DH SACRAMENTIS ECCLESIAE COMMENTARIUS IN TERTIAM PARTEM s. THOMAE auctore .· r.- LUDOVICO BILLOT S λ COMPLECTENS QUAESTIONES DE ^ACR DE BAPTISMO, cdNFIRMATIOtiE, Editio sexta aucta et emendata ROMAE APUD AEDES UNIVERSITATIS GREGORIANâE IN VIA DEL SEMINARIO 120 MCMXXIV ·. PROOEMIUM ost P considerationem eorum quae pertinent ad my­ steria Verbi incarnati, considerandum est de Eccle** siae sacramentis, quae ab ipso Verbo incarnato efficaciam habent, et ab eodem, curandis originalis et actualis pec­ cati vulneribus fuerunt instituta. De qua re notissima exstat Evangelii (Luc. X, 30-35) parabola, ubi homo quidam descendebat ab lerusalem in lericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliave­ runt eum, et plagis impositis, abierunt semivivo relicto. Hac enim similitudine originalem lapsum describi omnino indubium est. Et nota in primis accuratam in omnibus dicendi rationem. Homo iste est Adam, totius humani generis pater et caput, in quo omnes peccaverunt. Civi­ tas lerusalem est primitivus innocentiae status, a cuius beatitudine delapsi in hanc mortalem miseramque vitam devenimus, quam bene etiam sub hmae vocabulo urbs lericho designat, variis videlicet defectuum laboribus vi- PROOEMIUM 6 cissitudinibusque semper incertam. Latrones quoque, dia­ bolus et angeli eius sunt intelligendi, in quos incidit homo, cum descendebat et quia descendebat; nisi enim a Deo per consensum intus recessisset, nihil nocuisset tentatio modum loquendi desumentes consueverunt dicere, homi­ nem fuisse per culpam originalem spoliatum gratuitis et vulneratum in naturalibus (*); dentinum Concilium expressit docens, liberum arbitrium quae foris agebatur. Denique spoliatio illa et crudelium in homine minime exstinctum fuisse, viribus licet attenua­ impositio plagarum,» amissionem originalis iustitiae sub oculis ponit. Quod statim intelliget quisquis considerabit, tum et inclinatum (2). Et circa genus humanum res quidem sic agebatur. magnum illud innocentiae donum duo contulisse. Primo Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet ea­ quidem elevabat hominem ad finem transcendentem om­ dem via, et viso illo, praeterivit. Similiter et levita, cum nes naturae vires, deinde continebat partem inferiorem esset secus locum, et videret eum, pertransiit. Sacerdos sub perfecto rationis imperio, et sic impediebat concupi­ scentiae defectum qui alias ex naturae principiis sponte exoritur. Privatio ergo gratiae originalis, spoliationis ra­ tionem habuit, secundum ouod abstulit ordinem ad finem supernaturalis beatitudinis sed habuit rationem vulneris, secundum quod originali innocentia subtracta, ipso facto sublatum est id quo natura in suo etiam ordine perficie­ batur; inde enim secuta est maxima illa infirmitas quam et levita qui, viso saucio, praetereunt, nihil aliud sunt quam sacerdotium et ministerium antiqui illius Testamenti, per cuius caeremonias et praecepta, languentis mundi vulnera monstrari potuerunt, curari vero non po­ tuerunt, quandoquidem « impossibile est sanguine tauro- « rum et hircorum auferri peccata >. Et certe, advenerat Lex, advenerant et Prophetae, nec usque modo inventae fuerant unctiones sanitatis (3). < Erant in lege figurae un- ctiones, ait Bonaventura in prooemio commentarii super ad naturalis legis observationem experimur, dicente Apo­ stolo: < Ego autem carnalis sum, venumdatus sub pec- cato >. Et iterum: < Video aliam legem in membris w quod aliis etiam verbis Tri- meis repugnantem legi mentis meae et captivantem < IV Sententiarum, sed non erant sanativae, quia morbus erat lethalis, et unctio erat superficialis. Unde Aposto­ lus dicit Heb. IX, quod non poterant sacramenta legalia me in lege peccati quae est in membris meis. Infelix iuxta conscientiam perfectum facere servientem * ego homo!' Quis me liberabit de corpore mortis modo in cibis et potibus et iustificationibus carnis. Quia huius? > (£). Quare theologi ex praesenti parabola i1) Rom. VII, 14-24. *)( Cf. Suarez, de peccatis. Disp. 9, Sect. 5, n. 7. (2) Sess. 6, cap. 1. (3) Eccli. XXXVHI-7. solum­ __________________________ PROOEMIUM ergo ungebant carnem, et vulnus letbale erat in mente, ideo non poterant curare. Ideo clamabat Isaias et di­ cebat : I admis ei livor et plaga tumens non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. Ad hoc ergo quod aliquis faceret unguenta sanitatis, necessa­ rium erat quod afferret unctionem