non est circa id cum quo unitur humanitas, sed magis circa id secundum quod DE PERSONA ASSUMENTE I79 personalis unio perfici dicenda est (/). Cum autem inquiritur de incarnatione unius personae sine alia, nihil refert posterior haec consideratio, sed solum illa prior in qua nulla est nec esse po­ test differentia (2). Quod si sententiarum diversitates nullam in praesenti dif­ ferentiam afferunt dum ex parte termini consideratur assumptio, multo minus si consideretur ex parte actionis unitivae. Et nos quidem statuimus humanitatem non fuisse prius natura produ(*) An scilicet secundum additionem, ut vult Scotus. An secundum modalitatem colligantiae, ut vult Suarez, an secundum suppletionem propriae exsistentiae humanitatis, ut nos volumus. C) Sane nihil refert ad praesens, quod inter esse absolutum et relationem personalem sit distinctio rationis, sive, ut adversariis loqui placet, dislinctio virtualis. Nam distinctiones rationis quae introducuntur in divinis, nequaquam sunt attribuendae Deo secundum se; alias si essent aliquid in Deo. ad genus distinctionum realium omnino reduce­ rentur, et iam non foret Deus id quo simplicius esse nequit. Sed di­ stinctiones istae quas dicis virtuales, quasque alii rectius rationis vocant, (sive sint adaequatae ut inter essentiam et relationes, sive solum iua- daequatae ut inter attributa absoluta), in nobis solis causam sui habent : quatenus intellectus noster non potest assurgere usque ad efformandum conceptum unum qui plene repraesentet divinae simplicitatis eminen­ tiam, et ideo necesse habet formare multiplices rationes intellectas, ad normam eorum quae in creaturis per diversa praedicamenta seu genera distribuuntur. Quae tamen rationes intellectae non dicuntur esse in Deo. quasi foret in ipso aliquid respondens earum multiplicitati et distinctioni ut tali, sed solum quia Deus verificat in sua simplicitate supereminenti quidquid divisim et multipartite de eo a nobis cogitatur. Et in materia quidem de Trinitate praedictae distinctiones rationis plurimum inser­ viunt, ut scilicet palam fiat quomodo hoc mysterium secundum quod ex verbo revelationis ad nos factae repraesentatur in conceptibus no­ stris, nullam contineat contradictionem, idest, non constet notionibus inter sese pugnantibus, idem affirmantibus et negantibus secundum idem. Verum in praesenti nihil ex eis efficitur, praetereaque nihil. Nam si solum sunt in intellectu nostro, profecto in causa esse non possunt ut si quid realiter unitur personae divinae, uniatur cum relatione et non cum esse ipsius personae, aut immediate uniatur cum relatione et me­ diate tantum cum esse; haec enim duo omnibus modis sunt unum atque idem secundum rem. Quare, cum ex hac parte nulla omnino pateat via, clarum est quod in omni opinione eadem est difficultas, eademque adhibenda responsio. 180 QUAKST. Πί. ctam quam Verbo unitam, sed unionem involvi in ratione crea I tionis eius, eo quod productio includit necessario unionem pro­ ducti cum actu essendi, qui in proposito non alius est quam esae I personale Filii Dei. Sed sicut non sequit■, m sententia Scoti vel I Suarezii, Trinitatem esse incarnatam, ex hoc quod per totam ' Trinitatem humanitas fuit prius natura producta et postea unita: ita certe non potest sequi apud nos, Trinitatem incarnari, quia a tota Trinitate est actio productiva involvens in sui ratione uni­ tionem ad Verbum. Sive enim identifiées uuin cum produci, sive distinguas, cum tam uniri quam produci del>< at iuxta omnes esse efficienter ab omnibus personis, eadem sane semper doctrina est secundum praesentem considerationem. Nihil ergo valet sequens argumentum: Humanitas ipsa as­ sumptione creatur. Sed creatur a tota Trinitate. Ergo assumitur a tota Trinitate et ad totam Trinitatem. Nihil, inquam, valet; et eamdem enodationem requireret, si loco dicendi cum S. Leone, ipsa assumptione creatur, dicerem solum cum aliis, ipsa assumtitione unitur. Quapropter ab omnibus pariter adhibenda est sequens so­ lutio: Dist. mai. Humanitas ipsa assumptione creatur, ita tamen ut actio assumptiva quae efficienter est a tribus personis, deno­ minationem assumptionis non recipiat nisi respectu personae in qua, praeter efficientiam unioni? consideratur et unionis terminus, conc. Ita ut actio assumptiva p« ssit nominari assumptio respectu omnium personarum a quibus ( it ut a causa efficiente neg. Et concessa minore, distinguo consequentiam: Ergo a tota Trini­ tate est quidquid actionis per assumptionem importatur ; non tamen sequitur Trinitatem esse terminum unionis, et si terminus unionis non est, nec convenit ei denominatio assumentis. Quocumque igitur modo res inspiciatur, nulla est in prae­ senti inter varias sententias oppositio, sed omnes aequalem in­ veniunt difficultatem e conspectu mysterii, quod est ipsum my­ sterium realis distinctionis consubstantialium personarum. De quarum tamen cognitione non est ratiocinandum sicut de incar natione earumdem. Cum enim sint distincte subsistentes, realis unio secundum subsistentiam potest terminari ad unam et non DE PERSONA ASSUMENT® )8t ad caeteras. Nunc autem sunt personae relativae ; ex quo fit ut sit impossibile unam videri, non visa altera : relativa enim ne­ cessario sunt simul in cognitione, ut fert notum axioma. SCHOLION (Art. 9-7). Loquendo de potentia absoluta, non videtur impossibile ut plures personae divinae unam numero naturam assu­ mant, vel e converso, una persona plures naturas. Possibilitas assumptionis unius numero naturae a tribus personis negatur a quibusdam, quos inter S. Bonaventura in III, D. i, a. i, Quaest. 3. Nihilominus opinio affirmans sicut est communior post S. Thomam in praesenti, ita videtur et longe probabilior. Esset quidem evidens repugnantia, si una numero natura supponeretur assumi a pluribus supposjtis absolutis, quia plura supposita absoluta omnino differunt secundum esse, et fieri non potest ut una essentia exsistat per plura esse substantialia. Verum eadem ratio non militat quoad supposita relativa in qui­ bus esse non multiplicatur, sed solum modus habendi unum idemque esse. Et cum aliunde fides Trinitatis proponat tres per­ sonas convenientes in una natura aeterna, quid, quaeso, posset absolute impedire quominus convenirent in una etiam natura assumpta? Pleraque porro argumenta in contrarium allata eodem ferme modo solvi videntur ac sophismata quae afferri solent contra consubstantialem Trinitatem; quae tamen, quia non sunt huius loci, in praesenti praetermittuntur (*). Nunc autem e converso, unam divinam personam posse as­ sumere plures naturas, « fere ab omnibus conceditur », ait S. Thomas in III, D. 1, Quaest. 2, a. 5. Et recte quidem, quia si una natura creata potest exsistere in hypostasi divina, ergo possunt plures, imo aliae et aliae in infinitum. Ideo enim con­ venit personae divinae unire sibi hypostatice naturam extraneam, (*) Cf. S. Thom., hic, art. 6, ad i"m et ad ju“ ï82 QIMRST. 111. quia est purus et infinitus actus exsistendi. Sed infinitum non potest exhauriri per finitum. Ergo. « sicut Deus potest semper « novas creaturas concedere, quia . ius potentiq per creatura» «nullo modo exhauritur, ita etiam persona divina potest, qua « libet natura assumpta, iterum aliam assumere, quia potestas «assumendi per naturam assumptam non tei minatur » (r). Cae terum, quod attinet ad modos loquendi qui, hac hypothesi facta, deberent adhiberi, multa dubia et difficultates occurrunt, prae sertim si supponantur plures naturae assumptae, non specie, sed solo numero differentes. Sed non vacat in praesenti horum du­ biorum solutionem inquirere. Sufficit enim (praesertim quia de mera possibilitate agitur), ut res ipsa sit perspicua; porro ex dictis in Quaest. 2, videtur clara et evid- ns satis. THESIS XII. (Art. 8). Habita ratione finis incarnationis, congruum fuit ut Ver bum incarneretur, potius quam Pater vel Spiritus Sanctus Huius assertionis duae sunt principales rationes, desumptae e duobus praecipuis nominibus quae secundae personae attri­ buuntur. Etenim primo, finis incarnationis fuit reparatio operis Dei quod fuerat collapsum. Conveniens ergo erat ut ea potissimum persona incarnaretur, in qua specialiter attenditur similitudo exemplaris seu forma artis secundum quam condita sunt universa, nam et artifex per formam artis conceptam qua artificiatum con­ didit, ipsum si collapsum fuerit restaurat, inquit Angelicus in praesenti. Atqui persona in qua specialiter attenditur similitudo exemplaris totius creaturae, ipsum est Verbum Dei. Non quod proprium ei sit continere formas exemplares et ideas creatura rum, hoc enim peitinet ad naturam divinam tribus communem', sed quia personalis proprietas seu relatio quae in nomine Verbi t,') S. Thom. in Hl, D. 1, Quaest. 2. a 5. DF. PERSONA ASSUMENTE 18J importatur, est relatio procedentis secundum operationem intel­ lectus, et idcirco secundae personae peculiari modo appropriatur natura divina prout est intellectum exemplar in quo omnium rerum rationes elucent. Recte ergo et convenienter ad reforman dani humanae substantiae dignitatem ordinata est Verbi incar­ natio. Quod non obscure innuit loannes dicens: « In principio «erat Verbum...; omnia per ipsum facta sunt; et Verbum caro « factum est » ('). Adhuc, finis incarnationis fuit redintegratio hominum in gloriam filiorum Dei, hoc est, in possessionem coelestis illius haeieditatis quae non debetur nisi filiis. Congruum ergo fuit ut per eum qui est Filius naturalis, participaremus filiationem se­ cundum adoptionem, iuxta illud apostoli : Quos praescivit et prae­ destinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Unde Augustinus, Serm. 57, n. 2; «Dominus noster lesus Christus..., cum sit ipse « Dominus, Filius Dei unicus, tamen noluit esse unus. Unicus « est, et unus esse noluit, fratres habere dignatus est. Quibus «enim dicit: Dicite, Pater noster qui es in caelis? Numquid in· « vidit nobis...? Quia talis est haereditas quam nobis promittit, « quam multi obtineant, et angustias nemo patiatur, ideo in suam « fraternitatem vocavit populos gentium, et habet Unicus innu< merabiles fratres qui dicant: Pater noster, qui es in caelis». Accedit demum quod congruebat fini reparationis nostrae, ut persona divina assumeret naturam ex genere nostro propa gatam, adeoque fieret non solum homo, sed et hominis filius. Ne ('i Et exhinc assignari potest causa cur loannes in prooemio evangelii, gesta personae incarnatae enarraturus, ipsam appellavit nomme Verbi potius quam Filii. Nam etsi eo Verbum quo Filius, ut Augusti­ nus ait, et eo Filius quo Verbum: tamen in nomine Filii non elucet explicite ratio causae exemplaris, seu ideae, seu artis, quae secundae per­ sonae propter intelligibilis processionis modum appropriatur. Quasi ergo dixisset evangelista: In Verbo attenditur idea secundum quam factus fuerat homo in honore et perfectione primae creationis. Et cum ille ab ea perfectione peccando defecisset, ipsa exemplaris idea carnem assum psit. et in assumpta humanitate sese veluti visibiliter delineavit, ut opus mirabiliter primitus factum, per ipsam et secundum ipsam mirabilius iam reformaretur. I84 QdAEST. TIE ergo impediretur manifestatio personalium proprietatum in di vinis, debuit incarnari Verbum potius quam Pater vel Spiritus Sanctus; alioquin nomen relativum competens personae qua in­ carnatae, vergeret in confusionem proprietatis personae secun­ dum se. Hinc Damascenus 1. 4 de fide orthod. c. 4: «Pater, « Pater est et non Filius. Filius, Filius est et non Pater. Spi« ritus Sanctus, Spiritus ac non Pater nec Filius. Proprietas enim «immobilis est; quonam enim alio modo proprietas maneret si «moveretur, exque alia in aliam transiret? Ob eam causam Dei «Filius, hominis films fit, ut proprietati immobilitas sua constet. « Nam cum Dei Filius esset, factus est hominis filius, ex Sancta < Virgine carnem sumens, nec propterea ab ea proprietate quae « Filium decet excedens >. Et de persona quidem assumente hactenus. Sequitur nunc consideratio de modo unionis ex parte naturae assumptae. QUAEST. IV-VI. DE NATURA ASSUMPTA Deinde, inquit Angelicus, considerandum est de unione ex parte assumpti. Et primo quantum ad ipsam naturam humanam, secundo quantum ad partes ipsius, tertio quantum ad ordinem assumptionis. THESIS XIII. (Quaest. 4). Natura humana, prae aliis omnibus naturis, fuit a Filio Dei assumptibilis. Ante omnia, removenda aequivocatio. Cum enim natura creata dicitur assumptibilis, id est potens assumi a divina per­ sona, primo quidem « non signatur aliqua potentia activa crea« turae, quia sola potentia infinita hoc facere potuit ut in infini- | « tum distantia coniungerentur in unitatem personae. Similiter DE NATURA ASSUMPTA »8» « non signatur etiam potentia passiva naturalis, quia nulla po< tentia passiva naturalis est, cui non respondeat potentia activa « alicuius naturalis agentis. Unde relinquitur quod dicat in creat tura solam potentiam obedientiae. Haec autem potentia (obe· « dientialis) correspondet divinae potentiae, secundum quod... ex «creatura potest fieri quod ex ea Deus facere potest»!1). Sed potentia divina dupliciter accipitur, vel ut ordinata, vel ut ab­ soluta. Ad cuius intelligentiam sciendum est quod omnipotentia Dei praecisive sumpta, pro oblecto habet illud omne in quo sal­ vari potest ratio entis (a). Nunc autem in his in quibus ratio entis potest salvari, pro quanto scilicet non importatur affirmatio et negatio eiusdem secundum idem, triplex occurrit differentia. Nam primo, aliquid est conveniens ordini qui de facto institutus est in rebus. Et hoc dicitur posse a Deo fieri de potentia ordinata, quia tunc accipitur omnipotentia non secundum nudam potentiae rationem, sed etiam secundum quod nostro concipiendi modo exsecutiva est ordinationis divinae sapientiae et decreti divinae voluntatis. — Aliquid praeterea est non conveniens huic ordini, sed tamen non habens disconvenientiam ad divinam sapientiam, cum ipsa potuisset statuere ordinem alium secundum quem esset congruum id quod nunc iuxta ordinem istum qui rebus inest, non convenire videtur. Et hoc dicitur posse a Deo fieri de po­ tentia absoluta simpliciter. Fieri quidem posse de potentia abso­ luta, quia tunc consideratur omnipotentia quasi soluta a praestitutione ordinis qui in libera Dei voluntate est; fieri etiam posse simpliciter, quia nihil est in obiecto quod repugnet pote­ stati divinae virtutis, sive ipsa sumatur secundum praecisam ra­ tionem potentiae activae, sive etiam consideretur prout cum sa­ pientia et iustitia idem. — Tandem aliquid est quod nullo modo cadit in iusta voluntate et sapiente intellectu, et hoc dicitur posse a Deo fieri de. potentia absoluta conditionaliter. Quo quidem lo­ quendi modo significatur, esse in obiecto rationeip quam respicit(*) (*) S. Thom, in 111, D. i, Quaest. 2, a. 3. (’) In prima Parte, Quaest. 25, a. 5. 186 QUAEST. 1V-VI. omnipotentia secundum se, deesse tamen conditionem quam exigit in quantum a sapiente intellectu et voluntate recta non distin­ guitur. Ideo non est dicendum hoc esse simpliciter in potentia Dei. sed solum sub conditione caeteroquin impossibili, id est, si aliunde congrueret sapientiae, bonitati, et iu-titiae. Non enim est inconveniens, inquit Angelicus (’), si in conditional! vera antece dens sit impossibile. Loquendo ergo de potentia absoluta, prout respicit vel sim­ pliciter vel sub conditione, illud omne quod non involvit in se contradictionem, sic dicendum quod omnis natura substantialis potest assumi a divina persona, et quod hoc modo non est una creatura magis assumptibilis quam altera. Ratio patet ex dictis in Quaest. 2. Nam ut salvetur conceptus unionis secundum subsisten­ tiam, nihil aliud requiritur ex parte creaturae nisi ut sit quaedam subsistendi ratio, sive aliquid in quo et secundum quod subsistitur. Sed hoc omnibus substantiis indifferenter commune est. Loquendo autem de potentia absoluta, prout respicit illud quod non solum non involvit in se contradictionem, sed potest etiam iuste et sapienter a Deo decerni, sic sunt a divina persona assumptibiles omnes et solae naturae intellectuales. Dixi primo, omnes naturae intellectuales. Non enim in hac absoluta conside­ ratione discriminatur natura angelica ab humana, sed sub alio atque alio respectu maior congruitas attenditur tam in angelica prae humana, quam in humana prae angelica. In angelica qui­ dem, ratione maioris perfectionis et propinquitatis ad Deum se­ cundum intellectualitatem. In humana vero, ratione coadunatio­ nis omnium graduum entis, quatenus homo omnes alias creaturas naturali generationis ordine praesupponens. convenienter primo rerum principio coniungibilis est, < ut quadam circulatione per­ fectio rerum concludatur >(a). Dixi secundo, solae naturae intel­ lectuales, quia assumptio naturae intellectu carentis non esset ordinabilis ad aliquem iustum finem. Etenim assumeretur haec natura in instrumentum alicuius operis faciendi. Sed natura ir ('l In ill, D. 1, Quaest. 2. a. 3. (’) S. Thom. 1. 4. c. Gent., c. 35. DE NATÜftA ASSUMPTA rationalis, cuius est agi potius quam agere, non haberet melio­ rem operationem coniuncta Deo secundum hypostasim, quam separata. Si quid igitur, inquit S. Thomas I. 4 c. Gent. c. 55, divinitus agendum fuit per irrationalem creaturam, sufficiebat secundum huiusmodi creaturae conditionem, ut solum a Deo mo­ veretur, minime vero iuvabat ut in hypostasi uniretur. Praeterea natura irrationalis non est capax illius excellentiae, beatitudinis, et gloriae, quam oportet esse in eo quod Deo unitur in persona. Item incongruum profecto est ut quod non potest uniri Deo se­ cundum operationem, assumatur ad unionem secundum esse per­ sonale, quae ordinis est multo excellentioris. Tandem, loquendo de potentia ordinata, id est de potentia Dei prout exsecutiva est ordinis a divina sapientia et voluntate praestituti, sic sola natura humana prae aliis omnibus naturis fuit assumptibilis a Verbo. Et ratio est quia divina sapientia or dinavit ut assumptio nunc non fieret nisi ad reparationem pec­ cati. iuxta praemissa in Quaest. 1. Unde illa sola natura assum­ ptibilis exstitit, quae indigebat reparatione, et potuit reparari. Nota. — In art. 2 huius quaestionis docet S. Thomas, as­ sumptam fuisse a Filio Dei naturam humanam, non personam; quae quidem doctrina in superioribus omnino fuit praeoccupata. Sed rursus hic animadvertes, quam male aliqui contra nos ar­ guant dicentes, Filium Dei debuisse assumere etiam exsistentiam creatam, eo quod iuxta Sanctos Patres, assumpsit quidquid in natura nostra plantavit, vel quia iuxta eosdem, non est curatum a Verbo, quod non est assumptum a Verbo. Haec enim et similia intelligenda esse de natura ut sic, et de iis omnibus quae per­ tinent ad naturae et speciei perfectionem, luculenter monstratur in praesenti. Alioquin, debuisset assumi et humana personalitas, ut iam notavimus. Sed et nova atque amplior declaratio haberi potest ex ipso contextu Patrum, qui praedicta axiomata oppone bant variis erroribus veritatem humanae naturae in Christo im­ petentibus. Processerat quippe contra benedictum mulieris semen magnus eius antagonista serpens antiquus, et nihil quod ad ipsum pertineret reliquerat intactum. Negaverat divinitatem, ne gaverat humanitatem; negaverat unionem solvendo, negaverat 188 QUAEST. IV-VI. distinctionem confundendo. In ipsa humanitate negaverat corpus · negaverat animam, negaverat mentem, m<>do posuerat carnem phantasticam, modo carnem e coelo delapsam, modo carnem cu­ ius anima esset ipsa divinitas, modo carman sola anima sensi­ tiva animatam, cui tamquam mens Verbum luisset illapsum. Igitur contra istas multiplices diabolicae fraudis formas asserebant Pa­ tres orthodoxi, toti humanae naturae totam deitatis substantiam unitam fuisse. «Neque enim, ait Damascenus, 1. 3 de fide orthod. « c. 6, Deus Verbum quidquam eorum quae cum nos initio re« rum fingeret, naturae nostrae inseruit, non assumptum omisit; « sed omnia assumpsit, puta corpus et animam intelligentem ra­ ft tionabilemque cum eorum proprietatibus. Animal enim quod « alterutrius est expers, ne quidem homo est. Fotum quippe me « totus assumpsit, ac totus toti unitus est, ut toti salutem afterret, <; Nam alioquin non potuit sanari quod assumptum non fuit». Et hac quidem in doctrina huius articuli, ad novam praecedentium confirmationem, annotata velim. In art. 3 docet S. Thomas, non fuisse proprie loquendo as­ sumptum hominem, sed humanitatem. Nam nomina concreta si­ gnificant naturam ut in supposito. Porro non fuit assumptum suppositum, sed assumpta est natura ad suppositum Verbi. Hinc, si quando apud Sacros Doctores occurrat locutio in contrarium, large est accipienda, ut intelligamus hominem assumptum, «quia « eius natura est assumpta, et quia assumptio terminata est ad * hoc ut Filius Dei sit homo ». In articulis 4 et 5 edocemur, Verbum non debuisse assu­ mere humanitatem abstractam a principiis individualibus, quia hoc erat omnino impossibile. Item non debuisse assumere natu­ ram humanam in omnibus suis individuis, quia licet fuerit ab­ solute possibile, tamen non erat conveniens, ut per se satis constat. Demum in art. 6 ostendit Angelicus, convenienter fuisse a Verbo assumptam naturam ex stirpe Adae propagatam, potius quam e nihilo immediate eductam. Cuius rei assignat plures ra­ tiones optimas quae in thesi sequenti commodius proponentur. DE NATURA ASSUMPTA 189 THESIS XIV. ■ Quaest. 5). Filius Dei assumpsit verum corpus, scilicet carnem ex stirpe Adae propagatam, et similiter animam, eamque in­ tellectivam seu rationalem Haec assertio nihil aliud est quam amplior quaedam deter minatio quaestionis praecedentis, descendendo ad singulas huma nae naturae partes, et ad multiplices haereses quae hac in re ab initio prodierunt. Et primo quidem fuit error Manichaeorum, postea error Valentini, ex eadem falsa radice ortus, nempe ex hoc quod cre­ debant haec omnia terrena a diabolo seu principio malo fuisse creata!1). Unde cum Filius Dei in hoc apparuerit ut dissolveret opera diaboli, non ei competebat ut de creatura diaboli assumeret corpus. Dixerunt itaque Manichaei, ait S. Thomas in 1. 4 c. Gent, c. 29, Dei Filium non verum corpus, sed phantasticum assum­ psisse. Et ideo, nec verus homo esse potuit, sed apparens; ne que ea quae secundum hominem gessit, sicut quod natus est, quod comedit, bibit, ambulavit, passus est et sepultus, in veritate fuerunt, sed in quadam assimilatione tantum. Hoc igitur modo, totum incarnationis mysterium ad quamdam fictionem deducebant. Verum, quia huiusmodi doctrinam cum narratione evangelica ne verosimiliter quidem conciliari posse intelligeret Valentinus, ut nihilominus omnem contaminationem a divinitate removeret, dixit quod Christus verum et solidum corpus habuit, illud tamen non terrenum, sed de coelo asportatum, et quod nihil a Virgine Matre accepit, sed per eam quasi per aquaeductum transivit. Patrocinium etiam sui erroris quaesivit ex Scriptura. Dicitur enim: Nemo ascendit in cvlum, nisi qui descendit de coelo. Filius hominis qui est in coelo. Zt iterum: Descendi de coelo, non ut fa­ ciam voluntatem meam. Et iterum: Primus homo de terra terre­ nus, secundus homo de coelo coelestis. Quae omnia sic intelligi (') Cf. August. Tract, i in loan., n. 14. »90 QUAEST. IV Vf. voluit Valentinus, ut Christus de coelo, π,.,,,, secundum corpus, f descendisse crederetur. Ad haec accesserunt errores alii 94 QUAEST. IV-VI. Nam alias, non esset verus homo, et ideo mentiretur Seri ptura dicens : Unus est mediator Dei et hominum, homo Christus /esus. Praeterea, non solum in Evangelio passiones animae sen. sitivae tribuuntur Christo, ut timor et tristitia, sed etiam talia de eo leguntur quae nec naturae divinae convenire possunt, nec i naturae creatae intellectu carenti, puta admiratio, Matth. VIII-io. | Item, si natura divina fuisset homini Christo loco intellectus et mentis, unio incarnationis dicenda foret facta in natura, quod iam ostensum est evidenter repugnare. Denique, non solum de­ buit mens assumi a Verbo, sed imo fuit ratio assumptibilitatis caeterorum omnium quae naturae humanae insunt, ut ex iam di­ cendis in sequenti propositione satis apparebit. THESIS XV. (Quaest. 6). Simul tempore facta est assumptio totius humanitatis et omnium partium eius. Sed ordine naturae, recte dicitur Verbum assumpsisse corpus mediante anima, animam me­ diante spiritu, et partes mediante toto. Postquam de natura assumpta et de partibus eius egit S. Thomas, quaerit tandem de ordine assumptionis. Ubi nota non esse hic quaestionem, an omnes partes naturae humanae Mnitiniio· Verbo immediate, necne. Satis enim constat ex dictis, omnes et singulas esse immediate unitas Filio Dei, cum exsi­ stant per ipsum esse personale ipsius (l). Solum ergo inquiritur de ordine quo facta est assumptio, quia in natura humana con­ siderantur diversa quorum aliqua potuerunt prius assumi quam alia. Adverte tamen quod prius et posterius dicuntur dupliciter .(*) (*) Et in hoc etiam sensu intelligi potest illud apostoli, Coloss. II9 : In quo inhabitat plenitudo divinitatis corporaliter. Ici est, inhabitat, non sicut in sanctis, ratione solius gratiae habitualis quae non est nisi in anima, sed tali inhabitationis modo in quo communica} et corpus, et eodem titulo ac anima, scilicet titulo sustentationis per esse hypostati­ cum Verbi, cui aeque immediate unitur. DR NATURA ASSUMPTA »95 ordine scilicet temporis, et ordine naturae sive causalitatis. Et ordo quidem temporis in praesenti nullus est, quia Verbum omnia ad naturam humanam pertinentia simul sibi univit, ut ostenditur art. 3 et 4 huius quaestionis, et infra in Quaest. 33 magis declarabitur. Relinquitur itaque considerandus solus ordo naturae, in quantum dici debet prius assumptum, id quod fuit reliquis ratio assumptibilitatis, id est causa cur possent assumi et de lacto assumerentur. Quo posito, si compares ad invicem partes essentiales na­ turae humanae, manifestum est quod anima est causa assum­ ptibilitatis corporis, quia corpus non est convenienter assumptibile nisi per ordinem ad animam rationalem. Dictum est enim supra, quod naturae irrationales non sunt assumptibiles a divina persona. Rursus, si in anima ipsa compares inter se partes po­ tentiates, patet quod causa assumptibilitatis est pars superior, scilicet mens seu spiritus, cuius ratione anima ad imaginem Dei exsistit. Denique si compares partes naturae ad naturam ipsam, sic manifestum est quod integra natura in quantum est quiddam perfectum et completum, est causa assumptibilitatis partium quae sunt aliquid incompletum. In hoc igitur sensu recte dicitur quod corpus est assumptum mediante anima, et partes mediante toto Hinc Damascenus, de fide orth. 1. 3, c. 6 : < Verbum Dei per in* termediam mentem carni unitum est ». Et Augustinus, epist. 140, n. 12: < Verbum autem incommutabile nihil in deterius muta« tum, particeps carnis effectum est, anima rationali mediante ». Difficultas tamen esse posset quia in morte Christi, inter­ veniente separatione corporis ab anima, adhuc remansit unio Verbi ad corpus. Sed facile solvitur. Primo qhia non omne quod dependet ab aliquo in fieri, dependet ab eodem postquam est in facto esse, sicut si inter duos homines amicitia causatur aliquo mediante, adhuc eo recedente, durat amicitia. Secundo quia sim­ plex medium congruentiae potest causare coniungibilitatem, etiam postquam abscesserit, dummodo remaneat ordo et possibilitas acf ipsum. Unde, cum anima se habuerit tantum ut medium con­ gruentiae. non autem colligandae, nequaquam oportuit ut ea ab scedente, dirimeretur coniunctio divinitatis cum corpore. Adhuc T96 QUAEST. IV-VI. enim remanebat habilitas et ordo ad ipsam mox in resurrectione corpori reuniendam, et ideo conclusio non sequitur. Sed de ipsa natura a Verbo assumpta, hactenus satis. Se· quitur iam ordine logico, consideratio de his quae dicuntur eoassumpta, a Quaest 7* ad 15““ inclusive. DE COASSUMPTIS A FILIO DEI IN NATURA HUMANA. « Deinde considerandum est de eoas sumptis a Filio Dei in «natura humana, et primo quidem de his quae pertinent ad per« fectionem, secundo de his quae pertinent ad defectum ». Di­ cuntur autem coassumptai ea quae in tantum trahuntur ad sup­ positum Filii Dei, in quantum ornant vel afficiunt humanitatem assumptam, id est, unitam Verbo secundum subsistentiam. Porro in huiusmodi, principem locum obtinent quaecumque sunt orna­ menti ac perfectionis. Et rursus, in his quae ad perfectionem pertinent, prima consideratio esse debet de gratia, de qua S. Tho­ mas in duabus quaestionibus 7“ et 8«. QUAEST. VII-VIII. DE GRATIA CHRISTI. Sciendum hic est quod triplex gratia consuevit attribui Christo f1). Primo quidem gratia unionis, secundum quod natura hu­ mana, nullis praecedentibus meritis, hoc donum accepit ut uni­ retur Dei Filio in persona. Secundo gratia singularis, quae in gratum facientem et gratis datam dividitur ; nam anima Christi fuit prae caeteris, supernaturalibus donis ornata atque ditata. Tertio gratia capitis, secundum quod ab ipso Christo in alios homines gratia redundat. Et haec tria loannes (I, 14-16) congruo ordine complectitur. Nam quantum ad gratiam unionis dicit : Verbum caro facium esi. Quantum ad gratiam singularem subiungit : Et habitavit in nobis plenum gratiae et veritatis. Quantum ad gratiam capitis addit: Et de plenitudine eius nos omnes accepimus. C) Haec S. Thomas, in Compendio theologiae, c 214 DH GRATIA CHRISTI »97 Et de gratia quidem unionis dicendum amplius non est, sed de sola gratia accidentali qua unctus est Christus prae consor­ tibus suis (Psalm. XLIV-8), quaeque competit ei, iuxtamox prae­ missa, tum in quantum est quidam singularis homo, tum in quan­ tum est totius Ecclesiae caput. THESIS XVI. (Quaest. 7, Art. x-R). Fuit in anima Christi gratia habitualis ; fuerunt etiam virtutes et dona, iis solum exceptis quae cum statu comprehensoris componi nequaquam possunt. De donis gratiae gratum facientis praesens procedit asser­ tio, et est ad minus theologice certa, quandoquidem in ea uni­ versaliter consentiunt theologi, non ut in opinione quadam, sed ut in veritate quae ad sacrae doctrinae depositum omnino perti­ neat, tametsi non sit de ea tamquam de fidei articulo adeo ex­ pressa Ecclesiae praedicatio, ut pro explorata haeresi propositio contradictoria hactenus habeatur. § i- Videretur tamen dicendum quod gratia habitualis non luit in anima Christi. Etenim impossibile est ut forma sit in subiecto sine suo formali effectu. Sed formalis effectus gratiae habitualis est facere filium Dei adoptivum. Christus autem est filius natu­ ralis, et nullo modo adoptivus. Non ergo in eo esse potuit gra­ tia habitualis. Praeterea, qui habet maius, non indiget eo quod minus est. Atqui in humanitate Christi est gratia unionis, quae est aliquid multo maius et excellentius quam sit gratia habitualis. Ergo inutiliter saltem ipsa habitualis gratia in Christo poneretur. Sed contra est, tum Scripturae auctoritas, tum ratio theo logica. 198 QUAEST. VII-VIll. Primo quidem Scripturae auctoritas. — Nam, Coloss.l 1819, dicitur esse in Christo omnis plenitudo donorum quae sunt in mystico corpore cuius est caput secundum humanita­ tem (*). Atqui primum horum donorum est procul dubio gratia sanctificans, seu forma illa accidentalis qua deiformes efficimur, | et ad Dei beatitudinem radicaliter ordinamur, iuxta illud 2 Petr. I4: «Per quem maxima et pretiosa vobis promissa donavit,ut « per haec efficiamini divinae consortes naturae ». Huc etiam faciunt omnia loca ubi Christo homini attribuitur inhabitatio Spiritus Sancti (a) ; quae eleganter refert atque ordi­ nat Hieronymus in commentario super Isaiam, 1. 4, c. 11 : « Su« per hunc igitur florem, inquit, qui de trunco et radice lesse « per Mariam Virginem repente consurget, requiescet Spiritus «Domini...; nequaquam per partes, ut in caeteris Sanctis, sed « iuxta evangelium quod hebraeo sermone conscriptum legunt « Nazaraei : Descendet super eum omnis fons Spiritus Sancit... In « eodem Matthaei volumine legimus illud quod in consequenti« bus scribitur : Ecce puer meus quem elegi : electus meus in quo « complacuit animae meae : ponam Spiritum meum super eum ; ni« dicium gentibus proferet, ad Salvatoris referri intelligentiam, in «quo requievit Spiritus Domini, id est, aeterna habitatione per« mansit : non ut avolaret, et rursum ad eum descenderet, sed « iuxta loannis Baptistae testimonium iugiter permaneret, qui « ait : Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et ma« nentem in eo, et ego nesciebam illum, sed qui me misit baptizare « tn aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descen· « dentem et manentem in eo, ipse est qui baptizat in Spiritu San« cto ». Atqui Spiritus Sanctus humanitatem Christi non inhabi­ tat, formaliter propter unionis gratiam, cum non sit huius unio­ nis terminus. Superest ergo ut requiescere et manere dicatur in Christo homine, eadem ratione qua in aliis sanctis membris (*) « Et ipse est caput corporis Ecclesiae, 9ui est principium pruno' genitus ex mortuisut sit in omnibus pHmatnm tenens, çu.a in ipso corn4 placui omnem plenitudinem inhabitare ». 1 ·’) Isai. Xl-2 ; Matth. XII-:8; Ioan. I. 32-33 OB GRATIA CHRISTI 199 Christi, ratione scilicet donorum gratiae habitualis. Nam etsi per haec dona tota Trinitas mentem inhabitet ut obiectum fruitionis eius, speciali tamen appropriatione ipsemet Spiritus Sanctus, iuxta ea quae solent explicari ubi de divinis missionibus. Accedunt rationes theologicae. — Prima est, quia illi ani mae quae ad divinam hypostasim assumitur, et Dei Verbi pro­ pria efficitur, debetur profecto ut sit deiformis. Sed hancdeiformitatem accipere non potest nisi per gratiam habitualem. Ete­ nim, ut dicit S. Thomas in responsione ad i,1In. < quia cum uni« tate personae remanet distinctio naturarum, anima Christi non «est per suam essentiam divina; unde oportet quod fiat divina < per participationem quae est secundum gratiam ». Nimirum per unionem hypostaticam nihil aliud humanitati confertur nisi ut exsistat per esse personale Verbi ; nunc autem, quantum ad esse essentiae non mutatur, sed manet cum solis perfectionibus quae humanae naturae propriae sunt. Sequitur ergo quod deiformitas ei accedere nequit nisi per formam accidentalem infusam, quam gratiam habitualem nominamus. Unde vides, unam tantum in praesenti esse differentiam inter Christum et homines caeteros: quatenus in caeteris gratia habitualis non supponit antecedens aliquod donum a quo exigatur ; hic autem gratia debetur hu­ manitati consequenter ad donum maius quod est gratia unionis. < Gratia enim causatur in homine ex praesentia divinitatis, sicut « lumen in aere ex praesentia solis ; unde dicitur Ezech. XLIII«2: Gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem, et terra « splendebat a maiestate eius. Praesentia autem Dei in Christo in< telligitur secundum unionem humanae naturae ad divinam per« sonam; unde gratia habitualis Christi intelligitur ut consequens « hanc unionem, sicut et splendor solem » *(). Praeterea cum hic homo Christus sit filius Dei naturalis, ut dicetur infra in Quaest. 53, eo ipso debetur ei divina haereditas, scilicet fruitio infiniti boni quo Deus est dives, et quod est ipse Deus (3). Atqui ad huiusmodi beatitudinem necessaria est (*) S. Thom., hic, art. 13. (a) Cf. Rom. VIII-17· 200 QUAEST. Vlï-vrif. habitualis gratia. « Cuius ratio necessitatis, ait S. Ίhornas, de « VeriL Quaest. 29, a. 1, hinc sumi pol· st, quod duplex ad Deum « potest esse coniunctio : una secundum < -se in una persona, alia «secundum operationem.... Prima quidem coniunctio sine secunda « ad beatitudinem non sufficit, quia nec ipse Deus beatus esset, «si se non cognosceret et amaret; non mim in seipso delecta· « rctur, quod ad beatitudinem requiritur. Ad hoc ergo quod ani· « ma Christi sit beata, praeter unionem ipsius ad Verbum in I I 1 I j « persona, requiritur unio per operationem, ut scilicet videat «Deum per essentiam, et videndo fruatur. Hoc autem excedit f * naturalem potentiam cuiuslibet creaturae ; soli autem Deo se· « eundum naturam suam conveniens est. ( )portet igitur, supra « naturam animae Christi aliquid sibi addi, per quod ordinatur « ad praedictam beatitudinem : et hoc dicimus gratiam (habitua· I « lem). Unde necesse est in anima Christi gratiam ponere >. Et nota quod necessitas beatitudinis in Christo non venit solum ex filiatione eius naturali, sed etiam ex fine assumptionis humanae naturae a Verbo, qui fuit salus et reparatio hominum. Talem enim oportuit esse Christum secundum humanitatem, ut conve· D ; . | nienter esse posset auctor salutis nostrae. Si igitur salus nostra , in fruitione Dei consistit, sequitur quod Christus debuit esse , perfecte Deo fruens, eo quod principium in unoquoque genere debet esse perfectum. Ad hoc autem ut Christus in natura hu· 'I mana perfecte Deo frueretur, necessaria fuit gratia, ut mox di· »| ctum est, et sic semper redit eadem conclusio. Ad ium ergo dicendum, quod formalis eftectus gratiae san- I ctificantis non est, proprie loquendo, facere filium Dei adopti­ vum, sed conferre animae deiformitatem qua ordinatur ad par­ ticipationem divinae beatitudinis. Nunc autem ex hac deiformi· tate resultat denominatio filii adoptivi in personis quae aliunde huius denominationis sunt capaces, scilicet in personis Deo ex­ traneis. Definitur enim adoptio, personae extraneae in filium tl haeredem gratuita assumptio (x). Quare, si forte gratia inveniatur C) Notandum quod nomine personae extraneae, intelligitur persona quae e substantia eius, cuius respectu extranea dicitur, genita non fuit. Non ergo alia est formalis ratio adoptionis divinae et humanae, tametsi DE GRATIA CHRIST! in persona non extranea Deo, pro quanto ornat naturam Deo nnitam secundum hyposta in, semper quidem habebit suum pro* priuni formalem effectum, quin tamen in huius naturae supposito resultet denominatio adoptivi, quia huic denominationi omnino repugnat personae conditi·?. Ad 2’"“ dicendum quod qui habet plus, non indiget eo quod est minus, quando minus continetur vel formaliter vel eminenter in eo quod est plus. Sed cum maius et minus accipiuntur in alia et alia linea, ratio non valet, praesertim si maius, nedum excludat id quod minus est, sit potius ratio exigitiva eius, ut contingit in proposito. Et haec responsio adhibenda est ad omnes eiusdem generis instantias, ut si dicatur quod humanitas Christi sancta est ipsa unione ad Verbum, ergo superflua est accidentalis forma sanctificans quae est gratia. Hoc enim verum esset si sanctitas quam formaliter confert gratia, contineretur in eadem linea ac sanctitas quam formaliter dat unio. Quippe, ratio sanctitatis con­ sistit in applicatione seu coniunctione ad Deum qui est bonum summum atque imparticipatum. Sic Deus ipse est ipsa subsistens sanctitas, quia est subsistens actus inhaesionis ad seipsum per affectum et amorem. In creaturis vero, ubicumque est specialis applicatio ad divina, ac per hoc, a rebus profanis secretio, ibi quoque specialis elucet sanctitatis modus. Unde et dicuntur res sanctae illa quae divino cultui mancipantur, dicitur officium san­ ctum quod circa Deum versatur et religionem eius, etc. Viden­ dum igitur utrum uno tantum modo humanitas Christi debeat coniungi Deo, ad diiudicandum utrum praeter gratiam unionis aliqua admittenda sit forma sanctificans, vel secus. Atqui alia est ratio coniunctionis ad Deum secundum esse exsistentiae, alia vero ratio coniunctionis per cognitionem et amorem. Gratia igitur adoptio divina id proprium habeat, ut adoptato conferat quoddam con­ sortium naturae adoptantes. Sed differentia est mere materialis, prove­ niens ex diversa conditione haereditatis ad quam adoptatus assumitur. Caeterum, consortium naturae divinae quod importat divina adoptio, longe longeque est a consubstantialitate, adeoque non tollit extraneitatem, prout nunc de extraneitate loquimur. 20a QUARST. VII-VIII. unionis formaliter confert humanitati sanctitatem quae in primo modo conjunctionis reponitur, sanctitatem dico qua adhuc san­ ctissimum erat corpus Christi in triduo sepulturae. At sanctita tem consistentem in conjunctione cum De<> per supernaturalem cognitionem et amorem formaliter non confert gratia unionis, sed habitus accidentalis perficiens animam Christi ut radicale principium supernaturalium operationum. Unde in Christo gratia sanctificans non superfluit, sed est maxime necessaria. § 2· Ex dictis iam sequitur, fuisse in Christo habitus superna· turales operatives, qui consequuntur gratiam sicut potentiae con­ sequuntur naturam. Et licet pleraeque rationes superius allatae, directe et explicite non respiciant gratiam habitualem nisi in quantum est radix luminis gloriae per quod intellectus creatus confortatur ad videndum Deum, tamen facile possunt adaptari omnibus habitibus infusis quibus anima proxime perficitur in or­ dine ad operandum divine et supernaturaliter. Necesse enim fuit ut Christus secundum humanitatem perfectissimo et divino modo in omnibus operaretur, prout congruebat Unigenito a Patre, et vero Deo homini facto. Neque ad hoc sufficiebat specialissima divinitatis per actuales motiones assistentia et directio, cum sine inhaerentibus principiis elicitivis actuum, non possit esse ope­ ratio connaturalis et undequaque perfecta. Atqui habitus opera­ tive consequentes consortium naturae divinae quod per habitua­ lem gratiam datur, dicuntur virtutes et dona. Ergo virtutes et dona fuerunt in Christo, imo excellentissime, ultra omnem men­ suram, ut infra dicetur. Non tamen fuerunt in eo fides et spes, quia haec duo ab­ solute i ncom possibili a sunt cum visione et fruitione beata, quam habuit a primo suae conceptionis instanti. Sed quod attinet ad virtutes cardinales, nulla debet excludi, eo quod nulla est quae secundum totam latitudinem sui obiecli, repugnet summae per­ fectioni. Si qua enim ex illis videtur importare, vel potius sup­ ponere imperlectionem cum absoluta sanctitate incompossibilem, DB GRATIA CHRISTI ><»3 hoc non est nisi quia consideratur in quodam statu adhuc im perfecto, vel secundum habitudinem ad quemdam particularem actum. Sic temperantia, ut dicitur art. 2 ad 3°®, dumi potest in eo statu in quo adhuc habetur aliquid admixtum de inclinatione contraria, nempe in quo homo patitur adhuc affectiones inordi natas; et tamen temperantia consummata ab huiusmodi imper fectione est libera. Unde universaliter animadvertendum est, «quod virtutes morales Christo non conveniunt quantum ad « usus quosdam qui in nobis sunt, sicut quod per eas domantur « passiones quibus caro contra spiritum concupiscit, quod in «Christo non fuit. Sed quantum ad alios usus secundum quos «erant in patria, plenissime fuerunt in Christo, et etiam quan «tum ad quosdam usus viae qui eius perfectioni non deroga« bant, in quantum erat verus viator et comprehensor » (»). Nunc autem de donis adhuc minor ratio dubitandi esse potest, cum Isai. XI, diserte attribuantur Christo: « Requiescet super « eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus «consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit • eum spiritus timoris Domini ». Accedit et ratio theologica, quia inter virtutes et dona hoc interesse videtur, quod virtutes sunt habitus disponentes ad agendum quasi ex motione propria, adhi­ bita scilicet consueta deliberatione rationis; dona vero, habitus ordinati ad recipiendum familiarem instinctum Spiritus Sancti, ut habeat anima iusta non solum quo ad actus supernaturales seipsam moveat, verum etiam quo suggestive moveatur ab inha­ bitante ductore suo per actuales illustrationes mentis et suasiones voluntatis. Et ideo dici solet quod dona sunt necessaria maxime ad actus sublimes et heroicos qui communem modum excedunt, ut declarat S. Thomas in III, D. 34, Q. 1. a. 1, et iterum in i-a, Q. 68, a. i. Caeterum de familiari instinctu Spiritus Sancti in anima Christi expressae in Evangelio inveniuntur auctoritates, vel ut Matth. IV-i: Tunc lesus ductus est in desertum a Spiritu ut lentaretur a diabolo, et Luc. X-21: In ipsa hora exsultavit(*) (*) S. Thom, in III, D 19 <1- ». a- 2 ad 2"‘° Et vide tractatum ubi de duratione virtutum post hanc vitam. de virtutibus, 204 quaest. vir-vrrj S^nlu Saxeto, et dixit: Confiteor tu,,. haec, etc. (’)· , quia (') Praeter dona gratiae gratum facienti-., attenduntur etiam dona I gratiae quae dicitur gratis data. Non quod hui -ratiae proprium sit ut gratis detur, sed quia supra hoc quod est gratis dari, non habet per * se ut gratum faciat Deo sublectum in quo est. Confertur enim solum­ modo in utilitatem aliorum, et ideo potest esse etiam in malis, juxta illud Matth. VII, 22-23: Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine luo prophetavimus, et in nomine luo daemonia eiecimus, et in nomine luo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis: quia nunquam novi vos. Et non vacat pro nunc explicare ad quam catego­ riam entis praedictae gratiae gratis datae reducantur. Certe generatim dici potest quod habitus non sunt. Habitibus enim utimur cum volu­ mus, et tamen qui accepit donum prophetiae, non ideo prophetizat quando vult. Praeterea, per habitus constituimur causae principales ope rationum et consequentium effectuum, et tamen impossibile est ut crea­ tura unquam fiat causa principalis miraculorum, quae de sui ratione requirunt plenum atque absolutum naturae dominium. Quid ergo sint in seipsis dona huiusmodi. forsitan non inepte definires dicendo quod consistunt in quadam ordinatione qua quis destinatur a Deo ad iden­ tidem prophetandum, vel miracula faciendum, etc., in fidei manifesta- | tionem. Nunc igitur, si quaeratur utrum in Christo fuerint gratiae gratis datae, respondendum est cum distinctione. Certo certius fuerunt in ipso quantum ad omnem perfectionem quam · important. Nam. ut di- citur hic. art. 7, in corp., «gratiae gratis datae ordinantur ad fidei et « spiritualis doctrinae manifestationem. Oportet enim eum qui docet, «habere ea per quae sua doctrina manifestetur. Spiritualis autem do« ctrinae et fidei primus et principalis doctor est Christus, secundum «illud Hebr. II: < Cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab « eis qui audierunt in nos confirmata est. contestante Deo signis et for< tentis. Unde manifestum est quod in Christo excellentissime fuerun < gratiae gratis datae, sicut in primo et principali fidei doctore ». At vero non fuerunt in eo secundum eamdem rationem quam habent in aliis, sed multo eminentiori modo. Nam prophetia, discretio spirituum, sermo sapientiae, sermo scientiae, aliaque huiusmodi, continebantur in perfectione scientiae tum beatae tum infusae qua anima eius semper fuit repleta. Et similiter operatio virtutum, gratia sanitatum, etc., in habitudine suae humanitatis ad divinitatem tanquam coniuncti instru­ menti ad agens principale, ut ex dicendis de scientia et potentia animae Christi apparebit. | DE GRATIA CHRISTI 305 THESIS XVII. (Quaest. 7. Art. 9-13). In Christo, eoque solo, est absoluta et tualis gratiae plenitudo. Unde gratia eius sensu dicitur esse infinita, et sicut nunquam ita nunquam per gratiam cuiuslibet purae terit adaequari. perfecta habi vero quodam potuit augeri, creaturae po­ Ad huius doctrinae veram intelligentiam primum omnium observandum est, quod tota assertio procedit de gratia, prout est possibilis haberi in praesenti ordine rerum, id est, de po tentia Dei quae dicitur ordinata (r). Nam aliunde evidentissimum est non posse dari summum in gratia, hoc sensu quod de po­ tentia etiam absoluta repugnet gradus maior et perfectior. Quare S. Thomas, art 12 ad 2"m, expresse dicit quod virtus divina po­ test facere aliquid maius et melius quant sit habitualis gratia Christi, licet non possit facere ut ordinetur ad aliquid maius quam sit unio personalis ad Filium Unigenitum a Patre: cui unioni respondet sufficienter mensura gratiae, quam de facto habet Christus secundum definitionem divinae sapientiae. Hinc, cum dicitur gratia Christi pertingere ad summum, esse infinita et absque mensura, non posse adaequari, et a fortiori superari per gratiam cuiuscumque alterius, sermo est semper de gratia prout est comprehensa intra terminos et sub legibus praesentis providentiae: « Sicut enim aliarum formarum est ex divina sa« pientia determinata propria mensura, ita et gratiae, secundum « illud Sap. II : Omnia in numero et frondere et mensura dispo« suisti ». Hoc igitur sensu : § i· In Christo, eoque solo, fuit et est tota gratiae plenitudo. Nam Ioan. I, dicitur: Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, (’) Vide supra, thes. 13. 2o6 QUAEST. VII-VHI P'mum gratiae el veritatis..., et de plenitudine eius nos omnes ac­ cepimus. Oportet autem quod plenitudo ,1.· qua hic est sermo, sit perfecta atque absoluta, utpote plenitudo de qua omnes ac­ cipiunt, plenitudo quae decet Unigenitum a Patre, uno tandem verbo, plenitudo consequens unionem personalem humanitatis cum Deo. Quippe, necesse est ut quanto ma;-is creatura aliqua ad Deum accedit, tanto magis de bonitate eius participet, et abutidantioribus donis ex eius influentia repleatur, sicut et ignis ca­ lorem magis participat qui ei magis appropinquat. Nullus autem modus esse aut excogitari potest quo aliqua natura propinquius Deo adhaereat, quam si ei in unitate personae coniungatur. Ex ipsa igitur unione naturae humanae ad Deum in unitate personae omnino sequitur quod anima Christi receperit quidquid de donis gratiarum habitualibus divinitus dari potest in praesenti provi­ dentia. Caeterum ex iisdem principiis apparet hanc plenitudinem esse propriam Christo et nulli alii communem, sicut ei soli pro­ prius est titulus super quo fundatur. Quapropter aliae plenitu- I dines in Scriptura commemoratae intelligi debent, non absolute, sed relative ad statum uniuscuiusque, sicut bene notat S. Tho· mas art. io ad ium, dicens quod Beata Virgo dicta est gratia plena, non quasi habuerit gratiam in summa excellentia qua po­ test haberi, sed quia habuit totam gratiam quae decebat per­ sonam electam a Deo ut esset mater Unigeniti eius. Et similiter, Act. VI, Stephanus dicitur plenus Spiritu Sancto, quia habuit totam gratiam convenientem ei qui in protomartyrem fuerat prae­ ordinatus. Plenitudo tamen Virginis est incomparabiliter maior altera, ex hoc ipso quod status eius fuit, quo sublimior in puris creaturis esse omnino nequit. § 2. Nunc igitur, quo sensu gratia Christi dici possit infinita, iacile est determinare. Scilicet, est infinita, non in ratione entis sed secundum propriam rationem gratiae, pro quanto se extendit ad omnes gratiae operationes et effectus, (et sic accipitur infi- DE GRATIA CHRISTI 207 nitas extensiva); tum praeterea, est in summo gradu qui posai bilis est haberi in actuali ordine a divina Sapientia definito (et sic accipitur infinitas intensive). Ideo Augustinus interpretans illud Ioan. Ill, non ad mensuram dat Deus spiritum, dicit: « Men· «sura divisio quaedam donorum est. Alii enim datur per Spi« ritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae. Sed Christus qui «dat, non ad mensuram accipit », Sed iam de modo intelligendi summum illum gradum gratiae quem omnes theologi concorditer agnoscunt in anima Christi, occurrit dubitatio: an scilicet sit solum accipiendus secundum maiorem intensitatem prae gratia quae in nobis est, an potius secundum modum specifice etiam diversum atque excellentiorem. Et si quidem esset accipiendus secundum solum intensitatis ex cessum, tunc anima Christi eatenus tantum haberet eam gratiae plenitudinem cui aequari nunquam poterit gratia cuiuslibet alius creaturae, quatenus positivo decreto decrevisset Deus gratiam in tali limitata mensura aliis omnibus distribuere, et sub talibus augmenti conditionibus, ut in inferiori semper gradu de facto remaneret. Quod faceret gratiam Christi esse in summo per ac­ cidens, et non per se, secundum excessum quantitativum potius quam ontologicum, denique secundum comparationem qua com­ paratur magis ad minus, non autem eminentius a quo partici­ patur ad inferiora quae participant. Porro eiusmodi conceptio quae satis est vulgata, alicui prin­ cipio nititur quod non omni forsitan scrupulo caret, quodque haud sciam an ducat in nimis diminutam aestimationem investi­ gabilium divitiarum Christi (f). Principium est, non posse esse plures diversas species neque in genere gratiae habitualis, neque in visione intuitiva Dei ad quam ipsa habitualis gratia se tota ordinatur. Hoc namque principio semel admisso et praesti­ tuto, nihil aliud revera de gratia Christi dicendum relinquitur praeter id quod supra. Sed de eius soliditate non immerito quis inquireret. Sane vero, si de intuitiva visione sermo sit, omnino liquet nullam esse posse differentiam ex parte speciei intelligi(*) (*) Eph. IH-8. 208 quaest. vn-vrii bilis quae in omnibus videntibus Deum una est. Sed ex parte luminis elevantis intellectum, constat esse maximam diversitatem quoad perceptionis claritatem sive limpiditatem. Quae quidem diversitas, an sit necne, secundum solum plus et minus in eadem continuo specifica ratione visionis, quis pro certo diiudicabit? Nani ad plenam quaestionis solutionem oporteret conspicuum nobis esse novum illum mundum ineffabilium perfectionum, cuius veli extremitas vix ac ne vix quidem est tantisper sublevata. Interim vero, nescio an iustae discretionis limites excederet quis­ quis diceret, videri saltem valde verosimile, dari modos etiam formaliter diversos, seu rationes videndi Deum essentialiter inter se differentiatas, easque semper infinite elongatas ab illo modo supereminenti, omnemque speciem ac genus transcendente, quo Deus se videt et comprehendit. Et dico valde verosimile, cum non minus participabilis diversis in infinitum modis agnoscendus sit Deus finis supernaturalis, quam Deus finis naturae. Ex quo ulterius sequeretur possibilis quoque diversificatio modorum specie differentium in genere gratiae sanctificantis, quae ad vi­ sionem comparatur sicut principium ad principiatum et natura ad operationem. Nunc autem, si rationabiliter ista admittuntur, nonne etiam de gratia animae Christi altius sentiendum esset quam quod vulgata conceptio prae se fert? Tunc utique, nisi totus fallor, oporteret dicere gratiam illam, tam singulari unionis hypostaticae titulo collatam, praeeminere gratiae aliis datae, non iam solo gradu intensitatis, verum etiam perfectione specifica. Oporteret ponere eam in summo, non eo modo in quo foret ab­ solute adaequabilis per crescentem gratiam filiorum adoptivorum, sed modo alio in quo simpliciter excelleret ex natura rei tam quam altioris rationis exsistens, quemadmodum videtur omnino sentire S. Thomas, tum in praesenti, Q. 7, a. 11 ad 3um, tum de Verit. Q. 29, a. 3 ad 5““, ubi sic dicit ·. « Quod finitum aliquid • per continuum augmentum possit attingere ad quantumcumque « finitum, veritatem habet si accipiatur eadem ratio quantitatis * in utroque finito..., non autem si accipiatur alia et alia ratio « quantitatis. Et hoc patet in quantitate dimensiva; quantum. cumque enim linea augeatur in longum, nunquam perveniet DR GRATIA CHRISTI 309 « ad latitudinem superficiei. Et similiter patet in quantitate vir Huali... Quantumcumque enim cognitio cognoscentis Deum per «similitudinem proficiat, nunquam potest adaequari cognitioni < comprehensuris qui videt Deum per essentiam. Et similiter « charitas (actualis) viatoris non potest adaequari charitati com« prehensoris; aliter enim aliquis afficitur ad praesentia et aliter «ad absentia. Similiter etiam, quantumcumque crescat gratia «alicuius hominis qui gratiam secundum aliquam particularem « participationem possidet, nunquam potest adaequare gratiam «Christi, quae universaliter plena exsistit». Vide ergo quid tibi melius videatur in hac sententiarum di­ versitate. Caeterum, cum non habeamus expressam aut Scripturae auctoritatem aut alius regulae determinationem, sub iudice lis relinquatur, firma interim remanente doctrina de ea plenitudine quae est in omni hypothesi intelligenda, habito respectu, non quidem ad potentiam Dei absolutam, sed solum ad praestabilitum ordinem praesentis providentiae. Adhuc tamen inquirendum restat, utrum ad praedictam plenitudinem per successiva incre­ menta pervenerit Christus, an potius in dote sacratissimae hu­ manitati constituta propter unionem ad Verbum, statim ab initio perfectus exstiterit. § 3· Ratio dubitandi esse posset primo, id quod legitur Luc. Π-52: « Et lesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum « et homines ». Ex quo videretur sequi quod secundum incre­ mentum aetatis fuit etiam et augmentum gratiae. Praeterea, Ioan. I, 32-33, testatur loannes Baptista se vidisse Spiritum descendentem et manentem super Christum; quibus verbis significatur quaedam missio Spiritus Sancti de novo ad ipsum facta. Sed missio Spiritus Sancti non fit nisi ad eos qui de novo participant gratiam habitualem, vel quoddam eius augmen­ tum suscipiunt. Ergo idem ac prius. Sed contra, firmiter tenendum est secundum constantem doctrinam omnium theologorum, quod nunquam in Christo fa Dt Verbo Incarnato 310 QUAEST. Vll-vni j ctum est augmentum huiusmodi. Primo quia ab imtio, testante Evangelista, habitavit in nobis plenum veritatis et gratiae. Ab initio siquidem fuit gratia unionis in humanitate eius, adeoque et plenitudo gratiae habitualis quae unionem ipsam consequitur et ab ea exigitur, ut supra ostensum est. Secundo quia, ut dicetur in sequentibus, Christus fuit a primo instanti, quantum ad animae perfectionem, verus comprehensor. S.ed nullus compre hensor qua talis, est capax progressus, quia status termini in quo iam invenitur, repugnat profectui qui soli statui viae pro­ prius est. Tertio quia Christus comparatur ut quoddam primum principium ad eos omnes qui proficiunt in gratia. Non ergo ipsemet in ea proficere debuit, quia in quolibet genere primum principium oportet esse perfectum, non autem mobile de potentia i I | | in actum Ad ium ergo dicendum quod ex allato testimonio evangelii nulla prorsus conclusio est. Pro cuius evidentia considera quod locus ille in quo dicitur Christus profecisse sapientia, aetate, et gratia, invenitur in narratione historiae, et quod narratio histo­ riae semper est de iis quae cadunt sub sensu. Narrat enim Lucas, historici partes agens, factum externum, experimentale, quod acceperat a testibus oculatis apud quos adoleverat lesus. Atqui factum huiusmodi nihil aliud esse potuit quam progressus quidam in exterioribus lesu Christi actionibus observatus, se­ cundum quod in eis magis magisque cum evolutione annorum manifestabatur sapientia et gratia: sicut si de quovis puero di­ cerem quod proficit in virtute, intelligeres, puto, testimonium meum esse de operibus virtutis, non autem directe de virtute ipsa quae in se invisibilis est. Id igitur ab evangelista tibi datur, praetereaque nihil. Sed nunc ulterior occurrit quaestio de interpretatione facti, et est duplex interpretatio possibilis: quatenus scilicet actiones adolescentis Christi fuissent ex crescente sapientia et gratia, vel quatenus fuissent tantum crescentes manifestationes sapientiae et gratiae qua plenus ab initio erat. Et tu quidem, rationaliste, cui Christus purus homo est et unus de caeteris, eligis a priori explicationem primam, ut quae sola sit consona consuetis na­ DE GRATIA CHRISTI turae legibus, praeter quas nihil cogitas, nihil aestimas, nihil admittis. Ego vero, superiori revelationis lumine ductus, eligo alteram, et dico Christum profecisse sapientia et gratia sicut et aetate, secundum inditae sibi gratiae manifestationem, quam in­ cremento aetatis sapienter voluit esse proportionatam. Unde Atha­ nasius, Orat. 3 c. Arian, n. 52: * Ad corpus igitur spectat huius* «modi progressus: eo enim proficiente, in ipso pariter, cernen« tium oculis proficiebat patefactio divinitatis ». Et quia haec progressiva manifestatio non in phantastica quadam apparentia consistebat, sed in solida realitate operum, ideo dicitur fuisse non solum apud homines, sed etiam apud Deum. Vel potius, ideo apud Deum et homines, quia tam in iis quae erant ad Deum, quam in iis quae erant ad homines. Nec frustra talem ab eo oeconomiam observatam legimus, ne in pueritia portentosam de­ monstrans maturitatem, praeberet hominibus occasionem dubi­ tandi de veritate assumptae humanitatis, aut certe non agno­ scendi verum Emmanuelem qui in usum laboremque nostrum descendens, debuit per omnia fratribus similari. Quod pulchre animadvertit Augustinus, epist. ad Volusianum, dicens: «Quidam « haeretici, perverse mirando laudandoque eius virtutem, naturam « humanam in eo (Christo) prorsus agnoscere noluerunt, ubi est « omnis gratiae commendatio, qua salvos facit credentes in se. < profundos thesauros sapientiae et scientiae continens, et fide « mentes imbuens, quas ad aeternam contemplationem veritatis « incommutabilis provehat. Quid si Omnipotens hominem ubi« cumque formatum non ex materno utero crearet, sed repenti« num inferret aspectibus? Quid si nullas ex parvulo in iuven· « tam mutaret aetates? Nonne opinionem confirmaret erroris, nec « hominem verum suscepisse ullo modo crederetur, et dum omnia « mirabiliter facit, auferret quod misericorditer facit? Nunc vero, « ita inter Deum et homines mediator apparuit, ut in unitate per « sonae copulans utramque naturam, et solita sublimaret inso« litis, et insolita solitis temperaret ». Et ad 2*"“ similiter dicendum, quod missio Spiritus Sancti alia est visibilis, alia invisibilis. Et missio quidem invisibilis fit per infusionem vel augmentum gratiae, missio autem visibilis QUAEST. VII-VIIÏ est solum ad manifestationem alterius. Ex hoc ergo quod Joannes Baptista vidit Spiritum Sanctum descendentem supra Christum, non sequitur quod tunc ipse Christus creverit in gratia, sed solum quod tunc facta sit miraculosa manifestatio plenitudinis gratiae quae in eo erat tanquam in vero Unigenito a Patre, se­ cundum humanitatem assumptam. Sed iam animum convertamus oportet ad gratiam Christi, prout caput est Ecclesiae, et per prius exponenda sunt ea quae ad rationem capitis spectant. Id quidem in propositione quae sequitur. THESIS XVIII. (Quaest. 8). Christus est secundum diversos gradus caput omnium qui vel actu vel potentia supernaturalem vitam participant. Caeteris tamen paribus, plenius et perfectius est caput ho­ minum, quam sit angelorum. Denique gratia capitis in eo, non re, sed ratione tantum differt a gratia habituali qua anima eius in seipsa sanctificatur. § i· Christus idem est ac unctus. Et duplex est unctio qua uncta est seu consecrata eius humanitas. Una est ei soli propria, in qua oleum consecrationis fuit ipsa Verbi personalitas, et per quam eftectum est ut qui homo nascebatur, idem esset et Sanctus San­ ctorum Deus. De hac angelus ad Danielem : Septuaginta hebdo­ mades abbreviatae sunt... ut ungatur Sanctus Sanctorum. Alia est unctio gratiae habitualis, de qua sermo est in Psalmo 44, cum dicitur; Dtlexisti iustitiani et odisti iniquitatem ; propterea (seu in hunc finem) unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consor­ tibus tuis. Quae etiam dupliciter consideratur: primo quidem se­ cundum se, deinde vero secundum derivationem ad nos. Porro gratia habitualis in Christo, secundum quod ab eo in alios de­ rivat, sicut unguentum in capite quod descendit in barbam Aaron, DE GRATIA CHRISTI tl in oram vestimenti eius, dici solet gratia capitis, sive gratia Christi in quantum est Ecclesiae caput, et de hac ipsa appella­ tione, praeanibula quaedam esse debet explicatio. Exordium autem hinc sumitur, quod dignitas capitis etiam supremi, non omnino convertitur cum potestate regia, quia licet ad supremum caput pertineat summa potestas gubernandi, in­ fluendo in subditos socialem vitam et motum, unde et reges capita gentium dicuntur): proprit tamen loquendo regalis pote­ stas Christi ad eos etiam extenditur, quorum caput nec dicitur nec est. Ratio est quia subiectio membrorum ad caput est de sui ratione subiectio non violenta, sed benevola, ut constat ex analogia corporis naturalis. Insuper attenditur secundum influen­ tiam per quam ipsis membris provenit a capite bonum, et qui­ dem bonum non qualecumque, sed consistens in quadam deri­ vatione vitae quae in capite est. Atqui ii omnes qui finaliter ex­ ciderunt a supernatural] beatitudine, iam non possunt a Christo aliquam supernaturalis vitae influentiam recipere. Nullo ergo modo Christus comparatur ad eos ut caput ad membra, tametsi ad ipsos etiam regalis eius potestas aliquo modo extendatur, cum ad regem pertineat non solum fideles subditos gubernare, verum etiam rebelles coercere, et unicuique suum attribuere locum ne ordinis tranquillitas perturbetur. Et hinc est quod apo­ stolus non dicit Christum constitutum esse caput super omnes rationales creaturas, sed solum super omnem Ecclesiam (Eph. I-22). In inciso autem praecedenti e contra dixerat omnia subtecta fuisse sub pedibus eius, et nihil dimissum fuisse non subiectum ei. Oportet igitur sumere rationem capitis Ecclesiae ex simili­ tudine capitis physici, in qua praeter coniunctionem cum mem­ bris in eodem vitali organismo, tria haec potissimum conside­ rantur: primo situs praestantia, quia caput eminet supra partes caeteras; secundo praestantia perfectionis et virtutis, quia in ca­ pite, eoque solo, vigent omnes sensus; tertio influxus in reliquum corpus, quia caput toti corpori instillat suo modo motum et sen­ sum, idque ratione cerebri ad quod conveniunt et unde distri­ buuntur spiritus vitales. Huic itaque similitudini fideliter inhae­ rendo, apparet quod in mystico corpore aliquid est in quo caput QVAKST. V1Ï-VII1 cum membris communicare debet, aliquid vero in quo a membri» diftert. Communicare debet in eodem genere vitae: eius, inquam, vitae secundum quam socialis organismi attenditur coaptatio, nam caput et membra ad unum idemque corpus vivum pertinent. Unde si sermo sit de capite et membris in ordine supernatural!, com­ municatio haec intelligitur quantum ad vitam gratiae. Sed supra cetera membra caput emineat necesse est, primo quoad digni­ tatis excellentiam, secundo quoad virtutis et vitae plenitudinem, tertio quoad influxum (’)· Porro, praerogativam capitis Scriptura expresse attribuit Christo. Specialiter quidem respectu hominum, cum dicit Eph. IV-io: «Crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus». Specialiter etiam respectu angelorum, cum ait Coloss. II-io: « Qui « est caput omnis principatus et potestatis ». Generaliter demum respectu omnium evocatorum ad vitam aeternam, Eph. I, 20-22: < Suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in « coelestibus supra omnem principatum, et virtutem, et domina« tionem, et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc « saeculo, sed etiam in futuro. Et omnia subiecit sub pedibus « eius, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam ». Accedit etiam pulcherrimum illud eiusdem ad Ephesios epistolae, I-io: « Proposuit,... instaurare omnia in Christo, quae in coelis et quae « in terra sunt ». Ubi, dum vulgata habet instaurare, textus graecus fert άνακεφαλαιώσασθαι, quod est recapitulare. Recapitulare autem est proprie ad unum revocare caput, et eidem prin­ cipi subiicere ea quae antea soluta et divisa erant. Quia vero dicit, quae in coelis et quae in terra sunt, patet quod non solos homines recapitulatio ista comprehendit, qui per variorum nu(*) Nota ergo quomodo analogia capitis physici, nedum contradicat conceptioni superius propositae de eminentia gratiae Christi, eam potius confirmare videretur. Nam caput non ita se habet ad corpus, ut per­ fectio capitis sit formaliter eadem ac perfectio reliqui corporis, cum sola differentia quae est secundum plus et minus. Ecce tibi in capite coadunati quinque sensus, quorum unus solus communicatur aliis mem­ bris. Ecce mirus complexus centrorum nervosorum et principiorum moventium, quorum influxus quidem, non autem formalis perfectio ad alia d«*rivat. h ' DK GRATIA CHRISTI minum cultus vagi ac dispersi ad unum principem Christum »«5 cor gregati sunt, sed etiam angelos. Cave tamen ne excidat e memoria, appellationem capitis esse metaphoricam, adeoque sat magnam habere latitudinem, prout magis minusve verificatur similitudo cum capite physico in sua habitudine ad corpus organicum. — Primo enim latitudo datur quoad id in quo caput communicare debet cum membris, quia coniunctio per gratiam potest esse vel in actu, vel in potentia tantum. Et si sit in actu, vel secundum immobilem unionem pa­ triae, vel secundum mobilem unionem viae, et iterum, vel se­ cundum perfectam charitatis adhaesionem, vel secundum meram quamdam inchoationem per fidem informem. Et hinc est quod non eodem modo, sed secundum diversos gradus comparatur Christus ad homines ut caput ad membra. — Sed et secundo, latitudo datur quoad id quod proprium est capiti respectu corporis. Unde etsi habeat Christus relate ad angelos tria illa quae ad capitis rationem pertinent, (praeeminentiam dico dignitatis pro­ pter unionem, praeeminentiam perfectionis propter gratiae ple­ nitudinem, ac denique praeeminentiam imperii necnon et in­ fluxus propter communicationem variorum donorum spiritualis vitae), longe tamen perfectius ac multo magis proprie est ca­ put hominum quam sit angelorum. Et ratio est primo, quia nobiscum communicat in natura speciei, cum angelis vero se­ cundum genus intellectualis naturae tantum. Ratio est secundo* quia nobis influit totum quod est spiritualis vitae et beati tudinis, tam animae quam corporis. Influit, inquam, ut causa me­ ritoria et ut causa efficiens, eo modo qui explicabitur ubi de efficientia passionis Christi in Quaest. 48. Angelis autem, lo­ quendo consequenter ad dicta superius, non influit probabi lius substantiam gratiae et gloriae, sed ea quae pertinent ad accidentalia beatitudinis : quatenus angeli, cum sint mini­ stri Christi per omnia ei tanquam summo principi famulantes (Hebr. I, 6-14), admittuntur etiam ad eius societatem et frui tionem et consortium, ab eoque recipiunt illuminationes de iis mysteriis gratiae in quae desiderant prospicere, εις tc έπιι%μοΰσιν άγγελοι παρακιίψαι ut dicitur i Petr. 1«. Unde S. Thomas in 316 QU A EST. VH-VIII. Ill, D. 12, q. 2, a. 2, dicit: « Quantum ad influentiam.... non influit I « Christus angelis.... merendo gratiam. .. sed in his quae ad actus « hierarchies pertinent (’), secundum quod unus angelus illuminat « alium.... Hoc enim multo eminentius a Christo recipiunt ». Ultimo observabis duplicem esse statum immortalis illius societatis cuius est caput Christus: scilicet statum viae in quo tenditur ad finem, et statum termini in quo possidetur finis. Ex quo sequitur quaedam esse nunc munia capitis quae postea ces­ sabunt et in alia mutabuntur, dicente Paulo, i Cor. XV24: « Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacua« verit omnem principatum et potestatem et virtutem; oportet «autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus « eius ». Nunc enim Christus regit et gubernat homines viatores modo consentaneo statui ipsorum, utiturque ad salutis opus per­ ficiendum et potestates adversas abolendas, tum quidem invisi­ bili angelorum ministerio, tum visibili hierarchia quam instituit in terris, de qua vide S. Thomam, art. 6 huius quaestionis, ubi explicat quo sensu pro praesenti statu viae, alii sub Christo capita Ecclesiae et dicantur et sint. Postmodum autem, quando tempus non erit amplius,... sed in diebus vocis septimi angeli con­ summabitur mysterium Dei sicut evangehzavtt per servos suos prophetas, evacuabitur hic regiminis modus, et fiet definitiva re gni coelorum sub capite Christo ordinatio. Verum modus et ordo •beatae illius societatis omnium electorum in communi finis frui­ tione collaetantium et conquiescentium, Deo exsistente omnia in omnibus, penitus ineffabilis est, et hominis mortalis captum om­ nino transcendit; neque enim oculus vidit, nec auris audivit. § 2. Patet igitur ex praemissis, quod gratia habitualis illud est quod potissimum attendi debet in Christo sub ratione capitis ·) Actus hierarchic) nunc dicuntur actus qui pertinent ad princi­ patum unius intelligentiae super alias, eo modo quo hierarchia accipitur apud angelo.. Est en.m hierarchia sacer principatus, qui cum inter iatell.gent.as exercetur, max.me sec„„duni intellectUales iHumin.tiones consideratur. DK GRATIA CHRISTI >17 Ecclesiae, quia est ipsa vita in qua nos cum eo communicamus, de eius influentia illam recipientes. Et ideo quaeri tandem potest, utrum gratia ista quae ad nos derivat, et quae hac de causa gratia catilis nominatur, sit eadem secundum rem cum gratia habituali qua anima Christi sanctificatur in seipsa. Respondetur autem esse eamdem, et ad huius veritatis evidentiam observat S. Tho­ mas quod unumquodque constituitur potens agere seu influere in alia, per ipsissimam actus eminentiam qua constituitur in seipso perfectum. Ergo eadem est plenitudo gratiae habitualis qua anima Christi secundum se perficitur, et qua caeteris omnibus influit supernaturalem sanctificationem. Hoc tamen ne perperam intelligas, animadverte quod abso­ lute potuisset Christus cum minima gratia influere infinitis ho­ minibus omnia sanctificationis dona. Etenim, qua homo non in­ fluit gratiam ut causa efficiens principalis, sed influit tum ut causa meritoria, tum ut primum agens ministeriale ('). Porro meritum eius habuit infinitatem ex dignitate personae, non au­ tem ex gratia habituali, et similiter ministerium principale in collatione gratiae competit ei ex unione suae humanitatis ad Ver­ bum. Quapropter ratio S. Thomae procedit solum de eo quod requirebatur ex necessaria quadam convenientia, quatenus po­ testas excellentiae ad gratiae influxum in genere humano non fuit in Christo modo convenienti, nisi per illam ipsam gratiae plenitudinem et eminentiam quam accepit ad sui ipsius perfe­ ctionem. « Humanitas Christi excellentius bonitatem divinam par« ticipavit per gratiae donum. Ex quo idoneitas in ea fuit ut non « solum gratiam haberet, sed etiam per eam gratia in alios trans< funderetur, sicut per corpora magis lucentia lumen solis ad « alia transit.... Ipse (Christus) est principium quodammodo omnis « gratiae secundum humanitatem, sicut Deus est principium omnis « esse. Unde sicut in Deo omnis essendi perfectio adunatur, ita « in Christo omnis gratiae plenitudo invenitur, per quam non < solum ipse possit in gratiae opus, sed etiam alios in gratiam « adducere, et per hoc habet capitis rationem. In capite enim (') Cf. S. Thom., infra, Quaeet. 64· a. 3 a 18 QOARST. IX-XII, « naturali, non solum est vis sensitiva ad hoc quod sentiat per ·· visum, auditum, et tactum, et huiusmodi sensus, sed etiam est • in eo ut in radice a quo in alia membra sensus effluunt. Sic « ergo, una et eadem gratia habitualis in Christo dicitur.... ca* pitis, in quantum per eam fit refusio in alios ad salutem; sin· « gularis vero personae, in quantum ad opera meritoria perfi« ciebat » (x). Dicimus tamen gratiam capitis esse gratiam habitualem, non praecisive acceptam a gratia unionis, sed magis prout ad illam consequitur, eamque connotât. Et certe gratia capitis signatur per unctionem de qua in Psalmo XLIV : Dilexisti, inquit, justi­ tiam et odisti iniquitatem : tropterea unxit (c, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Sed unctio ista quae per habitua­ lem gratiam est, non debet considerari seorsum ab unctione potiori in qua oleum consecrationis est ipsa Verbi personalitas; nam sublimior ista alterius est ratio et principium. QUAEST. IX-XI1. DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI Consequenter consideranda sunt ea quae ad scientiam per­ tinent. Dicit enim Evangelista quod Verbum ratione naturae as­ sumptae, habitavit in nobis plenum, non solum gratiae, sed et veritatis. Porro in hac quaestione quam recentes controversiae plurimum obscurant, hic erit disputationis n odus. Primo qui­ dem exponentur more scholastico conclusiones quae de triplici scientia animae Christi, universali et rata sententia in theologia recipiuntur. Tum deinde specialiter dicetur de formali haeresi quae ex falsa critica evangelicae historiae procedens, non igno­ rantiam modo, sed et positivos errores impio ausu attribuit Christo. Quod autem ad primum attinet, incipiendum a scientia perfectiori, id est beata. (·) S. Thom, de Verit., Quaest. 29 a. 5) jn corp. DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI »19 THESIS XIX. (Quaest. 9, a. 2 — Quaest. το . In Christo a primo instanti suae conceptionis fuit scientia beata qua divinitas in seipsa videtur. Fuit insuper in eo haec scientia secundum summum gradum perfectio­ nis qui dari potest in actuali ordine rerum. Per eam de­ nique anima Christi cognoscit omnia quae Deus scit scientia visionis. § I. Difficultas quaestionis de exsistentia visionis beatae in Christo, ut recte notat Suarez de Incarn. Disp. 26, est tantum circa tempus quo Christus illam habere coepit. Nam quod illam habuerit saltem a tempore mortis et resurrectionis suae, nimis evidens est ut probatione indigeat; sed et rationes superius al­ latae idipsum manifeste evincunt. Quod ergo nunc in quaestio­ nem venire potest, est solum an tempore vitae mortalis hac scientia potitus sit, et licet S. Thomas de temporis circumstantia expresse non loquatur nisi infra in Quaest. 15, a. 10, et Quaest. 34, a. 4, maioris tamen claritatis gratia visum est hic compre­ hendere quidquid quolibet modo refertur ad scientiam beatam animae Christi. In primis itaque dicendum, quod Christus habuit permanenter in hac vita mortali scientiam beatorum seu comprehen­ sorum, sicut certissime constat apud omnes theologos. Ait enim ipse, Ioan. Ill, n-13, ad Nicodemum: Amen amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, el quod vidimus testamur. Ubi aperte lo­ quitur de se ut homine, et de intuitiva quam habet, profundorum Dei cognitione. Subdit enim: Si terrena dixi vobis et non creditis, quomodo si dixero vobis coelestia credetis? Hoc est, si enarranti mihi spiritualem filiorum adoptivorum generationem, (supra, vers. 310), fidem detrectatis, quid erit cum vos docuero sublimiora et vere coelestia mysteria quae Deum ut in se est spectant? De 330 QUAEST. JX-Χπ. quibus tamen idoneus et omni ex p. , „ dign„s testis exsisl() nam: El nemo ascendit in coelum descendit dt codo, fili,', hominis qui est in coelo. Ad cuius tesin....... i pleniorem intelligenliant considerandum est quod si solum diceretur Filius hominis I I | I esse in coelo, hoc recte accipi posset tanquam dictum per com­ municationem idiomatum. Nam Filius hominis est suppositum divinae simul et humanae naturae, et quia per divinitatem est in coelo, ex hoc ipso persona illa, quantumvis denominata ex sua natura humana, omnino potest et debet dici esse in coelo. | Nunc autem non tantum dicitur Filius hominis esse in coelo, sed complexive, ascendisse in coelum et esse in coelo Atqui ascen­ sum hunc non potest sibi attribuere in natura in qua ab aeterno subsistebat, quia ascensus in coelum Deo ut Deo convenire non potest. Relinquitur ergo ut in coelum ascendisse dicatur persona Filii hominis ratione ascensionis humanitatis sibi unitae. Sed non ratione ascensus corporalis qui adhuc erat in futuro, et aliunde non faciebat ad rem de qua cum Nicodemo agebatur. Corporalis , enim ascensus non pertinet ad cognitionem intellectus, et non I facit aliquem idoneum ad testificanda invisibilia mysteria quae omnem corporalem sensum exsuperant. Unde tandem nullus alius in coelum ascensus intelligi potest nisi secundum mentem, ascen­ sus consistens in elevatione animae Christi supra suam cogni­ tionem naturalem ad visionem beatam, ut Filius hominis dicatur ascendisse in coelum et esse in coelo eo pacto quo angeli pue rorum (Matth. XVIlI-io) in coelis semper vident Jactem Pains. Non quod sit semper in coelis ratione loci, sed bene ratione visionis et beatitudinis coelestis qua semper fruuntur (2).(*) ® (*) Nota bene, ascendisse in praeterito, ut sermo sit de ascensione iam facta. Nam etsi verbum latinum ascendit sumi posset tam in forma temporis praesentis quam in forma praeteriti, tamen omne dubium tollit vox graeca άναβέβηκε. ta) Sunt qui putant argumentum non concludere, eo quod Filius hominis dici potuit in coelum ascendisse propter incarnationem ipsam, ratione tractionis humanae naturae ad divinam personam Verbi Nam, inqutaM, dr,cc„d,l. ipse «i el ascendit, dum scilicet consideratur mcurnatio primo quidem ut descensus, pro quanto nobilior o„a quodammodo mclmamt ad naturam interiorem, deinde vero ut ascensus DK SCIENTIA ANIMAE CHRISTI 29! Eamdem etiam veritatem confirmant ea quae leguntur Ioan VIII38: Ego quod vidi'apud Patrem meum loquor. Et iterum. Ioan. Ill, 3132: Qui de coelo venit super omnes est, et quod vidit il audivit, hoc testatur. Et iterum, Ioan. I-18: Deum nemo vidit unquam; Unigenitus filius qui c-l in sinu Patris, ipse enarravit, ac si apertius diceretur: Unigenitus qui videt, et est in secreto Patris, (nam quia sinus noster intus est, secretum Patris sinus Patris vocatur, inquit August. Tract. 3 in Ioan. η. 17), ipse. etc. Et sicut per humanitatem assumptam dum nobiscum in hac vita pro quanto inferior natura elevata est ad nobilius suppositum. Sed hoc nullatenus sustinetur, et falsum ostenditur, tum absolute, tum relate ad contextum. Relate ad contextum, quia contextus determinat ascen­ sum qui sit secundum cognitionem, cuiusmodi non est unio hypostatica. Absolute, quia recte quidem dicetur persona Filii Dei per incarnationem descendisse, quatenus incepit de novo subsistere in forma servi, cum prius non esset nisi in forma Dei. At nullo possibili sensu diceretur haec eadem persona ascendisse. Ratio est quia etsi per incarnationis mysterium natura humana fuerit elevata supra suam conditionem ad esse personale Filii Dei, tamen elevatio ista de persona ipsa nequaquam praedicari potest, sed debet semper praesupponi ut necessarium ac prae­ vium fundamentum ad omnem communicatiouem idiomatum, quemad­ modum declarabitur infra in Q. 16. Sicut ergo non dicitur Filius ho­ minis assumptus, ex hoc quod assumpta est natura in qua est hominis filius; sicut etiam non dicitur Filius hominis factus Deus, ex hoc quod humanitas eius facta est propria Deo, atque ita porro: sic nequaquam dici potest Filius hominis in coelum ascendisse, ex hoc quod humana natura tracta est ad hypostasim coelestem seu divinam. Huiusmodi enim praedicata non conveniunt naturae humanae nisi secundum gratiam unionis, consequenter ad quam proprietates humanitatis assumptae inci­ piunt primo praedicari de supposito assumente. Caeterum auctoritas Pauli, Eph. IV-9, non est ullo modo ad rem. ut ex contextu evidenter constat. Ibi enim sermo est de corporali ascensione Christi post resurrectionem : Ascendens in alium captivam duxit captivitatem. Quod autem ascendit, quid est nisi quia et descendit Primum in inferiores partes terrae f Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut impleret omnia. Omnibus ergo modis necesse est ut ascensus in coelum, ratione cuius Christus sese in praesenti exhibet ut idoneum testem mysteriorum coelestium, de scientia beata animae eius intelligatur. 222 QUARST. IX-Xij. conversabatur, enarravit, ita secund..... eamdetn humanitatem a i eodem tempore vidit. Quae enim loquebatur Christus homo, sciebat etiam ut homo, nam loquela humana ex notitia quae in' humano intellectu est utique procedit i1). Nec deest ratio theologica, quandoquidem advenerat Chri- ' stus inter nos excellentissimus testis divinae- veritatis, itemque perfectissimus dux hominum ad beatitudinem, et consummatus praeceptor sanctitatis. Sed ad excellentissimum veritatis testem pertinet ut de visu testificetur, et ad perfectissimum ducem, ut terminum quo alios ducturus est perfectissime cognoscat. Cui rationi apprime congruunt verba Christi : Ego sum via, veritas et vita. Utique veritas et vita secundum divinitatem in qua est beatitudinis terminus quo oportet nos pervenire; via vero secun­ dum assumptam humanitatem in qua est medium ducens ac di­ rigens nos ad perveniendum. Porro non direxisset nos ut ipsa via, nisi per humanitatem in qua erat via, terminum contigisset, i eique immobiliter coniunctus fuisset. Quis enim non videt hoc esse de ratione viae, quae idcirco infallibiliter ducit et dirigit indeclinabiliter? Nunc autem humanitas Christi terminum bea- | i1) Erit forte qui dicat, esse supra omnem conceptum, adeoquesu· pra omne eloquium, id quod per scientiam beatam videtur: Paulum e tertio coelo reducem non invenisse verba ad renuntianda arcana visio­ nis, et similiter alios sanctos post altissimas visiones quasi de monte Thabor descendentes. Quomodo ergo de thesauro scientiae beatae lo­ cutio illa fuisset, qua nos divina mysteria docebat Christus? Verum facile respondetur, concedendo quidem quod Christus non potuit eloqui ad nos ea quae videbat in secreto Patris, eodem quo ilia videbat modo, nimirum ut erant in se; sed prorsus negando sequelam, quaesi recta esset, nihil minus importaret quam impossibilitatem omnis revelationis, etiam ex parte Dei. Porro, ideo neganda est sequela, quia in eodem lumine simul videbat anima Christi, quibus humanis conceptibus, humanisve verbis, analogis quidem, et per omnem modum deficientibus, mysteria visa enuntiarentur. Caeterum, nihil potest cogitari magis ab­ sonum. magisque absurdum, quam quod Verbum caro factum per hu­ manitatem assumptam locutum sit tamquam per phonographum seu mechanicum instrumentum, prout dicendum remaneret si ubi ait se loqui .a quae vidit. visio «d divinitatem, sola autem iocmm. aut venui sonorum prolatio, ad humanitatem esset referenda DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI 2ÎJ titudinis non contingebat formaliter per hoc quod hypostatice uniebatur Verbo, cum haec hypostatica coniunctio non sit ad esse Verbi praecise in quantum est visionis obiectum. Requirebatur ergo in anima eius scientia beata, et quidem in hac vita mortali in qua maxime sese nobis viam exhibuit i1)· Denique debitum erat ut quae natura propinquissime attingebat Deum secundum esse, propinquissime etiam ipsum attingeret per cognitionem. Porro mens, cum videt per speculum et in aenigmate tantum, peregrinatur a Domino, et tunc solum est praesens ac propinqua, quando cognoscit facie ad faciem. Unde etiam dicendum, quod Christus habuit scientiam bea­ tam a primo instanti suae creationis, quia non erat maior ratio de uno tempore vitae mortalis ac de alio. Et ideo lerem. XXXI 22 legitur: Creavit Dominus novum super terram; femina circum­ dabit virum, hoc est, in utero habebit virum, virum scilicet, non aetate et magnitudine membrorum, sed plena et consummata perfectione sapientiae. « Novam rem, inquit Hieronymus in lerem. < 1. 6, cap. 31, creavit Dominus super terram. Absque viri se< mine femina circumdabit virum gremio uteri sui, qui iuxta in« crementa quidem aetatis per vagitus et infantiam proficere vi« debitur sapientia et aetate; sed perfectus vir in ventre femineo «solitis mensibus continebitur». Atqui in Scripturis non dicitur hoc modo vir nisi qui visione beata consummatur, nam reliqui aestimantur ut parvuli iuxta apostolum, Cor. XIII, n-rx Vide etiam Damascenum, 1. 3 de fide orth. c. 22, itemque Bernardum, Horn. 2 super Missus est, n. 8-ti. § 2. Nunc, quod anima Christi videat divinam essentiam clarius qualibet alia creatura, est corollarium praemissorum de plenitu­ dine habitualis gratiae. Ostensum quippe est, plenitudinem hanc accipiendam esse sensu absoluto, quia ex quo divina Sapientia in sua aeterna prae(') Cfr. August. Tract, a in loan. n. 4, et Tract. 