PONTIFICIA UNIVERSITAS GREGORIANA i· ' y> - ECCLESIAE SACRAMENTIS COMMENTARIUS IN TERTIAM PARTEM S. THOMAE TOMUS POSTERIOR COMPLECTENS QUAESTIONES DE POENITENTIA EXTREMA UNCTIONE, ORDINE ET MATRIMONIO EDITIO SEPTIMA ab auctore recognita ROMAE apud aedes universitatis gregorianae M · DCCCC -XXIX PATAVII - TYPIS SEMINARII 1 p>. ictum est in tomo superiori, sacramenta distingui seL7 eundum analogiam eorum quae in corporalibus spe­ ctare est, quatenus scilicet parallelo ordine sibi mutuo respondent principia illa supernaturalis vitae de quibus nunc agitur, et ea quae sunt ad corporalem vitam requi­ sita. Quippe, nihil aliud est sacramentum Novae Legis, ut Magister dicit, nisi id in quo sub tegumento rerum corporalium divina virtus secretius salutem operatur. In vita autem corporali perficitur aliquis dupliciter : primo, secundum quod in seipso subsistit, et deinde, se­ cundum quod est pars temporalis societatis. Et ideo du­ plex etiam datur categoria sacramentorum, quorum quae­ dam proxime et directe sanctificant hominem individuum qua talem, alia vero sanctificant ipsum prout pars exsistit spiritualis societatis, quae est Ecclesia. At rursus in prima categoria nova occurrit subdivisio, eo quod ad vitam cor­ poralem in homine seorsum in se spectato, quaedam sunt per se requisita, et quaedam solum per accidens: per ac- i i! 4 ÇBfl· . 6 < . ·. ·» ♦ >* Λ PROOEMIUM cidens autem dico, hoc est in hypothesi supervenientis infirmitatis sive aegritudinis quae semper praeter inten­ tionem naturae est. Quare sacramenta homini individuo destinata in duplici pariter differentia sunt, dum quaedam eorum requiruntur per se ad perfectionem Christianae vitae, et quaedam per accidens tantum, videlicet pro hypothesi relapsus in statum peccati post semel acce­ ptam in baptismo regenerationis gratiam. Sacramenta ergo per se ad vitae christianae pleni­ tudinem necessaria, sunt omnino tria, iuxta proportionem eorum quae in corporalibus conspiciuntur. Nam in cor­ porali vita est primo nativitas, secundo incrementum sive perductio ad mensuram hominis adulti, tertio alimentatio pro conservatione vitae per generationem primum acce­ ptae et ad augmentum deinde perductae. Hinc in vita spirituali primo habebitur sacramentum nativitatis, quod est Baptismus; secundo sacramentum augmenti, quasi per­ ducens ad virilem aetatem, quod est Confirmatio; tertio sacramentum alimentationis, quod est Eucharistia. Et sunt tria illa priora quae in superiori tomo continentur. Consequens itaque est ut initium tractationis nunc sumatur a duobus sequentibus, quae solum per accidens ad spiritualem vitam debuerunt ordinari, id est, ubi con­ tigerit morbus peccati post baptismum. Et recte assi­ gnantur duo, quia in corporalibus requiritur primo id quo morbus auferatur; praeterea vero id quo, morbo su­ blato, convalescat homo in pristinam valetudinem. Unde in spiritualibus e regione respondent tum Sacramentum Poenitentiae quo morbus peccati tollitur, tum Extrema unctio quae perficit et consummat curationem Poeniten­ tiae iuxta illud Tridentini, Sess. 14: «Visum est sanctae 4 1 PKOCEMIUM ! . ■ f η < Synodo, praecedenti doctrinae de Poenitentia adiungere « ea quae sequuntur de sacramento Extremae Unctionis, « quod non modo Poenitentiae, sed et totius Christianae « vitae quae perpetua poenitentia esse debet, consumma« tivum existimatum est a Patribus». Sed nec praetereunda erit nobilissima consideratio de sacramentis sanctificantibus hominem prout est pars ecclesiasticae societatis; quae iterum sunt duo, non re­ cedendo unquam a parallelism© temporalium. Est enim temporalis societas multitudo hominum mortalium guber­ nata a principe. Requiritur ergo ut sint in ea propaga­ tores multitudinis, quia secus, societas non esset perennis, sed brevi finiret. Requiritur praeterea ut instituantur re­ ctores ad multitudinem gubernandam. Et sic etiam est in spirituali societate Ecclesiae, in qua instituuntur re ctores per Ordinis sacramentum, provideturque conve­ nienti multiplicationi populi fidelium per sacramentum Matrimonii. Haec igitur duo sacramenta postremo loco exponenda remanebunt. DE POENITENTIA UM Christus Dominus noster in caelos iamiam ascensurus, suis apostolis commisit officium praedicandi Evangelium omni creaturae et baptizandi omnes gentes, potestatem Ecclesiae fecit sese quaquaversus expandendi, sibique subiiciendi homines universos, ut hoc modo adimpleretur quod dictum est per Pro­ phetam : « Lauda, sterilis quae non paris, decanta laudem et « hinni quae non pariebas, quoniam multi filii desertae magis « quam eius quae habet virum, dicit Dominus. Dilata locum «■ tentorii tui, et pelles tabernaculorum extende. Longos fac fu« niculos tuos et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et ad « laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit et civi« tates desertas inhabitabit» Ç1). At vero in hac fecunditate par­ tus seu dilatatione imperii nondum profecto iudiciariae potestatis usus apparuit. Quid enim mihi, ait Apostolus, de iis qui foris sunt iudicare? Aut forte dicendus erit Ecclesiae minister, ipsis­ simo actu quo homines aggregat visibili regno Christi, eosque sub dependentia ac regimine apostolicae hierarchiae transfert, po­ testatem clavium in eosdem exercere ? Absit. Cum enim iudicii ratio id expostulet ut sententia in eos duntaxat qui iam sunt(*) (*) Isai. LIV, 1-3. DE POENI 1 ENTIA subditi feratur, prius omnino est ius civitatis accipere quam per rectores civitatis iudicari. Ergo non per modum iudicii institutus est baptismus, sed per modum consecrationis qua homo signatus charactere imperatoris Christi emundatur a veteris sordibus con­ versationis, regeneraturque in perfectam vitae novitatem. Sed postquam per sacrum baptismatis lavacrum regeneratis in Christo patuit ianua Ecclesiae, tunc adimpletur quod dictum est per leremiam prophetam dicentem : « Et suscitabo super eos «pastores, et pascent eos; non formidabunt ultra et non pave­ ri bunt... Ecce dies venient, dicit Dominus, et suscitabo David « germen iustum, et regnabit rex et faciet indicium et iustitiam * in terra. In diebus illis salvabitur luda, et Israel habitabit con« fidenter» i1». Habitabit, inquam, confidenter, id est cum securi­ tate, sub summis clavibus per quas et regnum Dei administratur in terris, et via beatitudinis si forte fuerit per peccatum rursus occlusa, rursus aperitur, dicente Domino: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Tunc ergo incipit locus esse tribunali cui omnes fideles pecca­ tores qua tales iure divino subiiciuntur. Tunc patet accessus ad iudicem ianitorem caeli, cuius terrestre indicium praeiudicata apud Deum auctoritas est, ut quae in terris aut ligaverit aut solverit, statuti eiusdem conditionem obtineat et in caelo. Quae igitur cum ita sint, statim apparet specialis conditionis esse Poenitentiae sacramentum, quatenus per modum iudicii in­ stitutum, non iam rem corporalem ab extrinseco homini adhibi­ tam, sed ipsum poenitentis actum quo causa ad iudicem defertur, pro materiali elemento habere debet. Et hanc differentiam signans S. Thomas dicit: «Sicut in corporalibus medicinis quaedam sunt « quae consistunt in sola passione vel receptione curati, ut sectio < vulneris vel appositio emplastri, quaedam vero quae consistunt « in actu laborantis sicut exercitationes et huiusmodi : ita etiam « in sacramentis, quaedam non requirunt actum eius qui sancti« ficatur, quantum ad substantiam sacramenti, nisi per accidens «sicut removens prohibens...; quaedam autem requirunt essen(') lerem. XXIII, 5-6. DE POENITENTIA B « tialiter et per se actum eius qui sacramentum recipit, ad essen« tiam sacramenti, sicut patet in Poenitentia et Matrimonio. In « illis ergo sacramentis quae sine actu nostro complentur, est « materia quae significat et causât, quasi medicina exterius ap« posita. In illis autem sacramentis quae actum nostrum requi< runt, non est talis materia, sed ipsi actus exterius apparentes « hoc idem faciunt, quod materia in aliis sacramentis > f1). Ex quo demum factum est ut theologi in praesenti necesse habue­ rint disputare de ipsa virtute poenitentiae, cuius actus, non iam ut dispositio tantum, sed ut pars etiam constitutiva in hoc sa­ cramento requiritur. Quapropter, vestigiis Angelici inhaerendo, dicendum erit primo de poenitentia generarim, tum ut est sacramentum (Quaest. 84), tum ut est virtus (Quaest. 85). Secundo de effectu poenitentiae, quantum ad remissionem mortalium (Quaest. 86;, quantum ad remissionem venialium (Quaest. 87), quantum ad re­ viviscendam meritorum (Quaest. 89). Tertio de partibus poeni­ tentiae, tam in generali (Quaest. 90), quam in speciali hoc est: de contritione (Suppi., Quaest. 1-5), de confessione (Quaest. 6-11), necnon et de satisfactione (Quaest. 12-15). Quarto tandem de ministro et de potestate clavium (Suppi., Quaest. 17-27). (’) S. Thom., in IV, D. 14, q. 1, a. 1, q. 1, ad iu“. DE IPSA POENITENTIA Quaest. LXXXIV-LXXXV. «Circa primum, inquit S. Thomas, duo consideranda sunt: « primo de poenitentia secundum quod est sacramentum, se« eundo de poenitentia secundum quod est virtus». Quaest. LXXXIV. DE POENITENTIA UT EST SACRAMENTUM Oportet ordiri ab accurata expositione testimoniorum Scri­ pturae quae sunt totius doctrinae de hoc sacramento funda­ mentum et cardo. Hinc : THESIS I. In amplissima potestate clavium, {Matth. XVI-19 — XVIII-18 a Christo Ecclesiae promissa, continetur pote­ stas remittendi et retinendi peccata, quae ipso postmodum resurrectionis die Joan. XX-23 apostolis fuit actu collata. Ad cuius propriam rationem quatuor pertinere dicenda sunt, in quantum est primo potestas respiciens peccatum sub formali ratione reatus culpae seu offensae divinae; secundo potestas lurisdictionalis in solos subditos exer­ cenda; tertio potestas cui baptizati omnes ita sunt obnoxii ut independenter ab ea, remissionem mortalium quae post baptismum commiserunt peccatorum consequi omnino non valeant ; quarto tandem potestas vere iudiciaria in foro Dei et conscientiae. § i. «^0 Matth. XVI-19, dicit Dominus Petro: Et tibi dabo claves regni caelorum, et quo deum que ligaveris super terram, erit liga­ tum et in caelis, et quodeumque solveris super terram, erit solutum F DE POENITENTIA UT EST SACRAMENTUM IS et in caelis. Quibus verbis promittitur, ut notum est, collatio iurisdictionis super universam Ecclesiam quam Christus nomine regni caelorum nunc designat, et de qua mox dixerat: Super hanc pelram aedificabo Ecclesiam meam. Apud antiquos quippe, claves domus vel civitatis dabantur in signum potestatis super ipsam domum vel civitatem acceptae, quemadmodum ex litteris sacris pariter et profanis abunde constat. Quin etiam usque in hodiernam diem, sin minus semper in facto, at certe in modo loquendi et communi metaphora, usus iste ubique perseverat (1). Unde semper intellexerunt maiores nostri, sermonem hic esse de iurisdictione Petro conferenda super eos omnes qui ad Ecclesiam *;( Vide ad exemplum, Isa. XXII-22, ubi Eliacim substituitur Sobnae praeposito templi, et accipit eius praefecturam : Et dabo, inquit, elavem domus David super humerum eius. — Item, Apoc. I-18, ubi loquitur Chri­ stus gloriosus cui data est omnis potestas in caelo et in terra: Et habea claves mortis et inferni. — Item infra, III-7 : Haec dicit Sanctus et Verus, qui habet elavem David, per quam intelligitur potestas eiusdem Christi Domini super spiritualem domum David, prout praedictum fuerat ab an­ gelo, Luc. I-32, in annuntiatione incarnationis. — « La remise des clés «a toujours été le symbole de la transmission de l’autorité souveraine; « c’est en ce sens qu’elle est employée dans l’Ecriture... Chez les peu« pies orientaux la liaison du pouvoir réel avec les emblèmes qui en « sont la figure, est très fortement marquée... La même analogie existe «aussi, quoique peut-être avec moins de force, chez les nations euro« péennes. Car lorsqu’ il est dit que les clés d’une ville ont été remises «à quelqu’un par son souverain, est-il jamais venu à la pensée d’en« tendre par là, qu’ il lui ait été seulement donné le pouvoir d’en ouvrir «et fermer les portes aux étrangers et aux nouveau-venus? Et quand «on dit que les clés d’une forteresse ont été livrées à un conquérant, «qui ne comprend à l’instant même, que la possession de cette place «forte lui est également transférée? Quand donc Pierre reçoit les « clés du royaume des cieux, ou de 1’ Eglise, nous ne pouvons le con« sidérer autrement qne comme investi de 1’ autorité souveraine à son «égard. Il faut en dire autant du pouvoir de lier et délier. Soit que « nous entendions par ce pouvoir le droit de commander et de défendre, « ou de punir et pardonner ; soit que, ce qui est bien plus probable «encore, nous réunissions ensemble ces deux pouvoirs, toujours est-il «que cette façon de parler implique une prérogative de jurisdiction». Wiseman, apud Migne, Demonstrations évangéliques, Tom, 15, pag. 91S et seq. Ή ΙΟ I I ·?Λ . < ·-·; ·-·♦*> ·· QUAESTIO LXXXIV. adhuc fundandam aliquando pertinerent, per baptismi sacramen­ tum eidem adscribendi. Porro, haec clavium potestas ex tenore verborum Christi est amplissima, utpote comprehendens alligationem et solutionem eorum omnium quae solvi vel ligari possunt in ordine ad pro­ prium Ecclesiae finem qui est beatitudo aeterna: « Quodcumque, inquit, solveris super terram, erit solutum et in caelis ». Valebit igitur in foro externo, quia forum externum omni perfectae so­ cietati necessario competit, ex hoc ipso quod communi actione ad communem finem, iunctis viribus, tendendum sit. Sed se extendet potissimum ad forum internum, et praesertim ad sol­ venda culparum ligamina. Si enim peccata sola vincula sunt per quae homines directe removentur a regno Dei in beatitudine possidendo, qui fieri posset ut habens claves Ecclesiae militantis cum auctoritate solvendi quidlibet super terram, (utique intra fines ipsius Ecclesiae iam constitutae, et per ordinem ad pro­ prium finem eius, sicut mox dictum est, et natura rei clamat): qui, inquam, fieri posset ut non haberet exercere indicium quo subditi a peccatis absolvantur: a peccatis dico, prout onerant conscientiam et beatitudinem privant? Recte ergo, ut notat An­ gelicus in opusculo de forma absolutionis, cantatur in Ecclesia: « Iam, bone Pastor Petre, clemens accipe vota precantium, et « peccati vincula resolve, potestate tibi tradita » (*). Non autem, ait idem S. Doctor 1. 4 c. Gent. c. 72, sic intelliguntur Petro commissae claves, ut ab eo solo haberentur, sed ut per eum derivarent ad caeteros, quia alias non fuisset suffi­ cienter fidelium saluti provisum. Quod etiam c. 76 magis explicat dicens: « Petro soli promisit..., ut ostenderetur potestas clavium « per eum ad alios derivanda, ad conservandam Ecclesiae uni« tatem ». Unde in eodem Matthaei evangelio refertur, Domi­ num dixisse postea omnibus simul apostolis: Arnen dico vobis. ') Si de hac potestate clavium, et de limitibus quibus continetur, magis praecisa desideres, vide de Ecclesia Part. 2, thes. 21, ubi tanquam in proprio loco, textus Matthaei XVI-i9 et XVIII-18. accuratius expenditur. z DE POENITENTIA UT EST SACRAMENTUM 17 quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo, et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. Quibus verbis non enervatur singulare Petri privilegium, sed auctoritas clavium ad alios etiam praesules cum debita subordinatione com­ municanda edicitur. Praecipua autem animadversione dignum est, quod in hoc iterum loco, non secus ac in primo, antequam li­ gandi atque solvendi pontificium promitteret Christus, expresse Ecclesiam commemoravit, eosque solos qui ad eius forum iam pertinerent: ut scilicet indicio esset, potestatem hic promissam nihil commune habere cum munere baptizandi quod exercetur circa eos qui adhuc foris sunt, et nequaquam consistit in absol­ vendo sicut suo loco ostendetur. Sane vero, cum misit apostolos ad baptizandum non dixit: Euntes docete Ecclesiam, baptizantes eam, sed: Docete omnes gentes, baptizantes eos. Hic autem dicit: Aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves (Ecclesiae), et quod­ cumque solveris supzr terram, erit solidum et in caelis. Et rursus : Dic Ecclesiae: si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus; amen amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, etc. Et haec quidem contra protestantes iam ab ipso tra­ ctatus exordio annotata velim. Verum in duobus praecitatis testimoniis nondum est nisi simplex promissio, promissio quidem infrustrabilis et certa, cum sit ab ipsa Veritate procedens, promissio tamen; imo promissio quae non respicit speciali modo potestatem solvendi vincula pec­ cati, sed includit in communi seu in globo, omnes actus iurisdictionis ad regimen Ecclesiae quocumque modo pertinentes. Atqui talis est ac tanta, collata mortalibus auctoritas dimittendi peccata, et a consueto rerum humanarum ordine adeo exorbi­ tans, ut necesse omnino fuerit mentionem specialissimam de ea fieri, ne omnem credibilitatem superare videretur. Quapropter ipso resurrectionis die, fidem datam liberabat Christus, actu con­ ferendo claves quantum ad ea quae spectant forum internum et solutionem vinculorum culpae : Accipite, inquit, Spiritum San­ ctum ; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum re­ tinueritis, retenta sunt. Hoc est testimonium principale et vere classicum in praesenti materia, in quo continetur implicite, imo 2 De Ecclesiae Sacramentis. Tom. II. 1S QUAESTIO LXXXIV summa ac plane divina simplicitate recapitulatur quidquid de Poenitentiae sacramento fides catholica docet. Diligentius ergo videndum est qualiter ex eo eruantur illa quatuor quae de po­ testate peccata remittendi et retinendi, in altera propositionis parte posita sunt. & ■ • 5 ·! - - In primis potestas haec respicit peccatum qua tale, videlicet in quantum est reatus culpae seu offensae divinae. Dictum est enim in tractatu de peccatis i1), quod peccatum habituale duplici modo consideratur: primo ut reatus culpae, deinde ut macula: idest, vel per ordinem ad Deum qui fuit offensus, vel per ordi­ nem ad animam quae debito decore destituitur. Ut reatus dicit ‘permanentem offensae imputabilitatem, ferentem secum privatio­ nem gratiae sub ratione habitualis a Deo aversionis. Ut macula vero, dicit eamdem gratiae privationem, sub ratione cuiusdam foeditatis deturpantis animam. Quare duplici etiam modo con­ tingit peccatum destrui : uno modo ita ut causa destruens directe operetur ad tollendum offensae reatum ; alio modo ita ut directe operetur ad auferendum inquinamentum, per restitutionem gra­ tiae secundum quod est animae nitor. Et quamvis utroque modo remittatur de facto peccatum, non tamen utroque modo destru­ ctio peccati a dicta causa procedit per remissionis modum, quia remissio sive condonatio non est nisi offensae, formaliter in quantum huiusmodi. Dicitur enim remitti iniuria, remitti debitum, et si quid aliud eiusdem generis; remitti autem maculam, nus­ quam fert sermo humanus. Hinc potestas remittendi peccata solet homines in stuporem coniicere, et specialem apud eos habere difficultatem si forte creaturis utcumque communicata audiatur. Quis potest remittere peccata, aiebant ludaei, nisi solus Deus? Intelligebant enim potestatem hanc respicere directe offensam qua summa Maiestas offenditur, et hac de causa iudicabant eam tran­ scendere ordinem cuiusvis creaturae. (l) De natura et ratione peccati personalis. Thes. 5. *. DE POENITENTIA UT EST SACRAMENTUM J9 Verum etsi evidenter repugnet ut creatura remittat sive condonet peccata potestate auctoritatis, non tamen potestate mi­ nisterii. Cuius autem rationis sit hoc ministerium apostolis a Christo commissum, operae pretium est intimius indagare. Ante omnia statuendum quod in solos Ecclesiae subditoshabet exerceri, prout mox dictum est de clavibus generatim consideratis, et nunc novo ac proprio argumento ex ipso conceptu remissio­ nis et retentionis facile constat. Quippe remittere et retinere de sui ratione non est nisi habentis potestatem super alium, quan­ tum ad obligationem seu debitum quod remittitur ei vel reti­ netur. Non enim dici potes remittere aut retinere debitum ei qui tibi nihil debet, nisi ipse creditor debitorem qua talem sub tua potestate constituerit. Et similiter dici non potes remittere vel retinere offensam alteri factam, nisi ipse offensus te effecerit arbitrum condonationis et conditionum eius, tibi tamquam vicario sui subdens personam offensoris. Nam si solum te miserit ad of­ ferendam veniam sub certis conditionibus a se determinatis, certe dici poteris remissionis nuntius, vel delator, vel praeco; tu vero ipse nec remittens nec retinens cum veritate unquam denomina­ beris. Et siquidem sermo esset de remissione vel retentione of­ fensae inter privatos, sufficeret potestas quam vocare possumus simplicis arbitratus. In ordine autem ad remissionem delicti com­ missi contra legem civitatis, et a fortiori contra legem Dei, oportet ut sit veri nominis iurisdictio, quia ea est generatim iurisdictionis potestas, quae res privatas qua tales transcendit, et de acti­ bus humanis cognoscit ac iudicat in sua relatione ad regulam legis. Ergo in tantum peccata intelligi possunt remitti aut reti­ neri a ministris Ecclesiae, in quantum peccatores qua tales di­ vinitus ponuntur sub jurisdictione sacerdotum tamquam pro Christo et Deo legatione fungentium. Ex quo id demum consequitur, quod munus (Ioan. XX) a Domino commissum non respicit nisi baptizatos, et quidem quoad solas culpas quas post baptismum commiserunt; nam sicut ex perpetua traditione ac­ cepimus, et apparet etiam ex natura rei, ii qui adhuc charactere christianitatis carent, nequaquam comparantur ad Ecclesiam ut subditi. Caeterum iurisdictio quae nunc in considerationem ve- « t' 5' Λ 20 -* QUAESTIO LXXXIv nit, cogitanda est esse alia a iurisdictione quam Ecclesiae Chri­ stus contulit in proprium tamquam agenti principali : ex qua sci­ licet lex canonica edicitur, et indicia exercentur in loro externo. Impossibile enim est ut etiam ex concessione divina habeat crea­ tura potestatem auctoritativam super vincula peccati. Sola igitur valet in toro interno, ipsius Dei iurisdictio; et dico, ipsius Dei, non solum quatenus a solo Deo descendit et descendere potest, verum etiam quatenus in solo Deo est et manet ut in eo qui principaliter ius edicit, homini autem non conceditur nisi tanquam ministro sive instrumento. Et ideo iudicium hoc plane di­ vinum est, in quo visibilis iudex unam efficit cum Deo personam iuridicam, non secus ac vicarius cum ordinario suo, ita scilicet ut sacerdotibus Novae Legis vere competat illud quod de indi­ cibus Israel in typo et figura dictum accipitur: Ego dixi, dii estis et filii Excelsi omnes f1). Cum igitur praefata remittendi et retinendi potestas ad solos Christi fideles, ut dictum est, restringatur, ulterius nunc consi­ derandum venit quod ipsis fidelibus minime integrum esse po­ test, ut pro arbitrio suo ad claves confugiant, vel alia via solu­ tionem suorum delictorum quaerant. Si enim remissionem obti­ nere valerent occulte agendo apud solum Deum, sine relatione et subordinatione ad claves Ecclesiae, ergo frustra dixisset Chri­ stus: quorum retinueritis, retenta sunt, quia frustra retinerent sacerdotes id quod absque eorum ministerio remissibile foret. Quare propositio Christi, duabus istis conditionalibus aequivalet : si vos remiseritis peccata fidelibus, remittuntur eis, et si vos non remiseritis, non remittuntur. Hoc tamen quomodo non praeiudicet efficaciae perfectae contritionis qua quis in voto se subiicit ministro Christi, manente interim obligatione sese subiiciendi in re pro tempore opportuno, dicetur in sequentibus. Item suo etiam loco declarabitur quo pacto se habeant Ecclesiae claves ad ve­ nialia peccata, maxime quando non coniunguntur cum mortali­ bus. Nam in praesenti ipsam clavium potestatem in sua substantia attingimus, scilicet per respectum ad principalem et primariam (>) Psalm. LXXXI-6. OE POENITENTIA UT EST SACRAMENTUM 21 materiam quae est peccatum simpliciter et sine conditione dimi­ nuente. At venialia, utpote peccata secundum quid (J), non sunt nisi materia deficiens et secundaria, circa quam deficienter etiam et secundario claves exercentur. Quapropter in thesi fundamen­ tali ab his abstrahendum erat, et satis est ut pro nunc teneamus, talem esse potestatem a Christo apostolicae hierarchiae concre­ ditam, ut independenter ab ea, remissionem mortalium peccato­ rum post baptismum commissorum, nullus hominum consequi possit. Denique haec eadem potestas est potestas vere iudiciaria in foro Dei et conscientiae. Et hic nota quod potestas iudiciaria, primo quidem iurisdictionalis est; deinde vero de sui ratione ad duo opposita se habet, indigetque in sui exercitio determinari ad unum ope iudicii; ita scilicet ut iudicium non tantum praevie ad usum requiratur, sicut cum quis prudenter agere volens, de­ liberat an debeat vel possit uti potestate sibi tradita vel non uti, sed omnino in ipso usu, ut determinans exercitium ad alterutrum e duobus oppositis terminis quos ipsa potestas, quantum est ex se, indifferenter respicit. Quibus positis, considerandum est quod potestas remittendi et retinendi peccata non est duplex, sed una atque indivisibilis, quae tum ad remittendum tum ad retinendum extenditur, prout ex verbis Christi aperte constat. Insuper remit­ tere et retinere non opponuntur contradictorie sicut positivum negativo, sed omnino contrarie ut duo positiva; nam remittere est facere ut vi clavium culpa solvatur, retinere vero est ligare hominem ad hoc ut rursus compareat, faciendo ut ratione culpae retentae, iudicio clavium semper subiectus remaneat. Si autem iurisdictionalis potestas ministrorum Christi una atque indivisi­ bilis exsistens, se habet ex natura sua ad duos terminos inter se oppositos, ergo per iudicium indiget in sui exercitio ad alte­ rutrum determinari: in quo, ut dictum est, iudiciariae potestatis ratio consistit. Unde Tridentinum, Sess. XIV, cap. 5: «Dominus « noster lesus Christus e terris ascensurus ad caelos, sacerdotes « sui ipsius vicarios reliquit tanquam praesides et iudices ad quos (’) Cf. de natura et ratione peccati, Prooem. QUAESTIO LXXXIV « omnia mortalia crimina deferrentur, in quae Christi iideles ce«ciderint: qui pro potestate clavium, remissionis aut retentionis « peccatorum sententiam pronuntient >. Hactenus declaratio testimoniorum Scripturae quae funda­ menti instar in hac disputatione esse debent. Ex quibus iam licet eruere conclusionem de veritate et exsistentia sacramenti Poeni­ tentiae ut sequitur. THESIS II. (Art. i et 5) Hinc datur aliquod sacramentum a baptismo distin­ ctum, per modum iudicii a Christo institutum, cuilibet fideli, si in mortale crimen inciderit, necessitate medii in re vel in voto ad salutem necessarium; et hoc est Poe­ nitentiae sacramentum. Videretur tamen dicendum quod potestas remittendi et reti­ nendi peccata coïncidât cum potestate Ecclesiae data baptizandi omnes gentes. Nam profecto Christus noluit ut promiscue atque indiscriminatim tam dispositis quam indispositis baptisma con­ ferretur, sed ut discretioni esset locus in admissione quorumdam et aliorum exclusione. Tunc ergo remittendi et retinendi potestas exercetur, cum ianua baptismi aliis aperitur, aliis vero clauditur, ac proinde nulla est necessitas ponendi sacramentum Poeniten­ tiae distinctum a Baptismo. Praeterea, ad remissionem peccatorum dispositus est homo, vel non dispositus. Si dispositus, non potest ei peccatum reti­ neri; si indispositus, non potest ei remitti; ideoque nunquam ex iudicio habentis claves pendebit culpae remissio vel retentio. Ergo etiamsi esset admittendum speciale Poenitentiae sacramen­ tum pro iis qui post baptismum in peccata relabuntur, adhuc DE POENITENTIA GT EST SACRAMENTUM 23 tamen per modum iudicii institutum minime dici posset aut intelligi. Insuper sententia iudicialis, sive in unam sive in alteram partem feratur, semper fertur in aliquid positivum. Sed sententia retentionis nullum positivum terminum habet aut habere potest, cum retentio nihil aliud sit quam simplex non remissio ; cuiusmodi effectus ex negatione baptismi etiam consequitur. Ergo redit eadem conclusio. Sed contra est quod dicitur in Tridentino, Sess. XIV, can. 2: « Si quis sacramenta confundens, ipsum baptismum Poenitentiae « sacramentum esse dixerit, quasi haec duo sacramenta distincta c non sint..., anathema sit». Et iterum, can. 9: «Si quis dixerit, « absolutionem sacramentalem non esse actum iudicialem, sed nu«dum ministerium pronuntiandi et declarandi remissa esse pec«cata confitenti..., anathema sit». Et rursus, cap. 1-2: «Dominus « autem sacramentum Poenitentiae tunc praecipue instituit, cum «a mortuis excitatus insufflavit in discipulos suos dicens: Ac. Ubi vides Poenitentiam in eodem ordine poni cum Baptismo et Confirmatione, imo diserte sacramenti nomine appellari. Rursus in tertia epistola ad eumdem Sympronianum n. i : < Tractatus omnis Novatianorum quem ad me confertis undique « propositionibus destinasti, hoc continet: Quod post baptismum (*) Hieron., de viris illustribus, c. 106. (*) Migne, Torn. 13, col. 1051 et seq. DE POENITENTIA UT EST SACRAMENTUM 27 « poenitere non liceat, quod mortale peccatum Ecclesia donare « non possit, imo quod ipsa pereat recipiendo peccantes.... Quis «hoc vindicat, frater, Moyses an Paulus an Christus?... Nullus «horum inquies. Quis ergo? Immaculatus aliquis et purus qui « nunquam Ecclesiam deseruerit, qui ab episcopis episcopus fa« ctus sit, qui iure ordinario consecratus, qui vacantem cathe« dram in Ecclesia consecutus? Quid ad te, inquies: Novatianus « hoc docuit. At vel quando, frater, quibusve temporibus? Sta« tim post Domini passionem ? Post Decii principatum, id est « post tercentos prope annos dominicae passionis. Quid ergo « tunc ? An ipse tantum auctoritatis accepit ? Linguis locutus «est? Prophetavit? Suscitare mortuos potuit? Horum enim ali« quid habere debuerat, ut evangelium novi iuris induceret ». Denique excludens subterfugium haereticornm qui potesta­ tem clavium ad baptismum referebant: «Ego posui, inquit n. n, « datam episcopis potestatem, ut quae ligassent in terra ligata « essent et in caelis. Dicis hoc non ad fideles, sed ad catechu« menos pertinere, ut baptizandis adhuc scilicet populis, solvi « liceret crimina vel teneri. Duorum denique evangelistarum ca« pitula coniungis, ut unum esse videantur ; et adiicis, quod « Matthaeus minus integre prosecutus sit, complesse loannem, « ut quia apud Matthaeum dixerat Dominus: Euntes docete omnes . « gentes, baptizantes eos, apud loannem impleverit dicens : Quo« rum remiseritis peccata remittentur eis, et quorum retinueritis, « retenta sunt, ut hoc dimittere vel ligare ad gentes quae ba« ptizandae erunt pertinuisse videatur, quia prior evangelista de « gentibus praelocutus sit, de solvendo autem et ligando posterior « impleverit... Dic, frater, de solis gentibus hoc locutus est: Super « hanc petram aedificabo, inquit, Ecclesiam meam, et tibi dabo cla« ves, etc. ? Ecclesiam non baptizatas gentes vocat ? Homo nec« dum renatus corpus est Christi ? Quid solvo gentibus quod «non est ligatum? Quid alligo quod nullo iure constringo? Gen« tilis homo liber est legi. Vide nunc e contrario an in baptiza« tum utraque conveniant. Solvitur venia quia peccato tenebatur, « ligatur anathemate quia solutus fuerat fide et per gratiam libe« ratus». Et huius rationis vim bene senserunt plures e Refer- '•i 2S QLAESTIO LX XXIV matoribus, qui idcirco confessi sunt potestatem remittendi et re­ tinendi peccata diversam quidem esse a potestate baptizandi, sed intelligi de auctoritate concionandi, et declarandi peccatorum re­ missionem ex vi fidei quae in concione excitatur. Haud tamen felicius, tum quia hoc non est interpretari Scripturam, sed trahere eam ad propriae phantasiae inventiones, tum quia non minus re­ pugnat Patribus vindicantibus Ecclesiae adversus Novatianos veram ac proprie dictam iurisdictionem respectu solutionis vin­ culorum peccati. Audiendus nunc Chrysostomus disserens de sacerdotalis gradus sublimitate: «Sacerdotes, inquit f1), qui terram incolunt, « in eaque commorantur, ad ea quae in caelis sunt dispensanda « commissi sunt, potestatemque acceperunt quam nec angelis ne« que archangelis dedit Deus. Neque enim illis dictum est: Quae« cumque ligaveritis, etc. Habent quidem ii qui in terra imperant, « potestatem ligandi, sed corpora solum : hoc autem vinculum «ipsam attingit animam, caelosque transcendit, ac quaecumque « inferne sacerdotes faciunt, eadem Deus superne confirmat, ser« vorumque sententiam ipse Dominus ratam facit... Nam, quortim, « inquit, remiseritis peccata, remittuntur eis... Corporis lepram pur« gare, imo potius nullatenus purgare, sed purgatam probare tan« tum, ludaeorum sacerdotibus licebat. Hi vero non lepram cor« poris, sed immunditiam animae, non purgatam probandi, sed « prorsus purgandi potestatem acceperunt... Neque enim tantum « cum nos regenerant, sed et post regenerationem admissa peccata « condonare possunt » . Sed adhuc expressiora videbuntur ea quae habet Augusti­ nus, fideles sui temporis exhortans eodem modo, iisdem argu­ mentis, eodem prorsus tenore, quo nunc faceret et facit quilibet modernus concionator in Ecclesia catholica. In sermone 351 qui totus est de utilitate agendae poenitentiae (2), primo quidem se­ verius contra eos invehitur qui audent sacramento corporis Christi communicare cum conscientia mortalium peccatorum. Tum, post(’) Chrysost., 1. 3 de sacerdotio, n. 5. (’) Migne, Patr. Lat., Torn, 39, coi. 1545. DE POENITENTIA UT EST SACRAMENTUM 29 quam ostendit non esse medium inter regnum caelorum et ignem aeternum, incipit n. g urgere peccatores ad amplectendam poe­ nitentiam: «Quisquis ergo, inquit, post baptismum aliquorum pri«stinorum malorum opere tenetur, usqueadeone sibi inimicus est, « ut adhuc dubitet vitam mutare cum tempus est, cum ita peccat «et vivit?... Implicatus igitur tam mortiferorum vinculis peccato« rum, detrectat, aut differt, aut dubitat confugere ad ipsas claves <<. Ecclesiae, quibus solvatur in terra, ut sit solutus in caelo, et audet « sibi post hanc vitam, quia tantum Christianus dicitur, salutem «aliquam polliceri?... ludicet ergo se ipsum homo... et cum ipse « in se protulerit severissimae medicinae sententiam, veniat ad an« tistites per quos illi Ecclesiae claves ministrentur, et tamquam «bonus iam incipiens esse filius, a praepositis sacramentorum «accipiat satisfactionis suae modum..., ut si peccatum eius non « solum in gravi eius malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum « est, atque hoc expedire utilitati Ecclesiae videtur antistiti, in no« titia etiam totius plebis agere poenitentiam non recuset». Ubi vides quod ad antistitem in secreta confessione prius debebant accedere ; tum morem ei gerere, si forte pro satisfactione pu­ blicam poenitentiam iudicaret imponendam. In sermone etiam 393, superbos attendens peccatores qui iam tunc dicebant, confiteor ego Deo omnipotenti, non tamen addendo et tibi Pater: «Agite, inquit n. 3, poenitentiam qualis < agitur in ecclesia, ut oret pro vobis Ecclesia. Nemo sibi di« cat, occulte ago, apud Deum ago, novit Deus qui mihi ignoscat, < quia in corde meo ago. Ergo sine causa dictum est : qziae sol« veritis in terra, sohcta erunt in caelo ? Ergo sine causa sunt «claves datae Ecclesiae Dei? Frustramus evangelium, frustra« mus verba Christi ? ». Adhuc, in sermone sequenti, aperiens quid ipse sentiret de absolutionibus quae in extremis dantur iis qui libidine peccandi semper procrastinaverunt poenitentiam; de quorum proinde di­ spositionibus iure meritoque dubitari potest: «Ergo qui egerit « veraciter poenitentiam, et solutus fuerit a ligamento quo erat « constrictus, et bene post poenitentiam vixerit, post reconcilia« tionem quandocumque defunctus fuerit, ad Deum vadit, ad i. i ;»V $ii?' 1 A £·: 30 * r L · * ·*, QUAESTIO LXXXIV « requiem vadit: regno Dei non privabitur. Si quis autem po« situs in ultima necessitate aegritudinis suae, voluerit accipere « poenitentiam, et accipit, et mox reconciliatur (id est absolvitur), «et hinc vadit: fateor vobis, non illi negamus quod petit (id est « absolutionem), sed non praesumimus quia bene hinc exit. "Non « praesumo, non vos fallo, non praesumo. Fidelis bene vivens, « securus hinc exit. Baptizatus ad horam, securus hinc exit. « Agens poenitentiam, et reconciliatus cum sanus est, et postea « bene vivens, securus hinc exit. Agens poenitentiam ad ulti« mum, et reconciliatus, si securus hinc exit, ego non sum se« eurus. Unde securus sum, securus sum, et do securitatem ; i unde non sum securus, poenitentiam dare possum, securitatem « dare non possum ». Est et aliud insigne testimonium Augustini in epist. 228 ad Honoratum, ubi observat quanta populi turba tempore pu­ blicae calamitatis confluere soleret ad Ecclesiam pro suscipiendis sacramentis sive Baptismi sive Poenitentiae, et propterea vetat ne relicta plebe, sacerdotes aufugiant: «An non cogitamus, ait « cum ad istorum periculorum pervenitur extrema, nec est potestas fugiendi, quantus in Ecclesia fieri soleat ab utroque « sexu atque ab omni aetate concursus, aliis baptismum flagi« tantibus, aliis reconciliationem, aliis etiam poenitentiae ipsius < actionem, omnibus consolationem et sacramentorum confectio« nem et erogationem? Ubi si ministri desint, quantum exitium « sequitur eos qui de isto saeculo, vel non regenerati exeunt, V; .5 ■ Confer in primis ea quae de duplici necessitate medii et praecepti in priori tomo generaliter declarata sunt (l). Deinde proportionaliter applica principia omnia de necessitate ipsius baptismatis exposita (*); nam baptismus eodem prorsus modo necessarius est nondum regeneratis, quo lapsis post baptismum necessarium est poenitentiae sacramentum. Argumentum autem ad hoc reducitur: Medium ad salutem necessarium pro iis qui in mortale inciderunt, est ipsiusmet re­ missio peccati. Sed medium necessarium ad remissionem pec­ cati post baptismun commissi, est absolutio collata ab eo penes quem sunt claves Ecclesiae. Ergo a primo ad ultimum, poeni­ tentiae sacramentum est fi lelibus lapsis necessitate medii neces­ sarium. Maior est evidens. Minor vero constat ex Ioann. XX-23, ubi Christus determinans qua via oporteat Christianum consequi remissionem, assignat recursum ad Ecclesiae claves, et excludit alias vias dicens : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Verum, ut infra ex professo ostendetur, contritio charitate perfecta hominem statim iustificat extra sacramentum, quia est ultima ad iustificationem dispositio, idque ex natura rei quam institutio positiva non mutat. Relinquitur ergo dicendum quod peccati remissio obtinetur per absolutionem clavium, vel re ac­ ceptam. vel voto: voto, inquam, in ipso contritionis actu incluso. Se habet igitur votum huiusmodi ad poenitentiae sacramentum, sicut baptismus flaminis ad baptismum aquae. Nam sicut post Christi institutionem omnino fieri nequit ut nondum baptizatus feratur in Deum motu perfectae charitatis, quin eo ipso habeat baptismum in proposito saltem implicito, (nunc enim baptismus est praeceptus omnibus hominibus, et nemo amat Deum super omnia nisi universa eius mandata servare velit) : ita etiam, ex (’) Thes. 22, i 2. DE POENITENTIA UT EST SACRAMENTUM 35 quo collatum est apostolis munus peccata remittendi et retinendi, perfecta in peccatore fideli contritio includit necessario proposi­ tum recursus ad Ecclesiae claves, etsi de eis forte non cogitetur. Denique eadem ratio ex qua provenit ut post baptismum fla­ minis maneat obligatio suscipiendi baptismum aquae, facit etiam ut post contritionem perfectam obligetur unusquisque fidelis ad subiiciendum se iudicio sacramentali : sub fide enim et quasi sponsione comparitionis tempore debito, concessa est poenitenti remissio. Quae igitur cum ita sint, sacramentum poenitentiae recte appellatum est secunda post naufragium tabula, ut explicat S. Thomas art. 6 huius quaestionis, plenius autem in IV, D. 14, q. i, a. 2, q. 4 : « Dicendum, inquit, quod locutio Hieronymi « est metaphorica. Illi enim qui prospero itinere mare navigant, «prima tabula sustentantur, scilicet ipsa navi integra; sed nau« fragium passi, alicuius tabulae navis fractae auxilio ad portum « salutis ducuntur. Et haec est secunda tabula quae est post «naufragium: non quod sit secunda post naufragium, sed se« eunda a prima quae erat ante naufragium. Unde consuetudo « sua (Hieronymi) est, ut omne illud quod praestat remedium « post aliquod periculum eveniens, secundam tabulam post nau« fragium vocet. Gratia autem baptismalis per quam in Ecclesia « collocamur, cuius figura fuit arca Noe, dicitur prima tabula « ante naufragium ; sed quia per peccatum mortale naufragium « passis, et gratia innocentiae carentibus, non restat aliquod « remedium nisi Poenitentia, ideo Poenitentia secunda tabula « dicitur ». Cur autem hoc sacramentum proprio nomine Poenitentiae appelletur, facile est videre: scilicet quia poenitentiae actus sunt elementum eius materiale sicut ablutio in baptismo ; item quia ad eumdem effectum ordinatur ac poenitentiae virtus, id est ad destructionem peccati. Nihilominus distinguitur a simplici poe­ nitentia quam ius naturale praescribit, primo quidem quantum ad determinatum poenitendi modum, secundo quantum ad iudicialis processus formam, tertio quantum ad efficaciam ex opere operato quae non est nisi ex vi institutionis Christi. Unde Tri- QUAESTIO LXXXIV 36 dentinum. Sess. XIV, cap. 1 : « Fuit quidem poenitentia univer« sis hominibus qui se mortali aliquo peccato inquinassem, « quovis tempore ad gratiam et iustitiam assequendam neces« sana, illis etiam qui baptismi sacramento ablui petivissent, ut « perversitate abiecta et emendata, tantam Dei offensionem cum < peccati odio et pio animi dolore detestarentur. Porro, nec «ante adventum Christi poenitentia erat sacramentum, nec est < post adventum illius cuiquam ante baptismum ». Sed iam ad intrinseca huius sacramenti constitutiva distin­ ctius exponenda veniendum est; pro quo sit sequens propositio. THESIS III. (Art. i, ad ium et 2um . — Art. 3). Sacramentum poenitentiae duabus partibus essentiali­ bus constat, quarum altera, hoc est, actus exteriores qui­ bus peccator poenitens iudicio clavium causam subiicit, munus gerit materiae; altera vero, hoc est sententia abso­ lutionis his vel aequipollentibus verbis concepta, «ego te absolvo a peccatis tuis », habet rationem formae. Videretur tamen dicendum cum Scoto in IV, D. 16, q. i, quod actus poenitentis non sunt ullo modo pars signi sacramentalis constitutiva, sed simplex conditio requisita ad absolu­ tionem, in qua sola essentialiter consistit Poenitentiae sacramen­ tum. Et ratio est : Primo, quia sola absolutio significat remissionem peccatorum, quae est effectus sacramenti; ergo sola est sacramentum ipsum. Secundo, quia alias sequeretur quod poenitens ipse sibi peccata remitteret ut partialis sacramenti minister, quod sane absonum atque absurdum est. Tertio, quia si consequentia ista non admittitur, redit aliud inconveniens. Non enim esset a ministro sacramenti totum id quod signi sacramentalis essentiam ingreditur, et hoc est praeter et contra omnium aliorum sacramentorum analogiam. Quarto, quia ipse S. Thomas in IV, D. 22, q. 2, a. 1, q. 1, ι. < 1 · —X- DE POENITENTIA UT EST SACRAMENTUM 37 ad 2um dicit: « Poenitentia exterior quae est signum sacramen« tale in hoc sacramento, repraesentat cooperationem recipientis..., «et ideo non competit ei quod gratiam aliquo modo causet . * Et iterum in resp. ad 3’"“ : « Exterior poenitentia non est signum «gratiam causansr. Atqui in omni sacramento id quod mate­ riae munus gerit, gratiam causât simul cum forma. Ergo in opinione S. Thomae, poenitentis actus non sunt materia sacramentalis; ex quo tandem sequitur, sacramentum hoc sola mini­ stri absolutione constare. Sed in contrarium est quod dicitur in Florentino, Decr. pro Armenis : « Quartum sacramentum est Poenitentia, cuius quasi «materia sunt actus poenitentis...; forma huius sacramenti sunt « verba absolutionis quae sacerdos profert cum dicit : ego te «absolvo, etc.». — Item in Tridentino, Sess. XIV, can. 4, sic legitur: «Si quis negaverit ad integram et perfectam peccato« rum remissionem requiri tres actus in poenitente, quasi ma« teriam sacramenti Poenitentiae..., anathema sit» . Et ibid. cap. 3 : « Docet praeterea Sancta Synodus, sacramenti Poenitentiae for«mam, in qua praecipue ipsius vis sita est in illis ministri ver« bis positam esse, ego te absolvo, etc... Sunt autem quasi ma« teria huius sacramenti ipsius poenitentis actus, nempe contritio, « confessio, et satisfactio ». — Nec obstat quod Concilium adhi­ beat vocem quasi materia. Non enim hoc loquendi modo utitur, ut notavit Catechismus ad parochos ζ1), quia exteriores poenrtentis actus non sunt vere et proprie materia qualis in omnibus sacramentis requiritur, sed quia non sunt res aliqua corporea tractabilis, sicut aqua in baptismo, et chrisma in confirmatione (2). Hinc a temporibus Tridentini, adeo communiter in hac doctrina asserenda conveniunt theologi, ut opinioni contrariae nulla sat solida relinquatur probabilitas. *)( Catechism. Cone. Trid., de Sacr. Poenit. n. 17. (’) S. Thomas, hic, art. 1, ad ium. «Ipsi actus humani sensibiles, « inquit, sunt loco materiae (in sacramento Poenitentiae). Sicut etiam in «medicinis corporalibus, quaedam sunt res exterius adhibitae, sicut « emplastra e/ electuaria, quaedam vero sunt actus sanandorum, puta * exercitationes quaedam ». 3S QUAESTIO LXXXIV Ratio vero intrinseca ex propria huius sacramenti quidditate a Christo ' Ioan. XX : declarata, sumenda est. Etenim Poe­ nitentia ut sacramentale signum et instrumentalis causa remis­ sionis peccatorum, est ritus sacer qui modum habet processus iudiciarii, in foro animae et ad reconciliationem cum Deo. Ergo iis partibus essentialibus constare debet, quibus constat quodli­ bet forense iudicium, modo tamen harum partium ratio proportionaliter accipiantur, prout exigit specialis natura talis indicii, propriusque finis ad quem ordinatur. Iam age, processus forensis duabus semper essentialibus partibus constituitur ; quarum altera, id est sententia prolata a iudice, processum ultimo complet ac terminat, et idcirco munus obit formae ; allegationes vero, et testium depositiones, et rei per suos advocatos defensio, atque uno verbo omnes actus qui­ bus crimen et causa cognitioni determinationique iudicum subiicitur, se habent ut pars materialis ; materia enim nunc analogice dicitur secundum rationem elementi determinabilis, forma autem secundum rationem principii determinantis. Similiter ergo sacramentalis poenitentiae ritus a Christo institutus iis etiam duabus partibus constitui dicendus est: sententia iudiciali tamquam forma, et externis actibus quibus causa ad sacrum iudicem defertur, tamquam materia. Verum ut supra ostensum est, tribunal sacramentale a tri­ bunali humano in hoc vel maxime differt, quod non ad scele­ rum vindictam erectum est, sed ad reos iustificandos et recon­ ciliandos cum Deo qui per peccatum offensus est. Hinc primo, processus iudicialis suam perfectionem atque ultimam termina­ tionem habere nequit, nisi per sententiam practice efficacem remis­ sionis, quia si sacerdos retentionis sententiam pronuntiat, causa denuo resumenda erit usquedum absolutio concedatur. Hinc se­ cundo, ipsa causa non utcumque ad iudicem deferri debet, sed eo modo qui congruat fini reconciliationis obtinendae. Et in in­ diciis quidem forensibus nihil refert an reus voluntarie vel in­ voluntarie in iudicium veniat; nec profecto oportet ut ab ipsomet procedant actus quibus constat materialis pars processus, sed alius est reus, alius accusator, alius testis ; ibi enim sola DE POENITENTIA VT EST SACRAMTNTU.M 39 iustitia vindicativa agitur, ut ostendit S. Thomas infra, Quaest. 90, art. 2. Hic autem non ita, sed necesse est ut delatio causae ab eo fiat qui peccavit, procedatque ex displicentia peccati com­ missi, necnon et voluntate satisfaciendi ad arbitrium Dei. Unde tandem recte concluditur quod in hoc sacramento forma est sententia absolutionis, materia vero sunt externi poenitentiae actus per quos peccator seipsuni subiicit iudici habenti Ecclesiae claves. Quinam autem illi actus sint, determinabitur infra, ubi de integralibus poenitentiae partibus; nunc enim sufficit ut in confuso teneantur. Ad iuni ergo dicendum, falsum esse id quod assumitur: videlicet solam absolutionem praecisive sumptam ab actibus poenitentis, significare sacramentaliter remissionem peccatorum. Si enim seorsum consideretur, non est amplius actus iudicialis, sed oratio sive locutio quaedam. Locutio autem, quantumvis practica et efficax, ad rationem signi sacramentalis minime sufficit; et ideo cum Matth. IX-2, Christus dixit paralytico: remittuntur tibi peccata tua, non confecit sacramentum, sed potestate excel­ lentiae usus, rem sacramenti contulit sine sacramento, ut com­ munis fert doctrina. Sicut igitur forma baptismi praecisive a lotione aquae, non significat sacramentaliter interiorem ablu­ tionem : ita nec verba ego te absolvo, condonationem offensae di­ vinae, si sumantur verba illa seorsum a iudiciali processu quem ultimo terminant. Et ratio facile assignatur, quia sacramentum est signum, non qualecumque, sed caeremoniale seu symbolicum, ut suo loco dictum est. Signum autem symbolicum consistit in quodam facto sensibili significante per modum proportionalis similitudinis, sicut baptismus per modum ablutionis, confirmatio per modum unctionis, atque ita porro. Sic Poenitentia significat effectum suum sub proportionali similitudine iudicialis absolu­ tionis: quatenus, sicut in foro externo per iudicium absoluto­ rium homo liber abit ab onere criminis apud homines, ita in foro conscientiae per sententiam sacramentalem liber abit a pec­ cato coram Deo. In tantum igitur haec verba, «ego te absolvo» sacramentaliter significant, in quantum iudicialem actum consti­ tuunt. Sed ad iudicialem actum non pertinent nisi ut informan­ tia processum. Unde a primo ad ultimum, sacramentalis signi- 40 QUAESTIO LXKXIV ficatio tribuenda est toti composito, tametsi absolutio habeat principaliores ac potiores partes, sicut ipsa formae ratio requirit. Ad 2U“ negatur sequela, quia quidquid poenitens agit, non causât peccati remissionem nisi ut substans actioni sacerdotis, penes quem solum est potestas et ius absolvendi. Et ideo solus sacerdos minister sacramenti dicendus est, tum quia ipse solus apponit formam, tum quia nonnisi in ordine ad indicium eius, poenitentis actus obtinent rationem materiae. Et simile est in curatione morbi corporalis si forte imperet medicus exercitatio­ nes quasdam ; licet enim infirmus id praestet quod ad medica­ tionem pertinet, non ideo tamen sui ipsius medicus, vel suae curationis auctor unquam denominabitur. Ad 3q“ dicendum quod non est necessarium ut in omni sacramento materia ab ipso ministro apponatur, modo semper apponatur in ordine ad ministri operationem ; sed quid singulo­ rum sacramentorum natura et indoles ferat, videndum est. Sane vero in Matrimonio, ex intrinseca contractus natura provenit ut alius sit qui tradit ius, alius qui acceptando imponit vinculum conjugalis obligationis, et pro tanto se habet ut minister agens in persona Christi. Itaque cum materia sacramenti matrimonii in tra­ ditione iuris consistat, sequitur quod materia non apponitur a mini­ stro in quantum minister est. Et simili modo in Poenitentia, ex na­ tura iudicii sacramentalis venit, ut non a Christi ministro de­ beat apponi materia, sed a reo qui absolvitur. Ad 4®“ denique dicendum quod S. Thomas semetipsum explicat in iis quae auctoritates obiectas immediate consequun­ tur, videlicet in quaestione 2, ubi sic ait : « Exterior poeniten« tia quae est sacramentum tantum in Poenitentia, est sacra< mentum ut signum tantum ex parte actus poenitentis, sed ut * signum et causa simul, si coniungatur actus poenitentis cum « actu ministri. Et ideo..., res exterioris poenitentiae... (est) si« gnificata tantum per actus poenitentis ; significatu autem et « causata per actus eosdem, adiuncta absolutione ministri, per «quam aliquo modo homo ad gratiam disponitur». Quapropter hoc solum sibi vult S. Doctor, quod sacramentalis causalitas non est attribuenda actibus poenitentis in quantum sunt actus vir- J Λ ·’. DE POENITENTIA UT EST SACRAMENTUM tutis habentes ab intrinseco valorem ex opere operantis, neque etiam in quantum sunt actus externi absolute in seipsis consi­ derati, (sic enim nuda exsistunt interioris poenitentiae gna, quibus nec symbolismus convenit, nec efficacia ex opere operato), sed omnino et exclusive, in quantum sunt quaedam actio causae apud iudicem per absolutionis sententiam terminata. Ultimo notabis quod quidam nunc introducunt opinionem novam, quae sententiae etiam Scotisticae limites praetergredi vi­ detur. Sentiunt enim, totum sacramentum sic sola absolutione constare, ut confessio nequidem esset conditio indispensabiliter et absolute in omni casu requisita. Et fundantur super praxim receptam in Ecclesia, absolvendi in articulo mortis, etiam eos qui sensibus destituti nullum dederunt exterius signum suble­ ctionis ad claves. Sed hoc nihil est, quia tunc non datur abso­ lutio nisi sub conditione, pro quanto scilicet tales moribundi aliqualem fortasse confessionem edidissent, a circumstantibus non perceptam. Praeterea, in tanto animae discrimine, ad hoc ut possit impertiri conditionata absolutio, non requiritur aliqua vera probabilitas, sed satis est quaelibet praesumpta possibilitas de exsistentia requisitorum ad validitatem sacramenti. Omnibus ergo modis, contra communem doctrinam nihil exhinc evincitur. COROLLARIUM I. Non valet sententia absolutionis scripto expressa, vel prolata in absentem. Ratio desumitur ex institutione Christi, quam nobis mani­ festant Ecclesiae traditio, praxis tot saeculis invariata, et ana­ logia aliorum sacramentorum in quibus absolute forma verbo­ rum requiritur f1). Obiicitur tamen sacramentum matrimonii, de cuius essentia (l) Cf. decretum Clementis VIII de absolutione in absentia per scriptum vel per internuntium, 20 lun. 1602. — In Enchirid., n. 962. ? 42 *: . ' -’ I QCAESTlû L XXX IV non est nt forma verbis exprimatur, quia fert natura contractus ut mutuo consensu per qualiacumque signa expresso, sive inter absentes sive inter praesentes perfici possit. Ergo a pari, forma sacramenti poenitentiae non est necessario formalibus verbis ap­ ponenda, quia fert etiam natura iudicii ut possit sententia quan­ doque scripto reddi, imo in absentem proferri Verum absolute est neganda paritas, praesertim quia Con­ cilia docent sacramenta duobus constare: re tamquam materia, verbis tamquam forma. Et non apponitur limitatio nisi quoad matrimonium, de quo dicitur in decreto pro Armenis: «Causa « efficiens matrimonii regulariter est mutuus consensus per verba «de praesenti expressus». Si autem extraregulariter in matri­ monio suppleri possunt verba per signa aequipollentia, hoc non est extendendum ad aliud quodlibet sacramentum, quia exceptio firmat regulam secundum axioma iuris. . Insuper considerandum est quod Christus non instituit ma­ trimonialem contractum, sed ipsum iam pridem de iure naturae e.xsistentem, talem qualem elevavit pro fidelibus ad rationem sacra­ menti. Et quia de iure naturae ad contractum ineundum nihil aliud requiritur quam mutuus paciscentium consensus, sive formalibus verbis vive aliis aequipollentibus signis expressus, liquet quod formalia verba ad sacramentum Matrimonii essentialiter non exi­ guntur. At vero similis ratio non tenet quoad sacramentum poenitentiae. Nam licet Dominus hoc sacramentum instituerit per modum iudicii, non tamen addidit sacramentalitatem indicio alicui praeinstituto et aliunde habenti formam suae celebratio­ nis ; et ideo indicium quod pro potestate clavium in foro con­ scientiae exercetur, analogice quidem convenit cum aliis indiciis, sed suas regulas, suam formam, suasque leges proprias habet a solo institutore Christo. Si quis igitur dicat sufficere quando­ que ut sententia iudicialis per rescriptum enuntietur, et hanc normam transferat in foro sacramentali, illatio non magis tenet ac si diceret : Sententia cum talibus solemnitatibus reddita va­ lebat secundum ius romanum, ergo et secundum ius novum pariter valere dicenda est. DE POENITENTIA DT EST SACRAMENTUM 43 COROLLARIUM II. Forma deprecativo modo expressa non est valida, nisi ratione adiunctorum et usus communis aequipolleat sententiae assertivae. Ratio est quia iudex qua talis non deprecatur, sed ex po­ testate pronuntiat. Praeterea, ut ait Angelicus in opusc. de forma absolutionis, cap. i : « In sacramento poenitentiae verba Seri« pturae quae maxime sunt sectanda, non faciunt mentionem de « aliqua deprecatione, sed magis verbo indicativo utuntur. Non «enim dicit: Quaecumque petieris solvenda, erunt soluta, sed: < Quaecumque solveris, erunt soluta. Si ergo illa tantum dicun« tur esse soluta, quae habens claves solverit, qui autem petit «aliquid esse solvendum, non solvit, miror qua temeritate ali« quis asserat esse solutum, quem habens claves non significat «se solvere, sed solum rogat esse solvendum». Et in art. i. huius quaestionis ad ium : «Ista forma, ego te absolvo, assumi« tur ex ipsis verbis Christi quibus Petro dixit : Qziodcumque « solveris super terram, etc. Unde in sacramentali absolutione « non sufficeret dicere : Misereatur tui omnipotens Deus, vel ab< solutionem et remissionem tribuat tibi Deus, quia per haec « verba sacerdos absolutionem non significat fieri, sed petit « ut fiat >. Occurrit tamen hic difficultas, quia in vetustissimis codi­ cibus invenitur forma sacramenti Poenitentiae his terminis ex­ pressa : Absolvat te Deus ; dimittat tibi Deus peccata tua (1). Dicuntur etiam Graeci communiter adhibere formam deprecativam. Ad huius igitur dubii solutionem duo notanda sunt. Primo quidem, quod in iudicio sacramentali sacerdos est iudex pure ministerialis est Dei auctoritate agens; deinde vero, quod in ore (‘) Documenta vide apud Palmieri, de Poenit., Thes. 13. 44 QUAESTIO LXXXIV deprecativa potest ra­ iudicis huiusmodi» forma tione circumstantiarum aequivalere formae assertivae qua il os· utimur. Nam certe formula benedictionis, benedicat vos omnipo­ tens Deus, a simplici laico prolata, nihil aliud contineret quam puram deprecationem; prolata vero a sacerdote iuxta consue­ tum Ecclesiae ritum, hunc sensum in actu exercito habet : ego vos auctoritate Dei omnipotentis benedico. Idem igitur sentiendum est de formula absolutionis : Deus te absolvat, vel Deus remitte huic, etc. Si enim proferatur, causa cognita, ab eo qui claves habet, et iudicis ministerialis agit personam iuxta communem suae ecclesiae usum, aequipollent verbo indicativo : ego te aucto­ ritate Dei a peccatis tuis absolvo, quia non absolvit Deus aut remittit nisi ministerio clavium, quarum sententia actu exercito assertive significatur. Expressior tamen est forma qua nunc saltem, utuntur omnes Latini; a qua etiam nonnisi cum dispendio validitatis privatus quispiam discedere praesumeret, quia privatus facere non potest ut formula quae ex sese non est nisi possibilis ad certam signi­ ficationem, eam de facto consequatur. Interim vero diversitas inventa inter varias ecclesias iterum atque iterum demonstrat, non esse semper quaerendum in sacramentalibus signis rigidam illam et pure materialem uniformitatem quam quidam in eis veluti superstitiose ponunt. Non enim magicis syllabarum sonis alligavit Deus virtutem suam, et ubicumque salvatur significatio, ibi salva est essentia sacramenti. Hactenus ostensum est quid sit in Poenitenda sacramentum tantum, materia constans et forma ; nunc sequitur propositio de re et sacramento. DE POENITENTIA UT EST SACKAMENTUM 45 THESIS IV. (Art. i ad 3um — In IV, D. 22, q. 2, a. 1). In Poenitentia sicut in aliis sacramentis distinguitur sacramentum tantum, res et sacramentum, et res tantum. Est autem res et sacramentum, ipsa interior peccatoris poenitentia, prout vi absolutionis iuridice efficitur titulus exigens, modo aliunde obex non adsit, remissionem pec­ cati et divinae condonationem offensae. Quare hoc sacra­ mentum, non secus ac caetera, iustificare dicendum est instrumentaliter dispositive. Communis est doctrina veterum, esse in omnibus sacra­ mentis « aliquid quod est sacramentum tantum, aliquid quod « est res et sacramentum, aliquid vero quod est res tantum » (*), ut constat ex dictis in priori tomo, in disputatione de sacra­ mentis in communi. Quorum terminorum legitima interpretatio ponit aliquid quod mediat inter sacramentum exterius et effectum gratiae, quasi de utriusque extremi ratione participans. Dum enim immediate significatur et infallibiliter causatur per ritum externum valide positum, fit vicissim signum et causa exigitiva gratiae sacramentalis, in qua, modo obex non obstet, processus causalis terminatur. Hinc apparet quam intime doctrina de re et sacramento cum modo causalitatis a veteribus asserto connectatur. Nam ex quo inceperunt vulgari in scholis opiniones adstruentes immediatam habitudinem sacramentorum ad effectum gratiae sive physice sive moraliter influendum, res et sacramen­ tum adhuc quidem nominari consuevit, sed non remansit quoad formalem rationem quam nomen importat, nec potuit amplius in omnibus saramentis, et speciatim in Poenitentia, etiam ma­ terialiter assignari. (·) S. Thom., hic, art. 1, in arg. 3. 46 1:, ® QUAESTIO L XX XIV In praesenti igitur propositum intentionis est demonstrare : Primo, quod sacramentum Poenitentiae non significat, adeoque. non causât immediate ipsam remissionem peccati. Secundo, quod immediatum eius significatum simul et causatum, non est nisi interior poenitentia, prout effecta vi clavium titulus exigens desitionem imputationis offensae et restitutionem gratiae. Tertio, quod ex consequenti, is causalitatis modus huic sacramento competere dicendus est, qui caeteris omnibus ab antiquioribus theologis attribuitur. Quod igitur poenitentiae sacramentum non significet vel causet immediate ipsam peccati remissionem, probari in primis potest ex natura iudicii in genere /). Nusquam enim sententia iudicialis immediate significat et facit solutionem in actu se­ cundo, Nam certe in humanis, iudicium facere nihil aliud est quam ius dicere -) ; dicere, inquam, non speculative, sed pra­ ctice, per applicationem iuris communis ad causam particula­ rem ; adeoque absolvere judicialiter est facere ius secundum quod debitum est ut reus pro innocente habeatur, nec quidquam detrimenti capiat ratione eorum de quibus fuerat accusatus. Ergo si vere poenitentiae sacramentum per modum iudicii institutum •TC est, oportet ut legitima formae expositio sit : ego te absolvo a peccatis tuis, id est, ego index reddo ius ex quo debent tibi peccata remitti. Nunc autem ulterius considerandum venit quod ius dictum a iudice est semper affixum ei quod iudicio causam dedit et(*) (*) Ex eadem natura iudicii clare apparet removendam esse ab hoc sacramento physicam causalitatem. Etenim iudicium versatur unice circa ius faciendum; atqui ius nequaquam ad ordinem physicum per­ tinet, nec physicae efficientiae terminus esse potest. — Apparet etiam, non magis congruere causalitatem moralem, prout a Lugone asseritur. Quis enim intelligeret sententiam iudicialem, cuius propria efficientia consisteret in movendo alium ad aliquid elargiendum ei in quem iudi­ cium exercetur ? — Sed nullus alius causalitatis modus excogitabilis est praeter illum qui in ordine intentionali consideratur ; de quo in superiori tomo plura diximus. (·) S. Thom., 2-2, Quaest. 60, art. i. «ludex dicitur, inquit, quasi < jus dicens ·. t *? Y, < A-’ DE POF.N’iTENTÏA UT EST SACRAMENTUM 47 fundamentum. Et in indiciis quidem forensibus, (quae eo spectant ut secundum culpabilitatem vel inculpabilitatem iuridice cognitam, vel condemnetur reus, vel absolvatur), fundamentum sententiae sunt facta allegata in processu, sive pro, sive contra. Unde index dicit et facit ius quod factis illis veluti alligatur, ita ut si sint materialiter falsa, eo ipso deficiente veritate fun­ damenti, ius evanescat et sententia evadat invalida. At vero in tribunali poenitentiae illud quod absolutionem fundat, non est nisi poenitentia iuridice cognita per actus exteriores peccatoris sese iudicio clavium subiicientis. Quare circa hanc ipsam poenitentiam ponitur ius dictum a iudice absolvente, et ex consequenti, im­ mediatum sacramenti significatum simul et causatum, nihil aliud esse potest quam supradicta interior poenitentia, prout effecta vi sententiae absolutoriae titulus de se exigitivus liberationis a reatu quo erga Deum peccator tenebatur. Et hoc sensu dicit S. Thomas in praesenti, art. i ad 3““ : « Dicendum « quod etiam in Poenitentia est aliquid quod est sacramentum * tantum, scilicet actus exterius exercitus tam per peccatorem « poenitentem quam etiam per sacerdotem absolventem ; res «autem et sacramentum est poenitentia interior peccatoris: res «autem tantum et non sacramentum, est remissio peccati; quo« rum primum totum simul sumptum est causa secundi, primum « autem et secundum sunt quodammodo causa tertii ». Idem efficaciter etiam demonstrari potest ex speciali natura iudicii in foro Dei et conscientiae. Etenim remissio peccati in actu secundo requirit ex parte peccatoris certas conditiones de quibus, an sint, minister cum certitudine iudicare non potest. Sane vero, quod peccatorem aliquo modo poeniteat de peccatis suis, ex actibus externis quibus ipse causam clavibus subiicit, moraliter certo a iudice homine generatim cognoscibile est. Sed quod poenitentia ista vere sit incompossibilis cum omni volun­ tate peccandi, id est, quod ad hunc usque gradum perveniat qui requiritur ad iustificationem in sacramento consequendam : hoc non subiacet iuridicae cognitioni ministri, etiam mere mo­ raliter certae, quemadmodum ex natura rei haud difficulter ap­ parebit, et statim agnoscet, quilibet habens vel modicam praxim 'L'£- : :£ QUAESTIO LXXXIV tribunalis poenitentiae ('). Quo interim supposito, sic arguo : Si sententia absolutionis immediate vel etiam absolute signifi­ caret et causaret iustificationem ipsam, deberet fundari saltem regulariter, super poenitentiam peccatoris certo cognitam ut suf­ ficientem ad solutionem vinculi in actu secundo. Oportet enim ut sententia iudicialis innitatur cognitioni moraliter certae merito­ rum causae, in sua relatione et proportione ad proprium iudicii effectum. Sed poenitentia peccatoris qua sufficiens ad effectum solutionis in actu secundo, non est iuridice certo cognoscibilis a tribunali clavium. Ergo in hoc tribunali proprius atque immediatus sententiae effectus nequit omnino esse ipsamet in actu secundo remissio ; imo nequidem id quo absolute debita reddatur, sed debita solum sub hac conditione : si non desit aliunde dispositionum sufficientia, de qua sacerdos cum certitu­ dine non habet iudicare. Reducimur ergo ad eamdem conclusionem ac supra, et ideo S. Thomas in praesenti quaestione, art. 3 ad 5““, ostendens quomodo sacerdos absolvendo non loquatur quasi de re incerta, concedit plane quod si de solutione peccati in actu secundo age­ retur, minister absque speriali revelatione non posset certo di­ cere, ego te absolvo Nunc autem certo pronuntiat sententiam remissionis, quia sententia ista est sacramentalis, cuius scilicet salva manet veritas et efficacia, etiamsi ultimus eius effectus impediatur per indispositionem poenitentis. «Non tamen, inquit, « loquitur sacerdos quasi de re incerta, quia sicut alia sacra« menta Novae Legis habent de se certum effectum ex virtute « passionis Christi, licet possit impediri ex parte recipientis, ita « etiam et in hoc sacramento... Unde nec sacerdos indiget spe- * .Λ (') De hoc iterum infra, ubi de illa attritione quae sufficit in ra­ tione partis integratis sacramenti, tametsi non sufficiat in ratione dispo­ sitionis proximae ad iustificationem, (*) Nisi forte fingas absolutionem semper procedere a ministro sub ea conditione qaae rationem sententiae iudicialis funditus destrueret, hoc modo: Si tua poenitentia est sufficiens, (quod scire non possum) ego te absolvo. Sicut si in humanis, iudex statueret: Si es culpabilis, (quod mihi non constat), ego te condemno. I • Μ*. DE POENITENTIA UT EST SACRAMENTUM « ciali revelatione sibi facta, sed sufficit generalis revelatio fidei, « per quam remittuntur peccata... Esset autem perfectior expo« sitio (formae) : Ego te absolvo, ici est, sacramentum absolutionis « tibi impendo » . Quod magis explicans in opusculo de forma absolutionis c. 3, dicit: « Quinto obiicit adversarius quod teme« rarie sacerdos dicit, ostendo te absolutum, cum ignoret an « Deus absolverit. Sed secundum hanc eamdem rationem teme« rarium esset dicere, ego te baptizo, cum ignoret an Deus « interius baptizet. Neutrum autem est temerarium, quia sacra« menta habent certos effectus, licet impediri possint per fictio« nem suscipientis. Unde sacerdos dicens, ego te absolvo, vel «ego te baptizo, cum certitudine denuntiat sacramenti ef« fectum ». Tandem probatur assertio ex natura sacramenti. Nam illud quod immediate significatur per sacramentum exterius, debet esse immediatum significatum totius sacramenti tam quoad ma­ teriam quam quoad formam. Porro quidquid nunc sit de forma Poenitentiae, saltem evidens est quod materia in exterioribus actibus poenitentis consistens, nulla ratione determinari potest ad significandum immediate peccati remissionem; semper enim significabit proxime poenitentiam interiorem. Ergo vel dicendum quod actus poenitentis non sunt intrinsecum sacramenti consti­ tutivum, vel si hoc reficitur ut reipsa reficiendum est, fatendum quod significatum immediatum non est nisi ipsa interior poeni­ tentia prout vi absolutionis induit rationem tituli exigentis, quan­ tum est de se, desitionem imputationis offensae. Et quia sacra­ menta significando causant, profecto immediatum significatum convertitur cum immediato effectu. Recte ergo assignat S. Tho­ mas id quod in Poenitentia est res et sacramentum: « Dicen« dum, inquit (χ), quod res sacramenti cuiuslibet, suo sacra« mento, cuius dicitur res, proportionatur. Exterior autem poe«nitentia... est sacramentum ut signum et causa simul, si con« iungatur actus poenitentis cum actu ministri. Et ideo interior « poenitentia est res exterioris poenitentiae, sed ut significata (') S. Thom., in IV. D. IV, q. 2, a. i, q. 2. De Ecclesiae Sacramentis. Tomo II. j II· 50 QUABSTTO LXXX'.V « tantum per actus poenitentis, ut significata autem et causata * per actus eosdem, adiuncta absolutione per quam aliquo modo «horno ad gratiam disponitur (2). Sicut etiam in sacramento « Eucharistiae corpus Christi verum est res significata tantum «per species panis et vini, sed causata per verba ministri, et « illa duo simul coniuncta, sunt signum et causa >. Si quis autem obiiceret, doctrinam hactenus expositam de­ trahere dignitati et virtuti sacramenti poenitentiae, quasi remis­ sio peccati non amplius significaretur et causaretur per sacer­ dotis absolutionem, in primis negandum esset assumptum sim­ pliciter et absolute. Aliud enim est quod forma sacramenti non causet immediate ipsam offensae condonationem, aliud vero quod nullo modo ipsam operetur. Imo S. Thomas qui expresse docet rectam expositionem formae esse, ego te absolvo, id est, sacra­ mentum absolutionis tibi impendo, (qua expositione vel nihil di­ citur, vel certe asseritur modus efiicientiae consistens in colla­ tione tituli sacramentalis de se exigentis remissionem sive so­ lutionem): S. Thomas, inquam, omni ope omnique studio con­ tendit pro vera absolutionis causalitate, contra eos qui aiebant adequatum eius sensum esse, ego te ostendo et declaro absolu­ tum, vel, ego te solvo ab obligatione subiiciendi peccata tua clavi­ bus, etc., ut apud S. Bonaventuram in IV, D. 18, Part. I, a. 2, q. i et 2. Praeterea observandum est quod omnes in hoc necessario convenire debent: videlicet, formam verborum ego te absolvo, alium habere significationis modum quando profertur sacramentaliter ab homine ministro Dei, quam si extrasacramentaliter ab ipso Deo diceretur. Nam si diceretur a Deo, certum de fide esset hominem solvi a peccatis; cum autem dicitur sacramentaliter a ministro Dei, non magis est certum quam cum adultus baptizatur his verbis, ego te baptizo. Unde ipse Caietanus in 3* m Part., Quaest. 84, a. 3 dicit: < Et si novitius hoc non pe(’) Causata, inquam, in ratione tituli ad ultimum sacramenti effe­ ctum. (’) De hoc genere dispositionis, vide primum volumen, Q. 62. DE POENITENTIA UT EST SACRAMENTUM 51 « netrat, fingat Deum dicere Petro, absolvo te, et confessarium «dicere loanni, absolvo te, et videat differentiam, quod absolutio « Petri est utrinque certa, quia Deus non diceret, absolvo te, « nisi etiam vere intus absolveretur. Absolutio autem loannis est « et significatur certa ex parte confessarii tantum, quia sacra« mentum absolutionis impendit, quia sacramentaliter absolvit, et « intus potest impedimentum invenire ex fictione poenitentis ». Haec quidem Caietanus, et recte quidem in quantum differen­ tiam ponit in significatione verborum absolvo te, prout in ore Dei, vel in ore confessarii. Non tamen placet quod ait absolu­ tionem significari certam ex parte confessarii tantum, pro quanto effectus sacramenti « non significatur absolutione, ut recipitur in< terius in poenitente, sed ut exit exterius a ministro, ex qua i parte constat absolutionem esse certissimam». Nam si per absolutionem validam quandoque nihil reciperetur in poenitente, nihil etiam exiret a ministro praeter inanem et vacuam verbo­ rum resonantiam : quod est destruere validitatem actus, et in apertam contradictionem incidere. Quare remanet dicendum quod valida absolutio ministri semper est certissima, quatenus signi­ ficat practice et efficit infallibiliter rem et sacramentum, quae res, utpote dispositio exigitiva remissionis, est ipsa remissio veluti in actu primo; mediante autem re et sacramento, significat justificationem quae etiam infallibiliter sequitur, non tamen in­ fallibiliter absolute, sed sub conditione, id est modo occultus obex non adsit. Ad pleniorem horum intelligentiam vide infra, ubi de Sa­ cramento poenitentiae valido et informi, thesi i6a, § 1. quaestio LXXXIV COROLLARIUM. In sacramento Poenitentiae res tantum est remissio peccati et gratia formaliter ad Deum convertens, quam interdum in viris piis et cum devotione hoc Sacramentum percipientibus, conscientiae pax et serenitas cum vehe­ menti spiritus consolatione consequi solet (x). Quod res Poenitentiae consistat in remissione peccati et gratia formaliter convertente ad Deum finem ultimum, satis superque apparet ex dictis tum de hoc sacramento, tum de peccato habituali. Cum autem audis gratiam formaliter convertentem ad Deum, intellige gratiam sacramentalem quae includat speciale auxilium contra vulnera actualis peccati, quodcumque tandem illud sit 2 . Denique, quoad effectum accessorium assignatum a Tridentino, dicendum quod constat in primis ex piorum ex­ perientia. Insuper naturae huius sacramenti est omnino consen­ taneus, quia sicut conscientiae remorsus est poena peccatum concomitans, ita conscientiae pax et serenitas gratiae sacramentali peccati remissivae iure meritoque annexa intelligitur. Superest nunc exponendum id quod pertinet ad materiam remotam huius sacramenti, quae etiam materia circa quam no­ minari solet. (’) Trident., Sess. 14, cap. 3. (·) «Sicut diversae virtutes et diversa dona Spiritus Sancti ad di« versos actus ordinantur, ita diversi sacramentorum effectus sunt ut «diversae medicinae peccati, et participationes virtutis dominicae pas«sionis, quae a gratia gratum faciente dependent sicut virtutes et dona. « Sed virtutes et dona nomen speciale habent, oropter hoc quod actus « ad quos ordinantur sunt manifesti ; unde secundum nomen a gratia « distinguuntur.· Defectus autem peccati contra quos sacramenta insti« tuuntur latentes sunt; unde sacramentorum effectus nomen proprium « non habent, sed nomine gratiae nominantur ; dicuntur enim gratiae « sacramentales, et penes has sacramenta distinguuntur sicut penes pro« prios effectus». — S. Thom., de Verit., q. 27, a. 5 ad 11®“. i -Ï * DE POENI I ENTIA UT EST SACRAMENTUM THESIS V. (Art. 2). Ad materiam remotam sacramenti Poenitentiae perti­ nent omnia et sola peccata post baptismum commissa ; ita tamen ut materia necessaria sint omnia et sola mor­ talia nondum sacramentaliter soluta ; quaelibet vero alia, sive mortalia sive venialia, materia quidem sufficiens existant, sed omnino libera et veluti accessoria. ! ■ fl n bI lurisdictioni clavium sola illa peccata subesse quae post baptismum fiunt, iam sufficienter in superioribus demonstratum est p), nec circa hoc nova opus est declaratione. Sed non omnia baptizatorum peccata aequalem habent ad sacramentum poenitentiae habitudinem, et ideo oportet primo de materia necesria, tum secundo de materia libera et mere sufficiente singillatim dicere. Materia necessaria, id est de necessitate clavibus subiicienda, mortalia sunt omnia nondum sacramentaliter soluta, prout aperte sequitur ex dictis in prima et secunda propositione. Verum, quia contingere potest ut fuerint iam remissa per contritionem perfectam includentem sacramentum in voto, explicandum su­ perest quomodo locum adhuc habeat vis et efficacia sacramenti in re, quando peccatum extrasacramentaliter condonatum iam praesupponitur. I (‘) Vide supra, Thes. 1. F-i >;'4‘ •ê 54 QUAESTIO LXXXIV Quo in negotio non facilem forsitan explicationem habebunt qui volunt formam Poenitentiae, ego te absolvo a peccatis tuis, esse exponendam proxime atque immediate de ipsa peccati so­ lutione in actu secundo. Non enim sufficienter apparet qua ra­ tione in casu praeexistentis remissionis, adhuc salvaretur veritas propositionis practicae sic intellectae. Dicesne significari solu­ tionem quantum in ministro est, vel quantum est ex vi sententiae sacramentalis ? Atqui si a parte rei nullum est in actu vinculum peccati, nihil etiam est quod solvas; et tunc solvere quantum in te est, non est vere solvere, sed ad summum frustraneo co­ natu solutionem attentare. Aut forte respondebis duo esse in remissione peccati; destructionem imputationis offensae, et abla­ tionem aversionis a Deo per gratiae infusionem. Unde, inquies, si peccatum iam supponatur aliunde remissum, practica formae significatio sese equidem non extendet ad primum, cum impos­ sibile sit ut iterum destruatur id quod iam destructum est; at semper se extendet ad alterum, videlicet ad novam infusionem gratiae per quam perficiatur remissio, et homo ad Deum magis conversus magis etiam elongetur a peccato. Sed neque hoc vi­ detur satisfacere, quia solvere dicit per prius destructionem mo­ ralis vinculi quod in permanentia reatus consistit : et ideo re­ moto hoc priori, perit conceptus et ratio absolutionis in actu secundo. Accedit praeterea quod poenitentiae sacramentum non haberet suam adaequatam significationem quoties absolutio cadit super peccata aliunde condonata, quod tamen nescio an dici possit sine magno inconvenienti. Sacramenta enim sunt signa ad unum determinata, quae semper, si modo valida sint, signifi­ cant de integro id omne ad quod significandum fuerunt a Christo instituta. Nunc autem si doctrinam praecedentis propositionis de re et sacramento in memoriam revoces, considerando traditam ibi expositionem verborum formae, sacramentum absolutionis tibi impendo (1). videbis evanescere difficultatem. Sive enim pecca(') Id est, sacramentalem titulum de se exigitivum absolutionis, qui in hoc quod est res et sacramentum reponitur. U-t* .