spiritualem et vir­ tutem vitalem ; hic autem fuit Christus Dominus. Dum enim mortalitatem nostram univit vitae, et ille qui vita erat mortuus est, facta est confectio in qua et per quam mortuus reviviscitur, et ex morte ipsius sacramenta habent vivificandi efficaciam ». Pulchre autem in fine evangelicae parabolae hic modus nostrae redemptionis atque sanationis describitur. Abeuntibus enim sacerdote et levita ludaico, ecce tandem venit secus vulneratum Samaritanus ille alieni­ gena, qui cum in forma Dei esset, et minime rapinam arbitraretur esse se aequalem Deo. propter nos homines et propter nostram salutem descendens de caelis, vitae praesentis iter arripuit. Venit, inquam, secus eum, et vi­ dens eum misericordia motus est, quando formam servi < · accipiens et habitu inventus ut homo, < compassionis no< strae susceptione finitimus, et misericordiae factus est < consolatione vicinus » (4). Ast, nequaquam sterili quo­ dam miserationis affectu contentus esse poterat. Unde, appropians alligavit vulnera eius, infundens oleum et : î* #i·:? (*) Beda, 1. 3 in Lucani. PROOEMII Μ vinum, et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius egit. Iumentum eius est caro in qua ad nos venire dignatus est, et in hoc iumento sau­ cium imposuit, cum peccata nostra ipse pertulit in cor­ pore suo super lignum. Alligamenta quoque vulnerum, infuso oleo et vino, sacramentorum remedia significant, quae contra peccati plagas Deus incarnatus instituit. Denique stabulum est Ecclesia praesens, quam idem ipse fundavit in terris, ut in ea reficerentur viatores de pere­ grinatione hac in aeternam patriam redeuntes. Cum autem non vacaret Samaritano huic diu degere in terris, sed illuc ei redeundum esset unde descenderat, ideo altera die, quae fuit post passionem et resurrectio­ nem suam, ad Patrem iamiam ascensurus, hominem quem ineffabili charitate a morte eripuerat, fidelibus curatori­ bus commendare non omisit. Et protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: curam illius habe, et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero, reddam tibi. Stabularius hierarchia est apostolica quam super Eccle­ siae stabulum Redemptor discessurus constituebat. Duo item denarii ad omnem usum reddendae et consumman­ dae sanitatis sufficientes, doctrina sunt Evangelii et No­ vae Legis sacramenta dispensanda, de quibus Matth. XXVIII-19 : « Euntes docete... baptizantes in nomine Patris < et Filii et Spiritus Sancti > : omnium enim sacramen­ torum ianua et initiatio est baptismus. Ac demum, su­ premis hisce commendationibus factis, caelestis Samarita- PROOEMIUM 10 nus disparuit ; nani, « videntibus illis, elevatus est et nubes < suscepit eum ab oculis eorum » (l). Proficiscens tamen pollicebatur se certo certius reversurum : ego, inquit, cum rediero. Imo vero, ipso instanti quo caelorum pene­ trabat sublimia, dum adhuc discipuli oculos tenerent in altum defixos, pollicitationem suam ore angelico iterum terumque confirmatam volebat per haec verba : < Viri « Galilaei, quid statis aspicientes in caelum ? Hic lesus « qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemad< modum vidistis eum euntem in caelum >. Utique sic veniet, ut completa curatione, redemptos suos accipiat ad seipsum ; ut ubi est ipse, et nos simus cum eo, beatitudinis eius participes. Ideo Ambrosius, 1. 7 in Lucam. < Quando reverteris, Domine, nisi in die indicii ? Nam « licet ubique sis semper, et stans in medio nostri non « cernaris a nobis, erit tamen tempus quo universa caro te aspiciat revertentem. Reddes ergo quod debes. Beati c quibus es debitor '. U tinam nos simus idonei debitores; 1 utinam quod accepimus, possimus exsolvere, nec nos t aut sacerdotii aut ministerii munus extollat ! Quomodo 1 reddes, Domine lesu ?... Reddes... cum dicis : Euge serve « bone, quoniam super pauca fuisti fidelis, super multa « te constituam ». Sic igitur sacramenta Novae Legis a Verbo incarnato efficaciam habentia, et a ministris eius in stabulo (Ο Act. 1-9. PROOEMIUM Π Ecclesiae dispensanda, quaedam sunt medicamenta quae curationi hominis adhibentur, donec in fine mundi caele­ stis Samaritanus iterum veniat. De quibus nunc dicere propositum nostrae intentionis est, ut eorum veritas, ne­ cessitas, virtus atque intimae rationes perspectae fiant, ac per hoc, inanes falsi nominis scientiae oppositiones pro posse nostro excludamus. Irrident enim sacramenta