69. n, QUARST. IX-Xii. definitione attribuit Christo quantitatem gratiae quae decebat Filium naturalem, oportuit ut in praesenti ordine nulla maior vel etiam aequalis dari posset, imo ut omnis gratia quibuslibet filiis adoptivis concessa compararetur ad gratiam Christi veluti quae dam diminuta eius participatio. Idem enim Deus qui in universo visibili omnia disposuit in numero et pondere et mensura, sin­ gulis rebus proportionatas attribuens vires- et formas, easdem profecto proportionalitates et iustas mensuras servavit in distri­ butionibus gratiae, atque hoc modo summae unioni ad Deum (quae est secundum subsistentiam), summum etiam gradum gra­ tiae sensu supradicto debuit assignare. Atqui plenitudinem gra­ tiae necessario consequitur plenitudo gloriae, seu visionis ac fruitionis divini boni. Ergo in hac etiam visione anima Christi eminet supra omnes creaturas, non humanas tantum, verum etiam angelicas. Ad minoris intelligentiam, considera quod perfectio cuius­ libet cognitionis mensuratur ex duobus : scilicet ex vigore lumi­ nis intellectualis a quo pendet cognitionis claritas et certitudo, tum ex specie intelligibili a qua pendet modus quo obiectum per cognitionem attingitur. In cognitione autem gloriae haec spe­ cies una eademque est pro omnibus intellectibus tam angelicis quam humanis. Est enim ipsa divina essentia sese eis uniens per modum formae intelligibilis. Et ideo, unus etiam idemque est in omnibus modus cognoscendi ex parte rei cognitae, quam omnes pariter intuentur ut est in se. Quare diversitas ibi solum esse potest in claritate et limpiditate visionis, pro maiori minorive perfectione luminis intellectualis. Sed non luminis naturalis, quia quantum ad naturam aequaliter sunt improportionati intellectus angelici et humani; ergo luminis gloriae, quod necessario proportionatur mensurae gratiae habitualis a qua fluit sicut facul­ tas a propria natura. Gratia autem Christi est in summo ; ergo et lumen confortans intellectum eius ad visionem beatam. Patet igitur ex praedictis, quod anima Christi summum cognitionis gradum inter caeteras creaturas obtinuit quantum ad visionem qua Dei essentia videtur, et alia in ipsa. Hinc Apostolus ad Eph. I20 dicit: Constituens ad dextere» DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI suam in coelestibus, supra omnem principatum et potestatem et vir­ tutem et dominationem, et omne nomen quod nominatur, non so­ lum in hoc saeculo, sed etiam in Juturo. Quo quidem loquendi modo Christus nobis ostenditur tamquam possidens potiora Dei bona, et primum ac supremum tenens locum in beatitudine et gloria. Nec obstat quod sessio ad dexteram in coelestibus de­ scribatur ibi ut consequens resurrectionem a mortuis, cum tamen visio intuitiva data sit Christo ab initio. Non enim necesse est ut quidquid importatur in sessione ista, post ascensionem ince­ perit, siquidem Scriptura loquitur de gloria consummata et bea­ titudine undequaque perfecta, quae tamen quoad substantiam iam erat in Christo antequam resurgeret et corporaliter ascen­ deret supra omnes coelos. § 3· Restat demum ut dicatur de obiecto secundario scientiae beatae in Christo. Supponitur enim quod beati in divina essen­ tia visa creaturas vident : non tamen omnes creaturas tam exsi­ stentes quam possibiles, (nam cognoscere in causa omnia ad quae virtus causae sese potest extendere, esset comprehendere cau­ sam, et divina essentia a creato intellectu comprehendi omnino nequit); sed tanto plures creaturas, quanto perfectius Deus vi­ detur. Supponitur praeterea, quod « nulli intellectui beato deest « quin cognoscat in Verbo omnia quae ad ipsum spectant ». Cuius ratio est quia visio beata est propria cognitio comprehen­ suris qua talis, id est illius qui attigit ultimum perfectionis. Ei autem qui est in ultimo suae perfectionis intellectualis, procul dubio competit cognoscere omnia ad suum officium, suum statum, suum dominium, suamque dignitatem attinentia. Quomodo enim esset undequaque completus in scientia, quem adhuc lateret ali­ quid de propriis negotiis ac rebus? Atque hinc statim sequitur animam Christi non solum videre per scientiam beatam multo plura quam quivis alius comprehensor, sed etiam cognoscere in essentia divina visa, omnia quae sunt, aut erunt, aut fuerunt, etiam facta vel dicta vel cogitata a quocumque secundum quodDt Ycrbo Incarnato «5 aî6 QUAEST. IX-XH. cumque tempus. Ratio est quia omnia ista ad Christum vere spe­ ctant, in quantum ut homo, est omnium index, et praesertim do minus universorum, utpote cui omnia tradita sunt a Patre Matth. Xl-aj ; omnia in manibus data, loan. ΧΙΠ-3; omnia sub pedibus subiecta, 1 Cor. XV-26, et Hebr. II-8. Recte ergo poni­ tur scientia beata in Christo se extendens ad totum obiectum illius scientiae Dei quam visionis vocant. Hanc conclusionem rident neocritici dicentes intellectum hu­ manum sicut est intellectus animae Christi, nequaquam talis ac tantae scientiae esse capacem. De demonstratione autem suae assertionis non curant, forte quia rem existimant per se eviden­ tem, cui nullo argumento opus sit. Quod quidem facile eis per­ mitteretur, si de absoluta capacitate intellectus humani judican­ dum foret secundum praesentem nostrum cognoscendi modum per species a rebus acceptas et a phantasmatibus abstractas. At vero haec ipsa suppositio est, quam ratio non approbat, et fi­ des destruit. Ratio non approbat, quia nihil tam inevidens quam quod humanus intellectus nequeat a Deo elevari ad eam intelligendi perfectionem quae praesentis vitae conditiones undequa· que transcendat. Fides vero destruit, cum docet naturale lumen intellectus nostri posse per habitum infusum usque adeo intendi, et tam sublimi formae intelligibili applicari, ut ad intuenda ipsa Dei profunda nobis pateat accessus. Et quid, quaeso, de capa­ citate obedientiali animae humanae in genere scientiae adhuc erit incredibile, semel ac possibilis supponitur visio Dei ut est in se? Dicesne quod in anima humana capacitas etiam mere obedientialis ad scientiam infinitam esse non potest ? Id quidem omnino concedimus. Et quod scientia animae Christi, si se ex­ tenderet ^ctu et simul ad ontnta quae quocumque modo sunt, vel erunt, vel fuerunt vel facta, vel dicta, vel cogitata a quocumque se­ cundum quodeumque tempus ('), foret scientia infinita? Id iam negamus. Et si pro ratione afferas quod cogitationes et motus an­ gelorum et hominum, quorum est vita interminabilis, in infini(’) S. Thom. Q. 10, a. 2 in corp. DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI 237 tum utique multiplicabuntur, respondemus negando consequen tiam, eo quod aliud est cognitio infiniti, aliud vero infinita co­ gnitio. Nam et nunc finite cognoscimus Deum infinitum, et in futura vita videbimus infiniti Dei incircumscriptam essentiam, vi­ debimus eam totam, videbimus eam cum proprio modo infini­ tatis eius, at non visione infinita. Denique, nonne vulgare etiam et ubique receptum axioma est, quod humanum cor non quietatur nisi in possessione boni infiniti? Quis tamen unquam de infinito actu quo infinitum illud bonum deberet apprehendi, ali­ quid est suspicatus ? Si ergo non tenet consequentia ab infini­ tate obiecti ad infinitatem cognitionis, etiam quando sermo est de obiecto simpliciter et per essentiam infinito, quanto minus te­ nebit quoad obiectum quod est infinitum secundum quid tantum, id est secundum solam quantitatem seu multitudinem actuum sibi succedentium per interminabilem aevi durationem. Nec obstat quod multitudo ista non habeat ultimum in quo sistat intellectus. Hinc enim efficitur, impossibile quidem esse cognoscere multitudinem huiusmodi per modum multitudinis, in­ tellectu quasi transeunte per indefinitae successionis viam, id est, discurrente per singula, et apprehendente partem post partem ; non autem cognoscere per modum unitatis, seu per unam spe­ ciem quae se extendat ad infinita, et in qua omnia simul uno eodemque actu, etiam ut sunt ab invicem distincta, videantur. Porro in scientia beata species intelligibilis est una, nimirum divina essentia unite et simul repraesentans cuncta exsistentia pro qualibet differentia aeviternitatis (’). (’) Ad horum meliorem intelligentiam considerandum in primis est quod infinitum dupliciter sumitur: ex parte actus et ex parte potentiae, ut dicitur in ia Part. Q. 7, a, 1. Quippe infinitum generatim dicit ne­ gationem termini. Et si quidem negatio termini se teneat ex parte actus, tunc infinitas ad perfectionem pertinet, quia actus non terminatur nisi per receptionem in potentia per quam perfectio contrahitur et limitatur. Si autem negatio termini se teneat ex parte potentiae, tunc e converso infinitas pertinet ad imperfectionem, quia potentia non terminatur nisi per receptionem actus a quo perficitur. Unde etiam in nostris linguis vox terminatum, finitum, usurpatur in acceptionibus e diametro oppo­ sitis. De opere enim artis dico : quam perfectum, quam terminatum, 228 QUAKST. IX-Xu. Non ergo affertur ratio a priori contra illam plenitudinem scientiae quam antiqua et traditionalis theologia, in Scripturarum doctrina optime fundata, concorditer agnoscit in anima Chri­ sti. Caeterum, nec in rationibus a priori specialiter insistunt adversarii. Habent enim alia argumenta, eaque, ut ipsi aestimant, magis decretoria, ex positivis fontibus quos sibi critica vindicat, deprompta. De quibus tamen nondum est dicendi locus, quia quam finitum I utique in laudem operis. De Deo autem dico : magnus est, perfectus est, non terminatus nec finitus, pariter ad extollendam Dei excellentiam. Ergo, modo removeo finitudinem, et modo illam as­ sero, utrobique ad perfectionem insinuandam, quia nunc finitudo su­ mitur ex parte actus, nunc vero ex parte potentiae. His igitur suppositis, dico quod cum quaestio movetur de scientia beata animae Christi respectu infiniti, vel est sermo de obiecto prima­ rio, vel de obiecto secundario. — Et obiectum quidem primarium est infinitum ex parte actus seu perfectionis, absolute et simpliciter. Ve­ rum anima Christi non videt istud infinitum infinito modo, quia non comprehensivo modo : imo eo modo videt seu ea claritate quae etsi emineat supra omnem mensuram puris creaturis concessam, adhuc ta­ men infinite elongatur a modo quo Deus cognoscibilis est. Nec diffi­ cultas specialis ibi esse potest supra difficultatem communem quae alibi pertractatur cum dicitur Deus videri totus sed non totaliter. — Obie­ ctum vero secundarium est infinitum ex parte potentiae, quia est infi­ nitum atque interminatum quoad multitudinem sive quantitatem ; ter­ minatio autem est sicut forma quantitatis, ut dicitur in ia Part. Q. 7, a. i, ad 2um. Et tale quidem infinitum in quantitate nusquam esse po­ test actu in natura rerum, quia omnis quantitas actu exsistens est ne­ cessario sub aliquibus terminis comprehensa, sicut omnis materia sub aliqua forma. Sed neque esse potest in intellectu per modum sui, seu per repraesentationem sibi commensuratam ac veluti parallelam, in qua esset accipere partem post partem. Et ideo non mirum est si nos qui non habemus experientiam nisi cognitionis rerum in seipsis per species acceptas a rebus, tantam in praesenti difficultatem inveniamus. Nunc autem hoc infinitum non cognoscitur ab anima Christi per modum infi­ nitatis, sed per modum finitudinis seu unitatis, in eminenti specie es­ sentiae divinae quae unite repraesentat omnia quae in seipsis sibi invi­ cem succedunt per interminabilem aevi durationem. — Ergo anima Christi nec infinite cognoscit infinitum per essentiam quod est divini­ tas, nec per modum infiniti cognoscit infinitas multitudines. Unde nulla ostendi potest repugnantia. DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI «9 ordo nostrae disputationis fert ut priusquam errorem criticorum directe aggrediamur, communem scholarum doctrinam expona­ mus de aliis scientiis quae praeter beatam fuerunt in Christo. Et ad hoc statim ponitur ■ quens propositio. THESIS XX. (Quaest. 11-12). Praeter scientiam beatam fuit ab initio in anima Chri­ sti scientia infusa, per quam absque dependentia a phanta­ smatibus cognovit omnes res naturalis ordinis, necnon et omnia mysteria gratiae quae unquam facta sunt vel fient. Agnoscendum etiam in eo est tertium genus scientiae, sci licet acquisitae, in qua sola profecit secundum naturae or­ dinem, mensuram aetatis, et rerum experientiam. Scientia beata de qua supra, est scientia undequaque supernaturalis : supernaturalis, inquam, non solum ex parte lumi­ nis a quo procedit, sed etiam ex parte modi cognoscendi qui non est modus commensuratus naturali facultati intelligentiae crea­ tae. Ibi enim, ut dictum est, intelligibilis species est ipsa Dei essentia, cui ineftabiliter applicatur praeter et supra omnem naturae ordinem intellectus sive humanus sive angelicus. Porro gratia non destruit naturam, ut fert notum axioma, et ideo fieri nequit ut cognitio gloriae tollat modum intelligendi unicuique intellectui competentem secundum proprium gradum propriamque conditionem. Ex quo iam sequitur, nullum beatorum esse posse, qui simul cum visione Dei et creaturarum in Deo, non habeat inferiorem scientiam: scientiam dico sibi connaturalem, perquam res creatae directe cognoscuntur in seipsis. Quapropter, si so­ lum diceremus fuisse in Christo, praeter visionem beatificam, il­ lud scientiae et cognitionis genus quod est proprium huic prae­ senti statui viae, nihil sane difficultatis occurreret, et assertio vix ac ne vix quidem specialem pateretur demonstrationem. Nunc autem cum communi theologorum, inferiorem scientiam in Chri­ sto dividimus in duas species prorsus diversas : unam per se »30 QVAKST. IX-XU. infusam in qua fuit perfectus a primo instanti conceptionis suae, alteram acquisitam in qua more caeterorum per temporum in tervalla de potentia transivit in actum. Quid igitur haec sibi ve lint, et quibus fundamentis innitantur, operae pretium est inve­ stigare. § i- Principii loco ponendum est quod anima humana habet naturaliter duplicem statum, termini scilicet et viae, et duplicem etiam correspondentem modum cognoscendi. Nam in statu viae non intelligit nisi per species a phantasmatibus acceptas et ab eis dependentes. Dico autem dependentes non solum quoad ori­ ginem. verum etiam quoad usum, quatenus dum anima actu in­ telligit, continuo indiget convertere se ad sensibilem phantasma tis repraesentationem, tamquam ad tabellam e qua intelligibilis forma per intellectum agentem fuit abstracta (’). In statu autem termini connaturale ei est ut intelligat « per species ex influentia (') «Impossibile est intellectum nostrum secundum praesentis vitae « statum quo passibili corpori coninngitur, aliquid intelligere in actu « nisi convertendo se ad phantasmata. Et hoc duobus indiciis apparet. « Primo quidem quia cum intellectus sit vis quaedam non utens cor« porali organo, nullo modo impediretur in suo actu per laesionem ali· «cuius corporalis organi, si non requireretur ad eius actum actus ali« cuius potentiae utentis organo corporali. Unde manifestum est quod « ad hoc quod intellectus actu intelligat, non solum accipiendo scien« tiam de novo, sed etiam utendo scientia iam acquisita, requiritur actus « imaginationis et caeterarum virtutum (pertinentium ad partem sensi« tivam). Videmus enim quod impedito actu virtutis imaginativae per « laesionem organi, ut in phreneticis, et similiter impedito actu memo« rativae virtutis, ut in lethargicis, impeditur homo ab intelligendo in « actu etiam ea quorum scientiam praeaccepit. Secundo quia hoc qui* libet in seipso experiri potest, quod quando aliquis conatur aliquid « intelligere, format sibi aliqua phantasmata per modum exemplorum. « in quibus quasi inspiciat quod intelligere studet. Et inde est etiam «quod quando aliquem volumus (acere aliqurd intelligere, proponimus .e. exempla e. quibus sibi ph.mha.mata formare possit ad intelligen « dum ». S. Thoro. i, Quaest. 84, a. 7. b DK SCIENTIA ΛΝΙΜΛΚ CHRISTI 3JÎ < divini iuminis participatas, quarum anima fit particeps sicut et «aliae substantiae separatae, quamvis inferiori modo. Unde, « tam cito cessante conversione ad corpus, ad superiora conver « titur. Nec tamen proptei hoc cognitio vel potentia non est na « turalis, quia Deus est auctor non solum influentiae gratuiti < luminis sed etiam naturalis » f1). Caeterum evidens est quod species illae infusae, utpote exemplatae a divina essentia prout est intelligibilis omnium similitudo, longe alterius rationis sunt ac species acquisitae, et nec quoad originem nec quoad usum a phantasmatibus usquequaque dependent. Proinde modus ille intelligendi similis est modo cognoscendi angelico, pro quanto sci­ licet res non amplius videntur secundum quod ex sensibilibus in intelligibilem earum veritatem mens deduci potest, sed per op­ positam viam conversionis ad immaterialia, quae sunt intelligibilia simpliciter et per se. Scientia ergo infusa de qua in prae­ senti, ea est quae connaturaliter debetur animae pro statu ter­ mini. Et dicitur infusa, non quidem quantum ad cognitionem ipsam, sed quantum ad species impressas quae actum cognoscendi determinant. Habet modum commensuratum naturae animae hu­ manae, tam ex parte cognitorum quam ex parte cognoscentis, et non est necessario simul in actu respectu omnium obiectorum suorum sicut scientia beata. Denique potest consistere cum solo lumine naturaliter indito, (et sic est certo certius in damnatis), sed tunc dicenda videtur omnino imperfecta, nam anima cum sit infima in ordine intellectivarum substantiarum, infimo etiam et debilissimo modo participat intellectuale lumen sive intellectua­ lem naturam, ita ut, nisi a Deo per habitum superadditum con- (') S. Thom. i, Quaest. 89, a. x, ad 3"m. Ubi obiter nota quod secundum naturae ordinem anima humana non est in termino, nisi quando separatur a corpore. Et ideo argumenta quae demonstrant exsistentiam specialis scientiae statui termini connaturalis. desumuntur ex conditione status separationis. Nop tamen sequitur, eiusmodi scientiam esse in solis animabus separatis. Nam et remanebit post resumptionem corpo­ ris in futura resurrectione, et statim ab initio adesse deberet, si forte firaelernaturaliler contingeret animam creari et infundi corpori cum omnibus perfectionibus quae statui termini propriae sunt. QUAEST. 1X-XII, fortetur, non sufficiat ad plene et complete cognoscendum eo cognoscendi modo qui puris spiritibus maxime proprius est ('). Haec igitur de scientia quae animae humanae in futura vita naturaliter debetur, necessario praemitte uda erant. Nunc autem ratio ponendi in anima Christi scientiam per se infusam ab initio suae creationis, haec est, quia ab initio fuit secundum se in statu termini. Christus enim non erat viator nisi quantum ad corpus, et quantum ad ea quae unionem cum oorpore passibili consequuntur. Caeterum, quantum ad animam absolute consideratam statim extra viam fuit, uti postea expli­ cabitur, et iam sufficienter patet ex dictis de scientia beata quae est propria comprehensorum. Nisi ergo ab initio habuisset scien­ tiam statui termini debitam et connaturalem, id est, scientiam infusam superius declaratam, caruisset perfectione requisita se­ cundum suae conditionis modum : quod profecto de anima hypo­ statice unita Verbo indignum est sentire, praesertim cum apo­ stolus dicat, Coloss. II-3, esse in ea omnes thesauros sapientiae et scientiae absconditos (2). De obiecto autem huius scientiae observare oportet quod pro statu termini naturaliter debentur animae humanae species (’) Cf. S. Thorn. Prima Parte, Quaest. 89, a. 1 in corp.; et de Verit. Quaest. 19. art. 1 ; et Quaest. disp. de Anima, art. 15. (a) Contra hanc rationem forte obiiceret quispiam : Scientia infusa fuisset in Christo qua viatore, vel qua comprehensore. Non qua viatore, cum haec scientia non sit propria viatorum, ut constat. Neque qua comprehensore, cum sola scientia beata sit propria scientia comprehen­ sorum. Sed facile respondetur quod status comprehensoris includit sta­ tum termini in communi, et superaddit consecutionem divinae ac supernaturalis beatitudinis. Et licet scientia infusa non pertineat ad com prehensores sub posteriori respectu, bene tamen sub priori. Est enim scientia connaturalis omni animae exsistenti in termino quocumque modo, iis etiam qui sunt in inferno, vel in limbo, vel in purgatorio, vel qui fuissent in pura natura constituti : quamquam maior minorve eius per­ fectio dependeat a speciali cuiusque conditione in hoc ipso termiui statu. Christo ergo debebatur haec scientia, quia ab initio fuit in statu termini quantum ad animam absolute consideratam. Debebatur autem cum perfectione proportionate conditioni animae hypostatice unitae Verbo, ut in sequentibus dicetur. DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI 3JJ infusae quibus cognoscat res ordinis naturalis; et si vivat vita gratiae, etiam res ordinis supernaturalis ; et si in summo gratiae emineat, etiam totum ordinem in quo tenet principatum In Christo igitur scientia infusa se xtendit primo ad creationem universam, et ad ipsas substantias angelicas prout sunt cogno­ scibiles, non quidem propria et intuitiva cognitione, sed per mo­ dum quo illas naturaliter cognoscit anima humana in altera vita. Praeterea se extendit ad omnia mysteria gratiae quae per reve­ lationem divinam creaturis innotuerunt. Denique addit S. Tho mas, ipsam versari etiam circa omnia facta singularia, tam prae­ sentia, quam praeterita, quam futura. Sed hic quoad cognitionem futurorum occurrit difficultas, quia futurum contingens duobus tantum modis notitiae intelle­ ctus creati subiacere videtur. Vel per scientiam beatam in spe­ culo divinae aeternitatis in quo se habet non ut futurum, sed ut praesens ; vel per revelationem per quam cognoscitur pure et simpliciter ut a Deo preannuntiatum. Quomodo ergo anima Chri­ sti habere potuerit notitiam futurorum per scientiam infusam, difficile est videre. Adhuc tamen ex duobus probabiliter explica­ tur. Primo ex hoc quod scientia infusa Christi, sicut scientia an­ gelorum, constituitur per species universales ab initio inditas quae iam potentia repraesentant facta futura, tametsi nondum actu vel habitu, quamdiu futura sunt. Secundo ex hoc quod haec ipsa futura anima Christi per lumen gloriae actu semper videt ut praesentia in speculo aeternitatis; quo fit ut notitia adhuc mere potentialis quam continet scientia infusa secundum se et ratione sui, possit per conversionem ad scientiam beatam in actum reduci. Et sic fortasse propositae difficultati satisfiet. Quamquam in his oporteat nos ad sobrietatem sapere. Nihil enim obscurius quam quae scientiam infusam spectant, ubi a generalioribus de­ scenditur ad magis determinata. § a. Sed nunc, quid de scientia acquisita dicendum sit, iure me­ ritoque inquiritur. In primis eius quidditas non est pluribus de claranda, cum sit illa ipsa scientia quam habemus in praesenti »34 Ql’AEST. 1Χ-ΧΠ. vita. Et de aliis quidem duabus, utpote statum viae excedenti bus, nonnisi analogica apud nos notio est ; de hac vero est no tio etiam propria, imo experinientalis. Caeterum, cum dicitur acquisita, minime necesse est ut acquisita intelligatur per doctri* nam scholae vel magistrorum institutionem. Unde S. Thomas ponens scientiam acquisitam in Christo, nihilominus negat Chri­ stum aliquid didicisse magisterio hominis vel angelorum. Et re quidem vera, quidquid per propriam inventionem comperimus, profecto comperimus scientia acquisita, idest, accepta e rebus exterioribus tamquam a signis sapientiae Dei, ut dicitur in lit­ tera (’)■ Huiusmodi ergo scientiam nunc Christo vindicamus, et quomodo se habeat ad duas alias scientias, quomodo praeser tim cum illis componatur et nequaquam dicenda sit redundare, paucis declarandum est. Augustinus, 1. 4 de Genes, ad litt. c. 23, duplicem in san­ ctis angelis cognitionem attendens, beatam scilicet qua res vident in Verbo, et inditam seu infusam qua res vident in seipsis, unam vocavit diurnam, alteram vero vespertinam, tjuia haec secunda in comparatione alterius longe est decoloratior : « Multum quippe « interest, inquit, inter cognitionem cuiusve in Verbo Dei, et coc gnitionem eius in natura eius, ut illud merito ad diem perti« neat, hoc ad vesperam... Quapropter, cum sancti angeli qui« bus post resurrectionem coaequabimur semper videant faciem «Dei, prcul dubio universam creaturam in ipso Verbo Dei prius « noverunt, in quo sunt omnium aeternae rationes, tanquam in « eo per quod facta sunt omnia ; ac deinde in ipsa creatura, « quam sic noverunt quasi infra despicientes, eamque referentes, * ad illius laudem in cuius incommutabili veritate rationes seC) «Dicendum quod ille qui addiscit ab homine, non accipit im« mediate scientiam a speciebus intelligibilibus quae sunt in mente « ipsius, sed mediantibus vocibus sensibilibus, tamquam signis intelli«gibilium conceptionum. Sicut autem xoces ab homine formatae sunt « signa intellectualis scientiae ipsius : ita creaturae a Deo conditae, «sunt signa sapientiae eius. Unde dicitur Eccli. ι-io, quod Deus ef* fudit sapientiam suffer omnia opera suai,. S. Thom. hic, Quaest 12 a. 5, ad 2U“. DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI »JS «eundum quas facta est, principaliter vident. Ibi ergo tamquam «per diem, hic autem tamquam per vesperam ». At vero, dum scientia per se infusa, comparatione scientiae beatae, vespera est et non dies, ita nunc comparatione scientiae acquisitae, dies dicenda esset potius quam vespera. Omnium enim infimus co­ gnitionis modus ille est quo mens ad intelligibilem rerum veritatem assurgit, pro quanto ad eam ex sensibilibus manuduci potest. Et tamen non est cur in una eademque anima perfectio cognitionis tam beatae quam infusae excludat scientiam acquisi­ tam quae est humano intellectui maxime naturalis, eidemqueeum unitur corpori maxime debita. Nonne in hoc universo adspectabili, ut sensibile quoddam exemplum adhibeam, aliter apparent res in splendoribus lucis meridianae, aliter sub pallida luce lu­ nae, aliter cum sol matutinus oritur ab alto, aliter vero cum de­ crescit horizontem versus, et priusquam dispareat, ultimo ruti­ lat? Unde pictores easdem res, sive nemora, sive littora, sive campos, sub diversis lucis vicissitudinibus depingere solent : nec quispiam sane dixerit frustra hoc fieri, si modo sensu aesthetico non omnino privetur. Et simile quid considerari potest in or dine scientiae. Aliter namque videntur res a beatis in divina arte secundum quam factae sunt, et in qua longe magis fulgent quam in seipsis, aliter vero videntur in seipsis per species crea­ tas, et aliter iterum per species in anima a phantasmatibus ab­ stractas, aliter per species desuper influxas. « Numquid tamen « dicet aliquis, inquit Augustinus ubi supra, c. 29, illam coele« stem in angelorum millibus civitatem, aut non contemplari « Creatoris aeternitatem, aut mutabilitatem ignorare creaturae, « aut ex eius quoque inferiore quadam cognitione non laudare • Creatorem ? Simul hoc totum possint, simul hoc totum faciant. « possunt tamen et faciunt. Simul ergo habent et diem et ve« speram et mane..., quia non ibi abscessu lucis superioris, sed « inferioris cognitionis distinctione fit vespera ; nec mane tamquam < nocti ignorantiae scientia matutina succedat, sed quod vesper« tinam etiam cognitionem in gloriam Conditoris attollat. Deni- que et ille, nocte non nominata, vespere, inquit, et mane et me >36 QUAEST. IX Xu. . ridit enarrabo et annuntiabo, ,1 ex,u,di. . „0Cem ,|gni. • ficans quid sine temporum vicibus .ig.-retur in patria, cui eius « peregrinatio suspirabat ». Sicut ergo scientia beata non imo. .Iit in Christo scientiam infusam, ita nec infusa acquisitam. Quam ideo necesse est in I eo agnoscere, quia assumpsit naturam nostram cum omnibus perfectionibus ei propriis, et quia in eiu.- anima intellectus agens cuius est abstrahere species a phantasmatibus, non potuit esse frustra. Sed haec scientia non fuit in eo statim ab initio, nec eam habuit perfectam a prima adolescentia, cum de ratione eius sit ut per collationem et discursum comparetur, itemque ut de­ pendeat a phantasia, quae non potest operari, organo corporeo nondum rite disposito. Nec obstat quod anima Christi dicatur fuisse statim a tempore incarnationis plena gratiae et veritatis. Nam veritas seu scientia de qua hic sermo, ea est quae conse- ; quitur gratiam, non quae naturaliter acquiritur. Insuper, scientia acquisita est perfectio animae, non prout absolute in seipsa con­ sideratae, sed prout unitae corpori. Cum igitur Christus ante passionem fuerit viator quoad corpus, nihil certe prohibet quin creverit in scientia illa iuxta aetatis incrementa. Et secundum hoc, vere dici potest profecisse, etiam intrinsecus. Secundum ■ hoc, fuit in eo naturalis quidam progressus, ad quem accommo­ daret manifestationem scientiae superioris. Quae quidem pro­ gressiva manifestatio omnino requirebatur, ut iam superius- no­ tatum est, ne si in puerili aetate perfectam sapientiam demonstrasset, phantasticus homo putaretur. § 3· Sed iam supersunt solvendae nonnullae difficultates, quarum prima est ex doctrina apostoli, i Cor. XIII. Dicit etiam fore ut destruatur in futura vita scientia quae nunc est, idque profecto non alia de causa, nisi quia perfectio visionis beatae non conipatitur eant. Ergo nec in Christo potuerunt esse simul eunt (·) Psal. LIV-18. DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI 137 scientia beata scientiae inferi Ad hoc autem facilis et obvia lesponsio est, quod scientia de qua hoc loco apostolus, non est scientia vel infusa vel -·■ quisita de qua nos loquimur, sed gratia gratis data connumerata cum dono linguarum et dono prophetiae, quae etiam dicitur > >iho scientiae ad informationem aliorum in doctrina fidei. Hic enim agit de iis de quibus tracta­ verat in capite superiori, videli*.-t de donis quae sunt in instru­ ctionem proximi, inter quae eminet donum exponendi mysteria Christianae religionis per analogiam obiectorum humanae scien­ tiae vel experientiae. Et tale donum destruetur, pro quanto in patria usum amplius non habebit. — Et similiter dicendum de . iis quae sequuntur : Cuni vener it id quod perfectum est, evacua­ bitur id quod ex parte est. Non enim accipitur id quod ex parte est, de eo quod respectu scientiae beatae se habet solum ut minus perfectum, sed de eo quod includit vel supponit imperfe­ ctionem positivam ad genus privationis pertinentem. Et sic, ex parte est fides, itemque spes: ista propter inevidentiam obiecti, haec propter elongationem a termino, utraque quia est veluti motus non quiescentis, adeoque actus exsistentis in potentia in quantum huiusmodi. Sic etiam ex parte sunt dona gratis data, ab apostolo prius enumerata, tametsi non propter eamdem rationem. Neque enim important in seipsis imperfectionem positivam, sed tamen illam supponunt in iis ad quorum utilitatem dantur, et ideo evacuabuntur, adveniente statu omnimodae perfectionis in patria. Nunc autem scientia sive infusa sive acquisita, licet longe posita a perfectione scientiae beatae, adhuc tamen in proprio ordine propriaque ratione nullam importat privationem seu im­ perfectionem positivam. Quamobrem, non solum non debet eva­ cuari, perfecto adveniente, sed imo requiritur ad omnimodam perfectionem unicuique beato competentem. Alias, si deberet eva­ cuari scientia, multo magis deberet evacuari cognitio sensibilis post resurrectionem, cum ista adhuc magis elongetur a perfe­ ctione visionis beatificae. Secundo occurrunt difficultates ex hoc quod videatur impos sibile ut in eadem potentia sint simul plures operationes. Atqui si in anima Christi coexsistissent scientia beata, infusa, et ac- 238 QUAEST. IX-XïJ. DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI quisita, necessario in eius intellectu fuissent plures operationes I simul. Nam scientia beata est semper in actu, et nequidem potest concipi in solo habitu. Ergo scientia inferior, vel nunquam po· terit esse in actu, quod est absurdum, vel erit in actu simul cum scientia beata, et sic erunt plures operationes simul elicitae ab eodem intellectu.—Ad hoc autem respondeo, impossibile quidem esse ut in eadem facultate apprehensi va sint plures operationes eiusdem speciei et solo numero distinctae, (idque propter gene­ ralem repugnantiam plurium eiusdem speciei accidentium in eodem subiecto), non tamen plures operationes diversae speciei, quando simul adsunt ea ad quae terminentur. Et re quidem vera, necesse est ut intellectus simul videat illud omne cui unitur tamquam intelligibili in actu, sicut necesse est ut oculus corpo· reus videat illud omne cui unitur tamquam sensibili in actu. Vi· dendum igitur est utrum possibile sit, intellectum simul uniri pluribus intelligibilibus in actu. Et de naturali quidem cognitione loquens S. Thomas, impossibile hoc esse affirmat, quia in natu· I ’ rali cognitione intellectus non unitur intelligibili in actu nisi per hoc quod ipse intellectus formatur forma representativa sibi inhaerente: et non potest esse, ait, quod intellectus simul informetur pluribus formis repraesentativis, sicut esse non potest quod idem corpus secundum idem diversis coloribus coloretur vel diversis figuris figuretur. Quamquam hoc ipsum, ut opinor, accipi debeat non secundum omnimodam aequiparationem, sed secundum quamdam proportionem, de formis intelligibilibus omnino disparatis, quae ad ordinem unitatis nequaquam reducuntur. Alias angelus qui est semper in actu cognitionis sui ipsius, nusquam posset intelligere alia a se, quod absit. Quid· quid vero sit, patet quod ratio nullo modo applicatur quoad simultaneam unionem intellectus cum intelligibili scientiae beatae et scientiae inferioris, quandoquidem intelligibile scientiae beatae non est forma informans intellectum, in eoque recepta. Unde nihil prohibet quominus in eodem intellectu sit visio Dei simul cum qualibet cognitione inferiori, et si qua adhuc superesset quaestio tota versaretur circa possibilitatem simultaneitatis actuum scien’ bae .nfusac et scientiae acquisitae. De qua etiam non videtur I | | I f | I 1 l g | < | I i| i I I L I I 1 I I I »39 esse dubitandum, si obiecta non sint disparata, uti superius in­ sinuatum est. Caeterum, cum nec de infusae nec de acquisitae scientiae ratione sit ut semper in exercitio sui inveniatur, nulla contradictio sequeretur, quacumque hypothesi facta. Sufficit ergo ad praesens, ut salva sit simultaneitas actus scientiae beatae cum actu alterutrius ex alii- duabus, et de hoc satis hactenus est dictum. COROLLARIUM. Sunt ergo in Christo omnia genera scientiae possibilia. Et quoad acquisitam superat caeteros homines ; quod infusam, partim superat angelos, et partim superatur ab eis; sed quoad beatam, eminet simpliciter et absolute supra cunctas creaturas, et ideo bene dicitur habitasse in nobis plenus gratiae et veritatis. Haec assertio compendium est et recapitulatio praeceden­ tium, addita speciali consideratione circa perfectionem unius­ cuiusque scientiae in Christo, comparative ad alias creaturas sive humanas sive angelicas. Iam dictum est quod in omni cognitione oportet distinguere apprehensionem obiecti et modum quo apprehenditur. Et ex parte quidem apprehensionis, cognitionis perfectio consistit in eius cla­ ritate sive limpiditate, mensuramque habet ex vi et efficacia lu­ minis intellectualis, seu naturalis seu gratuiti, a quo intellectiva operatio procedit. Ex parte autem modi quo apprehenditur obiectum, perfectio consideratur secundum cognitionis proprietatem, necnon et comprehensionem : ita scilicet ut quanto plura aliquis uno actu et per modum unius distincte ac proprie intelligit, tanto sit sublimior intelligendi ratio, et tanto magis participans de modo quo Deus per suam essentiam et in sua essentia omnes entis abyssos omnesque possibiles entis differentias suo intuitu penetrat ac pervadit. Porro, sub hoc respectu perfectio cogni­ tionis non amplius pendet per se ab efficacia luminis, sed a specie intelligibili, id est, ab obiecto prout intelligibilité/ unitur intellectui, eique applicatur. »4° QUAEST. speciem vicariam sui, sed per seipsam svse applicet intellectibus creatis, profecto ex parte intelligibilis formae nulla est differentia, et ideo unus quoque est respectu omnium videntium modus rei visae, scilicet Dei et rerum creatarum in Deo. Sunt tamen in puritate et claritate visionis gradus innumeri, sed non secundum maiorem minoremve perfectionem luminis naturalis, ut iam prae­ missum est, quia omnes creaturae intellectuales aequaliter elon­ gantur per naturam suam ab unione cum Deo tamquam cum forma intelligibiii, et ex consequenti omnes aequalem habent capacitatem obedientialem ad recipiendum lumen gloriae quo mens ad videndum Deum confortatur. Si igitur nihil obstat quo­ minus huiusmodi lumen sit abundantius in anima humana quam in angelo et supremo etiam angelorum, nulla pariter occurrit difficultas quoad praeeminendam animae Christi in visione Dei supra cunctos beatorum ordines. Et re quidem vera: « Conve« niens fuit ut prae caeteris creaturis illa anima divina visione «beatificaretur, quae Deo propinquius conjungebatur. In qua « quidem visione gradus attenditur secundum quod aliqui aliis « clarius Deum vident, qui est omnium causa. Quanto autem « aliqua causa plenius cognoscitur, tanto in ipsa plures eius ef« fectus perspici possunt... Anima igitur Christi summam perfe« ctionem divinae visionis obtinens inter creaturas caeteras, omnia « divina opera et rationes ipsorum in ipso Deo plene intuetur, « ut non solum homines, sed etiam supremos angelorum illuminet. «Et ideo apostolus dicit quod in ipso sunt omnes thesauri sa• pientiae et scientiae Dei absconditi » (*). Sed nunc, quod ad scientiae infusae perfectionem attinet, oportet distinguere respectum sub quo scientia Christi eminet supra scientiam angelorum, et respectum sub quo scientia angelorum eminet supra scientiam Christi. Nam in hac scientia, co­ gnitio perficitur per receptionem intelligibilis in intellectu, nec iam trahitur mens ad mtelligibile secundum quod est in seipso sed e converso intelligibile per speciem sui vicariam trahitur ad (’) Comp. Theolog. c. 216. DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI IX-XII. Quapropter, cum in scientia beata ipsa Dei essentia, non per mentem cognoscentis, et induit modum eius. Hinc fit primo, ut quidquid excellentia sua superat cognoscentem, non possit se­ cundum hanc scientiam cognosci cognitione propria, ut in se est. Et ideo anima humana in futura vita seipsam quidem intui­ tive naturaliter videt, sed per species infusas cognoscit superiora ad modum sui, et non secundum proprium modum nobilitatis eorum ('). Hinc fit secundo, ut quanto intellectus est inferioris speciei, tanto etiam magis deficiat ab unitate, ac per hoc, a per­ fectione ac sublimitate cognitionis: siquidem universaliores (com­ prehensione) species proportionantur supremis angelis, hoc est, species perfectius imitantes essentiam divinam in quantum una exsistens intelligibiliter repraesentat omnia; minus universales inferioribus, atque ita porro, usquedum pervenias ad animam humanam, quae etiam separata ultimum obtinet locum in hie­ rarchia intelligentiarum. Nam licet post hanc vitam intellectus noster non indigeat converti ad phantasmata, semper tamen manet infimus intellectus cui hoc ipsum maxime naturale est. puta intelligere per conversionem ad phantasmata et per colla­ tionem ac discursum, ut Angelicus observat, Quaest. 11, a. 4, circa finem. Si ergo compares scientiam infusam Christi cogni­ tioni inditae angelorum, invenitur minus perfecta quoad modum cognoscendi qui non est ita sublimis et altus. Sed nihil prohibet quominus in sua multiplicitate se extendat ad plura; nihil etiam (’) « Est commune omni substantiae separatae, quod intelligat id «quod est supra se. et id quod est infra se, per modum suae sub- «stantiae. Sic enim intelligitur aliquid secundum quod est in intelli« gente; est autem aliquid in altero per modum eius in quo est. Modus «autem substantiae animae separatae est infra modum substantiae an«gelicae, sed est conformis modo aliarum animarum separatarum. Et • ideo.de aliis animabus separatis perfectam cognitionem habet; de an« gelis autem imperfectam et deficientem, loquendo de cognitione na«turali animae separatae. De cognitione autem gloriae est alia ratio». Ita S. Thomas in /rima Parte. Quaest. 89, a. 2. Nec aliter sentit de cognitione infusa animae Christi. Dicit enim in Tertia Parte, Quaest. 11. a. i ad 2unl: « Christus ante passionem non solum fuit viator, sed etiam «comprehensor; unde anima eius poterat cognoscere substantias sepa< ratas per modum quo cognoscit anima separata ». Dt k'erbo Incarnato »4? QUARST. ΙΧ-Χίτ. impedii quominus habeat excessum claritatis ex lumine gratuito per quod potest naturale lumen contort.iri, quin intellectus a suo gradu specifico removeatur. Et hoc modo scientia infusa Christi excedit scientiam angelorum, ut probant rationes in praeceden· tibus iam sufficienter expositae. Tandem de scientia acquisita non est dubium quin fuerit in I Christo modo excellenti, id est, secundum summum gradum scientiae humanae. Quomodo enim anima eius non eminuisset supra caeteras quoad dona, non modo gratuita, verum etiam na­ turalia? Praeterea, si diversi gradus virtutis intellectivae proportionantur dispositionibus organorum quae sunt instrumenta animae ad intelligendum, statim sequitur fuisse in eo excellen­ tissimam rationis vim. Nam corpus eius non per causas secundas defectibiles, sed sola virtute Spiritus Sancti formatum, ex hoc ipso fuit animae rationali perfectissime proportionatum atque complexionatum, ita ut naturale lumen intellectus agentis plenum habuerit exercitium, nullis etiam inordinatis phantasiae vel pas­ sionum motibus unquam perturbatum. Hactenus doctrina scholastica de scientia animae Christi. Breviter dicendum nunc superest de opposito errore neocritieorum. THESIS XXL Vana sunt argumenta quae novi exegetae ex historia evangelica depromunt contra veram et catholicam doctri­ nam de omniscentia animae Christi. Sed et apertam hae· resim prae se ferunt opiniones quas e rationalistis acce­ perunt, de positivo errore in quo fuisset idem ipse Christus circa mox venturam consummationem saeculi, et de pro­ gressiva evolutione per quam pervenisset ad conscientiam filiationis divinae vel vocationis messianicae. Plenitudo scientiae in anima Christi non est de his verita­ tibus quae possunt ex factis historiae, adaequate saltem de­ monstrari. Equidem narratio evangelica lesum ubique monstrat I DE SCIENTIA ANIMAS CHRISTI 245 velut transcendente quadam scientia ornatum. Quem scilicet se­ creta cordium non latebant. (Marc. 11-6, Matth. XVI-7, Luc. XΓ-39, loan. Π-25, etc.). Qui ea etiam cognoscebat, quae in notitiam eius nullo medio humano potuerant devenire, (Ioan. IV-sp, Loan. 1^8, Luc. VII-47, Marc. XVI-13, etc.). Cuius denique conspectui fu­ tura aeque ac praesentia subdebantur, (Matth. Xl-23, Luc. XIX-4r. Luc. XXI-20, Marc. X 33, Marc. XIV-2, etc.). Haec igitur et alia plura quae hic transcribere non vacat, indicio tibi erunt illius omniscientiae de qua in superioribus dictum est, non tamen suf­ ficiens et adaequata eius demonstratio. Quapropter, si nihil aliud sibi critici vellent, nisi quod e solius historiae fontibus non constat omne id quod de extensione scientiae in anima Christi docet vera et orthodoxa theologia, non esset sane cur eis con­ tradiceretur. Nunc autem longe ultra procedunt, novum fingentes Christum a quo penitus abhorret catholica fides, communi no­ strae ignorantiae, communibus erroribus, imo et hallucinationibus obnoxium. § i- Et primo quidem, contra sanam et catholicam doctrinam omnino sentiunt quicumque in anima Christi aliquam ignoran­ tiam ponunt. Nam etsi in hac parte non possit afferri diserta et solemnis definitio, adhuc tamen communis Ecclesiae fides iis do­ cumentis constat, quae nullis ambagibus relinquunt locum. Prae­ cipua autem sunt sequentia (*). Saeculo V, cum primum ince­ pisset quaestio agitari (fl), occurrit retractatio Leporio presbytero (*) Apud Vacant, Dictionnaire de théologie catholique. Art. /Igftoitcs. (Λ) Nota bene, cum primum incepisset agitari quaestio. Certe, ante saeculum V feruntur quidam tribuisse Christo nescientiam quorumdam futurorum, utputa diei iudicii, sicut testatur Ambrosius I. 5 de fide, c. 18; qui etsi non abeat in eam opinionem, tamen non damnat sic sentientes. Sed sciendum quod tunc, saeculo IV, de confutanda hae­ re si Ariana maxime solliciti erant Patres. Porro Ariani qui animam ra­ tionalem a Christo tollebant, referebant ad Verbum nescientiam de qua Marc. XIII-32, et contra consubstantialitatem argumentum inde sume- 544 QUAEST ΙΧ-Χιι. mposita, et ab omnibus Africae necnon et Galbarum episcopia approbata, in qua anathematizatur doctrina Christo homini igno­ rantiam imputans: «Tunc dixi, imo ad obiecta respondi, Domi « num nostrum lesum Christum secundum hominem ignorare. • Sed nunc non solum dicere non pra· sumo, verum etiam prio« rem anathematizo prolatam in hac parte sententiam, quia dici «non licet, etiam secundum hominem ignorasse Dominum pro « phetarum »(’). Saeculo VI, cum Them istius diaconus novae sectae Agnoetarum auctor exstitisset, prodit tractatus Eulogii patriarchae Alexandrini contra Agnoetas, a Photio in Bibliotheca compendiatus, cuius generale argumentum est, quod Christi humanitas, utpote hypostatice unita Verbo, nihil ignorare po­ tuit sive de praesentibus sive de futuris (a). Hunc tractatum velut catholicae fidei per omnia conformem vehementer com­ mendat Gregorius Magnus 1. io, epist. 35 et 39, eidemque con­ sonat epistola synodica Sophronii ad Sergium, lecta in con­ cilio sexto. Saeculo VIII, loannes Damascenus inter haereticos bant. Hinc Patres in hoc intendebant, ut nescientiam. quocumque tandem modo intelligi illa deberet, non ad Verbum qua Verbum, sed ad natu­ ram assumptam tribuendam esse ostenderent. Quidquid aliud erat, se­ cundarium erat, et ad controversiam cum praepotentibus haereticis omnino indifferens. Non mirum igitur est si circa id quod in quaestio­ nem non veniebat, non ita firma fuerit praedicatio, imo si ad sensum deteriorem permissive se habuerint aliqui etiam e prQestantioribus, ut videre est in Ambrosio 1. c. Satis enim tunc erat, poni in tuto princi­ pale dogma consubstantialitatis Verbi. (*) Migne, Patr. Lat. Torn. 31, col. 1229. — Cf. Cassianum I. i de Incarn. c. 6. (a) «Aliam orationem composuit (Eulogius) contra Agnoetas sive < ignorantes. Monachos autem quosdam ait ex Palaestina solitudine exci« tasse pravum dogma, qui Dno nostro I. C. ignorantiam ex iis quae «ipse dixit, assignare conati sunt... Sanctus autem Eulogius, Christum « lesum, neque secundum humanitatem quidem, multo minus vero se«eundum divinitatem ignorasse... contendit. Neque enim humanitas «Christi in unam inaccessibilis sapientiae hypostasim admissa quid«quam velul rerum praesentium, ita et futurarum poterit ienorare.. Photius, Bibliot. cod. 230. DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI ’45 Agnoetas recenset in suo libro de haeresibus n. 85. Imo scribit 1. 3 de fide orth. c. 22, e s qui in sapientia Christum Dominum progressum habuisse dicunt, non a primo exsistendi initio uni tionem carnis esse factam arbitrari, sed vanissimo Nestorio po­ tius auscultantes, hanc ipsam copulationem solius habitudinis ac merae inhabitationis esse fingere. « Nam. inquit, si caro a primo «statim ortu vere Deo unita est, imo potius in ipso exstitit, et «identitatem secundum hypostasim cum eo habuit, qui fieri po«tuit, ut non omnibus prorsus sapientiae gratiaeque donis af«fluxerit? Non quidem ut gratiam participaret, nec per gratiam uniti » ('). Priori modo habet potentiam ad operandum ut causa principalis; posteriori | modo ut causa instrumentais tantum. Et ad huius evidentiam nota esse quosdam effectus ad quos naturalis virtus creaturae omnino proportionatur; quosdam ver·· alios quorum proportionatum principium nequit esse virtus ex intimis creatae essentiae exoriens, sed tamen potest supernaturalitcr a Deo infundi crea- i i j turae; quosdam denique alios, quibus sola proportionatur virtus l divina, sicut producere aliquid ex nihilo, vel (quod eamdem in agendo vim requirit atque independentiam , facere in subieclo id ad quod nullo modo naturaliter est in potentia, puta operari miraculum, aut aliud eiusmodi. Est igitur creatura, salva in om­ nibus necessitate motionis divinae, causa principalis effectuum primi et secundi generis per virtutem propriam vel naturae vel gratiae. Ad effectus vero tertii generis, seclusa creatione, ope- t rari quidem potest, sed pure instrumentaliter, hoc est, non per 1 virtutem activam naturalem aut gratuitam sibi inhaerentem, sed quodam modo analogo ad modum quo causant physica quae apud nos sunt instrumenta, cum deferunt virtutem artis in solo artifice a quo moventur residentem. Sic ergo manifestum est quod loquendo de potentia activa animae Christi ad extra, necesse est distinguere ea quae potest secundum propriam virtutem tum naturae tum gratiae, et deinde ea quae potest ut organum sive instrumentum divinitatis. Porro, quod attinet ad primum genus, non est cur specialis instituatur disputatio. Est enim in Christo haec potentia omnino eiusdem rationis ac in caeteris, servata semper proportione quam exigit perfectionis excessus, sive in naturalibus donis, sive praesertim in gratuitis. Et ideo S. Thomas hic, art. 2 in corp, dicit: «Po« tentiam habuit (anima Christi) ad illos effectus faciendos qui < sunt animae convenientes, puta ad gubernandum corpus, et C) S. Thom, hic, art. 2 in corp DE POTENTIA ANIMAE CHRISTI I 353 < ad disponendos humanos, actus, et etiam ad illuminandum per « gratiae et scientiae plenitudinem omnes creaturas rationales < ab eius perfectione delicientes, per modum quo hoc est conveoiiois creaturae rationali ». Restat igitur sola consideratio de alio genere effectuum, hoc est, de iis quae potest anima Christi ut instrumentum Verbo Dei coniunctum in persona. Hinc: THESIS XXII, (Art. 2-3). Anima Christi ut instrumentum coniunctum Verbo, ha­ buit per modum habitus potentiam ad faciendum omnia miracula ordinabilia ad incarnationis finem. Specialiter vero, et eadem de causa, eius potestati omnis dispositio proprii corporis totaliter subdebatur. I I i I u I I I I t I Dicit Gregorius Magnus 1. 2 Dial. c. 30, quod sancti, non solum orando et impetrando, sed etiam quandoque potestative, ac per hoc cooperando, miracula faciunt. Quod qualiter esse possit, exponit S. Thomas, de Pot. Quaest. 6, art. 4 in corp. « Constat, < inquit, quod Deus solo imperio miracula operatur. Videmus «autem quod imperium divinum ad inferiores rationales spiritus, «scilicet humanos, mediantibus superioribus, scilicet angelis, per« venit, ut in legis veteris latione apparet. Et per hunc modum « per spiritus angelicos vel humanos, imperium divinum ad cor« porales creaturas pervenire potest, ut per eos quodammodo na« lurae praesentetur divinum praeceptum, et sic agant quodammodo «spiritus humani vel angelici ut instrumentum divinae virtutis «ad miraculi perfectionem ». Hucusque S. Doctor. Sed, quid sit huiusmodi prasentatio divini imperii ad naturam, merito inquiritur. Imperium enim divinum est immediate efficax omnium quae diante instrumento, physice pertingat ad effectum. Dico igitur, tunc praesentari naturae divinum imperium, quando res natu­ ralis designatur ad miraculosam immutationem quae solo Dei imperio perfici potest: designatur, inquam, ea efficaci ordinatione, »54 QUAEST. XIII. qua posita, iam debitum, necessarium, atque infallibile est ut sic immutetur. Hac enim ratione res naturalis fit in actu proximo suscipiendi in se omnipotentis imperii effectum, et plane verificatur metaphora qua dicitur praesentari ipsum imperium divi­ num: praesentari, id est, poni coram et veluti in praesentia, quia tunc intimatur ut praesens imperium Dei, quando in natura in­ ducitur destinatio ad id quod hic et nunc requirit interventum omnipotentiae cui ad nutum obediunt omnia. Et sic intelligo id quod legitur in libro losue, X-rz: Tune /oculus est losue Domino in dic qua tradidit Amorrhaeum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram cis: Sol, contra Gabaon ne movearis... Stetit itaque sol in medio caeli..obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israel. Obediente, inquit, Domino voci hominis, i. e. exsequente Deo imperio omnipotentiae id quod ordinaverat homo, At non homo ut homo, ex proprio arbitrio agens, sed homo ordinans in auctoritate et ut instrumentum Dei. Sic etiam intelligo sacerdotem operari instrumentante!' ad transubstantiationis efle ctum; sic dico praesentari naturae divinum praeceptum, cum virtute verborum transit panis in corpus Christi, et vinum in » 1 ] j | I I sanguinem. Hoc modo virtus instrumentalis ad miraculosas immutationes * non est virtus physica, sed magis pertinens ad intentiones in­ tellectus ordinantis, adiuncta voluntate. Et licet ad huiusmodi ordinationes naturalis vis animae operetur, (semper enim instru­ mentum aliquid de suo ponere debet), eis tamen efficacia non competit, nisi prout fiunt in virtute supremi dominii quod solus Deus habet in totum universum. Hinc analogia inter instrumenta Dei in operatione miraculorum, et physica quae apud nos sunt instrumenta artium, in duobus consistere videtur. Primo in hoc, quod propriae operationi physici instrumenti respondet conversio rationalis instrumenti ad rem naturalem quam destinat miraculosae immutationi. Tum secundo in hoc, quod physico motui quem in operatione artis principale agens instrumento communicat, respon­ det destinationis efficacia fluens a voluntate Dei, certos sibi homi­ nes vel angelos in instrumenta patrandarum virtutum eligentis. Sed nunc ulterius considerandum est quod praeter virtutem DK POTENTIA ANIMAE CHRISTI »55 instrumentalem proprie dictam, attendere oportet in physicis ipsam permanentem instrumentalem formam, per quam res fit habilis ad instrumentales operationes; nam securis instrumenta­ lem quidem virtutem non habet nisi quando actu movetur ab artifice, sed recepit formam instrumenti quando securis effecta est. Unde S. Thomas, 3, q. 72, a. 3 ad 2"m: « Instrumentum vir« tutem instrumentalem acquirit dupliciter, scilicet quando accipit «formam instrumenti, et quando movetur a principali agente ad « effectum ». Porro id quod in instrumentis artium videre est. proportionaliter quoque attendi potest in iis rationalibus instru­ mentis quae sibi eligit Deus ad opera naturam superantia. Nam licet sacerdoti actu non insit instrumentalis virtus causativa transubstantiationis, nisi in ipsa actuali confectione sacramenti, permanenter tamen retinet formam instrumenti, scilicet characterem per quem destinatur ad exercendas ex officio sacramentales actio­ nes sub Deo agente principali. Verum, quia omne quod recipitur ad modum recipientis recipitur, instrumentalis forma in eo non est ut in re inanimata, sed ut in instrumento quod ratione pollet et libero arbitrio: quo fit ut ad actiones ad quas per characte­ rem deputatur, pro sua voluntate sese determinet, potens effectus eas quando vult exercere. Unde tandem dicitur habere per modum habitus potentiam ad convertendum panem et vinum in corpus et sanguinem Christi, quia habituum proprium est ut eis utamur cum volumus. Eadem igitur ratione statuimus in prae­ senti, animam Christi habuisse per tnodutn habitus potentiam ad omnes immutationes miraculosas ordinabiles ad incarnationis finem. Non quod virtus instrumentalis causativa miraculorum sit verus habitus, sed quia humanitas a Verbo assumpta permanenter constituta est in esse instrumenti, et quidem voluntarii ac liberi, respectu quorumlibet miraculorum quae ad instaurationem om­ nium in coelis et in terra facere possunt. Permanenter, inquam, constituta est in esse instrumenti, non tamen per quamdam qua­ litatem accidentalem superadditam, qualis est character, sed per ipsam unionis gratiam ; nam ad nihil aliud assumpta est nisi ut reparationis nostrae esset instrumentum, et ideo per ipsissimam exsistentiam in Verbo rationem organi coniuncti consequitur. «56 QUAEST. XIII Quare, paucis recapitulando praemissa, proponitur demon­ stranda sequens proportio: Sicut sacerdos habet per modum /mbitus potentiam ad miraculosam conversionem panis et vini in corpus et sanguinem Christi, ita Christi anima ut Filio Dei hypostatice coniuncta, habet per ntodutn habitus potentiam, eamque plane inconditionatam,ad omnia miracula quae possunt incarna tionis fini deservire (*). Et haec demonstratio, primo quidem ge neraliter perficitur quoad potentiam Chi isti respectu naturae ex­ terioris; tum secundo specialiter, respectu omnis dispositionis sui proprii corporis. § i- In primis habuit anima Christi potentiam ad facienda mi­ racula ut verum Verbi instrumentum. Nam Christus homo, ut homo, potestative, et non solum orando, miracula patrabat. Sed potestative miraculum facere, nihil aliud est quam agere ut in­ strumentum divinae virtutis ad miraculi effectionem. Ergo, etc. Minor est evidens per se. Maior vero constat ex multis evan gelii locis, puta Ioan. XI-43. Nam imperium istud, Lazare, veni foras, ex humana etiam natura processisse manifestum est, quia praemiserat Christus orationem, et nonnisi consequenter ad exau­ ditionem Patris, cui ut assolet, appropriât ea quae divinitatis sunt, imperavit morti. Sed imperium praesentatum naturae con­ sequenter ad exauditionem huiusmodi, profecto nihil aliud esse potuit quam imperium hominis ut organi divinitatis. Et simile argumentum trahi potest ex Matth. IX 6: Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Indubium enim est quod Filius hominis, etiam qua talis, habuit C) Dico plane inconditionatam, ad differentiam potentiae sacer­ dotis quae non tantum ad unum miraculum alligatur, verum etiam ad unum determinatum modum operandi illud, mediantibus verbis sacramentalibus ex opere operato. At potentia animae Christi nulli deter­ minato medio erat alligata, sed quibusvis modis pro arbitrio in actum suum exire poterat: vel tactu, vel voce, vel simplici etiam voluntate. DE POTENTIA ANIMAE CHRISTI >57 potestatem peccata dimittendi, quandoquidem et nobis illam com­ misit. Ergo etiam qua homo operatus est miraculum, huius suae potestatis confirmativum; non autem qua homo, ut causa prin­ cipalis; ergo ut divinitatis instrumentum. Et eadem est ratio de omnibus aliis miraculis Christi. Recte tamen Sancti Patres ope­ rationem miraculorum naturae divinae attribuere solent, eo quod, ut notat S. Thomas art. 3 huius quaestionis, « virtus actionis «non proprie attribuitur instrumento, sed principali agenti». Sed et potentiam habuit anima Christi ad omnia miracula ordinabilia ad incarnationis finem, quia ut bene animadvertit Caietanus, instrumentum ductivum debet esse ad finem, et in ratione instrumenti esse illi commensuratum. Unde ex hoc ipso quod finis incarnationis est omnium instauratio, et anima Christi proprium Verbi incarnati instrumentum effecta est, statim ha­ betur quod instrumentaliter potest ad ôrtinia quae in huiusmodi finem ordinantur. « Ad quod etiam dicta antiquorum doctorum « concordant, qui humanam naturam in Christo organum quod« dam divinitatis posuerunt: sicut et ponitur corpus, organum « animae. Aliter enim est animae organum corpus, et aliter ex« teriora instrumenta. Haec enim dolabra non est proprium in« strumentum sicut haec manus; per dolabram enim multi pos « sunt operari, sed haec manus ad propriam operationem huius «animae deputatur; propter quod manus est organum unitum « et proprium, dolabra autem instrumentum extrinsecum et com« mune. Sic igitur et in unione Dei et hominis considerari po« test. Omnes enim homines comparantur ad Deum ut quaedam « instrumenta quibus operatur. Deus enim est qui opeiatur in « nobis et velle et perficere pro bona voluntate, secundum apo« stolum ad Philipp. II. Sed alii homines comparantur ad Deum «quasi instrumenta extrinseca et separata: moventur enim a « Deo, non ad operationes proprias sibi tantum, sed ad opera« tiones communes omni rationali creaturae.. Sed humana na· « tura in Christo assumpta est ut instrumentaliter operetur ea « quae sunt operationes proprias solius Dei, sicut est mundare « peccata, illuminare mentes per gratiam, et introducere in per« fectionem vitae aeternae. Comparatur igitur humana natura De b'erbo Ineat nato «58 QUAEST. XT11. « Christi ad Deum sicut instrumentum proprium et coniunctum, « ut manus ad animam » (T). Fuit denique in anima Christi potentia miraculorum per modum habitus, quatenus poterat ea uti prout volebat. Huc facit illud Matth. VIII, 2-3: Domine, si vis, potes me inundare. Nam, ut notat Suarez, licet fuerit a leproso dictum, tamen quod ex recta fide fuerit profectum, ipse Dominus ostendit dicens: Volo, inundare. Et constat humanam hanc fuisse voluntatem, eo vel magis quod Christus, dum inter nos versaretur, voluntatem di vinam, Patris voluntatem dicere solebat, non suam, ut patet ex his et similibus locis: Non sicut ego volo, sed sicut tu, et iterum: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris. Similiter Ioan. XI, cum ante suscitationem Lazari orationem praemisisset, dixit se id facere propter eos qui aderant, non quod ipse indigeret: Paler, inquit, gratias ago tibi quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat dixi, ut credant quia tu me misisti. Haec cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. Quo nihil significantius dici potest. Si enim asserit se semper audiri ad operationem miraculorum, huiusque rei conscium se esse, plane consequitur ipsum prout volebat potuisse miracula efficere. Denique hanc habitualem po­ testatem probant multitudo, continuitas, excellentia, varietas si­ gnorum quae patravit Dominus circa omne creaturarum genus. « Apparuerunt, inquit Chrysostomus, Horn. 12 in Ioan., angeli «in terra cum gloria multa; sed ut servi et Domino obsequentes «omnia faciebant; ipse vero ut Dominus et Imperator, etsi sub «vili foima et habitu apparuerit. Attamen sic quoque creatura « Dominum suum agnovit. Nam daemones undique fugiebant, ipsa «mors repulsa interim, postea penitus abolita est; omne genus «infirmitatis solutum est; monumenta mortuos emittebant, morbi « infirmos deserebant. Haec itaque omnia miracula colligens evan« gelista, quae in corporibus, quae in animis, quae in elementis... « hanc mirabilem emisit vocem : Vidimus gloriam eius, gloriam « quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis ». (*) S. Thom. I. 4 c. Gent. 41. DE POTENTIA ANIMAE CHRISTI ’59 Quapropter Christus ut homo, in miraculorum operatione, dupliciter a caeteris sanctis thaumaturgie distare dicendus est Primo in hoc quod operatio instrumentais et operatio principalis erat ab eodem supposito in duplici natura, divina et humana, operante. Et ideo, ut postea dicetur, operatio miraculorum in Christo vocatur operatio theandrica, quod in aliis non fuit. Se­ cundo distat, quia nullus alius sanctus virtutem miraculorum per modum habitus habuit. Non enim alii quandocumque volebant, miracula facere poterant, sicut Gregorius, in 2 Dial, ubi supra, «probat per exemplum Pauli qui stimulum a se removeri pe« tiit, nec impetravit; et per exemplum Benedicti qui detentus « fuit contra suam voluntatem per pluviam sororis precibus im« petratam ». Quare, virtus ad cooperandum Deo in miraculis, intelligitur in sanctis similis « gratiae prophetiae quae datur ad < supernaturaliter cognoscendum, per quam propheta non potest -quandocumque vult prophetare, sed solum cum spiritus pro«phetiae cor eius tangit, ut Gregorius probat in 1 Horn, super « Ezechielem » (*). Ad illud autem quod de Christo legitur, Marc. IV 5: Et non poterat tbi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit, et mirabatur propter incredulitatem earum, nota quod causa finalis miraculorum Christi fuit fides in animis exci­ tanda. Erat enim spiritualis salvator aflerens salutem non tem­ poralem, sed aeternam, cui suscipiendae idonei esse non pote­ rant nisi credentes. Et huius rei, Num. XXI, in serpente aeneo illustris praecessit figura: qui aspiciebant, sanabantur. Quo po­ sito, dico Christum non potuisse in civitate sua Nazareth vir­ tutem ullam facere defectu solius congruentiae in opere; videbat enim finem miraculorum apud cives suos non esse obtinendum. Nec obiicias ipsum fecisse miracula apud alios aeque indispo­ sitos, sicut in Corozain, Bethsaida, et Capharnaum. Nam in hoc ipso secundum charitatis ordinem plus dilexit concives quam caeteros, nolens ut in patriam caderet terribile illud anathema: Vae tibi Corozain... ; verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum (’) S. Thom. de Pot. q. 6, a. 4, in corp. 2ÔO QUAEST. xril. remissius erit in die indicii. Hinc Hieronymus in c. 13 Matth. dicit: « Non quod illis incredulis facere non potuerit virtutes « multas, sed quod, ne multas faciens virtutes, cives incredulos « condemnaret ». § 2. Nunc autem, quidquid pertinet ad potentiam instrumentalem animae Christi supra suum corpus, non est nisi specialis appli­ catio doctrinae praecedentis. Et non habet maiorem difficultatem, sed potius maiorem evidentiam; si enim Christo subdebatur mundus exterior, quanto magis propria caro. Praeterea, ad finem incarnationis omnino requirebatur ut Christus qua homo haberet potestatem in suam vitam corpo­ ralem, iuxta illud Ioan. X, 1718: Ego pono animam (i. e. vitam) ineam, ut iterum sumant eam. Nemo tollit eant a me ; sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo. Et ratio est quia alias non potuisset Christus in cruce se offerre in ve­ rum ac proprium sacrificium. Nam etsi in sacrificiis cruentis iugulatio materialis ad quemlibet de populo pertinere posset, semper tamen requirebatur visibile ministerium sacerdotis con­ summantis victimae destructionem, et ordinantis illam ad cultum Dei. Est enim sacerdos, proprius minister sacrificii. Unde in V. T., occisio quidem victimae quandoque fiebat etiam a laicis, sed necessario aderat sacerdos sanguinem de visceribus animalis exceptum fundens super altare, et hoc modo sacrificalem formam oblationi imponens (*); Similiter, non oportuit ut Christus hostia simul et sacerdos semetipsum occideret, causam mortis sibi indu­ cendo; nam materialis mactatio ad carnifices pertinebat. Requi­ rebatur tamen visibilis eius actio consummans seu ordinans de­ structionem in honorem Dei, eamque constituens in esse obla­ tionis sacrae. Haec porro esse non potuit simplex et mera per­ missio qua in se admisit impias furentium ludaeorum manus, eo (*) Cfr. 2 Paralip. XXX-16. DE PO ΓΕΝ ΓΙΑ ANIMAE CHRISTI 16l quod permittere se occidendum, victimae est oblatae, non sacer­ dotis offerentis. Fuit igitur actus humanae voluntatis sensibiliter manifestatus quo clamans voce magna, potestative deposuit animam suam, id est, admisit mortem, quam etsi naturaliter ex illatis cru­ ciatibus consequentem, potens tamen erat suo arcere imperio. < Fuit mors Christi, ait S. Thomas, Comp, theol. c. 230, nostrae «morti conformis, quantum ad id quod est de ratione mortis, «quod est animam a corpore separari: sed quantum ad aliquid «mors Christi a nostra morte differens fuit. Nos enim morimur «quasi morti subiecti, ex necessitate vel naturali vel alicuius « violentiae nobis illatae. Christus autem mortuus est, non ne«cessitate, sed potestate et propria voluntate. Unde dicebat, «Ioan. X: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum • sumendi eam. Huius autem differentiae ratio est, quia naturalia « voluntati nostrae non subiacent... Quidquid autem in Christo «secundum humanam naturam erat naturale, totum eius volun« tati subiacebat propter divinitatis virtutem, cui subiacet tota «natura. Erat igitur in potestate Christi, ut quamdiu vellet,anima «eius corpori unita remaneret, et statim cum vellet separaretur «ab ipso. Huiusmodi autem virtutis indicium Centurio cruci «Christi assistens sensit, dum eum vidit clamantem expirai e, per «quod manifeste ostendebatur quod non sicut caeteri homines « ex defectu naturae moriebatur. Non enim possunt homines cum «clamore spiritum emittere, cum in illo mortis articulo vix etiam « possint palpitando linguam movere... Non tamen dicendum est « quod Christus ipse se occiderit. Ille enim dicitur aliquem occi« dere, qui ei causam mortis inducit: non tamen mors sequitur, «nisi causa mortis naturam vincat, quae vitam conservat. Erat «autem in potestate Christi ut natura causae corrumpenti ce«deret vel resisteret, quantum ipse vellet; ideo et ipse Christus « voluntarie mortuus est, et tamen ludaei occiderunt eum ·. Itaque voluntaria vitae depositio fuit actio proprie sacerdotalis, per quam sua sacrificio crucis forma fuit indita. Sicut enim Aaronicus sacerdos sanguinem victimae effluentem fundebat super altare Dei, ita sacerdos Christus vitam quam a se nemo per violentiam abstulit, reposuit in manibus Patiis, et sic per pro- 26a QUAEST. XIII. prium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. Si tamen anima Christi consideretur secundum propriam na­ turam ac virtutem, constat quod non poterat proprium corpus a naturali dispositione immutare, sicut etiam non poterat hoc modo removere corpora exteriora a regulari cursu legum natu­ ralium. Unde Damascenus ad propriam divinitatis virtutem, et ad instrumentaient animae potentiam quam hucusque exposui­ mus respiciebat, cum dixit: « In Domino, quae naturalia erant, «voluntatem minime praevertebant. Neque enim coactum quid «in eo conspicitur, sed omnia voluntaria. Volens enim fame, vo«lens morte, volens siti affectus est»(I). Nota. Ex dictis apparet non posse ullatenus attribui animae Christi omnipotentiam respectu miraculorum, tum quia omnipo­ tentia (simpliciter) dicit potentiam supremam ac principalem, tum quia extenditur ad omnia, et non restringitur ad ea solum quae sub incarnationis fine comprehenduntur. Nunc autem nihil prohibet dicere quod Christus habuit omni­ potentiam secundum quid, quatenus potuit et potest efficere omnia quae sunt in sua voluntate, eo modo quo in ea sunt. Imo ratio affirmandi est evidens, quia nemo in scientia et prudentia per­ fectus. aliquid absolute vult quod suae potestati non subiacet; sed anima Christi nullum habuit in scientia et prudentia defe­ ctum. Considerandum tamen quod Christus potuit velle aliquid, non absolute sed limitate, seu potius voluntate non beneplaciti, sed signi, sicut cum Marc. VII dicitur quod ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. Sensus enim est quod voluit adhibere omnia media naturalia hic et nunc occur­ rentia ad hoc ut maneret incognitus, idque pro eruditione nostra, quin tamen ferretur intentio eius in ipsam obtentionem finis. Hactenus de perfectionibus a Filio Dei in humana natura coassumptis.(*) (*) De fide orthod. 1. 3, 20. DE DEFECTIBUS COASSUMPTIS A FILIO DEI QUAEST. XIV-XV. DE DEFECTIBUS COASSUMPTIS A FILIO DEL Postquam dictum est de iis quae pertinent ad perfectionem naturae humanae in Christo, dicendum tandem est de defectibus coassumptis a Verbo m hac vita mortali. Et primo de defectibus tam corporis quam animae absolute consideratis. Secundo de iisdem prout poterant componi cum statu comprehensoris in quo fuit Christus quantum ad animam, a primo instanti suae con­ ceptionis. THESIS XXIII. (Quaest. 14. — Quaest. 15. Art. 1-7). Christus convenienter assumpsit pro statu viae defe­ ctus qui consequuntur ex peccato communi totius naturae, et non repugnant plenitudini scientiae et gratiae : illos sci­ licet omnes et solos, qui ad passibilitatem tam corporis quam animae pertinebant. Haec positio, primo quidem generaliter adstruit quinam de fectus debeant Christo viatori attribui, quinam vero debeant re­ moveri. Tum deinde explicat in speciali rationem ac modum ea­ rum quas de facto a nobis assumpsit, infirmitatum. § iTriplex est defectuum humanorum categoria. Quidam sunt qui ex particularibus causis in singulis hominibus innascuntur, sicut caecitas, lepra, morbus caducus, etc. Et isti absolute remo­ ventur a Christo, sive proveniant ex propria culpa hominis (puta ex inordinato victu), sive causentur ex deficientia virtutis for mativae in genitoribus. De illis enim solis sermo est qui commu­ nes sunt toti naturae. Verum secundo, in iis ipsis communibus QUAEST. XIV-XV. 2*4 defectibus quidam inveniuntur repugnantes perfectioni scientiae et gratiae, sicut ignorantia, difficultas ad bonum, pronitas ad ma­ lum sive fomes peccati. Neque hos Christus assumpsit. Unde tertio, remanent ii qui ad passibilitatem et mortalitatem perti­ nent, sicut esuries, sitis, lassitudo in labore, dolor, tristitia, atque ita porro. Hos defectus vocat Damascenus, de fide orth. 1. 3, c. 20), naturales et indetrectabiles passiones. Naturales quidem, quia sponte fluunt ex principiis naturae humanae, et nonnisi praeternaturaliter in statu innocentiae impediebantur. Indetrectabiles vero, quia cum plenitudine giatiac et scientiae sunt componibiles, et morali perfectioni nihil derogant. Hos etiam dicitur Christus assumpsisse, non contraxisse, quia illud contrahitur, quod simul cum sua causa trahitur ; causa autem communium defe­ ctuum in natura humana fuit de facto peccatum ; unde cum pec­ cati maculam Christus ex sua origine non habuerit, nulli fuerunt in eo defectus contracti, sed magis assumpti. Porro, etsi fuerint assumpti etiam quoad naturalem necessitatem eis subiacendi, adhuc recte dixit Damascenus ubi supra, naturales infirmitates nostras voluntatem in Domino minime praevertisse : tum quia per potestatem miraculorum poterat semper illas impedire, tum quia nunquam eis repugnabat voluntas ut ratio, licet repugnaret voluntas ut natura prout infra dicetur, Quaest. 18. Nunc igitur, ad demonstrationem positionis quod attinet, quaestio esse potest, vel de facto, vel de convenientia facti. Factum continetur his et similibus testimoniis : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati (r), id est, in carne simili carni peccatorum, passibili scilicet et mortali. Item : De­ buit per omnia fratribus similari (2), utique quantum ad nostrae naturae infirmitatem, prout totius declarat contextus apostoli. Est autem sermo, ut constat, de solis defectibus communibus qui in omnibus hominibus reperiuntur, a quibus tamen neces­ sario excipi debet quidquid facit ad minorationem scientiae et sanctitatis, iuxta illud evangelii : Habitavit in nobis plenum gra(’) Rom. VUI-3. (’) Heb. II-17. DE DEFECTIBUS COASSUMPTI9 A FILIO DEI 265 tint et veritatis. Non ergo in defectibus assumptis includitur igno­ rantia, non fomes peccati, non inclinatio ad malum ; quia etsi fomes in sanctis non sit damnationis, ut loquitur apostolus ad Rom. VIII-i, facit tamen ut in eis aliquid inveniatur adhuc re­ pugnans legi Dei, et nondum subiectum formae sanctificanti. Si autem interior ad malum inclinatio obstat quominus sint in gra­ tia perfecti etiam ii qui gratiam participant, quanto magis fuit incompossibilis cum absoluta plenitudine illius qui ab initio un­ ctus est Sanctus Sanctorum. Hinc Damascenus, loco superius ci­ tato: «Christum porro naturales minimeque reprehendendas « hominis passiones assumpsisse confitemur. Nam suscepit to« tum hominem et quaecumque hominis sunt, excepto peccato. « Naturales porro et inculpatae passiones hae sunt, quae in vio«lati praecepti poenam humanae vitae irrepserunt: velut fames, «sitis, defatigatio, labor, lacrymae, interitus, mortis fuga, metus «et agonia ex qua sudores et sanguinis guttae, auxilium obna « turae infirmitatem ab angelis allatum, aliaque id generis, quae « quidem natura universo hominum generi conveniunt. Omnia « igitur assumpsit, ut omnibus sanctitatem conciliaret. Tentatus « est, vicitque, ut victoriam nobis pararet... Caeterum malus ille, < extrinsecus, non suggestis cogitationibus, Christum adortus est. « quemadmodum et Adamum, etc. ». Consonant et Gregorius M.. Horn, ii in evang., dicens : « Qui in utero Virginis incarnatus «in mundum sine peccato venerat, nihil contradictionis in se« metipso tolerabat. Tentari ergo per suggestionem potuit, sed « eius mentem peccati delectatio non momordit ». Nunc autem convenientia praedictorum multis rationibus ap­ paret. In primis, supra enumerati defectus debuerunt esse in Christo, ut pro peccato satisfaceret. Deinde ut patientiae nobis exhiberet imitandum exemplar. Tertio ut fidem incarnationis con­ firmaret, et phantasticae carnis removeret suspicionem. Denique ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum, iuxta apostoli doctrinam, Hebr. II. Dico, ut misericors fieret, ea utique miseri­ cordia quae ab experimentali miseriae cognitione procedens, con­ sistit in vero compassionis affectu. Nam haec est misericordia veluti propinqua ac vicina nobis, qua nos indigemus, utpote ita 966 QUARST. XIV XV. a natura comparati, ut medias inter tribulationes ad eos potis­ simum confugiamus, quos eorumdem malorum participatio mise­ ris succurrere docuit. At non decebant Christum illae poenae peccati quae repu­ gnant perfectioni sanctitatis ; imo nec iuvissentad satisfactionem pro peccato. « Provenit enim peccatum hominis ex hoc quod a « Deo avertitur, conversus ad commutabilia bona. Punitur au « tern homo pro peccato in utrisque. Nam et privatur gratia et « caeteris donis quibus Deo coniungitur, et meretur etiam pati « molestiam et defectum in eo propter quod est a Deo aversus. • Ille igitur ordo satisfactionis requirit ut per poenas quas pec < cator in bonis commutabilibus patitur, revocetur ad Deum. « Huic autem revocationi contrariae sunt illae poenae quibus « homo separatur a Deo. Nullus igitur per hoc Deo satisfacit, • quod privatur gratia, vel quod ignorat Deum, vel quod habet « inordinatam animam, quamvis hoc sit poena peccati; sed per < hoc satisfacit, quod in seipso aliquem dolorem sentit, et in ex« terioribus rebus damnum. Non igitur Christus illos defectus • assumere debuit, quibus homo separatur a Deo, licet sint poena « peccati, sicut privatio gratiae, ignorantia, et huiusmodi. Per « hoc enim minus idoneus ad satisfaciendum redderetur. Quin « imo, ad hoc quod esset auctor humanae salutis, requirebatur « ut plenitudinem sapientiae et gratiae possideret, sicut iam « ostensum est » (Σ). Conveniens ergo fuit, imo necessarium, ut defectus huic plenitudini oppositos in se non sumeret. Sed nec etiam conveniebant defectus corporales ex particularibus corru­ ptionibus in singulis personis contingentes. Nam isti defectus per se non fluunt ex humanae naturae principiis, imo conse­ quuntur causas quae in Christo esse non potuerunt, cum ipse nihil unquam inordinatum in regimine suae vitae exercuerit, et nulli vitio formatio eius in utero virgineo potuerit esse obnoxia. Accedit quod iidem defectus ad derogationem dignitatis in ali­ quo pertinere videntur. Denique assumptio eorumdem ad satis-(*) (*) S. Thom., Comp. theol. c. 226. DE DEEI-C I HH S COASSUMPTIS A PILIO DEI ifq factionem non fuit necessaria, cum abunde ad eam sufficeret communis naturae infirmitas. Sed iam ad penitiorem considerationem susceptae a Christo passibilitatis deveniendum est, prout enuntiatum habes in altera huius positionis part-·. § 2· Primum omnium scito quod duplex est passibilitas, pro quanto passio stricto vel largo sensu sumitur. Passio propriissime accepta, est motus alterationis, quo sci licet removetur patiens a convenienti dispositione, et transmu tatur in deterius, incipiens corrumpi. Et hoc modo passio non est nisi in corruptibilibus, ac per consequens, in solis corporeis. Sed quia in corporeis sensitivis alteratio dupliciter contingit, duplex etiam passio proprie dicta distinguitur : corporalis nimi­ rum, et animalis. Et passionem corporalem dico eam quae fit secundum laesionem membrorum vel organorum irritationem, sicut cum Christus esuriit, fatigatus est ex itinere, flagellis cae sus est, et cruci affixus. Passio vero animalis ea est qua altera­ tur homo absque laesione organorum secundum affectiones ap­ petitus sensitivi, sicut cum Christus in horto coepit pavere et taedere et contristari usque ad mortem. De hac animali passione scribit Caietanus in 1-2, q. 22, a. 1 : < Absolute loquendo, omnis « passio animae est cum aliqua disconvenienti mutatione (cor« porea), quia cordis motus intenditur aut remittitur a suo na« turali motu, et ex hoc illae operationes animae quas vocamus « eius passiones, habent rationem et nomen passionis. Verum quia « inter disconvenientes mutationes datur latitudo, et minus di« sconveniens respectu magis disconvenientis habet rationem « melioris, ideo passiones illae quae ad deterius declinant < magis proprie passiones dicuntur. Declinant autem in de« terius mutationes illae, cum sunt materia passionum consisten« tium in fuga seu retractione, ut timor et tristitia, quam illae « quae sunt materia passionum consistentium in extensione seu « prosecutione, ut amor et laetitia, quia vita humana consistit in < vitali extensione cordis ad totum corpus. Et propterea in Iit- 268 QUAEST. XIV-XV. « fera dicitur, quod tristitia habet magis rationem passionis quam c laetitia. Ista enim disconvenientiam solam intensionis motus «habet; illa ultra disconvenientiam remissionis motus, habet « motum contrarium vitali expansioni cordis ad corporis par« tes » (’)· Et haec est ratio quare, cum de passibilitate Christi sermo est, passionibus corporalibus annumerari solent solae in­ teriores passiones timoris, taedii, moestitiae, etc., etsi alias ha buerit Christus quae sunt respectu boni appetibilis, in quibus etiam vere salvabatur passionis ratio (2). t*) Quod amor, gaudium, laetitia, prout in appetitu sensitivo, adhuc vere habeant rationem passionis, facile ostendit 5. Thomas de Veril. q. 26. a. 8, ex hoc quod per has affectiones cor dilatatur vel accendi­ tur, vel qualitercumque disponitur aliter quam sit eius communis di­ spositio : «Unde ex huiusmodi affectionibus aliquem mori contingit». (a) Ex propria ratione oppositarum passionum de quibus nunc sermo, explicabis agoniam Christi in horto. Cum enim instaret tempus quo pro nostra omniumque salute pati decreverat lesus Dominus no­ ster. applicavit animae suae potentias circa huius suae passionis cau­ sas, rationes, acerbitatem, ordinemque universum. Hinc ergo natura­ liter oriri debuerunt in appetitu sensitivo tristitia et timor proportio­ nate magnitudini mali apprehensi. Hinc quoque transmutatio corpora­ lis quae ad vitam pellendam suffecisset, nisi fuisset subsecuta contraria impressio. Nam in timore sequitur ex parte corporis contractio caloris et spirituum ad interiora, inquit Angelicus 12, Q. 44. a. 1. Et fuit tara intensa, ut iure meiitoque diceret : Tristis est anima mea usque ad mor­ tem. Sed ecce apparet consolator angelus, cuius aspectus provocat in phantasia terribilibus undique obiectis preoccupata, contrarias audaciae, aliasque id genus passiones. Debuit ergo accidere nova transmutatio corporalis opposita priori. Et prior quidem trahebat ad mortem, poste­ rior revocabat ad vitam. Inde agonia quam Lucas expresse commemo­ rat ut consequentem angeli adventum. Quippe nova haec humorum ac spirituum impulsio fieri non potuit sine conatu et lucta vehementi (quod est de ratione agoniael, velut si quis toto impetu antrorsum currens retrahatur versus punctum e diametro oppositum. Et si licet parva com­ ponere magnis, hanc luctam, hunc conatum nos etiam experimur, cum in timore terribilis somnii prius constituti subito excitamur, et a sensu timoris ad regularem statum revocamur. Agoniam ergo Christi cense­ rem fuisse vim illatam sanguini seu humoribus, qui prius per vehemen tem tristitiam contracti, rursus ad extremitates niissi sunt, in tantum ut sanguis etiam pelleretur extra, et foras erumperet. Cf. Calmet, dis­ sert. de sudore sanguineo D. N. I. C. DE DEFECTIHI S COASSUMPTIS A FILIO DEI 269 Et haec quidem praemissa velim de passione proprie dicta. Nunc autem, quia ut dicitur de Verit. Quaest. 26, a. r, passio proprie dicta est cum quadam abiectione dispositionis conve­ nientis, prout patiens ab ea dispositione transmutatur in contra rium, ideo ampliatur nomen passionis secundum usum loquen­ dum, ut pati dicatur illud quod qualitercumque impeditur ab o quod sibi competit, sicut si dicamus hominem pati cum prohi­ betur suam facere voluntatem, vel cum accidit ei aliquid quod naturali tendentiae voluntatis repugnat. Et in hoc sensu passio nihil aliud est quam afflictio in appetitu intellectivo consequens apprehensionem coniunctionis cum malo. Hoc sensu patiuntur tam angeli quam animae separatae in inferno. Hoc etiam sensu patiebatur Christus secundum superiorem animae partem, cum in cruce clamans dicebat: Deus meus, Deus meus, utquid me de­ reliquisti ? His igitur praenotatis, manifestum est quod de passibilitate Christi prout secundum laesionem organorum seu membrorum corporis attenditur, nihil speciale dicendum occurrit. Item, quod attinet ad passibilitatem improprie dictam, prout anima eius fuit spirituali afflictioni et tristitiae obnoxia, gravis equidem habe tur difficultas, sed quae tota versatur circa coexsistentiam huius­ modi doloris cum gaudio beatifico, et ideo relinquitur exponenda ac dissolvenda in propositione sequenti. Restat itaque dubium circa passibilitatem quae attenditur secundum operationes appe­ titus sensitivi, eo quod fuerunt philosophi qui passiones has ab animo sapientis, tamquam morali perfectioni repugnantes, elimi­ nandas esse censuerunt. Videri ergo posset, passiones appetitus sensitivi non fuisse Christo convenientes, nam primo passiones impediunt iudicium rationis et diminuunt voluntarium. Praeterea, vel versantur circa appetibile, ut amor et gau­ dium, vel circa refugibile, ut timor et ira. Sed sapientis est non commoveri ex prosperis, sicut nec deprimi ex adversis, quia unum est bonum verum, nimirum bonum virtutis, quod inter prospera et adversa semper idem est in sapiente. Adhuc, passiones tristitiae, timoris, aliaeque eiusmodi, con· 270 QUABST. XIV-XV. tranantur fortitudini et retrahunt rationem a prosecutione boni virtutis. Si ergo removetur a Christo concupiscentia ex hoc quod est inclinatio ad malum, pari ratione debuit removeri ab eo timor ac moestitia, iuxta illud Is. XLII-4 : Non erit tristis ne. que turbulentus. Denique, in anima bene ordinata omnes motus debent esse sub dominio rationis seu voluntatis, et quidem voluntatis con­ sideratae secundum propriam virtutem vel naturae vel gratiae, et non solum secundum potefitiam instrumentaient quam forte habet ad patranda miracula. Sed motus passionum appetitus sen­ sitivi non poterant hoc modo esse sub dependentia voluntatis in Christo; dictum est enim supra, quod passibilitas fuit abeo assumpta, etiam quoad naturalem necessitatem ei subiacendi. Oportet igitur in Christo agnoscere solas passiones corporales, nullo modo autem animales. Sed contra est, quod dicit Augustinus, 1. 14 de Civ. Dei, c. 9, n. 3 : « Etiam ipse Dominus in forma servi agere vitam « dignatus humanam, adhibuit eas (passiones) ubi adhibendas «esse iudicavit. Neque enim in que verum erat hominis corpus « et verus hominis animus, falsus erat humanus affectus. Cum • ergo eius in evangelio ista referuntur, quod super duritiam « cordis ludaeorum cum ira contristatus sit (Marc. III 5) ; quod - Lazarum suscitaturus etiam lacrymas fuderit (Ιο. XI 35) ; quod « concupiverit cum discipulis suis manducare pascha (Luc. XXII« 15) ; quod propinquante passione, tristis fuerit anima eius < (Matth. XXVl-38) : non falso ista referuntur. Verum ille hos « motus, certae dispensationis gratia, ita cum voluit suscepit • animo humano, ut cum voluit factus est homo ». Consonat et Ambrosius, 1. 10 in Lucam, c. 22 : « Tristis est, inquit, « antnia mea. Et alibi : Nunc anima mea turbata est valde. Non « ergo suscipiens, sed suscepta turbatur. Anima obnoxia pas« sionibus, divinitas libera... Suscepit enim animam meam, su« scepit corpus meum. Non me fefellit, ut aliud esset, et aliud « videretur ». Respondeo itaque dicendum quod in passionibus animae est aliquid quasi materiale, scilicet transmutatio alterans corpus, et DE DEFEi. riRlîS COASSUMPTIS A FILIO DHÏ i i ' I I » I j I 371 aliquid quasi formale, id est, operatio appetitus sensitivi (’). Porro ipsa operatio appetitus sensitivi non est unquam defectuosa nisi ptr accidens, quatenus scilicet vel fertur in illicita, vel praeve­ nit iudicium rationis, vel denique excedit iustum modum, impe­ diens rationem a faciendo ea quae sibi conveniunt. Et deordinatio quidem eiusmodi vere repugnat consummatae plenitudini moralis perfectionis; sed sicut non est de essentiali rationepassionum animae, ita nec fuit aliquatenus in Christo. Illud igitur quod per se ad defectum pertinet in passionibus nostris non est nisi materiale, hoc <-,-d, alteratio corruptiva compositi ex qua operatio ipsa nomen passionis sortitur. Hic tamen defectus non per­ tinet ad ordinem moralem, ut constat, sed ad ordinem physicum, et consequitur conditionem mortalitatis in qua nobiscum Christus communicavit. Non ergo perfectioni ei debitae quidquam dero­ gatur, sed imo imperfectio potius in eo fuisset, si absque his passionibus conversatus esset inter nos. Recte enim Augustinus, I. 14, de Civ, Dei, c. 9, n. 4 : « Dum vitae huius infirmitatem « gerimus, si eas omnino nullas habeamus, tunc potius non re« cte vivimus. Vituperabat enim et detestabatur apostolus quos«dam, quos etiam esse dixit sine affectione (Rom. I-31). Culpa« vit etiam illos sacer Psalmus, de quibus ait : Sustinui qui si« mul contristaretur, et non fuit. Nam omnino non dolere, dum « sumus in hoc loco miseriae, profecto, sicut quidam etiam apud < saeculi huius litteratos sensit et dixit, non sine magna mer■■ cede contingit, immanitatis in animo, stuporis in corpore... Porro, < si απάθεια illa dicenda est, cum animum contingere omnino « non potest ullus affectus, quis hunc stuporem non omnibus « vitiis iudicet esse peiorem ? ». Ad i“® ergo dicendum quod passiones impediunt iudicium rationis et diminuunt voluntarium, cum rationem praeveniunt, eamque pertrahunt. Sed secundum quod consequuntur ad volun-(*) (*) « Attendendum in omnibus animae passionibus, quod transruu·■ talio corporalis quae est in eis materialis, est conformis et proportio (*). Et non est simile de tristitia - gaudio prout coexsistere fingerentur in ap­ petitu sensitivo. Sic enim se invicem necessario excludunt, quia sunt necessario contraria ex parte transmutationis corporalis, nam ut dictum est supra, gaudium est cum dilatatione cordis, tristitia vero cum constrictione (a). Ad 3"“ dicendum, quod vere quidem experimur quasdam operationes nostras sua intensitate impedire alias, puta intensam operationem intellectus et imaginationis impedire operationem vitae vegetativae, imo quandoque omnino suspendere exercitium virium exteriorum, sicut in extaticis videre est. Et hinc recte accipit S. Thomas documentum ad probandum unitatem animae in homine (3). Factum igitur est extra omnen controversiam, sed ratio facti non videtur bene assignata. — Nam primo, cum virtus etiam angeli sit finita, sequeretur angelum impediri a contem­ platione per actiones quibus corporalem materiam administrat, hominem custodit, etc. ; quod absit. Sequeretur beatos post re­ surrectionem tanto magis ab operationibus naturae humanae convenientibus abstrahendos, quanto intensius Deum videbunt; imo fore omnes instar extaticorum sine omni sensu et motu corporali. — Praeterea, si ideo una intensa operatio animae im­ pedit aliam, quia animae virtus est finita, seu quia determinatam habet summam virium de qua si aliquid expenditur per unam potentiam, tanto minus manet expendendum per alteram, opor­ teret hoc venficari de omni operatione animae. Atqui non veri (’) S. Thom, in II. D. 15, q. a, ad 5““. (*) Cf. S. Thom, in 3· Part. Quaest. «S4, a. 9, ad au“. (3I Prima Part. Quaest. 76, a. 3, in corp. 282 QUAEST. XIV-XV. ficatur. Non enim ex hoc quod operatio intellectus est summae intensitatis, fit ut pro tanto remittatur operatio voluntatis. Sed potius, quo intensior est operatio prima, tanto intensior est vel esse potest et altera. — Praeterea, iste modus dicendi ponit quamdam generalem virtutem in anima, quae antecedit potentias et per unamquamque earum quodammodo effluit. Quod tamen nequaquam concedendum est, quia vires animae sunt formaliter ipsissimae potentiae quae ab invicem distinguuntur. — Prae­ terea, per operationem spiritualis potentiae vis activa non con­ sumitur, quia dicta potentia semper est integra, et agit absque ulla deperditione vel corruptione sui. Et ideo, si qua sit impos­ sibilitas ponendi simul plures actus intellectus, haec impossibi­ litas nunquam est praecise repetenda ex materiali multiplicitate operationum, sed magis ex irreductibilitate unius ad aliam: qua­ tenus una eademque facultas non potest determinari ad moven­ dum se simul motibus disparatis, sicut nec unus idemque homo ad ambulandum simul versus opposita. Unde si medium in quo res videntur per superiorem scientiam sit ratio medii in quo videntur per inferiorem, nusquam operatio unius scientiae im­ pediet simultaneitatem actuum alterius, sicut contingit ex. gr. quando medium visionis est divina essentia, in qua omnis forma intelligibilis creata rationem sui habet, et ex qua velut exem­ plata derivatur (’)Ex his omnibus concludo quod conceptus ille unius summae virium, (puta ut centum vel bis centum), quae expensa ex una parte, manet pro tanto diminuta ex altera, non potest applicari nisi viribus mechanicis vel etiam sensitivis quae subiectantur in organo corporeo, et ipso exercitio consumuntur, non quidem ratione sui, sed ratione calorici ad operationem animalem neces­ sarii. Unde vides quo sensu operatio intensa intellectus impedit apud nos, imo quandoque suspendit operationes alias. Nunc enim nulla est intellectus operatio in qua suo modo non communicet phantasia, et ideo si calor vitalis impenditur ad functiones or­ ganicas imaginationis, intellectui deservientes, pro tanto diraiC) Cf. S. Thom. De Verit. Quaest. 8, a. t4 ,n corp. et ad u.. DE DEFECTIBUS C< IASSI' Μ PT IS A PILIO DEI jgj nuitur ille qui necessarius est ad ciborum digestionem et alia huiusmodi. Quapropter axioma, obiectum sic distinguendum existimo: Una operatio animalis, quando est intensa, impedit aliam, Cone. Operatio spiritualis, Subdist. Si sit coniuncta cum operatione animali ei deserviente, iterum Cone. Si omnino absoluta a quo­ cumque ministerio imaginationis et sensuum, Nego. Ratio patet ex praemissis. Nunc autem, tam visio quam fruitio beata est essentialiter a sensibus independens, ut constat. Igitur nullo modo potuit ratione suae intensitatis excludere simultaneitatem quarumcumque operationum in corpore et anima Christi. Ad 4,,ln denique dicendum, non fuisse proprie loquendo mi raculosam in Christo coexsistentiam fruitionis beatae et passio­ num tam animae quam corporis. Et ideo conceditur sequela, sed negatur suppositum. Nota. — Animadversione dignum est quod omnes defectus a Filio Dei assumpti, ad corruptibilitatem corporis reducebantur. Constat quoad passiones proprie dictas, quae in solis corporeis inveniri possunt. Patet etiam quoad passiones animae in parte intellectiva, ad quas requiritur, praeter perceptionem mali in seipso, conscientia coniunctionis cum malo. Nam malum de quo doluit Christus, vel fuit proprium malum, id est mors crucis, vel fuit alienum malum, utputa peccata et miseriae hominum. Utrum­ que autem non coniungebatur ei nisi ratione similitudinis carnis peccati, ut recte asseratur fuisse comprehensor quantum ad ani mam, viator vero quantum ad corpus. Sed quoad hanc coexsistentiam status viatoris et status coni prehensuris, observanda veniunt duo. Primum est, quod viator dicitur ille qui adhuc est elongatus a termino, et tendit ad ter­ minum; comprehensor, qui iam terminum est consecutus. Estigitur impossibile ut respectu eiusdem termini, hi duo status simul sint, sed respectu diversorum, nihil prohibet. Comprehensor itaque erat Christus, respectu substantiae beatitudinis quam ha­ buit ab initio; viator respectu consummationis beatitudinis non­ dum adeptae, necnon et respectu humanae redemptionis adhuc perficiendae. QUAEST. X1V-XV. At non solum respectu diversorum, utri usque status assi­ gnatur distinctio, verum etiam s rcundum diversa, hoc est: se­ cundum corpus viator, secundum anim mi comprehensor. In quo tamen recte intelligendo discretione opus est. Est enim sensus verus, et posset esse sensus falsus. E -e-t sensus falsus si quis intelligeret quod solum corpus, et non nima, subiectum exstitit seu privationum seu operationum quae in Christo viatore fue­ runt. Nam certe passibilitas pertinebat ad viatorem, et tamen non in solo corpore tamquam in subit < 1< luit. Similique modo, operationes, quibus Christus meruit et satisfecit, erant procul dubio operationes viatoris, cum ad mei itum et satisfactionem status viae requiratur. Et tamen non fuerunt solius corporis ope­ rationes, sed etiam animae, et quidem multo principalius, ut per se constat. Verus itaque sensus est, quod omnes defectus omnesque conditiones ad statum viatoris pertinentes se tenebant radicaliter et causaliter, non ex parte animae, sed ex parte corporis, hoc est, carnis mortalis et passibilis in qua nobiscum communicavit, iuxta illud Heb. II-14: « Quia ergo pueri communicaverunt carni «et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem < destrueret eum qui habebat mortis imperium, i. e. diabolum, et «liberaret eos qui timore mortis obnoxii erant servituti» CAPUT TERTIUM. (Quaest. XVI-XXVI). DE CONSEQUENTIBUS UNIONEM. « Deinde consid randum est de his quae consequuntur unio « nem. Et primo quai.: mn ad ea quae conveniunt Christo secundum «se (Quaest. 