· DE POENITENTIA ϋΓ EST SACRAMENTUM 55 tum supponatur aliunde remissum, sive non, semper sacramentum habet eamdem significationem et totum suum immediatum effectum, quia semper significatur et est nova poenitentia de peccato commisso, quae per claves elevatur ad rationem tituli exigitivi, quantum in se est, remissionis peccatorum. Porro, sicut titulus ille, salva veritate formae, potest non habere suum effectum sicut accidit in casu sacramenti validi et informis: ita etiam potest habere ex parte tantum, attenta capaci­ tate quae est in subiecto. Et sic accidit in praesenti. Semper enim accipit homo sacramentalem titulum remissionis, sed ubi non potest amplius destrui imputatio offensae quae iam ablata supponitur, titulus de facto valet ad solum augmentum illius gratiae ad Deum conversivae, per quam, ut alias dictum est, formaliter tollitur aversio. Nihil igitur repugnat quominus peccata per contritionem perfectam condonata, adhuc debeant subiici tribunalis Poeniten­ tiae. Adhuc enim vere circa illa versatur sacramentalis abso­ lutio ; vere etiam sequitur sacramentalis effectus ; denique sol­ vitur obligatio qua, ratione culpae commissae, homo erga claves ligatus remanebat. it « F b ’ ίί ill IÜ i ; Sed nunc occurrit difficultas quoad peccata quae dicuntur materia sufficiens, quamvis non necessaria ; de peccatis venialibus loquor, necnon et de mortalibus iam rite confessis. Et difficultas est quia peccata illa retineri nequeunt. Unde si solum habere­ mus verba Christi, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt, dubium forsitan esset an pos­ sint sub sacramentali absolutione cadere ea quae sententiae re­ tentionis certo certius susceptiva non sunt. Verum dubitationem omnem procul pellit universalis usus et praxis Ecclesiae, in qua semper persuasum fuit, ad validam et fructuosam susceptionem sacramenti poenitentiae quaelibet peccata, etiam levia, etiam L. i’ * 1 A * 56 QUAESTIO LXXXIV prius absolutione dimissa, in ratione materiae remotae omnino sufficere (x). Nec obstat ratio dubitandi mox assignata, quia solum se­ quitur peccata praedicta non esse principalem materiam circa quam exercetur iurisdictio claviun. Non autem sequitur, ea nequidem accessorie ad illam pertinere, nam etiam in humanis contingit ut causis quae principaliter attribuuntur alicui tribu­ nali, aliae quaedam per modum accessorii adiungantur. Acces­ sorium autem sequitur principale, ut fert regula iuris. Quapro­ pter, etsi peccata venialia vel rite iam confessa non requirerent per se processum iudicialem qui pro aliis adhibetur, quisquis tamen ad bonum animae suae, et ad specialem gratiam sacra­ menti poenitentiae percipiendam, afferre vult materiam eiusmodi, omnino debet observare rationem procedendi huic tribunali pro­ priam ; quae quidem procedendi ratio regulatur, ut par est, ex principali et necessario obiecto, non autem ex secundario ac mere accessorio. Dices : Non potest in idem iterato exerceri iudicium nisi iudicium praecedens sit reformabile, quod non contingit in prae­ senti. Ergo ea saltem peccata quae iam fuerunt rite clavibus subiecta, non sunt materia sufficiens novae absolutionis sacramen talis. Respondeo : Dist. antec. Non potest iterato exerceri iudi­ cium ad reformandam sententiam praecedentem, conc, antec. Ad ferendam sententiam quae sit praecedentis veluti ampliativa, subdist. Si nullum novum fundamentum habeatur, trans. Si ha­ beatur. neg. antec. In casu autem habetur nova poenitentia de peccato olim commisso, quae ut iudicio sacerdotis subiecta, po­ test vi clavium elevari ut sit titulus amplioris remissionis per ampliorem infusionem gratiae. Et regula generalis est quae non fallit in sacramentis: quoties potest repeti res et sacramentum, (l) «Venialia, quibus a gratia Dei non excludimur.., quamquam < recte et utiliter citraque omnem praesumptionem in confessione dicantur, « quod piorum hominum usus demonstrat, taceri tamen citra culpam, «multisque aliis remediis expiari possunt». Trid. Sess. 14, cap. 5. DE ΙΌΕΝΙΤΕΝΤίΛ UT EST SACRAMENTUM 57 toties etiam potest repeti sacramentum ipsum. In Poenitentia autem potest repeti res et sacramentum, et quidem circa eamdem materiam remotam, quia satis est peccatum fuisse a me aliquando commissum ut possim de eo rursus poenitere; etsi possum de eo rursus poenitere, haec ipsa mea nova poenitentia potest ele­ vari per claves in ordine ad effectum mox declaratum. Urgebis : Peccata venialia non tolluntur formaliter per gratiae infusionem, quia non consistunt in privatione gratiae. Ergo peccata venialia, saltem si sola existant, non er tint suffi­ ciens materia sacramenti poenitentiae, quod habet causare gra­ tiam sicut caetera sacramenta. Respondeo : Dist. antec. Non tolluntur formaliter per gra­ tiam, et tamen gratiae exsistentia est aliquid per se requisitum ad venialium remissionem, conc. antec. Et venialia sunt remis­ sibilia etiam in eo qui caret gratia, neg. antec. Unde negatur consequentia, quia quando vi absolutionis elevatur poenitentia ad esse titulum remissionis citra et praeter omne meritum ope­ rantis, eo ipso habetur exigentia ad omne id quod per se neces­ sarium est ut veniale remittatur. Nec obstat quod poenitens iam in certo gradu gratiam praehabeat, quia hoc est per acci­ dens respectu sacramenti, et nihil adimit de efficacia quam ex sese habet. Instabis : Potestas absolvendi in foro poenitentiae non est nisi potestas iudiciaria, ut in superioribus dictum est. Ergo non se extendit ad solvenda ea quae ex natura sua non possunt vel retineri vel remitti. Ergo nec venialia nec mortalia iam rite con­ fessa, idonea materia sunt huius sacramenti. Respondeo : Dist. antec. Non est nisi potestas iudiciaria, quae tamen qua iudiciaria est, vel plenarie exercetur circa suum principale obiectum, vel quodammodo deficienter circa obiectum accessorium, conc. antec. Quae non habet nisi actum iudicii per­ fecte exercibilis in utramque partem, neg. antec. Et constat ex sensu et praxi Ecclesiae, per quam innotescit amplitudo verbo­ rum Christi apud loannem, ubi sacramenti poenitentiae refertur institutio. Dicendum igitur quod circa venialia vel mortalia iam rite confessa, iudicio sacerdotis solum relinquitur an sit absol- QUAESTIO LXXXV vendus poenitens necne, et sub qua conditione. Quod etsi non sufficeret ad actum principalem iudiciariae potestatis, bene tamen ad actum secundarium et pure accessorium. Quaest. LXXXV. DE POENITENTIA UT EST VIRTUS. Μ Primum omnium observandum est quod virtus poeniten­ tiae, si proprie accipiatur pro habitu infuso, nonnisi in iustis esse potest. Omnes enim virtutes infusae tam théologales quam morales, ita consequuntur habitum gratiae, ut si fidem et spem excipias, in statu informi remanere nequeant. Nunc autem agi­ mus in praesenti de poenitentia secundum quod in peccatoribus potissimum, ante iustificationem esse debet, vel ut dispositio ad gratiam, vel ut materia sacramenti. Igitur non tam de habitu quam de actu in quo eluceat propria poenitentiae laus, tractan­ dum est. Et ideo non occurrit dirimenda controversia inter quosdam exorta, an scilicet infusa virtus poenitentiae sit vere et proprie una virtus specialis realiter distincta a caeteris omni­ bus, ut insinuat S. Thomas in praesenti, an solum specialis quaedam formalitas virtutis cuiusdam generalioris, puta religionis, ut intendit Caietanus in commentario i1) ; quippe, controversia ista magis pertinet ad materiam de virtutibus, in qua etiam non tanti momenti esse videtur. Itaque quoties in hac disputatione de speciali virtute poenitentiae, et de actu eius turn elicito tum imperato sermo erit, latiori quodam sensu qui prae­ scindat a determinatione habitus proprie dicti, adhibebimus haec vocabula. Nam per poenitentiae virtutem intelligimus spe­ cialem rationem actus moralis, cuius honestas consistat in inten­ tione operandi ad destructionem peccati praeteriti. Porro actum elicitum dicimus illum, cuius tota honestas in hac intentione consistit ; actum vero imperatum vocamus eum qui ex alio ca-(*) (*) Caietanus, in 3^ Parr., q. 85, art. 2. DE POENITENIIA UT EST VIRTUS 59 pite laudem sibi intrinsecam habens, participat tamen illius prioris honestatem, utpote ab eo in finem poenitentiae ordina­ tus. — Quibus praemissis, sit sequens propositio. THESIS VI. (Art. 1-3) Est in poenitentia specialis ratio actus laudabilis, sci­ licet velle operari ad destructionem peccati praeteriti per recompensationem sive satisfactionem pro formali et ma­ teriali culpae. Reducitur autem iste actus ad genus commutativae iustitiae, et imperare habet actus omnium vir­ tutum per quos compensari potest peccatum prout est offensa Dei. Peccatum praeteritum tripliciter accipi potest, — Primo qui­ dem, quatenus fuit actus transiens qui in certa quadam temporis differentia exstitit, et sic, destructio eius non est obiectum poe­ nitentiae, quia « dolere de eo quod prius factum est, cum in« tentione conandi ad hoc quod factum non fuerit, esset stultum ; « hoc autem non intendit poenitens > (r;. — Secundo conside­ ratur peccatum quoad sequelas quas habet, vel certe habere po­ test extra ordinem moralitatis : puta secundum quod est corru­ ptivum sanitatis, aut inductivum humanae infamiae, humanae correctionis, atque ita porro. Sed neque sic est materia circa quam virtus poenitentiae versatur, quia hoc modo non accipitur peccatum prout peccatum seu malum morale est. — Tertio tan­ dem consideratur peccatum praeteritum secundum sequelas ipsius in ordine ad Deum quem offendit, quemque ideo ultorem habet ac vindicem, et sic accipitur quoties de eius destructione sermo , est. Qua in re habebis prae oculis quaecumque alias dicta sunt de peccato habituali, hoc est de reatu culpae. Speciatim vero in(*) (*) S. Thom., in praesenti, art. 1, ad 3um go QUAESTIO LXXXV memoriam revocabis quod peccatum habituale non assimilatur tenebrae, sed umbrae. Nam «culpa (habitualis) aliquid ponit, «et non solam absentiam gratiae; absentia enim gratiae non « habet rationem culpae nisi secundum quod relinquitur ex actu «voluntario praecedente, sicut tenebra non habet rationem um< brae nisi secundum quod relinquitur ex interpositione corpo< ris opaci * C1). Porro opacum illud ex cuius interpositione pendet gratiae privatio, offensa est habitu manens. Sicut ergo operari ad destructionem umbrae, nihil aliud esset quam ope­ rari ad destructionem opaci interpositi, ita nunc operari ad de­ structionem peccati, est operari ad offensae destructionem quae est natura prior infusione gratiae secundum ordinem causae ma­ terialis 2). Offensam autem destrui media satisfactione sive com­ pensatione, evidentius omnino est quam ut declaratione indigeat. His igitur circa intellectum terminorum praenotatis, primo exponenda est specialis honestas poenitentiae ; tum deinde in­ quirendum sub qua virtute cardinali contineatur, et quos actus habeat imperare. Peccatum in statu viae emendabile est ex divina gratia cum hominis cooperatione. Ergo datur specialis ratio actus lauda­ bilis, consistens in voluntate operandi ad destructionem peccati praeteriti prout est offensa Dei. Antecedens constat tum ex verbo Dei scripto et tradito, tum ex ratione theologica. Ex verbo quidem Dei, ut testantur notissimae auctoritates quas supervacaneum esset singillatim hic referre. Ratione etiam theologica, quia necesse est ut homini adhuc in via constituto, ex hoc ipso quod adhuc in via est, possibilis sit compensatio aliqua vive satisfactio, qua exhibita, imputatio peccati cesset et venia concedatur. Sed ante omnia i‘) S. Thom., de Verit., quaest. 28, art. 6. (*) Cf. S. Thom., 1-2, quaest. 113, art. 8, ad quaest. 28, art. 7, in corp. | ' et de Verit. DE POENITENTIA UT EST VIRTUS 6ι diligenter notare oportet, tripliciter cogitari posse compensatio­ nem sive satisfactionem pro peccato. Primo quidem fingi potest compensatio quae foret ex rigore iustiliae, id est, in tantum perfecta et offensae aequivalens, ut nequidem fieret ex iis quae a Deo offenso dantur, nec praesupponeret gratuitum donum ipsius Dei miserentis et moventis ad poenitentiam. Verum haec satisiactio in quocumque rerum ordine et in quacumque persona absolute repugnare dicenda est; nam et id ex quo utcumque compensare valemus, et ipsa bona voluntas compensandi, totum ab eo ne­ cessario est de quo dicit Apostulus : « Quis prior dedit ei, et «retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt «omnia» (L). Secundo igitur concipi posset compensatio quae, secluso imaginario illo rigore iustitiae, adhuc tamen foret con­ digna et secundum aequalitatem, quatenus intrinsecus satisfactio­ nis valor aequiponderaret offensae gravitatem. Et haec etiam in pura creatura respectu peccati mortalis quod est peccatum sim­ pliciter et sine addito diminuente, omnino est impossibilis, ut ostendunt theologi in quaestione de convenientia incarnationis (2). Tertio tandem concipi potest satisfactio quae ex gratuito Dei dono procedens, et prorsus infra condignum existens, sufficit ta­ men de congruo ad destructionem offensae et cessationem impu­ tationis peccati. Quod autem hoc modo detur possibilitas de­ struendi peccatum, quamdiu homo manet in via constitutus, haud difficulter demonstratur. Nam quisquis nondum pervenit ad viae terminum, adhuc est mobilis circa finem ultimum, seu est in statu resiliendi ab uno fine in alium oppositum. Cum itaque unumquodque a Deo moveatur secundum modum suae condi­ tionis, et ab eo recipiat id bonitatis cuius est capax, sequitur quod divina gratia movet viatores ad conversionem, iuxta illud lerem. III-i : « Tu autem fornicata es cum amatoribus multis, «tamen revertere ad me, dicit Dominus», et Thren. V-21 : « Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies «nostros sicut a principio». Porro haec ipsa motio gratiae, ne(*) (*) Cf. de Verbo incarnato, Thes. 50. (·) Ibid., Thes. 2. sit ex parte Dei frustanea, et veluti medium sine obiecto, sup­ ponit peccatum esse emendabile per actum hominis cooperantis Deo ad suam iustificationem ; eo vel magis quod evidenter re­ pugnat divinae misericordiae, ut creaturam sese rectificantem circa ultimum finem, perversitatemque ordinis quantum in se est cum gratiae auxilio abiicientem, adhuc longe repellat, et dene­ gando veniam perpetuis deputet suppliciis. Certissime igitur tenendum quod durante statu viae, pec­ catum est actu humano sub motione gratiae emendabile, non quidem de condigno, et multo minus ex iustitiae rigore, sed de congruo, idque quantum ad ipsum formale deordinationis culpae quod in aversione a Deo fine ultimo reponitur. L nde a fortiori sequitur conclusio, si loquamur de peccato quantum ad sui ma­ teriale, id est quantum ad inordinatam fruitionem creaturae. Nam ex hac parte peccatum infinitatem non habet, et non solum con­ gruae, sed et condignae satisfactionis obiectum esse potest, quando culpa quoad aversionem iam remissa supponitur, prout ex infe­ rius dicendis satis apparebit 1 . Et hactenus quidem demonstra­ tum est antecedens argumenti. Consequentia autem nullius est negotii. Si enim pecca­ tum est emendabile modo iam declarato, evidenter sequitur ho­ nestum esse et laudabile, velle operari ad eius destructionem ; evidens etiam est quod honestas ista est specialis, utpote spe­ cialem materiam moralem respiciens. Unde et de poenitentia speciale praeceptum datur, Matth. IV-17: « Poenitentiam agite, i appropinquavit enim regnum caelorum », et Luc. XXIV-46 : « Oportebat Christum pati et resurgere... et praedicari in no< mine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes « gentes ». Nota denique quod de poenitentiae actu locuti sumus se­ cundum quod respicit peccatum ut emendabile ex opere operan­ tis, quia cum de virtute agitur, per se primo considerari debet (l) Haec ratio est cur satisfactionis nomen soleat ut plurimum a theologis reservari iis actibus quibus homo compensat materiale culpae, ad extinctionem reatus poenae temporalis DE POENITENTIA UT EST VIRTUS id ad quod propria efficacia actus humani sub auxilio gratiae se extendit. Nihilominus, cum etiam in sacramento requiritur voluntas operandi ad peccati destructionem, sive ut habeatur dispositio removens prohibens, sive ut adsint elementa signi sa­ cramentalis constitutiva, constat quod poenitentiae actus respicit etiam peccatum ut emendabile ex opere operato. Quin imo, post institutionem Christi de qua supra dictum est, Thés. I-II, non datur amplius vera poenitentia post baptismum, quae non in­ cludat sacramenti votum, et non referatur ad peccatum prout remissibile per Ecclesiae claves. Verum, sive consideretur actus poenitentiae ut vim habens ex opere operantis, sive ut requisi­ tus in sacramento ad remissionem ex opere operato, intrinseca eius ratio semper eadem manet. Quare differentia est tantum quoad actus imperatos qui in ordine ad sacramentum specialem quemdam et determinatum a Christo modum habere debent, praeterquam quod contritio extra sacramentum iustificans, ad eum perfectionis gradum pertingat necesse est, qui non requiritur sive ad validitatem sive ad fructum sacramenti, uti infra suo loco ostendetur. ■ ■· i’.» Sic igitur constat ex dictis quod proprius poenitentiae actus est actus voluntatis habens pro obiecto honestatem expiationis seu satisfactionis Deo offenso exhibendae. Atqui, ut dicit An­ gelicus, a. 3, in responsione ad 3um : « Sicut est commutatio < quaedam in beneficiis, cum scilicet aliquis pro beneficio re« cepto gratiam rependit, ita etiam est commutatio in offensis, «cum aliquis pro offensa in alterum commissa..,, voluntarie re« compensat emendam, quod pertinet ad poenitentiam.... Unde « manifestum est quod poenitentia sub iustitia commutativa con­ cinetur». Continetur tamen deficienter et omnino secundum quid, etiam respectu satisfactionis condignae quae pro solo ma­ teriali culpae Deo offerri potest. Nam iustiim simpliciter non est nisi inter aequales ; iustum autem secundum quid habetur inter eos quorum unus est sub potestate alterius, sicut servus sub domino, filius sub patre, uxor sub viro, et multo magis crea- 64 K ■ ■ ■ ■ H H H ■ H ^B H ^B ■ ^B ■ ^B ■ ^B ■ • ■ ti ■ I QUAFSTIO LXXXV tura sub Deo a quo omnia participat, et in infinitum distat. « Et tale iustum consideratur in poenitentia, ait S. Thomas in «corp. art. Unde poenitens recurrit ad Deum cum emendatio« nis proposito sicut servus ad dominum, secundum illud Psalmi « 122 : Sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, ita « oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur no« siri ; et sicut filius ad patrem, secundum illud Luc. XV: Pa« ter peccavi in caelum et coram te ; et sicut uxor ad virum, «secundum illud lerem. III: Fornicata es cum amatoribus mulitis, tamen revertere ad me, dicit Dominus ». Verum etsi sit undequaque deficiens iustitiae ratio, praesertim respectu com· pensationis pro formali peccati, quae semper et necessario a pura creatura infra condignum exhibetur : adhuc quaedam consideratur proportionum aequalitas, quatenus id quod Deo reddere valenius se habet ad possibilitatem nostram, sicut remissio quam quaerimus se habet ad decentiam divinae liberalitatis. « Dicen< dum quod dupliciter homo Deo debitor efficitur: uno modo « ratione beneficii accepti, alio modo ratione peccati commissi. « Et sicut gratiarum actio, vel latria, vel si quid est huiusmodi, « respicit debitum accepti beneficii ; ita satisfactio respicit debi« tum peccati commissi. In his autem honoribus quae sunt ad « parentes et deos, etiam secundum Philosophum impossibile « est aequivalens reddere secundum quantitatem, sed sufficit, ut «homo reddat quod potest; et hoc etiam aequale est aliqualiter, «scilicet secundum proportionalitatem..., et sic aliquo modo forma «iustitiae conservatur. Et similiter est ex parte satisfactionis; « unde non potest homo satisfacere, si ly satis aequalitatem quan­ « titatis importet : contingit autem si importet aequalitatem pro« portionis, ut dictum est. Et hoc, sicut sufficit ad rationem iu« stitiae, ita sufficit ad rationem satisfactionis» (^, Quae igitur cum ita sint, facile est distinguere proprium poenitentiae actum, qui scilicet non habet ex alio laudem nisi quia est poenitentiae, ab actibus imperatis in quibus specialis huius virtutis honestas eatenus tantum resplendet, quatenus ad (*) S. Thom., in IV. D. 15, q. 1, a. 2. • ♦ DE POENITENTIA UT EST VIRTUS finem eius assumuntur. /\ctus enim proprius, qui alias dici solet elicitus, est voluntas faciendi id quod destruat offensam, com­ pensando illam tam quoad formale quam quoad materiale. Quia vero haec compensatio exhiberi nequit nisi per aliarum virtutum actus, ideo, hos omnes poenitentia ordinat ad obiectum suum ; et sic dolor de peccato ex motivo charitatis, sic confessio et humilis sui ad Deum offensum submissio, sic oratio, abstinentia, eleemosyna, aliaque eiusmodi, erunt actus imperati virtutis poe­ nitentiae J1). Et simile quid apparet in humanis, ubi reparatur iniuria per actum urbanitatis, observantiae, duliae, submissio­ nis, etc. Sed ipsa voluntas reparandi, et actus praedictos ordi­ nandi ad reparationis finem, specialem habet iustitiae commutativae honestatem, et huic respondet actus elicitus in praesenti. Observandum tamen quosdam esse actus, qui ab aliis virtu­ tibus elicitive procedentes, ex sua nihilominus ratione intrinseca protestantur veluti exercite voluntatem satisfaciendi Deo et de­ struendi offensam eius Quo in genere eminet actus doloris et detestationis de peccato qui dicitur contritio. Licet enim con­ tritio ad charitatem pertineat quando ex motivo amoris Dei super omnia concipitur, vel alias diversas honestates sibi vindicet quando habet motiva inferiora; attamen cum sit directe et essentialiter contra peccatum ut est offensa Dei, semper constituit, vel per­ fecte vel imperfecte, eam compensationem quam poenitentia vult exhibere; unde semper protestatur, saltem in actu exercito, vo­ luntatem cuiusdam satisfactionis Deo offerendae. Et haec ratio est cur contritio magis ad poenitentiam pertinere intelligatur quam caeteri actus imperati; nam oratio, ieiunium, eleemosyna, et alia similia, certo certius ad poenitentiae finem sunt maxime ordinabilia, sed hanc ordinationem in actu secundo ex seipsis solis non habent, nisi specialis accedat intentio operantis. (l) Propterea S. Thomas in IV, D. 14, q. 1, a. 1, q. 3 ad 2um , comparat virtutem poenitentiae virtuti magnanimitatis, quae etiam indiget actibus aliarum virtutum: «Sicut magnanimitas, inquit, habet quodam« modo pro obiecto et materia actus omnium aliarum virtutum in ra«tione magni, quia operatur magna in omnibus virtutibus: et ideo, «sicut magnanimitas est specialis virtus, ita et poenitentia De Ecclesiae Sacramentis. Tom. II. I il - 1 66 quaestio lxxxv SCHOLION. (Art. 5-6). Ergo poenitentia, licet sit directe species iustitiae, com­ prehendit tamen quodammodo ea qnae pertinent ad omnes vir­ tutes. (’“)■ Nunc, quoad processum poenitentiae quem in art. 5 de­ scribit S. Thomas, notandum in primis ipsum abstrahere a poenitentia sacramentali, ut solum consideret id quod est ex opere operantis, quemadmodum titulus totius quaestionis satis superque testatur. Porro a capite ponit operationem Dei con­ vertentis cor, ut primum principium omnium actuum per quos conversio suum habet initium, et progressum, et finem. Initium autem sumitur ex praeparatoriis ad poenitentiae actum, quae sunt primo motus fidei, tum motus timoris servilis quo quis metu suppliciorum a peccatis retrahitur, subinde vero motus spei quo erigitur animus in bonum veniae consequendae. Succedit (l) Poenitentia non habet pro obiecto Deum, sed compensationem pro peccato; ideo non computatur inter theologicas virtutes, sed inter morales. (*) S. Thorn., hic, art. 3 ad 4®= . DE ΡΟΕΝΙΊΕΝΤΙΑ UT EST VIKTUS 67 postea ipse proprius actus poenitentiae, id est propositum sive voluntas emendandi illud quod contra Deum commissum est. Tertio tandem sequuntur actus imperati perfectae contritionis, necnon et quarumcumque satisfactionum, quae a timore filiali iam exorientes, temporalis poenae reatum de condigno extinguunt. « Motus appetitus in duobus consistit, scilicet in fuga < mali et in prosecutione boni, et haec duo diversimode ordi« nantur. Quandoque enim aliquis fugit malum propter deside* rium boni, quandoque autem e converso, et hic motus est ut «frequentius in reversione peccatoris ad Deum per poenitentiam. « Et ideo motum poenitentiae praecedit motus fidei ; et iterum <.< motus spei coniunctus motui timoris, per quem fit aestimatio «veniae consequendae; deinde ut in pluribus sequitur motus « poenitentiae, et deinde motus charitatis et aliarum virtutum « per ordinem ». ζ1). Haec quidem S. Thomas in commentario super Sententias, ubi omnia adamussim concordant cum doctrina articuli quinti huius quaestionis octogesimae quintae. Utrobique enim affirmat, motum poenitentiae quo quis proponit emendare illud qziod contra Deum commissum est, antecedere ut plurimum motum charitatis quo alicui peccatum displicet secundum seipsum, et non iam propter supplicia. Nunc igitur mirum videri posset id quod in articulo sexto dicit, actum virtutis poenitentiae esse eum qui primus occurrit in justificatione impii inter actus aliarum virtutum moralium ordine temporis. Nam ante motum charitatis nemo iustificatur ex opere operantis, et ideo si motus poenitentiae charitatem praecedit, nondum est in anima iam iustificata, et non primus occurrit in iustificatione ipsa. — Sed ad hoc facilis erit responsio, si modo distinguas inter simplicem motum poenitentiae et actum virtutis poenitentiae. Quippe, ante charitatem nullus est proprie loquendo, virtutis actus, sed solum motus adhuc informis, carens ultima per­ fectione ordinis ad Deum super omnia dilectum. Imo ipsi habitus infusi fidei et spei post peccatum remanentes non habent amplius ra­ tionem virtutum donec iterum charitate formentur, ut constanter (') S. Thom., in IV, D. 14. q. i, art. 2, q. 2. 6S QUAEST. LXXXV. - DE POENITENTIA UT EST VJRTUS docet Angelicus. Quare motus poenitentiae adhuc informis prae­ cedit quidem justificationem, sed cum postea accedit motus charitatis quo displicet peccatum ex motivo amoris Dei super omnia, iam ipsum praecedens propositum satisfaciendi pro peccato, quod ipsa charitas exercite protestatur, incipit esse formatum, et tunc primum induit rationem actus virtutis. Atque hoc modo in justi­ ficatione impii, « actus poenitentiae primus est tempore inter « actus aliarum virtutum moralium», ut dicitur in responsione ad 1* “. DE EFFECTU POENITENTIAE Quaest. LXXXVI-LXXXIX Postquam dictum est de ipsa poenitentia sive in quantum est sacramentum, sive in quantum est virtus, considerandum venit de effectu ipsius prout pertinet tum ad virtutem tum ad sacramentum, et primo quidem quoad mortalium peccatorum remissionem. Quaest. LXXXVI. DE EFFECTU POENITENTIAE QUOAD REMISSIONEM MORTALIUM THESIS VII. (Art. i - 2) Per poenitentiam in statu viae removeri possunt omnia peccata, quantumvis numero multa et gravitate atrocia. Sed sine poenitentia absolute impossibile est ut peccatum per­ sonale alicui unquam remittatur. Sententia Novatianorum fuit, prolapsos post baptismum re­ parari amplius non posse. Ex adverso Protestantes sentiunt, peccata omnia remitti per solam fidem absque ullo poenitentiae motu. Inter hos errores oppositos media stat doctrina catholica, quae nunc est per partes declaranda. § i- Duplici sensu intelligi potest, omne peccatum esse per poe­ nitentiam remissibile, primo, in quantum poenitentia habet vim ad destruendum omnia peccata circa quae versatur ; tum prae­ terea, in quantum de omnibus peccatis esse potest in statu viae poenitentia. Et utroque modo assertio est certissima, contradi- /O •-i QUAESTIO LXXXVI ctoria vero erronea, ut sufficienter declarat S. Thomas in prae­ senti, innixus potissimum Scripturae testimoniis quibus quoslibet peccatores Deus ad poenitentiam invitat, et poenitentibus repro­ mittit veniam. Ponderandum est etiam id quod scribit /\ngelicus 1. 3, c. Gent., c. 136: . Sed nec satis probabilis videtur eiusmodi expositio, quamvis in ea nulla amplius superesset difficultas. Etenim non ei favent circumstantiae sermonis Christi. Praeterea cuilibet peccato mortali, adveniente termino viae, eadem competit irremissibilitas, etiam citra specialem impoenitentiae malitiam, ut si quis post peccatum repentina et improvisa morte corri­ piatur. Quare, cum plerisque interpretibus melius dicendum vide­ tur, peccatum contra Spiritum Sanctum esse peccatum quo quis in tantum obfirmat se adversus veritatem, ut potius quam Deo revelanti et vocanti consentiat, paratus sit tribuere daemoni di­ vina et supernaturalia opera quae Spiritus Sanctus ad confir­ mandam fidem vel convertendos peccatores speciali providentia operatur. Cuius sententiae veritas tribus potissimum argumentis firmatur. Primum argumentum est, quia eiusmodi fuerat pecca­ tum quod sententiae Dominicae occasionem dedit : Hic, aiebant Pharisaei, non eiicit daemones nisi in Beelzebub principe daemo­ niorum. Aliud quoque argumentum sumitur ex oppositione quae est inter verbum contra Filium hominis et verbum contra Spi­ ritum Sanctum. Verbum enim contra Filium hominis est bla­ sphemia contra Christum, qua quis merum hominem eum dicit ·. c T* QUAESTIO LXXXVI scandalizatus infirmitate carnis eius. Ergo peccatum contra Spi­ ritum Sanctum, cui opponitur blasphemia contra Filium homi­ nis, est blasphemia illius qui non solum non superat difficultates quae fidem arduam faciunt, sed ipsa etiam manifestiora credibilitatis signa ex certa malitia vertit in argumentum infidelitatis. Tertio tandem suadetur, quia hoc peccatum est absoluta reni­ tenda contra opus sanctificationis Spiritui Sancto appropriatum, et ideo nomine blasphemiae contra Spiritum Sanctum rectissime nominatur. Quippe, si quis diligenter consideret, videbit quod prima ad sanctificationem idoneitas consistit in quadam docili­ tate erga Deum vocantem, iuxta illud Ioan. VI-45 : Et erunt omnes docibiles Dei, omnis qui audivit a Patre ei didicit, venit ad me. Quam docilitatem ipse sibi adimit, qui obfirmat se ad vertendum contra fidem signa divinitus data pro fidei manife­ statione; unde dicendus est directe atque absolute resistere Spi­ ritui Sancto. Hinc Hieronymus in c. 12 Matthaei: «Ita locus «iste intelligendus est: Qui verbum dixerit contra Filium ho< minis scandalizatus came mea, et me hominem tantum arbi< trans, quod filius sim fabri, et fratres habeam lacobum et Ιο­ ί seph et ludam..., talis opinio atque blasphemia, quamquam « culpa non careat erroris, tamen habeat veniam propter cor« poris vilitatem. Qui autem manifeste intelligens opera Dei, « cum de virtute negare non possit, eadem stimulatus invidia «calumniatur et Christum Deique Verbum, et opera Spiritus « Sancti dicit esse Beelzebub: isti non dimittetur neque in prae« senti saeculo neque in futuro ». His igitur de ipso peccato dictis, restat ut irremissibilitatem declaremus. Principium autem solutionis hinc sumendum est quod non absolute dicitur a Christo, blasphemiam Spiritus non esse remittendam, sed comparative et per oppositionem ad ali­ quid aliud, hoc modo: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia, etc. Porro, iuxta morem Scripturae in simili forma propositionum, id quod in secundo membro vel affirmatur vel negatur, non simpliciter negari vel affirmari censendum est, sed duntaxat comparatione facta cum eo quod enuntiatur in primo, sicut in his et aliis huiusmodi : DE. EFF. POE N. QUOAD REMISSIONEM MORTALIUM 73 lacob dilexi, Esau autem odio habui (l). Misericordiam volo et non sacrificium (*-). Non misit me Christus baptizare, sed evangelizare (3). Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (·*). Similiter ergo in praesenti intelligendum est irremissibilitatem peccati contra Spiritum Sanctum non esse absolutam, sed relativam, quatenus in comparatione ad frequentiam et mo­ dum quo alia peccata remittuntur, hoc peccatum irremissibile videatur. Caeterum ratio differentiae facile potest assignari, quia pec­ catum huiusmodi non solum tollit principium reparabilitatis per respectum ad virtutem hominis (sicut commune est omni pec­ cato mortali), sed etiam aliquo modo per respectum ad ipsam ordinatam potentiam Dei. Cuius rei qualecumque exemplum su­ mere potes ex morbo incurabili per virtutem solius naturae sibi relictae, adhuc tamen curabili per virtutem artis adiuvantis na­ turam, si forte contingeret infirmum destruere in se id quo est susceptivus operationis artis, vel dare sibi invincibile medicinae fastidium. Et hoc quidem in morbo spirituali respectu omnipo­ tentis virtutis Dei, simpliciter et absolute contingere nequit: quare semper remanet peccatum de quo loquimur, simpliciter remis­ sibile. Nihilominus cum Deus moveat unumquodque secundum conditionem suae naturae et sui status, si quis abiiciat a se quantum in ipso est, id per quod verti potest de malo in bo­ num, quasi in quodam statu termini sese praeconstituens, non est amplius susceptibilis communis curationis qua viatores cu­ rantur, et ideo curatio eius iam invenitur extra ordinarias gra­ tiae leges. Verumtamen, inquit S. Thomas, 2-2, q. 14, a. 3, « non praecluditur via remittendi et sanandi omnipotentiae et (*) Malach. I, 2-3, et Rom. IX-13. Sensus est: In tantum dilexi lacob, ut in comparatione huius praedilectionis, amor quo amavi Esau, odium potius esse videatur. (’) Osee VI - 6. Id est, non tam sacrificium volo quam miseri­ cordiam. (') i Cor. I - 7. (*) Rom. IX -16. 74 QUAESTIO LXXXVI « misericordiae Dei, per quam aliquando tales quasi miraculose « spiritualiter sanantur ». Alius locus difficilis est in i Ioan. V-16 ; Qui scit fra­ trem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccantis non ad mortem. Est peccatum ad mortem ; non pro illo dico ut roget quis. Verum difficultas eodem modo sol­ vitur ac supra, cum eadem sit oppositio inter peccatum non ad mortem et peccatum ad mortem, quae est inter blasphemiam contra Filium hominis et blasphemiam contra Spiritum Sanctum. Sed prius nota quod peccatum ad mortem non est quodlibet mortale peccatum, ut apprime constat ex oppositione cum pec­ cato non ad mortem, quod etiam mortale esse perhibetur; alias non esset cur pro recuperatione vitae peccantis non ad mortem, oraretur. Dicendum itaque, peccatum ad mortem esse illud ipsum peccatum paulo supra descriptum, quod cum primam veluti ido­ neitatem ad poenitendum in homine corrumpat, nonnisi ex quasi miraculo remittitur. Caeterum, pro huiusmodi non prohibet Joan­ nes ut oret quis, sed solum significat difficultatem exauditionis. « Non prohibetur quin aliquis pro eo oret; sed non quicumque, « quia non quicumque est tanti meriti ut orando ei gratiam « impetrare possit, quia sanatio talium est quasi miraculosa. < Sicut si diceretur ; pro suscitatione mortui non dico ut oret « quis pro eo, id est quicumque, sed aliquis magni meriti apud < Deum » (^). Tertius denique locus ille est in quo Novatiani suum errorem fundabant. Impossibile est, inquit Apostolus ad Heb. VI, 4-6, eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cae­ leste, et participes facti sunt Spiritus Sancti... et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes. Sed dicendum quod auctoritas ista non est ad rem, quia ibi non agit Apostolus de quacumque remissione peccati per poenitentiam, sed de illa renovatione quam solus baptismus inducit, et per quam omnis reatus culpae et » (>) S. Thom., de Malo, q. 3, a. 15 ad 3“”. - Cf. etiam Bellarminum de Poenit. 1. 2, c. 16. DE El F. POEN. QUOAD REMISSIONEM MORTALIUM 75 poenae absque ulla laboriosa satisfactione aufertur. Unde vigilanti utique verbo usus est: non enim dixit impossibile esse ut qui lapsi sunt postquam fuerunt illuminati, (id est baptizati), de peccato suo agant poenitentiam et consequantur remissionem. Sed dixit impossibile esse eos renovari, hoc est rursus baptizari, et de novo accipere veniam illam quae baptismo propria est, quando scilicet tanta facilitate in lavacro aquae vetus homo deponitur, et resurgit nova creatura in qua nihil superest damnationis, seu nihil omnino reatus praecedentis. Cum autem ait, rursum crucifi­ gentes sibimetipsis Filium Dei, alludit ad sacramentalem bapti­ smatis significationem. Baptismus enim repraesentat passionem, sepulturam, et resurrectionem Christi, ut cui homo configuratur, dum Christo commoritur, consepelitur, et conresurgit ad vitam novam, veteri penitus consumpta. Quia igitur oportet sacramentum figurans rei figuratae respondere, ad baptismi repetiti veram signi­ ficationem necesse esset Christum rursus crucifigi, ut homo iam semel sacramentaliter concrucifixus Christo, iterum atque iterum posset cum veritate sacramentaliter commori et conresurgere. Unde Chrysostomus, Horn. 9 in ep. ad Heb., num. 3: « Hoc est autem « quod dicit : baptisma est crux ; crucifixus enim est vetus noster « homo, et rursus, consepulti cum eo sumus per baptismum in « mortem. Sicut ergo fieri non potest ut iterum crucifigatur Chri«stus, sic non possumus iterum baptizari. .. Quid ergo? inquit, «non est poenitentia? Est poenitentia quidem, at vero non est «secundum baptisma». Quam interpretationem sequitur S. Tho­ mas 1. 4 c. Gent. c. 71 dicens: «Ponebant Novatiani sui er« roris occasionem ex eo quod dicitur : Impossibile est eos qui « semel illuminati sunt... rursus renovari ad poenitentiam. Sed < ex quo sensu hoc Apostolus dixerit, apparet ex hoc quod se«quitur: rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei. Ea igitur « ratione qui prolapsi sunt post gratiam perceptam renovari « rursus ad poenitentiam non possunt, quia Filius Dei rursus « crucifigendus non est. Denegatur igitur illa renovatio in poe« nitentiam, per quam homo simul crucifigitur Christo, quod « quidem est per baptismum ; dicitur enim, quicumque baptizati « sumus in Christo lesu, in morte ipsius baptizati sumus. Sicut Λ h PT»·/· QUAESTIO LXXXVI < igitur Christus non est iterum crucifigendus, ita qui peccat c post baptismum non est rursus baptizandus - potest tamen rursus « converti ad gratiam per poenitentiam. Unde et Apostolus non « dixit quod impossibile sit eos qui semel lapsi sunt, rursus re« vocari vel converti ad poenitentiam, sed quod impossibile sit < renovari, quod baptismo attribuere solet, ut patet Tit. III-5 ; < Secundum suam misericordiam salvos non fecit, fier lavacrum « regenerationis et renovationis Spiritus Sancti ». (l). (Art. 2). Cum itaque in statu viae omnia quotquot dantur et dari possunt mortalia peccata per poenitentiam emendabilia sint, quae­ ritur ulterius an sine poenitentia remitti queant. Et sermo est de absoluta necessitate poenitentiae pro quacumque hypothesi, (x) Alio modo hunc locum explicant Cornelius a Lapide et multi recentiores. Quasi diceret Apostolus : Impossibile seu maxime difficile est, ut qui post baptismum lapsi sunt in graviora crimina, puta apo­ stasiae et aliorum huiusmodi, poenitentiam agant et obtineant remis­ sionem. Volunt autem Apostolum reddere rationem huius maximae difficultatis et quasi moralis impossibilitatis, per haec verba, rursus crucifigentes Filium Dei, et ostentui habentes. Nam, aiunt, Christus pro peccatis nostris mortuus est : < Quare, nisi mors Christi tam efficax «fuisset ut ad omnia omnino peccata post quantavis saecula futura et « iteranda se extendisset, oporteret Christum toties mori et crucifigi, « quoties peccant homines, sicut aaronica sacrificia ac victimae toties « mactari et offerri debebant, quoties peccabant ludaei ». Haec Corne­ lius. Sed contra, quia si eo loco ageret Apostolus de morali impossi­ bilitate poenitentiae pro iis qui cumulati Dei beneficiis, in peccatum post baptismum lapsi sunt, quatenus posuerunt (quantum in ipsis fuit) no­ vam rationem passionis et crucifixionis Christi: statim sequeretur pro­ pter paritatem rationis, omne peccatum mortale post baptisma com­ missum, esse difficillimae et moraliter impossibilis indiscriminatim re­ missionis, quod absit ! Praeterea, gratis et sine fundamento impossibi­ litas dicitur esse magna difficultas; nihil enim est in contextu unde suadeatur emolliendam esse vim huius vocis impossibile est, άΐύνατον γαρ. Omnino ergo retinenda interpretatio Chrysostomi. ■.'•w DE EFF. POEN. QUOAD REMISSIONEM MORTALIUM 77 adeoque praesens consideratio iam non respicit sacramentum, sed solum actum poenitentiae, videlicet primarium actum eius imperatum, qui detestatio et dolor de peccato commisso dicitur. Sacramentum autem, cum sit positivae institutionis, dici nequit absolute necessarium ; imo vero, etiam in sensu composito in­ stitutionis Christi, adhuc per votum suppleri potest, ut supra declaravimus. Porro argumentum ex doctrina Scripturarum suppeditatur a Tridentino, Sess. 14. cap. 1 : «Fuit quidem poenitentia uni« versis hominibus qui se mortali aliquo peccato inquinassent, « quovis tempore ad gratiam et iustitiam assequendam neces« saria, illis etiam qui baptismi sacramento ablui petivissent, ut « perversitate abiecta et emendata, tantam Dei offensam cum « peccati odio et pio animi dolore detestarentur. Unde Propheta « ait : Convertimini et agite poenitentiam ab omnibus iniquitah : “· r· 1 (l) Lex continetur in Deuteronomio, VII, 25-26: «Sculptilia eorum «igne combures..., nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne « fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiem detestaberis, et ve« lut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema «est». Quae omnia procul dubio grave praeceptum sonant. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. II. S2 QUAESTIO LXXXVI qui, ut praesumere licebat, cum pietate dormitionem acceperant, adeoque de peccato communi opinione per contritionem in extre­ mis iam remisso ; pro quo tamen offerenda mandabantur suf­ fragia, ut defuncti qui illud commiserant, a poenis liberarentur. Cum autem factum et fidem ludae Machabaei et eorum qui cum eo erant, Scriptura approbet, sequitur veram esse illam tidein qua creduntur peccata iam remissa, adhuc in purgatorio expiari, et toto caelo aberrare Protestantes cum dicunt culpam a Do­ mino nunquam remitti quin universa etiam poena condonetur. Et confirmatur primo ex sensu totius Ecclesiae in precibus liturgiae, quandoquidem pro delictis et peccatis defunctorum, pro omnibus quae per fragilitatem carnis humana conversatione com­ miserunt, pro cunctorum remissione peccatorum ofiert Deo pre­ ces et hostias. Huiusmodi autem locutiones nonnisi absurde ad sola venialia restringerentur; imo vero mortalia potissimum at­ tendunt, quae nisi fuissent remissa in via, et adhuc post mor­ tem quoad temporalis poenae reatum subsisterent, minime pos­ sent esse materia circa quam versantur nostra suffragia. Confirmatur secundo ex diserta doctrina Patrum, puta cum exponentes poenitentiales Psalmos, aperte docent mortalia puniri poena tum inferni tum purgatorii: inferni quidem si hominem non enituerit, purgatorii vero si ipsum poenituerit, sed non ad ple­ num: «Cum electorum corda, inquit Gregorius Magnus f1), dignan« ter visitat Spiritus Sanctus, ab omni peccatorum immunditia po« tenter purgat, quia ut se menti infuderit, eam protinus in pecca* torum et vitiorum odiaet in virtutum amorem ineffabiliter excitat... < Quia ergo peccator nulla hora convertitur, nisi qua a Sancto Spi< ritu illustratur, quid restat nisi quia sicut peccati mortem exse< crando deserit, ita vita iustitiae ad quam se convertit vivat. Qui « statim post mortem in vita recipitur, si tantum amoris ignem reci« pit in conversione, qui consumere in anima possit omnem conge« stam peccati rubiginem. Unde et de peccatrice muliere dicitur : « Remittuntur ei peccata multa quoniam dilexit multum. Hinc ab « eadem Veritate in cruce pendente dicitur: Arnen dico tibi, hodiei i1) Greg. Magn. I. 2 in 1 Reg. c. 3. n. 26. DE EFF. POE N. ÇjUOAD REMISSIONEM MORTALIUM « mecum eris /n paradiso. In vitae igitur exitu hi solummodo «salubriter resipiscunt, qui et per internam visitationem perfecte «bona diligunt, et mala oderunt quae amaverant. Qui tamen si « sufficienter pro admissis iniquitatibus dolere non possunt, nihi« lominus et isti in hora qua convertuntur, vivunt. Nam qui « perfectionem bonae voluntatis habuerunt in confessione peccati, < post mortem purgatoria poena peccati ad vitam transeunt, si < ad delenda peccata sufficientem vim amoris nequaquam habue«runt. Unde et Paulus dicit: Sic salvi fient, quasi per ignem. « Sed peccator qui ibi salvari per ignem meruit, hic per affli«ctionem carnis adimpleat hoc quod sibi de vi amoris deesse « cognoscit ». Tertium tandem argumentum est, quo utitur S. Thomas in praesenti. Perspicua enim et illustria in sacris litteris exempla reperiuntur, quibus edocemur adhuc puniri a Deo peccatum post­ quam dimissum est quoad culpae reatum. Nam postquam David dixit 2 Reg. XII : Peccavi Domino, et respondisset Nathan propheta : Dominus quoque transtulit peccatum tuum, adhuc de punitione quae ventura erat et reipsa evenit, certior factus est. Et similiter non est existimandum, Moysen et Aaron qui in poenam diffidentiae admissae ad aquas contradictionis privati sunt ingressu terrae promissae, non esse consecutos veniam offensae priusquam morerentur. Quae omnia exempla, etsi poenam futurae vitae non respiciant, tamen omnino evertunt fundamentum haereticorum asserentium iustos nunquam affligi in vindictam scelerum praete­ ritorum, quasi impossibile esset ut unquam remaneat reatus aliquis post iustificationem. Insuper poenam futurae vitae mediate saltem demonstrant, quia si peccatum praeteritum adhuc manet in iustificato secundum quemdam poenae reatum, quidquid in praesenti non solvitur, solvi necesse est in futuro. Recte ergo Tridentinum, Sess. VI, can. 30: «Si quis post acceptam justificationis « gratiam, cuilibet peccatori poenitenti ita culpam remitti et rea« tum aeternae poenae deleri dixerit, ut nullus remaneat reatus « poenae temporalis exsolvendae, vel in hoc saeculo, vel in futuro « in Purgatorio, antequam ad regna caelorum aditus patere pos< sit, anathema sit». Et rursus, Sess. XIV, can. 12: «Si quis 84 QUAESTIO LXXXVi « dixerit totam poenam simul cum culpa remitti semper a Deo..., < anathema sit ». Nunc autem observa quomodo dixerit Concilium, poenae temporalis exsolvendae vel in hoc saeculo vel in futuro, ubi sine dubio alludit ad possibilitatem expiandi manentem reatum per satisfactoria opera in praesenti vita. Et re quidem vera, si opera iustorum qua bona et laudabilia, condignum valorem habent ad mercedem gloriae, ergo multo magis, qua poenalia et afflicti va habebunt de se valorem sufficientem ad condigne expiandum poenam temporalem. Aliunde vero de divina acceptatione dubi­ tare fas non est, cum Scripturae nos passim provocent ad re­ dimenda peccata per eleemosynas et alios dignos fructus poeni­ tentiae. Praeterea, si defunctorum poena a vivis expiari potest, uti nunc suppono ex perpetua fide et praxi Ecclesiae, quanto magis unusquisque dum est in via et praeparatione ad gloriam, suam propriam poenam redimere poterit, ut nihil eum a gloriae introitu retardet f1). •i - Hic igitur ordo est a Deo institutus, in quo vere misericor­ dia et veritas obviaverunt sibi, iustitia et bonitas osculatae sunt. Et primo quidem ad bonitatem simul et iustitiam Dei pertinebat ut nec restaurationem amicitiae a qua aeterna hominis salus pen­ det, nimis arduam redderet, nec propter facilitatem omnimodae veniae toties quoties gratis consequendae praeberet hominibus occasionem peccandi liberius. Medium autem iustae discretionis inventum est, dum restaurata amicitia per interiorem poeniten­ tiam cum sacramento in re vel in voto, non ideo gratis aufertur reatus poenae sensus respondens indebitae fruitioni creaturae. Quapropter, cum austeri rationalistae antiquorum pharisaeorum vestigia sectantes, calumniantur catholicam fidem quasi effrenatae morum corruptelae ianuam aperiret, propter veniam peccatorum(*) (*) De aliis modis redimendi poenas, vel ex opere operato, vel per indulgentias, dicetur infra. a.,·. DE EFF. POEN. QUOAD REMISSIONEM MORTALIUM homini sese intus ad Deum convertenti semper et ubique promissam: praeter alia quae eis utiliter consideranda proponentur, dandum etiam est consilium ut doctrinam quam impugnant me­ lius assequantur, et legant Tridentinum locis supra citatis, Sess. 6, cap. 14, et Sess. 14, cap. 3. Nec minus elucet Dei sanctitas et clementia in facultate data redimendi residuam purgatorii poenam per opera pia prae­ sentis vitae. Elucet sanctitas, quia sic promovetur efficaciter ordo moralis et praecavetur iterata deordinatio. Cum enim satisfa­ ctiones praesentis vitae sint voluntaria sui ipsius punitio ad compensandam libidinem illam voluntatis in qua totius peccati incentivum reponitur, necessario mortificant atque opprimunt peccati principia, ita scilicet ut non solum vindicta pro prae­ terito, sed simul praeservatio et medicina exsistant pro futuro. Elucet pariter et clementia, tum quia satisfactiones praesentes sunt multo leviores, tum quia dum homo iustus satisfacit, simul meretur in ordine ad vitam aeternam. E contra, poenae futurae sunt omnino steriles ad coronam, et duntaxat ad extinctionem reatus ordinatae. Non ergo audiendi sunt Protestantes, cum nobis opponunt illud Ezech. XXXIII, 11-12 : Nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua et vivat... Impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua. Vere enim ablata poena et reddita gratia, impietas praeterita per se non nocet peccatori. Habet enim unde provocetur ad opera satisfactoria, quae cum sint simul meritoria, augebunt coronam, et cum sint concupiscentiae pravorumque habituum repressiva, praebebunt in virtute profectum. Quod autem attinet ad superabundantem satisfactionem Christi quam haeretici dicunt excludere satisfactiones nostras, iam alias responsum est f1). Passio enim Christi praecessit in ratione causae universalis quae indiget singulis adhiberi: adhi­ betur autem tum ex opere operato per sacramenta, tum etiam per influxum eorum ex quibus homo operans, coopérante gratia,(*) (*) Cf. de Verbo incarnato, Thes. 51. ■ 86 QUAESTIO LXXXVI ipsemet mereatur vel satisfaciat. Ergo solum sequitur non re­ linqui locum condignae hominis satisfactioni quae sit independens a satisfactione Christi : at non sequitur excludi satisfactio­ nem quae tota quanta est, eidem innitatur (*). Sed et principium quo universaliter statuitur passionem dominicam sufficere etiam in ratione causae proximae citra omne medium applicationis ad singulos, sola fide excepta, est principium sus deque evertens totum ordinem moralem, effrenataeque libidini latissimam ianuam aperiens. Unde religio protestantica vel ex hoc solo capite impia esse convincitur (“). Observa denique, maiorem vim requiri ad reparandum quam ad destruendum. Non ergo tenet haec consequentia : si in ordine ruinae homo simul incurrit culpam et poenae reatum, ergo ut donum Christi ostenderetur efficacius quam peccatum, oporteret peccatum semper reparari simul quoad utrumque prae­ dictorum. Imo vero in ordine illo qui de facto viget, maxime commendatur vis gratiae Christi, per quam gratuito oftensa con­ donatur, et post condonationem offensae homo iam iustificatus condigne satisfaciendi capax efficitur. Maioris enim efficaciae causa esse perhibetur, quae non solum per seipsam facit boni­ tatem in rebus, verum etiam ipsas res efficit operatrices boni. Haec est substantia responsionis S. Thomae in praesenti ad 2um ; in qua nihil amplius notandum superesset, nisi de gratia ope­ rante et coopérante quaedam diceret non adeo obvia. Sed haec opportuniorem explicationem habebunt paulo inferius in conclu­ sione quaestionis. f‘) Cf. Trident.. Sess. XIV, cap. 8. — Dicuntur autem satisfa­ ctiones nostrae niti satisfactionibus Christi, quatenus ex meritis Christi principium condigne satisfaciendi, (id est gratia habitualis), nobis con­ fertur; tum quatenus ex iisdem meritis est. quod Deus opera nostra acceptet ad extinctionem reatus. (*) Ex hoc principio usque hodie perseveravit apud Protestantes usus vere singularis epulandi solito splendidius in die sancto Parasceves, quia hac die Christus omnia persolvit et nos in libertatem restitait ; in quo usu totus Protestantismus recapitulatur. Sed forsitan alio modo intelligendum est illud i Petr. IV-13 : Communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes. DE EFF. POE N. QUOAO REMISSIONEM MORTALIUM SCHOLION. De praecepto poenitentiae. Ex dictis sequitur non dari ex solo iure naturali speciale praeceptum poenitentiae quantum ad extinctionem reatus poenae temporalis. Reatiis enim iste est auferibilis in futura vita, et homo nunc omittens solutionem, per se loquendo non peccat. Non enim facit contra iustitiam divinam, cuius ordini sese non subtrahit, nec contra charitatem erga semetipsum, cum de sola transitoria poena purgatorii agatur. Quia tamen ad poenitentiam pertinet non solum destruere peccatum iam commissum, verum etiam praecavere futurum, lex naturalis praecipit opera poenalia et afflictiva pro quanto unicuique necessaria esse possunt ad reprimendam concupiscentiam, ne pertrahat in mortale (x). De poenitentia vero quoad primarium munus destruendi offensam et procurandi reconciliationem cum Deo, tam evidens est dari praeceptum legis naturalis, ut ad demonstrationem de­ venire nequaquam oporteat. Observandum autem praeceptum hoc esse affirmativum, adeoque non obligans semper et pro semper, sed quandoque tantum, vel per se, vel per accidens. Per accidens quidem, puta ratione cuiuslibet actionis occurrentis quae cum conscientia peccati licite poni nequit. Item ratione alicuius praecepti in quo poenitentia virtualiter continetur: cogita primum decalogi praeceptum quo unusquisque tenetur identidem convertere se ad Deum per actum perfectae charitatis ; huiusmodi enim actus necessario importat, implicite saltem, omnium offensarum detestationem et efficacem retractationem. Obligat etiam per se, idque non solum in articulo vel periculo mortis, verum etiam ante elapsum notabile tempus post mortalem cul­ pam. Et licet per solam confessionem annuam satisfiat praecepto (*) Haec de solo praecepto naturali dicta sunt, quia ad exstin­ ctionem reatus possunt iniungi a legitimo iudice opera satisfactoria, ut fit in tribunali poenitentiae, et tunc vera sequitur obligatio, ut constat. IC '* r rt-V Ê·· • Λ. V:. 88 Λ I - λ· QUAESTIO LXXXVi positivo poenitentiae sacramentalis, non tamen eo ipso satisfit naturali praecepto poenitentiae reconciliativae, ad quam etiam nunc, sacramentum in re non est necessarium. Et ratio est quia naturali lege tenetur homo procurare ea sine quibus non potest nova mortalia peccata evitare. .Atqui nisi per poenitentiam peccator ad gratiam reparetur, non potest vitare per longum tempus omnia mortalia, sicut iustus a perfectione status innocentiae elongatus vitare nequit omnia venialia. * Antequam hominis ratio, inquit < Angelicus, i 2, Q. 109, a. S, reparetur per gratiam iustifi« cantem (id est sanctificantem), potest singula peccata mortalia < vitare, et secundum aliquod tempus, quia non est necesse « quod continuo peccet in actu. Sed quod diu maneat absque < peccato mortali, esse non potest. Unde et Gregorius dicit < 1. 25 Moralium c. 9, quod peccatum quod mox per poeni«tentiam non deletur, suo pondere ad aliud trahit . * Sane vero, veritatem hanc Scriptura vehementer insinuat in eo loco epistolae ad Romanos, VII-24, qui communiter af­ fertur pro impossibilitate implendi legem sine gratia. Conclusio enim apostoli est: Quis me liberabit a corpore mortis huius? gratia Dei per I. C. D. N. Et statim declarans quaenam sit ista gratia qua a necessitate serviendi peccato liberamur: Nihil ergo, inquit, damnationis est iis qui sunt in Christo lesu, qui non se­ cundum carnem ambulant. Lex enim spiritus vitae in Christo lesu liberavit me a lege peccati et mortis (VIII-i, seq.). Ergo gratia qua liberamur a lege peccati, est gratia propria eorum qui sunt in Christo lesu ; sed in Christo lesu illi soli et dicuntur et sunt, qui sanctificante gratia ornantur. Praeterea, est gratia quae rationem habet spiritus vitae, i. e. spiritus vivifici, et legi membrorum seu concupiscentiae opponitur; sed eiusmodi gratia nonnisi ea est, quae habitualem et intrinsecus inhaerentem in­ clinationem confert. Denique, conclusio confirmatur ex conse­ quentibus : Si quis, inquit vers. 9, spiritum Christi non habet, hic non est eius, et tunc de eo verificatur quod dicitur vers. 5 - 8 : Qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt... Sapientia carnis inimica est Deo ... Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Proinde liberatio a servitute peccati hanc habet DE EFF. FOEN. QUOAD REMISSIONEM MORTALIUM 8<> conditionem : quamdiu quis steterit in gratia, i. e., quamdiu spiritus Dei in eo habitaverit. Sed qui per peccatum mortale gratiam amittit, iam non habet spiritum Dei. Reincidit ergo in servitutem peccati, id est, in eam conditionem in qua, etsi co­ gnoscat homo quid honestum sit, tamen de facto illud ut plu­ rimum non amplectitur, et peccato misere servit. Unde Chrysostomus hunc locum epistolae ad Romanos, Horn. 13, n. 5, exponens ait : « Ne audiens quod te Christus liberaverit a bello «peccati, et quod iustificatio legis perfecta sit in te, peccato in « carne damnato, totum apparatum deiiceres, ideo postquam « dixerat : Nihil ergo damnationis esi, adiecit : iis qui non se« eundum carnem ambulant... Omnia quae ab illo erant, perfecta «sunt. Neque enim peccatum contra legem mentis nostrae, « neque captivam illam ut ante efficit, sed omnia quae penes « ipsum erant cessavere solutaque sunt, passionesque repressae « sunt, metuentes ac trementes Spiritus gratiam. Si vero tu «lumen extinguas, et aurigam deiicias, gubernatoremque ex« pellas, tibi postea tempestatem imputa... Viden quot mala sint «ex eo quod Spiritus non habeatur: inimicitia in Deum, non « posse illius legibus placere, etc. ». Haec Chrysostomus, cui consonant Concilium Milevitanum, can. 5, Arausicanum can. 13, Coelestinus I in epist. ad Gallos, c. 4. Ubi clare apparet, li­ berum arbitrium nequaquam sanari ab ea debilitate quam ex peccato originali incurrit, et ex qua impar est ad totius legis observantiam, absque gratia novae regenerationis, absque gratia baptismi, uno verbo, absque gratia iustificationis. Si quis igitur gratia sanctificante destituitur, ille non valet vitare per diutur­ num tempus ulteriora peccata mortalia, sed ei opus est ut obse­ quens divinae vocationi, e statu peccati cito per poenitentiam re­ paretur. Sed iam accedit ratio intrinseca maxime attendenda. Nam homo gratia sanctificante privatus, eo ipso destituitur bona habituali dispositione ad finem salutis aeternae, idque quoad ipsam mentem seu superiorem animae partem. Atqui, ad posse diu operari secundum convenientiam eiusmodi finis, qui profecto arduus est, et omnis generis obstaculis in nobis praepeditus, 90 QUAESTIO LXXXVI prima conditio est, ut quis bene afficiatur ad finem illum, sitque firmatus in dispositione postponendi omnia quae ab eo bona iucunt, vel mala deterrent. Ubi enim ista conditio deest, omnibus modis praeponderat privatus amor pertrahens ad ea quae sunt opposita saluti, et magna reflexione ac consideratione opus est, ut occurrente illicio peccati, adhuc delectet animam honestas virtutis, eamque practice afficiat veri boni sapor. Nunc autem, quod homo sit semper vel diu in tanta vigilantia et tanta consideratione, iure meritoque aestimabis moraliter impossibile. Et ideo dicendum quod etsi homo habituali gratia destitutus ssit moraliter vitare peccata mortalia singillatim et distribu­ tive sumpta, non tamen potest ab omni mortali peccato absti­ nere per notabile tempus, antequam per iustificationis gratiam ad statum rectitudinis reducatur. Dices fortasse, argumentum recte concludere ad necessi­ tatem gratiae in genere, minime vero ad necessitatem gratiae habitualis in specie, quia etiam per gratias actuales potest ita regi humana voluntas, ut semper, et a fortiori per aliquod diu­ turnum tempus, in officio contineatur, non obstante defectu bonae habitudinis quam afferunt gratia sanctificans et virtutes infusae. At respondeo, id quidem possibile esse de potentia ab­ soluta, non autem de potentia ordinata. Et potentiam ordinatam nunc dico, quae singulis effectibus proprias et connaturales adaptat causas. Porro, inter proprias et connaturales causas bonae operationis absque lapsu per diuturnum tempus conti­ nuatae, praeprimis computatur bona habitudo potentiarum ad operationes ipsas et ad finem earumdem. Sicut bona dispositio -et vigor tibiae proprium est et connaturale principium firmae ambulationis; sicut bona dispositio et vigor pulmonum et gut­ turis proprium quoque et connaturale est principium vocifera­ tionis ad plures horas protractae, atque ita porro discurrendo per singula operationum genera. Non quod miraculose fieri non possit ut infirmus firme ambulet, aut phtisi laborans continuo et diu vocem emittat, sed quia id non fert cursus naturae et proprius ordo causarum secundarum. Simili itaque pacto, non est utique dubitandum quin valeat Deus per speciale quoddam DE EFF. POEN. QUOAD REMISSIONEM MORTALIUM 9ï regimen actualis gratiae, non modo diu, sed toto etiam vitae tempore, ab omni ulteriori lapsu servare hominem habituali gratia destitutum. Id tamen certo certius esset praeter et contra regulares gratiae leges. Oportet enim ut sit proportio inter prin­ cipia et principiata, adeoque ut constanti cuidam rectitudini in operando, respondeat constans quoque rectitudo in operativis potentiis ; cuius quidem constantis ac perdurantis rectitudinis causa connaturalis non est gratia actualis, sed sola habitualis. Munus igitur gratiae actualis in peccatore non est ut suppleat bonam illam habitudinem quam affert gratia justificationis, sed solum ut moveat ipsum ad eas dispositiones per quas sanitatem mentis recuperet : qua demum sanitate recuperata, incipit facultas ambulandi in bono absque lapsu in mortale peccatum. Itaque, cum certo certius obligetur homo ad hoc ut sese ponat in eo statu in quo possit peccatum vitare et legem ser­ vare, consequitur quod peccator tenetur reparare in se statum gratiae per poenitentiam sat cito post lapsum : quamquam di­ cendum sit cum S. Alphonso, de Poen. n. 473, dubit. 1, in fine, « quod peccatores, praesertim rudes, ab hoc peccato dilatae poe< nitendae, ob inadverteniiam, ut plurimum, imo fere semper «excusari possint». Superest ut modus causalitatis quae in poenitentia est, re­ spectu effectus remissionis mortalium peccatorum, convenienter explicetur. Hinc : ■ QUAESTIO LXXXVI THESIS IX. (Art. 6) i- ·· Sacramentum poenitentiae remissionem culpae et rea­ tus efficienter causât ut Dei instrumentum. Extra sacra­ mentum vero perfecta contritio causa est iustificationis impii, effectiva quidem quantum ad remotionem offensae, dispo­ sitiva tantum quoad infusionem gratiae. Ipsa demum con­ tritio una cum sequentibus satisfactionis actibus, ad destru­ ctionem residui reatus per modum efficientiae operatur. De modo quo sacramentum Poenitentiae remissionem pec­ catorum operatur, videnda sunt ea quae supra de causalitate sacramentorum tum in genere tum in specie fuerunt exposita. Videndus etiam S. Thomas in corpore articuli, ubi docet quod cum omne sacramentum producat effectum suum non solum vir­ tute formae, sed etiam virtute materiae, principalius tamen vir­ tute formae : ideo exteriores actus virtutis poenitentiae, utpote materialiter se habentes, remissionem peccatorum causant in quantum communicatur eis vis sacramentalis per absolutionem ministri eos informantem, et hoc sensu dicitur remissio culpae esse effectus «poenitentiae secundum quod est virtus, principa« lius tamen secundum quod est sacramentum». Caeterum causalitas ista est efficiens, quia sacramentum significando efficit id quod est dispositio et necessitas ad impii justificationem. Ipsa tamen iustificatio perfective fit a solo Deo, qui secundum im­ mobilitatem suae bonitatis unicuique largitur secundum quod praeparatus est ad recipiendum. Haec fuerunt alias iam fuse ex­ posita, nec pro nunc quidquam aliud addendum occurrit. DE EFF. POEN. QUOAD REMISSIONEM MORTALIUM 93 Solum igitur restat determinatus modus causalitatis poenitentiae extra sacramentum ; de qua re agit S. Thomas in responsionibus ad primum et ad secundum. Porro in remissione culpae adaequate sumpta, primo quidem considerari debet re­ motio offensae, tum praeterea formalis ablatio aversionis per gratiae infusionem (^, Hoc igitur praesupposito : Dicendum imprimis est quod causalilas contritionis perfe­ ctae quantum ad remotionem offensae reducitur ad efficientem, quamvis non sit nunc somnianda efficientia in ordine physico, sed solum efficientia destruens iniuriam ope retractationis et com­ pensationis. Unde S. Thomas in IV, D. 14, q. 2, a. 1, q. 1 : 4 4 ipsam, utpote importans perfectum detestationis motum contra peccatum, et perfectam conversionem ad causam justificantem, prout infra suo loco dicetur. Quapropter se habet in consecu­ tione gratiae ex opere operantis, sicut res et sacramentum in iustificatione ex opere operato : hoc tamen discrimine, quod res et sacramentum, licet sit de se necessitas ad gratiae susceptio­ nem, adhuc tamen stare potest simul cum obice in anima quia provenit a causa extrinseca ; perfecta autem contritio, cum sit ultima dispositio ab intrinseco, repugnat cuilibet obici, ac per hoc, ordine omnino infallibili coniungitur cum infusione habi­ tualis gratiae. Quis vero sit ille necessitatis nexus formam inter et dispositionem ultimam, ratione cuius ipsa ultima dispositio causa formae esse dicitur, explicat S. Thomas in IV, D. 17, q. i, a. 2, q. 3 : < Dicendum, inquit, quod duplex est necesi sitas, scilicet necessitas absoluta, et necessitas ex suppositione. « De prima quidem necessitate loquendo, non est necessarium < eum gratiam recipere qui se sufficienter ad gratiam parat, quia « neque per se necessitas secundum quam Deum necesse est * esse, neque necessitas coactionis vel prohibitionis in his quae « divina voluntate fiunt, cadere potest. Loquendo autem de ne< cessitate quae est ex suppositione divini propositi quo propter < benevolentiam suae bonitatis voluit unicuique eam communi« care secundum suam capacitatem, necessarium est quod cui« libet materiae praeparatae forma infundatur ». Et hoc modo *· · lonna mest propter dispositionem, adeoque ad eam comparatur ut quidam eius effectus. Denique, quod attinet ad destructionem reatus qui adhuc residuus est post iustificationem, satis evidens est causalitatem actuum poenitentiae non esse alius generis ac respectu ipsius formalis offensae removendae. Iterum ergo reducitur ad efficien­ tem, tametsi poenitentia reatum culpae destruat media satisfa­ ctione quae est secundum solam aequalitatem proportionalitatis, reatum vero poenae temporalis, per satisfactionem quae est se­ cundum condignitatem, ut supra iam dictum est, Thes. 6, § 1, et iterum, Thes. <8 sub initio. Nota. — Quoad distinctionem illam de qua S. Thomas in DE. EFF. POEN. QUOAD REMISSIONEM VENIALIUM 95 praesenti (art. 4 ad 2um, et art. 6 ad iu“), inter gratiam operan­ um ad quam pertinet remissio culpae cum poena aeterna, et gratiam coopérantes ad quam pertinet meritum vitae aeternae cum plena absolutione a poena temporali, explicatio pendet ab iis quae late exponuntur in tractatu de gratia. Vide si lubet, ea quae ibi diximus, Thes. 9, § 1. Quaest. LXXXVJI. DE EFFECTU POENITENTIAE QUOAD REMISSIONEM VENIALIUM Haec quaestio partim quidem praeoccupata est in posteriori parte tractatus de peccatis, partim vero coincidit cum dictis de remissione mortalium. Unde pauca quaedam circa singulos ar­ ticulos remanent observanda. In articulo primo dicitur venialia non posse dimitti sine poenitentia, id est sine formali vel virtuali ipsorum retractatione, et ratio facile reducitur ad eam quae supra, Thes. 7, § 2, fuit declarata. Assignat tamen S. Thomas inter poenitentiam requi­ sitam pro remissione mortalium et eam quae sufficit pro venia­ libus, aliquam differentiam quae difficultatem crearet nisi recte intelligeretur. Ait enim in corpore articuli circa medium: « Exi« gitur ad remissionem peccati mortalis perfectior poenitentia, i ut scilicet homo actualiter peccatum mortale commissum dectestetur, quantum in ipso est, ut scilicet diligentiam adhibeat «ad rememorandum singula peccata mortalia, ut singula dete« stetur. Sed hoc non requiritur ad remissionem venialium pec« catorum. Non tamen sufficit habitualis displicentia quae habe«tur per habitum charitatis vel poenitentiae virtutis, quia sic < charitas non compateretur peccatum veniale, quod patet esse « falsum. Unde sequitur quod requiratur quaedam virtualis di«splicentia, puta cum aliquis hoc modo fertur secundum affe« ctum in Deum et res divinas ut quidquid sibi occurreret quod « eum ab hoc motu retardaret, displiceret ei, et doleret se com« misisse, etiamsi actu de illo non cogitaret ; quod tamen non « sufficit ad remissionem peccati mortalis, nisi quantum ad pec- I ■96 QUAESTIO LXXXVII c cata oblita post diligentem inquisitionem». Hanc doctrinam impugnant plures ut falsam. Nam, inquiunt, etiamsi homo de mortalibus singulis actu non cogitaret, sed tantum in universali contra peccatum a se commissum moveretur motu perfectae con­ tritionis, adhuc tamen peccatorum omnium remissionem statim obtinere dicendus esset, iuxta constantem et universalem Eccle­ siae sententiam, quam non impune negavit Baius in 31“ et 32 * e 7Qa propositionibus a Pio V damnatis. Quin imo, ne formalis quidem contritionis motus contra peccatum necessarius est, sed sufficit contritio in perfecto amore virtualiter inclusa, sicut si quis, nullo examine praemisso, nec de suis peccatis ullatenus cogitans, subito prorumperet in actum diligendi Deum ex toto corde totaque anima sua. Reficiendum ergo ut sanae et catho­ licae doctrinae contrarium, assignatum discrimen inter poeniten­ tiam quae ad remissionem mortalium exigitur, et eam quae suf­ ficit pro venialibus. Verum qui ita loquuntur, videntur ipsi potius obliti prin­ cipiorum. Etenim in Nova Lege medium necessarium remis­ sionis mortalium est poenitentiae sacramentum in re vel in voto. Praeterea ad sacramentum poenitentiae exigitur sane sin­ gulorum peccatorum dolorosa confessio, et consequenter requi­ ritur ut homo diligentiam adhibeat ad rememorandum singula Peccata mortalia, ut singula detestetur. Hinc igitur exordiendo, differentia assignata inter mortalia et venialia invenitur veris­ sima. Nam venialia non sunt ullo modo materia necessaria sa­ cramenti, sed independenter ab eo per formalem vel virtualem contritionem possunt omnino remitti. Mortalia autem per hanc ipsam formalem vel virtualem contritionem nequaquam tol­ luntur, nisi cum voto sacramenti saltem implicito. Sed votum sacramenti includit profecto votum diligentis inquisitionis con­ fitendorum peccatorum. Ergo a primo ad ultimum, diligentia adhibita ad rememorandum singula peccata mortalia est aliquid requisitum, sin minus in re, at certe in voto, pro mortalium remissione, et in hoc sensu loquitur S. Thomas. In articulo secundo docet quod ad remissionem venialium non requiritur infusio gratiae ut formalis causa remissionis ; DE EFF. FOEN. QUOAD REMISSIONEM VENIALIUM 97 cuius ratio iam patet ex dictis in tractatu de peccatis. « Unum« quodque, inquit, tollitur per suum oppositum. Peccatum autem « veniale non contrariatur habituali gratiae vel charitati, sed « retardat actum eius in quantum nimis inhaeret homo bono «creato, licet non contra Deum, ut in prima secundae habitum «est. Et ideo, ad hoc quod peccatum veniale tollatur, non re« quiritur quod infundatur aliqua habitualis gratia, sed sufficit « aliquis motus gratiae vel charitatis ad eius remissionem ». In quo solum superest observandum quod in iustificatis, quilibet dolor de peccato est contritio charitate formata, ut dicetur infra Ç1), et ideo, etiamsi non procedat ex motivo charitatis, sed ex aliquo motivo inferiori, adhuc dolor ille est aliquis motus gratiae vel charitatis, qui iuxta Angelicum sufficit ad venialis peccati remissionem. Caeterum, ubi remissio venialium simul fit cum remissione mortalium, ab iisdem causis pendere debet a quibus pendet ipsa iustificatio : non quidem hoc sensu quod mortalia remitti nequeant absque venialibus, sed quia venialia simul cum illis tolli non possunt, nisi simul cum illis per contritionem iustiftcantem retractentur, aut per sacramentalem con­ fessionem clavibus subiiciantur. Hic etiam animadvertere iuvabit cur unum peccatum veniale possit remitti quin remittantur omnia, quod sane de mortalibus nequaquam dici potest. Et ratio discriminis est quia reatus aver­ sionis a Deo omnibus mortalibus peccatis est communis, iuxta illud lacob. II-io: Qui offendit in uno, factus est omnium reus. Porro reatus aversionis auferri nequit nisi per infusionem gra­ tiae, et infusio gratiae est evidenter incompossibilis cum qualibet macula mortalis culpae, nisi velimus contradictoria posse esse simul. Ergo, vel omnia mortalia dimittuntur, vel nullum. At vero, sicut habitus gratiae compossibilis est cum quibuslibet venialibus, ita etiam cum pluribus vel paucioribus. Unde si quem de aliquo veniali poeniteat, remissionem illius consequetur, manentibus interim aliis nondum per poenitentiam retractatis. Tandem, cum in fine huius articuli S. Thomas dicit pec(l) Ubi de contritione. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. II. ' «I y 9^ I >/ · cata venialia remitti quandocumque gratia de novo adultis infunditur, quia non contingit esse infusionem gratiae sine actuali motu liberi arbitrii in Deum et in peccatum: videtur intelligendus de eo quod communiter accidere solet, non de eo quod neces­ sitate absoluta debet evenire. Nam etsi in iustificatione impii actualis motus voluntatis contra peccatum semper requiratur, non tamen necesse est ut motus ille sit etiam contra venialia. Verumtamen vix forsitan continget dari dolorem de peccatis qui ita ad mortalia restringatur, ut ne virtualiter quidem ad unum aut alterum veniale se extendat, et in hoc sensu, salvo meliori iudicio, procedit S. Thomae assertio, nam alias ratio allata non concluderet. In articulo tertio sermo est de aspersione aquae benedictae, aliisque eiusmodi, prout ad remissionem venialium efficaciam habent. De his igitur dicendum quod alia sunt quae in sui exer­ citio protestantur dolorem quemdam saltem virtualem de pec­ catis, sicut confessio generalis, tunsio pectoris, et oratio dominica, alia vero sunt quae ultra motum reverentiae erga res divinas qui in eorum usu reperitur, obtinent specialem ab Ecclesia san­ ctificationem, sicut aqua benedicta, oratio in ecclesia consecrata, benedictio episcopi, et alia similia. Porro ad remissionem ve­ nialium valent, partim quidem per modum actuum poenitentiae, partira vero per modum impetrationis auxiliorum quibus mo­ veatur anima in displicentiam de peccato; impetrationem autem dico quae vim habeat potissimum a suffragio Ecclesiae quod in usu praedictorum quodammodo nobis adhibetur. Non ergo ibi somnianda est causalitas ex opere operato, multoque minus effi­ cacia quae excludat necessitatem retractationis peccati, sive actualis motus liberi arbitrii contra ipsum. Nota. — Quaestio quae sequitur apud S. Thomam, est de reditu peccatorum per poenitentiam dimissorum. Sed vix spe­ cialem exigit expositionem. Certum est peccatum semel dimissum nunquam proprio sensu reviviscere. Si quando igitur remissa peccata dicantur per sequentem lapsum redire, impropria et metaphorica locutio est, quatenus contingit ut ratione ingratitudinis relapsus gravior habeatur. Caeterum in textu S. Thomae omnia 3 ·.£ - ■■ ·.■■ i QUAESTIO LXXXVH DE EFF. POEN. QUOAD REMISSIONEM VENIALIUM 99 sufficienter patent ; unde statim veniendum est ad ultimum effectum poenitentiae qui est restitutio virtutum et reviviscentia meritorum. ; » U iri Quaest. LXXX1X. DE EFFECTU POENITENTIAE QUOAD VIRTUTUM ET MERITORUM RECUPERATIONEM Cum in hac quaestione plura sint in quibus valde discre­ pant inter se theologi, primum omnium illud declarandum est, quod ab omnibus concorditer asseritur. Tum secundo, osten­ dendum in quo sit situs auctorum dissensus circa meritorum reviviscentiam. Tertio denique, diligenter secernendum id quod in hac controversia ad alias pertinet theologiae partes, (de gratia scilicet, iustificatione, et merito), ut in iis solis demum consista­ mus, quae pro nunc nostrae permissa sunt determinationi, utpote directe attinentia ad materiam de poenitentia. Quod theologi omnes consentiunt quoad effectum poe­ nitentiae qui est recuperatio virtutum, et mortificatorum operum reviviscentia. i. Sane vero, nemini unquam dubium esse potuit quin per poenitentiam restituantur omnes virtutes infusae, utpote quae cum gratia sanctificante inseparabiliter coniunguntur. Unde etiam, eadem omnino est poenitentiae causalitas respectu restitutionis virtutum, quae supra fuit declarata in ordine ad consecutionem gratiae habitualis. « Ex gratia, inquit Angelicus in praesenti, « consequuntur omnes virtutes gratuitae, sicut ex essentia ani« mae fluunt omnes potentiae, ut in 1-2 habitum est. Unde re« linquitur quod per poenitentiam omnes virtutes restituantur ». Haec quidem sine difficultate constant, et solum obiter notabis ΙΟΟ * QUAESTIO LX.XXIX in eodem articulo, huius quaestionis primo, responsionem ad tertium, ne perperam intelligas id quod communiter dicitur: per infusas scilicet virtutes non dari facilius fosse, sed tantum sim­ pliciter fosse, quasi ipsae non conferrent intrinsecam illam in­ clinationem ad proprium actum, quae omni potentiae sive ha­ bitui operative propria est. Rei enim veritas solummodo habet, quod non tollunt omnino dispositiones ex prioribus actibus pec­ catorum causatas, puta habitus vitiosos ex quibus praestatur quaedam difficultas veluti extrinseca ad operandum opera virtuosa. Caeterum, * quantum est ex ipsa inclinatione charitatis * et aliarum virtutum, poenitens opera virtutum delectabiliter «et sine difficultate operatur; sicut si virtuosus per accidens « difficultatem pateretur in exsecutione actus virtutis, propter < somnum aut aliquam corporis indispositionem » . 2. Consentiunt etiam universi quoad doctrinam articuli tertii, ubi dicitur hominem vi poenitentiae restitui in principalem illam dignitatem qua computatus erat inter filios Dei, (prout signifi­ catur Luc. XV in filio prodigo, cui poenitenti pater iussit re­ stitui stolam primam, et annulum, et calceamenta) ; sed non in dignitatem secundariam, puta innocentiam, virginitatem, aliaque eiusmodi, quorum restitutio aliquid exigeret prorsus impossibile, videlicet ut quod factum est factum non fuerit. Adhuc tamen potest poeniten's recuperare aliquid maius, ut dicitur ibidem in corpore : in quantum scilicet plus diligitur a Deo qui post pec­ catum ad heroica opera se convertit, quam qui mortali peccato numquam inquinatus remisse se habet in exercitio virtutum. 3. Denique summus pariter consensus est omnium in hoc, quod opera viva per subsequens peccatum mortificantur, (art. 41; quod mortificata per peccatum, reviviscunt per poenitentiam, (art. 5); quod opera mortua nusquam possunt vivificari, (art. 6). Et ad horum intelligentiam fere satis erit declarare quid per opera mortua, viva, mortificata, et denuo reviviscentia, debeat intelligi. Porro opera mortua dicuntur dupliciter, ut art. 6 docet S. Thomas. Uno modo effective, utpote mortem inducentia ; et sic mortifera potius quam mortua vocari debent, nihil enim aliud DE EFF» POEN. QUOAD VIRTUTUM ET MERITOR. RECUR. ΙΟΙ sunt quam opera mala quae per poenitentiam abolentur. Alio modo privative, quia etiamsi honesta sint, carent tamen spiri­ tuali vita, eo quod ante justificationem fiunt ab eo qui adhuc in statu mortalis peccati positus, nihil potest operari quod sit vitae aeternae meritorium. Non quod, si sint effectus gratiae operantis, careant omni utilitate ad salutem, absit ; sed quia hanc solam utilitatem habere possunt, ut plus minusve proxime disponant hominem ad ipsum iustitiae statum tandem aliquando assequendum. His igitur operibus mortuis opponuntur opera viva. Opera autem viva, illa tantum dicuntur quae a principio supernatural! intrinsece inhaerente procedentia, vim habent perducendi in vi­ tam aeternam ut in iustitiae coronam, pro quanto vel consistunt in ipso perfecto actu charitatis, vel certe ab imperio charitatis formam seu ordinem in finem recipiunt. Quippe, ut dicitur 1-2, Quaest. 