nostra rationalistae increduli, quasi Deo et homine indi­ gna ; irrident fidem qua credimus divinam virtutem sub tegumentis rerum tam vilium secretius operari salutem. Quos suo iam tempore, hisce verbis multa consideratione dignis carpebat Tertullianus : « Nihil adeo est quod ob« duret hominum mentes, quam simplicitas divinorum < operum quae in actu videntur, et magnificentia quae < in effectu repromittitur; ut hic quoque, quoniam tanta < simplicitate, sine pompa, sine apparatu novo aliquo, < denique sine sumptu homo in aqua demissus, et inter < pauca verba tinctus, non multo vel nihilo mundior re« surgit, eo incredibilis existimetur consecutio aeternita- < tis... Proh misera incredulitas, quae denegas Deo pro« prietates suas, simplicitatem et potestatem ! Quid ergo? < Nonne mirandum est lavacro dilui mortem ? Atqui eo « magis credendum, si quia mirandum est, idcirco non < creditur. Qualia enim decet esse opera divina, nisi < super omnem admirationem ? Nos quoque ipsi mi« ramur, sed quia credimus. Caeterum incredulitas mi- < ratur, non credit ; miratur enim simplicia quasi vana, 12 PROOEMIUM < magnifica quasi impossibilia » *()· Et hos oportebit re­ darguere. Non tamen in sola confutatione adversariorum fidei stat huius summa doctrinae ; imo vero, altior praefigitur scopus, et fructus promittitur praestantior : ut scilicet in rerum divinarum cognitione semper magis magisque pro­ ficientes, sciamus < quae sit spes vocationis eius, et quae divitiae gloriae haereditatis eius in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credi­ mus, secundum operationem potentiae virtutis eius, quam operatus est in Christo, suscitans ilium a mor­ tuis, et constituens ad dexteram suam in caelestibus. super omnem principatum et potestatem, et virtutem, < et dominationem, et omne nomen quod nominatur non < solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro > *(). Nunc enim declaranda veniet ratio altissima secundum quam i - ■ adhibetur nobis medicina redemptionis. Nunc apparebit praestantia sacerdotii Christi, qui semel iureiurando Dei constitutus, usque in finem manet per operis sui vicarios sacra administrans. Nunc in eodem Christo evidentius elucebit capitis dignitas super omnem Ecclesiam inde ab initio mundi, dum diversus exponetur modus quo in ge­ nere humano fuit principium gratiae : quoad nos scilicet, et quoad antiquos qui eius adventum praecesserunt. Nunc (*) Tertull. de baptismo, c. 2. (2) Eph. I, 18-21. PROOEMIUM 13 in conspectu erit Ecclesia Novi Testamenti per sacramentales characteres in varios distincta ordines, proce­ dens contra diabolum terribilis ut castrorum acies ordi­ nata. Nunc demum plenior acquiretur notio ipsiusmet verae Christi Ecclesiae cui Romanus praesidet episcopus, / quatenus innotescet qualiter principia illa sanctitatis quae sacramenta dicuntur, ei soli sunt propria, etsi possint etiam foris valide ministrari ; in quo quidem praefigurata noscuntur per fluvios qui egrediebantur e loco voluptatis ad irrigandum paradisum, et semper erant paradisi, quamvis extra eius fines egressi ad terras circumvicinas pervenirent (Genes. II, 10-14). Caeterum, prima nostra consideratio erit de Sacra­ mentis in communi ; altera, de unoquoque sacramentorum in speciali. ή DISPUTATIO PRAEVIA DE SACRAMENTIS IN COMMUNI » DE SACRAMENTIS IN COMMUNI Quaest. lx-lxv. Circa sacramenta in communi, quinque sunt consideranda. Primo, quid sit sacramentum, (Quaest. 60). Secundo, de ne­ cessitate sacramentorum, (Quaest. 61). Tertio, de eorum effecti­ bus, (Quaest. 62-63). Quarto, de causis eorumdem, (Quaest. 64). Quinto, de numero, (Quaest. 65). OUAEST. LX. QUID SIT SACRAMENTUM. Praemittenda est integrae disputationi notio sacramenti, sci­ licet definitio nominalis, ut sciatur quid nominis. Et quia hoc nomen sacramentum multiplices habet acceptiones, primum om­ nium determinandum est, de quo genere sacramentorum nunc sit sermo. Si enim Scripturae et Patrum usum attendas, non uno sensu adhibitam vocem invenies: nec simpliciter univoce, nec omnino aequivoce, sed magis analogice, analogia illa quam attributionis vocant. Dicitur autem attributionis, quando datur unum analogum princeps in quo solo forma per nomen significata intrinsece inest; sed propter ordinem sive proportionem quam alia habent ad ipsum, attribuitur eis eadem denominatio; sicut a sanitate quae est in animali denominatur sanum, non solum