16-19). Secundo de his quae conveniunt Christo « per comparationem ad Deum Patrem (Quaest. 20-24). Tertio «de his quae conveniunt Christo per comparationem ad nos «(Quaest. 25-26) ». Ita S. Thomas in prooemio quaestionis i6‘ . Hunc porro ordinem ut melius intelligas, finge quaestio­ nem i6,m et sequentes poni immediate post quaestionem 2*“, ubi de modo unionis Verbi incarnati, nam revera omnes quaestiones intermediae quadammodo ponuntur in obliquo. Sunt enim de extremis unionis seorsim consideratis, hoc est, de persona assu­ mente ac de natura assumpta cum iis quae eam ornant vel af­ ficiunt. Nunc igitur S. Doctor quasi ad caput .redit, et iterum ponit ante oculos modum unionis, inquirens de iis quae conse­ quuntur ex hoc quod « secundum veritatem catholicae fidei, vera «natura divina unita est cum vera natura humana, non solum «in persona, sed etiam in supposito vel hypostasi» (*)· Caeterum, non agitur de iis quae unionem consequuntur ordine exi gentiae vel realis resultandae, sed de iis quae logice, id est. per deductionem rationis erui possunt ex hac generali praemissa: Humanitas est unita Verbo secundum hypostasim. Hinc non oportet ut quae hic dicuntur consequentia unionem, inveniantur extra rationem intrinsecam et constitutivam ipsius unionis, sed sufficit ut sint quaedam determinationes per ratiocinium deducibiles ex unionis modo, prout generaliter et magis confuse in formula fidei continetur. Primo itaque considerandum est de consequentibus unionem quantum ad ea quae competunt Christo secundum se. Et quia (’) S. Thom., hic, q. 16, a. 1 in corp. 386 QUAKST. XVI. qua tale dicit ens, et addit negationem divisionis, ideo «mscyiOTi/ia unionem respiciunt in Christo, vel rationem'entis iQuaest. 16), vel rationem indivisions qnae est formalis ratio unitatis (Quaest. 17-19). QUAEST. XVI. DE CONSEQUENTIBUS UNIONEM QUANTUM AD EA QUAE CONVENIUNT CHRISTO SECUNDUM RATIONEM ENTIS. Tota haec quaestio versatur circa veritatem et falsitatem propositionum quae de Christo formari possunt, attenta unione naturarum in una Verbi hypostasi, et inter alia plura continet doctrinam quae alias tradi solet sub nomine communicationis idiomatum. THESIS XXV. (Art. 1-5) Ex hoc quod humanitas et divinitas unitae sunt in uno Verbi supposito, consequitur quod concreta utriusque na­ turae vere et proprie de se invicem praedicantur. Conse­ quitur etiam quod idiomata sive proprietates naturae tam divinae quam humanae adiective significata, possunt indif­ ferenter praedicari de quibuslibet nominibus supponentibus pro hypostasi, sive nomen de quo dicuntur det intelligere utramque naturam, sicut hoc nomen Christus; sive solum naturam divinam, sicut hoc nomen Deus, vel Filius Dei; sive solum naturam humanam, sicut hoc nomen homo vel lesus. Non tamen ea quae sunt unius naturae possunt praedicari de alia, secundum quod in abstracto signifi­ cantur. Hic de terminis abstractis et concretis quaedam praemittere necesse est. Abstrahere, ex vi vocis idem est ac trahere ab. seu separare, adeoque aliquid dicitur abstracte, quando significatur BR CONSEQUENTIBUS UNIONKM 2«; separatim ab eo cum quo, vel est coniunctum secundum se, vel certe coniungi solet in rebus quae sunt apud nos, et constituunt proprium ac proportion a tum obiectum intellectus nostri. Quod si adhuc consideres duplicem esse coniunctionem, videlicet con­ junctionem formalitatum quae est secundum rationem, et con­ iunctionem realium principiorum quae est secundum rem, vi debis aliquid triplici potissimum modo abstracte dici. — Primo modo, quando significo aliquam rationem entis seorsum a de­ terminationibus quas a parte rei habet, et cum quibus a parte rei identificatur. Sicut cum considerando Socratem, praedico de eo tum rationem transcendentalem entis, tum communem ratio­ nem substantiae, tum genericam rationem animalitatis, tum spe­ cificam rationem rationalitatis, tum demum rationem individualem socrateitatis. Et sic abstractio, non solum quoad separationem, sed etiam quoad distinctionem unius ab alio, se tenet ex parte mentis considerantis. — Secundo modo aliquid abstracte dicitur, quando significatur quoddam principium entis separatim a comprincipio vel subiecto a quo realiter quidem distinguitur, sed tamen nec separatur nec ita separari potest, ut separatim per­ sistat in realitate sua. Sicut cum praedico de Socrate scientiam, abstracte dicitur scientia, sed non eodem modo ac prius, quia inter Socratem et eius scientiam realis prorsus, et non tantum rationis distinctio est. Quare abstractio sese hic tenet ex parte mentis quoad solum modum significandi seorsum a subiecto, id quod seorsum ab eo nec est nec esse potest. Et ideo in hac ca­ tegoria abstractorqm inveniuntur omnes termini significantes accidentia praecisive a substantia, vel etiam quaelibet principia realia praecisive a comprincipiis cum quibus componunt con­ cretum ens. — Tandem est et tertius modus quo aliquid abstracte dicitur, quando scilicet significatur forma secundum quod in rei etiam veritate exsistit separata ab omni potentia subiectiva, sicut cum Deum dico sapientiam, vitam, bonitatem. Et tunc abstractio non se tenet amplius ullo modo ex parte mentis, sed omnino ex parte obiecjtj, pro quanto perfectio quae a/ias est realiter re­ cepta in quodam principio potentiali, nunc vere invenitur abso­ ®S8 QUARST. XVI luta ab omni receptivo, et ut talis significatur, videlicet ut pura et in se subsistens perfectio. In praesenti autem, cum de concretis et abstractis agitur, non attenditur nisi secundus ex tribus modis quibus aliquid ab­ stracte dici potest. Q&tenus nempe pro concretis habenda sunt illa omnia et sola noririna quae significant naturas ut in hypo­ stasi habente ipsas, vel proprietates ut in subiecto cui insunt. Pro abstractis vero, ea quae significant naturas seorsum ab hy­ postasi, vel proprietates seorsum a subiecto, sive ilb significandi modus fundetur in reali compositione obiecti secundum se, ut in iis quae spectant creaturas, sive fundetur solum in conditione illarum rerum ad quarum similitudinem mens nostra apprehendit et significat divina (x). — Quibus praemissis: § i· Nomen significans naturam in concreto, supponere potest pro qualibet hypostasi huius naturae, sicut hoc nomen homo pro hypostasi Petri vel Socratis, etc., et hoc nomen Deus pro hypo­ stasi Patris, vel Filii, vel Spiritus Sancti. Sed consequenter ad unionem, una eademque Verbi hypostasis est simul hypostasis tum divinae, tum humanae naturae. Ergo pro ea supponere potest tam terminus Deus, quam terminus horno, et ideo, sicut vere ac proprie dicitur quod Deus est horno, ita vicissim quod homo est Deus. Hinc in Concilio Ephesino, can. 5, legitur: «Si * quis audet dicere hominem Christum theophorum, id est, Deum « ferentem, ac non potius Deum esse veraciter dixerit, ana« thema sit ». Insuper, de quocumque nomine supponente pro aliqua hy­ postasi praedicari potest quidquid proprium est naturae, cuius est hypostasis. Sed in Christo una est hypostasis duarum natu­ rarum. Ergo de quocumque nomine supponente pro hypostasi eius, indifferenter praedicatur quaelibet proprietas vel divinae vel humanae naturae. Hinc Damascenus 1. 3 de Bde orth. c. 4 (’) Cf. S. Thom., Prima Part. Quaest. 13, a. 1 ad 2um. r ——— i DE CONSEQUENTIBUS UNIONEM I i I ! jRç dicit: «Cum de persona sermo est, sive ab utraque parte simul, «sive ab altera tantum eam appellemus, utriusque naturae pro« prietates (idiomata) i|> -\ imponimus. Etenim Christus, quae vox «utrumque complectitur, et Deus et homo dicitur, et creatus et • increatus, et passibili; ct impassibilis. Cum iam ab una parte «Filius Dei et Deus nuncupatur, coniunctae ac consubsistentis «naturae, hoc est < rnis. proprietates recipit, ut et Deus passi•bilis nominetur, et Dominus gloriae crucifixus dicatur: non qua «Deus est, sed qua idem ipse simul est homo. Eodemque modo, «cum homo et filius hominis appellatur, divinae essentiae pro« prietates et ornamenta suscipit. Puer enim ovini aevo antiquior «dicitur, et horno initii expers: non id quidem, qua ratione puer «et homo est, sed qua Deus saeculis anterior cum esset, ad < extremum factus est puer. Atque hic est iam alternae commu« nicationis modus, dum unaquaeque natura ea quae sibi pro « pria sunt alteri communicat, propterea quod eadem est hypo« stasis. Qua ratione de Christo dicere nobis licet: Hic Deus « noster in terra visus est, et cum hominibus conversatus est. Et : « Hic homo increatus est, et impassibilis, et incircumscriptus ». Cf. etiam canonem 4""· Concilii Ephesini, ubi sub anathemate prohibetur ne quis in personis duabus seu subsistentiis eas voces dividat quae de Christo vel dicuntur a sanctis, vel in apostolicis et evangelicis scriptis continentur. § 2. Hucusque de concretis nominibus sermo fuit; nunc autem quod de abstractis non sit similis ratio evidentissime patet. Ab­ stracta enim significant naturas vel proprietates praecisive ab hypostasi. In mysterio autem incarnationis non est eadem na­ tura divina et humana, sed solum eadem est hypostasis utriusque naturae, et ideo falsa est ista: humanitas est divinitas. tametsi vera sit ista : homo est Deus, et sic de aliis. Unde Damascenus, ubi supra: «Divinitatem nominantes, ea quae humanitati pro« pria sunt ipsi minime assignamus, nec rursus carni sive hu«manitati ea tribuimus quae deitati proprie conveniunt» Di Verbo Incarnato <9 ago quaest. χνι. Porro, hic apprime notandum est quod inter abstracta com putari debent omnia nomina designantia naturae humanae partes ut corpus, sanguis, anima. Unde non potest dici quod Deus est anima, etc., et nequidem dici potuit in triduo, quando anima ; Christi erat separata a corpore, et caro a sanguine. Et re qui­ dem vera, illa sola nomina substantiva ad humanam vel divinam naturam pertinentia de se invicem praedicantur, quae ex modo significandi habent, ut possint supponere pro subsistente in na­ tura. hoc est, pro habente naturam et ea quae naturae insunt, sicut nomen homo pro habente humanitatem, et nomen Deus pro habente divinitatem. Nam quia in Christo idem est habens utramque, vere dicitur Deum esse hominem, et viceversa. Sed hoc nomen anima supponere non potest pro habente animam, neque hoc nomen corpus (in quantum accipitur ut pars huma­ nitatis i pro habente corpus; nam ambo significant cum praeci­ sione caeterorum aliquod humanitatis constitutivum, eo modo quo omne nomen partis praecisive significat aliquid quod ad to­ tius constitutionem concurrit. Hinc S. Thomas, infra, q. 50, a. 3 ad 3um: «Verbum Dei propter unionem humanae naturae non « dicitur humana natura, sed dicitur homo, quod est habens na« turam humanam. Anima autem et corpus sunt partes essen* tiales humanae naturae. Unde propter unionem Verbi ad utrum· « que eorum, non sequitur quod Verbum Dei sit anima vel corpus, « sed quod sit habens animam vel corpus ». Praeterea est observandum quod idiomata seu proprietates naturarum significantur in abstracto per nomina substantiva, in concreto autem per adiectiva. Et si quidem consideraretur sola praedicatio idiomatum naturae divinae de supposito Filii Dei, non referret utrum in abstracto per nomina substantiva, an in concreto per adiectiva enuntiarentur. Sicut enim dicere possum . quod persona Filii Dei est aeterna, immensa, etc., ita dicere possum quod est sua aeternitas, immensitas, sapientia, bonitas. Sed quia agitur de praedicatione idiomatum tam divinae quam humanae naturae prout indifferenter fieri potest de supposito Christi, consulto apposita est restrictio excludens praedicationem DE CONSEQUENTIBUS UNIONEM ’9’ proprietatum in abstracto, per nomina substantiva, ut ea sola admittatur quae fit in concreto per adiectiva (*). Tertio notandum quod si contingat nomina abstracte dici secundum ultimum ex tribus supradictis abstractionis modis, non comprehenduntur in hac regula, sed in ordine ad praedicatio­ nem concretis aequi valent. Puta, cum loco dicendi: Ille qui est subsistens vita, subsistens sapientia, etc., dicitur: Vita, Sapientia, et ita porro. Hinc sine praeiudicio praesentis doctrinae legimus in quodam sermone de passione Domini: « Ecce pro impio pietas • flagellatur^ pro stulto sapientia illuditur, pro mendace veritas « necatur, damnatur iustitia pro iniquo, misericordia afficitur pro « crudeli, pro misero repletur sinceritas aceto, moritur vita pro « mortuo ». Et eodem modo dicit Ecclesia in officio S. Crucis : « Mors mortua tunc est, in ligno quando mortua Vita fuit ». Denique operae pretium erit animadvertere quod cum idio­ matum communicatio tota fundetur in unitate suppositi cuius (*) Nota quod eadem ratio currit de substantivis significantibus na­ turas, ac de substantivis significantibus proprietates naturarum. Hinc recte damnata est propositio 4a loannis Huss: Duae naturae, divinitas et humanitas, sunt unus Christus. Nam etsi recte dicatur quod Christus (h. e. persona divina pro qua Christi nomen supponit), est divinitas, non tamen dici potest quod sit humanitas : imo, inter personam divi­ nam et humanitatem tantum distat quantum inter creatum et increatum Sed quibusdam illusionem facit vulgatum axioma de supposito, non recte intellectum. Ubi enim dicitur quod quaecumque insunt, praedi­ cantur de supposito, intelligendum est: de supposito tamquam habente quae insunt, non de supposito tamquam idenlico cum omnibus quae insunt. Sicut non possum dicere quod Titius est anima, corpus, intel­ lectus, voluntas, sed quod est habens animam, corpus, intellectum, etc. Simili itaque modo recte praedico naturam humanam et omnia ad eam pertinentia, de supposito Christi seu de Verbo, tamquam de eo qui habet humanitatem, non tamquam de eo qui sit humanitas. Et quia no­ mina naturarum concreta naturas significant ut in habente ipsas, recte dico quod Verbum eSt homo. Quia vero abstracta naturas significant seorsum in seipsis, non recte dico quod Christus est humanitas. Et si bene dicitur quod sit divinitas: id quidem, non in vi principii, quod quaecumque insunt, praedicantur de supposito, sed ex alio capite, se tenente ex parte subiectae materiae, quia propter divinam simplicita­ tem, quidquid habet Deus in sua natura divina, hoc est. a9a QUARST. XVI. sunt duae naturae, non incipit currere nisi a signo rationis con­ sequente unionem in facto esse. Unde ex hoc quod assumi’ convenit naturae humanae, non sequitur posse dici assumptum Christum vel Filium Dei, et cum hac cautela facile vitabis diffi. cultates quae in huiusmodi possent occurrere. THESIS XXVI. (Art. 6-7). Loquendo de iis quae conveniunt Christo secundum fieri, haec est vera: Deus factus est homo. Falsa autem ista: homo factus est Deus. Quoad primum, propositionis veritas patet ex hoc quod Deus vere est homo, idque non ab aeterno, sed ex tempore. Quisquis autem incipit de novo esse aliquid, vere dicitur fieri id quod incipit esse. Caeterum huiusmodi fieri non praedicatur de Deo absolute, quasi Deus esset factus; sed relative, hoc est ratione unionis quae est relatio quaedam, realis quidem ex parte naturae assumptae, rationis vero tantum ex parte di­ vinae personae, ut dictum est supra. Et ideo per hoc feri non magis mutatur Deus, quam mutaretur homo qui de novo fieret dexter per solum motum eius qui fieret ei sinister, ut bene ob­ servat S. Thomas in praesenti. Quoad secundum, propositionis falsitas facile etiam appa­ ret. Cum enim dico: Homo factus est Deus, terminus homo sup­ ponit pro hypostasi Christi quae semper fuit Deus. Quare, ut veritatem habeat, necesse est ut exponatur hoc modo: Is qut factus est homo, est Deus : vel : Homo factus, est Deus ; vel : Factum est ut homo sit Deus. Porro ex hoc quod sit Deus factus homo, et non e converso homo factus Deus, redarguit ludaeps ipse Christus in illo celebri, et prima quidem fronte sat difficili loco loan. X, 3336, quem expositum habes infra, ubi de attestata divinitate Christi, § 1, n. 3. DE CONSEQUENTIBUS UNIONEM 393 SCHOLION. (Art. 8-12). 1. Dubitatur de sequenti propositione: Cht istus est creatura Ad cuius dubii solutionem, nota quod terminus creatura quo­ dammodo de transcendentibus est, et ideo tam concrete quam abstracte sumi potest, valens supponere etiam pro hypostasi ha­ bente naturam creatam. Quapropter in rigore loquendo, de Christo vel Filio Dei dici posset quod est creatura, eodem sensu quo dicitur et est homo, filius hominis, passus, mortuus, et se· pultus. Et hoc etiam confirmatur auctoritate Leonis Magni, Serm. 2 de Pentec. c. 2, ubi Creatorem mundi factum esse creaturam non diffitetur dicens : « Si homo ad imaginem et similitudinem < Dei factus, in suae honore naturae mansisset, Creator mundi « creatura non fieret ». Nihilominus, attento errore infidelium et incredulorum cum quibus ne nomina quidem debemus habere communia, nunquam absolute dicendum est Christum esse crea­ turam. Sed oportet, aut abstinere ab huiusmodi locutione, aut expresse addere determinationem sensus orthodoxi, puta secun­ dum naturam humanam. 2. A praefata propositione differt haec alia: Hic homo (de monstrato Christo) incepit esse, quae ut sonat, non tantum est ambigua, sed etiam falsa simpliciter. Exponitur enim hoc modo: hic homo quandoque non fuit, et quia negatio est malignantis naturae, removet aeternitatem a supposito Christi. Nec dicas quod possunt tribui Filio Dei proprietates naturae humanae, inter quas invenitur et novitas essendi. Nam regula est intelli genda de proprietatibus positivis per quas affirmatur aliquid de subiecto, non vero de negativis per quas aliquid negatur de eo. Et huius differentiae ratio est, quia ad veritatem affirmationis non oportet ut praedicatum conveniat subiecto secundum totum id quod est, sed sufficit ut conveniat ei secundum aliquid eius. At contra, ad veritatem negationis oportet ut nullo modo prae dicatum dici possit de subiecto. Non ergo verum est quod hic homo seu hoc suppositum naturae humanae aliquando non fue· 294 QUAEST. XVI. rit, et ideo, cum propositio hic homo incepit esse, formaliter in­ cludat negativam illam, est simpliciter falsa et nullo modo con cedenda. Si tamen addatur secundum naturam humanam, tunc evadit vera, quia negatio non est amplius absoluta, sed restrin­ gitur ad id quod in determinatione ponitur. 3. In propositionibus reduplicatis is oportet esse valde cau tum. Et primo quidem evidenter falsae sunt omnes propositiones in quibus attribuuntur Christo idiomata naturae humanae secun­ dum quod Deus est, utputa si dicatur: Christus in quantum Deus, esi natus de Virgine, est passus, mortuus, et sepultus. Ratio quia quocumque modo hoc nomen Deus resumatur in reduplicatione, sive ratione suppositi sive ratione naturae, semper est falsum quod esse natum de Virgine, etc., conveniat Christo secundum quod est persona divina ut sic, vel habens naturam divinam. Sed eadem ratio non currit quoad illas propositiones in quibus attribuuntur Christo idiomata naturae divinae secundum quod homo est, quia forte diceret quis, terminum homo resumi posse, non solum ratione naturae, sed etiam ratione suppositi ; suppositum autem naturae humanae in Christo esse suppositum aeternum, cui per se con­ venit esse Deum, et habere omnia quae divinitatis sunt. Nihi­ lominus, quia terminus in reduplicatione positus magis proprie tenetur pro natura quam pro supposito, ut explicatur art. 10 in corp, et ad 2um, non est concedendum quod Christus in quantum homo, est Deus. Sed bene dici potest quod est Deus in quantum hic homo, quia ratione pronominis indi vidualis hic, reduplicatio afficit suppositum. Si tamen praedicatum sit eiusmodi ut nonnisi hypostasi qua tali convenire possit, simpliciter conceditur redu­ plicatio sine adiecta determinatione, ut si dicas quod Christus in quantum homo (specificative) est Filius Dei naturalis. Cum enim filiatio sit proprietas immediate personam afficiens, non potest esse dubium quin nomen homo in reduplicatione positum resumatur ratione suppositi, non autem ratione naturae. 4. Tandem de propositione, Christus in quantum homo esi hypostasis vel persona, dicendum quod si reduplicetur terminus homo ratione suppositi, vera est. Si ratione naturae, iterum vera est, si det intelligere quod oportet naturam humanam esse in DE CONSEQUENTIBUS UNIONEM >9S aliqua persona, sed falsa est si intelligatur de eo quod · natu« rae humanae in Christo propria personalitas debeatur causata « ex principiis humanae naturae..., quia natura humana non est « per se seorsum subsistens a natura divina, quod requirit ratio « personae ». DE CONSEQUENTIBUS UNIONEM QUANTUM AI) EA QUAE CONVENIUNT CHRISTO SECUNDUM RATIONEM UNITATIS. Unum sequitur ens, et addit negationem divisionis, ut di­ ctum est supra. Ideo, postquam consideratum est de convenien­ tibus Christo secundum esse et fieri, inquiri debet de conve­ nientibus ei quantum ad formalem rationem unitatis sive mdivisionis. In quo iterum assumit S. Thomas ut principium, quod vera natura divina unita est cum vera natura humana in sup­ posito seu hypostasi Verbi, et ex hoc principio determinat quid in Christo pluraliter, quidve singulariter debeat dici, ostendens qua ratione ea etiam quae in numerum ponunt consequenter ad dualitatem naturarum, in perfecta nihilominus unitate ordinis constent consequenter ad unitatem suppositi. Ac per hoc exponit quis sit proprius ac specialis modus tndivisionis in composito theandrico, pro quanto ex fide unionis hypostaticae ratiocinando deducitur. Sciendum tamen est quod non considerantur hic omnia et singula quae pertinent ad unitatem vei pluralitatem, sed tan­ tum principalia circa quae orta est aliquando controversia. Sunt autem haec tria: esse, velle, et operari. Esse, cuius unitas (Quaest. 17) contra auctores primae et tertiae opinionis defen­ ditur. Velle, quod (Quaest. 18) contra monothelitas dicitur du­ plex simpliciter, et unum secundum quid tantum, id est. quoad remotionem omnis contrarietatis. Denique operari, cuius dualitas (Quaest. ig) contra eosdem affirmatur, salvo in omnibus ordine debito, quo « agit utraque forma cum alterius communione quod «proprium est», ut Leo Papa dicit in epistola ad Flavianum. 296 QUAEST XVII. QUAEST. XVII. DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD ESSE. Quaestio ista duos tantum habet articulos, quorum primus, ut cuique legenti patebit, est contra primam ; secundus vero, contra tertiam ex tribus opinionibus de quibus in Quaest. 2 dictum est. Prima quippe opinio ponens in Christo duo supposita, di­ cebat suppositum creatum non esse personam eo quod nobiliori supposito unitur, et per hanc ipsam unionem amittit esse com pletum quod illi auctores exsistimabant esse de ratione personae, non autem de ratione suppositi. Hinc concludebant Christum esse simul unum et duo: unam scilicet personam, et duas hy­ postases. Porro ad significandam unitatem personae utebantur nomine unius in masculino, quia masculinum genus ex modo significandi importat aliquid perfectum atque ultimo formatum; et ideo confitebantur quod Christus est unus, ut in symbolo Athanasiano habetur. Sed ad significandum dualitatem supposi­ torum utebantur genere neutro, quia genus neutrum ex modo significandi potest importare aliquid etiam informe et nondum ultimo perfectum ; unde dicebant Christum esse duo, neutraliter scilicet, id est, aliud et aliud. Et hoc modo putabant vitare haeresim Nestorii quae ponebat Christum esse duo pariter et duos. At vero terlia opinio duo supposita in Christo non agno­ scebat, ac per consequens confitebatur Christum esse unum tam masculine quam neutraliter. Quippe homo vestitus cui compa­ rabat Verbum incarnatum, nullo pacto dici potest duo propter vestem qua induitur. Cum tamen in homine vestito aliud sit esse secundum quod est persona et homo, aliud vero secundum quod est vestitus, ideo opinio ista docens humanitatem non trahi ad subsistentiam Verbi, sed advenire Filio Dei accidentaliter, cogebatur ponere in Christo duo esse, non quidem substantialia, sicut illa prior, sed unum substantiale secundum quod ab ae­ terno Filius Dei est, et aliud accidentale secundum quod in tempore natura indutus est humana. DR UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD MSB Î97 Contra utramque opinionem ponit S. Thomas in praesenti duas assertiones quas unica thesi comprehendimus, ut sequitur. THESIS XXVII, (Art. 1-a). Ex hoc quod secundum fidem catholicam una est Dei et hominis hypostasis, consequitur Christum esse simpli­ citer unum, et nullo modo duo, sicut auctores primae opi­ nionis posuerunt Rursus contra auctores etiam tertiae opinionis consequitur, non aliud in eo haberi esse exsi­ stentiae secundum quod ab aeterno est Deus Verbum, et aliud secundum quod in tempore factus est homo. § 1- Christum esse simpliciter unum et nullo modo duo, facile probat S. Doctor in primo articulo. Etenim ad esse duo non sufficit ut in aliquo ente plura sint ponentia in numerum, sed requiritur ut ipsummet sit haec plura quae in numerum ponunt. Et re quidem vera, homo non est duo propter animam et materiam quae a se invicem realissime distinguuntur. Cuius ratio est, quia homo neque est anima ne­ que corpus, sed est habens animam et corpus eo pacto quo totum habet partes, in eisque subsistit; non ergo de uno exsi­ stente secundum unam et alteram partem vere dici potest quod sit duo. Simili itaque modo, proportione servata, de Christo ra tiocinandum est. Ea enim quae in Christo ponunt in numerum sunt solae naturae, et quaecumque naturas consequuntur ut pro prietates. Si igitur Christus esset sua humanitas sicut est sua divinitas, Christus vere esset duo. Nunc autem non vere prae­ dicatur de Christo quod sit sua humanitas sicut est sua divini tas; sed tantum praedicatur de ipso quod sit Deus et homo, id est, suppositum unam et alteram naturam habens. Atqui Deus et homo non ponunt in numerum, cum utrumque nomen sup­ ponat pro eadem hypostasi quae tam in deitate quam in huma- 29s QUAKST. XVII. nitate subsistit. Minime ergo concedendum est, Christum esse duo: nec masculine, ut dicebant Nestoriani, duas personae affir. mantes; nec neutraliter, ut asserebat prima opinio, irrationabi· liter ponens unam personam in duobus suppositis. Afleruntur in contrarium nonnulla l<>ca Augustini, de quibus tamen non oportet esse nimis sollicitum, quia Augustinus anti­ quior est exorta haeresi Nestoriana. Porro generalis regula est quod Patres ante exortam haeresim s< curius loquebantur, quate nus nullo adhuc adversario fidem perturbante, dictiones quae­ dam ad rigorem dialecticae non satis exactae, eo sensu catholico consueverant intelligi quo proponebantur. Ubicumque ergo apud Augustinum legitur homo assumptus, locutio est exponenda: quatenus concretum sumitur pro abstracto, seu homo pro huma­ nitate, sicut in Serm. 67, n. 7: «Suscepit animam, suscepit cor« pus, suscepit plenum hominem »: id est, naturam hominis in­ tegram atque perfectam. Nota etiam in responsione ad i",u, quod vox utrumque de Deo-homine dicta, non ponitur quasi pro duobus suppositis, sed recte accipi potest pro duobus nominibus significantibus duas naturas in concreto. Nam si sciscitanti cuipiam an Christus sit Deus vel homo, responderem quod est utrumque, profecto non intenderem Christum esse duo, sed solum esse id quod duobus nominibus importatur. Quippe nomina ista, etsi supponant pro una eademque hypostasi, illa tamem significant ut in alia et alia natura subsistentem. Et cum his et similibus cautelis facile erit respondere ad rationes quae in articulo primo contra Christi unitatem obiiciuntur. § »· In secundo articulo directe respicit S. Thomas errorem eo­ rum qui assimilabant incarnationem simplici cuidam assumptioni indumenti. Huius erroris logicas deducit consequentias, easque simul cum suo fundamento reiicit. Utitur autem duobus princi piis. Primum est, quod repugnat multiplicari in una eademque hypostasi esse personale, id est, esse constitutivum suppositi seu DR UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD ESSE jgtj incommunicabilem exsistentiam (’). Impossibile enim est ut unius rei sit plus quam unum esse. Alterum principium est, quod si aliqua forma non sit personae praecise in quantum persona est, utpote non ingrediens naturam substantialem in qua haec per sona subsistit, tunc affert esse accidentale quod ab esse perso nali distinguitur. « Et huiusmodi esse nihil prohibet multiplicari «in una hypostasi vel persona; aliud enim est esse quo Sortes « est albus, et quo Sortes est musicus ». Itaque, si coniunctio Verbi cum humanitate foret quaedam forma accidentalis, velut habitudo induti ad indumentum, necesse esset differre esse Verbi in quantum est homo (seu verius humanatum), ab esse eius in quantum est Deus Verbum. Nunc autem, quia Filius Dei huma nitatem ipsam vere sibi univit in persona, eam assumendo ad suam personalem subsistentiam, oportet ut unum idemque sit esse Verbi secundum quod ab aeterno Deus est. et secundum quod in tempore factus est homo. Et simili modo, « si contin « geret quod post constitutionem personae Sortis advenirent « Sorti manus vel pedes vel oculi, (sicut accidit in coeco nato), < ex his non accresceret Sorti aliud esse, sed solum relatio «quaedam ad huiusmodi, quia scilicet diceretur esse, non solum « secundum ea quae prius habebat, sed etiam secundum ea quae « sibi postmodum advenerunt. Sic igitur, cum natura humana « coniungatur Filio Dei hypostatice vel personaliter, ut supra « dictum est, et non accidentaliter. consequens est quod secun« dum naturam humanam non adveniat ei novum esse personale, « sed solum nova habitudo esse personalis praeexsistentis ad « naturam humanam, ut scilicet persona illa iam dicatur subsi« stere non solum secundum divinam naturam, sed etiam secun« dum humanam ». Ita S. Thomas in praesenti. Sed cum haec omnia fuerint iam fuse explicata in superio­ ribus (2), unum nunc declarandum restat: qua scilicet de causa (·) Cf. de Pot. q. 9. a. 2, ad 12““, et Richardum a S. Victore. I. 4 de Trin. c. 18 et 23. (a) Supra, in Quaest. S. Thomas in praesenti. 2, ubi anticipavimus quaecumque habet 500 QUAEST XVII S. Thomas ponat unum esse in Chi isto consequentia unionem. Si enim unitas exsistentiae unionem hypostaticam consequitur, ergo praesupponit illam. Si autem illam pra/-.· voluntas est physice determinata ad amorem divini boni, ac per consequens, physice incapax ponendi quemlibet actum huic am.-ri repugnantem. VoJuntas enim videntis Deum, ex necessit..·· amat quidquid amat sub ordine ad Deum, sicut voluntas non videntis Dei essentiam, ex necessitate amat quidquid amat sub communi ratione boni quam novit. Et ratio est, quia voluntas necessitatur ad bonum, nullamque potentiam habet ad volendum malum sub ratione mali. Sed dum bonum imparticipatum ac per essentiam tale non­ dum clare in seipso apparuit, consequens est ut in diversis et deficientibus participationibus eius, etiam per aversionem a vero ultimo fine, quaeri possit. Cum autem clare apparuit, immobi­ liter figit voluntatem. Sicut ergo se habet bonum in communi ad voluntatem viatoris, ita se habet summum bonum quod Deus est, ad voluntatem comprehensoris: quatenus, sicut physice im­ possibile est ut voluntas viatoris aliquid velit praeter rationem boni in genere, ita physice impossibile est ut voluntas comprehensoris velit aliquid non referibile, et a fortiori oppositum summo bono quod possidet, et in quo finaliter super omnia requiescit. Quare, posito praecepto, comprehensor necessitatur ad obiectum praecepti prout et quatenus praeceptum est: aufertur enim ab opposito ratio referibilitatis ad Deum, imo si de gravi praecepto agitur, ponitur ratio contrarietatis. Nec valet si dicas quod praeter scientiam beatam qua fruebatur Deo, habebat Christus scientiam tum infusam tum acquisitam, quae non est propria comprehen­ soris in quantum huiusmodi, et libertatem contrarietatis non tollit. Hoc enim nihil est, nam profecto, homo uno solo vinculo ligatus non ideo dici potest expeditus, quia duobus vel tribus non impeditur; quippe sufficit vinculum unum si semper actu ligat. Atqui scientia beata semper in actu est, et semper neces- | I DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD VOMJNTATRM sitat voluntatem ad amorem divini boni cum quo jrj nullum pec catum potest componi ('). Caeterum libertas contrarietatis, nedum sit de ratione liber­ potius ad defectum eius. tatis in quantum huiusmodi, pertinet Quapropter nihil r·· staret hic addendum circa liberum arbitrium in Christo, nisi ψι ·- -tionem molestissimam crearent ea quae de morte crucis ad humani guntur. Necesse tate indifferentiae, quantum ad sui i generis redemptionem in evangelio le­ enim dicere Christum fuisse liberum liber­ non ipsius solum generatim, sed etiam determinate oblationen in passione sua. Alias non (’) Unde facile solvuntur rationes eorum qui putant libertatem Christi remanere sub praecepto integram, etiam circa obiectum prae­ cepti. 1. Praeceptum non aufert libertatem, sed magis supponit eam. — Re­ spondeo: Non aufert libertatem absolute, conc. Respectu rei praeceptae, subdist. Per se et ratione sui, iterum conc. Per accidens, et ratione physicae impossibilitatis in qua versatur voluntas videntis Deum, de­ clinandi unquam ab ordine veri ultimi finis, neg. Et ratio constat ex dictis. 2. Ealenus praeceptum abstulisset a Christo libertatem, quatenus visio beata influxisset in positionem actus. Atqui non potuit influere, quia cum Praecepta imponantur viatoribus in quantum viatores sunt, eorum adimpleti» in Christo regulari debuit per scientiam quae viatori propria erat, non per scientiam beatam quae est propria comprehensoris. — Respondeo : Eatenus praeceptum abstulisset libertatem, quatenus visio beata in positionem actus praecepti influxisset, vel directe, vel indirecte, conc. Solum di­ recte, neg. Atqui necessario influxisset, saltem indirecte, auferendo sim­ pliciter ab anima Christi intrinsecam potestatem volendi omissionem eius quod praecepto iubebatur. 3. loan. ΧΓ-/Ο, commendat Christus discipulis suis ut sua praecepta servent, sicut et ipse servavit praecepta Patris. Sed nos libere servamus praecepta. Ergo et Christus. — Respondeo: Dist. mai. Et praeceptum dicitur univoce in utroque comparationis membro, neg. mai. Dicitur analogice, attenta diversitate conditionum, conc. Quippe praeceptum quandoque sensu latiori accipitur pro regula actiouis in mente supe­ rioris exsistente, cui, etiam citra obligationis impositionem, honestum est ut voluntas inferior se conformet. Proponitur ergo quaedam propor­ tionum aequalitas, quatenus nos debemus servare legem Christi, sicut ipse Christus libere adimplevit simplex beneplacitum Patris erga se. de qua acceptione praecepti dicetur in propositione sequenti. 3’4 QUAEST. XVIII. fuisset meritoria nec satisfactoria mors ipsius, cum ad merendum et satisfaciendum requiratur libertas a necessitate, ut habetur de fide certum ex condemnatione tertiae propositionis lansenii. Nunc autem legitur Christus accepisse a Patre mandatum moriendi pro hominibus, iuxta illud loannis XIV-31 : I t cognoscat mundus «quia diligo Patrem, et sicut manda t’im dedit mihi Pater, sic « facio, surgite, eamus hinc ». Si autem mandatum habuit mo­ riendi in cruce, ergo non potuisset sine peccato calicem passionis respuere, et si non potuisset sine peccat· > crucem abnuere, se­ quitur non fuisse liberam in ipso acceptationem crucis: quando­ quidem nulla fuit in eo libertas a .necessitate, respectu eorum quae sine peccato vel poni vel omitti non poterant. Ad huiusmodi ergo difficultatis solutionem sequens statuitur propositio. THESIS XXX. Ex praemissis consequitur quod cum vellet Deus ab­ soluta voluntate beneplaciti redemptionem hominum per liberam satisfactionem in morte crucis, eo ipso dicendus est non imposuisse Christo'praeceptum patiendi. Sed ipsum beneplacitum divinae voluntatis metaphorice dicitur in evangelio praeceptum sive mandatum, secundum quod apud nos homines praeceptum solet esse signum voluntatis in superiore exsistentis. Haec doctrina non est communis inter theologos. Sunt enim plures qui agnoscunt in Christo verum ac proprie dictum prae­ ceptum moriendi pro hominibus a Patre ei impositum, putantque posse adhuc cum hoc praecepto salvari libertatem in sacrificio crucis. Muniunt autem se, vel certe munire possunt sequentibus rationibus. i. Praesto est diserta evangelii attestatio, ut supra (loannis XIV31), necnon et auctoritas apostoli ab Hebr. X, 5-7: Ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi. Holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. Tunc dixi: ecce venio; in capite libri scriptum est de me, ut faciam, DE UNITATI IN CHRISTO QUANTUM AD VOLUNTATEM JH Deus, voluntatem tuam, ( itantur autem ista ex Psalmo XXXIX. ubi haec leguntur addita: « Deus meus, volui, et legem luam in ». medio cordis mei . Atqui lex a ligando dicta, utique importat praeceptum, cuius · istentia ex iis etiam vel solis quae recitat apostolus, non ob < i- erui posset. In capite, inquit, libri s,:ri· pium est de me. 1 r iste, liber est vitae in quo conscripti sunt quicumque ad vil.mi praedestinantur aeternam. Et quia electorum praedestinatio mbi . liud est quam ratio transmissionis ipsorum in beatitudineni < o -l' ;tcm per virtutem sanguinis et mortis Christi, ideo in huius libri capite scripta dicitur voluntas seu decretum Dei circa mortem et passionem crucis. Sed hinc oriebatur in Christo obligatio de iure etiam mere naturali, dandi animam suam redemptionem pro multis. Tenetur enim unusquisque expo­ nere, imo perdere vitam corporalem ad succurrendum proximo in extrema necessitate spirituali constituto, quando ei aliter pro­ videri nequit. Sicut si in aliquo incendio esset aliquis infans non baptizatus cui nullus alius subvenit, teneor etiam cum pe riculo vitae, accurrere ad baptizandum. A pari ergo, imo multo magis, ut videtur, cum esset genus humanum in extrema neces­ sitate spirituali constitutum, nec vellet Deus aliud pretium ani­ marum acceptare praeter pretium sanguinis Christi, tenebatur Christus sese offerre in hostiam et sacrificium, ac per hoc. prae­ cepto sin minus positivo, at certe naturali, ligatus fuisse dicendus est. Et confirmatur, quia Matth. XXVI 23. Petro dissuadenti mor­ tem crucis respondit Christus: I'ade post me, Silana, scandalum es mihi, quia non sapis ea quae Det sunt, sed ea quae hominum. Sed nemo recte dicitur esse alicui in scandalum, nisi deterreat ab iis quae citra peccatum omitti non possunt. Ergo iterum, ad exsistentiam veri et proprie dicti praecepti reducimur. 2. Praeterea, regula generalis est quod verba Scripturae sunt proprio et naturali sensu accipienda, nisi quid in contra­ rium evidenter obstet. Porro, si quid obstaret quominus man­ datum Patris (Ioan. XIV-31) pro vero ac proprio praecepto su­ meretur, esset sola impossibilitas componendi simul libertatem a necessitate in humana voluntate Christi. Sed dantur varii con­ ciliationis modi. Primus est iam supra insinuatus, dicentium ili QUAEST. XVI) I. adimpletionem praecepti non fuisse regulatam per scientiam beatam, per quam solam poterat aufeiri intrinseca potentia ad oppositum. Quod si non placet iste modus, assignantur duo alii. Alter, eorum qui ponunt praeceptum non determinasse circum­ stantias, puta tempus, diem, horam, genus passionis, aliaque huiusmodi circa quae liberum manebat Christo eligere utrum­ libet. Alter est Lugonis dicentis quod non fuerit Christus liber a necessitate in sensu composito praecepti, fuit tamen in libero eius arbitrio potestas auferendi sen>um compositum im­ petrando a Patre dispensationem, iuxta illud Matth. XXVI-53: An putas quia non possum rogare Patrem im um, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? 3. Praeterea, si praeceptum metaphorice accipitur, oportebit etiam metaphorice interpretari obedientiam Christi, cum obedientia respiciat praeceptum. Obedientiam autem Christi meta­ phorice dici, omnino est incredibile, cum Rom. V19, opponatur inobedientiae Adae, et Philipp. II, 8-10, assignetur ut propria causa exaltationis qua ei datum est nomen super omne nomen, ut in nomine lesu omne genu flectatur, terrestrium, coelestium, et infernorum. 4. Denique, etiamsi loca ad praeceptum spectantia meta­ phorice interpretemur, semper tamen manebit absoluta voluntas Patris, quam ipse Christus in horto testatur dicens: Non mea voluntas, sed tua fiat. Sicut autem non potuit esse ut Christus infringeret praeceptum, ita fuit pariter impossibile ut voluntatem divinam, quocumque tandem modo acceptam, non adimpleret, aut imperfectionem quamlibet in se admitteret. Quapropter, me· taphorica illa praecepti acceptio inconvenienter recedit ab obvio sensu Scripturae, nec aliunde idonea est ad solutionem difficul­ tatis propter quam fuit inventa. Sed contra manet argumentum in superiori propositione factum, quo invincibiliter demonstratur nullam relinqui animae beatae libertatem circa ea quae ratione praecepti vel naturalis vel positivi, citra aversionem a summo bono omitti nequeunt. Ergo, stante praecepto subeundi mortem, necessitate fuisset Christus ad hoc ipsum, ac per consequens tolleretur meritum DE UNTTATE IN CHRISTO QUANTUM AD VOLUNTATEM J'7 et Satisfactio crucis. Restat itaque ut praeceptum omnino amo­ veatur, iuxta illud Chrysostomi, Homil. 28 in epist. ad Hebr. n. 2: «Licebat ei nihil pati si voluisset... Erat ergo ei promptum, «si voluisset, non venire ad crucem ». Quibus similia habent Theodoretus, The |.l laetus, Oecumenius, Cyrilius, aliique citati apud Petavium, d< Inc. 1. 9, c. 8, n. 7 et seqq. (*). Nunc autem, qualiter secluso praecepto, adhuc verificentur quaecumque in Scriptura de redemptione dicuntur, ex sequentibus principiis videtur posse explicari: — Primo, potest Deus absoluta voluntate beneplaciti \ Ile aliquid a creatura fieri, quin illud prae­ cipiat. Vice versa, potest aliquid praecipere, quin voluntate be­ neplaciti velit illud fieri, sicut patet in praecepto Abrahae dato de immolando filio. — Secundo, praeceptum dicitur a theologis voluntas signi (a), et per se non arguit nisi solam voluntatem beneplaciti qua Deus vult creaturam esse debitricem eius quod praecipit, sive divina voluntas velit etiam evenire id quod est praecepti obiectum, sive non. — Tertio, voluntas beneplaciti seipsam destruere non potest, ac per consequens fieri nequit ut pro obiecto habeat ea quae sese invicem excludunt. — Quarto, absoluta voluntate beneplaciti volebat Deus redemptionem generis humani, per satisfactoriam mortem Christi in cruce, ut testimonia Scripturae probant. Quare divino beneplacito suberat, non solum quod Christus pateretur, sed etiam quod hoc modo pateretur, scilicet satisfactorie, adeoque cum libertate tum a coactione tum a necessitate. — Hinc quinto, non debuit praedicta voluntas (’) Sunt qui afferunt textum Pauli Heb. XII-2, quasi esset sensus quod electioni Christi subiacebat tam via gaudii quam via crucis, et hoc modo videntur intellexisse Chrysostomus et qui ipsum sequi solent. \'erum difficillimum esset ostendere hunc esse genuinum sensum huius sententiae, quia id potius significari videtur: Qui. proposita sibi gloria tamquam fructu dolorum crucis, sustinuit crucem et confusionem con­ tempsit. Quippe, sensus iste multo melius quadrat cum contextu, ubi exemplo Christi animantur Hebraei bulationibus intuitu gloriae caelestis. qui nullum praeceptum in Christo Quibus adde Anselmum, Médit. XI (’) Cf. S. Thom. 1. q. io, art. ad persistendum in sufferendis tri­ Manet tamen auctoritas interpretum quoad mortem crucis agnoverunt. de Redempl. 11-12. et de Verit. q. 23, a. 3. 3'8 QUAEST. XVITI. transire in praeceptum constituens Christum debitorem crucis. Sic enim fuisset ipse Christus, etsi non coactus, at certe phy. sice necessitatus ad sese offerendum, ut supra probatum est, et ideo assignaretur pro obiecto voluntatis in Deo coexistentia con­ tradictoriorum, quod repugnat. — Quapropter sexto, oportet po­ nere voluntatem beneplaciti circa mortem erucis, et ex hoc ipso excludere voluntatem obligandi Christum .1 huiusmodi immola­ tionem, sicut iuxta omnes excludi debet voluntas determinandi ludaeos ad occisionem Christi. — Sed septimo, Deus in sua praescientia disposuit ac decrevit ordinem illum in quo cognovit, et ludaeos ex propria malitia occisuros Christum, et Christum per conformitalem ad divinum beneplacitum amplexurum crucem. Atque hoc modo passioni Dominicae quae infallibiliter futura erat, praeparatae sunt causae contingentes et ad utrumlibet se habentes, secluso scilicet praecepto voluntatem comprehensoris omnino nécessitante (’). (’) Ubi vides, explicationem istam valde differre ab ea quam pro­ ponit Card. Franzelin, de incarn. thes. 44. Quae non modo reiicit prae­ ceptum proprie dictum, sed nequidem agnoscit in Deo voluntatem absolutam antecedentem circa modum redemptionis per passionem crucis. « Voluntas Patris, inquit, quatenus antecedit liberam Christi « electionem ad ponendam animam suam, intelligi debet divinum be- « neplacitum humanae voluntati Redemptoris propositum ita, ut etiam «alius redemptionis modus Patri foret acceptus... Consequenter deinde «ad praevisam Christi liberam electionem transiit divina voluntas ante« cedens conditionata in voluntatem consequentem absolutam, ut Chri« stus hoc modo a se electo genus humanum redimeret». Sed contra hoc est, quod secundum Scripturas, non ideo absolute voluit Pater Christum mori in cruce, quia elegit Christus crucem, sed e converso, ideo Christus crucem elegit, quia voluit Pater ut mortem crucis obiret. Haec enim est voluntas Patris, et quidem antecedens et absoluta, quam invenit Christus scriptam in capite libri: cui etiam a primo instanti sese conformavit, ingrediens mundum, ut apostolus ait. Haec est voluntas non admittendi ullum pretium pro peccato, praeter pretium sanguinis, quam Paulus explicat in tota continenter ad Hebraeos epistola. Haec voluntas de qua quotidie in missa: D. I. C. qui ex voluntate Patris, coopérante Spiritu Sancto, per mortem tuam mundum vivificasti. Quid plura? Haec est voluntas absoluta de qua Christus ipsemet in horto: Non mea voluntas, sed tua fiat. Nam si absoluta voluntas Patris circa DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD VOLUNTATEM yç Recte tamen in Scriptilia beneplacitum Patris dicitur datum, lex, aut si quid aliud huiusmodi, quia inter homines praeceptum est signum voluntatis superioris. Atqui communis usus habet ut metaphorice accipiatur signum pro re cuius solet esse signum, et vice versa. Sicut ergo apud theologos praece­ ptum nominatur voluntas Dei, scilicet voluntas signi, ita hic ex inverso, absoluta Dei voluntas nominatur praeceptum, et non est magis impropria I utio in secundo casu quam in primo. Ad i'"“ ergo dicendum, quod ex Scripturae auctoritate, ex­ sistentia praecepti demonstrari nullo modo potest. Nec valet argumentum quo ostendebatur Christus tatis naturali praecepto cari­ obligatus ad succurrendum generi humano. In tantum enim purus homo tenetur facere iacturam propriae vitae, ut succurrat proximo in extrema necessitate spirituali constituto, in quantum vita corporalis spirituali bono animae comparata, longe minoris pretii esse invenitur. Sed ratio haec non valet pro Christo, quia vita Hominis-Dei maioris est appretiabilitatis quam sit bonum spirituale totius etiam humani generis. Atqui non potest esse quod naturale praeceptum caritatis proximi obliget unquam ad dandum maius pro minori, imo vero nec aequale pro aequali. Ideoque Christus, secluso positivo precepto Patris, nulla potuit passionem crucis fuisset consequens praevisam determinationem volun­ tatis humanae, non ea diceret, quibus aperte significat se regulam ac cipere a divina voluntate, utique antecedente suam. Alioqui, quomodo non niea, sed tua voluntas fiat, si tua non est nisi consequenter ad meam ? Omnino ergo retinenda voluntas divina antecedens: quae quidem erat infallibiliter implenda propter praeparatas motiones efficaces, et simul libere libertate a necessitate, propter carendam seu absentiam prae­ cepti. In absentia enim praecepti utrumque manebat referibile ad ul­ timum charitatis finem, et velle obire mortem crucis, et vedle non obite: primum quidem, quia placebat Patri ut Christus pateretur; alterum vero, quia simul placebat ut posset, si vellet, recusare crucem, plena in hoc libertate gaudens. Non ergo dicendurn est quod eligere non pati, idem fuisset pro Christo ac velle ut voluntas Dei absoluta non impleretur. Hoc enim verum non est. Sed fuisset eligere id quod se­ cundum beneplacitum absolutae voluntatis erat eligibile Christo, tametsi aliunde, in vi eiusdem voluntatis absolutae, infallibiliter procurandum foret ut de facto non eligeretur. ! 3Î0 QUAEST. XVIII. teneri obligatione subeundi crucem, sed ex puro suo liberali erga nos amore dixit: Filius hominis venit non ministrari, sed mini­ strare, et dare animam suam redemptionem pro multis. Ad con­ firmationem vero additam facilis responsio est. Si enim oporteret stricto sensu hic sumere scandalum, sequeretur primo Christum fuisse peccabilem, quia scandalum proprie non cadit nisi in eos qui sunt spirituali ruinae obnoxii. Sequeretur etiam Petrum pec­ casse dicendo: Absit a te, Domine, non erit libi hoc, cum tamen constet ipsum fuisse motum quodam affectu pietatis erga Chri­ stum. Ergo, « scandalum large ponitur ibi pro quolibet impedi« mento,... Dominus Petro dixit : Scandalum mihi es, quia nite« batur eius propositum impedire circa passionem subeundam ». Ita S. Thomas, 2-2, q. 43, a. 5. Ad 2"m dicendum quod nullus ex assignatis conciliationis modis satisfacit. — Primo non satisfacit solutio eorum qui dicunt quod cum Christus fuerit simul viator et comprehensor, uni cuique virium permittebatur id agere et pati quod proprium erat, quin bonum vel nocumentum unius potentiae redundaret in aliam: quasi hinc sequeretur, stare potuisse libertatem circa praeceptum aut implendum, aut non implendum, cum neces­ sario amore quo voluntas ferebatur in divinum bonum intuitive visum. Evidens enim est quod negatio huius redundantiae non potuit facere ut incompossibilia simul essent in eodem subiecto, puta, necessarius amor Dei super omnia semper in actu, cum ex­ pedita facultate avertendi se a Deo per conversionem ad crea­ turam ut ad ultimum finem. Unde ostensum est supra, non fuisse sibi invicem contraria ea quae in Christo viatore simul et coin prehensore coexistebant, ut gaudium, tristitia, aliaque eiusmodi. Nunc autem necessitari ad inhaerendum Deo, et esse expeditum ad avertendum se a Deo per transgressionem praecepti, sese invicem in eadem voluntate manifestissime excludunt. — Nec etiam satisfacit solutio altera, ponens praeceptum non determi­ nasse circumstantias. Tum quia omnia documenta quibus adver­ sarii sese muniunt pro exsistentia praecepti, circumstantias etiam respicere videntur, et maxime circumstantiam crucis. Tum prae­ sertim, quia ex hac solutione statim sequeretur oblationem Christi DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD VOLUNTATEM Jll quod substantiam nec satisfactoriam fuisse nec meritoriam , itemque, non fuisse nobis salutarem obedientiam eius in quantum huius * modi, sed illud solum quod in passione pertulit praeter volun­ tatem Patris. — Tandem, iisdem inconvenientibus gravatur solutio tertia, quae si vera esset, non meruisset Christus patiendo, sed potius non petendo dispensationem. Cuius etiam dispensationis petendae nulla fuisset causa rationabilis, cum supponatur prae­ ceptum impositum, non communitati, sed uni Christo, ab eo cuius aequissima voluntas non potest imponere alicui id quod ei non convenit ('). Ad 3um dicendum quod non sequitur ex dictis, metaphorice esse accipiendam obedientiam Christi, quia obedientiae propria laus consistit in conformando se voluntati superioris. Scilicet formale eius obiectum est specialis honestas relucens in hoc, quod voluntas inferior regulam suae actionis accipiat a voluntate eius cui est subdita, sive praecipiat ille, sive non. Hinc S. Tho­ mas, 2-2, q. 104, a. 5 ad 3"“, dicit: « (Religiosi) quantum ad « illa sola obedire tenentur, quae possunt ad regularem conver« sationem pertinere, et haec est obedientia sufficiens ad salutem. « Si autem etiam in aliis obedire voluerint, hoc pertinebit ad « cumulum perfectionis... Sic ergo triplex obedientia distinguitur: « una sufficiens ad salutem, quae scilicet obedit in his ad quae «obligatur; alia perfecta, quae obedit in omnibus licitis; alia « indiscreta, quae etiam in illicitis obedit ». Ad 4um denique dicendum, quod impossibile quidem fuit ut Christus non adimpleret beneplacitum Patris, aut a regula summae perfectionis quocumque modo declinaret; non tamen eodem modo quo impossibile fuit ut praeceptum obligans infrin­ geret. Humana enim eius voluntas intrinsece necessitabatur ad non peccandum sive mortaliter sive venialiter, ratione beatitudinis qua fruebatur. Sed quod infallibili conformitate conforma­ retur voluntati divinae, et ad perfectiora semper se extenderet, etiam in iis quorum opposita nec substantiae nec fervori cari tatis repugnant, utpote nec contra nec praeter ordinem ultimi (*) Cf. S. Thom. i-a, q. 97. a- 4· De Kerlto Incantato 31 333 QUAEST. XIX. finis exsistentia: hoc non proveniebat ex aliquo principio ipsi voluntati intrinseco, per quod determinabatur ad unum, sed solum ex speciali regimine divinitatis non auferente vel limitante libertatem, ut satis explicatum est in thesi praecedenti. Tandem nota, non esse specialem difficultatem quoad con­ ciliationem libertatis in Christo cum cognitione futurorum in genere, et suorum propriorum actuum in specie. Nam illos suos futuros actus cognoscebat ut dependentes a suo arbitrio; unde si scientia abstulisset libertatem, destruxisset seipsam destruendo suum obiectum. quod est impossibile. Ergo concomitanter se habèbant exercitium libertatis, et cognitio universorum. Imo, hos suos futuros actus Christus attingebat ut praesentes in speculo divinae aeternitatis. Ex qua quidem cognitione nullam aliam in eis necessitatem apprehendebat, praeter necessitatem qua ne­ cesse est ut quidquid est, dum est, sit (’). QUAEST. XIX. DE PERTINENTIBUS AD UNITATEM IN CHRISTO QUANTUM AD OPERATIONEM. Postquam dictum est de voluntate et actu voluntatis in par­ ticulari, restat inquirendum de unitate operationis generatim, et de modo Euius unitatis. (’) Vide ea quae in simili docet S. Thomas, Quodl. Verit. Q. 2, a. 12, etc. ii, a. 3; de DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD OPERATIONEM jaj THESIS XXXI. (Art. i-a). Sicut duas voluntates, ita duas operationes secundum totidem operatrices naturas oportet in Christo confiteri. Sed quia « agit utraque forma cum alterius communione quod «proprium est », dum divinitas regit operationem humani­ tatis, eaque utitur, ac humana vicissim operatio specialem ex divinitate unita sortitur efficaciam, recte Sancti Patres, ad exprimendam hanc ordinis unitatem, operationem in Christo theandricam seu deivirilem praedicaverunt. 1. Videretur tamen dicendum quod in Christo non sunt duae operationes. Si enim operationes ponerent in numerum, hoc esset quia operatio divinitatis distinguitur ab operatione naturae huma­ nae. Sed in humana natura sunt operationes multae. Ergo nullo modo dici debeζ operationes in Christo esse determinate duas. 2. Praeterea, una eademque est operatio instrumenti et prin­ cipalis agentis. Sed humanitas coniungitur cum divinitate ut instrumentum eius. Ergo una tantum est in Christo operatio hu­ manitatis et divinitatis. 3. Praeterea, operari sequitur esse. Sed in Christo unum est esse propter unitatem hypostasis. Ergo etiam unum operari. 4. Denique, propria operatio Verbi incarnati ea est quae a Patribus theandrica vocatur. Atqui operatio theandrica non plures operationes signat, sed unam. Ergo Verbum incarnatum qua tale unam habet operationem, non duas. Sed contra est definitio sextae Synodi (*): « Undique igitur «inconfusum atque indivisum conservantes, brevi voce cuncta «proferimus: Unum Sanctae Trinitatis, et post incarnationem « Dominum nostrum lesum Christum verum Deum esse credentes. « asserimus duas eius esse naturas in una eius radiantes subsi«stentia in qua tam miracula quamque passiones veraciter de (l) Enchirid. n. 238. .U4 QUAEST. XIX. « monstravit, ob naturalem differentiam in eadem una subsistentia « cognoscendam, dum cum alterius communione utraque natura * indivise et inconfuse propria operaretur. Iuxta quam rationem «et duas naturales operationes confitemur ad salutem humani «generis convenienter in eo concurrentes . Ad huius autem dogmatis expositionem, primum omnium animadvertendum est quod in praesenti sermo est de operationis unitate vel pluralitate, secundum pluralitatem vel unitatem prin­ cipii adivi propria virtute agentis, ut recte notat Caietanus in commentario: ita quod unius operationis appellatione nunc ve­ niant omnes operationes, quae sunt ab uno tantum activo prin­ cipio ex virtute ei propria, nomine autem plurium operationum, illae quae a pluribus. Perinde ergo est quaerere an divinitatis et humanitatis in Christo sit una tantum operatio, ac si quaere­ retur an sit in ipso unum tantum principium operandi. Unde S. Thomas, art. 2 in corp, dicit: « ludicantes de unitate opera« tionis, solum ex parte operativi principii. Sic enim nunc quae« ritur de unitate vel pluralitate operationum in Christo ■». Et quae­ stio hoc modo proposita facilem habet solutionem. Quia enim i.i Verbo incarnato sunt duae naturae, et non privatur humanitas (quae est integra atque perfecta) sua activitate propria, constat duas omnino operationes in ipso esse agnoscendas, iuxta praecitatam definitionem Concilii VI. At vero, cum ambae illae operationes ad idem suppositum pertineat, necessarium etiam est ut secundum celebrem S. Leonis formulam, inter sese coordinentur. Porro ea quam Patres agno­ scunt utriusque naturae communio in operando, triplici potissi­ mum modo debet considerari. Primo quidem in ordine perfectionis moralis, in quantum operatio humanitatis per divinitatem ita re­ gebatur, ut esset semper ordinatissima, et omnibus numeris ab­ solutum exemplar prae se ferret, iuxta illud Ioan. ΧΠΙ-15·. Exem­ plum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos fa­ ciatis. Quocirca Damascenus 1. 3 de fide orth. c. 19, post Dio­ nysium et Maximum martyrem praedicat « novum illud et arcanum « modum quo naturales Christi actiones se explicant,... humanum « item vitae genus novum et admirabile, inque rerum natura in DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD OPERATIONEM JJJ «cognitum » (*). Et supra, c. 15, ait: « In Christo utraque natura «cum alterius communione operatur, Verbo nimirum quae Verbi «sunt cum auctoritate et potentia deitatis efficiente; humanitate «autem quae sunt humanitatis exsequente, ad Verbi sibi uniti, «cuius etiam propria facta est, arbitrium». Praeterea secundo consideratur haec communio in ordine efficaciae ad extra, in quantum divinitas humanitate utebatur tamquam instrumento ad operationem miraculorum et eorum quae supra naturam erant: « At caro vicissim cum operante Verbi divinitate communicabat, «quia per corpus veluti per instrumentum quoddam. divinas «actiones efficiebat » 3). Tertio demum est attendenda communio divinitatis cum operante humanitate in ordine satisfactionis et meriti apud Deum, quatenus Verbi divinitas, non quidem agendo, sed formaliter sustentando humanitatem tamquam eius hypo­ stasis, eo ipso praestabat ut actiones meritoriae et satisfactoriae a sola humanitate elicitae, essent actiones suppositi divini, ac per hoc, infinitam quamdam aestimabilitatem ac dignitatem in­ volverent in genere satisfactionis et meriti. Unde iterum Dama­ scenus c. 15: «Nam et patienti carni coniuncta erat divinitas «impassibilis perseverans, passionesque salutares reddens et (*) Nonne vere novum et in rerum natura incognitum illud vitae genus fuit, quo palam potuit Christus sese asserere absolute sanctum, prorsus absque delicto? Sane vero, in humanae sanctitatis fundamento est confessio peccati, aut certe peccabilitatis. Quare Pharisaeus ille qui in templo dicebat: Deus, gratias ago tibi quia non sum sicut caeten homines, raptores, iniusti, adulteri, etc., in omnium conscientia con­ demnatur. Christus autem qui humilem publicani laudavit confessionem, nusquam sibimetipsi pectus percutit. Et alios quidem sic orare docet. «Vos autem, inquit, sic orabitis..., dimitte nobis debita nostra». Ipse vero nusquam sic orat. Quin imo provocat adversarios dicens: «Quis «ex vobis arguet me de peccato?». Sed et ei soli non vertitur ad insi­ pientiam, eo quod totius vitae tenor eum ostendebat qui esset sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis fa­ ctus. Hoc itaque esi vitae genus novum et admirabile, inque rerum na­ tura incognitum, causam sui habens in communione formae Dti < um forma servi in operando, de qua S. Leo: «Agit utraque forma cum alterius «communione id quod proprium est». (’) Damasc. I. c. c. 19. 336 QUAEST. XIX. «perficiens*. Et infra, c. 19: «Quare divina natura eo nomine « cum carne operante communicat, quod carnis actio prorsus sa« lutifera sit ». Ex his igitur recte concludes, operationem theandricam ac­ cipi pro operatione, quae cum sit a supposito divinae simul el humanae naturae, per alterutram naturam cum alterius commu­ nione secundum aliquem e tribus supradictis modis, perficitur Nunc autem, quia nulla fuit humana Christi operatio in qua non communicaverit divinitas, dum e contra humanitas in iis solis operationibus divinitatis communicavit, quae dispensationem in­ carnationis et redemptionem spectant, sequitur omnem humanam operationem in Christo fuisse theandricam ; non tamen vice versa, omnem divinitatis operationem. Unde Rusticus diaconus citatus a Petavio de Inc. 1. 18, c. 12, n. 14, dicit: «Anima nullatenus « foris a corpore suo habet operationis principium. Deus autem < Verbum et in humanitate exsistens, in coelo et ubique con« suetas operationes implevit, licet quasdam et inaestimabiles, « etiam per corpus. Quid enim differebat ad operationes eius « quae sunt ab initio, utrum non haberet an haberet humani« tatem, dum per humanitatem non plueret, non tonaret, non «astra moveret, et nihil per eam amplius sit operatus, nisi sola « quae noviter propter nostram sunt facta salvationem, pro qua « et inhumanatus est ». Ad ium ergo dicendum, quod multae operationes humanae considerantur hic ut operatio una. Nunc enim operationis plu­ ralitatem non attendimus secundum numericam multiplicationem actuum, nec etiam secundum diversitatem specificam quam re­ cipiunt ab obiectis, imo nec secundum solam distinctionem po tentiarum, sed pure et simpliciter secundum unitatem vel plura­ litatem principii moventis virtute propria, ut dictum est supra. Constat autem quod actuum humanorum prout humani sunt, unum est principium movens virtute propria, scilicet ratio, in qua per modum unius accipitur intellectus et voluntas. Si enim ambulare, manducare, scribere, actus humani sunt, hoc non provenit ex virtute propria potentiae locomotivae vel vegetativae, etc., sed ex sola virtute propria rationis quae movet inferiores vires, eisque DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD OPERATIONRM J27 imperat. Quare ambulatio non ponit in numerum cum operatione rationis secundum praesentem considerationem, et idem dicendum de aliis. Equidem verum est quod in nobis, praeter operationem humanam, attenduntur et operationes hominis. < Sed in homine «lesu Christo nullus erat motus sensitivae partis qui non esset «ordinatus a ratione. Ipsae etiam operationes naturales et cor« porales aliqualiter ad eius voluntatem pertinebant, in quantum «voluntatis eius erat ut caro eius ageret et pateretur quae sunt «sibi propria... Et ideo, multo magis est una operatio (humani« tatis) in Christo, quam in quocumque alio homine » ('). Recte igitur in Verbo incarnato praedicantur operationes duae. Ad 2,ira dicendum, quod operatio principalis agentis et ope­ ratio instrumenti in quantum huiusmodi, una quidem est ope­ ratio prout nunc de operationis unitate vel pluralitate loquimur, ut constat ex praemissis. Verum, praeter operationem instru mentalem qua talem, semper considerari debet illud quod instru­ mentum confert de suo ut causa principalis: idque potissimum, si sermo sit de instrumento rationali et libero, quod ita movetur ut etiam se moveat. Non ergo sequitur unam esse operationem in Christo, quia nusquam fuit destituta humanitas propria vi ope­ ratrice, praesertim secundum intellectum et voluntaterp (a). (') S. Thom. hic., a. 2 in corp. (a) Illud quoque accurate observandum, quod ubi dicitur huma­ nitas assumpta instrumentum divinitatis, non oportet semper eamdem instrumenti rationem cogitare, sed vel stricte vel large sumptam, pro snbiecta materia et diversis operationum conditionibus. Sane vero, stricto et propriissimo sensu instrumentum fuit in operando miracula, at non in caeteris omnibus, non in exercendo virtutes, non in merendo, non in satisfaciendo. Nam operatio meritoria seu satisfactoria procedebat utique ab humanitate tamquam a causa principali, et solum ei acce­ debat ex divinitate unita infinitus valor, per modum simplicis resultan­ dae a dignitate suppositi. Ergo, si per instrumentum large intelligas id cuius operatio a superiori causa vel dirigitur, vel dignificatur, aut ei utcumque subordinatur, sic profecto humanitas Christi in omnibus fuit instrumentum divinitatis. Minime vero, si stricta sit vocabuli usurpatio, pro eo omni et solo quod movetur ad agendum aliquid ad quod non habet proportionatam virtutem vel naturae vel gratiae. 3»8 QUAEST. XIX. Ad 3'"» dicendum quod operari sequitur esse, in quantum prius est esse secundum aliquam naturam quam per eam ope­ rari; non autem in quantum unitas operationis exigitur ad uni­ tatem suppositi sicut unitas essendi. Ratio est quia actus essendi se habet ut constitutivum hypostasis, imo ut ultimus terminus eius, et ideo, cum rei indivisio fundetur .supra unitatem termini ultimo complentis et constituentis ipsam, patet quod personae unitas requirit unitatem ipsius esse substantialis. Sed operatio se habet ut quidam effectus personae secundum naturam in qua est, et quia multiplicitas effectuum non praeiudicat unitati causae, ideo operationum pluralitas non praeiudicat unitati personali. Quin imo necessario sequitur pluralitatem naturarum in quibus contingeret unum idemque suppositum subsistere, eo quod na­ tura dicit radicale principium virtutis, cuius actualitas est ope­ ratio. Quare S. Thomas in III, D. 18, q. i, a. i, ad 3"“: «Unitas «rei consequitur esse suum; unde eodem modo praedicatur de « re ens et unum quod convertitur cum ente. Non autem ex « actione sua habet res unitatem. Et ideo non potest esse, quod «sit suppositum unum, et esse eius non sit unum; potest autem «esse quod sit suppositum unum, et actio eius non sit una». Ad 4um denique dicendum quod unitas quam signat operatio theandrica, illa est qua dicitur aliquid ordine unum, non vero unum simpliciter, ut declaratum est supra de voluntate. Hinc Damascenus, de fide orth. 1. 3, c. 19: « Nihil igitur aliud thean« drica actio declarat, quam quod Deo facto viro, hoc est, incar« nato, humana quaeque ipsius actio divina erat sive deificata, «nec divinae ipsius operationis expers. Rursumque divina ipsius « actio, humanae ipsius actionis exsors non erat, verum utra« que una cum altera considerabatur. Porro modus hic loquendi « περίφράσις dicitur, quando quis duo quaedam una dictione coni* plectitur. Quemadmodum enim igniti gladii incisam unam ustio« nem atque inustam sectionem dicimus, et tamen sectionem « distinctam ab ustione esse, necnon alius aliusque naturae «asserimus, (ignis nempe ustionem ac ferri sectionem): ad «eumdem modum theandricam unicam Christi actionem dicentes, «duas ambarum ipsius naturarum actiones intelligimus: divi- DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD OPKRATIONBM « nitatis videlicet ipsius divinam, humanitatis autem U9 humanam «actionem ». COROLLARIUM. Ad operationem theandricam maxime pertinet satisfactio qua Christus condigne satisfecit pro peccatis nostris, necnon et mentum quo generi human') nn mit restitutionem gratiae. Ex dictis sequitur, operationem theandricam in triplici or­ dine considerari : in ordine moralis perfectionis, in ordine immu­ tationis rerum exteriorum, denique in ordine satisfactionis et meriti apud Deum. Primo modo, operatio theandrica exhibet summum illud ac supremum sanctitatis exemplar quod in Christo toti generi humano illuxit. Secundo modo, dicit illam miraculo­ rum operationem quam supra descripsit Chrysostomus, Homil. 12 in Ioan, circa finem. Tertio demum modo, dicit satisfactionem per quam sublatum est peccatum mundi, necnon et meritum quo homini lapso restituta est gratia. Porro, si solum attenderemus splendorem qui nostrae mentis oculos percellit, duobus prioribus modis potissimae partes indu­ bitanter essent attribuendae. Nam in his operatio theandrica sic est effectus incarnationis, ut sit etiam quoad nos maximum eius signum: signum dico faciens incarnationem evidenter credibilem et credendam, ut in tertia huius operis parte exponetur. Nunc autem in tantum dicimus Christi satisfactionem ac meritum ad operationem theandricam maxime pertinere, in quantum non po­ tuisset esse quocumque modo nisi ab Homine-Deo. Dum contra, norma sanctitatis et miraculorum operatio quae in Christo fuit, non tam necessario nexu cum unione personali naturae creatae ad Deum connectitur. Sane vero, potuisset Deus de potentia absoluta aliquem purum hominem tanta gratia honestare, eiusque actiones ita in omnibus regere et moderari, ut homo ille supra omnes particulares hu­ manae naturae categorias emergens, fieret toti generi humano divinum quoddam virtutis exemplar, a cunctis et singulis imita 330 QUAEST. XIX. bile, a nullo aequatum, ab omni sancto participatum, mensura sanctitatis se habente iuxta mensuram imitationis, sicut reipsa contigit in Christo. Potuisset etiam de eadem potentia absoluta per eumdem purum hominem tamquam per instrumentum sepa­ ratum, operari tot et tanta quae per assumptam humanitatem de facto operatus est: puta suscitare mortuos, sanare infirmos, elementis mundi imperare, daemones expellere, et alia innumera patrare mirabilia quae leguntur in evangelio. Sed ad dignam satisfactionem pro peccato absolute requirebatur instrumentum coniunctum, quia omnino opus erat actione satisfactoria naturae creatae, cui infinitus valor accederet ratione unionis ad divinam hypostasim. Bene ergo dicitur satisfactio huiusmodi operatio theandrica per excellentiam. Huic etiam accensetur meritum quo gratia generi humano restituta est. Nam etsi per se loquendo, de condigno merito gra­ tiae non sit eadem ratio, (quandoquidem nihil repugnat, Deum ordinare et acceptare opera purae creaturae ad merendum etiam aliis supernaturalem beatitudinem), tamen in ordine rerum a di­ vina Sapientia praestituto, causa meritoria gratiae non potuit esse nisi Deus incarnatus. Primo quidem quia meritum a satis­ factione dependebat, et per modum unius cum ea exigebatur. Secundo etiam, quia meritum purae creaturae, utpote meritum personae finitae, non potuisset adaequare gratiam prout toti na­ turae restituendam. Cum enim individua humana sint per se in infinitum multiplicabilia, requirebatur meritum quod nunquam posset exhauriri, cuiusmodi non est nisi meritum Hominis-Dei. Hinc S. Thomas supra, q. 1, a. 2 ad imu : « Nec bonum alicuius « personae, vel etiam plurium, poterat per aequiparantiam, totius « naturae detrimentum compensare ». Sic igitur ex praedictis habes quid sibi velint Doctores, cum de operatione theandrica loquentes, maxime insistunt in hoc quod actiones et passiones humanitatis Christi nobis salutares fuerunt. Caeterum, de ipsa operatione humana in quantum fuit meritoria tum ipsi Christo tum nobis omnibus, ut habetur in articulis 3 et 4 huius quaestionis, commodius disputabitur infra, DE UN1TATK IN CUP ISTO QUANTUM AD OPERATIONEM JJt Qq. 48-49, ubi de efficacia sacrificii crucis. Interim vero, sufficiet animadvertere duo. Primo, operatio humana in Christo non fuit ei meritoria quoad beatitudinem essentialem, sed quoad sola beatitudinis ac cidentalia. Ita S. Thomas in art. 3. Et ratio est quia nemo or­ dinatur ad merendum id quod iam habet. — Dicet tamen aliquis: Cum beatitudo possit pluribus titulis haberi, puta titulo haereditatis et titulo praemii, nihil prohibebat quominus Christus me reretur beatitudiiv m essentialem, licet vel ab initio iure filia­ tionis habitam Verum, etsi hic dicendi modus non possit forsitan evidenti argumento refelli, est tamen praeter dicta San­ ctorum et universalem theologorum doctrinam. Et re quidem vera, satis intelligitur aliquid duplici titulo dari, quando datur ; non autem intelligitur iterum dari quacumque ratione id quod iam semel immobiliter datum est. Sed quidquid non potest am­ plius dari, nec etiam potest merito acquiri, cum haec duo correlativa sint. Hinc theologi inter conditiones necessarias ad me ritum, communiter ponunt statum viatoris, scilicet ut sit homo in via ad illud ipsum quod merito acquirendum est. Quia igitur Christus non fuit in via nisi respectu solius beatitudinis acciden­ talis, ideo ad hanc solam promerendam potuerunt eius opera or dinari, iuxta illud Philipp. II, 8-9: « Humiliavit semetipsum..., « propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen « quod est super omne nomen, ut in nomine lesu omne genu «flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum»!1)· Sed hinc aestimabis quanta sit haec beatitudo quae dicitur accidentalis, cum addat supra beatitudinem essentialem, totam differentiam quae est inter Christum in cruce patientem et Christum venien­ tem in iudicio iudicare vivos et mortuos, ad instaurationem regni cuius non erit finis. Secundo, operatio humana Christi fuit meritoria nobis, to(') Tota haec consideratio procedit de merito personali, quod se habet ad praemium ut causa efficiens disponens, et non potest esse eo posterius, ordine temporis. Nunc autem alia est ratio de merito Capitis quoad homines universos, ut expositum est in tractatu de Sacram in gen., Quaest. 62, in prolegomeno. QUAEST. XIX. tius gratiae et beatitudinis (*). In quo quidem insignis attenditur differentia inter Christum et puros homines. Aliorum enim ho­ minum merita non ordinantur a Deo nisi ad propriam ipsius operantis beatitudinem, quia unicuique reddet Deus secundum opera sua, et per praemium vitae aeternae quod singulis retri­ buitur pro suorum valore meritorum, prorsus exhauritur valor ille qui finitus est. Quoties igitur nobis prodesse dicuntur me­ rita sanctorum, aut sumuntur merita materialiter, id est, non sub formalitate meriti, sed sub formalitate satisfactionis pro poena temporali peccatorum, aut si sumuntur formaliter, sic nobis non prosunt nisi in quantum reddunt sanctos magis idoneos ad im petrandum. Nam sicut apud homines, tanto efficacius aliquis pro amicis apud alium intercedit, quanto melius de eo meritus fuerit, ita contingit et apud Deum. Ipsa tamen sanctorum merita nobis non applicantur ut condignum pretium pro dono gratiae vel glo­ riae, cum unusquisque retributionem a Deo consecuturus sit, prout gessit in corpore, sive bonum sive malum. At de Christo alia ratio est. Constitutus est enim caput super homines in or­ dine ad restaurationem gratiae, sicut Adam fuit caput in ordine ad conservationem vel amissionem originalis innocentiae in hu­ mano genere. Eodem itaque pacto quo peccatum Adae exten­ ditur ad posteros, ita meritum Christi extenditur ad genus uni­ versum, et sic patet quod operatio eius fuit nobis meritoria. Cf. Rom. V, 18-19. Verum non oportet in praesenti descendere ad rationem et modum meriti vel satisfactionis Christi in sua habitudine ad Ju­ stificationem nostram: iustificationem dico tam sacramentalem quam extrasacramentalem. Nam huic doctrinae specialis assi­ gnatur locus in quaestionibus de passione Dominica, ubi solvetur difficultas quam obiter tangit S. Thomas in responsione ad 3““, itemque ostendetur qui fiat ut meritum Capitis non excludat pro­ pria merita membrorum, sed imo merita et satisfactiones nostrae dicantur niti meritis et satisfactionibus Christi. (') Hic. art. 4. DE Si niECTIONE CHRISTI AD PATRRM 3B QUAEST. XX-XXIV. DE CONSEQUI TIRUS UNIONEM QUANTUM AD EA QUAE CONVENIUNT CHRISTO PER COMPARATIONEM AD DEUM PATREM. Agitur hic, saltem principaliter, de iis quae conveniunt Christo homini qua tali per comparationem ad totam Trinitatem, adeoque et ad seipsum prout unum e suppositis naturae divinae est. Sed quia nos non habemus exemplum unius personae in duplici natura subsistentis, et non facili negotio circumloquimur relationem eiusdem ad seipsum secundum aliam et aliam natu­ ram, ideo relationes et officia quae homini Christo competunt respectu divinitatis in quibuslibet suppositis suis, solemus trans­ ferre ad solam personam Patris, sicut ipse nos Christus docuit in evangelio. Hac enim ratione, et vitatur periculum insinuandi distinctionem personae Christi a persona Verbi, et simul perspi­ cuitati sermonis consulitur, ac demum adhibetur modus loquendi fundatus in natura rerum. Cum enim Pater sit principium in divinis, recte ea quae divinitatis sunt solent ei appropriari. Primo igitur agendum est de convenientibus Christo secun­ dum quod Patri fuit subiectus. Hinc:' THESIS XXXII. (Quaest. 20). Christus secundum naturam humanam est subiectus Patri, imo et sibi ipsi prout una cum Patre et Spiritu Sancto in natura divina praeest ac dominatur. Quare toti Trinitati salutare offerre sacrificium, et iustam pro peccatis satisfa­ ctionem potuit exhibere. Hic primum omnium est observandum, iura et officia attribui hypostasi ratione naturae: naturae, inquam, consideratae vel in communi secundum suam speciem, vel in singulari secundum in- QÜARST XX-XXÎV. 334 dividuales determinationes quibus in supposito afficitur. Nam Socrati determinata quaedam competunt officia et iura quia habet naturam humanam; quaedam vero alia quia naturam humanam habet, his vel illis conditionibus individualibus differentiatam. Horum ratio est quia ius vel officium non consequitur hypo stasim praecise quia hypostasis est, (nam et equus et bos et planta hypostases sunt, quin tamen ullius iuris vel officii ca­ pacia exsistant), sed consequitur hypostasim praecise quia talis naturae est. Ex quo fit ut pro sola diversitate vel specifica vel numerica naturarum, diversificetur etiam ius vel officium quod competit hypostasibus. Et ideo, ubi dantur plures hypostases in una numero essentia subsistentes, unum sane atque indivisibile ius est eis attribuendum. Et contra, si detur una hypostasis in duabus naturis, erit distinctio iurium vel officiorum secundum distinctionem naturarum. Quibus praesuppositis, dicendum primo est quod Christus in natura humana est subiectus Patri, quia cuilibet habenti na­ turam conveniunt ea quae propria sunt huic naturae. Sed est proprium naturae humanae, quod habeat subiectionem ad Deum, et maxime secundum officium serviendi. Ergo Christus secundum humanitatem (quae determinatio semper convenientius apponitur ad vitandum errorem tam antiquorum quam modernorum Arianorum), est subiectus Patri. Unde Isai. XLII-i, de Christo le­ gitur: « Ecce servus meus, suscipiam eum, electus meus, com« placuit sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, « iudicium gentibus proferet ». Et infra, XLIX-5 : « Et nunc dicit « Dominus formans me ex utero servum sibi ». Et Zach. 1118: « Ecce enim ego adducam servum meum Orientem ». Quo autem sensu damnata sit in Adoptianis servi appellatio ('), dicetur infra, Quaest. 23, ubi de filiatione Christi. Sed nec minus evidens est quod secundum naturam in qua convenit nobiscum, subest Christus et servit sibi ipsi secundum quod in divinitate convenit cum Patre, simulque cum eo praeest et dominatur. Unum enim est dominium, unum ius, una operatio (’) Enchirid. n. 258. . | I DE SUBTECTIONE CHRISTI AD PATREM ni Trinitatis, ut ex praemissis constat, et quidquid boni habet Chri­ stus qua homo, habet causatum a seipso qua Deo, indi visibiliter cum Patre et Spiritu Sancto operante. Quia ergo subiectio et servitus nos ad Deum obligans fundatur super receptionem to­ tius boni a Deo, prima causa et primo principio rerum omnium, constat quod dicta servitus fuit in Christo homine, etiam respectu sui qua Deus est. Sed hoc non facile sermone humano explica­ tur, quandoquidem esse dominum et esse servum attribui solet distinctis suppositis; hic autem exemplo prorsus singulari, at­ tribuitur uni eidemque hypostasi secundum diversas naturas. Hinc sequitur Christum hominem toti Trinitati obtulisse sa­ crificium. Est enim sacrificium cultus praestitus Deo, ut habenti supremum dominium totius universi. Sed in hoc dominio supremo Christus qua homo nullatenus communicat, imo est ei obnoxius. Nihil ergo obstabat quominus in forma servi, hoc est, ut sup­ positum naturae humanae, vitam offerret in recognitionem do­ minii Trinitatis, licet in forma Dei, hoc est, ut divinitatis sup­ positum, esset una e personis quibus praedictus sacrificii cultus deferebatur. Simili quoque modo Christus qua homo non communicat in iure quod laeditur per peccatum qua peccatum est. Peccatum enim formaliter consideratum, est offensa Dei et contra legem Dei; violatio autem iuris creaturae non habet peccati rationem nisi in quantum est contra ordinem finis ultimi, et lege aeterna prohibetur. Si igitur Christus ut creatura non communicat in iure quod laeditur per peccatum, nihil prohibuit quominus illud resarciret per veram satisfactionem, quamvis hoc ipsum ius ei competat secundum quod Deus est. Hac enim ratione adhuc ser­ vatur modus et ratio iustitiae prout haberi potest relate ad Deum, dum per aliquam naturam subiectam restituitur debitus honor divinitatis. Nec oportet ibi argumentari ex auctoritate Aristotelis dicentis quod eiusdem ad seipsuni non potest esse iustitia, quia, ut bene notat Suarez, de Inc. Disp. 4, Sect. 5, Aristoteles < non « intellexit duas naturas habentes voluntates liberas et propria « dominia suorum actuum, posse in eodem supposito convenire. « Tamen supposito hoc mysterio, dicendum est hanc distinctio- 33« QUAEST. XX-XXIV. « nem sufficere ut idem Christus in quantum homo sibi ut Deo « satisfaciat, et ibi intervenire sufficientem rationem ad alterum, « quia per diversas voluntates liberas satisfactio offertur et ac« ceptatur... etc. », Sed cuicumque competit subiectum esse, competit etiam orare eum cui subiectus est. Ergo ordine logico sequi debet conside­ ratio de oratione Christi. THESIS XXXIII. (Quaest. 21). Christo secundum quod est homo et humanam volun­ tatem habens, competit orare. Orare autem tam pro se quam pro aliis, et omnis oratio eius fuit exaudita. Videretur tamen dicendum quod Christo non competit orare, quia oratio est quaedam explicatio propriae voluntatis apud Deum ut eam impleat, sicut dicitur hic, art. 1 in corp. Sed quidquid absolute volebat Christus, hoc sciebat divinam voluntatem velle. Ergo non oportebat quod de hoc ipso rogaret. Similiter pro certo sciebat circa omnia, quid esset futurum. Ergo sequitur eadem conclusio, quia de iis quae sciebat non futura, insi­ pienter rogasset; de aliis vero inutiliter, sicut non oramus ut sol oriatur cras. Praeterea nemo rogare debet illud ad quod habet poten­ tiam. Sed Christus ut homo habuit potentiam ad facienda omnia ordinabilia ad incarnationis finem. Ergo illa non debuit rogare. Sed nec etiam alia, quia alia non pertinebant ad opus de quo scriptum est, Is. LXII-11: « Ecce Salvator tuus venit... et opus « eius coram illo ». Praeterea si Christo competeret orare, recte diceretur: Chri­ ste, ora pro nobis. Sed ab hoc Ecclesia abhorret, cum ubique dicat: Christe, audi nos, vel: miserere nobis. Sed si opponatur auctoritas evangelii, saltem fatendum erit quod non omnis oratio Christi fuit exaudita. Nam, Luc. XXII-42, rogavit ut transiret a se calix, et non impetravit. Rursus, Psalm. DE ORATIONE CHRISTI «, jjy XXI3, in persona eius dicitur: «Clamabo per diem, «exaudies·». Item rogavit pro crucifixoribus ut peccatum eis non imputaretur, nec tamen omnes conversi sunt ad fidem, sine qua peccatorum remissio non est. Denique rogavit ut discipuli serva­ rentur a malo, cum omnibus qui credituri erant per verbum eorum in ipsum ; hoc autem non fuit impletum, saltem quantum ad omnes credentes. Ergo non omnis oratio Christi fuit impleta. Sed contra est primo, quod omnes fere paginae evangelii attestantur Chri -tum orasse. Erat pernoctans in oratione Dei (Luc. VI-I2). Ascendit in montem solus orare (Matth. XIV 23). Facta est, dum oraret, species eius altera (Luc. IX 20). lesu bapti­ zato et orante, apertum est coetum, et descendit columba in ipsum (Luc. III-21). Cimi esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: Domine, doce nos orare (Luc. Xl-i), etc. Certo ergo certius Christo est attribuenda oratio. Et huius rei ratio est, quia cuicumque competit velle aliquid quod per propriam virtutem implere non potest, ei etiam competit, humiliter petendo, explicare suam voluntatem apud eum qui eam implere potest. Voluntas autem humana Christi non est per seipsam efficax ad implendum omnia quae vult, ut supra dictum est, ubi de potentia animae Christi. Ergo, etc. Nunc autem oravit tum pro se, tum pro aliis. Pro se qui­ dem, nam sicut in humana natura quaedam bona habebat a Patre iam percepta, ita etiam expectabat ab eo quaedam bona nondum habita, sed percipienda. Unde pro bonis iam perceptis gratias agebat (Matth. XXVI,27, Ioan. et a Patre orando petebat ea quae adhuc sibi deerant, iuxta illud Heb. V-7: Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis of­ ferens, exauditus est pro sua reverentia. Sed si ei competebat orare pro se, quanto magis pro aliis; de quo vide Ioan. XVII per totum. Denique, omnem suam orationem fuisse exauditam, (intelligendo illam orationem quae fuit interpres absolutae voluntatis), ipse Dominus testatur Ioan. XI, dicens: Ego sciebam quia semper me audis. Et ratio etiam in promptu est, quia ut dicitur hic, De l^erbo Incarnato aa · QUAKST. XX-XXIV. art. 4, « secundum voluntatem rationis Christus nihil aliud voluit « nisi quod scivit Deum velle, et ideo omnis absoluta voluntas «Christi, etiam humana, fuit impleta, quia fuit Deo conformis, « et per consequens, omnis eius oratio fuit exaudita ». Ad iura ergo dicendum quod etsi Christus ut homo nihil absolute voluerit nisi quod sciebat esse secundum beneplaci­ tum divinae voluntatis, tamen sciebat etiam divinitatem velle hoc impleri per suam orationem. Et similit· r, licet nihil absoluta voluntate rogaverit nisi quod sciebat esse luturum, nihilominus non inutiliter adhibuit orationem, quia scivit quaedam esse fu­ tura dependenter ab oratione sua, et suam orationem esse causam mediam ad dictos futuros effectus. Porro stulti est velle effectus sine causis mediis, sicut velle colligere frumenta sine semina­ tione. Huc facit id quod dicitur 1. 3 cont. Gent. c. 96: « Ostensum « est quod divina providentia causas alias non excludit; quin « potius ordinat eas ad hoc quod ordo quem apud se statuit, «rebus imponatur; et sic causae secundae providentiae non re « pugnant, sed magis providentiae exsequuntur effectum. Sic « ergo orationes apud Deum efficaces sunt, non tamen ordinem « immutabilem divinae providentiae solvunt, quia et hoc ipsum « quod tali petenti hoc concedatur, sub ordine divinae pro« videntiae cadit. Simile est ergo dicere, non esse orandum ut « aliquid consequamur a Deo quia ordo suae providentiae est « immutabilis, ac si diceretur quod non esset ambulandum ut per« veniamus ad locum, nec comedendum ut nutriamur. Quae omnia « patet esset absurda ». Sed quaedam sunt quae praeordinantur facienda independenter ab orationibns nostris, sicut quod sol oriatur cras, et pro huiusmodi inutilis foret oratio. Ad 2U1U dicendum quod anima Christi habuit potentiam ad omnes immutationes ordinabiles ad incarnationis finem, non tamen per propriam virtutem, sed per virtutem divinitatis, cuius fuit rationale instrumentum. Unde ratio non procedit. Ad 3U“ dicendum quod Christo non competit orare secundum principalem naturam quae in eius persona est; et ideo ad discri­ minandam personam Christi a puris creaturis, non consuevit Ec­ clesia dicere: Christe, ora pro nobis. Et tamen apostolus, Hebr. DE ORATIONE CHRISTI Λ39 VII 25, ait: Hit autem, eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium, rmper vivens ad interpellandum pro nobis. Ad 4'1"' deniq....... licendum quod non ' iiristus fuerit exauditus in his quae volebat non simpliciter, sed solum secundum quid, <-a scilicet voluntate quae dicitur ut natura, et in absolutam non transit, propter superiores fines quos ratio considerat. Et hoc modo intelligenda est oratio qua in horto oravit Dominus ut transiret a se calix. Quam tamen non inuti­ liter aut insipienter fudisse dicendus est, cum per illam nos docuerit omnem hominis voluntatem ac repugnantiam Deo esse subdendam, et in omnibus necessitatibus ad eum esse recur­ rendum, a quo est expectanda gratia in auxilio opportuno. Unde in Psalmo subiungitur: « Clamabo per diem et non exaudies, et « nocte, et non ad insipientiam mihi ». Similiter, voluntate ante­ cedente volebat salutem omnium, non autem voluntate conse­ quente. Porro voluntas antecedens non fuit pura et sterilis velleitas, sed voluntas absoluta sufficientium mediorum salutis. Pro omnibus igitur petiit Christus salutem quoad sufficientiam, pro aliquibus tantum quoad efficaciam, et utroque modo fuit exauditus pro sua reverentia. Nota. — Occasione eorum quae hic dicuntur de oratione Christi, iuvabit considerare quam perfectus ipse nobis magister orationis exstiterit (Matth. VI, 9-13), et quam vere dixerit Au­ gustinus, nos si recte et congruenter oramus, nihil aliud dicere posse quam quod in ista oratione dominica positum est. Etenim : « Quia ratio est quodammodo desiderii nostri in< terpres apud Deum, illa recte solum orando petimus, quae recte « desiderare valemus. In oratione autem dominica, non solum « petuntur omnia quae recte desiderare possumus, sed etiam eo or· « dine quo desideranda sunt, ut sic, haec oratio non solum instruat « postulare, sed etiam sit informativa totius nostri affectus. « Manifestum est autem quod primo cadit in desiderio no· « stro finis, deinde ea quae sunt ad finem. Finis autem noster « Deus est, in quem noster affectus tendit dupliciter. Uno quidem «modo, prout volumus gloriam Dei. Alio modo, secundum quod « volumus frui gloria eius. Quorum primum pertinet ad dilectio- 340 QUAEST. XX-XXIV. « nem qua Deum in seipso diligimus, secundum vero ad dilectio· « nem qua diligimus nos in Deo. Et ideo prima petitio ponitur: * Sanctificetur nomen tuum, per quam petimus gloriam Dei. Se «eunda vero ponitur: Adveniat regnum tuum, perquam petimus « ad gloriam regni eius pervenire. « Ad finem autem praedictum nos ordinat aliquid dupliciter: « uno modo per se, alio modo per accidens. Per se quidem, < bonum quod est utile in finem. Est autem aliquid utile in finem « beatitudinis dupliciter. Uno modo directe et principaliter se· «eundum meritum quo beatitudinem meremur, Deo obediendo, «et quantum ad hoc ponitur: Fiat voluntas tua sicut in coelo et « in terra. Alio modo instrumentaliter, et quasi coadiuvans nos ad « merendum, et ad hoc pertinet quod dicitur : Panem nostrum quo« tidianum da nobis hodie, sive hoc intelligatur de pane sacramen· « tali cuius quotidianus usus proficit homini, in quo etiam intelli« guntur omnia alia sacramenta; sive etiam intelligatur de pane « corporali, ut per panem intelligatur omnis sufficientia victus. « Per accidens autem ordinamur in beatitudinem per remo· « tionem prohibentis. Tria autem sunt quae nos a beatitudine « prohibent. Primo quidem peccatum quod directe excludit a regno, « et ad hoc pertinet quod dicitur : Dimitte nobis debita nostra. «Secundo tentatio quae nos impedit ab observantia divinaevo· « luntatis, et ad hoc pertinet quod dicitur: Et ne nos inducas in « tentationem, per quod non petimus ut non tentemur, sed ut a « tentatione non vincamur, quod est in tentationem induci. Tertio « poenalitas praesens ut quae impedit sufficientiam vitae, et « quantum ad hoc dicitur: Libera nos a malo». Ita S. Thomas. 