114, art. 4: «Vita aeterna in Dei fruitione consistit. « Motus autem humanae mentis ad fruitionem divini boni est « proprius actus charitatis, per quem omnes actus aliarum vir< tutum ordinantur in hunc finem, secundum quod aliae virtutes « imperantur a charitate. Et ideo meritum vitae aeternae primo «pertinet ad charitatem, ad alias autem virtutes secundario, se q. i, in corp. : i j I ΙΟ ■ ■’ ' ' :'· ή Ί &&&· '^'^r ■ QUAESTIO LXXXIX tenta justificatione ex opere operantis gratuito acceptam, non gratiam Eucharistiae, non gratiam aliorum sacramentorum quo­ rum nullus amplius effectus remanet in anima. At certe, in­ quiunt, si vere opera mortificata reviviscunt, oportebit restitui gratiam quam meruerunt, et haec gratia addita gratiae quam causât praesens justificatio, faciet quantitatem maiorem quam sit illa quae hic et nunc proportionatur perfectioni poenitentiae. Et re quidem vera eiusmodi argumentum omnino ineluctabile est, procedendo in doctrina modernorum theologorum circa meritum bonorum operum et augmentum infusarum virtutum. Ponunt enim sat communiter dicti theologi, augeri gratiam sanctifican­ tem et praemium essentiale gloriae per quemlibet actum meri­ torium. etiam remissum, quatenus secundum ipsos quodlibet opus vivum meretur augmentum eiusmodi omnino absolute, et independenter a quacumque conditione. Quo semel supposito, im­ possibile sane est concipere reviviscendam meritorum, quin inrelligatur restitui ipso facto gradus gratiae qui per ipsa fuerat acquisitus. Ast quidquid nunc sit de obiectiva rei veritate cuius di­ scussio ad praesentem materiam non pertinet, alia omnino est conceptio S. Thomae. Nam iuxta ipsius doctrinam opus meri­ torium duo meretur. Primo quidem meretur consummationem illius gratiae quae aliunde in anima esse supponitur, ut scilicet in visionem Dei perducatur homo tanquam in coronam iustitiae suis promeritam benefactis, et non solum ut in naturalem finem illius sanctificationis quam a Deo accepit. Deinde vero meretur augmentum gratiae, cui augmentum gloriae respondeat necesse est. Utrumque tamen non meretur nisi sub aliqua conditione : gloriam quidem aeternam sub conditione decessus in gratia, augmentum vero gratiae sub conditione proportionatae disposi­ tionis in subiecto. Nam sicut in acquisitis actus remissus non est sufficiens causa augmenti habitus, ita in infusis non est suf­ ficiens dispositio ad hoc ut a Deo habitus augeatur. « Statuit < siquidem Deus, inquit Caietanus in iam 2W , q. 114, a. 8, tunc * augmentum causare, quando vis nostra causaret illud si in DF. BFF. ΓΟΕ N. QUOAD VIRTUTUM ET MERITOR, RECUP. III «nostra esset potestate» f1). Hac igitur doctrina supposita, fa­ cile intelligitur quomodo possint reviviscere merita praecedentia, quin tamen gradus gratiae restitutae excedat unquam proportio­ nem praesentium dispositionum in quibus poenitens resurgit. Augmentum siquidem gratiae non debebatur his meritis, nisi ea conditione ut esset conveniens dispositio. Et ideo si homo post peccatum adhibeat conatum ut se disponat ad gratiam aequalem ei a qua ceciderat, merita reviviscent cum eadem ac prius di­ spositione ad gloriam ; secus vero, si non adhibeat talem cona­ tum ad disponendum se ; semper tamen reviviscent ad totum praemium ad quod, quantum est de se, sive ratione sui, se ex­ tendebant. Et hoc dico ratiocinando in principiis S. Thomae de merito bonorum operum, et de modo quo augetur habitus gra­ tiae sanctificantis. Quae igitur cum ita sint, facile apparet aliquid esse in hoc dissensu inter auctores theologiae, quod directe pertinet ad materiam de poenitentia, aliquid vero quod refertur ad aliam theologiae partem, scilicet ad doctrinam de merito. Id quod directe respicit materiam de poenitentia, in expo­ sitione prioris principii sufficienter declaratum est. Satis enim liquet ex argumentis ibi propositis, nulla omnino ratione con­ stare quod vi poenitentiae debeat consequi homo ultra gratiam respondentem praesentibus suis dispositionibus, restitutionem integralem totius gratiae prius habitae, hoc solo nomine quia prius habita fuit, et ideo minime fidendum est huic plurimorum per­ suasioni, licet demulceat aures et favorabilis videatur. Illud autem quod refertur ad aliam theologiae partem, est modus concipiendi meritum bonorum operum, ad quid se ex­ tendat, et sub quibus conditionibus. Proinde dissensus hic oc­ currens non afficit directe quaestionem propositam, de qua nulla est formaliter loquendo discordia inter catholicos, cum omnes unanimiter ponant merita vere reviviscere. Sed diversitas est mere materialis in praesenti, dum alii alia sentientes de merito(*) (*) Cf. S. Thom., 1-2, q. 114, a. 8, ad jum . — Item, in I, D. 17, q. 2, a. 3, in II, D. 27, q. 1, a. 3, et alibi passim. QUAESTIO LXXXIX bonorum operum, alias etiam reviviscendae consequentias debent necessario admittere. Et non vacat ingredi controversiam istam, utpote alterius loci i’), adeoque, non praetergrediendo limites praesentis tractatus, sequentem thesim proponimus ut theologice ■certissimam, et absque tergiversatione receptam apud omnes. THESIS X. *- * ■ ■ e< -·. Opera per peccatum mortificata, vi poenitentiae ipso facto reviviscunt, et quidem ad totum praemium gloriae tam essentiale quam accidentale, ad quod ut meritoria, ex sese valebant. Videretur tamen dicendum quod nulla merita reviviscunt. Ita enim se habet peccatum remissum ad peccatum subsequens, sicut meritum mortificatum ad supervenientem poenitentiam. Sed per peccatum subsequens, ut supra iam dictum est, peccata priora non redeunt. Ergo nec per poenitentiam reviviscunt merita mor­ tificata. Praeterea, cum gloria commensuretur gratiae, gradus glo­ riae qui homini debetur, respondet gradui gratiae in quo est. Si igitur merita praecedentia reviviscerent ad totum praemium tam essentiale quam accidentale, semper resurgeret homo in gradu gratiae saltem aequali ei qui per merita illa fuerat acqui­ situs. Sed locis supra relatis S. Thomas expresse contrarium docet. Ergo in opinione saltem S. Thomae, merita non revivi­ scunt ad illud omne quod merebantur. Praeterea, idem S. Thomas in praesenti articulo ad 3um dicit quod « ille qui per poenitentiam resurgit in minori cha« ritate, consequetur quidem praemium essentiale secundum « quantitatem charitatis in qua invenitur ; habebit tamen gau« dium maius de operibus in prima charitate factis quam de operibus quae in secunda fecit, quod pertinet ad praemium (*) Cf. De Gratia Christi, Thes. 21, ? 2. II3 DE EFF. POEN. QUOAD VIRTUTUM El MERITOR. RECUP. «accidentale». Ergo rursus, merita non reviviscunt ad totum praemium gloriae essentialis. Sed contra est quod Tridentinum, Sess. VI. can. 32 di­ cit: < Si quis dixerit... ipsum iustificatum bonis operibus quae « ab eo per Dei gratiam et lesu Christi meritum fiunt, non vere < mereri... ipsius vitae aeternae (si tamen in gratia decesserit) «consecutionem... anathema sit». Dum enim Tridentini Patres hanc solam conditionem ponunt : si tamen in gratia decesserit, non autem illam aliam : si tamen semper in gratia permanserit, aperte sentiunt valere ad consecutionem vitae aeternae, etiam opera viva per subsequens peccatum mortificata, modo homo ante mortem gratiam Dei recuperet, in eaque per finalem per­ severantiam decedat. Porro argumenta ex Scripturis non desunt. Principale te­ stimonium est ad Galat. III-4, ubi alloquitur Apostolus eos qui prolapsi erant in ludaismum post multa bona opera in Christi servitio et sanctitate vitae facta. Sic stulti estis, inquit, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini? Tanta passi estis sine causa ? insinuans profecto, imo aperte supponens, mortifi­ cari merita per peccatum superveniens. Sese tamen corrigens, et per omnem modum animos erigens addit: si tamen sine causa, qua correctione satis declaravit non esse amissa irreparabiliter merita hic et nunc mortificata, sed esse recuperabilia, retractato ac destructo peccato per poenitentiam. Unde Hieronymus, Com­ ment. in ep. ad Galat. 1. 1. c. 3 : « Melius sic intelligi potest, « quod primum credentes Galatae in Crucifixum, et a ludaeis « et Gentibus opprobria multa perpessi sint, persecutiones non « minimas sustinuerint. Quas frustra arguuntur fuisse perpessi, « si a gratia Christi recedant, propter quam tanta perpessi sunt. « Simul et illa spes quod quicumque ob Christi fidem labora« verit, et postea lapsus fuerit in peccatum, sicut priora sine « causa dicitur passus fuisse dum peccat, sic rursum non perdat « ea si ad pristinam fidem et ad antiquum studium revertatur ». Aliud quoque argumentum sumere solent ex Apostolo, Heb. VI-10, « ubi iuxta communem interpretationem, loquitur ad eos * qui post baptismum lapsi fuerint in peccatum ; quos ubi acriter De Ecclesiae Sacramentis. Tomo II. ® quaestio LXXXIX I « deterruit..., postea ad spem erigit his verbis: * Confidimus « vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita Ιοi quimur ; non enim iniustus est Deus, ut obliviscatur operis « vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius, qui mi· < nistrastis sanctis et ministratis, etc. Ex quibus verbis glossa « interlinearis et alii colligunt, priora illa merita remuneratio< nem suam acceptura si ii iterum poeniterent et resurgerent a « peccato » (x). Ratio demum theologica est quia, ut dicitur in IV, D. 14. q. 2, a. 3. q. 3. opera in charitate facta, etsi transeant actu, manent tamen quantum ad meritum in Dei acceptatione, et se­ cundum quod sic manent, habent efficaciam quantum in ipsis est. perducendi eum qui illa fecit in vitam aeternam. Quod autem hunc effectum in peccatore habere nequeant, est per accidens, propter superveniens impedimentum quod facit hominem indi­ gnum beatitudine caelesti. Sed causa non est quia ab ipsis operibus aliquid demitur, cum in suo fieri efficaciam prae­ dictam obtinuerint, quam eis sequens peccatum auferre non potuit. Et ideo, remota indispositione a peccatore per poeni­ tentiam. opera illa praecedentia iterum incipiunt suam in ipso efficaciam habere, et secundum hoc dicuntur reviviscere. Ad 1®“ ergo dicendum, maximam esse differentiam inter remissionem peccati per poenitentiam, et mortificationem meri­ torii operis per subsequens peccatum. Opus enim peccati, cum sit opus solius hominis, aboletur secundum se per gratiam operan­ tem ; sed opus meritorium, cum sit opus gratiae, non potest secundum se per hominem peccantem aboleri. « Remissio pec< catorum, inquit S. Thomas (2), est principaliter opus Dei, sed < mortificatio meritorum praecedentium est opus hominis. Homo < autem sua actione non potest evacuare simpliciter opus Dei. >< quamvis possit impedire ne sibi prosit ; et ideo homo per peccatum sequens non potest remissionem praecedentium pec- (*) Lugo, de Poenit., Disp, τι, Sect, i, n. 3. (*) S. Thom, in IV, D. 22, q. j, a. 1 ad 6',m. DE EFE. POEN. QUOAD VIRTUTUM ET MERITOR. RECUP. 115 «catorum annullare. Potest autem sua actione evacuare quod < per ipsum factum est, et ideo potest mortificationem praece« dentium meritorum per merita sequentia penitus annullare, « praecipue gratia adiutus > . Ad 2um dicendum quod in doctrina S. Thomae, iuxta su­ perius praemissa, meritum bonorum operum nusquam se extendit ad certam quantitatem gratiae habitualis, nisi sub conditione proportionatae dispositionis in anima. Et quia mensura gloriae essentialis semper est secundum mensuram habitus gratiae, me­ rita praeterita verissime reviviscunt ad totum praemium essen­ tiale ad quod ex sese valent, statim ac denuo accipiunt vim perducendi in beatam consummationem illiusmet gratiae, ad quam homo in suo reditu ad Deum se disposuit. Dices forsitan quod hoc modo reviviscentia ad nihil fere reducitur, quia etiamsi praecedentia merita perpetuo mortificata remanerent, adhuc consequeretur poenitens eamdem gloriae quan­ titatem, proportionatam gratiae quam in gratuita iustificatione hic et nunc accipit. Sed negandum est assumptum. Ad ratio­ nem vero additam dico duplicem esse modum habendi gloriam essentialem : vel ut coronam iustitiae meritis acquisitam, vel ut solo titulo haereditatis sine merito acceptam. Est autem magna perfectio habere gloriam essentialem ex titulo meriti, et tanto maior perfectio est, quanto ex titulo plurium et potiorum me­ ritorum possidetur. Quin imo, est perfectio qua tantopere electos multos adornari vult Deus, ut pro illa sinat eos exponi tot di­ scriminibus, et permittat tot alias creaturas rationales finaliter deficere ab ultimo fine. Caeterum non intendimus in praesenti aliquid vel pro vel contra in quaestione disputata de merito rata sententia affirmare, sed solum ostendere quomodo circa revivi­ scentium operum ut sic, veteres minime dissideant a modernis, et nusquam docuerint reviviscere merita ad solum praemium accidentale. Quo tamen non obstante, alius et alius est apud hos et illos dicendi modus, propter concursum principiorum aliunde praesuppositorum. Unum hoc in conclusione animadver­ tam: cavendum esse ne in hac re nimium tribuamus argumento consolatorio, in alteram partem propendentes solum quia maioris 116 QUAESTIO LXXXIX consolationis esse videtur. Quippe vera consolatio illa est, quae non phantasiae placitis innititur, sed veritati de qua scriptum est : Ei veritas Dantini manet in aeternum. Ad 3UI° denique animadvertendum quod non dicit S. Tho­ mas, merita praecedentia reviviscere ad solum praemium acci­ dentale in iis qui cum minori charitate resurgunt, sed omnino ad praemium essentiale, cuius tamen quantitas com mensuratur quantitati praesentis gratiae, ut dictum est in responsione prae­ cedenti. Quia vero gaudium accidentale diversimode fertur super varia obiecta, plus gaudebit homo de operibus magis perfectis quam de iis quae minus perfecta fuerunt, et hoc modo eviden­ ter patet sensus responsionis. DE PARTIBUS 1NTEGRALIBUS POENITENTIAE Quaest. XC — Quaest. I-XV Suppi. « Deinde considerandum est de partibus poenitentiae, et . Notandum autem quod poenitentiae attribuuntur partes in quamtum est sacramentum, minime vero in quantum est virtus, nam : « Actus humani qui multiplicantur in poenitentia, non x comparantur ad habitum virtutis sicut partes, sed sicut effe­ ctus; unde relinquitur quod partes assignentur poenitentiae in «quantum est sacramentum, ad quod actus humani comparan« tur ut materia » p). Rursus non agitur de partibus essentia­ libus quae sunt materia et forma, nam de his iam dictum est ab initio; sed de partibus ipsius materiae, quae intégrales di­ cuntur secundum quamdam analogiam ad res naturales. Sicut enim in homine, consequenter ad quantitatem, distinguuntur cerebrum, cor, pectus, pes, manus, etc., ex quibus integratur pars materialis quae est corpus humanum : ita similitudine qua­ dam (2) distinguuntur in poenitentia varii actus ex quibus in-(*) (*) S. Thom., hic, Quest. 90, a. 1 ad 2““. (’) Nota bene quod sicut materia et forma non dicuntur in sacra­ mentis nisi secundum aliqualem analogiam sive similitudinem ad res naturales, ita etiam nunc partes intégrales ex quibus materia sacramenti poenitentiae constat. Non ergo necesse est de partibus integralibus prout distinguuntur a partibus subiectivis vel potentialibus, accurate disserere; haec enim ad logicam pertinent, et non inserviunt in prae­ senti nisi per modum purae comparationis. Unum hoc accurate obser­ vandum : non esse de ratione partis integralis, ut sit id sine quo adhuc remanet substantia rei. Partes enim intégrales in rebus naturalibus di­ cuntur partes quantitativae, quae scilicet sunt in substantia consequenter ad quantitatem : unius quidem rationis in totis homogeneis, diversarum vero rationum in totis heterogeneis seu organicis. Quare, ut a composito humano exemplum sumas, partes essentiales sunt materia et forma sive corpus et anima ; sed partes integrates sunt partes ipsius corporis, qua­ rum aliquae sunt sine quibus humanum compositum omnino stare nequit, puta cor, cerebrum, caput, etc. ; aliae vero sunt sine quibus adhuc per- π8 quaestio xc tegratur illud quod se habet ut materia sacramenti. Insuper, sicut dantur in homine aliquae partes intégrales ex quarum de­ fectu consequeretur corruptio etiam substantialis, aliquae vero aliae quae si desint, non privant nisi solam integritatem: ita in poenitentia contritio et confessio sic integrant materiam, ut sine illis nequidem quoad substantiam consistere posset sacramentum > dum e contra satisfactio in re solum requiritur ne remaneat sa­ cramentum mancum et aliquo modo imperfectum ; ti n de et pars mere integralis appellatur. Thesis tamen generalis abstrahit ab huiusmodi differentia quae suo loco exponetur. DE PARTIBUS 1NTEGRALIBUS POENITENTIAE IN GENERALI THESIS XI. In Sacramento poenitentiae tres materiae partes assi­ gnantur : contritio scilicet, confessio, et satisfactio. Assertio invenitur expresse et in terminis proposita, primo quidem in Decreto pro Armenis : < Quartum sacramentum est « Poenitentia, cuius quasi materia sunt actus poenitentis, qui in manet, tametsi mancum atque imperfectum, puta manus, pes, vel bra­ chium. Unde S. Thomas in praesenti, art. 3 ad dicit : « Omnes «■partes integrates habent ordinem quemdam ad invicem; sed quaedam «habent ordinem tantum in situ....; quaedam vero habent insuper or« dinem virtutis, sicut partes animalis quarum prima virtus est cor, et «aliae quodem ordine virtutis dependent ab invicem; tertio modo ordi­ nantur ordine temporis, etc.» Vides ergo quomodo cor ponatur prima pars integralis in animali, quamvis profecto sine corde non consistat animalis substantia. Porro notio hactenus exposita illa est quae traditur in logica, quae etiam universaliter est recepta a scholasticis a quibus modum loquendi in materia de poenitentia Concilia adhibuerunt. Et hinc tandem corruit tota argumentatio Antonii Ballerini, Op. theol. moral., Tom. 5 η. 7 et seq . contra communem sententiam quae docet contritionem, confessionem, et satisfactionem, esse vere materiam sa­ cramenti Poenitentiae. DE PARTIBUS INTEGRALIBUS POENITENTIAE 119 < tres distinguuntur partes. Quarum prima est cordis contritio... ; ·.< In primis observandum quod etsi contritio non sit ipse eli­ citus actus virtutis poenitentiae, tamen iuxta superius praemissa, illum semper involvit quasi in actu exercito. Quisquis enim dolet de peccato suo et illud retractat, eo ipso protestatur vo­ luntatem operandi ad destructionem eius, in qua quidem volun­ tate resplendet propria poenitentiae laus, ut alias dictum est. Imo vero, contritio censeri debet prima atque indispensabilis compensatio quam Deo offenso homo exhibeat, iuxta illud Psalm. 50: Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Quapropter cum de actibus poenitentiae agitur, primarium ac principem locum ipsa semper obtinet. Caeterum, quamvis de partibus materiae sacramenti nunc sermo sit, non ideo consideranda contritio solummodo ut est pars, sed de ipsa etiam dicendum erit in quantum est dispositio ad gratiam sacramentalem, imo secundum quod vim habet ju­ stificandi cum solo voto absolutionis vel baptismi ; sic enim com­ pleta habebitur disputatio. Adhuc praeobservandum est quod hoc nomen contritio su­ mitur quandoque in communi, ad designandum quemlibet actum doloris de peccato, quandoque vero sumitur determinate pro actu doloris qui est charitate formatus, et sic opponitur attritioni. « Attritio, inquit Angelicus i1), dicit accessum ad perfectam (l) S. Thom., in IV, D. 17, q. 2, a, 1, q. 2, ad 3^. DE CONTRITIONE J2i « contritionem, unde in corporalibus dicuntur attrita quae aliquo < modo sunt comminuta, sed non perfecte; sed contritio dicitur * quando omnes partes tritae sunt simul per divisionem ad mi■ DE CONTRITIONE I25 tentia, huiusmodi actus certo certius hominem iustificat. Non ergo sensus est Bellarmini et eorum qui cum ipso sentiunt, for­ male propositum ita necessario requiri, ut nunquam sine eo con­ sequatur quis veniam peccatorum. Sed tota quaestio ad hoc reducitur, an scilicet absque formali proposito consistere adhuc possit formalis contritio. Et quaestio ista non est omnino otiosa aut pure speculativa, sicut prima fronte videri posset, quia licet virtualis contritio formali aequivaleat in ratione dispositionis ad justificationem tam extra quam intra sacramentum, non tamen est sufficiens pars integratis sacramenti Poenitentiae, ad cuius materiam contritio etiam formalis omnino exigitur. Quo fit ut si quis per possibile vel impossibile confiteretur cum solo actu amoris, non valeret sacramentum; et ideo vides non esse otio­ sum quaerere in quo sita sit essentialis ratio contritionis for­ maliter sumptae. Dico autem cum communiori theologorum post Tridentinum, (nam antiqui hanc controversiam attigisse non vi­ dentur), contritionem essentialiter reponi in actu doloris, qua­ tenus virtute continet propositum. Et suadetur sententia ista eo quod poenitentia habet pro obiecto sibi proprio peccatum praeteritum, ad cuius destructio­ nem vult operari, media retractatione. Ergo circa praeteritum formaliter versatur poenitentiae actus, non autem circa futurum nisi ex consequenti, quatenus in detestatione peccati commissi, si modo sincera sit, necessario et semper includitur voluntas aliqua non peccandi de caetero. Quapropter dolor de praeterito, virtute continens propositum pro futuro, omnia requisita habere videtur ad formalem illum poenitentiae actum qui contritio no­ minatur. Advertit tamen S. Alphonsus (x), quod cum sententia op­ posita sua probabilitate non careat, et aliunde tutior exsistat, in praxi sequenda est quoad sacramentum Poenitentiae. Verum si bona fide cum vero dolore confessus fueris absque formali pro­ posito, non teneris coniessionem repetere. Nam etsi non liceat sacramentum suscipere cum opinione probabili, tutiori relicta, (*) S. Alphons., de Poenit., n. 450. V?· . ' ..1 ν· 126 ·ν QUAESTIO l-V SUPPLEM. ne ipsum sacramentum exponatur periculo invaliditatis, nulla tamen tibi incumbit obligatio confessionem repetendi si probabiliter valide es iam confessus, quia praefatum periculum tunc amplius non adest, quemadmodum clare apparebit ex dicendis infra de confessione ipsa. His igitur de contritione in genere rite praemissis nunc de­ scendendum est ad varios contritionis modos, et primo dicen­ dum de contritione quae ex motivo perfectae in Deum charitatis concipitur. Sit itaque : THESIS XIII. Omnis et sola contritio quae ex motivo perfectae erga Deum charitatis concipitur, est extra sacramentum re susce­ ptum, ultima et sufficiens ad impii iustificationem dispositio. Declarantur in primis termini et status quaestionis aperitur. Sermo est de contritione quae ex motivo perfectae charitatis concipitur. — Ad cuius contritionis notionem recte assequendam, attende notissimam distinctionem inter amorem concupiscentiae et amorem amicitiae. «Amare, inquit S. Tho« mas, t-2, Quaest. 26, art. 4, est velle alicui bonum. Sic ergo « motus amoris in duo tendit, scilicet in bonum quod quis « vult alicui, vel sibi vel alii, et in illud cui vult bonum. Ad « illud ergo bonum quod quis vult alteri habetur amor concu« piscentiae : ad illud autem cui aliquis vult bonum, habetur < amor amicitiae. Haec autem divisio est secundum prius et « posterius. Xam id quod amatur amore amicitiae, simpliciter « et per se amatur; quod autem amatur amore concupiscentiae, « non simpliciter et secundum se amatur, sed amatur alteri.... « Et per consequens, amor quo amatur aliquid ut ei sit bonum, « est amor simpliciter ; amor autem quo amatur aliquid ut sit «bonum alterius, est amor secundum quid». Sic igitur amor Dei quem concupiscentiae vocant, respicit divinam perfectionem prout est bona alteri, puta ipsi creaturae; et per hunc amorem, si sit in suo ordine completus, homo concupiscit Deum super omnia concupiscibilia, id est tendit in ipsum ut in summum V DE CONTRITIONE I 27 bonum cuius fruitione sit aliquando beatus. Sed cum sublectum cui amor concupiscentiae vult hoc summum ac divinum bonum sit ipse homo, nondum Deus amatur super omnia absolute, quamvis nec e converso aliquid ametur supra Deum. Nam et ipsa beatitudo in fruitione Dei consistens quam nobis volumus et desideramus, ulterius referibilis est ad Deum tamquam ad tinem ultimum simpliciter, utpote cedens quam maxime in lau­ dem divinae bonitatis secundum se. Verumtamen hanc ulteriorem ordinationem amor concupiscentiae in quantum huiusmodi nec facit nec excludit, sed ab eadem praescindit et abstrahit, et ideo nec malitiam continet nec ultimum perfectionis, ut in simili infra declarabimus, agendo de contritione quae ex gehennae et poe­ narum metu concipitur. Ast amor Dei qui est amicitiae seu perfectae charitatis, ille intelligitur qui el pro motivo habet divinum bonum secundum se, et in ipsum fertur ut in bonum amatum absolute super omnia. Unde ab hoc amore perfecto distinguendus est quidam imper­ fectus amor benevolentiae, quo quis bene afficitur erga Deum propter absolutam eius bonitatem, nondum tamen ita ut illum praeferat rebus omnibus, et vi huius amoris sit paratus omnia po­ tius despicere quam peccare mortaliter. Hunc certe amorem habent multi qui charitate destituuntur ; nam interroganti, amasne Deum propter seipsum ? quis est, nisi pessimus quisque, qui non respon­ deret, et quidem non omnino absque causa: amo (*). Sed amor perfectae charitatis de quo in praesenti, nonnisi ille est quo Deus appretiative super cuncta bona creata diligitur, et haec est distinctiva nota eius, quae iuxta superius praemissa, in alio quocumque amore, etiam summae concupiscentiae, nequaquam inveniri potest. Porro ut dicit Angelicus in 1-2, Quaest. 113, a 5 ad ium , , Haec Tridentini Patres. Nunc autem quod opponunt adversarii, Concilium dixisse aliquando, scilicet non semper, nec lege universali, omnino nihil est. Si quis enim vel leviter consideret, videbit vocem ali­ quando referri ad immediate sequentia, charitate perfectam esse contingat, quia reipsa non semper contingit contritionem esse charitate perfectam. Dicere autem sensum Concilii esse, quod contritio charitate perfecta hominem aliquando, sed non semper, Deo reconciliat, tam violentum est ut nullam mereatur confuta­ tionem. Aliud quoque documentum est in Bulla Pii V Ex omnibus afflictionibus, ubi damnantur 79 propositiones Michaelis Baii, quarum 3ia, 32» 33®, 70% et 71s ad rem praesentem plurimum faciunt, et praesertim ultima quae sic effertur : « Per contritio­ nem, etiam cum charitate perfecta et cum voto suscipiendi sa«cramentum coniunctam, non remittitur crimen extra casum ne«cessitatis aut martyrii, sine actuali susceptione sacramenti» f1). Communi autem Ecclesiae fidei apertum fundamentum prae­ bent Scripturae. Nam contritio perfecta est quidam motus per­ fectae charitatis. Sed iuxta Scripturas, quilibet motus perfectae charitatis trahit secum Dei amicitiam, remissionem peccatorum, et omnia bona quae hinc consequuntur. Sic Prov. VIII-17 : Ego diligentes me diligo. Sic Ioan. XIV, 21-23 · Qu^ diligit me, dili­ getur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei -meipsum. Sic Luc. X, 27-28: Diliges Dominum Deum tuum..., hoc fac, et vives. Quibus testimoniis promittitur homini se ad Deum per amorem perfectum convertenti ea Dei dilectio quae solis iustis propria est, dilectio qua homo redamatur ut amicus ab amico, dilectio cui adiungitur propriissimum amicitiae signum : Et ego manifestabo ei meipsum, iuxta illud Ioan. XV-15: Vos autem dixi amicos, quia omnia qiiaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Sic iterum 1 Petr. IV-8: Caritas operit multitudinem pec­ catorum. Et i Ioan. IV-7 : Omnis qui diligit, ex Deo natus est, et (’) Enchirid. n. 911 et seq. ; n. 950 et seq. QUAESTIO I-V SUPPLEAI, . . consequenter habet gratiam justificantem. quia ut ibidem additur, semen ipsius (Dei) in eo manet. Hinc in veteri etiam Testamento remissio peccatorum pro­ mittebatur homini sese toto corde et tota tribulatione animae suae convertenti ad Dominum, id est perfectam in corde suo agenti poenitentiam, iuxta illud Deuteron. IV-29: Cion quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quae­ sieris, et tota tribulatione animae tuae. Porro, si contritio perfecta semper valebat ad iustificationem in foedere antiquo, profe­ cto valet et in novo, quia Christus antiquis mediis internis non abstulit efficaciam, sed addidit duntaxat ordinem ad sacra­ menta, ut scilicet non sine sacramenti voto iustificent prout de­ claratum habes in Tridentino ubi supra. Accedit et doctrina Patrum, quorum aliqua loca in superiori tomo, ubi de baptismo flaminis, recitata sunt. Testimonium quoque Gregorii Magni in hoc ipso tomo, paulo supra transcri­ ptum i1), maxime ad rem praesentem facit. His nunc addere li­ ceat Bernardum in tractatu de baptismo (2), ubi ex auctoritate maiorum acriter invehitur adversus quemdam audentem asserere quod « ex quo primum dictum a Domino legitur Nisi quis re« natus fuerit, etc., ex eo neminem absque eodem percepto actua« liter visibili sacramento, vel eius vice martyrio, ullatenus po­ suisse salvari; sed etsi forte illud quispiam cum vera fide et * contritione cordis expeteret, sed praeventus mortis articulo as< sequi quod cuperet non valeret, tamen omnino damnari». Tum Ambrosium et Augustinum contra erroneam hanc opinionem testes advocat : qui etsi homines nondum baptizatos attendant, aequivalenter tamen comprehendunt et caeteros, cum non sit minor vis charitatis in christiano quam in catechumeno, aut maioris necessitatis sacramentum Poenitentiae quam Baptismi : « Miror admodum, inquit Bernardus (f), si novus iste novarum < mventor assertionum et assertor inventionum, invenire in hoc (l) Supra, Thes. 8, ?. I. (’) Migne, P. L., Tom. 182, col. 1031. (’) De bapt. n. 7. DE CONTRITIONE 133 < rationem potuerit, quae sanctos Patres latuerit Ambrosium et « Augustinum, sive auctoritatem eorumdem auctoritate potiorem... * Librum certe Ambrosii de morte Valentiniani legat, si non legit, «recolat si iam legit, non dissimulet si recolit, et advertet sine « dubio Sanctum homini non baptizato et mortuo fidenter de «sola fide (charitate formata) salutem praesumere, et tribuere < indubitanter bonae voluntati quod defuit facultati. Legat et «Augustini de unico Baptismo librum quartum, et se vel agno­ scat imprudenter deceptum, vel probet impudenter obstinatum... .· Item in alio loco Augustinus, cum aliquos praemisisset quos « Scriptura commemorat invisibiliter quidem, non tamen etiam « visibiliter sanctificatos, tandem infert : Ex his colligitur, ait, « invisibilem santificationem quibusdam adfuisse et profuisse sine « visibilibus sacramentis, quae pro temporum diversitate mutata tsunt, ut alia tunc fuerint, et alia modo sint. Et paulo post: Nec « tamen, inquit, visibile sacramentum omnino contemnendum, nam <. contemptor eius invisibiliter sanctificari non potest. Ubi satis evi« denter ostendit, fidelem et conversum ad Dominum, non si ne« quiverit, sed si contempserit baptizari, fructu privari baptis« matis». Haec Bernardus, et nota praesertim ultima verba qui­ bus determinatur sensus Patrum, quoties loquendo de iustificatione per conversionem cordis absque visibili sacramento, homi­ nem commemorant morte praeventum, cui ipsius sacramenti fa­ cultas defuit. Per haec enim et similia nihil aliud circumloquuntur quam exclusionem contemptus, negligentiae, et violationis prae­ cepti: «Sicut nulla poenitentia remittitur peccatum, si cum possit « 'homo), non restituit ablatum : sic et nulla proderit fides, si «cum possit, non percipit sacramentum. Quamquam et fidem con< vincitur non habere perfectam (charitate formatam), si negligit. «Vera enim et plena fides universa praecepta complectitur; est « autem hoc unum, ipsumque praecipuum ex praeceptis. Merito «ergo non infidelis, sed plane rebellis atque contemptor reputa« bitur, quisquis obedire renuerit. Quomodo denique fidelis, qui < Dei contemnit sacramentum ? » i1). Quare Patrum dicta Estio(*) (*) Bernard., ibid., η. 8. 134 QUAESTIO I-V SUPPLEAI. nequaquam suffragantur, quia inculcant visibilium sacramentorum necessitatem, saltem in voto, minime vero insinuant contritionem perfectam, si esi, dependere unquam in sua efficacia a quacum­ que circumstantia exteriori. Imo vero Augustinus, et ex eo Ber­ nardus, afferunt exempla hominum iustiffcatorum per solam con­ versionem cordis, non solum extra quemlibet necessitatis casum, sed etiam in praesentia baptizatoris, puta Cornelii Centurionis et eorum omnium qui cum illo erant, Act. X, 44-48. Ratio demum theologica in promptu est. Nam per contri­ tionem charitate perfectam homo abiicit quantum in se est, om­ nem perversitatem ordinis praecedenter inductam, dolens de con­ versione sua ad creaturam ut ad ultimum finem, tamquam de summo omnium malo, et sese denuo ad Deum convertens tanquam ad summum omnium bonum super omnia appretiative amatum. Sed ut constat ex dictis tum de aeternitate poenarum tum de virtute poenitentiae (A, repugnat divinae misericordiae ut creaturam sese rectificantem circa finem ultimum, perversitatemque ordinis cum auxilio gratiae totaliter abiicientem, adhuc repellat denegando veniam. Certissime ergo tenendum est, con­ tritione perfecta statim justificari peccatorem, lege constanti atque universali, antequam sacramentum actu suscipiatur (2). (l) Supra Thés. I, | 2. (’) Hic forte non abs re erit removere praeiudicium apud non­ nullos hodiedum obtinens, in quo reliquia quaedam erroris Baii et lansenianae doctrinae cernitur. Putant scilicet propositum seu votum sacra­ menti quod in actu perfectae contritionis necessario includi debet ad hoc ut sequatur iustificatio, esse propositum sacramentalis confessionis quam primum perficiendae. Sed nullum est huius sententiae vel proba­ bile fundamentum. Quippe votum confessionis quod in contritione ju­ stificante includitur, nihil aliud est quam propositum subiiciendi pecca­ tum commissum clavibus Ecclesiae, quando sacramenti suscipiendi ur­ gebit obligatio. Porro obligatio haec, secluso periculo vel articulo mortis, dupliciter urget. Primo quidem absolute, semel tantum in anno. Deinde vero hypothetice, si quacumque ex causa suscipiendum sit Eucharistiae sacramentum, propter legem positivam de qua Tridentinum, Sess. XIII, cap. 7. DE CONTRITIONE 135 Sed forte requiretur certus quidam gradus intensitatis ? — Ubi primum observa, actum dici intensive maiorem vel minorem, quando maiorem vel minorem habet vehementiam, sive hoc unice proveniat ex maiori minorive conatu liberi arbitrii, sive etiam ex conditione obiecti quod naturaliter magis applicatur volun­ tati, et pro tanto plus commovet affectum. Porro actus amoris vel odii intensive minor potest esse appretiative maior, et vice versa. Dicitur enim appretiative maior, quando est de obiecto quod pluris aestimatur et simpliciter praefertur, etsi forte mi­ nori vehementia in illud voluntas feratur. Sic, quisquis theologali charitate ornatur, appretiative Deum amat plus quam omnia creata ; habet enim cor firmatum in Deo, ut pro nullo bono consequendo vel malo vitando ab eo separari vellet: quo tamen non obstante, adhuc potest intensiori affectu prosequi illas ipsas res quas si opus esset, propter Deum relinqueret. Quibus praemissis, iam satis superque apparet, non verti in dubium an actus charitatis seu contritionis tanto perfectior exsistat, quanto maiorem habet intensitatem. Cui enim evidens non esset, contritionem tanto melius disponere ad iustificationis gratiam et ad maiorem eius gradum, vel etiam tanto magis satisfactoriam exsistere pro reatu poenae temporalis, quanto est intensior? Et in hoc sensu accipi solent verba Christi de Magda­ lena, Luc. VII-47 : Remittuntur ei peccata multa, scilicet plene et perfecte, quoad omnem culpae et poenae reatum, quoniam dilexit multum (x). Verum, ut supra praemisimus, quibusdam aliquando visum est contritionem minus intensam, nequidem ad culpae remissionem sufficere extra sacramentum. Contra quos stat communis et certa doctrina, quae hisce firmissimis rationum momentis fulcitur. (l) Ly multum certo certius refertur ad intensitatem, cum charitas Dei secundum appretiationem, gradus nec habeat nec habere possit. Sed vide quomodo explicatio in parenthesi posita confirmetur ex aucto­ ritate Gregorii, ubi supra, Thés. 8 p. I i. l IJÔ QUAESTIO I-V SUI'PLEM. Primo documenta ecclesiastica superius proposita absolute definiunt, per contritionem charitate perfectam justificari horninem antequam sacramentum actu suscipiatur. Sed contritio etiam intensive remissa vere est charitate perfecta, seu habet perfectio­ nem charitatis, cuius est diligere Deum appretialive super omnia. Cui autem vel in mentem venire posset, Tridentinum intendere perfectionem intensitatis, cum ista nullum sui terminum habeat, sed quocumque gradu assignato, perfectior assignetur? Et multo magis crescit argumentum si attendamus oppositionem quae est in eodem Tridentino inter contritionem perfectam et imperfe­ ctam ; nam imperfectam apertissime illam vocat, cuius motivum est aliud a motivo charitatis ; ergo perfectam illam dicit, quae ex charitatis motivo concipitur, quidquid sit de intensitate. Praeterea, charitatis actus cui Scripturae adscribunt vim iustificativam, ille est quo quis implet praeceptum sive legem dili­ gendi Deum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota fortitu­ dine: «In lege quid scriptum est? Quomodo legis? Ille respon« dens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, «etc... Dixitque illi: Recte respondisti, hoc fac et vives». Atqui per hoc praeceptum prout viatoribus impositum, dilectio inten­ sitate summa profecto non iubetur (τ) : non summa absolute, quia (’) Bene amplitudinem praecepti explicat S. Thomas 2-2. Q. 44, a. 5: «Est considerandum quod dilectio est actus voluntatis quae hic s significatur per cor. Nam sicut cor corporale est principium omnium « corporalium motuum, ita etiam voluntas, et maxime quantum ad in­ centionem finis ultimi qui est obiectum charitatis, est principium om« nium spiritualium motuum. Tria autem sunt principia actuum quae < moventur a voluntate, scilicet intellectus qui significatur per mentem, « vis appetitiva inferior quae significatur per animam, et vis exsecutiva «exterior quae significatur per fortitudinem, seu virtutem, sive vires. «Praecipitur ergo nobis ut tota nostra intentio feratur in Deum, quod «est ex tote corde ; et quod intellectus noster subdatur Deo, quod est « ex tota mente; et quod appetitus noster reguletur secundum Deum, «quod est ex iota anima; et quod exterior actus noster obediat Deo, «quod est ex tota fortitudine, vel virtute vel viribus Deum diligere». Verum egregie notat idem Augelicus quod cum charitatis obiectum sit ultimus finis, praeceptum diligendi ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, respicit statum termini et statum viae, diversimode DE CONTRITIONE 137 nullus est gradus possibilis quo intensior aliquis excogitari non possit; nec summa relative, quia huiusmodi non est in potestate hominis viatoris communibus etiam gratiae auxiliis adiuti, quan­ doquidem mala sensibilia nos naturaliter multo vehementius com­ movent quam invisibilia et aeterna ; quo fit ut nonnisi ex spe­ cialissimo gratiae dono homo ferri possit adversus peccatum vehementiori aversione quam adversus mortem et caetera mala naturalia. Relinquitur ergo ut ad iustificationem non requiratur nisi dolor de peccato appretiative summus, praescindendo ab intensitatis gradu. Tandem in omni contritionis motu quantumvis remisso, modo procedat ex motivo perfectae ad Deum amicitiae, semper habe­ tur detestatio de peccato ut summo omnium malo, et conversio ad Deum ut summum omnium bonum, adeoque perfecta quoad substantiam rectificatio circa ultimum finem. Sed ad substantiam justificationis nihil amplius requiritur, ut ex praemissis patet. Ergo ex hoc quod contritio sit remissa, et non adaequet vehe­ mentiam affectus quo homo per peccatum adhaesit creaturae, id solum consequi potest: reatum scilicet poenae temporalis seu conversionis ad commutabile bonum magna adhuc ex parte re­ mansurum, et hoc ultro concedimus conformiter ad principia exposita in Thesi 8a. Sed iam restat inquirendum an soli contritioni ex motivo perfectae amicitiae conceptae, vis iustificandi extra sacramentum sit attribuenda. Videretur potius dicendum quod omni attritioni, modo vo­ luntatem peccandi excludat, idem convenit privilegium. Nam ad iustificationem cum solo voto sacramenti, sufficit dolor de pecquidem secundum possibilitatem et convenientiam utriusque. Porro non imponitur in praesenti ut perfecte implendum, sicut impletur in patria, sed satis est ut totum cor hominis habitualiter saltem in Deum feratur, nihil recipiendo quod sit contra Dei dilectionem ; haec enim est perfe­ ctio viae prout cadens sub praecepto. k · US QUAESTIO 1-V SUPPLEM. cato appretiative summus. Sed omnis dolor voluntatem peccandi excludens est appretiative summus, etiamsi concipiatur ex timore poenarum vel aliquo alio motive huiusmodi. Ergo, etc. Praeterea, statim ac creatura sese rectiftcavit circa ultimum finem, conceditur ei venia, ut in praecedentibus dictum est. Sed per solam etiam attritionem homo sese circa ultimum finem rectificat. Ei go idem quod prius. Praeterea, ex doctrina Conciliorum contritio charitate per­ fecta non potest esse simul cum reatu culpae. Sed contritio quae concipitur ex amore concupiscentiae erga Deum, dicenda est charitate perfecta, quia concupiscentiae amor videtur ad charita­ tem pertinere. Dicit enim S. Thomas 2-2, Quaest. 23, art. 4. quod charitas respicit « bonum divinum in quantum, est beati· « dinis obiectum>. Dicit Augustinus, Senn. 17S, n. 11: «Aliud « est timere poenam, aliud est amare iustitiam. Amor castus in « te esse debet, quo amore desideres videre, non caelum et ter« ram, non campos liquidos maris, non spectacula nugatoria, « non fulgores nitoresque gemmarum, sed desideres videre Deum « tuum... Ecce propter quam visionem fac bonum, ecce propter « quam noli facere malum. Si enim amas videre Deum tuum, « si in hac peregrinatione illo amore suspiras, ecce probat te « Dominus Deus tuus, quasi dicat tibi : Ecce fac quod vis, imple « cupiditates tuas, extende nequitiam, dilata luxuriam, quidquid «libuerit licitum puta; non hinc te punio, non te in gehennam « mitto, faciem meam tantum tibi negabo. Si expavisti, amasti; « si ad hoc quod dictum est, faciem suam tibi negabit Deus tuus, « contremuit cor tuum, in non videndo Deum tuum magnam < poenam, putasti, gratis amasti. Si ergo sermo meus invenit in « cordibus vestris aliquam scintillam gratuiti amoris Dei, ipsam « nutrite, etc. ». Atqui amor quo anhelamus ad Deum prout videndum in patria, nihil aliud esse videtur quam amor concu­ piscentiae erga ipsum, qui cum iuxta Augustinum, ad amorem castum pertineat, sufficit etiam ad iustificationem. Non ergo re­ quiritur contritio ex motivo perfectae amicitiae procedens. Sed contra est communis doctrina et communis Ecclesiae sensus prout in catechismis et sermonibus ad populum ubique t w&r . *- i f ‘ DE CONTRITIONE 139 terrarum sese manifestat. Insuper Tridentinum distinguens con­ tritionem quae extra sacramentum hominem iustificat, ab ea at­ tritione quae nonnisi in sacramento et cum sacramento actu su­ scepto sufficiens esse potest, illam esse dicit charitate perfectam, hanc vero asserit ex turpitudinis peccati consideratione vel ex gehennae et poenarum metu communiter concipi (J). Supponit igitur alia esse posse motiva contritionis adhuc imperfectae, quamvis duo recensita ea sint quibus ut plurimum moventur quicumque ad contritionis perfectionem non assurgunt. Nunc autem si quis diligenter attendat divisionem a Concilio traditam, videbit simplici attritioni attribui generatim et in globo omne motivum quod perfecti amoris seu verae ad Deum amicitiae non est. Tandem, ut in re tanti momenti aliquid tuto assereretur, necesse esset habere solida fundamenta. Sed hic omne funda­ mentum deest, ut ex solutione argumentorum statim apparebit. Ad ergo dicendum quod dupliciter intelligi potest do­ lorem de peccato esse appretiative summum ; vel in quantum detestatur offensam Dei super malum aliud quodcumque, etiam super gehennam et privationem propriae beatitudinis : vel in quantum detestatur peccatum praecise super omne id cuius ti­ mor inducere potest ad peccandum, puta super omnia damna quae naturaliter eveniunt aut a creaturis inferuntur, eo quod sola ista talis conditionis sunt ut pro eis vitandis homo trahi possit ad divinae legis iteratam transgressionem. Et haec ultima peccati detestatio est appretiative summa, non simpliciter, sed secundum quid, quia etiamsi per eam voluntas peccandi exclu­ datur, nondum tamen hominis affectus fertur in offensam Dei ut in supremum odibile. Porro ad iustificationem extra sacra­ mentum contritio requiritur appretiative summa simpliciter, qua scilicet homo corrigit totam perversitatem ordinis per praece­ dens peccatum inductam. Huiusmodi autem non est nisi illa quae ex motivo perfectae in Deum amicitiae elicitur, ut iam patet ex dictis, et novo argumento statim ostendo. Quippe im­ possibile est ut vi actus quo peccatum detestor in quantum est (*) Trident. Sess. XIV, cap. 4. 140 QUAESTIO l-V SUPPLEAI. privativum alicuius boni, plus detester peccatum ipsum quam privationem vel poenam quae mihi est ratio detestandi. Potest quidem esse ut, cum non intendam excludere alias superiores rationes propter quas peccatum est detestabile, non plus etiam appretier malum poenae quam malum peccati. Verum fidenter dico, et est omnino evidens, si oderim peccatum praecise quia timeo gehennam vel amissionem propriae beatitudinis, nondum positive afficior erga peôcatum tamquam erga malum maius et gravius quam sit deperditio privati mei boni, sed a compara­ tione abstraho iuxta dicenda inferius de honestate attritionis, et ideo nondum adest ultima dispositio ad justificationem quantum est ex opere operantis. Ad 2aa neganda est minor argumenti. Nam per quamlibet contritionem habentem motivum distinctum a motivo verae in Deum amicitiae seu perfectae benevolentiae, nondum sese rectificat homo circa illud bonum cui super omnia debet adhaerere. Praeterea cum peccando admiserit summum malum, ex hoc ipso quod nondum dolet de peccato tanquam de summo malo, non­ dum retractat sufficienter deordinationem suae voluntatis, ita scilicet ut debeat ex opere operantis cessare offensae impu­ tatio. Quod si attritio eousque procedat ut voluntatem iterum peccandi excludat, aufertur quidem obex obstans ne vi sacra­ menti infundatur gratia, ipsaque voluntas habitu convertatur in Deum ut in ultimum finem per virtutem charitatis. At vero secluso opere operato, homo sic attritus adhuc manet in statu conversionis ad finem pravum quem praecedenter elegerat, pro quanto nondum attigit retractatione sua principalem rationem malitiae peccati, nec suo actu confugit ad Deum ut ad finem totius humanae vitae super omnia bona creata diligibilem et diligendum. Unde, ut sensibili aliquo exemplo rem declarare liceat, imperfecta haec peccati retractatio voluntatem iterum pec­ candi excludens se habet pure et simpliciter sicut ruptio catenae qua anima ad finem pravum non tam conversa quam alli­ gata exsistebat. Nam certe si homo ad palum conversus atque etiam alligatus nihil plus faceret quam rumpere ligaturam suam, nondum per hoc se converteret ad terminum oppositum, sed solum DE CONTRITIONE 14/ removeret obicem impedientem ne posset per aliquam causam extrinsecam inverti in contrarium. Et sic est in praesenti. Nisi enim attritio rumpat vinculum quo affectus ad peccatum incatenatur, nequitiem possibilis est conversio ad Deum ex vi sacramenti. At vero, qualiscumque dolor de peccato ex motivo perfectae charitatis non conceptus, minime tollit ex sese habitualem con­ versionem ad bonum privatum ut ad ultimum finem, adeoque non sufficit ad iustificationem ex solo opere operantis ζ1). Ad 3un‘ denique omnino negandum quod concupiscentiae amor ad charitatem pertineat ; nam amor concupiscentiae divi­ ditur contra amorem amicitiae; charitas autem est amicitia quae­ dam hominis ad Deum. « Amor quidam est perfectus, quidam «imperfectus. Perfectus quidem amor est quo aliquis secundum «se amatur, utputa cum aliquis secundum se vult alicui bonum, «sicut homo amat amicum. Imperfectus amor est quo quis «amat aliquid, non secundum ipsum, sed ut illud bonum sibi «ipsi proveniat, sicut homo amat rem quam concupiscit. Primus <. autem amor pertinet ad charitatem, quae inhaeret Deo secunudum seipsum; sed spes pertinet ad secundum amorem, quia «ille qui sperat, aliquid sibi obtinere intendit» (2). Itaque(*) (*) Hinc etiam apparet quid sentiendum sit de eo qui in statu pec­ cati decederet absque sacramento post actum contritionis imperfectae. Iste, utpote habitualiter conversus ad creaturam ut ad finem ultimum, in eo fine maneret perpetuo obstinatus, non obstante actu attritionis praecedente qui nihil aliud foret quam initialis motus ad rectificationem, effectu non secuto. Caeterum. sicut anima decedens in charitate neces­ sario retractat quidquid egit praeter finem charitatis : ita anima dece­ dens in mortali, necessario etiam retractat quidquid egit praeter finem cupiditatis, cui iam incipit immobiliter adhaerere. (’) S. Thom. 2-2, Q. 17, a. 8. Eadem habet Quaest. disp, de Spe, a. 3, et alibi saepe. Nec aliter sentiunt alii doctores communiter. Dicit tamen Ballerini in annotationibus ad primum tomum P. Gury, n. 217: Cavendum sedulo, ne amor qui nos in Deum rapit ceu bonum nostrum, tamquam alienus a charitate traducatur. Quod quidem nulli possibili dubitationi locum daret, si ly alienus idem esset ac oppositus charitati, vel nulla cognatione cum ea conveniens. Sic enim, tam verum est, amorem qui nos rapit in Deum ceu bonum nostrum, non esse a cha­ ritate alienum, quam verum est, charitatem non posse esse absque spe QUAESTIO 1-V SU PPL EM. ubicumque Angelicus ait charitatem respicere Deum ut est beatitudinis obiectum, sensus est quod charitas respicit Deum ut habentem nobiscum amicabilem illam communicationem cuius 1 * 1 j : • T *· I s . - i. t r et caeteris omnibus virtutibus, ad quas se habet ut regina inter sorores. At non iste est sensus auctoris, qui vult ut amor nos rapiens in Deum ceu bonum nostrum, habeat in semetipso propriam laudem propriamque nobilitatem charitatis. Et frustra id demonstrare conatur, sicut cuilibet argumenta consideranti apparebit. Primum argumentum est : Quia homo (tunc) non attrahitur nisi bonitate divina, dumque in hoc potius, quam in quovis alio bono, beatitu­ dinis obiectum quaerit, insitus iam apparet amor ille appretiative summus, qui proprius est charitali, et quo, ut inquit Bonavenl. in III, D. 26, a. 2, q. 3, Deum concupiscit super omnia. Sed contra, quia non quilibet amor appretiative summus, sed amor benevolentiae seu amicitiae appretiative summus, dicitur et est amor charitatis. Commune enim est omni virtuti theologicae, adhaerere obiecto suo super omnia. Ergo, si etiam spes quemdam involvit amorem Dei, necesse est ut ille quoque amor sit in suo ordine summus, quin tamen quidquam adhuc habeatur de iis quae sunt propria charitati. Et sane, ex hoc quod in Deo, potius quam in alio quovis bono, homo obiectum suae beatitudinis quaerit, nihil aliud ostenditur nisi amor concupiscentiae super omnia, quo scilicet concu­ piscitur Deus super omnia concupiscibilia. Nunc autem quaeritur, quo diligatur super omnia diligibilia, adeoque et supra nosmetipsos, quod nondum habetur per amorem quo amatur Deus praecise ut bonum nos­ trum, nosque beatos faciens. Secundum argumentum est : Quia secus, ne amor quidem amicitiae possibilis foret. Ut enim inquit S. Thomas, 2-2, Q. 26, a. /3 ad 3um : « Unicuique erit Deus tota ratio diligendi, eo quod Deus est totum hominis < bonum. Dato enim per impossibile, quod Deus non esset hominis bonum, « non esset ei ratio diligendi ». Hinc et S. Francisais Salesius ad chi­ maeras et inanes phantasias revocat amorem cuiuspiam boni, quod ad nos nostraeque beatitudinis obiectum non pertineat. Sed contra, quia non oportet confundere conditionem requisitam ad amicitiae amorem, cum motivo et formali termino eius. Alioqui, eodem iure concluderes quod Deus ut revelatus, charitatis obiectum est, quia si seipsum non revelasset, nulla foret possibilis amicitia inter ipsum et nos. Porro auctori­ tates sanctorum quae hic adducuntur, conditionem adstruunt, motivum vero ne specie quidem tenus insinuant. Tertium argumentum est : Quia amor Dei excludens affectum pos­ sidendi Deum uti beatitudinis nostrae obiectum, quod nostrum felicitatis appetitum perfecte satiet, facile adducet ad doctrinas « de pura charitate DE CONTRITIONE 143 consummatio erit in patria per visionem quae est facie ad fa­ ciem ; minime vero quod chantas amat bonum divinum prout est ipsius hominis bonum. Imo hoc ipsum expresse excludens in Quaest. disp de Charit., art. 2, dicit : < Cum homo per «divinam gratiam admittatur in participationem caelestis bea«titudinis quae in visione et fruitione Dei consistit, fit quasi «civis et socius illius beatae societatis quae vocatur caelestis « lerusalem, secundum illud Ephes. II-19: Eslis cives sanctorum net domestici Dei. Unde homini sic ad caelestia adscript© com­ petunt quaedam virtutes gratuitae quae sunt virtutes infusae: «ad quarum debitam operationem praeexigitur amor boni com« munis toti societati, quod est bonum divinum prout est beati<.tudinis obiectum. Amare autem bonum alicuius civitatis contingit «dupliciter: uno modo ut habeatur, alio modo ut conservetur. «Amare autem bonum alicuius civitatis ut habeatur et possi«deatur, non facit bonum politicum, quia sic etiam aliquis «tyrannus amat bonum alicuius civitatis ut ei dominetur, quod test amare seipsum, magis quam civitatem; sibi enim ipsi hoc «bonum concupiscit, non civitati. Sed amare bonum civitatis ut «conservetur et defendatur, hoc est vere amare civitatem, quod «bonum politicum facit, in tantum quod aliqui propter bonum sine ulla admixtione motivi proprii intéressé », quam in pluribus proposi­ tionibus damnavit Innocentius XII, 12 Mart. /6qqt et e quibus prima praesertim, quinta et sexta ad rem praesentem faciunt. Sed contra, quia -gratuitus amor non excludit alios quosvis affectus bonos et ordinatos, adeoque nec affectum possidendi Deum ut propriam nostram felicita­ tem : qui tamen affectus, non ad charitatem, sed ad spem pertinebit. Insuper, condemnatio propositionum Fenelonii respicit statum in quo nullus iam interveniret actus habens motivum proprii interesse; minime vero ducit ad confusionem amoris gratuiti cum amore concupiscentiae. Sicut si dicerem quod nullus est status praesentis vitae in quo non debeat exerceri fides : per hoc profecto non intenderem admixtionem motivi fidei in motivis aliarum virtutum. Unde a primo ad ultimum, haec opinio quae, ut refert Perrone, primum auctorem habuit sub finem saeculi XVIII Vincentium Bolgeni, non alia habet fundamenta, quam rationes ruinosas et auctoritates male intellectas. •ül·* H4 QUAESTIO I-V SUPPLEA!. « civitatis conservandum vel ampliandum, se periculis mortis «exponant et négligeant privatum bonum. Sic igitur, amare « bonum quod a beatis participatur, ut habeatur vel possidea· < tur, non facit hominem bene se habentem ad beatitudinem, < quia etiam mali illud bonum concupiscunt. Sed amare illud « bonum secundum se, ut permaneat et diffundatur, et ut nihil « contra illud bonum agatur, hoc facit hominem bene se ha« bentem ad illam societatem beatorum, et haec est chariias « quae Deum propter se diligit, et proximos qui sunt beatitu* dinis capaces sicut seipsos, et quae repugnat omnibus impe« dimentis, et in se, et in aliis». Hinc si quis desideret visio­ nem Dei, si cupiat dissolvi et esse cum Christo, praecise ut bene sibi sit, nondum ad motivum charitatis assurgit. Si autem hoc desideret ut terminum illius amicitiae qua Deo devincitur, sicut amicus desiderat praesentiam amici, utpote se habens ad illum ut ad alterum se : sic equidem desiderium ad charitatem pertinet, sed praesupponit amorem quo Deum super omnia propter se amicabiliter diligimus, et in hoc sensu loquitur Au­ gustinus loco citato f1). Caeterum contritio quae ex imperfecto amore concupiscentiae concipitur, nondum odit peccatum nisi secundum quod opponitur bono creaturae, Nondum igitur est conversi ad bonum increatum tanquam ad ultimum finem, et ideo ex sese ad justificationem nequaquam sufficere dicenda est. P) Nota igitur bene quod desiderium beatitudinis esse potest, vel de beatitudine ut per quam nobis ipsis bene erit, vel de beatitudine ut in qua perfecte a nobis glorificabitur Deus, et nos ipsi ad eam dilecti praesentiam veniemus, in quam omnis amicitia proprio pondere tendit. «Amicus, ait Angelicus in III, D. 34, a. 3, q. 1 ad 2um, quamvis dele­ ctationem habeat ex praesentia amici, non tamen propter hoc quaerit «amici praesentiam, ut in ipso delectetur, sed propter amicum ipsum « cui coniungi vult quantum potest». Primo igitur modo desiderium bea­ titudinis non pertinet ad ipsum amorem charitatis, et timens amittere beatitudinem, nihil aliud formaliter timet quam poenam quae ipsum miserum faciat. Alio modo, vere est amoris gratuiti, quia quantum est ex vi motivi, quaerit praesentiam amici cui propter se inhaeret affectu, absque respectu ad commodum seu emolumentum proprium. I>E CONTRITIONE I45 COROLLARIUM. Equidem iuxta modum loquendi veterum, omnis dolor de peccato in habente gratiam est contritio, prout con­ tritio contra attritionem dividitur. Sed in eo qui se ad iustificationem disponit, nullus actus doloris esse potest cui quocumque modo perfectae contritionis nomen com­ petat et ratio, nisi ex perfecti quoque amoris motivo procedat. Ratio prioris assertionis est quia iuxta veteres, contritio dicitur quilibet actus detestationis peccati, a gratia habituali procedens, et a charitate vel elicitus vel saltem imperatus. Licet enim torte terminetur ad peccatum prout est inductivum poenae, nihilominus cum sit actus bonus, elicitus ut supponitur, ab eo qui est in statu amicitiae cum Deo, semper habet imperari a virtute charitatis, a qua suam habet relationem ad Deum ulti­ mum finem i1). Est igitur poenitentiae motus, non informis, sed formatus, et hoc sensu perfectus. Unde S. Thomas, de Verit., Ouaest. 28, a. 8 : « Omnis dolor de peccato in habente gra« tiam est contritio, et similiter omnis actus fidei, gratiae (habi­ tuali) coniunctus, est fidei formatae actus». Et hoc etiam modo facile intelligitur commune veterum axioma ponens quod homo attritus, vi sacramenti ex altriio fit contritus. Non quod actus attritionis possit postea fieri actus contritionis, nam actus semel tantum procedit in esse, et ideo si semel processit ab eo qui nondum erat in statu gratiae con­ stitutus, nunquam poterit fieri poenitentiae formatae actus. Sed ipse homo qui ex actu attritionis praecedente denominabatur habihcaliter attritus, nunc vi sacramenti iustificatus, denominari debet habitualiter contritus, utpote iam habens habitualem gra­ tiam et charitatem per quam omnis informitas tollitur, (’) Vide de gratia Christi, Thes. 20, $ 2. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. II. 10 146 QUAESTIO I-V SUFPLEM. Sic igitur, in modo loquendi veterum, ex quocumque mo­ ti vo iustus doleat de peccato, dolor eius non est attritio, sed contritio. At cave ne hoc extendas ad eum qui nondum iustiii· catus, adhuc se debet disponere ad gratiam. In huiusmodi enim, actus doloris non potest quavis ratione esse charitate perfectus, nisi sit etiam ex motivo perfectae charitatis. Nam si ex motivo inferiori, iam non est ultima dispositio per se simul exsistens cum infusione gratiae; et ideo actus remanet necessario infor­ mis, cui nullatenus convenit contritionis, prout nunc de contri­ tione loquimur, et nomen et ratio. Et de contritione quidem perfecta hactenus satis. De illa nunc agendum est in qua magis manifestatur et elucescit virtus ac necessitas sacramenti. Contritionem dico imperfectam quae alio nomine attritio fuit appellata, et prima nostra consideratio versari debet circa eius notionem necnon et honestatem, ut se­ quitur. THESIS XIV. Contritio imperfecta quae attritio dicitur, est dolor in­ formis de peccato commisso, ex quolibet motivo quod non est Deus ipse super omnia dilectus. Ex turpitudinis pec­ cati consideratione, vel ex gehennae et poenarum metu communiter concipitur, et non solum non facit hominem hypocritam et magis peccatorem, sed imo est verus quidam et laudabilis poenitentiae motus quo sibi homo viam ad iustitiae recuperationem parat. Propositio continetur quod substantiam in Tridentino, Sess. XIV, cap. 4, et duabus partibus integratur. Prior explicat intrinsecam attritionis rationem, posterior vindicat eius hone­ statem necnon et utilitatem in ordine ad recuperationem iusti­ tiae, contra haereticos. Haereticos dico Lutheranos et lansenistas, quibus adiungi possunt multi huius temporis rationalistae ; nam cum de Deo et homine conceptus habeant sublimes valde, opera reprobant intuitu praemii caelestis facta, et a fortiori DE CONTRi nONE M7 omnem affectum vituperant ex poenarum timore ortum. Porro, quod attinet ad priorem partem, omnia fere simplici terminorum expositione seu declaratione absolvuntur. Cum de actu poenitentiae agat Tridentinum prout ordine saltem causae materialis antecedit iustificationem, contritionis perfectionem vel imperfectionem non aliunde repetit quam ex motivo. Et bene quidem omnem contritionem cuius motivum non est ipsum divinum bonum propter se super omnia dilectum, imperfectam vocat, quia etsi ad hunc usque gradum pervenire possit ut omnem peccandi voluntatem efficaciter excludat, non­ dum tamen fertur in peccatum ut in summum odibile simpliciter et absolute, nec dolet de eo propter principalem rationem pro­ pter quam detestabile et detestandum est. Caeterum attritio non nominat actum unius tantum speciei, sed est aliquid veluti genericum, diversas sub se habens species pro diversis motivis ex quibus concipitur. Infimum motivum, sed et longe communius, his verbis a Concilio proponitur : ex gehennae et poenarum metu. Et de gehenna quidem non est difficultas, constat enim hoc verbo designari poenam ignis aeterni ; sed quaeri solet de poenis quae gehennae connumerantur. Videtur autem, nt bene arguit Lugo de Poenit. Disp. 5, Sect. 9, n. 137, « poenarum nomine hic com< prehendi in primis poena purgatorii, cuius terrore potest non «solum de venialibus dolere homo, sed etiam de mortalibus «quae post iustificationem, purgatorii poena puniuntur... Eodem « modo censeo posse concipi attritionem ex metu pestis vel « alterius damni temporalis quo solet Deus punire peccatum, «etiam in hac vita: quod videtur esse iuxta mentem Triden< tini, nam adducitur ibi in exemplum poenitentia Ninivitarum «quae concepta fuit ob metum excidii suae civitatis quod Deus «comminatus fuerat, etc.». Sed hic diligenter animadvertes, QUAESTIO l-V SUPPLEM. I4S non pertinere ad attritionem nisi metum poenae a Deo infligendae, nullo autem modo metum poenae a iudice hutnano illatae, vel metum damni ex actu peccati naturaliter conse­ quentis, Etenim ad omnem contritionem requiritur dolor de peccato qua tali; peccatum autem qua tale, utpote deficiens ab ordine finis ultimi qui Deus est, nonnisi ad Dei forum pertinet. « Quando ergo, prosequitur Card, de Lugo (l , apprehenditur «poena vel etiam infamia prout provenit a Deo, iam ille dolor « est timor Dei potentis infligere illas et alias poenas, et per c consequens retractatio peccati ex illo timore est quaedam con« versio ad Deum, non ex amore, sed ex timore. Si vero solus « sit dolor de peccato propter poenam ab humano iudice infli« gendam, ille actus nullo modo est conversio ad Deum, cum « non procedat ex amore nec timore Dei ullo modo, sed ex ti« more iudicis, etc. *. Porro ex dictis de motivo metus facile iam intelliges quid sentiendum sit de illo altero quod recenset Tridentinum cum ait, ex turpitudinis peccati consideratione. Formaliter quippe accipiendo terminos, turpitudo peccati non est nisi ex disconve­ nientia et deficientia actus a lege aeterna, prima regula moralitatis sive honestatis. Et quia lex naturalis nihil aliud est quam emanatio quaedam legis aeternae in creatura rationali, seu lex Dei in corde scripta, iuxta illud Psalm. IV-6: Multi dicunt, quis ostendit nobis bona ? Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: omnino dicendum est, ad attritionem generaliter per­ tinere considerationem turpitudinis quae actui peccaminoso inest in quantum legi naturali opponitur, dum scilicet aliquis amore honestatis moralis motus, dolet de peccato commisso, et proponit non committere. Tandem animadvertere iuvabit qua ratione omnia quotquot esse possunt attritionis motiva, directe vel indirecte reducantur ad alterutrum e duobus hucusque expositis. Cum enim malum non moveat voluntatem nisi virtute boni oppositi, secundum di­ versa bona ad quae peccatum qua tale oppositionem habet, diversa (x) L'bi supra. 1)1' CONTRITIONE 149 sunt motiva contritionis, lain, praecisione nunc facta a bono increato cui peccatum iniuriam infert per offensam, (pertinet enim hoc motivum ad contritionem charitate perfectam), remanet op­ positio peccati cum bono creato quod etiam est duplex, bonum scilicet honestum et bonum delectabile. Peccatum autem qua tale non privat nisi honestatem moralem quam divina lex regulat, ut dictum est in tractatu de peccatis, et non inducit nisi eam boni delectabilis privationem quae in poena a Deo inflicta consistit. Ergo ex amore vel moralis honestatis, vel boni delectabilis quod aufert poena in foro Dei constituta, movebitur homo ad quamcumque speciem contritionis infra eam quae est charitate per­ fecta. Nunc igitur si attritio pro motivo habeat moralis honestatis amorem, semper reducetur ad illam quae ex turpitudinis peccati consideratione concipitur : sive honestas amata sit honestas gene­ ralis prout relucet in omnibus communiter virtutibus, sive sit honestas specialis quae tamen aliquo modo repugnat cuilibet pec­ cato, ut est V. g. honestas gratitudinis erga Deum, sive demum sit honestas omnino particularis, puta castitatis vel iustitiae, quo tamen in casu attritio non erit universalis ex motivo. Si vero attritio concipitur ex amore boni delectabilis quod aufert poena a Deo comminata, semper reducetur ad eam quae est ex gehennae et poenarum metu. Nam etsi forte elicias attritionem ex desiderio Dei ut est tua beatitudo, quin formaliter metuas gehennam seu poenam sensus, adhuc nihilominus poenam metuis, poenam pro­ fecto ad quam recte aestimandam vulgus non assurgit, poenam tamen ; times enim poenam damni quae est omnium maxima. Sed cum homines ut plurimum commoveantur timore illius poe­ nae quae bono sensibili repugnat, hanc solam Tridentinum di­ serte commemoravit, et propterea dixit: « quae communiter con­ cipitur, etc. ». Restat nunc de bonitate actus attritionis hactenus declarati specialiter disserendum. ISO - • ·' QUAESTIO I-V SUPPLEM. Qua in re primum observa quod tota difficultas de illa at­ tritione procedit, quae est ex metu gehennae seu poenae; hanc enim unice vituperant adversarii, hanc solam damnant. Aliunde vero si semel constiterit ipsam esse bonam atque honestam, a for­ tiori idem constabit de illa altera ex turpitudinis peccati considera­ tione concepta, quam nobilioris ordinis esse nemo sane diffitebitur. Videretur autem dicendum quod attritio ex metu gehen­ nae procedens sit mala et peccaminosa. Est enim servilis qui­ dam affectus includens voluntatem peccandi si poena non exsi­ steret, adeoque motus non cohibens cor, sed solam manum, id est actum externum. Quo fit ut ipse S. Thomas, Augustini ve­ stigia secutus, scripserit : Servilitas est mala ζ1). Praeterea attritio illa plus appretiatur poenam quam cul­ pam ; sed hoc intrinsece malum est ; ergo eiusmodi dolor, ne­ dum viam ad iustitiam paret, facit hominem peccatorem magis, Praeterea dolor de peccato ex metu gehennae est dolor coactus, et non liber ac voluntarius:* · constat autem talem actum nullius utilitatis esse posse in ordine ad recuperationem iustitiae. Denique non datur verus poenitentiae motus nisi sit de pec­ cato in quantum est offensa Dei ; sed nulla attritio dolet de pec­ cato prout offendit Deum: non igitur est verus ac laudabilis poe­ nitentiae motus. Sed contra est quod habetur in Tridentino, Sess. XIV, can. 5: < Si quis dixerit eam contritionem quae paratur per di< scussionem, collectionem, et detestationem peccatorum, qua quis « recogitat annos suos in amaritudine animae suae, ponderando < peccatorum suorum gravitatem, multitudinem, foeditatem, amis« sionem aeternae beatitudinis, et aeternae damnationis incursum «cum proposito vitae melioris, non esse verum et utilem dolo. Sed de his uberius infra. Pertinent enim haec ad attritionem secundum quod accipitur ut pars materiae sacra­ menti ; at per prius consideranda venit in ratione dispositionis removentis obicem ad sacramentalis justificationis effectum. De quo sit sequens propositio. i*·-·. π l6o QUAESTIO I-V SUPPLEM. THESIS XV. Attritio spe veniae, sacramentis Dei dilectio omnem voluntatem peccandi excludens, est cum sufficiens dispositio ad impii iustificationem in mortuorum, quin ulla requiratur, etiam remissa ex motivo charitatis. Sermo nunc est de attritione in ratione dispositionis remo­ ventis obicem quoad effectum qui dicitur res sacramenti. Proinde quaestio ista non respicit solum sacramentum Poenitentiae, ve­ rum etiam Baptismum, necnon et Extremam Unctionem, si forte extra-regulariter vim habeat et rationem sacramenti mortuorum. Imo valet doctrina quoad sacramenta vivorum, quamvis non aequali certitudine, et ideo de his peculiaris habebitur conside­ ratio infra in corollario. Dico quaestionem hanc non respicere specialiter Poeniten­ tiae sacramentum, quia non agitur de attritione secundum quod pertinet ad huius sacramenti materiam, sed secundum quod re­ quiritur ut removens prohibens in ordine ad iustificatio.nis gra­ tiam. in ipso et per ipsum consequendam. Porro sacramenta inter se quidem differunt quoad intrinseca constitutiva quae sunt materia et forma, sed sufficientia dispositionum quibus obex ad gratiam tollitur non variat, saltem si loquamur de sacramentis ad justificandos peccatores per se primo institutis. Nec obstat quod in Poenitentia attritio se habeat ut pars materiae; nam aliter consideratur in quantum est pars, et aliter omnino in quantum est dispositio habilitans subiectum ad sacra­ menti fructum; et quidquid nunc sit de quaestione postmodum examinanda, an idem perfectionis gradus in attritione sub utro­ que respectu exigatur, semper tamen rationes formales accurate distinguendae sunt, non secus ac si forent etiam realiter sepa­ ratae. Et re quidem vera, attritio ut dispositio non est nisi causa DE CONTRITIONE ι6ι removens prohibens, sed ut pars materiae est intrinsecum quod­ dam sacramenti constitutivum pertinens ad instrumentalem cau­ sam iustificationis. Ut dispositio est aliquid de se pure internum, sed ut pars materiae debet transire in actum externum. Ut dispositio, nihil aliud causât nisi id ad quod sua propria virtute se extendit, sed ut pars materiae, elevatur ad causandum ultra et praeter omne meritum operantis. Ut dispositio rationem habet simplicis actus humani, sed ut pars materiae integrat ritum a Christo institutum. Ex quibus omnibus facile perspicitur, non solum diversas omnino esse formalitates, verum etiam realem quamdam distinctionem intercedere, quia id quod est pure internum non potest non inadaequate saltem distingui ab eo quod est externum et sensibile. Quapropter in Poenitentia etiam, sicut in caeteris sacramentis, alia est consideratio materiae et partium eius, alia vero consideratio dispositionis ad sacramenti fructum necessariae, de qua sola igitur in praesenti. Porro attritio excludens omnem voluntatem peccandi, eam importat animi praeparationem cum qua peccandi voluntas non solum actu non componitur, sed nec componi potest. Est igitur attritio appretiative summa, plus aversans peccatum quam omne malum temporale ; illud dico malum quod natum est ita con­ currere cum peccato, ut occasione data, unum debeat necessario eligi prae altero. Additur autem ex Tridentino, Sess. XIV, cap. 4, spes veniae sine qua nullus est verus poenitentiae motus. Verum eiusmodi spes semper habetur quando ad sacramentum sincere quis accedit, quia ut S. Alphonsus dicit (1), « cum accedit ali« quis ad recipiendam remissionem suorum peccatorum, procul «dubio etiam credit, virtute sacramenti illa sibi remittenda, (id «est remitti posse), et explicite sperat, per sacramentum Deum « remissurum sibi peccata propter merita Christi ». Denique in­ tegra assertio proponitur ut nunc moraliter certa, et in praxi tutissima. Videretur tamen dicendum, requiri ad iustificationem, etiam in sacramento, aliquem actum dilectionis Dei ex motivo (·) S. Alphonsus de Poenit., n. 439· De Ecclesiae Sacramentis. Toni. 1L ιυ I 162 QUAESTIO I-V SUPPLEM. charitatis. Nam Tridentinum, Sess. VI. cap. 6, describens modum quo adulti debent se disponere ad baptismum ut rem sacra­ menti quae est emundatio a culpa, consequantur, dicit: cDi), < praeexigitur fides, sed non charitas, quia sufficit attritio prae« cedens, etsi non sit contritio ». Ad iua ergo dicendum quod in dicto capite sexto Sessionis(*) (*) Et eadem est ratio de sacramento Poenitentiae. DE CONTRITIONE sextae, Concilium describit modum praeparationis ad iustificationem generaliter consideratam, prout esse potest per sacramentum in re, vel etiam solum in voto. Insuper enumerat omnes actus qni possunt conferre ad praeparationem, et ex quibus in­ tegratur veluti archetypicus praeparationis modus, quin usquam insinuet omnes et singulos esse necessarios, praesertim cum sa­ cramento actu suscepto. Quisquis igitur sensus sit huius incisi, Deum omnis iustitiae fontem diligere incipiunt, omnino nihil sequitur. Caeterum, verius diceres initialem hanc dilectionem non esse necessario restringendam ad perfectum amorem charitatis, sed adhuc intelligi posse de ipsa voluntate sive desiderio conver­ sionis, in quo involvitur quidam iustitiae recuperandae amor, adeoque et Dei qui fons iustitiae est. Unde S. Thomas (J) expli­ cans quomodo dixerit Augustinus, omnem affectionem esse ex amore, quin tamen inde sequatur quod spes sit semper formata charitate ait : « Dicendum quod ibi accipitur amor large pro «amore imperfecto quod est desiderium, quod est primus motus «appetitivae virtutis; desiderium autem non sufficit ad forman«dum actus virtutum ». Ad 2am dicendum quod dictorum theologorum auctoritas non impedit quominus sententia asserens sufficientiam attritionis di­ catur satis certa, maxime quia secundum ipsam communiter eru­ diuntur fideles, Ecclesia non reclamante, imo et favente, cum tamen error in hac re minime esset innocuus, ut consideranti statim apparebit. Ad 3QUl denique dicendum quod decreto Alexandri VII nihil aliud iubebatur nisi ut concertantes a notis iniuriosis parti ad­ versae inferendis abstinerent. Porro, ut observat S. Alphonsus (2), possunt, hinc est quod propositum ex dicta detestatione exoriens non se extendit ad omnes circumstantias possibiles. Deficit ergo huiusmodi attritio, non a veritate attritionis simpliciter, sed so­ lum a veritate gradus requisiti ut omnis removeatur obex ad gratiam, eo quod cum detestatione quae hic et nunc est in anima, adhuc potest coniungi voluntas peccandi pro variis occur­ rendis, et ex consequenti, nondum sublata est omnis ad pec­ catum adhaerentia. Nunc autem considerandum est quod attritio imperfectae efficaciae quam dicimus sufficere in ratione partis integralis sa­ cramenti, nonnisi illa est qua poenitens sincere et citra sacrile­ gium subiicit peccata sua clavibus Ecclesiae. Oportet enim ut excludatur fictio directe repugnans fini operis, qui est poenitentialis processus in ordine ad consequendam absolutionem a pec­ cato. Et hanc sane conditionem omnes uno ore exigere debent, cum evidens sit nullam esse actionem poenitentialem, adeoque nullam materiam sacramenti, ubi hic et nunc per voluntariam violationem sacramenti clavium, novum peccatum committitur. Hinc casus sacramenti validi simul et informis evidentius con­ sideratur in eo qui absque gravi negligentia ad poenitentiae tribunal accedit, non habens attritionem pro justificatione suffi­ cientem, puta quia invincibiliter ignorat se non esse satis dispo­ situm, et ideo fictionem habet mere materialem. Sin autem sermo sit de fictione formali sive culpabili, distinctione opus est, eo quod duplici modo culpabilis esse potest fictio seu indispositio confitentis, in se nimirum, vel in causa tantum. Erit culpabilis in se, si poenitens in ipso confitendi actu certam habet con­ scientiam sacrilegii, propter notam dispositionum insufficientiam, et tunc, attenta ratione superius proposita, non est dubium quin sit invalidum sacramentum. Erit culpabilis in causa tantum, si poenitens ex negligentia gravi omisit convenientem praepara­ tionem, et postea accedit non amplius cogitans de suo defectu; quo in casu adhuc validum sacramentum veteres agnoverunt. «Confessio, inquit S. Thomas, in supplem. q. 9, a. 1, potest QUAESTIO l-V SUPPI.E.M. < esse etiam in eo qui non est contritus (1), quia potest peccata « sua pandere sacerdoti, et clavibus Ecclesiae se subiicere, et « quamvis tunc non percipiat absolutionis fructum, tamen rece· « dente fictione, percipere incipiet, sicut etiam in aliis sacra< mentis est. Unde non tenetur iterare confessionem qui fictus « accedit, sed tenetur postmodum fictionem suam confiteri ». In quo quidem manifeste apparet dictam fictionem fuisse aliquo modo formalem, utpote in confessione postmodum accusandam. Xon tamen potuit esse peccaminosa in se, sed solum in causa, quatenus scilicet fuit effectus culpabilis negligentiae qua antea omisit poenitens discutere dolorem suum, ut supra declaravit Caietanus, et expressius explicat S. Antoninus in Summa, Part. 8. Tit. 14. c. 19: «Tertia, inquit, conditio confessionis est quod «sit lacrymabilis, id est cum dolore seu displicentia de peccatis. « saltem secundum rationem. Unde quaerunt Doctores utrum < confessio facta ab eo qui non est contritus, quia scilicet non < dolet sufficienter, vel non proponit abstinere a peccatis, valeat, t ita quod non teneatur eam iterare... Est tertius modus dicendi < declarans et concordans ambos (praecedentes). Aut talis ipoe< nitens non habet intentionem 'confitendi sacramentaliter, sed « deridendi, aut habet intentionem confitendi. In primo casu non < liberatur a praecepto divino de confessione, quia sine inten* tione non potest suscipi essentia sacramenti. Si autem intendit, « tunc distinguendum, quia... aut nullam habet de peccato suo « poenitentiam, aut aliquam. Si nullam, tunc Poenitentiae sacra« mentum non suscipit, quia pars essentialis sacramenti huius « quod consistit in actu suscipientis, est actus interior... Sed si «aliquam poenitentiam habet de peccatis suis, tunc iterum di« stinguendum, quia aut talem habet poenitentiam quae sufficit * cum sacramento: puta attritus accedit ad confessionem, ex quo ·< ibi fit contritus, et sic non habet dubium, quia et sacramen< tum suscipit et effectum eius... Si vero habet talem poeniten« tiam quae non sufficit cum sacramento ad gratiam, quia nec ( ) Id est, non attritus sufficienter ad fructum sacramenti, de quo hic agitur, consequendum. DE CONTRITIONE er se quidem natus est prodere verum ac sincerum do­ lorem de peccato commisso, sed non est natus referre gradum efficaciae ipsius doloris, an scilicet plus appretiative aversetur peccatum quam omne malum temporale, vel secus, (idem enim confitendi actus f>er se coniungibilis est cum qualibet sincera poenitentia, sive summa, sive non). Necesse igitur est ut ad sa­ cramenti materiam nihil aliud requiratur nisi sincerus attritionis motus, qui sit principium sincerae subiectionis ad Ecclesiae cla­ ves, praescindendo ab eius gradu appretiativo. Nam gradus appretiativus, utpote per externum processum minime manifestatus, facit quidem ad sufficientiam vel insufficientiam dispositionis in­ terioris, sed non est aliquid a quo sacramentalis signi essentia et veritas dependeat. Dari ergo potest attritio sufficiens in ra­ tione partis, insufficiens in ratione dispositionis : quo in casu sacramentum fore validum et informe nemo sane diffitebitur. Secundum argumentum est, quia sacramenti constitutionem non ingreditur nisi allegatio illius poenitentiae de qua sacerdos moraliter certo iudicare potest. In quo quidem apprime distin­ gues iudicium de dispositionibus, quod non est nisi iudicium prudentiale in collatione sacrorum generatim praerequisitum, a indicio iudiciario quod huic sacramento proprium est, et pertinet ad ipsum exercitium potestatis remittendi et retinendi a Christo traditae, Ioan. XX-23. Insuper animadvertes de ratione iudicii iudiciarii esse, ut non versetur nisi circa ea quae moraliter certo a iudice qua tali cognoscibilia sunt. Ergo sola illa poenitentia est obiectum iudicii in foro sacramentali, quae per externum actum poenitentis potest cum morali certitudine cognosci: ita ut sententiae validitas dependere nequeat ab exsistentia contritionis sub ea ratione consideratae, sub qua a iuridica cognitione mi­ nistri omnino subtrahitur. Nunc autem si quis parumper attendat, videbit quod sub iudicio certo iudicis humani, nec cadit nec ca­ dere potest poenitentia confitentis praecise in quantum habet necne, requisitum perfectionis gradum in ratione dispositionis proximae ad iustificationem. ludex enim non iudicat nisi secun- DI. CONTRITIONE 173 dum scientiam acceptam in processu, qui nunc est sola confes­ sio. Confessio autem fidem quidem facit de eo quod homo sit poenitens, non vero de eo quod dolor eius ac propositum com­ poni revera non possit cum quacumque voluntate peccandi. Re­ linquitur ergo ut possit esse valida absolutionis sententia, licet poenitens nondum sit satis dispositus ad remissionem peccati in actu secundo consequendam, et sic iterum redit eadem con­ clusio ('). Tertium tandem argumentum sumi potest ex casu fructuosae absolutionis ab omnibus pari consensu admisso, qui suam habet explicationem in solis principiis super quae praesens doctrina fundatur, et hoc modo ostendit eius veritatem. Nam si cum ali­ qua contritione poenitens fuerit confessus, ita tamen ut dolor non transeat in attritionem omni ex parte efficacem nisi in ipso instanti quo datur absolutio: concedent sane omnes sacramentum tunc obtinere effectum gratiae et remissionis peccatorum. Huius porro rei unica ratio esse videtur, quia attritio potest esse suffi­ ciens ut pars intrinseca sacramenti, quin sufficiat ut dispositio. Nam in instanti absolutionis iam terminum habuit iudicialis pro­ cessus, iam nihil novi iudicio sacerdotis subiicitur, iam suppo­ nitur materia de integro apposita, ideoque attritio amplius non concurrit nisi in ratione dispositionis obicem removentis. Ergo sicut nunc, superveniente post confessionem attritione perfecta, valida est simul et fructuosa absolutio, ita fuisset valida et in­ formis si post appositam materiam sacramenti, nullus novus in­ terior motus advenisset. Accedit tandem praxis communiter re-(*) (*) Haec sane non dicuntur ad diminuendum zelum ministri, quasi sui officii non esset omnem operam impendere ad hoc ut poenitens habeat etiam proximam dispositionem ad remissionem peccatorum. Hoc tamen commune est omnibus sacramentis, et sicut sacerdos baptizando adultum, non debet esse soluin sollicitus de vera naturali aqua, ut vere apponatur materia sacramenti, sed debet etiam omni ope disponere ca­ techumenum, ita proportionaliter in praesenti. Proinde haec sollicitudo non spectat amplius Poenitentiae materiam, ut sit in tuto sacramenti validitas; bene vero dispositiones quas hic etiam a materia distinguendas esse, iam declaravimus. 