animal quod est De Eiclesiae Sacramentis. Tom. I. ! n ■ I I IS Qt’AEST. LX. sanitatis subiectum, sed dicitur medicina sana in quantum est sanitatis effectiva, diaeta vero in quantum est conservativa eius­ dem, atque ita porro. Eodem igitur pacto quo sanum dicitur analogice de multis, sic et sacramentum, cui nomini respondet apud Graecos vox mysterium. Scilicet, impositum est hoc nomen mysterium a voce μυειν, ad significandum aliquid occultum in divinis quod superat na­ turale lumen rationis: sive illud sit in ipso Deo, ut Trinitas personarum, sive sit in creatura prout cum Deo arcana quadam et supernatural! unione coniuncta, puta unione personali quae consideratur in Christo, vel unione gratiae et gloriae quae con­ sideratur in sanctis. Haec est propria ratio nominis, sicut cum Maith. XIII-11 dicit Christus discipulis: Vobis datum est nosse mysteria regni coelorum; vel cum Eph. III-9, de incarnatione loquens Apostolus ait: Illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti (του μυστήριου) absconditi a saeculis in Deo ; et ite­ rum 1 Tim. III-16: Manifeste magnum est pietatis sacramentum (μυστήριον) quod manifestatum est in carne, apparuit angelis, praedicatum est Gentibus, etc. — Nunc autem ex consequenti, mysterii nomen attribuitur tanquam analogis minoribus, iis rebus quae ad divina arcana habent aliquem ordinem, vel signi, vel causae, vel quamcumque aliam habitudinem. Mysterium enim dicitur de figuris, parabolis, et similitudinibus sub quibus in Sacra Scriptura res divinae nobis revelantur Dan. 11-18, Apocal, 1-20). Dicitur maxime de caeremoniis seu signis ad cultum Dei institutis quibus homo Deo consecratur et supernaturalem quamdam cum eo consequitur unionem. Quo sensu legimus in 1 Cor. IV-1: Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Quo etiam sensu frequens est apud profanos scriptores, mysteriorum mentio. Cum enim de mysteriis Dianae vel Cereris vel Bacchi loquebantur, intelligebant profecto signa quaedam seu caeremonias initiatorias per quas, ut ipsi opinabantur, arcanam cum numine unionem con­ trahebant (*). (*) Cf. Tertull. de praescript. c. 40. QUID SIT SACRA MENTUM 19 Porro mysterium apud Graecos, idem est ac sacramentum apud Latinos. Sacramentum namque denominatum est ab eo quod est sacrum, sicut mysterium ab eo quod est occultum; et cum res sacrae sive divinae sint quaedam arcana a profanis maxime secreta, non mirum si utrumque vocabulum in eamdem conveniat significationem. Quare, praeter alias acceptiones vocis sacramentum, eminent illae omnes quas mysterii vocabulo'pro­ prias esse diximus. Invenitur enim dictum, tam de re quae in se continet aliquid impervium rationi, quam de quolibet signo symbolic© arcanorum divinorum, specialiter vero, de eo quod significando divina, hominem sanctificat, eumque initiat ad actio­ nes sacras in quibus consistit cultus Dei (*). In praesenti autem disputatione sumitur sacramentum iuxta hanc ultimam acceptionem, pro aliquo signo sanctificationis (2); cui quae notae conveniant, enucleatius nunc est declarandum (3). p) « Sacramentum duobus modis dicitur. Aliquando enim sacra­ nt mentum dicitur sacrae rei signum, velut in baptismo exterior ablutio, < quae interiorem significat emundationem. Aliquando dicitur sacramen«tum, quasi sacrum secretum, velut sacramentum incarnationis, et « huiusmodi ». Hugo a S. Victore, de Oflic. eccles. 1. 1, c. 12. (2) Signa, inquit Augustinus, epist. 138, n. 7, « cum ad res divi< nas pertinent, sacramenta appellantur ». Et in serm. 272: « Ista «(sacramenta corporis et sanguinis Christi) ideo dicuntur sacramenta, «quia in eis aliud videtur, aliud intelligitur ». Et contra Faustum, 1. 19, n. 16: < Quid enim aliud sunt quaeque corporalia sacramenta, nisi «quaedam quasi verba visibilia, sacrosancta quidem, verumtamen mu. Porro, quicumque in statu veteris Testamenti, habentes charitatem et gratiam, principaliter exspe­ ctabant promissiones spirituales et aeternas, secundum hoc pertinebat ad Legem novam. Ita S. Thom. 1-2, q, 98, a. 2, ad 4ηπ>, et infra, q. 107, a. 1, in corp. ·>■·. ·.·*?.