2-2, q. 83, a. 9. Quae si quis recte consideret, perspiciet quam vere haec oratio, dominica dicatur et sit. Non enim hominis fuit tam paucis tamque simplicibus verbis quae docti capiunt pariter et indocti, tot tantasque profunditates comprehendere. Ibi scilicet totius humanae vitae directio; ibi ordo finis ultimi, et subordinatio mediorum ad ipsum : ibi revelatio supremi exitus omnium bono, rum et malorum huius mundi; ibi simplificatio humani aflectus ad normam consummatae sapientiae; ibi medulla totius perfectionis DE ORATIONE CHRISTI moralis; ibi assignatio verae relationis hominis ad Deum, pianec per irreverentiam effluat, nec per inordinatum timorem de­ primatur. Ibi ergo signum divinitatis omnem humanam men­ suram excedens, quod quisquis non miratur, necesse est ut vel intellectu penitus careat, vel sit in summo intelligentiae, aut bellua exsistens, aut Deus (r). Sed considerationem orationis Christi, sequitur consideratio sacerdotii eius, cum sacerdos sit publicus orator hominum apud Deum. Hinc: THESIS XXXIV. Quaest. 22). Christus constitutus est in Ecclesia summus sacrorum minister et sacerdos in aeternum. Est autem ipsemet hostia sacerdotii sui, cuius effectus in vera peccatorum expiatione et in adeptione bonorum aeternorum consistere dicendus sit. Sacerdos dicitur mediator inter Deum et populum, ea quae hominum sunt deferens ad Deum, et vicissim ea quae Dei sunt (') Sane vero, si quid unquam philosophi in integris voluminibus de beata vita et fine hominis ultimo qualicumque modo disputaverunt, hisce paucis versiculis orationis dominicae comparatum, evanescit sicut in sereno die, comparente sole, fumosae laternae lux consumitur. Quis unquam vel a longe sic determinavit regulam summae sapientiae? Quis inter philosophos vel suspicatus est, debere primo cadere io desiderio nostro intentionem gloiiae Dei, et reliqua huic subordinari? Quis re­ posuit in adimpletione divinae voluntatis rationem perfectionis? Quis praesertim cogitavit nos debere petere a Deo ut ipse nos faciat facere voluntatem suam, et hoc ipsum esse maximam gratiam illius qui ope­ ratur in nobis et velle et perficere? Si voluntas tua est, diceret quispiam humano sensu ductus, procura quo melius poteris, ut fiat ; sed quod ego debeam a te implorare ut fiat, et expectare a te ut per me fiat, absit! Irri­ dens Tullius Cicero aiebat neminem sic unquam adeo desipuisse, ut a diis peteret virtutem. Dominus autem: l'os autem sic oraMn.· f''ta/vo­ luntas tua sicut in coelo et in terra, sublimiter edocens, ipsum bonum usum liberi nostri arbitrii esse donum descendens a Patre luminum. Denique, ineffabili simplicitate et terminum beatitudinis ostendit, et viam sternit, et impedimenta monstrat, ut simul videant tam docti quam indocti, tam sublimes quam lippientes animae, quo et qua tendendum sit. 549 QUAEST. XX-XXIV. deferens ad homines. Quorum primum maxime praestat per oblationem sacrificii, quod est cultus publicus per excellentiam; alterum vero per dispensationem sacramentorum. Principaliter tamen consideratur in sacerdote officium deferendi Deo cultum nomine communitatis ex qua fuit assumptu teste apostolo ad Hebr. V i, ut offerat doua et sacrificia : ■ ·■ peccatis. Christum igitur iureiurando Dei, hoc est immobili consilio constitutum fuisse sacerdotem summum ac supremum, natissima Scripturae testimonia demonstrant. Vide potissimum Hebr. V, 5-6, ibid. VII-21, et iterum VIII-2, quo in loco vocatur Christus το)ν άγιων λειτουργός hoc est, publicus sacrorum minister, principalitatem obtinens respectu omnium qui deserviunt in tabernaculo vero « quod fixit Deus et non homo »: puta in Ecclesia Dei vivi quae tabernaculo Mosaico seu templo umbratili Veteris Testamenti opponitur. Quapropter in tractatu de sacramentis ostendi solet quod omnes characteres sacramentales quibus deputamur ad actiones sacras secundum ritum christianae religionis, sunt quae­ dam configurationes ad sacerdotium Christi, quatenus monstrant animam obligatam Christo sacerdoti in ordine ad servitium cultus Dei, eo fere pacto quo antiquitus character militiae ostendebat militem obligatum imperatori in ordine ad servitium militare. Atque hoc modo toti multitudini christianae, in quantum per characteres sacramentales hierarchice in varios ordines et gradus distribuitur sub summo hierarcha ac principe Christo, congruit illud Cantic. VI-3: «Terribilis ut castrorum acies ordinata ». Et iterum illud Num. XXIV-5: « Quam pulchra tabernacula tua. « lacob, et tentoria tua Israel ! » Caeterum Christus unctus est sacerdos per ipsam unionis gratiam per quam habet potestatem ad omnia munera sacerdotii, ut evidentius apparebit ex dicendis in Quaest. 26, et ideo dicitur factus Pontifex fier eum qui loculus est ad cum, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Nec tantum factus est summus sacerdos, sed etiam sacer­ dos in aeternum. Et ‘alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere ; hic autem, eo quoti maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. Quod su­ perius etiam ostenderat apostolus ex typica similitudine Mei- I 1 , j I 1 DK SACERDOTIO CHRISTI chisedecli, considerans qualiter introducatur Melchis- dech sacer­ dos. quin ulla mentio fiat de genealogia eius, de initio dierum et de fine vitae, de praedecessore et de successore in sacerdotio, idque praeter morem circa alios in Scriptura usitatum. Sed hoc totum non verificatur realiter nisi in Christo, qui cum sit sine matre secundum divinitatem, et sine patre secundum humani tatem, generat m habens utroque modo ineffabilem, reipsa nullam habuit in uo sacerdotio vel praedecessorem vel succes­ sorem: sed ipse unus, semel pontificatum adeptus, in eius pos sessione manet usque in finem. Quare, haec inter novam legem et antiquam attendenda differentia est, quod in antiqua lege sa­ cerdotium summum ab uno in alium iure successionis transibat; in lege autem nova summum sacerdotium est et manet penes unum Christum. Unde evangelici sacerdotes sunt essentialiter sacerdotes vicarii, per characteris impressionem in potestate constituti. Est enim character ex sua propria ratione, potentia ministerialis involvens relationem ad Christum principem, cuius nomine et delegatione agit quisquis charactere signatur. Ideo Christus semper administrat sacerdotium suum, ea quae ad illud pertinent per suos ministros iugiter adimplens. Cum autem principalis sacerdotii actus sit oblatio sacrificii, oportuit et Christum habet e aliquid quod offerat, ut dicitur Hebr. VIII-3. Et quia in praesenti statu naturae lapsae, praeter ado rationem latriae quae semper debetur Deo, attenditur etiam in sacrificio restitutio honoris laesi per peccatum, unum obtulit Christus sacrificium satisfactorium pro peccato, et aliud instituit suo nomine iugiter in Ecclesia celebrandum, tum ad perennem Dei cultum, tum ad applicationem satisfactionum et meritorum crucis. Utroque autem modo ipse est res oblata, ipse offerens saltem principalis, omni alia hostia in perpetuum abrogata, ut aperte colligitur ex apostolo, Hebr. VIII-X. Tandem, effectum sacerdotii Christi esse veram expiationem peccatorum, ex professo 1. c. demonstrat Paulus, ubi etiam pec­ catorum emundationi adiungit adeptionem bonorum aeternorum dicens : Christus assistens Pontifex futurorum bonorum, per am piius et perfectius tabernaculum, etc. Caeterum de his conferenda 344 QVARST. XX-XXIV. sunt, turn quae infra exponentur de passione et sacrificio crucis, tum quae circa sacrificium Eucharistiae alias declarabuntur. Nunc autem, ut absolvantur ea quae conveniunt Christo per comparationem ad Patrem, de eius filiatione necnon et praedesti­ natione superest disputandum. THESIS XXXV. (Quaest. 23). Christus qui est Filius Dei naturalis, nullo modo dici potest adoptivus. Sed nec suscipit denominationem filii secundum quamcumque aliam diminutam, imperfectam, et participatam rationem filiationis. De adoptione divina in genere disserit S. Thomas in tribus primis articulis huius quaestionis. Ubi sciendum est, adoptivum dici eum qui non genitus ab adoptante, ac per hoc, ei extraneus, ab eo-assumitur ad iura filii, et maxime ad ius haereditatis. Quapropter adoptio definiri solet, personae extraneae in filium et haeredem gratuita assumptio, ut iam in superioribus notatum fuit. Est autem inter adoptionem divinam et adoptionem huma nam haec maxima differentia, quod prior illa ponit aliquid in­ trinsecum in anima, elevando eam ad quamdam participationem naturae adoptantis; secus vero haec posterior. Et ratio est quia haereditates hominum in auro et argento et titulis et praediis consistunt; porro ad haec possidenda, manens id quod est, quis non idoneus? Non sic autem est de haereditate Dei, quia haereditas Dei metaphorice dicitur quo ipse est dives. « Id autem « quo Deus dives est, est perfruitio sui ipsius, quia ex hoc beatus « est. Unde in quantum hominibus qui ex naturalibus ad illam < fruitionem pervenire non possunt, dat gratiam (per quam veluti «novam naturam consequuntur).... secundum hoc dicitur ali« quem in filium adoptare»(1). Caeterum constat quod divina ado­ ptio est a tota Trinitate, cum sit quaedam effectio ad extra ; et quia (') S. Thom, in III, D. 10, q. 2, a. 1. DE FILIATIONE CHRISTI J4S relatio filiationis terminatur ad principium a quo filius procedit, manifestum est quod adoptio ponit in adoptato relationem cuius tota Trinitas terminus est. Ideo docet S. Thomas in prima Parte, Quaest. 33, a. 3. hoc nomen Paler dupliciter sumi in divinis: essentialiter scilicet, et personaliter. Personaliter sumptum, ponit realem relationem ad intra, qua persona Patris ad Filium sibi consubstantialem refertur. Essentialiter vero acceptum dicit re­ lationem rationis quae cointelligitur reali relationi, qua nos ado­ ptivi referimur ad Deum unum in essentia et trinum in personis. Sed his de adoptione generatim praesuppositis. quae etiam aliis analogicis rationibus filiationis proportionaliter applicari possunt: quid de Christo in hac parte specialiter tenere opor­ teat, nunc venit declarandum. Videretur ergo, quod Christus dici possit et debeat filius Dei adoptivus. Primo quia in Scriptura (Isa. XLII-i, et Zach. 1118), vocatur servus. Cum igitur servus sit infra filium adopti­ vum, multo magis vocari potest adoptivus. Secundo, quia Filius Dei naturalis est genitus, non factus; adoptivus vero est factus, non genitus. Sed Christus qua homo est factus, iuxta illud Galat. Vkp Misit Deus Filium suum fa­ ctum ex muliere. Igitur, sicut est Filius Dei naturalis prout sub­ sistens in natura divina, ita et adoptivus prout subsistens in humana. Tertio, quia qua homo non est immensus, nec aeternus, nec invisibilis, etc. Ergo nec naturalis filius; ergo adoptivus. Quarto, quia qua homo est naturalis filius Virginis. Sed im possibile est ut secundum idem sit naturalis filius hominis, et naturalis Filius Dei. Ergo dicendum est quod qua homo est na­ turalis filius hominis, et adoptivus Filius Dei. Accedit denique, quod Luc. I35, dicit Angelus ad Virginem: Spiritus Sanctus superveniet in te..., ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius Dei. Ubi filiatio asseritur, quae suam rationem habet in hoc quod per operationem Spiritus Sancti factum est corpus Christi, sicut patet ex particula causali ideoque. Atqui conceptio virginalis de Spiritu Sancto non potest esse ratio cur Christus dicatur naturalis filius Dei. Ergo pluribus 346 QUAEST. xx-xxiv. modis appellatio filii Dei convenit Christo: proprie quidem ut Deo, ratione generationis aeternae, et simul improprie ut homini, ratione conceptionis miraculosae in qua efficentia divina sup plevit partes viri in generationibus ordinal iis. Sed contra est condemnatio haei /Ydoptianorum in Con­ cilio Francofordiensi ab Adriano I confirmato: « Invenimus in « libelli vestri principio scriptum quod vos posuistis: Confite« mur et credimus Deum Dei Filium ante omnia tempora sine « initio ex Patre genitum, coaeternum et consubstantialem, non « adoptione, sed genere. Item post pauca, eodem loco legebatur: « Confitemur et credimus eum factum ex muliere, non genere «esse Filium Dei, sed adoptione; non natura, sed gratia. Ecce < serpens inter pomifera paradisi latitans ligna, ut incautos quos· I < que decipiat. ». Respondeo itaque dicendum quod Christus homo nullo ■ modo dici potest adoptivus, nec sensu exclusivo, ut posuerunt Adoptiani, nec sensu cumulativo, sicut postea Durandus dixit, ponens Christum hominem posse dici simul et Filium naturalem ratione suppositi, et filium adoptivum ratione gratiae sanctifi­ cantis qua humana eius natura perficitur. Excluditur primus dicendi modus qui nihil aliud est quam purus putidusque Nestorianismus. Si enim homo lesus Christus est filius adoptivus tantum, ergo alia persona est a persona Uni­ geniti, et sic totaliter subruitur fides incarnationis. Excluditur pariter alter dicendi modus, qui licet non haere­ ticus sicut ille prior, at certe est erroneus, et ab omnibus theo­ logis reiectus. Nec oportet specialiter curare de fundamento Du­ randi, cuius inanitas sufficienter patet ex alibi dictis (*), sed proponenda est radicalis ratio ex qua fit ut denominatio ado­ ptivi sit omni ex parte incompossibilis cum filiatione naturali. Huiusmodi autem ratio hinc sumitur, quod filiatio non est deno minatio quae conveniat immediate naturae, et mediate tantum hypostasi tanquam ultimo attributionis subiecto, sed quae per se primo afficit hypostasim. Nam si causam filiationis requiras. I (*) Supra, thes. 16, § 1. DR FILIATIONS CHRISTI J47 recte communicationem naturae assignas; si autem subiectum cui ipsa filiationis relatio nata est convenire, sic non assignatur nisi sola hypostasi-. Hinc fit ut nusquam, et ne improprie qui­ dem, natura etiam singularis appellationem filii suscipere pos­ sit. Quis enim, quaferret naturam dici filiam, tametsi di­ catur rationalis, corporea, facta, subiecta, imo et serva? Si ergo Christus diceretur i-li is adoptivus, haec denominatio non caderet in personam eius m--«liante natura humana, sicut cum Filius Dei dicitur mortuus, passus, etc., sed primo et immediate afficeret suppositum. Atqui suppositum Christi nullo modo habet respectu Patris illam extraneitatem quam importat adoptio. Insuper, « non recipitur aliquid participative dici, quod per « se dicitur ». Et ideo, ex hoc ipso quod hypostasi Christi con­ venit appellatio filii proprii et naturalis, excluditur denominatio adoptivi. Denique filius Dei adoptivus dicitur talis respectu to­ tius Trinitatis. Esset itaque Christus filius adoptivus sui ipsius, quo nihil absurdius cogitari potest. Et eaedem ipsissimae ra­ tiones pariter excludunt omnem aliam impropriam ac partici­ patam filii denominationem, ut cuique consideranti patebit. Ad iun* ergo dicendum quod non est simile de filiatione et de servitute. Servitus enim seu subiectio ad Deum de sui ratioue habet ut non solum de persona, sed etiam de natura qua tali dicatur; adeoque praedicari potest de hypostasi divina in natura creata subsistente, sicut quaelibet humanitatis proprietas de Verbo praedicatur. Sed filiatio non connumeratur inter pro­ prietates seu idiomata naturae. Hinc in forma: Christus inScri pturis vocatur servus, dist. Ratione naturae assumptae, <·«·«<-. Ratione suppositi, ««rg. Sed servus est infra filium adoptivum, subd. Si servus aliquis dicatur, etiam ratione suppositi, conc. Si solum secundum naturam assumptam, neg. Absit autem ut ser­ vitus praedicetur de Christo ratione hypostasis; hoc enim in Adoptianis reprehenderunt Patres Francofordienses. Unde non sequitur quod multo magis dici possit adoptivus, et ratio non concludit. Ad 2,,m dicendum quod Christus non est factus secundum id quod est susceptivum denominationis filii. Sive enim consi- 318 QUAKST. XX-XXIV. deretur ut hypostasis naturae divinae. siv<- ut humanae, semper est hypostasis simpliciter increata. per naturalem generationem a Patre procedens, tametsi sit factus secundum carnem. Sed ap pellatio adoptivi poneret in eius hypostasi rationem extraneitatis, ac per consequens, effectionis simpli· iter. Ad 3"m dicendum quod nulla est paritas inter idiomata na­ turae qua talis, et relationem filiationis quae hypostasim primo et immediate afficit, ut praemissum est. Ad 4"n' dicendum quod ly secundum idem sumi potest vel sensu causali vel sensu specificativo. Si sumatur sensu causali, sic verum est quod secundum idem non potest esse Christus naturalis Dei et Virginis filius. Nam ideo filius Virginis est, quia naturam humanam habet sibi a Virgine communicatam; ideo filius Dei, quia habet naturam divinam a Patre per gene­ rationem aeternam. At vero, cum denominatio filii non cadat in naturam ut ex natura veluti resultet in hypostasi, sed primo attribuatur hypostasi subsistenti in natura, necesse est ut hypo­ stasis aeterna quae naturali generatione a Deo et homine se­ cundum aliam et aliam naturam procedit, sit secundum idem, sensu spccificativo, naturalis filius tam Dei quam hominis. Unde cum dico, Christus qua homo est filius Dei, terminus homo, at­ tenta conditione praedicati, resumitur ratione hypostasis; porro verum est quod haec hypostasis naturae humanae, est hypostasis Filii Dei naturalis. Caeterum, filiatio humana non est in hypo­ stasi Christi nisi relatio rationis, ut suo loco dicetur; filiatio vero divina est relatio realis, imo est per identitatem ipsa Filii per­ sona. Hinc in forma: Impossibile est ut Christus secundum idem sit naturalis Dei et hominis filius, dist. Si ly secundum idem su­ matur pro eo quod in causa est cur sit Dei pariter et hominis filius, conc. Si ly secundum idem sumatur pro eo quod est susceptivum denominationis filii Dei et filii hominis, subd. Hoc impossibile esset si filiatio tam divina quam humana poneret relationem realem in Christo, iterum conc. Si filiatio humana non ponit nisi relationem rationis, quae sola convenire potest increatae hypostasi respectu creaturae, neg. Ad 5um denique dicendum quod argumentum nititur super DE FILIATIONS CHRISTI 349 falsam interpretationem textus evangelici, Luc. I35. Et ad ve­ ram eius intelligentiam praemittendum est quod coniunctio ideo, ex qua oritur difficultas, importat quandoque causam essendi. et quandoque solam causam inferendi. Exempla primi casus: /gwrs fervet, ideoque calefacit, vel rota rotunda est, ideoque bene currit, vel: Bonum certamen certavi, ideoque reposita est mihi corona inslitiae: siquidem fervor ignis causa ei est calefaciendi, rotundtias rotae causa bene currendi, meritum boni certaminis causa re­ positionis coronae institiae, etc. Exempla secundi : Exsistunt entia contingentia, ideoque exsistit ens necessarium, vel: istud futurum erat, ideoque erat in praescientia Dei, ubi sola importatur causa inferendi. Non enim entia contingentia causa sunt cur sit Deus, sed solum sunt causa cur legitime inferam exsistere Deum; ne­ que futuritio alicuius rei esse potest in Deo causa praescientiae, sed est mihi causa concludendi quod in divina praescientia erat antequam eveniret, atque ita porro. Nunc igitur dico quod in textu evangelicp, coniunctio ideo­ que non accipitur secundum causam essendi, quasi nempe ratio cur nasciturum sanctum vocabitur et erit filius Dei, reponeretur ab angelo in hoc quod superveniet Spiritus Sanctus active ope­ rans ad conceptionem : quo quidem modo sequeretur conclusio in obiectione posita. Sed debet accipi alio modo, pro quanto sci­ licet ex adventu Spiritus Sancti in virginem, relinquitur infe­ rendum quod nascitura proles erit verus ac proprius filius Dei factus homo. Et sane, in sua annuntiatione sese referebat an­ gelus ad prophetias messianicas V. T. Dabit illi, inquiebat, Do­ minus Deus sedem David patris sui, iuxta illud Ps. CXXXl-ir: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Et regnabit in domo lacob in aeternum, iuxta iusiurandum Dei in Psalmo LXXXVIII-36: Si David mentiar, semen eius in aeternum ma­ nebit, et thronus eius sicut sol in conspectu meo. Et regni eius non erit finis, iuxta Dan. VII 14: Regnum eius, quod non cor rumpetur. Cum autem vellet Maria de mysterio sibi annuntiato amplius instrui, et ad hoc ipsum in medium efferret servandae virginitatis propositum, omne dubium tollebat angelus, asserens fore ut in eius conceptu et partu, (concipies et paries filium), pro- 350 QUAEST. XX-XXIV. phetia impleretur quam Matthaeus quoque ponit in capite evan­ gel ii: Eccc virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus: Deus, in­ quam, vivus et verus, ipseque idem filius Dei, iuxta repetita an­ tiquae Scripturae oracula, Ps. II-7, CIX 3, etc. Proinde coniunctio ideoque est coniunctio illativa impliciti cuiusdam argumenti, in hunc fere modum: Spiritus Sanctus su­ perveniet in te, et te faciet concipere. Sed ille ad cuius conce­ ptionem operabitur Spiritus Sanctus, non alius est, secundun oracula prophetarum, quam Emmanuel proprius filius Dei. Ergo, ideoque, quod nascetur ex te sanctum, etc. Non igitur legitima ea interpretatio est, in qua nomen filii Dei tribueretur nunc Christo, sensu analogo et improprio. Ita fere Franzelin, de Inc. Thes. 7 in corollario. Restat denique dicendum de praedestinatione Christi. THESIS XXXVI. (Quaest. 24). Christus secundum quod homo, fuit praedestinatus ad hoc quod esset Dei Filius naturalis. Considerando autem praedestinationem ex parte termini, dicendum est prae­ destinationem eius fuisse causam et exemplar praedesti­ nationis nostrae. Primum omnium est observandum quod tota haec doctrina, ad rem quod attinet, est valde perspicua, et uno brevi ac simplici argumento demonstratur. Evidens quippe est quod de omnibus quae divinitus fiunt in tempore, esse debet ab aeterno quaedam divina preordinatio. Sed in tempore factum est ut natura hu­ mana uniretur Filio Dei in persona. Ergo hoc ipsum fuit praeor­ dinatum ab aeterno. Nunc autem aeterna praeordinatio eorum quae pertinent ad immobilem coniunctionem creaturae cum Deo, dicitur creaturae praedestinatio. Fatendum igitur est, praedesti­ natam fuisse humanitatem Christi ad hoc ut Filio Dei uniretur in persona, et nihil aliud theologi sibi volunt cum de Christi DR PRAKDRSTINATIONB CHRTSTf JJ I praedestinatione loquuntur. Sed nec maior est difficultas in causalitate quam ei attribuunt respectu praedestinationis nostrae. Nam praedestinatio nostra dupliciter accipi potest. Formaliter pro ipso praedestinandi actu, et sic non sumitur ibi, cum sit in Deo et Deus ipse. Γ-miinative pro eo quod praedestinatur cum dependentia a variis rausis iuxta beneplacitum praedestinantis. Et hoc modo praedestinatio nostra habet causam et exemplar in praedestinatione Christi, quatenus ad hoc nos a Deo praede­ stinamur, ut Christo conformes simus, et per eius redemptionis merita ad beatum finem vitae aeternae perveniamus. Quae igitur cum per se satis pateant, tota huius quaestionis operositas est circa modum loquendi adhibitum in thesi post S. Thomam, aliosque theologos communiter: Utrum scilicet ae­ terna praeordinatio unionis naturae humanae cum Filio Dei in unitate hypostasis, recte exprimi possit per hanc propositionem : Christus secundum quod homo, praedestinatus est esse Filius Dei naturalis. Et movetur quaestio propter verba Pauli ad Rom. 1,3-4, ubi secundum versionem vulgatam legimus: De Filio Dei qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, 'secundum spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum /esu Christi Domini nostri. Sciendum tamen in primis est quod graeci commentatores post Chrysostomum sic interpretantur: Qui declaratus est Filius Dei in vir­ tute, videlicet in virtute omnis generis miraculorum; secundum spiritum sanctificationis, id est per Spiritum Sanctum quem cre­ dentibus in se largitus est; ex resurrectione mortuorum, sive per gloriosam resurrectionem ex mortuis, etc. Haec, inquam, est Graecorum interpretatio, eaque ut videtur, maximae genuina, praesertim si contextum consideres, qui vix ac ne vix quidem in expositione Latinorum convenientem habet expositionem. Ac­ cedit quod in originali sic legitur: Tot) όρισθεντος υίοϋ θεόν εν δυνάμει, ubi non adhibetur verbum προοριζειν, quod est praedestinare, sed ύριζειν quod est definire, confirmare, et saepe etiam declarare, quia id quod declaratur, confirmari et definiri videtur. Porro in hac expositione, nulla profecto occurrit diffi­ cultas. Declarari enim sive manifestari est de consequentibus ad 35 9 QUAEST. XX-XXIV. esse, inio aliquid omnino extrinsecum rei declaratae, et nihil sane prohibet quominus dicatur hic homo Christus fuisse de­ claratus, id est manifestatus Filius Dei. At vero latini com­ mentatores acceperunt vocabulum praedestinatus quo vulgata utitur, sicut sonat. Et hinc factum est ut apud theologos com­ muniter admitteretur modus loquendi qui nunc in quaestionem venit, et de cuius legitimitate est gravis ratio dubitandi. Nam sicut illud quod semper fuit, non fit, ita id quod sem­ per fuit, non praedestinatur. Sed homo Christus supponit pro supposito aeterno quod semper fuit Filius Dei. Ergo sicut ra­ tione ista non potest dici homo factus Deus, ita nec dici potest praedestinatus Filius Dei. Sed contra est auctoritas plerorumque latinorum interpre­ tum, a quibus aequum est saltem propulsare suspicionem erro­ ris in doctrina, tametsi exegetiçe loquendo, videatur potius ad­ mittenda graecorum expositio super textum apostoli, Rom. Iq. Notandum itaque, quod hoc praedicatum praedestinatus non imponitur ab actu qui est in re, sed ab actu qui est in intellectu alicuius praeordinantis, cum praedestinatio non sit aliquid in praedestinato, sed in praedestinante tantum, ut dicitur in prima Parte, Quaest. 23, a. 2. Ideo non est necesse ut conveniat su· biecto considerato in ea determinatione quam nunc habet a parte rei, sed sufficit ut conveniat ei sub aliqua consideratione sub qua venire potest in apprehensione intellectus. In apprehensione autem intellectus persona Christi secundum quod homo, potest per prius accipi vage, ut suppositum huius numero humanitatis, adhuc sistendo in eo rationis signo in quo secundum naturae ordinem debuisset esse suppositum creatum ac pure humanum. Et quia per singularissimam gratiam praeordinavit Deus ut es­ set potius ipsum suppositum Filii Dei cui humanitas uniretur secundum subsistentiam, ideo non inconvenit dicere quod sup­ positum humanitatis, sive Christus in quantum homo, praede stinatus est esse Filius Dei. Ad rationem ergo in contrarium dico quod praedicatum factus imponitur ab actu qui est in re, et quia supposito Christi in sua reali determinatione non convenit fieri Deus, non conce- DB PRABDESTINATlOWe CHRISTI 3S3 ditur ista: hie homo, vel Christus in quantum homo, (actus est Filius Dei. Sed praedicatum praedestinatus imponitur ab actu qui est in intellectu, ubi potest accipi suppositum Christi vage et indeterminate in sensu mox declarato. Nec valet si dicas quod intellectus divinus praedestinans praecisivus non est. Non enim agitur de praedestinatione divina significanda secundum modum quem habet in se, sed secundum quod cadit in apprehensione nostra, et humano sermone exponi potest. Quapropter tota quae­ stio huc redit: utrum scilicet inter varios modos quibus appre­ henditur divina praeordinatio de natura humana trahenda ad esse personale Verbi, inveniatur etiam modus quo praeordinatio ipsa concipitur ut cadens super suppositum humanitatis vage consideratum, illudque determinans ad esse suppositum Filii Dei per hypostaticam unionem humanitatis cum Verbo. Et si quidem affirmative, iam nihil obstat quominus dicatur suppositum huius singularis humanitatis praedestinatum ad esse suppositum Filii Dei. Quod est dicere: Christus secundum carnem est prae­ destinatus esse Filius Dei. QUAEST. XXV-XXVI. DE CONSEQUENTIBUS UNIONEM QUANTUM AD EA QUAE CONVENIUNT CHRISTO PER COMPARATIONEM AD NOS Denique considerandum est « de his quae pertinent ad Chri « stum in comparatione ad nos. Et primo de adoratione Chri « sti, qua scilicet nos eum adoramus; secundo de hoc quod est « mediator noster ad Deum ». DE ADORATIONE CHRISTI Adoratio, si etymon spectes, idem est ac ad os, quia apud antiquos manus ad os admovebatur in signum reverentiae. Po­ test autem sumi vel pro actu exhibendi reverentiam, vel pro reverentia exhibita. Et si quidem sumatur pro actu exhibendi reverentiam, sic non habet pro obiecto niatejiali ipsam personam Dt Verbo Incarnato 33 354 QUAEST. XXV XXVI. adoratam, sed magis honorem qui huic personae redditur. Quo fit ut adoratio qua adoramus Deum non sit actus virtutis theo­ logicae, sed moralis, religionis videlicet, quae invenitur inter partes potentiales iustitiae. Quippe actus adorantis terminatur ad ipsam protestationem honorificam sub ratione iusti seu debiti, nam adorans vult exhibere reverentiam qua et quia debitam. Et ideo materiale obiectum actus adorandi t st protestatio reve rentiae; obiectum formale est ratio debiti, sive specialis honestas tribuendi cuique suum. Nunc autem debitus ille honor dirigitur ad personam ado­ ratam, quae est obiectum eut. Et in hoc obiecto cui, adhuc di stinguitur aliquid ut materiale, et aliquid ut formale. Materiale est persona ipsa ad quam dirigitur honor. Formale est ratio quae hanc personam cultu dignam efficit, scilicet aliqua eius excellentia causans ac determinans rationem et modum cultus ut debiti. Sequitur ergo, tot esse adorationis species, quot sunt excellentiae diversae super quas honorificationis debitum funda­ tur. Porro potissima divisio est in adorationem duliae et adora­ tionem labiae. Et latria quidem non est nisi una. Sed dulia est aliquid genericum; quin imo, in sua universalissima acceptione analogatur ad Deum et ad creaturas. Ad cuius evidentiam considerandum est quod in Deo duplex pér rationem distingui potest excellentia. Una quae a creaturis participari nequit, et haec est excellentia Creatoris, secundum quod ipse est finis et origo prima nostri esse. Alia vero est quae participatur a creaturis, et haec est excellentia dominii. Nam licet creatura non participet potentiam creandi, participat tamen quamdam similitudinem divini dominii,_ secundum quod habet particularem potestatem, vel praelationem, vel praeemi­ nendam super aliam creaturam. Porro ad significandum hono­ rem qui debetur Deo ratione illius excellentiae quam creatura nec participat nec participare potest, accommodatum est nomen latriae, et quia haec ipsa Creatoris excellentia unius rationis est, constat quod latria est una tantum. At vero, ad significandum honorem qui debetur alicui, ratione excellentiae dominii, prae­ lationis, vel cuiuscumque praeeminendae, impositum est npmen DK ADORATIONE CHRISTI 355 duliae, quod «dicit servitutem communiter, cuicumque debea tur»!1). Cum autem huiusmodi excellentiae ratio non sit eadem in diversis, puta in Deo, in sanctis, in praelatis, in patre, in rege, in magistro, et sic de aliis, ideo plurimae sunt species duliae. Imo vero, ut dictum est, quaedam est dulia quae a latria nonnisi ratione distinguitur, et exhibetur ipsi Deo, ut docet S. Thomas in praesenti, art. 2 in corp. «Ipsi Deo Patri, inquit, « debetur honor latriae propter deitatem, et honor duliae propter « dominium quo gubernat creaturam. Unde super illud Psal. «VII: Domine Deus meus, in te speravi, dicit glossa interlinea« ris: Dominus omnium per potentiam, cui debetur dulia; Deus < omnium per creationem, cui debetur latria ». Quibus similia habet 22. q. 103, a. 3, ad iUB*. Praeiverat Rabanus Maurus, Comment, in Exod. 1. 3, c. 5, dicens: « Dulia debetur Deo tan« quam Domino; latria vero nonnisi Deo tanquam Deo » (3). Verumtamen, etsi dulia ex proprietate vocabuli analogetur ad cultum debitum Domino dominorum et ad honorem creaturae, peculiari modo appropriatur huic posteriori, fere sicut nomen gratis data appropriatur illi gratiae quae infimum locum tenet in genere gratiae, utpote non faciens gratum Deo subiectum in quo est; vel etiam sicut hoc nomen angelus appropriatur infimo ordini ultimae hierarchiae in puris spiritibus. Unde S. Thomas in III, D. 9, q. 2, a. 1, ad ium ait: « Dulia quantum ad proprie « tatem vocabuli dicit servitutem communiter, cuicumque debea« tur. Et quia Deo debetur honor vel servitus secundum modum « perfectiorem, ideo nomen duliae commune contrahitur et quo· < dammodo appropriatur ad honorem creaturae, quia non addit « aliquam differentiam ad dignitalem pertinentem, supra commune... « Et quia in Deo est omnis ratio honoris qui invenitur in crea· « tura, sed non convertitur, ideo latria debetur sibi secundum « id quod est sibi proprium, dulia autem secundum id quod est « commune sibi et creaturae per analogiam ». Hinc igitur est, quod dulia absque addito intelligi solet de honore qui creatam (’) S. Thom, in III, D. 9, q. a, a. 1 in corp. (’) Aligne, Pair, lot., tom. 108. 356 QUAKST. XXV-XXVI. excellentiam attendit. Et in hoc genere aliae sunt species duliae aliquibus debitae propter supernaturalem conjunctionem cum Deo, aliae vero species duliae debitae propter aliam quamlibet praeeminendam, puta paternitatis, regiminis, magisterii, etc. Po­ tissima autem et suprema omnium species est hvperdulia, quae Beatae \7irgini debetur in quantum est mater Dei. Sed iam ad ea quae spectant adorationem Christi oportet accedere, et primo dicendum de adoratione personae eius, tum secundo de adoratione crucis atque imaginum. THESIS XXXVII. (Quaest. 25. Art. j-2). Una est adoratio Christi Dei et hominis ex parte rei adoratae. Debetur autem ei propter divinitatis excellentiam adoratio latriae, qua in eius hypostasi et ipsa coadoratur humanitas. 1. Videretur tamen dicendum non unam esse adorationem Christi, quia si esset una adoratio, oporteret honorem latriae deferri ipsi humanitati, sicut in ultima propositionis parte si­ gnanter additur. Atqui hoc est impossibile, quia humanitas est creatura, et vetitum est honorem divinum transferre creaturae. 2. Sed si dicatur quod humanitas non tam adoratur quam coadoratur, responsio non satisfacit, quia etiam Spiritus Sanctus dicitur in symbolo simul cum Patre et Filio adorari et conglo­ rificari; quod esse non posset si Spiritus Sanctus esset creatura. Non igitur concomitantia quae importatur per verbum coadorari, reddere potest licitam, multoque minus debitam humanitatis ado­ rationem. 3. Praeterea, tot oportet esse adorationes, quot sunt in ali­ quo excellentiae diversae. Sed in Christo alia est excellentia divinitatis, et alia excellentia humanitatis. Ergo oportet ut alia adoratione adoretur Christus Deus, et alia adoratione Christus homo. 4. Denique si dicatur quod adorationes possunt esse distin­ DE ADORATIONE CHRISTI 357 ctae ex parte causae adorationis, nunquam autem ex parte rei adoratae, quatenus scilicet una eademque Christi persona ado­ ratur latria propter suam divinitatem, et inferiori dulia propter perfectionem humanitatis, iterum non satisfit. Sequeretur enim quod sicut humanitas coadoratur latria quando causa adorationis est excellentia divinitatis, ita et divinitas coadoraretur simplici dulia quando causa adorationis est humanitatis perfectio. Sed divinitatem coli communi dulia, quis unquam ferret? Dicendum igitur est, duas esse adorationes Christi, etiam ex parte rei adoratae. Sed contra est canon 8 Concilii Ephesini: « Si quis audet «dicere assumptum hominem coadorandum Deo Verbo et con« glorificandum et nuncupandum Deum, tanquam alterum cum « altero, ac non potius una supplicatione veneratur Emmanuel, « unamque ei glorificationem dependit, iuxta quod Verbum caro « factum est, anathema sit ». Cui accedit canon 9 Concilii V : « Si quis adorari in duabus naturis dicit Christum, ex quo duae « adorationes introducuntur semotim Deo Verbo et semotim < homini.... sed non una adoratione Deum Verbum ineatnatum « cum eius carne adorat, iuxta quod Sanctae Dei Ecclesiae ab « initio traditum est, talis anathema sit ». Et ratio huius rei est, quia honor et adoratio proprie non exhibetur nisi rei subsistenti, tametsi causa honoris possit esse aliquid non subsistens propter quod honoratur persona cui illud inest. In Christo autem non est nisi unus subsistens et unum suppositum; ergo non est nisi una res adorata seu adoranda; ergo ex parte rei adoratae, adoratio est una, non duplex· Et licet Verbum Dei sit adorabile seorsum ab humanitate, quia est subsistens independenter ab ea, et non habet ad eam nisi rela­ tionem rationis, ut supra dictum est, tamen humanitas seorsum a Verbo nequaquam adorabilis est quacumque adoratione, sive latriae illa sil, sive duliae. Non enim subsistit humanitas, sed Verbum secundum eam, et ideo id quod adorari potest non est nisi Verbum cum propria ipsius humanitate. Hinc vides qua de causa uno eodemque anathemate reprobati sint haeretici, tum ex hoc quod personam hominis ponebant in Christo distinctam a 35» QUAEST. XXV-XXVI. persona Verbi, turn ex hoc quod consequentia quadam neces­ saria adorationes duas introducebant, semotim Deo Verbo, et semotim homini, ut habetur supra in definitione quintae Synodi. Nunc autem, si res adorata nulla alia est nisi Verbum cum propria ipsius carne, evidens est deberi cultum latriae propter excellentiam divinitatis. Caeterum, sicut honor qui redditur Petro terminatur per se ad suppositum, et ratione suppositi ad ea quae insunt, eodem pacto latria defertur supposito Verbi, et ir. supposito Verbi coadoratur humanitas ei coniuncta secundum subsistentiam. Ad i"m ergo dicendum quod adoratio latriae non exhibetur humanitati Christi per se consideratae, sed divinae hypostasi cum qua uno honore honoratur. Unde ratio procederet si hu­ manitas adoraretur seorsum a Verbo; nunc autem adorare hu­ manitatem Christi, nihil aliud est quam adorare Verbum Dei incarnatum. Hinc Athanasius, epist. ad Adelphium, n. 3: « Itaque < rem creatam non adoramus, absit !... Sed rerum creatarum « Dominum carnem factum, Dei Verbum adoramus. Etsi enim « ipsa caro seorsum spectata pars sit rerum creatarum, attamen « Dei facta est corpus. Neque vero huiusmodi corpus a Verbo « dividentes adoramus, neque cum Verbum volumus adorare, «ipsum a carne removemus; sed idem Verbum in carne exsi« stens, Deum agnoscimus. Quis ergo adeo demens sit, ut Domino «dicat: Recede a corpore ut te adorem?... Atqui talis non fuit « leprosus ille; Deum enim in corpore exsistentem adoravit, « eumque Deum esse his agnovit verbis: Domine, si vis, potes « me mundare ». Hinc etiam in Bulla Auctorem fidei damnatur propositio 61 Pistoriensium his verbis: « Propositio quae asserit. « adorare directe humanitatem Christi, magis vero aliquam cius « partem, fore semper honorem divinum datum creaturae: quate« nus per hoc verbum directe, intendat reprobare adorationis « cultum quem fideles, dirigunt ad humanitatem Christi, perinde « ac si talis adoratio qua humanitas ipsa et caro vivifica Christi « adoratur, non quidem propter se et tanquam nuda caro, sed « prout unita divinitati, foret honor divinus impertitus creaturae, « et non potius una eademque adoratio qua Verbum incarnatum DR ADORATIONR CHRISTI 359 «cum propria ipsius carne adoratur: falsa, captiosa, pio ac de· « bito cultui humanitati Christi a fidelibus praestito ac praestando «detrahens, et iniuriosa ». Ad 2"m notandum quod non eodem sensu dicitur Verbum adorari cum carne sua, quo sensu dicitur Spiritus Sanctus ado­ rari cum Patre et l ilio. Nam Spiritus Sanctus est persona per se terminans adorationem, tametsi ratio adorationis eius non alia sita ratione propter quam Pater et Filius adorantur. Quippe, trium personarum una est divinitas, una excellentia, aequalis maiestas. Et ideo particula con se tenet ex parte eius quod est causa honoris, non autem ex parte termini adorati, quasi Spi­ ritus Sanctus per seipsum non esset adorabilis et adorandus. Sed hic dicitur coadorari humanitas, quatenus ipsa seorsum ac cepta adorabilis non est quacumque adoratione, et multo minus adoratione latriae, eo quod honor adorationis non debetur per se nisi hypostasi subsistenti, id est Verbo incarnato, ut ex Con­ cilio V, loco supra citato aperte colligitur. Ad 3'im dicendum, tot esse adorationes quot sunt excellen tiae distinctae, hoc sensu quod unum idemque suppositum ho­ noratur diversis honoribus propter diverses eius excellentias: non autem in quantum oportet ut tot sint res adoratae, quod sunt excellentiae. Et vere non valet huiusmodi consequentia : plures sunt in Socrate rationes cur ei honor deferatur, ergo plures sunt qui debent honorari. Cum igitur in uno Christi supposito sint duae excellentiae diversae, semper quidem erit ex parte rei adoratae adoratio una, sed divina persona cum carne sua adorari debet latria propter divinitatem, et potest etiam absolute loquendo, adorari dulia propter perfectionem hu­ manitatis. Ad 4,1Πί denique dicendum, esse quidem impossibile ut divi­ nitas colatur simplici dulia in hypostasi solius divinitatis. Sed in hypostasi divinae simul et humanae naturae, nihil absolute impedit quominus ratione excellentiae naturae assumptae hono­ retur dulia, quae tamen non excludat lah iam sibi debttant profiter propriam excellentiam. Dixi, absolute loquendo, nam de facto non defertur Christo inferior adoratio, ne sit in detrimentum alterius j60 QUAEST. XXV-XXVf. potion's in qua eminenter continetur: « Adorationem dtiliae, ait « Caietanus, Christo debitam ratione humanae naturae Ecclesia « in mente retinet, non in usu, ad evitandos errores ». THESIS XXXVIII. Sicut adoratio dirigitur ad humanitatem ut ad rem non tam adoratam quam coadoratam in persona Verbi, sic et ad partes humanitatis. Recte autem Verbum incarnatum proponitur specialiter adorandum secundum eam partem in qua peculiare consideratur documentum seu symbolum amoris eius erga nos. Unde dicendum est, legitimum esse cultum quem Sacratissimo Cordi defert Ecclesia. Postquam dictum est de adoratione humanitatis Christi, ali quid iam dicendum venit, de cultu SS. Cordis quod eiusdem humanitatis pars est nobilissima. Oportet enim perspicere an sit rationabile et verae fidei dictamini consentaneum, dirigere ad ipsum Cor adorationes nostras, simulque qua ratione id fiat accurate determinare, ad removendas impias infidelium irri­ siones. Primo igitur de obiecto cultus, deinde de eius conve­ nientia (*). (*) Nota bene quod in praesenti agitur de solis actibus qui ad vir­ tutem religionis elicitive pertinent, id est, de actibus adorationis et re­ verentiae. Solet equidem dici quod ad cultum SS. Cordis maxime per­ tinet charitas, amor, imitatio virtutum et interiorum affectuum lesu Christi. Sed tunc sermo est de actibus qui vel imperant cultum, vel imperantur ab eo, et debent foveri per ipsum, iuxta ea quae habet S. Thomas 2-2, Q. 81. a. 5, ad iuul, et in III, D. 9, a. 1. Et sane, I quod ex cultu SS. Cordis imperative procedant omnes actus praedicti, constat ex natura rei. Nam etsi diversitas attributorum quae specialiter respiciuntur in re adorata, non diversificet adorationem secundum se, ponit tamen in ea quamdam connaturalitatem ad certos alios actus exer­ cendos, pro quanto congruum est ut quis se conformet in moribus ei quod adorat et colit. Id quidem omnium hominum sensus habet : piopterea enim vituperamur, dignaque reprehensione carpimur, si forte vita a cultu dissonet, i. e. si mores sint in oppositione cum eo quod DK ADORATIONE CHRISTI 36 r § I· Cum de obiecto hic quaeritur, sermo est de obiecto cui de fertur adoratio, in quo etiam, iuxta superius praemissa, distin­ guitur materiale et formale: materiale, quod est obiectum ado­ ratum; formale, quod est ratio et causa adorationis. Utrumque autem facili negotio assignatur. Et obiectum quidem adoratum semper debet esse, proprie loquendo, suppositum seu hypostasis, sed potest esse supposi­ tum specialiter consideratum in aliqua sui parte. Et sic est in praesenti, quia id ad quod dirigitur adoratio, non est cor cum praecisione a divina hypostasi, sed est ipsa incarnati Verbt per­ sona considerata in corde suo, necnon et in omnibus tum ad divi­ nitatem tum ad humanitatem pertinentibus quae in eodem corde synibohzantur. Hinc Pius VI in Bulla Auctorem fidei, propositio­ nem 63’” Pistoriensium damnat his verbis: « Doctrina Synodi, « in eo quod cultores Cordis lesu hoc etiam nomine arguit, quod «non advertant sanctissimam carnem Christi, aut eius partem «aliquam, aut etiam humanitatem totam, cum separatione vel «praecisione a divinitate adorari non posse cultu latriae: qûasi « fideles Cor lesu adorarent cum separatione vel praecisione a «divinitate, dum illud adorant ut est cor lesu, cor nempe per« sonae Verbi cui inseparabiliter unitum est, ad eum modum « quo exsangue corpus Christi in triduo mortis sine separatione «aut praecisione a divinitate adorabile fuit in sepulcro: captiosa, «in fideles Cordis Christi cultores iniuriosa ». Sicut igitur ado­ rare carnem Christi nihil aliud est quam adorare Verbum Dei religione prosequimur. Consequens igitur est ut quisquis colit Cor tanto erga nos flagrans amore, in redamationem venire debeat, necnon et in imitationem omnium virtutum seu affectuum quorum se nobis exemplar exhibuit, iuxta illud Matth. Xl-29: Discite a me quia mitis sum et hu­ milis corde. At nunc, extra terminos praesentis quaestionis non oportet excurrere, et ideo sistendum est in adoratione secundum se. hoc est in eo actu qui non habet ex alio laudem, nisi quia est in reverentiam SS. Cordis D. N. I. C. 362 QUAEST. XXV-XXVT. incarnatum, ut dicit S. Thomas art. 2 in corp., ita nunc adorare Cor Christi nihil aliud est quam adorare ipsum incarnatum Dei Verbum, prout indutum visceribus misericordiae in quibus vi· sitavit nos. Nunc autem ratio quae in obiecto adorato accipitur ut causa facièns dignum cultu, semper est excellentia personae. Sed hic, est excellentia eius cum speciali respectu < ondescendentiae ad nos per amorem. Et cum amorem nunc dico, dico amorem increatum I cui deservit amor creatus tam spiritualis quam sensitivus: vel brevius, amorem dico theandricum, unum amorem in Christo agno· I scendo, eodem sensu quo unam operationem in eo confitemur, I non singularitate, sed ordine unam: amorem denique de quo compellans eum sacer Hymnus ait: « Qui daemonis ne fraudibus « periret orbis, impetu amoris actus languidi mundi medela « factus es ». Et iterum : « Commune qui mundi nefas ut expiares, «•ad crucem e Virginis sacrario intacta prodis victima». § 2. Qüae igitur cum ita sint, de convenientia huius cultus du­ bium vix esse potest. Dictum est enim supra, causam adoratio­ nis esse excellentiam rei adoratae, quatenus per adorationem actu exercito hanc ipsam eius excellentiam protestamur, et pro­ fitemur subiectionem erga eum qui sua dignitate excedit vilita- | tem nostram. Nunc autem eiusmodi adorationis sive submissionis debitum tanto maius est, quanto magis persona aliqua eminens ad nos condescendit. Hoc enim dictat vel ipse inditus naturae rationalis sensus, voluntarias maiorum condescendentias per spe­ cialem reverentiam esse recompensandas, ut scilicet quanto minus ipsi distantias curant, tanto magis studeamus vicem rependere, non solum consistendo in nostro proprio gradu, sed et sublimes illas personas peculiariter venerando in suis descensibus ad nos. Si ergo, ut Dionysius dicit, cap. 4 de div. nom., « ipse Deus « propter amorem est exstasim passus », quasi extra se exiens per incarnationis mysterium et nostrae redemptionis operatio­ nem, conveniens sane est ut specialiter adoremus Verbum in· PE ADORATIONE CHRISTI carnatum in ea assumptae humanitatis parte in qua amatoriae huius exstasis peculiare documentum consideratur. Atqui huiusmodi pars est Cor. — Primo quia cor e 1 bolum charitatis; et in Verbo quidem incarnato symbolum tum charitatis increatae quae fuit causa descensus eius in terras, tum charitatis creatae quam ipse ut Deus sibi ut homini inspiravit, quaeque a primo instanti conceptionis erumpens (Heb. X-5), fuit ei causa veniendi ad crucem. — Secundo quia cor non solum symbolum amoris est. sed etiam organum, imo ideo symbolum quia organum : organum, inquam, amoris sensitivi et compassivi qui subiectatur in coniuncto. Considerandum autem quod etsi in nobis sensibilis compassio saepe preveniat et trahat volun­ tatem, id tamen in Christo non fuit, quia in eo omnes affectus appetitus sensitivi perfecte subdebantur superiori voluntati, quae et ipsa per divinam regebatur. Quia igitur cor Christi fuit semper sequens humanam eius voluntatem motam a divina in ordine ad finem reparationis nostrae, iam recapitulantur in eius contem­ platione omnia principia ex quibus nostra salus processit, iuxta illud cantici Zachariae, Luc. I-78 : Ad dandam scientiam salutis plebi eius, (quae salus efficietur) per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. — Tertio quia in cruce ipsum Cor charitas « vulneratum ictu patenti voluit, amoris « invisibilis ut veneremur vulnera ». Id est, ut in vulnere corpo­ rali sensibiliter videremus illud amoris vulnus cum quo Christus in utero virgineo conceptus est, cum quo adolevit, vixit, labo­ ravit, et inivit mortem. Sicut si pictor post completum in tela opus suum, adderet legendam explicativam qua totius picturae sensus intelligi posset: sic post absolutum omnem transitum Verbi incarnati in hoc mundo, mysticum vulnus aperitur, quasi eorum omnium quae egit et pertulit explicativum. Quomodo au tem in vulnere cordis sensibiliter exprimatur operatio amoris, explicat S. Thomas in III, D. 27, q. 1. a. 1, ad 4"“. Aliter sci­ licet est intellectum in intelligente, et aliter amatum in amante. Nam intellectum in intelligente est solummodo secundum intentionalem sui similitudinem, quae etiam induit modum ipsius intelligentis. Sed amatum est in amante quasi interius trahens 364 QUAEST. XXV-XXVI. ipsum, eo quod non ad similitudinem amati terminatur amor, sed ad ipsum amatum secundum se, et ideo amans semetipsum veluti vulnerat ut penetrationi amati locus sit (’). — Quarto tan­ dem, quia in sanguine et aqua e Corde Chi isti aperto scaturien­ tibus significata est eflusio omnium divitiarum redemptionis, qua tenus illic quodammodo vitae ostium pandebatur, unde sacra­ menta Ecclesiae manaverunt, sine quibus ad vitam quae vera vita est, non intratur. Ideo dictum luerat Noe, cum figurative fabricaretur arca: Ostium autem arcae pones t .\ latere. Ideo prima mulier facta est de latere viri dormientis, et appellata est vita materque vivorum. Vides ergo quomodo in iis quae Christum spectant, finis respondet initiis, et posteriora prioribus. Nam cum primum Filius Dei ex alto suae divinitatis in virgineum uterum descendebat, celebrabantur, ut dictum est, viscera misericordiae in quibus visitabat nos. Et cum iam sepeliendus, communibus hominum conspectibus subtrahebatur donec veniant tempora re stitutionis omnium in iudicio universali, ecce lancea militis haec eadem misericordiae viscera aperiebantur, ut fieret misericordia eius a progenie in progenies super timentes eum, essetque iugiter fons patens domui David, id est, Ecclesiae, in ablutionem peccatoris et menstruatae. Concludendum itaque quod vere in Corde sacratissimo re­ colitur omnis ratio et modus amatoriae illius exstasis qua Summa Natura sese inclinavit ad nos, et consequenter dicendum est convenientissimum esse cultum quem eidem Cordi defert Ec­ clesia. (’) « Ex hoc quod amor transformat amantem in amatum, facit «amantem intrare ad interiora amati, et contra... Et ideo amans quo« dammodo penetrat in amatum..., et similiter amatum penetrat aman>■ tem ad interiora eius perveniens, et propter hoc dicitur quod amor «vulnerat et transfigit iecur >. S. Thom. loc. indic. DK ADORATIONE CHRISTI y;- THESIS XXXIX. (Quaest. 25· Art. 3-4). Colendae sunt sacrae imagines, et eodem quidem cultu quo coluntur exemplaria, terminatione licet transitiva tan­ tum et relativa. Hinc adoratione latriae adoranda est imago Christi; adorandum pariter, praeter caetera passionis in­ strumenta, ipsum lignum crucis in quo Salvator pro nobis affixus est. Cum hactenus de ea adoratione egerimus quae directe et immediate terminatur ad Christi personam in seipsa, consequen­ ter dicendum occurrit de cultu imaginum et reliquiarum ipsius. Sed et opportuna sese offert occasio tractandi per prius gene­ rale dogma quod contra iconoclastas in Concilio VII firmatum est. § i· Fundamenti loco ponenda est distinctio inter imagines con sideratas ut res, vel naturae vel artis, (naturae quoad materiam, artis quoad formam) et imagines consideratas formalissime ut imagines, id est, secundum quod ipsa sunt exemplaria, non in esse naturali sed in esse repraesentativo: eodem prorsus modo quo circulus in tabula descriptus, non materialiter quidem, sed tamen repraesentative, est circulus exactus et mathematicus quem solum in suis speculationibus contemplatur geometra. Et hac distinctione supposita, facile declarari potest quid distet inter idola gentium et imagines quarum cultum adserit Ecclesia. Idolum dupliciter accipitur. Primo accipitur pro simulacro quod statuitur in obiectum cultus ut res, id est, absolute et pro­ pter se, quasi haberet aliquod numen sibi incorporatum vel in­ fusum. In qua quidem opinione olim erant et adhuc sunt ple rique paganorum, confirmati in suo errore per responsa in ipsis simulacris a daemonibus data, vel per alios miros eiusdem ge neris effectus. Secundo accipitur pro simulacro quod colitur quidem ut repraesentatio, sed ut repraesentatio eius quod in rei j66 QUAEST. XXV XXVI. veritate aut nullo modo est, aut certe u<>n est tale quale colitur: ut si daemoni vel soli vel lunae tanqiiani diis constituantur ef­ figies, in ordine ad divinos honores falsis his numinibus defe­ rendos. Utroque autem modo ab idolo dill- rt imago, prout nunc de imaginibus loquimur. Nam in prim imago nequaquam accipitur in obiectum cultus ut res. Dmnde semper sumitur ut imaginis munus exercens, respectu eoi mu qui vere tales sunt quales coluntur. Hinc cultus idolorum fundatur totus in falsitate et mendacio, à patre mendacii originem habens; at cultus ima­ ginum nihil prae se fert nisi simplicem et ingenuam veritatem. Et in lege quidem Mosaica prohibuerat Deus ne imagines fierent et colerentur. Sed rationem interdictionis tibi dabit Da­ mascenus, Orat. 2 de Imag. n. 3: « Laudabilis, inquit, est Scri« pturarum perscrutatio. Sed hic diligenter animum attendite. « Unus Deus est, unus Veteris et Novi Testamenti legislator, « qui multifariam multisque modis olim locutus est Patribus in • Prophetis, et in novissimis temporibus in Filio suo unigenito... « Considera ergo Deum multifariam multisque modis locutum « esse. Sicut enim peritus medicus non omnibus nec semper idem « remedii ministrat genus, sed tum regionis tum morbi tum tem« poris tum aetatis habita ratione, medicinam praestat, atque « alia quidem ratione infantem curat, alia virum aetate prove« ctum, aegrotantem alia, alia denique sanum, nec aegrotis om« nibus eodem medetur modo..., consimiliter optimus animorum « medicus infantibus adhuc et idololatriae morbo laborantibus, « qui cum simulacra deos esse arbitrarentur, et tanquam deos « adorarent, imaginibus interdixit ». Distinguenda igitur prohi­ bitio ipsa et prohibitionis ratio. Prohibitio erat iuris positivi et pertinens ad caeremonialia praecepia quae cum abrogatione to­ tius legis antiquae finem nunc acceperunt. Ratio vero prohibi­ tionis respiciebat carnalitatem populi ludaici et proclivitatem eius ad idololatriam, adeoque locum amplius non habet in populo Christianorum qui iam idoneus effectus est percipere maxima emolumenta quae ex sacrarum imaginum usu per se proveniunt. Sunt enim sacrae imagines codices populorum et illitteratorum hominum libri; sunt etiam pro omnibus incitamenta ad virtutem OR ADORATIONE CHRISTI 07 et ad imitationem Salvatoris nostri ac sanctorum eius; denique veneratio earum pars non minima est cultus externi, sine quo apud nos homines cultus internus aut perit omnino, aut paulatim languescit atque exstinguitur. « Ubi de imaginibus agitur, «inquit Damascenus ubi supra, veritas quaerenda est, sensusque «illorum qui eas faciunt. /Xtque si quidem verus rectusque sit, «et ad Dei gloriam sanctorumque eius illae conducant, ad am· «plectendas item virtutes < t fugienda vitia, necnon in salutem «vergant animarum, has tanquam imagines, exempla, et similitu< dines, ac veluti illitteratorum hominum libros venerari nos «oportet et osculari, ut quae Verbum carni copulatum reprae« sentent, genitricemque ipsius, aut etiam sanctos qui tum pas. Porro eaedem fere considerationes valent quoad caeterea passionis instrumenta, nisi quod ipsa vera crux duobus titulis repraesentat Salvatorem, ratione contactus membrorum Christi patientis, et ratione figurae secundum quam dicitur signum FUii hominis quod apparebit in coelo. Prima ergo ratio communis est et clavis et coronae et lanceae, aliisque (x); secunda vero non. Hinc porro id unum sequitur, quod non solum veram Christi crucem adoramus, sed etiam eius effigiem in quacumque materia, non autem imaginem clavorum vel quorumcumque huiusmodi. DE CHRISTO MEDIATORE. Denique considerandum est « de hoc quod dicitur Christus «Dei et hominum mediator . * Et doctrina quidem generaliter tantum hic tangitur, quia manet suo loco perficienda, ubi de mysterio redemptionis. Sit ergo haec una propositio. (*) Unde Damascenus, 1. 4 de fide orth. c. ir «Hoc itaque pre«tiosum ac venerabile lignum in quo se Christus pro nobis hostiam «obtulit, uti sanctissimi corporis atque sanguinis tactu sanctificatum. «iure debe, adorari; clavique item, et lancea, et indumenta, et sacrae «eius mansiones, hoc est, praesepe, specus, salutaris Golgotha, vivifi­ cum sepulcrum, ac similia... Nam si eorum quos diligimus, et domus, et lectus, et vestis chara nobis sunt, quanto magis ea quae Dei et Salvatoris nostri sunt, per quae etiam parta nobis est salus >. 374 QUAEST. XXV-XXVI. THESIS XL. (Quaest. 26 . Christum secundum quod homo, est primus et summus mediator noster apud Deum. In nomine mediatoris importatur habitudo medii inter duo ex­ trema, utique coniungenda et reconcilianda, post dissolutum foedus pacis. Unde, ut dicit S. Thomas, a. 2 in corp. : «In mediatore duo < possumus considerare, primo quidem rationem medii, secundo «officium coniungendi ». Utrumque autem competit Christo qua homo est, eique soli tanquam primo ac principali, cuius mediatio non nititur mediationi alterius. « Unus enim Deus, inquit aposto« lus, i Tim. II-5, unus et mediator Dei et hominum homo Christus « lesus, qui dedit redemptionem setnetipsum pro omnibus ». Et re quidem vera, Christus qua homo est infra Deum pro pter naturam creatam, et super omnes homines ratione plenitu­ dinis gratiae et gloriae. Praeterea, ut homo obtulit Deo singu­ larem hanc satisfactionem per quam deletum est chirographum decreti quod erat contrarium nobis, et vicissim per virtutem san­ guinis sui refudit in homines omnia dona pertinentia ad amicabilem cum Deo societatem, sive per gratiam in praesenti, sive per gloriam in futuro. Ergo ipse est mediator summus, licet nihil prohibeat ali­ quos alios secundum quid dici mediatores inter Deum et homi­ nes, prout scilicet cooperantur ad unionem hominum cum Deo dispositive vel ministerialiter. Dispositive, sicut prophetae et sa cerdotes Veteris Testamenti qui praenuntiabant et praefigura bant verum et perfectum Dei et hominum mediatorem. Ministe­ rialiter, sicut sacerdotes Novi Testamenti qui sunt ministri veri mediatoris, vice ipsius salutaria sacramenta hominibus exhibentes, Ita S. Thomas, a. 1 in corp., et ad ium. Cum his explicit pars prima quae est de ipso incarnationis my­ sterio. Nunc dicendum de his quae Deus incarnatus egit et passus est, considerando per ordinem mysteria nativitatis, vitae, passionis et resurrectionis Domini ac Salvatoris nostri lesu Christi. PARS SECUNDA DE HIS QUAE DEUS INCARNATUS EGIT ET PASSUS EST PARS SECUNDA DE HIS QUAE DEUS INCARNATUS EGIT ET PASSUS EST. Post praedicta, inquit S. Thomas in Prooemio Quaest. 27, in quibus de unione Dei et hominis, et de his quae unionem consequuntur tractatum est, restat considerandum de his quae Filius Dei incarnatus in natura humana sibi unita gessit vel passus est. Quae quidem consideratio quadripartita erit, nam primo considerabimus de his quae pertinent ad ingressum eius in mundum (Quaest. 27-39); secundo de his quae pertinent ad progressum vitae ipsius in hoc mundo (Quaest. 40-45); tertio de exitu ipsius ab hoc mundo (Quaest. 46-52); quarto de his quae pertinent ad exaltationem ipsius post hanc vitam (Quaest. 53-59). CAPUT PRIMUM (Quaest. XXVII-XXXIX). DE HIS QUAE PERTINENT AD INGRESSUM CHRISTI IN MUNDUM. In illo tempore, « intravit lesus in quoddam castellum, et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam. Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus «8 PROOEMIUM « pedes Domini audiebat verbum illius. Martha autem satagebat «circa frequens ministerium », et reliqua. Quae sunt, salva interim litterali veritate facti, per allego riam dicta. Castellum enim in quod Salvator ingressus perhibetur, mundus est in quo vivimus; qui recte castelli nomine hic desi­ gnatur, cum ad totius amplitudinem universi, et praesertim ad curiam Regis aeterni comparatus, vix ac ne vix quidem se ha­ beat ut castellum ignobile et pagus angustissimus. In hunc igitur pagum intravit Filius Dei, quando carnem induit factus homo. Porro intrantem excepit mulier quaedam in domum suam: mu­ lierem dico in mulieribus benedictam, quae prae caeteris crea­ turis ad inclytum matris decus evecta, duplex in se una Marthae et Mariae officium circa Verbum adveniens summa perfectione coniunxit. Nam ex quo angelicae annuntiationi voluntarium prae­ bens assensum, purissimos illos subministravit sanguines de quibus, Spiritu Sancto operante, formatum est corpus Verbi, de ea continuo accipitur id quod in Martha circa corporalem coe­ lestis hospitis sui necessitatem occupata, legitur adumbratum. Et certe cum infantem caute portavit in utero, cum in lucem editum pannis involvit, cum reclinavit in praesepio, cum proprio lacte aluit, cum diu noctuque super eum vigilavit, cum Herodis fu­ rorem fugiens detulit in Aegyptum, cum nutrivit in Nazareth, et suo parentem imperio adolescere vidit; cum stans iuxta crucem, pendentis Filii dolorum particeps effecta est, cum de patibulo depositum sinu suo exanime corpus excepit; cum propriis ma­ nibus sudario involvit, et iure materno quaecumque ad sepul­ turam pertinebant ordinavit, nonne multo verius multoque feli­ cius satagebat circa frequens ministerium? Verum, ipsa est mater non similem habere visa, non habere sequentem, quae mente prius conceperat quam corpore. Et beata quae crediderat: beata quidem, quia Verbi incarnandi ministra facta fuerat temporalis, sed inde multo beatior quia eiusdem semper amandi custos ma­ nebat aeterna. Ideo oportuit in ea adimpleri et figuram alterius sororis, quae sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. Non enim ad Virginem spectat reprehensio quam ministranti Marthae adhibebat Dominus dicens : « Martha, Martha, sollicita DK VIRGINE MATRE 379 es et turbaris erga plurima *. Intenta Martha, ait Augustinus, quomodo pasceret Dominum ; intenta Maria quomodo pasceretur a Domino. Ast utrumque simul virgo benedicta: conservabat, iniquit, omnia verba haec, conferens in corde suo. Quapropter de plenitudine contemplationis eius nos omnes evangelium accepi­ mus. Cum enim testetur Lucas (I, 2-3), se omnia assecutum a principio diligenter ab iis qui viderant: quis, putas, testis esse potuit incarnationis, nativitatis, et totius infantiae lesu Christi, nisi ea quae omnium ab initio apprime conscia, intentam consi­ derationem mentis a dictis et gestis Salvatoris nusquam di straxerat? Denique, post ascensionem Domini et descensum Spi­ ritus Sancti, expleto iam ministerio eius, quomodo eam tibi co­ gitatione effinges nisi sub typo illius Mariae quae in aula mentis, divinae vacabat sapientiae, ubi omni strepitu terrenarum silente curarum, in meditationibus sanctis et in deliciis laetabatur aeter­ nis? Sedens ergo secus pedes Domini expectabat donec audiret vocem dicentem sibi: Veni de Libano, sponsa mea, veni, coro­ naberis. Vere itaque optimam partem elegit sibi Maria, quae non aufe­ retur ab ea in aeternum. Imo verius, non partem sibi elegit, sed plenitudinem accepit eorum omnium quae in mystico Christi corpore inter multos divisa sunt. Ipsa enim supra alios cunctos in specialissimo ordine redemptionis constituta, coniungitur cum Filio in omnibus nexu indissolubili. Et ideo, cum incarnationis exsecutio consideratur, secundum quod de Matre Virgine Verbum caro factum est, primum omnium de ea sermo habendus est. QUAEST. XXVII-XXX. DE BEATISSIMA ET AUGUSTISSIMA MATRE DEI ET HOMINUM VIRGINE MARIA. Visum est praemittere huic disputationi generale quoddam compendium praerogativarum Virginis, prout luculenter elucet in ipso Scripturae postliminio, cum primum hominibus lapsis Salvator promittebatur. Tum postea, ad singula descendere quae tractat S. Thomas in praesenti: videlicet, ad Deiparae gratiam 380 QUAEST. XXVII-XXX. (Quaest. 27), virginitatem (Quaest. 28), desponsationem (Quaest. 29), annuntiationem (Quaest. 30), et caeten a spectantia praepa­ rationem ad concipiendum Filium Dei. Prima ergo positio erit ut sequitur. THESIS XLI. De Virgine Matre generaliter tenendum est, quod in ordine reparationis eum locum tenet, quem tenuit Eva in ordine perditionis. Nam sicut ex insigni oraculo Geneseos edocemur, totius redemptionis nostrae ratio in quadam recirculatione contra diabolum consistere dicenda est: qua­ tenus omne id quod machinatus fuerat Satanas ad ruinam generis humani, illud ipsum ordine contrario divinitus di­ spositum est ad salutem. Quo fit ut novo Adae, id est Christo, indissolubili nexu ad dissolvenda diaboli opera coniungi debuerit nova Eva, id est, Maria. Considerandum itaque nunc venit celeberrimum illud oracu­ lum in quo, testante Pio IX in Bulla Ineffabilis, perhibetur Deus praeparata renovandis mortalibus suae pietatis remedia inter ipsa mundi primordia praenuntiasse, deceptoris serpentis retu­ disse audaciam, nostri generis spem mirifice erexisse, ac demum omnem suae providentiae rationem in hominum reparatione com­ pendiose delineasse. Et primo videndum quae sit vis et ratio sententiae latae in serpentem, tum secundo quae Virginis prae­ rogativae ibi eluceant. § i- Quatuor omnino supposita, vel individua vel collectiva, in hoc oraculo invenies designata: serpentem serpentisque semen ex una parte, ex adverso mulierem mulierisque semen. In primis indubium est serpentis nomine significari diabo­ lum, iuxta illud Apoc. XIl-9·. «et proiectus est draco ille ma« gnus, serpens antiquus qui vocatur diabolus et Satanas, qui se- DE VIRGINE MATRE 381 . Ubi ostenditur in actu exercito id ipsum quod a Domino Deo in paradiso fuerat annuntiatum. Dicitur autem serpens facere praelium cum reliquis de semine mulieris. (3) Genes. XXIl-18, XXVI4, etc. DE VIRGINE MATRE 3«3 fuisse eum qui se in evangelio filium hominis qtMsi proprio no mine semper appellare consuevit, qui delens quod adversus nos erat chirographum decreti, illud cruci triumphator affixit, et exspo lians principatus et potestates traduxit confidenter, palam trium phans illos in semetipso. Hactenus de semine. De muliere autem, quid? Fidenter porro dixerim, non opus esse consideratione a longe petita cum sensus maxime obvius et naturalis Mariam ultro designet. Si enim per semen mulieris significatur Salvator Christus, statim apparet, per mulierem ipsam significari matrem Salvatoris. Equidem nonnulli e catholicis etiam interpretibus, mulierem hic ad litteram designatam, Virginem Mariam esse minime con­ fitentur. Nituntur autem hac una ratione, quod in tota historia tentationis et lapsus, terminus mulier, vel pro Eva vel pro mu­ liere in genere adhiberi consuevit. Ergo, aiunt, etiam in prae­ senti sic est accipiendus, quia in eodem contextu idem terminus in eadem constanter significatione sumatur oportet. Verum ab­ soluta huius rationis inanitas facile ostenditur, praesertim quia nequaquam verum est sententiam a Deo latam contra serpen­ tem, unius esse tenoris cum narratione tentationis et lapsus. Quippe narratio historica et sententia Dei duo sunt omnino di­ stincta. Narratio exhibet factum, sententia regerit iustam pro facto retributionem. Narratio refert materiam super quam cadit iudicium, sententia ipsum iudicium continet, quo et serpenti et mulieri et viro rependitur, unicuique secundum opera sua. Ultro igitur concedendum quod in narratione historiae, terminus multer pro una eademque persona constanter supponit. Et sane, mulier quae videt bonum esse lignum ad vescendum, aspectuque dele­ ctabile, quae accipit de fructu illius, et comedit, et dat viro suo; mulier quam Adam inculpat, quam Deus interrogat de delicto, et postmodum alloquitur annuntians fore ut multiplicentur aerum­ nae eius tum in partu filiorum tum in subiectione ad virum : haec, inquam, mulier a primo ad ultimum, nonnisi Eva esse potest, quanquam in Evae etiam persona, ad poenam quod at­ tinet, generatim includatur sexus femineus prout originali culpa infectus, et novae conditioni obnoxius cui prima praevaricatio QUAEST. 384 XXVII-XXX. principium attulerat. At vero, ubi sententiam enuntiat Deus ad versus serpentem dicens: Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius, non amplius factum historicum refertur, sed in seductorem scelus et malitia retorquetur. Nec ambigua aut dubia apparet iustissimi simul ac sapientissimi iudicis intentio. Decernit enim ut qui per mulierem vicerat, per mulie­ rem etiam vinceretur, et qui mulieris amicitiam fraudulenter ca­ ptaverat, mulieris verissimas inimicitias persentiret. Ergo exigit omnino vis et ratio sententiae ut cum in ea mulier nominatur, maneat quidem invariata nominis significatio. Quod autem con­ textus exposcat ut sit etiam eadem ac prius termini suppositio, seu ut triumphatrix illa mulier quae in terrorem serpentis a Domino Deo suscitatur, eadem numero sit cum illa quam tentationis ac lapsus historia commemorat: hoc profecto nimis enorme 'et absonum est, quam ut confutatione indigeat. Ast non satis. Nedum enim contextus cogat nomine mulieris hic intelligere Evam, fidenter assero hunc sensum tanta evidentia excludi, et Mariam tam aperte designari, ut vix in Scripturis aliud quidquam invenire sit, pluribus et firmioribus fundatum rationum momentis. Omitto interim, nihil vel verosimiliter cogi­ tari posse, quo in Eva verificatae ostendantur singulares illae inimicitiae quae tanta emphasi dicuntur poni a Deo mulierem inter et diabolum. Omitto, easdem inimicitias manifestam habere connexionem cum contritione capitis serpentis in qua Dei sen­ tentia terminatur; aliunde vero, unicuique cogitanti statim oc­ currere, quid tandem egit Eva, quid pertulit, quid meruit, ut dia­ bolo et portis inferi tam exitialis exstiterit. Omitto iterum, Evam in hoc capite Geneseos constanter sustinere personam pecca­ tricis, imo illius peccatricis, qua mediante, totum humanum genus fuerat in semen diaboli conversum. Cui considerationi profecto non officit, quod ipsa protoparens per gratiam Dei ex praevisis Christi meritis fuerit aliquando educta e delicto suo (*), quia hoc est omnino praeter characteristicam et typicam notam sub qua in praesenti Eva delineatur. Nunc enim illa et non alia (*) Cf. Sap. X-2. DE VIRGINE MATRE 3#5 ostenditur Eva, a qua haereditavimus peccatum et poenas pec­ cati. Illa, inquam, non sati . deploranda mater, cuius flebiles filii subiacent maledicto, quaeque in initio totius ruinae conspicua apparet, nedum triumphi d- serpente reportat! qualecumque prin­ cipium exsistat et origo. Omitto denique, non mediocre argu­ mentum hinc etiam sumi posse, quod mulier a Deo annuntiata, ea mulier sit cui semen Christus attribuitur. Nam si diligentius revolvas totam seriem Scripturarum, saepius quidem invenies Christum dici semen Abrahae, Isaac, lacob, David, non autem Sarae, Rebeccae, Bethsabeae, etc. Et in summa, nusquam, alibi reperis singularem hanc loquendi formam, semen mulieris, nisi in aliquo parallelo loco Apocalypseos (r), ubi certe non Eva de­ signatur, sed vel Maria vel Ecclesia. Nec mirum hoc cuiquam videri debet, quia formula ista ingerit ex sese ideam materni tatis, quae non sit secundum leges ordinarias, sed omnino sub­ limior ac prorsus virginalis, sicut egregie declaravit Isidorus Pe­ lusiota inquiens : « Illud mulieris semen quod Deus inimicum et «infestum serpenti esse iubet, Dominus noster lesus est. Nam «ipse mulieris semen, singulari modo ex ea ortus est, ita ut nec «viri semen intercesserit, nec quicquam decesserit castitati » (a). Unde iterum reducimur ad illam Virginem per excellentiam, di­ vino partu honorandam, de qua postea prophetavit Isaias di­ cens: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel. Haec itaque omnia, et alia plura quae commemorare non vacat, per se sola iam abunde intentum conficerent. Sed placuit unice insistere in recirculatione qua utitur Deus contra diabolum, opponendo semen e sola muliere ortum, quod est Re­ demptor cum suo corpore mystico, semini illi quod per solius mulieris mediationem sibimet serpens in terra suscitaverat. Sane vero, poenam deceptoris serpentis in quadam retor sione fuisse sitam, quatenus scilicet omne id quod excogitaverat diabolus ad subiiciendum sibi hominem, fuerit omnino eodem ordine divinitus resumptum ad hominem liberandum, vetustis(') Apocal. XII, per totum. (’) Isidor. Peius., apud Passaglia de Imm. Cone., Sect. 5, c. ». De Verbo Incarnato «5 ,86 QUAEST. XXVII-XXX, simi etiam inter Patres tradiderunt. Quod et ex diligenti textus Geneseos consideratione luculenter patet, et ex consueta providentiae ratione confirmatur, quia ut dicitur Sap. XI17, per qwu peccat quis, per haec et torquetur. Pulchre Tertullianus, de Carne Christi, c. 17, ait Deum imaginem suam a diabolo captam aemula operatione recuperasse. Ubi noti quod aemulari est proprie paribus armis pugnare, et iisdem mediis contendere. Undesese magis explicans Tertullianus subdit: «In \ irginem enim adhuc « Evam irrepserat verbum aedificatori uni mortis, in virginem « aeque introducendum erat verbum exstructorium vitae, ut quod « per eiusmodi sexum abierat in perditionem, per eumdem sexum I I I I I I | I « redigeretur in salutem ». Vides igitur, Tertulliano teste, Deum instituere novam mulierem inductivam redemptionis, aemulando Satanam qui adhibuerat mulierem inductivam perditionis. Con­ sonat lustinus martyr in dialogo cum Tryphone, n. 100: «No- I « vimus per virginem Deum hominem factum esse, ut qua via «initium, orta a serpente inobedientia accepit, eadem via etiam « dissolutionem acciperet ». Ubi omnino alludit lustinus ad histo­ riam et oraculum Geneseos, vultque ut per quos gradus humana natura ceciderat, per eosdem ad pristinam dignitatem erigeretur. Sed adhuc expressiora ea sunt quae dicit Irenaeus, 1. 3 c. haeres, c. 22, ubi comparat facinus Satanae cuidam innodationi, opera­ tionem vero Dei reparantis denodationi illiusmet quod prius fuerat innodatum: «Quia, inquit, non aliter quod colligatum est « solveretur, nisi ipsae compagines alligationis reflectantur re« trorsus ». Statimque explicat quomodo Deus calliditati Satanae suam opposuit sapientiam, qua opus reparationis reflexit se­ cundum omnes praecedentes inflexiones machinationis ruinae, e regione ponendo singula correspondentia, cum eodem respective influxu eademque causalitate C1). (*) «O Dieu! quelle abondance de miséricorde, et que les sujets « d’espérance se multiplient devant nous! puisqu’ep même temps qu'un « homme et une femme perdaient le genre humain, Dieu qui avait < daigné prédestiner un autre homme et une autre femme pour les < relever, a désigné cet homme et cette femme jusque dans ceux qui «nous donnaient la mort. Jésus-Christ est le nouvel Adam, Marie est «la nouvelle Eve... Tout convient à ce grand dessein de la bontédi- DF. VIRGINE MATRE 1*7 Quo posito, attende perfidiam serpentis, et vide qualiter se habuerit innodatio eius. Non mulierem, sed virum suis retibus illaqueare intendebat, cum solus vir constitutus esset totius suae progeniei caput in ordine ad conservanda naturae innocentis dona. Non tamen recta perrexerat diabolus ad scopum, sed quaesierat mediatricem mulierem, quam sciebat deceptioni magis obnoxiam, viro item ,uo familiarissimam, ac per hoc maxime idoneam quae eum, -in minus seductione, at certe precibus et blanditiis in peccatum attraheret. Mulierem igitur adulatione et simulata benevolentia adierat, promittens ei consortium et com­ municationem cum superioribus spiritibus, (nam deorum nomine hic veniunt spiritus scientia praepollentes), si modo vetitum po­ mum ederet. Tum deinde per seductam mulierem suggestionem suam extenderat usque ad Adam, in quo peccante omnes pec­ caverant. Vide nunc, qualiter huic calliditati e regione opponatur consilium Dei reparantis: Quia, inquit, fecisti hoc..., inimicitias ponam inter te et mulierent, et senten tuum et semen illius, ipse conteret caput tuum. Quid est, quia fecisti hoc? Id est: Quia fal­ lacem cum muliere Eva simulasti amicitiam, societatemque ini­ visti ex qua fausta accepisti auspicia triumphi, ideo ego alteram « vine. Un ange de ténèbres intervient dans notre chute. Dieu pré« destine un ange de lumière qui devait intervenir dans notre répa« « < « ration. L’ange de ténèbres parle à Eve encore vierge, l’ange de lumiëre parle à Marie qui le demeura toujours. Eve écouta le tentateur et lui obéit, Marie écouta aussi l’ange du salut et lui obéit. La perte du genre humain qui se devait consommer en Adam, commença par «Eve; en Marie commence aussi notre délivrance; elle y a la même «part qu’Eve a eue à notre malheur, comme Jésus-Christ y a la même « part qu’Adam avait eue à notre perte. Tout ce qui nous a perdus « se change en mieux. Je vois paraître un nouvel Adam, une nouvelle « Eve. un nouvel ange. Π y a aussi un nouvel arbre qui sera celui de « la croix, et un nouveau fruit sur cet arbre qni détruira tout le mal «que le fruit défendu avait causé. Ainsi l’ordre de notre réparation «est tracé dans celui de notre chute; tous les noms malheureux sont « changés en bien pour nous, et tout ce qui avait été employé pour « nous perdre, par un retour admirable de la divine miséricorde, se < tourne en notre faveur ». Bossuet, Elévations sur les mystères. 8*“· Semaine, 3··“’’ Elév. j88 QUAKST. XXVII-XXX. suscitabo mulierem prae omnibus eminentem, quam inter et te verissimas firmabo inimicitias, ut quantum tibi prima exstitit favorabilis et propitia, tantum altera infesta sit ac funesta, et quanto facilius per mulierem unam adeptu es victoriam, tanto ignominiosius per mulierem alteram proflige ris. Quid est iterum, quia fecisti hoc? Id est: Quia per muli···.·· m deceptam tamquam per instrumentum et opportunam mediatu m, humanum genus in suo capite Adam semen tuum effecisti, ideo ego per mulierem alteram alterum suscitabo semen, hominum r< demptorem nec non et caput in ordine gratiae. Ipse factus ex muliere et mediante muliere mundo datus conteret tibi caput, hoc est, plenum de te et de portis inferi et de iis qui in semine tuo propter neglectum redemptionis beneficium remanebunt, triumphum reportabit. Haec igitur vis est, haec ratio sententiae a Deo in diabolum latae. Quam si recte perpendas, statim tibi apparebit mulierem illam cuius semen Redemptor esse dicitur, omnino excludere consortium viri. Nam alias periret omnis prorsus veritas et decor oppositionis inter divinum reparationis opus et callidam Satanae machinationem, nec amplius qua via initium accepit orta a ser pente inobedientia, eadem via etiam dissolutionem acciperet. Ergo a primo ad ultimum, mulier in oraculo Geneseos annun­ tiata, neque Eva est, neque ulla e feminis quae per generationes singulas in genealogia Salvatoris computantur, sed sola Virgo Maria de qua natus est lesus qui vocatur Christus. Cui etiam conclusioni non meram probabilitatem, sed absolutam certitu­ dinem censemus esse adseribendam, post Pium IX in Bulla Ineffabilis. Nam, inquit Pontifex, Patres Ecclesiaeque scriptores docuere, « divino hoc oraculo clare aperteque praemonstratum < fuisse misericordem humani generis Redemptorem, scilicet Uni« genitum Dei Filium Christum lesum, ac designatam beatissi« mam eius matrem Virginem Mariam, ac simul ipsissimas utrius« que contra diabolum inimicitias insigniter expressas » (x).(*) (*) Hic diligenter nota quod ab hac auctoritate minime se expe­ diunt adversarii dicendo quod etsi mulier quae in praesenti oraculo de­ signatur, sit ad litteram Eva, adhuc tamen sensu spirituali est Maria. Non enim id intendit Bulla, sed intendit omnino designari Mariam DE VIRGINE MATRE 3»9 Vere igitur dicendum est, Virginem parituram statim post lapsum protoparentibus nostris fuisse propositam, ut in qua ucundum sensum litteralem. : '-un primo, ea quae secundum solum sensum spiritualem designantur, non . hit e aperteque designantur, sed sub arcano velamento allegoriae, ut ipsum nomen sensus mystici seu spiritualis per se clamat. «Auctor Sacae ripturae, ait S. Thomas, I» Part, Q «a. io, est Deus, in < u ius potestate est ut non solum voces ad signifi- i, « candum accommodet, quod etiam homo facere potest, sed etiam res «ipsas. Et ideo, cum in omnibus scientiis voces significent hoc habet «proprium ista scientia, quod ipsae res significatae, per voces, etiam si«gnificant aliquid. Illa ergo prima significatio qua voces significant res. «pertinet ad primum sensum qui est sensus historicus vel litteralis. Illa «vero significatio qua res significatae per voces, iterum res alias signi< (icant, dicitur sensus spiritualis qui super litteralem fundatur, et eum «supponit». Sicut ex. gr. in historia Cain et Abel, sensu spirituali si­ gnificatur populus ludaeorum necem inferens Christo. Sed quis ferret dicentem quod in hac historia mors Christi et scelus populi deicidae clare aperteque significatur? — Insuper ex sensu spirituali nullum ar­ gumentum trahitur, ut docet S. Thomas ubi supra in responsione ad iDm, hac evidenti ratione ductus : quia id quod mystice tantum signifi­ catur, non potest nobis innotescere nisi ex locis ubi illud idem litteraliter exprimitur. Atqui Bulla Ineffabilis affert prophetiam Geneseos, ut quae inimicitias Mariae et serpentis insigniter prodat. — Praeterea tertio etiamsi ex sensu spirituali posset aliquando trahi argumentum, certe non in praesenti. Nam Bulla vult ut ex hoc loco demonstrentur inimi­ citiae prorsus singulares Virginem inter et diabolum, quales scilicet eas esse oportet, ut singularissimum quoque privilegium constituant. Si autem inimicitiae quae in sententia Dei praedicantur, intelligendae sunt per prius et ad litteram de inimicitiis diaboli ad Evam vel mulierem in genere, clarum est nihil posse exinde quocumque modo vel verosimiliter erui in ordine ad aliquod Deiparae privilegium. — Quarto de­ nique, ad hoc ut quae hic litteraliter dicta sunt de Eva, sensu spirituali intelligi possent de Maria, oporteret ut Eva fuisset typus Mariae praecise in quantum contra diabolum exercuit inimicitias. Atqui nihil magis absonum dici potest. Et vere quidem forma futurae Eva, sicut forma futuri Adam. Id tamen, (si loquamur de Adamo et Eva ab amisso in­ nocentiae statu), per comparationem a contrario, non per compara­ tionem a simili, ut tota traditio Christiana clamat. — Omnibus ergo modis vanum effugium est quod ex sensu spirituali quaeritur, et quis­ quis recipit ea quae de oraculo Geneseos in Bulla ineffabilis traduntur confiteatur necesse est B. Mariam designari sensu litterali, illo scilicet sensu qui immediate verbis subest. QUAEST. XXVII-XXX. 390 totius nostri generis spes reponeretur; eamdemque in afflictis ac penitus profligatis rebus primam omnium illuxisse instar iridis, secuturae serenitatis praenuntia- Vere ac fideliter con­ fitendum, habere Mariam in ordine reparationis eas ipsissimas partes quas habuit Eva in ordine ruinae, tantumque influere in restaurationem nostram ac serpentis cladem, quantum influxit Eva in nostram perditionem (r). Vere demum credere oportet, Mariam cum ipso Salvatore lesu Christo indissolubili nexu in ordine ad dissolvenda diaboli opera esse coniunctam, volunta­ temque Dei fuisse ut nova mulier cum suo semine nequaquam ad ordinem ruinae, sed omnino ad ordinem excussae tyrannidis pertineret. Superest nunc ut quae generali conclusione enuntiata sunt, explicatius proponantur. § 2. Dicit Apostolus, Rom. V-14, Adam fuisse formam futuri, id est, typum Christi per comparationem a contrario, et hoc idem, ut ex hactenus disputatis constat, de Eva sentiendum est respectu Mariae. Ex quo fit ut sicut Christus recte nominatus est novis­ simus Adam (2), ita et eodem sensu, novissima Eva dicenda sit et Maria. Sed quid per hoc nomen nova Eva significatum exi­ stimabimus? i. Nova Eva, id est, omnino immaculata, et ab omni naevo peccati, non actualis tantum, sed et originalis, penitus immunis.(*) (*) Hinc etiam apparet, lectionem femininam Vulgatae, ipsa conteret caput tuum, virtualiter contineri in lectione masculina textus ori­ ginalis, nec nisi modaliter ab ea differre. Sicut enim dici posset: dextras ninxit prima mulier cum serpente, mulierisque vir cum principe tene­ brarum, et ipse vir, vel ipsa mulier ei subiecit totum genus humanum, (dicendo enim ipse, directe significares causam principalem nostrae deiectionis, et adsignificares causam inductivam, id est, Evam quae determinaverat virum ad peccandum; dicendo autem ipsa, e converso significares directe causam inductivam, et adsignificares principalem)·, ita nihil in praesenti refert utrum legas : ipse vel ipsa conteret caput tuum. De quo cfr. Passaglia, de Immac. Conceptu, Sect. 5, n. 998. t9) i Cor. XV-45. DE VIRGINE MATRE 19» Et generale quidem argumentum sumitur ex idea funda­ mentali totius vaticinii, id es», ex recirculatione illa qua contra serpentem retorquetur quidquid ipse excogitaverat et exsecutus fuerat ad dominationem suam in mundo inducendam: dum sci­ licet mulieri amicae serpentis et foedere societatis cum eo iunctae, contraponitur a Deo mulier serpenti inimica, dissolvens quid­ quid fuerat partium mulieris in opere diabolico. Claudicaret enim eiusmodi recirculatio, «-ssetque manca prorsus atque imperfecta, (quod de opere divino cogitare nefas), si nova illa mulier fuisset et ipsa, particeps contagii quod per primam Evam in genus hu­ manum diabolus induxerat. Ut ergo a communi naufragio exci­ peretur, ratio ordinis in reparatione nostra a Deo praestituti omnino exigebat. At vero, argumentum hoc vim et robur plenae demonstra­ tionis obtinebit, si accuratius consideres quomodo se habeant illae mulieris inimicitiae de quibus dictum est: Inimicitias ponam inter te et mulierem. Sunt primo inimicitiae in quibus principaliter consistit poena et humiliatio serpentis. Per hoc enim eius superbia potissimum retunditur, quod cum vicisset per mulierem, per mulierem quo­ que foret profligandus. Atqui nulla omnino esset ratio huius tantae humiliationis, praecise ut oriundae a muliere, si de ea gloriari potuisset diabolus tamquam a se per prius contaminata, et propter contractum originalem reatum, suo aliquando subiecta imperio. Sunt praeterea inimicitiae super quas tota cadit emphasis sententiae, ita ut ad eas tanquam ad caput caetera consequentia revocari videantur. Nam etsi principalis causa eversionis regni diaboli futurus esset solus redemptor, ipse ftmen nonnisi sub­ obscure, et (liceat dicere), quasi in umbra mulieris diabolo ini­ micae nunc ostenditur. Sed inimicitiae illae quas cum tanta emphasi praenuntiat sermo divinus, quomodo non essent per­ fectae, absolutae, et omnem cum diabolo communionem vel a primo instanti excludentes? Sunt denique inimicitiae a Deo ipso positae. Inimicitias, in­ quit, ponam. Atqui nulla possibilis communicatio inter eos quos 39» QUAEST. XXVIT-XXX. separat et dividit Dominus omnipotens. Id tamen ut recte in telligas, animadverte quod in personis quas divina sententia separat a diabolo, primo est mulier, secundo semen mulieris quod est Christus, tertio semen mulieris quod est collectio eorum qui ut viva membra adhaerent Christo, suntque corpus eius et plenitudo eius. Et semper quidem absoluta a diabolo separatio est, sed solum in sensu composito appellationis sub qua a Deo positae dictae sunt inimicitiae. Porro fideles Christi semen mu lieris non sunt nixi ex adventitio et accidentali dono; natura enim erant filii irae, ut dicitur Eph. II 3. In eis ergo conside­ ratur etiam sensus divisus, et licet a diabolo segregati exsistant ex quo et in quantum benedictum mulieris semen effecti sunt, nequaquam tamen ab eis excluditur antecedens diaboli servitus, et quidquid de originali hac conditione etiam post iustificationem relinquitur. At in Christo qui est semen mulieris secundum quod ipse, sensus divisus possibilis non est; unde absolute et pro sem­ per, ipsa quoque vi praesentis oraculi a Satana separatur. Eodem igitur pacto ab eodem separatur Virgo Maria, cum nunquam profecto potuerit esse in ea sensus divisus ab illa muliere de qua dictum est: inimicitias ponam inter te et mulierem. Uno de­ mum verbo, sicut semen mulieris inimicum diabolo asseritur in quantum huius mulieris semen, ita et mulier in quantum haec determinata mulier. Sed Beata Virgo a primo instanti et semper fuit haec mulier. Sequitur ergo quod a primo sui ortus initio splendore gratiae refulsit, tota pulchra et prorsus immaculata. Hunc porro eximium singularemque Virginis triumphum, eiusque ab omni peccati labe integritatem viderunt etiam Pa­ tres: « tum in arca illa Noe, quae divinitus constituta a com« muni totius mundi naufragio plane salva et incolumis evasit; « tum in scala illa quam de terra ad caelum usque pertingere « vidit lacob, cuius gradibus angeli Dei ascendebant et descen·> debant, cuiusque vertici ipse innitebatur Dominus; tum in rubo «illo quem in loco sancto Moyses undique ardere, ac inter ere« pitantes ignis flammas non iam comburi aut iacturam vel mi « nimam pati, sed pulchre virescere ac florescere conspexit; tum « in illa inexpugnabili turri a facie inimici ex qua mille clypei DE VIRGINE MATRE WJ « pendent, omnisque armatura fortium; tum in horto illo concluso «qui nescit violari neque corrumpi ullis insidiarum fraudibus: « tum in corusca illa Dei civitate, cuius fundamenta in montibus «sanctis; tum in augu-ti imo illo Dei templo quod divinis re-fulgens splendoribus, plenum est gloria Domini; tum in aliis «eiusdem generis omnino plurimis, quibus excelsam Deiparae «dignitatem, eiusqu ' i labatam innocentiam, et nulli unquam « naevo obnoxiam 7 nam ista fuerunt assumpta a Christo in finem redemptionis, et evidens est quod Virgo non debuit eximi ab iis poenalitatibus quibus ipse Christus subiacuit. Caeterum, et ipsam mortalitatem in ea non fuisse nisi ut Filio conformaretur, luculenter apparet ex sensu Ecclesiae in to Assumptionis. Cito enim creditur a morte liberata, ut in omnibus inseparabiliter cohaereat inulter cum semine suo. Nullus igitur in Virgine Matre unquam defectus fuit, per­ fectioni sanctitatis repugnans. Addo etiam semper ab ea abfuisse defectum ex parte intellectus, scilicet ignorantiam. In quo qui­ dem notandum est, ignorantiam dupliciter accipi. Primo pro eo quod est contrarium scientiae, puta pro illa pronitate quam ha­ bemus in statu praesenti ex deordinatione phantasiae et passio­ num, ad errorem et falsas opiniones abducentes nos a consecu­ tione veritatis. Et sic ignorantia, non secus ac fomes, pertinet ad materiale originalis peccati, a quo Virgo fuit immunis. Alio modo ignorantia sumitur pro carentia scientiae alicui debitae secundum conditionem et decentiam sui status. Et sic, ad remo­ vendam a Virgine ignorantiam, sufficit cogitare Sapientiam di­ vinam quae matrem quam sibi eligebat non potuit non ditare omnibus donis quae ad excellens eius ministerium requirebantur. Quod autem specialiter attinet ad incarnationis mysterium, Ma­ riam fuisse de eo plenissime instructam, ipsa evangelica narra­ tio (Luc. I. 26-55) aperte testatur. Sunt tamen duo fere loca in evangelic, quae nonnullam de­ clarationem exigunt. Legitur enim Luc. IL48 et seq., quod cum Maria et loseph invenissent puerum in medio doctorum, aitlesus ad illos : Quid est quod me quaerebatis ? Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. Qualiter autem huiusmodi inintelligentia conciliari possit, tum quidem cum plenitudine cogni­ tionis incarnationis mysterii quae Matrem Virginem decebat, tum etiam cum iis quae superius in eodçm Lucae evangelic leguntur de annuntiatione angelica et mysterio visitationis, forsitan diffi­ cile esset videre. Ad huius itaque solutionem difficultatis, primo animadvertendum est quod Christus, cum insciis parentibus re- 4o8 quaest. xxvîi-xxx mansit in templo, et post tres dies ab eis fuit inventus agens cum doctoribus de regno Dei, voluit erudire Ecclesiam suam circa relationes filiorum ad parentes : ad parentes, inquam, qui saepius carnali sensu et affectu filios ipsos a regno Dei quae­ rendo subducere conantur. Et licet carnalis iste sensus a Joseph et Maria longe abesset, in ipsorum tamen facto quaedam habe­ batur externa similitudo eorum quae humani parentes moliri so­ lent, non intelligentes illud evangelii : « Qui amat patrem vel « matrem plus quam me, non est me dignus ». Volens ergo ostendere Christus, filios parentibus non subdi in iis quae contra Dei servitium exiguntur, respondet ad Mariam et loseph secun­ dum quod carnalium parentum tunc figuram gerebant : « Quid «est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his quae Patris «mei sunt oportet me esse?». Duriuscula sane responsio, et quasi ex alto divinitatis prolata. Igitur in tantum dicitur Virgo non fuisse assecuta mentem Filii, in quantum ignoravit curtam severe, et specie tenus tam dure praeter solitum responderit: vel etiam in quantum non est assecuta quare ad agenda ea quae Patris sunt, opus habuerit lesus sese a providentia et depen­ dentia parentum subtrahere, ne monendo quidem eos de sua re­ mansione in Jerusalem, et quasi exprobrando eis quod ipsum dolentes quaesivissent. Et hoc modo carentia intelligentiae non res dictas, (quis scilicet esset Pater eius, et quae essent negotia Patris), sed circumstantias vel modum dicendi respiciebat. Sic quippe nos communiter dicimur non intelligere verbum alicuius, quando non assequimur quo affectu, qua intentione, qua de ra­ tione, vel aliquid interrogat, vel de aliquo reprehendit, vel quidpiam modo insolito pronuntiat. Atqui cognitio illa non erat tunc debita Virgini pro persona quam in his circumstantiis gerebat, quia revera communes parentes verbum Christi intelligere non solent. Recte igitur Dominus celavit intentionem suam, quin inde sequatur fuisse aliquando in Virgine carentiam scientiae debi­ tae, id est, ignorantiam. Minor adhuc difficultas invenitur in his aliis verbis Luc. II· 33 : Et erat pater eius et mater mirantes super his quae diceban­ tur de illo. Non enim obstat quod primi omnium multo maiora, DE VIRGINE MATRE VM) I multoque altiora de Christo cognoverant, quia ad admirationem I I I I i I I I rei altissimae et humanam mensuram undequaque excedentis, sufficit ut novo modo proponatur et per alias vias, scilicet se­ cundum novam rationem cognitionis. Sed et admiratio ista illustre testimonium exstitit sublimis virtutis eorum. Quod enim in templo audientes Simeonem et Annam mirati sint, quin et ipsi dictis consonarent, ipsi manifestarent ea quae ante alios omnes noverant, imo in partu virginali experti fuerant, id sane omnem modum communis virtutis transcendit. Sed consilio sibi a Deo revelato subserviebant usque ad abiectionem omnis existimationis humanae, scientes lesum fuisse sibi commissum usque ad tempus ostensionis eius sicut Verbum absconditum. Ideo silent, ideo se gerunt non secus ac si nihil accepissent, ideo solam admirationem manifestant, multum longeque distantes a pruritu illorum i fratrum Christi qui postea dicebant : Nemo in occulto quidquam I facit, vade et manifesta teifsum mundo. Inde enim et sibi ipsis gloriam expectabant. THESIS XLIII. (Quaest. 28). Fide catholica tenendum est Beatam Mariam perman­ sisse virginem, ante partum, in partu, et post partum. Dico integram assertionem ad fidem catholicam pertinere, et non eodem modo ac recens definitum dogma conceptionis im­ maculatae, de quo aliquando habitae sunt controversiae intra ipsius Ecclesiae fines. Perpetua enim Mariae virginitas de iis est veritatibus quae statim ab initio explicite propositae fuerunt ad credendum, ita ut non potuerit unquam sive ex toto sive ex parte contumaciter negari, quin ipso facto et ante omnem solemnem definitionem haeresis incurreretur. Et virginitatem quidem ante partum et in partu explicite attestatur prae primis celebre oraculum Isai. VII14 : ad cuius intelligentiam notandae prius occurrunt circumstantiae editae pro­ phetiae. Coniuraverant scilicet contra regem Achaz et regnum 410 QUAEST. XXVH-XXX. luda duo reges Syriae et Samariae, volentes deturbare e throno prosapiam David, et substituere Syrum quemdam filium Tabeel (i 6). Cum autem in temporibus illis eversio dynastiae secum | traheret totius familiae regnantis internecionem, accidebat ut do- I mus David e qua oriundus Messias, in summo versaretur peri· ' culo. Propterea iubetur Isaias ire ad Achaz, ut promitteret ei ex parte Dei incolumitatem domus eius, libertatem et salutem, nec non et duorum coniuratorum regum interitum, (7-9). Iubetur in super offerre regi et proceribus de genere Davidico petendum signum promissae salutis, quodeumque voluissent. Sed recusat impius Achaz simulatione religionis, alludendo ad praeceptum Deuteronomii : Non tentabis Dominum Deum tuum. Fit ergo ei secundum arrogantiam responsionis eius, et loco signi sensibilis quo se non indigere insolenter affirmabat, assignatur a Deo ipso signum futurae incolumitatis domus David : sed signum sui ge­ neris, quod in oculis solius fidei valorem haberet : videlicet, grande prodigium suo tempore in ea domo divinitus operandum: e virgine paritura nasciturus Emmanuel (12-14). Hanc virginem parientem, hunc Emmanuelem ex eius utero egredientem, tam quam praesentes intuetur Isaias, et quasi esset iam natus infans , ille mirabilis erectus in signum protectionis Dei super regiam familiam, secundum annos aetatis eius computat propheta tem­ pus liberationis ludaeae ab instanti discrimine, necnon et vasta tionis hostilium regnorum Syriae ac Samariae (16-17). H>c ge‘ neralis sensus est insignis oraculi : in quo procul dubio, mater Emmanuelis, i. e. Messiae, luculenter proponitur ut quae virgo futura esset maneretque, et ante partum et in partu. Id demon­ strat primo, vocabulum alrnah, quod in bibliis constanter signi­ ficat puellam in domo custoditam sub tutela parentum. Demon­ strat secundo, constructio phrasis in hebraico : ecce, inquit, virgo concipiens et pariens, ut non possit intelligi ea quae prius virgo, postea pareret cessando a virginitate. Demonstrat tertio, natura rei de qua in oraculo : sermo siquidem est de grandi prodigio, loco signi quod petere noluerat Achaz. Demonstrat denique quarto, constans intellectus Synagogae elucens in paraphrasibus Onkelos et loathan, necnon et in omnibus versionibus graeciset DE VIRGINE MATRE ♦Π Chaldaicis. Ubique emphasis est in verbo quo significatur virginitas: Ιδού ή παρθένο; έ.ν γσστρι εξει... Et est emphasis tanta, ut virginitatem perpetuam, etiam post partum, satis superque pro­ dat: neque enim ή παρθένο; per excellentiam vocari posset illa, cui virginitatis decor aliquando esset auferendus. Impletam porro prophetiam, cum diserta asseveratione vir­ ginitatis tum in concipiendo tum in pariendo, explicite tradunt Matthaeus et Lucas in ipso evangelii exordio. De virginitate autem post partum perpetua, nihil equidem explicitum habet evangelica scriptura, sed quam maxima evidentia resplendet dogma in regula traditionis, speciatim vero in lege suppli­ candi per quam lex credendi statuitur, puta cum in canone missae sic oramus: « Communicantes et memoriam venerantes « in primis gloriosae semper virginis Mariae ». Et tam mani festa est, tamque dilucida in hac parte totius Ecclesiae fides, ut Deiparam indubitanter agnoscamus sub typo orientalis portae templi, Ezech. XLIV-z, signatam : Porta haec clausa erit, non apertetur, et vir non intrabit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa Principi. Quod expo­ nens S. Thomas, art. 3 huius quaestionis, ex vetusti cuiusdam scriptoris auctoritate, ait : « Quid est porta in domo Domini clausa, «nisi quod Maria semper erit intacta? Et quid est homo non « transibit per eam, nisi quod Joseph non cognoscet eam ? Et « quid est Dominus solus intrat et egreditur per eam, nisi quod « Spiritus Sanctus impraegnabit eam, et angelorum Dominus « nascetur per eam ? Et quid est clausa erit in aeternum, nisi « quod Maria virgo est ante partum, et virgo in partu, et virgo « post partum ? ». Ad solutionem autem argumentorum quae fiunt in contra­ rium, videnda sunt ea quae habet S. Thomas in compendio theologiae, c. 225. Abominandus est, inquit, error Helvidii, qui etiamsi assereret Christum ex virgine conceptum et natum, dixit tamen ipsam beatam matrem postmodum ex Joseph alios filios genuisse. Neque hoc eius suffragatur errori, quod Matth. I25 legitur: Et non cognoscebat eam donec peperitfilium suum primo genitum, quasi postquam peperit Christum, eam Joseph cogno­ QUAEST. ΧΧνΠ-ΧΧΧ verit. Est enim consuetudo sacrae Scripturae, ut usque tunc spe­ cialiter asserat aliquid factum vel non factum, quousque posset esse dubium, sicut cum dicitur Psalm. ClX-r : « Sede a dextris «meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum». Dubium enim sensui humano esse poterat, an Christus sederet ad dexteram Dei, quamdiu adversus eum fremerent inimici, cum in sessione tranquillitas et summa securitas designetur; postmo· dum vero nullus omnino remanet dubitandi locus. Similiter etiam, dubium poterat occurrere an ex viro suo Maria conceperit Chri­ stum. Unde hoc evangelista removere curavit, quasi indubita­ bile et extra omnem possibilem suspicionem relinquens, quod post talem ac tantum partum cognita non fuerit (r). Et eadem (’) Multiplicat exempla Hieronimus I. de perpetua virginitate B. Ma­ riae, n. 6 et seq., ostendens coniunctionem donec, usque ad, quae saepe certum tempus utique significat, saepe etiam significare infinitum: « U( «est illud quod Deus ad quosdam loquitur in Propheta: Ego sum, e&o esum. et donec senescatis ego sum. Numquid postquam illi senuerint « Deus esse desistet? Et Salvator in evangelio ad apostolos : Ecce ego, « inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. « Ergo post consummationem saeculi a discipulis suis Dominus absce« det, et tunc quando in duodecim soliis iudicaturi sunt duodecim tri« bus Israel, Domini consortio fraudabuntur? Paulus quoque apostolus « Coriuthiis scribens : Primitiae, ait, Christus ; deinde hi qui sunt Chri- « sii, etc. Quid sibi vult hoc quod ait : Oportet enim illum regnare do« nec ponat omnes inimicos sub pedibus eius? Numquid tamdiu regnaturus « est Dominus, donec incipiant esse inimici sub pedibus eius, et post· « quam illi sub pedibus fuerint, regnare desistet ? cum utique tunc magis « regnare incipiet, cum inimici coeperint esse sub pedibus. David quo· « que in quarto graduum psalmo : Sicut oculi ancillae in manibus domi- « nae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur o QUAEST. XXVII-X.XX. * caeteri flagitant sancti patres, paties scilicet tui, qui et ipsi « habitant in regione umbrae mortis. I loc totus mundus tuis « genibus provolutus exspectat. Nec immerito, quando ex ore « tuo pendet consolatio miserorum, redemptio captivorum, libe «ratio damnatorum, salus denique universorum filiorum Adam, « totius generis tui. Da, Virgo, responsum festinanter. 0 Do· « mina, responde verbum, quod terra, quod inferi, quod exspe· « ctant et superi. Ipse quoque omnium R(·. CONCEPTTONE CHRISTI <2 J homo continetur in patribus suis), sed virtualiter sicut effectus in causa efficiente. Etenim oportet ut materia quam mater mi­ nistrat sit praeparata per virtutem eius generativam. Virtus autem generativa matris originaliter ab Adam descendit, et ideo, < per virtutem generativam Adae et aliorum ab Adam descen« dentium usque aΕ CONCEPTIONE CHRISTI 439 bui conceptio, etiamsi facta fui ^et non in instanti, sed per tem­ poris intervalla, dummodo assumptio ad divinam personam di catur fuisse re idem cum creatione animae et animatione foetus. Verum absolute est nega uda paritas. Licet enim ab initio con ceptionis purus hom<· nondum sit ut in facto esse, bene tamen ut in fieri, quia secund un naturae ordinem motus generationis per se terminatur ad homin' m, et hunc numero hominem, id est, ad substantiam humanam singularem cum proprio esse exsisten­ tiae. At vero, si com·. ptio virginalis non luisset instantanés, mo­ tus generationis non habuisset terminum per se in persona di vina incarnata, sed per accidens tantum, adeoque conceptio in fieri nulla vera ratione ipsi Dei Filio attribueretur. Insuper de rogaretur quam maxime catholico dogmati maternitatis divinae de quo nunc, exponendo ea quae Christi nativitatem spectant, accurate agendum est. QUAEST. XXXV-XXXVI. DE NATIVITATE CHRISTI. « Consequenter post Christi conceptionem, agendum est de • eius nativitate ». Notandum autem quod sermo est de nativj tate in et ex utero. Porro nativitas in utero, etsi non re, ratione tamen a conceptione distinguitur, quia conceptio significatur ut actio qua mater capit apud se id quod generatur, nativitas vero significatur ut processio qua genitus oritur a generante. Qua­ propter conceptio perficitur, quando primum exsistit homo in utero matris. Non autem perficitur tunc nativitas, quia processio a generante non completur nisi exeunte prole ab utero . quo tantum tempore simpliciter et absolute dicimus hominem esse natum. Si ergo nativitas adaequate spectata comprehendit con­ ceptionem, et addit aliquid aliud, (quamquam conceptionem non includat formaliter ut conceptio est, sed in quantum estidentice origo seu processio viventis a vivente), recte S. Thomas in na­ tivitate Christi includit ipsa generationis eius initia, et in hac quaestione divinam Beatae Mariae maternitatem principaliter considerat. Hinc : 430 QUAEST. XXXV-XXXVl. THESIS XLVI. (Quaest. 55. Art 1-5). Beata Virgo, cum sit Mater Christi secundum tempo­ ralem eius nativitatem. Dei genitrix vere dicitur et est. Imo in hoc nomine Deiparae, tota recapitulatur fides in­ carnationis. Videretur tamen impossibile esse ut Beata Virgo vere et proprie sit mater Dei. In tantum enim Dei genitrix diceretur, in quantum cooperata fuisset ad unionem naturae humanae cum persona Filii Dei, cuius unionis ratione, hic homo Christus est Deus. Sed nihil operata est Virgo ad unionem hypostaticam. Ergo, etc. Praeterea, maternitas et filiatio sunt correlativa. Si ergo Beata Virgo vere esset mater Dei, Deus esset vere filius eius. Sed hoc est impossibile, quia filatio est realis quaedam relatio, eademque personalis, quae quidem in persona divina respectu creaturae esse omnino nequit. Praeterea, docet S. Thomas art. 5 huius quaestionis, quod in Filio Dei non sunt secundum rem filiationes duae, ergo pari iure, nec duae nativitates. Non ergo est ipsi attribuenda nati­ vitas temporalis, secundum quam solam Beata Virgo vere dice­ retur Deipara. Sed contra est, quod in capite anathematismorum contra Nestorium quos Synodus 111 suscepit, sic habetur: «Si quis « non confitetur Deum esse veraciter Emmanuel, et propterea, « Dei genitricem sanctam Virginem, (peperit enim secundum car« nem, carnem factum Dei Verbum, secundum quod scriptum est, « Verbum caro factum est), anathema sit ». Et sane, omnis mulier quae vere aliquem genuit, illius ma­ ter vere dicitur et est. Atqui Beata Virgo vere genuit Deum, prout tam Scripturae testimonio quam ratione theologica facile evincitur. Et in Scriptura quidem, praeter Matthaei testimonium de Virgine concipiente et pariente Euunanuelem, (quod est in· DE NATIVITE CHRtSTJ 43« I terpretatum nobiscum ί)'·ο·\, ->ccurrunt apud Lucam verba Gabrie­ lis archangel) : Quod ■ ■ ■ ■ lur ex te sanctum, vocabitur Fthun Det. Hinc enim efficitur, I ilium Dei esse qui nasciturus erat de Ma ria. Et quia omne nomen significans in concreto naturam ali­ quam, potest suppono >* pro qualibet hypostasi illius naturae: si Maria genuit Filium Dei, genuit Deum. Quod rursus ratio theologica evidenti discursu confirmat, distinctione prius facta inter eum qui generatur, et id secundum quod generari dicitur. Nam id secundum quod aliquis generatur, est natura illa in qua assimilatur generanti. Sed is qui generatur, nonnisi suppositum est, seu hic subsistens in tali natura, quia eius est fieri secun­ dum naturam aliquam, cuius est esse sive subsistere secundum naturam hanc. Atqui manifestum est ex praemissis de conce­ ptione Christi, quod nullum aliud suppositum originatum est a Virgine, praeter suppositum Verbi in natura humana. Ergo ite­ rum, ille qui de Maria nascebatur, divina erat hypostasis in humanitate assumpta, et hinc ultro consequitur B. Virginem vere et proprie dici Genitricem Dei. Nunc, quod in nomine Deiparae tota recapituletur incarna­ tionis fides, luculenter ostendit Damascenus 1. 3 de fide orth. c. 12, dicens : « Merito igitur et vere sanctam Mariam Deiparam * appellamus. Hoc enim nomen totum incarnationis mysterium « adstruit. Nam si Dei mater est quae genuit, profecto Deus est < qui ex ipsa genitus est, profecto etiam homo. Nam qui fieri «potuisset ut Deus qui ante saecula exstabat, ex muliere nasce« retur, nisi homo factus esset?... Quod si ille ipse qui ex mu· « liere natus est, Deus est, unus procul dubio atque idem est, « qui ex Deo Patre genitus est, quod ad divinam substantiam « attinet, quique extremis temporibus secundum substantiam quae « initium habuit, h. e. humanam, ex Virgine natus est. Hoc vero « unam Domini nostri lesu personam, duasque naturas et duas « generationes significat ». Ad ium ergo neganda est maior argumenti, quia cooperatio ad unionem naturae humanae cum persona Filii Dei non solum non requirebatur, sed nihil omnino ad rationem divinae mater nitatis conferre potuisset. Proprium enim munus matris, quod a 4.U QUAEST. XXXV-XXXVI. munere patris apprime distinguendum est, consistit pure et sim­ pliciter in subministrando materiam c.\ qtiii, Non ergo debuit Beata Virgo aliquid active agere, praesertim circa id quod ne· quidem ingreditur rationem constitutivam naturae communica­ tae, cuiusmodi est unio hypostatica, sed solum debuit conferre id quod conferunt aliae matres, suppeditando purissimos illos sanguines ex quibus per virtutem omnipotentem Spiritus Sancti formata est humanitas Christi : et non prius formata quam tracta ad esse personale Verbi, imo formata ea ipsissima actione quae in sui ratione involvebat unitionem ad Verbum. Hoc enim modo, illud quod primo natum est in utero virgineo, ipse est Filius Dei factus homo, et exinde consequitur Virginem esse veram ac naturalem matrem eius (’). Caeterum, ut veritas adhuc magis elucescat, considera sequentem discursum ex Comp. theol. c. 222 desumptum : « Femina ex qua aliquis homo nascitur, mater il« lius dicitur, ex eo quod materiam ministravit humano conce« ptui. Unde Beata Virgo Maria quae materiam ministravit hu« mano conceptui Filii Dei, vera mater Filii Dei dicenda est. « Non enim refert ad rationem matris, quacumque virtute mate· « ria ab ipsa ministrata formetur.... Si quis autem dicere velit (’) Obiectio proposita, quanto minoris roboris est si de matre Dei sermo sit. tanto esset difficilior si de patre ageretur. Pater enim est principium activum virtute sui seminis transformans materiam a matre subministratam, usquedum inducatur ultima ad animae infusionem di­ spositio. In tantum igitur est parens hominis concepti, in quantum per virtutem a se decisam inducit in fetu dispositiones exigitivas formatio­ nis hominis, et huius numero hominis. Sed impossibile est fingere dispo­ sitiones quae exigerent constitutionem humanitatis tractae ad esse per­ sonale Dei. Hinc suppositum divinum in natura assumpta non posset esse terminus per se generationis Prout generatio a viro est, sed solum terminus per accidens, et praeter vim influxus qui in conceptione hu­ mana patri proprius est. Ex quo mihi persuadeo, non esse possibilem paternitatem divinam in creatura, imo nec maternitatem praeter illam quae virginalis sit : dum scilicet per obumbrantem virtutem Altissimi materia materno more suppeditata formatur, et in divina hypostasi ex­ sistentiam simul nanciscitur. Ünde, si ex abundantia bonitatis suae Deus ex hominibus nasci voluit, et non solum fieri homo, sed etiam hominis filius, absoluta necessitate matrem virginem sibi debuit eligere. DK NATIVITATE CHRISTI 4J3 «Beatam Virginem Dei matrem non debere dici, quia non est < ex ea assumpta divinitas, sed caro sola, manifeste vocem suam «ignorat. Non enim ex hoc aliqua dicitur alicuius mater, quia « totum quod in ipso est, ex ea sumatur. Homo enim constat ex «anima et corpore, magisque est homo id quod est, secundum «animam. Anima autem nullius hominis a matre sumitur, sed a « Deo immediate creatur Sicut igitur cuiuslibet hominis mater «aliqua femina dicitur, ex hoc quod ab ea corpus eius assumi « tur, ita Dei mater Beata Virgo Maria dici debet, si ex ea as· «sumptum est corpus Dei. Oportet autem dicere quod sit cor «pus Dei, si assumitur in unitatem personae Filii Dei, qui est « verus Deus. Confitentibus igitur humanam naturam esse as« sumptam a Filio Dei in unitatem personae, necesse est dicere « quod Beata Virgo Maria sit mater Dei. Sed quia Nestorius ne­ rf gabat unam personam esse Dei et hominis lesu Christi, ideo « ex consequenti negabat Virginem Mariam esse Dei matrem ». Ad 2"m dicendum quod Deus est vere filius Virginis. Nunc autem, quia filiatio est talis relatio quae non habet pro subiecto nisi ipsum suppositum ; insuper, quia in Christo suppositum ae­ ternum non potest esse subiectum alicuius temporalis relationis, necesse est ut filiatio qua Christus refertur ad matrem non sit realis relatio, sed rationis tantum, sicut et caeterae quae dicun­ tur de Deo ad creaturas. Et tamen, sicut Deus realiter est do­ minus creaturae, ita et Deus incarnatus realiter filius Mariae est, in quantum vere terminat relationem maternitatis quam Virgo realiter habet ad ipsum (')· Hinc in forma : Maternitas et filiatio sunt correlativa, dist. Ita ut filiatio quae respondet maternitati, sit relatio vel realis vel rationis tantum, cone. Semper relatio realis, subdist. Si persona genita sit suppositum creatum quod per nativitatem incipit esse simpliciter, conc. Si sit persona increata quae incipit esse, non simpliciter, sed in natura assumpta, Ad 3I1U' denique dicendum quod non est paritas inter nati vitatem et filiationem. Non enim absurde dicitur corpus Christi esse natum de Virgine, cum tamen nec corpus nec natura hu/’) Cf. S. Thom. Quodl. 9. a. 4· De Kerbo Incarnato 434 QUAEST. XXXV-XXXVl. mana denominationem filii unquam suscipere possit. Revera na­ tivitas est apud nos in praedicamento passionis, et importat in creatis quoddam fieri quod debet attribui personae ut rei subsistenti quae fit, naturae vero ut formae secundum quam res illa fit. Quapropter attribuenda est Christo realis nativitas tempora­ lis naturae quam accepit ex Maria. Nunc autem filiatio est in praedicamento relationis, et non attribuitur naturae, sed soli per­ sonae. Ideoque in mysterio incarnationis contingit ut ex reali na­ tivitate non resultet realis filiationis relatio, quia persona est aeterna, et « quaecumque relationes temporales de aliquo ae« terno dicuntur, sunt relationes rationis, et non rei ». Recte ergo S. Thomas negat esse in Christo realem relationem filiatio­ nis temporalis, et simul attribuit ei temporalem nativitatem, se­ cundum quam Beata Virgo est vera et naturalis mater eius. DE CIRCUMSTANTIIS NATIVITATIS CHRISTI (Quaest. 35, Art. 6-8). Nativitatis Dominicae circumstantias exponit S. Thomas in ul­ timis huius quaestionis articulis,sed non vacat de iis longiori sermo­ ne disserere. Ideo haec pauca velut compendiose dicta nunc accipe. Primo, natus est Christus in diebus Herodis regis a quibus initium sumit cessatio sceptri in populo iudaico : illam cessatio­ nem dico, quam futuram praenuntiaverat lacob in memoranda prophetia de adventu Messiae. Erat enim Herodes alienigena, et hoc nomine a regno exclusus ipsa fundamentali lege in Deu­ teronomio his verbis expressa : « Cum ingressus fueris terram « quam Dominus Deus tuus dabit tibi et dixeris : Constituam « super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes, - eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero - fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem /a·< cere, qui non sit frater tuus » (x). Insuper, vi et armis Roma­ norum per atrocissimas caedes, totaque natione invita ac penitus repugnante, idem Herodes principatum fuerat adeptus, ut narrat(*) (*) Deuteron. XVII, 14-'5- DE NATIVITATE CHR/STf Josephus, Andquit. 1. 14 et 15. Nec processu temporis extinct* odia, sed magis aucta ; unde facile explicantur quaecumque in adventu magorum et post eorum discessum evangelica refert historia. Statim enim vidit Herodes quale fermentum rebellionis foret io populo annuntiatus puer, quem prodigiosae indicio stel­ lae ut proprium Judaeorum regem, id est, ut expectatum Mes­ siam, magi ab Oriente quaerebant. Secundo, natus est Christus tempore census, cum exiisset edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis ('). (’) De hac descriptione universi orbis sub Augusto occurrit diffi­ cultas. Aiunt enim rationalistae ipsam esse imaginariam, vel si unquam censita est Judaea a Quirino, descriptionem istam nonnisi post Chri­ stum natum fieri potuisse, cum natus sit lesus sub Herode 1, et non venerit Quirinus in Judaeam nisi decem vel undecim post annis, Ar­ chelao Herodis filio in exsilium pulso, et Judaea tunc primum in pro­ vinciam Romanam conversa. Ergo iter Mariae et loseph in Bethleem mera fabula est. Ergo lesus in Bethleem Judae non est natus, sed in­ venta fuit historia ut personae Jesu accommodarentur prophetiae mes- sianicae. — Sed contra est quod testatur Tacitus I. t Annal, c. 11, Caesarem Augustum post pacem terra marique compositam, sollicitum fuisse de condendo libello imperii in quo opes publicae continebantur: «quantum civium sociorumque in armis, quot classes, regna, provm« ciae, tributa aut vectigalia, etc.». Et quia hoc ipsum fieri nequaquam potuit, nisi effecta prius descriptione imperii, constat Tacitum, (cui etiam addendus est Suetonius, Octav. Aug., n. 48), apprime confirmare narrationem Lucae. — Equidem Tertullianus censum attribuit, non Qui­ rino, sed Cneio Sentio Saturnino quem etiam, nascente Christo, ordi­ narium Syriae praesidem alia historiae monumenta attestantur. Verum, dum idem Tertullianus tanta securitate invocat auctoritatem archivo­ rum imperii ad ipsius evangelii Lucae confirmationem, signum evidens est quod nec ipse, nec alius quispiam sui temporis, ^mendum aliquod in hac re suspicabatur. Quaecumque igitur conciliationis ratio sit. cer­ tum aliunde est nullum esse dissidium. Porro, ex variis explicationibus propositis, melior illa apparet quam sustinet Patri», de Evang. I. 3, Dissert. 17. Vide illum. — Alia etiam ab aliis probabiliter sustinetur, dum illud Lucae : Αϋτη ή απογραφή πρώτη εγένετο ηγεμονεύοντας τής Συρίας Κυρηνιου, non vertunt cum Vulgata: Haec descriptio puma ja­ cta est a praeside Syriae Quirino, sed : Haec descriptio prior fuit Quirino Syriae praeside, seu, ante illam quam operatus est Syriae praeses Quirinus. 436 QUAEST. XXXV-XXXVI. Hanc autem circumstantiam ordinasse videtur divina Providen­ tia non tam eo fine ut Christus conceptus in Nazareth, in Bethleem iuxta Scripturas nasceretur, (nani istud multis aliis mo dis poterat procurari, neque ad hoc requirebatur tanta commo­ tio gentium), sed eo potius fine ut conficerentur tabulae nativi­ tatis eius, modo qui et nascentis maiestati et universalis Salva toris qualitati congrueret. Decebat enim eum quem universo orbi Maria pariebat, referri in tabulis universi orbis, facta exinde omnibus potestate ad Romana archivia accedendi ut genus illius, ortusque locum et tempus ediscerent. Unde lustinus in secunda sua apologia scribens ad Imperatorem Antoninum Pium, ad S. P. Q. R. universum ait : « Vicus quidam est Bethleem in regio· « ne Judaeorum, ubi natus est Christus lesus, quemadmodum « et ex descriptionibus census acti quae sub Cyrenio primo ve« stro in ludaea procuratore sunt confectae, intelligere potestis ». Et similiter Tertullianus refutans Marcionem qui ab evangelio Lucae molestos semper Caesaris census volebat auferri, provocat ad tabulas census prout suo adhuc tempore in publicis archiviis servabantur. « De censu denique Augusti, inquit 1. 4 c. Mare. « c. 7, quem testem fidelissimum Dominicae nativitatis Romana « archivia custodiunt ». Et infra, c. 6 : « Sed et census constat « actos sub Augusto nunc in ludaeam per Sentium Saturninum, « apud quos genus eius (Christi) inquirere potuissent ». Tertio, natus est Christus in Bethleem Ephrata iuxta Michaeae prophetiam. «Salve Bethleem, domus panis, in qua natus « est ille panis qui de caelo descendit. Salve Ephrata, regio uber« rima atque καρποφόρα, cuius fertilitas Deus est. De te quon* dam Michaeas vaticinatus est : Et tu Bethleem domus Ephrata, « non minima es in millibus luda. In te enim natus est princeps « qui ante luciferum genitus est, cuius de Patre nativitas omnem « excedit aetatem. Et tamdiu in te Davidici generis origo per « mansit donec virgo pareret, et reliquiae populi credentis in «Christum converterentur ad filios Israel, et libere praedicarent: « Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repuli« shs illud, ecce convertimur ad Gentes. Bene David iurabat, bene « vota faciebat dicens : Si introiero in tabernaculum domus meae, DK NATIVITATE CHRISTI 437 Λ si ascendero in led ton strati met, si dedero somnum oculis meis, < et palpebris meis dormitationem, el requiem temporibus mets, do­ nnée inveniam locum Domino, tabernaculum Deo lacob. Et statim « quid desideraret exposuit atque oculis prophetalibus, quem «nos venisse iani credimus, ille venturum esse cernebat: Ecct « audivimus illum in Ephrata, invenimus eum in campis sylvae. < Unde loquitur confidenter : Introibimus in tabernaculum cius, « adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius » ( Quarto, Christus natus positus est in praesepio, hoc est in ciborio animalium, ut mysterium Eucharistiae quo tota incarna tionis ratio consummatur, iam ex tunc esset praenuntiatum. Hinc Theodorus Ancyranus, homilia Ephesi habita ipso natali die Sal­ vatoris nostri lesu Christi : « Iste qui tunc magos ineffabili vir< tute ad pietatem traxit, idem laetam hanc festivitatem hodierno « die constituit, non iam in praesepi positus, sed in hac salutari < mensa propositus. Illud namque praesepe mater factum est « huius mensae. Propterea in illo est positus, ut in ista edatur, < et fidelibus fiat salutaris cibus. Sed illud praesepe quidem cla- ram hanc mensam designavit. Virgo autem choros istos virgi« num germinavit. Bethleemetici autem diversorii vilitas, clara « haec templa extruxit ; et panni quibus tunc involutus est, facti « sunt praesentium resolutio peccatorum ». Item, media nocte natus est Salvator, ut se verum lumen in tenebris exortum ostenderet ad illuminandum eos qui sede­ bant in umbra mortis. Item, eo anni tempore quo dies iam bre­ viores effecti incipiunt incrementum accipere, utpote nobis auctor exsistens crescendi in divinam lucem. Item, cum signo summae paupertatis, ut viam contemptus mundi dedicaret, et vitae ini­ tium fini faceret conforme. Quem enim nascentem excepit stabu­ lum animalium, eumdem morientem crux sustinuit, et qui in pa­ triam praeelegerat vicum ignobilem, civitatem regiam voluit esse ignominiosae mortis theatrum : « Per hoc, inquit S. Thomas (a), (') Verba Paulae ingredientis specum Salvatoris, apud Hierony­ mum epist. 108 ad Eustochium, n. (3) Hic, art. 7, ad *““· io. 438 QUAEST. χχχν-χχχνι. « hominum gloriam confutavit, qui gloriantur de hoc quod ex • civitatibus nobilibus originem ducunt, in quibus etiam praeci« pue volunt honorari. Christus autem .· converso, in civitate « ignobili nasci voluit, et in civitate nobili pati opprobrium ». Sed et multa alia pie cogitanti ultro occurrent, quae nunc fe­ stinans ad alia, praetereo. DE MANIFESTATIONE CHRISTI NATI. (Quaest. 36). Christi nativitas non debuit communiter omnibus manife­ stari, ut constat ex praemissis in quaest 29, thes. 44. Conve­ nienter tamen fuit aliquibus paucis notificata, tum ut manifesta­ tio ista, postmodum in evangelio consignata, totius Ecclesiae eru­ ditioni deserviret; tum etiam ut iam ab initio apud populum Israel, imo et caeteras gentes, fama spargeretur ortus Salvatoris. Mirabili autem divinae Sapientiae dispositione effectum est ut signa tunc edita initiali obscuritati Christi minime officerent, dum ipse Salvator, primum quidem in Aegyptum clam illatus, dein ex Aegypto redux, usque ad trigesimum aetatis suae annum in civitate Nazareth reipsa permansit omnino ignotus. Sed cum in manifestatione Christi nati magna lateant mysteria, primum omnium de ordine eius nonnulla sunt prae­ mittenda. Et tota quaestionis difficultas spectat tempus adventus magorum, de quo valde disputant moderni interpretes (x). (x) Plerique modernorum volunt nativitatem Christi fuisse hoc or­ dine manifestatam : primo pastoribus, secundo Simeoni et Annae, ulti­ mo magis, quos dicunt advenisse duobus circiter annis a nativitate. Sed contra hanc opinionem, praeter locutionem Matthaei : Cum natus esset lesus in Belhleem luda, ecce magi, etc (quae locutio breve intervallum significare videtur), militat quam maxime id quod habet Lucas referens praesentationem in templo : Et ut perfecerunt omnia secundum legem Do­ mini, reversi sunt in civitatem suam Nazareth, etc. Nam si magi post biennium, adhuc invenissent puerum in Bethleem, oporteret dicere reversionem illam non fuisse reversionem ad manendum, sed solum ad quaerendam suppellectilem : ex hoc scilicet quod aestimavissent paren­ tes Christi voluntatem Dei esse ut ibi adolesceret et educaretur puer. DK ΝΛΤίνίΤΑΓΒ CHRISTI Dico autem mago advenisse ante quadragesimum a nativi tate diem, ita ut primo pastoribus, dein magis, postremo Simeoni et Annae manifestatu sit lesus. Cuius assertionis solida ratio esse videtur, quia magi in Bethleem puerum invenerunt ; necesse I ubi speciali consilio i - ί i-· providentiae fuerat natus. At hypothesis ista non salvat nativam vim verborum evangelii, et praeterea innaturalem statuit consequentiam ·■ ntuum, proqua nulla verosimilis ratio assignatur I I , f I In primis non salvat nativam vim verborum evangelii. Sive enim consideres quid importet reversio in propria simpliciter et sine addito dicta, sive praesertim attendas quod apud Lucam reversio io Nazareth connectitur cum relata consuetudine parentum Christi eundi per singulos annos a Nazareth in Jerusalem in die solemni Paschae, intelliges profecto nequaquam ibi sermonem esse de reversione transitoria, facta animo ' quaerendi supellectilem ut deinceps in Bethleem sedes figeretur. t Insuper ponit innaturalem eventuum consequentiam. Quaeritur enim undenam parentes Christi opinionem trahere,potuerint, voluntatem Dei esse ut puer adolesceret potius in Bethleem ubi fuerat natus, quam io Nazareth ubi conceptus. Quaeritur praesertim quomodo consilium manendi in Bethleem. nonnisi post Christi nativitatem eis advenerit. Nam I • quando ad Caesaris edictum primo profecti sunt, certissime sciebant Christum nasciturum esse in Bethleem, tum propter notissimam pro­ phetiam Michaeae (Cf. Ioan. VII 4a), tum quia tempus Mariae adve­ nerat. Si ergo putassent esse in voluntate Dei ut adolesceret puer in loco nativitatis suae, certo certius tulissent secum omnia quibus indi­ gebant. nec opus fuisset reversione illa quam fingunt adversarii. Sed nec solida videtur ratio deducta ab eo quod dicit .Matthaeus de loseph redeunte ex Aegypto: Audiens autem quod ArcMaus regna­ ret in ludaea pro Herode patre suo, timuit illo ire, el admonitus tn som­ nis secessit in partes Galilaeae, etc. Nam revera, post omnes eventus improvisos qui praesentationem in templo consecuti fuerant, postquam praesertim iussus fuerat loseph redire in terram Israel quae per excel­ lentiam erat ludaea proprie dicta, potuit utique suboriri opinio quod in ludaea sedes esset figenda. Sed ante fugam et repetitas angeli jus­ siones non apparet verosimilis ratio quare consilium inierint habitandi in Bethleem, relicta sua civitate Nazareth. De quo vide Augustinum 1. 2 de cons, evang. cap. 9. Denique, loco omnium rationum esse potest vel solum computum historiae quoad mortem Herodis, quam communiter ponunt, ne exce­ ptis quidem adversariis, non duobus annis, sed omnino sex mensibus post nativitatem Christi. 440 QUAEST. XXXV-XXXVI. igitur est ipsos ante praesentationem in templo advenisse, cum testetur Lucas, Mariam et loseph reversos in Galilaeam statim ut perfecerunt omnia secundum legem Domini. Ne tamen incon­ ciliando Luca cum Matthaeo difficultatem patiaris, prae oculis habe regulam Augustini, 1. 2 de cons. ev. n. 16 : « Sic unum« quemque evangelistam, contexere narrationem suam ut tam· « quam nihil praetermittentis series digesta videatur ; tacitis enim « quae non vult dicere, sic ea quae vult dicere, illis quae dice« bat adiungit, ut ipsa continuo sequi videantur. Sed cum alter < ea dicit quae alter tacuit, diligenter ordo consideratus indicat * locum ubi ea potuerit, a quo praetermissa sunt, transilire, ut « ea quae dicere intenderat, ita superioribus copularet, tamquam « ipsa nullis interpositis sequerentur ». Atqui ordo diligenter con­ sideratus videtur his capitibus comprehendi. Primo venit mani­ festatio nativitatis ad pastores ; secundo circumcisio ; terito ad­ ventus magorum ; quarto praesentatio in templo ; quinto reditus parentum Christi in Galilaeam ; sexto, dum in itinere seu actu redeundi essent, apparitio angeli et fuga in Aegyptum ; septimo reditus de Aegypto, et adventus in civitatem Nazareth ubi et manserunt. Quoniam autem Lucas omittit omnia quae de Chri­ sti infantia a Matthaeo fuerant sufficienter enarrata, silet de iis quae acciderunt in ipso actu redeundi in Galilaeam, et coniungens profectionem e Jerusalem cum adventu in Nazareth, (tametsi inter duos hosce terminos, propter improvisam angeli iussionem et fugam in Aegyptum notabilis mora temporis intercesserit), dicit Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi « sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. Puer autem « crescebat et confortabatur », etc. Opponet forsitan quispiam: Si Maria et loseph iam erant in actu redeundi Nazareth, quid causae fuit cur in Aegyptum fugere debuerint, cum satis esset puerum extra fines Bethleem inveniri, ut e manibus Herodis eriperetur ? Respondeo negando omnino assumptum, nam etsi postea in solos pueros Bethleem omnem furorem suum Herodes exseruerit, non inde sequitur Nazareth ipsi Christo tutum fuisse refugium. Si enim totius seriem histo­ riae diligenter attendas, videbis Herodem procurasse ut magi in DE NATIVITATE CHRISTI 44 Bethleem ciam pervenirent ('), sine testibus et sociis, imo tem­ pore noctis prout reapparitio etiam stellae suadere videtur ; clan culum enim natum puerum volebat extinguere. Dum autem fru­ stra magorum reditum expectaret, ecce rumor mirabilium quae ipso die praesentationis acciderant (fl), auxit suspiciones tyranni, nec ipsum amplius dubitare sivit quin a magis fuisset illusus. Ideo omnem primo adhibuit curam ut ex variis indiciis hinc et inde acceptis, puerum lesum in particulari detegeret. Sed ut vi­ dit omnia tentamina esse infructuosa, tandem cogitavit interfi­ cere pueros Bethleem et omnium finium eius, eo quod illae par­ tes erant ubi probabilius reputabat adesse eum quem quaerebat ad necem. Quod si iussit occidi π bimatu et infra, ratio fuit quia, ut Chrysostomus dicit, Horn 7 in Matth., «conveniens in eum« dem tyrannum pavor et furor pro abundantia cautionis et li« centia persecutionis maius etiam tempus inclusit, ne quispro- (’) Clanculum, inquam, pervenirent, prout non obscure innuit Mat­ thaeus II-7. Atque hinc, ut opinor, praecipua quaedam clavis totius hi­ storiae sumenda est. Nam alias, difficulter intelligeretur quomodo magi post commotionem totius urbis lerusalem potuerint ire in Bethleem. et alia via reverti in regionem suam, quin ullus sciret quid rei circa ipsos actum esset, praesertim cum Bethleem a Hierosolyma vix duarum hora­ rum itinere distaret. Sed ordinavit divina providentia ad suum finem ipsum medium quod excogitaverat Herodes ad perdendum puerum. Ipse enim Herodes, sicut ratio politica suadebat, suos ministros in aciem in­ struxit ne moveret quisquam pedem aut manum 111 tota lerusalem. procuravitque ut per amica silentia noctis pergerent magi in Bethleem. Unde etiam, unius noctis spatio contingere potuit magorum adventus, adoratio, et discessus, quin attentio Bethleemitarum excitaretur, prae­ sertim si, ut dicendum videturr adhuc erat Christus in spelunca deserta in qua et natus est. (a) « Et venit (Simeon) in spiritu in templum. Et cum inducerent « puerum lesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem « legis pro eo, et ipse accepit eum in ulnas suas, et benedixit Deum «et dixit: Nunc dimittis.... Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel. « de tribu Aser, et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino. « et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Israel u Luc. II, 27-38. 44» QUAHST. XXXV-XXXVI. « fecto eius aetatis, et forte is potissimum propter quem alii in· « terimebantur, ellugeret » (’). Sic igitur declarato ordine quo manifestata est nativitas Salvatoris, dicendum nunc est ordinem illum fuisse figuralem atque propheticum. Significavit enim ordinem vocationis hominum ad fidem, quam apostolus Rom. XI, ostendit primo pervenientem ad electionem ludaeorum, postea ad plenitudinem gentium, ultimo (hoc est in fine mundi) ad plenitudinem populi Israel. Et vere, primam evangelii lucem receperunt apostoli, disci­ puli, et primitiva illa ecclesia Hierosolymitana de qua Lucas, Act. II-IV. Erant autem omnes de gente prophetarum, cives san­ ctorum, domestici Dei, ac per hoc, quasi vicini fidei Christi. Hos profecto figuratos agnoscimus in persona pastorum, qui ante caeteros omnes ad Christum nascentem dc vicinis locis vocati sunt, dum essent « in regione eadem vigilantes et custodientes « vigilias noctis super gregem suum ». Sed postquam ludaei sese maxima ex parte indignos judi­ caverunt aeternae vitae, apostoli (Act. XIII-46) conversi sunt ad Gentes, quae Christi fidem post Hebraeorum primitias recepe­ runt. Erant autem gentiles alienati a conversatione Israel cl ho­ spites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo, ut dicitur Eph. II-12 ; unde et a longe veniebant. Bene ergo in adventu magorum quos dc remotis terris stella du­ cebat ad Christum, praefigurabatur Gentium conversio cum omni­ bus circumstantiis eius. Imo prophetice signabatur quid tandem connexionis futurum esset secundum arcana providentiae consi­ lia, inter paganorum vocationem et permissionem casus plerorumque ludaeorum. « Nam etiam atque etiam, ait Augustinus, (’) Adde quod terminus a quo supputationis Herodis fuit tempus apparitionis stellae. Et non est credendum stellam solum apparuisse ipso die nativitatis Christi, sed potius eo tempore quo ipsam apparere recesse fuit, ut moram haberent magi cogitandi, reflectendi supra cae­ leste indicium, maturandi consilium, committendi se itineri, et tandem adveniendi post paucos a nativitate dies. Dato ergo quod ab appari­ tione stellae iam duo anni transiissent, adhuc minime sequeretur a tanto tempore natum fuisse Christum. OB NATIVITATE CHRISTI 443 « serm. 201, n. 3, considerare delectat, quemadmodum magis «quaerentibus ubi Christus nasceretur, ludaei responderunt in .. Bethleem ludae, nec tamen ad eum venerunt ipsi... Ad hoc au« tem sunt interrogati ludaei, ut demonstraretur eos non ad suam, * sed ad Gentium salutem et agnitionem testimonia divina por« tare. Propter hoc enim illa gens regno suo pulsa est et di< spersa per terras, ut cius fidei cuius inimici sunt, ubique te· «stes fieri cogerentur. Perdito quippe templo, sacrificio, sacer· « dotio, ipsoque regno, nomen genusque custodiunt, ne permixti « gentibus sine discretione dispereant, et testimonium veritatis «amittant, velut Cain accipiente signum ut eum nullus occidat, «qui fratrem iusturn invidus et superbus occidit... [n cis quippe « inimicis fidei christianae demonstratur Gentibus quomodo prophe« talus est Christus, ne forte cum vidissent tanta manifestatione « impleri prophetias, putarent easdem Scripturas a Christianis esse < confictas, cum de Christo praedicta recitarentur, quae completa « cernuntur. Proferuntur ergo codices a ludaeis, atque ita Deus « demonstrat nobis in inimicis nostris ». Unde et remanserunt ludaei relate ad nos, id quod fuerunt respectu magorum. Facti sunt tamquam lapides ad milliaria, viatoribus ambulantibus ali­ quid ostendentes, sed ipsi stolidi atque immobiles consistentes. Verum apostolus non vult nos ignorare mysterium hoc, quia in fine mundi omnis Israel salvus fiet (r). Populus enim iste semper est Deo charissimus propter patres (a), et vere respon­ sum accepit a Spiritu Sancto in persona maiorum suorum, non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. Tertia igitur manifestatio nativitatis Christi, quae facta est ad senem Simeonem, prophetica fuit figura eius quod instante iam iudicio complebitur. Tunc Israel senio confectus veniet in Spiritu in tem­ plum, hoc est in veram Ecclesiam, et ablato velamine quod erat super cor eius, tamdiu expectatam suscipiet consolationem, ac dicet : Nunc dimittis servum tuum. Domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei Salutare tuum, quod para(') Rom. XI. 25-32. (’) Ibid., vers. 28. 444 QUAEST. XXXV-X.XXVI. sti... lumen ad revelationem Gentium, et gloriam plebis tuae Israel. Recte ergo S. Thomas, art. 6 huius quaestioni, ait: «Per • pastores significantur apostoli et alii credentes ex ludaeis, qui· * bus primo manifestata est fides Christi. Secundo autem fides « Christi pervenit ad plenitudinem gentium, quae est praefigu» rata per magos. Tertio autem perveniet ad plenitudinem ludaeo« rum, quae est praefigurata per iustos ; unde et in templo lu- daeorum est eis Christus manifestatus ». QUAEST. ÏXXXVII. DE LEGALIBUS CIRCA PUERUM IESUM SERVATIS. Deinde considerandum est de circumcisione Christi. Et quia circumcisio est quaedam professio legis observandae (Galat. V 3), simul quaerendum est de aliis legalibus circa puerum lesum ob­ servatis. THESIS XLVII. Conveniens fuit ut Christus circumcideretur, et qua­ dragesimo die in templo secundum consuetudinem legis praesentaretur. Oportuit Christum circumcidi, quia ipse debuit secundum ritum mosaicum in mundo conversari. Primo propter exemplum, ut scilicet auctor esset hominibus observandi legem quae, novo testamento per mortem crucis nondum initiato, adhuc ludaeos obligabat. Secundo, ut vetus testamentum approbaret, et factis ipsis ostenderet se non venisse solvere antiquam religionem, sed adimplere. Tertio, ut figurativas observantias suscipiendo, illas in seipso terminaret, ostendens quod ad seipsum erant or­ dinatae. Quarto, ut homines a servitute legis liberaret, secundum illud ad Gal. IV4·. Misit Deus Filium suum... factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Accedit quod circumcisio erat non solum protestatio fidei in Christum redemptorem de semine Abrahae nasciturum, verum DE LEGALIBUS CIRCA PUERUM 1E9UM SERVATIS 445 etiam remedium simul et nota originalis peccati in quo homo concipitur. Conveniebat rgo ut qui nos salvare venerat susci­ piendo in se peccata nostra, externum etiam characterem aeve luti cauterium peccatoris nascendo reciperet, iuxta illud Is. LIII6·. Posuit Dominus in >■" .niquitatem omnium nostrum. Unde Ber nardus, Serm. 3 de < ircumc. Dom. n. 3: « Ipsa ergo die (nativi« tatis) minoratus est paulo minus ab angelis, et habitu inventus «ut homo; hodie vero mirabilius aliquid audio. Iam minoratus «est multo minus ab angelis, qui non solum formam hominis, • sed formam habet peccatoris, et infigitur velut quodam cauterio < latronis. Quid est enim circumcisio nisi peccati indicium?» etc. Denique attendebatur in circumcisione figura incorruptionis quam nobis attulit Christus, quaeque inchoatur in praesenti per repressionem concupiscentiae, et consummatur in futuro per beatam immortalitatem. Hinc considerat apostolus Rom. II19. eos qui in abscondito ludaei sunt, corde scilicet et spiritu cir­ cumcisi, quorum omnium constat Christum esse ducem et exemplar. De oblatione in templo adhuc manifestior est ratio. Lex quam sic refert Lucas: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur, continetur in Exod. XIII-2, et Numer. XVIII, 15-17. In qua quidem lege tria ad rem notanda occurrunt. Primo, verbis legis illi soli ad litteram comprehendebantur,qui nascuntur modo ordinario: Omne masculinum, inquit, adaperiens vulvam. Secundo, in hoc quod dicitur sanctum Domino vocabitur, intelligi debet segregatio et destinatio ad immolationem. Quo sensu dixit postea Christus, Ioan. XVII-ig: Pro eis ego sancti­ fico meipsum, id est, hostiam me offero. Quo etiam sensu, legitur lerem. XII-13: Congrega eos quasi gregem ad victimam, et san­ ctifica eos in die occisionis. Tertio denique, omnia primogenita mascula distinguebantur in munda et immunda. Immunda, inter quae recensebantur et homines, debebant pretio argenti redimi; munda vero, eaque sola, irrevocabiliter devovebantur ad sacri ficium, ut habetur Num. XV1I1. 15-17. Quae si diligenter consideres, videbis ibi annuntiatam sub stitutionem in ara crucis futuram, innocentis pro reis; sancti, impolluti, segregati a peccatoribus, pro immundis et pollutis 416 QUAEST. XXXVIT. dicente apostolo: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis pec­ catum (i. e. hostiam pro peccato) Deus fecit. Unus enim inter cunctos fuit de facto sanctus Domino, seu in verum ac proprium sacrificium oblatus; ille scilicet qui ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti, tunc dixi, ecce venio. Et ille unus inter omnes primogenitos Israel, utpote natus sine apertura vul­ vae. a communi huius sanctificationis obligatione eximebatur. Unde ipsum lex singulariter respiciebat, et singulariter etiam excipiebat; singulariter excipiebat a debito, singulariter respi­ ciebat in facto. Necessario igitur oblatus est in templo puer, ut secundum legem sanctificaretur Domino, id est, ad mortem sa­ cram devoveretur; devoveretur, inquam, non sicut alii quadam fictione iuris, sed omnino in rei veritate, sicut animal mundum quod Numer. XVIII17, manebat ad aras destinatum. Demum, circa purificationem Beatae Mariae similiter dicen­ dum quod dispositio Levitici (XII 2), Virginem non attingebat. Merito tamen legalem observantiam implevit, tum quia in foro externo inter alias puerperas censebatur, tum quia, Christo ex­ sistente sub lege, non oportuit matrem.se a legis iugo subtrahere. QUAEST. XXXV1II-XXXIX. DE BAPT1ZATIONE CHRISTI. Ultimo considerandum est de baptismo in Iordane, in quo initiatum est publicum Christi ministerium. Baptismus loannis fuit quaedam professio poenitentiae prae­ paratoria ad spirituale regnum Messiae, cuius revelatio iam in­ stabat. Convenienter autem Christus ipse hunc baptismum su­ scipere voluit, ut qui caeteris, non verbo solum, sed et exemplo anteibat, regnum coelorum iamiam praedicaturus, exteriorem eius et communem initiationem non recusaret. Sed bene etiam ex tunc toti populo incepit manifestari tam­ quam ipse Messias cuius regnum expectabatur, cum « lesu bapti• zato et orante, apertum est coelum, et descendit Spiritus Sanctus « corporali specie sicut columba in ipsum, et vox de coelo facta «est: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui mihi ». DE ΒΛΡΊΊΖΑΤΙΟΝΒ CHRISTI 447 Insuper dicendum quod in baptismo Christi dedicatum e-t et praefiguratum baptisma Novae Legis. Ex contactu enim sanctissi mae carnis fuit deputata aqua ad usum spiritualis regenerationis Praeterea manifestata est tota Trinitas in cuius nomine baptiza­ mur: Pater in voce, Filius in homine, Spiritus Sanctus in columba. Ultimo apparuit eflectus sacramenti in aperitione coeli et descensu Spiritus Sancti, ut late explicat S. Thomas, q. 38, art. 5 et 6. Nota demum analogiam huius mysterii cum transfiguratione. Nam sicut in baptismo ubi declaratum est mysterium primae re­ generationis, ostensa est operatio totius Trinitatis, pariter etiam ostensa est in transfiguratione quae est sacramentum secundae regenerationis. Sed Spiritus Sanctus tunc in nube clara apparuit, hic autem in columba; quia sicut in baptismo dat innocentiam quae per simplicitatem columbae designatur, ita in resurrectione dabit electis suis claritatem gloriae et refrigerium ab omni malo, quae designantur in nube lucida. Hactenus de ingressu Christi in mundum, secundum quod de Matre Virgine incarnatum est Dei Verbum, et ad nos venit plenum gratiae et veritatis. In quo animadvertes, cum quanta simplicitate, quanta decentia, quanto demum decoro, pro­ ponatur in evangelio Filius Dei descendens in terras, factus homo; et hinc accipies signum credibilitatis pro doctrina fidei circa hoc mysterium. Proponere enim decenter et verosimiliter ipsum verum Deum de coelis descendentem, de homine nascen­ tem, inter homines adolescentem, conversantem ac viventem (idque non in abstracto theoriae, verum sub historiae coloribus), omnem humanae fictionis possibilitatem transcendebat. Quid enim in hoc genere valeat imaginatio popularis et fictio humana, satis ostendunt fabulae veteres de diis et deabus, ostendunt adhuc multo evidentius evangelia apocrypha, quorum auctores, etsi non illitterati, etsi habentes in evangeliis veris praeexsistens exem­ plar, in iis tamen quae addiderunt de suo, non potuerunt non continuo impingere in scopulum puerilitatis et manifestae inde­ centiae. Impossibile igitur est ut historia evangelica, Matth. I II, et Luc. Ill, fuerit inventa humanitus; impossibile est ut obiectum eius non sit verus Deus vere factus homo. CAPUT SECUNDUM Quaest. XL-XLV. DE HIS QUAE PERTINENT AD PROGRESSUM VITAE CHRISTI IN HOC MUNDO. Consequenter agendum est de his quae per Deum incarna­ tum acta sunt, ab eius baptismo in Iordane usque ad passionem in cruce: quo quidem temporis spatio concluditur publicum mi­ nisterium Christi apud populum ludaeorum. Considerat autem S. Thomas, prùno quidem modum conversationis Filii Dei inter homines (Quaest. 40) ; secundo, tentationem eius in deserto (Quaest. 41); tertio, praedicationem (Quaest. 42); ultimo mira­ cula, tam in generali quam in particulari (Qq. 43 45). QUAEST. XL-LII. DE CONVERSATIONE, TENTATIONE, ET DOCTRINA CHRISTI. § i· Quoad modum conversationis generaliter observa, Christum non solitariam, sed socialem vitam agere debuisse, prout exi­ gebat incarnationis finis et ratio. Hinc, in iis quae per se sunt ad perfectionem indifferentia, oportuit ipsum communi modo se habere, cum sit convenientissimum ut is qui cum aliquibus con­ versatur, sese eis in usu vivendi conformet, iuxta illud apostoli: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem. Nec est in praesenti praetereunda djfferentia Christum inter et praecursorem, quam ipse Christus. Matth. XI-18, signat di­ cens: « Venit loannes neque manducans neque bibens, et dicunt: « daemonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens, et • dicunt: ecce homo vorax et potator vini ». Huius porro differen­ tiae in exteriori genere vitae triplex potissimum ratio fuit. Prima, quia loanni fuerat divinitus demandatum munus pa- DE CONVERSATION?, TENTATIONS, KT DOCTRINA CHRISTI 449 randi Christo viam, < t digito demonstrandi eum, * quem scripsit « Moyses in Lege, <-r Prophetae « (*). Quapropter non debuit ipse loannes computari inter discipulos Christi, nec eumdem ac Chri stus, servare tenorem vitae. Sed contra, oportuit ipsum habere proprios discipul- , propriamque veluti disciplinam, ut posset aemulus credi, a· per hoc, testimonio eius tamquam evidenter depurato ab omni motivo proprii interesse, maior accederet au­ ctoritas. « Quanta dicit de Christo, inquit Augustinus, serm. 293, « n. 6, quam pra<-clara! quam excelsa! quam digna! si tamen de < illo aliquid ab aliquo digne dicitur. Et tamen non ambulat inter « discipulos Domini, non eum secutus est, ut Petrus, ut Andreas, « ut caeteri. Sed discipulos sibi ipse etiam congregavit, et con· < stituto hic licet Domino cum discipulis suis, habebat discipulos < et loannes... Hoc erat procul dubio necessarium praecursori « fideli, ab eo Christum praedicari, qui posset aemulus credi... « Intende hoc ipsum. Perhibebant Domino testimonium, verbi «gratia, Petrus, Andreas, loannes et caeteri, cum diceretur eis: « laudatis quern sequimini, praedicatis cui adhaeretis. Veniat lu« cerna confundens inimicos, colligat discipulos. Habet Christus, « habet et loannes. Baptizat Christus, baptizat et loannes; et « venitur ad loannem, et dicitur ei: Hle cui testimonium perhibuisti, « ecce baptizat, et omnes veniunt ad eum, ut quasi aemulus invi« diae de Christo aliquid mali loqueretur. Sed ibi lucerna ardet « tutius... lain, inquit, dixi vobis quia ego non sum Christus. Tunc « illi credentes Christum admirabantur, tunc vero inimici confun« debantur, quando quodammodo compellebatur praedicare qui « credi poterat invidere ». Cum autem ad hunc ipsum scopum maxime conferret diversum exterioris conversationis genus, bene elucet in loanne summa vitae austeritas, opposita com­ muni vivendi modo quo Christus utebatur. Praeterea, loannes signum fecit nullum, ut dicitur Ioan. X 41. et recte quidem, quia nusquam sigillum principis committitur ei qui non est minister eius. Sed miraculum erat proprium sigillum Christi, extra cuius curiam in foro externo propter rationes iam (‘) loan. 1-45· De Kerbo Incarnait) QUAEST. XL-XLII. 450 dictas loannes versabatur. Necesse igitur fuit ut opinionem po­ pulorum suo muneri necessariam sibi conciliaret solo miraculo poenitentiae. Ideo erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel (’), vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, ct locustas et mei sylvestre edebat (2). Ex dessrto autem ve niens in omnem regionem Iordanis, apparuit coram omnibus in spiritu et virtute Eliae. Unde postea, interrogante Christo an baptismus loannis de coelo esset, an ex hominibus: Scribae co­ gitabant intra se dicentes: Quia si dixerimus, de coelo, dicet: quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, plebs universa lapidabit nos; certi sunt enim loannem prophetam esse (3). Denique non erat loannes exemplar humano generi, omnibusque ac singulis hominum categoriis propositum. Sed Christus qui reliquit nobis exemplum ut sequamur vestigia eius, debuit in exteriori genere vitae eiusmodi temperamentum adhibere, quod omnibus conveniret. Quanquam anachoreticae etiam auste­ ritatis regulam ipsemet ostenderit, quando fuit « in deserto qua· « draginta diebus et quadraginta noctibus, et tentabatur a Sa « tana, eratque cum bestiis, et angeli ministrabant ei » (4). « / § 2. Quoad tentationern in deserto, dicendum quod ex parte Christi permittentis se tentari, ordinata fuit ad salutem exemplumque nostrum; ex parte vero daemonis tentantis facta est experimenti gratia. Cum enim Satanas de Christi divinitate suspicionem ha­ beret quam maximam, (praesertim postquam cognovit ea quae ad ripas Iordanis, baptizato Domino, acciderant), rem voluit ex­ plorare, ut si quacumque ratione Christum suis suggestionibus consentientem inveniret, certitudinem hinc acquireret, nihil fuisse quod timuerat.(*) (*) (’) C) (4) Luc. I-80. Marc. I-7. Luc. XX-5 Marc. I-13. DE CONVERSATIONE, TENTATIONS, RT DOCTRINA CHRISTI ' , [ I I I l i I 451 Servavit autem tentandi ordinem quem alias observare so­ let, a levioribus ad graviora procedens. Nam primo tentavit Christum de eo quod appetunt et spirituales viri, scilicet de su· stentatione corporalis naturae per cibum: non quod uti neces­ sariis ad alimentationem corporis sit peccatum, sed quia ex de­ siderio huius sustentationis inordinate miraculum attentare, utique peccatum reputatur. Secundo processit ad id in quo spirituales viri quandoque deficiunt, dum aliqua ad vanam gloriam operan tur: Si Filius Dei / , inquit, mille le deorsum. Denique, cum adhuc dubitarçt qua de causa suis suggestionibus resisteret Chri­ stus, an forte ex impotentia faciendi, vel etiam ex contemptu tam inutilium operum, perduxit tentationem ad summum: « Osten< dit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis, et ait < illi : tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum. < quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa: tu ergo si adora< veris coram me, erunt tua omnia ». Quibus in verbis totus daemon continetur: vanus, mendax, histrio, blaterator, et princeps superbiae. Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus. § 3Circa doctrinam Christi, quod ad praesentem consideratio­ nem attinet, solum occurrit declarandus ordo quem Dominus in vita sua constanter observavit, solis Judaeis praedicando, iuxta illud Matth. XV-24: Non sum missus msi ad oves quae perierunt domus Israel, et infra, X 5, quando apostoli recens electi per castella Galilaeae mittebantur: In viam gentium, inquit, ne abie­ ritis, el in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ile ad oves quae perierunt domus Israel. Quod igitur conveniens fuerit praedicationem Christi, tam per ipsum quam per apostolos, a principio solis Judaeis exhiberi, duabus potissimum rationibus ostendit S. Thomas, Quaest. 42, a. 1, in corpore. Prima est quia oportebat ut Christus ostenderet impleri per suum adventum promissiones antiquitus factas Judaeis, non au tem Gentilibus. Unde apostolus dicit ad Rom. XV 8: Dico Chn QUAEST. XL-XT.II. stum /esum ministrum fuisse circumcisionis, id est, apostolum et praedicatorem ludaeorum, propter veritatem Dei ad confirmandas tiromissiones patrum. Alia item ratio fuit, quia quae a Deo sunt, ordinata sunt. Hoc autem debitus ordo exigebat, ut ludaeis qui Deo erant propinquiores per fidem et veram religionem, prius doctrina Christi proponeretur, ac per eos deinde transmitteretur ad Gentes, « sicut etiam in coelesti hierarchia per superiores «angelos ad inferiores divinae illuminationes deveniunt ». Unde dicitur Isai. LXVI-19: Mittam ex eis qui salvati fuerint, scilicet ex ludaeis, ad gentes, et annuntiabunt gloriam meam gentibus. Hinc etiam post adventum Spiritus Sancti commissa est Petro tamquam apostolorum principi, specialis cura perducendi ludaeos ad fidem: Creditum est mihi, inquit Paulus ad Gal. II-7, evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisionis ; qui enim operatus est Petro tn apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Cave ergo ne sis exaggeratus antisemita. Contradiceres enim apostolo, cum ludaeos vocat bonam arborem cui nos Gentiles tamquam oleaster inserti sumus, socii effecti radicis ac pingue­ dinis olivae. Quod si nunc naturales rami a trunco excisi iacent, rursus suae olivae inserentur. « Sine poenitentia enim sunt dona « et vocatio Dei. Sicut enim aliquando et vos non credidistis « Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incre« dulitatem illorum: ita et isti nunc non crediderunt in vestram « misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur... 0 alti« tudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam incompre « hensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!». Et de modo conversationis, de tentatione, de doctrina Christi, hactenus. Sequitur consideratio de miraculis eius. QUAEST. XLII1-XLV. DE MIRACULIS CHRISTI. « Deinde considerandum est de miraculis a Christo factis. « Et primo in generali, secundo in speciali de singulis miracu« lorum generibus, tertio in particulari de transfiguratione ipsius >. DR MIRACULIS CHRISTI 4SI Miracula ista lacta sunt a Christo circa omne genus crea turarum. Circa spirituales substantias seu daemones quos un· ! dique, praeludens exorcismo orbis, verbo et imperio fugabat. Circa homines in anima et corpore, vel comer tendo corda, vel [ suscitando mortuos, « 1 sanando omnem languorem in populo. Denique circa i< irrationales, sicut cum ventis imperavit et I mari, panes multiplicavit, arborem infructuosam arefecit, etc. I Visum est autem totam disputationem reducere ad terminos ar I ticuli quarti Quaest. 43: Utrum miracula per Christum Jacta I sufficienter eius divinitatem ostenderint, adaptando quae dicenI da sunt ad praesentem statum controversiae cum coaevis fidei I inimicis. § i· I Quod veritatem necnon et vim probantem miraculo­ rum Christi luculenter demonstrat nobis Deus in inimicis nostris. Sapienter notavit Melchior Cano, de loc. 1. 2, c. 2, omnino nos meminisse debere « id quod in proverbii consuetudinem ve«nit: contra negantem principia, quoniam frustra id fiat, non « esse disputandum. Accedit quod paradoxa cum communi sensu « pugnantia asserunt quae si vis argumentando refellere, res « minime dubias argumentando dubias facis. Cum enim illa quae « in syllogismo antecedunt, ut fidem aliquam faciant, certiora no« tioraque esse oporteat his quae ex antecedentibus consequuntur, • verendum sane est, quando eorum placita coarguimus, ne res - maxime absurdas minore evidentia refellentes, peccatum hoc « ratiocinationis vitiosae ineptaeque peccemus ». Et hoc profecto verendum maxime est. quando rationalistica amentia circa Christi miracula confutanda venit. Hinc, ut opinor, melior confutationis ratio in ipsorum fundamentorum quibus ad versarii nituntur, fidelissima relatione consistit. Sic quippe evi­ dentius demonstratur nobis quantus sit ille fulgor veritatis quem doctissimi negatores eftugere non valent, nisi tot voluntariis te uebris sese contegendo. Accipe igitur paucis expositas definitivas . 454 QUARST. XLIII-Xt.V. scientiae, ut aiunt, criticae conclusiones, certamque ac ratam in qua conquiescit sententiam. Attende processum, pondera argu­ menta. demum iudica et conclude. i. Processus scientiae criticae hisce quinque capitibus continetur. Primo, « Scientia critica non admittit ullo in casu miraculo­ rum exsistentiam » (’). Secundo, quidquid tentaverint Paulus, Boltcn, et caeteri, qui primi omnium criticam artem invenerunt, nequaquam possibile est ut facta quae in evangeliis leguntur, ad naturae normam ex­ plicentur: « Tempus et operam perdunt qui volunt reducere intra « limites naturalium eventuum historias quales illae sunt de « stella magorum, de transfiguratione, de multiplicatione panum... * etc. » (a). Tertio: Nihil ergo criticae scientiae reliquum est quam ut supernaturalia facta quibus evangelia scatent, loco mythorum ha beat: «Cum nulla sit possibilitas admittendi realitatem factorum « legibus naturae adeo repugnantium, pro poeticis fictionibus su « mantur oportet » (3), Et supra, η. XXIII: Permittemus evan« geliis sua miracula, sed ea conditione ut pro puris mythis ha« beantur ». Sed quarto, quia extra omnem fidem est, testes oculatos mythicam ac fabulosam historiam herois quocum intime erant conversati, de integro confinxisse quando recens adhuc erat fa­ ctorum memoria: hinc cogitur critica scientia ponere temporum intervalla oculatos testes inter et definitivam evangeliorum redactionem. Imo cogitur definitivam hanc formam, non alicui scri­ ptori individuo, sed collectivae ac populari elaborationi adscribere. « Ex ratione suae compositionis, ait Strauss 1. c., et ex « habitudine quam inter se habent, evangelia sese produnt tam· <- quam scripta successive elucubrata, quae non facta historica(*) (*) Strauss, Nova vita lesu, Introd. η. XXIII. (’) Ibid. η. XXV. (3) Ibid. DE MIRACULIS CHRISTI 4S5 < sed conceptiones, terulentias, ac praedominantes opiniones epo« chae qua in lucem sunt edita, fideliter referunt · *(). Quapropter quinto, ad discernendum quid in libris N. T.t quales ad nos usque pervenerunt, historicum valorem habeat, quid vero non, criticae scientiae praesidio erunt, praeter incon­ cussa de absoluta repugnantia miraculi principia, criteria illa in­ trinseca quae alias sunt in usu: « In narrationibus evangelicis mi« raculum est elementum peregrinum, et historiae αντιπαθητικόν. < Notio vero mythi est instrumentum quod potest eliminari. < quodque possibilem reddit historicam vitae lesu expositionem... « Sed et praeter eliminationem miraculi per mythum, crisis evan< gelica utetur omnibus mediis quae crisis historica in suis ope* rationibus alias adhibere solet, etc. » (a). Addit demum nihil opus esse ut de his mediis specialiter disseratur. Lepide tamen demonstravit quidam, quomodo operando in vitam ipsius Strauss secundum criteria ab eo postmodum in usum inducta, invenitur praedictus Strauss propter plurimas maximeque notabiles anti(*) Consonat fidelissimus pedissequus Ernestus Renan, suo modo vestiens id quod invenit apud magistrum. Ait enim (/■'/? de Jésus, introd. pagg. xxi, seq.), non esse dubium ullum quin cito conscripti sint sermones lesu cum praecipuis actis vitae eius. « Verum, huius* « modi scriptis parum momenti in initio tribuebatur. Ratio, quia finem «mundi appropinquare et iam instare credebant; unde non curabant « transmittere ad posteritatem res memorabiles. Quid igitur rei ageba« tur? Unicus erat scopus conservandi in corde vivam imaginem illius « quem sperabant se mox visuros in nubibus. Hinc minimam auctori« tatem evangelicis textibus per 150 annos concessam fuisse necesse « est. Nemo non licitum existimabat inserere additiones varias, sus «deque vertere ordinem, complere unum libellum ex altero. Le pauvre « homme qui na qu'un livre, veut qu’il contienne tout ce qui lui va au « cœur ! Sibi mutuo commodabant Christiani dictos libellos, unusquis< que ad marginem transcribebat verba vel parabolas quas alibi inve« niebat, et quae sibi conveniebant ». Nec veretur auctor, pudendi sui mendacii apprime conscius, concludere. La plus belle chose du mond·· (i. e. evangelium), est ainsi sortie d'une élaboration obscure et compléta ment populaire. (*) Strauss, I. c. ri. XXIII et XXVI. <5β QUAEST. XLHI-XLV. logins, nunquam exstitisse in natura rerun), sed esse simplicem mythum et allegoricani personificationem saeculi sui ('). Hucusque ergo modus procedendi. Succedunt argumenta quibus demonstratur principium in quo tota illa scienti fica fabrica fundatur. 2. Pro fundamentali principio argumenta demonstra­ tiva. — Impossibile est ut miraculi exsistentiam unquam ad­ mittat Scientia critica, primo quia, cum orthodoxia Christiana « adiurat Scientiam ut ius civitatis miraculo concedat in solo «christianismo, alibi vero nusquam: Scientia legi suae generali « renuntiare nequit ut huic particulari exigentiae faciat satis. « Respondet itaque Scientia : Vel admittam possibilitatem miraculi «in historia omnium religionum, vel nullibi recipiam » (a). Impossibile est ut miraculi exsistentiam unquam admittat Scientia critica, secundo quia « generalis possibilitas miraculi « nihil aliud esset quam ipsa negatio historiae. Si enim ad eri« sim historicam pertinet non solum discernere facta quae reapse « contigerunt, sed etiam et praesertim exponere qualiter eventus « alii ex aliis processerunt: oporteret ipsam nobilissimo suo mu« neri renuntiare si semel miraculo eum concederet locum, qui « ordinem rumperet et concatenationem effectuum ad causas vel « causarum ad effectus » (3). Impossibile est ut miraculi exsistentiam unquam admittat Scientia critica, tertio quia, « quoties ipse theista assurgit ad « normam verae philosophiae, apprime sentit repugnantiam mi« raculi. Non enim potest non agnoscere quod si daretur Deus « identidem miraculum efficiens, id est, modo exercens unam e «suis potentiis, modo vero ab opere quiescens : huiusmodi Deus « foret ens subiectum tempori, non autem ipsum absolutum. Videt « igitur concipiendam esse actionem divinam veluti actum aeter« num, simplicem, et identicum secundum se, tametsi hominibus « sese manifestet per modum effectuum successivorum et ab in· (’) Cf. Tholuck et Valroger, Crédibilité de l'histoire évangélique, ad calcem ’ Une leçon au collège de France en 6547. Strauss, η. XXIV. (3) Ibid. DE MIRACULIS CHRISTI 457 < vicem independents™. Et hac profecto ratione Leibnitzius con’ « siderabat miraculum veluti germen ab initio creationis divi /<»« polias additiones scriptorum qui theurgiae sive • magiae principii valde praeoccupabantur, et sub hoc respectu • modernis spnih-’· videntur omnino assi'milundi · (’). Fit autem allusio ad Ioan. XI. 3343; Marc. VII, 32-35. etc. Respondeo, has circumstantias magis magisque ostendere habitudinem evangelicorum miraculorum ad finem qui solus est Deo dignus, videlicet ad finem spiritualem per informationem morum et instructionem intellectus de reconditis mysteriis gra­ tiae. Miracula enim Christi fuerunt non solum opera supra na­ turam facta, verum etiam mirae adumbrationes caelestium sacra mentorum, et secundum hoc respondebant symbolicis actionibus prophetarum. Sed actiones istae materialiter inspectae mere na­ turales erant, et solum ad significandum adhibebantur. At mi­ racula Christi erant in seipsis miracula, habentia rationem sui sufficientem independenter ab omni significatione, et simul quoad modum quo fiebant, prae se ferebant imaginem et typum rerum spiritualium. Quippe, providet Deus suis creaturis secundum pro­ prium modum naturae earumdem. Est autem naturale homini ut per sensibilia ad intelligibilia veniat, quia omnis nostra cognitio a sensu initium habet; et ideo in Sacra Scriptura convenienter traduntur nobis spiritualia sub metaphoris corporalium; impos­ sibile enim est, ut Dionysius dicit, « aliter nobis lucere divinum « radium, nisi varietate sacrorum velaminum circumvelatum ·. Haec igitur principia, si quis post Augustinum (a), miraculis evan(’) Renan, I. c. (2) Non sufficit intueri in miraculis Christi quod sunt praeter et supra omnes naturae leges. « Interrogemus ipsa miracula, inquit Au« gustinus, Tract. 24 in Ioan. n. », quid nobis loquantur de Christo; « habent enim si intelligantur linguam suam. Nam quia ipse Christus « Verbum Dei est, etiam factum Verbi verbum nobis est... Vidimus, « spectavimus magnum quiddam et omnino divinum, quod fieri nisi a 1 QUAEST. XI.III-XI V. 46» gelicis, ut par est applicuerit, videbit obiectionis fundamentum verti in veritatis argumentum. Spiritualis enim salvator adve­ nerat Christus, qui nos ad supernaturalia revocaret, et de my­ steriis regni coelorum nos omni modo instrueret. Eodem etiam redit quod fidem ab iis quos sanabat, saepe praeexegit, ut sci­ licet sanatio corporis typus esset sanationis animae, intellige rentque homines, nihil sibi profuturam redemptionem nisi fidem conciperent, quae salutis aeternae radix est et fundamentum (*). 4. « /?rs vere singularis, et specie tenus inexplicabilis, in hoc « est, quod solet lesus intendere miraculis suis clam faciendis; « itemque in hoc quod iis quos sanat, summopere commendat ut « nemini dicant » etc. (2). Respondeo: prima adversarii assertio purum mendacium est. Constat enim, longe maximam partem evangelicorum miraculo­ rum in maximo publicitatis lumine fuisse patrata. Constat insuper, Christum semper redarguisse inimicos palam appellando ad sua opera, tamquam ad signa quae testimonium perhiberent de se. Sed praeter illa miracula quae ideo paucos habuerunt testes, quia sic adiuncta ferebant, vix duo aut tria sunt in quibus ex­ presso consilio, multitudinis praesentiam evitavit Christus. Et primo quidem, quod suscitaturus filiam lairi, turbam tu- « Deo non possit; laudavimus de facto factorem. Sed quemadmodum « si litteras pulchras alicubi inspiceremus, non nobis sufficeret laudare « scriptoris articulum, quoniam eas pariles, aequales, decorasque fecit, «nisi etiam legeremus quid nobis per illas indicaverit: ita factum hoc « qui tantum inspicit, delectatur pulchritudine facti ut admiretur artifi- « cem ; qui autem intelligit, quasi legit. Aliter enim videtur pictura, «aliter videntur litterae. Picturam cum videris, hoc est totum vidisse; «litteras cum videris, non hoc est totum, quoniam commoneris et le« gere. Etenim dicis cum videris litteras, si forte non eas nosti legere : «Quid putamus esse quod hic scriptum est? Interrogas quid sit, cum « iam videas aliquid. Aliud tibi demonstraturus est, a quo quaeris agno« scere quod vidisti. Alios ille oculos habet, alios tu. Nonne similiter « apices videtis? Sed non similiter signa cognoscitis ». (’) Cf. omnino egregium opusculum Card. Wiseman, Melanges re­ ligieux et littéraires. Les miracles du N. T. (·) Renan, 1. c. DE MIRACULIS CHRISTI 46 V multuantem eiecerit, et solum admiserit tres discipulos cum pa­ rentibus puellae, hoc pertinet omnino ad mysterium in hoc mi­ raculo significatum. « lies mortuos, inquit Augustinus, Serm. 98, «n. 3-6, invenimus 1 Domino resuscitates visibiliter, millia in< visibiliter... Videamus ergo quid nos discere voluit in tribus < mortuis quos suscitavit... Ista tria genera mortuorum sunt tria «genera peccatorum quod hodiedum suscitat Christus. Illa enim < mortua filia archisynagogi intus erat in domo, nondum erat de «secretis parietibus elata in publicum, ibi intus suscitata est, < viva parentibus reddita. Iste autem, (filius viduae Nairn), iam «quidem non erat in domo, sed tamen nondum in sepulcro, pa« rietibus elatus erat, terrae mandatus non erat. Qui suscitavit «mortuam nondum elatam, suscitavit mortuum iam elatum, non· «dum sepultum. Tertium restabat, ut et sepultum suscitaret,et • hoc fecit in Lazaro. Sunt ergo qui peccatum intus in corde « habent, in facto nondum habent. Nescio quis commotus est « aliqua concupiscentia... ; nondum accessit corpore, consensit in «corde. Et, ut fit, ut novimus, ut quotidie homines in se expe· « riuntur, aliquando audito verbo Dei tamquam Domino dicente « surge, condemnatur consensus ad iniquitatem, respiratur in «salutem atque iustitiam. Surgit mortuus in domo, reviviscit cor * in cogitationis secreto; facta est ista resurrectio animae mortuae « intus, intra latebras conscientiae tamquam intra domesticos pa. ♦ rietes. Alii post consensum eunt in factum, tamquam efferentes «mortuum, ut quod latebat in secreto appareat in publico. Num, quid iam isti qui in factum processerunt, desperati sunt? Nonne < et illi iuveni dictum est: tibi dico, surge?... Qui autem faciendo « nuod malum est, etiam mala consuetudine se implicant, tales «consuetudine maligna pressi tamquam sepulti sunt, ita sepulti, « ut de Lazaro dictum est, iam putet. Moles illa imposita sepulcro, ' ipsa est vis dira consuetudinis qua premitur anima, nec surgere, nec respirare permittitur... Venit ergo Dominus cui utique facilia erant omnia, et difficultatem aliquam ostendit tibi. In· fremuit spiritu, ostendit multo clamore objurgationis opus esse ad eos qui consuetudine duruerunt. Tamen ad vocem clamantis Domini rupta sunt vincula necessitatis, tremuit inferni domi 464 QUAEST. XLiri-XI.V. «natio, redditus est Lazarus vivus... Ergo quicumque mortui « sunt, in quacumque horum trium morte se invenerint, agant « ut celeriter iam resurgant ». Patiantur ergo rationalistae, mi racula Christi non fuisse tantum opera potentiae, sed etiam sa­ pientiae, id est mirabiles quasdam adumbrationes mysteriorum gratiae. Et similis ratio est de sanatione surdi et muti, Mare. VII-33. Apprehendens eunt, inquit, de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas. « Prima salutis ianua est, infirmum apprehen« dente Domino de turba seorsum educi. Apprehendens namque « infirmum de turba seorsum educit, cum mentem peccatis lan « guidam visitatione suae pietatis illustrans, a consuetis humanae « conversationis moribus avocat, atque ad sequenda praecepto « rum suorum itinera provocat. Mittit digitos suos in auriculas, « cum per dona Sancti Spiritus aures cordis ad intelligenda ac « suscipienda verba salutis aperit... Et suscipiens in caelum in« gemuit, et ait illi: Effeta, quod est adaperire. Suspexit namque « in caelum, ut inde mutis loquelam, inde surdis auditum, inde « cunctis infirmitatibus medelam doceret esse quaerendam. I·· « gemuit autem..., ut nobis gemendi daret exemplum, cum vel < pro nostris vel pro nostrorum erratibus proximorum, supernae « pietatis praesidia invocamus » f1)Quod autem in monte excelso seorsum, coram tribus tantum testibus specialiter ad hoc electis transfiguratus sit Christus, hoc ideo fuit quia transfiguratio pertinebat ad ostensionem fu­ turae gloriae. Res autem futurae gloriae non intuitive revelantur communitati hominum viatorum, sed per testes praeordinatos a Deo: a Deo, inquam, qui omnia in numero et pondere et men­ sura dispensat. Et haec eadem ratio est cur Christus ex mortuis resurgens, non quidem ad vitam huius saeculi sicut prius, sed ad vitam gloriosam quae comprehensoribus propria est, nequa quam in media urbe lerusalem et in conspectu totius multitu­ dinis se ostendit, sed solis apostolis ac discipulis, quibus median­ tibus notitia gloriosae resurrectionis ad caeteros derivaret. Quod profecto, nedum faciat difficultatem, vertitur iterum in veritatis(*) (*) Beda, in Marci evangelium expositio, 1. 2. DE MIRACULIS CHRISTI 465 argumentum, quia haec et similia ostendunt Dominum bene omnia fecisse, hoc est ordinate, non sicut sensus humanus excogitat, sed sicut ordo summae supremaeque sapientiae requirit. Denique fundamentum alterius allegationis conclusionem ad­ versarii nequaquam demonstrat. Si enim quandoque post conces­ sum beneficium miraculosae sanationis, commendavit Dominus ut factum non divulgaretur, hoc suo agendi modo nobis potius omnibus commendavit fugam iactantiae, contra eos qui omnia opera sua faciunt ut videantur ab hominibus. Unde, Matth. XII, 1521 : « Secuti sunt (lesum) multi, et curavit eos omnes, et prae«cepit eis ne manifestum eum facerent, ut adimpleretur quod 1 «dictum est per Isaiam Prophetam dicentem: Ecce puer meus « quem elegi, dilectus meus in quo bene complacuit animae meae. « Ponam spiritum meum super eum... Non contendet, neque cla « mabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius; arundinem « quassatam non confringet, et linum fumigans non exstinguet, « donec eiiciat ad victoriam iudicium, et in nomine eius gentes « sperabunt ». De his igitur satis. Iam enim constat quam leviter rationalistae fabulosis suis doctrinis assensum adhibeant. Constat de ipsis vere accipi id quod dicitur Psalm. XXV: « Concilium va­ cuitatis «. Et iterum Psalm. LXI: «.Decipientes de vanitate in «idipsum». Et iterum Tob. III: c Qui in levitate ambulant ». Quippe asserunt quidquid volunt, et pro ratione voluntas. Nihi­ lominus tamquam scientiae prodigia habentur, ut adimpleatur sermo qui dictus est per loannem, Apoc. XIII-3: Et admirata est universa terra post bestiam. § 3· Quod duplici de causa miracula per Christum facta, eius divinitatem ostenderunt. Sane vero, Dei incarnatio suflicientissimis signis est homi­ nibus manifestata, cum divinitas nullo modo convenientius ma­ nifestari possit quam per ea quae sunt propria Dei. Atqui pro­ prium est Dei ut naturae /eges immutare possit, operando supra Dt l^erbo Incarnato 30 QUAEST. XLIIT-XI.V. 466 naturam cuius est auctor. Nunc autem si opponatur, similia mi­ racula etiam per alios fuisse facta, dicendum quod inter Chri­ stum et caeteros quoslibet duplex est differentia quam maxime attendenda. Prima est quia nullus alius unquam visus fuit qui miracula operatus sit in propriae divinitatis testimonium. Sed Christus cum a ludaeis accusaretur, quia Iu hom ' cum sis, facis teipsum Deum, respondebat : Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi ; si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus cre­ dite (r). Cum igitur miraculum semper irrefragabile signum exsi­ stat veritatis doctrinae quam sigillat, Christi miracula vel solo hoc nomine eius divinitatem manifestabant, quod ab eo fiebant in confirmationem attestationis qua se verum Deum asserebat. Altera differentia, eaque magis intrinseca, spectat modum operandi miracula. Si enim Christus ut homo legitur aliquando praemisisse orationem vel gratiarum actionem, ea fuit oratio qua dependentia humanitatis a divinitate significabatur. Sed quod in uno eodemque supposito esset humanitati coniuncta divinitas, ceu causa principalis causae instrumental!, luculenter apparebat ex hoc quod nunquam naturae imperare visus est tamquam ex virtute quae esset suae personae extrinseca. Nam Ioan. V-21: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Et Luc. VII-14: Adolescens, tibi dico, surge. Et Matth. VIII-3: Polo, mundare. Et Luc. VI-14: Virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Quo certe modo nullus alius miracula effecisse commemoratur. Nam si quando sancti, non solum orando, sed etiam potestative signa ediderunt, semper in eis palam apparuit ratio instrumenti separati, velut cum Petrus, Act. III-6, dixit pa­ ralytico: In nomine lesu Christi Nazareni surge et ambula, vel cum Moyses ea exsequebatur quae sibi a Deo minutatim deter­ minata et iniuncta erant. Bene ergo apostolus, Heb. Ill, 36: « Amplioris gloriae iste (Christus) prae Moyse dignus est ha· « bitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit « illam. Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem (l) loan. X. 37-38. DE MIRACULIS CHRISTI 467 «omnia creavit. Deus est. Et Moyses quidem fidelis erat in tota «domo eius tamquam famulus, Christus vero tamquam filius in « domo sua ». Si autem scire desideras quare miracula evangelica facta sunt multis in lapidem offensionis et in petram scandali, lege caput sextum loannis per totum. Ibi videbis expresse delineatam habitudinem mundi ad Christum prout perseverat usque nunc. Neque enim mutatur mundus in maligno positus, et Christus inter mortuos in quos invidia exerceri amplius non potest, ne­ quaquam computatur. Scilicet, ut iam in superioribus notatum habes, tres omnino characteres in evangelicis miraculis conside­ rari dantur. Fuerunt quippe opera summae efficaciae, misericor­ diae, et sanctitatis. Summae efficaciae, quia supra totius naturae , vires, sive quoad substantiam, sive quoad modum. Summae mi­ sericordiae, quia in rebus hominibus utilibus consistebant, puta in sanationibus infirmorum, suscitationibus mortuorum et reme­ diis debilium. Denique summae sanctitatis, quia ad finem coniunctionis cum Deo et abiectionis peccati, tota quanta erant, ordi­ nabantur. Vide nunc multitudinem hanc magnam quae (Ioan. VI-2) sequebatur Christum trans mare Tiberiadis, quia videbant signa quae Jaciebat super his qui infirmabantur. Considera prae­ sertim motum excitatum in hoc populo post multiplicationem panum. Quamdiu enim nihil aliud istis hominibus apparuit in opere Christi praeter virtutis efficaciam et misericordiae boni­ tatem, dicebant: Quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum. Imo debuit Christus fugere solus in montem, sciens quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem. Verum cum sequenti die requisitus a multitudine, incepit dicere: Ope­ ramini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam... etc., id est, statim ut apparuit character sanctitatis, sive finis omnino spiritualis ad quem miraculum ordinabatur, murmurabant et dicebant: Nonne hic est /esus filius loseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Scilicet, voluntarie avertebant considerationem suam a mirabilibus Christi, ut ex obscura eius conditione argu­ mentum incredulitatis sumerent. Idem faciunt nunc increduli, quia gyrans gyrando vadit mundus, et in circulos suos revertitur. CAPUT TERTIUM Quaest. XLVI-LII. DE EXITU CHRISTI AB HOC MUNDO Consequenter considerandum est de his quae pertinent ad exitum Christi de hoc mundo. Et primo de passione eius (Qq. 4649) ; secundo de morte (Quaest. 50) ; tertio de sepultura (Quaest. 51); quarto de descensu ad inferos (Quaest. 52). QUAEST. XLVI-XLIX. DE PASSIONE CHRISTI Circa passionem occurrit triplex consideratio. Prima, de ipsa passione secundum se (Quaest. 46). Altera, de causa eius efficiente (Quaest. 47). Tertia, de eius causalitate et effectu (Quaest 48-49). Rursus, si de passione in seipsa sermo sit, oportet decla­ rare eius convenientiam, tum generalitatem doloris atque acer­ bitatem, demum circumstantias accidentales loci, temporis, etc. THESIS XLVI1I. (Quaest. 46 — Art, 1-4). Convenientissimum fuit ut reparatio nostra, quae finis fuit adventus Christi in mundum, fieret per eius passionem, passionem autem crucis. § I· Hominem liberari per Christi passionem, primo quidem con­ veniens fuit ex parte iustitiae divinae. Hoc enim habet ordo iustitiae, ut pro peccato poena infligatur, quia quicumque peccat, plus suae voluntati indulget quam debet, transgrediendo ordi­ nem rationis et legis divinae. « Ad hoc igitur, inquit S. Thomas, « Opusc. 3. c, 7, quod ad iustitiae ordinem reducatur, oportet DE PASSIONS CHRISTI «quod voluntati subtrahatur de eo quod vult; quod fit dum pu« nitur, vel per subtractionem bonorum quae vellet habere, vel i «per illationem mal r im quae pati recusat. Haec ergo redinte< gratio iustitiae p- ι poenam quandoque fit per voluntatem eius I «qui punitur, dum ipsemet sibimet poenam imponit ut ad iusti« tiam redeat ; quandoque vero fit, eo invito, et tunc quidem «ipse ad iustitiam non reducitur, sed in eo impletur, iustitia. «Erat autem t i im genus humanum peccato subiectum. Ad hoc « ergo quod ad statum iustitiae reduceretur, oportebat invenire « poenam quam homo sibi ipsi assumeret, ad implendum divinae • iustitiae ordinem. Nullus autem homo purus tantus esse pote« rat, qui posset satisfacere sufficienter Deo, poenam voluntariam « aliquam assumendo, etiam pro peccato proprio, nedum pro pec«cato universorum.... Oportuit igitur ut esset aliquis homo infi« mtae dignitatis, qui poenam subiret pro omnibus ». Et sic con­ veniens passio ostenditur per respectum ad iustitiam Dei (*)· Nunc autem, non minus evidens attenditur convenientia per respectum ad homines qui ita erant a peccato liberandi, ut in bono etiam firmarentur. Nam per tot ac tantos Christi dolores, primo qui­ dem maxime provocatur homo ad Deum diligendum. Tum deinde accipit sublime exemplum omnium virtutum quae sunt ad salu­ tem potissimum necessariae. Inducitur etiam ei maior necessitas sese conservandi immunem a peccato, dum se recogitat redem­ ptum sanguine Domini sui. Quid plura? Semper pie cogitanti altiora et maiora occurrent, suadentia nullum potuisse reparatio­ nis modum inveniri, quo efficacius ad omne bonum homines pro­ (*) Has sane rationes flocci faciunt et exsiifilatl modernistae. sed habent contra se intimum testimonium humanae conscientiae. Omnium quippe hominum animis insertum est, quod ubi violatus est ordo ille essentialis consistens in subiectione ad primum principium ultirnumque finem universi, dum scilicet, postposito Deo summo bono et bonorum < omnium fonte, creata voluntas rebellis insurgit, privatae suae libidini indulgendo : ad reparationem violati ordinis per se requiritur compen­ sans ream libidinem iusta poenalitas. Hinc notiones illae de expiatiow, quae ab origine universaliter obtinent in genere humano, quia ortae de illa naturali, et prima, et velut innata philosophia, quae per sophismata obscurari poterit, tolli unquam et eradicari omnino non poterit. 470 QUAEST. XLVI-XL1X moverentur. Unde et videmus passionis mysterium fuisse omni­ bus heroibus Christianis principium contemnendi omnia quae pravi homiifes cupiunt, omnia perpetiendi quae horrescunt, omnia faciendi quae mirantur, ac demum ad supremum illum perfectio­ nis apicem contendendi quo reipsa pervenerunt. Haec igitur de convenientia passionis in genere breviter dicta sufficiant. Succedunt rationes pro convenientia passionis in cruce. § 2. Prima desumitur ex ipso genere mortis, quo nihil fuit ex secrabilius et formidabilius, ut Augustinus dicit 1. 