174 QUAESTIO 1-V SUPPLEM. cepta in Ecclesia quae huic nostrae sententiae aperte suffraga­ tur. ut paulo infra dicam in responsionibus ad rationes adver­ sariorum. Objicitur primo : In hoc sacramento vera poenitentia terit postulatur: est enim sacramentum Poenitentiae, ita ut et in redo Poenitentia appelletur ; absque poenitentia ergo, sacramentum net digne suscipi, nec valide confici potest. Atqui attritio de qua fui·, sermo, non est nisi existimata. Ergo non magis sufficit ad sacra­ menti validitatem, quam si in baptismo apponeretur existimata aqua, vel existimatus panis in Eucharistiae consecratione. Respondeo: Cone. mai. vel etiam dist. Vera poenitentia jxjstulatur, cuius tamen conditiones et perfectio aliter considerari debent, secundum quod postulatur ut pars signi sacramentalis constitutiva, vel ut dispositio removens omnem obicem ad ulti­ mum sacramenti effectum, conc. Vera poenitentia postulatur, cuius veritas necessario in eodem consistat, tam sub uno quam sub altero respectu, neg. Nunc autem absolute est neganda minor. Attritio enim de qua loquimur, est vera attritio, licet non sit appretiative summa, nec in suo ordine perfecta ; atqui perfectio non est de ratione attritionis, sicut est de ratione contritionis. Quod si quidam auctores nomen existimatae attritionis adhibeant, vel non sunt probandi, vel hoc sensu intelligendi : quatenus vi­ delicet, oportet ut attritio existimetur sufficiens in ratione dispo­ sitionis, ad vitandum sacrilegium quo violarentur claves, nedum vera daretur subiectio ad ipsas (l). Caeterum si per existimatam attritionem intelligatur attritio habens suum esse in sola existi(‘) Nota bene quod existimatio illa non dicitur requiri ut aliquid suppleat circa attritionem materiam sacramenti, sed solum ut aliquid impediat, cum quo materia esse amplius non posset. Sicut cum dicitur quod salvari possunt illi qui in falsa religione bona fide versantur, sen­ sus non est quod falsa eorum existimatio suppleat media positive re­ quisita ad salutem, sed solum quod impedit ne falsae religionis pro­ fessio sit salutis obstaculum. Et similiter in praesenti, existimatio non supplet attritionem quae vere adest, sed impedit ne imperfectio eius sit causa sacrilegii : quo in casu apponeretur novus reatus culpae, non materia constitutiva sacramenti poenitentiae. i DE CONTRITIONE 1/5 matione, non autem in rei veritate, sic concedimus evidentiam consequentiae, sed negamus suppositum propter rationes saepius in superioribus expositas. Obiicitur secundo: Concilium Trident., Sess. XIV, cap. 3, de partibus poenitentiae expresse agens, docet contritionem, confes­ sionem, et satisfactionem, ea tenus poenitentiae partes dici, quatenus tad integritatem sacramenti, ad plenamque et perfectam remissiotnem peccatorum ex Dei institutione requiruntur ». Sed contritio requisita ad plenam et perfectam remissionem peccatorum, non est nisi contritio omni ex parte efficax, cui proinde nihil deest quominus sit sufficiens dispositio. Ergo ex defectu attritionis quoad perfectionem appretiativam, non datur sacramentum va­ lidum simul et informe. Respondeo primo quod loco citato docet Tridentinum, ma­ teriam Poenitentiae integrari ex contritione, confessione, et sa­ tisfactione, quatenus hoc sacramentum ex sese ordinatur ad re­ missionem peccati plenam et perfectam, id est, tam quoad rea­ tum culpae quam quoad reatum poenae temporalis. Rationem igitur reddit cur contritioni et confessioni adiungatur satisfactio, sine qua, utpote ordinata ad remissionem poenae, sacramentum potest perfici quoad substantiam, non tamen quoad integritatem. Respondeo secundo, imperfectam illam de qua loquimur at­ tritionem, sufficienter concurrere in ratione partis sacramentatis ad effectum plenae et perfectae remissionis de qua Concilium agit. Non enim sacramenti exterioris est hunc effectum immediate inducere, sed mediate tantum sicut alias dictum est, modo accedat obicem removens dispositio. Suppone igitur sacramentum vali­ dum et informe, suppone satisfactionem fuisse impositam et po­ stea impletam, suppone dispositiones debitas tandem accedere: tunc haberetur perfecta illa peccati remissio, cuius causa esset praecedens confessio mediante re et sacramento. Unde negatur minor argumenti, si sermo sit de attritione quae requiritur ut pars. Obiicitur tertio : Idem Tridentinum, eadem sessione, cap. 4. loquens de contritione «.quae primum locum inter dictos poeni« tentis actus habet , * dividit eam in perfectam et imperfectam. Imperfectam autem contritionem non agnoscit praeter eam quae i QUAESTIO I-V SUPPLEM. voluntatem peccandi excludat. Non ergo vera datur attritio, nisi illa quae in sacramento disponit sufficienter. Respondeo quod omnis vera contritio aliqualiter excludit peccandi voluntatem, pro quanto semper habet quamdam effica­ ciam etsi forte restrictam ad certos limites, ex quo fit ut nondum omnis peccandi volyntas efficaciter excludatur. Etiamsi ergo con­ cederetur Tridentinum intendisse per hoc incisum, si voluntatem beccandi excludat, determinare essentialem attritionis conditionem, adhuc nihil sequeretur. Non enim dixit: si omnem voluntatem, etc. Verum legenti locum apparebit, sermonem esse de attritione prout est sufficiens dispositio, videlicet prout poenitenti viam ad iustitiam parat, eumque ad Dei gratiam in sacramento Poenitentiae impetrandam disponit. Obiicitur quarto : Arbitraria est ista distinctio inter attritionem in ratione dispositionis, et in ratione partis integratis sacramenti, cum Concilia illam nullibi tradant. Ergo si deficit dispositio, deest et materia, aut si adest materia, adest et dispo­ sitio. Ergo rursus, non datur Poenitentiae sacramentum vali­ dum et informe. Respondeo quod Concilia generaliter docent sacramenta non ponentibus obicem conferre gratiam ex opere operato : quod est aperte distinguere id quo intrinsece sacramentum constituitur, a dispositione per quam removetur obex impediens inductionem gratiae. Nec sane dixeris Poenitentiam excipi a generali doctrina de sacramentis ; nam hoc sacramentum, non secus ac caetera, constat sensibili et exteriori signo, et non minus quam in caeteris, signum exterius potest vere et non simulate tantum con­ sistere, quin adhuc exsistant omnes conditiones interiores requi­ sitae ad justificationem in actu secundo. Obiicitur quinto : In praxi saltem doctrina proposita nul­ lius utilitatis esse potest, quidquid nunc sit de veritate eius spe­ culativa; nam certe limites probabilitatis non excedit ; in sacra­ mentis autem, cum de valore eorum agitur, non licet uti opinione probabili, relicta tutiori. Respondeo quod non sequitur ex doctrina proposita quaelibet possibilis modificatio circa communem praxim, sed ma- /S -· >·*, '«J.· · DE CONTRITIONE 177 gis per eam ostenditur quam sit legitima illa praxis quae in Ecclesia ubique recipitur. Nam praxis recepta in perfecta est harmonia cum sententia ista, et cum ipsa sola, quod est ma­ gnum argumentum veritatis eius. Si enim verum esset, requiri ad valorem sacramenti easdem conditiones quae requiruntur ad fructum, sequeretur in vi principii quod nobis obiicitur, non esse dandam absolutionem excepto casu necessitatis, nisi quando moraliter certo constat, poenitentem esse sufficienter dispositum ad gratiam. Verum, dato quod huiusmodi certitudo ex sola confessione aliquando acquiri possit, quam pauci ii essent qui licite absolverentur! Quam laboriosum et supra humanum foret ministerium administrationis Poenitentiae ! Quam anxietatibus et scrupulis plenum! Nunc autem communiter et ubique absol­ vuntur poenitentes faciliori negotio, quoties inveniuntur sincere subiicere peccata sua clavibus cum proposito non peccandi de caetero, quin expectetur moralis certitudo, an poenitentia et pro­ positum pertingat usque ad perfectionem requisitam pro di­ spositione proxima. Huius porro praxis si legitimitatem quaeras fortasse non invenies extra principia ex veteribus theologis de­ clarata (x). Quare simpliciter negandum est suppositum argu- *)( Cogita militem vel operarium in die sancto Paschae ad te accedentem. «Dominus sit in corde tuo et in labiis tuis, etc... Charissime, quid habes accusandum ? Naturalmente quello che fanno i camerati, {comme les camarades}. — Bene, bene: hoc et hoc et hoc? Si sa. — Te poenitet de his? Proponis non facturum amplius? Quanto è possibile. Sed nota bene quod nunc a te non quaero prophetiam de eo quod forte facies vel non facies. Inquiro de tua dispositione praesenti, an in ea voluntate sis non amplius peccandi. Si farà il possibile. - Sed consi­ dera, charissime, quod in hoc genere, cum gratia Dei omnia sunt possi­ bilia. Non ergo tuis viribus nixus, sed in Dei auxilio confisus, propo­ situm tuum formare debes, etc. etc. etc. Che vuole? Si farà il possibile ». Et non aliud obtinebis. Nunc autem peto utrum moralem certitudinem de attritione appretiative summa ex huiusmodi confessionibus accipies? Et quatenus negative, péto iterum an hos homines qui aliquam saltem certo certius bonam voluntatem habent et ostendunt, nec sine vi sibi illata ad confitendum venerunt, sine absolutione dimittes, eo quod certa deest ad recipiendam sacramenti gratiam dispositio ? De Ecclesiae Sacramentis, Tomo II. 12 II? (7s •r*-· QUAESTIO I-V SUPPLEM. menti. Suppositum enim est quod non certo licet absolvere conformiter ad fundamenta praeiacta ; sed hoc est falsum, nam ex communi usu, imo ex impossibilitate aliter agendi, certissime licet. Sic enim factum est, et fit, et fiet semper, quia aliter fieri nec potuit, nec potest, nec poterit unquam. Superest nunc considerandum de sacramenti reviviscentia. Sacramentum Poenitentiae remoto obice reviviscere, fere commune est apud auctores initio adductos, paucis admodum non consentientibus, puta Salmanticensibus et Dominico Soto, quo­ rum sententia est, nullum reviviscere sacramentum praeter ea quae imprimunt characterem. Sed in hoc praeoccupantur propria sua opinione circa modum causalitatis sacramentorum; nam ubi non inveniunt aliquid physicum quod sit proxima causa collatio­ nis gratiae, reviviscendam impossibilem autumant. Et tamen, ne ipse quidem character ratio reviviscentiae dici debet secundum quod aliquid physicum audit, sicut in priori tomo ostensum est, ubi de re et sacramento in sua habitudine ad ultimum effectum qui est res tantum. Itaque non est cur huiusmodi rationibus immoremur, sed potius cum veteribus theologis asserenda Poenitentiae reviviscentia, sine qua nullius foret utilitatis sacramentum validum simul et informe. Et prima probatio est quia etiam in Poenitentia invenitur id quod universaliter in sacramentis se habet ut reviviscentiae ratio et causa : quatenus scilicet post absolutionem informem manet res et sacramentum 0), id est ius edictum, vi cuius debitum est ut solvatur homo a peccatis quae clavibus subiecit. Hoc enim ius, usquedum fuerit impletum, non potest(*)perimi (*) Nota quod res et sacramentum non est poenitentia interior prout in suo esse physico et transeunte considerata, sed prout iuridice cognita, vi clavium transit in permanentem titulum ad remissionem peccatorum quae poenitens confessus est. ! i | i ; ■ j DE CONTRITIONE 179 neque ex parte Dei neque ex parte hominis. Non ex parte Dei per annullationem, quia quod Deus semel concessit, pro semper concessit, quantum est ex vi ipsius concessionis. Nec etiam ex parte hominis per inductionem alicuius dispositionis contrariae, quia ius ad remissionem sub conditione remotionis obicis, potest stare simul cum quolibet obice sive antecedente sive etiam su­ perveniente. Sicut ergo in baptismo, propter permanentiam cha­ racteris qui est ibi res et sacramentum, remoto prohibente se­ quitur ultimus sacramentalis gratiae effectus : ita etiam propter paritatem rationis in sacramento Poenitentiae. Est tamen una notabilis differentia, quia character manet prorsus indelebilis ; quo fit ut quoties homo per peccatum baptismalem gratiam amittet, toties etiam illam recuperabit si agat poenitentiam. At contra, unum Poenitentiae sacramentum, seu ius collatum ad gra­ tiam remissivam peccatorum praecedenter confessorum, omnino exhauritur cum primum perficitur iustificatio per quam peccata illa abolentur in perpetuum, nusquam reditura. Unde si homo semel justificatus in nova peccata incidat, amittet gratiam prae­ cedentis confessionis ; quae quidem gratia, cum titulus eius am­ plius non supersit, restitui utique non poterit. Aliud quoque argumentum est quia, si sacramentum informe ad obicis remotionem non revivisceret, peccata iam valide accu­ sata deberent denuo accusari, cum iure divino oporteat hominem christianum ab omnibus et singulis mortalibus per sententiam clavium directe absolvi. Sed communis et concors omnium sen­ tentia est, neminem teneri ad iterandum confessionem validam. Dicendum igitur est, absolutionem praecedentem obtinere suum effectum, cum primum fictio recesserit. Quaeres quandonam removeatur obex. Respondeo quod si nullum novum mortale peccatum interveniat, removetur statim ac perficitur attritio, sublato defectu qui fuit causa informitatis sacramenti. Si autem superveniat aliud mortale, obex per se eodem modo removetur ; sed quia unum mortale non potest remitti quin remittantur omnia simul, et absolutio praecedens nullam habet efficaciam circa peccatum posterius, tunc praeter remotionem obicis qui impedivit dictae absolutionis fructum, Ibo QUAESTIO VI-IX SUPPLEM. nova requiritur absolutio in re vel in voto. Quo in casu, absolutio posterior se habebit ad proprium effectum ut causa per se. ad effectum vero praecedentis ut causa per accidens. Qüaest. VI-XI Suppléai. DE CONFESSIONE Deinde considerandum est de confessione quae secundum obtinet locum in partibus poenitentiae. Praetermissis autem iis omnibus quae ad morales theologos nunc attribuuntur, relinquitur dicendum primo de confessione secundum quod fuit praescripta a Christo in ordine ad absolutionem clavium. Secundo de in­ tegritate quae in confessione requiritur ut sit sufficiens pars ma-' teriae. respectu poenitentis qui ratione mortalium nondum sacra­ mentaliter remissorum, est obligatus erga Ecclesiae claves. Ter­ tio de confessione prout sufficit ad valorem sacramenti, in eo qui citra obligationem, iuxta superius praemissa in Thesi 5®, ad Poenitentiae tribunal accedit. THESIS XVII. In foro Poenitentiae iure divino praescribitur confes­ sio distincta quoad speciem et numerum, omnium morta­ lium peccatorum quae post baptismum commissa, nondum fuerunt sacramentali iudicio rite subiecta. ·♦ ·« Argumentum scripturale semper desumitur ex verbis institutionis huius sacramenti. Nam, ut constat ex Ioan. XX-23, sancivit Christus ut omnia mortalia peccata post baptismum commissa haud aliter remitterentur quam per judiciariam abso­ lutionis sententiam in tribunali a se instituto. Ergo eo ipso iussit ut Christiani poenitentes pro sua parte praestarent id quod ad DE CONFESSIONE i8r eiusmodi sententiam requiritur, scilicet ut causam cum idoneis probationibus in iudicio aperirent, confitendo peccata de quibus quaeritur absolutio. Consequentia declaratur, quia cognitio iudicis semper esse debet de duobus: videlicet de re circa quam sententia versatur, et de causa quae in unam potius quam in alteram partem sen­ tentiam determinet. Hic autem res circa quam sententia versa­ tur est peccatum ; causa vero determinans sententiam remissionis potius quam retentionis, non est nisi poenitentia de peccato. Praeterea, etiam atque etiam considerandum quod cognitio ex qua statuta iudiciaria procedunt, illa sola est quae acquiritur in ipsa celebratione iudicii ex depositionibus accusatorum, testium, procuratorum, et eorum omnium quibus actio causae de iure incumbit, (non enim pronuntiat iudex secundum scientiam quam undecumque habet aut habere potest). In hoc autem tribunali actor causae profecto nullus alius assignatur praeter poenitentem ipsum, cuius dolorosa confessio ad iudicis notitiam peccata defert, et simul verae poenitentiae idoneam probationem facit. Ergo a primo ad ultimum, poenitentis confessio essentialiter exigitur ad iudiciariam absolutionis sententiam, huic sacramento propriam. Iam age : Unumquodque mortale peccatum per se solum constituit causam distinctam quae necessario ad tribunal clavium est deferenda. Insuper res circa quas iudiciales sententiae ver­ santur, debent iudicibus innotescere, saltem per se et regulariter loquendo, non in coriununi tantum, sed in particulari et secun­ dum infimam speciem. Denique impossibile est quaerere remis­ sionem unius mortalis peccati, non quaesita simul remissione caeterorum omnium quae onerant conscientiam. Ergo lex Chri­ sti est ut in recursu ad Ecclesiae claves distincte confiteatur homo, tam quoad speciem quam quoad numerum, omnia mor­ talia quae post baptismum commissa, nondum fuerunt rite ipsis clavibus subiecta. Accedit quod in potestate remittendi et retinendi evidenter clauditur potestas arbitralis imponendi conditiones sub quibus est concedenda remissio : ut scilicet sub alia conditione absol- EFh · 182 QUAESTIO VI-XI SUPPLEM. vatur qui hoc vel illo modo peccavit, sub alia vero, qui alio modo. Ad hoc autem profecto requiritur distincta peccatorum accusatio. Unde S. Thomas 1. 4 c. Gent c. 72: «Cum autem «subire poenam pro culpa, iudicium quoddam exquirat, oportet «quod poenitens qui se Christo sanandum commisit, Christi «indicium in taxatione poenae expectet; quod quidem per suos « ministros exhibet Christus, sicut et caetera sacramenta. Neces«sarium igitur fuit confessionem institui, quasi secundam par< tem huiusmodi sacramenti, ut culpa poenitentis innotescat « Christi ministro ». Recte ergo Tridentinum, Sess. XIV, cap. 4, duas praece­ dentes considerationes in unum colligens, ait : « Ex institutione «sacramenti Poenitentiae iam explicata, universa Ecclesia sem« per intellexit institutam etiam esse a Domino integram pec« catorum confessionem, et omnibus post baptismum lapsis iure « divino necessariam existere... Constat enim sacerdotes iudicium « hoc, incognita causa, exercere non potuisse, neque aequitatem < quidem illos in poenis iniungendis servare potuisse, si in genere « dumtaxat, et non potius in specie ac singillatim sua ipsi pec* cata déclarassent. Ex his colligitur, oportere a poenitentibus « omnia peccata mortalia, quorum post diligentem sui discus« sionem conscientiam habent, in confessione recenseri, etiam si « occultissima illa sint, et tantum adversus duo ultima Decalogi « praecepta commissa, quae nonnunquam animum gravius sau« ciant, et periculosiora sunt iis quae in manifesto admittuntur. « Nam venialia quibus gratia Dei non excludimur, et in quae « frequentius labimur, quantum recte et utiliter, citraque omnem « praesumptionem in confessione dicantur, quod piorum homi* num usus demonstrat, taceri tamen citra culpam, multisque «aliis remediis expiari possunt. Verum cum universa peccata « mortalia, etiam cogitationis, homines irae filios et Dei inimicos « reddant, necessum est omnium etiam veniam cum aperta et « verecunda confessione a Deo quaerere ». Dices: Ad exercitium potestatis remittendi et retinendi nihil aliud exigitur, nisi ut sacerdos sciat dispositiones poenitentis. Sed haec cognitio haberi polest absque confessione, praesertim distincta, DE CONFESSIONE 183 peccatorum; nam alias, confessio forel praecepta etiam in ordine ad baptismum. Ergo nulla ratione ex Ioan. XX-23 eruitur ne­ cessitas confessionis. Respondeo : Nego maiorem, quae multiplici ex titulo peccat. Primo quia dispositiones qua tales nullo modo sunt proprium obiectum iudicii sacramentalis : illius dico iudicii in quo essen­ tialiter consistit Poenitentiae sacramentum. Etenim circa disposi­ tiones ad gratiam potest haberi iudicium prudentiale plus minusve probabile, non autem iudicium moraliter certum, quod pro exercitio potestatis ligandi et solvendi in iudice requiritur. Unde, ut saepe dictum est, non super sufficientiam dispositionum ad gratiam innititur unquam absolutionis sententia, quae aliunde eiusmodi fundamentum exigere nequit, cum illud quod per abso­ lutionem validam immediate et infallibiliter efficitur, non sit ipsa in actu secundo iustificatio. Secundo, falsa iterum ostenditur maior argumenti, quia etiamsi dispositiones improprie acciperes pro illa poenitentia quae requiritur ad valorem sacramenti, (formalitates distinctas inter se invicem incaute confundendo) : adhuc tamen immerito (liceres nihil aliud exigi in sacerdote praeter cognitionem dispo­ sitionum. Cognitio enim poenitentiae se habet in hoc tribunali, sicut in tribunali humano cognitio culpabilitatis vel inculpabilitatis, quae quidem praesupponit sine dubio cognitionem ipsius criminis de quo culpabilitas est vel inculpabilitas. Et sane, ad sententiam iudicialem oportet sciri, et id a quo absolvitur reus, et id propter quod absolvitur. Illud autem a quo absolvi debet poenitens, est peccatum ; illud vero propter quod absolvi potest, est poenitentia. Ergo utrumque innotescat necesse est, et non alterutrum tantum. Adde quod dispositionum cognitio nullum praebet fundamentum pro taxatione satisfactionum, seu imposi­ tione conditionum sub quibus oportet poenitentem solvi a iudice qui pro potestate remittendi et retinendi, constitutus est remis­ sionis arbiter loco Dei. Nullatenus ergo concedenda propositio, quae tamen graviori adhuc vitio laborat. Nam tertio, suppositum totius argumenti est, ad senten­ tiam iudicialem sufficere cognitionem causae utcumque et unde- b 'f r QUAESTIO VI-XJ SUPPLEAI. cumque acceptam. Sed hoc constat esse falsissimum, quia iudex non iudicat secundum scientiam quam habet vel potest habere extra depositiones iuridicas. Et ideo, etiamsi sacerdos legeret in conscientia Petri, aut a Deo revelationem acciperet de omni­ bus gestis et maxime intimis sensibus eius, nondum haberet requisita ad iudicialiter agendum, et ex consequenti, nulla esse posset sacramentalis absolutio. Necessaria igitur est cognitio iuridica, quam requirit ratio sententiae judiciariae huic sacra­ mento propria, et quia ille cui actoris causae munus incumbit est poenitens, expectanda est eius depositio cum sufficienti pro­ batione poenitentiae. Atqui depositio probans poenitentiam, non ea demum est qua peccator dicit se poenitere, vel se esse di­ spositum, sed in qua actu ei opere poenitentiam ostendit, pec­ cata accusando. Ergo etiamsi verum esset nihil aliud exigi nisi ut sacerdos sciat poenitentiam peccatoris, adhuc tamen haec poenitentia non posset iuridice sciri alio modo quam per depo­ sitionem quae in iudicio fidem facere queat, et haec est confes- | sio peccata accusans, ac per hoc ipsum, idonea exstans poeni- I tentiae probatio. Sic igitur, ex natura huius sacramenti quam verba evangelica (Ioan. XX-23) commonstrant, satis deducitur divina con­ fessionis institutio. Sunt autem tria alia loca in novo Testamento f1), quae etsi forsitan per se sola intentum non evincant, at certe radice iam posita, confirmationis gratia utiliter afferuntur. Primus locus est, lacob. V-16, ubi post promulgationem sacramenti Extremae Unctionis, subiungitur: Confitemini alteru­ trum peccata vestra: εςομολογείσθ-Ξ αλλήλοις τά παραπτώματα υμών. Super quo Bellarminus de Poenit. 1. 3, c. 4 : « Satis « cohaeret haec sententia cum superioribus verbis secundum < catholicorum explicationem. Nam paulo ante apostolus lacobus «monuerat aegrotos ut presbyteros accerserent a quibus oleo * sancto cum precibus ungerentur, et adiecerat effectum illius * sacrae unctionis et precum futurum, ut allevaretur aegrotus (‘) Mitto figuras V. T., quas vide apud Bellarm., de Poen. 1. 3, a 3. DE CONFESSIONE 185 «et si in peccatis esset, ea illi remitterentur. Sed ne forte qui < haec legeret, existimaret illa etiam peccata lethalia quorum < homo conscientiam habet, per sacram unctionem posse deleri, «subiunxit: Confitemini alterutrum peccata vestra. Non enim « sacra unctio peccata lethalia remittit, quorum aliquis conscien­ tiam habet: (intellige, si adhuc sit possibilitas accipiendi con­ cessionis sacramentum).... Sed obiiciunt adversarii particulam < illam alterutrum. Videtur enim ea particula cogere ut dica. Super quo recte anno­ tant editores Benedictini, multum ab heterodoxorum doctrina abfuisse Origenem, quippe qui cum Ecclesia catholica docet, vere poenitentem non debere erubescere omnia peccata sua, etiam occulta, non solum Deo, verum etiam sacerdoti indicare, et medicinam ab eo quaerere. Sed et ponderanda sunt ea quae dicit, Horn. 2 in Psalm. 37, n. 6, ubi ad inculcandam necessita­ tem confessionis, iisdem similitudinibus utitur quas usque nunc adhibent concionatores nostri: quin imo et de eligendo prudente confessario admonet auditores suos : « Pronuntiationem iniqui« tatis, id est, confessionem peccati frequentius diximus. Vide « ergo quid edocet nos Scriptura divina, quia oportet peccatum « non celare intrinsecus. Fortassis enim sicut ii qui habent intus « inclusam escam indigestam, aut humoris vel phlegmatis sto(’) Migne, Pair, graec., Tom. 12. DE CONFESSIONE 189 « macho graviter et moleste immanentis abundantiam, si vomuei I90 F QUAESTIO VI-XI SUFFLEM, confessio, indicat cum subdit : «Non quidem ut ignaro, sed qua« tenus satisfactio confessione disponitur >, ut nimirum confes­ sionem intelligas, ad quam sequitur impositio et taxatio satisfa­ ctionis, adeoque confessionem faciendam, non immediate invisibili Deo a quo nemo unquam satisfactionis suae modum et mensu­ ram accepit, sed visibili ministro seu vicario Dei. Et infra, c. 10, de necessitate poenitentiae quae a confessione delictorum initium ducit, edisserens ait: «Grande plane emolumentum verecundiae occultatio delicti pollicetur; videlicet si quid humanae notitiae « subduxerimus, proinde et Deum celabimus? Adeone existimatio « hominum et Dei conscientia comparantur? An melius est dam« natum latere, quam palam absolvi ? >. Ubi vides necessitatem adstrui confessionis quae causa est verecundiae, quae ad huma­ nam notitiam peccata defert, quae etiam fit in ordine ad abso­ lutionem, ac per hoc, sacerdoti. Nam de absolutione ab alio quam a sacerdote seu episcopo impertita, nullum prorsus in tota traditione vestigium invenire est. Insuper, idem ipse Tertullianus in libello de Pudicitia, quem scripsit iam Montanista, distinguens inter peccata moechiae, idololatriae, et homicidii, quae a solo Deo pro sua haeresi remitti posse contendebat, et alia peccata minora quorum condonatio ministerio Ecclesiae concredita est, condonationem hanc in sola utique sacerdotali absolutione esse sitam, apertissime supponit: «Salva, inquit c. 18, illa poeniten« tiae specie post fidem (i. e. post baptismum), quae aut levio« ribus delictis veniam ab episcopo consequi poterit, aut maioribus «et irremissibilibus a solo Deo>. Omnia ergo apud Tertullia­ num, fidem confessionis inculcant, qualis hodiedum in Ecclesia retinetur. Alius quoque testis omni exceptione maior, eodem saeculo III, occurrit Cyprianus, cuius doctrinam circa Poenitentiae sacramen­ tum et confessionem in eo requisitam, paucis compendiatam in­ venies in cap. 8 praefationis ad opera ipsius Cypriani, auctore D. Maran O. S. B. (x). « Illud etiam ex testimoniis allatis facile « perspicitur, Poenitentiam inter Ecclesiae sacramenta numera(’) Apud Migne, Patr. Lat., Tom. a. DE CONFESSIONE 1ÇI « tam luisse... Ut baptismum catechumenis, sic lapsis absolutiox nem et pacem necessariam indicabat Cyprianus. Nam cum «latens in secessu videret se non tam cito rediturum, et iam «aestatem coepisse, quod tempus infirmitatibus assiduis et gra« vibus infestatur, tam audientibus (catechumenis), quam lapsis «providendum existimavit, ut nec primi sine baptismo, nec lapsi «sine pace morerentur. Tanti faciebat Cyprianus hanc remis­ sionem delicti per sacerdotes faciant, (sic enim ipse appellat « 1. de lapsis n. 29), ut grande piaculum a Marciano Arelatensi «admissum putaret, quod ipsius culpa et crudelitate multi ex fra< tribus sine pace annis superioribus obiissent (x). Atque haec «causa sanctum martyrem adduxit ut instante persecutione Galli 94 QUAESTIO VI-XI SUPPLEM. cui autem facienda sit, non declarat. Respondeo et hoc ipsum esse quod evidenter ostendit, rem declaratione non indiguisse, utpote notissimam apud omnes. Numquid torte hodiedum, si quis in concione nominaret spiritualem medicum cui oportet ostendere ulcus, loquendo ei soli nullo alio conscio, opus ei esset ampliori determinatione? Numquid non illico sine ambiguitate intelligerent omnes confessarium sacerdotem, et neminem alium praeter ipsum? Numquid denique in tota retro traditione, vel levissimum vestigium reperitur confessionis sub praecepto facien­ dae aliis quam sacramentorum praepositis? Sed ut omnis species dubitationis procul abigatur, rem confirmo ex ipsissimis illis duobus Chrysostomi locis quos Protestantes pro se afferre con­ sueverunt, simul declarando qua ratione, nedum contra catho­ licum dogma aliquid contineant, ipsum potius invicte confirment. Unus locus est in concione quarta de Lazaro, n. 4: «Nihil tam « exitiale peccato, quam peccati accusatio condemnatioque cum « poenitudine lacrvmisque coniuncta. Condemnasti tuum pecca» tum ? Deposuisti sarcinam... Cur igitur te, quaeso, pudet, et < erubescis dicere peccata tua ? Num enim homini dicis, ut te « Probro afficiat? Num enim conservo confiteris, ut in publicum < proferat? Imo vero ei qui Dominus est, ei qui tui curam gerit, < ei qui humanus est, ei qui medicus est ostendis vulnera. Neque « enim ignorat, etiamsi tu non dixeris, qui sciebat etiam ante« quam perpetrares. Quid igitur est causae quominus dicas? Non «enim ex accusatione tua fit gravius peccatum, imo vero mitius « ac levius. Et ob hoc ipsum Deus vult te dicere... Non, inquit, « cogo te in medium prodire theatrum, ac multos adhibere testes : « mihi soh dic peccatum privatim, ut sanem ulcus, teque dolore < liberem ». Quibus affinia sunt ea quae leguntur in oratione quinta de Incomprehensibili, n. 7 : «Quamobrem etiam atque < etiam hortor, rogo et oro, ut frequenter Deo confiteamini. « Non te in theatrum conservorum tuorum duco, neque homini· * bus peccata revelare cogo. Conscientiam tuam expande coram « Deo, ostende ipsi vulnera, et ab eo medicamenta postula. «Ostende, non exprobranti, sed curanti; licet enim taceas, ipse « novit omnia. Dic igitur ut id lucro tibi sit ; dic ut omnibus DE CONFESSIONE 195 < peccatis hic depositis, illo abeas purus et a delictis vacuus, «et ab intoleranda promulgatione illa (iudicii) libereris». Haec Chrysostoinus. Iam age. Sermo ibi est de confessione a qua propter pudorem et erubescentiam retrahebantur multi ; cur igi­ tur , inquit, te pudet et erubescis dicere peccata tua ? de confes­ sione quae nata est passim difficultatem creare apud homines et repugnantiam: quid igitur causae est, quominus dicas? de confessione ad quam instanter essent exhortandi fideles: hortor rogo, et oro ut frequenter Deo confiteamini. Ergo non de confes­ sione soli Deo (ad sensum adversariorum) facienda, qua nihil certe facilius, nihil expeditius; non enim ea demum est, a qua propter pudorem et verecundiam aliquis abstineat. Unde etiam ad destruendum verecundiae impedimentum, non utcumque excludit Chrysostomus hominem cui fiat confessio, sed excludit hominem qui probro afficiat, conservum qui a se audita in publicum pro­ ferat; excludit publicitatem medii theatri, et multorum testium frequentiam. Igitur eatenus soli Deo confessio facienda dicitur, quatenus est facienda in secreto ministro Dei, id est sacerdoti qui non ut homo, sed ut Dei personam gerens sub inviolabili sigillo delictorum notitiam sumit. Ea autem quae de confessione publica passim hic insinuantur, maxime confirmant hunc sensum. Nam eo ipso tempore, in ecclesia Constantinopolitana sub Nectario ipsius Chrysostomi praedecessore, magnum scandalum, referente Sozomeno, erat exortum ob publicam cuiusdam ma­ tronae confessionem. Quae res in causa fuit cur Nectarius pu­ blicae confessionis usum abrogaret, et munus maioris poenitentiarii supprimeret (r). Non mirum igitur si Chrysostomus ea quae necessaria sunt seiungens ab iis quae a Christo minime iussa, multis incommodis ansam praebebant, insistit in removenda con­ fessione quae fiebat in medio multitudinis, ut illam solam com­ mendet quae sacerdoti in secreto fit, et hoc sensu, soli Deo. Graecis consentiunt et Latini. Sane vero narrat Paulinus (‘) Hoc factum corrumpere conantur Protestantes, et ad causam suam pertrahere ; sed quam inanibus fundamentis, videre est apud Bellarminum (de Poen. 1. 3> c. 14), qui rem totam diligenter examinat. <96 QUAESTIO VI-XI SUPPLEM. diaconus in vita S. Ambrosii ( l), quomodo se gerere soleret sanctus episcopus in ministerio audiendarum confessionum: «Erat « etiam gaudens cum gaudentibus, et flens cum flentibus, siquidem « quotiescumque illi aliquis ob percipiendam poenitentiam lapsus isuos confessus esset, ita flebat ut et illum flere compelleret: « videbatur enim sibi cum iacente iacere. Causas autem crimi« num quae illi confitebantur, nulli nisi Domino soli, apud quem « intercedebat, loquebatur, bonum relinquens exemplum posteris « sacerdotibus, ut intercessores apud Deum magis sint quam «accusatores apud homines. Nam et secundum Apostolum circa < huiusmodi hominem confirmanda charitas est, quia ipse sui « accusator est, nec expectat accusatorem, sed praevenit, ut «confitendo suum allevet ipse delictum, ne habeat quod adver­ ri sarius criminetur. Vocem enim eripit adversario, et quasi den· « tes quosdam paratos ad praedam criminationis infestae pecca­ torum suorum confessione perfringit, dans honorem Deo cui < nuda sunt omnia, et qui vult vitam magis peccatoris quam « mortem ». Pacianus in Paraenesi ad Poenitentiam n. 2 ait (2) : « De < his fidelibus dicam qui remedium suum erubescentes, male « verecundi sunt, et inquinato corpore ac polluta mente com«municant: in conspectu hominum timidissimi, ante Dominum «vero impudentissimi, profanis manibus et polluto ore conta« minant sanctis quoque et angelis altare metuendum». Tum n. 6: «Vos ergo primum appello, fratres, qui criminibus ad« missis, poenitentiam recusatis; vos, inquam, post impudentiam « timidos, post peccata verecundos, qui peccare non erubescitis et « erubescitis confiteri: qui cum mala conscientia Dei sancta contin< gitis, et altare Domini non timetis». Tum n. 8 : « Quid facies tu 1 qui decipis sacerdotem? Qui aut ignorantem fallis, aut non ad * plenum scientem, probandi difficultate confundis ? Rogo ergo « vos, fratres, etiam pro periculo meo, per illum Dominum quem (l) Vita S. Ambrosii a Paulino eius notario ad Beatum Augustinum conscripta. Apud Migne, Patr. Lat., Torn. 14. (’) Migne, Patr. Lat., Torn. 13. 'Y v r H·C ■ . <·· ?" '♦ r·· *·' < DE CONFESSIONE 197 «occulta non fallunt, desinite vulneratam tegere conscientiam. « Prudentes aegri medicos non verentur, ne in occultis quidem «corporum partibus etiam secaturos, etiam perusturos... Pecca­ ntor erubescet perpetuam vitam praesenti pudore mercari, et «offerenti manus Domino vulnera male tecta subducet?». Tum n. 12: «Mementote, fratres, quia apud inferos exomologesis «(confessio) non est, nec poenitentia tunc tribui poterit, con« sumpto tempore poenitendi». Ultimus tandem testis nunc accedat Lactantius f1), qui 1. 4 Divin. Inst., c. 30, certis notis Ecclesiam veram a sectis distin­ guens ait : « Sola catholica Ecclesia est, quae verum cultum re«tinet. Hic est fons veritatis, hoc domicilium fidei, hoc tem«plum Dei, quo si quis non intraverit, vel a quo si quis exi (1). Certe, isti quidam quibus visum est non necessario requiri confessionem sacerdoti factam, illi sunt de quibus Alcuinus, epist. 112 ad fratres in provincia Gothorum: «Aliquantulas piae (l) Bossuet, Defens. deci. 1. 3, c. 15. DK CONFE’SIONE 19/ < admonitionis litterulas dirigere curavimus, propter quasdam «consuetudines quae vestris inoluisse feruntur regionibus. Di­ scitur vero neminem ex laicis suam velle confessionem sacer< dotibus dare, quos a Deo Christo cum sanctis apostolis ligandi «solvendique potestatem accepisse credimus» (lj. Et Haymo, Horn. 126: «Qui erubescentes peccata sua sacerdotibus confi­ te teri, quoddam occasionis ingenium invenerunt, dicentes sibi «sufficere ut soli Deo peccata sua confiteantur, si tamen ab «ipsis peccatis in reliquo cessent» (2). Et Hugo a S. Victore, de sacram. 1. 2, Part. 14: «Si salvari non potest homo nisi « confiteatur sua peccata, quid est quod scriptum invenitur: Επ­ ί crymae lavant delictum, quod ore pudor est confiteri? Inve« niuntur enim quaedam eiusmodi dicta, et rapiunt ea homines «gaudentes; non quia veritatem quaerunt in eis, sed quia ma« litiam suam defendere volunt ex eis. Dicunt enim : Quid nos «confringitis, quid nos arctatis? Pudenda sunt facta nostra; non «nos permittit verecundia eloqui, erubescimus confiteri quod «fecimus; quod possumus tamen facimus, cor contritum et hu« miliatum offerimus... Quod ergo homini dicere erubescimus, « Deo dicimus qui non improperat. Eiusmodi ergo occasionibus « quaerunt homines excusationem torpori suo, et pervertere co« nantur Scripturas quia perversi sunt ipsi» (3). Ubi vides vul­ gares rationes hominum qui iugo legis repugnabant. In contra­ rium vero erat unanimis sententia omnium quotquot florebant hac aetate, doctorum. Inter quos, praeter tres praecedentes, praesto tibi erunt Goffridus Vindonicensis (4), Anselmus (5), Yvo (*) Migne, P. L. Tom. too, col. 337. (’) Migne, Torn. 1T8, col. 678. (’) Migne, Torn. 176, col. 553. (*) « Certum est, nihil hoc certius, omnia peccata vel crimina con«fessione indigere et poenitentia». Et loquitur de confessione privata qua Deo peccata revelantur. Deo, inquit, « quia illi qui in eius loco «esse dignoscitur». Epist. 16 ad Gulielmuni. (*) « Per humilem oris confessionem sacerdotibus veraciter mani« festate omnes interioris leprae vestrae maculas, ut mundari possitis.... «Perveniendum est ad sacerdotes, et ab eis quaerenda solutio ». Horn. 13 in Luc. XVII-ii. — Et epist. 56, vult Anselmus ut sacerdos lapsus UI I I — ii • H* Hi 200 QUAESTIO VI· XI SUPPl.EM. Cartonensis (l), Rupertus Tuitientis (2), Bernardus (3), ipse in obiectione citatus Magister Sententiarum (* *), et alii multi. Frustra autem praefatae quorumdam opinioni suffragari vo­ lunt concilium Cabillonense, ex hoc quod post verba superius relata: Quidam Deo solummodo confiteri debere dicunt peccata, quidam vero sacerdotibus confitenda esse percensent, subdit: « Quod < utrumque non sine magno fructu intra sanctam ht Ecclesiam, i Ita duntaxat ut et Deo qui remissor est peccatorum, confi« teamur peccata nostra, et cum David dicamus: Delictum meum x cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi..., et se­ cundum institutionem apostoli (lacob. V-16) confiteamur alteruc trum peccata nostra, et oremus pro invicem ut salvemur. Confessio < itaque quae Deo fit, purgat peccata; ea vero quae sacerdoti fit, « docet qualiter ipsa purgentur peccata. Deus namque salutis et « sanitatis auctor et largitor, plerumque hanc praebet suae x potentiae invisibili administratione, plerumque medicorum ope. «ratione * Quasi diceret; Non est disputandum an soli Deo, an etiam sacerdoti facienda sit confessio. Utrumque enim verum est : soli Deo tamquam remissori peccatorum, sacerdoti tam­ quam vicario et ministro Dei : ita scilicet ut confessio sacer­ doti facta non condividatur contra confessionem factam Deo, qui occultum crimen sponte et occulte confitetur, non iubeatur a confessario cessare a sui ordinis officio : « ne multis obstruatur via sa« lutis, qui potius eligerent penitus in mortem occultari, quam hac oc« casione in suspicionem alicuius criminis adduci». (x) Serm. 13 in capite ieiunii. (*) De Trinit. In Levit. 1. 1, c. 38. In Deuter. 1. j, c. 25, etc. (’) « Ministros verbi sacerdotes caute necesse est ad utrumque « vigilare sollicitos, quo videlicet delinquentium cordibus tanto mode« ramine verbum timoris et contritionis infligant, quatenus eos nequa« quam a verbo confessionis exterreant. Sic corda aperiant, ut ora non «obstruant. Sed nec absolvant etiam compunctum, nisi viderint et con« fessum». L. ad milites templi, c. 12. (*) « Ex his aliisque pluribus indubitanter ostenditur, oportere Deo « primum, et deinde sacerdoti offerri confessionem : nec aliter posse «perveniri ad ingressum paradisi, si adsit facultas». L. 4, D. 17. * K nz- nL DE CONFESSIO.NE ·. i 201 sed se habeat sicut quidam modus eius. Propterea, inquit, per confessionem quae Deo fit, purgantur peccata; per eam quae sacerdoti, monstratur qualiter, seu quo modo purgantur. Quia vero nonnunquam contingit ut iustificatio per contritionem per­ fectam obtineatur ante accessum ad sacerdotem, ideo Concilium subdit, Deum qui semper unicus est salutis auctor et largitor, aliquando sanare animam invisibili administratione suae poten­ tiae, aliquando vero, medio sacramento re et actu suscepto. Et evidenter confirmatur, quia Concilium in Canone 32 sic statue­ rat: «Sed et hoc emendatione indigere perspeximus, quod qui9t «dam, dum confitentur peccata sua sacerdotibus, non plene id «faciunt». Tum iusserat ut diligenter instrueretur poenitens facere confessionem, non de solis peccatis opere consummatis, sed de iis etiam quae sola cogitatione committuntur: «Ut de « octo principalibus vitiis sine quibus in hac vita difficile vivitur, «confessionem faciat, quia aut cogitatione, aut (quod est gra hinc tandem est quod universalis ac constans catholicorum theo­ logorum sententia fert, ad huius sacramenti valorem sufficere confessionem formaliter integram, quae in voto saltem habeat integritatem materialem, manente interim obligatione supplendi postea defectum pro uniuscuiusque posse et advertentia. Ex his consequitur primo : Sufficere in homine loquela de­ stituto signum exterius quodlibet, quo se ut peccatorem subiiciat iudicio clavium. — Ratio est quia pro homine huiusmodi, attento statu et possibilitate ipsius, confessio facta secundum legem, est confessio externa generalis ; non enim ad aliquid aliud hic et nunc obligatur aut obligari potest. Et notandum quod lex con­ fessionis neminem adstringit ad media extraordinaria pro distincta declaratione peccatorum, quale foret exempli gratia, gravissimum onus confitendi per interpretem, sicubi deesset alicui copia coniessarii sui idiomatis. Imo etiam scriptura medium extraordina­ rium censetur in ordine ad confessionem, ita ut et ipsa dicenda sit praeter obligationem legis. « · DE CONFESSIONE 207 Obiicies·: Per signum exterius generale non datur in particu­ lari cognitio quidditatis causae. Ergo, vel nihil valent argumenta suherius allata pro obligatione a Christo imposita confitendi distincte numerum et species peccatorum, vel certe dicendum, confessionem distinctam, essentialiter, ac per hoc, universaliter requiri. Respondeo, sacramentum Poenitentiae fuisse institutum per modum iudicii humano modo exercendi. Videmus autem in iudiciis humanis quod secundum diversitatem adiunctorum contingit alia atque alia ratione deferri indicibus cognitionem causae. Aliter enim defertur quando iudicia regulariter exercentur, republica in pace constituta, aliter vero in summa perturbatione, cum ca­ vere debent consules ne publica res detrimentum capiat ; tunc enim summarie causa cognoscitur; alias vero magis distincte, et processu solem ni. Ita ergo ratiocinaberis in praesenti. Certe sa­ cramento Poenitentiae essentialis est delatio causae sensibili modo facta, sine illa enim iudicium nullo modo concipitur. Rursus, regulariter et per se loquendo, requiritur talis causae delatio per quam eius quidditas de integro et in particulari cognoscatur. Cum hoc tamen stat quod in casibus specialibus, et ut sic dicam, extraregulariter, essentia sacramenti salvetur per generalem con­ fessionem de qua in praesenti. Dices iterum : Materia unius eiusdemque sacramenti semper eadem est : ergo si in uno casu sufficit generalis confessio, suf­ ficiet in omni casu. Respondeo: Semper eadem est formaliter, in quantum sem­ per verificare debet formalem rationem materiae talis sacramenti, cone. Semper eadem est materialiter, subdist. Si non possit esse materialis variatio, quin eo ipso variatio etiam formalis conse­ quatur, conc. Alias, neg. — Exemplum sumas ex sacramento Ma­ trimonii, cuius materia et forma stat in contractu legitimo, id est secundum legem inito. Quoties igitur legitimus erit contractus inter Christianos, toties erit materia et forma sacramenti. Sed quia pro necessitate temporum contingit novas leges fieri, con­ tractus clandestinus v. g. erat sacramentalis ante Tridentinum, et iam amplius non est, propter inductum novum impedimen­ tum dirimens. Et simile quid habetur in sacramento Poeniten- MI > F < 20S QUAESTIO VI · XI SUPPLEM. tiae, in quo etiam, actus humani pro materia sunt. Nam ubi­ cumque est confessio formaliter integra, ibi est sufficiens sacra­ menti materia. Sed quia formalis integritas dependet ex variis circumstantiis, ideo generalis confessio potest aliquando satis esse, etsi regulariter non sufficiat. Ex praemissis consequitur secundo : Quamlibet veram probabilitatem, sive iuris, sive facti auferentem obligationem di­ stincte declarandi peccatum aut peccati circumstantiam, efficere etiam ut ex dicti peccati vel circumstantiae deliberata omissione, sacramenti valor non periclitetur. — Ratio est quia formalis inte­ gritas non extenditur nisi ad ea quae in conscientia monstrantur ut obligatorie declaranda, et ideo pars tutior ibi non est neces­ sario sequenda. Eatenus enim non licet in sacramentis uti opinione probabili, relicta tutiori, quatenus ex usu opinionis probabilis sacramenti valor in probabile discrimen adducitur : dum scilicet amplius non habetur nisi probabilis materia vel probabilis forma, in concursu materiae certae quam tutioris opinionis usus suppedita­ ret. Nunc autem cum confessio certo sufficiens in ratione materiae, illa ipsa sit quae attentis praesentibus subiecti circumstantiis, per veram, adeoque certam, confitendi obligationem mensuratur: omnis probabilitas per quam eximeris ab obligatione aliquid de­ clarandi, consequenter efficit ut declaratio ista iam certo non pertineat ad necessariam materiam sacramenti Poenitentiae ζ1).(*) (*) Exemplum de probabilitate facti: Si sit probabilitas de non com­ misso peccato gravi; a fortiori si mere negative dubitet homo an pec­ caverit necne. Tunc nulla est obligatio confitendi distincte peccatum eiusmodi, et ex consequenti, omissio non impedit quin confessio sit certo sufficiens et valida. Exemplum de probabilitate iuris: Sunt qui existimant legem confessionis sese extendere etiam ad circumstantias notabiliter aggravantes in eadem specie, et afferunt rationes non levis momenti. In contrarium stant alii, duce S. Thoma in IV, D. 16, q. 3, a. 2, q. 5, afferendo argumenta, sin minus evidentia, at certe maximi ponderis: puta quod habetur cognitio causae quoad substantiam, cognitis specie­ bus et numero peccatorum ; quod non potest inveniri critérium practicabile quo secernantur circumstantiae insigniter aggravantes, etc. Porro in vi generalis principii, quod nullum est praeceptum obligans de quo certo non constat, circumstantiae istae semper poterunt reticeri, quin sacramenti valor in discrimen adducatur. DE CONFESSIONE 209 Ex praemissis consequitur tertio : Posse a simplici con­ fessorio ex gravi causa absolvi poenilentem, qui praeter peccata non reservata, habet reservata, si superior statim adiri non pos­ sit. — Ubi suppono sola illa peccata sacramentaliter accusari, in quae sacerdos habet potestatem ; quo fit ut accedens ad sim­ plicem confessarium cum peccatis reservatis, nullo modo ea possit sacramentaliter confiteri; unde non erit confessio materialiter sal­ tem integra. Si autem adsit causa a materiali integritate excusans, poterit confessio esse integra formaliter, seu iuxta praeceptum legis, attentis praesentibus circumstantiis. Et haec causa iuxta Doctorum sententiam adest, quoties urget aliqua ratio non dif­ ferendi absolutionem, puta ne homo diu remaneat in statu pec­ cati mortalis, vel ad vitanda alia inconvenientia de quibus vide auctores theologiae moralis. Ex praemissis consequitur quarto : Non dari sacramen­ tum validum et informe ex defectu confessionis. — Ratio est quia vel conscit homo inter confitendum, se committere defectum gra­ vem contra confessionis legem, vel non. Si conscit, ergo confessio non est amplius formaliter integra, et iam deest id quod essen­ tialiter requiritur in ratione partis, ac per hoc, tollitur validitas sacramenti. Si non conscit, ergo hoc ipso nihil ex parte confes­ sionis desideratur quominus sacramentum validum simul et fru­ ctuosum existât. Et solum dubitari posset de casu in quo non esset integra confessio propter culpabilem negligentiam antece­ dentem, sed tunc reduceretur defectus ad defectum attritionis, de quo supra, Thes. 16. Vide ibi dicta (*). (*) Supra, Thés. 16, § i. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. II. 1* ; ♦ 210 QUAESTIO VI-XI SUPi’LEM. COROLLARIUM. Confessio quae in homine non obligato erga Ecclesiae claves sufficit ad valorem sacramenti, est confessio do­ lorosa cuiuscumque peccati post baptismum commissi, ad libitum poenitentis. Suppositis iis quae supra Thes. 5, praemissa sunt, sic bre­ viter probatur assertio. Sane vero oportet ut per confessionem dolorosam poenitens accuset aliquod peccatum ; secus deesset omnis materia, et non magis heret sacramentum ac si praeter­ missa ablutione aquae, diceretur : ego te baptizo. Sufficit autem ut liat confessio dolorosa unius peccati ad libitum poenitentis. Cum enim ipse nulla lege teneatur ad confitenda venialia et mortalia iam semel valide accusata, debet quidem, si vult reci­ pere sacramentum, ponere partem eius essentialem, sed modo illa apponatur quacumque tandem ratione, nihil praeterea est quod eius libertati non permittatur. Maioris difficultatis quaestio esse posset, an necessario de­ beat neri accuratio distincta, an potius sufficiat, etiam extra ca­ sum necessitatis, generalis confessio, puta peccatorum vitae prae­ teritae. Porro praxis sive usus communiter receptus videtur stare pro sufficientia confessionis non determinantis species, saltem usque ad ultimum. Et re quidem vera, in tantum exigeretur maior determinatio, in quantum esset necessaria ad eam causae cognitionem quam iudicii sacramentalis natura requirit. Atqui id non apparet, tum quia circa materiam mere accessoriam, ut alias dictum est, hoc iudicium nonnisi deficienter exercetur; tum quia causam satis cognoscit sacerdos hoc ipso quod scit eam esse eiusmodi, ut nec possit peccatum retineri, nec debeat poe­ nitens ad gravem satisfactionem ligari. Quod si sola venialia accusentur, constat adhuc necessariam esse contritionem sine qua nulla est veri nominis accusatio. Non tamen ad sacramenti valorem vel fructum absolute requiritur ut DE SA7ISF/\CnONE 21J contritio ad omnia et singula se extendat, multoque minus exigi potest propositum vitandi omnia in futuro, cum hoc infirmitas viae non patiatur. Satis ergo erit ad percipiendam sacramenti gratiam, si propositum efficax versetur in particulari circa unum vel alterum veniale, praesertim deliberatum, vel si poenitens sit in dispositione conandi ad minuendum numerum eorum quae semivoluntaria sunt. Caeterum graviter peccaret, ut constat, quisquis scienter et deliberate ad Poenitentiae tribunal sola ve­ nialia afferret, nullam de eis habens contritionem. Abuteretur enim sacramento, non secus ac si quis cum pane hordeaceo at­ tentaret consecrationem Eucharistiae. I r Quaest. XII-XV. Supplem. DE SATISFACTIONE Deinde considerandum est de satisfactione quae tertium lo­ cum obtinet in partibus poenitentiae. Satisfactio autem considerari potest prout est vel in proposito, vel in exsecutione. Et siquidem consideretur prout in proposito seu acceptatione quando a sacer­ dote iniungitur, dicenda est ad substantiam sacramenti omnino requiri. Non enim esset vera, sed fallax et simulata subiectio ad claves, si quis respueret conditiones a ministro clavium iuste impositas. Sed hoc modo, satisfactio non videtur contradistingui a contritione quae « implicat propositum confitendi et satisfa­ ciendi », ut dicit S. Thomas, Quaest. 90, a. 2 ad i’*™ . Nunc igitur quaestio est solum de satisfactione in re, et sic est sine dubio pars mere integralis, sicut manus vel pes in homine; ple­ rumque enim adimpletur, data absolutione et perfecto quoad substantiam sacramento (x). Et ideo Tridentinum, Sess. XIV, (x) Legitimitas usus exsequendi satisfactionem post receptam ab­ solutionem vindicatur a Pio VI contra Pistorienses in Bulla Auctorem fidei, num. 35: «Propositio his verbis concepta: Λ chantas... etc. qua· < tenus innuit, poenitentias quae imponuntur adimplendae post absolu· «tionem, spectandas potius esse velut supplementum pro defectibus ■ jî- & 212 .· QUAESTIO XII-XV SUPPI. EM. cap. 3, contritionem, confessionem, et satisfactionem, partes esse dixit cum addito quodam, quatenus in poenitente ad integritatem sacramenti, ad pienamque et perfectam peccatorum remissionem ex Dei institutione requiruntur. Quibus verbis insinuavit, aliquam ex tribus praefatis partibus non exigi ad hoc ut sacramentum simpliciter perficiatur, sed solum ut sit omni ex parte integrum, id est ut eius virtus ad remissionem etiam poenae temporalis se extendat. Huiusmodi porro partem, eam esse quae ultimo loco in enumeratione ponitur, nemo est qui ambigat. Cum igitur sacramentalis satisfactio esse nequeat nisi a Christi ministro iniungatur, quaerendum est primo an debeat seu teneatur minister illam iniungere; tum secundo, quam ha­ beat efficaciam, et quem modum efficaciae ; demum tertio cuius generis opera illa esse oporteat quae in satisfactiones tam sacramentales quam extrasacramentales vel assumuntur vel possunt assumi. THESIS XIX. Possunt et debent sacerdotes, quantum spiritus et prudentia suggesserit, pro qualitate criminum et poenitentium facultate, salutares et convenientes satisfactiones iniungere; quas rationabiliter iniunctas tenentur poenitentes acceptare et acceptas adimplere. Quod habeant sacerdotes potestatem iniungendi in foro poe­ nitentiae opera satisiactoria, hisce terminis definitum legitur a Tridentino, Sess. XIV, can. 15: «Si quis, dixerit, claves Eccle« siae esse datas tantum ad solvendum, non etiam ad ligandum, «admissis in opere nostrae reconciliationis, quam ut poenitentias vere « sacramentales et satisfactorias pro peccatis confessis ; quasi ut vera «ratio sacramenti, non nudum nomen servetur, oporteat de via ordi« naria, ut actus humiliationis et poenitentiae qui imponuntur per modum «satisfactionis sacramentalis, praecedere debeant absolutionem: falsa, « temeraria, communi praxi Ecclesiae iniuriosa, inducens in errorem « haereticali nota in Petro de Osma confixum ». DE SA HSFAC1I0NE 2*3 «et propterea sacerdotes, dum imponunt poenas confitentibus, «agere contra finem clavium et contra institutionem Christi, «anathema sit». Vide etiam ea quae dicuntur a Concilio in cap. 8, ex quo fere ad verbum, praesens propositio fuit desumpta. Et facile ostenditur eius veritas, tum ex antiquissimo usu qui in ca­ nonibus po nitentialibus luculenter apparet, tum ex ipsa natura potestatis remittendi et retinendi; in ea enim intelligitur ius im­ ponendi conditiones sub quarum acceptatione remissio concédatur, id est convenientes satisfactiones. Praeterea, quod non solum possit, verum etiam teneatur minister ligare poenitentem ad poenam satisfactoriam, apparet ex duobus. — Etenim primo, omnis iudex sua potestate uti debet iuxta mentem et intentionem legislatoris. Hic autem non alius est legislator praeter Christum, qui suo ministro claves commisit nt solveret simul et ligaret, prout ex inhaerente sensui Scripturae traditione Patrum satis superque compertum est. — Accedit se­ cundo quod tenetur minister, per se quidem loquendo, et nisi gravior ratio obstet, procurare non substantialem tantum, sed et integralem perfectionem sacramenti. Atqui sacramentum Poeni­ tentiae ordinatur de se ad remissionem peccatorum plenam ac perfectam. Insuper, ut monumenta Traditionis superius proposita fidem faciunt ζ1), hanc plenam remissionem non operatur nisi per impositas satisfactiones, quarum ratione alter ille baptismus laboriosus baptismus dictus est a Patribus. Denique canones poenitentiales ab initio edicti ostendunt fuisse semper creditum in Ecclesia, aliquam proportionem esse servandam inter quantitatem iniunctae poenitentiae et criminum gravitatem. Ergo a primo ad ultimum, ne maneat sacramentum ex parte imperfectum, debet sacerdos proportionatam imponere satisfactionem poenitenti, erga quem lege etiam charitatis teneri dicendus est, ne scilicet ipsum privet medio multo faciliori quam sit satisfactio ex opere ope­ rantis, purgandi se a poenae reatu. Consideranda tamen est limitatio a Tridentino apposita (2) : (*) Supra, Thés. 8, § i. (’) Sess. XIV, cap. 8. I 4- 214 QUAESTIO XU-XV SUPPI EM. quantum spiritus et prudentia suggesserit, et iterum : pro poeni. lentium facultate. Ratio est quia vel consideratur satisfactio in­ jungenda ut expiatoria pro poena temporali, vel ut salutaris medicina pro futuro : utroque autem modo ratio haberi debet facultatis et status poenitentis. De satisfactione sub ratione me­ dicinae apprime constat. Non enim sapienter iniungitur medicina quam aegrotus non potest recipere, vel ex qua praevidetur in peius commutandus. Sed quandoque poenitentes, praesertim mo­ ribundi, nullatenus capaces exsistunt satisfactionis exsequendae, quandoque vero prudenter praevidentur severiorem poenitentiam aut non acceptaturi aut non exsecuturi, quo in casu iniunctio medicinae foret novi occasio peccati. — Et similiter procedit ratio de sacramentali satisfactione prout ablativa est poenae tem­ poralis. Quippe expiare poenam purgatorii, et secundarium est et non necessarium ad salutem ; e contra ad salutem necessa­ rium est non violare praeceptum, adeoque non omittere satis­ factionis exsecutionem, semel ac fuit imperata. Saepe igitur con­ tinget ut sacerdos iniungendo satisfactionem peccatis proportionatam, non solum non procuraret bonum minus et accidentarium, verum etiam occasionaliter induceret substantiale damnum, et forte extingueret in peccatore parvam illam bonae voluntatis scintil­ lam quae in ipso est. Recte ergo apposita est restrictio supradicta, ubi imitandum nobis proponitur exemplum Christi, de quo scriptum est : arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet. « Videtur autem satis conveniens, in« quit S. Thomas f1), quod sacerdos non oneret poenitentem «gravi pondere satisfactionis; quia sicut parvus ignis a multis « lignis superpositis de facili extinguitur, ita posset contingere < quod parvus affectus contritionis in poenitente nuper excita« tus propter grave onus satisfactionis extingueretur, peccatore « totaliter desperante. Unde melius est quod sacerdos indicet poe« nitenti, quanta poenitentia esset sibi pro peccatis iniungenda, < et iniungat sibi nihilominus aliquid quod poenitens tolerabili< ter ferat, ex cuius impletione assuefiat ut maiora impleat, quae(*) (*) Quodl. 3, art. 28 in corp. >·Λ DE SATISFACTIONS 215 etiam sacerdos sibi iniungcre non attentasses Et haec quae praeter iniunctionem expressam facit, accipiunt maiorem vim t expiationis culpae praeteritae ex illa generali iniunctione qua «sacerdos dicit: quidquid boni feceris, sit tibi in remissionem 4.peccatorum. Unde laudabiliter consuevit hoc a multis sacerdo­ tibus dici, licet non habeant maiorem vim ad praebendum «remedium contra culpam futuram; et quantum ad hoc talis «satisfactio est sacramentalis, in quantum virtute clavium est «culpae commissae expiativa ». Ultima demum propositionis assertio est aperta sequela praecedentium ; tenetur enim unusquisque exequi id ad quod per legitimum iudicem ligatus est. Si tamen satisfactio irratio­ nabiliter et praeter ius iniungeretur, nulla esset obligatio ; et si­ mile est in omnibus legislatoribus et iudicibus humanis, quibus non competit potestas ligandi pro mero arbitrio. Caeterum in foro etiam poenitentiae recipitur generalis regula, quod in dubio praesumptio stat pro superiore ; ideoque ad hoc ut poenitens non teneretur exsequi iniunctam satisfactionem, oporteret ut de abusu potestatis constaret evidenter. Porro casus est fere chimaericus, eo vel magis quod semper patet recursus ad alios confessarios, qui ut mox dicetur, rursus audita causa in novo sacramentali iudicio, solvere possunt id quod praecedens confessarius ligavit. COROLLARIUM. Imposita satisfactio non potest relaxari extra sacramentale indicium, nisi per concessionem indulgentiarum. Tria hic principia prae oculis haberi debent. Primum est, quod cessante fine praecepti, cessat pariter praecepti obligatio, idque ex natura rei, quin necesse sit ut directa dispensatio in­ terveniat. Quisquis igitur potest facere ut cesset operis prae­ scripti finis et ratio, ita scilicet ut de cessatione ipsa authentice constet, potest eo ipso onus operis indirecte relaxare. — Alte- 216 QUAESTIO XII-XV SUPPLEAI. rum principium est, quod satisfactiones sacramentales iniunguntur quidem tum ad destructionem reatus praeteriti, tum in cau­ tionem pro futuro, quamvis ex priori titulo tantum obligatoriae fiant. Sane vero ratio medicinae accidit poenae quam iudex decernit, et deficiente fundamento ad punitionem, ius etiam ad imponendam praeventivam correctionem deficiat necesse est ; immerito enim magistratus iuberet vapulare reum iam aliunde purgatum, ut castigatio ei esset in salutare remedium contra recidivam. Sed nec aliter se res habet in tribunali Poenitentiae, quod etsi ad reconciliationem cum Deo magis quam ad vindi­ ctam scelerum institutum sit, adhuc tamen circa praeteritum reatum destruendum occupatur ; et ideo si desinat reatus pro­ pter quem est iniuncta satisfactio, si insuper de hac desitione constet, obligatio satisfactionis simpliciter et absolute auferri di­ cenda est (l). — Tertium denique principium est, quod sacerdos in ipso actu exercendi potestatem fori interni, non habet in terra superiorem t2). Ii enim omnes qui in sacramentali foro iudicant de peccatis ad suam iurisdictionem pertinentibus, aeque imme­ diate subordinantur Christo, sicut contingit in omnibus sacra­ mentis. Quo fit ut omnia in mundo Poenitentiae tribunalia ha­ benda sint in solidum ut tribunal unum, in quo personae iudicum multiplicantur per accidens et pari recensentur gradu, nisi quod quaedam dantur peccata reservata quorum cognitio non ad omnes indiscriminatim pertinet. Sed hoc facit differentiam in extensione (’) Animadvertundum tamen, sacerdotem posse quamdoque iniungere in poenitentiam sacramentalem aliquod opus medicinale ad quod ex ipso iure naturae poenitens obligatur. Tunc ergo manifestum est quod sublata obligatione satisfactionis, manet obligatio medicinae, sed manet in vi iuris naturalis declarati a confessario, non autem in vi iuris quod ab eo creatum est. Porro in praesenti sermo est de illis ope­ ribus quae obligatoria exsistunt, quia iniuncta a sacerdote. (*) Est subordinatio ministri ad Ecclesiam et ad visibile caput Ec­ clesiae quoad consecutionem ei conservationem iurisdictionis, generatimque in quibuslibet sacramentis quoad legitimum ius ministrandi. Verum sup­ posito iure ab Ecclesia derivato, minister in ipso actu conficiendi sa­ cramentum seu iudicandi in foro interno, est immediatum instrumen­ tum Christi, et nulli alii praeter ipsum subiicitur. DE SATISFACTIONE 2’7 jurisdictionis, non facit subordinationem unius ad alterum in ipso actu indicandi et ligandi. Ex his principiis sequitur primo, iniunctam satisfactionem posse commutari per eumdem vel alium quemlibet confessarium intra sacramentale iudicium, si causa denuo clavibus subiiciatur. Debet enim admitti in foro poenitentiae id quod commune est omnibus jurisdictionibus, scilicet potestas commutandi poenas in eodem foro impositas. Et quia sensu mox declarato, sacer­ dotes omnes instar unius iudicis habentur, non solum ab eodem confessario, sed ab alio quopiam ministro clavium potest poena commutari, quamvis ad commutationis liceitatem iusta causa re­ quiratur, ut per se constat Sequitur secundo, iniunctae satisfactionis obligationem posse simpliciter auferri per concessionem indulgentiae, idque non per modum directae solutionis vinculi a confessario impositi, sed per applicationem thesauri Ecclesiae in ordine ad exstinctionem reatus, quo cessante, eo ipso, quasi sublato fundamento, cessat vinculi obligatio. Unde Suarez de Poenit., D. 50, Sect. 2, n. 6, docet; « Pontificem concedentem indulgentias, quibus lucratis, «deficit obligatio poenitentis, minime abrogare ius divinum ex « quo oritur integritas sacramenti, sed ponere aliquid ad quod «indirecte sequitur ius divinum non obligare, eo quod finis ab «eo intentus deficit... Unde, quemadmodum si legitimus di«spensator ex communi aerario solveret pro Petro viginti au< reos quos debebat Francisco, illum ab ulteriori solutione «redderet immunem, quin aliquod ius abrogaret: ita in prae< senti ». Sequitur tertio, impositam satisfactionem non posse a quo­ cumque relaxari extra sacramentale iudicium, alio modo quam per indulgentiarum elargitionem. Ratio est quia vel directe vel (') Excipiendae sunt nihilominus satisfactiones iniunctae a praelato propter peccata reservata, quia etsi reservatio tollatur semel ac pecca­ tum fuit per validam absolutionem directe remissum, non tamen tolli censetur in ordine ad mutandum priorem sententiam. Quare dicunt au­ ctores, non posse tunc poenitentiam commutari nisi ex gravi causa, et consensu superioris iure praesumpto. V ; ■ 2lS nv· QUAESTIO XII-XV SUPPLEM. indirecte relaxaretur. Non directe, nam id quod tribunal poenitentiae ligavit, nonnisi ab eodem poenitentiae tribunali solubile est, et nec ipse Pontifex ut index fori externi, potestatem habet super vinculum a confessario impositum in rforo sacramentali. Neque etiam indirecte, quia seclusa via indulgentiarum, non datur determinata quoad nos reatus poenae remissio, per com­ parationem ad quantitatem reatus quem auferret iniuncta poeni­ tentia, et ideo de cessatione praecepti sufficienter constare ne­ quit. Quo autem sensu similis ratio de indulgentiis non semper valeat, dicetur in capite sequenti, ubi ea quae ad ipsas indul­ gentias pertinent, declaranda reservantur. THESIS XX. Satisfactio iniuncta prout virtuti clavium substans, ex opere operato inducit ius ad remissionem poenae tempo­ ralis. Quem effectum statim habet, si post validam absolu­ tionem impleatur; sin autem ante, nonnisi in instanti quo datur absolutio. Effectum vero ipsius remissionis in actu secundo consequitur sub sola conditione remotionis obicis, sicut de remissione reatus culpae dictum est superius. Quod satisfactio sacramentalis efficaciam ex opere operato habeat ad remissionem poenae temporalis, id est ad remissionem peccati quoad sui complementum, facile constat. Est enim pars sacramenti Poenitentiae, eademque mere integralis, ut dictum est. Quapropter . Quo fit ut ad eius valo­ rem non requirantur eaedem conditiones ac pro satisfactione ex opere operantis (2), sed sufficit ut imposita a sacerdote, et acceptata atque impleta a poenitente, per validam absolutionem sive antecedentem sive subsequentem exsecutionem operis, sacramentalem efficaciam obtineat. Et nota quod remissio poenae in actu secundo, utpote pertinens ad id quod in sacramento est res lanium, non est immediatus effectus, sed solum mediatus iuxta generalia principia alias tradita, et propterea de sacramen· tali satisfactione dictum est : inducit ius ad remissionem, etc. Porro immediatus ille effectus statim habetur, si post abso­ lutionem fiat iniuncta satisfactio; iam enim posita est causa ele­ vans, sive applicans vim clavium. Sin autem iniunctum opus ante absolutionem fiat, tunc eiusdem erit conditionis ac attritio et confessio, quae ex appositione formae virtutem habentes, non­ nisi in absolutionis instanti valent ad remissionem ex opere ope­ rato. Nec obstat quod dictum opus physice amplius non exsi­ stat; nam in omni iudicio, non physica, sed iuridica efficientia consideratur. Tandem ultimus effectus remissionis poenae in actu secundo haud aliter obtinetur ac ipsa sacramentalis gratia, videlicet sub hac sola conditione: modo obex non adsit. Obex autem ad re­ missionem poenae temporalis est prioris culpae perseverantia, vel nova mortalis culpa admissa ante impletam satisfactionem sacramentalem, et ideo stante huiusmodi obice, effectus supradictus non habebitur. Habebitur tamen ad eius remotionem, quia si reviviscit sacramentum quoad substantialem fructum, nulla est ratio assignabilis cur non revivisceret etiam quoad intégrale com­ plementum. (*) Salmantic., de Poenit.., Disp, n, Dub. 6, n. 89. (’) Certo certius nulla satisfactio valet ex opere operantis, si ope­ rans nondum consecutus sit statum gratiae ; sed pro poenitentiis sacramentalibus eadem ratio non valet. ’ “I ! 2 20 yUABSTlO XII-XV SUTP1EM Haec igitur de poenitentiis in sacro tribunali iniunctis bre­ viter dicta sint, nec de iis quidquam aliud occurrit notandum nisi quod, etsi vim habeant exstinguendi poenam praeter omne meritum operantis, non ideo quodlibet opus iniunctum sufficiens est ad destruendum quemlibet reatum. Vis enim operis operati semper mensuratur ex positiva Christi institutione. Porro, sicut ex perpetua traditione instruimur, Christi institutio in hoc sa­ cramento proportionavit instrumentalem efficaciam satisfactionis quantitati impositae poenitentiae. THESIS XXI. Omnia opera satisfactoria convenienter reducuntur ad orationem, ieiunium, et eleemosynam. Rationem egregie exponit S. Thomas in tota continenter quaestione decima quinta Supplementi. Etenim in tantum opera nostra sunt satisfactoria pro reatu conversionis ad creaturam, (cui respondet poena temporalis , in quantum per ea compensatur libido voluntatis inordinate appetentis bonum commutabile, sibique attri­ buentis id quod suum non erat, iuxta praemissa in tractatu de peccatis. Atqui non compensatur libido qua homo plus iusto iniuste habuit, nisi per aliquam subtractionem voluntariam quae cedat in honorem Dei. Ergo oportet ut in divinam reverentiam se privet bono delectabili quod naturaliter appetit; quod quidem fit per opera poenalia sive afflictiva i1).(*) (*) Animadverte quod in merito, sola consideratur operis bonitas; sed in satisfactione consideratur etiam poenalitas. Opus enim bonum, ex hoc quod est huiusmodi, non subtrahit aliquid ab operante, sed magis perficit ipsum, ut notat S. Thomas. «Quare ad hoc quod aliquod opus «sit satisfactorium, oportet quod sit bonum, ut in honorem Dei sit, et * poenale, ut per hoc aliquid peccatori subtrahatur». Non tamen sequi­ tur : ergo quidquid quolibet modo minuit poenalitatem, minuit et satis­ factionis efficaciam. Si enim minuatur poenalitas ex promptitudine vo­ luntatis, quam dat charitas, non ideo minuitur satisfactio, sed augetur. De quo vide S. Thomam, Suppi, q. 13, a. 1 ad 2nm . DE SATISFACTIONE 221 Nunc autem poenalis ista subtractio, in praesenti statu na­ turae corruptae in quo omne obsequium impensum difficultatem et laborem habet sibi coniunctum, fit per oblationem vel bono­ rum spiritus, vel bonorum corporis, vel tandem bonorum exte­ riorum seu fortunae. Porro, «ex bonis quidem fortunae subtra­ ct himus nobis aliquid per eleemosynam ; sed ex bonis corporis « per ieiunium ; ex bonis autem animae non oportet quod ali, et a potestate ordinis distinguitur, quamvis eam praesupponat. Cui considerationi adiungitur doc­ trina de excommunicatione et indulgentia, quia ut habetur in prooemio quaestionis 17 Suppi., « haec duo sunt annexa pote« stati clavium >. Quaest. XVII-XX Supplementi DE CLAVIBUS ET MINISTRO EARUM. -rk- 3 -p De ipsa potestate clavium hic ex professo tractat S. Thomas. At nos potestatem hanc, qua parte respicit remissionem et retentionem peccatorum, vel a primo limine totius tractatus attigimus, pro quanto hoc fuit necessarium ut sacramenti Poe­ nitentiae specialis ratio et propria constitutiva innotescerent. Nunc igitur nihil aliud superest nisi ut doctrina iam praeoccu­ pata compleatur. Compleatur, inquam, tam quoad intrinsecam indolem huiusmet potestatis remittendi peccata et retinendi, quam respectu opinionum quae circa eam aliquando intra ipsius Ecclesiae fines prodierunt, ne scilicet affinitas quorumdam mo­ dorum loquendi cum doctrina Protestandum, ingerat cuiquam dubitationem de radicibus Traditionis. Certe S. Thomas in praesenti, Quaest. 18, a. i, quaerit: Utrum potestas clavium se extendat ad remissionem culpae. Tum refert opiniones duas suo tempore exsistentes : unam quae vo­ lebat potestatem clavium esse tantum potestatem ostendendi ho­ mines solutos a culpa, alteram communiorem quae huic pote­ stati attribuebat verum aliquod causalitatis genus in absolutione peccatorum. « Sacerdotibus, inquit, commissa est potestas remit- QUAESriO XV11-XX SUPPLEM. 223 « tendi peccata, non ut propria virtute remittant, quia hoc est « Dei, sed ut operationem Dei remittentis ostendant tamquam c ministri. Sed hoc contingit tribus modis. Uno modo, ut osten«dant eam non praesentem, sed promittant eam futuram, sine «hoc quod aliquid operentur ad ipsam, et sic sacramenta V. L. «operationem Dei significabant; unde et sacerdos V. L. osten« débat tantum, et nihil operabatur. Alio modo, ut significent «praesentem, et nihil ad eam operentur, et sic quidam dicunt «quod sacramenta N. L. significent collationem gratiae quam « Deus in ipsa sacramentorum collatione dat, sine hoc quod in « sacramentis sit aliqua virtus operans ad gratiam. Et secundum « hanc opinionem, etiam potestas clavium esset tantum ostendens « divinam operationem in culpae remissione in ipsa sacramenti < collatione factam. Tertio modo, ut significent divinam opera­ tionem ad remissionem culpae praesentem, et ad ipsam ali« quid dispositive et instrumentaliter operentur, et sic secundum «aliam opinionem, quae sustinetur communius, sacramenta N. L. «emundationem ostendunt divinitus factam. Et hoc modo etiam «sacerdos N. T. ostendit absolutos a culpa, quia proportiona« liter oportet loqui de sacramentis et de potestate ministro« rum ». Fit ergo difficultas de priori opinione, praesertim quia plerique eius auctores supponebant peccatum semper remissum ante sacerdotis absolutionem ; remissum scilicet vi contritionis perfe­ ctae, in qua sola consistere eis videbatur vera illa cordis com­ punctio ad impii iustificationem semper necessaria. « Nemo vere «compungitur de peccato, habens cor contritum et humiliatum, « nisi in charitate. Qui autem charitatem habet, vita dignus est... «Non ergo postmodum per sacerdotem cui confitetur, ab ira «aeterna liberatur, a qua iam liberatus est per Dominum, ex «quo dixit: confitebor» (x). Et ideo quaerebant, si peccatum omnino dimissum est a Deo per cordis contritionem, ex quo poenitens votum habuit confitendi, quid postea dimittatur ei a saderdote. Et responsio erat: «Hoc sane dicere ac sentire pos(>) Magister Sent. 1. 4, Dist. 18, n. 4. 224 CLAVIBUS ET MINISTRO EARUM «sumus, quod solus Deus dimittit peccata retinet... Ipse « enim per se tantum dimittit peccatum, quia et animam mun«dat ab interiori macula, et a debito aeternae mortis solvit. « Non autem hoc sacerdotibus concessit, quibus tamen tribuit « potestatem solvendi et ligandi, id est ostendendi homines li« gatos ac solutos» (l). Sed hoc videtur omnino coincidere cum placitis Protestantium, qui potestatem clavium reponebant in nudo ministerio pronuntiandi et declarandi remissa esse peccata confitenti. Unde statim oritur quaestio, sitne haeretica opinio ista, vel non. Si non, quid causae fuit cur Tridentinum eam ut talem in Protestantibus condemnaret ? Si est, dicendum saltem foret quod non semper fuit, imo quod de recenti talis evaserat, quando incepit dogmatizare Lutherus. Ex quo etiam consequens esset, multum imminui argumentum traditionale circa Poenitentiae tri­ bunal, nec tam clare demonstrari dogma nostrum tanquam ab apostolis descendens, et semper absque haesitatione explicite in Ecclesia creditum. Ad huius igitur dubii solutionem ponenda est sequens propositio. THESIS XXII. - ΛΙ * A sententia Protestantium multum differebat opinio veterum illorum scholasticorum qui potestatem clavium, qua parte respicit culpas, dicebant esse tantum potestatem ostendendi homines ligatos vel solutos. Caeterum etsi opi­ nio ista non recte ad normam dogmatis fuerit excogitata, nihil tamen officit perpetuitati Traditionis de vera pote­ state dimittendi et retinendi a Domino nostro sacerdotibus concredita; quam quidem potestatem eiusmodi opinantes in deposito fidei invenerant, et explicita confessione semper agnoverunt. Sententia Protestantium est,absolutionem clavium esse nudum ministerium pronuntiandi et declarandi remissa esse peccata con­ fidenti, modo tandum credat se esse absulutum (-). Nudum, in*)( Ibid, n. 5-6. (*) Trident., Sess. XIV, can. 9. QUAESTIO XVII-XX SUPPLEM. 