· QUID SIT SACRAMENTUM 23 caeremoniale, practicum, sanctificatiunis hominum, siquidem in huius notionis generalitate facile convenire possunt tam antiqua quam nova sacramenta. Verum notanda sunt diligenter singula. — Nam per hoc quod sacramentum dicitur signum caeremoniale, distinguitur ab omnibus signis rerum divinarum, quae vel non sunt in seipsis sacra, uti v. g. omnes creaturae sensibiles invi­ sibilia Dei repraesentantes; vel non sunt ritus symbolic! a legis­ latore instituti, sicut imagines crucis et Christi et Sancto­ rum in ecclesiis asservatae; vel denique non sunt instituta permanenter tanquam ad publicum cultum pertinentia, sicut linguae igneae quae in die Pentecostes apparuerunt, et alia huiusmodi. — Item, per hoc quod dicitur signum praclicum, distinguitur tum a praedictis, tum ab omnibus caeremoniis mere speculative res divinas significantibus, quales illae sunt quae ad hoc duntaxat adhibentur, ut declaretur occulta vis my­ steriorum, vel manifestentur sensus religionis erga Deum, quem­ admodum videre est in caeremoniis apud nos usitatis in solemni sacramentorum administratione et celebratione sacrificii. — Per hoc denique quod dicitur signum sanctificationis hominum, di­ stinguitur potissimum a sacrificio, quia sacrificium in quantum huiusmodi non est signum sanctificationis hominis prout per ipsam actionem symbolicam conferendae, sed est signum inte­ rioris affectus quo homo se devovet Deo tanquam primo sui esse principio, in cuius honorem dignum est ut omnis vita con­ sumatur. Et ideo sacrificium pertinet ad divinum cultum per modum ipsius actionis, non autem per modum consecrationis et sanctificationis cultorum Dei. Sic igitur declaratum habes in praemissis id quod in sa­ cramentis est maxime distinctivum ; nondum tamen tenetur com­ pleta atque adaequata notio sacramentorum in genere. QvAEST. Quod significatio sacramentorum non restringitur ad id quod significando efficiunt, et quo sensu sit maxime probanda definitio S. Thomae (‘): « Signum rei sacrae in « quantum est sanctificans homines ». Etenim commune fuit omnibus sacramentis in hoc ordine providentiae, ut significarent universalem causam sanctificationis nostrae, quae est redemptio Christi ; imo ut non essent sancti­ ficantia nisi propter quamdam repraesentationem principalis illius mysterii, a quo omnis salus nostra processit. Quare nondum exhibuit completam atque adaequatam notionem sacramentorum in genere, quisquis illa esse dixerit signa practica sanctificationis. Sic enim attenditur quidem res contenta, id est, signatum sacra­ menti quod in eo continetur ut effectus in sua causa; sed nulla mentio fit salis explicita rei non contentae, quam scilicet signi­ ficat et non causât sacramentum. Altius igitur veritatem attigit S. Thomas, cum art. 3 huius quaestionis, quaerens utrum sacramentum sit signum unius rei tantum, respondet quod « sacramentum proprie dicitur id quod < « ordinatur ad significandam nostram sanctificationem ; in qua « tria possunt considerari, videlicet ipsa causa sanctificationis « nostrae, quae est passio Christi ; et forma nostrae sanctifica­ tionis, quae consistit in gratia et virtutibus; et ultimus finis « sanctificationis nostrae, qui est vita aeterna : et haec omnia per « sacramenta significantur ». Sane vero, istud in primis per­ spicuum est quoad principale Novae Legis sacramentum, in quo quidem « recolitur memoria passionis eius, mens impletur gratia, « et futurae gloriae nobis pignus datur ». Sed et in Baptismo, praeter gratiam quae est semen et principium gloriae, signifi­ catur Christi Domini mors, sepultura, et resurrectio, ut cui ba­ ptizat! complantantur, testante Apostolo ad Rom. VI, 3-6. Per(*) (*) S. Thomas, hic, q. 60, art. 2, in corp. r ri*' * · ' QUID SIT SACRAMKNTÜM 25 Confirmationem etiam, significatur mysterium Christi crucifixi, in quantum est ludaeis scandalum, Gentibus autem stultitia. Per Poenitentiam et Extremam Unctionem significatur inexhausta redemptionis virtus, prout ad hominis reparationem sufficiens est, non semel tantum, sed et quoties post baptismum in pec­ catum relabimur. In Ordine significatur mysterium sacerdotii Christi; in Matrimonio demum, coniunctio eius cum Ecclesia. — Neque in hoc antiqua sacramenta a novis dissonabant, prout apparet in circumcisione quae fuit ianua caeterorum. Nam circumcisio significavit in primis nostrae salutis causam, id est, adventum Christi in carne de progenie et semine Abrahae, iuxta promissiones a Deo factas. Significavit etiam formam nostrae sanctificationis, quae est gratia reprimens et ligans concupiscen­ tiam, seu vitia circumcidens ; et ideo, Rom. II, 28-29, consi­ derat Apostolus eos qui in abscondito ludaei sunt, corde scilicet et