83 Qq., q. 25. Et vere ignominiam mortis in cruce, praeter alia historiae do­ cumenta, vel sola ratio agendi ludaeorum in indicio Christi sa­ tis superque attestatur. Ideo quippe sacerdotum principes tradi­ derunt lesum Pilato, recusando etiam facultatem concessam in­ dicandi secundum propriam legem ; ideo omni ope coegerunt praesidem ut causam ad suum tribunal evocaret, quia crucis supplicium per legem mosaicam nequaquam decernebatur, sed erat a Romanis statutum contra rebelles subditos (*). Neque enim infensissimis inimicis satis erat lesum morti addicere ; sed intendebant quam maxime eius memoriam in populo penitus abolere, ut hoc modo totus moreretur, et praecedentium signo­ rum nulla amplius recordatio remaneret (2). Huic autem scopo nihil magis idoneum duxerunt quam mortem in cruce, infamem quidem apud omnes populos, sed maxime apud ludaeos de ge­ nere Abrahae e| lege Moysis gloriantes ; unde apostolus dicit: ludatis quidem scandalum, gentibus autem stultitia (3). Verum haec (*) «Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem <■ vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei ludaei : Nobis non licet inter- « ficere quemquam. Ut servio lesu impleretur quem dixit, significans qua » morte esset moriturus f>. (Ioan. XVIII, 31-32). (2) Eorum voces audimus. lerem. XI.19 : « Eradamus eum de terra « viventium, et nomen eius non memoretur amplius ». (3) De cruce in historia sacra V. T. sermo non est nisi quater . Genes LX, ubi Pharao suspendere facit principem pistorum secundum DE PASSIONE CHRISTI 471 ipsa infamia arcanis congruebat Christi consiliis, tum ut pro nobis satisfaceret perfectius, tum ut hominum animos ab amore mundanae gloriae ad gloriae divinae amorem transmutaret, tum denique ut illustrior ac divinior appareret triumphus qui mortem ac resurrectionem consecutus est. Secunda ratio sumi potest ex ipsa exteriori forma patibuli, in qua sensibiliter exprimitur mysterium universalis redemptionis ac providentiae : quatenus scilicet figura crucis a medio tractu in quatuor cornua partita, quodammodo iungit ima summis, extrema extremis, exhibetque virtutem eius qui in ea pependit, ubique diffusam. Unde Gregorius Nyssenus, Or. 1 in Christi resurre­ ctionem : « Novit (apostolus), ea figura quatuor cornibus e me < dio provenientibus descripta, potentiam per omnia commean< tem et providentiam illius qui in ea manifestatus est, signifi­ cari... Potes autem ex iis quae in anima tua fiunt, ea quae de < Deo cogitanda sunt declarata contemplari. Coelum enim su« spice et partes infimas animo complectere, extremosque ac «summos orbis terminos cogitatione comprehende, atque consi« dera quaenam potentia tamquam universitatis vinculum haec «omnia devinciat atque contineat: videbisque sponte sua in ea «divinae potentiae contemplatione crucis figuram exprimi in « animo ac mente tua, a superis ad infera, ab extremis ad ex« trema protentam atque descriptam ». Tertia denique ratio assignatur, quia in homine crucifixo pulchre relucet typus hominis christiani, qui ad bona opera ex- praedictionem loseph . losue VIII, ubi expugnata urbe Hai. regem eius chananaeum losue cruci affigi iubet ; 2 Rtg. XXI, ubi Gabaonitae qui erant reliquiae Amorrhaeorum, crucifigunt septem filios Saul; Esth. V, ubi Aman parat crucem Mardochaeo. in qua ipsemet postea, iussu Assueri fuit appensus. Et nullibi invenitur hoc supplicium per indices Israel constitutum; re enim vera aberat a codice mosaico, sed pr<» gra­ vioribus criminibus blasphemiae, adulterii, etc., erat determinata poena lapidationis. Nec contra est quod legitur Deuter. XXI-23. Solum enim sequitur quod cum specialis ratio criminis id postularet, post confectos lapidatione reos, frigida eorum cadavera manibus alligata in elato pa tibulo quandoque suspendebantur, ad terrorem ingerendum 472 QUAEST. XLVÏ-XLIX tendit manus suas, per patientiam et longanimitatem persistit in laboribus huius vitae, per spem futurorum bonorum emergit su­ pra mundum, et per occultam Dei gratiam sustentatur ne suc­ cumbat. Ideo Augustinus, epist. 140, n. 64 : « In hoc mysterio « (latitudinis, longitudinis, altitudinis, et profunditatis, de quo « Eph. III-14) figura crucis ostenditur. Qui enim, quia voluit mor« tuus est, quomodo voluit mortuus est ... Nam latitudo est ineo « ligno quod transversum desuper figitur ; hoc ad bona opera «pertinet, quia ibi extenduntur manus. Longitudo in eo quod ab « ipso ligno usque ad terram conspicuum est ; ibi enim quodam« modo statur, id est, persistitur et perseveratur, quod longani« mitati tribuitur. Altitudo est in ea ligni parte quae ab illo quod «transversum figitur sursum versus relinquitur, hoc est ad ca« put crucifixi, quia bene sperantium superna expectatio est. Iam « vero illud ex ligno quod non apparet, quod fixum occultatur, « unde totum illud exsurgit, profunditatem significat gratuitae «gratiae: in quo multorum ingenia conteruntur id investigare « conantia, ut ad extremum eis dicatur : O homo tu quis es ut « respondeas Deo? ». Sed nunc, post declaratam convenientiam passionis tum in genere tum in specie, de eius generalitate atque intensitate agen­ dum est. Sit itaque : THESIS XLIX. (Quaest. 46 Art. 5 8). Christus passus est omne genus passionis humanae, ct dolor eius fuit maximus inter dolores praesentis vitae, ta­ metsi ratio superior in ipso, in summa contemplationis iu· cunditate excelsa divinitatis semper inhabitans, inalterabili essentialis beatitudinis gaudio semper frueretur. Cum de universalitate passionis in Christo agitur, passio sumi debet acceptione amplissima, secundum quod cum dolore, cuiuscumque tandem rationis sit, convertitur. De quo vide ea quae superius declarata sunt in Quaest. 15. DE PASSIONE CHRISTI <71 § I Quod igitur Christus passus sit secundum genus omnem pas­ sionem humanam, potest declarari tripliciter, ut apud S. Thomam, art. 5 huius quaestionis. Primo modo, rv parte hominum a quibus passus est, quate­ nus omnes et singuli hominum ordines, vel neci eius cooperati sunt, vel certe doloribus eius aliquid addiderunt: ludaei scilicet et Gentiles, optimates et plebeii, viri et mulieres, laici et sacer­ dotes, familiares et extranei, ac si quid aliud in humanae socie­ tatis categoriis invenire sit. Neque hoc tantum, sed et omnia ac singula peccatorum genera suam veluti personam egerunt in nece illa, propriumque tormentum attulerunt. Praesertim vero, etiam atque etiam considerandum est quam grandi mysterio, in tribus illis tribunalibus ad quae iudicandus adductus est Christus, tres apparuerint principales formae peccati de quibus 1 Ioan. Π-17: «Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, etconcu« piscentia oculorum, et superbia vitae ». Nam in Caipha et pon­ tificibus qui ne loco cederent et sacerdotii amitterent principa­ tum, primi exstiterunt auctores deicidii, et veluti mens agitans molem, superbiam vitae indubitanter agnoscimus incarnatam : « Collegerunt, inquit, pontifices et pharisaei concilium, et dice« bant : quid facimus, quia hic homo multa signa facit?... Vos « nescitis quidquam, nec cogitatis quia expedit vobis ut unus « moriatur homo pro populo ». Et rursus · « Pharisaei autem di« xerunt ad invicem: videtis quia nihil proficimus, eccemundus « totus post eum abit ». Et demum : « Audistis blasphemiam, quid «vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum « mortis » ('). PJaec est sententia inextinguibilis odii qua usque nunc superbia vitae prosequitur Christum, cum scilicet humanae rationis independentiam praedicantes, nullumque supra se di­ vini iuris adsertorem ac vindicem ferentes, < summo studio υιο­ ί liuntur ut Christo a mentibus humanis, a vita et moribus po(>) Ioan. Xl-47; ΧΠ-19: Marc. XIV-64. 474 QUAEST. XLVf-XLIX. < pulorum excluso, merae quod vocant rationis vel naturae re· « gnum stabiliatur » (’)■ Ast in Herode viva cernitur imago comcupiscendae carnis. Ipse est qui tulerat Herodiadem fratri suo Philippo uxorem, et ad preces impudicae mulierculae, medias in­ ter convivii delicias caput loannis afferri iusserat in disco: prin­ ceps incestuosus qui etiam in indicio Christi suam personam constanter sustinet, nihil aliud intendens quam occasionem fruendi novo spectaculo, et ubi videt se nihil proficere, irridendi atque lasciviandi : «Herodes autem, ait Lucas, viso lesu, gavisus est «valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo « quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre « ab eo fieri. Interrogabat ergo eum multis sermonibus. At ipse « nihil respondebat. Sprevit autem illum Herodes cum exercitu « suo, et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum >. Il­ lusit, inquam, indutum veste alba. Cum enim apud Romanos ii qui ambibant magistratus albis vestibus indui solerent, et pro tanto candidati appellarentur : ideo indigna comoedia, ad Ro­ manum praesidem medios inter cachinnos remittitur Christus quasi ridiculus regiae dignitatis candidatus. Et haec est senten­ tia bestiolis irrisionis propria vitio carnis, prout videre est usque nunc, qua late in mundo patet dominatio luxuriae. Denique post Caipham et Herodem, Pilatum attende. Ipse est concupiscentia oculorum: vir nimirum fortunae inhians, qui sponte quidem sua nusquam in scelus ludaeorum consensisset, sed propter respe­ ctum Tiberii Caesaris cuius iras et suspiciones pertimescebat, tandem adiudicavit Innocentem voluntati impiorum, suaque igna­ via furori ludaeorum liberam aperuit viam. Quod idem eodem semper modo ac tenore hodiedum peragitur, quia cum ea sola quae ad Christum attinent, mundano respectui noscantur obno­ xia, consequens est ut qui inhiant honoribus et divitiis, subterfugia quaerant quibus mundi servitium cum qualicumque reli­ gionis observantia concilient, donec in negotiis tam privatis quam publicis ad Pilati indicium veniant : « lesum vero tradidit volun« tati eorum ». Vere ergo in Christo consideratur passionis ge(’) Cone. Vatic. Sess. 3, in prooem. DE PASSIONE CHRISTI 475 neralitas ex parte eorum a quibus homo potest pati, quique Deo et iustitiae eius per <>mnia adversantur. Secundo modo atet idem ex parle eorum in quibus homo potest pati. Passu-. - -t enim Christus in suis amicis eum dese­ rentibus, in fama pei blasphemias contra eum prolatas, in honore et gloria per irrisiones et contumelias, in rebus per hoc quod etiam vestibus spoliatus est. in corpore per vulnera et flagella, in tota demum anima per tristitiam, taedium, et timorem, usque ad profundum illum amaritudinis abyssum de quo dicit in Psalm. XLVIII, 2-3: « Intraverunt aquae usque ad animam meam, in«fixus sum in limo profundi, et non est substantia; veni in «altitudinem maris, et tempestas demersit me». Tertio demum modo passionis universalitas considerari po­ test quantum ad corporis membra. Passus est enim Christus in capite pungentium spinarum coronam; in manibus et pedibus fixionem clavorum; in facie alapas et sputa; in toto corpore flagella. Fuit etiam passus secundum omnem sensum corporeum: secundum tactum quidem, flagellatus et confixus: secundum gu­ stum, felle et aceto potatus; secundum auditum, vocibus blasphe­ mantium et irridentium lacessitus; secundum visum videns ma­ trem et discipulum quem diligebat flentes. Ita fere S. Thomas in praesenti. § 2Nunc, Christi dolorem fuisse maximum inter dolores prae­ sentis vitae, (neque enim fit comparatio cum dolore animae se­ paratae sive in inferno sive in purgatorio), ex triplici iterum consideratione demonstratur. Prima se tenet ex parte causarum doloris, in quarum tamen aestimatione non oportet consistere in solis causis corporalibus. Nam etsi mors confixorum in cruce sit maxime acerba, (confi­ guntur enim in Jocis nervosis et maxime sensibilibus, et ipsum pondus corporis pendentis continue auget dolorem, et cum hoc etiam est doloris diuturnitas quia non statim moriuntur sicut hi qui gladio interficiuntur), possunt tamen genera mortis excogi­ tari adhuc acerbiora tam quoad passionis gravitatem quam 476 QUAEST. XLVl-XLIX. quoad diuturnitatem. Considerando vero in Christo causas do­ loris interioris, inveniuntur esse extra omnem comparationem possibilem, praesertim si ratio habeatur omnium peccatorum generis humani pro quibus satisfaciebat patiendo. Unde quasi ea sibi adscribens dicit in Psalm. XXI 2 Longe a salute mea verba delictorum meorum, et rursus in Psalm. XXXIX-13: Quo­ niam circumdederunt me mala quorum non rs/ numerus. Com­ prehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderent. Mul­ tiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereli­ quit me I1). Verum secundo, ad doloris vehementiam, ut par est, aesti­ mandam, non oportet tantum attendere causas doloris secundum se, sed multo magis sensibilitatem sive perceptibilitatem patientis quae in Christo fuit simpliciter maxima. Nullum enim corpus fuit perfecte complexionatum sicut corpus Christi operatione Spi­ ritus Sancti in virgineo utero formatum; nullus praesertim in­ tellectus fuit aeque potens ad penetranda mala de quibus erat dolor; nulla item caritas aeque repugnans peccato et poenis aeternis quibus peccando homines se involvunt. Sed tertia consideratio adhuc evidentiorem suppeditat de­ monstrationem. Nam illud omnino singulare ac proprium inve­ nitur in Christo, quod passio eius tam quoad substantiam quam quoad intensitatem, perfecte voluntaria fuit, ac per consequens commensurata fini ad quem ordinabatur. Equidem verissimum est quod attenta infinita personae dignitate, minimum opus satisfactorium sufficiebat ad compensanda peccata totius mundi et ultra. At vero omnia documenta ad redemptionem nostram atti­ nentia manifeste evincunt, non ea mensura usum fuisse Chri­ stum. Voluit igitur ut in ipso opere satisfactorio secundum se considerato esset quaedam proportio cum magnitudine finis, qui erat liberatio hominum a peccato et introductio eorumdem in beatitudinem Dei. Et hinc etiam illustrari potest ratio quam S. Thomas interposuit de doloris puritate, quatenus non fuit aliquatenus mitigata interior afflictio, sicut solet contingere quando (’) Cf. Levit. XVI-12 et seq. Γ>Ε PASSIONE CHRISTI *77 ratio in ea constituit medium ne iustam mensuram excedat. Ha­ bito enim respectu ad passionis finem, dolor Christi, quantumvis magnus in quantitate absoluta, iustos limites nunquam potuit excedere. Et si non fuit hoc modo mitigatus dolor interior, neque etiam exterior, quia dolor exterior non est natus mitigari per rationem nisi indirecte, seu per viam redundantiae a superio­ ribus viribus ad inferiores. Dicendum igitur est dolorem Christi fuisse simpliciter maximum inter dolores praesentis vitae, ita ut merito Dominum intuens propheta dixerit: virum dolorum! § 3Haec tamen dicta sint sine praeiudicio beatitudinis essen­ tialis qua potitus est Christus a primo suae conceptionis instanti. Et ideo Dominus in passione sua fuit instar montis excelsi et sublimis valde, cuius cacumen purae lucis serenum inhabitat, dum inferiora eius atra nube et densa caligine obvolvuntur. Quod quidem mysterium iam fuit in superioribus, pro posse nostro, utcumque declaratum. Specialiter vero ostensum est, duplicem aspectum in malo esse distinguendum, prout consideratur vel secundum se vel secundum quod a Deo suum ordinem habet. Porro per scientiam beatam apprehensum nequit contingere ani­ mam nisi hoc posteriori modo, quia beatae mentes qua tales cuncta creata nonnisi in rationibus aeternis intuentur. At vero, quamdiu Christus ut incola huius mundi capax fuit proprii no­ cumenti, et quaedam veluti pars exstitit societatis viatorum, ani­ mam eius tangebat malum, etiam prout malum et afllictivum est, dum scilicet apprehendebatur per scientias inferiores per quas res creatae cognoscuntur in seipsis. Hinc procedit distinctio quam ponit S. Thomas inter rationem superiorem et rationem inferiorem in Christo. Non enim, ut ipse docet i‘ Part. q. 79, a. 9, ratio superior et ratio inferior distinguuntur tamquam duae diversae potentiae, sed « distinguuntur per officia actuum et se< eundum diversos habitus ». Unde in Christo ratio superior accipitur pro intellectu in quantum per habitum luminis gloriae intendebat aeternis conspiciendis, ratio vero inferior pro eodem 478 QUAEST. XLVI-XLIX. intellectu in quantum per scientiam quae non est constitutiva beatitudinis, circa temporalia operabatur. Eruebatur ergo anima Christi secundum solam rationem superiorem, patiebatur secun­ dum omnes alias vires; et quia vires radicantur in essentia, tota anima fruebatur et tota patiebatur, non tamen secundum eamdem potentiam vel habitum. Caetera vide supra, ubi de defectibus in hac mortali vita a Filio Dei coassumptis, et nota iterum, quo sensu dicatur fuisse viator quoad corpus. Quatenus scilicet, causa totius passibilitatis, etiam in anima, se tenebat ex parte corporis, corporis mortalis, corporis corruptibilis, corporis facti, ut apostolus ait, in similitudinem carnis peccati. Inde enim pendebat coniunctio cum malo de quo dolebat: cum malo proprio, quod erat malum passionis crucis: cum malo etiam alieno, quod erat malum uni­ versi generis humani. Nam ut malum alienum coniungatur cum aliquo, et causa afflictionis ei esse possit, oportet ut iste parti­ cipet statum et conditionem eorum qui malo sunt pressi, pars exsistens eiusdem communitatis eiusdemque consociationis. Et hoc in Christo verificabatur ratione conditionis corporis, prout dictum est suo loco. Sed iam ad considerationem circumstantiarum passionis nos inducit rerum continuatio. DE CIRCUMSTANTIIS TUM TEMPORIS TUM LOCI PASSIONIS DOMINICAE. (Quaest. 46 — Art. 9-11). § i- Circumstantias temporis in passione Christi mysticas fuisse atque figurales, vel ex hoc sufficienter apparere potest, quod eas omnes in solemnitate paschali religiose servat Ecclesia, non solum quantum ad anni solaris tempus, sed etiam quantum ad lunae diem, imo et feriam hebdomadae. « Quaeris, inquit Au« gustinus, epist. 55 ad lanuarium, quae causa sit cur anniver« sartus dies celebrandae Dominicae passionis, non ad cumdent « redeat anni diem, sicut dies quo creditur natus. Et deinde sub «iungis: Si hoc fit propter sabbatum et lunam, quid sibi velit DE PAS3ÎONF. CHRISTI tin hac re observatio sabbati et lunae». Respondet autem Au­ gustinus hoc esse sacramenti causa, ut figurate nobis insinuentur ea quae ad mysterium pertinent; plus enim movent et accendunt amorem, quam si nuda sine ullis sacramentorum similitudinibus ponerentur. Praemittendum est quod iuxta legem (Exod. XII, 227) im­ molabatur agnus paschalis quarta decima luna mensis primi ante solis occasum, et circa noctis initium in singulis domibus manducabatur; porro dies sequens, id est, decimus quintus, dies erat solemnis paschae. Nunc autem non defuerunt aliqui opi­ nantes, Christum luturorum praescium anticipasse ultimum pa­ scha, et celebrasse coenam in qua instituta est Eucharistia luna decima tertia ad vesperam ; ex quo esset consequens, passionis diem coincidisse cum vigilia paschatis ludaeorum. Sed haec opinio quam Petavius sequitur, habet contra se explicitam aucto­ ritatem Marci et Lucae (*), et omnes textus quibus se adversarii muniunt nihil omnino evincunt, sicut videre est apud S. Thomam in praesenti, art. 9, ad ium. Quod autem attinet ad ratio­ nem qua contendunt, pharisaeos observantiarum legis tenacis­ simos nusquam in die festo potuisse verosimiliter attentare iudicium et necem Christi: observandum est, non esse confundendam requiem sabbati cum requie festorum. Plura enim erant legaliter (') « Primo die azymorum, quando pascha immolabant », inquit Marcus, XIV-12. Et Lucas, XXII-7: « Venit autem dies azymorum in < qua necesse erat occidi pascha ». Nec est in oppositum, quod loan- nes, XIX-14, diem sequentem, i. e. diem crucifixionis Christi, fuisse parasceuen paschae: quod quidam accipiunt quasi idem esset ac praeparatio sive vigilia paschae, sed falso. Nam praeparatio quam im­ dicat portat parasceve nomen, non intelligitur per ordinem ad pascha, sed per ordinem ad sabbatum, iuxta illud Marc. XV-42: (>" eral para­ sceve, quod est antesabbatum. παρασκευή, <"» εστιν πφοσάββατυν. Eodem quippe modo quo nunc omnis feria prima nomen habet dominicae, et omnis feria septima nomen sabbati, ita tunc omnis feria sexta para­ sceve vocabatur, eo quod hac die praeparabantur ea quae ratione rigorosae requiei diei insequentis necessaria erant. Dicitur ergo apud loannem : Erat autem parasceve paschae, eodem intransitivo sensu quo nos dicimus, dominica paschae, feria secunda paschae, etc . videlicet: Erat feria sexta in solemnitate paschae. 48o quaest. xlvi-xlix licita in festis quae in sabbatis non licebant; quin imo, licitum fuisse in diebus festis reos morti addicere, expresse tradit Rabbi Akiba, apud Patrizzi (*) · denique, si de opere servili sermo sit, constat, non ludaeos sed Gentiles affixis < Christum cruci. Di­ cendum itaque est, coenam fuisse celebratam iuxta morem, ipso tempore quo a toto populo ludaeorum manducabatur agnus, sa­ crificii Eucharistiae figura et typus (a). Hinc, ipso etiam pascitatis die (in quo recolebatur transitus Israel de Aegypto, eiusque li­ beratio a captivitate), Christus per passionem et mortem suam de hoc mundo transivit ad Patrem, liberans humanum genus a diaboli servitute, eique aperiens viam vitae (3). « Quia enim, sicut « dicit apostolus, mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit « propter iustificationem nostram, transitus quidam de morte ad « vitam in illa passione Domini et resurrectione sacratus est. « Nam etiam vocabulum ipsum quod pascha dicitur, non grae« cum sicut vulgo videri solet, sed hebraeum esse dicunt qui « linguam utramque noverunt. Neque enim a passione, quoniam « graece πάσχειν dicitur pati, sed ab eo quod transitur, ut dixi, « de morte ad vitam, hebraeo verbo res appellata est, in quo « eloquio pascha transitus dicitur, sicut perhibent qui hoc sciunt... « (Quod) evangelista exprimere voluisse intelligitur, cum cele« braturo Domino pascha cum discipulis suis, ubi coenam eis «mysticam dedit: Cum vidisset, inquit, lesus quia venit eius hora « ut transiret de mundo ad Patrem. Transitus ergo de hac vita « mortali in aliam vitam immortalem, (hoc est enim de morte ad « vitam), in passione et resurrectione Domini commendatur » (*). Nunc autem considerandum est quod ad huius commenda- (*) Patrizzi, de Evangeliis, Dissert. 50. (’) S. Thom. 3, q. 73. a. 6. (3) In veteri paschàte celebrabatur transitus angeli exterminatoris Aegyptiorum et liberatoris Israel, qui fuit praeludium transitus de ca­ ptivitate in libertatem per mare rubrum. Christus autem verus est angelus exterminator, qui transitu suo de hoc mundo ad Patrem exter­ minavit potentiam daemonum, et genus humanum liberavit, parans ei in rubro mari sanguinis sui transitum ad beatam aeternitatem. (♦) August, ep. 55 ad lanuarium, n. 2. 43i I>E PASSIONE CHRISTI tionem mysterii de luna ducitur similitudo. Nam quamdiu luna 1 inter terram et solem posita, ipsi terrae manet invisibilis, symI bolum quoddam exsistit status innocentiae, illius dico status in l quo homo ab infimi aversus, perfecte ad Deum qui sol iustitiae t est, convertebatur. Sed cum paulatim recedens a sole, tanto I magis incipit terra· apparere, quanto magis in suo recessu pro­ greditur, donec tandem plenissima nobis illuceat, figuram monl strat hominis labrntis in peccatum, id est, a iustitia recedentis, I seseque convertentis ad terrena. Hinc oportet ut in motu inI verso quo denuo accedens ad solem, sese a terra magis ac magis I abscondit, accipiatur symbolum hominis resurgentis a peccato, I et de temporalibus transeuntis ad aeterna. Bene igitur passus j est Christus, luna exsistente plenissima, id est luna decima I quinta, quia stipendium peccati cuius poenam luebat, mors est. | Resurrexit autem luna decima septima, cum in ipso sidere at­ tenditur symbolica similitudo transitus de peccato in gratiam, de I mortalitate ad immortalitatem, et de hoc mundo ad Patrem. < At< tende, inquit Augustinus, epist. ad lanuar. n. 8, quod in Pro! « verbiis legitur: Sapiens sicut sol permanet, stultus autem sicut « luna mutatur... Ducuntur autem saepe ex rebus visilibus ad « invisibilia congruae similitudines. Quis est ergo ille stultus qui « tamquam luna mutatur, nisi Adam in quo omnes peccaverunt? «Anima quippe humana recedens a sole iustitiae, ab illa scilicet « interna contemplatione incommutabilis veritatis, omnes vires « suas in externa convertit, et eo magis magisque obscuratur in «interioribus ac superioribus suis. Sed cum redire coeperit ad « illam incommutabilem sapientiam, quanto magis ei appropin« quat affectu pietatis, tanto magis exterior homo corrumpitur, « sed interior renovatur de die in diem, omnisque lux illa in« genii quae ad inferiora vergebat, ad superiora convertitur, et «a terrenis quodammodo aufertur, ut magis magisque huic sae« culo moriatur, et vita eius abscondatur cum Christo in Deo... «Ac per hoc Spiritus Sanctus de visibilibus ad invisibilia, et « de corporalibus ad spiritualia sacramenta similitudinem ducens, « transitum illum de alia vita in aliam vitam, quod pascha no« minatur, a quarta decima luna voluit observari, ut... propter De Verbo Incarnato 3' 48a QUAEST. XLVI-XLIX. « ipsam conversionem ab exterioribus ad interiora, de luna si· < militudo assumeretur... Non igitur nos de sole et luna, annuis « menstruisve temporibus, actionum nostrarum eventa coniici· «mus, sed ad rem sacrate significandam similitudines aptas re· « Jigiosissima devotione suscipimus, sicut de caetera creatura, de « ventis, de mari, de terra, de volatilibus, de pecoribus, de pi· « scibus, de arboribus, de hominibus, ad sermonem quidem mul· « tipliciter, ad celebrationem vero sacramentorum, iam Christiana « libertate, parcissime... ». Nec tandem mysterio vacavit ipsa hebdomadae dies. Sexta enim feria crucifixus est Christus, ut se ostenderet ipsum Deum qui cum initio dignitatem humanae substantiae mirabiliter creando condidisset, mirabilius nunc redimendo reformabat. Unde Beda, serm. in fer. 3 Palmarum : « Quia ergo sexta die factus est « homo, et tota est mundi creatura perfecta, septima autem Con« ditor ab opere suo requievit,... recte Salvator eadem sexta die « crucifixus, humanae restaurationis implevit arcanum. Ideoque « cum accepisset acetum, dixit: consummatum est, hoc est, sextae « diei, quod pro mundi refectione suscepi, iam totum est opus « expletum. Sabbato autem in sepulcro requiescens, resurrectionis « quae octava die ventura erat, exspectabat eventum ». § 2. Locus etiam in quo passus est Salvator convenienter luit electus, quia sicut omnia tempora sunt in manu Christi, ita et omnia loca. Et vere, lerusalem erat locus a Deo designatus ad sacrificia sibi offerenda; quae quidem figuralia sacrificia figura­ bant Christi passionem quae est verum sacrificium, ut dicit S. Thomas a. 10 in corp. Expresse tamen notat apostolus, Heb. X111-I2, crucifixum fuisse Dominum, non intra muros, sed extra portam: «Pascha nostrum, ait Leo M. serm. 8 de pass. c. 5, « immolatus est Christus ; qui se novum et verum reconcilia « tionis sacrificium offerens Patri, non in templo cuius iam erat « finita reverentia, nec intra septa civitatis ob meritum sui see· « Ieris diruendae, sed foris et extra castra crucifixus est, ut I .E PASSIONE CHRISTI ' I [ 1 i i r I < veterum victimarum cessante mysterio, nova hostia novo impotnerelur altari, cl crux Christi non templi esset ara, sed mundi». Accedit quod locus < dvariae locus communis erat damnatorum. Decebat autem ut < ■ > >i antiquae sententiae delebat chirographum sustinendo poenam < «eteris constitutam, ibi subiret mortem ubi veris reis solebat inferri, iuxta illud Is. LIII-12: Et cum sceleratis reputatus est. I .t eidem mysterio deserviebat circumstantia latronum in quibus novimus figuratos homines universos sive quos gratia Christi a peccato trahit ad iustitiam, sive quos ultima dies propter neglectum beneficium redemptionis iusto iudicio inveniet condemnandos. Nunc post considerationem passionis secundum se, sequitur consideratio de causa eius efficiente. » THESIS L. (Quaest. 47) In causis efficientibus passionis Christi aliter et aliter nu­ merantur tum ludaei a diabolo moti, tum ipse Christus se­ cundum quod homo, tum denique Pater, imo tota Trinitas. ■ ludaeorum principes fuisse causam directam corporalis passionis et mortis Christi, manifeste constat ex narratione evangelii. Non tamen excluduntur Gentiles, puta Pilatus et milites, iuxta illud Luc. XVIII : Tradetur Gentibus, et illudetur, et flagel­ labitur, et conspuetur, et postquam flagellaverint, occident eum. Sed quia Gentiles non fuerunt nisi instrumenta furoris ludaeorum, operatio autem magis proprie principali agenti tribuitur quam instrumento, ideo ii sunt simpliciter dicendi Christi occisores, qui Pilatum coegerunt et dixerunt: Sanguis eius super nos et super filios nostros! Insuper, cum causa efficiens indirecta dicatur ille qui non impedit cum posset impedire, manifestum etiam est ipsum Chri­ stum tradidisse in mortem animam suam, ut dicitur Is. L1II ia. Habebat enim ut homo potestatem cohibendi inimicos (’), imo (') Ioan. XVIII, 4-6. 4Ε PASSIONE CHRISTI 491 Ergo passio Christi causavit nostram salutem per modum sa­ crificii (’). Quod demum ratione superius declarata causaverit etiam per modum effici- ntiae, satis evidenter constat, quia justificationis gratia ad nos non d-rivat nisi per sacramenta in re vel in voto, prout suo loco sol- t demonstrari. Hinc, non solum intuitu me­ ritorum Christi coni· rtur nobis gratia, sed etiam per ipsum Chri­ stum pro nobis p.· sum confertur, hoc est, per ministros eius et per media ab eo instituta tamquam suae redemptionis applica­ tive (a). Et hanc passionis efficientiam significavit fluxus sanguinis et aquae ex aperto latere Salvatoris, ut docent Augustinus, tract, iso in loan., Chrysostomus, hom. 85 in Ioan., Bonaventura, opusc. de ligno vitae, et alii Patres passim. Ad i",n ergo dicendum quod contritio ex sua essentiali ra­ tione est dolor de peccato commisso, quo homo retractat deordinationem suae voluntatis, et recti ficat se, vel perfecte vel sal­ tem initialiter, circa ultimum finem. Non ergo salvari potest ratio contritionis, nisi in eo ipso qui peccatum commisit. Similiter pro­ pria confessionis laus reponitur in hoc. quod ipse peccator rea­ tum suum humiliter agnoscit, et cum salutari verecundia declarat suum delictum. Satisfactio autem generatim dicit quamdam re­ stitutionem pro honore laeso ad justitiae aequalitatem; porro restitutionem efficere potest, non solum ipse debitor, sed alius etiam qui loco eius se subrogat. Caeterum, cum satisfactio Christi praecesserit ut causa universalis, quae non excludit, sed magis exigit causas proximas et subordinatas, profecto non est conse­ quens quod nihil remaneat peccatoribus agendum ad propriorum remissionem delictorum, ut infra dicetur, Quaest. 49. (*) Cf. Card. Franzelin, de ineam. Tlies. 48. (2) Sane vero, si de potentia absoluta loquamur, fieri potuisset ut Christus homo solum mereretur gratiam, Deus vero illam nobis per se dispensaret, secluso omni ministerio humanitatis assumptae. Sed hoc rectus ordo non ferebat, quia si humanitas est organum divinitatis, de­ buit etiam esse administra eorum quae merito comparavit. Ac per hoc sicut a Christo pro nobis passo oritur meritum, ita ab eodem descendit dispensatio et effectio bonorum quae patiendo nobis prome- ritus est. ' 492 QUAEST. XLVI-XLIX Ad id autem quod addebatur, poenalitatem scilicet non esse nisi ad emendationem delinquentis : in primis negandum est absolute assumptum, nam principalis finis poenae est redinte­ gratio violati ordinis iustitiae, ut pulchre ostendit S. Thomas ι-a, Q. 87, a. r. Insuper passio pro nobis a Christo tolerata, praescindendo etiam ab interna eius virtute. vim emendatoriam habuit quam maximam, dum summa peccati gravitas, summa item Dei sanctitas et iustitia, excellens demum animarum pretium ac dignitas ita fuerunt in ea manifestata, ut inde efficacissime mo­ veamur ad aversandum peccatum et Deum redamandum, atque in spem firmissimam erigamur salutis consequendae. Si autem sumatur argumentum ex eo quod semper iustitiae et honestati contrarium est, pro reo innocentem puniri, conside­ randum est quomodo non oporteat confundere poenam simpli­ citer cum poena satisfactoria. Cum enim sermo est de pura poena vindicative quae coactione infligitur propter culpam, sic contra iustitiam est ut sit in eo qui nec culpam habet, nec culpae est particeps. Sed poena satisfactoria longe alius rationis est, utpote sponte ac libere suscepta in reparationem, et nihil sane prohibet quominus innocens violati ordinis iustitiae voluntarius reparator accedat. Quin imo, nedum repugnet sensui morali, maximum po­ tius habet decus, ingentemque laudem, quod qui culpae parti­ ceps non fuit, pro iis qui culpam commiserunt respondeat, vo­ luntate et amore unum cum eis effectus, ut ait S. Thomas 1-2, Q. 87, a. 7. Quia igitur in passione Christi non simplex ratib poenae, sed poenae satisfactoriae consideratur, constat nihil fuisse contrarium iustitiae in hoc quod ipse innocens poenam pro reis sustineret. Ad 2um dicendum quod iustificatio est semper gratuita re­ spectu nostri, tametsi fuerit pretio sauguinis Christi Salvatoris acquisita. Unde signanter dicit apostolus ad Rom. III-24: lustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo lesu. Sed nec. obstat quod gratia data sit hominibus, etiam antequam Christus veniret et nos redimeret, quia non eadem est conditio meriti quo quis sibi ipsi meretur, et meriti quo aliis meretur. Nam meritum personale respicit iustitiam di- DE PASSTONE CHRISTI stributivam per quam praemium datur secundum dignitatem in ipsa persona praerniata exsistentem. Et hoc modo « meritum est «causa praemii -ï/o/î/z/u; reductionem ad causam efficientem, tn » quantum meritum facit dignum praemio, et per hoc ad praeunium disponit. Id autem quod est causa per modum efficientis, «nullo modo potest esse posterius tempore, eo cuius est causa; «unde non potest esse quod aliquis mereatur id quod iam «habet» (’). Sed meritum Christi pro nobis, non distributivam, sed commutati vani potius iustitiam respiciebat, in quantum non causavit inducendo dispositionem sive dignitatem ad praemium, sed pure et simpliciter per modum finis sive obiecti, ut id cuius gratia aliquid conceditur. Et hoc modo meritum potest esse tem­ pore posterius suo effectu, maxime apud eum cui omnia futura praesentia sunt. « In iustitia commutativa contingit quandoque «quod praemium, vel id quod est loco praemii, praecedat me« ritum, ut patet in emptione et venditione. Qui enim rem em«ptam prius accipit quam pretium solvat, quodammodo prae«mium ante meritum accipit » (a). Multo igitur magis, causalitas meritoria in Christo se extendere potuit ad eos etiam homines qui eius adventum praecesserunt. Ad 3,,m dicendum quod iuxta superius praemissa fi), mate­ rialis mactatio non est necessario ponenda a sacerdote, sed satis est si per ipsum destructio victimae quodammodo consummetur et ordinetur ad significandum honorem debitum Deo, modo expli­ cato. Nihil ergo ex hac parte deesse potuit in morte crucis, quo­ minus verum esset sacrificium. Sed nec deerat institutio legi­ tima, cum Christus fuerit a Patre ordinatus sacerdos ad seipsum cruente offerendum, ut testimonia Scripturae satis superque evincunt. Ad 4um dicendum quod redemptionis ratio non requiritur ut pretium solvatur ei qui captivum detinet. Sufficit enim ut sol-(*) (*) S. Thom. de Verit. q. 29. art. 6. (’) S. Thom, in II, D. 27, a. 4. ad a”. (3) Supra, Thes. 22. 494 QUAEST. XLVI-XLIX vatur ei ex cuius permissione et iusta ordinatione captivus in­ currit servitutem (*). (’) Quantum ad rationem redemptionis quam ex industria obscu­ rant modernistae, iterum atque iterum observa quod redemptio a capti- vitate diaboli idem prorsus est ac satisfactio pro peccato, et meritum pro gratia nobis restituenda, addito solum respectu ad conditionem ser­ vitutis in qua versabamur. Et huius redemptionis pretium diabolo utique solutum non fuit, qui nullum profecto ius habebat, sed meram domi­ nationem de facto. Quando autem PP. dicunt quod Deus cum diabolo, non potentia seu violentia, sed iustitia egit in redemptionis opere: sensus non est quod diabolo compensatio aliqua aut fuerit appensa, aut debuerit appendi ad hoc ut salva esset iustitia in nostra liberatione. Quis enim sanae mentis compos tam enormia potuisset unquam ima­ ginari ? Et tamen ista sunt quae serio imputant Patribus usque ad An- selmum, i. e. per integrum primum millenarium aetatis christianael Et congerunt testimonia ut hoc persuadeant! Sed animadvertendum cum Bernardo contra sophismata Abelardi, epist. ad Innocentium II, n. 22, quod dominatio diaboli dupliciter con­ siderari potest: vel ex parte ipsiusmet diaboli qui illam exercebat, vel ex parte Dei qui illam permiserat et in peccati poenam ordinaverat. Si ex parte Dei consideretur illa in nos diaboli dominatio, sic erat iusta, et iustitia egit Deus in nostra liberatione, quia sicut iustum fuerat ut pro merito peccati seu consensus diabolo dati, ordinaret Deus ut in diaboli tyrannidem incideremus : sic iustum fuit ut pro satisfactione seu pretio a Christo persoluto, Deus destrueret chirographum captivi­ tatis nostrae, nosque in pristinam restitueret libertatem. Si autem ex parte diaboli consideretur dominatio in nos exercita, sic erat iniusta, contra ius acquisita, ait Bernardus, nequiter usurpata. Et ideo, ne per somnium quidem de diaboli damno resarciendo, ut iusta esset redemptio, sermo esse potest. Adhuc tamen PP. dicunt, Deum cum diabolo, re­ spectu ipsius diaboli, non tam potentia egisse, quam iustitia, hoc sensu, quod in deturbatione diaboli a dominio quod de facto habebat, et quo pri­ vari utique poterat solo nutu potentiae, adhuc servatus est quidam iustae retributionis modus : dum scilicet deturbatio haec fuit proportionata poena intemperantiae qua Christum qui nullo modo ei obligatus erat, perse­ cutus est ad mortem, mortem autem crucis. Et in eodem sensu crux muscipula fuit in. qua captus est diabolus, qui meruit omnium capti­ vorum amittere servitutem, dum nihil sibi debentis, persecutus est li­ bertatem, ut S. Leo ait, serm. n de passione Domini. Itaque, si qui unquam Patres dixerunt Christum tradidisse vitam suam diabolo ad hoc ut redimeret nos, intellige : eodem modo quo le­ gitur tradidisse illam ludaeis, lerem. XIII-7, permittendo se ab eis oc- DE PASSIONE CHRISTI 49S Ad 5”ra denique dicendum quod passio non causavit justifi­ cationem antiquorum in V.T. exsistentium per modum efficien­ tiae, sed per modum meriti tantum, ut ratio facta optime probat. Similiter non caus.it efficienter justificationem eorum qui sunt in Novo Testamento, prout in sua transeunte actualitate conside­ rata, sed in quantum oportuit ut media effectiva gratiae ab ipso Christo pro nobis passo descenderent, sicut dictum est initio propositionis in <·· positione terminorum. Sed iam de quantitate seu perfectione redemptionis agendum est, ut sequitur. THESIS LII. (Quaest. 48 — Art. a-4). I Christus ex rigore iustitiae satisfacere et mereri nequa­ quam potuit. Quo tamen non obstante, satisfactio eius ac redemptio fuit ex sua intrinseca dignitate, non solum aequivalens et condigna, verum etiam superabundans, imo infinita. § iNonnulli theologi in satisfactione et merito Christi ponunt rigorem iustitiae, qui profecto iustitiae rigor multum addit supra condignitatem et superabundantiam redemptionis. Cum enim iustitia consistat in quadam mutua obligatione unius ad alterum, non satis est ad iustitiae rigorem ut habeatur aequalitas inter meritum et mercedem, sive satisfactionem et offensam. Sed in­ super requiritur ut qui meretur vel satisfacit, praecise in quan­ tum huiusmodi, non sit sub dominio eius a quo meretur vel cui satisfacit, nec ab eo habeat virtutem operandi et applicationem ad agendum. Alias illud quod dat seu offert non est simpliciter eidi. Caeterum in manus solius Patris commendavit spiritum suum, et quidquid in morte crucis fuit iustae recompensationis pro liberatione hominum, nonnisi absurde, impie, blasphematorie diceretur diabolo expensum. Puderet sane in talium refutatione immorari, nisi magno eru­ ditionis apparatu, haec modernistae serio Patribus imputarent, et in nostro dogmate contineri contenderent. 40 QUAEST. XLvJ-XLIX. et absolute suum, sed est potiori titulo illius cui offertur, et ideo non amplius intercedit perfecta illa aequalitas sive independentia, sine qua impossibile est ut acquiratur operanti ius strictum ad­ versus eum in cuius obsequium operatur. Hinc in merito quo aliquid meremur a Deo. non est nec esse potest iustitia simpliciter, cum omnia merita nostra sint ipsius Dei dona. Sed invenitur tantum quidem deficiens iustitiae modus, secundum quod actus nostri (quibus per gratiam Spiritus Sancti accrescit condignitas ad mercedem vitae aeternae), sunt etiam, ratione liberi arbitrii, in nostro dominio nostraque pote­ state, et ad Dei obsequium sub praemii repromissione ordinantur. « Sicut reddere iustum pretium pro re accepta ab aliquo est « actus iustitiae, ita etiam recompensare mercedem operis vel * laboris est actus iustitiae. Iustitia autem aequalitas quaedam * est, et ideo simpliciter est iustitia inter eos quorum est sim· « pliciter aequalitas; eorum vero quorum non est simpliciter < aequalitas, non est simpliciter iustitia, sed quidam iustitiae « modus potest esse... Et propter hoc, in his in quibus est sim« pliciter iustum, est etiam simpliciter ratio meriti et mercedis; « in quibus autem est secundum quid iustum, et non simpliciter, « in his etiam non simpliciter est ratio meriti, sed secundum « quid... Manifestum est autem quod inter Deum et hominem est « maxima inaequalitas, et totum quod est hominis bonum, est a « Deo... Et ideo meritum hominis apud Deum esse non potest < nisi secundum praesuppositionem divinae ordinationis, ita sci« licet ut id homo consequatur a Deo per suam operationem « quasi mercedem, ad quod Deus ei virtutem operandi deputavit, « sicut etiam res naturales hoc consequuntur per proprios motus « et operationes, ad quod a Deo sunt ordinatae, diflerenter ta« men, quia creatura rationalis se ipsam movet ad agendum per «liberum arbitrium; unde sua actio habet rationem meriti, quod « non est in aliis creaturis » (/). Quia igitur talis est conditio nostri meriti apud Deum, nunquam Deus ipse efficitur simpliciter debitor nobis; imo vero, non est debitor nisi sibi ipsi, in quantum(*) (*) S. Thom. 1-2, q. 114» a- '· f»E PASSIONE CHRIST) 497 ί debitum est ut sua ■ «rdinatio impleatur ('). Sed cum ista ordinatio sit de aliquo ■ -.n sequendo per modum retributionis pro li­ i ' beris operibus pr.·.· ·proportionalis, adhuc salvatur aliqualis iustitiae ratio, iuxta illud 2 Tim. IV-8: Reposita est mihi corona iustitiae quam l> ' mihi Dominus in illa die iustits index. Constat tamen, haec et similia esse intelligenda secundum exigentiam subiectae materi 1 t scilicet eo modo accipiatur iustitia, quo in­ tercedere potest C" i.torem inter et creaturam. Quae igitur um ita sint, statim apparet easdem rationes applicari merito ac satisfactioni Christi, quia omnia opera huma­ nitatis eius erant sub dominio divinitatis eodem titulo ac nostra. Nec refert quod persona satisfaciens fuerit persona divina; non enim fuit persona divina operans per naturam divinam, sed per naturam creatam. Porro, etsi unio divinae personae conferre po­ tuerit operationibus humanitatis assumptae quemdam valorem infinitum, non tamen potuit eas subtrahere a dependentia quae essentialiter inest omni rei creatae respectu causae primae. Et re quidem vera, si iustitiae rigor intercessisset, Christus ut homo acquisivisset strictum ius adversus Deum. Sed hoc est impossi­ bile, quia quidquid habetur a creatura est in potestate Dei et sub summo ac supremo dominio eius; ponere autem strictum ius quod potest perimi ab eo ipso erga quem habetur, est contra­ dictorium in terminis. Non ergo est admittendus rigor ille iustitiae quem quidam, verbo saltem tenus, introducunt (a); neque in hac linea quae­ renda est differentia inter Christum et nos. Sed differentia est in duobus. Primo in hoc quod passiones et actiones Domini fue­ runt a Patre ordinatae ad merendum et satisfaciendum pro omnibus hominibus quorum caput effectus est. Secundo in hoc quod valor operum ipsius compensavit ultra condignum omnes culpas quae unquam factae sunt vel fient, fuitque superabundans pretium gratiae nobis restitutae, prout nunc restat decla­ randum. (*) Ibid, ad 3“. (a) Cf. Franzelin, de Incarn. Thes. 47. De Yerbo Incarnato 49* QUAEST. XLVI-XI.IX. § 2. Videretur tamen dicendum quod satisfactio Christi non fuit aequivalens nec condigna. Cum enim peccatum contra Deum commissum quamdam infinitatem habeat ex infinitate divinae maiestatis, condignitas satisfactionis Christi repetenda foret ex infinito valore eius. Sed hoc est impossibile, quia valoris infi­ nitas esse non potuit nisi a divinitate unita, cum tamen oporteat satisfactionis pretium esse ab humanitate, ut iam dictum est supra (’), et obvia ratio ultro ostendit. Praeterea, non datur infinitum infinito maius; sed peccati iniuria est infinita; non ergo dari potest infinita satisfactio, exce­ dens peccati gravitatem. Et ideo si redemptio Christi fuit aequi­ valens et condigna, saltem non potuit esse ultra condignum. Praeterea, dicit apostolus, Coloss. I-24 : « Adimpleo ea quae « desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod «est Ecclesia ». Non ergo sufficientes fuerunt passiones Christi, quibus adhuc aliquid superest addendum, et sic, eadem sequitur conclusio ac prius. Sed contra est id quod dicitur in decretali Clementis VI, Extravang. comm, de poenit. et remiss, c. 2: «Unigenitus Dei « Filius de sinu Patris in uterum dignatus est descendere ma* tris, in qua et ex qua nostrae mortalitatis substantiam divini« tati suae in suppositi unitate ineffabili unione coniunxit, ut ha« beret unde hominem lapsum redimeret, et pro eo satisfaceret « Deo Patri... Ipse namque factus nobis a Deo sapientia, iustitia, «sanctificatio et redemptio, non per sanguinem hircorum ac vi· « tulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, «aeterna redemptione inventa. Non enim corruptibilibus auro et « argento, sed sui ipsius agni incontaminati et immaculati pre« tioso sanguine nos redemit. Quem in ara crucis innocens im« molatus, non guttam sanguinis modicam quae, tamen propter * unionem ad Verbum pro redemptione totius humani generis suf(’) In Quaest. 20, Thes. 32. DE PASSIONE CHRISTI 49? t fecisset, sed copia'·· ' hit quoddam profluvium noscitur effudisse... «Quantum ergo exinde ut nec supervacua, inanis, aut superflua «tantae effusionis nu « ratio redderetur, thesaurum militanti Ec«clesiae acquisivit, volens suis thesaurizare filiis pius pater, ut «sic sit infinitus thesaurus hominibus, quo qui usi sunt. Dei ami«citiae participes sunt effecti ». Et re quidem vera condignitatem satisfactionis Christi aperte demonstrant omnia Scripturae loca in quibus dicimus fuisse empti, empti pretio magno (i Cor. VI-20; ibid. VII 23); redempti pretioso sanguine agni immaculati Christi (1 Petr. I-19) etc. Constat enim quod emptio in rei veritate non est, ubi pretium saltem aequivalens non datur. Superabundantiam vero ipsius redemptionis significat apo­ stolus per emphasim illam: Pretio empti estis. Cur enim hoc diceret, cum alioqui quidquid emitur, pretio ematur? Significat ergo magnum et inaestimabile pretium, cuius magnitudo, utpote excedens condigni mensuram, addit supra simplicem emptionis rationem. Et ad idem valet comparatio quam Rom. V, 15-21, inter Adam et Christum instituit apostolus, docens multo maio­ rem vim habere meritum Christi ad hoc ut gratia abundet in multos, quam habuerit delictum Adae ad hoc ut peccato infi­ ciantur quicumque ab eo carnali generatione procedunt. Unde Chrysostomus, Homil. 10 in epist. ad Rom. dicit: « Quemad« modum ergo si quis decem obolos debentem aliquem in car«cerem coniiciat: nec ipsum solum, sed cum eo pariter coniu« gem ipsius et filios ac servos, illius causa: tum alius veniens, « non decem tantum obolos numeret, sed innumera talenta auri * largiatur, ac vinctum istum in palatium introducat et in supremi K magistratus solium, participemque summi honoris et reliqui ' splendoris faciat, non iam foenerator mentionem facere amplius possit decem obolorum illorum: ita et in nobis factum est. Nam multo plura quam debebamus persolvit Christus, ac tanto plura quanto stillam exiguam immensum pelagus excedit » Ratio demum theologica est, quia minima Christi passio (’) Cf. Petav. de Inc. I. 13, c. 9. 500 QUAEST. XLVi-XLIX potuisset sufficere, imo vero et ipsa debitum excessisset. Valor enim et aestimabilitas cuiuscumque obsequii ex dignitate sup­ positi operantis accipit mensuram, ut notum est apud omnes. Et hic nota quomodo aliter influat dignitas D< i offensi in peccati gravitatem, aliter vero dignitas personae operantis in moralem valorem actionum et passionum Verbi incarnati. Nam maiestas Dei offensi in peccati gravitatem non influit nisi media cogni­ tione seu apprehensione offendentis. Et iduo peccatum est qui­ dem in supremo ordine iniuriae ex hoc quod peccator absolute cognoscit Deum quem offendit, sed non contrahit gravitatem simpliciter infinitam, quia divinam maiestatem homo finite tantum et imperfecte apprehendit. At vero dignitas personae operantis per se ipsam dignificat operationes; unde consequens est quod minima etiam Christi reparatio fuisset pretii simpliciter infiniti, tam in ratione meriti quam in ratione satisfactionis. Et ex eodem principio adhuc consequitur quod si consideres opera Christi in sua entitate creata, sic dantur alia aliis absolute maiora et per­ fectiora. Sin autem illa consideres ut subsunt dignificationi ex divinitate unita derivatae, sic non fuit valor minor in uno quam in altero: iino nec fuit plus valoris intensive in omnibus simul, quam in singulis seorsum. Quia tamen ad rationem meriti non sufficit intrinsecus operis valor, sed praesupponere oportet ordi­ nationem Dei deputantis opus ad mercedem, adhuc potuit Chri­ stus plus mereri per opera totius vitae quam per singula, atque aliquid per unum obtinere, quod non per aliud. Ad ium ergo dicendum quod valoris infinitas in satisfa­ ctione Christi provenit quidem a divinitate unita, sed est tamen in ipsa actione humana per modum simplicis resultantiae a di­ gnitate personae, seu ex hoc solo quod divina hypostasis est hypostasis humanitatis operantis. Cum autem dicitur satisfactionis pretium debere esse ab humanitate, sensus est quod actio satisfactoria debet esse elicitive a natura humana tamquam a causa principali (*), non autem quod inveniri debent in natura humana (’) Cum dicit S. Thomas satisfactionem condignam pro peccato non potuisse esse nisi ab instrumento coniuncto divinitatis, lato sensu DE PASSIONE CHRIST! omnia a quibus pendet operatio ipsa, sive quoad suam physicam entitatem, sive quoad moralem valorem. Alias repugnaret omnis ratio meriti et satisfactionis apud Deum, a quo semper habemus et naturalem operandi virtutem, et gratiam ad actus salutares, et motionem qua ad agendum applicamur. Proposita itaque dif­ ficultas optime ostendit, non esse hic quaerendum impossibilem rigorem iustitiae , nequaquam vero demonstrat non fuisse in ipsismet actibus liberis humanitatis Christi valorem eiusmodi, qui reparandae- offensae comparatus inveniretur aequivalens, imo et in infinitum praeponderans. Ad 2'1"1 dicendum quod peccati gravitas est simpliciter fi­ nita, tametsi sit inadaequabilis per obsequium purae creaturae, ut initio dictum est in Quaest. i. Ad 3um denique dicendum, quod in graeco ad litteram ha­ betur: Adimpleo in carne mea ea quae reliqua sunt passionum Christi, (id est, quae posterius adhuc restant toleranda), pro corpore cius quod est Ecclesia. Non quod Christus non satis passus sit ad redemptionem nostram, ideoque supplemento mar­ tyrum opus habeat. Sed quia iuxta divinam ordinationem oportet ministros evangelii pati in dispensatione thesauri meritorum crucis, per conformitatem ad Christum qui tanta passus est in eius acquisitione. Quasi diceret apostolus: « Multis laboribus, « sudoribus et afflictionibus opus est ad colligendam Ecclesiam, « hominesque ad fidem vocandos, et ad salutem perducendos. « Huiusmodi passiones multas, easque gravissimas, sustinuit « Christus in hac vita et in carne sua mortali, (et hae solae in « ratione causae primariae et universalis nobis fuerunt salutares). « Verum multae adhuc restant tolerandae toto decursu saeculi, « donec tota Ecclesia collecta atque perfecta fuerit; tolerandae, « inquam, ab iis quibus evangelii praedicandi munus incumbit, « quae proinde et Christi passiones dicuntur, quia passiones « sunt ministrorum eius. Harum igitur passionum ego partem sumit instrumentum. Nam operatio satisfactoria fuit ab humanitate ut a causa operante per propriam virtutem; infinitus autem satisfactionis valor resultabat ex infinita dignitate suppositi in quo erat humanitas. 5oa QUAEST. XLVI-XI.ÎX. « meam expleo, tamquam minister evangelii laborans pro salute « Ecclesiae » (')· Sed hinc sponte adducimur ad declarandum qualiter praecesserit meritum Christi ut causa universalis, cuius virtus non provenit ad singulos nisi media applicatione. De qua re specialis in thesi sequenti instituitur disputatio. THESIS LIII. (Quaest. 49). Passio Christi praecessit ut quaedam universalis causa remissionis peccatorum, quam necesse est singulis appli­ cari ad propriorum peccatorum deletionem. Valet autem ad liberationem ab omni malo, perfectamque beatitudinem certo ordine consequendam, et quia ordo iste in hoc ma­ xime consistit, ut per prius constituamur in via ad regnum coelorum, constat merita Christi non excludere merita et satisfactiones nostras, quae recte dicuntur niti meritis et satisfactionibus eius. Causa universalis hic intelligitur causa ex qua possunt quae­ cumque peccata remitti, vel praeterita, vel praesentia, vel futura, quin tamen virtus eius, quantum est de se, immediate determi­ netur ad aliquod subiectum in particulari. Unde indiget per varia media applicari ad singulas personas, ut suum effectum in eis con­ sequatur. Sicut si dicerem solem quamdam universalem causam illuminationis, quatenus continet in se virtutem illuminandi omnes et singulas partes terrae, quas omnes, quantum in se est, aeque indifferenter respicit; quo fit ut ad ipsum illuminationis effectum oporteat virtutem eius singulis applicari per convenientem earumdem partium approximationem et subiectionem ad ipsum. § i- Prima igitur propositionis assertio facile constat. Manifestum enim est, passionem crucis non fuisse a Deo Patre ordinatam ad hoc ut omnibus et singulis hominibus iustificationis gratia(*) (*) Estius in cap. 1 epistolae ad Colossenses. DE PASSIONE CHRISTI SOI ifso facto proveniret, sed ervato ordine debito, quo unusquisque Christo pro nobis passo spiritualiter subiicitur et quodammodo coniungitur. Apertissime enim tradunt Scripturae, nos omnes, non obstante redemptione Christi, adhuc nasci in peccato, ac per hoc, necessarias e e- certas conditiones ad remissionem pec­ catorum quam multi >le facto non consequuntur. Huc etiam facit comparatio ab apostolo (Rom. V-14) instituta inter Christum et Adam qui fuit forma futuri. Nam ut dicitur 1. 4 c. Gent. c. 55, «oportet universalem causam applicari ad unumquodque specia·· ipsos qui re et actu participes eius effi­ ciuntur. Coincidit fere haec quaestio cum quaestione de voluntate Dei salvifica. Vult enim Deus salutem eorum omnium pro quiIbus mortuus est Christus, et vicissim pro iis omnibus mortuus est Christus, quorum salutem vult Deus. Sed in Deo generalis voluntas salutis omnium non est nisi voluntas sufficientiae me­ diorum. Unde generalitas redemptionis in hoc est. quod Christus sua passione instituit universalem causam liberationis nostrae, nemine excluso, providitque media applicationis quae de se pos­ sunt omnibus et singulis adhiberi, omnesque et singulos ad ju­ stificationis gratiam perducere : nisi tamen obstet, vel libera ho­ minum culpa sive renitenda, vel etiam (quod attinet ad parvulos), regularis cursus causarum naturalium, quemadmodum in materia de baptismo solet exponi. Ideo satis conciliatur redemptionis universalitas cum defectu efficaciae in multis, multoque magis cum diversissimis ipsius efficaciae gradibus et modis, ut per se constat. Et redemptionem quidem non fuisse ad solos praedestinatos restrictam, -est de fide definita ex condemnatione quintae pro­ positionis' lansenii : « Semipelagianum est dicere, Christum pro < omnibus omnino hominibus mortuum esse, aut sanguinem βί­ α. disse. Declarata et damnata uti falsa, temeraria, scandalosa ; et « intellecta eo sensu ut Christus pro salute duntaxal praedesti« natorum mortuus sit, impia, blasphema..., et haeretica ·. Nunc autem, Christum pro omnibus sine exceptione fuisse passum, sin minus definitum, at certe theologice est certissimum, propter Scripturae testimonia a quorum sensu obvie et naturali nulla est excogitabilis ratio recedendi. Nam. 2 Cor. V, 1415, dicitur Si 508 QUAEST. XLVI-Xf.IX. unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus. Et 1 Fini. II, 5-6: Unus mediator Dei et hominum homo Christus /esus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus. Et ibid. IV-n : Qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. Maxime fidelium, inquit: tum quia ad eos iam provenit efficacia redemptionis saltem inchoative per fi­ dei lumen, tum quia ratione characteris baptismalis habent ius participandi omnes divitias quas in Ecclesiam copiose contulit Christus. Pro eadem veritate facit etiam missio apostolis data: Eun­ tes docete omnes gentes, baptizantes eos, etc. Si enim ad omnes indiscriminatim mittuntur ut redemptionis pretium ubique terra­ rum dispensent, ergo ad omnes etiam se extendit redemptio, et omnibus parata est medicina. Cuius rei signum perenne est catholicitas verae Ecclesiae, quae per totum orbem ex omnibus generibus et categoriis hominum congregatur. Ideo Augustinus pugnans contra Donatistas qui Ecclesiam veram in sola Mauri­ tania consistere dicebant, confutare eos solet, ducto argumento ab effusione sanguinis Christi pro omnibus : « Ecce Christus « passus est, inquit (T), ecce mercator ostendit mercedem, ecce « pretium quod dedit, sanguis eius fusus est. In sacco ferebat < pretium nostrum: percussus est lancea, fusus est saccus, et « manavit pretium orbis terrarum. Quid mihi dicis, o haeretice? «non est pretium orbis terrarum? Africa sola redempta est?... « Psalmum attendite, psalmum legite. Ecce Christus passus est, « sanguis eius fusus est : ecce redemptor noster, ecce pretium « nostrum. Quid emit dicatur mihi. Quid interrogas ? Codicem « portas, ibi habes unde emit, ibi quaere quid emit. Ecce ibiha« bes : Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi « fines terrae. Fines enim terrae commemorabuntur. Sed haere< tici obliti sunt, et ideo audiunt omni anno. Putas ibi ponunt « aures quando lector ipsorum dicit : Commemorabuntur et con«vertentur ad Dominum universi fines terrae? Eia, forte unus « versus est ; aliunde cogitabas, cum fratre tuo fabulabaris quando (*) Enarrat, in Psalm. XXI, habita in solemnitate passionis Domini. I DE PASSIONE CHRISTI ^09 «illud dixit; attende quia repetit, et surdos pulsat: Et adora «bimi in conspectu eius timvn ae patriae genitum. Adhuc surdus «est, non audit, pulsetur iterum . Quoniam Domini est regnum. > ' (David) locutus est de resurre(Hour Christi, quia neqitr ’ > heliis est in inferno, neque caro eius I mlil corruptionem (1 ). II' n fica etiam ex parte hominum cum J dives hucusque timidu , << momento quo pavor ad extremum . usque venire debuisset. < rigit animum et audacter petit a Pilato j corpus. Adiungitur aut- m diviti loseph alius dives nominatus inter principes, (idem ipse qui dum miraculis coruscaret Chri­ stus, venerat ad eum nocte), et ambo sumptuose ac splendide exsequuntur sepulturam. « Ideo autem Salvator in aliena poni< tur sepultura, quia pro aliorum moriebatur salute; sepulcrum osl resurre­ ctionem eius. Si aut· τη egressus, ergo et sanctorum illorum re­ surrectio, quia non est existimandum rediviva corpora toto triduo remansisse in tumulis. Tandem quod attinet ad efficientem re­ surrectionis causam, nemini dubium est quin fuerit divinitas, et pro tanto dicitur Christus fuisse a Deo suscitatus (’)■ Quia vero divinitas ad idem suppositum pertinebat ad quod pertinebant destructae humanitatis partes, dicendus etiam est suscitasse seipsum, et propria virtute surrexisse a mortuis. Non enim extraneo sicut caeteri, indigebat adiutorio, inter mortuos liber, nec ad vo­ cem et imperium alterius revivixit, sed sola nox meruit scire tempus et horam in qua ab inferis victor ascendit. Quoad qualitatem Christi resurgentis, dicendum quod habuit eas corporum beatorum dotes quae exponi solent in tractatu de novissimis. Factum est itaque corpus eius impassibile et immor­ tale, non quidem sicut primi ifominis, potens non mori, sed om­ nino non potens mori, sicut de nobis ipsis in futurum expecta mus. Et quia ante mortem Christus fuit comprehensor propter beatitudinem animae, et viator propter corporis passibilitatem, consequens est ut post resurrectionem viator ultra non fuerit, sed solum comprehensor (a). Fuit etiam corpus Christi claritatis dote ornatum, fuit et spirituale quasi omnino spirituali animae subiectum, cuius scilicet omnis actio voluntati spiritus subdebatur : idque non amplius ex sola potentia miraculorum, sed connaturaliler ad ipsum modum unionis corporis cum anima. Controvertitur autem an tribuendum sit inditae potestati corporis gloriosi, vel potius speciali miraculo, quod Christus subito appareret, su­ bito dispareret, et ianuis clausis intraret ad discipulos, ab eisque («) Act. Π-24.· X-40. etc. (’) Comp, theol. cap. 237· S|8 QUAEST. LIII-LVL discederet. Hoc certe ultimum ex miraculo fuisse docet S. Tho­ mas in IV. dist. 44; hic vero (’) quaestionem remittit inferius examinandam, in ea parte quam morte praeventus non absolvit. Et re quidem vera, proprius locus huius discussionis aliarumque similium est in tractatu de novissimis, ubi de futura resurrectione in communi, cum in hoc puncto eadem sit ratio de Christo ac de aliis. Inquirit etiam S. Thomas in Quaest. 56 de causalitate re surrectionis dominicae respectu justificationis et resurrectionis nostrae. Et constat quidem, nullam hic intervenisse causalitatem meritoriam, quia Christus extra statum merendi iam inveniebatur. Fuit igitur in primis causalitas exemplaris, testante apostolo qui dicit quod reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum cor­ pori claritatis suae. Praeterea, cum deposuit Christus similitu­ dinem carnis peccati, id est mortalitatem, monstravit formam se­ cundum quam, deposito peccato ipso, debemus nos in novitate innocentiae ambulare, et hac ratione dicitur Rom. 1V-25, quod resurrexit propter justificationem nostram. Fuit etiam in resurre­ ctione dominica causalitas efficiens instrumentalis, de qua fere sentiendum est sicut de efficientia passionis (a), in quantum a mortuis resurgendo, convenienter constitutus est Christus prin­ cipium efficiens resurrectionis nostrae per media suae redem­ ptionis applicativa. Rectus enim ordo omnino exigebat ut sum­ mus minister nostrae glorificationis ipse prior consequeretur per­ fectionem quam in nos virtute divinitatis unitae influit, et hoc sensu verum est resurrectionem capitis se habere ut quamdam causam efficientem futurae resurrectionis membrorum. Quae cum non videantur peculiarem continere difficultatem, restat ut de manifestatione resurrectionis, ubi praecipua cum in­ credulis reponitur controversia,‘specialiter disseramus. Hinc: (’) Quaest. 54, art. 1, ad ium. (’) Supra, Thes. 51. DE RESURRECTIONE CHRISTI 5»9 THESIS LV. (Quaest. 55). t t Convenienti ordine et sufficientissimis argumentis ma nifestata est mundo resurrectio Christi. 1. Videretur tamen licendum quod de ordine manifestationis resurrectionis Christi nihil certo determinari possit. Narratio enim evangelica iis scatet antilogiis quas impossibile est ad con cordiam reducere. Ex quo etiam maximum sumitur contra ipsam , resurrectionis veritatem praeiudicium. 2. Praeterea Christus a Magdalena tangi non vult, ab aliis autem mulieribus attrectari se permittit quando tenuerunt pedes eius. Imo discipulis se ultro palpandum offert dicens: «Palpate 1 9 tionis a parte adver a subministratae. Quae si absurda, fabu­ losa, et in aestimati<>u' ipsorum inventorum manifeste inanis I inveniantur, nova, < ·<·oie distincta, circa facti veritatem habetur demonstratio. Non ergo, ut obiectio supponit, in solo testimonio i amicorum nititur u atio resurrectionis Christi. Sed insuper, · mo negandum est testificationem apostoI licam per se sump’am quolibet insufficientiae vitio laborasse. I Nisi enim absoluta fuisset testimonii integritas, non maximam I publicitatis lucem Ί inaugurandam suam praedicationem quaesiI vissent apostoli ; non ipsam urbem in qua acciderant universa, I elapsis vix quinquaginta diebus post mortem lesu, non solemne festum ad quod convenerant advenae ludaei ex omni regione ! quae sub coelo est; non omnes denique circumstantias locorum et adiunctorum elegissent, convincendae imposturae maxime idoneas. Qua enim fronte et supra humanum aeneo pectore eos praeditos dicere oportebit, ut tanta auctoritate, tanta energia, tanta specie sinceritatis super tecta Jerusalem resurrectionem publicassent, in facie eorum qui morti addixerant lesum, prope locum ubi fuerat sepultum corpus, ultro provocantes severis­ simas inquisitiones de ipsius corporis disparitione, principesque ludaeorum audacter accusantes his et similibus verbis: Hunc definito consilio et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis... Quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, indicante illo dimitti. Vos autem Sanctum et lustum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis; aucto­ rem vero vitae interfecistis. Qua praesertim audacia invocasset Petrus permanendam sepulchri David ut demonstraret, non de ipso David intelligenda esse verba Psalmi decimi quinti, dicens: Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est et sepultus, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem. Propheta igitur cum esset... providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in in­ ferno, neque caro eius vidit corruptionem. Hunc lesum resuscitavit Deus, cuius nos omnes testes sumus. Quomodo demum, si testificationi apostolicae rationabiliter contradici potuisset, siluis­ set Synedrium in cuius manu erat potestas ? Quomodo appositae Incarnato 530 QUARST. LIII-LVI. essent ipso die animae circiter tria millia, de numero eorum qui consenserant consiliis impiorum: His auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos: Quid fa­ ciemus, viri fratres? Petrus vero ad illos : Poenitentiam, inquit, agite... Qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt, et ap­ positae sunt in die illo animae circiter tria millia (’). Tandem nota id quod dicit S. Thomas, a. r huius quaestionis in corpore. « Ea quae pertinent ad futuram gloriam, communem « hominum cognitionem excedunt. Et ideo huiusmodi ab ho« mine non cognoscuntur nisi divinitus revelata. Quia igitur « Christus resurrexit gloriosa resurrectione, ideo eius resur- « rectio non omni populo manifestata est, sed quibusdam quo« rum testimonio deferretur in aliorum notitiam ». Rationa­ listarum igitur exigentia tota procedit ex sensu carnali, solumque ostendit et probat quousque assurgere possit humana cogitatio. Sed ut alias dictum est ubi de miraculo transfigurationis, Christus bene omnia fecit: bene, id est ordinate, et ideo publice passus est quia patiebatur ut viator, sed non publice resurrexit quia resurgebat comprehensor. Accedit demum quod scopus Christi nec fuit, nec esse debuit, omnes homines infallibiliter convin­ cendi, sed dandi talia resurrectionis suae signa, quae nemo posset rationabiliter [reficere. Ad 4·'“ dicendum quod apparitio quae in Galilaea promit­ titur, celeberrima omnium fuit, utpote consecrata per definitivam missionem apostolorum in orbem universum, et ingenti adstantium numero illustris. Illa enim sine dubio extitit in qua visus est Christus plus quam quingentis fratribus simul, iuxta testi­ monium Pauli I Cor. XV-6. Nulla ergo contradictio in eo est quod statim ab initio constitutus sit locus celebrioris appari­ tionis quo omnes convenirent, interim vero iis qui Hierosolymis aderant, et maxime summis apostolis sese manifestaverit Christus. Ad 5um dicendum quod corpus etiam gloriosum naturaliter est impenetrabile, et non habet ex potestate sibi indita ut clau­ sis ianuis vel introeat vel egrediatur. Necessitas enim distinctio­ nis duorum corporum in situ causatur a natura quantitatis DE RESURRECTIONS CHRISTI mensivae, quam dos subtilitatis a corpore glorioso non aufert. Sed id quod est secundum leges naturae impossibile, potest fieri operatione virtuti divinae, cum nulla in casu inveniatur repugnantia aut contradictio, ut suo loco ostenditur (’). Obiectio igitur rationalista·· iterum procedit ex absurdis principiis circa impossibilitatem miraculi, de quibus in superioribus iam satis. Nec dicant possibilius fuisse quod decepti sint sensus disci­ pulorum, quam quod palpabile ei solidum corpus penetraverit obstacula. In casu enim hoc omnino negandum est. Nam qua­ cumque suppositione facta, naturae ordo et cursus fuit immu­ tatus. Non enim habet naturae cursus ut tot homines, vel seor­ sum vel simul, ita decipiantur ut palpare credant quod non pal pant, et videre quod non vident. Et etiamsi contra omnem eviden­ tiam hallucinationis ratio haberetur, constat hallucinationem ex causis morbidis et mere subiectivis ortum habere, quae non sunt eaedem in multis. Nunc autem naturae ordo non immutatur ad deceptionem. Falsum igitur est possibilius fuisse discipulos decipi, quam Christum ianuis clausis advenisse. Ad 6 “n dicendum quod nullo modo sequitur oculos discipu­ lorum Emmaus fuisse a sua naturali dispositione remotos. Nam omnia quae leguntur in evangelio optime explicantur, tum qui­ dem ex hoc quod Christus sub habitu peregrino apparuit (a), tum etiam ex hoc quod duo discipuli firmiter credebant Christum esse inter mortuos, et nihil minus quam eius adventum exspe­ ctabant. Quare ipsa propriorum animorum dispositione teneban­ tur ne eum sub peregrini specie agnoscerent, sicut alias in si­ milibus frequenter contingere solet. Vana igiturest adversariorum instantia. Imo potius obiectio ipsos confodit, quia hallucinatio est semper circa ea obiecta quibus phantasia hallucinati vehe­ menter praeoccupatur : ideo si hallucinatio luisset, potius in eo fuisset quod Christum primo non agnoverant, quam in eo quod postea agnoverunt. Demum animadverte, minime ad hallucmc tioneni esse praedispositum robustum illud piscatorum genus ad («) S. Thom, in IV, D. 44, q 2. solut. 3. (’) Luc. XXIV-18. 53« QUAEST. LIII-LVI. quoti pertinebant apostoli. Mulierculas mihi afferres nervis labo­ rantes, vel etiam viros hypnotismo, magnetismo, spiritismo. eaeterisque daemoniorum doctrinis ac praestigiis operam dantes, sane transmitterem. Sed, dii immortales ! morbidam huiusmodi affectionem gratis attribuere iis iuvenibus qui sub dio viventes, duris laboribus marini negotii ab infantia assueti erant, idque non uni in particulari tantum, sed omnibus simul, et positivissintos homines pro mera necessitate causae praeiudicatae, in somniantes idealistas transformare, hoc concessos ipsi etiam im­ pudentiae limites undequaque transcendit. Itaque, sive numerum sive qualitatem sive alias omnes circumstantias testium conside­ res, videbis hypothesim hallucinationis meram esse insaniam, quae absolutam rationum penuriam ex parte adversariorum at­ testatur. Ad 7um denique dicendum quod nulla ex allatis rationibus valet. Equidem Christus redivivus non pertinebat amplius ad or­ dinem praesentis vitae. Ex quo utique consequitur quod non debebat sicut prius inter mortales versari, et rebus eorum inte­ resse, et secundum communis conditionis leges, communes quo­ que cum incolis huius mundi servare relationes. Idque ultro concedimus iuxta superius praemissa in responsione ad 3um ; imo hinc sumimus idoneam ad plura argumenta solutionem. At non sequitur quod ordinem sensibilis experientiae transcendebat, quando ponebantur conditiones ex parte obiecti corporei semper requisitae, ut sub sensuum nostrorum apprehensione cadere pos­ sit. Et ideo aiebat : Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere f1). Quod autem dicitur de in­ sufficientia argumenti ' naturalis in ordine ad factum supernaturale, nullam revera difficultatem habet, dummodo animadvertas quod gloriosa Christi resurrectio supernaturalis dicitur et est quantum ad causam, non vero quantum ad speciem corporis re­ divivi. Et si Redivivum corpus naturam corporis humani utique non exuerat, ergo adhuc poterat naturaliter tangi, facta conve­ nienti applicatione ad sensum tactus, naturaliter videri, suppo- C) Luc. XXIV-39. DK RESURRECTIONS CHRIST! jjj sita actione in sensum visus, atque ita porro (’). Tandem, ad rem omnino non est id quod additur de ingressu mortui in vitam immortalem, quia ad historicitatem facti resurrectionis non re­ quiritur ut immortalis vita Christi resurgentis, reduplicative qua immortalis, fuerit observationi subiecta. Sed satis est ut eum qui prius fuerat mortuus, redivivum experti sint apostoli, et de vera eius vita posthuma testes tam receptibiles existant, ac si de quovis sensibili facto secundo naturales causas contingente ageretur. · QUAEST. LVIILIX. DE CHRISTI ASCENSIONE. SESSIONE AD DEXTERAM PATRIS, ET IUDICIARIA POTESTATE. , I. (Quaest. 57). De Christi ascensione pauca explicanda occurrunt. Nonnulla invenies art. 4 circa proprietates loci, antiquorum physicorum 1 placitis conformia, quae omnino a parte ponenda esse videntur. Profecto ad caelos corporeos ascendebat Christus, de quibus ta­ men non oportet nos in particulari disserere, cum sufficientia desint documenta. Hoc unum scimus, caelos illos suo splendore esse corporibus gloriosis appropriates, et Christum in ascen­ sione sua ultimum accidentalis gloriae complementum accepisse. (’) Cf. S. Thom. Suppl. Q. 85, a. 3. — Mera igitur aequivocatio est in eo quod dicunt, omne argumentum naturale facti supernaturalis esse necessario mancum et deficiens. Et distinctione opus est. videli­ cet : omne argumentum quod sumeretur e naturalibus causis ad pro­ bandam supernaturalis effectus exsistentiam, est deficiens, imo nullum, conc. Omne argumentum sumptum e naturali experimento, suMisl. Si eatenus factum est supernaturale, quatenus naturalem sensuum expe­ rientiam transcendens, iterum cortc. Si eatenus, quatenus causam habet quae esse non potest in viribus naturae, adhuc tamen est per se ordi­ nis externi et sensibilis, rteg. 534 QUAEST. 1. VII-LIX. Quapropter, cum Filius Dei in tantum dictus sit de cadis descen­ disse, in quantum terrestrem naturam assumpsit: dum haec na­ tura a terrestri conditione eximitur, et accipit plenitudinem cae­ lestis illius gloriae quae humanitati Verbi debebatur, idem ipse Dei Filius metaphorice dicitur eo reverti unde descenderat. Ergo reversio figurate accipienda est, ascensio autem litteraliter et proprie. Nec dicas quod iuxta verissimas universalis gravitationis leges, nulla caeli pars assignari potest tamquam sursum exsistens vel deorsum ; praesertim cum abiicienda sit sen­ tentia veterum imaginantium terram esse in centro universi, et iam de antipodis nulla sit sane ratio dubitandi, etc., etc. In his enim aliisque huiusmodi, nihil prorsus commune est cum fide qua Christum in caelos credimus ascendisse. Nam per ascensio­ nem nihil aliud intelligimus quam motum localem quo contra leges gravitatis terrestris exivit Christus e spatio terrestris atmospherae, ivitque in locum sui regni caelestis. Qui etsi nec absolute nec respectu nostrae planetae sursum sit aut deorsum, tamen in universali modo loquendi dicitur esse sursum, pro quanto omnis pars firmamenti dum se oftert conspectibus nostris supra nos sita et apparet et est. Caeterum ascensio ista non fuit in Christo ex potestate miraculorum, sed tum ex imparticipata virtute divinitatis, tum ex virtute participata corporis gloriosi quod ita animae moventi subiicitur, ut vis eius locomotiva prae­ valeat cuicumque influxui materialis gravitatis. Ultimo considera ascensionem Christi fuisse causam nostrae salutis. Quod dupliciter explicari potest. — Primo ex parte no­ stra. quia subtractio corporalis praesentiae Salvatoris nobis utilis fuit, tum propter augmentum fidei quae est de non visis, tum ad spei sublevationem iuxta illud Ioan. XIV-3 : Si abiero et praeparavero vobis locum, iterum veniam et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis ; tum denique ad erigendum charitatis affectum in caelestia, dicente apostolo ad Coloss. Illi: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei se­ dens ; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. — Ex parte etiam ipsius Christi, quia viam nobis praeparavit ascen­ dendi in caelum, iter pandens ante nos : in cuius signum, ascen- DE ASCENSIONE CHRISTI dfns i»t altum captivam duxit captivitatem, id est, animas sancto­ rum quas de inferno eduxerat, secum traduxit in caelum. Acce­ dit quod in veteri I «-stamento pontifex intrabat sanctuarium ut assisteret Deo pr<» populo: ita et Christus introivit in ipsum caelum ut appareat ·■■< vultui Dei pro nobis, dum ipsa reprae­ sentatio sui ex natura humana, quaedam est pro nobis efficax interpellatio : ut ex ·(ηο Deus humanam naturam sic exaltavit in , Christo, etiam eorum misereatur pro quibus Filius Dei humani­ tatem assumpsit. Denique in caelorum sede quasi Deus et Do­ minus constitutus, - inde mittit divina dona hominibus, secun­ dum illud Eph. I\ io: Ascendit super omnes caelos ut impleret onmta : impleret, inquam, donis suis, ut habetur in Glossa. Ita fere S. Thomas art. i ad 3«®, et art i in corp. Sequitur quae­ stio de sessione ad dexteram Patris. Π. (Quaest. 58). Locutio qua dicitur Christus sedere ad dexteram Patris, est evidenter metaphorica, et siquidem intelligeretur de aequalitate cum Patre in gloria deitatis, et in beatitudine infinita, et in judi­ ciaria ac regali potestate: sic non competeret ei nisi in quan­ tum Deus est a Patre aeternaliter procedens. Nunc autem cum sessio a dextris Dei, tum in evangelio tum in symbolo propo­ natur ut terminus ascensionis in qua Christi hominis consum­ mata est exaltatio, constat locutionem hanc alio sensu esse hic accipiendam. Significat ergo iuxta superius praemissa, excellentem illam participationem omnium bonorum divinorum supra cunctas crea­ turas. de qua exultât Christus in Psalm. XVn, dicens : Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, dele­ ctationes in dextera tua usque in finem. Significat etiam summum illum honorem quo omnes debent honorificare Filium cum na­ tura assumpta, sicut honorificant Patrem. Unde Damascenus de fide orth. 1. 4, c. 2 : « Quocirca per paternae dexterae vocabulum < significamus divinitatis honorem et gloriam, in qua cum Dei 536 QUAEST. LVII-LIX. « Filius tamquam Deus Patrique consubstantialis ante saecula « esset, ad extremum caro factus corporeo quoque modo consi«det, in eamdem nimirum gloriam ascita ipsius carne. Una enim « eademque cum sua carne, adoratione ab omnibus creatis re· « bus colitur ». Nec tandem quaerendum est cur Marcus dicat Dominum lesum sedere a dextris Dei, Stephanus vero in agone suo stan­ tem eum perspexerit ; nam ratio satis obvia est, cum in sessione quies, in habitu autem stantis succursus pugnantibus praestitus significetur. Recte ergo describitur sedens, maxime in facie ini­ micorum quorum in summa securitate vanos irridet conatus. Sed suis militibus pro se certantibus usque ad mortem, in me­ dio gloriae suae stans ostenditur, quasi dux certaminis, addens animos ad victoriam. Per hoc ergo intelligi datur quod quanto minus movetur fremitu meditandum inania, tanto magis suorum laboribus adest, potens eis per gratiam suam auxiliari. III. (Quaest. 59 . Sessioni ad dexteram Patris adiungitur in symbolo exerci­ tium iudiciariae potestatis quae Christo homini competit, aucto­ ritate derivata a divinitate ipsius. Se extendit haec potestas ad ipsos angelos ; principaliter tamen respicit homines et res hu­ manas omnes, ut declarat S. Thomas art. 4 huius quaestionis. Fuit autem maxime conveniens ut Pater daret Filio potesta­ tem iudicium facere, quia filius hominis est. Primo quidem quia conveniens est ut iudicem videant qui iudicandi sunt; videre au­ tem in sua natura Deum apud quem residet iudicis auctoritas, est ipsum praemium quod per iudicium redditur. Oportuit igitur ut Deus iudex non in natura propria, sed in natura assumpta vi­ deretur ab omnibus pariter iudicandis, tam bonis quam malis; si enim mali viderent Deum in sua divinitate, iam praemium reportarent quo se reddiderunt indignos Secundo eadem conve­ nientia probatur, quia aequum est ut qui aliquibus aliqua bona acquisivit, eadem ipsis dispenset ; dispensatio autem bonorum in OR ASCENSIONE CHRISTI W7 multos requirit iudicium, ut unusquisque secundum suum gra­ dum accipiat. Recte ergo Christus qui in natura humana my steria humanae saluti implevit, in eadem constituitur index su­ per homines quos salvavit. Accedit tandem quod summa iudi· candi auctoritas fuit iustum praemium humiliationis qua passus est ab homine indice iudicari. Ita fere S. Thomas, Comp, theol. c. 241. Et iudicium quidem iam nunc agitur statim post uniuscuius­ que mortem. Manet tamen et aliud in consummatione temporum publice celebrandum, quando sancti plenam accipient mercedem operum suorum, et Christus in regia gloria coram mundo uni­ verso apparebit. Ideo novissimus ille dies dicitur Tit. Π-ΐβ, ad­ ventus gloriae magni Dei et Salvatoris nostri lesu Christi. Dici­ tur etiam 2 Cor. III 13, et alibi saepissime, dies Domini. Cum enim in Scripturis dies alicuius ille sit in quo quis apparet in maximo suo posse, distinguitur dies hominis et dies Domini, secundum quod homini ad tempus praevalere permittitur, donec appareat Dominus lesus Christus solus potens et solus altissimus. Iterum novissimus dies, Matth. XIX28. dicitur regeneratio, quia tunc habebitur omnium instauratio et veluti novus natalis universi, dum a fundamentis qui antea vigebat ordo immutabi­ tur. Dicitur etiam tempus messis (*), aestas (a), consummatio sae­ culi (3) quia sicut in tempore messis et calente aestate, omnes fruges ad maturitatem perducuntur, ita in die Domini omnia opera hominum sic erunt ad maturitatem perducta, ut de illis plenum tandem iudicium secundum omnes respectus et habitu­ dines ferendum sit. Considerandum enim id quod ex S. Thoma docet Suarez, de Incarn., Torn. 2, D. 53, sect. 1, dicens: «Opera « hominum'quodammodo manent post mortem eorum, vel in alio« rum existimatione et fama, vel in effectibus suis qui varii et « multiplices esse solent. Ergo licet Deus iudicet actiones unius « cuisque hominis in morte eius, oportet nihilominus ut de eis (’) Matth. ΧΠΙ-30. (a) Mare. XIH-28. (3) Matth. XXVI-j. 538 QUAEST. LVH-L1X. « faciat publicum et universale iudicium in quo constet tam de « ipsis actionibus, quam de omnibus effectibus earum, et nocu« mentis ac fructibus qui ad alios ex eis redundarunt.... Primo « ad accidentarium praemium vel poenam, ut iniqui omnium « actionum suarum fructus intuentes magis confundantur, boni « vero e contrario de bonis fructibus gaudeant. Secundo et ma« xime, quia effectus ostendunt malitiam vel bonitatem operum « unde orti sunt. Ut ergo illis omnibus propositis et ponderatis, « evidentius pateat aequitas divini iudicii, valde congruum fuit, « post consummatas ac finitas omnes actiones humanas touius « vitae omnesque effectus earum, fieri universale iudicium in quo «omnia exactissime perpendentur». Vides igitur quam recte iu­ dicii dies appellatus sit tempus messis et aestatis. Dicitur tan­ dem Luc. XXI-28, redemptio nostra, quia quamvis multis futu­ rus sit in poenam et damnationem, primario tamen erit ad bo­ norum gloriam et definitivam ab omni malo liberationem. Tunc ergo vel maxime adimplebitur in Christo figura Melchisedech, primum quidem qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex pacis, et ideo rex pacis in toto mundo quia rex iustitiae, unumquemque constituens loco debito ordine immo­ bili. Neque enim in illo die. ut verbis utar Augustini, serm. 353, n. 3, quisquam eius regno subtrahetur, cuius aeterna lege in di­ stributione dandi atque reddendi, et meritis praemiorum atque poenarum, et iustissima ordinatione creaturae cunctae coerce buntur. Et hactenus quidem de his quae Deus incarnatus egit et passus est. Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus ; descendit ad inferos, tertia die resurrexit a moîtuis, ascen­ dit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Arnen. EXPLICIT THEOLOGICA TRACTATIO DE VERBO INCARNATO FARS TERTIA UE CREDIBILITATE mysterii incarnationis PARS TERTIA DE CREDIBILITATE MYSTERII INCARNATIONIS. Huius tertiae partis obiectum est demonstratio credibilitatis I ipsius fundamentalis articuli ex quo tamquam fide credito proI cessit theologica scientia de Verbo incarnato. Non enim ratione I demonstratum est aut demonstrari potuit quod Unigenitus Dei . Filius, ipse verus Deus, propter nos homines descendit de caelis ' factus homo. Sed assumpta est haec veritas ex iis quae in va­ riis fidei regulis continentur, ut praesupposito huiusmodi funda­ mento, procederetur ad scientificam expositionem convenientiae, quidditatis, et consequentiarum revelati nobis mysterii. Nunc ergo quaeritur de fundamento ipso, an scilicet rationabiliter fide divina credatur hunc hominem lesum Christum esse verum Deum, id est, an de vera eius divinitate habeatur evidentia quam vocant credibilitatis. Ad huius autem quaestionis solutionem duo praestanda sunt. Demonstrandum enim est primo, Christum in libris N. T., et maxime quidem in evangelio (cuius sola nunc historica auctoritas consideratur), de se ipso testimonium dedisse tamquam de vero Deo homine facto. Secundo demonstrandum est attestationem hanc iis signis sigillari, quae non potuerunt procedere nisi a prima Veritate, cui toto corde credendum esse ipsa naturalis ratio manifestissime dictat. Et prima demonstratio continetur in thesi sequenti, quae S42 CREDIBII.ITAS INCARNATIONIS eatenus etiam haberi debet ut complementum tractatus de incar­ natione, quatenus ostendit aspectum historicum in Christo esse . in plena conformitate cum aspectu theologico, quem modernistae reducunt ad nescio quam evolutionem ideae subiectivae in con­ scientia Christiana. THESIS LVI. Christus in terris degens, verum se esse Deum disertis ac perspicuis testimoniis asseruit. Imo in hac asseveratione fastigium est et culmen totius revelationis qua semetipsum mundo manifestavit. Testimonia, ut dictum est, sumenda sunt ex documento hi­ storico vitae et conversationis lesu Christi apud nos, quod in evangeliis noscitur esse repositum. Porro circa evangelia praevia quaedam observatio facienda est. Sciendum scilicet rationalistas videre oppositionem quam maximam, eamque irreductibilem, loannem inter et caeteros tres. « loannes ponit in ore Christi sermones, quorum stylus, tonus, « ratio, et doctrinae, nihil commune habent cum sermonibus qui « a synopticis referuntur. Sub hoc respectu talis ac tanta est < differentia, ut necesse sit ex toto seligere. Si loquebatur lesus « ut vult Matthaeus, non potuit loqui ut vult loannes. Inter duas « auctoritates nullus criticus haesitavit aut haesitabit unquam » (’). Praeiverat lulianus apostata, cuius fragmentum exstans apud Cyrillum Alexandrinum, 1. io cont. Iui., est eiusmodi: «Tam « infortunati estis, ut ne manseritis quidem in iis quae vobis ab « apostolis sunt tradita... lesum quippe illum neque Matthaeus(*) (*) Renan, Vie de Jésus, introd., pag. XXIX: «Jean met dans la « bouche de Jésus des discours, dont le ton, le style, les allures, les «doctrines n'ont rien de commun avec les logia rapportés par les sy- « noptiques. Sous ce rapport la différence est telle, qu'il faut faire son «choix d'une manière tranchée. Si Jésus parlait comme le veut Mat« thieu. il n’a pu parler comme le veut Jean. Entre les deux autorités «aucun critique n’a hésité ni n'hésitera». DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI MJ «Deum dicere ausus < t. neque Lucas, neque Marcus, sed bonus tille loannes, cum seixi ··« magnam multitudinem in plerisque «urbibus Graecis et ItaliHs iam tum eo morbo captam esse, I «primus id proder» . i ns est ». Videndum igitur est an notatae differentiae id prodant quod rationalistis placet, valorem histo­ ricum quarto evan.? ho denegantibus, an aliunde potius suam explicationewi habeant Solutio autem maxime pendebit a con­ sideratione diversarum circumstantiarum in quibus evangelia luerunt scripta atque in lucem edita. Et tria quidem priora sub ’nomine synopticorum veniunt. Ratio appellationis, quia fundum habent communem, et eumdem veluti prospectum vitae Christi Domini exhibent: ita scilicet, ut tabella synoptica construi possit, ponendo in conspectu ea quae Matthaeus, ea quae Marcus, ea quae Lucas narrant. Habent, inquam, fundum communem, primaevum evangelium orale, sive catechesim apostolicam primi ab ascensione Domini tricennii. Id certe Lucas diserte testatur in suo prooemio, 1-2. « De Marco «quoque vox traditionis est, quod discipulus et interpres Petri, «iuxta quod Petrum referentem audierat, rogatus Romae a fra· « tribus, breve scripsit evangelium » (x). Sed et Matthaeum, prius­ quam e ludaea discederet, suae caeterorumque coapostolorum praedicationis commentarium fidelibus palaestinis reliquisse, late tradit Eusebius, Hist. Eccl. 1. 2, c. 24. Quamquam nihil sane prohibeat quominus, non obstante communitate fundi, singulus quisque suas proprias narrationes habeat, propriumque modum, pro speciali scopo quem sibi praefixerat. Nam evangelium Mat­ thaei eo maxime tendit, ut ostendantur Judaeis adimpletae pro­ missiones quae Abrahae factae fuerant, et posteris eius. Faciem habet hominis, iuxta Apocalypsis visionem, eo quod benedictum semen mulieris seu filium hominis per excellentiam, ex genere David oriundum, venisse annuntiat. Marcus, cuius narratio a voce clamantis in deserto usque ad sessionem a dextris Dei pro­ tenditur, scripsit pro Romanis dominatoribus terrae. Eminet (’) Hieroa. de viris illustr. c. 8. eccl. 1. 2, c· *5· Vide etiam Eusebium Hist. 544 CRBDÎBtLTTAS INCARNATIONIS stylo maxime succincto et nervoso, eoque tendit ut vis, robur, et potentia Christi declaretur. Faciem habet leonis, iuxta eamdem visionem Apocalypsis. Evangelium Lucae, forma et venustate sermonis absolutissimum, destinatum fuit Graecis sive gentilibus quorum Paulus fuit specialis apostolus. Ostendit Christum sal­ vatorem cunctarum gentium, habetque faciem bovis, i. e. victimae ad sacrificium universalis redemptionis. Sed illud praecipue quoad tria synoptica animadvertendum, quod edita sunt ante Hieroso· lymae excidium, imo ante annum aerae nostrae circiter sexage­ simum quartum. Certe evangelium Lucae prius venit in lucem quam liber Actuum, (Act. I-i), et liber Actuum, vivo adhuc Paulo procul dubio scriptus est, cum in eo a cap. 13 acta Pauli singu­ lariter et exclusive describantur, et non producatur narratio ültra biennium Romae commorantis apostoli in prima eius captivitate, (Act. XXVII-30). Ergo ante expletum biennium, quod fere coincidit cum anno Neronis nono, aerae vulgaris 63, prodierat in lucem Lucae evangelium; prodierant a fortiori alia duo, quae omnium consensu anteriora sunt. Et de synopticis quidem, haec annotasse sufficiat. Nunc de quarto evangelio dicendum in primis, unanime esse totius antiquitatis testificationem, iis quoque consonam quae libri contextus prae se fert, (XXI-2O-24), quod auctorem habet Ioannem apostolum, testem oculatum vitae Christi Domini, testem auricularem praedicationis eius. De qua re vide omnino Eusebium 1. 3, c. 24. Equidem locus est Papiae in quo videretur as­ seri exsistentia alicuhis loannis presbyteri distincti a loanne apostolo, (apud Euseb. 1. 3, c. 39). Sed quidquid sit de distin­ ctione sat dubia inter unum et alterum loannem, notetur dili­ genter quod nemo e veteribus suspicatus est unquam, paterni­ tatem evangelii alicui alii quam apostolo esse adscribendam. Et nequidem Eusebius qui primus omnium de alio loanne quaestio­ nem movit, et timide ait eum fuisse fortasse apocalypsis aucto­ rem ; de evangelio vero asserit indubitanter quod pleno omnium consensu, loannis apostoli est. Si qua ergo in argumentis mo­ dernistarum apparentia veritatis, tota se tenet ex parte solius criterii interni, pro quanto scilicet, quartum evangelium alius DK ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 545 indolis se prodit ac caet> ra ti ia. Sed praeterquam quod eiusmodi argumentum nusquam ι·ι I're posset contra positivum histo­ riae testimonium, quod in piaesenti proprius est demonstrationis locus, dico differentias iioi.itas inter loannem et synopticos per­ quam naturaliter expli· 1 si ad sequentia attendamus. Et prima quidem oh vatio sit, quod loannes ultimus omnium scripsit, sicut constans est veterum asseveratio, criterio etiam interno plene confirm:·.