2 25 quam, pronuntiandi et declarandi ministerium, quatenus remissio peccatorum adaequate dependet a fide, vel melius, a persua­ sione qua sibi ipsi unusquisque persuadet se a reatu propter merita Christi hic et nunc liberari. Unde absolutio ministri nec in re nec in voto est necessaria ; itemque non habet causali­ tatem ullam vel proprie vel improprie dictam, etiam per modum causae sine qua non, sed consistit in pura et simplici declara­ tione eius quod independenter ab ea fit et ratihabetur. Porro, quam longe veteres illi theologi de quibus nunc inquirimus, ab eiusmodi placitis abfuerint, facile erit declarare, exponendo mentem Magistii Sententiarum qui praefatae opi­ nionis praecipuus relator necnon et defensor invenitur. Habet quidem locutiones quae prima fronte videri possent in aliquo convenire cum positione Protestantium. Fidenter tamen assero, toto caelo differre. Omitto interim quod nec Magister, nec ali­ quis doctor catholicus unquam somniavit, remissionem peccatorum dependere a fiducia illa qua quis credit se esse absolutum. Omitto alia radicalia discrimina circa iustificationem eiusque causas, et unice respiciendo punctum praesentis controversiae, dico: mani­ festam esse differentiam in hoc, quod veteres illi theologi po­ nebant peccata dimitti a Deo per compunctionem cordis, prout includentem votum sacramenti f1), adeoque per ordinem ad ab­ solutionem sacerdotis, quam utique tenebatur homo requirere, idque sub poena reincidendi in statum damnationis. Quare in opinione eorum, absolutio clavium non erat nudum ministerium declarandi remissionem peccatorum, sed sic ostendebat hominem a peccato solutum, ut solutionem ipsam aliqualiter ratam effi­ ceret. ac definitivam. Hinc etiam expresse asserebant : Sacra­ mentum poenitentiae causam salutis esse et iustificationis (2). Sa­ cerdotibus concessam esse potestatem dimittendi et retinendi peccata, cum hoc Veritas in evangelio aperte doceat (3). Sacerdotis examen studiose requirendum esse, quia sacerdotibus concessit Deus pote-(*) (*) Magister Sent. 1. 4, Dist. iS, n. 1, 4, etc. (’) Dist. 14, n. i. (’) Dist. 18, n. 5. Da Ecclesiae Sacramentis. Tom. II. 15 DE CLAVIBUS ET MINISTRO EARUM statem ligandi atque solvendi, et ideo quibus ipsi dimittunt, et Deus dimittit (v\ Neminem posse absque sacer dotali indicio seipsum Deo vel altar i reconciliare (*). Quoscurnque sacerdotes solvunt vel ligant, adhibentes elavem discretionis, solvi vel ligari in caelis, quia divino indicio sacerdotis sententia sic progressa approbatur et confirmatur (3), etc. Nec obstat quod Magister dicat, sacerdotes evangelicos in remittendis vel retinendis culpis, id iuris et officii habere, quod olim habebant sub lege legales in curandis leprosis. Non enim intendit quod absolutio clavium in nuda declaratione consistat, eodem scilicet pacto quo sententia legalis sacerdotis, respectu eorum qui lepra fuerant contaminati. Vult enim ostendere quo­ modo « non semper sequitur Deus Ecclesiae iudicium, quae per « surreptionem et ignorantiam interdum iudicat» (4) ; quare sacerdoti opus esse ait clave discretionis, ut non quoslibet pro mero arbitrio vel liget vel solvat. Ideo cum dicit: « In solvendis « ergo culpis vel retinendis ita operatur sacerdos evangelicus, < sicut olim legalis in illis qui contaminati erant lepra quae « peccatum signat > 5), comparatio est quoad solam rationem operandi; ut scilicet ex agnitis meritis causae sententiam pro­ ferat minister Christi, quemadmodum legalis sacerdos nonnisi ex certa cognitione pronuntiare poterat quempiam a lepra mun­ datum. Hunc sensum confirmat etiam evidenter auctoritas Hie­ ronymi ibidem allata : « Et tibi dabo claves regni caelorum, et * quodeumque ligaveris, etc. Istum locum, ait Hieronymus, epi« scopi et presbyteri non intelligentes, aliquid sibi de Phari« seorum assumunt supercilio, ut damnent innocentes, vel solvere « se noxios arbitrentur.... Legimus in Levitico de leprosis, ubi < iubentur ut ostendant se sacerdotibus, et si lepram habuerint, * tunc a sacerdote immundi fiant; non quo sacerdotes leprosos « faciant et immundos, sed quo habeant notitiam leprosi et non Dist. Dist. Dist. ΐά. n. 8 Dist. 18, n 6. Id ibid. QUAESTIO XVII-XX SUPPLEM. 227 < leprosi, et possint discernere, qui mundus, quive immundus < sit. Quomodo ergo ibi leprosum sacerdos mundum vel im« mundum facit, sic et hic alligat vel solvit episcopus et pre« sbyter, non eos qui insontes sunt vel noxii, sed pro officio «suo, cum peccatorum audierit varietates, scit qui ligandus sit, « quive solvendus » *(). Quo in loco nihil aliud adstrui constat nisi discrimen inter arbitrariam et iudiciariam potestatem, contra quorumdam imperitiam sacerdotum qui sibi nimium de aucto­ ritate arrogabant, eaque temere abutebantur. In summa, Magister Sententiarum et qui eiusdem cum eo opinionis erant, duo haec explicite confitebantur ; Ministerium remissionis peccatorum esse penes sacerdotes, sed penes solum Deum esse auctoritatem, id est potestatem principalem. Quod etiam pulchre expressit Ambrosius his verbis : « Per Spiritum «Sanctum peccata donantur. Homines autem in remissionem «peccatorum ministerium suum exhibent, non ius alicuius po< testatis exercent ; neque enim in suo, sed in Patris et Filii «et Spiritus Sancti nomine peccata dimittunt» (2). Nunc autem in assignanda habitudine ministerii ad principalem potestatem veteres illi magistri difficultatem inveniebant. Et praeter diffi­ cultatem communem omnibus sacramentis quoad causalitatem et causalitatis modum, difficultas specialis eis occurrebat in sacra­ mento Poenitentiae, eo quod pro parte materiali non habet sicut baptismus, elementum corporale, sed actus ipsius poenitentiae virtutis, inter quos eminent illae lacrymae cordis quibus statim et sine mora venia a Deo in Scripturis est repromissa. Unde videbatur eis esse consequens, quod iustificatio peccatoris semper antecedit sententiam sacerdotum, et ad eam necessario praesupponitur. Et afferebant exemplum Lazari quem prius susci­ tavit Christus, et postea discipulis solvendum obtulit: vel etiam leprosi quem idem Dominus per se primum sanitati restituit, et deinde ad sacerdotes misit. Quod quidem exemplum non omnino iusta applicatione carebat. Re enim vera, poenitentiam quae in (*) Hieronym. in c. 16 Matth. (·) Ambros. i, 3 de Spin Sanct. n. 137. l. 22S ηΓ. ■ DE CLAVIBUS ET MINISTRO EARUM omni hypothesi absolutioni sacerdotis fundamentum praebere debet, solus Deus inspirat : ipse solus auctor est bonae volun­ tatis qua peccator resipiscere incipiens, e tumulo peccatorum quodammodo egreditur per sui accusationem ; denique haec ipsa compunctio in peccati confessionem transiens, quaedam praevia suscitatio est operantis gratiae sine qua incassum tentaret mi­ nister clavium solvere peccatorem (1). Sed distinctione opus fuisset, quia, ut nunc est notissimum apud omnes, quaedam compunctio est quae ad iustificationem sufficit cum solo voto sacramenti, et alia inferior quae non sufficit. Porro veteres illi magistri non cogitabant nisi priorem, et ex hoc quod in eiusmodi suppositione, absolutio sacramentalis cadere non poterat nisi in hominem per prius a peccato emundatum, putaverunt eam nequidem vim habere ad ipsam culpae remissionem, sed ordinari solum ad remissionis iam factae confirmationem et veluti ratificationem sensu superius declarato (2). *)( Pulchre Augustinus, Serm. 67, n. 2 : « Mortuus est peccator, « maxime ille quem moles consuetudinis premit, quasi sepultus est « Lazarus. Quisquis igitur malae consuetudinis, malae vitae, terrenarum «scilicet cupiditatum mole premitur... fit talis de quali dictum est: a « mortuo, velut qui non sit, perit confessio. Quis eum suscitabit, nisi qui «remoto lapide, clamavit dicens: Lazare, prodi foras ? Quid est autem « foras prodire, nisi quod occultum erat foras prodere ? Qui confitetur, « foras prodit. Foras prodire non posset nisi viveret, vivere non posset « nisi resuscitatus esset... Dicit ergo aliquis : Quid prodest Ecclesia, si « iam voce Dominica resuscitatus prodit ? Ipsum Lazarum attende: cum « vinculis prodit, ligatus pedes et manus institis, et facies eius sudario • erat ligata. Nondum liber ambulabat, vinculis irretitus. Quid ergo fa«cit Ecclesia cui dictum est : Quae solveritis soluta erunt ? nisi quod ait «Dominus continuo ad discipulos: Solvite eum, et sinite abire . * (*) Adhuc tamen non diffitebantur, augeri gratiam in ipsa actuali collatione absolutionis, quia non aliter de poenitentiae sentiebant ac de baptismo de quo sic dicit Magister, 1. 4, D. 4, n. 6 : « Solet quaeri « de illis qui iam sanctificat! Spiritu cum fide et charitate ad baptismum «accedunt, quid eis conferat baptismus... Ad quod sane dici potest «eos quidem per fidem et contritionem justificatos..., tamen adhuc te« neri satisfactione temporali qua poenitentes ligantur in Ecclesia. Cum «autem baptismum percipiunt..., ab exteriori satisfactione absolvuntur, « et adiutrix gratia omnisque virtus in eis augetur, etc. ». 229 QUXESTIO XVli-XX «iUPPLEM. Errabant igitur, non in dogmate, ut testimonia allata aperte testantur, sed in explicatione eius, id est in explicatione intimae rationis potestatis clavium, et habitudinis eius ad potestatem principalem penes Deum exsistentem. Nec mirum hoc videri debet pro eo stadio quod antecessit laboriosam difficultatis eno­ dationem. Duo siquidem fuerant simplici fide in Ecclesia ab origine credita, hinc quidem contritionis necessitas, inde vero sacramentalis absolutionis virtus, quin tamen adeo solliciti fue­ rint inquirere de modo quo haec duo inter se concilientur. Sed quaestio solum incepit agitari circa initia saeculi xil, quo tem­ pore, ut dictum est, nondum erat a plerisque satis perceptus duplex modus contritionis. Ideo quidam cum Hugone a S. Vi­ ctore sic dividebant inter contritionem et absolutionem, ut con­ tritioni remissionem peccati attribuerent quoad maculam, abso­ lutioni vero quoad poenae aeternae reatum. Alii cum Magistro utrumque contritioni dabant, et consequenter relinquebant abso­ lutioni valorem tantum confirmativum, ut supra. Nunc autem post diligentiorem inquisitionem, posita est in clara luce divisio contritionis in perfectam et imperfectam ; quae distinctio aperuit viam ad intelligendum quomodo absolutio, utpote non necessario praesupponens peccatum iam dimissum a Deo, possit revera ad ipsam culpae remissionem ordinari. Perspectum quoque fuit, actus poenitentis et absolutionem sacerdotis debere accipi per modum unius causae, cuius est unus indivisus effectus ex opere operato; nec satis esse ad salvenda dicta Scripturae et Sancto­ rum, ponere ibi simplicem assistendam divinae virtutis, sed agnoscendam omnino esse proprie dictam causalitatem instrumentalem. Et ex tunc coepit demum haberi plena et perfecta explicatio dogmatis quod ab initio et semper fuerat in explicita professione et praedicatione Ecclesiae. Λ. ·<Λ * •χ. · · « . 2J0 DE CLAVIBUS EL MINISTRO EARUM THESIS XXIII. Minister clavium in ordine ad remissionem peccato­ rum est solus sacerdos, cui praeter potestatem ordinis necessaria est potestas iurisdictionis, et ideo datur locus reservation! casuum, et casuum reservatio prohibet quo­ minus sacerdos a reservatis vere absolvat. § !· Ministrum sacramenti Poenitentiae esse solum sacerdotem, apprime constat ex omnibus fere testimoniis antiquae Traditionis hactenus recitatis. Ubique enim absolutio clavium convertitur cum absolutione sacerdotis, ita ut iure meritoque Tridentinum denun­ tiaverit anathema dicentibus, non solos sacerdotes esse ministros absolutionis (*). Nec deest evidens congruitas ex natura rei, nam quia hoc sacramentum est gravissimum iudicium, non debuit cui­ libet de inferioribus committi. Praeterea, quia est magnae neces­ sitatis et frequentissime exercendum, non debuit solis episcopis reservari. Denique convenientissimum fuit ut ex illo ordine as(*) Sess. XIV. can. io. — Cave hic ne confundas absolutionem sacramentalem cum absolutione ab excommunicatione quae etiam a diacono vel quocumque clerico habente jurisdictionem ad id delegatam conferri potest. De hac Cyprianus epist. 12 ad clerum, n. 2. — Ani­ madverte etiam quod confessio laico facta, quam quidem veteres vi­ dentur in defectu sacedotis exigere, non habebatur ab eis ut sacra­ mentalis, sed solum ut tenens locum eius, ratione voti seu desiderii cuius est quaedam protestatio. Unde auctor libri de vera et falsa poen., citatus a Magistro 1. 4, D. 17, n. 5: «Saepe contingit quod poenitens « non potest verecundari coram sacerdote, quem desideranti nec tempus « nec locus offert. Etsi ille cui confitebitur, potestatem non habeat sol« vendi, fit tamen dignus venia ex sacerdotis desiderio, qui crimen confi« tetur socio ». Ne ergo ex his aliisve eiusmodi auctoritatibus conclu­ das, quemquam alium praeter sacerdotem fuisse unquam habitum ut ministrum Poenitentiae. ■. QUAESTIO XVII-XX SUPPLEM. 23 I sumerentur iudices super mysticum corpus Christi, cui competit conticere sacramentum corporis Christi veri. Unde Hieronymus, epist. i ad Heliodorum : « Absit ut de his (sacerdotibus, quid«quam sinistrum loquar, qui apostolico gradui succedentes, «Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos et nos Christiani < sumus, qui claves regni coelorum habentes, quodammodo ante «iudicii diem iudicant». Sed in sacerdote, praeter potestatem ordinis requiritur potestas iurisdictionis, iuxta illud Tridentini, Sess. XIV, cap. 7: «Quoniam « igitur natura et ratio iudicii illud exposcit, ut sententia in subdi«tos dumtaxat feratur: persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, et « verissimum esse Sancta Synodus confirmat, nullius momenti « absolutionem eam esse debere, quam sacerdos in eum profert, in « quem ordinariam aut subdelegatam non habet jurisdictionem» ζ1). Quid autem discriminis sit inter ordinis et iurisdictionis potestatem, quaeve diversa ratio derivationis utriusque, dicetur infra in tra­ ctatu de Ordine. Interim vero iam notandum est quod iurisdictio, etiam in foro interno Poenitentiae, nullo modo sacerdoti datur vi ordinationis. Nec obstat quod dicatur ordinato : Accipe Spiritum Sanctum, quorum remiseris peccata, remittuntur eis, et quorum ritinueris, retenta sunt. Nam ex vi vocum remiseris, retinueris, haec verba sic exponuntur: Quorum subditorum remiseris pec­ cata, etc. Unde solum sequitur ordinatum deputari ad exercendum sacramentale indicium super subditos, si aliunde tales habeat vel quando illos habebit. Certissime igitur tenendum, praedictam iurisdictionis potestatem nonnisi ex collatione muneris pastoralis vel ex delegatione praelatorum ad unumquemque derivari. Sed nunc difficultas fit de confessario Papae, quia videtur quod nullus in Papam jurisdictionem habere possit ; nec est dissimilis ratio de quolibet episcopo qui ex proprio clero sibi assumit confessarium. Ad hoc igitur dicendum, nihil repugnare quominus a Pon­ tifice qua tali derivet ad sacerdotem quemlibet iurisdictio fori interni super ipsam privatam Pontificis personam. Ratio est quia (») Cf. Bullam Auctorem fidei n. 37. 4 r .•IV Γ»Ε CLAVIBUS ET MINISTRO EARUM I Lr> in foro interno, ubi non indicatur de actibus humanis per ordinem ad legem humanam canonicam, sed per ordinem ad legem aeternam. Pontifex non est originalis fons iurisdictionis, sed merum medium quo a Christo iurisdictio provenit ad caeteros. Unde etiam dictum est supra, quod semel accepta potestate, omnis sacerdos indicans in hoc foro, immediate subordinatur Deo et non habet in terra superiorem. Quia igitur in foro poe­ nitentiae non valet nisi iurisdictio ipsius Dei, non solum hoc sensu quod a Deo dari debet, sed omnino hoc sensu quod solius Dei esse potest uti principaliter iudicantis : facile apparet cur sacerdos, quamvis mediante Pontifice iurisdictionem fori interni accipiat, nullo tamen modo sit aut esse possit in eodem foro vi­ carius Pontificis: sed cum sit vicarius solius Christi iudicis, nihil obstat quominus in Pontificem qua hominem et peccatorem sacramentale iudicium exerceat. Nec est simile de foro externo in quo Papa principalis est legislator et iudex. Quare impossibile est ut det alteri facultatem indicandi vel puniendi seipsum, nam iste alius ageret in Papam ut vicarius Papae; sed vicarius est una persona iuridica cum ordinario suo ; idem igitur esset ac si Papa seipsum excommunicaret vel indicaret, quod est contra­ dictorium. Hinc S. Thomas, Suppi. Quaest. 20, a. 3: «Ad tertium «dicendum quod iudicium exterius est secundum homines: sed « iudicium confessionis est quoad Deum, apud quem aliquis redditur minor ex hoc quod peccat, non autem apud hominum « praelationes. Et ideo in exteriori indicio, sicut nullus in seipsum sententiam dare potest excommunicationis, ita nec alteri com« mittere ut se excommunicet. Sed in foro conscientiae potest « alteri committere suam absolutionem, qua ipse uti non posset ». Si igitur iurisdictio per quam habentur Ecclesiae claves, semper est necessaria ministro huius sacramenti, iam exinde sponte sua sequitur quidquid in Tridentino, Sess. XIV, can. n QUAESTIO XVII -XX SUPPLEM. 233 definitum est *ie casuum reservatione (’)· Reservatio enim casuum nihil aliud est quam limitatio jurisdictionis in foro poenitentiae. Porro iurisdictio non est in sacerdote nisi ex concessione Pon­ tificis et Episcoporum quos posuit Spiritus Sanctus regere Ec­ clesiam Dei. Insuper, cuius est iurisdictionem concedere, eius etiam est ipsam ampliare vel restringere secundum quod boni regiminis ratio postulat. Ergo dicendum est Pontificem et Episcopos habere ius reservandi sibi casus, quandoquidem, ut Tridentinum cap. 7 ait: «Magnopere ad Christiani populi disciplinam i pertinere sanctissimis Patribus nostris visum est, ut atrociora «quaedam et graviora crimina, non a quibusvis, sed a summis «duntaxat sacerdotibus absolverentur. Unde merito Pontifices < Maximi pro suprema potestate sibi in Ecclesia universa tra­ il dita, causas aliquas criminum graviores suo potuerunt peculiari tiudicio reservare. Neque dubitandum est, quando omnia quae «a Deo sunt, ordinata sunt, quin hoc idem episcopis omnibus « in sua cuique dioecesi, in aedificationem tamen, non in destru«ctionem, liceat, pro illis in subditos tradita supra reliquos in­ ii feriores sacerdotes auctoritate». — Caetera vide apud mo­ rales theologos. Ast de potestate clavium nondum satis. Cum enim non absol­ vatur homo a peccatis nisi praemissa absolutione a censuris et praesertim ab excommunicatione, si forte poenitens huiusmodi vinculo ligatus existât, de excommunicatione ipsa secundum quod ab Ecclesiae clavibus dependet, iam dicendum venit. If ) quis dixerit, Episcopos non habere ius reservandi sibi «casus nisi quoad externam politiam, atque ideo, casuum reservatio4 nem non prohibere quominus sacerdos a reservatis vere absolvat, «anathema sit ». ! *1 DE EXCOMMUNICATIONE Quaest XXI-XXIV Supplem. DE EXCOMMUNICATIONE I Excommunicatio generatim est separatio a communione Ec­ clesiae. Communio autem Ecclesiae dupliciter consideratur: primo, quoad unitatem corporis: secundo, quoad communitatem bonorum. Primo modo sumpta communio, ipsissimum est Ecclesiae essen­ tiale constitutivum, dicens cohaesionem omnium membrorum inter se sub visibili capite summo apostolico antistite. Secundo modo considerata, intelligitur fluere ex priori per naturalem re­ sultandam, quatenus ex coadunatione omnium in unum corpus consequitur quaedam bonorum communitas et communicatio. Sic etiam in corpore physico prius intelliguntur membra cohaerere inter se invicem, et ex consequenti intelligitur unumquodque membrum boni totius corporis fieri particeps. Sic iterum in illa typica Jerusalem quae aedificabatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum, omnes domus per prius sese contingebant, et consequenter aderat communicatio unius ad alteram. Hinc in symbolo quasi sub uno articulo haec duo proponuntur: Credo sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem. Equidem sanctorum communio generalissime accepta, non intra solos fines corporis militantis Ecclesiae restringitur, nam per illam communicant fideles viatores cum Ecclesia sive trium­ phante sive patiente ; imo ipsa aliquo modo viget inter omnes viatores sanctos, sese extendens ad eos etiam qui nonnisi de anima terrestris Ecclesiae exsistunt. Verumtamen quaedam est communio omnino propria visibili corpori huiusmet Ecclesiae, vigens inter illos omnes et solos qui ad ipsum pertinent corpus, sive boni illi sint sive mali, nam et ipsi mali, in quantum vera ecclesiasticae societatis membra, sanctorum nomen adhuc aliqua­ liter participant 0). Porro haec communio quae sola in praesenti (’) « Sancti vocantur fideles qui populus Dei effecti sunt, quive «se, fide et baptismate suscepto, Christo consecrarunt, quanquam in « multis offendunt, et quae polliciti sunt non praestant, quemadmodum 235 QUAESTIO XXI -XXIV SUPPLEM. attenditur, duobus potissimum constare dicenda est, communitate sacramentorum, et communitate suffragiorum. Per communitatem sacramentorum bonum Capitis, scilicet Christi, communicatur seu conununicabile est omnibus membris. Per communitatem suffra­ giorum bonum unius vel aliquorum communicatur caeteris. Sed quia de sacramentis eorumque communitate iam alias dictum est (J), quaedam explicanda supersunt circa solam communitatem suffragioru m. Suffragium theologice acceptum, est quodlibet spirituale subsidium quo quis apud Deum alterum iuvat. Et duplici via praestari potest, primo per modum impetrationis, secundo per modum satisfactionis sive solutionis pro poena illa quae regu­ lariter post remissionem culpae manet residua. Quo fit ut duplex detur suffragiorum communium genus. Quoad suffragia impetratoria, notandum quod in preci­ bus et intercessionibus quae per publicos Ecclesiae ministros ex lege ecclesiastica fiunt, duo debent distingui: primo quidem opus operantis, deinde vero id quod dici potest opus operatum per respectum ad totam Ecclesiam, cuius minister est orator et le­ gatus (2). Primo modo oratio habet valorem com mensuratum devotioni illius personae quae celebrat vel orat. Secundo modo habet valorem commensuratum devotioni Ecclesiae quae dictam «etiam qui artem aliquam profitentur, etsi artis praecepta non servent, < nomen tamen artificum retinent. Quare D. Paulus Corinthios sancti« ficatos et sanctos appellat, in quibus nonnullos fuisse perspicuum est, «quos ut carnales, et gravioribus etiam nominibus acriter obiurgat». Catech. ad Paroch. Part, i, de nono Symb. art., n. 15. (*) Haec communitas sacramentorum consistit in iure legitimo at­ que expedito recipiendi sacramenta, non autem in qualicumque potentia recipiendi illa valide, quia haec potentia etiam extra corpus verae Ec­ clesiae exsistit, ut sufficienter explicatum est in tractatu de sacramentis in communi. (’) Opus operatum generaliter dicitur illud quod efficaciam habet a principali aliquo agente, cui proximus operans deservit ut minister. Sicut igitur consideratur opus operatum in sacramentis per respectum ad Deum principalem causam gratiae, ita hic proportione servata, con­ sideratur opus operatum per respectum ad Ecclesiam. · - I ■1 ......-'λ·:· DE excommunicatione T < personam delegavit ad perorandam communem causam apud Deum, et non dependet a bonitate vel meritis ministri, sed satis est ut habeat ipse intentionem faciendi quod intendit Ecclesia, iniunctum sibi officium exsequendo. Publicae ergo Ecclesiae pre­ ces sunt communia suffragia impetratoria, quae tanto efficaciora esse perhibentur, quanto Ecclesia ipsa in suis membris sanctior et Deo gratior exsistit. Et quia sanctitas haec Ecclesiae crescit cum sanctitate singulorum, quisquis se sanctificat et nova apud Deum merita acquirit, eo ipso in communem totius corporis utilitatem haec praeclara opera et eximia facta impendit : qua­ tenus scilicet pro sua parte efficit ut preces supplicationesque quarum participes sunt ii omnes qui in corpore manent, maio­ rem obtineant vim impetrandi. Tantae enim virtutis est compa­ ginatio ista qua totum corpus compactum et connexum est per omnem iuncturam subministrationis (l) ut ad communium suf­ fragiorum efficaciam conferat quidquid boni a singulis membris fit in ea 1erusaient quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum (2). Nunc autem, quoad suffragia satisfactoria praesupponendum est iustos posse pro aliis solvere reatum poenae temporalis, id est cedere eis valorem satisfactorium suorum bonorum operum secundum propriam cuiusque intentionem. Quapropter cum multa Ecclesiae membra satisfecerint in hoc mundo ultra mensuram suae indigentiae, quin tamen superabundantes eorum satisfa­ ctiones determinatis aliquibus personis profuerint, fit ut valor ille se habeat ad instar bonorum quae omni possessore destituta, ipso iure ad publicum aerarium transeunt, in utilitatem totius communitatis expendenda. Publicum porro aerarium nunc intellige Ecclesiae thesaurum qui per indulgentias solis Ecclesiae membris dispensari potest. Hinc ergo oritur alterum publici subsidii genus, et hoc iterum modo bonum aliquorum commu­ nicatur aliis, in ea lerusalem quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum. (») Eph. IV-16. (*) Psalm. CXXI-3. QUAESTIO XXI-XXIV SUPPLEM. 237 Sic igitur communio sanctorum prout visibili corpori mili­ tantis Ecclesiae propria est, consideratur quoad sacramenta et generalia suffragia; annexam habet communicationem in publica celebratione sacrorum, communicationem vero civilem de se in­ timiorem reddit. Porro excommunicatio si ad plenam ac perfe­ ctam sui rationem pertingat, privat omnem communionem, tam in sacris quam in civilibus, ita ut non solum ipse excommunicatus prohibeatur a communicando cum fidelibus, sed et ipsi fideles vicissim interdicantur ab omni commercio cum excommunicato (’.. Et in antiquo quidem iure omnis excommunicatio maior hunc effectum sortiebatur. In novo vero iure a temporibus Concilii Constantiensis sub Martino V, introducta est alia dispositio qua distinguuntur excommunicat! in vitandos et toleratos (2). Soli vitandi sunt excommunicat! simpliciter et absolute, adeoque prae­ cisi a corpore. Tolerati vero, secundum quod longe verius ap­ paret, saltem si non praecesserit sententia condemnatoria vel declaratoria, adhuc de corpore sunt. Et ratio est quia etsi per tole­ rantiam nullus favor directe tribuatur excommunicato, sed solis fidelibus qui non tenentur ipsum evitare, tamen ex consequenti et indirecte, ex favore concesso fidelibus redundat favor in excommunicatum, et talis quidem favor qui non est compossibilis cum praecisione a corpore Ecclesiae. Etenim toleratus, si fuerit rogatus a fideli, non interdicitur a sacramentorum administratione et iurisdictionis exercitio. Ex quo deducere est quod tolerati non amittunt iurisdictionem, etiam ordinariam, quam semper valide exercent, tametsi illicite, si rogati non sint et nulla urgeat necessitas. Atqui iurisdictionis ordina­ riae sive possessio sive exercitium, proprium est bonum membri Ecclesiae, quod ex natura rei praeciso competere nequit. Licet igitur tolerati prohibeantur sub gravi ab omni perceptione sa-(*) (*) Etiam in profanis, « nisi agatur de conjuge, parentibus, liberis, «famulis, subditis, et generatim nisi rationabilis causa excuset», c. c. can. 2267. (’) Nota quod S. Thomas est anterior Concilio Gonstantiensi. adeoque de excommunicatione disputat secundum praescriptiones an­ tiqui iuris. 2j8 da excommunicatione cramentorum, priventur indulgentiis et communibus Ecclesiae ora­ tionibus, interdicantur etiam ab auditione missae, arceantur ab assistentia ad omnia publica Ecclesiae officia (l ), haec tamen omnia sunt intelligenda per modum ligaminis quo impeditur exerci­ tium iuris, non per modum ablationis iuris ipsius ; ex quo fit ut tales dicendi sint in gremio Ecclesiae simpliciter permanere (2). Quae igitur cum ita se habeant, manifestum est quod po­ testas excommunicandi, sicut et potestas correlativa absolvendi ab excommunicatione, pars est potestatis clavium. Pariter mani­ festum est quod utraque haec potestas respicit directe forum externum sive contentiosum, forum autem internum nonnisi in­ directe et ex consequenti, in quantum excommunicatio, utpote sacrorum participatione privans, prohibet ne sacramentalis ab­ solutio licite possit impendi. Quare absolutio a censuris ipsi sacramentali absolutioni regulariter praemittitur. Porro ad eius­ modi absolutionem non est per se necessaria, ut patet, potestas ordinis, sed solius jurisdictionis ; itemque in ea impertienda sa­ cerdos non est immediatus Christi minister, sed praelati qui excommunicationem tulit, et per delegatum solvere potest id quod prius ligaverat. Caetera videbis apud canonistas et theo­ logiae moralis auctores. Tandem ultimo loco considerandum est de indulgentia, per quam extra sacramentale iudicium ex clavium potestate rela­ xatur reatus poenae temporalis. Et primo de indulgentia secumdum se, secundo de facientibus indulgentiam, tertio de reci­ pientibus eam. p) Haec equidem per se sequuntur ab excommunicatione; causas autem excusantes, praesertim quoad eos qui citra notorietatem incur­ rerunt excommunicationem, vide apud moralistas. Vide praesertim no­ vum Codicem, can. 2257 et seq. (*) Cf. Bellarminum, de Eccl., 1. 3, c. 6. QUAESTIO XXV-XXVI1 SUPPLEM. 239 Quaest. XXV-XXVII Supplem. DE INDULGENTIIS. Indulgentia secundum suam primitivam rationem con­ siderata, nihil aliud esse videtur quam indirecta absolutio ab miunctis in foro sacramentati poenitentiis, ber elargilionem factam it thesauro Ecclesiae ad exstinctionem reatus pro quo ipsae poeni­ tentiae fuerant iniunctae. Cuius notionis veritas quintupliciter apparere potest : ex ratione nominis, ex origine rei, ex consueto tenore concessionis, ex auctoritate veterum theologorum, denique ex differentia inter modum quo indulgentia conceditur vivis, et quo defunctis applicabilis esse dicitur. Primo, inquam, ex ratione nominis. Indulgere enim ex vi vocis, nihil aliud est quam άμνηστίαν facere, id est remittere seu condonare poenam quam iustitiae severitas edixerat ; eam nunc poenam dico, quae a magistratibus reipublicae in regulari indicio taxata fuerat et decreta. Sed quia Ecclesiae praelatus non habet potestatem solvendi directe sacramentalem poeniten­ tiam extra ipsum sacramentale iudicium, ut iam alias dictum est: rursus quia Ecclesia faciens huiusmodi directam absolutionem, « magis damnificaret quam adiuvaret, quia remitteret ad «graviores poenas, scilicet purgatorii» (1), ideo iniuncta poe­ nitentia eatenus indulgetur, quatenus per communis thesauri di­ spensationem dat praelatus unde extinguatur reatus pro quo confessarius ad certam satisfactionem ligaverat poenitentem. Atque hoc pacto actus praelati directe tendit ad tollendum id quod erat ratio et finis praecepti, indirecte vero et ex conse­ quenti, ad authenticam praeceptae satisfactionis relaxationem. Idem etiam facile tibi constabit, si originem indulgentiarum spectes. Contingebat quippe in prima Ecclesiae aetate ut poe(*) S. Thoni. Suppi. Quaest. 25, a. 1. 240 DE INDULGENTIIS nitentes peterent et acciperent a martyribus in carcere consti­ tutis schedulas seu libellos commendationis ad episcopum, qui horum libellorum gratia iniunctas poenitentias vel ex toto vel ex parte condonabat. Et haec sine dubio fuit prima indulgen­ tiae forma, quam non obscure indicat Tertullianus 1. ad Mar­ tyres, c. i : < In primis ergo, benedicti, nolite contristare Spi« ritum Sanctum, qui vobiscum introiit carcerem. Si enim non « vobiscum nunc introisset, nec vos illic hodie fuissetis. Et ideo « date operam ut ille vobiscum perseveret. Vos (diabolus) in« veniat munitos et concordia armatos, quia pax vestra bellum « est illi. Quam pacem quidam in Ecclesia non habentes, a mar« tyribus in carcere exorare consueverunt. Et ideo eam etiam « propterea in vobis habere et fovere et custodire debetis, ut « si forte et aliis praestare possitis ». Item Cyprianus, epist. 12 ad suum clerum : « Quoniam tamen video facultatem veniendi « ad vos nondum esse, et iam aestatem coepisse, quod tempus « infirmitatibus assiduis et gravibus infestatur, occurrendum puto c fratribus nostris, ut qui libellos a martyribus acceperunt et < praerogativa eorum apud Deum adiuvari possunt, si incom« modo aliquo et infirmitatis periculo occupati fuerint, non ex« pectata praesentia nostra, apud presbyterum quemcumque... « exomologesim facere delicti sui possint, ut manu eis in poeni« tentiam imposita, veniant ad Dominum cum pace quam dari «martyres litteris ad nos factis desideraverunt». Et similia habet idem Cyprianus in epistola sequenti quae est ad clerum de his qui ad pacem festinant, ubi iterum concedit lapsis ut quod poenitentiae ad pacem impetrandam adhuc deerat, martyrum meritis indulgeatur, et quod sua sponte mancum adhuc videretur atque inchoatum, a presbyteris ratum haberi iubet, acceptorum libellorum gratia. Eamdem adhuc veritatem ostendet consuetus tenor conces­ sionis indulgentiarum. Ubique enim respicitur ad poenitentias ca­ nonicas, vel iniunctas, vel certe ex condigno iniungibiles: fitque vel plenaria vel partialis ipsarum relaxatio, puta poenitentiae quadraginta dierum, septem annorum, atque ita porro. Accedit auctoritas veterum theologorum, et speciatim S. Tho- QUAESTIO XXV-XXVII SUPPLFM, 241 I mae, qui Suppi. Quaest. 26, a. 1, docet communicationem illam quam praelati religionum facere solent meritorum sui Ordinis ad insignes benefactores, non habere rationem indulgentiae. < Primo, inquit, quia per illas communicationes, quamvis homo «solvatur a reatu poenae quantum ad Deum, tamen non solvi«tur a debito faciendi satisfactionem iniunctam ». Existimat ergo de ratione indulgentiae esse ut per eam homo solvi possit a poenitentia quae ei iniuncta est, vel potuisset iniungi. Denique hoc idem apparere potest ex modo quo indulgen­ tiae dicuntur a pontificibus applicabiles defunctis fidelibus, vide­ licet non per modum indulgentiae, sed per modum suffragii, id est meri subsidii. Nihil enim habent defuncti quod amplius in­ dulged possit per potestatem ecclesiasticam, quamvis adhuc de thesauro militantis Ecclesiae possit depromi quo eorum debitum extinguatur. Restat igitur ut indulgentia sub formali ratione in­ dulgentiae respiciat poenitentias in praesenti vita iniunctas at­ que adimplendas, a quibus fideles per actum praelati, indirecte quidem ut supra declaratum est, sed tamen authentice absol­ vuntur. Haec tamen dixerim si ratio habeatur tam impositionis no­ minis, quam primitivae formae concessionis indulgentiarum. Nunc autem, quod ad reni attinet, non est de essentia indulgentiae in se consideratae ut reipsa solvat hominem ab obligatione impo­ sitae satisfactionis, alias, cui non fuisset de facto iniuncta satis­ factio, iste indulgentiae beneficio frui non posset, quod absit. Imo vero cum in indulgentiis partialibus semper attendantur poenitentiae canonicae quae amplius non sunt in usu, constat quod per eas non solvitur homo a satisfactione iniuncta, sed solum consequitur tantam remissionem reatus quantam fuisset consecutus, agendo secundum veteres canones poenitentiam qua­ draginta, vel centum, vel bis centum dierum etc. Quare si es­ sentialem rationem indulgentiae consideres, nihil aliud erit quam solutio ex publico aerario pro debitis privatorum, et hoc modo definiri poterit: Largitio a praelato de communi Ecclesiae the­ sauro facta, ad extinctionem reatus poenae temporalis quae post remissum quoad culpam peccatum adhuc est residua. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. II. i Ή 242 DE INDULGENTIIS Potestatem porro inesse Ecclesiae concedendi indulgentias, de fide est definita in Tridentino, Sess. XXV, decret, de Indulg. Et fundatur haec potestas super exsistentiam thesauri de quo iam dictum est, ubi de excommunicatione; thesauri, inquam, constantis ex superabundantibus satisfactionibus sanctorum, et praesertim infinitis meritis ipsius capitis Christi ; quae merita, etsi in sacramentis operentur, inquit S. Thomas (1), non tamen efficaciam habent in sacramentis coarctatam, sed sua infinitate excedunt, nusquam exhaurienda. Et quia publici aerarii dispen­ satio semper ad principes civitatis pertinet, potestas conceden­ dae indulgentiae in Ecclesia ad eos spectat qui fori externi ju­ risdictionem habent, et pro tanto de bonis communibus disponere possunt. Qua de re celebris exstat Bulla Clementis VI in corpore juris, Extravag. commun. 1. 5, tit. 9, c. 2 : « Unigenitus Dei ■: Filius de sinu Patris in uterum dignatus est descendere ma* tris... (et) sui ipsius agni incontaminati et immaculati pretioso «sanguine nos redemit; quem in ara crucis innocens immolatus, « non guttam sanguinis modicam, quae tamen propter unionem « ad Verbum pro redemptione totius humani generis suffecisset, « sed copiose velut quoddam profluvium noscitur effudisse..., < Quantum ergo exinde, ut nec supervacua, inanis, aut superflua «tantae effusionis miseratio redderetur, thesaurum militanti Ec< clesiae acquisivit, volens suis thesaurizare filiis pius pater, ut « sic sit infinitus thesaurus hominibus, quo qui usi sunt, Dei « amicitiae participes sunt effecti. Quem quidem thesaurum, non * in sudario repositum, non in agro absconditum, sed per bea« tum Petrum caeli clavigerum eiusque successores, suos in terris « vicarios, commisit fidelibus salubriter dispensandum, et pro« priis et rationalibus de causis, nunc pro totali, nunc pro par« tiali remissione poenae temporalis pro peccatis debitae, tam « generaliter quam specialiter, vere poenitentibus et confessis * misericorditer applicandum. Ad cujus quidem thesauri cumu« lum, Beatae Dei Genitricis omniumque electorum a primo iusto « usque ad ultimum merita adminiculum praestare noscuntur: de(*) (*) Suppl., Quaest. 25, a. 1. QUAESTIO XXV-XXVII SUPPLEM. 243 «cuius consumptione seu minutione non est aliquatenus formi« dandum, tam propter infinita Christi merita (x), quam pro eo «quod, quanto plures ex eius applicatione trahuntur ad iustitiam, /tanto magis accrescit ipsorum cumulus meritorum» (2), Nunc autem sciendum est quod ad concessionem indulgen­ tiae semper requiritur causa iusta et proportionata quantitati ipsius. Quae quidem causa sumi debet ex re ad utilitatem Ec­ clesiae seu honorem Dei promovendum pertinente. Datur enim indulgentia ex dispensatione thesauri, cuius praelatus est oeco­ nomus, non proprietarius; oeconomi antem est, non ex libitu et puro arbitrio, sed rationalibus de causis, ut loquitur Clemens VI in Bulla praecitata, communem thesaurum dispensare (3). In hoc tamen duo observanda veniunt. Primo, quidem, quod etsi causa iusta plerumque exsistat ratione alicuius operis implendi in divinam gloriam vel Ecclesiae I (l) Dicet aliquis : Ad quid ergo dicitur thesaurus constare superabundantibus satisfactionibus sanctorum, cum ex solis satisfactionibus Christi tanta supponatur infinitas cui nihil addi possit? Ad hoc igitur dicendum, non ideo accrescere Ecclesiae thesaurum satisfactionibus iustorum, quasi essent insufficientes satisfactiones Christi, a quibus aliae omnes vim suam derivant, nec quasi satisfactiones sanctorum additae satisfactionibus Christi plus satisfactionis efficerent ; nam sicut entia fi­ nita addita enti infinito non faciunt plus entis, sed solum plus entium, ita in praesenti. Sed ideo voluit Deus in thesauro Ecclesiae recondi sa­ tisfactiones sanctorum, easdemque nobis applicari, ut per hoc commen­ daret communionem membrorum corporis mystici, foveret charitatem, suos amicos glorificaret, ac demum manifestaret perfectionem redem­ ptionis, quae ipsosmet redemptos cooperatores redemptionis aliorum efficere potuit. (’) Hoc equidem, ut notat Lugo, de Poenit. Disp. 27, Sect. 3, n. 45, intelligi debet de necessitate quadam morali. Nam plerumque illi quibus thesaurus applicatur, cum liberi iam sint a proprio poenae reatu, habebunt satisfactiones sequentes magna ex parte superabundantes, ex quibus thesaurus augebitur. (’) In Bulla etiam Martini V Inter cunctas, proponitur credendum : «Quod Papa omnibus Christianis vere contritis et confessis, ex causa *pia et iusta possit concedere indulgentias in remissionem peccatorum, «maxime pia loca visitantibus, et ipsis manus suas porrigentibus adiu« trices ». J 244 DE INDULGENTIIS bonum, potest tamen quandoque adesse quin ullum opus iniungatur tanquam lucrandae indulgentiae conditio. Hinc valide et licite in certis circumstantiis conceditur indulgentia absque ullo onere imposito, sicut cum olim concedebatur ad petitionem mar­ tyrum. ludicabat enim Ecclesia, sal gravem causam esse vel solam confessorum Christi intercessionem, ut scilicet magna apud fideles de martyrio haberetur exsistimatio, cum viderent tanti fieri martyrum commendationes. Sic etiam hominibus bene me­ ritis de Ecclesia concedi solet in articulo mortis indulgentia, cuius sufficientissima causa sunt servitia praecedentia; nam pro­ fecto irrationabilis prodigalitas non est, si ex publico aerario sol­ vantur debita eorum qui de publica re sunt optime meriti. Observandum praeterea quod quandocumque opus iniungitur ut lucrandae indulgentiae conditio vel causa, nunquam se habet in ratione commutationis, quasi tantum requireretur pro tanto, sed se habet pure et simpliciter ut procurans vel pro­ movens finem cuius intentio legitimet expensam de thesauro. Unde proportio in opere requisita nequaquam ex parte magni­ tudinis vel poenalitatis eius sumenda est, sed solum ex parte finis cuius obtinendi gratia, vel partialis vel plenaria promit­ titur debitorum solutio. Ita sane, ut exemplo Bellarmini utar, concedebatur plenaria indulgentia iis qui diebus solemnibus prae foribus basilicarum assistebant, dum Pontifex benediceret Urbi et Orbi, et rationabiliter quidem. Nam huismodi assistentia etsi in se levis, ordinabatur tamen ad finem magni momenti, eo quod frequentia populi maxime tunc conferebat ad honorem Sedis Apostolicae, et ad publicam professionem fidei de ipsa petra supra quam totius Ecclesiae construitur soliditas ; et hic erat finis concessionis indulgentiae. Et simili modo ratiocina­ beris de illis indulgentiis quae tempore Lutheri publicabantur a collectoribus eleemosynarum pro aedificatione basilicae S. Petri; itemque de illis aliis quae pro fine habent promovendam fre­ quentationem sacramentorum in populo christiano, accendendam devotionem erga Christi passionem aut beatissimam eius matrem, atque ita porro. Controvertitur autem de casu in quo objective quidem non ' V fl QUAESTIO XXV-XXVII SUPPLEM. 245 esset causa sufficiens et proportionata, sed tamen a praelato, indicio saltem probabili talis existimaretur. Negat Bellarminus esse in tali circumstantia validam indulgentiam ; affirmant alii. Caeterum quod attinet ad eas indulgentias quae Ecclesiae uni­ versali per Summos Pontifices conceduntur, de earum validi­ tate dubitare fas utique non est : unde, ut dicit S, Thomas in praesenti, Quaest. 25, a. 2 : « Tantum valent quantum praedi. Tandem ad lucrum indulgentiae nihil aliud requiritur quam impletio praescripti operis, (si sub conditione operis implendi indulgentia concessa sit), et remissio quoad culpam, eorum pec­ catorum pro quorum poena exstinguenda beneficio indulgentiae homo utitur. Hinc semper necessarius est status gratiae, et quoad indulgentiam plenariam plenarie consequendam, oportet ut per interiorem contritionem culpae etiam veniales omnes fuerint ab­ stersae, quandoquidem impossibile est ut unquam solvatur poenae reatus, nisi per prius cessaverit imputabilitas culpae quantum ad sui formale. QUAESTIO XXIX - XXXIH SUPPLEM. DE EXTREMA UNCTIONE Quaest. XXIX-XXXIII Suppl. Tractatus de Poenitentiae sacramento suum habeat comple­ mentum necesse est ex doctrina de Extrema Unctione, quae ipsius Poenitentiae consummativum existimata est a Patribus, et ad hoc sacramentum se habet fere sicut Confirmatio ad Bapti­ smum. Primo itaque dicendum de existentia sacramenti infirmo­ rum. Secundo de eo quod est sacramentum tantum, necnon et de iis quae pertinent tum ad subiectum tum ad ministrum. Tertio de re sacramenti. Quarto de re et sacramento, ubi et de reviviscentia atque iterabilitate. THESIS XXIV. Cum Dominus sacramenta instituerit quibus Christiani dum vivunt, possint integros se conservare ab omni gra­ viore spiritus incommodo : ita nec defuit divina eius pro­ videntia in egressu et transitu ab hac temporali militante ecclesia ad aliam sempiternam. Hinc quinto ordine suc­ cedit Extrema Unctio quae sacramentum exeuntium nun­ cupatur, a Christo Domino nostro instituta, et a Beato lacobo Apostolo promulgata his verbis: 'Infirmatur quis «in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super « eum ungentes eum oleo in nomine Domini, et alleviabit «eum Dominus, et si in peccatis sit, remittentur ei>. i i· Existere sacramentum infirmorum, attenta ratione divini consilii in praeparatione remediorum salutis, fere a priori con­ stare posset. Voluit enim clementissimus Redemptor noster, fi­ delibus suis per sua sacramenta quovis tempore et adversus 247 omnia omnium hostium tela esse prospectum. Non ergo omittere potuit quominus finem vitae sacramento speciali tanquam firmis­ simo quodam praesidio muniret, quia ut Tridentinum, Sess. XIV, de Extr, Unet, luculenter ait: «Etsi adversarius noster occasiones « per omnem vitam quaerat et captet ut devorare animas nostras «quoquo modo possit, nullum tamen tempus est quo vehemen« tius ille omnes suae versutiae nervos intendat ad perdendos < nos penitus, et a fiducia etiam, si possit, divinae misericordiae «deturbandos, quam cum impendere nobis exitum vitae per«spicit». Sed et insuper considerandum est, hominem nunquam esse ineptiorem ad resistendum, ob dolorem et aegritudinis ma­ gnitudinem. Quare sive ex parte inimici scientis se modicum tempus habere res inspiciatur, sive ex parte hominis quem tanta aggravat atque opprimit moles aerumnae, apparet quod mancum atque imperfectum mansisset opus Dei in institutione sacramen­ torum, nisi quatuor prioribus quae ad individui sanctificationem et curationem fuerunt ordinata, sacramentum quoque agonizantium seu emigrantium e vita mortali addidisset. Et haec certe consideratio convenientiam saltem institutionis satis superque demonstrat. Nunc autem ne remaneat dubium super ipsum in­ stitutionis factum, ad positivas auctoritates et probationes a po­ steriori statim deveniendum. * v *' I Sed hic primum omnium animadvertes, pauca testimonia sive in Scriptura sive in operibus veterum inveniri ; notabis etiam quae sit causa et ratio huius raritatis. Sane vero sacramentum Extremae Unctionis non habuit sacramentalem figuram in Lege antiqua, sicut habuerunt Baptis­ mus, Eucharistia, et Poenitentia. Cuius rei optimam congruen­ tiam affert S. Thomas in 1-2, Quaest. 102, a. 5 ad 3um : « Di«cendum, inquit, quod quaedam sacramenta Novae Legis ha«buerunt in Veteri Lege sacramenta figuralia sibi correspondentia. Nam circumcisioni respondet Baptismus qui est fidei sacramen­ tum Convivio vero agni paschalis respondet in Nova Lege 248 DE EX THEM A UNCTIONE « sacramentum Eucharistiae. Omnibus autem purificationibus Ve« teris Legis respondet in Nova Lege sacramentum Poenitentiae. « Consecrationi autem pontificis et sacerdotum respondet sacra< mentum Ordinis. Sacramento autem Confirmationis quod est « sacramentum plenitudinis gratiae, non potest respondere in « Veteri Lege aliquod sacramentum, quia nondum advenerat « tempus plenitudinis, eo quod nihil ad perfectum adduxit Lex, « Heb. VII-19. Similiter autem et sacramento Extremae Unctio« nis, quod est quaedam immediata praeparatio ad introitum « gloriae, cui aditus nondum patebat in Veteri Lege, pretio non« dum soluto». In novo autem Testamento circa Extremam Unctionem nihil aliud habetur praeter notissimum testimonium lacobi Apo­ stoli, cui addi potest locus Marci VI-13 : «Et exeuntes (duo« decim discipuli praedicabant ut poenitentiam agerent, et dae« monia multa eiiciebant, et ungebant oleo multos aegros et sa« nabant ». Ubi tamen non de ipso sacramento agi videtur, sed solum de quadam eius adumbratione. Quo fit ut dixerit Tridentinum, hoc sacramentum « apud Marcum quidem insinuatum, » per lacobum autem apostolum ac Domini fratrem promul« gatum ». Nunc ad Traditionem quod attinet, frustra requireres apud Patres et veteres scriptores doctrinam de hoc sacramento ex professo atque data opera expositam, si modo excipias casualem quamdam responsionem Innocentii I ad Decentium Eugubinum, de qua mox dicetur (1). Sed neque id cuiquam incredibile vi­ deri debet, nam etiam nunc, etsi de fide Ecclesiae dubitari pro­ fecto non possit, raro admodum accidit ut in concionibus vel operibus sive exegeticis sive polemicis de Extrema Unctione(*) (*) Casualem responsionem dico, quia profecto casualiter accidit ut episcopus ille de unctione infirmorum Pontificem consuleret. Quod si non consuluisset, non haberemus perspicuum istud et disertum anti­ quitatis testimonium circa Extremae Unctionis sacramentum. Hinc ergo concludere licet, silentium multorum nihil |aliud ostendere, nisi quod detuit eis occasionalis causa consignandi scripto ea quae de hoc sacra­ mento, traditione et usu tenebatur. QUAESTIO XXIX -XXXIII f.UPPLEM. 249 mentio fiat. Insuper catecheses antiquorum, utpote ad catechu­ menos vel neophytos directae, de iis tantum sacramentis age­ bant quae simul cum solem ni baptismo solebant ministrari. Adhuc ratio habenda est legis arcani quam, seclusa gravi necessitate, usque ad saeculum sextum nemini licuit infringere (*), et ideo mirum non est si deficiente omni adversario seu speciali causa controversiae, de ipsa unctione infirmorum allusiones potius quam disertae declarationes inveniantur. Denique hoc vel maxime prae oculis haberi debet, quod unctio ista habebatur ut perfectio atque consummatio Poenitentiae. Quapropter iure meritoque reputatur implicite commemorata in quamplurimis illis locis in quibus sermo est de poenitentia concedenda infirmis et periclitantibus ad mortem. Certe Origenes utrumque sacramentum, Poeniten­ tiae scilicet et Extremae Unctionis, per modum unius comple­ ctitur, cum Horn. 2 in Levitic. n. 4 ait. « Est adhuc et septima, * licet dura et laboriosa per poenitentiam remissio peccatorum..., «cum non erubescit (peccator) sacerdoti Domini indicare pec« catum suum... In quo impletur et illud, quod lacobus Apo­ stolus dicit: Si quis autem infirmatur, vocet presbyteros Ec« clesiae, et imponant ei manus, ungentes eum oleo in nomine « Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et si in peccatis sit, « remittentur ei ». Et idem eruitur etiam ex verbis Chrysostomi 1. 5 de sacerdot. n. 5. Ex his igitur omnibus causis fit iit ra­ ritas testimoniorum quae Extremam Unctionem explicite spectent, catholico dogmati et certitudini eius nequaquam officere possit. E contra positivum testimonium Innocentii Papae, ineunte saeculo quinto, instar multorum est. Respondens enim ad varia quaesita Decentii episcopi Eugubini, de unctione exrema loqui­ tur non quasi de re incerta aut noviter instituta, sed velut de ritu sacro nemini non cognito, eamque diserte annumerat cae(*) De lege arcani in praedicta epistola Innocentii ad Decentium non obscura testificatio est : « Saepe, ait Pontifex, dilectionem tuam ad «Urbem venisse, ac nobiscum in Ecclesia convenisse non dubium est, . Sane vero quidquid in praesenti mysterio agitur, mi­ sericordiam et lenitatem alleviationis spirat. Unde eleganter S. Thomas sibi obiiciens quod in parabola evangelica mysticus ille Samaritanus alligavit vulnera eius qui inciderat in latrones, in­ fundendo oleum cum vino, observat et respondet vinum quidem sanare mordendo, oleum vero leniendo, et mordax elementum mi­ nime congruere indoli huius sacramenti (-). De causa autem cur omnino necesse sit ut oleum fuerit ab episcopo benedictum, iam in simili dictum est, cum de Confirmatione ageretur. Nemini quippe dubium esse potest quin ratio principalis sit positiva in­ stitutio, a qua omnia sacramenta propriam legem accipiunt. Sed in divinis institutionibus semper adest congruentia ex natura rei, quae nunc sumi potest ex analogia physicorum instrumentorum.(*) • : M (*) Disputatur inter theologos, an requiratur ad valorem sacra­ menti oleum benedictum ab episcopo in ordine ad sacramentum infir­ morum, an possit sufficere oleum catechumenorum, vel chrisma Con­ firmationis. Quidquid vero sit, sacramentum foret dubium, adeoque sub conditione iterandum, si postmodum, infirmo adhuc superstite, ha­ beretur copia materiae certae. (’) S. Thom., Suppi., Quaest. 29, a. 4, ad 2““ Λ<·> QUxESTIO XXtX-XXXPI SUPPLEM. ( 253 Instrumenta enim artium acquirunt virtutem instrumentaient du­ pliciter: quando actu moventur ab artifice, et quando per prius accipiunt instrumenti formam, puta cum martellus fabricatur. Si­ militer et materiae sacramentali instrumentalis virtus acquiritur quando actu adhibetur in confectione sacramenti, tum per prius quando designatur ad sacramentalem usum. Hanc porro desi­ gnationem aqua baptismatis sufficienter accepit cum Christus pro nobis in Iordane baptizatus est, sed oleum sacrarum unctio­ num eam non consequitur nisi percepta benedictione in nomine Christi. Et bene quidem eiusmodi benedictio reservatur soli epi­ scopo, ut ostendatur efficacia sacramentorum a Christo in alios descendens ordinate, «scilicet in populum mediantibus ministris «qui sacramenta dispensant, et in ministros inferiores mediantibus «superioribus qui materiam sanctificant..., secundum illud Psalm. « CXXXII-2 : Sicut unguentum in capite, scilicet Christo, ^zzz>zZprius <.descendit in barbam Aaron, deinde usque ad oram vestimenti»^). Convenientissime etiam institutum est ut applicatio olei in­ firmorum fieret per unctionem quinque sensuum (2), quia hoc *)( S. Thom., Suppi. Quaest. 29, art. 6. — Haec praevia sancti­ ficatio materiae quandoque est de necessitate sacramenti, ut in Confir­ matione et Extrema Unctione, quandoque est solum de praecepto, ut in Baptismo, quandoque vero nullatenus requiritur, ut in iis sacramentis quorum quasi materia sunt actus humani. Et hoc est quod vult signifi­ care S. Thomas in IV, D. 22, q. 2, a. 1 ad 3um , ubi discrimen Poeni­ tentiae ab aliis sacramentis assignat. Nam etsi materiae sacramentales non causent gratiam nisi in ipso usu quando forma verborum adiungitur, tamen cum praeviam consecrationem accipiunt, iam sunt ordinatae ad sacramentalem usum, et pro tanto iam dici possunt aliquo modo gra­ tiam continere. Nihil autem tale est in Poenitentia in qua non sanctifi­ catur confessio poenitentis, eo pacto quo per prius sanctificatur aqua baptismalis vel oleum Extremae Unctionis. Immerito ergo Ballerim, Op. theol. mor., Torn. 5, n. 9, hunc Angelici locum affert ut persua­ deat actus poenitentis non esse vere materiam Poenitentiae sacramenti. (’) Florentinum equidem nominat septem unctiones, sed aliunde constat unctionem in renibus et in pedibus non esse necessariam. Hinc unctio quinque sensuum est certo sufficiens, sed et probabilius, etiam essentialis: quamquam non improbabiliter, speculative loquendo, aliqui dicant unctionem unam cum generali forma correspondente, per se solam sufficere. Vide auctores theologiae moralis. F DE EXTREMA UNCTIONE Ik sacramentum est consummativum curationis spiritualis per ge­ neralem quamdam sanationem omnium quae remanent vulnerum peccati. Bene ergo unguntur quinque sensus, quia illa sunt quasi quinque ostia per quae peccata intrant in animam, ut Bellar· minus ait. Sed et S. Thomas, Quaest. 29, a. eleganter dicit: μ Curatio interiorum vulnerum non potest perfecte significari « nisi per appositionem medicinae ad diversas vulnerum ra« dices ». De forma. — Forma consistit in oratione optativa, ut in thesi positum est, et constat ex Florentino 1. c., potestque etiam colligi ex lacobo dicente: Orent super eum. Est igitur in hoc sa­ cramento notabilis quaedam ab aliis differentia, nam in aliis om­ nibus forma est assertiva, hic autem forma optativa est de es­ sentia sacramentalis signi, ut communiter theologi docent. Cuius ratio est primo, quia in hoc sacramento curantur reliquiae pec­ cati secundum solam Dei misericordiam, quin ex parte hominis aliquid requiratur ad opus operatum sicut in Poenitentia. Est enim homo propriis iam viribus destitutus, qui sibimetipsi suc­ currere non possit, et ideo nihil reliquum est nisi ut superexaltet misericordia indicium, id est, ut post indicium clavium, ultimo resignetur homo in manus misericordiae sempiternae, quod qui­ dem per optativam formam recte et congruenter noscitur signi­ ficari. Et huic rationi non absimilis est ea quam tradit S. Thomas, ubi supra, art. 8. Quia, inquit, hoc sacramentum est sacramen­ tum exeuntium qui iam de foro Ecclesiae esse desinunt, ut in solius Dei manu requiescant. Unde cum in aliis sacramentis mi­ nister utatur verbo assertivo, quasi consecrans vel solvens eos qui ad Ecclesiam militantem pertinent, in eaque manent : in hoc sacramento per apprecationem Deo committit exeuntem, utpote ad aliud forum pergentem et iam pertinere incipientem. De ministro. — Minister est solus sacerdos, ut habetur in Tridentino, cap. 3, et colligitur ex lacobo : inducat presby­ teros Ecclesiae. Etenim, ut scite Bellarminus observat, etsi vox graeca πρκφότβρος ambigua sit, et seniorem tam aetate quam dignitate significare possit, tamen secundum usum Scripturae Novi Testamenti, non designat nisi sacerdotes. Unde illud 1 Tim. 255 QUAESTIO ΧΧΙΧ-ΧΧΧΠΙ SUPPI.EM, IV: cum impositione manuum presbyterii, semper fuit de ministris ecclesiasticis intellectum. Accedit praesertim traditio constans atque universalis. Qua in re iam praeoccupata fuit diffi­ cultas orta ex verbis Innocentii (l), ubi ait Pontifex omnes Chri­ stianos uti posse oleo infirmorum in suis suorumque necessita­ tibus. Nam Innocentius aperte mox decernit ministros huius sa­ cramenti solos esse sacerdotes, sive simplices presbyteri sint, sive episcopi. Unde nihil aliud sibi vult, nisi quod liceat cunctis fidelibus uti oleo sancto, non quidem administrando, sed advo­ cando presbyteros et ab eis unctionem accipiendo. Convenientia etiam est in aperto, quia cum hoc sacramen­ tum sit consummativum Poenitentiae, recte Poenitentiae ministro attribuitur, in quo tamen non amplius exigit iurisdictionis po­ testatem, eo quod Extrema Unctio per modum curationis et non iudicii sit instituta. Nec valet si dicas Unctionem infirmorum se habere ad Poenitentiam sicut confirmatio ad baptismum, unde debuisset solis episcopis iure ordinario reservari. Negatur enim sequela propter evidentem disparitatem. Nam confirmatio con­ summat effectum baptismi largiendo homini gradum aliquem in Ecclesia Dei; insuper consecrat christianum qua talem, consecratione ultima et per se requisita ad spiritualis hominis perfe­ ctionem, ct ideo ministerium eius reservatur sacerdotibus summis, sive principibus ecclesiasticae societatis (2). Sed nihil tale reperitur in Extrema Unctione, per quam nec gradum acquirit homo in hierarchia militantis Ecclesiae, nec recipit aliquid quod ad perfectionem per se requiratur, sed solum per accidens, id est ratione actualium peccatorum quae supervenerunt post bapti­ smum. Non ergo similis est ratio. De subiecto. — Imprimis subiectum non est nisi baptizatus adultus, cum infantes et perpetuo amentes non fuerint un­ quam capaces peccatorum quorum reliquiae tolluntur in hoc sa­ cramento, et de quibus in forma dicitur: Indulgeat tibi Dominus quidquid per visum, auditum, etc., deliquisti. Rursus non est (’) Supra, Thes. praec. (’) S. Thom., q. 72, a. 11. *•1 ·< ■ » T > 256 PE EXTREMA I NCTIONE nisi infirmus de cuius morte timetur, ut habetur in Florentino et Tridentino ubi supra. Id etiam manifeste evincitur ex lacobo qui utitur verbis gravem infirmitatem significantibus. Denique si propria indoles huius sacramenti spectetur, constat ipsum fuisse institutum in levamen et subsidium infirmorum qui propter vim morbi iam non possunt agere exteriorem poenitentiam, aut men­ tem in Deum, quando maxime oporteret, de facili erigere. Hic tamen animadvertere iuvabit non esse confundendum infirmum de cuius morte timetur, ut loquitur Florentinum, cum infirmo iamiam desperato et in articulo mortis constituto. Unde signanter dicit Tridentinum 1. c. « Declaratur etiam, esse hanc < unctionem infirmis adhibendam, illis vero praesertim qui tam « periculose decumbunt ut in exitu vitae constituti videantur ». Quo dicendi modo satis indicavit Concilium, non tunc tantum posse adhiberi, quando periculum eousque increvit ut de recu­ peratione salutis desperetur. Quapropter perpendenda sunt gra­ vissima illa verba Catechismi ad parochos: «In quo tamen pec« « eant qui illud tempus aegroti ungendi observare solent, cum « iam omni salutis spe amissa, vita et sensibus carere incipiat. « Constat enim, ad uberiorem sacramenti gratiam percipiendam « plurimum valere si aegrotus, cum in eo adhuc integra mens « et ratio viget, fidemque et religiosam animi voluntatem afferre « potest, sacro oleo liniatur » (*). Illud quoque observandum : effectum sanationis corporalis, etsi secundario et sub variis conditionibus, vere tamen in Con­ ciliis et Traditione Ecclesiae annumerari inter effectus huius sa­ cramenti. Nec forsitan incongrue diceret quis, effectum hunc de­ pendere ab ipsa alleviatione spirituali quae est effectus prima­ rius et omnino proprius unctionis infirmorum. Bonus enim status spiritus noscitur quam maxime iuvare naturam et artem ad in­ staurationem valetudinis, convenienter disponendo potentias tam sensitivas quam vegetativas. Atqui constat efficaciam eiusmodi in ordine ad recuperandam sanitatem amplius haberi non posse, si iam corruptum sit convalescentiae principium, transacta scip) De Extr. Unet., n. 18. 257 QUAESTIO XXIX-XXXIII SUPPLEM. licet periodo in qua res adhuc in ancipiti est, et pro variis adiunctis ad alterutrum exitum potest determinari. Aliunde vero evidens esse debet, sacramenti virtutem in hac parte prorsus impediri quoties morbus eousque processit, ut citra miraculum curari amplius non valeat, cum ad effectus miraculosos medium ordinarium profecto non exsistat. Ergo aberrant qui unctionem infirmorum recipere timent, quasi infallibilem prodromum mor­ tis. Quin imo, ex nimia procrastinatione apponitur obex quomi­ nus salubri sacramenti influxu infirmus convalescat. THESIS XXVI. Propria res huius sacramenti est gratia allevians ani­ mam aegroti, abstergensque peccatorum reliquias. Hinc unctio infirmorum inter sacramenta vivorum iure annu­ meratur. Si tamen inveniat mortalia quae per sacramentum Poenitentiae in re susceptum purgari amplius non possunt, propriam sacramenti mortuorum vim et efficaciam habere dicenda est. « § I· Prior huius propositionis assertio demonstratur ex Scriptu­ rae verbis : Et oratio fidei (1) salvabit infirmum, et alleviabit eunt Dominus. Sane vero, ut Bellarminus adnotat, absoluta pro­ missio est; ergo debet principaliter referri ad sanitatem non cor­ poris, sed animae ; nam secus, semper contingeret haec sanitas quoties sacramentum fructuose reciperetur, et nunquam ex hac vita aegrotus decederet. Quod etiam confirmari potest ex pro­ pria vi locutionis qua Scriptura utitur. Ubi enim latinus interpres vertit, et alleviabit infirmum Dominus, lectio graeca habet : καί(*) (*) Dicitur oratio fidei, non quod eius efficacia pendeat a fide mi­ nistri, sed quia oratio ista, sicut omnis alia forma sacramentalis. est de se protestativa fidei Ecclesiae, cuius sunt sacramenta. De Ecclesiae Sacramentis, Tomo II· 17 258 DE EXTREMA UNCTIONE έγερεί aùrôv ô κύριος. Atqui in Novo Testamento, vox εγείρω si­ gnificare solet excussionem soporis spiritualis, iuxta illud Rom. XIII-n : Hora esi iam nos de somno surgere, ώρα ηδη ΰμάς εξ woo έγερθήναι, et Eph. V-14 : Surge qui dormis, ei illuminabit te Christus, έγειρε δ καθεύδων, etc. Hoc igitur loco significat liberationem a torpore, anxietate, et debilitate spiritus, quae ex peccato relinquitur, et propinquos morti potissimum deprimere et gravare solet. Porro in hac ipsa allevatione interioris hominis consistit abstersio reliquiarum peccati de qua loquuntur Concilia. Non enim regulariter loquendo, ad tollenda ipsa peccata unctio infir­ morum fuit instituta, cum supra ostensum sit, sacramentum Poe­ nitentiae esse medium in re vel in voto necessarium ad remis­ sionem cunctorum mortalium post baptismum commissorum. Esset autem votum fallax atque omnino illusorium, si data pos­ sibilitate, (quae profecto regulariter dari dicenda est), sacramen­ tum in periculo mortis re et actu non susciperetur. De lege igitur ordinaria solae peccatorum reliquiae infirmo ungendo de­ bent esse residuae, et istae reliquiae nihil aliud sunt quam spi­ ritualis debilitas tollens perfectum vigorem ad actus vitae gratiae, et impediens quominus ultimum agonem strenue ac fortiter homo christianus perficiat^). Unde Tridentinum, cap. 2: «Res « porro et effectus huius sacramenti... gratia est Spiritus Sancti, « cuius unctio..., peccati reliquias abstergit, et aegroti animam « alleviat et confirmat, magnam in eo divinae misericordiae fidux ciam excitando, qua infirmus sublevatus et morbi incommoda < ac labores levius fert, et tentationibus daemonis calcaneo insi« diantis facilius resistit ». Atque hinc demum facile colligitur Extremam Unctionem esse annumerandam, per se loquendo, inter vivorum sacramenta; regulariter enim praesupponit sacramentum Poenitentiae rite susceptum, eique supervenit ut quaedam eius consummatio. (*) Cf. Thom., Suppl, q. 30, a. i. ■- QUAESTIO XXIX-XXXIH SUPPLEM. 259 § 2. Verum contingere potest ut infirmus in mortali exsistens non sit amplius capax suscipiendi in re Poenitentiae sacramen­ tum, puta si sensibus destitutus nequeat confiteri. Quod si nihilo­ minus sit habitualiter saltem attritus, ea attritione quae omnem peccandi voluntatem excludat (1), adhuc quidem cum sacramento justificari potest, sine sacramento non potest. Ad hanc igitur justificationis gratiam conferendam, Unctionem Extremam habere efficaciam, incunctanter asserimus. Et licet de aliis etiam sacra­ mentis ut supra dictum est, idem sentiendum sit, differt tamen ab aliis unctio infirmorum in duobus. Primo in hoc quod de aliis sacramentis nonnisi probabiliter id affirmatur, de hoc autem sacramento certissime. Secundo in hoc quod alias, iustificationis effectus habetur veluti per accidens, id est supposita bona fide suscipientis qui se existimat in statu gratiae, cum non sit; hic autem habetur per se et ex proprio fine sacramenti, non secus ac in duobus sacramentis mortuorum quae sunt baptismus et poenitentia. Probatur ergo assertio ex verbis lacobi: Et si in peccatis sil, remittentur ei. Ibi enim assignatur effectus quem Extrema Unctio per se et ex proprio fine inducit, nam de effectibus per accidens mentio fieri non debet quando propria alicuius sacra­ menti natura atque indoles explicatur. Innuitur tamen dictum effectum non esse simpliciter et absolute regularem : si in pec­ tis sit, inquit, remittentur. Quod nonnisi inepte diceretur de baptismo et poenitentia, quoniam haec duo sacramenta ad hoc ipsum fuerunt principaliter et primario instituta, et ideo in subiecto sive baptismi sive poenitentiae status peccati, non acci-(*) (*) Puta, quia antequam sensibus et usu rationis destitueretur, eli­ cuit actum interiorem attritionis qui usque nunc habitu perseverat, in quantum non fuit actu contrario retractatus. Eiusmodi autem actus in­ cludit propositum non peccandi de caetero, et ex consequenti votum saltem implicitum sacramenti Poenitentiae, sine quo nulli unquam fideli contingit justificatio. s6o OE extrema unctione denuliter tantum, sed de lege etiam ordinaria supponitur. Di­ cendum igitur est quod ipsa peccati macula nou cadit sub vir­ tute purgativa sacramenti Extremae Unctionis, nisi quando aliquo saltem modo rationem habet reliquiae, id est quando relinqui­ tur post sacramentum Poenitentiae pro posse infirmi adhibitum ac susceptum. Caeterum conhrmatur etiam conclusio ex verbis formae: iiidulgeai tibi Dominus quidquid deliquisti. Nisi enim Extrema Unctio haberet vim ad purgandum peccatum ipsum, haec forma non esset congruens, quia forma nihil aliud debet exprimere nisi id ad quod sacramenti virtus per se extenditur. Confirmatur de­ nique ex declaratione Tridentini: «Res etenim (sacramenti huius), « gratia est Spiritus Sancti, cuius unctio delicta, si quae sint < adhuc expianda... abstergit». THESIS XXVII. In extrema Unctione res et sacramentum est resignatio sive repositio aegroti in manus misericordiae Dei in ordine ad recipiendum, nixi obex obstiterit, allevationis gra­ tiam. Tamdiu porro perdurat quamdiu periculosa protrahi­ tur infirmitas, et ideo in eodem periculo mortis sacramentum hoc reviviscere quidem potest, iterari vero non potest. Ratio prioris assertionis est quia res et sacramentum dici­ tur illud quod per sacramentum exterius immediate significatur significatione practica seu efficaci. Ritus autem apprecatorius unctionis infirmorum hoc modo significat, non collationem gratiae quae a Deo danda optatur sive indicitur, sed magis repositio­ nem aegroti in manus divinae misericordiae, in ordine ad reci­ piendam optatam gratiam atque indulgentiam delictorum (τ). Nec (x) Nota quod non ideo negatur sacramentum etiam Extremae Unctionis continere gratiam; sed solum asseritur ille modus efficientiae de quo in tractatu de sacramentis in communi fuse disputatum est. '... ·;ί F -<·*· QUAESTIO ΧΧΙΧ-ΧΧΧΙίΙ SUPPLEM. 261 dubitari potest quin eiusmodi repositio per ritum sacramentalem ex Dei institutione effecta, sit de se necessitas ad ipsius indul­ gentiae seu alleviantis gratiae susceptionem. Conveniunt ergo ibi omnes notae competentes ei quod est sacramentum et res. Ratio alterius assertionis est quia in Extrema Unctione ti­ tulus ad gratiam ratione infirmitatis corporalis inducitur, cum infirmus qua talis subiectum exsistat huius sacramenti. Tamdiu ergo manet, quamdiu eadem manet infirmitas, sed non protra­ hitur ultra. Et hinc fluunt duae conclusiones in thesi positae. Repugnat enim repeti sacramentum, quando proximus eius effe­ ctus iam exsistit, qui nec augeri potest nec numero multiplicari, sicut alias dictum est de sacramentis characterem imprimentibus. Quod autem attinet ad reviviscentiam, applicandum est generale principium iam saepius in superioribus expositum atque incul­ catum, nec ulla in hac parte remanere potest difficultas. Ex dictis igitur apparet qua ratione Extrema Unctio se ha­ beat corodinis instar in opere sanctificationis nostrae. Baptismo enim regenerati, per confirmationem armati in milites Christi, eucharistia toto peregrinationis huius tempore sustentati, ad om­ nem lapsum per Ecclesiae claves a peccatorum vinculis absoluti, ultimo in sinum misericordiae transferimur, ut ibi in hora mortis requiescentes, securum habeamus accessum ad introitum gloriae. Quod nobis omnibus per gratiam suam concedat Dominus omni­ potens. Arnen. f h: EXPLICIT DISPUTATIO DE POENITENTIA ET EXTREMA UNCTIONE. 1 a - exe? · DE ORDINE m 4 V I Quaest. XXXIV-XL Supplem. Superest dicendum de duobus sacramentis quae societati qua tali necessaria sunt, et primo de illo quod ad multitudinem populi christiani sacris initiandam, necnon et regendam gubernandamque noscitur institutum. Et hoc est Ordinis sacramentum, quo confertur sacra potestas et efficitur hierarchia. Hierarchiam autem nunc dico, non sensu passivo, prout quandoque sumitur pro multitudine ordinata sub principe. Hoc namque pacto tota Ecclesia militans hierarchia una dicitur et est, in quantum est tota sub Christi lege constituta, pugnans contra rectores tenebrarum harum, et intendens iis quae sunt cultus divini ζ1). Sed in hac ipsa ordinata multitudine quae tota est obnoxia gubernationi Christi, distinguitur pars quaedam ha­ bens sub Christo praelationem ministerii supra caeteros, et sic accipitur hierarchia ecclesiastica sensu activo, prout dicit prin­ cipatum constantem episcopis, presbyteris et ministris (2), qui praeficiuntur sacris, et ex officio aliis dispensant divina mysteria. Sane vero, unum habemus Sacerdotem qui pontifex factus est per eum qui dixit ad illum : luravit Domtnus et non poeni­ tebit eum, tu es sacerdos in aeternum. Nec alius quispiam ei sue-(*) Γ-r K. · .IP (*) Vide tomum primum huius operis, Thes. ii. (») Trident., Sess. XXIII, can. 6. -U □66 » ■ Λ 1 PROOEMIOM cedere potuit, nam alii guidetn plures facii sunt sacerdotes id circo quod morte prohiberentur permanere, hic autem, eo quoi maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. Verum ipse iam consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis (*). Et ideo cum corporalem sui praesentiam esset Ecclesiae subtra­ cturus, necessarium fuit ut alios institueret sibi ministros, qui suum in terris sacerdotium administrarent, homines efficiendo bonorum eius participes secundum illud apostoli : Sic nos exi­ stimet homo ut ministros Christi ei dispensatores mysteriorum Dei. Unde discipulis consecrationem sui corporis et sanguinis com­ misit dicens: Hoc jacite in meam commemorationem. Eisdem tri­ buit potestatem peccata remittendi, secundum illud : Quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Eisdem etiam docendi et ba­ ptizandi officium iniunxit : Euntes, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eos. Sed cum tanta res sit sancti huius sacerdotii ministerium, consentaneum etiam fuit ut plures et diversi essent ministrorum ordines sacerdotio ex officio deservientes : «Primo quidem pro« pter Dei sapientiam commendandam, quae in distinctione re« rum ordinata maxime relucet, tam in naturalibus quam in «spiritualibus; quod significatur in hoc quod regina Saba vi« dens ordinem ministrantium Salomoni, non habebat ultra spi« ritum, deficiens in admiratione sapientiae illius. Secundo ad « subveniendum humanae infirmitati, quia per unum non pote« rant omnia quae ad divina mysteria pertinebant expleri sine « magno gravamine, et ideo distinguuntur ordines diversi ad « diversa officia, et hoc patet per hoc quod Dominus, Numer. XI, * dedit Moysi septuaginta senes in adiutorium. Tertio ut via « proficiendi hominibus amplior detur, dum plures in diversis « officiis distribuuntur, ut omnes sint Dei cooperatores, quo « nihil est divinius, ut Dionysius dicit, cap. 3 ecclesiasticae hie« rarchiae » (2). Quia igitur spiritualis potestas ministrandi divina per certos (*) Hebr. VII-VIII. (’) S. Thom. Suppi., Quaest. 37, a Λ - ·. ivid. DE ORDINE 267 gradus distributa, a Christo in Ecclesiae ministros derivatur, debuit profecto sub quibusdam sensibilibus signis eis conferri, iuxta generalem oeconomiam alias declaratam. Quo fit ut facile hic assignentur illa tria quae in omni sacramento N.L. necesse est reperiri. Nam sacramentum tantum est exterior et sensibilis ordinationis ritus ; res et sacramentum est ipsa collata potestas conficiendi et tradendi sacra, character videlicet vel sacerdotii vel ministerii ; denique res tantum est gratia iuvans ad sancte explendum functiones ordinis, cum ad divinam liberalitatem per­ tineat ut cui confertur potestas ad aliquid operandum, confe­ rantur etiam ea sine quibus huiusmodi operatio convenienter exerceri nequit. At vero in potestate conficiendi et ministrandi sacra non­ dum intelligitur potestas regiminis sive imperii, quam tamen societati religiosae, non secus ac civili, plane necessariam esse nemo sane diffitebitur. Sed et cuilibet attendenti evidens erit quod etsi una potestas ab alia realiter distinguatur, non ideo una ab altera seiungi debuit aut separari: quatenus scilicet mi­ nime conveniebat ut praepositi ad regendam Ecclesiam Dei (^, alii essent ab iis qui per potestatem ordinis praeficiuntur divino cultui, et ex hominibus assumpti, pro hominibus constituuntur ut offerant dona et sacrificia pro peccatis (2). Necesse igitur fuit ut potestas imperii in societate ecclesiastica sacro annecteretur ordini : non tamen cuilibet, sed supremo, id est summo sacer­ dotio quod episcopatus appellatur. In qua etiam imperii pote­ state ius divinum duplicem gradum sapientissima dispositione induxit, simplicis episcopatus et supremi pontificatus, ut illud adimpleretur, quod figuraliter sub cruce Domini gestum in Evangelio legitur : Milites, inquit, cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et Jecerunt quatuor partes, unicuique militipartem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per lotum. Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus, eam, sed sortia(*) Act. XX-28. (·) Heb. V-i. < % & ί · ·"· I·· ili 268 ■ PROOEMIUM »mr de illa, cuius sii (l). Re enim vera, magnum in hoc facto mysterium continebatur. Nam quatuor vestimentorum partes ec­ clesias particulares significaverunt quibus in quatuor mundi partibus, hoc est in Occidente, Oriente, Aquilone, et Austro, sin· guli praesident episcopi. Tunica autem inconsutilis quae non scinditur, universalem designavit Ecclesiam, cuius indivisae unitati praefata partitio minime praeiudicat, dum scilicet, unus fuit constitutus episcopus, iure divino habens, praeter unius parti­ cularis ecclesiae curam, totius gregis Dominici providentiam et principatum. Et ille unus in eo milite qui praeter vestimento­ rum partem, ipsam indivisam tunicam in suam accepit posses­ sionem, noscitur praefiguratus. Haec igitur sunt quae in tractatu de Ordinis sacramento exponenda veniunt, et facile ad quatuor puncta reducuntur : Primo de exsistentia et propria unitate huius sacramenti. Se­ cundo de distinctione ordinum et septenario numero eorumdem, Tertio de materia, forma, et ministro ordinationum. Quarto de gradu episcopali quoad duplicem potestatem ordinis et jurisdi­ ctionis. (*; Ioan. XIX-23. DE SACRAMENTO ORDINIS ET ORDINUM DISTINCTIONE 269 Quaest. XXXIV-XXXIX Supplem. de sacramento ORDINIS ET ORDINUM DISTINCTIONE Prior disputatio hierarchiam septem ordinibus constantem habet pro obiecto, et ideo abstrahit a speciali consideratione episcopatus. Etenim episcopatus, proprie loquendo, ordo distin­ ctus non est, sed ordinis sacerdotalis apex et plenitudo, cui al­ tera huius tractatus pars convenienter reservabitur. THESIS XXVIII. * Exsistit in Lege Nova Ordinis sacramentum, sic no­ minatum ab eo quod est sacramentum et res, videlicet a potestate sacra quae in eius collatione principaliter intenditur, et in qua, propria huiusmet sacramenti unitas asservatur. Primum omnium ratio nominis est investiganda. Unumquod­ que enim sacramentum ab aliquo sibi proprio nominatum est : Baptismus quidem ab ablutione exteriori cui respondet interior emundationis effectus. Confirmatio vero a virtute efficiendi Chri­ stianum adultum et robustum militem Christi. Item Eucharistia nomen accepit ab excellentia qua super alia eminet sacramenta, in quantum continet ipsum gratiae fontem et auctorem. Rursus Poenitentia dicta est ab actibus qui sunt quasi materia eius. Extrema Unctio a ritu externo qui ultimo adhibetur exeuntibus ab ecclesia militante. Matrimonium denique a reali identitate sacramenti cum coniugio quod est in officium naturae. Nunc igitur de ipso nomine Ordinis merito inquiritur. Sciendum itaque est quod iuxta primam acceptionem no­ minis, ordo est relatio inter ea exsistens, quae habent aliquem ;. 