spiritu circumcisi. Significavit demum omnimodam illam incorruptionem quae habebitur in beata immortalitate, quando omnino destruetur corpus peccati; unde praescribebat Lex ut fieret circumcisio octavo die, qui est die gloriosae resurrectio­ nis Christi et symbolum aeternitatis, ut Patres notaverunt. Quin imo, ex significatione rei non contentae accipienda est radicalis ratio totius differentiae inter nova et vetera sacramenta. Quia enim sacramenta antiqua mysterium Christi significabant ut futurum, nondum ex eo trahebant virtutem interius iustificandi; sed sicut praenuntiativa erant respectu principalis causae nostrae sanctificationis, sic etiam vi sua propria non conferebant nisi praenuntiativam sanctitatem, id est, umbratilem et figuralem. Sacramenta autem nova repraesentant redemptionem ut iam completam et perfectam, et hac de causa, practica eorum signi­ ficatio se extendit ad aliquid nobilius. Nam cum rememorativa sint passionis Christi, ad quam simul comparantur ut instru­ menta applicationis, ideo exsistunt demonstrativa eius quod vir­ tute eorum in nobis efficitur per Christi passionem, et ex con­ sequenti prognosticant id quod manet nos in futuro, videlicet gloriam aeternam quam per sacrainentalem gratiam conse­ quimur. 26 Ql’A EST. LX. Quae cum ita sint, omnino probanda est ut magis adae­ quata, definitio sive descriptio quam de sacramentis ponit S. Thomas inquiens: « Proprie dicitur sacramentum, secundum ·< quod nunc de sacramentis loquimur, quod est signum rei * sacrae in quantum est sanctificans homines >. Et nota primo, descriptionem hanc nihil a praecedenti differre, quod attinet ad rationem veluti genericam sacramenti. Semper enim exhibetur sacramentum ut in genere signi exsistens. Signi, in­ quam, non qualiscumque, sed caeremonialis, quod est signum symbolice significans (*), signum etiam sacrum tam ex parte rei figuratae quam ex parte ritus figurantis (s), signum denique a lege rite institutum (3), iuxta declarationes in superioribus tra­ ditas. — Sed difiert definitio ista ex parte rei cuius signum est sacramentum, pro quanto amplitudine sua comprehendit id omne ad quod sacramentalis significatio sese extendit, scilicet tam reni contentam quam rem non contentam. Res enim sacra in quan­ tum est homines sanctificans, importat primo principalem cau­ sam sanctificationis quae est redemptio, tum deinde ipsam for­ mam sanctificationis quae consistit in gratia et virtutibus, denique finem sive ultimam sanctificationis consummationem quae in gloria habebitur. Cuius ratio est quia sacramentum, in hoc quod signi­ ficat rem sanctificantem, oportet quod « significet effectum qui « intelligitur in causa sanctificante, prout est sanctificans » (’). • I1) « Divina traduntur in Scripturis, non solum per similitudines < verbo expressas, sicut patet in metaphoricis locutionibus, sed etiam « per similitudines rerum quae visui proponuntur, quod pertinet ad «praecepta caeremoniatia >. S. Thom. 1-2, q. 99, a. 3, ad 3um. (2) « Nomen caeremoniae introductum est ad significandum cultum « divinum apud Latinos, a quodam oppido iuxta Romam, quod Caere < vocabatur, eo quod, Roma capta a Gallis, illic sacra Romanorum « oblata sunt, et reverentissime habita ». Ibid, in corp. I3) « Illa praecepta quae in lege pertinent ad cultum Dei, specia« liter caeremonialia dicuntur ». Ibid. (·*) S. Thom. hic. art. 3 ad 2°“. Quare, cum dicitur: res sacra in quantum est sanctificans, intelligendum est: Sanctificans in actu exercito, id est, secundum quod medio sacramento, exercet sanctificandi munus, quacumque demum sanctificatione. QUID SIT SACRAMENTUM 27 Sed respectu horum trium, sacramenta vetera erant totaliter prognostica, tametsi ut dictum est, sua virtute conferrent de praesenti quamdam praefigurationem interioris gratiae. Sacra­ menta vero nostra sunt rememorativa respectu primi, demon­ strativa simul et efficacia respectu secundi, prognostica demum respectu tertii (l). Hactenus notio sacramenti, prout nunc de sacramentis lo­ quimur. De quibus rigorosa definitio dari non potuit, quia sa­ cramenta sunt entia artificialia, non entia naturae quorum ratio sit per se una et in indivisibili consistens ; unde non tam defi­ nitionis quam descriptionis nomine passim usi sumus. Superest autem ut quaecumque manent adhuc magis particulariter deter­ minanda, in sequentibus propositionibus declarentur. THESIS I. (Art. 