ι.. . Siquidem quartum evangelium sese ubique implicite refert ad synopticos, quos notissimos supponit, et sub omnium oculis positos; ac propterea ex industria omittit ea quae in tribus abis consignata iam fuerant, nonnisi praeter­ missa ab eis Christi gesta narrare in proposito habens (*). Secunda observatio est, quod loannes non solum scripsit ! ultimus, verum etiam longo post tempore scripsit, id est, qua draginta circiter annis ab editis synopticis, cum eversa iam Hie­ rosolyma, funditusque destructo regno iudaico, mutatae erant circumstantiae omnes in quibus prodierat primaeva catechesis apostolica, ut inde valde verosimilis accipiatur ratio cur plura quae synoptici omiserant, utique non parvi momenti, solus loannes postea litteris commendaverit (a), (*) Certe loannes sic incipit: In principio erat Verbunu.., ei lerbum caro factum est et habitavit in nobis. Sed quomodo, ubi, unde carnem sibi copulavit ? An forte somniat Verbum carnem factum sic de coelo descendisse? Absit. Non ignorat auctor quarti evangelii matrem lesu. de qua ter mentionem facit, quamque iuxta crucem stantem comme- nforat. Cur ergo, ne verbum quidem, ne alhisio vel longinqua ad mo­ dum et circumstantias historicas descensus Verbi incarnati, sicut inau­ dita rei singularitas prorsus requirere videbatur? Sed sese refert ad ea omnia quae ex Matthaeo et Luca omnes acceperant. — Simili modo loan. VI-68, sermo est ex abrupto de mentio. Et qui duodecim, de quibus nulla antea sunt hi duodecim? Sed notum supponit ex synopticis collegium apostolorum, quorum electionem, nomina et uumerum illi re­ ferunt. — Adhuc, celebris illa promissio panis vitae magnum aenigma continebat, quod in ultima demum coena suam habuit enodationem de qua tamen loannes nihil, sed soli synoptici. (3) Exemplum est de resurrectione I.azari. Quaerunt qui tandem fieri potuerit ut apud synopticos nulla relatio sit de celeberrimo hoc miraculo, si vere historicum fuit. imo. ut loannes tradit, lotius coniu· n. v-rho ι,κλγ,μο 546 CREIUHIL1TAS INCARNATIONIS Tertia observatio erit, quod scripsit loannes quando iam inter Christianos inceperant haereses surgere, Cerinthi scilicet et aliorum, ut refert Hieronymus de viris illustr. c. 9. Unde fa­ cile explicatur quare consulto elegerit in praedicatione Christi eos sermones, in quibus contra scribas hicrosolymitanos de sua aeterna origine disputaverat; itemque in eius gestis, ea quae fecerat miracula cum explicito fine demonstrandi suam cum Patre consubstantialitatem. Frustra ergo dicunt, quartum evangelium sese prodere tamquam thesim, cuius enuntiatio est in exordio, et demonstratio in corpore libri, nescio quot enormia congerentes, ut artificialitatem suadeant, indolem vero historici commentarii dissimulent. Nam his interim omissis, quis nesciat duo esse ge­ nera thesium: alias a priori, alias a posteriori, quae non modo non excludunt historiam, sed in ea potius suum fundamentum habent? Et sic ultro fatebimur selecta potissimum a loanne in vita, dictis, et actis lesu Christi, quaecumque magis idonea visa sunt ad demonstrationem fidei contra certas illas haereses ad quas alludit in epilogo evangelii, (XX-31), et quas diserte me­ morat in sua ad Parthos epistola, (II 18 et IV-3). Quarta adhuc observatio: quod loannes scripsit ad fideles qui iam erant domestici fidei, et in christianis mysteriis praeedocti. Non mirum igitur est si sublimiora et intimiora attigit in Christo, secus ac primitiva illa catechesis apud synopticos ser­ vata, quae faciliora, ut circumstantiae ferebant, debuit propo­ nere. Unde, de divinis processionibus, de relationibus aeternis, aliisque ad profundum Trinitatis pertinentibus ea refert, quae rationis Synedrii contra Christum proxima causa seu occasio. Porro nihil adhuc sequeretur, etiamsi nos rationem praetermissionis assignare non possemus. Nunc autem valde verosimile est, ut ipse quoque anno­ tavit Rosenmuller ad Matth. XXVI-sr, rationem esse repetendam ex differentiis temporum. Quia tempore quo catechesis apostolica primae­ vam habebat formam quam retinuit apud synopticos, suadebat prudentia ut de Lazaro sileretur, quem ludaei cogitaverant interficere, eo quod multi propter illum abibant et credebant in lesum (Ioan. XII, 10-11). Eadem quoque ratio erit cur reticet Lucas, XXII 47, nomen eius qui amputavit Malcho auriculam, et non ita loannes, XVIII-10. DE AT Tl-STATA DIVINITATE CHRIST! 547 apud alios desunt. Et dum alii externa tradunt sacramentorum constitutiva, utputa baptismi et eucharistiae, ipse circa intimos eorum effectus occupatur, sicut in colloquio cum Nicodemo, et in ! sermone de pane vitae. Ultimo demum animadvertes quod historicitas quarti evangelii nequaquam requirit ut in eo sermones Domini sub eadem semper verborum materialitate contineantur, in qua prolati sunt. Sed bene stat quod modo suo proprio sensum et argumenta, eaque non in extenso, sed compendiose loannes retulerit: ita ut diversitas styli comparative ad logia synopticorum, difficultatem veram minime facessere possit. Ex his igitur, aliisque similibus considerationibus omnino explicantur notatae differentiae, quae longe sunt ab omni specie contrarietatis. Nihilo tamen minus, ut exigentiis adversariorum quantumvis omni fundamento destitutis morem geramus, seorsum proponentur testificationes quas de sua divinitate dat Christus apud loannem, seorsum vero illae quae inveniuntur apud tres synopticos. Integram autem demonstrationem ad certa capita reducemus, trahendo primo argumentum ex hoc quod Christus se asseruit Filium Dei. § I· Filius proprie dicitur ille qui ab alio processit tamquam a consubstantiali principio in similitudinem naturae, communicatam habens eam quae in patre est essentiam, vel specie vel numero eamdem. Sicut ergo filius hominis est homo, ita et filius Dei Deus est, si tamen filius dicatur sensu adaequato et proprio, et non tantum analogico vel participato. Ratio restrictionis evidens est, quia et in humanis nomen filii non uno sumitur modo, sed ubicumque aliqua occurrit analogia, sive ad generationem natu­ ralem ex qua relatio filii innascitur, sive ad ea quae hanc rela­ tionem consequuntur, ibi etiam non absurde quaedam ponitur filiatio. Nam filius apud nos dici potest quisquis ab altero in­ struitur secundum spiritum, quasi quadam spirituali parturitione ab eo procedens: Filioli mei, inquit apostolus, quos iterum par­ 548 CRBDIBILITAS INCARNATIONIS turio douce formetur Christus in vobis. Item filii nomen suscipit is qui suggestione seu influxu ab aliis accepto, similis eis effi­ citur moribus, sensu, cogitatione, principiis: qua ratione in evan­ gelic commemorantur filii huius sacculi, filii diaboli, filii gehen­ nae, etc. Item, si quis ab aliquo assumatur in ius haereditatis quod naturali ordine consequitur nativitatem, non genere qui­ dem, sed adoptione filius appellatur. Nec operae pretium est ad singula exempla descendere, quoniam res omnino in aperto est. Sed et sine tergiversatione conceditur, filiationem ad Deum ob­ noxiam esse eidem multiplicitati acceptionum cui obnoxia est in humanis. Unde tandem non ex appellatione filii mere materia­ liter considerata sumendum est nunc argumentum, sed ex ratione et modo prorsus singulari quo de lesu Christo haec filiatio prae­ dicatur. i. Quod nomen Filii Dei, singulariter, absolute, et sine addito in Evangelio a Christo assumptum, est ex sese cer­ tissima divinitatis eius affirmatio. Si diligentius revolvas libros tam Veteris quam Novi Te­ stamenti, videbis filiationem divinam sensu analogico et partici­ pato hominibus attribui, vel ratione professionis, vel ratione of­ ficii, vel ratione moralis perfectionis, vel demum ratione gratuitae assumptionis in communionem bonorum et beatitudinis Dei. — Primo occurrit mentio filiorum Dei, Genes. VI-2: Videntes filii Det filias honnnwn quod essent pulchrae, etc. Quo in loco filiae hominum sunt mulieres e progenie Cain; filii vero Dei sunt Sethitae apud quos hactenus conservatus fuerat verus Dei cul­ tus f1). Et sane, cum ad filios pertineat colere et revereri pa­ trem, non male illi qui professione saltem verae religionis ab aliis distinguuntur, sub filiorum Dei appellatione veniunt. Unde etiam Ps. XXVIIl-i, invitantur Israelitae ad frequentationem sa­ crificiorum in tabernaculo foederis, his verbis: Afferte Domino * filii Dei, filios arietum, afferte Domino gloriam et honorem. Et Esth. XVI-16, vocat Assuerus ludaeos iustis legibus et sanctae religioni servientes, filios altissimi et maximi semperque viventis (‘) Cf. Genes. VI-26. DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 549 Du. __ Secundo dicti «ont aliqui filii Dei ratione auctoritatis participatae a Deo, eo qm.d liliorum est participare auctoritatem I patris supra lamulos. Recte ergo de indicibus Israel populum indicantibus, sed sua potestate abutentibus, intelliguntur ista Psalmi LXXXI'· Deus htit in synagoga deorum, in medio autem deos diiudicat. Usqit>qtt<' mdii atis iniquitatem, et sumitis?... Ego dixi. dii estis, et filii Excelsi omnes; vos autem sicut homines moriemini, etc. — Tertio apud lob, nomine filio­ rum Dei recensentur angeli boni, per oppositionem ad Satan qui in veritate non stetit, sed contra Deum divisus, e domo Dei eiectus est. Quadam autem die, cum venissent filii Det ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. — Quarto, in evangelio Christus hortatur nos ut simus filii Dei moribus et imitatione, benetaciendo etiam inimicis nostris: Ut sitis filii Patris vestri qui solem suum oriri facit super bonos et malos.—Quinto ibidem filios Dei vocat eos qui digni habebuntur saeculo venturo in gloriosa resurrectione a mortuis, ac per hoc, in Dei et beatitudinis eius consortium assumentur: Aequales angelis sunt, inquit Luc. XX, 35-36, et filii sunt Dei, cum sint filu resurre' cltoms. Sed et alias frequentissime annuntiatur filiatio illa pro­ pria Novi Testamenti quae iam est in praesenti per gratiam, per iustificationem ex fide (Rom. IV, 1-2), per acceptionem spiritus adoptionis (Rom. VIII, 1516; Galat. IV, 6-7). per fidem quae est in Christo lesu (Galat. 111-26), per semen Dei quo a filiis dia­ boli secernimur (1 Ioan. Ill, 9-10), etc. Uno demum verbo, aut filii Dei dicuntur aliqui comparative ad alios, ita ut ex ipsa op­ positione ratio appellationis innotescat, aut si absoluta appellatio est, semper coniungitur conveniens explicatio. Ex quo iam ap parere potest quid sentiendum foret de hoc nomine Filii Dri, si forte singulariter, absolute, et sine addito, tamquam proprium ac personale nomen al'cui attribueretur. Sane vero, quisquis filius alicuius per naturam non exsistens, ipsius filium nihilominus se affirmat, determinare habet qua ratione, quave de causa filiationem hanc sibi vindicet. Et multo evidentius urget ista necessitas si ass«*rta filiatio in controver­ siam veniat, si de ea in iudicio solemni attestatio quaeratur, si 550 CRKDIBILITAS INCARNATIONIS eousque res processerint ut nulli aequivocationi locus amplius esse possit. Alioquin, in his praesertim circumstantiis filium se affirmare, nulla declaratione adiuncta, idem est ac asserere filia­ tionem cuius ea sola ratio sit, quam sponte sua filii nomen im­ portat, id est filiationem propriam et naturalem. Atqui de Christo narrant evangelistae quomodo vocatus in indicium capitale, adiuratus sit a summo pontifice Synagogae, assidente universo synedrio, hoc modo: Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. At ille respon­ dit: Tu dixisti. Ita referunt Matthaeus, Marcus, et Lucas. Sed et apud loannem dicunt ludaei ad Pilatum : Secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Denique, testante Matthaeo, dum penderet Christus in cruce, praetereuntes principes sacerdotum irridebant clamantes: Dixit enim, quia Filius Dei sum. Haec de iudicio Christi, et de causa condemnationis eius. — Quibus con­ sona sunt ea quae tam ante quam post passionem, sive apud loannem sive apud synopticos invariabiliter traduntur. Apud loannem quidem, in locis innumeris: Sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret (III-16). Venit hora in qua om­ nes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei (V 28). Tu credis in Filium Dei?.... Qui loquitur tecum, ipse, est (IX, 35-37), etc. Apud synopticos vero, ubi Christus magno encomio laudat et coelitus inspiratam dicit confessionem Petri: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 1617). Item, ubi complacens sibi in humilibus et parvulis quibus revelata sunt secreta caelestia, dicit: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI-27; Luc. X22). Item, in illa parabola in qua ostendit omnes prophetas Dei ser­ vos a ludaeis occisos, postremo se filium a Patre missum eadem sorte a malefidis donandum, (Matth. XXI, 33 et seq.). Item post passionem, quando apostolos in totum mundum mittit dicens : Euntes docete... baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiri­ tus Sancti (f).— Atque hisce ipsius Christi de seipso attestatio(x) Praecipua consideratione digna est haec formula baptismi apud Matthaeum, quoniam evidentissime in ea asseritur Filius, ut qui in ex- DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTt ggf t I I nibus adiungitur apud ynnpticos vox de coelis audita, primum quidem in ripa Iordani-. Hic est filius meus dilectus in quo mi Iit (ompiacui (Matth. 111 t;, Mare. l-ii, Luc. 111-22); postea in monte transfigurationis : fin > ' Filius mens dileclus, ipsum audite (Luc lX.35, Matth. XVII 5. Marc. 1X6). Sed et in omnibus evangeliis, coram lesu Christo sub absoluta appellatione Filii Dei cur vatur omne genu, coelestium, terrestrium, et infernorum. Nam angelus ad Virginem apud Lucam ait: Filius Altissimi vocabi­ tur, et iterum : Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. (Luc. I, 32-35). Apud Matthaeum, Marcum, et Lucam, conterriti daemones clamant: Quid nobis et tibi, lesu Filii Dei (Matth. VII1-29, Marc. V-7, Luc. VIII 28). Protestatur loannes Baptista: Quia hic est Filius Dei. Confitetur Nathanael: Tu es Films Det, Iu es Rex Israel. Adorat caecus natus, interrogatus an crederet in Filium Dei: Credo, Domine, et procidens adoravit eum. Excla­ mant ii qui in navicula erant, videntes quomodo ventis imperasset et mari : Fere Filius Dei es. Et centurio post prodigia in morte visa : Quia vere Filius Dei erat iste. Iam ergo indubitanter efficitur, lesum Christum sub singu lari appellatione Filii Dei fuisse mundo manifestatum, idque sine aliqua conditione seu explicatione diminuente, imo vero cum ex dusione illiusmet, attentis omnibus circumstantiis et adiunctis I cedentia auctoritatis omnimode cum Patre communicat. Dignus quoque I textus alius, Matth. XI-27. Quid est enim, quod nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius reve­ lare? quid, inquam, nisi quod Filius est in eodem cognoscibilitatis gradu I I ac Pater, adeoque eiusdem ontologicae excellentiae seu naturae ? lucem sicut Pater inhabitans inaccessibilem, quem in sua natura propria nemo Haec fatentur modernistae, qui negando textuum historicitatem. Prioris quidem (Matth. XXVIII-19), quia verba sunt Christi a mortuis hominum vidit, sed nec videre potest? idcirco ad solitum effugium recurrunt, redivivi, qui non est historicus et realis Christus, sed Christus mysti­ cus, cuius realitas tota est in conscientia credentium. Posterioris vero (Matth. XI-27), q,,ia te*tus incipit his verbis: Confiteor libi, Pater. Do­ mine coeli et terrae, quia abscondisti haec, etc., quae essent imitatio ora tionis lesu filii Sirach, Eccli. LI r, cum stum voluisse imitari Ecclesiasticum ! tamen verosimile non sit. Chri­ 55’ CREDiniLlTAS INCARNATIONIS hactenus declaratis. Sed nunc multum crescit argumentum si consideretur quo sensu nomen Filii Dei fuerit intellectum ab iis quibus praedicavit Christus, quove modo communis omnium intelligentia omnibus modis ab eo confirmata. 2. Quod appellatio Filii Dei fuit ab iis inter quos Chri­ stus vixit, in sensu verae et propriae divinitatis constanter intellecta. In primis falso quis existimaret, nomen fili Dei fuisse tunc temporis in usu ad designandum Messiam qualis a vulgo ex­ spectabatur, sub sola ratione liberatoris, seu restitutoris regni Israel collapsi, ut multis ostendit Franzelin, de Ineam. Thes. 3. Haec enim appellatio nusquam occurrit in ore turbarum, aut cuiusquam eorum quos sola docuerat traditio popularis, sed quoties in evangelio sermo est de Messia secundum communem opinionem, nominatur filius David, vel propheta venturus, vel rex Israel, vel salvator mundi, vel Messias aut Christus sine addito!1). Et sane in die palmarum Messiam turbae acclamabant dicentes: Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI-9); benedictum quod venit regnum patris nostri David (Marc. (’) Nota bene quod praesens argumentum intendit destruere id quod aiunt Sociniani tam veteres quam moderni: nomen filii Dei nihil aliud importasse apud coaetaneos Christi, quam quod commune prae- iudicium huius temporis de Messia ferebat. Declarandum igitur assumit, abfuisse revera hanc appellationem a nominibus Messiae secundum vulgarem opinionem. Caeterum, si sermo esset de Messia prout obje­ ctive in Scripturis V. T. proponitur, vel etiam prout erat in fide illu­ minata eorum paucorum quos oraculorum arcana non latebant: sic du­ bium non est quin nomen filii Dei tantumdem valeret, quantum nudum Messiae nomen. Sed hoc ideo praecise est, quia Scriptura vetus non proponit Messiam ut temporalem liberatorem, imo neque ut simplicem salvatorem spiritualem, verum etiam ut Deum verum de Deo vero. Sic in psalmo 109, ubi nativitas eius aeterna, ante luciferum in splendori­ bus sanctorum celebratur. Sic in Isaia, ubi appellatur Emmanuel, ad­ mirabilis, Deus fortis. Sic in Zacharia, ubi Messias confixus in cruce est ipse lehovah effundens super domum David spiritum gratiae et precum. Sic in Malachia. ubi idem est lehovah mittens angelum seu praecursorem ante faciem suam, et Messias ante cuius faciem praecursor mittitur. DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI jjj XI-io); benedictus qui venit rex in nomine Domini (Luc. XlX-dty; hosanna, benedictu qui venit in nomine Domini rex Israel (loan. XII· 12). In die etiam multiplicationis panum haec vox erat mul­ titudinis: Quia Im est vere propheta qui venturus est in mundum (loan. VI-14). Et in festo scenopegiae dicebant multi de populo: Hic est vere propheta ; alii. Hic est Christus (Ioan. VlI-40). Sa­ maritana quoque referens id quod vulgo credebatur, ait: Scio quia Messias venit. Et caecus natus post miraculosam sanationem, suum benefactorem ultro prophetam fatetur, de Filio autem Dei adhuc nihil scit. Accedit vel maxime confessio Petri, Matth. XVI-16. Quis enim crederet Petrum, confitendo Filium Dei vivi, nihil expressisse praeter id quod tot alii iuxta vulgarem de Messia existimationem in persona lesu agnoverant, et luisse ridicula prorsus emphasi laudatum, ut qui ultra humanum in­ tendisset oculos, pervenissetque ad cognitionem altissimi my­ sterii cui revelando non caro nec sanguis sufficeret, sed solus Pater ? Sed est aliquid adhuc fortius. Nam, Matth. XXII-41. ad hanc interrogationem : Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? scribae et pharisaei nihil aliud respondent nisi: David. Et cum eis affertur auctoritas Psalmi 109, ex qua apparet aliquid excellentius de Messia esse sentiendum, cum sit dominus ipsius David : non habent quid respondeant, et suas de Messia ideas cum hac auctoritate conciliare nesciunt. Elucet etiam distinctio inter nomina Christi et Filtt Det in communi intelligentia populi ludaeorum ex ratione processus apud Pilatum, quem hic breviter referre iuvabit. Nimirum, post sententiam mortis in suo concilio edictam, ludaei statuerant rem deferre ad Romanum procuratorem. In quo quidem non adeo solliciti fuerant legalilatis secundum quam eis non licebat inter ficere quemquam, cum scirent Romanos in causis religionis fa­ cile relaxare de rigore iuris, imo vero licentiam expresse a Pi­ lato datam iudicandi secundum propriam legem, mox essent re­ cusaturi. Unde, ut alibi iam dictum est, vera ratio et causa fuit, quia in lege Moysis pro crimine blasphemiae statuta erat lapi­ datio quae odio eorum non erat satis. Volebant enim Christo infamem mortem crucis, solo iure et more Romano inflictam iis CREDinrUTAS INCARNATIONIS 554 qui Romana civitate carebant. Quapropter in accusatione ad praesident delata, de blasphemia et appellatione Filii Dei mentio fieri non debuit. Sed, inquiunt, hunc invenimus subvertentem gen­ tem nostram, et prohibentem tributa dare Caesari, et dicentem se Christum regem esse. Quippe hic erat aspectus politicus, quo solo moveri poterat politicus magistratus. Interrogat ergo Pilatus lesum, et statim ac intellexit nihil Caesari esse timen­ dum a rege cuius regnum non esset de hoc mundo: Ego, inquit, nullam invenio in eo causam. Non acquiescunt ludaei, et urgent dicentes: Commovet populum, incipiens a Galilaea usque hunc. Erat enim Galilaea tunc temporis fomes rebellionis contra Roma­ nam dominationem (x), et hac de causa, paucis ante mensibus, Pilatus ipse integram Galilaeorum turmam occidi i usserat in tem­ plo Jerusalem (2), inimicitiasque Herodis sub cuius potestate erant, inde sibi promeruerat. At praeses intelligens inanitatem delationis, non mutat priorem de Christo opinionem, sed medium evadendi quaerit, et putat se ibi invenisse solutionem ubi impli­ cari putabatur. Nam optimam occasionem nactus, non solum ex­ pediendi se a iudicio iniusto, verum etiam reconciliandi se cum tetrarcha, iubet lesum remitti ad Herodem qui et ipse propter paschatis festum Hierosolymis erat his diebus. Res equidem ac­ cidit Herodi gratissima, sed nulla negotii conclusio. Et ideo con­ gregatis mox principibus sacerdotum et magistratibus et plebe, statum quaestionis exponebat Pilatus dicens: Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis inter­ rogans, nullam causam invenio ex his in quibus cum accusatis. Sed neque Herodes, nam remisi vos ad illuni, et ecce nihil dignum morte actum est ei. Videt nihilominus periculosissimum fore, si in tanta commotione animorum offenderet ludaeos, praesertim iura Caesaris specie tenus adserentes. Quare iterum ad subterfugia descendit, occasionem arripiens ex consuetudine dimittendi unum vinctum in paschate, quemcumque populus petiisset. Ve(’) Act. V-37. (*) «Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de « Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum ■ Luc. XlII-i. DE ATTESTATA DIVINITATE CHR1RTT rumtamen neque sic intentum obtinet finem, nam invalescebant dicentes: Non hunc. xd Barabbam. Succedit flagellatio qua spe rabat praeses invidiae persequentium fieri satis. Non enim ipse persequendo flagellavit, sed ludaeorum furori satisfacere volens, ut vel sic mitescerent et desinerent velle occidere, cum flagel latum viderent. At frustra, nam cum vidissent eum pontifices et ministri portantem coronam spineam et purpureum vestimentum, instantius clamabant . Crucifige, crucifige eunt. Pilatus vero: AcI cipite eunt vos et crucifigite, ego enim non invenio in eo causam. Sed iam intelligunt ludaei se habere praesidem in sua potestate, et rem eousque processisse ut infallibiliter obtemperaturus sit I omni eorum voluntati. Ideo tandem totam de integro causam ex ponunt, utque palam fieret in eamdem concurrere condemnationis sententiam, et legem Caesaream propter assumptam dignitatem regiam quae Messiae propria erat, et legem ludaicae religionis propter impiam et blasphematoriam divinae filiationis usurpatio­ nem: Nos, aiunt, legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Iam age. Appellationem Christi re gis et Filii Dei non fuisse eamdem in communi intelligentia, sed hanc secundam multum addidisse supra primam, apparet primo ex distinctione accusationis, et ex progressu quo ludaei ab una delatione veniunt in aliam. Apparet secundo ex terrore quo, nova hac revelatione accepta, concussus est Pilatus; nam, inquit evangelista, cum audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. Ideo ingreditur praetorium iterum, et dicit ad lesum: Unde es tu? An de coelo, an de terra ? Esne homo, esne Deus ? Perspexerat enim quid distaret inter dicere se Christum regem, et facere se Filium Dei. Nec difficile erit invenire timoris ingravescentis causam. Nam omnia ea quorum testis hactenus exstiterat, tam ex parte victimae quam ex parte persequentium, communes atque ordi­ narias proportiones omnino excedere ei videbantur. Insuper su­ perstitiosum hominem mox monuerat uxor de somnio terribili, et ecce Sententia mortis petebatur adversus eum qui cum Filium Dei se fecisset, forte non erat mentitus, id de se asserendo Quapropter, eximie (magis) quaerebat Pilatus dimittere eum, quoa­ dusque tandem vinceret respectus Caesaris: Si hunc dimittis, 55® CREDIBILITAS INCARNATIONIS wnw es amicus Caesaris... non habemus regem nisi Caesarem. Qui­ bus auditis, tradidit illuni ut crucifigeretur. Ex his igitur palam fit, nomen Filii Dei fuisse ab omnibus pariter acceptum in sensu longe diverso ab eo quem prae se ferebat nomen Christi vel Messiae in opinione communi; imo vero tantum distasse unum ab alio, quantum a terra caeli exaltantur. Et quid tandem putas hoc nomen addidisse? Quid nisi veram ac proprie dictam divi­ nitatem? Nam sane, quamcumque divinitatis creatam participa­ tionem assignaveris, eam ludaei a suo Messia alienam non exi­ stimabant. Sed nunc conclusio magis firmanda est ex considera­ tione iudicii coram Caipha et toto sacerdotum consessu celebrati. Narrant synoptici quomodo interrogatione facia: Si Iu es Christus Filius Dei, ad responsionem affirmativam : tu dixisti, princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: blaspheniavil, caeterique conclamaverunt: reus est mortis. Confer nunc legem in cuius virtute huiusmodi sententia pronuntiatur. Continetur in Levitico (XXXIV-16): « Qui blasphemaverit nomen Domini, « morte moriatur, lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive « ille civis sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen « Domini, morte moriatur ». Atqui falso se dicere Dei filium se­ cundum quamdam creatam divinitatis participationem, quantum­ vis excellentem, mendacium quidem est atque impostura; biasphemia autem sive convicium irrogatum Deo, nulla verisimilitu­ dine dici potest. Per hoc enim nihil negatur de Deo quod ei conveniat, nihil de eo asseritur quod ei non conveniat, in quo blasphemiae ratio stat et summa malitia. E contra, arrogare sibi respectu Dei propriàm ac naturalem filiationem (secundum quod Filius Dei, Deus est, eo pacto quo filius hominis, homo est), nihil est aliud quam arrogare sibi ipsam divinitatem, ac per consequens facere Deum creaturam. Haec igitur maxima blasphemia est pro qua, utpote iuridice tandem cognita, reus mortis ab omni concilio declaratur Christus. Illa, inquam, ipsa quae ei in decursu suae praedicationis fuerat toties exprobrata, puta apud Lucam, V-2i: Coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes, quis est hic qui loquitur blasphemias ? quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? Et apud Matthaeum IX 2: Dixit paralitico : confide, DE ATTESTATA DIVINITATE CHRIST! 557 yj/() remittuntur libi peccata tua. £/ ecce quidam de scribis dixe­ runt intra se, hic blasphemat. Et apud loannem, V-i8: Quaere bant eum ludaci intnficoc, quia patrem suum dicebat Deum, ae qualem se faciens Dea. Et ibid. X 33: De bono opere non lapida­ mus te, sed de blasphemia, quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum. Manet ergo dmiu.nitratum quod nomen Filii Dei fuit ab iis inter quos Christus vixit, in sensu verae divinitatis indubi­ tanter intellectum. Nunc autem solum superest videndum an isti in sua interpretatione erraverint, vel ei quem perdere intende bant, gratuitam imposuerint calumniam. 3. Quod sensus qui communiter nomini Filii Dei attri­ buebatur, fuit constanter et omnibus modis a Christo con­ firmatus. Certe, cum in controversia de violatione sabbati accusa­ tores suos refellebat, non modo ex qualitate operum quae sub lege sabbati non cadebant (Luc. XIII-I5, XIV-5), verum etiam, altius repetendo principium, ex conditione operantis qui lege illa non teneretur, utpote dominus exsistens etiam sabbati (Matth. λΙΙ-8, Marc. II-28), nonne evidens praebebat fundamentum im­ putationi cui alludit apostolus cum dicit: Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo ? Quis enim est dominus legis nisi ipse legislator, et quis legis sabbati auctor nisi Deus? Non ergo er rabant ludaei intelligendo filiationem divinam quam sibi Christus attribuebat, in sensu filiationis propriae et naturalis. Adhuc, cum in eadem de sabbato controversia aiebat: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ioan. V-17), quaenam esse poterat, quaeso, consequentia, nisi intenderet unam atque eamdem esse Patris et Filii operationem, aut certe operatio­ nem in Filio, non secus ac in Patre, nulli legi esse obnoxiam? Utroque autem modo causa dabatur adversariis concludendi: ergo patrem suum dicit Deum, aequalem se faciens Deo. Atqui nedum ligitimae huic conclusioni attenuationem quaereret Christus, amplificabat eam magis, asseverans se operari omnia quae Pater operatur, se vivificare ijuos vult sicut Pater suscitat mortuos et vivificat (Ioan. V-21). Et quia revelatio pluralitatis personarum 558 CREDIBILITAS INCARNATIONIS in Deo non debebat esse sine adiuncta revelatione processionum seu originum quae sunt secundum operationes naturae intel­ lectualis, (ne quis scilicet in divinis cogitaret materialem gene­ rationem et multiplicationem individuorum, aliaque eiusmodi ab­ surda): ideo suam attestans filiationem, concomitanter etiam explicabat modum processionis a Patre, ducta analogia ex sensi­ bilibus quae apud nos sunt similitudinibus. Huc spectat visio illa ac demonstratio de qua aiebat: No/ι potest Filius a se facere quidquam, nisi quod vident Patrem facientem ; quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Paler diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Cum enim apud nos ratio facturae operis, mediante visu et demonstratione communicari soleat ab uno artifice in alium, inde sumebat exemplum ut in lingua nostra, et veluti balbutiendo cum balbutientibus (quippe humanitus ad homines loquebatur de ineffabilibus sacramentis), significaret se eatenus cuncta operari, quatenus aeterna proces­ sione secundum actum intellectus, communicatam a Patre habet rationem effectionis operum, sive artem, vim, et actionem creatri­ cem quae est cum divina natura omnino idem (T). Adhuc, urgentibus ludaeis in hunc modum : Quousque ani­ mam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam, respon­ debat: Loquor vobis, et non creditis... Sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis. Oves meae vocem meam audiunt, et ego vitam aeternam do eis, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus. Quo in loco manus Patris est omnipotentia Patris, cui nulla praevalet creata potestas. Et haec omnipotentia Patris in Christo pariter est, quia est illud maius omnibus quod aeterna gene­ ratione Filio dedit Pater. Unde consequitur quod oves ad vitam aeternam praedestinatae, utpote in manu Christi repositae, in­ fallibiliter salvabuntur et non peribunt in aeternum. In his igitur satis evidens continetur divinitatis assertio. Sed ne quis cavilletur in diversitate lectionum (nam qui-(*) (*) De his cf. tractatum de Trinitate, ubi de processionibus divinis. DE Λ T TESTATA DIVINITATE CHRISTI $59 dam codices loco lectionis vulgatae: Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus rs/, habent : Paler meus qui dedit mihi, maior omnibus esi), considerationem nunc restringe ad ultima verba in quibus potissima vis reponitur, et quae per se sola rem confi­ ciunt. Ego et Pater, inquit, unum sumus. Quid sibi vult istud imum ? Sane vero, vel unum simpliciter, unitate scilicet con­ substantialitatis ; vel unum secundum quid, unitate quae habetur inter principem et ministrum, inter amantem et amatum, inter participantem et eum a quo participat, aut si qua alia unitas est eiusmodi. Atqui impossibile omnino est hanc posteriorem unitatem intelligere. Nam in primis, quamcumque accidentalem unitatem assignaveris, profecto non sufficiet ad salvandam vim huius verbi, unum sumus, absolute et sine addito prolati. Quis enim Dei minister, quis Dei amator, quis Dei sacerdos, organum, aut vicarius, ita desipuit unquam ut dicere auderet: ego et Deus unum sumus? Ait quidem apostolus: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Sed valde diversa sunt istud ego, et istud qui adhaeret Domino, cum hic importetur accidentalis conditio per­ sonae, illic vero persona simpliciter. Valde etiam differunt, unum sumus, et unus spiritus est, cum unus spiritus idem sit ac unum cum addito, unum nempe spiritu, affectu, et mutua illa inhaesione qua amans est in amato et amatum in amante. Dicit iterum apostolus: Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? ministri eius cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. Sed numquid forte seipsum dicet esse unum cum Domino? Imo vero, inquit, ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit ; itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui in­ crementum dat Deus; qui autem plantat et qui rigat unum sunt, id est, in eodem gradu sunt, scilicet in gradu ministrorum, et ita quidem ut ipsi non debeant attendi, sed solus Deus cui mi­ nistrant. Dicit etiam Christus in ultima oratione sua ad Patrem pro discipulis: Ut sint unum sicut et nos unum sumus... Ut omnes unum sint sicut tu in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Sed numquid in ipsa unitate Patris et Filii sunt et discipuli ? Absit, nam Patris et Filii unitas solum proponitur ut exemplar unitatis Ecclesiae, eodem scilicet pacto quo perfectio CREDIBILISAS INCARNATIONIS j6o Patris proponitur ut exemplar perfectionis nostrae, cum dicitur a Christo : Estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Quid plura? Nonne homo qualiscumque eiusmodi sententiam enuntians: ego et Deus unum sumus, indubitanter haberetur ab omnibus ceu dementia captus? dementia, inquam, vel physica quae causam habet physicam laesionem cerebri, vel morali quae est summa mentis hebetudo ? Verum, esto quod insolita prorsus atque abnormi phraseologia, asserta cum Patre unitas aliquid aliud significare potuisset quam naturae unitatem. Id saltem certissimum, Judaeos verba Christi de facto accepisse in sensu obvio et naturali, imo sustu­ lisse lapides ut lapidarent eum, quia tu, inquiunt, homo cum sis, facis teipsum Deum. Quid ergo oportuisset eum respondere si in modo intelligendi assertionem suam, decepti fuissent adver­ sarii? Erratis, debuisset ipse dicere, in sensu non genuino su­ mentes verba mea. Non enim intendebam id quod ad litteram sonant, et non est cur de blasphemia me accusetis quasi me fe­ cissem aequalem Deo; nam etsi purus homo sim, tamen Dei legatus et minister exsisto, etc., etc. Haec sane et alia eiusmodi oportuisset ipsum regerere, eo vel magis quod si error erat, erroris causa fuisset ipsemet, propter talem ac tantum abusum sermonis humani. Nunc autem, quid responderit diligenter at­ tende. Nonne, inquit, scriptum est in lege vestra, quia ego dixi, dii estis ? Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, id est, si illos homines dixit deos, quibus ex adventitio fuit di­ gnitas a qua appellati sunt dii, quamque eis contulit sermo Dei ad eos factus: quem Pater sanctificavit, id est hostiam fecit seu agnum tollentem peccatum mundi (*), aptando ei corpus in quo (’) Eodem sensu quo infra. Ioan. XVII-19: meipsum, Pro eis ego sanctifico id est, hostiam me offero. Eodem etiam sensu quo dicitur. 2 Cor. V-21: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, id est, Deus Pater Filium suum qui sine peccato erat, hostiam pro peccato fecit. Alludit ergo Christus ad testimonium loannis Baptistae : Ecce agnus Dei, etc., et suam effectionem in victimam, sanctificationem vocat, more usitato in Scriptura : Sanctifica mihi, inquit Exod. XIII-2, omne primo­ genitum quod aperit vulvam in filiis Israel, et alibi pluries. Recole dicta superius, ubi de legalibus circa puerum lesum servatis, Q. 37. DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI posset offerri loco holocautomatum hircorum et taurorum quae non placuerunt ( ' ) · hunc, inquam, cui ex adventitio est, non forma Dei, sed forma hominis quam tunc accepit quando eum Pater misit in mundum, vos dicitis: quia blasphemas, quta di.xt, Filius Dei sum? I bi vides oppositionem inter eos ad quos sermo Dei factos est, et eum quem Pater sanctificavit atque in mundum misit Isti erant homines facti aliquo modo dii; hic e converso, <-st Deus factus homo. Isti fuerant effecti id unde dii appellantur; hic vero nequaquam effectus est id unde dicitur Filius Dei. sed id unde adversarii sumunt causam ac­ cusandi dicentes : Iu homo cum sis. Est igitur ibi argumentum ad hominem, a maiori ad minus, hoc modo: Si humana natura I quae propria et nativa fuit natura eorum quos alloquitur Scriptura, non obstitit quominus illi sine blasphemia dicerentur dii: quanto minus humanitas quae mihi in forma Dei praeexsistenti fuit unita, cum factus sum hostia pro peccato et missus in mundum, i in causa esse poterit cur blasphemiae sim reus, dicendo me I Filium Dei? Hinc tandem concludit dicens rem esse dijudican­ dam ex miraculosis signis atque operibus quibus sua attestatio sigillatur: Si non facio, ait, opera Patris mei, nolite credere mihi ; Si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. Adhuc, cum Matth. XXII, Pharisaei consilium ineunt ut caperent eum in sermone, et mittunt primo Herodianos per­ contantes an liceret dare tributum Caesari, tum Sadducaeos interrogantes de resurrectione mortuorum, ultimo legis do ctorem tentantem et dicentem: Magister, quod est mandatum magnum in lege? intentio subdola satis perspicua est. « Sad« ducaeis confusis, inquit Chrysostomus, Hom. 72 in Matth. < pharisaei rursus aggrediuntur, cumque quiescere oporteret. « decertare voluerunt, et legis peritiam profitentem praemit« tunt, non discere, sed tentare cupientes, ac ita interrogant: I (') « Ingrediens mundum dicit Hostiam et oblationem noluisti, « corpus autem aptasti mihi. Holocautomata pro peccato non tibi pia « cuerunt. Tunc dixi, ecce venio, etc ». Psalm XXXIX 7, apud paulum ad Heb. X-5. Dt Verbo incarnato 56j credibilitas incarnationis « Quodnam primum mandatum in lege sit. Nam cum primum « illud sit: Ego sum Dominus Deus tuus, non habebis deos alienos « coram me, putantes causas sibi allaturum ad mandatum hoc «corrigendum, aliquid addendo, quoniam Deum se faciebat, hoc « modo interrogant ». Quid igitur Christus? Primo directe re­ spondet ad interrogationem scribae. Imo non tantum exponit primum ac maius mandatum, sed et lotam legem moralem bre­ viter complectitur, omnia praecepta recapitulando in una di­ lectione Dei, et sui, et proximi. Hanc sublimitatem non potest non mirari scriba ille: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius praeter eunt, et ut diligatur ex toto corde..., et diligere proximum tamquam seipsum, maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis. Ait ergo illi lesus: Non longe es a regno Dei (I). Quo facto, iam convertit se ad pharisaeos qui scribam miserant, ut responderet secretae intentioni quae causam dederat artificiosae interrogationi. Intenderant enim, si se Dei Filium diceret, accusare ipsum quasi ea asse­ rentem ex quibus sequeretur non esse unum Deum quem De­ calogi lex iubet adorare. Interrogat itaque eos et Christus circa legem in qua se peritos profitebantur. Quid, inquit, 'vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quo­ modo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo David vocat eum Domi­ num, quomodo filius eius est? Et statim apparet subintellecta conclusio.· Ergo ex ipsa Scriptura vestra Christus non modo filius David, sed et Deus Dei filius est. Ergo primum ac magnum mandatum de uno Deo colendo non solvitur si me Deum et Dei Filium assero. Ergo concidit de integro tota argumentationis fabrica in qua confidebatis, ut me traduceretis tamquam ever­ sorem fundamentorum legis et destructorem decalogi. Sic pro­ fecto obstruebatur os cogitantium inania, et ad nihilum reduce­ bantur conatus inimicorum, nam nemo poterat ei respondere ver­ bum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interro-(*) (*) Marc. XII, 32-34· DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI $6) gare. Sed quanta vi m hac tacita illatione, et quam valida con firmatio genuini sensus in quo sibi filiationem divinam vindi­ cabat Christus 1 Demum attende quid declaret apud tres aynopticos, quando adiuratus est a -nimio sacerdote ut diceret si esset Filius Dei . Tu dixisti, inqui'. i '< rumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli. Quid sibi it istud verumtamen? Hoc est, tu dixisti quia Filius Dei sum ■ ■ ·., quamvis id nunc supra fidem esse videatur, cum forma vesti conspectibus obiecta non sit nisi forma ho­ minis qui et iudicatur a vobis. Verumtamen, hominem nunc a vobis iudicatum amodo videbitis sedentem a dextris Dei, venientemque iudicare mundum, et tunc, etiam inviti agnoscetis eum qui cum in forma Dei esset, formam servi accepit et fuit habitu inventus ut homo. Haec sane categorica attestatio est quae omni ambiguitati tollebat locum, ratione praesertim habita illius sessionis a dextris Dei per quam consortium in honore supremo, soli vero Deo debito, procul dubio significatur. « Non « enim loci instar esse Patris dexteram affirmamus. Qui enim « fieri possit ut qui circumscriptionis est expers, loco definitam «dexteram habeat? Dextera enim et sinistra iis demum con« veniunt quae loco circumscribuntur. Quocirca per paternae « dexterae vocabulum significamus divinitatis honorem et glo« riam » (*). Et re quidem vera, tam usu biblico quam recepto apud omnes loquendi modo, creaturae quantumvis praecellenti competit ut sit divinitatis sedes, thronus, templum, aut si quid aliud eiusmodi. Consedere autem ad dexteram, nonnisi ei con­ venire potest qui cum Deo Patre eadem adoratione adoratur, et in sede maiestatis pari latria conglorificatur. Nomine igitur Filii Dei certo certius venit proprius ac naturalis Dei Filius cui supremus impenditur honor; honorem dico latriae qua in eius hypostasi et ipsa coadoratur humanitas, uti supra suo loco dictum est. Et ad omnem dubitationem adhuc magis removendam praesto sunt ea quae acta sunt in causa Stephani. Nam cum Act. Vll-^a, (’) Damasc., de fide orth., I. 4, c. 2. 564 CRKD1BTLITAS INCARNATIONIS Stephanos adductus in concilium, sermonem suum concludebat dicens: «Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? « Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu lusti, (id est ♦ Messiae), cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis » : seniores et scribae dissecabantur quidem cordibus suis, et stridebant dentibus in eum; nondum tamen velut blasphemiae reum ipsum condemnabant. At vero, statim ut (vers. 55) dixit Stephanus: « Ecce video caelos apertos, et Filium horn;; lantern a dextris \ * *Dei continuo continuerunt aures suas, et impetum fecerunt in eum, infligentes poenam in Lege statutam contra eum qui blasphemaverit nomen Domini, quia his ultimis verbis divini­ tatem lesu expresse fuerat confessus. Omnibus ergo modis efficitur, Christum asserendo se Fi­ lium Dei, verum se Deum attestatum fuisse. § 2. Ea quae dicta sunt hactenus, amplius confirmari possunt ex locis quam plurimis ubi lesus Christus vel signate vel exer­ cite sibi vindicat incommunicabilia divinitatis attributa, idque indifferenter apud loannem et apud synopticos. Ut ab evangelio loannis exordiar, statim in ipso limine adest testimonium praecursoris toties ratihabitum et laudatum a Christo. In quo quidem haec inter alia leguntur: Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est (id est, antepositus est mihi), quia prior me erat. Et infra : Qui desursum venit... qui de caelo venit super omnes est. Quibus verbis testatur aliam inesse Christo naturam praeter illam quae oculis carnis apparebat; naturam scilicet in qua illic praeexsistebat, unde in terras ve­ nisse asseritur, et ratione cuius dici potuit loanne antiquior, cum ut homo, iunior noscatur exstitisse (Σ).' His porro gemina sunt quae Christus ipse proprio ore saepius attestatur dicens: (*) De testimonio loannis haec Augustinus, Tract. 4 in Ioan. n. 11: < Post me venit, quia posterius natus est. Ante me factus est, quia prae- « latus est mihi. Prior me erat, quia in principio erat Verbum, et Ver« bum erat apud Deum, et Deus erat Verbum >. I>E ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 563 Qui descendit de e<» ·. Filins hominis qui est in coelo. Et rursus. Si ergo videritis Fdmm hominis ascendentem ubi erat prius ιΊ. Et rursus: Evii-t ' Faire et veni in mundum. Et iterum Cla­ rifica me, tu Pat ipud temetipsum, claritate quam habui prius­ quam mundus i apud te. Porro, quaenam sit illa caelestis natura in qua - i antequam mundus exsisteret, superfluum est inquirere, cum i per seipsam sit in aperto. — Si tamen di­ sertam affirmat m desideres, attende celeberrimam illam ad >nem: Abraham pater vester exsultavit ut vi­ deret diem meum , idit et gravisas est. Dixerunt ergo ludaei ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Dixit eis lesus Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. Non dicit, factus sum. Non dicit, eram, quem- pharisaeos resp·- I admodum requiri videbatur ex oppositione ad priorem pro­ positionis partem. Sed sum, inquit. Sum antequam fieret Abra ham, sum quando fiebat, sicut sum ipso tempore quo loquor ad vos. Quippe, in duratione mea non est nisi nunc immobile quod ad quaslibet successivae ac temporaneae durationis partes se eundum ordinem praesentis ad praesens indifferenter compara­ tur. Ibi ergo proprie dicta significatur aeternitas. — Considera iterum notissimum illud dictum quod totam incarnationis ra­ tionem et mirabilem oeconomiam comprehendit: et veritas, et vita. Ego sum via, Utique via secundum humanitatem assumptam, veritas et vita secundum divinitatem, ut in una eademque per­ sona haberetur, et quo perveniendum sit, et qua eundum sit. Quaeris quo perveniendum sit? Ad eum qui est. Ad eum qui non habet participatam veritatem et vitam, sed purus essendi actus exsistens, totius veritatis et vitae abyssus fontalis est. Et(*) (*) Secundum metaphoram intelligi debet ista reversio ubi erat prius, sicut etiam secundum metaphoram accipitur descensus de caelis. Filius enim Dei dicitur descendisse de caelis, pro quanto incepit esse in natura terrestri, terrestribus conditionibus alligata quoad corpus. Et simili modo dicitur ascendere ubi erat prius, pro quanto ipse in na­ tura assumpta a terrestri conditione penitus eximitur, et accipit pleni­ tudinem illius gloriae coelestis quae debebatur vero Unigenito Patris, homini facto. CRKOlBILfTAS INCARNATIONIS ideo, « quidam suspirans amator in psalmis ait: Unam petii a < Domino hanc requiram. Et quaeris quid petat ?... Ardet enim « amore, et multum suspirat, et aestuat, et anhelat. Videamus «quid petat... Ul contempler, inquit, delectationem Domini » (l), Sed quia ad illam stabilitatem nostram ubi quod est est, non habebamus qua iremus, venit inde ad quem ire volebamus, et cum esset ipse terminus in natura sempitern i, factus est via in humanitate assumpta, in qua et suppeditat medium perveniendi, et tam infallibiliter dirigit in eundo, quam impossibile est ut qui sequitur viam, non veniat ad terminum quem via contingit. Iterum ergo de unione divinitatis cum humanitate in eadem persona lesu Christi, clara et aperta testificatio est. — Adhuc, paulo infra, obiectum se aeternae beatitudinis sanctis repro­ missae contestans dicit: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti lesum Christum. Atqui vita aeterna secundum Scripturas, in nullo alio reponitur quam in visione Dei. Rursus igitur Deum se affirmat. Nec difficultatem facessere potest, quod Patrem nominet solum Deum verum. Nam sensus non est quod solus Pater sit verus Deus, sed quod Pater est solus verus Deus, ut patet ex graeco ubi vox μόνον non afficit terminum personalem σε, sed terminum essentialem Θεόν, hoc modo: Ινα γινώσκουσίν σε, τον μόνον αληθινόν Θεόν, καί δν απέστειλας Ίησουν Χριστόν. Vere autem non est nisi unus verus Deus. Sed iste unus verus Deus est Trinitas, adeoque et Pater et Filius et Spiritus Sanctus, tres simul et singillatim unusquisque eorum, etsi soleat divinitas speciali modo appropriori Patri propter rationem principii in divinis. Praeterea, in eodem loannis evangelio gravissimis verbis attestatur lesus se esse eum, cuius auctoritati innititur fides ad aeternam vitam necessaria, in quem etiam sicut in Deum oportet reponere spem, qui cum Patre demum pari amoris affectu est super omnia diligendus. Et primo quidem, ubique fidem in seipsum exigit lesus Christus : quod vel solum, ad testificationem (x) Augustinus, Tract. 3 in Ioan. n. 20. DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 467 divinitatis iam videretur satis. Nam etsi mittantur Dei ministri atque apostoli ut ad fidei obsequium reducant hominum mentes, nusquam tamen dicti sunt aut dici poterunt ii esse in <|wos cre­ dere oportet ad consecutionem aeternae vitae. Et ratio est in aperto, quia non creditur nisi in eum ad quem fidei motus termi­ natur, in eum in q>iem credendo itur, in eum denique cui plena et absoluta praestatur mentis obedientia. Talis autem non est ! nisi Veritas prima. Deus. Sane vero de loanne scriptum est: Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum, bî αυτού, hoc est, per ministerium eius. Similiter, Act. XIX-4 : loannes baptizavit baptismo poeniten­ tiae populum, dicens ut crederent, non in se, sed in eum qui ven­ turus esset post ipsum. At Christus : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, πας ό πιστευων είς αυτόν, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Qui autem non credit, iam indicatus est, quia non credit in nomine Unigeniti Filu Dei, ότι μή πεπίστευκεν εις τό ονομα του μονο­ γενούς υιού τοΰ Θεού. Et iterum : Qui credit in me, non marie I lur in aeternum. Et rursus : Tu credis in Filium Dei? et alibi I saepe. Sed et in sermone habito post coenam, iubet discipulos erigere animum propter auxilium quod ipse eis repromittit: Non turbetur cor vestram, inquit, creditis in Deum, et in me credite... fton turbetur cor vestrum neque formidet ; audistis quia ego dixi vobis, vado et venio ad vos. Atqui virtus auxiliatrix cui Christiana spes innititur, non est nisi virtus divina, quam sibi aperte vin­ dicat lesus Christus, cum ait consequens esse ut quisquis in Deum credit et sperat, in se pariter credere debeat ac confidere Denique ibidem ait; Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum. Si quis diligit me, Pa­ ter meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Ubi iterum, dilectio qua quis diligit Christum, aequiparatur in omnibus dilectioni qua diligendus est Pater. Et cum ad utrumque aequaliter terminetur, sic etiam ab utro que simul praemium habet ac recompensationem : inhabita­ tionem dico et mansionem utriusque, intus in anima diligentis, per gratiam. 568 CREDIBILITAS INCARNATIONIS Quod si nunc ad synopticos considerationem convertas, videbis ubique eumdem Deum qui apud loannem se revelat. Nonne ait lesus Christus apud Matthaeum et Marcum, pueros innocen­ tes, ex hoc quod innocentes exsistunt et aeternae vitae partici­ pes, esse ipso facto vel actu vel habitu credentes in se? Qui autem scandalizaverit, inquit, Matth. XVIII-6, unum de pusillis, istis qui in me credunt, εν« τών μικρών τούτων τών πιστευόντων εις έμέ. Et Marc. ΙΧ-41 : Unum ex his pusillis credentibus in me. Nonne etiam exigit pro se amorem super patrem, super matrem, super animam propriam, ac per hoc, super omnia omnino quae in mundo cara esse possunt? Qui amat patrem aut matrem, in­ quit Matth. X-37, plus quam me, non est me dignus, et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Et Luc. XIV-26: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et uxorem, et fi­ lios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non po­ test meus esse discipulus. Itaque, sicut se exhibet veritatem pri­ mam in quam oportet credere, ita et summum bonum cui ne­ cesse est amore appretiative summo inhaerere (r). Item apud sy­ nopticos legem fert tamquam Deus : Audistis, inquit Matth. V, quia dictum est antiquis : non occides. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit indicio... Audistis quia dictum est antiquis : non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moecha­ tus est eam in corde suo, etc. Quibus verbi perficit decalogi in­ tellectum, corrigendo falsas pharisaeorum interpretationes. Et in hac nova promulgatione legis naturalis, quae pari gradu ince(’) Nec contra hoc valet responsio ad iuvenem, Quid me interrogas ? Unus est bonus, Deus. Matth. XIX-17 : Nam ut doceret nullam crea­ turam esse bonam in comparatione Dei, qui solus est per essentiam bo­ nus, respondet ad interpellationem secundum mentem interpellantis : Quid me bonum dicis, quem ut purum hominem habes? < Quia, inquit « Chrysostomus, Horn. 63 in Matth. n. 1, illum ut simplicem hominem < habebat, et ut doctorem ludaicum, ideo ut homo ipsum alloquitur. « Nam saepe secundum multorum opinionem respondet. Cum igitur ait « nemo bonus, non hoc dicit ut se bonum non esse significet, absit. « Non enim dicit: Quid me dicis bonum ? non sum bonus ; sed nemo « bonus, id est, nullus hominum ». DE m h-STATA DIVINITATE CHRISTI 569 dit cum ea quae facta est in Sinai, propriam suae personae au ctoritatem interpon ί tin quoad actus mere internos, puta in­ teriorem iram, in m concupiscentiae motum, aliaque eius­ modi de quibus n humanus legislator praecipere habet, nul Jus humanus iu«l gnoscere. Item, auctoritatem remittendi peccata eo modo rcet qui soli vero Deo incarnato competere potest: Quis />'/ > •■mittere peccata nisi solus Deus? Ut autem sciatis, ait Luc. V 24, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata. ait paralytico: tibi dico, surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam. Rursus, supremum se iudicem et remuneratorem omnium hominum affirmat (Matth. XXV, 31-461. Angelos quoque, quos omnis Scriptura tam Veteris quam Novi Testamenti soli Deo assistere et ministrare docet, suos esse di­ cit: Filius hominis venturus est jn gloria Patris sui cum angelis suis... Mittet angelos suos cum tuba et voce magna (Matth. XVI27, XXIV-βΐ ; Marc. XIII-27). Thronum denique sive sedem maiestatis in regno caelorum sibi vindicat, (Matth. XIX 28. XXIV31), cum tamen thronus non sit nisi eius penes quem est summa imperii, et prima atque imparticipata potestas ('). Quae et alia si quis bene consideret, evidenter ei apparebit differentiam quam rationalistae vident inter Christum loannis et Christum synopticorum, sicut ipsi dicunt, eodem loco reponendam esse quo reponendae sunt caeterae eorumdem assertiones, omni funda mento, ut saepe iam vidimus, destitutae. Hactenus de testificationibus quas ipse lesus Christus apud nos degens de sua divinitate dedit. Sequuntur iam testimonia apostolorum eius.(*) (*) Nec iterum opponi potest responsio ad filios Zebedaei. Matth. Sedere autem ad dexteram meam vel sinistram, noti esi meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Solum enim dicit non XX-23 : esse suum, id est. non esse suae humanae voluntatis, dare primas se­ des in regno coelorum, praesertim ex illo carnali affectu quem ambi­ tione abrepti duo fratres in eo supponebant. Additque id dependere ab electione Patris, cui more suo appropriât ea quae divinitatis sunt, quando loquitur ut homo. 570 CRRDIinlJTAS INCARNATIONIS § 3· Et a principe apostolorum aequum sane est incipere, praeser­ tim quia modernistae ex Petro praecise argumentum sumunt, ra­ tione sermonis quem habuit ad populum in ipso actu inaugu­ randi apostolicam praedicationem, Act. II, 14-39. Dicunt scilicet, quod in hoc primo sermone, sicut etiam in aliis proxime consequentibus per decem priora capita libri Actuum, invenire est quae et qualis impressio luerit quam in animis suorum discipulorum de se reliquerat lesus : impressio primitiva, nondum deflorata, nondum adulterata, sed adhuc ger­ mana, genuina, nulloque peregrino influxu modificata. Atqui priores illi Petri sermones sunt de lesu, nec plus nec minus tarnquam de viro approbato a Deo, qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, qui fuit crucifixus per iudicium Pontii Pilati, quique tertia die suscitatus, factus est a Deo Christus et Dominus. De lesu autem qui se asseruisset ve­ rum ac consubstantialem Dei filium ; imo qui pro tunc, etiam post eflormatam convictionem de suscitatione a mortuis, pro Deo habitus esset a communitate apostolica, nullum indicium, nui lum argumentum, nulla significatio. Quam longe absumus, in­ quiunt, ab affirmatione Pauli : Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo ! Quam longe ab au­ ctore epistolae ad Hebraeos : Qui cum sil splendor gloriae et fi­ gura substantiae eius! Quam longe a prologo quarti evangelii: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum! Et inde triumphant, inde confirmant evolutionis systema, inde deducunt distinctionem inter realem Christum hi­ storiae et mysticum Christum fidei, et non distinctionem modo, verum etiam oppositionem tantam, quanta esse potest inter soli­ dam veritatem et mythum in humana phantasia procreatum. Verum omnia in argumentatione posita, longe longeque a vero abhorrent. Illud praesertim enorme, quod collocant in maiore tamquam totius constructionis fundamentum: nimirum, debere inveniri in primis Petri sermonibus plenam atque adaequatam INI IA i E. CHRISTI S7I protessionem fidei seu convictionis apostolicae circa Christi per sonam. Imo vero, diceret quispiam vel solo sensu communi du­ ctus, in prima prat ! .tione, praecise quia prima, non solum esse non debuit, sed dd it omnino non esse. Cogita adiuncta et cir­ cumstantias, tum t· ris, tum loci, tum personarum, vix ela­ psis quinquaginta •■bus a crucifixione, in media urbe lerusalem. coram multitudine ia confusa quam describit historia Actuum ' Quis, quaeso, non entiet, oeconomia et discretione maxima opus fuisse in tam sni)i ica publicatione legis Christianae, post recentissimam et fere hesternam catastrophen crucis? Si ergo ex distantia observata inter praedicationis exordia quinquagesimo a passione die, et scripta directa ad fideles in christianismo iam fundatos, eruere volunt proportionalem evolutionem factam in ipsa fide apostolorum : dolendum quidem de tanta obcaecatione, sed supervacanea est omnis confutatio. Tam absurdum enim est, ac absurdum esset quaerere in sermone Pauli ad iudices areopagi, plenitudinem doctrinae inventae in epistolis ad Romanos, ad Corinthios, ad Philippenses, etc. Proinde, etiamsi esset verum quod dicunt, divinitatem lesu fuisse in ea circumstantia sub silentio penitus praetermissam, nihil profecto sequeretur. At vero addendum nunc est, neque hoc esse simpliciter concedendum : quamquam non ita explicita affirmatio sit, sed obumbrata potius et tecta, sicut circumstantiae ferebant, sub auctoritate antiquae prophetiae. Annuntiat enim Petrus resurrectionem illius quem definito consilio et praescien­ tia Dei traditum ludaeorum principes interemerant, tum deinde ascensionem in caelum et sessionem ad dexteram Patris attesta tur dicens : Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc quem vos videtis et auditis. Non enim David ascendit in caelum. Dixit autem ipse : Dixit Do­ minus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Atqui, uti paulo ante declaravimus, sedere ad dexteram Dei, nullius purae creaturae est, quia nulla pura creatura particeps esse potest supremi honoris qui Deo de­ fertur in throno majestatis. Ergo, et ex natura rei, et ex coni muni omnium intellectu, annuntiare sedentem ad dexteram Pa- 572 CREDIBII.ITAS INCARNATIONIS tris, idem est ac affirmare humanam naturam in Christo esse divinae hypostasis, quae cum sua carne una adoratione ab omni­ bus rebus creatis colenda est atque reverenda ( '). Cum autem concludit Petrus dicens : Certissime sciat ergo onn» domus Israel, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hum lesum quem crucifixistis, sensus non est quod lesus in sua resurr» - tione atque ascensione factus sit Dominus et Christus, cum o t< a non esset. Sed est sensus quod in resurrectione et ascensi-m.· laetus est habens in actu quidquid pertinet ad dignitatem Domini et Chri­ sti, iuxta illud evangelii : « Nonne oportuit pati Chi istum et ita « intrare in gloriam suam (a) ». (*) Ex hoc quod in Psalmo XLIV, Ecclesia dicitur adstare a de­ xtris Christi, non solum non infirmatur praesens demonstratio, sed con­ firmatur etiam magis. Ubique enim adstare vel sedere a dextris im­ portat consortium in honore. Nunc autem in Christo est duplex excel­ lentia, et propterea Quaest. 25, ubi duplex honor ei deferri de adoratione Christi. Quia potest, ut dictum est in ergo Ecclesia triumphans participat honorem qui Christo debetur propter creatam excellentiam, eo pacto quo sponsa cum sponso consortium honoris habet, recte dici­ tur a dextris eius adstare. At Christus ipse exhibetur sedens a dextris Dei, ac per hoc, communicans in honore qui debetur soli Deo. Quod non esset si in eo, praeter creatam excellentiam, non daretur etiam in- creata excellentia divinitatis. (a) Integram solutionem argumenti modernistarum accipere est ex Cyrillo Alexandrino, ram. adversus nolentes confiteri S. Virginem esse Deipa­ n. 20: « Huic demum obiectioni ipse beatus Petrus his fere ver- « bis mihi videtur occurrere : Ne me ita locutum putetis, quasi unus de < vobis sit homo Christus. Haud id equidem dico, sed rem miram et «insperatam prudente sermone revelo. Quaenam veio haec est? Spi- « ritus descendentis fragore audito. ludaeorum populus ad nos accur« rit. Ego idoneum piscandi homines tempus nactus, neque tamen va< lens manifesto directoque sermone Christum Deum praedicare, quia « illi paulo ante hunc crucifixerant, molestumque illis huiusmodi nego- < tium accidisset, celo sermonis hamum, sicuti fit obiecta piscibus esca, « sub horum humilitate verborum, et lesum Nazarenum nomino atque « crucifixum, et quod Deus ipsum e mortuis suscitaverit ; atque ita non « sine velamine ingero, nec sine arte quadam theologicam ipsius noti- « tiam. Etenim Davidis verba in mentem ipsis revoco, quoniam viri ilv lius potius oracula sine suspicione admittebant: quo facto, iisque ad 573 Rursus, Act. 111. i'^-ï6, cum ad portam templi sanatus fuis­ set claudus, ex utero matris, videns Petrus populum ad se con­ currentem, de resurr» ■ ue Christi novum testimonium reddit: fos autem sanctum ■ ' tum negastis, et petistis virum homiciiam donari vobis, au< !■>- m vero vitae interfecistis. Atqui auctor vitae quis unquam < ii> , , est, nisi verus Deus? Oportet igitur ex testificatione P< h i. ut in Domino lesu Christo utraque conve­ niat substantia: divii .1 scilicet, ratione cuius auctor vitae appel­ latur, et humana in qua occisus est atque suscitatus. Adhuc, Act. IV, 5-12, cum Annas princeps sacerdotum et loannes et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali, in suum concilium vocavissent apostolos ut de suis gestis rationem red­ derent, dixit Petrus ad eos: Principes populi et seniores,... notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel, quia in nomine Domini no­ stri lesu Christi Nazareni, queni vos crucifixistis, quem Deus su­ scitavit a mortuis, m hoc iste adstat coram vobis sanus. In no­ mine, inquit, hoc est, in potestate atque auctoritate eius factum I est miraculum quod implevit populum stupore et exstasi. Atqui iterum, solus Deus est in cuius potestate atque auctoritate mi­ racula fiunt. — Caeterum, primam Petri confessionem in ipso evangelio legimus. Ultimam vero in epistola quam loco testa­ menti ad fideles misit, iam morti proximus et certus quod velox esset depositio tabernaculi sui: a Simon Petrus, servus et aposto­ lus lesu Christi, ns qui coaequalem nobiscum sortiti sunt fidem m iustitia Dei nostri et Salvatoris lesu Christi, roü Θεού ημών καί σωη'ιρος ’Ιησού Χριστού. Et consonat doxologia per quam epi­ stola terminatur : Crescite in gratia et in cognitione Domini no­ stri et Salvatoris lesu Christi. Ipsi gloria, et nunc, et in diem aeternitatis. A men. Paulus quoque, in singulis fere epistolis suis de divinitate lesu Christi expressum et categoricum ponit testimonium. Nam, Rom. IX-5: Ex quibus est Christus secundum carnem, qui est su compunctionem conversis, manifestius deinde Deum ipsum demonstro per huius baptismi in eius nomine conferendi indictionem, docens si­ vi huius fieri peccatorum remissionem ». CRBDIBILITAS INCARNATIONIS 574 per omnia Deus benedictus in saecula. Et ad Philipp. Π, 6-7: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se ae­ qualem Deo, sed semetipsum exinahivit, formam servi accipiens. Et ad Colos. 1, 1617 : Omnia per ipsum et in ipso creata sunt, el ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. Et ad Tit. 11-13: Exspectantes beatam spem, et adventum magni Dei et Salvatoris nostri /esu Christi, του μεγάλου Θεοΰ καί σωτήρος Τησοΰ Χρι­ στού. Et ad Heb. I. docet Christum portare omnia verbo virtu­ tis suae, purgationem peccatorum facere, sedere ad dexteram maiestatis in excelsis, eum esse cuius est thronus divinitatis, qui in principio terram fundavit, qui caelos creavit, cuius pro­ prium attributum est immutabilis aeternitas, opposita mutabili­ tati omnis creaturae : « Ipsi peribunt, tu autem permanebis. Et «■ velut amictum mutabis eos et mutabuntur, tu autem idem ipse « es, et anni tui non deficient ». loannes in epistola sui evangelii dedicatoria quam misit ad ecclesias instar praefationis ad lectorem, exorditur dicendo se annuntiare Verbum vitae carnem factum, seu Vitam aeternam quae erat apud Patrem, et apparuit nobis. Concludit autem his verbis : Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sen­ sum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio eius. Hic est verus Deus et vita aeterna, ούτός εστιν ô αλή Οίνος Θεός καί ζωή αιώνιος (Τ). Filioli custodite vos a simulacris. Amen. — Et in Apocalypsi quae est evangelium lesu Christi suscitati a mortuis, sedentisque ad Patris dexteram in gloria caelesti, pro­ ponit Agnum summo cultu latriae simul cum Patre ab omni crea­ tura adoratum et conglorificatum : Et omnem creaturam quae in caelo est, et super terram, et sub terra, et quae sunt in mari, et quae in eo, omnes audivi dicentes : Sedenti in throno et Agno, benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum. lacobus demum epistolam ad duodecim tribus dispersionis missam sic inscribit : lacobus Dei et Domini lesu Christi servus, (*) Pronomen Filius hic ούτός, non potest referri nisi ad Filium, tum quia est nomen quod proxime praecedit, tum quia si demonstratio referretur ad verum Deum de quo prius, sensus esset: verus Deus verus Deus, quod plane absonum est. DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 575 θεού καί πυρίου Ιησού Χριστού δούλος. In quo solum stipe rest notandum quod nomina Deus et Dominus, non duas ibi distin­ ctas personas designant, sed unam eamdemque, quemadmodum evidentius apparet in simili formula, Tit. II-13,et 2 Petr. l-i, adhibita. Evidentius, inquam, apparet propter articulum commu­ nem utrique substantivo, του Θεού καί σωτηρος. Nam si duae personae essent, ut bene observavit Cardinalis Franzelin, repe­ titio articuli im et necessaria, hoc modo: τού Θεού καί του σωτηρος. Nunc autem idem est Deus et Dominus apud lacobum, ac Deus et Sal· a tor apud Petrum et Paulum, quia secundum Scripturas lesus Christus salvavit homines, acquirendo et redi­ mendo eos pretio sanguinis sui. Unde fit ut non solum peculiari ratione ac titulo dominus noster soleat appellari, verum etiam ex eodem recipiat Domini nomen, a quo nomen Salvatoris. Indubium itaque sit, lesum Christum tam per se quam per apostolos suos seipsum mundo manifestasse ut verum Deum hominem factum. In quo quidem, credibilitatem incarnationis iam pene demonstratam dicere quis posset. Si enim lesus Christus non in veritate est quod se esse asseruit, unum de duobus con­ sequitur : Vel incredibili et inaudita per omnia retro saecula hal­ lucinatione captus fuit, vel omnibus impostoribus qui phrenesi superbiae et audacia mendacii eminuerunt, longe peior atque exsecrabilior dicendum est. Sed cuinam, quaeso, qui vel cursim legerit evangelium, oculosque intenderit in eum cuius splendida figura ibi refulget, utraque haec consequentia monstruosa ac pe­ nitus eliminanda non apparebit? Sane vero, nec ipsi rationalistae eousque unquam procedere ausi sunt. Ideo omnia movent ut divinitatem Christo a posteris adsertam, non ab ipso Christo sibi vindicatam persuadeant. Si igitur ex documentis certissimis, id est ex toto tenore historiae referentis modum quo intravit et exivit jnter nos Dominus lesus, haec eorum positio refellitur, iam causa cadunt, et ipsismet fatentibus, credibilis evadit Verbi in­ carnatio. Verum non his contenti sumus. Oportet nunc ad signa divinitus edita animum convertere, et primo quidem ad signum illud quod omnia saecula suo splendore adimplet, quod est si­ gnum prophetiae. 576 CRRDIBIMTAS INCARNATIONIS THESIS LVII. Attestationes supradictas evidenter credibiles faciunt in primis prophetiae messianicae, quae ab antiquissimis tem­ poribus multifariam multisque modis editae, in ipsa per­ sona lesu Christi mirabiliter sunt adimpletae. Nomine prophetiae nunc intelligimus praescientiam et prae­ dictionem futuri contingentis, quod cum in causis cieatis prae­ exsistentibus determinatum non sit, nullum esse quoad nos ha­ bet, et ex consequenti nullam cognoscibilitatem, sed ei soli no­ tum esse potest cui nihil est praeteritum, nihil futui uni, eo quod eius aeternitas tota simul exsistens ambit totum tempus (I). Quare omnibus consentientibus, signum prophetiae est evidens signum divinitatis ; nec aliud quidquam praeter communem hominum sensum exprimebat Isaias, cum idola Gentium irridens aiebat : Annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos. Hinc, si forte pervulgata fuissent ab antiquissimis tempori­ bus certa oracula de aliquo salvatore seu duce salutis a Deo in mundum mittendo, quae postea adveniente tempore praenuntiato, in una determinata persona ad amussim noscerentur adimpleta, et quidem quoad tot et tales contingentes circumstantias, ut pa lam fieret praedicationes ipsas, nec casui, nec naturalibus homi­ num coniecturis, sed certissimae praescientiae esse necessario adscribendas : profecto in his rerum adiunctis de veritate divinae(*) (*) < Futura in seipsis a nullo cognosci possunt nisi a Deo. Cuius « ratio est quia futura prout futura sunt, nondum habent esse in seipsis. « Esse autem et verum convertuntur. Unde cum omnis cognitio sit ali ·ηεπι sua virtute conteret, diaboli opera dis solvet, et de - > plenum reportabit triumphum per finalem ac definitivam port i um inferi eversionem. Haec est prima in libris propheticis iMc ■ tae delineatio, et quasi rudimentalis figura cui per insequentes aetates, alia atque alia superinducentur lineamenta et notae. — Absolute loquendo non requiritur ut de individualitate huius promissi seminis iam constet, quia etiamsi adhuc maneret indeterminatum ex sola contextus inspectione an dictum semen pro collectione aliqua accipiendum sit, an potius pro uno salva­ tore individuo, facilis esset ex sequentibus vaticiniis dubii reso­ lutio, ut mox apparebit. Verum fidenter dico non deesse rationes quae iam aliquo modo suadeant, unum singularem virum fuisse principaliter designatum. Et sane, futurum illud semen mulieris non est integrum genus humanum, seu ipsa Evae posteritas in quantum huiusmodi. Opponitur enim semini serpentis quod etiam hominibus constat ex Eva sine dubio procreandis. Itaque propo­ nuntur ibi duae civitates in quas mundus dividitur, et sicut se mini serpentis caput adest diabolus, ita ex opposito, semini pu­ gnanti adversus diabolum caput aliquod et principium oportet attribuere. Ipse igitur est qui principaliter in oraculo censendus est annuntiari. Praeterea, quis non intelliget in his verbis: ipse conteret caput luunt, et tu conteres calcaneum eius, singulare cer­ tamen inter Satanam ducem omnium malorum, et supremum quemdam bonorum principem infernali duci divinitus opposi­ tum?!1)· Accedit demum parallelismus ordinis ruinae cum ordine (’) Nota quod calcaneum Redempturis recte accipitur pro ipsius hu­ manitate, vel pro corpore eius tam vero quam mystico. Hoc calcaneum contrivit Satanas in passione Christi, iuxta illud Luc. XXII-53 : < Sed «haec est hora vestra, et potestas tenebrarum ». Cui etiam horae pote statis tenebrarum allusio fit apud eumdem Lucam iV-rj), cum dicitur S8o CREDiniMTAS INCARNATIONIS promissae reparationis, qui tam necessario agnoscendus est in hoc fundamentali vaticinio, ut si semel excludatur, nulla sat certa sententiae adversus diabolum latae appareat consequentia. Re­ cole dicta superius, Thes. 41. Verum ea quae ad annuntiatum semen pertinent, potius de­ terminanda sunt ope sequentium oraculorum, quorum connexio­ nem cum primo tanto accuratius declarare necessc est, quanto altius in ipsis exordiis adhuc consistimus. De continuitate enim prophetiae ratiocinandum est sicut de continuitate lluminis, quae cum sit maxime conspicua quando flumen iam pleno alveo per planities camporum excurrit, non ita visibilis est quando parvus adhuc rivulus de cacumine montis per varios anfractus descendit. Porro, evidens atque manifestum est quod sicubi in sequentibus promissionibus propheticis sermo sit de benedictione quadam per emphasim dicta, eademque ad omnes tribus et populos et cognationes terrae extendenda, procul dubio intelligi debebit de liberatione a malis quae ipso tentationis die in suis protoparentibus genus humanum incurrerat, adeoque de salute afferenda per eum de quo dictum est: ipse conteret caput tuum. Cogita enim hominem quem nobis antiqua scriptura describit, in para­ disi felicitate tamquam in umbra vitae, unde iustitia custodita in meliora conscenderet, prius collocatum ; cogita eum dein exsulem effectum, omnibusque bonis primitivi status spoliatum, ut per miserias doloresque innumeros traheretur ad mortem sub domi­ natione diaboli possessoris sui: his, quaeso, in adiunctis, quae alia excellens benedictio eidem perdito homini reponebatur praeter eam quae in dissolutione operum Satanae consisteret? Unde « Et consummata omni « tempus·». tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad Sed et calcaneum quod est corpus mysticum, conatur con­ terere Satanas usquedum veniant tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum suorum Ante centum annos principalis dux a saeculo prophetarum. hodiernae coniurationis antichri- stianae, ignorans forsitan voces antiquae prophetiae, animos addebat satellitibus suis per ipsissima verba quibus in paradiso annuntiata fuit lucta serpentis contra benedictum mulieris semen : hoc est, conteramus infamem! Ecrasons l'infâme, HE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI dato quod haec ipsa benedictio statim ab initio legatur humano generi annuntiata, < onstat nullam aliam posse excogitari, quoties­ cumque in posteium -.ermo erit de benedictione per excellentiam in omnes homin' progenies refundenda. Hic igitur filum habes connectenteni primmn vaticinium cum iis quae proxime sequuntur in Genesi, (XXII 16, XXVI i, XXVIIl-13). Iteratis quippe vi. cibus dicitur ad Abraham, Isaac, et lacob: Benedicentur in wmine luo ont»' entes terrae. In semine tuo, inquit. Ipsum est mulieris semen U<· quo supra, quod nunc dicitur oriundum ex progenie Semitica ('), annuntiaturque ut filius domus Abrahae, dignitate primogenitus. Sed cum familia Abrahae inciperet fieri in gentem et po­ pulum (a), ecce insignior prodiit de ipso promisso semine pro phetia. lacob moriens vocat omnes filios suos, capita duodecim tribuum, ut annuntiet eis quae ventura sunt in novissimis diebus. Singulis autem benedicens benedictionibus propriis, cum ad ludam pervenisset, dixit: luda, te laudabunt fratres lui..., adorabunt te filii patris tm... Non auferetur sceptrum de luda et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectalio gentium. Quod quidem vaticinium adeo manifeste est de eo in quo benedicen­ dae erant omnes cognationes terrae, ut nomen Schelloh vel Schiloh quo vaticinans patriarcha utitur, habitum sit apud ludaeos ut unum e propriis nominibus Messiae. « In Talmude, inquit Drak |3), «quaeritur: Quodnam est nomen Messiae? Et respondetur: « Schiloh est nomen eius ». Sed variae lectiones in aliquibus differunt. Septuaginta in vetustissimis exemplaribus habent : Non deficiet princeps de luda, et dux de femoribus eius, donec (’) Genes. « minus IX-26: «Benedictus Dominus Deus Sem Dilatet Do· laphet, et habitet in tabernaculis Sem. sitque Chanaan ser- « vus eius ». (*) Initia transformationis familiae Abrahae in populum referenda sunt ad mortem lacob. Cum ergo dicantur praedici ea quae in novis­ simis diebus eventura erant populo ex tunc incipienti, quomodo potuis­ set praetermitti id in quo reponebatur principalis spes domus Abrahae. imo ratio ac finis totius exsistentiae Gentis Israeliticae? (3) Drack. Lexic. Hebraic. 58a CREDIBILITAS INCARNATIONIS veniat, cui repositum est. Aquila (Itidaeus, saec. II) vertit: Non deficiet sceptrum a Iuda, ct legislator de inter pedes eius, donec veniat cui repositum est, et ipsi coetus populorum. Symmachus (Ebionita saec. II): Non auferetur potestas a luda. donec veniat cui repositum est, et ipsi obedientia populorum. Aliae versiones, sed multo recentiores, habent: Donec veniat Pacificus, vel Tran­ quillator. Hebraica lectio fert ad litteram: Non deficiet virga de luda, ct Mechokek e medio pedum eius, donec veniat Schelloh (vel Schiloh) et ei obedientia populorum. Ortae sunt lectionum diffe­ rentiae ex eo quod si legas Schiloh, vertendum erii mittendus vel tranquillator, prout a radice Schalah vel Schalahh derivatam vocem contendes. Si autem legas Schelloh, vertendum erit is cuius, vel cui (est sceptrum). Locum parallelum vide apud Ezech. XXI-27. Verissimam autem et genuinam esse hanc ulti­ mam lectionem, omnino convincor ex rationibus quas affert et congerit Lehmann (T). In ea quippe lectione conveniunt maior veterum ludaeorum interpretum pars, ne exceptis quidem Septua­ ginta apud lustinum, Dialog, cum Tryph. n. 120. Eidem videtur alludere Paulus Gal. III 19: « Quid igitur lex? Propter transgres« siones posita est, donec veniret semen cui promiserat». Denique ea lectione admissa, planissima est in vaticinio patriarchae ser­ monis consequentia et dictorum connexio. Ad cuius rei intelligentiam nota praerogativam primogeni­ ture aetate patriarchal! duo potissimum importasse: praeeminen­ dam super fratres, et ius ad duplicem portionem in bonis pa­ ternis. Haec duo iure nativitatis competebant Ruben filiorum lacob natu maiori, et ideo vers. 3 dicitur: « Ruben primogenitus * meus... prior in donis, maior in imperio (esse debebas) ». Sed patriarcha, testamentum condendo propheticum, praerogativa primogeniturae privat Ruben propter incestum Gen. XXXV-22 com­ memoratum. Similiter Simeon et Levi qui ordine aetatis proxime succedebant, ratione sceleris in Sichimitas admissi, Gen. XXXIV, 25-30, reficiuntur. Itaque, inter ludam ordine nativitatis quartum, i1) et seq. Le sceptre de la tribu de /uda entre les mains de J. C., pag. 75 DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 5«J et loseph eodem ordine undecimum, dividentur primogeniturae iura. loseph enim qui succrevit in duas tribus Ephraim et Ma nasse, duplicem haereditatis portionem accepit. Illud autem quod in primogenitura erat praecipuum et magis excellens, reservatur et defertur luda· praeeminendam dico respectu caeterorum fra­ trum sive aliarum tribuum Israel. Et quia insigne praeeminentiae erat sceptrum, op me consonant ista: luda, te laudabunt fratres lui, adorabunt te , i patris tui, non auferetur sceptrum de luda. etc. Quapropter scepn i nomine, non quidem regiam auctoritatem, sed praeponderandam tribus ludaicae respectu tribuum duodecim, (qualis solebat competere primogenito respectu fratrum), prae­ nuntiari manifestum est. Iam si animadvertas verum Abrahae et Israel primogenitum filium esse benedictum semen quod ratio erat et finis totius fecunditatis promissae patriarchis, intelliges etiam verum dominum sceptri domus Abrahae nullum alium esse praeter ipsum Messiam, adeoque sceptrum non fuisse datum ludae nisi titulo depositi, ut scilicet veniente temporum plenitudine, tran siret in manus Messiae cui sensu altiori et multo excellentiori modo manebat reservatum. Hinc optime intelligitur illud: Non auferetur sceptrum de luda, donec veniat is cui est repositum. Ad haec, praenuntiatur non esse auferendum ducem de femore ludae. In quo observabis hebraicum Mechokek generatim dicere eum qui decernit seu iubet : quare significat vel legislatorem cuius est legem condere, vel iudicem cuius est legem applicare. Prior sensus non convenit in praesenti, cum in populo Dei unus le­ gislator semper agnitus sit Deus; posterior vero quadrat cum moribus gentis et contextu vaticinii. Significatur ergo non defuturos magistratus indigenas, per quos tribus ludaica administra bitur secundum leges proprias populi Dei. Et cum praerogativa sceptri pertineat ad ludam consideratum in ordine ad caeteras tribus Israel, permanentia ducis de femore eius spectat autonomiam tribus in seipsa absolute consideratae. His praemissis, facile intelligitur quid de Messia vaticinium lacob çjeterminet : Non auferendam praeeminentiam et autononuam a luda donec Christus veniat. Difficultas, si qua sit, versatur circa vocabulum donec, quod quandoque sumitur indefinite, ut Psalm. 584 CREDIBILITAS INCARNATIONIS CIX-2, et Matth. 1-24, frequentius tamen finite ad signandum ces­ sationem ac παυσιν, ut Petavius dicit. Est autem hic ratio posi­ tiva propter quam finite accipi debeat. Nam patriarcha annuntiat perventionem sceptri domus Abrahae ad eum cui tamquam vero domino reservabatur. Ergo oportet ut veniente domino, auferatur a depositario, seu melius, ut veniente eo cuius est verum re­ gnum in omnes cognationes terrae, cesset figurati va praeemi­ nentia domus luda in reliquas tribus Israel. Aliunde vero, cum permanentia sceptri et tribus autonomia per modum unius in vaticinio se habeant, oportet etiam ut vox donec quae finite ac­ cipi debet quoad primum, finite etiam accipiatur quoad secundum. Ideoque, ablato sceptro a luda, eodemque reposito in manus Messiae cui obedientia populorum, auferetur et iudex atque omnis autonomia gentis, ea scilicet simultaneitate quam patitur natura mutationum huiusmodi, quae non instantanée, sed per gradus fieri natae sunt atque compleri. Sic igitur, ea quae Messiam spectant, (Gen. XLIX-10), de­ terminantur quantum ad tria: Primo quidem, quantum ad pro­ geniem et familiam e qua oriundus sit. Secundo, quantum ad tempus quo adveniet, vergente nimirum in definitivum interitum republica ludaica. Tertio, quantum ad maximam mutationem quam in mundo efficiet ille cui erit obedientia gentium. Quam eamdem ; I mutationem Balaam, ducentis circiter post annis, de excelsis Moab praenuntiabat, Num. XXIV. Sed et eam multo expressius prae­ dixerunt posteriores vates, apud quos nota maxime characteristica regni Messianici est gentium omnium adunatio in unam catholicam sive universalem Ecclesiam. Sed iam, praetermissis brevitatis gratia caeteris ad primam prophetiae periodum attinentibus, considerandum est qualiter omnia supradicta vaticinia, (quorum primum annis ante Christum plus quam quater millibus, ultimum vero mille circiter et sexcentis editum est), in persona lesu miro ac vere stupendo modo fue­ rint adimpleta. Ipse certe lesus est qui factus de muliere, vere filius hominis per excellentiam, regnum diaboli in mundo evertit, idololatriam destruxit, homines e turpitudinibus infernalis tyran­ nidis eripuit; cuius calcaneo per orbem universum etiam nunc DH ,M TESTAT Λ DIVINITATE CHRISTI jgg Satanas insidiatur. Ipse ex progenie Sem, Abraham, Isaac et lacob. In ipso bnvh.-tae sunt omnes cognationes terrae, et ho· diedum benedicuntur. Non enim dubium est quin sanctitatem et virtutes omnis g» neris in terras lesus Christus attulerit; quin populi eius fide instituti, bonis insignibus, maxime spiritualibus, fuerint repleti, q denique regnum eius sit vere universale, constans subditi omni lingua et natione quae sub coelo est. Ipse orbi illu; i <-<» praecise tempore quod in vaticinio lacob luerat determin.', him. Natus est enim in ultimis annis Herodis I regis alienigenae, et vix duodecimum aetatis annum attigerat, quando ludaea, (hoc est regnum Israel a praedominante tribu luda nomen accipiens), conversa est in provinciam Romani im­ perii. Cum de morte ei infligenda ageretur, universa Synagoga per os suorum principum conclamavit dicens : « Nobis non licet «interficere quemquam ». Et iterum: «Non habemus regem nisi «Caesarem ». Denique accidit ultima clades Jerusalem, superstite adhuc generatione coaeva lesu, atque hoc modo vita lesu Christi medium tenet iocum in epocha quae currit a primis initiis ces­ sationis ducis de femore ludae, usque ad consummatam ever­ sionem totius status ludaici. Ipse tandem lesus Christus fuit gentium expectatio. Nam circa tempus adventus eius « percre· « buerat Oriente toto vetus et constans opinio, esse in fatis ut «eo tempore ludaea profecti rerum potirentur». Ita Suetonius in Vesp. c. 4. Quibus gemina sunt ea quae scribit Tacitus, Hist. I- 4 § T3! Tertullianus, 1. 2 de Divinat., etc. (’). Mitto, fuisse etiam in lesu adimpleta ea quae praenuntiantur a Moyse, Deuter. XVIII-15: Prophetam de gente tua et de fra­ tribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus; ipsum audies. Ut pe­ tisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti : Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum non videbo, ne moriar. Advenit enim lesus novus legislator, novique mediator foederis, in quo quidem Moysi recte comparatur. Verumtamen minister exstitit, non sicut Moyses in Sinai, foederis servitutis et terroris, sed gratiae et amoris. Unde (’) Cf. de Champagay, Rome et la Judée, passim. i»p J86 λ 1 11 s r \ γα divinitatr Christi 587 CRKDIBILITAS INCARNATIONIS mirabuntur homines in verbis gratiae quae procedebant de ore eins, et quocumque dirigebat gressus, ingentes multitudines ad se trahebat specie sua et pulchritudine sua, propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam. Mitto demum, lesum esse eum quem audire noluit maxima Judaeorum pars; unde venerunt super illos mala a Moyse (Deuteron. XX VIII -55 et seq.) si­ gnanter annuntiata: «Servies inimico tuo quem immittet tibi « Dominus in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria, et po« net iugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat. « Adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis « terrae finibus, in similitudinem aquilae volantis cum impetu, « cuius linguam intelligere non possis... Donec te disperdat, et « conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi « atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. « Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua quam dabit tibi * Dominus Deus tuus. Et comedes fructum uteri tui, et carnes * filiorum tuorum et filiarum tuarum quas dederit tibi Dominus « Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus. * Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terrae « usque ad terminos eius... In gentibus quoque illis non quie« sees, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi « Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam « consumptam moerore... Reducet te Dominus classibus in Ae* gyptum, per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non vi· « deres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non « erit qui emat ». His itaque omnibus ut par est ponderatis, manifestissime apparet dictas praenuntiationes, nonnisi ex ipsis splendoribus aeternitatis cui sunt omnia tempora praesentia, descendere po­ tuisse. Quippe vel sola substantia prophetiae, fore ut surgeret aliquando vir qui destructa idololatria, religionem universalem introduceret in mundum, gentesque omnes, moribus, linguis, praeiudiciis, mutuisque inimicitiis tam profunde divisas in unum spirituale regnum congregaret: hoc ipsum, inquam, omnem an­ tiquorum coniecturam et suspicionem transcendebat. Ast mul­ tum abest quin sola fuerit substantia facti praenuntiata. Mira- bili enim fidelitate determinatur tanti operis modus. Determi­ natur in individuo t repetitis per temporum intervalla oraculis, progenies e qua Sal··.dor sit oriundus. Determinator etiam tempus adventus eius, dat·· < ilicet signo ex facto quod ab infinita pene causarum contint, ii'ium complicatione dependebat, definitivam dico ludaicae rei » sionem. Deternu. I XXVIII-45, statu ' dicae quae nondum tunc exsistebat, everir tandem et ad vivum describitur, Deuter. r,,m qui in hebraeorum gente lesu Christi I passionem et m<·; ■ -in consecutus est. I Ergo indubio prophetiae signo divina Christi missio conI firmari dicenda est. § 2· Secunda prophetiae periodus. A temporibus Indae Patriarchae progenitores benedicti se- I minis inter omnes stirpis ludaicae propagines expresse desi J gnatos invenies. Nani. Ruth IV, 18-22, series generationum du i citur a Phares filio ludae usque ad David, cui Psalm. LXXXV1H, J I I I I 2038, fit huiusmodi promissio: Ponam in saeculum saeculi semen eius, et thronus eius sicut dies coeli... Semel iuravi in Sancto meo, si David mentiar, semen eius in aeternum manebit, etc. Ex quibus, aliisque quam plurimis constat praenuntiatum Messiam tanquam futurum ex progenie David, cum quo principium sumpsit illustrior J periodus prophetiae. Nam sicut nos cum aliquem videmus a longe, prius deprehendimus esse corpus quam esse animal, et prius esse animal quam esse hominem: et prius esse ho­ minem quam esse hunc numero hominem, ita illi antiqui patres a longe aspicientes incarnati Verbi mysterium, prius sub ratione magis confusa videbant, deinde minus ac semper minus confusa, donec labentibus saeculis, prophetica Messiae imago in suis ultimis lineamentis compleretur. Sane vero, si psalmos David posterio­ resque Isaiae et leremiae prophetias percurras, videbis tunc primum revelari Messiam sub novo quodam atque inexpectato respectu, qui vix antea per varias allegoriarum umbras fuerat indicatus. Quippe incipit apparere vir dolorum, et describi passio $fJ8 CKEDIBILITAS INCARNATIONIS illa quam futuram Gentibus stultitiam, ludaeis autem scandalum pronuntiat apostolus. Psalmum 2r",n messianicum esse, imo in persona Messiae loquentia fuisse conscriptum, manifestissime apparet in secunda parte carminis, in qua ille ipse qui modo erat in profundo doloris immersus, mutato repente tono, praeci­ nere incipit triumphum, in haec verba erumpens: Apud te laus mea in Ecclesia magna... Reminiscentur et convo tcntur ad Do­ minum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius uni­ versae familiae gentium... Et anima mea illi vivet, t semen meum serviet ipsi. Nam ecquis ille est qui hic exhibetur tamquam exci­ taturus a longo somno, somno videlicet oblivionis et ignoran­ tiae, populos universos, facturusque ut relictis idolis, in unam Ecclesiam magnam coadunati laudent et colant Deum universo­ rum Dominum ac Patrem : quis, inquam, nisi ille de quo dictum est: Et ipsi obedientia populorum (Gen. XLIX-io), et iterum: Ipse conteret caput tuum (Gen. ΠΙ-15) ? Sed nunc attende qualiter Messias dicatur addicendus supplicio, cuius etiam supplicii species graphice describitur. Non enim potest intelligi effossio manuum et pedum (vers. 17) de quocumque vulnere illato, sed necessario agnoscenda est confixio in cruce; alioquin quae esset ista con­ sequentia: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea? Ut possint dinumerari ossa, profecto oportet ut corpus violenter extendatur et pendeat ex alto. Dinumeratio ergo ossium consequens effossionem manuum et pedum, patibu­ lum crucis manifeste designat. Verum non illud solum praedi­ citur. Imo cum regius Psaltes ubique Messiam concelebret ut qui dominabitur a mari usque ad mare, et principes terrae sibi adversantes reget in virga ferrea, iudicans in nationibus, suaque maiestate implens omnem terram: nihilominus signanter etiam praenuntiat ipsum per ignominiosissimam mortem crucis intra­ turum esse in hanc gloriam suam. Sane, Psalm. XXI, ex ipso crucis patibulo intonat Messias hymnum triumphalem, et remi­ niscentia ac conversio populorum terrae palam proponitur in prophetia ut passionis fructus. Denique, id quod de cruce tam­ quam de universalis regni symbolo et instrumento dicunt Patres IK ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI Ϊ Ecclesiae, primus David mille annis ante eventum enuntiavit f1». I Nunc autem, omni.