270 QUAESTIO XXXIV-XXXIX SL’PPLEM. modum prioritatis et posterioritatis. Quo fit ut ubicumque est aliquid prius et posterius, ibi etiam oporteat aliquem ordinem esse, vel secundum situm, vel secundum tempus, vel secundum originem, vel secundum quamcumque aliam rationem. Porro in praesenti, circa socialem constitutionem nostra versatur consi­ deratio. In societate autem qua tali, prioritas et posterioritas attenditur secundum praelationem habentis potestatem, et suble­ ctionem eius qui obnoxius est potestati. Ibi ergo ordo constat relatione superiorum ad inferiores, et vice versa. Verumtamen, cum de Ordinis sacramento agitur, ordo non sumitur pro rela­ tione ipsa, quae tam in superioribus est, quam in inferioribus, sed pro potestate, sive gradu eminenti qui causa est relationis, et fundat relationem qua inter se mutuo referuntur in societate ecclesiastica illi ad quos pertinet ministrare divina, et illi ad quos pertinet ea recipere. Hinc S. Thomas: < Dicendum quod « nomen ordinis dupliciter accipitur. Quandoque enim significat < ipsam relationem, et sic est tam in superiori quam in inferiori..., « et sic non accipitur hic. Quandoque autem accipitur pro ipso « gradu qui ordinem primo modo acceptum facit. Et quia ratio « (id est causa) ordinis prout est relatio, invenitur ubi primo « aliquid superius altero occurrit, ideo hic gradus eminens per « potestatem spiritualem, ordo nominatur (*). Quae igitur cum ita sint, apparet sacramentum Ordinis esse ad litteram, sacramentum potestatis sive hierarchiae. Sumitur au­ tem dupliciter: primo pro ritu exteriori quo confertur potestas: et sic est sacramentum tantum, quod dicitur ordinatio ; se­ cundo pro potestate collata, et sic significatur sacramentum et res, quod est ipse ordo. § 2- Porro sacramentum Ordinis hoc posteriori modo principa­ lius dicitur. Primo quidem quia ordinatio transit, ordo manet. « Illud quod est res tantum, inquit S. Thomas (2), non est de (*) Suppi. Quaest. 34, a. 2 ad 4am. f) S. Thom. Suppi. Quaest. 34, a 2 ad ium . 1 ■•3**3*·’*·/*. ·* de sacramento ordinis et ordinum distinctione 271 4 essentia sacramenti. Quod est sacramentum tantum, transit. «Sacramentum et res manere dicitur. Unde relinquitur quod ipse «character interior sit essentialiter et principaliter ipsum sacra« mentum Ordinis». Secundo quia cum sacramentum istud non pro sanctificatione hominis individui fuerit institutum, sed pro necessitate ecclesiasticae societatis in qua oportet esse aliquos qui aliis sacra ministrent, ritus exterior non ad gratiam, sed ad characterem sive spiritualem potestatem conferendam primario d potissimum adhibetur. In quo quidem notabilis differentia Or­ dinem inter et baptismum noscitur exsistere nam « quamvis in «baptismo conferatur aliqua spiritualis potestas recipiendi alia «sacramenta, ratione cuius characterem imprimit, non tamen hic «est principalis effectus eius, sed ablutio interior propter quam «baptismus fieret, etiam priori causa non existente. Sed Ordo «potestatem principaliter importat. Et ideo character qui est «spiritualis potestas, in definitione Ordinis ponitur, non autem «in definitione baptismi» f1). Atque hinc demum sequitur, sa­ cram potestatem in ordinationibus collatam, esse id in quo pro­ pria huic sacramento constat atque innotescit unitas. Sane vero sacramenta non sunt nisi septem; unde oportet confiteri Ordinem esse sacramentum unum. Caeterum de fide est plures esse ordines, et quiquid nunc sit de subdiaconatu et quatuor minoribus, de sacerdotio saltem et diaconatu, ad sacramentalitatem quod attinet, ambigere non licet. Quomodo ergo non duo sacramenta, imo quomodo non septem si secundum veriorem sententiam quilibet ex septem ordinibus vere est sa­ cramentalis ? Nulla alia occurrit responsio praeter illam S. Tho­ mae : «Dicendum, inquit, quod divisio Ordinis non est totius «integralis in suas partes, neque totius universalis, sed totius « potestativi, cuius haec est natura, quod totum secundum com« pietam rationem est in uno, in aliis autem est quaedam par­ ticipatio ipsius. Et ita est hic; tota enim plenitudo huius«sacramenti est in uno ordine, scilicet sacerdotio, sed in aliis « est quaedam participatio Ordinis. Et hoc significatum est (’) S. Thom. ubi supra, ad 2um F ÿ f î : 8· » *·> * ί * · ·’ te 272 QUAESTIO XXXIV-XXXIX SUPPLEM. «in hoc quod Dominus dixit, Numer. XI-17, Moysi: Auferam « de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustineant tecum onus populi. « Et ideo omnes ordines sunt unum sacramentum » (l). Et re quidem vera plenitudo et participationes plenitudinis non po­ nunt in numerum in ea linea in qua accipitur plenitudo; unde unum plenum sacramentum et plures diminutae eius participa­ tiones non faciunt sacramenta plura, sed unum. Iam age. Plenitudo sacramenti et diminuta eius participatio considerari nequit ex parte effectus gratiae, tum quia gratia sa­ cramentum non est, tum quia impossibile est fingere diminutas participationes in ipsa eius ratione essentiali, tum denique quia mensura gratiae non dependet nisi ex quantitate dispositionum quae possunt esse meliores in eo qui diaconus, quam in eo qui presbyter ordinatur. Sed nec considerari potest ex parte exte­ rioris ritus ordinationis secundum se. Quomodo enim ritus ex­ terior ordinationis diaconalis dici posset participatio ritus exte­ rioris qui in initiatione sacerdotum adhibetur, revera non apparet. Verum optime concipitur sacra potestas in supremo omnium ordine plena atque perfecta, quam unam potestatem diminute participant potestates inferiorum ordinum sacerdotio ex officio deservientium, iuxta illud Tridentini, Sess. XXIII, cap. 22: «Cum < divina res sit tam sancti sacerdotii ministerium, consentaneum « fuit, quo dignius et maiori cum veneratione exerceri posset, « ut in Ecclesiae ordinatissima dispositione plures et diversi es< sent ministrorum ordines qui sacerdotio ex officio deservirent>. Sic igitur patet unitatem haberi ex eo quod est sacramentum et res. Unde necesse est ut illud idem sit principaliter Ordinis sacramentum, secundum ea quae superius ex Angelico prae­ missa sunt. § 3Nunc autem huius sacramenti existentia ex Scripturae pa­ riter et divinae Traditionis testimonio certissime demonstratur. Sed per prius nota non esse necessarium ad praesentem demon(*) Quaest. 37, a. r ad a1113 . de sacramento ordinis et ordinum distinctione strationem, ut in ea de singulis, imo de pluribus ordinibus mentio fiat, nam etsi nullus esset ordo praeter sacerdotium, adhuc in­ tegra maneret assertio quae nunc contra haereticos defenditur, eo vel magis quod, uti mox insinuatum est, in solo sacerdotio secundum rei veritatem, sacramenti huius salvatur plenitudo. Interim ergo ab ordinibus inferioribus abstrahere licet, quia suf­ ficit ad scopum praefixum ut in ordinatione et ordine sacerdo­ tali vera ostendatur sacramenti ratio. — His igitur praenotatis: Ordinis sacramentum Scripturae commendat auctoritas ubi certam commemorat impositionem manuum per quam sacerdo­ talis ministerii traducitur potestas, conferturque gratia ad huius ministerii exercitium requisita. Dicitur enim 2 Tim. 1-6: «Admo«neo te ut resuscites gratiam Dei (') quae est in te per im< positionem manuum mearum» (2). Et iterum i Tim. IV-14: < Noli negligere gratiam quae in te est, quae data est tibi per «prophetiam cum impositione manuum presbyterii» (8). Et re quidem vera, in una et altera ad Timotheum epistola instruit F· . ίί É- (‘) « Graecum verbum άναζωπυρεΐν proprie significat, ignem denuo «vivificare, id est ignem sopitum aut torpentem flabello seu ventulo «suscitare. Quod Apostolus aptissime transfert ad resuscitationem gra­ tiae Dei. Eam homo in se resuscitat oratione, meditatione, lectione «ac studio rerum sacrarum, sancti propositi renovatione, etc. ». Ita Estius, in h. 1. (’) «Notandum est, in huiusmodi Scripturis a parte totum signi«ficari. Non enim solum manus imponebantur ordinando, verum etiam «verba mystica proferebantur, et alii ritus adhibebantur... sive ad sub«stantiam sacramenti pertinentes, sive non». Et certe in Scriptura, Confirmationis etiam sacramentum impositio maniis dicitur, quae tamen ad specialem significationem per formam verborum caeteraque adiuncta determinabatur. (’) Commemorat ibi Apostolus prophetias de quibus cap. i dixerat: Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes in te prophetias, id est secundum revelationes divinas de te factas, quibus significatum fint te futurum utilem Ecclesiae Dei ministrum. « Etenim «in Ecclesia primitiva, inquit Estius, electiones episcoporum saepe fie«bant per revelationem Spiritus Sancti. Sic ad opus praedicationis «missi fuerunt Barnabas et Saulus. Sic etiam multos sanctos episcopos «olim legimus electos. Sic igitur (ipse Timotheus) ordinatus fuit epi« scopus, postquam non unum Spiritus Sancti testimonium, sed plura Dr Ecclesiae Sacramentis. Tom. II. 18 4 *· *74 QUAESTIO XXXiV-XXXIX SUPPLBM. Apostolus discipulum suum de obligationibus muneris episcopalis, ipsumque alloquitur ut pontificem sive sacerdotem; quare minime dubium esse potest quin impositio manuum de qua in utroque loco, ipsissima sit Timothei ordinatio in praesulem Ecclesiae Ephesinae. Atqui nihil ibi deest ad rationem peculiaris sacramenti. Habetur enim signum exterius symbolicum, collati­ vum specialis sanctificationis et specialis gratiae, illius dico gra­ tiae quae potestati sacrae est annexa, et est ad bonum eius usum omnino necessaria. Aliunde vero apparet, ritum illum lege perenni et ordinaria ab auctore gratiae institutum in Ecclesia fuisse, cum in eadem pastorali epistola commendetur Timotheo ut sit cautus in imponendo aliis manus (χ), et de eodem officio admoneatur Titus his verbis : Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut constituas per civitates presbyteros sicut ego disposui tibi (2), ad perpetuitatem scilicet sacri ministerii. Recte ergo Tridenti­ num, Sess. XXIII, cap. 3 : « Cum Scripturae testimonio.... per< spicuum sit, per sacram ordinationem gratiam conferri, dubi< tare nemo debet Ordinem esse vere et proprie unum ex se­ ptem Saetae Ecclesiae sacramentis > (3). i ——————I» ■■ ■ — I . ■ « de eo praecessissent... Erant autem hae prophetiae, partim ipsius « Pauli ordinantis, partim aliorum fidelium qui prophetiae donum ha f1). Porro, omnes ordines praedictos, sacramenti Ordinis participationes esse asserimus (2). Veruntamen ne certa cum incertis incaute misceantur, primo et separatim de ordine diaconatus agendum est. Quod ordinatio diaconi est vere sacramentalis, et im­ primit characterem. — Haec veritas aperte colligitur ex Tridentino, Sess, XXIII, can. 6, ubi definitur esse in Ecclesia hierarchiam divina ordinatione institutam, quae constat episcopis, pre­ sbyteris et ministris. Per ministros autem, sin minus exclusive, at certe principaliter designari diaconos indubium est; diaconus « a daemone impediuntur a perceptione sacramentorum. Superiores vero « ordines sacerdotali deserviunt et in praeparatione populi et ad con« secrationem sacramenti : nam Acolythi habent ministerium super vasa « non sacra ; Subdiaconi autem habent ministerium supra vasa sacra et «super dispositionem materiae nondum consecratae; Diaconi autem ul« terius habent aliquod ministerium super materiam iam consecratam, «prout sanguinem Christi dispensant fidelibus; et ideo hi tres ordines, « scilicet sacerdotum, diaconorum, et subdiaconorum, sacri dicuntur quia «accipiunt ministerium super aliqua sacra. Deserviunt etiam superiores «ordines in praeparatione populi; unde et diaconibus committitur evan• gelica doctrina populo proponenda, subdiaconibus apostolica, acoly« this ut circa utrumque exhibeant quod pertinet ad solemnitatem do«ctrinae, ut scilicet luminaria deferant et alia huiusmodi administrent». Sanctus Thom. 1. c. (’) Trid., Sess. XXIII, cap. 2. (’) Omnia intelligendo iuxta declarationes superius praemissas. Di­ minuta enim participatio de qua in praesenti, non attenditur ex parte ritus exterioris qui in singulis ordinationibus suam propriam et completam habet significationem, neque ex parte gratiae cuius mensura disposi­ tionibus subiecti semper proportionatur, sed ex parte sacrae potestatis sive characteris qui principalius consideratur in hoc sacramento. • _ ·* M ··> DE SACRAMENTO ORDINIS ET ORDINUM DISTINCTIONE t 2Sl enim ad litteram ministrum sonat, sed et sine contradictione su­ premum obtinet locum inter eos omnes qui sacerdoti ex officio deserviunt. Certum igitur de fide sit, diaconatum participare hierarchiam a Christo in Ecclesia positam. Sed hierarchia ista in abstracto nihil aliud est quam Ordinis sacramentum, ut ex dictis in antecedentibus constat (1). Ergo diaconatus est participatio huius sacramenti, ac per hoc necesse est ut ritus exterior quo confertur, vere sacramentalis exsistat, imprimatque characterem de se exigitivum gratiae ad rite obeundum munus ministerii. Et confirmatur etiam, quia diacono in sua ordinatione dicitur: Ac­ cipe Spiritum Sanctum, quod non frustra ab episcopis dici, cum ordines conferunt, can. 4, idem asseruit Tridentinum. Si autem in ordinatione diaconali Spiritus Sanctus datur, ergo confertur gratia. Sed ritus gratiae collativus profecto sacramentum audit: unde omni certitudine tenenda conclusio quam ipsius Scripturae commendat auctoritas. Nam etsi, ut Wirceburgenses annotant (2), occasione mur­ muris Graecorum septem primos diaconos ab apostolis consti­ tutos luisse constet ad dispensanda bona a fidelibus oblata, Act. Vl-2 : attamen eosdem sacros ministros, tum ipse Lucas haud obscure prodit, tum vero Patres diserte tradunt, quando eos as­ serunt in divinitus instituta hierarchia Novi Testamenti tenere locum levitarum in foedere antiquo. Sane vero antequam con­ stituerentur diaconi, sedulo investigatum est, non tam quantae industriae essent ac fidelitatis, (quod pro ministerio mensarum satis esse poterat), quam utrum essent pleni Spiritu Sancto ac sapientia, quod profecto ad sacrum ministerium, non ad profa­ num refertur. Narrat deinde sacer historicus illos ritu sacro or­ dinatos statim potitos fuisse iure praedicandi Evangelium et con­ ferendi baptismum, quod de Stephano praesertim ac Philippo perhibetur. Unde et 1 Tim. III, 8-13, postquam tradidisset Apo­ stolus, qualis debeat esse episcopus, quid sit etiam in diaconi electione attendendum, gravissimis verbis docet. Et non est cur (*) Vide supra, Thes. 28, § 2. P) Virceburg., Tom. ro, de Ordine n. 79. QUAESTIO XXXIV-XXXIX SUPPLEM. Vi·;/.’? adversarii importunam nobis diaconissarum mentionem oggerant; nam diaconissae nunquam ad sacrum ministerium leguntur ad­ missae, non ad praedicationem Evangelii, non ad cooperandum celebrationi Eucharistiae aut aliorum sacramentorum, sed ad so­ lam temporalium dispensationem pro feminis, sicut diaconi pro viris. Oportet igitur distinguere occasionalem causam ordinationis primorum diaconorum ab ipsa lege institutionis eorum, quae a Christo descendens per revelationem Spiritus Sancti apostolis innotuit. Considerandum praeterea est quod temporalium bono­ rum administratio, etsi non sit proprius actus sacri ministerii, ei tamen ex natura rei annectitur, loquendo de bonis quae per­ tinent ad Ecclesiam. Est enim Ecclesia societas perfecta et independens, cui ius possidendi inest, et bona sua libere dispen­ sandi. Porro patrimonii ecclesiastici procuratio ad ipsos sum­ mos sacerdotes spectat. Sed quia hi potissimum orationi ei praedicationi verbi instantes esse debent, rectissime eiusmodi cura inferiori ordini sacrae hierarchiae ab initio commissa fuit, quod et sequentium saeculorum usus servavit (^. Hinc autem saepius accidit ut pro humana fragilitate contra presbyteros dia­ coni superbirent; erant enim ditiores et saeculari gratia praepo­ tentes. Quorum insolentiam mordacibus, ut assolet, verbis ca­ stigat Hieronymus, epist. 146 ad Evangelum : «Quid patitur, < inquit, mensarum et viduarum minister ut supra eos se tu« midus efferat, ad quorum preces Christi corpus sanguisque «conficitur?... Omne quod rarum est, plus appetitur. Pulegium < apud Indos pipere pretiosius est. Diaconos paucitas honora« biles, presbyteros turba contemptibiles fecit. Caeterum, etiam « in Ecclesia Romae, presbyteri sedent, et stant diaconi ; licet (’) «Cum furor Gentilium potestatum in electissima quaeque Chri« sti membra saeviret..., in Levitam Laurentium, qui non solum ministerio « sacramentorum, sed etiam dispensatione ecclesiasticae substantiae praee« minebat, impius persecutor efferbuit, duplicem sibi praedam de unius viri •i comprehensione promittens, quem si fecisset sacrae pecuniae tradito« rem, faceret etiam verae religionis exsortem ». Leo Magn., Serm. in nat. S. Laurentii. ? DE SACRAMENTO ORDINIS ET ORDINUM DISTINCTIONE «paulatim increbrescentibus vitiis, inter presbyteros absente epi« scopo sedere diaconum viderim, et in domesticis conviviis be« nedictiones presbyteris dare. Discant qui hoc faciunt, non se « recte facere, et audiant apostolos : Non est dignum ut reliniquentes verbum Dei, ministremus mensis. Sciant quare diaconi «constituti sint. Legant Acta Apostolorum, recordentur condi« tionis suae... Qui provehitur, de minori ad maius provehitur. « Aut igitur ex presbytero ordinetur diaconus, ut presbyter mi«nor Diacono comprobetur, aut si ex diacono ordinatur pre« sbyter, noverit se (presbyter) lucris minorem, sacerdotio esse « maiorem». Sed haec sane non dicuntur ut a sacra hierarchia iure divino constituta excludantur diaconi, imo vero ut se in ea inferiorem locum obtinere sciant. Ideo enim temporalibus Ec­ clesiae bonis administrandis praefecti sunt, quia decuit ut ab eiusmodi sollicitudine supremus ordo esset immunis. Caeterum sacramentalitatem ordinis diaconorum Hieronymus indubitanter attestatur, cum concludit dicens : « Et ut sciamus traditiones «apostolicas sumptas de veteri Testamento: quod Aaron et filii : responderi potest, omnes ordines inferiores semper fuisse implicitos in supremo ordine ministrorum, id est in diaconatu ; caeterum relictum fuisse di­ spositioni Ecclesiae ut decerneret explicitam eorum collationem in parte vel in toto, prout expedire videretur. Unde S. Thomas, Suppi. Quaest. 37, a. 2 ad 2um ait « quod in primitiva Ec: clesia, propter paucitatem ministrorum, omnia inferiora mini« steria diaconis committebantur....; nihilominus erant omnes * praedictae potestates, sed implicite in una diaconi potestate. « Sed postea ampliatus est cultus divinus, et Ecclesia quod im< plicite habebat in uno ordine, explicite tradidit in diversis. Et « secundum hoc dicit Magister in littera, quod Ecclesia alios «ordines sibi instituit». Multo minus valet argumentum quo obiicitur, ordines mi­ nores non esse ordines sacros, adeoque ad Ordinis sacramentum non pertinere. Respondebit enim S. Thomas : « Ordo sacer di« citur dupliciter : uno modo secundum se, et sic quilibet ordo *)( Tridentinum dicendo hiérarchisai divinitus positam constare episcopis, presbyteris, et ministris, voluit abstinere a formali definitione circa subdiaconatum et quatuor ordines minores; adhibuit enim termi­ num qui absolute potest restringi ad diaconos, vel ampliari ad caeteros. Minime tamen diffitendum locutionem a Concilio adhibitam positive favere opinioni S. Thomae. Quidni enim dixissent Patres, hierarchiam constitui episcopis, presbyteris, et diaconis ? ■ΛΧ ♦ DE SACRAMENTO ORDINIS ET ORDINUM DISTINCTIONE 2^5 « est sacer, cum sit sacramentum quoddam. Alio modo ratione «materiae circa quam habet aliquem actum, et sic ordo sacer « dicitur qui habet aliquem actum circa rem aliquam consecra­ bam. Et sic sunt tres tantum ordines sacri, scilicet sacerdo« tium, et diaconatus qui habet actum circa corpus Christi et «sanguinem consecratum, et subdiaconatus qui habet actum «circa vasa consecrata, et ideo eis etiam continentia indicitur, «ut sancti et mundi sint qui sancta tractant» Item verum non est quod quidam dicunt, ministeria mino­ rum ordinum adeo esse exigua, ut probabile non sit characteres sacramentales pro eis obeundis divinitus fuisse destinatos. Nam in cultu divino secundum rectam aestimationem nihil parvum, nihil humile, nihil vulgare reputatur ; cogita ordines ministran­ tium Salomoni quos mirabatur regina Saba in tantum ut non haberet ultra spiritum, et scito esse plus quam Salomonem hic. Adhuc nihil obstat quod a laicis etiam praedicta ministeria soleant in ecclesiis adimpleri. Eodem enim argumento explode­ res characterem confirmationis, quia non confirmati, imo necdum baptizati, usque ad effusionem sanguinis nomen Christi non raro confessi sunt. Aliud quippe est ministerium utcumque adhibere, aliud vero est illud praestare ex officio, et non est indigna do­ mus Dei quae ad singulas publici cultus functiones certos ha­ beat ministros speciali consecratione deputatos. Unde Tridentin. Sess. XXIII, cap. 17 de Reform, edixit: «Ut sanctorum ordi« num a diaconatu ad ostiariatum functiones ab apostolorum « temporibus in Ecclesia laudabiliter receptae, et pluribus in « locis aliquandiu intermissae, in usum iuxta sacros canones «revocentur, ne ab haereticis tamquam otiosae traducantur: illius < pristini moris restituendi desiderio flagrans Sancta Synodus «decernit ut in posterum huiusmodi ministeria nonnisi per con«stitutos in dictis ordinibus exerceantur, omnesque et singulos « praelatos ecclesiarum in Domino hortatur et illis praecipit, ut « quantum fieri commode poterit, in ecclesiis cathedralibus, col« legiatis, et in parochialibus suae dioecesis, si populus frequens (*) Suppl. Quaest. 37, art. 3. ! f! j * WW. 7,4· *·*' 2S6 QUAESTIO XXXIV-XXXIX SUPPL EM. < et ecclesiae proventus id ferre queant, huiusmodi functiones < curent restituendas ». Tandem nec recte obiiceretur, minores ordines posse ex commissione Sedis Apostolicae a simplici presbytero conferri, cum tamen solus episcopus sit minister sacramenti. Non enim est inconveniens si sacramentum Ordinis quoad inferiores sui participationes aequiparetur sacramento Confirmationis. Imo hoc ipsum videtur omnino supponi in decreto pro Armenis, ubi di­ citur : « Ordinarius minister huius sacramenti est episcopus ». Si enim minores ordines in sacramento Ordinis non includeren­ tur, frustra ordinarium ministrum dixisset Eugenius, quia ex omnium consensu, ne extraordinarie quidem quisquam praeter episcopum conferre potest sacerdotium et diaconatum. Nota. — Quoad characteres ordinum revocanda est in me­ moriam generalis doctrina de charactere, quae in priori tomo fuit illustrata notissimo exemplo militiae. Sane vero ordo sive gradus militaris consistit in legali deputatione ad certos actus, cui inseparabiliter annectitur habitus specialis ac distinctivus : pro quanto scilicet nemo a lege ius habet exercendi functiones militares, nisi gerat exteriora insignia quae cum ipso gradu per modum unius accipiuntur. Simili ergo modo characteres ordi­ num important per prius potestatem exercendi ex officio aliquod sacrum ministerium, et haec potestas, non physica, sed potius legalis esse noscitur. Verumtamen, sicut potestas militandi alli­ gatur in milite gestationi cuiusdam exterioris notae, ita sub lege novi testamenti sacrae potestatis investitura fit per impressionem interioris signaculi quo homo in anima physice signatur ut mi­ nister Christi. Si ergo loquamur de characteribus ordinum qua parte important potestatem ad sacrorum confectionem vel cele­ brationem, sic sufficienter innotescunt ex actibus suis, ut supra. Sed qua parte involvunt physicam qualitatem designativam deputationis ad singula ministeria, sic non possunt a nobis deter­ minate cognosci, nec consequenter attingi in suis propriis diffe­ rentiis ; unde satis est ut sciamus eos differre secundum diffe­ rentiam potestatum. £££^.7 ■ DE SACRAMENTO ORDINIS ΕΓ ORDINUM DISTINCTIONE 287 COROLLARIUN. Character ordinis superioris non praesupponit ex natura rei characterem ordinis inferioris, et ideo qui ordinatur per saltum, valide ordinatur. Sed quilibet ordo praesuppo­ nit essentialiter quidem characterem baptismalem, de con­ gruo autem characterem confirmationis. Quod praecedens ordo non sit de necessitate sequentis, facile ostenditur, quia singulae ordinum potestates sunt distin­ ctae, et una quantum est de sui ratione, non requirit aliam in eodem subiecto. Et ideo in primitiva ecclesia aliqui ordinabantur in presbyteros qui prius inferiores ordines non susceperant, et tamen poterant omnia quae inferiores ordines possunt, quia in­ ferior potestas comprehenditur eminenter in superiori virtute, sicut sensus in intellectu et ducatus in regno. Sed postea per constitutionem Ecclesiae determinatum est ut nemo ad maiores ordines promoveretur, qui prius minores non suscepisset. Et inde est quod ordinati per saltum, secundum canones non reordinantur, sed id quod omissum fuerat de praecedentibus ordinibus, eis confertur. Ita fere S. Thomas (1), innixus decretali Innocentii III : « Tuae litterae continebant quod sicut ex relatione « quorumdam receperas, N presbyter, diaconatus ordine prae«termisso, se fecit ad sacerdotii ordinem promoveri... Manda« mus quatenus condignam poenitentiam pro huiusmodi negli« gentia iniungas eidem : qua peracta, ipsum in diaconum ordi«. nare procures, et sic de misericordia eumdem ministrare per«mittas in ordine sacerdotis» (2). *)( Suppi. Quaest. 35, art. 5. (*) Corp. iur. Decret. 1, 5. Tit. 29. — Non est similis ratio de consecratione episcopali quae ommino nulla esset si non praeexsisteret character sacerdotalis ; episcopatus enim non est ordo distinctus a sa­ cerdotio, ut iam dictum est, et infra ex professo declarabitur. r i .1fl ? i 'X L· f-1 r > · 288 QUAESTIO XXXlV-XXXIX SUPPLEM. Nunc autem omnino evidenter apparet praerequiri de necessitate characterem baptismalem, quia nihil potest recipi si desit potentia receptiva. « Per characterem autem baptismalem « efficitur homo receptivus aliorum sacramentorum ; unde qui «characterem baptismalem non habet, nullum aliud sacramen< tum recipere potest, et sic character ordinis baptismalem « characterem praesupponit » (x). Quare, in iure canonico De­ cret. 1. 3, Tit. 43, c. i dicitur : « Si quis presbyter ordinatus « deprehenderit se non esse baptizatum, baptizetur, et iterum « ordinetur ». Caeterum de charactere confirmationis non eadem ratio est. Et certo quidem certius, cum non deceat ut qui super plebem in quocumque ministerii gradu constituitur, nondum adeptus sit plenitudinem christianitatis, constat quod nemo debet ad ordines promoveri qui confirmatus prius non fuerit ; verumtamen ab hu­ ius characteris praeexistentia minime dependet ordinationis va­ liditas. « Ad suceptionem ordinis praeexigitur aliquid de neces« sitate sacramenti, et aliquid quasi de congruitate. De necessitate < enim sacramenti exigitur quod ille qui accedit ad ordines sit « ordinis susceptivus, quod competit ei per baptismum, et ideo « character baptismalis praesupponitur de necessitate sacramenti, « ita quod sine eo sacramentum Ordinis conferri non potest. Sed « de congruitate requiritur omnis perfectio per quam aliquis red« datur idoneus ad executionem ordinis, et unum de istis est « ut sit confirmatus. Et ideo de congruitate character Ordinis « characterem confirmationis praesupponit, et non de neces< sitate » (2). (*) S. Thom. Suppl. Quaest. 35, a. 3. (’) Ibid. a. 4. ·■ Wàs 7. DE SACRAMENTO ORDINIS ET ORDINUM DISTINCTIONE 289 ί THESIS XXX. Materia ordinationis presbyteralis reponenda esse vi­ detur in prima impositione manuum simul cum sequenti por­ rectione instrumentorum, forma vero in verbis quae porre­ ctionem comitantur : Recipe potestatem offerre sacrificium Deo, missasque celebrare, etc. Et idem proportionaliter di­ cendum est de ordinationibus aliis, nisi quod in solo dia­ conatu porrectioni instrumentorum impositio manus adiungitur. In ipso limine huius quaestionis iuvabit iterum atque ite­ rum in mentem revocare, quomodo ex doctrina catholica quae in Christo Salvatore agnoscit immediatum institutorem sacra­ mentorum Novae Legis, minime sequatur materiam et formam omnium et singulorum debuisse ab ipsomet in individuo assi­ gnari (x). Quod quidem in hoc potissimum sacramento verissi­ mum esse noscitur, quia sicut praemissum est, ipse character interior est essentialiter et principaliter Ordinis sacramentum (2). Per prius igitur instituit Christus novi initiator foederis sacram sacerdotii potestatem et varias eius participationes in ordinibus ministrorum, ex consequenti autem tantum, exteriorem ordina­ tionem per quam potestas traducitur. Porro si tantum ex con­ sequenti, recte dixeris ipsum nihil determinasse circa constitutiva ritus sacramentalis veluti materialiter considerata, et non atti­ gisse illa nisi sub generali ratione caeremoniae quae convenienter significaret initiationem ad singulas ordinum potestates. Non ideo tamen attribuit quibuslibet hominibus ius determinandi ordinationis ritum, sed soli Ecclesiae cuius sunt sacramenta, et hoc sensu dixit Innocentius IV in glossa super caput Presbyter : «De « ritu apostolico invenitur in epistola ad Timotheum, quod mai l) Vide primum tomum huius operis, Thes. 2. (’) S. Thom. Suppi. Quaest. 34, a. 2 ad ium. De Ecclesiae Sacramentis. Toni. IÏ. 19 * I » 290 QUAESTIO XXXIV-XXXIX SUPPLEM. « nus imponebant ordinandis, et quod orationes fundebant super « eos. Aliam autem tormam non invenimus ab eis servatam, Unde «credimus quod nisi essent formae postea inventae, sufficeret «ordinatori dicere: sis sacerdos, vel alia aequipollentia verba. « Sed subsequentibus temporibus, formas quae servantur Eccle« sia ordinavit ». Et hoc etiam pacto facile explicantur diver­ sitates inter Graecos et Latinos exsistentes, necnon et variationes in ipsa latina ecclesia notatas, si verum est quod multi dicunt, nullum apparere vestigium porrectionis instrumentorum usque ad saeculum IX. His igitur in tuto positis, celebris illa quaestio de materia et forma ordinationum, pro quanto litem facit inter theologos, magis curiosa esse videtur quam utilis ; nam vel respicit praxim, vel in solo speculationis campo versatur. Si prius, tunc nulla est aut esse potest controversia, quia hic vel maxime applicatur principium, quod in sacramentis non licet uti opinione probabili, tutiori relicta, cum ex validitate Ordinis tot aliorum sacramen­ torum validitas dependeat. Quare maior minorve probabilitas speculativa non est ad rem, sed considerandum quid certo in Ec­ clesia habeatur ut non necessarium ad ordinationis valorem, et re­ liqua omnia haberi debent practice tamquam de substantia sacra­ menti. Atqui ad sciendum quid certo non requiratur, satis est aperire quamlibet theologiae moralis summam : « Est expressum« « in iure, inquit S. Antoninus (1), quaedam non esse de substan« tia..„ ut tempus, item aetatem, item unctionem manuum), etc. *. Uno verbo, rata omnium catholicorum sententia est, omnia praeter manuum impositionem et porrectionem instrumentorum esse certo accidentalia. Nunc autem controvertitur an requiratur et sufficiat instrumentorum porrectio, an contra requiratur et sufficiat impo­ sitio manuum, an forte requiratur utrumque. Item, quia multiplex recensetur in ordinatione presbyteri manuum impositio, disputant (quatenus ipsa requiratur;, quaenam illa sit, prima, secunda, vel tertia quae ht in fine missae. Intra hos limites lis continetur, sed quia non videtur unquam sic componenda ut ad certitudinem <‘) Summ. Tit. 14, c. 16. r ·. de sacramento ordinis et ordinum distinctione 291 solutio deducatur, ideo dixi quaestionem curiosam magis quam utilem. Nihilominus, ut communi consuetudini morem geramus, quid in hac re probabilius appareat paucis exponendum est in­ cipiendo ab ordinatione presbyteri. i. Quod ad materiam ordinationis presbyteralis perti­ net impositio manuum episcopi. — Ratio est quia impositio manuum introducta est ab apostolis i1), et tam in Scriptura quam in antiquis conciliis commemoratur veluti ritus in ordinatione presbyteri et diaconi maxime observandus, nec est ullatenus credibile quod Ecclesia hunc ritum conservaverit ut meram caeremoniam accidentalem quae ipsum sacramenti essentiale con­ stitutivum amplius non ingrederetur. Accedit vel maxime, quod in Tridentino declaratur ministros Extremae Unctionis esse Ec­ clesiae presbyteros, « quo nomine eo loco, non aetate seniores... «veniunt, sed aut episcopi, aut sacerdotes ab ipsis rite ordinati *per impositionem manuum presbyterii * . Unde statim sequitur, Concilium in manuum impositione essentialem ordinationis par­ tem indubitanter agnovisse. Verum impositio essentialiter requisita, non illa esse vide­ tur quae fit post missam, cum dicitur ordinato : Accipe Spiritum Sanctum, quorum remiseris peccata, etc. Ratio est quia iam fa­ ctus est sacerdos, et iam concelebravit episcopo. Ergo, vel di­ cendum ibi esse caeremoniam mere declarativam potestatis iam acceptae, vel concedendum esset, (quod quidam concedere non timent), characterem sacerdotalem esse divisibilem, et dari de facto potestatem in corpus Christi verum, nondum accepta po­ testate in corpus eius mysticum, quod tamen nescio an recte et rationabiliter diceretur. Si enim conferas ea quae superius de sa­ cerdotio declarata sunt, videbis alteram potestatem fluere ex priori ut inseparabilem eius consequentiam. Caeterum non ob­ stat quod tunc dicantur verba, accipe Spiritum Sanctum, quae non (*) Cf. Decretalem Gregorii IX, de sacramentis non iterandis, cap. 3. QUAESTIO XXXIV-XXXIX SCPPLEM. frustra in ordinatione dici, Tridentinum Concilium definivit (l). Ex definitione enim ista minime sequitur verba illa esse formam sacramenti, quia ad hoc ut frustra non dicantur, satis est si declativa exsistant doni Spiritus Sancti quod virtute ordinationis vere confertur. Simili quippe modo non frustra in missa dicimus, jmscipe hanc immaculatam hostiam, et iterum, offerimus tibi cali­ cem salutaris, quando adhuc nihil plus est quam nudus et sim­ plex panis, nudum et simplex vinum ; nam locutiones istae veritatem habent ratione mox futurae consecrationis, ad quam declarationis gratia omnes antecedentes et consequentes caere­ moniae missae referuntur. Et sic etiam esse videtur in prae­ senti Denique non minimi ponderis est ratio deducta ex ca­ none veteris cuiusdam concilii : « Presbyter cum ordinatur, epi; scopo eum benedicente et manum super caput eius tenente. « etiam omnes presbyteri qui praesentes sunt, manus suas iuxta < manum episcopi super caput illius teneant» (3). Ubi aperte fit mentio de illa impositione quae usque nunc est in usu, non in fine missae, sed ante porrectionem calicis et patenae, eique sine dubio vis consecrativa attribuitur. Sed nec materia essentialis quaerenda est in ea caeremonia in qua episcopus tenet manum extensam super omnes ordinan­ dos communiter. Primo quia non est credibile, materiam huius sacramenti non adhiberi unicuique singillatim, contra morem re­ ceptum in aliis. Secundo quia in iure ritus ille, non impositionis, sed suspensionis manuum nomine expresse designatur. Nam Gre­ gorius IX in cap. Presbvter de sac. non iter., aperte opponit ve­ ram impositionem manus huic caeremoniae de qua in fine ait: «Suspensio autem manuum debet fieri, cum oratio super caput «effunditur ordinandi . Si autem ibi impositio manuum proprie loquendo non est. nec etiam materia sacramenti de qua nunc inquiritur. Accedit quod oratio quam tunc fundit episcopus, et in qua plures e recentioribus sacramentalem formam agnoscunt, (‘) Sess. XXII. can. 4. *) Vide tomum primum huius operis, Thes. 49. (*) Enchirid. n. 5t. DE SACRAMENTO ORDINIS ET ORDINUM DISTINCTIONE 293 non videtur respondere ulli e conditionibus requisitis. Est enim J mera deprecatio seu imploratio gratiae (l), cum tamen constet formam Ordinis debere esse, non deprecativam, sed assertivam sive imperativam, prout exigit ea quae tunc fit, investitura potestatis. Relinquitur ergo ut impositio manuum essentialis illa sit quae prima omnium occurrit, quando scilicet episcopus nihil dicens ponit duas manus super singulos ordinandos, idem post ipsum facientibus assistentibus presbyteris. Hanc enim et non aliam assignat Gregorius IX in praedicta decretali ; « Presbyter, < inquit, et diaconus cum ordinantur, manus impositionem tactu «corporali, ritu ab apostolis introducto, recipiunt». Unde ad probationem sufficeret absque ampliori declaratione haec aucto­ ritas, nisi statim duplex occurreret obiectio. Prima est quod Pontifex statim subiungit : « Quod si omissum fuerit, non est «aliquatenus iterandum, sed statuto tempore ad huiusmodi or< dines conterendos, caute supplendum quod per errorem exsti­ tit praetermissum». Atqui, aiunt, si illa manuum impositio ad valorem ordinis essentialiter requireretur, tota ordinatio, utpote ex substantiali defectu invalida, esset iteranda. Ergo nihil aliud esse noscitur nisi caeremonia accidentalis quae postea suppleri potest, eodem pacto quo suppleri solent caeremoniae baptismi si forte fuerint praetermissae. Altera obiectio est quod praefatus ritus in silentio peragitur sine ulla verborum forma ; ergo rursus, non est sacramenti constitutivus, quia iuxta pervulgatum axioma, ac­ cedit verbum ad elementum et fit sacramentum. Verum ad utrumque horum facilis responsio est. — Ad pri­ mum enim negatur suppositum, nam in decretali Gregorii non supponitur fuisse simpliciter omissa praedicta manuum impositio, sed solum non fuisse facta tactu corporali, et haec circumstantia iure meritoque accidentalis a Pontifice iudicatur. Unde S. Anto­ ninus hanc ipsam decretalem exponens ait : < Quod ordinandus «in presbyterum vel diaconum recipiat manus impositionem epi< scopi tactu corporali, licet fieri debeat, non tamen de substantia (’) Cf. Pontificale Romanum. *4 ^5^15 tCMa 4 i *94 ■ QUAESTIO XXXIV- XXXIX SVPPLEM. < (ordinationis) est tl) — Ad secundum autem respondetur, ra­ tionem allatam nihil aliud ostendere nisi quod impositio manuum non potest nunc esse adaequata ordinationis presbyteralis mate­ ria. sed inadaequata tantum. Sine difficultate enim intelligitur, < Ecclesiam latinam retinuisse utique priscum illum ritum ah < apostolis introductum, ordinandi sacerdotem per manus impo«sitionem; illam tamen materiam magis explicitam reddidisse « adiungendo traditionem instrumentorum, ita ut ex manus im< positione et traditione panis ei vini fiat nna integra materia 4L magis explicita, cum forma quae tunc profertur explicante po« testatem ad * sacrificandum (2). Nam in manus impositione symbolice significatur traductio potestatis ab ordinatore in ordi­ nandum : quae quidem symbolica significatio in porrectione in­ strumentorum et materiae sacrificii magis expressa redditur per ordinem ad proprium traducendae potestatis actum, et ideo forma tunc adiungitur. ut accedente verbo ad elementum, completum fiat sacramentum. Dico haec sine difficultate intelligi, ab iis certe qui physicam causalitatem in sacramentis non invenerunt, nam alias non solum occurreret difficultas, sed et manifesta impossibilitas. Quippe impossible est ut aliquid physice causet quando amplius phy­ sice non est ; sed in instanti porrectionis instrumentorum et con­ comitantis prolationis formae, praecedens manuum impositio in sua physica realitate iam desiit exsistere. Quanquam nescio an procedendo in hac via, intelligi possent ea etiam quae necessario ab omnibus velut certissima tenenda sunt. Nescio an actibus poe­ nitentis in sacramento poenitentiae vera adhuc ratio materiae es­ set attribuenda, quia confessio nunquam est physice simul cum absolutione. Nescio an sacramentalis efficacitas adhuc competeret quatuor prioribus unctionibus sacramenti infirmorum, cuius efiectus non inducitur nisi in quinta et ultima. Nescio an adhuc recte conciperentur formae verborum operatrices, quia cum ef­ fectus sacramenti semper sit in indivisibili, voces tamen ex quibus (*) Summa, Tit. 14, c. 16. (’) Lugo. de Sacram. Disp. 2, Sect. 5. n. 98. -* · 1 i'?-- DE SACRAMENTO ORDINIS ΕΓ ORDINUM DISTINCTIONE 295 constat propositio, nonnisi successive et per temporis intervalla sonant. Nunc autem quisquis habuerit prae oculis doctriuam S. Thomae ubi ait: Sicut in ipsa voce sensibili est quaedam vis spiritualis ad excitandum intellectum hominis, in quantum pro­ cedit a conceptione mentis, et hoc modo vis spiritualis est in sacra­ mentis in quantum ordinantur a Deo ad effectum spiritualem (1) : quisquis, inquam, haec consideraverit, videbit non esse incon­ veniens si partes unius eiusdemque materiae sacramentalis discon­ tinue se habeant ad invicem, non secus ac partes unius eiusdem­ que orationis, quae vel ad notificandas vel etiam ad imponendas intellectus practici ordinationes assumitur. Quare cum de assi­ gnata materia ordinationis presbyteralis, ad intrinsecam possibi­ litatem quod attinet, nullus remaneat ambigendi locus, nihil su­ perest demonstrandum nisi quod de facto in porrectione instru­ mentorum et concomitante verborum forma completur apud Latinos essentialis huius sacramenti ritus. 2. Quod materia essentialis presbyteratus completur per porrectionem instrumentorum, et quod forma consistit adaequate in verbis eam concomitantibus. — Ad huius rei demonstrationem sufficiet auctoritas decreti pro Armenis, ubi sic legitur : « Sextum sacramentum est Ordinis, cuius materia est < illud per cuius traditionem confertur ordo, sicut presbyteratus < traditur per calicis cum vino et patenae cum pane porrectio« nem... Forma sacerdotii talis est : Accipe potestatem offerendi « sacrificium in Ecclesia pro vivis et mortuis, in nomine Patris « et Filii et Spiritus Sancti. Et sic de aliorum ordinum formis, « prout in Pontificali Romano late continetur ». Respondent quidam: Hoc decretum (pro Armenis) non esse factum, ipso approbante Concilio, sed postquam iam Graeci disces­ serant, ab Eugenio IV non ut definiente, sed solum ut opinionem suam proferente. « Verum haec responsio aperte falsa est et su« stineri non potest, nam quae in Florentino Concilio post Grae« eorum discessionem acta sunt, saltem quantum ad Armenorum « unionem, peracta sunt ipsis ante discessum consentientibus (*) S. Thom. 3a Part. Quaest. 62, a. 4 ad iUIU· 2ç6 QUAESTIO XXXIV-XXXIX SUPPLEM « Graecis, adeoque cum totius consensu Concilii. Hoc ex ipso «decreto constat, in quo sic habetur: Sacro approbante Concilio, « et ipsis etiam oratoribus consentientibus, data .lr menis instr ti­ nctio quaedam sub compendio orthodoxae fidei, et in fine decreti: « Datum Florentiae in publica sessione sy nodali, solemniter in « Ecclesia maiori celebrata. Unde Clemens VII decretum hoc ipsi « tribuit Concilio, dum Graecos et ipse instruit de sacramento < poenitentiae dicens : Utantur forma absolutionis in generali « Concilio, 'loquitur de Florentino), praescripta, scilicet in hoc «decreto in quo solo haec forma reperitur» (J). Et re quidem vera, nonnisi ex praeiudicatae causae necessitate potuerunt qui­ dam adduci ad reficiendam normam decreti pro Armenis, cuius plena auctoritas semper fuit in Ecclesia Dei. Nonne huic decreto consueverunt theologi religiose inhaerere, dum illud passim in medium afferunt inter caeteras regulas a quibus discedere non licet ? Nonne ex eodem ipsum Tridentinum plerasque sumpsit formulas dogmaticas in doctrina sacramentorum ? Definit enim sacramenta nostra conferre gratiam non ponentibus obicem : ad eorum valorem requiri intentionem saltem faciendi quod facit Ec­ clesia; per tria ex illis imprimi characterem, id est spirituale quod­ dam signum et indelebile ; sacramenti confirmationis ordinarium ministrum esse episcopum ; in sanctissima Eucharistia sub una­ quaque specie et sub qualibet parte, separatione facta, totum Chri­ stum contineri; sacramenti item poenitentiae quasi materiam esse actus poenitentis, qui in tres distinguuntur partes, etc. Quae om­ nia desumpta esse constat ex decreto pro Armenis quod ad mar­ gines citatur cum locis Scripturarum, iuris canonici, et praece­ dentium conciliorum, quibus Tridentini Patres in suis definitio­ nibus innitebantur. Quare pauci admodum ii sunt qui non timuerint decreti huius auctoritatem declinare, et aliter respondent plerique, ve­ rum equidem esse id quod in eo de ordinationis materia et forma edicitur, sed materiam et formam hic significari acces­ soriam quae ad sacramenti substantiam nequaquam pertineat, '?) Wirceburg. Torn, io, de Sacr. Ord., n. 9 DE SACRAMENTO ORDINIS ΕΓ ORDINUM DISTINCTIONE 297 eo quod non erat necesse instruere Armenos de impositione manuuin, cum haec apud illos esset in usu. Ast fidentei dixerim, peiorem videri hanc responsionem, cum iniquius videatur textum violenter contorquere, quam ei aperte contradicere. Et sane in principio decreti, fundamenti instar ponitur, omnia sacramenta tribus perfici, videlicet rebus tamquam materia, verbis tamquam forma..., quorum si aliquod desit, non perficitur sacramentum. Tuin ad singula sacramenta fit descensus; uniuscuiusque in par­ ticulari, materia et forma assignatur: aqua in baptismo, chrisma in confirmatione, panis et vinum in Eucharistia, etc., ac demum ubi devenitur ad Ordinem, contra praemissam notionem mate­ riae et formae, contra constantem harum vocum usurpationem in omnibus praecedentibus sacramentis, contra sensum universa­ liter consecratum in Ecclesia, nomine materiae et formae non amplius importaretur id quo essentialiter constat sacramentum, sed caeremonia eius accessoria et mere integralis? Certo quidem certius, si ita ex arbitrio interpretari licet, nulla amplius est concilii definitio quae in quamlibet contradictionis partem flecti non poterit. Ergo, vel aperte abiicienda est auctoritas decreti pro Armenis, vel si admittitur ut reipsa admittenda est, dicen­ dum porrectionem instrumentorum esse veram essentialem ordi­ nationis presbyteri materiam, et verba concomitantia veram es­ sentialem eiusdem formam. Non tamen sequitur porrectionem instrumentorum quam solam commemorat Florentinum, esse materiam adaequatam. Primo quia assignare unum non est excludere aliud, sicut si dicerem sacramentum confirmationis confici per impositionem manus episcopi, non ideo necessitatem unctionis chrismatis ab­ nuerem. Secundo quia declaratio Florentini respicit per prius materiam et formam ordinationum in genere : « Sextum sacra« mentum, inquit, est Ordinis, cuius materia est illud per cuius «traditionem confertur ordo, sicut presbyteratus traditur, etc.». Ubi vides sermonem esse de toto Ordinis sacramento, adeoque de omnibus in globo ordinationibus, quibus reipsa sola instru­ mentorum porrectio communis est: nam impositio manus in duo­ bus tantum ordinibus sacerdotii et diaconatus conferendis adhi- QVXESTIO XXXIV-XXXIX SUPPLEM. betur. Propteiea etiam, sola instrumentorum traditio debuit com­ memorari in ea brevi formula quae generatim materiam Ordinis attingebat, et nonnisi ex consequenti, sive exemplificationLs gratia, ad singulos ordines in particulari descendebat. Caeterum, cum decretum nos remittat ad Pontificale Romanum, satis su· perque apparet, Concilium non intendisse ad plenum referre quidquid in huius sacramenti collatione est observandum. Nec etiam sequitur ordinationes Graecorum esse nullas, eo quod porrectione instrumentorum carent, et ratio est duplex. Etenim primo, cum determinatio materiae et formae in indivi­ duo relicta fuerit Ecclesiae auctoritati, nihil impedit quominus haec ipsa determinatio aliqualiter differat in ritu latino ab ea quae viget apud Orientales. Decretum autem pro Armenis as­ signat materiam et formam Latinorum, et in hac parte Armenos ad ritum Ecclesiae Romanae revocare exoptat. Altera vero et fortior ratio est quia apud Graecos, simul cum impositione ma­ nuum sufficiens forma profertur, sicut in Latinis etiam ecclesiis initio fieri solebat. Sed nunc nulla apud nos forma verborum adiungitur impositioni manuum, ut ostensum est, et ideo essen­ tialis ritus tunc non completur. « Quamvis ergo impositio ma« nuum cum forma proportionata sufficeret, prout sufficit apud x Graecos : quia tamen ecclesia latina voluit adhibere materiam « et formam magis explicitam, noluit complere ordinationem in « manuum impositione, et ideo non profertur tunc forma, donec ; explicetur magis materia tradendo panem et vinum, etc. Tunc «autem profertur forma: accipe potestatem offerendi sacrificium, quae forma cadit super totam materiam praecedentem, con« stantem ex manuum impositione et traditione panis et vini * fi. Et de ordinatione quidem presbyteri hactenus satis. § 2. Nunc de ordinatione diaconi idem proportionaliter dicen­ dum videtur. Sicut enim pro presbytero, ita pro diacono, im­ positio manus tam in Scriptura quam in antiquis Conciliis ut (*) Lugo, de Sacram., Disp. 2, Sect. 5, n. 90. ιΐ ·5·Γ£ \ DE EPISCOPATU 29 ) ritus initiatorius assignatur: «Diaconus cum ordinatur, solus «episcopus qui eum benedicit, manum super caput illius ponat, «quia non ad sacerdotium, sed ad ministerium consecratur» (’). Verum verba quae tunc episcopus profert, accipe Spiritum Sancluni ad robur et ad resistendum diabolo, etc., non videntur ha­ benda tamquam forma essentialis, cum in eis nihil expressum inveniatur quod pertineat ad collationem potestatis ministerii, et ad proprium ac distinctivum ordinationis effectum. Ergo rursus in ordinatione diaconi non secus ac in ordinatione presbyteri, impositio manus est materia inadaequata tantum, quae postea completur per traditionem libri evangeliorum (2), additis tunc verbis formae : Accipe potestatem legendi Evangelium, etc. Quoad caeteros ordines nihil speciale dicendum occurrit. Nulli enim dubium est quin conferantur e per rerum ad mini< steria sua pertinentium assignationem..., prout in Pontificali «Romano late continetur» (3). Quaest. XL. Supplem. DE EPISCOPATU. Cum in ipso ordine sacerdotali, ut praemissum est, duplex gradus distinguatur, superest dicendum de gradu illo supremo cui competit propagare sacerdotium per sacrae collationem or­ dinationis, et penes quem Christus suae Ecclesiae regimen esse voluit. Porro praeeminentia duplex super simplices presbyteros(*) (*) Apud Denzinger. n. 52. — Fit ibi comparatio cum impositione manuum quam in sua ordinatione accipit sacerdos. « Nam sacerdos, «quia per manus impositionem ordinatur ad sacerdotium, ideo accipit «illam cum maiori solemnitate et approbatione aliorum sacerdotum si« niul manus suas imponentium». Lugo, de Sacram., Disp. 2, Sect. 5, num. 97. («) In decreto pro Armenis dicitur: «Diaconatus vero (traditur) «per libri Evangeliorum dationem». («) Decret, pro Arm. 1. c. ■'T ■ *- ' fi HI 300 QUAESTIO XL SUPPLEM. in episcopis esse noscitur, ordinis scilicet et iurisdictionis, et ideo, vel ab ipso quaestionis limine paucis declarandum est quae sit utriusque potestatis differentia ac ratio distinctiva. Sane ordinis potestas, iuxta superius praemissa, nihil aliud est quam potestas conficiendi et tradendi sacra ex officio. Dici­ tur enim sacerdos quasi sacra dans, et quia omnis recipiens qua talis subiicitur danti seu agenti, constat quod potestas ordinis per seipsam ponit in ordinato veram praeeminendam super eos qui in statu laicali exsistentes, deputantur tantum ad sacrorum receptiones. Verum praeeminentia ista nondum illa est quae in praelato respectu subditorum consideratur ; alia enim est subiectio recipientis ad dantem, et alia subiectio subditi ad superio­ rem pollentem iure imperandi, praecipiendi, ligandi et solvendi. Hanc igitur subiectionem sola facit potestas quam iurisdictionis vocant. Potest quidem esse quod ad unius eiusdemque collationem sacramenti tam ordo quam iurisdictio requiratur : scilicet pote­ stas ordinis pro quanto est ministratio alicuius sacri, potestas vero iurisdictionis pro quanto sacramentum hoc specialem induit modum et rationem iudicii, sicut de poenitentia alias dictum est. Nunquam tamen debet una potestas confundi cum alia, quia tum obiecto, tum derivationis modo, tum conceptu et ratione intrinseca formaliter distinguuntur. Certe potestas iurisdictionis respicit omnes et solos actus ligandi et solvendi qui requiruntur ad Ecclesiae finem. Item non provenit ad singula subiecta per aliquam consecrationem, sed vel per dispositionem iuris vel per iniunctionem. Denique alio modo dividitur ac potestas ordinis, in supremam scilicet et subordinatam, in universalem et par­ ticularem, in ordinariam et pure delegatam, in completam de­ mum et incompletam pro quanto ad utrumque forum se ex­ tendit, vel tantum ad internum : quae omnes divisiones partim sunt perspicuae, et partim ex iure canonico in praesenti sup­ ponuntur. His igitur praemissis, duo sunt quae de episcopatu decla­ randa veniunt; quorum primum ad potestatem ordinis spectat, alterum vero ad potestatem iurisdictionis sive regiminis. DE EPISCOPAT f; 3θι THESIS XXXI. Fide catholica credendum est episcopos esse simplici­ bus presbyteris potestate ordinis superiores. Quo tamen non obstante dicendum videtur, novum characterem in con­ secratione episcopali non dari, sed praeexistentem am­ pliari ad eas sacrorum collationes quae completive ac veluti cumulative per legem Novi Testamenti sacerdotio adscribuntur. Episcopos non esse presbyteris in hierarchia divinitus insti­ tuta superiores, primus negavit Aerius, saeculi quinti heresiarcha, quem postea secuti sunt Calvinistae, Puritani, Lutherani, et omnes ex Protestantibus qui presbyteriani vocantur. Erat au­ tem Aerius, ut de eo scribit Epiphanius, homo procax, qui cum non potuisset creari episcopus, sed presbyter semel ordinatus in ea functione semper permansisset, dicere non est veritus nihil prorsus inter episcopum ac presbyterum interesse. « Quanam, «inquit, in re presbytero episcopus antecellit? Nullum inter «utrumque discrimen est. Est enim amborum unus ordo, par et idem honor ac dignitas. Manus imponit episcopus, imponit « et presbyter ; baptizat episcopus, idem facit et presbyter : di« vinum omnem cultum administrat episcopus, non minus id «facit et presbyter; episcopus in throno sedet, sedet et presby« ter. His in vulgus iactatis, plerosque in errorem adduxit, quo« rum sectae princeps exstitit » Ç). Sed hanc haeresim evidenter confutat divina Traditio inde ab initio. Sane, ut scribit Baronius ad annum Christi 58, Igna­ tius qui apostolorum temporibus administrabat ecclesiam Antio­ chenam, non aliud scripsit quam quae essent ab apostolis in (*) Epiphanius adversus haereses, I. 3. Haeres. 75. η. 3. JO* QUAESTIO XL SUPPLE Μ. Ecclesia ordinata : « Qui dum hierarchicum Ecclesiae catholicae «ordinem saepe commemorat, presbyteros esse subiectos epi« scopis absque ulla dubitatione testatur, ac in primis ad Smyr« nenses haec ait : Laid diaconis sublidantur, diaconi presby< teris, presbyteri episcopo, episcopus Christo, ut ipse Patri. Haec « ille, ubi et superius episcopum appellat principem sacerdotum, < nec quicquam maius in Ecclesia episcopo reperiri. Oui et ea < distinctione qua dicit : Omnes episcopum sequimini ut Christus * Patrem, et presbyterorum, collegium ut apostolos, magnam sane «differentiam utriusque status ac gradus fuisse demonstrat. Idem· « que in omnibus fere quas scribit ad ecclesias diversas episto« las, ut episcopo primum, inde presbyteris, demum diaconis 4 obediant admonet, ut cum sic scribit ad Trallianos: Episcopo subtecti estis velut Domino. Et paulo post : Sed et presbyteris « subiecti estis ut Christi apostolis. Ac rursus post multa : Quid « aJiud est episcopus quam is qui omni principatu et potestate < superior est? Et ad Philadelphios : Boni sunt, inquit, sacer< dotes, et sermonis ministri; melior autem Pontifex cui credita « sunt sancta sanctorum, cui soli commissa sunt secreta Dei. Item « et superius eumdem ordinem hierarchicum explicans, ut precsbyteri episcopo obediant admonet. At his quid evidentius « dici potest ? >. Atqui hanc praeeminendam esse prae primis quoad ordinis potestatem (pro quanto scilicet potestas illa se extendit in epi­ scopo ad quasdam sacrorum ministrationes ad quas sese non porrigit in presbytero), universa Traditio semper intellexit. Sem­ per enim creditum est, soli episcopo competere potestatem ge­ nerandi sibi similes in sacerdotio, ita ut inter episcopum et pre­ sbyterum tantumdem distet, quantum inter adultum et puerum qui nondum est potens alium hominem generare : < Totum il« lud, inquit Epiphanius f1), stoliditatis esse plenissimum pru« dens quisque facile perspicit, velut cum episcopum ac pre« sbyterum adaequare conatur. Hoc enim constare qui potest? « Siquidem episcoporum ordo ad gignendos patres pertinet.(*) (*) Epiphanius adversus haereses, 1. 3 Haeres. 75, n. 4. DE EPISCOPATU 303 < Huius enim est patrum in Ecclesia propagatio. Alter cum «patres non possit, filios Ecclesiae regenerationis lotione pro­ ducit, non tamen patres aut magistros. Quinam vero fieri ρο­ ή test ut is presbyterum constituat, ad quem creandum manuum «imponendarum ius nullum habeat? Aut quomodo presbyter «episcopo dici potest aequalis?». Et ideo etiam semper cre­ ditum est, nova consecratione opus esse presbytero qui in de­ mortui episcopi locum succederet, ita ut ne ipsi quidem schi­ smatici, etsi ad omne facinus paratissimi, presbyteros ad epi­ scopatum sine ordinatione ausi sint promovere i1). Unde Hie­ ronymus qui in epistola ad Evangelum (2) ostendere volens diaconos presbyteris esse inferiores, amplificationis studio exag­ gerat presbyterorum dignitatem, viderique posset praeeminentiam episcoporum ad solam dispositionem iuris ecclesiastici reducere: ipse, inquam, Hieronymus sese infra corrigens ait: «Quid enim «facit, excepta Ordinatione, episcopus, quod presbyter non fa«ciat?... Et ut sciamus traditiones apostolicas sumptas de Ve­ ri teri Testamento, quoad Aaron et filii eius..., in templo fuerunt, . Et infra ad 2um : « Licet detur aliqua pote« stas spiritualis episcopo in sui promotione respectu aliquorum sacra« mentorum, non tamen illa potestas habet rationem characteris». (’) Sess. XXIII, can. 2. : * ·\ ‘ · ? i* Γ P 3 OS QUAKSTIO XL SUPPLEM. esse presbyteris superiores, nec potestatem quam habent confir­ mandi et ordinandi esse illis cum presbyteris communem (l). Hinc tamen minime sequitur episcopalem consecrationem non esse collativam gratiae, imo vero contraria potius conclusio colligitur, quia plenum sacerdotium speciali indiget gratia qua non indiget sacerdotium simplex, maxime propter munus et of­ ficium regendi ad quod natura sua dicit habitudinem, prout nunc superest exponendum. THESIS XXXII. lure divino episcopatus supra simplicem presbyteratum excellit potissimum potestate regiminis, quamvis jurisdictio particularium episcoporum non immediate a Deo eis con­ feratur, sed descendat de plenitudine auctoritatis summi apostolici Antistitis qui in Beati Petri Sede toti praesidet Ecclesiae. § i. Hic tangitur principalis praerogativa episcoporum, nam si solam potestatem ordinis spectes, pleraque sunt eis et presby­ teris communia, praesertim vero respectu sacramenti Eucharistiae quod est sacrum per excellentiam, et ad quod ordines ordinal iur principaliter, ut dicitur in Suppi. Quaest. 37, a. 2 ad 3“®. Nunc autem in potestate regiminis exsors et simpliciter privilegiata episcopalis gradus conditio est, iuxta illud Cypriani: « Dominus noster cuius praecepta et monita observare debemus, « episcopi honorem et ecclesiae suae rationem disponens, in « Evangelio loquitur et dicit Petro : Ego dico tibi quia tu es Pe« trus, etc. Inde per temporum et successionum vices ordinatio « et Ecclesiae ratio decurrit, ut Ecclesia super episcopos consti« tuatur, et omnis actus Ecclesiae per eosdem praepositos gu(Ί Ibid. can. 7 DE EPISCOPATU 309 .< bernetur» (l). Cum autem nunc dicitur episcopos iure divino an­ tecellere presbyteros potestate jurisdictionis, sensus est, solum gradum episcopalem fuisse institutum a Deo ad ordinarium re­ gimen fidelium, et divinam Ecclesiae constitutionem omnino re­ quirere ut ipsa per episcopos tanquam per ordinarios pastores regatur. Non quod repugnet dari verum episcopum sine jurisdi­ ctione, sed quia gradus episcopalis in generali exigit auctorita­ tem regiminis utriusque fori, et vicissim ordinaria huius regi­ minis auctoritas nonnisi in gradu episcopali per se residere potest. Prae primis notandum quod ipsum episcopi nomen importat superintendendam sive regendi potestatem, iuxta illud Act. XX28 : « Attendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus «Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei·». Transiit quippe ia Ecclesiam, ait Baronius (2), cum sua significatione atque proprietate vox graeca επίσκοπός. Tali enim nomine, ut auctor est Suidas, dicebantur inspectores et custodes quos Athenienses in suae ditionis urbes, ad statum rerum cognoscendum atque instituendum mittebant, quorum apud graecos historicos frequens mentio est. Ad quos etiam alludit Cicero dum ait ad Attic. 1. 7 : «Vult enim me Pompeius esse, quem tota haec Campania et «maritima ora habeat episcopum ». Et Augustinus de Civit. Dei 1. 19, c. 19: «Episcopatus.... nomen est operis, non honoris. «Graecum est enim, atque inde ductum vocabulum, quod ’ille «qui praeficitur, eis quibus praeficitur superintendit, curam « eorum scilicet gerens : επί quippe super, σκοπός vero intentio « est. Ergo έπισκοπείν, si velimus, latine superintendere dicere « possumus ». Determinatur autem ab Apostolo ubi supra, ad munus pascendi sive regendi : Υμάς τό πνεύμα τό άγιον εθετο επισκόπους ποιμαίνειν την εκκλησίαν τού θεού. Sed iam oritur difficultas, quia in Scriptura apostolica, tam ‘episcopi quam presbyteri nomen indifferenter attribui videtur iis omnibus qui ordinis sacerdotalis erant. Quin et in hoc ipso (*) Cyprian, epist. 27. (*) Annal, ad annum Christi 58. i •‘t·! S«o QUAESTIO XL SUPPLE Μ. loco Actuum, loquitur Paulus ad maiores natu (id est presby­ teros) Ecclesiae, quos mittens Ephesum ad se vocaverat. Quo­ modo ergo constabit eos qui dicuntur positi a Spiritu Sancio regere Ecclesiam Dei, esse eos solos quos nunc vocamus epi*•TÏ Respondeo, presbyteri quidem vocabulum fuisse certo cer­ tius commune, nam et Petrus (l) et loannes (2), cum essent apo­ stoli, seipsos tamen presbyteros nominant. Imo nec improbabi­ liter censent inulti, simplices etiam sacerdotes quandoque nun­ cupatos episcopos, vehit cum epistolam ad Philippenses Paulus sic inscribit : Omnibus sanctis qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus (3). Sed cum aliud sit nominare omnia membra unius ordinis ab iis qui in eo primatum tenent, aliud vero omnibus attribuere quoad rem, eminentem illam dignitatem a qua commune vocabulum imponitur: non sequitur sane, regendi munus de quo Act. XX-28, ad eos omnes pertinuisse qui quomodolibet tunc temporis episcopi appellabantur : quamquam nec vice versa, sat firmum forsitan ex Scriptura nude inspecta, pro singulari illa summi sacerdotii praerogativa argumentum duceretur. Verum si inhaerentem Scripturae traditionalem sensum consulamus, non « (l) « Seniores ergo qui in vobis sunt, obsecro consenior. Ππεσβυ« τέροος τούς âv ύμίν παρακαλώ ô συμπρεαβύτερος ». ι Petr. V-i. P) «Senior Electae dominae et natis eius. 'Ο πρεσβότερος ίκλεκτή κυρία, καί τοϊς τέκνο·.; αυτής». 2 Ioan., j. (*) « Putet aliquis, non Scripturarum, sed nostram esse sententiam, «episcopum et presbyterum unum esse, et aliud aetatis, aliud esse no1 men officii. Relegat Apostoli ad Philippenses verba dicentis: Paulus * et Timotheus... omnibus sanctis .. qui sunt Philippis, cum episcopis et * diaconis, et reliqua. Philippi una est urbs Macedoniae, et certe in «una civitate plures, ut nuncupantur, episcopi esse non poterant. Sed « quia eosdem episcopos illo tempore, quos et presbyteros appellabant. « propterea indifferenter de episcopis quasi de presbyteris est locutus 3. r^j n \ 11111 s, t na u kt: n t. in cap. 1 epist. ad Titum. Illud tamen quod adiungit de iis quos Paulus a Mileto mittens Ephesum ad se ve­ nire iussit, non videtur intentum demonstrare : nam Ephesum mittit Paulus tanquam ad metropolim, e qua vicinarum civitatum episcopi facile poterant advocari. Cf. Apoc. I-II. 3 2 9 DE EPISCOP AW relinquitur ambigendi locus. A primis enim initiis usus commu­ nis, divinae constitutionis Ecclesiae ab apostolis traditae apprime conscius, soli supremo sacerdotio episcopatus nomen voluit esse reservatum, non alia profecto de causa, nisi quia huic uni quoad rem competebat mox declarata vocabuli proprietas, et quia se­ quentis gradus presbyteris sola nuncupatio propter sacerdotalis ordinis unitatem fuit aliquando communis. Maneat ergo certissimum, rationem nomine episcopatus si­ gnificatam, (iure divino) soli supremo gradui hierarchiae ordinis convenire, Nunc autem duplici modo potest id intelligi, vel quia episcopalis character regendi auctoritatem formaliter includit, vel certe quia huius auctoritatis proprium est ex divina institutione subiectum. Atqui primum non admittitur, tum quia extra Ecclesiam catholicam dantur veri episcopi quantum ad potestatem ordinis, tametsi extra catholicam nulla esse possit vera guber­ nandi auctoritas, tum etiam quia in ipsa catholica, tanquam veri episcopi semper habiti sunt episcopi depositi vel demissionarii, item episcopi ad honores consecrati (χ), aut etiam episcopi coadiutores seu vicarii in pontificalibus (2). Restat ergo dicendum, gradum episcopalem iure divino designatum esse ad ordinariam potestatem regiminis, ut supra fuit declaratum, et hoc modo praecellentiam episcoporum supra presbyteros quantum ad iurisdictionem, de ipsa Christi institutione descendere : pro quanto(*) (*) « Porro apud Edessam..., celeberrimi tunc temporis monachi «erant Julianus et Ephrem Syrus scriptor. . Barses item et Eulogius, «qui quidem ambo postmodum episcopi fuere, non alicuius urbis, sed « honoris duntaxat causa, tanquam ad recompensanda praeclara ipso«rum facinora, in suis monasteriis ordinati. Quo quidem modo etiam « Lazarus, de quo supra dixi, episcopus fuit». Sozomenus, Hist. Eccies. I. 6, c. 34. (’) « Venerabilis senex (Valerius) sciens se corpore et aetate infir«missimum, egit secretis litteris apud primatem episcoporum Carthagi«nensem, allegans imbecillitatem corporis sui aetatisque gravitatem, et «obsecrans ut Hipponensi ecclesiae ordinaretur episcopus, qui suae < cathedrae non tam succederet, sed consacerdos accederet Augustinus. «Et quae optavit et rogavit satagens, rescripto impetravit, etc.». Pos­ siditis, in vita Augustini, c. S. in > . - ; ?? ί fi y μ* 1 M il 5 :· F JT2 QUAESTIO XL SUPPtEM. scilicet ius divinum iubet ut per episcopos, non autem per pre­ sbyteros, gubernetur Ecclesia. Unde Tridentinum, Sess. XXIII, cap. 4 : « Sacrosancta Synodus declarat, praeter caeteros eccle< siasticos gradus, episcopos qui in apostolorum locum succes­ serunt. ad hunc hierarchicum ordinem praecipue pertinere, et . positos, sicut idem apostolus ait, a Spiritu Sancto regere Ec* etesiam Dei, eosque presbyteris superiores esse, etc. >. Nec dicas presbyteralem etiam gradum esse exigitivum ju­ risdictionis, quatenus iure divino presbyteratus ordinatur ad mi­ nistrandum poenitentiae sacramentum quod sine jurisdictione confici nequit. Nam in primis non est haec exigentia ad eam regiminis potestatem in utroque foro, quae simpliciter potesta­ tem regendi et pascendi audit. Insuper non est exigentia ad iurisdictionem ordinariam, cum sufficiat jurisdictio a praelato delegata. «Omnis potestas, inquit S. Thomas, Suppi. Quaest. 40, « a. 4, quae non potest exire in actum, nisi praesuppositis qui« busdam ordinationibus, dependet ab illa potestate quae illas « ordinationes facit. Sacerdos autem non potest absolvere et li« gare, nisi praesupposita praelationis iurisdictione qua sibi sub·< dantur illi quos absolvit... Et ita patet quod oportet esse po« testatem episcopalem supra sacerdotalem » (Σ). Caeterum, quod de iure divino pariter sit, ut supra omnes episcopos per totum mundum particularibus gregibus praesidentes unus solus principetur iurisdictione suprema atque universali, late demonstratur in tractatu de Ecclesia, et eleganter ostendit S. Thomas 1. 4 c. Gent. c. 96, his verbis : « Manifestum est(*) (*) Hic nota errorem eorum qui post Gulielmum a S. Amore, Ger­ son, et alios in Concilio Constantiensi, dixerunt auctoritatem parocho­ rum iure divino institutam, ipsosque parochos esse iudices fidei et ha­ bere ius suffragii in conciliis. Dicendum autem de iure divino esse presbyteros, quibus per sacram ordinationem confertur ordinis potestas, quique sint episcoporum adiutores in ministratione sacramentorum. Sed de iure mere ecclesiastico est, quod ordinaria iurisdictione instruantur in ordine ad haec munia aliaque annexa exercenda, quasi minores pa­ stores stabili modo uni parochiae addicti. DE EPISCOPATU 313 «quod quamvis populi distinguantur per diversas dioeceses et «civitates, tamen sicut est una Ecclesia, ita oportet esse unum «populum christianum. Sicut igitur in uno speciali populo unius «ecclesiae requiritur unus episcopus qui sit totius populi caput, «ita in toto populo christiano requiritur quod unus sit totius « Ecclesiae caput... Et quia (Christus) praesentiam corporalem «erat Ecclesiae subtracturus, oportuit ut alicui committeretur, qui «loco sui universalis Ecclesiae gereret curam». Porro ille unus est, cui Domni Apostolici appellatio vere competit, quia in eo solo, vi legis constitutivae Ecclesiae, eadem numero permansit potestas et missio principi apostolorum immediate a Christo collata, de quo proinde non oportet quaerere qua via et ratione suam jurisdictionem obtineat, quia statim ac verificatae sunt con­ ditiones ad Petri successionem requisitae, investit electum vis dominicae ordinationis in perpetuum valiturae: Pasce agnos meos, pasce oves meas (1), et iterum : Tu es Petrus... et tibi dabo cla­ ies regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis (2). Solum igitur remanere potest quaestio de modo quo ad caeteros inferiores episcopos proveniat ordinaria regendi potestas. Dicimus autem : non a Deo immediate, sed per derivationem a plenitudine potestatis quae est in summo apostolico antistite. Qua in re oportet abstrahere a praesenti modo institutionis, si­ cut ab omnibus accidentalibus et mutabilibus formis, sed quid ipsa immobilis Ecclesiae constitutio ferat, inspiciendum est. Videretur autem dicendum quod jurisdictionem suam epi­ scopi vi consecrationis accipiunt. Quidquid enim immediate a Deo habent, per consecrationem habent. Sed Jurisdictionem a Deo immediate habere dicendi sunt, quia ponuntur a Spirztu Sancto regere Ecclesiam Dei. (>) Ioan. XXI, 15-17. -(·) Matth· XVI. u 314 QUAESTIO XL SUPPLEM. Praeterea, eodem modo nunc accipiunt auctoritatem, quo eam vel ab initio accipiebant. Atqui ab initio non habebant eam per derivationem a Summo Pontifice. Non enim S. Petrus un­ quam habuit consistorium, nec quisquam e suis successoribus per longa saecula : imo vero, electi per cleri suffragium statim consecrabantur, et nihil amplius requirebatur ad investituram potestatis. Sed contra est quod dicit Innocentius I in epistola ad Concilium Carthaginense il) : « Antiquae traditionis exempla ser< vantes, et ecclesiasticae memores disciplinae, religionis vigo< rem non minus nunc in consulendo quam antea cum pronun« daretis, vera ratione firmastis, qui ad nostrum referendum «approbastis esse indicium, scientes quid Aposiolicae Sedi de« beatur, a qua ipse episcopatus et tota auctoritas nominis huius « emersit». Et iterum in epistola ad Concilium Milevitanum (2) : « Quoties fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres et coepi« scopos nostros nonnisi ad Petrum, id est sui nominis et hono« ris auctorem, referre debere, velut nunc retulit dilectio Vestra, « quod per totum mundum possit omnibus ecclesiis in commune « prodesse ». Huius autem veritatis ratio triplici potissimum argumento potest apparere. Primo quia solus Petrus, Ioan. XXI, 15-17, constitutus est summus ordinarius pastor totius Ecclesiae. Ergo de potestate eius pastorali descendere debet de lege ordinaria omnis inferior pascendi auctoritas. Illimitate enim tenditur illud: Pasce agnos meos. Praeterea, iurisdictio unicuique provenit per eam causam per quam assignantur ei subditi. Sed per episcopalem consecra­ tionem nulli subditi assignantur, cum consecratio non conferat nisi id quod in omnibus indiscriminatim idem est, sive in summo episcopo qui iurisdictionem habet super universam Ecclesiam, sive in illis qui particulares sedes vel maiores vel minores obtinent, sive demum in eis qui nulli gregi praeficiunP) Inter epistolas Augustini 181. p) Ibid. 182. DE EPISCOPATU tur, Relinquitur ergo ut iurisdictio a Christo proveniat in episcopos, vel per immediatam dispositionem legis constitutivae Ecclesiae, vel per derivationem ab eo qui ex eadem lege ple­ nam habet et universalem pascendi potestatem. Atqui ius con­ stitutivum Ecclesiae nulli particulari antistiti determinat subditos. Oportet igitur auctoritatem episcopalem descendere de plenitu­ dine potestatis, quae in una apostolica Petri sede immobiliter iure divino manet. Nec dicas adhuc concipi posse, electionem canonicam ad huius vel illius urbis episcopatum se habere per modum purae conditionis, qua posita, Christus electo immediate conferret au­ ctoritatem. Neque enim nunc agitur de eo quod concipi potest, sed de eo quod est. Porro potestatis collatio apud homines de facto non fit nisi per investituram iuris exterius notificatam, quae quidem in praesenti ex parte Christi prorsus desideratur. Insuper, praedicta conceptio est contra generalem ordinem pro­ videntiae Dei, qui non solet per seipsum immediate conferre id ad quod causae secundae sufficiunt. Quantum autem apparet ne­ cessarius specialis interventus Dei in collatione ordinis, propter characterem et gratiam quam ipse solus physice efficere potest, tantum non necessarius dignoscitur in collatione iurisdictionis, si solum excipias Summum Antistitem, cui etiam semel pro sem­ per fuit attributa in vi verbi Domini dicentis : Tu es Petrus, tibi dabo claves, pasce agnos, pasce oves. Tertio denique hic modus derivationis in iurisdictione epi­ scopali necessarius erat, ut totius ecclesiastici regiminis legitimitas esset semper visibilis et perspicua. Haec quippe legitimitas tota quanta est dependet ex accepta a Christo missione, cuius continuatio usque ad nos debet luculenter apparere. Unde dici solet quod apostolicitas est dos principalis, a qua derivant et cum qua necessario connectuntur omnes aliae dotes ac notae verae ecclesiae. Atqui apostolicitas totius regiminis ecclesiastici hinc maxime visibiliter apparet, quod omnis potestas iurisdictionis descendit ab una Sede, in qua per indisruptam episcoporum suc­ cessionem (a Petro usque in hodiernam diem), perseverat identice ipsissima missio a Christo immediate collata, Ioan. XXI, 15-17, H i| ? 3l6 QUAESTIO XL SUPPI EM. Et hoc est argumentum quo ad confundendum omnes schismati­ cos atque haereticos utebantur vetustissimi Patres, Irenaeus c. haeres. 1. 3, c. 3; Epiphanius. Haeres. 20; Optatus Milevitanus, de schismate Donat. I. 2, c. 2 ; Augustinus epist. 33, n. 2. Ad inm ergo dicendum quod etsi episcopi positi sint a Spi­ ritu Sancto regere Ecclesiam Dei, non ideo tamen singuli titu­ lares immediate a Spiritu Sancto regendi auctoritatem habent. Xam locus Actuum 1XX-2S) solum probat quod auctoritas epi­ scopalis est divinae institutionis, et quod providet Spiritus San­ ctus ut Ecclesia secundum immobilem constitutionis suae legem regatur per episcopos. Sicut si diceretur provincialibus alicuius ordinis religiosi : attendite vobis et universae provinciae in qua vos Institutum posuit praesules gubernare congregationem ve­ stram : sane haec verba vera essent, sive dicti provinciales fuis­ sent immediate creati per dispositionem Instituti, sive per Insti­ tutum solummodo ordinatum fuisset ut ordo per provinciales a generali praeposito assumendos gubernaretur, et sic est in di­ vina Ecclesiae constitutione. Ad 2um dicendum quod initio Ecclesiae, provenit primis episcopis regendi auctoritas ex hoc quod fuerunt ab apostolis instituti; successoribus vero eorum, ex hoc quod in locum de­ mortuorum antecessorum suffecti sunt secundum legem succes­ sionis ab iisdem apostolis edictam. Videndum igitur est, cuius­ nam auctoritate apostoli sedes episcopales fundaverunt, et legem successionis determinaverunt. Ad cuius evidentiam, principii loco statuendum est, nihil per apostolos in fundatione Ecclesiae fuisse constitutum nisi con­ sentaneum iuri monarchic©, quod (Matth. XVI, 18-19, et IoanXXI, 15-17) eidem indidit Christus. Et hoc non indiget spe­ ciali probatione, nam vel loqueris de iure vel de facto. Si de iure, clarum est non habuisse apostolos auctoritatem aliquid ex­ sequendi contra aut praeter ius divinum. Si de facto, certissi­ mum est eos fuisse infallibiles in executione mandati quod ac­ ceperant. Oportebat enim esse in omnibus primis aedificatoribus extraordinariam assistentiam Dei ne a praemonstrato exemplari deficerent, sicut si deberet primo fieri machina valde delicatae • - Jri DE EPISCOPATU structurae, oporteret esse in primis operariis artem excellentem et specialem communicationem cum supremo artifice. lain ex hoc principio sequuntur duo. Primo, quia certum de fide est, ius Ecclesiae constitutivum exigere ut tota de in­ tegro Ecclesia sit subiecta Petro in suis successoribus iugiter praesidenti, consequitur apostolos singulas particulares ecclesias aedificasse supra petram, easque fecisse illius monarchiae par­ tes, in qua summus pastor Petrus principatur. Seciindo, quia ius Ecclesiae constitutivum exigit ut omnis potestas ordinaria non solum sit subiecta potestati Petri, verum etiam de pleni­ tudine eius tanquam ex fonte descendat, consequitur apostolos nonnisi auctoritate Petri potuisse conferre primis episcopis regendi auctoritatem, vel etiam instituere leges successionis in episcopatu. Et non refert quod apostoli non a Petro, sed a Christo immediate suam jurisdictionem obtinuerint. Nam profecto nihil impedit quominus Christus, nulla mediante delegatione Petri, per semetipsum effecerit apostolos Petri ministros pro ordina­ tione eorum omnium ad quae constitutiva Ecclesiae lex requi­ rebat primatialis potestatis interventum. Ratio est quia, cum potestas Petri plenissime dependeret a Christo, nihil obstabat quin Christus ipse illam delegaret aliis, prout exposcebat opus ad quod exsequendum omnes pariter apostoli mittebantur. Et hoc modo intelligitur auctoritatem creandi ordinarios pastores et ferendi leges ad regularem et permanentem transmissionem episcopalis potestatis, non fuisse in apostolis nisi tanquam in ministris Petri : ministris, inquam, non per ipsum Petrum, sed per Christum summum legislatorem electis atque institutis. Huius rei quamdam similitudinem habes in vicario parochi, si forte non per ipsum parochum, sed per episcopum immediate instituatur; quo quidem in casu ipsissima auctoritas quae in parocho est protenditur ad vicarium, quamvis non per concessionem parochi, sed per dispositionem eius cui parochi auctoritas subiecta est. Sic ergo verum est quod ubique et semper auctoritate Se­ dis Apostolicae jurisdictionem suam acceperunt episcopi. Et quia auctoritate huius Sedis vel ab initio edicta est lex successionis. I y v Ili |«| i 9 \ - · r*. 1 T · · rt · · * 318 I QUAFSTIO XI SVPPLEM. ideo per eamdem Sedem potuit mutari, sicut reipsa mutata est, absque ulla reclamatione: ut scilicet, iam non mediante electione cleri vel populi instituantur cuncti per orbem sacrorum antisti­ tes, sed per solam immediatam Domini Apostolici iniunctionem seu praeconizationem (*). Hac igitur ratione omnia in mira unitate et summa simpli­ citate constant. Commissio extraordinaria data apostolis ad Ec­ clesiae fundationem cum eis expiravit, et sola remansit apostolica atque ordinaria auctoritas ipsius apostolorum principis, quae semper eadem numero perseverat in eius successoribus. Statim enim ac verificatae sunt conditiones ad Petri successionem, in· vestit electum vis ordinationis in perpetuum latae a Christo : Pasce agnos meos, pasce oves meas. Ex hac autem auctoritatis petra missio legitima sese per omnes gradus hierarchiae refundit. Nemo ergo potest irridere nos dicens: Qui estis vos, et in cuius nomine ministerium vestrum exercere praesumitis? Quis mi­ sit, quis munus demandavit ? Ubi sunt tituli et commendatitiae litterae? Ad has certe quaestiones nullus schismaticus, nullus hae­ reticus, nullus protestans respondere potuit unquam. Nos vero hdenter sub Petri clavibus constituti, hoc brevi demonstrationis catholicae compendio utimur, quo quindecim abhinc saeculis utebatur Optatus: «Igitur negare non potes scire te, in urbe Ro« ma, Petro primo cathedram episcopalem esse collatam, in « qua sederit omnium apostolorum caput Petrus, in qua una « cathedra unitas ab omnibus... servaretur... Ergo cathedram •s unicam quae est prima de dotibus sedit prior Petrus, cui suc« cessit Linus. Lino successit Clemens, Clementi Anacletus, < Anacleto Evaristus, Evaristo Alexander, Alexandro Sixtus, Si« xto Telesphorus, Telesphoro Hyginus, Hygino Anicetus, Ani* ceto Pius, Pio Soter, Soteri Eleutherius, Eleutherio Victor, « Victori Zephyrinus, Zephyrino Callixtus, Callixto Urbanus, « Urbano Pontianus, Pontiano Antherus, Anthero Fabianus, « Fabiano Cornelius, Cornelio Lucius, Lucio Stephanus, Ste(‘1 De his cf. de Ecclesia Christi, Q. XIΠ de Monarchia Ecclesiae in B. Petro instituta, et Q. XIV de Romano Pontifice. γη: episcopatu 319 κ MALKIMONIO UT IX ΝΛΤϋΚΑΕ OFF.CIUM 331 victus, repugnat etiam sublectioni ad Deum, ultimum totius no­ strae vitae finem. Quippe medium ad hunc finem necessarium est societas, et non potest salvari ordo in finem, subverso eo quod est medium tendendi in finem. Hoc igitur supposito principio alias demonstrato, duae con­ sequentiae ad rem praesentem quod attinet, statim eruuntur. Prima consequentia est, quod omnis usus facultatis generativae praeter debitum generationis ordinem, est de iure naturali illicitus, et ita quidem ut non dubitaverit dicere S. Thomas : < Post peccatum homicidii quo natura humana iam in actu exi«stens destruitur, huiusmodi genus peccati videtur secundum «locum tenere, quo impeditur generatio humanae naturae » (*). Altera consequentia est, quod nec omnis actus per se aptus ad generationis finem, licitus dicendus est atque honestus, sed ille solus qui locum habet in circumstantiis per se necessariis ad bonum prolis procreandae. Si ergo palam fiat, ad bonum hu­ manae prolis per se requiri ut parentes sint ad invicem vinculo stabili et obligatorio devincti, eo ipso apparebit id quod in hac fundamentali propositione demonstrandum assumitur ; matrimo­ nium scilicet esse de naturae iure, omnia intelligendo iuxta de­ terminationes superius traditas. Atqui, quod ad necessarium prolis bonum procurandum oporteat genitores esse inter se de­ vinctos ligamine morali quod pro lubitu sive arbitrio solvi non possit, evidentissime constat. Etenim, « non intendit natura so­ cium generationem prolis, sed etiam traductionem et promoctionem usque ad perfectum statum hominis in quantum homo « est, qui est virtutis status. Unde secundum Philosophum 1. 