4-6) * Sacramenta semper aliqua re sensibili constant. Sed ad perfectionem sacramentorum Novae Legis pertinet, quod duabus partibus essentialibus componantur, rebus tanquam materia, et verbis tanquam forma. Sacramenta, ut iam dictum est, sunt in genere signi. Si­ gnum autem definitur id quod per formam quam sensibus vel intellectui imprimit, facit aliquid aliud in cognitionem venire. Non est autem indifferens, quale sit illud quod assumitur ad p) «Dicendum, inquit S. Thom, in IV, D. 1, q. 1, a. 1, q. I, « ad 4um, quod sacramenta Novae Legis tria significant: scilicet cau« sani primani sanctificantem, sicut baptismus mortem Christi, et quan« tum ad hoc sunt signa rememorativa. Item signant effectum sanctifi< cationis quam faciunt, et haec significatio est eis principalis, et sic « sunt signa demonstrativa ; nec obstat, si aliquis sanctitatem non recipit, « quia non est ex defectu sacramenti, quod quantum in se est, natum « est gratiam conferre. Item significant finem sanctificationis, scilicet « aeternam gloriam, et quantum ad hoc sunt signa prognostica. Sacra« menta vero veteris legis erant totaliter signa prognostica ». 4 .·- .--i». ·. QUAEST. LX. significandum, quia secundum quod diversificantur res signifi­ cantes, diversificatur etiam modus significandi. Et ideo, ut plene notificetur quid sit sacramentum t oportet explicare cuiusmodi illa sint quae in significatione sacramentorum requiruntur. Supponitur ut satis evidens ex dictis hactenus, sacramenta esse semper aliquid sensibile. Sunt enim primo et per se signa ; talia autem oportet esse sensibilia, ut clare ostendit S. Thomas in praesenti (*). Sed in sensibilibus, quaedem sunt quae signi­ ficant ut z'erâa, quaedam vero ut res. Prae primis igitur defi­ nire oportet, quae sit tam in verbis quam in rebus propria significandi ratio. — Porro verba sunt signa intellectuum sive conceptuum, ait Aristoteles, et conceptus sunt rerum similitu­ dines ; et sic patet quod verba non referuntur ad res signifi­ candas, nisi mediante conceptione intellectus (2). Hinc verborum significatio, tota quanta est, provenit ex institutione positiva hominum, quibus naturalis facultas inest componendi voces ad suas conceptiones exterius manifestandas. Hinc etiam, vis signi­ ficativa in verbis est pure ad placitum ; nam certe, illud quod vocamus lapidem, potuisset vocari asinus, et vice versa, ut con­ stat. — At nunc considerandum est, aliam omnino esse condi­ tionem rerum in ordine ad significandum. Etenim res (3) non (‘) « Unumquodque praecipue denominatur et definitur secundum « id quod convenit ei primo et per se, non autem secundum id quod « convenit ei per aliud. Effectus autem sensibilis per se habet quod « ducat in cognitionem alterius, quasi primo et per se homini innote« scens, quia omnis nostra cognitio a sensu oritur... Et inde est quod «primo et principaliter dicuntur signa, quae sensibus offeruntur... Ef« ctus autem intelligibiles non habent rationem signi, nisi secundum « quod sunt manifestati per alia signa. Et per hunc etiam modum, « quaedam quae non sunt sensibilia, dicuntur quodammodo sacramenta, « in quantum sunt significata per aliqua sensibilia, de quibus infra age« tur ». Quaest. 60, a 4, ad lu2a. (*) S. Thom. 1, q. 13. a. 1. (°) Res in praesenti intelliguntur, non solum elementa naturalia, ut aqua, oleum, etc., sed etiam actiones sensibiles, puta ablutio, inun­ ctio, circumcisio, et alia huiusmodi, quia, ut habetur art. 6, ad 2am, in his eadem est ratio significandi, quae in rebus. fcF: j! QUID SIT SACRAMENTUM 29 significant immediate ipsam conceptionem intellectus, et hac mediante, obivctum quod in conceptione mentis inter.tionaliter representatur ; sed habetur in rebus significantibus immediatus ordo significationis ad res significatas, nec iam pure arbitraria est significatio ipsa. Fundatur quippe significatio rerum, vel certe aptitudo et congruentia quam habent ad significandum, super quamdam naturalem convenientiam, puta similitudinis, cum re significata ; ex quo fit ut quidlibet non possit assumi ad significandum quodlibet. Verumtamen animadverte, duplex esse genus similitudinis. Una est quae consideratur secundum communicationem in eadem qualitate, puta in eadem figura, cuiusmodi est similitudo intercedens inter Caesarem et statuam eius. Alia est quae consistit solummodo in quadam analogia proportionum, quatenus, exempli gratia, sicut aqua