· nae in Davidico vaticinio continentur, usque ad iota et apicem in ! 1 Christo impleta inveniuntur: non solum I quoad genus et < i in fantias mortis, verum etiam quoad prae· < ques, Dieu n’a point caché à David les ignominies de ce béni fruit I nuntiata consecta . Ergo rursus, eadem sit conclusio ac supra : < de ses entrailles... La croix parait à David comme le trône véritable I certissimo nimirm divinam Christi mis «de ce nouveau roi. 11 mplietiae voit ses mains signo, et ses pieds percés, lesu tous ses os marsionem ' < edibilius quippe esset Iliadem suspendu. Homeri ex «j ques sur confirmari sa peau par tout le poids de son corps violemment « sesfortuito habits characteinm partagés, sa robe jetée au sort, sa langue de fiel et de concursu ortam esse, abreuvée quam ex phantasia « vinaigre, ennemisfrémissant autour de lui, et s assouvissant de son sang vatis velsescasuali divinatione prodiisse oracula huiusmodi, quae «(Psalm. XXI et LXVIII). Mais il voit en même temps les glorieuses cum sint de humiliations: obiecto penitus humanoque «suites de ses tous lessingulari, peuples de inexcogitabili, la terre se resouvenn de «.leur Dieu oublié depuis tant de siècles , les pauvres venir les premiers à C) du « David I aet vu de loin Messiam), et ltous ’a chanté dans « la table Messie, ensuite, les (scilicet riches et les puissants, l'adorer et ses v le bénir ; lui présidant dans la grande et que nombreuse église, c'est à-dire, «psaumes avec une magnificence rien n'égalera jamais. Le Messie « lui a paru assis sur unconverties, trône plusetdurable que leà soleil et que «dans l'assemblée des nations y annonçant sesfrères le la lune. «nom de«IlDieu XXI-26 etetseq). David a vu et à ses ses vérités pieds éternelles toutes les (Psalm. nations vaincues, ensemble bénites en «qui a *lui vu ces choses, a reconnu que le royaume de son faite à (Psalm. LXXI, 5, n,en17les , voyant, conformément à la promesse «fils n'était pas de ce monde». Bossuet, Discours sur l’histoire univer«Abraham. Il a élevé sa vue plus haut encore: Il l’a vu dans les luselle, »·“’ Par,ie' ch· 4' < tnières des saints, et devant l'aurore, sortant éternellement du sein de son « Père, pontife éternel et sans successeur, ne succédant aussi à personne, «créé extraordinairement, non selon l'ordre d'Aaron. mais selon Cordre *de Melchisédech, que la loi ne connaissait pas. Il l'a vu assis à la droite T * Dieu, regardant du plus haut des cieux ses ennemis abattus, il I I I est «étonné d’un si grand spectacle, et ravi de la gloire de son fils il l’ap- I « pelle son Seigneur (Psalm. C1X)... Et encore que le règne de ce grand « Messie soit souvent prédit dans les Ecritures sous des idées magnifi- 5QO CREPIBILITAS INCARNATIONIS sensui undequaque repugnante, eventu ipso ad amussim no­ scuntur comprobata. Iam, post tempora David passio Messiae adeo clare pro­ ponitur in prophetia, ut evangelistas potius audire crederes quam vates. Insigne est inter alia multa id quod apud Isaiam legitur, c. LI1I per totum (*). Huius vaticinii ineluctabil- m vim sentiunt adversarii, et ideo nihil intentatum reliquerunt ut sibi persua­ derent, non referri ad Messiam, sed vel de natione ludaica dici, vel de prophetis generaliter consideratis, vel denique de solo Isaia. Verum prophetae contextus, Messiam, cumque solum ma­ nifeste designat. Resume dictorum seriem a capite praecedenti, vers. 7. \zates invitat Sion ad laudem et laetitiam, quia conso­ latus est Dominus populum suum, redemitque plebem quae sub spiritualibus Aegyptiis seu Assyriis captiva gemebat, hancque redemptionem esse salutem a Messia afferendam apertius osten­ dens, prosequitur: Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, et videbunt omnes fines terrae Salutare Dei nostri. Iam, paucis interiectis de praedicatoribus, quibus praecipitur ut recedant de medio pollutae civitatis, et in toto mundo publicent bonum nuntium (a), rursus sine ambiguitate designatur Messias Salvator per haec verba : Ecce... servus meus exaltabitur..., et sublimis erit valde... asperget gentes multas, super ipsum continebunt reges os suum, (quippe velut prodigium inau­ ditum et stupendum nimis manifestabitur in mundo). Denique, nullis interpositis, sic incipit Isaias: Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Et ascendet sicut virgul­ tum coram eo, etc. Agitur ergo absque dubio de eo qui hucusque dictus est salutare Dei paratum ante faciem omnium populorum, exaltandus et sublimis futurus valde, expiaturus gentes, a re­ gibus in silentio admirationis adorandus. Eo vel magis quod ne (*) Ad litteram in hebraico : < Sub oppressione mansit mitis et patiens, - et non aperuit os suum. Ductus est sicut agnus ad sacrificium, et sicut « ovis coram tondente non aperuit os. Sustollitur per violentiam et per « sententiam (iudicis). Quis supputabit durationem eius, quando de terra «viventium abscinditur, perculsus propter scelera populi mei?» 1’) Cf. Act. XIII-46. I,E ΑΤΤΚ8ΤΛΤΑ DIVINITATE CHRISTI 59· contrarietas characterum inter se adeo dissidentium, (ineffabilis scilicet gloriae et inauditae ignominiae), obstaret quominus unus idemque salvator in prophetia descriptus intelligeretur, ipse Isaias praemittit se locuturum de re humano sensu incredibili: Quis, inquit, ' didit auditui nostro / hoc est, quis credet stupen­ dum hoc quod ego narraturus sum? Et brachium Domini cui revelatum c ? hoc est, potentiam ac virtutem quam Deus in opere reden. -mis ostensurus est, quis mente assequetur? Ipsa ergo contradi-tio quae est inter glorias in fine c. 52celebratas, et passiones doloresque initio c. 53 exponendos, novum sup­ peditat argumentum pro identitate personae utrobique descriptae. His positis, redit argumentum paulo supra expositum. Passio enim lesu Christi, non quidem quoad supplicii speciem, sed quoad alias circumstantias, et praecipue quoad rationem immolationis expiatoriae, ita ad vivum hic depingitur, ut superflua sit omnis demonstratio. Insuper, quod praetereundum non est, consectaria dictae passionis multo illustriori modo apud Isaiam quam apud Davidem praenuntiantur. Vide c. 54un>. et nota quomodo cohaeret cum praecedenti. Vide etiam sequentia usque ad 6o,un inclusive, et ne mireris magnificentiam verborum quasi non esset proportionata realitati quam in Ecclesia Christi oculis nostris conspi­ cimus. Etenim, ut comparationem Augustini adhibeam, alio modo apparet aedificium in ipso aedificandi actu, quando adhuc su­ perinducta lignorum et machinarum strue quodammodo obruitur ; alio vero modo quando remotis machinis, in toto suo splendore incipit apparere. Idem dic de Ecclesia. Nunc obruitur machinis ad aedificationem necessariis, nam quaecumque circa ipsam fiunt, puta persecutiones, defectiones, scandala, aliaque eiusmodi, quasi quaedam machinae sunt ad structuram. His tamen non obstan­ tibus, si quis paululum introspiciat hanc mirabilem domum, vi­ debit in ea de integro verificari magnifica Isaiae, aliorumque prophetarum dicta. Non tamen id solum quod Messiae passionem et eius pas­ sionis consectaria spectat, apud prophetas huius secundae pe riodi assignatum invenies. Sed quoad caetera etiam, quo magis appropinquat temporum plenitudo, eo magis benedictum Germen CRBDIBILITAS INCARNATIONIS 59» (Is. IV-2, lerem. XXXIII, Zach. VIII 12), in quodam quasi utero prophetiae, et per prophetiam in spe et expectatione mundi ma­ turescit, ac voces de venturo Christo instantius sonant (r). Vox (’) « I.es autres prophètes n’ont pas moins vu le mystère du Messie. «L’un voit Béthleem, la plus petile ville de Juda, illustré· par sa nais« sance, et en même temps élevé plus haut, il voit une autre naissance. « par laquelle il sort de toute éternité du sein de son Péi<·. L'autre voit «la virginité de sa mère, un Emmanuel, un Dieu avct nous sortir de ce « sein virginal, et un enfant admirable qu’il appelle Dim. Celui-ci le « voit entrer dans son temple: cet autre le vo\\.glorieux dau ·„»ι tombeau, «où la mort a été vaincue. En publiant ses magnificences, iis ne taisent· vendu; ils ont su le nombre et remploi trente pièces d'argent dont il a été acheté. En même temps qu’ils « l’ont vu grand et élevé, ils font vu méprisé et méconnaissable au milieu <* des hommes, l'étonnement du monde autant par sa bassesse que par sa « grandeur, le dernier des hommes, l'homne de douleurs chargé de tous nos * péchés, bienfaisant et méconnu, défigure par ses plaies, et par là guérissant <· les nôtres, traité comme un criminel, mené au supplice avec les méchants, et « se livrant comme un agneau innocent paisiblement à la mort ; une longue < postérité naître de lui par ce moyen, et la vengeance déployée sur son « pas ses opprobres. Ils l’ont vu « des « peuple incrédule. Afin que rien ne manquât à la prophétie, ils ont « compté les années jusqu'à sa venue, et à moins de s’aveugler, il n'y « a plus moyen de le méconnaître. « Mais ce que les prophètes ont vu le plus clairement, et ce qu’ils « ont aussi déclaré dans les termes les plus magnifiques, c'est la béné- Ce rejeton de Jessé et comme un signe donné de Dieu « aux peuples et aux Gentils, afin qu'ils ΐinvoquent. L’homme de douleur, * dont les plaies devaient faire notre guérison, était choisi pour laver les « Gentils par une sainte aspersion, qu’on reconnaît dans son sang et dans « le baptême. Les rois saisis de respect en sa présence n'osent ouvrir la * bouche devant lui. Ceux qui n’ont jamais ouï parler de lui, le voient, et v ceux à qui il était inconnu sont appelés pour le contempler. C'est le témoin « donné aux peuples, c'est le chef et le précepteur des Gentils. Sous lui un « peuple inconnu se joindra au peuple de Dieu, et les Gentils y accourront de « tous cotés. C’est le juste de Sion, qui s'élèvera comme une lumière; c'est « son sauveur qui sera allumé comme un flambeau. Les Gentils verront ce « juste et tous les rois connaîtront cet homme tant célébré dans les prophé« ties de Sion... Son caractère essentiel est de joindre ensemble la « diction répandue sur les Gentils par le Messie. « de David a paru au saint prophète Isaïe «douceur avec l'efficace; c’est pourquoi cette voix si douce passera - en un moment d'une extrémité du monde à l’autre, et sans causer 593 DE ATTESTATA DIVÏNITATR CHRISTI est Iodis (II 28 seq.) vaticinantis effusionem Spiritus in diebus novissimis, hoc est, in diebus Messiae qui ideo novissimi di­ cuntur, quia Lex a Messia introducenda ultimum ac definitivum signat statum generis humani ante mundi consummationem, seu «antequam veniat dies Domini magnus et horribilis». Vox Michaeae (V-2) designantis civitatem e qua egredietur qui sit dominator in Israel, cuius egressus ab initio et a diebus aeter­ nitatis. Vox In emiae praenuntiantis qualiter Messias edocturus sit genus humanum adorare Deum in spiritu et veritate, impri­ mendo divinam legem in cordibus, et mentes ad invisibilia aeternaque bona convertendo (XXXI, 31-35). Sed qui in omnibus principatum tenet, ipse est Isaias. Videt et describit qualiter erit Messiae obedientia populorum (II, 2-5, XI, 1-10), item quis futurus sit status domus David, quando idem Messias adveniet (XI-i, coll, cum LIII-2). Ministerium similiter Messiae graphice describit, quoad locum ubi incipiet (IX, 1-7), quoad signa quibus confirmabitur (XXXV per totum), quoad rationem secundum quam exercebitur (LXI-i, seq.). ludaeorum tandem obcaecationem et desolationem futuram evidentius annuntiat Vide prae­ sertim c. XXXIX. Postquam dictum est vae Ariel, h. e. Jerusa­ lem: « Obstupescite et admiramini, fluctuate et vacillate... quoniam « miscuit vobis Dominus spiritum soporis, claudet oculos vestrus; « prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet. Et « erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum «dederint scienti litteras, dicent: lege istum, et respondebit: non «possum, signatus est enim.’.. Et dixit Dominus: eo quod ap« propinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, « cor autem eius longe est a me... Ideo ecce ego addam ut ad« mirationem faciam populo huic, miraculo grandi et stupendo; « peribit enim sapientia a sapientibus eius, et intellectus pru- « aucune sédition parmi les hommes, elle excitera toute la terre, il •i n’est ni rebutant ni impétueux, et celui que l'on connaissait .1 peine « quand il était dans la fudée, ne sera pas seulement le fondement de « l'alliance du peuple, mais encore la lumière de tous les Gentils ». Bossuet ubi supra. De téerbo incarnato 38 594 CRED1BILITAS INCARNATIONIS < dentium eius abscondetur... ». Quibus verbis profecto praedi­ citur populus Israel obcaecandus circa obiectum principale totius prophetiae, hoc est circa Messiam in quo alias (Dan. IX) dicitur implenda visio et prophetia. Accedit illud Oseae 111*4 : « Dies * multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe, et sine « sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim », omnino cohaerens cum iis quae iam cognovimus praenuntiata a Moyse Deut. XXVIII, et ab Isaia ubi supra, cum iis etiam quae infra afferentur ex Daniele IX26. Iam igitur conclusio quam in fine praecedentis paragraph! declaratam habes, multo maiori nunc pondere firmatur. Quo enim magis multiplicantur determinationes de Messia, quo a pluribus personis eduntur vaticinia, et per plures temporum differentias: eo magis ac magis removetur possibilitas fortuitae concordantiae vel coniecturalis cognitionis. Porro, inter tot ac tanta quae in hac secunda prophetiae periodo praedicta sunt, unum est quod specialissimam meretur considerationem, scilicet fore ut ad Messiam passum et crucifixum congregarentur Gentes, et ab eodem ludaei maxima ex parte sese averterent. Sed si, ut dictum est, vel sola substantia veteris prophetiae circa univer­ sale seu catholicum Messiae regnum, omnem humanam suspi­ cionem transcendebat, quanto magis praeter et contra omnem fidem erat deviatio ludaeorum et obedientia Gentium, quae tamen simul praenuntiantur, et cum expressa oppositione unius ad alterum ! § 3· Tertia et ultima prophetiae periodus. In hac periodo quae ab initio captivitatis currit, datur quasi ultimum signum adventus Regis: Ecce venit! Enumerantur quatuor imperia quae sibi invicem succedent usque ad tempora Messiae; quin et supputantur anni qui adhuc residui sunt (Dan. II, 36-46; IX, 21-27). Praedicitur novum templum sub Zorobabele erectum, praesentia ipsius Messiae fore illustrandum (Agg. 11, 7-10, coli, cum Malach lll-i). Dicitur filiae Sion: Ecce Rex tuus veniet tibi iustus et salvator, ipse pauper et ascendens super DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 595 asinam et super pullum filium asinae (Zach. IX 9). Novus cultus, incruentumque sacrificium describitur quasi iam toto orbe, caeteris victimis repudiatis, foret celebratum (Malach. Iu). Exspirat de­ mum Prophetia designando et indigitando praecursorem qui im­ mediate praeparabit Messiae viam (Malach. III-τ ; IV, 4-6). Verum de oraculo Danielis IX-2I specialiter dicendum est. Septuaginta hebdomades sunt hebdomades annorum. Evidens enim est quod hebdomades dierum non sufficiebant ad tot tantosque eventu , quales.illi sunt qui ab angelo assignantur; porro praeter hebdomades dierum, non erant in usu apud ludaeos nisi hebdomades annorum quas notissima lubilaei institutio conse­ crabat (Levit. XXV-8 etc.). Angelus autem per hebdomades an­ norum tempora computavit ut numerus septuagesimus servari posset. Orabat quippe Daniel ut iuxta sermonem factum ad leremiam, non ultra septuagesimum annum captivitas extendere­ tur (IX-2). Sed dum peteret liberationem a captivitate Assyrio­ rum, ecce adest angelus certiorem eum faciens de redemptione Messiae, ad quam prior illa liberatio se habebat ut typus ad antitypum (Isai. XLV). Ut ergo servaretur paralleiismus, opposuit angelus septuaginta annorum hebdomades usque ad Messiam, septuaginta annis captivitatis Babylonicae. Initium computi est ab edicto Artaxerxis Longimani, ut iterum aedificetur lerusalem, et hoc edictum est edictum de quo 2 Esdr. II, datum anno vi­ gesimo (*). Porro annus vigesimus Artaxerxis incidit in annum (’) Apprime distinguendum est decretum de reaedificatione muro­ rum lerusalem a variis edictis quae pro aedificatione vel ornatu templi data sunt, anno primo Cyri (1 Esdr. I-i), anno secundo Darii 11 Esdr. IV-24), et anno septimo Artaxerxis (t Esdr. VII-7). Initium computi septuaginta hebdomadarum est exitus sermonis ut iterum aedificetur le­ rusalem... Et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum. Et hoc decretum de instaurandis muris et turribus et portis, postremum omnium fuit, sub Artaxerxe anno vigesimo regni eius a Nehemia im­ petratum. ut constat evidenter ex 2 Esdr. IÏ-III. Non ergo subscriben­ dum est opinioni nunc antiquatae, quae computi initium ducebat ab edicto dato anno septimo Artaxerxis; nam in eo non agitur nisi de or­ natu templi et victimis in eo offerendis 1 Esdr. VII, 7-261. Caeterum, non mirum si computum auctorum huius opinionis cum nostro fere J96 CREDIRHJTAS INCARNATIONIS 454 ante aeram vulgarem. Adde annos 490, id est septies se­ ptuaginta, et pervenies ad annum aerae vulgaris 36. Sed in medio hebdomadis septuagesimae occidendus dicitur Christus; unde tandem mors Messiae praedicitur futura eo circiter anno, qui fuit aerae vulgaris 32 vel 33. Et ex tunc deficiet hostia et sacrifi­ cium, Mosaica Lege in perpetuum abrogata. Ex tunc etiam prae­ parata aderit in causis eversio civitatis et templi, idque non so­ lum ex parte iustitiae divinae quae excidium lerusalem ordinavit in vindictam deicidii, verum etiam ex parte ludaeorum qui ideo Romanos ad iracundiam provocaverunt, variis Pseudo-Christis gladio armatis adhaerendo, quia pacificum Messiam lesum no­ luerunt agnoscere. De impletione tandem prophetiae et impossi­ bilitate naturalis concordiae praedictionis cum eventu, superfluum esset disputare. § 4. Consummatio prophetiae per Praecursorem. Notatu dignum est quod annis circiter quingentis ante ce­ leberrimam illam epocham quae erat in fatis, (ut vetus et con­ stans ferebat opinio, cuius supralaudatus meminit Suetonius), penitus cessaverunt oracula in populo Israel. Et simile quid ac­ cidit cum populus congregatur ad recipiendum triumphatorem. Undique clamores audiuntur, sonantque confusae voces ut murmur aquarum multarum. Sed cum fit ultima iamiam adventantis an­ nuntiatio, statim concidunt voces, succeditque silentium.in signum reverentiae et suspensae exspectationis. Sic etiam postquam ab ipso mundi exordio, instanter, instantius, instantissime insonuisset coincidebat quoad terminum ad quem. Ratio est quia ipsi sequebantur chronologiam prius receptam, in qua initium regni Artaxerxis refere­ batur ad annum 465 ante aeram vulgarem, cum tamen iuxta chrono­ logiam reformatam, toto iere decennio sit anticipandum. Ideo apud ipsos, annus septimus Artaxerxis tribus tantum vel quatuor annis di­ stabat a sede anni quimur. vigesimi in chronologia nunc recepta, quam se­ . DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI I 597 prophetia, appropinquante tandem temporum plenitudine,omnino siluit: ut scilicet omnium animi in ipsum venientem Regem in­ tenderent, et conveniens servaretur distantia inter praedictionum finem et initium implctionis earumdem. At vero, ut evidentius constaret quanta certitudine et infal­ libili praescientia fuerant omnia praenuntiata, ecce in hoc ipso primo initio ;ic veluti limine Novi Testamenti, apparet homo mis­ sus a Deo prophetice demonstrans personam iam praesentem in qua erat implenda visio et prophetia. Ille, inquam, homo est qui in eremo indigitans lesum adhuc mundo incognitum, clamabat: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi... Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. Ille cui apud Malach. III-i, commissum legitur munus praeparandi viam ante faciem Domini, et perducendi ad suum terminum longissimam illam va­ ticiniorum seriem de qua supra. Ille demum qui seipsum defi­ niebat dicens : Ego vox clamantis. Utique vox per quam praete­ rita tempora continuabantur cum futuris, vox in qua revivisce­ bant voces omnes editae per os sanctorum qui a saeculo sunt, prophetarum eius. Et hoc est quod monstratum fuit quando nato loanne, an­ tiqua prophetia quae a quinque, ut dictum est, saeculis silebat, recuperavit in persona Zachariae peremptae organa vocis, et iam finem dicendi factura, in una veluti peroratione resumpsit omnia dicta sua. Si quis enim diligenter consideret, videbit quod can ticum Benedictus (Luc. I, 67-80) nihil aliud est quam quaedam veterum vaticiniorum resonantia simul et consonantia, congruens ortui illius de quo est scriptum : Lex et prophetae usque ad Ioannem. Nam : Benedictus Dominus Deus Sem (Gen. IX-a6), quia visitavit (Gen. XXI-i), et redemptionem misit populo suo |Psalm. CX-9), et produxit cornu David (Psalm. CXXXI-17), sicut locutus est in visione sanctis suis (Psalm. LXXXVIII 20) : ad salvandum nos de manu odientium, et redimendum nos de manu inimici (Psal. CV10): ad faciendam misericordiam super lacob (Is. XIV-i), et memorem esse testamenti sui (Psalm. CX-55): ad dandam ve­ ritatem et misericordiam quae iuravit Abrahae et lacob patribus nostris a diebus antiquis (Mich. VII-20) : quod possideremus portas 598 CRKDIBILITAS INCARNATIONIS inimicorum nostrorum (Gen. XII 17). et sine timore malae be­ stiae (Is. XXXV-9), de manu mortis liberati (Os. XIII-14), ser­ viremus ipsi (Psalm. XXI 31). ut populus sanctus (Is. LXIII-12), in iustitia sempiterna (Dan. IX 24). Et tu, puer, angele Dei exer­ cituum, praeparabis viam ante faciem Domini (Malach. III-i), ut videat omnis caro salutare Dei (Is. XL-5), per quod finem acci­ piet peccatum et delebitur iniquitas (Dan. IX-24): quia miserens visitavit nos (Zach. X, 3-6). cui nomen est Oriens (Zach. VI-I2), illuminare eos qui ambulabant in tenebris, et habitabant in re­ gione umbrae mortis (Is. IX-2); et erit iste pax (Mich. V-5). Vide ergo quam stupenda unitate omnia constent, et quam recto itinere prophetia tendat ad Christum, non declinans neque ad dexteram neque ad sinistram. Vide quam sit mirabilis ordo ille religionis sese absque ruptura evolventis ab Adam ad Moysen, et a Moyse ad Christum. A Deo aeterno factum est istud, et est mirabile in oculis nostris! § 5· Bene itaque Augustinus, epist. ad Volusianum, n. 1516: « Quem non moveat ad credendum tantus ab initio ipse rerum « « « « « gestarum ordo, et ipsa connexio temporum praeteritis fidem de praesentibus faciens, priora posterioribus et recentioribus antiqua confirmans? Eligitur unus ex gente Chaldaeorum, pie· tate fidelissima praeditus, cui promissa divina post tantam saeculorum seriem novissimis temporibus complenda prodantur, < atque in eius semine omnes gentes habiturae benedictionem « praenuntiantur. Hic unum Deum verum colens universitatis * creatorem, gignit filium senex de coniuge quam spe pariendi « penitus destitutam sterilitas aetasque iam fecerat. Propagatur « ex illo numerosissimus populus multiplicatus in Aegypto, quo « illam stirpem ex orientalibus partibus, promissis effectisque « crebrescens dispositio divina transmiserat. Educitur ex Aegypti « servitute gens valida horrendis signis atque miraculis, pulsis* que impiis gentibus, in terra promissionis perducta et consti* tuta regno etiam sublimatur. Deinde praevalescente peccato, DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 599 < sacrilegis ausibus Deum verum qui eis tanta beneficia contu« Ierat saepissime offendens, variisque flagellata cladibus et pro« speritatibus consolata, usque in Christi incarnationem declara < tionemque perducitur. Quem Christum Dei Filium, Deum in « carne venturum, moriturum, resurrecturum, in coelum ascen« surum, praepollentissimo suo nomine in omnibus gentibus di« catos sibi populos habiturum, inque illo remissionem peccato' « rum salutemque aeternam futuram esse credentibus, omnia «gentis illius promissa, omnes prophetiae, sacerdotia, sacrificia, «templum, et cuncta omnino sacramenta sonuerunt Venit et « Christus. Complentur in eius ortu, vita, dictis, factis, passio« nibus, morte, resurrectione, ascensione, omnia praeconia pro« phetarum. Mittit Spiritum Sanctum, implet fideles una in domo « congregatos. Impleti autem Spiritu Sancto loquuntur repente « linguis omnium gentium, arguunt fidenter errores, praedicant « saluberrimam veritatem, exhortantur ad poenitentiam praete« ritae culpabilis vitae, indulgentiam de divina gratia pollicentur. (’) Considerandum quod non solum oraculis vocalibus fiebat pro­ phetica praeparatio, sed etiam caeremoniis Legis Mosaicae. observan­ tiisque quam plurimis quae omnes in figura .venturi Christi dispone­ bantur. Quin imo, fiebat per eventus historicos sub dispositione divinae providentiae. Qui modus est adhuc sublimior, quia arguit interventum divinitatis non solum quantum ad praescientiam futuri, sed etiam quan­ tum ad rationem significandi rem praevisam; homo quippe accommodat ad significandum solas voces, Deus autem eventus ipsos. Sic exempli gratia, quaecumque gesta sunt in Cain et Abel significaverunt Christum et populum Judaeorum, necem Christo intentandam a deicidis fratribus, inde secuturam maledictionem gentis, statumque dispersionis per totam terram cum indelebili signo perfidiae sub quo. sicut Cain, a destructione protegitur. Sic iterum, mysterium Christi praelineabant ea quae gesta legimus per Noe inebriatum, per Cham irridentem et hac de causa maledictum, per Sem et laphet cum pietate patrem operientes et ideo benedictos. Significabant ista, opprobria Christi amore inebriati et sic pendentis in cruce, impietatem massae Judaeorum conviciantium cru cifixo, annuntiantiumque cum derisione passiones eius atque ignominias, et ex adverso, pietatem primitiarum ex Judaeis necnon et plenitudinis Gentium, reverentium opprobria Domini sui. accedentiumque ad Chri­ stum pro nobis passum, faciebus aversis, quasi detestantium scelus deicidarum, etc. Ci. Augustinum. I. 12 et 22 c. Faustum. 6θΟ CREDIB1LITAS INCARNATIONIS « Numero exigui per mundum disseminantur, populos facilitate « mirabili convertunt, inter inimicos augentur, persecutionibus « crescunt, per afflictionum angustias usque in terrarum extrema « dilatantur... Revelatae veritatis quae diu promissis mysticis ve« labatur, sacrificio succedente, illa sacrificia quibus hoc figura· « batur, templi ipsius eversione tolluntur. Reproba per infideli« tatem gens ipsa ludaeorum a sedibus exstirpata, per mundum «usquequaque dispergitur, ut ubique portet codices sanctos, ac « sic testimonium prophetiae qua Christus et Ecclesia praenun« tiata est, ne ad tempus a nobis fictum existimaretur, ab ipsis « adversariis profertur, ubi etiam ipsos praedictum est non fuisse « credituros. Templa et simulacra daemonum, ritusque sacrilegi, « paulatim atque alternating secundum praedicta prophetica sub· « vertuntur. Haereses adversus nomen Christi, sub velamento « tamen nominis Christi, ad exercendam doctrinam sanctae reli« gionis, sicut praenuntiatae sunt, pullulant. Haec omnia sicut « leguntur praedicta, ita cernuntur impleta, atque ex his iam tot « et tantis, quae restant exspectantur implenda. Quae tandem « mens avida aeternitatis, vitaeque praesentis brevitate permota, « contra huius divinae auctoritatis lumen culmenque contendat? » Haec sunt quae gentili homini ad fidem reducendo ante annos mille et quadringentos scribebat Augustinus. Sed quid splendoris divinissimo huic prophetiae signo superaddidisse nunc dicam nova saecula quae abhinc decurrerunt? Ei namque pro­ prium est ut nedum processu temporum obfuscetur, maiore po­ tius in dies evidentia inclarescat: ratione scilicet evolutionis even­ tuum qui a primis initiis olim praenuntiati, et in libris N. T. adhuc magis determinate signati, tanto manifestius ostendunt numinis interventum, quanto longius ab aetate editorum vatici­ niorum receditur. Sane vero, in ipsis mundi incunabulis futura praedicebatur mulier e qua nostra salus oriretur, sicut e muliere perhibetur orta in paradiso nostra perditio (*)· Et haec mulier quae singu­ lari locutione in vaticinio adhibita, aliqualiter iam designabatur (*) Cf. supra, Thes. 41. DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 6θΙ ut virginali partu decoranda, evidentius apud Isaiam innotescebat his verbis : Dubii Dominus ipse vobis signum, ecce Virgo conci­ piet et pariet filium, el vocabitur nomen eius Emmanuel. Porro ipso tempore quod in messianicis prophetiis fuerat praestitutum, le­ gitur salutata ab angelo virgo obscura de pago Galilaeae: salu­ tata, inquam, velut benedicta inter omnes mulieres, cui ex vir­ tute Altissimi fecunditas donaretur ut pareret Messiam Redem­ ptorem. Quae etiam de annuntiato sibi partu nequaquam dubitans, repentina annuntiatione non exaltatur, sed exultante spiritu eius in Deo salutari suo: Respexit, inquit, humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Vide nunc scripturam hanc impletam in oculis nostris. Vide mulierem quam prima mundi aurora venturam perspexerat, in plena luce cultus Ecclesiae catholicae nunc eminentem; imagines eius in toto orbe veneratas, beatitudinem eius semper instantius praedicatam, san­ ctuaria eius frequentia populorum ubique celebrata, et mundo declinante in extrema, fessisque rebus aetatem ultimam prote­ stante, omnes eius praerogativas quasi ultimis amotis velis splen­ didius coruscantes. Praedixerant prophetae fore ut esset Messiae obedientia gentium, et hanc ipsam gentium congregationem in messianico regno symbolice describens Isaias aiebat: Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit, vitulus et leo et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos; vitulus et ursus pa­ scentur, simul requiescent catuli eorum, et leo quasi bos comedet paleas (I). Vere novum ac stupendum hoc prodigium est, quod in iisdem pascuis reperiantur animalia quibus tam contrarios in­ stinctus natura contulit, quod inter se amico foedere iungantur velut ad unum ovile pertinentia, et ad unius parvuli imperium quaquaversum deducantur 1 Atqui quo magis saecula procedunt, eo etiam magis propheticus iste sermo inclarescit, dum scilicet magis magisque adimpletur id quod dictum fuerat a Christo: Praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimo (') Isai. XI, 6-7- 602 CREDIBIL1TAS INCARNATIONIS nium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio (Γ). O quam gloriosa in dies proveniunt huic civitati Dei, intra cuius moenia ad terminos orbis dilatata inhabitatur de omnibus progeniebus terrae! Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fue­ runt illic. Et cum sint omnes tam diversae originis, tamen omnes coalescunt in unum corpus, et omnes unam fidem profitentur, et omnes unius vocem sequuntur pastoris, qui bene sub typo pueri parvuli exhibetur in prophetia, quia nulla humana potentia, nul­ loque naturali fretus praesidio, prodigiosum hunc gregem gu­ bernat et continet. Sic igitur, ex successione temporum novus huic prophetiae accedit splendor, prout semper magis magisque extenditur prodigium in vaticiniis annuntiatum, et post mortem Christi in adventu Spiritus Sancti statim inchoatum: dum scilicet una nunc Christi Ecclesia per orbem diffusa loquitur linguis om­ nium gentium, sicut in promulgatione Novae Legis linguis omnium gentium loquebatur unus homo. Praedixerant prophetae fore ut ludaei dispergerentur in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius, diesque multos sederent sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine theraphim, donec in ovile Christi intraret plenitudo gentium, et postmodum, id est in fine mundi, omnis Israel salvus fieret (2). Quibus vaticiniis clare significa­ batur conservandum fore populum hunc in dispersione sua im­ permixtum caeteris gentibus, idque praeter et contra omnes leges in aliis omnibus constanter observatas. Ipse enim est verus Cain qui eiectus e suis sedibus in nefandi sceleris poenam, dixit ad Dominum: «Ecce eiicis me hodie a facie terrae, et a facie tua « abscondar, et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur qui «invenerit me, occidet me. Dixitque ei Dominus: nequaquam « ita fiet. Posuitque Dominus Cain signum ut non interficeret cum « omnis qui invenisset eum » (3). Atqui stupendam hanc ludaici populi conservationem tam asseveranter tamque repetitis vicibus(*) (*) Matth. XXIV-14· (a) Deut. XXVIH-64; Osee III, 4-5; Rom. XI. 25-26. (3) Genes. IV, 14->5· DI·. ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 603 a quadraginta iam saeculis praenuntiatam, oculis nostris consp’ cimus, et tanto in dies mirabiliorem, quanto longius a disper­ sione tempus iam effluxit. Praedixerant prophetae, templum fore dissipandum, auferen­ dam hostiam et sacrificium, et usque ad consummationem et fi­ nem duraturam desolationem (’). Insuper Christus signanter asseruerat non relinquendum lapidem super lapidem qui non destrueretur!2). Quae omnia sicut leguntur praedicta, ita cer­ nuntur impleta usque in praesentem diem. Nam post tempora luliani imperatoris qui ut vaticinia nostra falsa demonstraret, templi ludaeorum instaurationem aggressus est, sed prodigiis divinitus editis quorum omnes meminerunt coaevi auctores (3), debuit ab incepto desistere, non fuit iteratum tentamen. Imo usque nunc ludaei qui sunt Hierosolymis, in sacco et cinere sin­ gulis sabbatis veniunt prope locum ubi fuit sanctuarium et in­ gens gloria Israel, plorantes et ingeminantes lamentationem le(’) Dan. IX, 26-27. (a) Marc. XIII-12. (3) « Subsequent! nocte quae ad incipiendum opus iam sola restabat, < (Rufini verbis utor, I. 1, c. 38), terrae motus ingens oboritur, et non « solum fundamentorum saxa longe lateque iactantur, verum etiam lotius « loci pene aedificia complanantur. Porticus quoque publicae, in quibus lu«.daeorum multitudo quae operi videbatur insistere commanebat, ad solum « deductae, omnes ludaeos qui reperti sunt oppressere. Postquam terrae < motus conquievit, qui supererant Indaei. tum imperatoris mandatis « quibus parere nefas erat pressi, tum complaciti operis perficiendi de< siderio stimulati, rursus instare operi. Ac dum denudare fundamenta < et aedificare apparant, metuendi flammarum globi, prope fundamenta « ex Ammiano Marcellino, vel ex fundamentis ipsis secundum Chryso« stomum ac Sozomenum, crebris assultibus erumpentes, (Ammiani « verbis utor, lib. 23, init.), fecere locum exustis aliquoties operantibus « inaccessum ; adeo ut plurimis fodientium consumptis, caeteri fuga sa­ it lutem comparare coacti sint, /idem ignes ex Chrysostomo lapides etiam « loci illius combussere, quos nimirum terrae quassus nocte non excus« serat... Socrates aliud prodigium ignis e coelo delapsi narrat, qui. « cum frequens convenisset ad spectanda tot monstra Judaeorum mul« titudo, iis praesentibus omuia opificum instrumenta consumpsit, mal< leos, scalpra, secures, ascias, etc. ». Apud Migne, Patr. graec , Torn. 33· col. 95- 6O4 CRRDIBILITAS INCARNATIONfs remiae prophetae: « Demolitus est tabernaculum suum, oblivioni « tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum, et in op« probri um et in indignationem furoris sui regem et sacerdotem. « Repulit Dominus altare suum, maledixit sanctificationi suae, < tradidit in manu inimici muros turrium eius. Cogitavit Dominus « dissipare murum filiae Sion, tetendit funiculum suum, et non « avertit manum suam a perditione ». Praedixerant prophetae novum sacrificium, id est, incruen­ tam oblationem quae, ludaicis repudiatis victimis, ab ortu solis usque ad occasum in omni loco offerretur Maiestati Dei f1). Et nunc mystica oblatio altaris christiani ubique terrarum, omni die, omni hora celebratur, in Oriente et in Occidente, in novo mundo et in antiquo, in mari et in terra, in civitatibus et pagis et locis etiam desertis, de qua re plura diximus ubi de sacri­ ficio Missae. Praedixerant prophetae, regnum Messiae fore perpetuum: Po­ testas eius, inquit, potestas aeterna quae non auferetur, et regnum cius quod non corrumpetur. Et rursus angelus ad Mariam: Regni cius non erit finis. Praedixerant etiam, hoc regnum fore in lucta perpetua cum principe tenebrarum usque ad definitivam potestatis adversae eversionem : Ipse conteret caput tuum, et tu conteres calca­ neum eius. Et iterum : Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Sed Chri­ stus utrumque horum uno oraculo comprehendens, necnon et for­ mam ac visibile caput huius regni sui indigitans atque instituens: Tu es Peirus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Quod sane usque nunc splendidissimo eventu sub omnium oculis impletum perspicitur. Cui enim conspicua non est cathedra Petri, supra quam tota de integro fundatur Ecclesia? Quis etiam ignorare potest hanc ipsam Ecclesiam ita sustinuisse impetum portarum inferi, ut vere de ea dictum accipiatur quod in evangelio legimus: Descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, ct non cecidit, fundata enim erat supra petram ? Nam potestates (’) Malach. Ι-τι. [>E ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI $0$ saeculi, nunc sub regimine protectionis, nunc sub regimine to­ lerantiae, nunc sub regimine apertae persecutionis, omnes suas machinas adversus catholicam converterunt. Tanta etiam fuit vel ab initio irruentium haeresum colluvies atque hostilium doctri­ narum inundatio, ut enarrari vix possit. Cogita haereses anti­ quas quibus singula capita fidei christianae impugnata sunt. Co­ gita haeresim protestantium quae fundamentum ipsum ecclesia­ sticae constitutionis atque auctoritatis tanta vi impetiit. Cogita philosophismum, liberalismum, materialismum modernorum, cum omni apparatu diariorum, libellorum, et aliorum seductionis me­ diorum sine numero. Sed et adhuc evidentius nostro aevo ap­ paret Ecclesia omni ope temporali destituta, contra quam occul­ tarum sectarum furor magis magisque exercetur. Accesserunt causae ruinae intestinae, scandala dico et depravatos mores tam fidelium quam eorum qui videbantur columnae esse, praesertim vero dirum illud Occidentis schisma, materiale quidem, sed ine­ vitabilis periculi. Accedit etiam naturalis illa rerum humanarum inconstantia, necnon et temporis edacitas quae instituta diutius absque mutatione consistere non permittit. Ista est pluvia, haec sunt flumina, validi venti et tempestates atroces, quae in eccle­ siasticum aedificium undique irruerunt. Et non cecidit: imo vero in persecutionibus semper crevit et epurata est Ecclesia. Hae . reses non solum devictae sunt, sed hoc etiam emolumentum at­ tulerunt, ut dogmata liquidius proponerentur, instantius praedi­ carentur, et strictius definirentur. Vinculum unitatis inter assultus dissolventium elementorum sic firmatum est, ut consensio totius corporis cum capite Petro, splendidior nunc eluceat quam in principio. Nil demum valuit ingenita illa rerum humanarum caducitas, nisi ut caeteris institutionibus collabentibus, Catholicae stabilitas comparatione contraria emineret. In his igitur habes, praeter ingens miraculum morale, impletionem prophetiae in dies semper magis illustrem, magisque conspicuam. Quid alia commemorem oracula de martyrum Christi pas­ sionibus, et immortali odio quo ipsum Christi nomen in vera Christi Ecclesia mundus prosequitur ? Dixerat quippe Magister. Occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. F 606 CftRDÏÜÏLÎTÀS INCARNATIONIS J Et rursus: Tradent vos in conciliis, ct in synagogis suis flagcllabunt vos, et ad praesides ct ad reges ducemini propter me. Quid si ipsa defectio a centum fere annis notata in multis qui Chri­ stiano charactere signantur, novam confirmationem veritatis pro­ phetiarum suppeditet? Nam Paulus, 2 Thessa). II-3, deterrens fideles sui temporis ne putarent iam instare indicii diem, apo­ stasiam magnam futuram praedicit quae antichristo praeparabit viam: Nisi venerit discessio primum, ή αποστασία, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis..., ille iniquus quem Dominus /esus interficiet spiritu oris sui, ct destruet illustratione adventus sui. Et Christus ipse dixerat, Luc. XVIII-8: Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? Et alibi descri­ bens tempora quae ante iudicium erunt, Luc. XVII-2.5 : Primum oportet (Filium hominis) reprobari a generatione hac. Et sicut fa­ ctum est in diebus Noe, ita erit in diebus Filii hominis. Edebant et bibebant, uxores ducebant, et dabantur ad nuptias, usque ii/ diem qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium, et perdidit omnes. Similiter sicut factum est in diebus Loth ; edebant et bibebant, eme­ bant et vendebant, plantabant, et aedificabant. Qua dic autem exiit Loth a Sodomis, pluit ignem et sulphur de coelo, et omnes perdidit ; secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur. Ergo omnibus modis missio lesu Christi in mundum, ac per hoc, solemnis attestatio q*ua se Deum et Dei Filium asseruit, divino prophetiae signo communita apparet. Ergo ipsa eius di­ vinitas est evidenter credibilis, et firmissima atque indubitata fide credenda. , DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 607 THESIS LVI1I. Fundamentale Christianae religionis dogma evidenter etiam credibile faciunt facta miraculosa quae in libris Novi Testamenti referuntur, speciatim vero ineffabilis ex omni parte perfectio ipsius lesu Christi, qui in nobis habitavit plenus gratiae et veritatis, omnemque humanae naturae proportionem supra modum excedens, terras pertransivit. § i· Haec assertio, quod ad facta evangelica attinet, iam satis constat ex praemissis in Quaest. 44, praesertim ubi ostensum est qua ratione veritas et vis probativa miraculorum Christi lu­ culenter demonstretur nobis per nostrae fidei adversarios. Et vere, si ea quae ibi exposita sunt in mentem revoces, non erit tibi dubium quin vel solus procedendi modus a doctis­ simis viris adhibitus, sit instar victricis apologiae. Etenim mira­ cula evangelica sunt de ordine factorum ; factorum, inquam, quae vel spendore suae veritatis, vel quacumque alia ex causa, eam in mundo habuerunt celebritatem cui nulla alia comparari potest. Quod lesus Christus suscitaverit mortuos, quod caecis visum, claudis gressum, mutis loquelam restituerit, quod seipsum exhi­ buerit dominum cui tota natura obedit ad nutum, quod mortuus sit et sepultus, quod in sepulcro ab infensissimis inimicis caute custoditus e manibus eorum die tertio elapsus sit, quod vivus visus sit a suis discipulis in circumstantiis diversissimis, quod apparuerit coram plus quam quingentis fratribus simul, non ut umbra a mago quopiam evocata, verum in solida realitate soli­ dae veritatis: haec non sunt theoriae abstractae quae rationi bus metaphysicis vel asseruntur vel refutantur, sed res ordinis sensibilis, experimentalis, undequaque positivi, quas discutere oportet ponderatione testimoniorum. Quippe quaestio integra in hoc est : Apostoli, seu primi praedicatores fidei Christianae an nuntiaverunt mundo legem lesu Christi ; pro signo dederunt 6θ8 CREDIBIMTAS INCARNATIONIS eiusdem lesti Christi miracula, potissimum vero gloriosam eius a mortuis resurrectionem. Et qui tunc erat mundus, adeo vici­ nus eventibus ipsis, omnia media habens revocandi ad trutinam factorum veritatem, testimonio apostolorum vel eorum qui eis proxime successerunt, convictus est. Tum ipse vicissim testimo­ nium perhibuit, et hoc testimonium sanguine martyrum obsigna­ tum (r), roboratum silentio adversariorum (2), in maxima tradi­ tionis luce positum, de ore in os et de manu in manum venit usque ad nos. Nihil ei ademptum ex longa successione annorum, sed adhuc vivens atque integrum est in Ecclesia magna per to­ tum orbem dispersa, quae non alia est ab Ecclesia apostolicorum temporum, sed una eademque, haud secus ac flumen pleno alveo per campos excurrens idem est cum fonte qui descendit e cacumine montis. Quaeritur ergo utrum receptibile sit testimo­ nium eiusmodi, praecisione facta ab omni praeconcepta theoria de impossibilitate miraculi, ad quam tota negatio rationalistica, ultimato tandem reducitur. Sicut autem procedendi modus, ita et intrinseca rationum inanitas suo modo attestatur fundatissimam evangelicorum facto­ rum subsistentiam. Quocumque enim te vertas, sive extrinsecum critérium consideres, sive intrinsecum, character historicus evan· gelii undequaque resplendet, et percellit etiam lippientes oculos. Sane si vel sola ratio habeatur status politici in ludaea tempore Christi, et circumstantiarum prorsus singularium in quibus se evolvit historia Novi Testamenti, iam satis superque apparet inventorem quempiam qui aut testis oculatus non fuisset, aut a testibus oculatis eventuum notitiam immediate non accepisset,(*) (*) Cf. apologiam Quadrati apud Eusebium, Hist. eccl. 1. 4, c. 3. (’) Sane, nihil omnino in antiquis fidei inimicis reperitur contra ma­ terialem veritatem miraculorum Christi. Nihil in ludaeorum libris, puta in Talmude, praeter aniles fabulas quae nulli unquam adversario usui esse potuerunt. Nihil etiam apud Celsum (Saec. II), et lulianum apo­ statam (Saec. IV), nisi repetitio culumniae quae in evangelio refertur : In Belzebub principe daemoniorum eiicit daemonia. Ait Celsus apud Origenem, I. 1 cont. Ceis. n. 38, illum (Christum) clam educatum, cum in Aegypto suam locasset operam, artesque efficiendi miracula didicisset, hinc reversum esse denique, et propter illa miracula se pro Deo venditasse. I,I- ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI non potuisse in plerisque non turpiter errare, et ad omnem fere passum non impingere in scopulum. Scilicet, praeter traditiones suas quarum < tant tenacissimi, retinebant ludaei vestigia domi­ nationis Grae■. Romana post expeditionem Pompeii in Oriente. Et ludaea qvnm prius in regnum imperio foederatum sub He­ rode I constituta, mox mortuo Herode, in quatuor tetrarchias sub singulis principibus fuerat divisa. Rursus post decem annos ludaea proprie dicta quae Archelao obtigerat, a Caesare adjun­ gebatur provinciae Syriae sub Romani procuratoris auctoritate, dum interim in statu quo remanebant Galilaea, Abilina, et Itu­ raea. Porro tot et tantae et tam continuae mutationes, habita etiam ratione universalis expectationis Regis Messiae, necnon et animositatis ludaeorum contra Romanos, creaverant statum sui generis, cui nullus alius in historia comparari potest. Denique paulo post mortem Christi, sub Tito et Vespasiano, in excidio lerusalem tanta incidit mutatio ut praeteritorum temporum nul­ lum vestigium remanserit. Hinc est quod si scriptores N. T. non fuissent oculati testes, impegissent in scopulos omnis generis, maxime cum in evangelio innumera haec adiuncta temporum et locorum et perspnarum, non ex proposito et data opera descri­ bantur, sed obiter, ubi fert historiae Christi expositio, quasi per accidens. Qua in re vel sola narratio passionis, quod attinet ad iudicium Christi, splendidam suppeditat demonstrationem (*). His (') Certe, tria ilis tribunalia ad quae eodem die adducitur Christus, ex una quidem parte attestantur maximam complicationem status poli­ tici in ludaea pro tempore illo ; ex alia vero commonstrant summam fidelitatem evangelii, ubi istae tres diversae jurisdictiones sic proce­ dunt, et tales inter se relationes servant, ut ab initio ad finem appa­ reat evidenter, ultra quam dici potest, narratio plene historica, a veris testibus exarata. Omnia profecto quae dicuntur de Caipha et collegis eius quam ma­ xime quadrant cum iis quae de summo pontificatu, inclinatis iam lu­ daeorum rebus et ad interitum properantibus, losephus refert. Et primo quidem intuitu viderentur falli evangelistae cum pontifices seu sacerdo­ tum principes in plurali commemorant, quia iuxta Legem unus tantum CREDIBILITAS INCARNATIONIS 6to demum si addas, non in sola ludaea circumscribi historiam N. T., sed eam pro theatro habere praecipuas Graeciae, Italiae, et sacerdos supra caeteros habebat principatum. Nunc autem, losepho teste in I. 18 Antiquit. c. 3, ad Romanorum arbitrium tunc temporis de­ ponebantur et assumebantur pontifices : « Praetor, inquit, in ludaeam « missus est Valerius Gratus, qui Ananuin pontificatu privavit, et eum « Ismaeli Phabi filio tribuit, atque hunc non multo post abdicavit, et id < munus Eleazaro Anani pontificis filio commisit ; uno autem post anno «sacerdotium huic ademptus Simoni Camithi filio tradidt. cumque is « dignitatem non ultra anni spatium tenuisset, losephus cui etiam Cai- « phae nomen fuit, ei successit. Et Grato quidem, his actis, Romam « reverso successit Pontius Pilatus ». Hinc igitur factum ut cum ponti­ fice qui actu praesidebat, connumerarentur ii qui summi sacerdotii di­ gnitate aliquando aucti, eius honorem quadantenus retinebant. Quaecumque etiam in causa Christi per Concilium seu Synedrium aguntur, adamussim concordant cum constanti usu Romanorum relin­ quendi subiectis populis plenam libertatem in rebus pure religiosis. Sy­ nedrium apud evangelistas habet in sua potestate custodiam pro ser­ vitio templi ; per suos satellites apprehendit lesum, et regulariter iudicium exercet in crimine blasphemiae ; solvit constitutam traditori pe­ cuniam, quae non in moneta romana per denarios, nec graeca per mnas vel drachmas, sed in moneta antiqua per argenteos computatur, quo­ niam de templi thesauro sumpta est. Equidem, ad strictum legalitatis apicem, iure gladii quod cum iure imperii necessario connexum est, destituuntur, et ideo signanter dicunt ad Pilatum : ficere quemquant. Nobis non licet inter­ Facile tamen eis a Pilato licentia offertur exsequendi sententiam secundum praescripta suae religionis, et si hac licentia uti nolunt, rationes iam pluries in superioribus expositae in perfecta har­ monia inveniuntur cum omnibus historiae documentis. Coram Pilato accusatur Christus his verbis : Commovet populum in­ cipiens a Galilaea usque huc. Confer nunc ea quae testatur losephus 1. 18 Antiquit c. 1, de luda Galilaeo qui paucis ante annis populum ad defe­ ctionem concitaverat, et novae sectae apud suos auctor exstiterat : homi­ num scilicet qui caeteroquin cum pharisaeis sentiunt, sed libertatem sic amant ut eam mordicus tueantur, Deum unum pro rectore et domino ha­ bentes. Hinc tibi apparebit qua de ratione ludaei coram Pilato Gali­ laeam commemorant traducentes lesum ut ducem agitationis quae ibi pro independentia fervescebat. Adhuc, ubi Pilatus iubet lesum remitti ad Herodem, obiter de He­ rode notat Lucas : qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus, hoc dicendi modo significans, tam Herodem quam Pilatum non adfuisse nisi ex qua- DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 6U Asiae minoris partes, ubique autem reperiri in determinationi­ bus geographicis et politicis accuratissimam dicendi rationem C); si praesertim consideres fabularum inventores necessitate abso­ luta cogi ad cou i >tendum in quadam confusa generalitate, dum contra, evangelia nostra ita ad vivum cunpta describunt ut res sub oculis pon.mt, eoque candidae sinceritatis tenore insigniun­ tur, quem in nullo alio historico reperire est: intelliges profe­ cto, non relin<|iii locum rationabili dubio quoad miraculosa facta quae in evangelicis referuntur documentis. § 2. Sed non in solis languidorum curationibus 'aut mortuorum suscitationibus nostri stat summa argumenti. Ecce tibi aliquid longe mirabilius quod est lesus Christus ipsemet, prout ex alto suae ineffabilis perfectionis cunctis generationibus humanis inno­ tescit, et velint nolint, iismetipsis qui in via negationis ad ex­ trema pervenerunt. Proponetur autem ratio integra sub forma quam adhibebat Augustinus in libro de vera religione, cap. 3, hoc modo : Si interrogaretur quilibet sapiens, puta Plato vel alius recta solum ratione utens, et status ac virium, caeterarumque condi­ tionum humanae naturae apprime conscius: si, inquam, interro­ garetur de viro aliquo qui ohm in pleno lumine historiae Deum se hominem factum asseverans, hanc personam ita digne, decen­ dam accidentali causa. Et re quidem vera, Pilatus seu praeses ordina­ riam sedem habebat in Caesarea, ut ex multis fontibus scimus, et speciatim ex losepho 1. 18, c. 3 ; sed propter extraordinarium concursum in festo paschae, e Caesarea se contulerat lerusalem ut ordini invigi­ laret. Et simili modo Herodes e Galilaea venerat, ut ludaicae religio­ nis quam titulo proselyti colebat, observantias impleret. Et haec quidem, exigui speciminis instar. Qui plura vult, consu­ lat inter alia, egregium opus Henrici Wallon : De la croyance due à IE vangile. (’) Cf. ad exemplum, navigationem Pauli a Caesarea in insulam Melitam, et inde Romam, Act. XXVII-XXVIII. f.l3 CRKDIBIMTAS INCARNATIONIS ter, et divine sustinuisset, ut licet eius vita in maxima publici· tate et quodam quasi culmine observationis ex tunc mansisset exposita, nunquam tamen post tot etiam saecula desiisset credi­ biliter videri verus Deus: Cuius tanta fuisset plenitudo sanctitatis, ut omnes particu­ lares temporum et locorum differentias transcendens, exemplar praebuerit omnibus numeris absolutum, quod apud Graecos, Ro­ manos, Barbaros, lapones, Sinenses, Indos, eamdem semper ha­ buisset sanctificantem efficaciam, eademque inseruisset insignium semina virtutum : Cui etiam vere lucis hominum nomen competeret, utpote qui mundo in tenebris sedenti attulisset circa Deum et res aeternas fulgoris lucernam qua sola usque nunc ipse mundus illuminare­ tur, potuissetque persuadere homiuibus, « non corporeis oculis « sed pura mente veritatem videri..., ad quam percipiendam ni« hil magis impedire quam vitam libidinibus deditam... ; quamo« brem sanandum esse animum ad intuendam incommutabilem « et eodem modo semper se habentem pulchritudinem » : Qui iterum, adeo bonus, adeo serenus, adeo beneficus ge­ neri humano quondam illuxisset, ut exemplo undequaque singu­ lari, adhuc reficeret lassos venientes ad se, adhuc fatigatis ani­ mis requiem daret, adhuc turbatos ac formidantes erigeret, ad­ huc in se confidentibus pacem largiretur exsuperantem omnem sensum : Quem demum, licet ab hominum oculis iam a saeculis ere­ ptum, pars nihilominus generis humani perenni et actuoso et ef­ ficaci amore prosequeretur, pars vero inexterminabili ac semper recrudescente odio; qui vere hic manens in aeternum, non vi­ sibili praesentia, sed spirituali efficacia, eamdem semper ac dum viveret, sustineret contradictionem, ab iisdem semper peccati for­ mis et a singulis ipsarum eodem constanter modo lacessitus: « Si inquam, de tali viro interrogaretur quilibet prudens, < responderet, credo, ille, non posse hoc ab homine fieri, nisi « quem forte ipsa Dei Virtus atque Sapientia ab ipsa rerum na« tura exceptum... tanta honestaret gratia, tanta firmitate robo· « raret, tanta denique maiestate subveheret... De honoribus vero DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 6fJ < eius frustra se consuli, cum facile possit aestimari quanti ho«nores debeantur Sapientiae Dei, qua gestante et gubernante, < ille pro vera salute generis humani, magnum aliquid proprium, « et quod supra homines esset mereretur » (’). Imo, cum ipse de sua vera et propria divinitate solemnem, ut supponitur, dedis­ set attestation» ! , pro vero Deo homine lacto indubitata fide es­ set habendus. Atqui omnia haec de lesu Christo in facie omnium ge­ nerationum verificata sunt, et semper verificantur. Sane vero, vixit lesus Christus, non aetate quadam ignota, sed maxime historica, eaque celebratissima inter omnes epochas antiquitatis. Vixit sub dominatione Romana, in regione quae com­ municabat cum orbe universo, imo, erat tunc temporis quasi quoddam centrum universi. Nam ludaei degebant ubique terra­ rum, et per singulos annos in solemnibus festis paschae et pen­ tecostes e cunctis partibus Hierosolymam confluebant ; unde re­ duces in propria, notitiam eorum quae in Palestina agebantur secum asportabant. Hinc effectum est ut omnium quae gesta sunt in tribus vitae Christi publicae annis, speciatim vero in passione, resurrectione, et promulgatione legis evangelicae, totus veluti mundus testis exstiterit : < Parthi et Medi, et Aelamitae, et qui « habitant Mesopotamiam, ludaeam et Cappadociam, Pontum et « Asiam, Phrygiam et Pamphiliam, Aegyptum et partes Lybiae « quae est circa Cyrenen, et advenae Romani » (a). Insuper apo­ stoli statim profecti ad praedicandum ubique ea quae viderant oculis suis, quae perspexerant et contrectaverant de Verbo vitae, non angulos adibant cubiculorum, sed plateas, et celeberrimos consessus, et maximas urbes: puta Antiochiam, Athenas, Corin­ thum, Ephesum, Romam. « Cum duodecim apostoli, inquit Leo « M. Serm. 82, cap. 3, imbuendum evangelio mundum, distribu« tis sibi terrarum partibus, suscepissent, beatissimus Petrus « princeps apostolici ordinis ad arcem Romani destinatur impe« rii, ut lux veritatis quae in omnium gentium revelabatur sa(’) Aug. I. c. (a) Act. II-9- seq. 614 CREDIRII.ITAS INCARNATIONIS « lutem, efficacius se ab ipso capite per totum mundi corpus ef« funderet. Cuius autem nationis homines in hac tunc urbe non «essent? aut quae unquam gentes ignorarent quod Roma didi· « cisset?... Ad hanc ergo urbem tu, beatissime Petre apostole, « venire non metuis, et... silvam istam frementium bestiarum et « turbulentissimae profunditatis oceanum constantior quam cum « supra mare gradereris, ingrederis. Nec mundi dominam times « Romam, qui in Caiphae domo expaveras sacerdotis ancillam ». Itaque trophaeum crucis Christi statim ab initio Romanis arci­ bus caeterisque tam Orientis quam Occidentis celebrioribus cen­ tris illatum, quasi invertice montium plantabatur; ibique postea mansit per saecula tamquam signum elevatum in nationibus, cui usque nunc contradicitur. Nusquam enim a summa publicitate initiorum excidit lesus Christus, et si quis recte consideret, intelliget nihil intentatum relictum fuisse, ut a divinitatis sede de­ turbaretur : adhuc consilium inire Scribarum doctissimos ut ca­ piant eum in sermone, adhuc ad eum accedere Sadducaeos qui dicunt resurrectionem non esse (* ), adhuc per mundi ambitum verificari id quod in Jerusalem die Scenopegiae accidisse narrat loannes (VII-u). Et murmur multum erat in turba de eo. Qui­ dam enim dicebant : quia bonus est. Alii autem dicebant : non, sed seducit turbas. Porro, post tot et tantas inquisitiones, observationes, oppo­ sitiones nemo ad hanc usque diem valuit explicare vitam lesu Christi, eum ad puri hominis proportionem decurtando, sed man­ sit ipse lesus Christus aenigma insolubile, seclusa veritate divi­ nitatis. Dum ex inverso, si qui unquam homines divinos honores affectaverint, vel a posteris fuerint ad qualecumque numinis cul­ men elati, tanta evidentia patet absurditas ut ne primam qui­ dem discussionem ferat. « Omnia tentamina, inquit Strauss, In« trod. n. xxm, hactenus proposita ad delineandum biographiam « lesu vere historicam, irrita fuerunt et inania ». Quo non ob­ stante, alter antichristianae scientiae coryphaeus dicere non ti met, hunc lesum cuius biographia vere historica non datur, in (*) Matth. XXII-15. et seq. UE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 615 tantum evasisse lapidem humanae societatis angularem, ut im­ possibile esset tollere nomen eius de hoc mundo, quin mundus ipse convelleretur usque ad ima sua fundamenta (’). Evidentia enim facti constringitur, nec potest omnino eludere testimonium humanae conscientiae, quae etiam libidinibus ac concupiscentiis evigorata, etiam falsis diis exancillata, quoties resipiscit ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua valetudine, et sanitatem suam patiens respicit in divinam hanc figuram qua evangelium re­ splendet, vel invita dicit : ecce quomodo nascitur, vivit, loquitur, agonizat, et moritur verus Deus factus homo. Quid si nunc iugem ac perennem vim consideres ad con­ vertenda corda, reformandasque animas? lure optimo rationalistae dicunt neminem hominum posse ex sese totaliter emergere supra conditiones medii in quo nactus est exsistentiam, tran­ scendendo scilicet omnes particulares determinationes stirpis, re­ gionis, vel temporis: ideoque omnem hominem fore semper fi­ lium familiae suae, populi sui, et saeculi sui. At vero lesus Christus heri et hodie, ipse in toto mundo suam usque nunc respectu hominum cuiusvis generjs, actuosam efficacitatem servat. Ipse non fictus Orpheus, ut verbis utar Clementis Alexandrini, Exhort, ad Gent., qui in cithara et lyra et cantu, hoc est, san ctissimae divinaeque vitae ac passionis mysteriis feras indomitas semper mansuefacit, e vitiorum coeno homines educens, exem­ plumque eis praebens nusquam antiquatum, quo in omne bonum contendant et ad omnem moralem perfectionem informentur. (') Renan, Vie de Jésus, ch. 25 : « Repose maintenant dans ta gloire. « ait alloquens lesum... Pour des milliers d’années le monde va relever « de toi. Drapeau de nos contradictions, tu seras le signe autour duquel « se livrera la plus ardente bataille. Mille fois plus vivant, mille fois « plus aimé depuis ta mort que durant les jours de ton passage ici-bas, « tu deviendras à tel point la pierre angulaire de l’humanité, qu'arra« cher ton nom de ce monde, serait l’ébranler jusqu'aux fondements. « Entre toi et Dieu on ne distinguera plus. Pleinement vainqueur de la « mort, prends possession de ton royaume, où te suivront par la voie « royale que tu as tracée, des siècles d'adorateurs ». Crederes audire daemonia ab obsessis corporibus exeuntia, et clamantia : Scio te qui sis. Sanctus Dei (Luc. IV-34). 6 1(5 CREDIRII-ITAS INCARNATIONIS Caeteri hominum, quantum ex se est in tenebris sedentes et regione umbrae mortis, indigent lumine quo in hac ignoran­ tiae nocte circa res aeternas illuminentur. lesus Christus vero apparuit inter nos quasi natus in Dei secreto Deique gloria, et in dies magis semper ac magis comprobatur, eos omnes qui huic luci hominum oculos claudunt, velut in densissima caligine positos hac illae errare manu tentantes, et incassum quaerentes viam(’)· Caeteri hominum indigent confortatione, auxilio, pace, lesus Christus vero dixit : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, sed et solus talia dicere potuit quin eo ipso ceu dementia captus haberetur ; cuius salutaris in­ fluxus usque nunc erigit iacentes, et lassos reficit interius, et ad omnem tribulationem ferendam semper adiuvat pusillanimes. Caeteri hominum mortui sunt et dormiunt in sepulcris suis. Mortui sunt, inquam, in corde posterorum. Nam pro Socrate, pro Platone, pro Cakya-Mouni quis forsitan audeat mori, quis contemnat divitias, quis renuntiet deliciis, quis relinquat patrem et uxorem et filios et agros, quis custodiat vias duras? Sed ex quo lesus Christus resurgens ex mortuis in coelum ascendit, consurrexerunt martyres sine numero, pro eo « ludibria et ver« bera experti, insuper et vincula et carceres. Lapidati sunt, « secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuie- « runt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, af« flicti...., in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis et « in cavernis terrae ». Neque hoc per accidens fuit in uno aut altero saeculo, in una aut altera parte terrae tantum. Plenus enim est mundus monumentis eorum qui ei dederunt testimo­ nium illius caritatis qua maiorem nemo habet, sed nec habere potest, et usque hodie ubique inveniuntur, quos nihil ab eo se­ pararet, nec tribulatio, nec angustia, nec fames, nec nuditas, nec periculum, nec persecutio, nec gladius. Caeteri hominum mortui sunt, et dormiunt in sepulcris suis. Quo fit ut simul cum amore exstincta sit et omnis invidia nominis eorum; contra mortuos (’) Cf. Jouffroy, Nouveaux Mélanges, Mémoire sur i organisation des sciences philosophiques, 2 partie, p. 139, seq. f»E ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 617 enim quis conaretur? Sed vidit infernus sepulcrum Christi vi­ ventis, et gloriam sensit resurgentis. Ideo duellum quondam in­ ceptum continuatur per saecula; quin imo, quo magis properatur ad saeculoru 11 consummationem, eo ardentior evadit lucta contra eum de quo .phetizans senex Simeon dixit: postius esi hic in signum cui contradicetur. Quicum enim vel leviter attendet ad ea quae in toto mundo num ·.· i aguntur, facile intelliget nihil aliud esse in quae­ stione praetei Christum, eiusque causam. Quod ut manifestius tibi appareat, accipe passionis narrationem, prout iacet in evan­ gelio. Ubicumque Caiphae et totius concilii Synagogae occurrit mentio, cogita occultam illam et praevalentem in toto orbe se­ ctam massonicam, quae a medio saeculo xvm initia duxit (’), habetque in vexillo suo scriptum: Conteramus lesum Nazarenum, eradamus eum de terra viventium et nomen eius non memoretur amplius! Quando nominatur Herodes cum exercitu suo, cogita legionem eorum, quorum, ut apostolus dicit, deus venter est; quique in suis theatris, foliis, picturis, et quibuscumque conven tibus, bestialiter spernunt atque irrident Christum. Cum Pilatum legis, eos intellige qui hodie in plerisque regionibus rei publicae praesunt, in sublimitate constituti. Sub Caesaris quoque nomine cogita democratiam, et loco Barabbae pone eos qui socialism! sive anarchiae iura tuentur. In his habes elavem intelligentiae : in his rationem historiae vere scientificae, id est, per altissimas causas. Et modernus quidem Pilatus vellet in pace relinquere Christum, sed timet Caipham simul et Caesarem, quia sicut an­ tiquus Caiphas fingebat curare interesse Caesaris, ita nunc mas sonica secta dicit: si hunc dimittis, non es amicus democratiae! Fluctuat ergo modernus Pilatus, quandoque remittens lesum ad Herodem, quandoque terrens de Barabba, quandoque castigans et flagellans eum in quo non invenit causam, dum sperat se exigen­ tiis conjuratorum facturum satis quin ad extrema devenire co­ gatur. Finaliter tradet Sanctum voluntati eorum, et tunc consum­ mabitur mysterium iniquitatis, quando revelatus erit « homo (’) Cf. Barruel, Mémoires pour servir à ίhistoire du Jaeohiuisme. 6t8 CRRDIBILITAS INCARNATIONIS « peccati filius perditionis, qui adversatur et extollitur supra « omne quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei « sedeat, ostendens se tamquam sit Deus.... Quem Dominus « lesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione ad· « ventus sui...., ut judicentur omnes qui non crediderunt ve· « ritati » (J). Haec igitur et alia multa si consideres, videbis lesum Chri­ stum tantum excedere omnes humanae naturae proportiones, quantum coeli a terra exaltantur. Ideo rursus, evidenter cre­ dibilis est attestatio qua se asseruit in carne assumpta, super omnia Deum benedictum in saecula.(*) (*) Thess. 11-3 et seq. INDEX Prooemium................................................ ........................................... PAG 3 PARS PRIMA DE IPSO INCARNATIONIS MYSTERIO Huius partis divisio in tria capita........................... 13 CAPUT PRIMUM QUAEST. I. De convenientia incarnationis. Quaest. I. — Thesis I. Incarnatio de sui ratione nullam habet in quacumque hypothesi disconvenien tiam cum divinis attributis; sed absolute di­ cenda est convenire Deo, et non dedecere eius Maiestatem.............. 16 Thesis II. Fuit etiam convenientissima incar­ natio in ordine ad reparationem generis hu­ mani lapsi. Imo. ut divinae iustitiae pro pec­ cato condigne satisfieri posset, omnino requi­ rebatur..................................................................... Thesis III. Quamvis, peccato non exsistente, sua adhuc incarnationi fuisset convenientia, ad factum tamen quod attinet, probabilius di­ citur hoc divinum opus in reparationem hu­ manae naturae lapsae ita ordinatum, ut vi praesentis decreti, si homo non peccasset, Deus incarnatus non fuisset........................... at 31 ΐΝηκχ 6ao Thesis IV. Conveniens demum fuit ut incar­ natio nec statim fieret hb origine mundi, nec etiam differretur in finem saeculorum, sed in medio temporum perficeretur, sicut reipsa ef­ fecta est................................................................ CAPUT SECUNDUM QUAEST. II-XV. De modo unionis Verbi incarnati. Comprehendit quaestiones de modo unionis secundum se, de persona assu­ mente. et de natura assumpta. § i. De ipsa unione hypostatica. Quaest. 2. — Necessitas praeviae disputationis de natura et supposito............................................................................ Principia S. Thomae........................................... Principia ab aliis theologis propugnata ... Principia heterodoxa.......................................... Quaestionis partitio.......................................... 54 57 86 96 98 Thesis V. Unio Verbi incarnati facta est in per­ sona, non autem in natura.................................. 99 Thesis VI. Haeretica est sententia eorum qui unionem incarnationis in persona, sed non in supposito seu hypostasi factam esse dixerunt. Item eorum qui posuerunt, partes naturae hu­ manae a se invicem separatas uniri Filio Dei accidentaliter. Sed fide catholica tenendum est, unionem divinitatis ad humanitatem esse id est, secundum subsistentiam. Adeoque recte dici potest, personam Christi hypostaticam, post incarnationem esse compositam, in quan­ tum una et eadem in duabus naturis sub­ sistit................................................................................... Thesis VII. Non explicatur unio incarnationis per hoc quod Verbum assumpsit naturam cui omnia adsunt positiva hypostasis creatae con­ stitutiva, et sola deest ad personae rationem assumptionis negatio. — Item quod humanitas nec per hoc propriam habens exsisten­ tiam, sed modalitate personalitatis destituta, uo INDEX 6a ι formaliter coniungitur Verbo per quemdam, ut aiunt, unionis modum substantialem. — Item nec per hoc quod personalitas Verbi est loco illius termini quo alias, iuxta Caietannm, natura creata ultimo terminatur et fit suppositum. — Sed explicatur per hoc quod Immanitas sic communicatur Verbo, ut in illo • -xsistat et non in semetipsa; quatenus scilicet, esse personale Filii Dei supplet vices creatae exsistentiae, sive proprii actus essendi qui eidem humanitati naturaliter debebatur Thesis VIII. Unio hypostatica sumpta pro re­ 123 latione innascente inter duo unita, est in sola natura humana realiter, in Verbo autem se­ cundum rationem tantum........................... 159 Thesis IX. Unio incarnationis, etsi facta non sit per gratiam habitualem, est donum super­ natural per excellentiam; ipsam nulla me­ rita, nec ipsius Christi, nec alterius cuiusvis, praecedere potuerunt ; dici tamen potest Chri­ sto naturalis, in quantum est in humanitate ipsius ex virtute naturae divinae a primo in­ stanti conceptionis sive nativitatis .... Conclusio in qua tota quaestio breviter récapitu­ latur......................................................................... 163 165 § 2. De persona assumente. Quaest. 3. — Thesis X. Personae divinae propriissime et pri­ mario convenit denominatio assumentis, na­ turae autem nonnisi secundario, et ratione personae cum qua est realiter idem : quod quidem omni ex parte adhuc maneret verum, etiamsi per impossibile non essent relationes quibus in Deo supposita multiplicantur Thesis XI. Solus Filius secundum Scripturas homo factus est, non autem Pater nec Spi­ ritus Sanctus, adeoque fides catholica mani­ feste docet, unam personam divinam posse sine alia naturam creatam assumere. Sed quoad huius veritatis expositionem, nulla reperiri po­ test inter varias sententias differentia, quia 170 INDEX 633 pag. omnes indiscriminatim dicere debent, uniri humanitatem cum esse Verbi, quod est ipsum esse divinum distincto atque incommunicabili modo habitum per relationem filiationis . . Scholion. Loquendo de potentia absoluta. nihil re­ >72 pugnantiae est in hoc quod plures personae di­ vinae unam numero naturam assumant, vel e converso, una persona plures naturas. . . . 18 i Thesis XII. Habita ratione finis incarnationis, conveniens fuit ut Verbum incarnaretur, po­ tius quam Pater vel Spiritus Sanctus 182 g 3. De natura assumpta ET COASSUMPTIS PERFECTIONIBUS AC DEFECTIBUS Quaest. 4. — Thesis XIII. Humana natura prae aliis omni­ bus naturis fuit a Filio Dei assumptibilis. . 184 ubi de effato Patrum: Verbum as­ sumpsisse quidquid in natura nostra, ut Crea­ tor, inseruit.......................... ..................... 187 Scholion, Quaest. 5. — Thesis XIV. Filius Dei assumpsit verum cor­ pus, scilicet carnem ex stirpe Adae propaga­ tam, et similiter animam, eamque intellecti­ vam seu rationalem.............. Quaest. 6. — Thesis XV. Simul tempore facta est assumptio 189 totius humanitatis et omnium partium eius. Sed ordine naturae, recte dicitur Verbum as­ sumpsisse corpus mediante anima, animam mediante spiritu, et partes mediante toto. . 194 Quaest. 7. — Thesis XVI. Fuit in anima Christi gratia ha­ bitualis; fuerunt etiam virtutes et dona, iis solum exceptis quae cum statu comprehen- soris componi absolute non possunt. . . . 197 Thesis XVII. In Christo, eoque solo, est ab­ soluta et perfecta habitualis gratiae plenitudo. Unde gratia eius vero quodam sensu dicitur esse infinita, et sicut nunquam potuit adau­ geri, ita nunquam per gratiam cuiuslibet purae creaturae poterit adaequari............................... Quaest. 8. — Thesis XVIII. Christus est secundum diversos gradus caput omnium qui vel actu vel poten­ tia supernaturalem vitam participant. Caeteris 205 INDEX tamen paribus, plenius et perfectius est caput hominum, quam sit angelorum. Denique gra­ tia capitis in eo, non re, sed ratione tantum differt a gratia habituali qua anima eius in seipsa sanctificatur............................................. QUAEST. 9->2· — Thesis XIX. In Christo a primo instanti suae conceptionis fuit scientia beata qua divi­ nitas in seipsa videtur. Fuit insuper in eo haec scientia secundum summum gradum perfectio­ nis qui dari potest in actuali ordine rerum. Per eam denique anima Christi cognoscit om­ nia quae Deus scit scientia visionis. . . THESis XX. Praeter scientiam beatam, fuit ab initio in anima Christi scientia infusa, per quam absque dependentia a phantasmatibus cognovit omnes res naturalis ordinis, necnon et omnia mysteria gratiae quae unquam facta sunt vel fient. Agnoscendum etiam in eo est tertium genus scientiae, scilicet acquisitae, in qua sola profecit secundum naturae ordinem, mensuram aetatis, et rerum experientiam. . Scholion et conclusio circa modos scientiae quos “9 habuit anima Christi....................................... 239 Thesis XXI. Vana sunt argumenta quae novi exegetae ex historia evangelica depromunt contra veram et catholicam doctrinam de omniscentia animae Christi. Sed et apertam haeresim prae se ferunt opiniones quas e rationalistis acceperunt, de positivo errore in quo fuisset idem ipse Christus circa mox ventu­ ram consummationem saeculi, et de progres­ siva evolutione per quam pervenisset ad con­ scientiam filiationis divinae vel vocationis mes- sianicae........................................................................ 24a Quaest. 13. — Praevia declaratio circa potentiam animae Christi. «5« Thesis XXII. Anima Christi, ut instrumentum coniunctum Verbo, habuit per modum habi­ tus potentiam ad faciendum omnia miracula ordinabilia ad incarnationis finem. Specialiter vero, et eadem de causa, eius potestati om­ nis dispositio proprii corporis totaliter subde­ batur........................... INDEX 624 Quaest. 14-15. — Thesis XXIII. Christus convenienter as­ sumpsit pro statu viae defectus qui conse­ quuntur ex peccato communi totius naturae, et non repugnant plenitudini scientiae et gra­ tiae: illos scilicet omnes et solos qui ad pas- sibilitatem tam corporis quam animae perti­ nebant ................................. 263 Thesis XXIV. Speciali miraculo tribuendum non est quod in Christo, simul cum fruitione beata fuerint dolores tam exteriores quam interio- res, iidemque tam in parte sensitiva quam in parte superiori. Sed horum coexsistentia < e- naturaliter consequebatur ad statum quem ha­ buit Christus in terris, secundum quod uni­ cuique virium permittebatur id agere et pati quod sibi proprium erat, nocumentum quin unius potentiae bonum vel redundaret in aliam.................................................................................... de Christo comprehensore quantum ad ani­ mam, et viatore quantum ad corpus .... 274 Nota 283 CAPUT TERTIUM QUAEST. XVI-XXVI. De consequentibus unionem. Htc sermo est de iis omnibus quae per logicam deductionem erui possunt ex hac generali praemissa ·. Huma­ nitas est unita Verbo secundum stasim............................................. hvpo- 285 § i. De consequentibus unionem quantum ad ea quae competunt Christo TAM SECUNDUM RATIONEM ENTIS, QUAM SECUNDUM RATIONEM UNITATIS. Quaest. 16. — Thesis XXV. Ex hoc quod humanitas et divi­ nitas unitae sunt in uno Verbi supposito, con­ sequitur quod concreta utriusque naturae vere et proprie de se invicem praedicantur. Con­ sequitur etiam quod idiomata sive proprie­ tates naturae tam divinae quam humanae, adiective significata, possunt indifferenter praedi­ cari de quibuslibet nominibus supponentibus INDEX pro hypostasi : sive nomen «le quo dicuntur 6îJ *** <1· r in’.elligere utramque naturam, sicut hoc lu.men Christus ; sive solum naturam divinam. υ ut hoc nomen Deus, vel Filius Dei; sive -■•Ioni >i naturam humanam, sicut hoc nomen vel lesus. Non tamen ea quae sunt us naturae possunt praedicari de alia, seiin lum quod in abstracto significantur 2345 Im sis XXVI. Loquendo de iis quae conve­ ntum Christo secundum fieri, haec est vera; Deus factus est homo; falsa autem ista : Homo factus est Deus..................................................... Scholion in quo expenduntur varia quaesita circa modos loquendi............................... . Quaest. 17. — Thesis XXVII. Ex hoc quod secundum fidem catholicam una est Dei et hominis hyposta­ sis, consequitur Christum esse simpliciter unum, et nullo modo duo, sicut auctores primae opi­ nionis apud Magistrum posuerunt. Rursus, contra auctores etiam tertiae opinionis conse­ quitur. non aliud in eo haberi esse exsisten­ tiae secundum quod ab aeterno est Deus Verbum, et aliud secundum quod in tempore factus est homo................. »97 Quaesi. 18. — Thesis XXVIII. Ex hoc quod duae naturae integrae et inconfusae in uno Verbi suppo­ sito conveniunt, sequitur esse in Christo duas naturales voluntates non contrarias, divinam scilicet et humanam ; ipsamque humanam, tam quae rationis quam quae sensualitatis dicitur, fuisse in omnibus subiectam divinae eius atque omnipotenti voluntati........ 303 Thesis XXIX. Cum eo ordine quo humana vo­ luntas sub divina infallihiliter continebatur, optime stat libertas arbitrii. Quin imo. si solnm consideraretur speciale divinitatis regimen in voluntatem assumptam, nequidem libertas contrarietatis censenda foret fuisse intrinsece ablata. Sed quia ex alio titulo auferebatur, id est, ex beatitudine animae, simpliciter dicen­ dum est nullam fuisse in Christo libertatem a necessitate, respectu eorum quae per di- 292 29 j INDEX 6?6 vinani legem vel iubebantur vel prohibe- ................................................................................ Thesis XXX. Ex praemissis consequitur quod 3>o cum vellet Deus absoluta voluntate benepla­ citi redemptionem hominum per liberam sa­ tisfactionem in morte crucis, eo ipso dicendus est non imposuisse Christo praeceptum pa­ tiendi. Sed ipsum beneplacitum divinae vo­ luntatis metaphorice dicitur in evangelic prae­ ceptum sive mandatum, secundum quod apud nos homines praeceptum solet esse signum voluntatis in superiore exsistentis...................... 314 Quaesi 19. — Thesis XXXI. Sicut duas voluntates, ita duas operationes secundum totidem operatrices na­ turas oportet in Christo confiteri. Sed quia « agit utraque « nione quod forma cum alterius commu- proprium est », dum divinitas regit operationem humanitatis, eaque utitur, ac humana vicissim operatio specialem ex divinitate unita sortitur efficaciam, recte San­ cti Patres, ad exprimendam hanc ordinis uni­ tatem, operationem in Christo deivirilem theaudricam praedicaverunt....... seu 323 /id operationem theandricam ma­ xime perlinet satisfactio qua Christus condigne satisfecit pro peccatis nostris, necnon et meri­ tum quo generi humano meruit restitutionem gratiae .......... . . - Scholion. — § 2. 329 De consequentibus unionem quantum ad ea QUAE CONVENIUNT CHRISTO PER COMPARATIONEM AD DEUM PATREM. Quaest. 20. — Thesis XXXI1. Christus secundum naturam humanam est subiectus Patri, imo et sibi ipsi prout una cum Patre et Spiritu Sancto in na­ tura divina praeest ac dominatur. Quare toti Trinitati salutare offerre sacrificium, et iustam pro peccatis satisfactionem potuit exhibere . 333 Quaest. 21. — Thesis XXXIII. Christo secundum quod est homo, et humanam voluntatem habens, com­ petit orare. Oravit autem tam prp se quam pro aliis, et omnis oratio eius fuit exaudita 336 INDEX 627 Scholion dc oratione dominica..................... Quaest. 22 Thesis XXXIV. Christus constitutus est in Ecclesia summus sacrorum minister et sacer­ dos in aeternum. Est autem ipsemet hostia sacerdotii sui, cuius effectus in vera peccato­ rum expiatione, et in adeptione bonorum ae­ ternorum consistere dicendus sit..................... Quaest. 23. - Thesis XXXV. Christus qui est Filius Dei na­ Quaest. 24. turalis, nullo modo dici potest adoptivus . . Thesis XXXVI. Christus secundum quod ho­ 344 mo. fuit praedestinatus ad hoc quod esset Fi­ lius Dei naturalis. Considerando autem prae­ destinationem ex parte termini, dicendum est praedestinationem eius fuisse causam et exem­ plar praedestinationis nostrae. § 3. De consequentibus unionem, 350 quantum ad ea quae CONVENIUNT CHRISTO PER COMPARATIONEM AD NOS. Quaest. 25. — Praenotiones de adoratione latriae, duliae, hyperduliae.............................. 353 Thesis XXXVII. Una est adoratio Christi Dei et hominis ex parte rei adoratae. Debetur autem ei propter divinitatis excellentiam ado­ ratio latriae, qua in eius hypostasi et ipsa coa­ doratur humanitas........................................... 35^ Thesis XXXVIII. Sicut adoratio dirigitur ad humanitatem ut ad rem non tam adoratam quam coadoratam in persona Verbi, sic et ad partes humanitatis. Recte autem Verbum incarnatum proponitur specialiter adorandum secundum ipsas partes in quibus peculiare consideratur documentum vel symbolum amo­ ris eius erga nos. Unde dicendum est legiti­ mum esse cultum quem Sacratissimo Cordi defert Ecclesia........................................................ Thesis XXXIX. Colendae sunt sacrae imagi­ nes, et eodem quidem cultu quo coluntur exemplaria, terminatione licet transitiva tan­ tum et relativa. Hinc adoratione latriae ado­ randa est imago Christi. Adorandum pariter, praeter caetera passionis instrumenta, ipsum 560 INDEX 6a8 lignum crucis in quo Salvator pro ’ nobis af 365 fixus est............................................... Quaest. 26. — Thesis XL. Christus secundum quod homo est primus et summus mediator noster apud ,74 De»m................................... PARS SECUNDA DE HIS QUAE DEUS INCARNATUS EGIT ET PASSUS EST 377 Divisio huius partis in quatuor capita............................................... CAPUT PRIMUM QUAEST. XXVII-XXXIX. De his quae pertinent ad ingres­ sum Christi in mundum. Praemittitur allegoria de Virgine maire, ex Luc. X-j8 et seq. Quaest. 27. — Thesis XLI. De tenendum Virgine in est, quod 379 matre generaliter reparationis ordine eum locum tenet quem tenuit Eva in ordine perditionis. Nam sicut ex insigni oraculo Ge- neseos edocemur, totius redemptionis nostrae ratio in quadam recirculatione contra diabo­ lum consistere dicenda est: quatenus omne id quod machinatus fuerat Satanas ad ruinam generis humani, illud ipsum ordine contrario divinitus dispositum est ad salutem. Quo fit ut novo Adae, id est Christo, indissolubili nexu ad dissolvenda diaboli opera coniungi debuerit nova Eva, id est, Maria. 380 omnem aliam gratiam, non hominum modo, verum etiam Thesis XLII. Gratia angelorum, longe Virginis exsuperat. Quippe, ordinis convenientiae mulier non acquireret ad Deum omnino recti exigebant ut relationem matris ad filium, nisi mediante proportionata coniunctione secundum spiritum. Ideo haec una sublimis ac prorsus singularis maternitas est, in qua cognatio sanguinis spiritualem unio­ nem consequitur, et vicissim unio spiritualis intimitati corporalis cognationis plane com­ mensu ratur . . . ............................................... 398 INDEX 6aq Corollarium. Pro certo tenendum, originalem gratiam in Maria penitus fomitem abstulisse, et ideo in ipsa sicut in Domino lesu Christo, non fuerunt nisi naturales et indelreclabiles de­ fectus qui perfectioni sanctitatis omnino non re­ pugnant ............................................................. 404 Quaest. 28. — '| hesis XLIII. Fide catholica tenendum est Beatam Mariam permansisse virginem ante partum, in partu, et post partum . . Quaest. 29. — Thesis XLIV. Oportuit Mariam ante conce­ 409 ptionem Filii Dei desponsari loseph, cum quo vero matrimonio fuit coniuncta. 415 Quaest. 30. — Thesis XLV. Quia demum necesse fuit secun­ dum ordinem a divina Sapientia praestitutum, ut incarnationis exsecutio a Virginis consensu dependeret, ipsaque Virgo Verbum Dei prius mente conciperet quam corpore, ideo id quod in ea erat generandum, ei debuit per angelum annuntiari.............................................................. Quaest. 31-34. — De Christi conceptione quantum ad materiam 418 ex qua, deque eius genealogia......................... De Christi conceptione quantum ad principium 422 activum............................................................... 4’6 De modo, ordine, instantaneitate conceptionis Christi......................................................................... Quaest. 35-36. — Thesis XLVI. Beata Virgo, cum sit Mater Christi secundum temporalem eius nativita­ tem, Dei genitrix vere dicitur et est. Imo in hoc nomine Deiparae tota recapitulatif fides incarnationis.............................................................. Scholion I de circumstantiis nativitatis Christi quoad tempus et locum.......................................... Scholis II de manifestatione Christi nati, et de mysteriis in ea latentibus..................................... 4’7 4?o 434 438 Quaest. 37. _ Thesis XLVII. Conveniens fuit ut Christus circumcideretur, et quadragesimo die in tem pio secundum legis consuetudinem praesenta „ retur.......................................................................... QUAEST. 38-39. — De baptismo per quem initiatum est publi­ 444 cum ministerium Christi apud populum Israel. 446 Conclusio........................................................... PAG CAPUT SECUNDUM QUAEST XI-XI.V. De his quae pertinent ad progressum vitae Christi in hoc mundo Partitio capitis................................................................................... 448 Quaest. 40-42- — De conversatione, tentatione, et doctrina Christi................................................................................... Quaest. 43-45. — De miraculis Christi.................................. ibid. 452 Quod veritatem necnon et vim probantem mi­ raculorum Christi luculenter demonstrat nobis 453 Deus in inimicis nostris..................................... Quod argumenta quibus ex ipsa relatione miraculis ostensionem elevare sacri divinitatis conantur, in textus Christi sunt vana et inania............................................................................... 458 Quod duplici de causa miracula per Christum facta eius divinitatem ostenderunt .... 465 CAPUT TERTIUM QUAEST. XLVI-LII. De exitu Christi ex hoc mundo Capitis partitio .................. 468 Quaest. 46. — Thesis XLVIII. Convenientissimum fuit ut re­ paratio nostra, quae finis fuit adventus Christi in mundum, fieret per eius passionem, pas­ sionem autem crucis............ ibid. Thesis XLIX. Christus passus est omne genus passionis humanae, et dolor eius fuit maximus inter dolores praesentis vitae, tametsi ratio superior in ipso in summa iucunditate contem­ plationis excelsa divinitatis semper inhabitans, inalterabili essentialis beatitudinis gaudio sem­ 47’ per frueretur.................................... de circumstantiis passionis quoad tempus et locum................................................................. Scholion Quaest. 47. — Thesis L. In causis efficientibus passionis Christi, aliter et aliter numerantur tum lu- daei a diabolo moti, tum ipse Christus secun­ dum quod homo, tum denique tota Trinitas............................ Pater, imo 483 47 8 INDEX Quaest. 43. β3ι Thesis LI. Passio Christi causavit salutem no­ stram per modum satisfactionis, per modum meriti, per modum sacrificii, per modum re­ demptionis, ac demum per modum efticien- tiae....................................... Thesis LIÎ. Christus ex rigore iustitiae satisfa­ cere et mereri nequaquam potuit. Quo tamen non obstante, satisfactio eius ac redemptio fuit ex sua intrinseca dignitate, non solum aequivalens et condigna, verum etiam super- 485 abundans, imo infinita.................................. 495 Quaest. 49. _ Thesis LIII. Passio Christi praecessit ut quae­ dam universalis causa remissionis peccato­ rum, quam necesse est singulis applicari ad propriorum deletionem peccatorum. Valet autem ad liberationem ab omni malo, per fectamque beatitudinem certo ordine conse­ quendam. Et quia ordo iste in hoc maxime consistit, ut per prius constituamur in via ad regnum coelorum, constat merita Christi non excludere merita et satisfactiones nostras, quae recte dicuntur niti meritis et satisfactio­ nibus eius........................ 502 Scholion. Pro omnibus hominibus mortuus est Christus, et ideo redemptio eius est universalis quoad sufficientiam, tametsi passionis fructus, nec ad omnes proveniat quoad efficaciam nec etiam proveniat aequali modo ad eos ipsos qui re et actu participes eius efficiuntur .... Quaest. 50-52. — Thesis LIV. Christus est vere mortuus per animae separationem a corpore, manente in­ terim unione disiunctarum partium ad sup­ positum Verbi. Fuit etiam sepultus ad veri­ tatem mortis magis comprobandam, et tribus diebus tribusque noctibus, secundum Scriptu­ ras permansit in sepulcro. Denique statim ac in cruce expiravit, descendit ad inferos, et per praesentiam animae suae penetravit in limbum Patrum quos ipso instanti aeternae gloriae effecit participes... 510 507 I INDEX CAPUT QUARTUM QUAEST. LIII-LIX. De exaltatione Christi post hanc vitam Capitis partitio............................................................... Quaest. 53 54. — De resurrectione Christi secundum se. turn quoad qualitates resurgentis, tum quoad causalitatem respectu iustificalionis et resurrectionis nostrae......................... ibid. 517 Quaest. 55. — Thesis LV. Convenienti ordine et sufficientissimis argumentis manifestata est mundo resur­ rectio Christi.............................. Quaest. 57-59. — De Christi 519 ascensione, sessione ad dexte­ ram Patris, et iudiciaria potestate . . . 533 PARS TERTIA DE CREDIBILITATE MYSTERII INCARNATIONIS Huius tertiae partis ratio et obieclum............................................. 541 Thesis LVI. Christus in terris degens, verum se esse Deum disertis ac perspicuis testimo­ niis declaravit. Idemque post ipsum praedi­ caverunt missi ab eo apostoli.......................... 542 Thesis LVII. Supradictas de Christi divinitate attestationes evidenter credibiles faciunt in primis prophetiae messianicae, quae ab anti­ quissimis temporibus multifariam multisque modis editae, in una persona lesu Christi mi­ rabiliter fuerunt adimpletae............................... Thesis LVIII. Fundamentale 576 Christianae reli­ gionis dogma evidenter credibile etiam faciunt facta miraculosa quae in libris N. T. referun­ tur; praesertim vero ineffabilis ex omni parte perfectio lesu Christi, qui in nobis habitavit plenus gratiae et veritatis, omnemque huma­ nae naturae proportionem supra modum exce­ dens, terras pertransivit..................................... 607 IMPRIMATUR Fr. Albertus Lep.d., 0 P.. S. P. A. Magister IMPRIMATUR t Ioserhus pauca, Archiep. Philippe».. Vic. Ger.