8 «Ethicorum c. 11 et 12, tria a parentibus habemus, scilicet, esse 1 nutrimentum, et disciplinam. Filius autem a parente educari et « instrui non posset, nisi determinatos et certos parentes habe« ret, quod non esset nisi esset aliqua obligatio viri ad mulierem « determinatam, quae matrimonium facit » (2). *J( S. Thom. 1. 3, c. Gent. 122. (’) Suppi. Quaest. 41, a. 1. — Et ad 4“m dicitur, «quod natura «non tantum intendit esse in prole, sed etiam perfectum esse, ad quod «exigitur matrimonium». 332 QUAESTIO XLÏ-LXVIU SUPPLE Μ. Sed iuvabit, maioris evidentiae gratia, singillatim conside­ rare unumquodque e duobus bonis quae proli humanae post procreationem suam, naturae lex procurari iubet : bonum dico nutritionis, et principalius bonum educationis sive disciplinae. Insuper, ut magis confundantur impii illi atque animales homines qui perditionis libertatem praedicantes, non erubescunt hisce no­ stris temporibus prima ista humanae societatis fundamenta con­ vellere, exemplo etiam brutorum animalium uti oportebit, proportionaliter ingerendo illud Proverb. VI-6: Vade ad formicam, o piger, ei considera vias eius et disce sapientiam. Argumentum porro suppeditabit S. Thomas, 1. 3 c. Gent. c. 122, hoc modo: De bono corporalis nutritionis. — « Est considerandum, in« quit, quod in animalibus in quibus sola femina sufficit ad « prolis educationem, mas et femina post coitum nullo tempore « commanent, sicut patet in canibus. Quaecumque vero animalia < sunt in quibus femina non sufficit ad educationem prolis, mas re. QUAESTIO XLI-LXVIII SUPPLEM. 352 « subiecit, filios procreare, niatresfamilias esse. Ad fidem autem « castitatis illud pertinet : Uxor non habet potestatem corporis ^sui, sed vir; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, « sed mulier. Ad sacramenti sanctitatem illud : Uxorem a viro « suo non discedere, quod si discesserit manere innuptam aut « viro suo reconciliari ; et vir uxorem non dimittat. Haec omnia « bona sunt propter quae nuptiae bonae sunt : proles, fides, sa« cramentum ». 1 Ex his igitur aliisque apud Augustinum passim occurren­ tibus testimoniis concludere est. regulam fidei catholicae id sem­ per ab initio retinuisse: coniugale vinculum inter christianos sacramentum esse, eodem scilicet sensu quo sacramentum dici­ tur character baptismatis vel ordinis, et hac de causa nullo sa­ crilego hominum ausu violari debere, nullo attentatu posse dissolvi. Sed in hoc profecto continetur quidquid de Matrimonii sacramento nunc credimus et contra novos haereticos defendi­ mus, ut satis per se patet, et adhuc evidentius tibi constabit si modo in memoriam revoces declarationes superius traditas § i, in argumento praecedenti. Unde iam intelligi datur quid sibi velit Tertullianus, cum asserit matrimonium Christianorum habere ex parte divinae gra­ tiae patrocinium (* . et infra, sacrum esse coniugium quod Ec­ clesia conciliat, et confirmat oblatio, angeli renuntiant, Pater rato habet (2). Apparet quo sensu dixerit Ambrosius, sanctificatum a Christo esse coniugium '3J. Et Leo Magnus : societatem nuptia­ rum ita fuisse constitutam, ut praeter sexuum coniunctionem, haberet in se Christi et Ecclesiae sacramentum, ideoque dubium non esse eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium (4j. Intelligitur denique cui rei alludat Cyrillus Alexandrinus, cum docet Christum ve­ nisse ad nuptias in Cana Galilaeae, ut generationis humanae principium sanctificaret. « Conveniebat enim ut qui naturam *)( (*) (’) C) Tertull., 1. 2, ad uxoren?. c. 7. Ibid., c. 9. Ambros., epist. 42, ad, Siricium, n. 3. Leo Magnus, epist. 166, Inquisit. 4. ri DE MATRIMONIO UT EST ECCLESIAE SACRAMENTUM 353 « ipsam hominis renovaturus ac totam in meliorem statum revoca« turns erat, non solum iis qui iam in ortum vocati erant benedictioc nem impertiretur, sed et iis quoque qui postea nascituri essent «gratiam praestrueret, et eorum ortum sanctum efficeret f1). Superest tantum ut rationibus contrariis fiat satis. Ad iuia ergo praeobservare oportet quod sacramenticm prout est in genere signi, duobus modis sumi potest. Primo quidem sensu lato, si sit sacrum solummodo ex parte rei figuratae, quo modo sacramenta quandoque dicuntur omnia facta allegorica an­ tiqui Testamenti, puta diluvium et arca in qua pauci salvi facti sunt per aquam, et transitus maris rubri, et quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et alterum de libera, aliaque eius­ modi (2). Haec enim futurorum mysteriorum figuram gerebant, sed non erant proprie loquendo in seipsis sacra, id est, speciali modo Deo consecrata, et in ordine rerum quae ad cultum eius pertinent translata. Alio modo sacramentum dicitur sensu stricto prout est sacrum non tantum ex parte rei figuratae, verum etiam ex parte signi figurantis, sicut signaculum circumcisionis, et agni paschalis convivium, et hircorum vitulorumque sacrificia, etc. Porro in Veteri Testamento significatio mysterii Christi et Ec­ clesiae non ita fuit indita matrimonio, ut matrimonium exstiterit(*) (*) Cyrill. Alexandr., 1. 2 in Ioan. (’) De hoc genere sacramentorum videndus Augustinus, 1. 12, c. Faustum, per totum. « Quis potest, inquit, non dico una brevi respon«sione, sed quolibet ingenti volumine omnia commemorare praeconia «prophetarum Hebraeorum de Domino et Salvatore nostro lesu Chri«to?... Sed propter exercitationem quaerentis et delectationem inve­ nientis, multo plura ibi per allegorias et aenigmata, partim verbis solis «insinuantur, partim etiam facta narrantur... Quanquam et ex illis quae «figuris involuta sunt, si quaedam velut sub uno aspectu quasi con« texta ponantur, ita coniungunt in contestationem Christi voces suas, «ut cuiusvis obtusi surditas erubescat». Dr Ecclesiae Sacramentis. Tom. II. « 354 QUAESTIO XLI-LXVlJI SUPPLEAI. sensu stricto sacrum, iuxta ea quae mox in sequenti corollario declarabuntur, adeoque elevatio coniugii ad esse signi sacri rei sacrae, id est stricte dicti sacramenti, ile integro provenire di­ cenda est ab institutione Christi. Haec tamen non sic accipias velim, quasi inde necessario dependeret praesentis veritas propositionis. Nam etiamsi matri­ monia Veteris Testamenti inter proprie dicta illius oeconomiae sacramenta computanda forent, adhuc modus sive ratio signifi­ cationis eorum fuisset omnino diversa a modo illo quem baptizatorum matrimonia a Christi institutione de~ivant. Et sane, qua­ cumque suppositione lacta, coniugium Christianum non habet nisi a Christo ut sit in ordine sacrorum signaculorum quae Novo Testamento sunt propria, ac per . hoc, interioris-gratiae exigitiva exsistunt. Itaque semper in tuto manet institutio Christi, quamvis evidentius elucescat si quis consideret id quod infra declaran­ dum erit, videlicet sacramentalitatem matrimonii nulla ratione nulloque pacto tempora Christiana praecessisse. In summa, matrimonium non accepit rationem sacramenti ex hoc .quod habuit de facio in prima sui institutione significa­ tionem mysterii incarnationis. Sed ex hoc quod in N. T. signi­ ficationem istam iam habet de iure, ita scilicet ut absque ea legitimum amplius esse non possit, et quidquid repugnat rationi repraesentationis connubii Verbi cum carne et Christi cum Ec­ clesia, puta dissolubili tas et uxorum pluralitas, repugnet etiam veritati matrimonii. Tum praeterea ex hoc quod ratione huius significationis sibi inviolabiliter inditae, configurat coniuges my­ sterio incarnati Verbi iam adimpleto, et ex consequenti appel­ lat atque exigit, quantum in se est. sanctificantem gratiam. Con­ stat autem haec omnia matrimonio christiano non inesse nisi a Christo institutore, et ideo indubitanter dicendum matrimonium esse a Christo, non quidem ut in naturae officium, sed sub formalitate sacramenti. Ad dicendum quod non est de ratione sacramenti, prout nunc de sacramentis loquimur, ut causet illud omne quod si­ gnificat. Quin imo in_ omni sacramento Novae Legis est aliqua res signata quae nequaquam per sacramentum causatur, ut in < < Z ·>’ Μ DE MATRI ΜΟΝΙΟ UT EST ECCLESIAE SACRAMENTUM 355 priori tomo iam dictum est (l). Oportet igitur accurate distinguere ea quae S. Thomas in praesenti rem contentam vocat, et rem non contentam (2). Res non contenta est pure significata, res autem contenta est significata simul et causata, pro quanto omnis effectus dicitur contineri in causa sua. Quo semel posito, omnia facile explicantur. Nam matrimonialis contractus Christia­ norum qui est sacramentum tantum, significat et non causât my­ sterium unionis Christi cum Ecclesia, sed significat et cotisât efficienter vinculum coniugale, tam in esse naturali, quam in esse signi sacri connubii nunc existentis Christum inter et Ecclesiam. Ipsum vero vinculum quod est sacramentum et res, ulterius si­ gnificat et causât exigitive interiorem gratiam, per quam, etiam spiritualiter, mysterio Christi et Ecclesiae coniuges conformantur. Ergo mysterium Christi et Ecclesiae est res non contenta, sed sacrum vinculum huius mysterii repraesentativum, necnon et gra­ tia quae ad ipsum consequitur, est res contenta. Unde vides non deesse paritatem cum aliis sacramentis, et speciatim cum bap­ tismo, nisi quod in baptismo significatio rei non contentae, puta mortis et sepulturae et resurrectionis Christi, principaliter est in ritu exteriori qui est sacramentum tantum (8) ; in Matrimonio autem invenitur principaliter in eo quod est res et sacramen­ tum (4). Nam exterior contractus non significat nisi voluntatem qua factum est ut Christus Ecclesiae coniungeretur; ipsa autem coniunctio significatur per vinculum quod contractu inducitur. Ad 3um denique negandum quod intra ipsius Ecclesiae fines de existentia matrimonii in ratione sacramenti ullum dubium unVide tomum primum huius operis, Quaest. 60, Quid sit sacramentum, I 2 « Dicendum quod unio Christi ad Ecclesiam non est res con« tenta in hoc sacramento, sed res significata et non contenta; et talem « rem nullum sacramentum efficit. Sed habet aliam contentam ac signi« ficatam quam efficit». S. Thom., Suppi., Quaest. 42, a. 1 ad 4um. (’) \zide tomum primum huius operis, q. 60, ? 2. (*) Hinc matrimonium habet specialem convenientiam cum Ordi­ nis sacramento in quo significatio mysterii sacerdotii Christi magis inest characteri quam ordinationi. Sicut ergo character est principaliter Ordi­ nis sacramentum, ut dicit S. Thomas, Suppi, q. 34, a. 2, ad lum , ita vinculum est principaliter sacramentum Matrimonii. I 35δ QUAESTIO XLl-LXVIU SUPPLEAI» quam exstiterit, neque hoc probant allata documenta et caetera quae habes apud Rellarminum de Matrim. c. 3 (l). Duae enim quaestiones hic sunt diligentius distinguendae: an scilicet matri­ monium sit Novae Legis sacramentum, tum praeterea, an ex opere operato conterat gratiam. Nam etsi quoad se una veritas contineatur in alia, et vice versa, non ita tamen continebatur quoad nos, ut priusquam essentialis ratio nostrorum sacramen­ torum intimius esset perspecta, haec duo simul in persuasione quorumdam stare non potuerint : matrimonium quidem esse unum e sacramentis a Christo institutis, et tamen gratiam non conferre. Quippe generalis notio sacramenti his terminis conti­ netur : signum rei sacrae in quantum est sanctificans homi­ nes (2 . Sanctificatio autem dupliciter accipitur, sicut ex S. Tho­ ma in IV. D. i, Quaest. 1, art. 3 ad iucn, alias dictum est: tum scilicet pro emundatione seu iustificatione quae fit per gratiam, tum pro qualibet sacrae formae susceptione. Porro utram­ que sanctificationem conferunt sacramenta nostra: primam in hoc quod dicitur res lanium, alteram in hoc quod dicitur res et sa­ cramentum Et si quidem propria Novi Testamenti indoles penitius imspiciatur, apparet sane quod sanctificatio haec poste­ rius commemorata debet semper esse alterius exigitiva, atque infallibili lege cum ea connexa nisi obstet obex in subiecto. At vero antequam eiusmodi principia a posterioribus conciliis eam lucem accepissent quam nunc habent, non mirum est si apud veteres quosdam scholasticos talis opinio invaluerit, ut matri monio collationem gratiae ex opere operato denegaverint, et nihilominus ex regula catholicae fidei illud computaverint in­ ter vera Novae Legis sacramenta (3 . Certe Augustinus de (l) «Scripserat Durandus initio, ut Capreolus refert in IV, D. 26, «matrimonium non esse proprie sacramentum. Sed qu'a propterea male «apud catholicos audiebat, in posteriori editione id correxit, atque ait «esse matrimonium vere et proprie sacramentum, sed non univoce: at« que istam quaestionem de univocatione logicam esse dixit, ut nimi«rum non videretur ab aliis nisi in quaestione logica dissentire >». Bellarm. 1. c. (*) Vide priorem tomum huius operis q 00, \ i. (’> Hic certe non facilem explicationem habebunt qui sacramen- DE MATRIMONIO UT EST ECCLESIAE SACRAMENTUM 357 re huius sacramenti loquens, indissolubilitatem vinculi ubique commemorat, in qua agnoscit aliquid sacrum et sacrae rei re­ praesentati vu m : « Huius sacramenti, inquit f1;, res est ut mas . Et alibi (2); «Quem non faciat intentum, quid < sibi velit tanta firmitas vinculi coniugalis ? Quod nequaquam i puto tantum valere potuisse, nisi alicuius rei maioris ex hac < infirma mortalitate hominum quoddam sacramentum adhibe« retur, quod deserentibus hominibus atque id dissolvere cupien«tibus, inconcussum illis maneret ad poenam, etc.». Haec Au­ gustinus qui utique non negat contineri gratiam in Matrimo­ nio sicut in quolibet alio Novae Legis sacramento, sed trmen considerationem suam restringit ad peculiarem illam vinculi fir­ mitatem, ex qua coniugia fidelium dicuntur esse rata. Unde ve­ teres quidam theologi aliquando existimare potuerunt nullam aliam reni in Matrimonio esse quaerendam, si modo excipias rem non contentam, cuius absoluta christiani coniugii indissolubilitas sacrum signum esse noscitur. Et ad hanc opinionem reduci etiam aliquo modo potest sententia Durandi, qui coactus dicere matri­ monium esse vere et proprie sacramentum, addidit: sed non uni­ voce, ut apud Bellarminum loco superius citato videre est. Quapropter S. Thomas collationem gratiae in matrimonii sacramento probabiliorem esse dixit ratione opinionum quae tunc temporis hinc et inde agitabantur, praesertim quia dum haec scriberet, in primo juventutis flore versabatur, et timore revetum novae Legis adaequate definiunt, signum practicum gratiae. Ablata enim vi ad gratiam conferendam, nullum amplius remanet elementum sacramenti, et non apparet quomodo nonnulli veteres haec duo coniungere potuerint, matrimonium esse sacramentum, et tamen gratiam non conferre. Nunc autem si sacramentum N. L. intelligitur signum praciicum alicuius sanctificationis quae est de se exigiiiva gratiae, remoto hoc posteriori, adhuc remanet quaedam sacramenti ratio. Et ratio ista, ad matrimonium quod spectat, sufficiens videri potuit iis quibus propria indoles omnium et singulorum sacramentorum a Christo institutorum · nondum erat satis perspecta. (’) August., de nupt. et concup. I. i, c.uo. (>) De bono coniugali, c. 7. ■ ■ 358 QUAESTIO XI I - l.XVtli SUPPLEM. rentiali tenebatur erga famosos magistros quorum in scholis magna erat auctoritas. Sed aliter loquitur in Summa theologica, quando iam in aetate matura omni sua auctoritate gaudebat: «Quidam dicunt, inquit in 2-2, Quaest. 100, a. 2, ad 6um , quod « pro matrimonio licet pecuniam dare quia in eo non confertur « gratia. Sed hoc non est usquequaque verum, ut in tertia parte « huius operis dicetur (l . Et ideo aliter dicendum est quod « matrimonium non solum est Ecclesiae sacramentum, sed etiam « naturae officium. Et ideo dare pecuniam pro matrimonio in «quantum est naturae officium, licitum est, in quantum vero « est Ecclesiae sacramentum, est illicitum ». COROLLARIUM. Matrimonium, etiam in populo Dei ante adventum Chri­ sti, nequaquam annumerandum videtur inter proprie dicta Veteris Legis sacramenta. Recole primum ea quae superius dicta sunt in responsione ad iom , et nota praesertim quod ratio proprie dicti sacramenti eatenus matrimonio inest, quatenus per stabilem dispositionem iuris, alligatam habet significationem mysterii Christi et Ecclesiae: ita scilicet ut legem accipere iam debeat, non ex solis naturalibus coniugii finibus, sed etiam et maxime ex exigentiis sacrae signi­ ficationis. Equidem exigentiae significationis sunt in mira harmo­ nia cum exigentiis finium naturalium. Verumtamen hae poste­ riores compatiuntur quasdam derogationes seu dispensationes, quas priores illae non ferunt, ut postea apparebit ubi de matri­ monii unitate et indissolubilitate. Si quo ergo tempore eiusmodi derogationes factae leguntur, signum est, matrimonium non fuisse tunc sacramentum, sed exstitisse ut in solum naturae officium. Atqui revera, a temporibus Abrahae facta est dispensatio quoad uxorum pluralitatem. Insuper, a temporibus Moysis, lege saltem civili seu politica permissus est libellus repudii. Quae duo re­ pi In ea parte quam morte praeventus non absolvit. DE MATRIMONIO UT EST ECCLESIAE SACRAMENTUM 359 pugnant significationi mysterii Christi et Ecclesiae, quia unio Christi et Ecclesiae est unius ad unam perpetuo habendam. Unde dicit Angelicus, 1-2, Quaest. 102, art. 4, ad 3™ : «Matrimoînium fuit quidem in Veteri Lege prout erat in officium na«'turae, non autem prout est sacramentum coniunctionis Chri« sti et Ecclesiae, quae nondum erat facta. Unde et in « teri Lege dabatur libellus repudii, qiiod est eontra rationem « sacramenti » (l). Permissum dixi in populo Dei libellum repudii, lege saltem civili seu politica. Nam in foedere antiquo oportet accurate di­ stinguere praecepta primum moralia quae in Decalogo continentur, tum praecepta caeremonialia sive liturgica quibus de­ terminabantur in particulari observantiae religionis, ac demum praecepta iudicialia quae civili codici apud nos, quodammodo respondebant. Ad legem autem civilem qua talem non pertinet omnia mala prohibere ; sed nec licita fiunt in conscientia ea omnia quae lex civilis, etiam iustissima, fieri permittit. Quaestio igitur est infra suo loco discutienda, an libellus repudii in lege Mosaica vere solverit vinculum conjugale, ita ut mulier dimissa ad alias nuptias tuta conscientia potuerit convolare, an vero fuerit mera tolerantia legis politicae in quantum huiusmodi, quae solum a coactione tribunalium et severitate repressionis divor­ tium protegebat. Porro ab hac quaestione minime dependet veritas argumenti quod in praesenti proponitur. Nam etsi pertineat ad legem civi­ lem bene ordinatam, (qualis profecto fuit lex civilis Hebraeorum quae ipsum Deum habuit auctorem), quaedam peccata etiam pu­ blica in determinatis circumstantiis et conditionibus tolerare ne maiora mala fiant, non tamen tolerari potest publica violatio re­ rum sacrarum, quia reverentia debita rebus sacris quoddam est (*) Cum recensentur bona matimonii, pro eodem accipitur indivi­ sibilitas et sacramentum. Nam Augustinus I. i de nupt. et cone. c. n dicit, nuptiarum bonum esse prolem, fidem, sacramentum. Decretum vero pro Armenis ait : «Assignatur triplex bonum matrimonii: primum «est proles suscipienda et educanda ad cultum Dei, secundum est fi«des.., tertium indi visibilitas ». 360 QUAESTIO XLI-LXVIH SUPPLEAI. fundamentum societatis adeo necessarium, ut non possit non mu­ niri sanctione coercitiva legis politicae. Libellus ergo repudii quem lex mosaica concedebat, apprime ostendit matrimonium non fuisse tunc temporis sacramentum, quaecumque sit solutio adhibenda quaestioni supradictae. Nam vel libellus iste conjugale vinculum vere solvebat, vel non. Si prius, ergo matrimonium nondum erat effectum de iure sacrum signum indissolubilis unio­ nis Verbi incarnati. Si posterius, ergo saltem dicendum est di­ vortium non fuisse publicum sacrilegium, quod non solum nun­ quam licitum est in conscientia, sed nec potest per legis iustae impunitatem tolerari ; fuisset autem sacrilegium si matrimo­ nium tunc fuisset sacramentum, et ideo eadem semper conclusio sequitur. Nec contra hoc est quod dicitur in Encyclica Arcanum : « Cum matrimonium habeat Deum auctorem, fueritque vel a « principio quaedam incarnationis Verbi Dei adumbratio, idcirco < inest in eo sacrum et religiosum quiddam, non adventitium, « sed ingenitum, non ab hominibus acceptum, sed natura insi«tum». Nam aliquid recte dici potest habere in se sacrum et religiosum quiddam, quatenus natura sua ordinatur ad aliquod religionis officium, vel quatenus alicuius rei sacrae quamdam de facto tenet similitudinem, quin tamen propterea translatum fuerit in ordine earum rerum quae de iure sunt cultui divino appli­ catae, et ut tales omnimoda gaudent inviolabilitate. Huiusmodi autem fuit matrimonium in prima sui institutione : tum propter ordinem ad officium educandi prolem in cultum Dei, tum etiam propter figuram mysterii incarnationis. Quae tamen figura non­ dum erat in eo rata et fixa, sicut patet ex hoc quod per sub­ séquentes dispensationes fuit magna ex parte ablata. Dicendum igitur est quod ex sola institutione Novae Legis, matrimonium habuit ut esset ratum in esse rei sacrae, ac per hoc, sacramen­ tum. Nec timet Bellarminus (l) de opinione contraria sic censere: < Non video quemadmodum tuto defendi possit ■».(*) (*) De Matrim. c. 5. ad secundum Lutheri argumentum. y Γ·< • Λ DE MATRIMONIO UT EST ECCLESIAE SACRAMENTUM THESIS XXXVII. Omne et solum legitimum Christianorum matrimonium, Novae Legis sacramentum est, adeo ut non possit esse verum coniugium inter baptizatos tangam in naturae of­ ficium, quin simul consistat in ratione sacramenti. Postquam ostensum est matrimonium in Ecclesia esse vere et proprie sacramentum a Christo Domino institutum, ordo re­ rum exigit ut propria huius sacramenti ratio penitius inspiciatur. Quaeritur ergo utrum differat secundum rem in christianis, a matrimonio prout in officium naturae est. DLxi secundum rem, quia nemini dubium esse potest* quin una formalitas ab alia distinguatur. Quod autem secundum rem non differat, catholica doctrina est. Sed claritatis gratia, duo casus sunt distinguendi. Prior est casus nunc communis et regularis, in quo matrimo­ nium a coniugibus iam baptizatis primo contrahitur. Alter casus est in quo, matrimonio prius in infidelitate contracto, supervenit amborum coniugum ad Christum conversio per susceptipnem baptismatis. Equidem ut vera sit propositio qua absolute asse­ ritur omne legitimum Christianorum matrimonium esse sacra­ mentum, necesse est ut in iis qui iam baptizati contrahunt, omne foedus nuptiale ab initio sit sacramentum ; in iis vero qui postea ambo baptizantur, ex tunc incipiat esse. Sed de hoc se­ cundo casu specialis difficultas est, et ideo specialis etiam pro­ positio mox subsequetur. Liceat igitur ab eo interim abstrahere, ut solum consideretur christianum matrimonium in cuius celebra­ tione ambo contrahentes baptismali charactere insigniti iam praesupponuntur. Qua in re duo principales errores recensentur qui ambo ten­ dunt ad saecularizationem matrimonii. Primus fuit Antonii de Dominis, Launoii, aliorumque aulicorum theologorum qui dixe­ runt sacramentum matrimonii, (puta sacramentum exterius quod alias dicitur sacramentum tantum) esse aliquid omnino adven- I li . 362 ’ < QUAESTIO XLl-IXVLU SUPPLEM. titiura contractui, utpote situm in sola benedictione sacerdotis. Ex quo sequeretur contractum esse mere materiam circa quam, vel conditionem praeviam et sine qua non ; ipsum vero coniugale vinculum, merum subiectum unionis sacramentalis, Quem errorem nostris diebus renovavit Nepomucenus Muytz, et con­ fixit Pius IX in Syllabo condemnatione sequentis propositionis, n. 66 : Matrimonii sacramentum non est nisi quid contractui acces­ sorium, ab eoque separabile, ipsumque sacramentum in una tan­ tum nuptiali benedictione situm est (lj. Alter error fuit Melchioris Cani, qui contractum quidem dixit esse intrinsecum sacramento, sed tanquam elementum mere materiale, cum forma iuxta ipsum in sacerdotis benedictione reponenda sit. Ex quo iterum seque­ retur posse consist re verum matrimonium inter christianos quod tamen non esset sacramentum, si forte sacerdotis benedictio defuisset. De hoc errore sic ait Bellarminus (2) : « Canus, dum « pro sua opinione pugnat, iis argumentis imprudenter utitur « quibus haeretici nostri temporis Ecclesiam vexare possent, < siquidem 1. 8 de locis theologicis c. 5 affirmat non omne ma« trimonium inter christianos legitime contractum, esse sacra« mentum, sed illud solum quod a ministro ecclesiastico sacris « et solemnibus verbis celebratur. Quocirca, verba quibus coniu< ges mutuum consensum exprimunt, admittit ille formam esse * contractus coniugii, sed non sacramenti coniugii. At quia sen­ 's tentia communis et vera distinctionem istam omnino ignorat, « et nihil interesse statuit inter contractum coniugii christiani, « eiusque materiam, formam et ministrum, ét sacramentum «coniugii, eiusque materiam, formam et ministrum, ita ut quod «sufficit ad contractum istum celebrandum idem sufficiat ad « sacramentum celebrandum : inde fit ut Canus, dum totis suis « viribus probare conatur, matrimonium sine forma verborum « a ministro ecclesiastico prolata celebratum, non esse sacra­ it mentum, simul etiam probet, quantum in se est, nullum re« vera esse in Ecclesia coniugii sacramentum ». Sed nunc com(l) Enchirid. n. 1614. (*; De Matrim. c. 6. MATRIMONIO CT EST ECCLESIAE SACRAMENTUM 3^3 muni theologorum doctrinae accessit condemnatio sequentis pro­ positionis in Syllabo sub n. 73 : Falsum est, aut contractum matrimonii inter christianos semper esse sacramentum, aut nullum esse contractum si sacramentum excludatur. — Et de erroribus quidem hactenus. Nunc autem probanda est primo veritas catholica, tum postea rationibus adversariorum respondendum erit. Primum argumentum quo demonstratur non posse esse verum coniugium inter christianos quod simul non sit sacramen­ tum, ex loco Apostoli ad Ephes. V est desumendum. Ibi enim ipsa unio coniugalis, qua scilicet duo christiani, vir et mulier, legitime coniunguntur in ordine ad carnem unam, εις σάρκα αίαν (quibus verbis profecto designatur matrimonium prout in offi­ cium naturae est) : ipsa, inquam, unio coniugalis dicitur esse identice sacramentum magnum, id est unionis Christi et Eccle­ siae sacrum signaculum, ut in propositione praecedenti ostensum est. Hinc ergo statim efficitur, rationem sacramenti non esse nisi novam formalitatem ex divina institutione inditam naturali coniugio Christianorum, eamque ab eo prorsus inseparabilem. Hinc etiam apparet quod causa efficiens matrimonii in esse sa­ cramenti, debet identificari secundum rem cum causa efficiente ipsius in esse pure maritali. Et quia nemine diffitente, id quod matrimonium efficit in esse pure maritali nihil aliud est quam contractus legitime inter legitimas personas initus, id demum re­ manet concludendum : quod contractus inter christianos faciens ve­ rum naturale matrimonium, facit etiam ex divinae legis dispositio­ ne, matrimonium in esse sacramenti. Igitur, sicut omnis Christia­ norum maritalis unio est sacramentum ut sacramentum et res, ita omnis legitimus contractus matrimonialis eorumdem est sa­ cramentum 2d sacramentum tantum. Ideo non in nuptiali bene­ dictione, sive ex toto (ut posuit Launoius), sive ex parte (ut posuit Canus), exterius sacramentum reponitur, sed benedictio 4 I 364 QUAESTIO XLI-I.XVlll SUPPI EM. sacerdotis merum est sacramentale quod ad solemnitatem adhi­ betur, iuxta constantem doctrinam probatorum theologorum. Verba quibus consensus exprimitur matrimonialis, sunt forma « huius sacramenti, non autem benedictio sacerdotis quae est < quoddam sacramentale » (l). Et omnes quidem consequentiae hactenus declaratae, ex doctrina Apostoli ubi supra, recte fluunt; quarum legitimitas testimonio etiam Traditionis firmatur. Nus­ quam enim vel leviter insinuant Patres, sacramentum consistere in aliquo quod realiter distinguatur a matrimonio prout in offi­ cium naturae est. Sed imo expresse docent quod cum nuptiae sint per omnes gentes atque omnes homines, tum in causa ge­ nerandi, tum in fide castitatis, habent insuper in populo Dei ut consistant etiam in sanctitate sacramenti (2). Alterum argumentum sit ex doctrina conciliorum, et primo quidem ex Florentino in decreto pro Armenis : «Septi­ mum est. inquit, sacramentum matrimonii quod est signum « conjunctionis Christi et Ecclesiae... Causa efficiens matrimonii « regulariter est mutuus consensus per verba de praesenti ex« pressus». Hinc enim Concilium auctoritate sua expresse con­ firmat id quod paulo supra praemisimus : matrimonii scilicet sacramentum, id est, conjunctionem maritalem secundum quod est sacra, nullam aliam efficientem causam habere praeter mu­ tuum consensum contrahentium (8). Sed haec est per identita­ tem causa efficiens coniugii naturalis. Ergo iuxta Florentinum, idem est secundum rem coniunctio maritalis et coniunctio sa-(*) ·. (*) S. Thom. Suppi. Quaest. 42, a r ad iQm. — Et infra Quaest. 45. a. 5, ad 2am : « In matrimonio actus nostri sunt causa sufficiens ad * in«ducendum proximum effectum qui est obligatio, quia quicumque est «sui iuris potest se alteri obligare; et ideo sacerdotis benedictio non < requiritur in matrimonio, quasi de essentia sacramenti ». (·) August, de bono coniug. c. 24. (») « Concilium per causam efficientem matrimonii intelligit causam «efficientem matrimonii etiam ut sacramentnm est ; nam hoc susceperat « explicandum cum diceret : Septimum esi sacramentum matrimonii, et «nisi ita intelligeret, iure reprehendi posset quod omisisset id quod «necessario explicandum erat, et adiecisset id quod a nemine pete« batur ». Bellarm., de Matrim. c. 7. DE MATRIMONIO UT EST ECCCLF.SIAE SACRAMENTUM 365 cramentalis, ac per consequens, non falsum, sed verum est contractum matrimonii inter Christianos semper esse sacramentum, ct nullum esse contractum si sacramentum excludatur. Praeterea in matrimoniis clandestinis ante Tridentinum nihil aliud erat quam contractus legitimus : legitimum autem dico, non quoad liceitatem, (nam matrimonia ista per legem ecclesiasticam graviter prohibebantur) sed quoad validitatem excludentem om­ nem oppositionem cum lege irritante. De his porro coniugiis definivit Tridentinum, Sess. XXIV, in decreto de reformatione matrimonii cap. i, quod fuerunt vera et rata: «Tametsi, inquit, « dubitandum non est, clandestina matrimonia libero contrahen­ te tium consensu facta, rata et vera esse matrimonia quamdiu «Ecclesia ea irrita non fecit, et proinde iure damnandi sint illi, a ut eos S. Synodus anathemate damnat, qui ea vera ac rata * esse negant..., nihilominus Sancta Dei Ecclesia ex iustissimis «causis illa semper detestata est atque prohibuit». Atqui se­ cundum usum loquendi sacrorum canonum, illa matrimonia di­ cuntur vera et rata, quae non solum sunt contractus naturales, sed etiam sacramenta religionis, in quantum ipsa sola habent eam peculiarem firmitatem quae sacro vinculo propria est (1). Quare cum Tridentinum matrimonia clandestina vera et rata fuisse declaravit, in eisdem sacramenti rationem aperte agnovisse dicen­ dum est. Et cum videret omnino expedire ut eiusmodi matrimonia amplius non essent, novum induxit dirimens clandestinitatis impedimentum, ut scilicet contractus extra praesentiam certorum testium factus iam fieret illegitimus, id est, contra regulam legis celebratus, atque ideo plane irritus, nec ratum amplius faciens matrimonium, nec verum. Quae omnia ad eamdem semper con­ clusionem nos ducunt : exterius scilicet matrimonii sacramentum in duorum Christianorum legitimo contractu esse adaequate re(») In iure canonico c. 7 de divortiis sic habetur: «Etsi matrimo« nium verum inter infideles exsistat, non tamen est ratum ; tnter fideles « autem verum et ratum existit, quia sacramentum fidei quod semel est «admissum, nunquam amittitur, sed ratum efficit coniugii sacramentum, «ut ipsum in coniugibus illo durante perduret». Cf. S. Thomam, Suppi. Quaest. 59, a. 6, ad ium , et alios theologos et canonistas communiter. 366 QUAESTIO XLl-LXVllI SUPPLEM. ’ ponendum, ac per hoc, sacramentalitatem ab ipsa maritali unione omnino non posse separari. Tertium denique argumentum sit ex recentibus Sedis Apostolicae declarationibus, in iis scilicet documentis quae sub n. 77 in Syllabo referuntur. In quibus maxime consideranda est allocutio consistorialis Acerbissimum. 27 Septemb. 1852, ubi Pius IX docet, neminem ex catholicis ignorare aut ignorare posse, t matrimonium esse vere et proprie unum ex septem evangeT EST ECCLESIAE SACRAMENTUM 371 Qua in re primum omnium in mentem revocandum est, materiam et formam nunc dici secundum meram quamdam si militudinem seu analogiam ad constitutiva elementa rerum phy­ sicarum. Insuper notandum quod distinctio inter res et verba in sacramentis Novae Legis accipienda est conformiter ad specialem naturam uniuscuiusque sacramenti. Etenim primo, etsi in aliis omnibus formalia seu vocalia verba omnino requirantur, hic ta­ men sufficere verba aequipollentia, puta nutus vel scripturam, facile intelliget quisquis considerabit Christum nihil immutasse, nihil de novo instituisse circa signa exteriora quibus matrimo­ nium celebratur. Quo fit ut quidquid ex natura rei satis est ad contractum inter homines ineundum, satis etiam sit ad exterius matrimonii sacramentum (l). Praeterea secundo, sicut in Poeni­ tentia res quae contradistinguitur a verbis tanquam materiale sacramenti elementum, videri quidem posset et ipsa in puris verbis consistere, et tamen vere est res, (nam verba quibus poenitens sub­ urit clavibus peccata sua, non considerantur ut oratio seu narratio quaedam, sed ut actio accusandi se, adeoque ut verus exterior actus(*) (*) Quare facile refellitur ratio quam urget Melchior Canus ubi supra, ut persuadeat contractum matrimonialem, qui sine dubio inter mutos etiam iniri potest, non esse plus quam materiam sacramenti, formam vero in sacerdotis benedictione reperiri : quia alias sequere­ tur, inquit, licere, sacerdoti muto nutibus absolvere, aut episcopo muto or­ dines sacros conferre. Sed negatur paritas, quia haec specialis et exsors matrimonii conditio est, ut ipsissima institutio de iure naturae antecedenter vigens assumpta sit a Christo in sacramentum suae religionis ; quod non verificatur de Ordine, non de Poenitentia,, ut ostensum est. In aliis igitur lex institutionis formalia verba fecit necessaria, hic autem, vel formalia vel aequivalentia, quia ritus qui ab antiquo sufficiebat ad celebrationem coniugii, nunc sufficit etiam ad sacramentum. Et hoc est quod innuit Concilium Florentinum cum dicit causam efficientem matrimonii esse regulariter mutuum consensum per verba de praesenti expressum. Non quod aliam extraregularem matrimonii cau­ sam praeter mutuum sponsorum consensum agnoscat ; sed quia mutuus ille consensus qui regulariter per formalia verba exprimi debet, exprimi etiam potest per nutus, aut gestus, aut alia signa verbis aequipollentia, puta, si contrahens sit mutus vel quacumque de causa in usu loquelae impeditus. i 5 4 3/2 QUAESTIO XLI-LXV11I SUPPLEM. poenitentiae): ita prorsus in matrimonio translatio dominii in pro­ prium corpus, etiamsi iis signis fiat quae ad genus vocum redu­ cuntur, profecto considerari non debet ut locutio, sed ut actio sui ipsius donativa. Ibi ergo habes rem. Nunc autem exterior assensus quo uterque sponsus ratihabet donationem sibi ab al­ tero factam, magis est in ratione annuendi quam agendi, et ideo bene accipitur ut simplex signum ordinationis intellectus, per quod donatio firma efficitur atque obligatoria. Ibi ergo habes verbum. Quibus positis, iam nullius negotii est invenire materiam et formam sacramenti. Nam reciproca dominii traditio in ordine ad matrimonii finem, illa, inquam, traditio quam supponit consueta interrogatio, quando dicitur viro : acceptasne N in tuam ? et mu­ lieri : acceptasne N in tuum?, non consideratur tantum ut res, verum etiam ut elementum contractus adhuc determinabile ac determinandum ; siquidem nulla donatio rata, firma, atque obli­ gatoria evadere potest, nisi per acceptationem donatarii. Et ideo, cum singulus quisque interrogationi annuens, declarat se accetare N in suam, et N in suum, tunc apponitur verbum quod iure meritoque assignatur ut pars formalis, traditionem obliga­ toriam faciens ac per omnia firmans, et sic etiam ibi suo modo accedit verbum ut forma ad elementum ut materiam, fitque sa­ cramentum. In summa, ritum habes exteriorem qui constat re, id est mutua traditione iuris, tanquam materia, et verbo, id est signo quo acceptatur donatio, tanquam forma. Ergo in solo contractu inveniuntur quaecumque ad visibilis sacramenti constitutionem necessaria sunt, et nihil ex hac parte obesse potest catholicae veritati quae docet, contractum matrimonii inter christianos sem­ per esse sacramentum, et nullum esse contractum si sacramentum excludatur. • de matrimonio ut est ecclesiae sacramentum 373 COROLLARIUM II. Minister sacramenti uterque sponsus est. Non tamen ministri personam gerunt ut suppeditantes materiam, sed ut apponentes formam, id est, ut nuptialis foederis obliga­ tionem sibi mutuo imponentes. Ministrum ibi nullum alium esse praeter ipsos contrahentes, aperta sequela est praemissorum, nec ampliori declaratione opus est, nisi forte ut palam fiat qua de causa hoc unum sacramen­ tum sit, ad quod potestas ordinis non requiritur nec essentia­ liter nec mere regulariter. Et ratio ex natura rei facile assignatur, nam potestas ordinis ponit quantum ad collationem sacrorum, praeeminendam dantis supra accipientem. In omnibus ergo sa­ cramentis in quibus minister est pure activus respectu eius qui sacramentum s.uscipit, praedicta potestas est necessaria (M. Sed hic conditio ista non verificatur, quia uterque contrahens pari gradu incedit, passivus exsistens respectu alterius, simul et activus. Accuratius autem considerandum id quod supra, cum de Poenitentiae sacramento ageretur, fere declaratum est (2) : con­ trahentes scilicet non esse proprie ministros sacramenti, si adae­ quate considerentur ut contrahentes. Quidquid enim minister sacramenti facit, potest et debet attribui Christo ut principali, iuxta illud Augustini, Tract. 6 in Ioan. n. 7: «Petrus baptizet, «hic est qui baptizat. Paulus baptizet, hic est qui baptizat, «ludas baptizet, hic est qui baptizat». Et tamen Titio et Bertha contrahentibus, non hic est qui contrahit. Itaque cum iuxta do­ ctrinam alias expositam (3), nequaquam necesse sit ut in omni sacramento, materia apponatur a ministro qua tali: in unoquoque contrahentium diligenter distingues, primo quidem tradentem alii ius in proprium corpus, ac per hoc ponentem materiam sacra­ menti, tum praeterea ratihabentem donationem a comparte fa(’i Etiam in baptismo, regulariter. (’) Supra, Thes. 3, ad 3um . (*> Ibid. Λ 374 QUAESTIO XLt-LXVJII SUPPLEM. ctam, ac per hoc adhibentem formam, obligationis vinculum ini· ponendo, Sub hoc igitur respectu tantum, uterque contrahens vere est minister Christi, quia Christus revera est qui in sacro Christianorum matrimonio nuptialis foederis obligationem princi­ paliter sancit et obsignat. Et hactenus quidem de identitate coniugii cum sacramento, quando ambo sponsi contrahunt iam baptizati, satis disputatum est. Superest nunc casus difficilior, in quo baptisma supervenit matrimonio prius in infidelitate contracto : ad cuius elucidationem ponenda est sequens propositio. THESIS XXXVIII Matrimonium in infidelitate prius contractum et adhuc perdurans, cum ambo coniuges semel Christiani effecti sunt, ipso facto supervenientis christianitatis incipit esse sacra­ mentum. Non tamen sacramentum fit quamdiu unus solus baptismal! charactere insignitur, sicut etiam sacramentum non est quando ex dispensatione Ecclesiae, fidelis valide contrahit cum infideli. Tria hic quoad substantiam affirmantur. Primo, matrimo­ nium a non baptizatis contractum, superveniente postea baptismo utriusque coniugis statim sacramentum fieri. Secundo, huic ma­ trimonio sacramentalitatem accedere ipso facto, adeoque independenter a quacumque renovatione, imo perseverantia consen­ sus. Sed tertio, matrimonium nunquam esse sacramentum quanàiu exsistit inter unum baptizatum et alterum non baptizatum, sive haec disparitas cultus supervenerit coniugio iam contracto, sive etiam exstiterit a tempore primae coniunctionis. Quoad primum adversarii sunt Vasquez, de Matrimonio, Disp. 2, c. ίο, η. 116 et seq., tum Salmanticenses, Billuart, et alii plures quos citatos invenies apud Perrone, de Matrimonio DE MATRIMONIO UT EST ECCLESIAE SACRAMENTUM 375 christiano, Tom. 2, Sect. 1, c. 7. Argumentum eorum repetitur: «ex ratione seu natura sacramenti, quod materiam et formam «idoneam exposcit. Iam vero, haec haberi nequeunt in consensu « infidelium ex quo exsurgit contractus naturalis matrimonii in < infidelitate initi, ut per se patet. Sed neque exsurgere potest «ex consensu qui post baptismum, vel in ipsa susceptione ba« ptismi praebetur, quia per anteriorem consensum contractus «iam effectus est, nec amplius potest esse materia sacramenti «quod in actu transeunte consistit seu efficitur». Ita praedicti auctores, apud Perrone, loco citato. Sed contra est quod docet Pius IX in allocutione consistoriali Acerbissimum : «Inter fideles matrimonium dari non posse, «quin uno eodemque tempore sit sacramentum» ($. Atqui ma­ trimonium prius in infidelitate contractum, si forte per baptismi susceptionem uterque coniux christianus efficiatur, iam incipit dari inter fideles. Ergo ex tunc sacramentum sit necesse est. Ad hanc autem veritatem in primis facit communis doctrina theologorum, quam his verbis attestatur Bellarminus, de Matrim. c. 5. « Communis, inquit, sententia theologorum in IV Sent, « Dist. 39 est, matrimonium infidelium esse posse verum et le« gitimum, sed non ratum nec omnino insolubile. Sed si ambo « coniugati convertantur ad fidem et baptizentur, matrimonium « eorum fieri ratum et omnino insolubile, et proinde sacramentum ». Neque huic communi doctrinae deest manifestum fundamen­ tum in Scriptura. Non enim de contractu, sed de vinculo matri­ moniali inter fideles directe agit Apostolus cum dicit : Sacra­ mentum hoc magnum est, etc. Atqui, sive matrimonium contra­ ctum fuerit ante baptismum sive post, statim ac coniugale vin­ culum incipit colligare personas christiano charactere insignitas, eo ipso unit eos qui ad Novum Testamentum iam pertinentes, membra sunt corporis Christi, ac per hoc effici debet sacramen­ tum illud magnum in Christo et in Ecclesia, quod est interioris gratiae de se exigitivum. Et confirmatur, quia alloquebatur Apo­ stolus christianos coniuges qui erant Ephesi, quorum plerique (»; Enchirid., n. 1501. (c 376 i· iP QUAESTIO XLl-IXVIII SUPPLEM. ante susceptum baptisma certo certius matrimonium contraxe­ rant. Erat quippe novella ecclesia et recens in fide plantata. « Memores estote, inquit (*), quod aliquando vos Gentes in carne... < quia eratis sine Christo, alienati a conversatione Israel et ho« spites testamentorum, promissionis spem non habentes et sine « Deo in hoc mundo. Nunc autem in Christo lesu vos qui ali« quando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi Et hos ipsos instruens, quos baptisma iam coniugio iunctos in· venerat, ait: «Viri, diligite uxores vestras sicut et Christus di«lexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea... Ita et viri debent < diligere uxores suas ut corpora sua. .. sicut et Christus Eccle« siam, quia membra sumus corporis eius, de carne eius et de «< ossibus eius. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem « suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una; « sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et < in Ecclesia. Veruntamen et vos singuli, unusquisque uxorem «suam sicut seipsum diligat, uxor autem timeat virum suum>. Ergo, vel dicendum est hunc locum non esse de vero sacra­ mento matrimonii (quod profecto nemo audebit asserere), vel fatendum est coniugium in infidelitate prius contractum, super­ veniente baptismo utriusque coniugum, verum fieri sacramentum. Accedit et ratio theologica. Nam cum causa efficiens vinculi sacramentalis sit ipse consensus fidelium in naturale matrimo­ nium, sicut in propositione praecedenti ostensum est, nulla om­ nino conditio contractui infidelium deest quominus efficiat ma­ trimonium repraesentans Christi et Ecclesiae unionem ut sacra­ mentum religionis, nisi baptismalis character in contrahentibus. Superveniente igitur baptismo qui unice desiderabatur, vinculum adhuc perseverans elevatur ipso facto ad sacram illam signifi­ cationem quam in personis christianis post Christi institutionem necessario habet, et ideo ex tunc incipit in sanctitate etiam sa­ cramenti consistere. Nec valet si dicas quod vinculum in matrimonio Chri­ stiano est sacramentum et res, adeoque causari debet per sa(.*) Ephes., II, 11-15. .· ·.·*/*·* ' - - ·»-7»··. .* ? *· ><■*.* y V. i '’.· DE MATRIMONIO UT EST ECCLESIAE SACRAMENTUM 377 cramentum tantum, hoc est per sacramentalem contractum qui in infidelitate fieri non potuit. Etenim ratione habita peculiaris conditionis huius sacramenti, facile apparebit posse extraregu· lariter (seu praeter cursum ordinarium qui fert ut baptismus praesupponatur contractui) : posse, inquam, suppleri sacramentum tantum per aliquid aequivalens, quia quiquid significationis et causalitatis invenitur in contractu duorum qui iam christiani sunt, potest velu t i dearticulari in duo successiva, quae sunt simplex contractus et contractui superveniens baptismus. Quippe con­ tractus infidelium est sacramentalis in potentia, inducitque vin­ culum quod est sacramentale pariter in potentia, pro quanto infideles sunt in potentia christiani seu membra Christi capitis hominum. Baptismus ergo faciendo eos christianos in actu, eo ipso facit ut coniugale vinculum nunc primum inter Christianas personas exsistens, iam reducatur in actum significationis illius sacramentalis quam prius potentialiter habebat. Unde S. Thomas, Suppi. Quaest. 59, art. 2 ad 1™ dicit : « Quamvis infidelibus «non competat matrimonium secundum quod est sacramentum, «competit tamen eis in quantum est in officium naturae, ct ta« men etiam matrimonium tale est aliquo modo sacramentum ha« bihialiter, quamvis non est actualiter, eo quod actu non conr trahunt in fide Ecclesiae ». Quod testimonium contra suam sententiam refert Vasquez, ubi supra, subdens : « Nonnulli cen« sent, hoc ipso quod infideles coniuges baptizantur, etiamsi « denuo expresse non contrahant neque in matrimonium con< sentiant, eorum matrimonium sacramentum fieri, et gratiam «conferre, ac proinde tunc infideles duplex sacramentum et < utriusque effectum recipere. Ita S. Thomas (loco citato) ubi « matrimonium infidelium appellavit sacramentum habitualiter. « Quod maluit Catharinus sacramentum potentialiter vocari, quod « sit quasi in proxima potentia, ut hoc ipso quod baptizentur « coniuges, absque ullo alio sacramentum fiat ». Huic autem sententiae non acquiescit Vasquez propter rationes initio positas, quibus nunc oportet respondere. Ad contraria igitur argumenta dicendum quod laborant falso supposito. Procedunt enim ex suppositione quod solus con- 378 QUAESTIO XLI-LXVIII SUPPLEM. tractus dicatur et sit sacramentum matrimonii, cum tamen ma­ trimonii sacramentum, sicut et matrimonium ipsum, magis prin­ cipaliter de vinculo seu de eo quod est res et sacramentum intelligatur. Porro ex speciali huius sacramenti natura fit, ut possit induci res et sacramentum, quamvis sacramentum exterius non for­ maliter, sed aequivalenter tantum praecesserit: dum scilicet prius ponitur naturalis contractus qui non deficit a ratione sacramenti nisi quia in personis paciscentibus christianitas deest ; adveniente au­ tem in utroque coniuge baptismatis charactere, eo ipso suppletur defectus qui solus fuerat in causa cur contractus praeteritus in­ duxerit simplex coniugium nondum elevatum in actu ad esse sacramentale, ita scilicet ut idem illud matrimonium semper perse­ verans incipiat iam ex tunc stiperinduere formalitatem sacram qua carebat prius. Igitur rationes Vasquezii non concludunt nisi contra eos qui commune cum ipso habentes suppositum, dicunt quod matrimo­ nium in infidelitate contractum eatenus fieret sacramentum, qua­ tenus consensus in coniugium post acceptum baptisma, aut re­ novatus, aut saltem per ordinaria signa perseverans, vim haberet novi contractus matrimonialis, nunc primum initi inter baptizatos. Nam revera hic dicendi modus videtur omnino reficiendus, et facile confutatur, ut statim ostendo, magis explicando id quod secundo loco in thesi positum est, videlicet : Sacramentalitatem matrimonio accedere ipso facto susceptae christianitatis, ac per hoc, independenter a quacumque renovatione vel permanentia consensus olim in prima pactione dati. Sane vero explicatio petita ex parte consensus vel renovati vel perdurantis, in se quidem ostenditur impossibilis, et etiamsi possibilis esset, exigentiis causae minime faceret satis. Primo ostenditur impossibilis, pro quanto fingit novum con­ tractum post susceptionem baptismatis. Nam certe vinculum ma­ trimoniale in casu iam praeexsistit et non destruitur adveniente baptismo, quandoquidem, ut Innocentius III dicit c. 8 de di- DE MATRIMONIO UT EST ECCLESIAE SACRAMENTUM 379 vortiis, per sacramentum baptismi non solvuntur coniugia, sed crimina dimittuntur ; ergo vinculum istud iterum effici nequit, quia res nonnisi semel in esse procedit. Sed contractus nihil aliud est quam id quo vinculum efficitur. Ergo ubi non remanet vinculum efficiendum, ibi novo contractui matrimoniali locus non est, et prioris consensus permanentia vim et efficientiam contra­ ctus nequaquam habere potest. Nec obiicias eam quam dicunt sanationem matrimonii in radice, cum qua casus praesens nihil commune habet. Quando enim matrimonium dicitur sanari in radice, non praeexsistit matrimonium verum, sed exsistit solum matrimonii radix, hoc sensu scilicet, quod est et perseverat mu­ tuus consensus in coniunctionem maritalem, qui tamen ob ca­ nonicum impèdimentum non potuit hactenus matrimonium verum efficere. Tunc ergo sanatur in radice matrimonium, quando data dispensatione ab omni impedimento canonico, et speciatim a necessitate contrahendi coram parocho et testibus, efficitur ut mutuus consensus qui per ordinaria signa cohabitationis expri­ mitur, nunc primum incipiat esse legitimus, adeoque efficax veri vinculi coniugalis. Porro nihil simile est in casu duorum coniugum qui sese ad fidem convertentes baptizantur, quia ibi matri­ monium verum praeexsistit ; si autem praeexsistit, non potest iterum fieri per novum contractum. Et quia contractus non fa­ cit matrimonium sacrum nisi· faciendo matrimonium verum inter christianos, novus ille contractus per quem in casu matrimonium fieret tantummodo in ratione sacramenti, plane chimaericus esse noscitur. Relinquitur itaque ut superveniente baptismo, elevatio matrimonii ad esse sacramentale nequaquam consistat in reno­ vatione vel permanentia prioris consensus habente vim contractus novi, sed consequatur per meram quamdam resultantiam ex accessione christiani characteris. Non ergo in se possibilis est ratio assignata, sed nec respondet exigentiae causae. Oportet enim salvare realem identitatem coniugii Christianorum cum sacramento, quatenus inter fideles matrimonium dari non possit quin uno eodemque tempore sit sacramentum. Atqui coniuges cum baptismum recipiunt, non eo ipso perseverant, praesertim actu externo, in consensu con- £ y1 >“"Vi 3S0 QUAESTIO XLl-LXVIU SUPPLEM. iugii. Fieri enim potest ut sint ab invicem distantia locorum separati, et nequidem de coniugio cogitent, imo vero fieri potest ut divortium fecerint et iugo matrimonii positive repugnent. Ergo si eorum matrimonium quoad sacramentalitatem, vel a renovatione vel a perseverantia consensus externe positi depen­ deret, iam his deficientibus, sicut reipsa deficere possunt, daretur de facto verum matrimonium inter christianos quod non esset sacramentum, et sic destruitur principium ipsum quod adversarii iure meritoque in tuto ponere volunt. Unum igitur remanet dicendum : Sacramentalitatem matri­ monio accedere ipso facto suscepti baptismatis, ut supra fuit declaratum. Dico autem ipso facto suscepti baptismatis ab utro­ que coniugum., nam matrimonium in infidelitate contractum nulla ex parte sacramentum fit si alteruter tantum per baptismum convertatur ad fidem, similique modo excludi debet sacramentalitas quando sublato impedimento disparitatis cultus, fidelis valide contrahit cum infideli, prout nunc declarandum restat contra quosdam recentiores, et speciatim contra Perrone, de Matrim. christ. Tom. 2, Sect. 1. Principium generale tradit S. Thomas, Suppi. Quaest. 47, art. 4 : « Cum matrimonium sit quaedam relatio, et non possit -< innasci relatio in uno extremorum sine hoc quod fiat in alio, < ideo quidquid impedit matrimonium in uno, impedit ipsum in « altero, quia non potest esse quod aliquis sit vir non uxoris, « vel quod aliqua sit uxor non habens virum, sicut nec mater « non habens filium, et ideo dicitur communiter quod matrimoznium non claudicat . * Sicut ergo impossibile est ut dominium maritale in uno coniugum sit, et non in altero : ita etiam im­ possibile est ut obligatio viri ad mulierem firmior sit quam mulieris ad virum, aut vice versa: quod tamen accideret, si vin­ culum ex una tantum parte rationem haberet sacramenti, hoc est, si matrimonium foret ratum in fideli, et non ratum in infideli. Opinio autem adversariorum hinc orta videtur, quod in sa- DE MATRIMONIO UT EST ecclesiae sacramentum 381 cramento nihil aliud vident praeter ritum exteriorem quo immediate confertur gratia. Nam certe, quantum ad sacramentalem gratiam recipiendam, quilibet coniugum est prorsus independens a comparte, et conditio unius non potest impedire gratificationem alterius. Sed si prae oculis habeas quod gratia non confertur nisi me­ diante vinculo sacramentali, et quod ipsummet sacramentale vincu­ lum est solus immediatus et necessarius effectus exterioris sa­ cramenti, tunc ne dubia quidem res tibi erit. Quippe vinculum est relatio quaedam inter duos, et quidem relatio aequiparantiae, eiusdem rationis in utroque. Si ergo unus est absolute incapax vinculi sacramentalis propter defectum baptismatis, alter etsi baptizatus, non quidem absolute, sed respectu non baptizari, sacra­ mentalis nexus pariter incapax esse noscitur. Nullum igitur ibi est sacramentum, ubi nullus sacramentalis effectus aut esse aut concipi potest. Et confirmatur, quia vi conversionis unius tantum coniugum ad christianam fidem, matrimonium prius exsistens semper manet solubile, et reipsa dissolvitur, si parte infideli sine contumelia Creatoris cohabitare nolente, pars fidelis utens iure quod decla­ ravit Apostolus I Cor. VII-15, ad alia transeat vota. Non ergo effectum est sacramentum, quia matrimonium ratum simul et consummatum omnino indissolubile esse, veritas est catholica. Nunc autem si vi conversionis unius coniugum ad fidem chri­ stianam, matrimonium prius exsistens, nequidem ex parte bapti­ zari fit sacramentum : signum est quod fidelis respectu infidelis, vinculi sacramentalis capax non est; nam alias, charactere chri­ stianitatis superveniente, coniugium in baptizato rationem sacra­ menti ipso facto indueret, ut aperte colligitur ex hactenus dictis. Ergo etiam, quando ex dispensatione Ecclesiae fidelis primo contrahit cum infideli, puta christianus cum hebraea, nulla ex parte conficitur sacramentum, sed matrimonium pure et simpli­ citer valet in ratione contractus naturalis. Omnino igitur standum est antiquo adagio: matrimonium non claudicat, quatenus si est verum in uno, est verum in altero ; si est ratum in uno, est ratum pariter in altero ; et si in uno non est, neque etiam in altero. Dixi matrimonium secundum se j * ft « QUAESTIO XLt-LXVHI SUPPI.EM. non posse claudicare, quamvis saepe claudicet quoad matrimo­ nialem gratiam, dum scilicet exsistit obex in viro qui in muliere non est, vel vice versa. Gratia enim non est relatio aequiparan· tiae inter duos, sicut coniugium ipsum, quod etsi sit titulus ad gratiam apud Christianos, non tamen actu coniungitur cum gratia nisi sub conditione sufficientis dispositionis in subiecta. Verum haec omnia non habent sufficientem explicationem extra principia veterum de re et sacramento, quae tum in caeteris omnibus, tum in praesenti potissimum materia eam lucem afferunt, sine qua vix ac ne vix quidem connexio partium doctrinae et compacta rerum continuatio apparere potest. J THESIS XXXIX. Quamvis matrimonium contineat gratiam sicut caetera Novae Legis sacramenta, nihilominus statui coniugali an­ teponendus est status virginitatis vel caelibatus ; estque melius ac beatius manere in virginitate vel caelibatu, quam iungi matrimonio. I Hoc ultimum est quod de matrimonio in quantum est Ec­ clesiae sacramentum remanet considerandum, ne quis scilicet praerogativis matrimonii christiani deceptus, concludat meliores esse nuptias in Ecclesia, quam sit status continentiae, pro quo nullum sacramentum noscitur institutum. Sed et thesis quae est de fide in Tridentino definita, plurimum valet contra haereticos et rationalistas hoc dogma Ecclesiae catholicae impudentissime dilacerantes, ut ibi quoque illud Matth. VII-6 impletum agno­ scatur < Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas « ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi « dirumpant vos ». Videretur tamen dicendum, matrimonium esse antepo­ nendum virginitati. Nam primo, bonum commune est potius bono privato. Sed coniugium ordinatur ab bonum commune, virginitas autem ad bonum individui. Ergo virginitas non est potior statu coniugali, sed e converso. Λ DE MATRIMONIO UT EST ECCLESIAE SACRAMENTUM 383 Praeterea, ad meliora omnes homines hortandi sunt. Si igitur virginitas esset potior matrimonio, ad virginitatem essent omnes inducendi, et sic quantum est ex vi et influxu doctrinae catho­ licae, mundus brevi finiret, aut certe multum imminueretur, Sed hoc maxime inconveniens est, ergo idem ac prius. Praeterea, coniugati qua tales habent in se id quod est dis­ positio et necessitas ad sanctificantis gratiae susceptionem ; continentes vero, minime. Ergo melioris conditionis sunt coniugati, aut saltem, si status continentium est melior, inconvenienter ad­ modum institutum est a Christo matrimonii sacramentum, non autem sacramentum caelibatus. Sed contra est quod Tridentinum, Sess. XXIV, c. io ait: < Si quis dixerit statum coniugalem anteponendum esse statui « virginitatis vel caelibatus, et non esse melius ac beatius ma« nere in virginitate aut caelibatu quam iungi matrimonio, ana« thema sit ». Nititur autem haec definitio, in primis super ipsam doctri­ nam Evangelii. Etenim in lege evangelica consilium dari de vir­ ginitate aut caelibatu tanquam de re meliori, notius est quam ut oporteat omnia testimonia in praesenti de integro transcri­ bere. «Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa hominis cum cuxore, non expedit nubere. Oui dixit illis: Non omnes capiunt «verbum illud, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi qui « de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi qui facti sunt «ab hominibus, et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter «regnum coelorum. Oui potest capere, capiat». Sic Christus apud Matth. XIX, 10-12, Vide etiam infra, vers. 29, et 1 Cor. VII, per totum. Patres quoque totos esse in extollenda praestantia status continentiae supra statum coniugalem, nêmo est qui ignoret. Aut si ignorat, legat Ambrosium 1. de virginibus, Hieronymum . 1. i contra lovinianum, Augustinum in libris de sancta virgini­ tate, et de bono viduitatis, et de bono coniugali ubi cap. 8 sic habet: «Non ergo duo mala sunt connubium et fornicatio, quo« rum alterum peius, sed duo bona sunt connubium et conti« nentia, quorum alterum est melius. Sicut ista temporalis sa- * at , Γ * ·* Λ · .Λ γ· ·«» ΑΛκ · ι •i! A ’••J·.' î JS4 QUAESTIO XLI-LXVIII SUPPLEM. *> « nitas et imbecillitas non sunt duo mala, quorum alterum peius, «sed ista sanitas et immortalitas duo bona sunt, quorum alte« rum melius. Item scientia et vanitas non duo mala sunt, quo * « rum vanitas peius, sed scientia et charitas duo bona sunt, < quorum charitas melius. Namque scientia destruetur, ait Apo· « stolus, et tamen huic tempori necessaria est, charitas autem « nunquam excidit. Sic et mortalis ista generatio propter quam «nuptiae fiunt, destruetur; ab omni autem concubitu immunitas, < et hic angelica meditatio est, et permanet in aeternum. Sicut «autem ieiuniis sacrilegorum meliora sunt prandia iustorum, ita « nuptiae fidelium virginitati anteponuntur impiorum. Veruinta« men neque ibi prandium ieiunio, sed iustitia sacrilegio, neque « hic nuptiae virginitati, sed fides impietati praefertur. Ad hoc «enim iusti cum opus est prandent, ut tanquam boni domini, « quod iustum et aequum est servis corporibus praebeant ; ad « hoc autem sacrilegi ieiunant, ut daemonibus serviant. Sic ad «hoc nubunt fideles ut maritis pudice copulentur; ad hoc autem « sunt virgines impiae, ut a vero Deo fornicentur. Sicut ergo « bonum erat quod Martha faciebat occupata circa ministerium : sanctorum, sed melius quod Maria soror eius sedens ad pedes « Domini et audiens verbum eius : ita bonum Susannae in con« iugali castitate laudamus, sed tamen ei bonum viduae Annae, « ac multo magis Mariae Virginis anteponimus» . Haec Augustinus, cuius sententiam sic resumit Bernardus, epist. 24: Sola est ca­ stitas quae in hoc mortalitatis et loco et tempore statum quemdam immortalis gloriae repraesentat, sola inter nuptiarum solcmnia morem beatae illius vindicat regionis in qua neque nubent neque nubentur, praebens quodammodo terris caelestis iam illius conver­ sationis experientiam. Rationem demum intrinsecam suppeditat Angelicus 9 in opusculo de perfectione vitae spiritualis, in quo fundamenti instar praemittit quod perfectio ista attenditur simpliciter secundum charitatem. Tum multiplicem in charitate gradum assighans, primo commemorat modum absolute perfectum, ut scilicet Deus tantum diligatur quantum est diligibilis. Et hic modus ipsi Deo eique uni convenire potest, nam creaturae rationali sola relin- 385 DE MATRIMONIO UT EST ECCLESIAE SACRAMENTUM quitur perfectio charitatis considerata, non quidem ex parte di­ lecti, sed ex parte diligentis, in quantum scilicet secundum to­ tam suam virtutem propriam diligit divinum bonum. At rursus, quod creatura divinum bonum diligat secundum totam suam virtutem, dupliciter impleri contingit. Primo quidem in quantum nihil est in corde et anima et mente, quod actu non convertatur in Deum ; et hic perfectae dilectionis modus non est viatorum, sed comprehensorum qui id quod in via quae­ siverunt iam sunt consecuti. Quippe in illa «caelesti beatitudine, «semper actualiter intellectus et voluntas creaturae rationalis in «Deum fertur, cum in divina fruitione illa beatitudo consistat; «beatitudo autem non est in habitu, sed in actu». Cum igitur hic modus nulli sit possibilis in praesenti, nisi simul fuerit viator et comprehensor sicut Dominus noster lesus Christus, charitas viae id solum fert, ut nihil in nobis sit quod vel actu vel habitu in Deum ultimum finem totius vitae nostrae non referatur. Verumtamen etsi comprehensorum perfectio statum et con­ ditionem nostram praesentem penitus exsuperet : adhuc aemu­ lari debemus, « ut in similitudinem perfectionis illius, quantum « possibile est, nos trahamus; et in hoc perfectio huius vitae « consistit, ad quam per consilia invitamur. Manifestum namque « est quod humanum cor tanto intensius in aliquid unum fertur, « quanto magis a multis revocatur... (Unde), quisquis iam ae« terna concupiscit, in eam quam aggreditur causam Dei, extra « patrem, extra matrem, extra uxorem, extra filios, extra cogna­ ti tos, extra semetipsum fieri debet, ut et verius cognoscat Deum, « quo in eius causa neminem cognoscit. Inter caeteras autem « proximorum necessitudines, maxime affectu coniugali humanus «animus irretitur, et ideo'ad perfectionem tendentibus maxime vinculum coniugale est vitandum, quia per hoc maxime homo « curis saecularibus implicatur. Et hanc causam Apostolus as< signat sui consilii, quod dederat de continentia servanda, di« cens i Cor. VII : Qui sine uxore est, sollicitus est quae Do« mini sunt quomodo placeat Deo} qui autem cum uxore est, < sollicitus est quae sunt mundi. Ut ergo homo liberius Deo De Ecclesiae Sacramentis. Tom. II. 25 •Μ 3S6 QUAESTIO XM-LXVUl SUPPLEM. E UNII ATE MATRIMONII 39Γ sacramenti. Quod enim eoniugii unitas simplici etiam naturae iure praecipiatur, absoluta veritas est. Sed ante Christum legi­ tur data a Deo dispensatio. Et simile quid contingit quoad alteram proprietatem quae est indissolubilitas, nisi quod dispen­ satio a lege unitatis fuit absolute et in universum per adventum Christi revocata, dispensatio autem a naturali iure indissolubilitatis adhuc nunc sub Novo Testamento diversis modis et variis de causis locum habet, ut suo loco videbitur. Quapropter operae pretium erit, principia quaedam generalia praestituere circa di­ spensationes quae in lege naturali a Deo conceduntur, ut in lumine principiorum particulares casus perspicientes, habeamus unde dirigamur in complexis et sat obscuris quaestionibus, sin­ gula revocando quantum possibile est, duce Angelico, ad suas primas atque altissimas causas. Sciendum igitur est quod ea quae lege naturae prohiben­ tur, quantum attinet ad praesentem considerationem, in triplici differentia sunt. Primo quidem loco veniunt quaecumque directe et imme­ diate repugnant ultimo fini, utpote immediate ac directe contra Deum exsistentia, et ista nullam omnino, et ne de potentia qui­ dem absoluta dispensationem patiuntur. Sicut enim in physicis nihil potest exorbitare, etiam per miraculum, ab ord'ine primae causae efficientis quae Deus est, ita profecto in moralibus nihil potest habere in se moralitatis bonum, quod de sui essentia exorbitat ab ordine primae causae finalis quae iterum est Deus, ipseque solus. Ast, secundo iam loco occurrunt ea quae, ut alibi dictum fuit (1), ideo prohibentur quia sunt naturaliter destructiva boni convictus humani, ac per hoc, mediatam habent oppositionem cum fine ultimo, ad cuius prosecutionem humana societas est apprime necessaria. Cogita exempli gratia praeceptum vetans ne innocens occidatur, vel ne quis accipiat bonum alterius, vel ne vir accedat ad mulierem extra obligatoriam ac stabilem matri­ monii societatem, et alia similia. De quibus profecto satis su,q De natura et ratione peccati, Q. 71 § 5. 392 QUAESTIO XLI-LXVIII SUFFLEM. perque iam constat quod non patiuntur dispensationem aliquam generalem, quae integrae cuidam communitati daretur, et veluti in ordinarium transiret privilegium. Talis enim dispensatio foret in puram ordinis destructionem, et ideo cadere nequit sub vo­ luntate iusta et intellectu sapiente Dei, qui contra ordinem non facit, quia contra seipsum nihil facit. Verumtamen nihil prohibet quominus in particularibus quibusdam et omnino extraordinariis casibus, actus praedicti eximantur per divinam dispositionem a naturali conditione secundum quam ultimo fini repugnant, dum scilicet altiori quodam ac veluti miraculoso modo praeter ordi­ nem causarum secundarum ad ipsum referuntur. Has igitur di­ spensationes comparat S. Thomas miraculis, per quae aliquid subtrahitur ab ordine particularis causae cui est naturaliter subdi­ tum, et extraordinarie immutatur ab ipsa prima causa supernaturalem finem intendente. < Dicendum, inquit ζ1), quod dispen< satio in praeceptis praecipue quae sunt aliquo modo legis na« turae, est sicut mutatio cursus naturalis rei, qui quidem mu« tari dupliciter potest : uno modo ex aliqua causa naturali..., « alio modo per causam penitus supernaturalem, sicut in mi« raculis accidit... Sic etiam ratio dispensationis in praeceptis < legis naturae quandoque est in causis inferioribus .. Aliquando « autem est tantum in causis superioribus, et tunc potest disptn< satio esse divinitus, etiani contra prima praecepta legis naturae, « ratione alicuius mysterii divini significandi vel ostendendi, sicut « Patet de dispensatione in praecepto Abrahae facto de occisione « filii innocentis. Tales autem dispensationes non fiunt commti« niter ad omnes, sed ad aliquas singulares personas, sicut etiam «in miraculis accidit ». Tertio demum, sicut hoc ipso in loco insinuat S. Thomas, quaedam sunt lege naturae prohibita, non quidem quasi sim­ pliciter privativa boni quod in humano convictu per aliquam actionem natura intendit, sed quasi facientia difficilem aut minus decentem perventionem ad finem principalem vel secundarium.(*) (*) S. Thom. Suppi. Quaest. 67, art. 2. • · - ί > 9 DE UNITATE MATRIMONII 393 «Si ergo, inquit Angelicus^), actio sit inconveniens fini quasi « omnino prohibens (ex natura sua) finem principalem, directe « per legem naturae prohibetur primis praeceptis legis naturae, «quae sunt in operabilibus sicut communes animi conceptiones «in speculativis. Si autem sit incompetens secundario fini quo­ tcumque modo, aut etiam principali ut solum faciens difficilem vel « minus congruam perventionem ad ipsum, prohibetur, non qui J l>i: UNITATE MATRIMONII 401 i praeceptum prohibens pluralitatem uxorum ordinatur». Ita S. Thomas, Suppi. Q. 65, art. 2. Hinc patet responsio ad obiecta, quia ratio et convenientia dispensationis non sumebatur ex multiplicatione prolis absolute, sed ex multiplicatione prolis in populo electo, quando iam gen­ tes permittebantur suae idololatriae (*), et cultus veri Dei non tam spirituali quam carnali generatione propagabatur atque con­ servabatur. Caeterum, etsi non desint qui existiment dispensa­ tionem soli populo Hebraeorum fuisse concessam, probabilius tamen dicendum videtur quod /> f1). Ad 3ura dicendum quod Augustinus loco citato considerat solum casum sterilitatis uxoris, quo quidem in casu abstracte et seorsum considerato, revera non videtur dari ex solo iure naturae sufficiens indissolubilitatis fundamentum. Dixi in casu abstracte et seorsum considerato, quia cum sterilitas non sit nisi per accidens, adhuc pro firmitate matrimonii valet regulariter commune ius, pro quanto «rectitudo naturalis in humanis actibus «non est secundum ea quae per accidens contingunt in uno « individuo, sed secundum ea quae totam speciem consequun< tur » (2). Attamen dubium non est quin, seclusa ratione sacra­ menti, uxoris sterilitas posset dare locum iis dispensationibus (’) S. Thom. 1. 3 c. Gent. c. 123. (·) Ibid. c. J22. 410 ESS QUAEST. XLI-I.XVIH SUPPLEM. de quibus intra agendum erit ; utputa, si oporteret providere stabilitati successionis in regno, vel aliis eiusmodi ad publicum et commune bonum maxime pertinentibus. Nunc autem sola , sacramentalitas coniugii Christianorum facit ut matrimonium apud eos sit indissolubile, non lanium naturaliter, verum etiam indispensabiliter, ex quacumque ratione et quacumque causa etiam urgentissima. Et hoc considerans Augustinus dicit : < Si non < licet (dimittere sterilem uxorem)... quem non faciat intentum, « quid sibi velit tanta firmitas vinculi coniugalis ? Quod nequa•v quam puto tantum valere potuisse, nisi alicuius rei maioris « ex hac infirma mortalitate hominum quoddam sacramentum « adhiberetur, quod deserentibus hominibus atque id dissolvere < cupientibus, inconcussum illis maneret ad poenam ». Ad 4tt“‘ denique dicendum quod de libello repudii variae dantur opiniones. Illud in primis statuendum, legem scilicet re­ pudii non fecisse promiscua apud ludaeos divortia, et veluti ad purum arbitrium viri posita. «Quod tandem apertissime demon« strat, rariora fuisse apud veteres Hebraeos divortia, illud est : « nimirum leges apud Moysen dari nonnullas, quibus diversa « prorsus consuetudo inculcatur. Ita lege iniunctum est, Deuter. - XXII, 13-19, ut si quis vir in uxorem suam sinistri aliquid « intentans, virginem ad nuptias non venisse accusaverit, femi« nae illius parentes causam eius in iudicio defendant. Quibus « agentibus, si forte mulier absolvatur, vir eius antea caesus < iniustae accusationis insuper poenam luet centum siclis eiusdem t feminae patri solvendis, tum et omni in posterum facultate < uxorem illam repudiandi privetur. Porro si divortium ad ma« num fuisset, cur invisam feminam vir continuo non dimisisset? < Paria de iis coniicio, quibus fides uxoris suae non leviter su< specta est. Hanc enim amaricantium aquarum experimento «probare tantum, in lege datum est, Numer. V-14 et seq. Ex « quo illud mihi deducendum esse videtur, nullam fuisse viris « dimittendi uxores suspectas potestatem. lubet tandem legislator, - Deuter. XXI, 15-17, virum qui ex binis simul ductis uxori« bus, prae altera alteram diligat, iure tamen haereditatis minus « dilectae uxoris filium non fraudare, ut alterum ex dilecta ge- ■ DE I ND INSOLUBILITATE MATRIMONII 417 • «nitum, sed natu minorem, praeponat. Cur invisam illam fe« minam cum natis vir non dimisisset, si divortium pronum « erat ? ζ1). Ex his igitur aliisque documentis forsitan conclu­ dere iam licet, repudium proprie dictum non fuisse habitum apud Hebraeos ut medium per se licitum, sed potius ut meram tolerantiam legis, quae viro repudianti honestatis famam conci­ liare nequaquam sufficeret. Unde, vel a repudio abstinebant pro­ pter conscientiam, vel certe quaerebant titulos coloratos perveniendi ad eumdem finem, procurando ut ob crimen iuridice declaratum, apparenter saltem haberetur causa honesta negandi cohabitationem et torum, adeoque repudiandi. Hinc communior sententia, teste S. Thoma in Suppi. Quaest. 67, a. 3, tenet « quod illi qui sub Lege uxorem dato «libello repudii dimittebant, non excusabantur a peccato, quamvis «excusarentur a’ poena secundum legem infligenda. Et propter «hoc dicitur Moyses libellum repudii permisisse..., non quidem «propter aliquod maius bonum consequendum, sicut fuit di« spensatio de pluribus uxoribus habendis, sed propter maius « malum cohibendum, scilicet uxoricidium ad quod ludaei proni «erant propter corruptionem irascibilis, sicut et permissum est «eis extraneis fenerari, propter corruptionem aliquam in con«cupiscibili, ne scilicet fratribus suis fenerarentur». Et veritati huius sententiae plurimae validissimae rationes attestantur, prae­ ter illas quae iam sunt commemoratae. Primo quidem, quod Mich. II-9, et Malach. II-15, et Prov. II-17, ludaei in divortia proni severissimis verbis castigantur Secundo, quod Dominus * * ·.·>«·* · (l) D. Calmet, Dissert, de divortiis. (’) Super cap. 2 Malachiae, vers. 13-15 : sic commentatur Hierony­ mus : «Praecipit itaque per prophetam Deus et dicit: Custodite spiri«tum vestrum, ne abducamini libidine,.. Et uxorem adolescentiae tuae «noli despicere ut quae tibi virginali primum iuncta est matrimonio, per« severet usque ad senectutem. Sed poterat fieri ut principes, sacerdotes, «levitae. populus responderet: Praecipit Deus per Moysen ut cum «odio habuerimus uxores, dimittamus eas. Et legendum est : Dicis mihi, «scriptum est: Cum odio habueris uxorem tuam, dimitte, dicit Dominus «Deus Israel. Statimque respondit: hoc quidem in Lege praeceptum De Ecclesiae Sacramentis. Tom. II. 27 > 'Λ:' 4lS QUAEST. XLI - LXV11I SUPPLEM. noster legem novam in monte promulgans, aequiparat pennis * · sionem repudii cum permissione odii inimicorum: « Dictum est «autem, inquit Matth. V-jr, quicumque dimiserit uxorem suain « det ei libellum repudii, ego autem dico vobis, etc ». Et infra in vers. 43 : « Audistis quia dictum est, diliges proximum tuum, ·» et odio habebis inimicum tuum > ; quod tamen per modum praetermissionis seu purae non cohibitionis, intelligendum esse constat. Tertio, quod permissio repudii prout iacet in lege, com­ prehenderet dispensationem etiam a primis praeceptis legis naturae, et reduceret matrimonium ad quemdam modum concu­ binatus. In huiusmodi autem, ut dictum est, repugnat dispen­ satio a Deo data quasi de iure communi. Sed nec usquequaque credibile est, Deum fecisse licitam hanc adeo inaequalem con­ ditionem viri et mulieris in toto populo ludaeorum. Sciendum igitur quod non omnia contenta in lege Mosaica haberi debent ut determinationes moralitatis, ad ordinem conscien­ tiae pertinentes. Sed ibi praeter legem moralem agnoscenda est lex civilis sive politica, quae etsi a Deo fuerit, ac per hoc. in suo proprio ordine aequissima, non tamen civilis codicis conditionem excedebat. Atqui ad codicem seu legem civilem pertinet cohibere exteriori coactione exteriores actus malos, non tamen omnes. Nam si lex illa non relinqueret certum veluti derivativum im­ petui cupiditatum, graviora mala fierent quae mox totam cor­ rumperent societatem. Et ideo sapientis legislatoris politici est, continere intra determinatos aggeres cupiditates malas, impuni­ tatem eis assecurando, modo assignatos limites non excedant. Unde Augustinus 1. 1 de lib. arb. c. 5 ait : « Videtur mihi < legem istam quae populo (exterius) regendo scribitur, recte « ista permittere, et divinam providentiam vindicare ». Sicut ergo nunc, ad vitandum maius malum recte tolerantur domus prostitutionis, ita apud populum durae cervicis et incircumcisi cordis tolerabatur repudium sub certis conditionibus, ne vir contra < est, sed propter duritiam cordis vestri. Quod plenius Dominus in Evan«gelio prosequitur: Quicumque... uxorem inique dimiserit, operiet vesti* mentum eius-iniquitas, etc. Re DI. I N D1SS0LUBU.I ΓΑΤΕ MATRIMONII 4‘9 uxorem peius aliquid moliretur, (juin propterea ipsum repudium lege sancitum dici potuerit. Nam aliud est sancire, et aliud tolerare. Sic ergo difficultatis propositae subtrahitur suppositum. Nunc autem adhuc quaeri posset utrum mulieri repudiatae Deus integrum fecerit novum inire matrimonium, solvendo etiam in conscientia, consequenter ad iniustam actionem viri, vinculum quo erga ipsum tenebatur. Nec facilis responsio est, cum in utramque partem rationes pro et contra occurrant. Verumtamen, qnaecumque solutio adhibeatur, nulla est consequentia adversus veritatem quam nunc adstruimus, quandoquidem non humana, sed divina auctoritate solutum tunc coniugium fuisset, et ideo iam versamur extra terminos propositionis in qua dicitur ma­ trimonium esse de iure naturae indissolubile, et nullius humani legislatoris vel indicis propria potestate sanciri unquam potuisse divortium proprie dictum. Sed nec de dispensationibus a Deo antiquitus concessis uberius disputare nunc vacat. Videndum potius est, quaenam dispensationes sub Novo Testamento dentur vel dari possint. Incipiendum autem ab ea quam declaravit Apostolus, *i Cor. VII-I2, ut sequitur. T ’1 ' Γί THESIS XLIII. Iure evangelico dispensatur ab indissolubilitate matrimonii in infidelitate contracti, si uno coniugum ad fidem converso, alter aut nullo modo, aut non sine contumelia Creatoris cohabitare consentiat. Dispensatur autem, qua­ tenus pars fidelis cum alio fideli novum potest inire coniugium, per quod matrimonium praecedens ipso facto solvitur. Praesupponendum in primis est, quod per conversionem seu baptismum unius coniugum, matrimonium in infidelitate contra­ ctum minime cessat. Ait enim Innocentius III in cap. 8 de di- *· o- * » ·-1' . .· 420 » r« 1 • Ί QUAESTIO XLl-I.XVUI SUPPLEM. vortiis (1|, per baptismi sacramentum non solvi coniugia, sed cri­ mina dimitti. Quin imo, si pars infidelis consentit cohabitare, salvo reli­ gionis honore, id est sine blasphemia divini nominis, et non per­ trahendo fidelem ad mortale peccatum (-), nequidem quoad torum et cohabitationem separatio heri potest, iuxta illud 1 Cor. VII-12 : « Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habi« tare cum illo, non dimittat illam. Et si quae mulier fidelis « habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non «dimittat virum». Cuius praecepti rationem reddens Apostolus docet quod in dictis circumstantiis, unius conversio non solum non est ratio divortiandi, sed multo magis perseverandi in eo­ dem coniugio, idque propter spem adducendi ad fidem par­ tem infidelem, quae dici iam potest in quadam animi praepa­ ratione sanctificata, per hoc ipsum quod sine blasphemia Christi cum Christi cultore consentit permanere : « Sanctificatus est, c inquit, vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est « mulier infidelis per virum fidelem ». Sciendum tamen, S. Thomam et alios plures cum eo, in ea esse . sententia, quod in arbitrio fidelis semper est positum ut parti infi­ deli commaneat vel non commaneat: «Fidelis conversus, inquit in « Suppi. Quaest. 59, a. 3, potest cum infideli commanere cum « spe conversionis, si eam in infidelitate obstinatam non viderit; et •«bene facit commanendo, tamen non tenetur, et de hoc est «consilium Apostoli, 1 Cor. VII». Ratio huius suae sententiae est quia refert verba vers. 12 : Caeteris ego dico, non Dominus, ad ea quae sequuntur : Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam, etc., quasi de hoc merum consilium daretur, non praeceptum. Verum, ut perspicue ostendit Estius in commentario, verba praedicta refe­ runtur ad ea quae antecedunt in vers. 8: Dico autem non nuptis et viduis, etc., ut totius sententiae Apostoli sensus sit : Iis qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego, sed Dominus, uxo(*) Enchirid. n. 352. (’) Ibid. n. 353. £ ·- DE JNDISSOLUBILITATE MATRIMONII 421 rem a viro non discedere : quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari ; nam caeteris, id est non nuptis et viduis, quod attinet ad virginitatis seu continentiae statum de quo mox locutus sum, dico ego, non Dominus, quia Domini praeceptum non habeo. Nunc autem illud quod postea sequitur de fratre uxorem habente infidelem, novam omnino et a superiori diversam periodum facit. In qua non consilium, sed praeceptum sonant ea quae pertinent ad retentionem coniugis in casu pa­ cificae cohabitationis : Non dimittat illam, non dimittat virum (*). Nullo igitur modo nullaque ratione, de iure saltem communi videtur posse solvi matrimonium, quoties ex parte infidelis im­ pedimentum pacis non ponitur. Sed nunc superest considerandus casus oppositus, de quo praesens procedit "âssertio. Porro assertionis demonstratio tota continetur in vers. 15 supradicti capitis septimi primae ad Corinthios, cuius dilucidam expositionem suppeditat Estius in suo commentario. Quod si infidelis discedit, discedat, id est, si infidelis non consentit ha­ bitare cum fideli ut fideli, sed eius religione offendatur, in verba blasphemiae prorumpens et Christi nomen audire nolens, non est cur coniux fidelis existimet se debere illum sequi, sed sinat eum discedere, tamquam per eius discessum suae plenae libertati relictus. Non enim servituti subie cius est frater aut soror in huiusmodi, hoc est, christianus aut Christiana cum infidelibus matrimonio copulati, in huiusmodi casibus non sunt tali subiecti (’) Interest igitur punctuationis. Nam S. Thomas sic legit: «Dico *autem non nuptis et viduis: bonum est illis ut sic permaneant, sicut «et ego. Quod si non se continent, nubant; melius est enim nubere quam «uri. Iis autem qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego, sed « Dominus, uxorem a viro non discedere ; quod si discesserit, manere «innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. — Nam « caeteris ego dico, non Dominus : si quis frater uxorem habet infidelem, * et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam, etc.». Nunc autem, sic legendum est: «Dico autem non nuptis et viduis: bonum «est illis si sic permaneant... Iis autem qui matrimonio iuncti sunt, «praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere, etc., • caeteris ego dico, non Dominus. — Si quis frater uxorem habet «infidelem, etc.». Vide omnino Estium in hunc locum. ----------------- fis 422 QUAEST. XLI-LXVIU SUPPLEM. servituti, ut vel cogantur tnanere innupti, vel coniugibus coha· bitare in infidelitate obstinatis. Alludit enim Apostolus ad ser· vitutem superius expressam in muliere et intellectam 'in viro, qua nimirum obligentur, separatione facta, aut caelibes manere aut comparti reconciliari. Et rationem exceptionis statim afferens: In pace autem vocavit nos Deus, quatenus religio Christiana non cogit nos ad hanc subiectionem, quo pacificus et tranquillus Christi cultus in familia impediatur. Quare, sicut pater filium et filius patrem relinquere potest plena libertate ex eiusmodi causa, sic coniux fidelis infidelem, et ita quidem ut ipsuih coniugale vinculum solvi possit ac reipsa solvatur, ipso facto novi matrimonii initi cum fideli. Semper enim firmius vinculum solvit minus firmum, si sit ei contrarium, ait S. Thomas, Quaest. 59, a. 5 ad i, et ideo matrimonium quod iuxta evangelicum pri­ vilegium a Paulo declaratum ac promulgatum, in fide Christi contrahitur, solvit matrimonium quod fuerat prius in infidelitate contractum, sed non erat ratum in sanctitate sacramenti. Hinc Innocentius III cap. 7 de divortiis : « Si enim alter infidelium c coniugum ad fidem catholicam convertatur, altero vel nullo < modo vel non sine blasphemia divini nominis, vel ut eum * pertrahat ad mortale peccatum, ei cohabitare volente: qui re< linquitur, ad secunda, si voluerit, vota transibit. Et in hoc « casu intelligimus quod ait Apostolus : Si infidelis discedit, < discedat, etc., et canonem etiam in quo dicitur : Contumelia * Creatoris solvit ius matrimonii circa eum qui relinquitur*^), Haec igitur est unica dispensatio quae iure ordinario, semei pro semper in Novo Testamento concessa est circa naturalem matrimonii consummati indissolubilitatem (2). Concessa est, inquam, non ab humano quopiam legislatore, sed a Deo auctore naturae et gratiae, in favorem christianae religionis. Et quia de iure communi conceditur, oportet ut non sit contra primam naturae intentionem ; nam alias, ut dictum est supra, C) Enchirid. n. 350. (V Dico circa naturalem matrimonii indissolubilitatem, quia ma­ trimonium inter fidelem et infidelem exsistens non est sacramentum, ut dictum est in superioribus. DE INDISSOLUBILÏTATE MATRIMONII 423 locum non haberet ipsa dispensatio, ni« ex quodam miraculo et respectu unius vel alterius particularis personae tantum. Quomodo autem conditio ista in praesenti verificetur, facile est vi­ dere. Etenim constat in primis quod matrimonium infidelium qua tale est imperfectum, pro quanto non potest perducere prolem ad perfectum statum qui nunc, in statu elevationis hu­ manae naturae ad finem supernaturalem, requiritur. Huic porro imperfectioni in casu, non solum non affertur remedium per conversionem unius coniugum, sed imo superadditur impossibi­ litas consequendi quocumque modo matrimonii fines : dum sci­ licet propter malam voluntatem coniugis in infidelitate rema­ nentis, pacificum domesticae vitae consortium excluditur, et parentes circa prolem ita suum dividunt affectum, ut in diversa ac contraria natos trahere intendant. Tunc ergo in concursu boni superioris ordinis obtinendi, intentio indissolubilitatis non potest amplius esse sub quocumque respectu primaria, sed evadit eo ipso secundaria. Et ideo datur locus dispensationi divinae, etiam de iure ordinario, ne scilicet homo deterreatur a vera fide amplectenda, vel a perseverando in ea, propter necessitatem ser­ vandi perfectam continentiam, si forte coniux infidelis oftensus eius conversione, pacificam deneget cohabitationem. Sed nunc gradum facimus ad eas dispensationes quae ex minis1er tali potestate Ecclesiae fieri possunt et fiunt. De quo sit sequens propositio. ; ••■J QUAESTIO XLI-LXV1II SUPPLEAI. THESIS XLIV. Extra casum ab Apostolo (1 Cor. VII· 15) determina­ tum, potest gravi de causa, per ministerialem potestatem Summi Pontificis dispensari in favorem fidei ab indissolubilitate matrimonii in infidelitate contracti et consummati, etiam post utriusque coniugis conversionem, modo consummatio nusquam intervenerit inter ambos, virum et mulierem, iam baptizatos. - *··.’ • ·. . Sermo est de potestate dispensandi in specialibus circum­ stantiis pro quibus ius commune evangelii nullam praestituit exceptionem. In quo quidem primum omnium animadvertes, non esse omnino quaestionem de dispensatione in matrimonio rato simul et consummato; nam dissolutio absolute repugnat tali matrimonio ratione sacramentalitatis, prout suo loco infra declara­ bitur. Quare praesens assertio non est nisi de matrimonio con­ summato quod nunquam exstitit sacramentum, vel si aliquando per baptismum utriusque coniugis effectum est sacramentum, ab eo saltem tempore consummatum denuo non fuit. Porro ratio quae viam aperuit peculiaribus dispensationibus extra limites pro iure communi ab Apostolo praefixos, facile intelligetur in exemplo quod refert Antonius Ballerini (T). «Quod « etiamnum, inquit, in nundinis Aegypti contingit, ut venumden« tur tum masculi tum feminae e mediterraneis Africae plagis < in servitutem abducti, qui tamen matrimonio iuncti sunt, id « ipsum factitatum scimus et elapsis saeculis, ut immensis Arne« ricae desertis coloni compararentur. Quos cum Christiana mis« sionariorum charitas ad fidem perduxisset, gravis instabat dif« ficultas, quo pacto iis consuleretur, quos nec continentes ha« bere nec matrimonio iuvare, utpote pristinis coniugiis adstrictos, * facile dabatur. Usui enim facultatis quam Apostolus ad fidem (l) Gury-Ballerini, Tom. 2, in notis ad n. 759. a: DE INDISSOEUBILITATE MATRIMONII 425 «conversis concedit, obstabat non modo quod interpellari coniuvges barbaris in locis relicti non possent, sed etiam quod expe«rientia compertum fuerat, non raro ope missionariorum, etiam * relictos in Africa coniuges iam ad fidem conversos et baptismo «expiatos fuisse. Opus igitur fuit remedio, cuius ope miseri illi, «sive in servitutem peregre abducti, sive in patria sine coniuge relicti, matrimonio non carerent, çtiam quando nubendi facul« tati per Apostolum concessae nullus amplius locus forte su­ it peresset. Et cum novum matrimonium, prioris matrimonii vinculo manente, contrahi non “possit, opus erat remedio per «quod prioris matrimonii vinculum certo solveretur, etiam «quando huic solutioni nullum aditum praebebat prioris con« iugis discessus. Et hoc profecto remedium est, quod et Gre< gorius XIII, Litteris Apostolicis 25 Januarii 1582, et Urba« nus VIII, 20 Octobris 1624, et rursus 17 Septembris 1627 «adhibendum censuerunt. Nam disertissime in iis expressus ap* paret etiam casus in quo nullus potest esse locus facultati per « Apostolum factae occasione infidelis coniugis discedentis : quando « scilicet non rnodo ignoretur hic discessus, sed supponatur et· < deesse, propterea quod et alter coniux in iisdem litteris exhi< betur uti ad fidem iam conversus, quo tempore alter novas « nuptias contrahebat». Ubi vides duplicem casum ibi distingui. Primum in quo coniux. baptizatus non potest interpellare coniugem in infidelitate relictum, et certior fieri de eius voluntate. Alterum in quo multo magis crescit difficultas ex hoc quod et coniux relictus, infidelis amplius non est, sed et ipse christianus effectus est per susceptionem baptismatis. Crescit, inquam, dif­ ficultas. Primo quia iam deest ipsum praesuppositum privilegii ab Apostolo promulgati, scilicet infidelitas in comparte. Secundo quia matrimonium effectum est ratum, adeoque non amplius consistens in simplex naturae officium, sed etiam in sanctitate sacramenti. Et si quidem ratio ibi habeatur sacramentalitatis, tunc dispensandi potestas reducitur ad eam quam habet Ecclesia solvendi gravi de causa matrimonium ratum et non consumma­ tum, (non consummatum, inquam, formaliter ut ratum); de qua re ex professo dicetur in propositione sequenti, Quapropter opor- ·* M. ·· QUAEbT. Xl.I-LX\Hl S PPLfM. tet interim ab isto speciali respectu quaestionis praescindere, ut consideratio nunc de integro versetur circa dispensationes ab indissolubilitate naturalis matrimonii consummati, quolibet modo datas, praeter et ultra singularem casum qui in Scriptura a/x>· siolica i Cor. continetur. Claritatis autem gratia duplici velut gradu rem conficiemus ; primo quidem declarando qua ratione huiusmodi dispensationum potestas in Ecclesia concipi possit : tum deinde afferendo documenta ex quibus constabit Ecclesiam de facto ea potestate esse usam ; unde statim efficie­ tur, non posse de existentia «ruris ullatenus dubitari, cum in determinandis suae potestatis limitibus Ecclesia non erret. i. — Quomodo potestas dispensandi a naturali indissolubilitate matrimonii in Ecclesia esse possit. — Tota expli­ catio ex triplici animadversione pendere videtur. Prima animadversio esse debet, quod matrimonium in in­ fidelitate consummatum, reduplicative in quantum huiusmodi, non sortitur suam conditionem ex exigentia alicuius significationis sacrae, sed pure et simpliciter ex naturalibus finibus a quibus maritalis unionis obligationes mensurantur. Si forte ergo con­ tingat naturales illos fines obtineri amplius non posse, adhuc quidem matrimonium communi legi ex sese subiicitur, (eo quod in huiusmodi. lex naturalis non respicit ea quae eveniunt per accidens in aliquibus individuis, sed ea quae totam speciem con­ sequuntur. iuxta saepius recitatum S. Thomae principium); ast minime dubium esse potest quin sit ex sese susceptivum dispen­ sationis, praesertim in ordine ad bonum quoddam excellens, vel simpliciter obtinendum, vel facilius consequendum : utputa si oporteret dare alicui facilitatem amplectendi veram religionem, aut in ea sine proxima peccati occasione perseverandi. In dictis igitur circumstantiis matrimonium est veluti connaluraliter removibile a conditione indissolubilitatis quam ei communis lex indidit, quamvis non possit actu eximi a conditione ista nisi per licentiam competentis auctoritatis, ut ex dictis in antecessum satis superque constat. Unde iam de hac ipsa auctoritate com­ petente merito inquiritur. Videri enim posset non esse ullatenus penes Ecclesiam, quia si inferior non dispensat in lege supe- DE I N DISSOLUBILITATE MATRIMONII 427 rions, ergo Ecclesia nequaquam valet dispensare in iure divino positivo, neque etiam in iure divino naturali a quo matrimo­ nium suam propriam derivat indissolubilitatem. Itaque secunda animadversio sit, quod distinctio in tractatu de Poenitentia introducta quoad jurisdictionem ecclesiasticam, prout dividitur in eam quae Ecclesiae competit ut causae prin­ cipali, et eam quae eidem inest ut causae instrumental!: distin­ ctio, inquam, ista non valet solum per respectum ad sacramentale indicium in quo solvuntur vincula peccati, sed valet etiam per respectum ad actus solvendi in certis aliis materiis. Et certe, nemo denegabit Ecclesiae ius dispensandi in voto et similibus, quorum obligatio de iure divino naturali esse noscitur. Ergo ibi quoque instrumentalis apparet potestas, cuius tamen limites remanent aliqualiter assignandi, cum evidens sit Ecclesiam non posse, etiam pure ministerialiter, dispensare in quibusvis legi­ bus divinis, sive naturalibus sive positivis. Tertia igitur animadversio esse debet, quod in iure divino quaedam sunt obligationes impositae a Deo auctore naturae vel gratiae, per dispositionem legis antevertentem omnem delibera­ tionem humanae voluntatis ; quaedam vero aliae sunt quae non inducuntur nisi consequenter ad ipsius hominis Jactum et deter­ minationem, sicut patet in voto, in iuramenlo, aliisque eiusmodi. Est autem inter hos duos obligationis modos, quod ad rem prae­ sentem attinet, evidens differentia. Etenim humana deliberatio nequit omnia circumspicere, nec praevidere omnes circumstantias in quibus contingere poterit ut minus opportuna sit vel congrua observatio eius quod voto promittitur, vel iuramento firmatur, vel contractu sancitur. Unde ad bonum christianae societatis ex­ pediebat ut in his, per Christi vicarios dari posset quandoque, pro exigentia particularium adiunctorum, dispensatio. Nec valet eadem ratio pro obligationibus quae a sola dispositione divinae voluntatis dependent, quia cum Dei providentia omnia circumspiciat et non habeat incertum eventum, necessitas medendi de­ fectui praevisionis humanae nullo pacto hic applicatur. Quae igitur cum ita se habeant, intellexit Ecclesia, in amplissima po­ testate clavium sibi a Christo collata comprehendi etiam mini- 42S QUAESTIO XLI-LXVII1 SUPPLEAI. sterialem seu instru mentalem potestatem dispensandi in certis rebus in quibus per factum humanum obligatio divini iuris fuit inducta: dummodo iuxta declarationes in superioribus iam tra­ ditas, dicta obligatio adhuc sit salvo ordine iustitiae connaturaliter dispensabilis, et aliunde intercedat gravis atque proportionata causa quae semper ad validitatem actus requiritur, quando praelatus ex puro ministerio dispensat in lege non sua. Speciatim vero intellexit, hoc ipsum hactenus declaratum ministerium exerceri posse circa vinculum seu obligationem matrimonii in infidelitate contracti et consummati, quantum ad eos qui nunc primum baptismo initiantur (1). Et hinc tandem factum est ut Romani Pontifices ea in re nonnunquam usi sint in favorem neophytorum suprema sua solvendi potestate, prout superest paucis ostendendum. 2. — Quod Ecclesia de facto dispensavit ab indissolubilitate matrimonii consummati, extra casum ab Apostolo, ubi supra, determinatum. — Omitto casus particulares, et brevitatis gratia duas affero generales dispensationes in regio­ nibus missionum a Summis Pontificibus indultas. Prima continetur in litteris apostolicis Pii V, 2 Augusti 1571, pro Indis apud quos invaluit mos repudii. « Cum itaque, ait < Pontifex, sicut accepimus, Indis in sua infidelitate manentibus * plures permittantur uxores quas ipsi etiam levissimis de causis « repudiant, hinc factum est quod recipientibus baptismum per« missum sit permanere cum ea uxore quae simul cum marito « baptizata exsistit. Ec quia saepenumero contingit illam non « esse primam, unde tam ministri quam episcopi gravissimis . Quo quidem in loco duplex agnoscitur solemnizatio voti castitatis : una quae annectitur susceptioni sacri ordinis, altera professioni religiosae. Utraque pari gradu incedit quantum ad post contra­ ctum matrimonium dirimendum, quatenus scilicet utrobique po­ nitur impedimentum dirimens respectu contrahendi in posterum matrimonii, prout etiam declaratum est in Tridentino (1), Sess. (J) * Si quis dixerit clericos in sacris ordinibus constitutos, vel re«gulares castitatem solemniter professos posse matrimonium contrahere, «contractumque validum esse, non obstante lege ecclesiastica vel voto, «et oppositum nihil aliud esse quam damnare matrimonium ; posseque «omnes contrahere matrimonium qui non sentiunt se castitatis, etiamsi De Ecclesiae Sacramentis. Tom. II. 28 11: : 434 * N QUAEST. XII-LXVIII SUPPLEM. XXIV, can. 9. Ast solius solemnis professionis Religiosae pri­ vilegium est solvere matrimonium iam antea contractum, non tamen consummatum, ita ut parti in saeculo relictae liberum sit ad alia vota transire. Et de hac solutione matrimonii praece denter initi, in praesenti nobis est sermo. Sed statim quo iure coniugium dissolvatur merito inquiritur. Si enim iure ecclesia­ stico, quomodo salvum manebit illud evangelii : quod Deus con­ junxit, homo non separet? Si autem iure divino, quomodo verum erit, voti sole mnitate m ex sola constitutione Ecclesiae inventam fuisse? Quapropter hac de re theologi in varias abiere sententias. Sunt qui dixerunt matrimonium solvi de iure divino naturali, pro quanto professio religiosa est quaedam mors spiri­ tualis, et ideo habet ex natura rei in ordine ad solvendum spi­ rituale vinmlum coniugii non consummati, eam vim quae morti carnali inest solvendi coniugium etiam carnaliter consummatum. Huic modo dicendi prima fronte favere videtur S. Thomas in Suppi. Quaest. 61, a. 2 : « Ante carnalem copulam, inquit, est inter coniuges tantum vinculum spirituale ; sed postea, etiam « est inter eos vinculum carnale. Et ideo, sicut post carnalem « copulam matrimonium solvitur per mortem carnalem, ita per « ingressum religionis vinculum quod est ante carnalem copu« lam solvitur, quia religio est quaedam mors spiritualis qua «aliquis saeculo moriens vivit Deo». Verumtamen haec et alia quae subdit Angelicus in articulo sequenti, optime accipiuntur velut simplex ratio convenientiae propter quam iuste institutum fuit ut per religiosam professionem matrimonium ratum et non consummatum dirimeretur ; sed nihil est in textu quod indicet, proponi ista tanquam rationem intrinsecam et sufficientem ip­ sius solutionis coniugii. Quidquid vero sit de sensu S. Thomae, praefata opinio nequaquam admittenda videtur. Etenim primo, si professio religiosa haberet ex natura rei vim solvendi vincu«eam voverint, habere donum, anathema sit: cum Deus id recte pe­ dentibus non deneget, nec patiatur nos supra id quod possumus « tentari ». DE IN DISSOLU HI LITATE MATRIMONII 435 Juin, eamdem vim haberet de facto quaelibet professio, etiam ea quae fit in Congregationibus vota solemnia non habentibus, quod nemo admittet. Et probatur consequentia quae evidenter patet ex dictis, quia cum voti solemnitas ex sola Ecclesiae constitutione fuerit inventa, nulla omnino ex natura rei esse potest differentia inter professionem solemnem et professionem non solemnem. — Insuper nihil ex natura sua solvit vinculum praecedenter indu­ ctum nisi sit ei contrarium. Sed professio religiosa nequaquam est contraria vinculo matrimoniali , aut cum eo ex sese incompossibilis, sicut satis superque apparet exemplo eorum qui post matrimonii consummationem de consensu coniugis monasterium ingrediuntur, ibique vovent vota etiam solemnia. — Denique si votum ex sola natura sua non facit irritum matrimonium contra­ hendum, quanto minus poterit solvere matrimonium iam contra­ ctum. Atqui ex natura rei et praecisione facta ab impedimento canonico, nihil est in voto antecedente quod irritare valeat ma­ trimonium contrahendum. Alioquin, votum etiam simplex quod ex natura rei in nullo differt a voto solemni, debuisset poni inter impedimenta dirimentia, cum tamen inter ea quae sunt mere impedientia annumeretur. Omnibus ergo modis eadem se­ quitur conclusio : solemnem professionem religiosam non habere de se vim irritandi matrimonium adhuc contrahendum, et a for­ tiori, solvendi iam contractum. Quapropter alii theologi in aliam abierunt sententiam, opi­ nantes matrimonium in casu dissolvi iure divino positivo imme­ diato f1). Cum autem ius divinum immediatum dicunt, intelligunt ius divinum antevertens omne exercitium potestatis clavium Ecclesiae divinitus concessae. Sed contra est quod tale ius di­ vinum circa solutionem matrimonii deberet constare vel ex Scriptura vel ex traditione divina. Atqui de solutione matri­ monii rati et non consummati per solemnem professionem reli­ giosam, in Scriptura certe nihil. Sed nec etiam in divina tradi­ tione, quia divina traditio decurrit ab apostolis, quorum tempore voti solemnitas erat penitus ignota, utpote longe posterioris institutionis in Ecclesia medii aevi. (q Perrone, de Matrim. christ. Toni. 3, Sect. 2, c. 6, ? 3. ■P * *#ίϊί\»ν QUAEST. XLI-LXVIII SUPPLBM. Et ideo alii dixerant vinculant solvi iure mere ecclesiastico. Sed hoc facilius excluditur. Quomodo enim Ecclesia auctoritate propria, id est, per potestatem quam habet ut causa principalis, vinculum dissolveret sacramentale, cuius principalis auctor est Deus? Hic enim vel maxime applicatur dictum Christi in Evan· gelio : Ouod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Unum ergo remanet dicendum : Matrimonium solvi, non iure mere ecclesiastico, nec etiam iure divino naturali aut posi­ tivo antevertente usum potestatis clavium, sed iure divino con­ sequente exercitium illius ministerialis seu instrumentalis iurisdictionis per quam Ecclesia dispensare habet, suppositis suppo­ nendis, in materia voti, iuramenti, et generatim eorum ligaminum quae nonnisi per liberum hominis actum in foio Dei et conscien­ tiae contrahuntur. (x) Sane vero in matrimonio rato sed non consummato, omnes concurrunt conditiones quae faciunt obliga­ tiones iuris divini solubiles ab Ecclesia, gravi causa interveniente. Nondum enim perfecta est completa translatio dominii coniugalis, nondum etiam propter rationem initio declaratam sacramentalitas praeclusit viam omni dispensationi. Aliunde vero concur­ rit bonum ordinis tanto superioris, ut circa rescissionem contra­ ctus a competente auctoritate ordinatam, pars in saeculo relicta non possit esse rationabiliter invita. Nec privati tantum, sed et communis boni intererat : ut scilicet magna haberetur de statu religioso existimatio, ad quem aditus parabatur etiam post con­ tractum vinculum humanitus indissolubile. Denique huic disci­ plinae veluti praeiverat ipse Spiritus Sanctus, cuius instinctu et inspiratione plures veteres sancti et sanctae intactas sponsas vel sponsos reliquerunt, perfectionis sectandae gratia, ut de nonnul­ lis annales ecclesiastici ferunt. Aestimatum est igitur, transitum ad professionem evangelicae perfectionis esse causam sufficien­ tem, ut ius quoddam commune de ipsa matrimonii diremptione constitueretur. Et continetur hoc ius in decretali Alexandri III cap. Verum de convers. coniugat., sequentibus verbis: «Verum «post consensum legitimum de praesenti, licitum est alteri, al(ι) De qua re cf. tractatum de Ecclesia Christi, Thes. 21. C DE I N DISSOLUBILI ΓΑΤΕ MATRIMONII 437 « tero etiam repugnante, eligere monasterium, (sicut sancti qui« dam de nuptiis vocati fuerunt), dummodo carnalis commixtio « non intervenerit inter eos ; et alteri remanenti, (si commonitus «continentiam servare noluerit), licitum est ad secunda vota trans­ pire. Quia cum non fuissent una caro simul effecti, satis po. Ergo, teste Epi­ phania, adulterii causa matrimonium inter christianos consumma­ tum. quoad ipsum vinculum potest dissolvi. Respondeo, non bene citari Epiphanium, quia omnes edi­ tiones ferunt : Cui mortua una non sufficit, etc. Equidem exi­ stimat Petavius textum hunc esse corruptum, nixus argumentis mere intrinsecis ex sequenti contextu desumptis; sed quam im­ merito. egregie ostendit Perrone, de Matrim. christ. 1. 3, Sect. 2, c. 3. «Satis est. inquit, animadvertere ad scopum quem S. Epi« phanius sibi proposuit. Agit adversus Catharos seu Novatia« nos qui tum poenitentiam denegabant lapsis in graviora pec« cata post baptismum, tum secundas nuptias post obitum al- terius coniugis damnabant. Totus proinde est Epiphanius in < utroque errore refellendo. Praeterea, cum iam obtineret in ali« quibus Occidentis ecclesiis, et propagaretur pedetentim apud « Orientales rigidior disciplina qua poenitentiam solemnem obeun« tibus facultas denegabatur novas nuptias ineundi quamdiu haec « perduraret, aut etiam in perpetuum si perpetuae poenitentiae «fuissent addicti: hinc S. Epiphanius ostendit laicis hominibus « indiscriminatim omnibus, post prioris coniugis mortem inter« dictas non esse secundas nuptias, ne iis quidem exceptis ma­ ts ritis qui ob propriam sive adulterii sive alterius flagitii cul« pam, a sua priori coniuge separati fuissent, aut stadium pu« blicae poenitentiae percurrerent2*. Caeterum diffitendum non (*) Cf. Hieronymum, epist. ad Oceanum, ubi describit poeniten­ tiam publicam quam Romae egit Fabiola, eo quod, dimisso a se viro adultero, nupsisset alteri, iuxta batum. morem lege civili sancitum et pro­ DE I NDISSQLuBILlTATE MATRIMONII 447 est, plura satis obscura occurrere apud Basilium (*) et quosdam alios Patres Graecos, quorum genuinam mentem haud facile est adstruere (2). Quaecumque vero illa mens fuerit, id unum ad summum sequeretur: eos non satis fuisse assecutos verum sensum verbi evangelici, excepta fornicationis causa, et in eius interpretatione errasse. Nullum tamen inde detrimentum patere­ tur causa catholica quae tot aliunde testes habet ac vindices, inter quos sane eminet Augustinus tam saepe attestans, hoc ge­ neraliter observari in Ecclesia Dei nostri in monte sancto eius, « ut vivens cum vivente in aeternum nullo divortio separetur ». Obiicitur quarto : Ast ipsi Augustino obscurum fuit, an adulterii causa solvi possit necne, coniugium. Ait enim in libro de fide et operibus, c. 19: «Quisquis etiam uxorem in adulterio « deprehensam dimiserit et aliam duxerit, non videtur aequan« dus eis qui excepta causa adulterii, dimittunt et ducunt. Et < in ipsis divinis Scripturis ita obscurum est utrum et iste, cui «quidem sine dubio adulteram licet dimittere, adulter tamen * habeatur si alteram duxerit, ut quantum existimo, venialiter < ibi quisque fallatur'». Respondeo, Augustinum hoc in loco loqui de iis qui utpote baptismate nondum regenerati, vinculi sacramentalis capaces non existant. Inquirit enim de catechumenis ad baptismum ad­ mittendis, et concludit : « Quamobrem quae manifesta sunt im« pudicitiae crimina omni modo a baptismo prohibenda sunt, « nisi mutatione voluntatis et poenitentia corrigantur ; quae au« tem dubia, omni modo conandum est ne fiant tales coniun* ctiones. Quid enim opus est in tantum discrimen ambiguitatis «caput mittere? Si autem factae fuerint, nescio utrum ii qui p) Basilius, epist. 2 canonica ad Amphilochium, can. 9 et 21. (*) His obscuris auctoritatibus innituntur Graeci schismatici in SUO usu dissolvendi matrimonium, adulterii causa. Quos ne offenderet Tridentina Synodus, novam eis divisionis occasionem suppeditando, noluit sub anathemate directe definire, matrimonii vinculum propter adulte­ rium dissolvi non posse. Sed definit tantum ecclesiam non errare, cum hoc ipsum docuit et docet iuxta Evangelicam et Apostolicam do­ ctrinam (Sess. XXIV, can. 7). QUAEST. XLÎ-LXVIII SUPPLE Μ. « fecerint, similiter ad baptismum non debere videantur admitti». Non ergo ei obscurum fuit an aliquando esset solubile matri­ monium inter christianos consummatum, sed utrum pro indissolubilitate coniugii generatim tam decretoria stet auctoritas, ut nequidem fornicationis causa solvi possit apud eos quorum con· iugium non est sacramentum ; adeoque, utrum oporteat negare baptismum iis catechumenis qui post dimissam uxorem adulte­ ram, novam coniugem duxerunt et ab ea separari nolunt. Reipsa tunc temporis res non ita diligenti inquisitione fuerat examinata. Quin imo coniugium huiusmodi ex dispensatione Ecclesiae gravi de causa baptismo ratihcari posse, non est ullatenus dubitandum, ut ex documentis in thesi 44 allatis liquet. "· 1 DE REGIMINE MATRIMONII Regimen matrimonii de quo in praesenti, quoad duo con­ sideratur. Primo et principaliter attenditur quoad ordinationes legislativas per quas regulantur et determinantur conditiones legitimitatis contractus. Nam quia commune bonum exigit ut ma­ trimonium non possit contrahi quolibet modo, nec indifferenter inter quaslibet personas, oportet esse quaedam impedimenta, partim iure divino determinata, et partim per legem humanam pro exigentia adiunctorum determinanda, eademque tum pro­ hibentia tum etiam dirimentia. Oportet insuper, et ex conse­ quenti, aliquam exsistere iurisdictionem ad quam custodia vel etiam constitutio praedictorum impedimentorum iure proprio pertineat. Sed et secundo, ad eamdem iurisdictionem pertine­ bunt decisiones et sententiae iudiciariae per quas ius matrimonii in quibuslibet dubiis vel litigiis occurrentibus authentice appli­ cetur. Eiusdem enim est cognoscere de causis circa applicationem iuris exorientibus, cuius est ius ipsum condere vel ex certa po­ testate custodire. Ab hoc igitur regimine quod respicit substantiam et obligationes vinculi coniugalis secundum se, apprime distinguitur regimen respiciens solos effectus civiles, puta dotes, successiones, haereditates, et generatim possessiones bonorum temporalium quae maritali societati vel proli ab eadem procreatae attribuuntur. Quippe regimen huiusmodi competere civili prin­ cipi seu legislatori, nemo est qui dubitet. Alterum vero pleno et exclusivo iure pertinere ad Ecclesiam, ex dicendis apparebit. De Ecclesiae Sacramentis. Tomo II. 29 45° QUAEST. XLl-LXVUI SUPPLEM. THESIS XLVII. Matrimonium etiam ut in purum naturae officium, et praecisione facta ab omni ratione sacramenti, nullo modo est quoad suam substantiam suasque obligationes proprias sub regimine principis civilis in quantum huiusmodi. Principem civilem in quantum huiusmodi, auctoritatem dico quae cum respiciat temporale bonum humanae societatis, curare habet finem in exteriori pace et prosperitate civium consistentem, iuxta illud quod i Tim. II-2 ait Apostolus, constitutos esse reges et omnes qui in sublimitate sunt, zit quietam et tranquillam vitam agamus, Porro a principe civili in quantum huiusmodi, contradistinguitur auctoritas quae praeficitur aeterno hominum bono pro­ curando, utpote habens curam finis simpliciter ultimi, in iis quae sunt ad Deum, ut dicitur ad Hebr. V-i. Pulchre Nicolaus I in epistola ad Michaelem imperatorem: « Fuerunt haec ante advenc tum Christi, ut quidam typice reges simul et sacerdotes exsi« sterent, quod sanctum Melchisedech fuisse sacra prodit historia... « Sed cum ad verum ventum est eumdem Regem et Pontificem, « ultra sibi nec imperator iura pontificatus arripuit, nec pontifex « nomen imperatorium usurpavit. Quoniam idem mediator Dei et hominum homo Christus lesus sic actibus propriis et dignita« tibus distinctis officia potestatis utriusque discrevit, propria vo« lens medicinali humilitate sursum efferri, non humana superbia « rursus in inferna demergi, ut et christiani imperatores pro < aeterna vita pontificibus indigerent, et pontifices pro cursu tem«poralium tantummodo rerum imperialibus legibus uterentur». Quaeritur ergo in praesenti utrum remota saltem ratione sacra­ menti, regimen matrimonii sit de proprio et nativo iure civilis principatus, et videtur quod sic. Nam primo, bona constitutio societatis coniugalis est ma­ xime necessaria ad proprium finem societatis politicae; aliunde vero non inveniuntur omnes eius conditiones per ius divinum n DE REGIMINE MATRIMONII 451 naturale sufficienter determinatae. Sed omnis principatus aucto­ ritatem habet ad determinandum ea quae suo proprio fini deser­ viunt, et conferunt ad consecutionem eius. Ergo princeps civilis sub suo regimine habet matrimonium, saltem in naturali ordine rerum in quo abest sacramentalitas per solam Christi institutio­ nem introducta. Praeterea, societas coniugalis seu domestica est naturale membrum civilis societatis. Sed omnis societas perfecta ius habet regulandi formationem societatum imperfectarum quae ad ipsam comparantur ut partes. Ergo idem ac prius. Praeterea, si dicatur quod societas domestica ordine tempo­ ris antecedit civilem, atque hac de causa ab eius regimine quoad sui formationem et conversationem subtrahitur, hoc manifeste nihil est. Nam etiam dominium proprietatis est civili societate anterius, quin tamen hinc sequatur ipsum omnino subduci ab ordinatione et determinatione legis civilis, sicut evidenter patet in praescriptionibus quae regulant modos aequirendi, necnon et contractus emptionum, donationum, aliaque eiusmodi quam plurima. Praeterea, matrimonium ut in naturae officium, non est ali­ quid sacrum. Sed solae res sacrae sunt de exclusive iure aucto­ ritatis religiosae. Praeterea, si princeps civilis nihil potest circa matrimonii impedimenta et matrimoniales causas, nulla erit apud infideles auctoritas matrimonium regens, cum nulla sit apud eos aucto­ ritas religiosa legitima. Sed hoc est absurdum, vel saltem ma­ xime inconveniens. Denique S. Thomas 1. 4 c. Gent. c. 78 dicit: «In quantum « ordinatur (generatio humana) ad bonum naturae quod est per« petuitas speciei, dirigitur in finem a natura inclinante in hunc « finem, et■ sic dicitur esse naturae officium. In quantum vero « ordinatur ad bonum publicum, subiacet ordinationi civilis legis, a In quantum autem ordinatur ad bonum Ecclesiae, oportet «quod subiaceat regimini ecclesiastico». Et similia habet in Supl. Quaest. 30, a. 1 ad 4““ . Sed contra est quod dicitur in Encyclica Arcanum: Con- QUAEST· XLl-LXVHl SUPPLEM. ■ mnctionem viri et mulieris, quamvis convenienter legibus civicis factam, « tamen pluris esse non posse quam ritum aut morem < iure civili introductum; iure autem civili res tantummodo ordi« nari atque administrari posse, quas matrimonia efferunt ex « sese in genere civili, et quas gigni non posse manifestum est « nisi vera et legitima illarum causa, scilicet nuptiale vinculum « existât ». Ergo matrimonium, non quidem secundum se, sed quoad solas civiles consequentias, regimini Status ex rei natura subdi dicendum est. Considerandum itaque quod iuxta superius praemissa, ma­ trimonium etiam ut in simplex naturae officium, directe ordi­ natur ad procreandos et instituendos cultores Dei. Intendit enim in bonum prolis promovendae in perfectum statum, ut bene de­ clarat Angelicus, Suppi. Quaest. 59, a. 2. Perfectus autem status hominis qua talis, non ille est qui attenditur per respectum ad finem temporalis prosperitatis, sed per respectum ad finem su­ premum totius humanae vitae qui est Deus religione nunc co­ lendus, et postmodum beatitudine possidendus. Porro, quidquid ad finem aliquem supremum habet naturalem ordinationem, na­ turaliter etiam subiicitur regimini illius auctoritatis cui cura dirigendi omnes in eiusdem supremi finis prosecutione est de­ mandata ; subiicitur, inquam, vel directe vel solum indirecte, prout directe vel indirecte illum respicit finem (1). Si ergo matrimonium naturali intentione nonnisi indirecte respiceret ea quae sunt ultimi finis humanae vitae (quo modo illa respiciunt quae­ cumque ex sese in genere civili versantur), directe quidem con­ tineretur sub regimine politici magistratus, et indirecte tantum sub regimine religiosae auctoritatis. Nunc autem principalis et primarius finis ad quem a natura habet directam ordinationem, *)( Nota quod medium indirecte tantum subordinatur superiori fini, quando ex propriis suis principiis non habet procurare finem illum, sed solum finem inferiorem, qui tamen sic debet intendi, ut priorem non impediat, sed magis iuvet removendo obstacula ad ipsum. Hoc modo quaecumque continentur in ordine civilis boni, indirecte subordinantur fini quem intendit Ecclesia. Et quia eodem modo subordinantur pote­ states quo fines potestatum, non directe quidem, sed omnino indirecte subordinatur Status Ecclesiae, et imperium sacerdotio. ·. -i.·? 1 DE REGIMINE MATRIMONII 453 nullo pacto est de competentia civilis principatus. Superest ergo dicendum quod matrimonium, etiam ut in simplex naturae offi­ cium, subiacet secundum se soli ordinationi legis religiosae, ta­ metsi de effectibus civilibus ut supra, iure decernant et cogno­ scant qui reipublicae praesunt. Ad ium ergo dicendum quod etiam religio et moralitas maxime requiruntur ad temporalem reipublicae prosperitatem et pacem, quin tamen hinc sequatur quod esse debeat sub re­ gimine politici principatus in quantum huiusmodi. Non enim quidquid confert ad bonum civilis societatis, eius subiacet ordi­ nationi, sed solum illud cuius directus et proprius finis non transcendit ordinem politicum. Nam alias, si finis ille pertineat ad ordinem superiorem, eo ipso res adseribitur regimini supe­ rioris societatis, cuius etiam bonum in bonum temporalis reipu­ blicae natum est quam maxime redundare. Sed praeterea ne­ gandum est suppositum totius argumenti, scilicet quod constitutio societatis coniugalis per legem civilem qua talem regulata, sit bona -constitutio, ad Status prosperitatem iuvans. Nam Status prosperitas tunc vel maxime desideratur, quando civilis potestas sibi arrogat id quod natura ei non attribuit, sicut bonum cor­ poris amplius nullum esset, si forte caput usurparet locum et officium pedis, vel vice versa. Ad 2um dicendum quod societas domestica per prius et principaliter est membrum et pars societatis religiosae; natura enim docente, intendit proli ad cultum Dei educandae, ut dictum est supra. Itaque formatio et conservatio coniugalis societatis regi debet per legem illius potestatis cui religio ipsa est commissa; et quia circa idem non potest admitti directum ius duarum po­ testatum, quarum singulae sunt supremae e independentes in or­ dine suo f1), eo ipso a regimine matrimonii excluditur saecularis (l) Circa idem directam iurisdictionem habent episcopus et Papa, quia episcopus directe subordinatur Papae, et Papa potest directe cas­ sare legem sive iudicium episcopi. Sed impossibile est ut circa idem directam habeant potestatem Status et Ecclesia, quia cum Status sit in suo ordine supremus et iudependens, et similiter societas religiosa qua talis, nulla daretur solutionis via in casu conflictus, quod repugnat. 454 QUAEST. XLI-LXVIII SUPPLEA!. potestas, si solos excipias effectus civiles qui matrimonium con­ sequuntur. Ad 3ua dicendum quod non est haec ratio cur matrimonium secundum se a regimine civili subtrahitur; unde conceditur ar­ gumentum. Sed et evidens est disparitas matrimonium inter et modum acquirendi proprietatem, quia modus acquirendi pro­ prietatem non est aliquid quod referatur directe ad cultum Dei et ad finem simpliciter ultimum totius humanae vitae. Ad 4am dicendum quod matrimonium ut in naturae officium, non est in sua entitate sacrum, et tamen habet ad actiones sa­ cras in quibus consistit cultus Dei, intrinsecam proportionem habitudinis, eo quod principaliter ordinatur ad Dei cultores edu­ candos. Et haec est vulgaris distinctio quae alias affertur ubi de potestate coactiva Ecclesiae, quoad poenas quas iure proprio decernit forum ecclesiasticum. Semper enim sunt spirituales ratiotie proportionis ad finem spiritualem, tametsi possint esse etiam entitative corporales, pro quanto corporalis etiam castigatio iuvare potest ad animae frugem. Sufficit ergo in naturali matri­ monio proportio habitudinis ad sacrum finem, ut sit consenta­ neum, ipsum regi ac temperari non principum imperio, sed auctoritate quae rerum sacrarum habet magisterium ζ1). Ad 5ujn dicendum quod infideles sunt in statu imperfecto, id est, praeter normam illam quam simplex etiam rerum natura adstruit, quia vera religione carentes, nulli legitimae auctoritati religiosae sunt obnoxii. Et ideo non improbabiliter forsitan di­ ceretur, principem politicum posse apud eos regulare contractum matrimonialem et de matrimonialibus causis iudicare: non quod auctoritas ista sit pars civilis principatus, sed quia per accidens et ratione necessitatis devolveretur in supradictis adiunctis ad eum qui solus ibi legitime praeest, ut bonum sociale utcumque ibi conservetur. Tunc enim aliqualiter applicatur tritum axioma: Suprema lex, salus populi. Ad 6ara denique dicendum quod tempore S. Thomae quae­ stio ista, nullo existente adversario, non ita diligenter tractab) Leo XIII,Γ Encvcl. Arcanum. * DE REGIMINE MATRIMONII 455 batur, nec etiam ullibi invenitur apud S. Doctorem ex professo tractata, et ideo in iis locis in quibus obiter et perpaucis eam attingit, securius loquitur, adhibens locutiones quae nunc post exortum errorem circa saecularizationem matrimonii, viderentur saltem ambiguae Verum in loco obiecto ordinatio legis civilis contradistincta ab ordinatione legis ecclesiasticae, commode accipi potest pro ordinatione attingente matrimonium quoad solos ci­ viles effectus. Et in Supplemento, Quaest. 59, a 1 ad 4um, lex civilis videtur sumi latiori sensu pro lege humana generatim, prout comprehendit legem canonicam et condividitur a divina. Caeterum, cum utrobiqne loquatur S. Thomas de matrimonio quod est identice Ecclesiae sacramentum, ingerentia civilis ma­ gistratus vel ex hoc solo titulo excluderetur, et hoc superest in ultima propositione declarandum. THESIS XLVIII. Ecclesia iure proprio atque exclusive potest constituere impedimenta matrimonium baptizatorum dirimentia, et cau­ sae matrimoniales apud Christianos, ad solos iudices ec­ clesiasticos spectant. § i· Ecclesiam potuisse constituere impedimenta matrimonium dirimentia, et in iis constituendis non errasse (1), de fide definita est in Tridentino, Sess. XXIV, can. 4. Haec porro potestas re­ spicit, ut patet, solos Ecclesiae subditos, id est baptizatos. Sed quia potentia contrahendi intelligi etiam potest in baptizato re­ spectu non baptizati (quo quidem in casu matrimonium non est(*) (*) Ecclesia dicitur non errasse in constituendis impedimentis, qua­ tenus nihil statuit repugnans honestati, nihil contrarium iuri divino et regulis iustitiae. Vide apud S. Thomam, Suppi. Quaest. 50, a. 1, pul­ chram classificationem impedimentorum, sive sint de iure divino, sive de iure tantum ecclesiastico. ■ λ! 456 Jfc QÜNEST. XLI-LXVIil SUPPLEAI. V sacramentum), dicendum est quod potestas ecclesiastica valet etiam dirimere matrimonium contrahendum ut in purum naturae offcium. et quod de facto illud dirimit per impedimentum disparitatis cultus f1). Fundamentum autem definitionis Tridentinae est perpetua Traditio perpetuo usu sancita. Nam quod exsistat in Ecclesia ius statuendi impedimenta matrimonii respectu Christianorum, satis superque constat ex immemorial! huiusmet potestatis exer­ citio. cui dispositiones iuris canonici amplissime attestantur. Ne­ que enim admitti potest iniusta usurpatio quae sanctitati et indefectibilitati ipsius Ecclesiae aperte repugnaret. Sed nec potest dici potestatem hanc, quam absque dubio legitime ab antiquo exercuit, fuisse in ea per accidens, iure non proprio sed mu­ tuato, puta ex concessione principum. Vetat enim primo ipsa intrinseca matrimonii natura, prout in thesi praecedenti fuit ex­ positum. Vetat secundo ratio sacramenti, per quam matrimo­ nium effectum est in seipso sacrum ; nihil enim magis absonum, nihil magis verbo Dei contrarium quam quod potestas regendi res sacras a avili principatu in Ecclesiam quomodolibet deri­ vaverit. Vetat denique tertio ipsa vis historiae, «quia luculenter «docemur potestatem legiferam et iudicialem, de qua loquimur, li« bere constanterque ab Ecclesia usurpari consuevisse, quando < principes reipublicae consentientes fuisse aut conniventes in ea « re. inepte et stulte fingeretur... Neque illud unquam homini sanae « mentis potest persuaderi, de sanctitate et firmitate coniugii, c de nuptiis servos inter et ingenuas tot esse ab Ecclesia conditas « leges, impetrata facultate ab imperatoribus Romanis inimicis« simis nomini christiano, praesertim cum ius illud ab Ecclesia « profectum a civili iure interdum adeo dissideret, ut Ignatius < Martyr, lustinus, Athenagoras, et Tertullianus, tamquam in« iustas vel adulterinas publice traducerent nonnullorum nuptias, « quibus tamen imperatoriae leges favebant. Postea vero quam (ι) Causa matrimonii inter fidelem et infidelem pertinet ad Eccle­ siam ratione nobilioris partis quae est pars baptizata; ubique enim pars nobilior trahit ad se minorem. J * ¥·» DE REGIMINE MATRIMONII 457 « ad christianos imperatores potentatus omnis reciderat, Ponti« fices Maximi et Episcopi in Concilio congregati, eadem sem« per cum libertate conscientiaque iuris sui de matrimoniis iu« bere, vetare perseveraverunt, quod utile esse, quod expedire « temporibus censuissent, utcumque discrepans ab institutis cic vilibus videretur. Nemo ignorat quam multa de impedimentis «ligaminis, voti, disparitatis cultus, consanguinitatis, criminis, « publicae honestatis, in Conciliis Illiberitano, Arelatensi, Chal« cedonensi, Milevitano II, aliisque, fuerint ab Ecclesiae prae« sulibus constituta, quae a decretis iure imperatorio sanci« tis longe saepe distarent. Quin tantum abfuit ut viri prin«cipes sibi adsciscerent in matrimonia Christiana potestatem, « ut potius eam quanta est, penes Ecclesiam esse agnoscerent « et declararent. Revera Honorius, Theodosius iunior, luslinia« nus, fateri non dubitarunt, in iis rebus quae nuptias attingant, «non amplius quam custodibus et defensoribus sacrorum cano« num sibi esse licere. Et de connubiorum impedimentis si quid « per edicta sanxerunt, causam docuerunt non inviti, nimirum « id sibi sumpsisse ex Ecclesiae permissu atque auctoritate, « cuius ipsius iudicium exquirere et reverenter accipere consue« verunt in controversiis de honestate natalium, de divortiis, « denique de rebus omnibus cum coniugali vinculo necessitu« dinem quoquo modo habentibus » ζ1), Recte igitur in Con­ cilio Tridentino definitum est, penes Ecclesiam esse, utique iure proprio seu a Christo derivato (2), impedimenta matrimonium dirimentia constituere. (x) Leo XIII, Encycl. Arcanum. (*) Hinc in Bulla Auctorem fidei, n. 59, Pius. VI decernit: « Do« ctrina Synodi asserens, ad supremam civilem potestatem duntaxat ori« ginarie spectare, contractui matrimonii apponere impedimenta eius < generis quae ipsum nullum reddunt, dicuntur que dirimentia; quod « ius originarium praeterea dicitur cum iure dispensandi essentialiter «connexum; subiungens, supposito assensu vel connivenlia principum, « potuisse Ecclesiam iuste constituere impedimenta dirimentia ipsum contractum matrimonii : — Quasi Ecclesia non semper potuerit ac « possit in Christianorum matrimoniis iure proprio impedimenta consti« tuere, quae matrimonium non solum impediant, sed et nullum red- < 45S .•ύζΛ'ί ιΦ·**ί- QUAEST. XU-LXVIÎÏ FÜPPLEM. Idem etiam persuadet ratio theologica, quia, ut in principio huius capituli dictum est, oportet contractum matrimonialem esse sub regimine socialis auctoritatis, quod attinet ad condi­ tiones legitimitatis pro adjunctorum necessitate determinandas, Xec quidquam circa hoc immutavit institutio Christi, quae ele­ vando matrimonium, reliquit intacta, quaecumque ad naturalem eius conditionem pertinebant, quin imo, non transtulit ad aliud forum regimen coniugii, sed solum effecit ut ipsum coniugium novo nane et potiori titulo (sacramenialiiaiis videlicet), subesset legitimae auctoritati religiosae, id est ecclesiasticae potestati (x). Denique, cum iudiciaria auctoritas sit quaedam necessaria con­ sequentia auctoritatis legislativae, ex iisdem etiam principiis ap­ paret causas matrimoniales spectare ad iudices ecclesiasticos, prout can. 12 definivit Tridentinum, inhaerendo traditioni quam rursus perpetuum iuris exercitium luculenter manifestat. Dices : Ecclesia nihil immutare potest in substantia sacra­ mentorum. Sed si posset apponere impedimenta matrimonialem contractum dirimentia, immutaret aliquid circa substantiam huius sacramenti, cuius materia et forma in ipso contractu adaequate reponitur. Faceret enim ut idem contractus qui antea sacramentalis erat, nunc novo apposito impedimento, amplius sacramentalis non esset. Respondeo : Disl. mai. Ecclesia nihil potest circa substantiam sacramentorum, hoc est circa ritum sacramentalem formaliter sumptum, in quantum fuit institutus et designatus a Christo, conc. Hoc est, circa ritum sacramentalem quoad omnes con­ ditiones ad validitatem necessarias, subdis t. In iis sacramentis in « dant quoad vinculum..., in eisque dispensare: canonum 3, 4, 9, 12, •«Sessionis XXIV Concilii Tridentini eversi va, haeretica». Vide etiam propositiones damnatas in Syllabo, 11. 69 et 70. / Neutro titulo matrimonium infidelium subest ecclesiasticae po­ testati: non titulo sacramenti, quia sacramentum non est; non illo alio titulo qui in propositione praecedenti fuit declaratus, quia personae in­ fidelium regimini Ecclesiae non sunt de facto subiectae. Per accidens igitur contingit ut hoc matrimonium careat propria auctoritate per quam administretur. Hinc responsio ad 5um , paulo supra, thes. praec. •V DE REGIMINE MATRIMONII 459 quibus Christus per semetipsum omnia in individuo determina­ vit, iterum conc. mai. In aliis, neg. — Ad minorem vero pari­ ter distinguendum. Ecclesia immutaret aliquid circa sacramenti substantiam, praecise secundum quod subest determinationi Chri­ sti, neg. Circa substantiam satramenti veluti materialiter consi­ deratam, prout fuit a Christo relicta determinationi Ecclesiae, conc., et ideo non concludit argumentum. Instituit enim Chri­ stus contractum legitimum inter christianos, tanquam exterius matrim >nii sacramentum ; conditiones autem legitimitatis ipse per seipsum non ita determinavit, ut non remaneat locus am­ pliori determinationi per sanctiones canonicas. Quare Ecclesia immutaret substantiam sacramenti, si faceret ut contractus legi­ timus inter baptizatos amplius sacramentum non forêt. Sed hoc per impedimentorum appositionem minime facit; solum enim facit ut contractus qui alias fuisset legitimus, non sit amplius legitimus, id est secundum legem regulativam foederis ineundi, adeoque iam cesset verificare formalem illam rationem, cui Chri­ stus vim inseruit et nobilitatem sacramenti. Sed nunc ultimo inquiritur utrum Ecclesia possit consti­ tuere impedimenta, iure non solum proprio, verum etiam exclu­ sive) ; item an causae matrimoniales ad solos iudices ecclesiasticos spectent. Et responsio esse debet omnino affirmativa, sive atten­ dantur definitiones Conciliorum, sive etiam ratio intrinseca quae est ex natura rei. Equidem in canone Tridentino non apponitur explicite par­ ticula exclusive, sed facili ratiocinio ostenditur contenta aequivalenter atque implicite. Non enim dubium esse potest quin sen­ sus definitionis sit, omnes matrimoniales causas (x) ad iudices(*) (*) Nota quod in iure canonico causae matrimoniales intelliguntur, non modo illae quae sunt de legitimitate contractus secundum se, ve­ rum etiam causae sponsalium quae respiciunt contractum adhuc facien­ dum, vel causae separationis quoad torum et cohabitationem, quae con­ sequuntur contractum iam factum. I* 460 QUAEST. XU-LXVIII SUPPLEAI. ecclesiasticos pertinere : tum quia in materia dogmatica propo­ sitiones indefinitae aequivalent universalibus, sicut cum dico sa­ cramenta N. L. conferre gratiam, vel fuisse instituta a Christo, hoc est, omnia sacramenta ; tum quia si Concilium intenderet quasdam tantum causas spectare ad forum Ecclesiae, definitio eius prorsus supervacanea evaderet, cum quaenam illae sint minime determinaverit. Iam, si omnes matrimoniales causae pertinent ad Ecclesiam, ergo in tota hac materia solus iudex ecclesiasticus iudex competens est, quia esse omnino nequit ut una eademque causa per se unquam pertineat ad duplex forum ordine diversum, cuiusmodi est ecclesiasticum et civile. Denique exclusio civilis iudicis arguit a fortiori exclusionem civilis auctoritatis in regimine matrimonii legislative, cum iudiciaria auctoritas tota quanta est, consequatur potestatem constituendi ius, vel ipsum ex officio cu­ stodiendi. Hinc Pius VI in Brevi ad Episcopum Motulensem : « Dogma fidei est, ut matrimonium quod ante adventum Christi χ nihil aliud erat nisi indissolubilis quidam contractus, illud post < Christi adventum evaserit unum ex septem Legis Evangelicae « sacramentis a Christo Domino institutum, quemadmodum adver« sus haereticos et impios homines saeculi insanientes sacrum « concilium Tridentinum sub anathematis poena definivit. Hinc fit < ut ad solam Ecclesiam cui tota de sacramentis est cura con« credita, ius omne ac potestas pertineat suam assignandi for« mam huic contractui ad sublimiorem sacramenti dignitatem < evecto, ac proinde de matrimoniorum validitate aut invalidi< tate indicium ferre. Quod tam planum est atque perspicuum, < ut sancta et universalis Synodus cupiens occurrere temeritati « eorum qui scripto et verbo asseruerunt, ut etiam nunc multi «asserunt, ab Ecclesiae catholicae sensu et ab apostolorum tem« poribus probata consuetudine aliena, peculiarem alium cano« nem addendum sibi esse duxit, quo in universum declararet x atque sanciret, ut si quis dixerit causas matrimoniales non * spectare ad indices ecclesiasticos, anathema sit. Ignotum nobis «non est, quosdam adesse qui saecularium principum auctori« tati plus nimio tribuentes, et verba huius canonis captiose interpretantes, illud defendendum susceperunt : ut quoniam •F DE REGIMINE MATRIMONII < Tridentini Patres hac dicendi formula usi non fuerint, ad solos « indices ecclesiasticos, aut omnes causas matrimoniales, potesta« tem reliquerint iudicibus laicis cognoscendi saltem causas ma« trimoniales quae sunt meri facti. Sed scimus etiam, hanc ca« ptiunculam et fallax hoc cavillandi genus omni fundamento * destitui. Verba enim canonis ita generalia sunt, omnes ut caux sas comprehendant et complectantur ; spiritus vero sive ratio «legis adeo late patet, ut nullum exceptioni aut limitationi lo­ geum relinquant» (x). Caeterum ratio intrinseca patet, tum ex dictis in proposi­ tione praecedenti, tum ex hoc quod sacramentalitas multo magis excludit a christiano matrimonio quaelibet civilis potestatis in­ gerendam. Nec obstat quod sacramenti ratio coexsistat simul cum ratione naturalis coniugii. Hinc enim nihil aliud sequitur nisi quod matrimonium christianum possit per considerationem mentis, modo sub una, modo sub altera formalitate attingi. At vero, sicut voluntas fertur in obiecta secundum quod sunt a parte rei extra mentem, quin dependeat ab intentione operantis, ut actus voluntarius ad unam formalitatem terminetur sub prae­ cisione alterius, (unde peccatum cum persona Deo consecrata semper habebit malitiam sacrilegii, quamvis circumstantia con­ secrationis praeter voluntatem peccantis exsistat) : ita prorsus, imo a fortiori, exterius regimen attingit res prout concrete consistunt in suo esse. Quo fit ut potestas civilis careret omni iure in matrimonium Christianum etiamsi huic matrimonio inesset, praeter rationem rei sacrae, aliqua alia ratio quae seorsum considerata ad Status iurisdiclionem pertinereret (-). Sed neque (*) Apud Migne, Curs, theol. Tom. 25, coi. 694. (’) Nec his obstant causae illae quae a iuristis mixtae dicuntur, et pertinent ad directum ius tum Status tum Ecclesiae. Nomine enim ma­ teriae mixtae non venit una res realiter indivisibilis in qua, sicut in matrimonio, concurrunt duae formalitates sola ratione distinctae. Sed materia mixta dicitur illa quae componitur ex pluribus partibus realiter inter se distinctis, quarum alia directe respicit finem Ecclesiae, alia vero finem civilis societatis. Exemplum habes in institutione iuventutis, quae integratur tum ex religiosa et morali educatione, tum ex eruditione in scientiis profanis. ■i * -Ai-' ’, a? * · { • l\ .· ■ XV 2? ■ ’ 46 2 QUAEST. XLI-LXVIU SUPPLEM. hypothetica haec subiectio concedenda est, iuxta superius prae­ missa. Non enim Dominus noster, cuius est disponere omnia suaviter, abstulit a Caesare aliquid de his quae nativo iure Cae­ saris erant, cum evexit coniugium ad nobilitatem sacramenti. Unde ultima totius tractatus conclusio sit : Sacramentalitatem ita fuisse matrimonio inditam, ut nulla, quantumvis minima, induceretur deflexio ab iis quae in eo naturalia noscuntur et sunt. Nam sicut matrimonium naturale dupliciter accipitur, pro vinculo et pro contractu, ita matrimonium qua sacramentum. Et sicut finis naturalis matrimonii est facere et educare cultores Dei, ita finis matrimonii sacramenti consentaneus mysterio cuius refert imaginem, est educare cultores Dei in Christiana religione. Naturales quoque matrimonii proprietates quae sunt unitas et indissolubilitas, nequaquam mutantur sed firmantur, id exigente veritate significationis quae a sacro signo nequit abesse. Denique sacramentalitas non subtraxit matrimonii regimen ab eo foro ad quod pertinet naturaliter, sed nunc duplici ex titulo dictum regimen ad eos devolvitur qui sacris praesunt, habentque de­ mandatum officium dirigendi omnes in prosecutione ultimi finis humanae vitae. ■ ' ♦ — EPI LOGUS Legitur in libro losue quod ingrediente Iordanem arca toederis Domini, aquae descendentes steterunt in loco uno et ad instar montis intumescentes procul apparebant, aquae vero infe­ riores in Mare Mortuum defluxerunt usquedum omnino defice­ rent. Sed et sacerdotes qui portabant arcam, stabant super sic­ cam humum in medio Iordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum pertransibat, quo demum transitu peracto, su­ periores aquae novum arripuerunt iter, reversaeque in alveum suum fluebant sicut ante consueverant I’1). Porro Iordanis, teste Hieronymo, interpretatur descensio eo­ rum, et bene assumitur ut figura humanarum generationum quae legi temporis et mortalitatis subiectae, instar aquarum fluminis dilabebantur, descendentes et properantes in mare soli­ tudinis quod est Mare Mortuum. Ad mulierem enim dictum fuerat : Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos, in dolore paries filios. Ad virum autem: In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris. Hinc generatio praeteribat et generatio adveniebat in terra cui maledixerat Dominus, obscurataque mox apud plerosque promissione Salvatoris, trahebantur per errores doloresque diversos ad illud extremum cum desertoribus angelis vitiatoribus et possessoribus suis sine fine supplicium (*). Despe­ rantes autem dicebant : Unus interitus est hominis et iumentorum, et aequa utriusqne conditio ; sicut moritur homo, sic et illa moriuntur ; similiter spirant omnia, et nihil habet homo tumento amplius ; cuncta stibiacent vanitati et omnia pergunt ad unum locum ; de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus itimentorum descendat deorsum? Sic ergo res se habebat, lacebat in malis, vel etiam volvebatur, et de malis in mala (*) los. III-IV. (’) August. Enchir. .vr -. S ; ·i · 464 EPII OGUS praecipitabatur humani generis massa corrupta, et .adiuncta parti eorum qui peccaverant angelorum, luebat impiae desertionis di­ gnissimas poenas. Sed cum fluvium huius mortalitatis pertransivit vera arca foederis Domini, id est. sacratissima Filii Dei humanitas, Ior­ danis ille conversus est retrorsum, steterunt aquae eius ad instar montis intumescentes, et novus ab integro saeculorum incepit ordo. Ecce iam nova numeratioue anni decurrunt, et in adventu Dominico initium suae supputationis sumentes, ipsis suis nomi­ nibus annuntiant quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Ecce ab improbitate sua tempus eximitur, dum ex alti­ tudine tanti mysterii iter arripiens, non amplius in Mare Mor­ tuum, omni spe orbatos homines transvehit, sed credentes, spe­ rantes, amantesque, in aeternam mittit beatitudinem, dicente Apostolo: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus? Quid plura? Ipsum humanae procreationis principium sigillo ineffabilis illius boni incarnationis signatur, ut sit indicio finem nostrum in incorporatione ad Filium Dei esse situm, quia Verbum caro factum est, quia habitavit in nobis, quia visitavit eos qui sedebant in tenebris et in umbra mortis, ad dirigendos pedes eorum in viam pacis. ■ INDE X PAG. Prooemium 5 DE POENITENTIA ET EXTREMA UNCTIONE Prooemium de Poenitentia............................. Quaest. 84-85. — De ipsa Poenitentia, sive ut est sacra­ mentum, sive ut est virtus. · I. Thesis I. — In amplissima potestate clavium (Matth. xvi- 19, - xviii - 18) a Christo Eccle­ siae promissa, continetur potestas remittendi et retinendi peccata, quae ipso postmodum resurrectionis die (Ioan, xx-22) apostolis fuit actu collata. Ad cuius propriam rationem qua­ tuor pertinere dicenda sunt, in quantum est primo potestas respiciens peccatum sub formali ratione reatus culpae seu offensae divinae ; se­ cundo potestas iurisdictionalis in solos subditos exercenda; tertio potestas cui baptizati omnes ita sunt obnoxii, ut independenter ab ea, re­ missionem mortalium quae post baptismum commiserunt peccatorum consequi omnino non valeant ; quarto tandem potestas vere iudiciaria in foro Dei et conscientiae............ Thesis II. — Hinc datur aliquod sacramentum a baptismo distinctum, per modum iudicii a Christo institutum, cuilibet fideli si in mortale 11 JDe Ecclesiae Sacramentis. Tom. II. « 466 crimen inciderit, necessitate medii iti re vel in voto ad salutem necessarium ; et hoc est Poenitentiae sacramentum.......................... Thesis. ΙΠ. Sacramentum Poenitentiae duahus partibus essentialibus constat : q narum altera, hoc est actus exteriores quibus pecca­ tor poenitens iudicio clavium causam subiicit, munus gerit materiae ; altera vero, hoc est sententia absolutionis his vel aequipollentibus verbis concepta, ego te absolvo a peccatis luis, habet rationem formae......................................... Corollarium i. — Non valet sententia absolu­ tionis scripto expressa, rei prolata in absentem. Corollarium 2. — Forma deprecativo modo expressa non est valida, nisi ratione adiunctorum et usus communis, aequipolleat sententiae assertivae.......................................................... Thesis IV. — In Poenitentia sicut in aliis sacramentis, distinguitur sacramentum tantum, res et sacramentum, ac demum res tantum. Est autem res et sacramentum ipsa interior peccatoris poenitentia prout vi absolutionis iuridice efficitur titulus exigens, modo aliunde obex non adsit, remissionem peccati et divi­ nae condonationem offensae. Quare hoc sacra­ mentum non secus ac caetera, iustificare dicen­ dum est instnimentaliter dispositive .... Corollarium. — In Sacramento Poenitentiae » res tantum » est remissio peccati et gratia formaliler ad Deum convertens, quam interdum in viris piis et cum devotione hoc sacramentum percipientibus, conscientiae pax et serenitas cum vehementi spiritus consolatione consequi solet. Thesis V. — Ad materiam remotam huius sa­ cramenti pertinent omnia et sola peccata post baptismum commissa, ita tamen ut materia necessaria sint omnia et sola mortalia nondum sacramentaliter soluta, quaelibet vero alia, sive mortalia sive venialia, materia quidem sufficiens exsistant, sed omnino libera et veluti accessoria . 36 41 43 467 I NDEX PAC. jl. Praenotanda de poenitentia ut est virtus . . Thesis VI. — Est in poenitentia specialis ratio actus laudabilis, scilicet velle operari ad de­ structionem peccati praeteriti per recompen­ sationem sive satisfactionem pro formali et materiali culpae. Reducitur autem iste actus ad genus commutativae iustitiae, et imperare habet actus omnium virtutum per quos com­ pensari potest peccatum prout est offensa Dei.................................................................. Scholion de processu actuum qui ad poeniten­ tiae virtutem spectant................................... à» 59 66 Quaest. S6-89· — De effectu poenitentiae. I. De effectu poenitentiae quoad remissionem mor­ talium Thesis VU. — Per poenitentiam in statu viae removeri possunt omnia peccata, quantumvis numero multa et gravitate atrocia, sed sine poenitentia absolute impossibile est ut pecca­ tum personale alicui unquam remittatur . . Thesis VIII. — Saluberrima divinae iustiliae dispositione provisum est- ut iustificatio quam causât poenitentia post baptismum, non esset ipso facto coniuncta cum ablatione totius rea­ tus poenae debitae pro materiali culpae, sed ut poena ista operibus satisfactoriis aliisve mediis, vel ex toto vel ex parte redimi posset in praesenti vita, alias in igne purgatorio post mortem luenda............................................ Scholion de speciali praecepto poenitentiae . . Sacramentum Poenitentiae reThesis IX. missionem culpae et reatus poenae efficienter causât ut Dei instrumentum. Extra sacramen­ tum vero, contritio perfecta causa est justifi­ cationis impii, effectiva quidem quantum ad remotionem offensae, dispositiva tantum quoad infusionem gratiae; ipsa demum contritio, una cum sequentibus satisfactionis actibus, ad de­ structionem residui reatus per modum effi­ cientiae operatur * 40S HAG. II. De eliectu poenitentiae quoad remissionem venialium 95 III. De effectu poenitentiae quoad virtutum et meritorum recuperationem. Quod theologi omnes consentiunt circa effectum poenitentiae qui est recuperatio virtutum, et mor­ tifica torum operum reviviscentia................. Circa recuperationem gratiae et reviviscentia™ meritorum, qualis sit dissensus tam ante quam post Tridentinum inter theologos exsistens . 99 103 Thesis X. — Opera per peccatum mortificata, vi poenitentiae ipso facto reviviscunt, et qui­ dem ad totum praemium gloriae tam essen­ tiale quam accidentale, ad quod ut meritoria ex sese valebant............................................... Quaest. 90 — Quaest. 1-15 Suppl. —De partibus integralibus poenitentiae. Praenotanda.............................................. Thesis XI. — In sacramento Poenitentiae tres materiales partes assignantur: contritio scilicet, confessio, et satisfactio................................ 11S I. De contritione •f* :·-λ Thesis XII. — Contritio quae quovis tempore ad impetrandam veniam peccatorum fuit ne­ cessaria, recte a Tridentino describitur animi dolor ac detestatio de peccato commisso cum proposito non peccandi de caetero. Quod ta­ men probabilius sic intelligendum est, ut for­ male propositum non absolute requiratur ad formalem contritionem, adeoque essentia con­ tritionis in actu doloris prout virtute includit propositum, dicenda sit consistere . . . . Thesis. XIII. — Omnis et sola contritio quae ex motivo perfectae erga Deum charitatis con­ cipitur, est extra sacramentum re susceptum, ultima et sufficiens ad impii iustificationem dispositio....................................................... Corollarium — Equidem iuxta modum lo­ quendi veterum, omnis dolor de peccato in ha- Γ2Ι 7 : ■ '%·- 469 PAG. bente gratiam esi contritio, prout contritio con­ tra attritionem dividitur. Sed in eo qui se ad iustificationem disponit, nullus actus esse potest cui quacumque ex ratione perfectae contritio­ nis nomen competat et ratio, nisi ex perfecti amoris motivo procedat.................................. U5 Thesis XIV. — Contritio imperfecta quae at­ tritio dicitur, est dolor informis de peccato commisso, ex quolibet motivo quod non est Deus ipse super omnia dilectus. Ex turpitu­ dinis peccati consideratione vel ex gehennae et poenarum metu communiter concipitur, et non solum non facit hominem hypocritam et magis peccatorem, sed imo est verus quidam et laudabilis poenitentiae motus quo sibi homo viam ad iustitiae recuperationem parat . . 146 Corollarium. — Attritio dividitur in univer­ salem et non universalem, itemque in eam quae omnem peccandi voluntatem excludit, et eam quae nondum appretiative detestatur culpam super omnia omnino mala, quorum timor indu­ cere potest ad peccandum.............................. 157 Thesis XV. — Attritio omnem voluntatem pec­ candi excludens, est cum spe veniae sufficiens dispositio ad impii iustificationem in sacramen­ tis mortuorum, quin ulla requiratur, etiam re­ missa, Dei dilectio ex motivo charitatis . . ι6ο Corollarium. — Probabilius attritio ut supra, est dispositio sufficiens ad peccatoris iustifica­ tionem in quolibet sacramento..................... ι66 Thesis XVI. — Omnis vera attritio, etiam non appretiative summa, qua homo sincere et sine sacrilegio subiicit peccata sua clavibus Eccle­ siae, est sufficiens pars materiae in sacramento Poenitentiae. Ideoque potest hoc sacramentum esse validum simul et informe, et ad remotio­ nem obicis reviviscere, sicut de ipso baptismo alias dictum est.............................................. II. De confessione. Thesis XVII. In foro Poenitentiae iure di- 167 INDEX • PAC. vino praescribitur confessio distincta quoad speciem et numerum, omnium mortalium pec­ catorum quae post baptismum commissa^ non­ dum fuerunt sacrament.di indicio rite subjecta. 180 SCHOt ion de integritate confessionis grout iure divino praescripta........................................... 203 Thesis XVIII. — Confessio quae in poenitente obligato erga Ecclesiae claves, ut pars inté­ grales ad sacramenti constitutionem absolute requiritur, illa est qua quis quantum moraliter hic et nunc potest, satisfacit supradicto prae­ cepto accusandi peccata. Et ideo dicendum est sufficere confessionem formaliter integram, quae, sin minus in re, at saltem in voto ha­ beat integritatem materialem........................ 205 Corollarium. — Confessio quae in homine non obligato erga Ecclesiae claves sufficit ad valo­ rem sacramenti, est confessio dolorosa cuius­ cumque peccati post baptismum commissi, ad libitum goenitentis................................................. III. De satisfactione............................................... Thesis XIX. — Possunt et debent sacerdotes quantum spiritus et prudentia suggesserit, pro qualitate criminum et poenitendum facultate salutares et convenientes satisfactiones iniungere, quas rationabiliter iniunctas tenentur poenitentes acceptare, et acceptatas adimplere. 210 211 212 Corollarium. — Imposita satisfactio non potest relaxari extra sacramentale indicium, nisi per concessionem indulgentiarum...................... 215 Thesis XX. — Satisfactio iniuncta prout vir­ tuti clavium substans, ex opere operato in­ ducit ius ad remissionem poenae temporalis ; quem effectum statim habet si post validam absolutionem impleatur, sin autem ante, non­ nisi instanti quo datur absolutio. Effectum vero ipsius remissionis in actu secundo consequitur sub sola conditione remotionis obicis, sicut de remissione reatus culpae dictum est superius. 218 Thesis XXI. — Omnia opera satisfactoria con- 471 INDEX PAG. venientur reducuntur ad orationem, ieiunium, et eleemosynam . . . . ·........................ 9 220 Quaest. χη-ιη Suppl. — De potestate et ministro clavium I. De clavibus et ministro earum.................... Thesis XXI1. — A sententia Protestandum mul­ tum differebat opinio veterum illorum schola­ sticorum qui potestatem clavium, qua parte respicit culpas, dicebant esse tantum potesta­ tem ostendendi homines ligatos vel solutos. Caeterum, etsi opinio ista non fuerit recte ad normam dogmatis exacta, nihil tamen of­ ficit perpetuitati Traditionis de vera potestate dimittendi et retinendi a Domino nostro sacer­ dotibus concredita ; quam quidem potestatem eiusmodi opinantes in deposito fidei invene­ rant, et explicita confessione semper agno­ verunt.................................. ' Thesis XX111. — Minister clavium in ordine ad remissionem peccatorum, est solus sacer­ dos, cui praeter potestatem ordinis necessaria est potestas iurisdictionis, et ideo datur locus reservation! casuum, et casuum reservatio prohibet quominus sacerdos a reservatis vere absolvat.......................................... . . . II. De excommunicatione et potestate absolvendi ab ea.......................................................... III. De indulgentiis - 230 234 239 ............................................. Quaest. 29-33 Suppl. — De Extrema Unctione. Thesis XXIV. — Cum Dominus sacramenta instituerit quibus Christiani, dum vivunt, pos­ sunt integros se conservare ab omni graviore spiritus incommodo, ita nec defuit divina eius providentia in egressu et transitu ab hac tem­ porali militante ecclesia ad aliaui sempiter­ nam. Hinc quinto ordine succedit Extrema Unctio, quae sacramentum exeuntium nuncu­ patur, a Christo Domino nostro instituta, et a Beato lacobo Apostolo promulgata his ver­ bis : Infirmatur quis in vobis, etc................ Thesis XXV. — Huius sacramenti materia est μ? ,1. v 246 INDEX fag. oleum ab episcopo benedictum, quod unctione facta in quinque sensibus tanquam totidem vulnerum radicibus, debet applicari. Forma est oratio optativa: Per istam sanciam unctio­ nem et suam piissimam misericordiam indul­ gent tibi Deus quidquid per visum, etc., deli­ quisti. Minister est solus sacerdos. Subiectum denique, omnis et solus adultus baptizatus, infirmus, de cuius morte timetur.................... 25I Thesis XXVI. — Propria res huius sacranienti est gratia allevians animam aegroti, abstergensque peccatorum reliquias ; hinc unctio in­ firmorum inter sacramenta vivorum iure annu­ meratur. Si tamen inveniat mortalia quae per sacramentum Poenitentiae in re susceptum purgari amplius non possunt, propriam sa­ cramenti mortuorum vim et efficaciam habere dicenda est................................................. Thesis XXVII. - In Extrema Unctione res et sacramentum est resignatio sive repositio ae­ groti in manus misericordiae Dei in ordine ad recipiendum, nisi obex obstiterit, alleviationis gratiam. Tamdiu porro perdurat quamdiu periculosa protrahitur infirmitas, et ideo in eodem periculo mortis sacramentum hoc reviviscere quidem potest, iterari vero non potest................................................................. 257 260 DE ORDINE • •-4 Prooemium de Ordine........................................ 265 Quaest. 34. 40. Suppl. — De Sacramento Ordinis, et ordi­ num distinctione. Thesis XXVIII. — Exsistit in Lege Nova Or­ dinis sacramentum, sic nominatum ab eo quod est sacramentum et res, videlicet a potestate sacra quae in eius collatione principaliter intenditur, et in qua propria huiusmet sacra­ menti unitas asservatur.......................... 269 INDEX 473 Thesis XXIX. — Plenitudo sacramenti Ordinis est in sacerdotio, participatio vero in ordinibus ministrorum. Quare ordinationes etiam infe­ riores sunt sacramentales et imprimunt cha­ racterem. Quod tamen de solo diaconatu ut theologice certum proponitur, de caeteris au­ tem nonnisi ut probabilius, et conciliorum de­ finitionibus consentaneum magis................ Corollarium. — Character ordinis superioris non praesupponit ex natura rei characterem ordinis inferioris, et ideo qui ordinatur per saltum, valide ordinatur. Sed quilibet ordo praesupponit, essentialiter quidem characterem baptismalem, de congruo autem characterem Confirmationis............................................ Thesi£. XXX. — Materia ordinationis presbyteralis reponenda 'esse videtur in prima im­ positione manuum simul cum sequenti por­ rectione instrumentorum, forma vero in verbis quae porrectionem comitantur: Accipe potesta­ tem ofterre sacrificium Deo, missasque celebrare etc. Et idem proportionaliter dicendum est de ordinationibus aliis, nisi quod in solo dia­ conatu porrectioni instrumentorum impositio manus adiungitur................................. ■ . . Quaest. 40 Suppl. — De episcopatu. Praenotanda ....................................................... pag. 276 287 2S9 299 ♦ Thesis XXXI. — Fide catholica credendum est episcopos esse simplicibus presbyteris pote­ state ordinis superiores. Quo tamen non ob­ stante, dicendum videtur novum characterem in consecratione episcopali non dari, sed prae­ exsistentem ampliari ad eas sacrorum colla­ tiones quae completive ac veluti cumulative per legem Novi Testamenti sacerdotio adscribuntur............................................................ Thesis. XXXII. — Iure divino episcopatus supra simplicem presbyteratum excellit potissimum potestate regiminis, quamvis iurisdictio parti­ cularium episcoporum non immediate a Deo eis conferatur, sed descendat de plenitudine 3O1 474 auctoritatis sumini Apostolici Antistitis qui in sede Reati Petri toti praesidet Ecclesiae . . PAG, 3