abluit cor­ pus ab immunditiis, ita gratia, quae confertur in baptismo abluit animam a peccatis ; et sicut panis cuius species manent in sacra­ mento corporis Christi, reficit hominem exteriorem, ita gratia quae confertur in Eucharistia, pascit ac sustentat hominem in­ teriorem, etc. Et talis est similitudo quae sola attenditur in proposito, quia illa sola est quae potest esse corporalium ad spiritualia. Dico igitur, res sensibiles requiri in quibuslibet sacramentis nullo facto discrimine inter veterem et novam Legem ; perfecto­ rum autem sacramentorum Novi Testamenti proprium esse, quod in eis verba adiungantur rebus, tanquam forma materiae. Circa quod adverte, non fuisse in usu voces materiae et formae in re sacramentaria ante saeculum XIII, sed a Gulielmo Antissidoriensi primum usurpatas, ac deinceps usu ecclesiastico consecra­ tas. Dicuntur autem de sacramentis, non sensu illo proprio quo sumuntur in physicis, sed improprie dumtaxat secundum quam­ dam proportionem. Proportio autem est in hoc, quod sicut es­ sentiae corporeae intrinsece constant duobus principiis realiter distinctis, quorum unum est potentia, alterum actus, unum de­ terminabile (id est materia), alterum determinans (id est forma) : ita sacramenta N. L. intrinsecus constituuntur duobus elementis in unum coeuntibus, quorum primum utpote magis indetermi- I * 30 Qt'AEST. LX. natum, perfici debet per secundum in ratione signi, et per illudniet ultimo determinari (l). — His praemissis : Videretur dicendum quod Sacramenta non semper rebus constant. Nam Poenitentia et Matrimonium in nova Lege sunt sacramenta, tametsi in eis non inveniantur res, sed tantum verba. Praeterea, in decreto pro Armenis dicuntur sacramenta no­ stra iribus perfici : rebus, verbis, et persona ministri conferentis sacramentum cum intentione faciendi quod facit Ecclesia. Non ergo duabus tantum partibus essentialibus constituuntur. Praeterea, si sacramentum est in genere signi, forma eius videtur esse ipsa significatio quae tam rebus quam verbis inest. Non ergo sunt assignanda verba in ratione formae. Sed contra est communis doctrina theologorum, saltem a temporibus Concilii Florentini, ex cuius auctoritate prodiit in­ structio ad Armenos, in qua dicuntur sacramenta Novae Legis perifici rebus tanquam materia, et verbis tanqziam forma, iuxta p) Hic nota quomodo extravagantur ii qui in praesenti affectant invenire accommodationem theologiae ad philosophiam aristotelicam. Et eo magis extravagantur, quod notio materiae et formae introducta in re sacramentaria non transcendit vulgarem illam notionem quam, omnes ultro haurimus ex quibuslibet operibus artis. Nonne independenter a quavis eruditione in philosophia aristotelica, distinguis materiam statuae, puta marmor, deinde vero formam a sculptore inductam, quae marmor determinat ac perficit in esse statuae ? Nonne idem dicis de domo, de veste, de pileo, de vase, etc. ? Cum ergo viderent theologi esse in sacramentis nostris aliquod elementum cuius magis confusa si­ gnificatio est. et aliquod aliud per quod significatio perficitur et magis determinatur, recte eis nomina materiae et formae appropriaverunt : ita scilicet, ut non tam ab aristotelicis accepta denominatio sit, quam a fundo illo communi, unde ipsi aristotelici sumpserunt analogiam ad de­ signandum essentialia constitutiva rerum naturalium. Nota praesertim quomodo analogia ista nequaquam valet in sacra­ mentis, nisi quatenus sacramenta supponuntur vere esse in genere signi. Si enim res et verba de quibus nunc sermo, considerentur secundum physicam entitatem, nulla iam, et ne a longe quidem, similitudinaria proportio. Si autem considerentur in ratione significandi, optime intelligitur unio illa, velut materiae et formae, ad unum perfectum consti­ tuendum. De quo vide S. Thom., hic, art. 6 ad 2,,m. QUI1> SIT SACRAMENTUM 31 illud Augustini, Tract. 80 in Ioan. n. 3 : « Accedit verbum ad « elementum, et fit sacramentum ». Dicendum itaque primo quod ad sacramenta semper requiruntur res C1). — Nam sacramenta prout nunc de sacra­ mentis loquimur, sunt quaedam signa symbolica sanctificationis humanae. Sed ad signa symbolica semper requiruntur res, et verba non sufficiunt. — Minor probatur, quia signum symbolicum est, cuius significatio fundatur super aliquam analogicam similitudinem cum re significata ; huiusmodi autem est propria rebus, et non competit verbis, ut ostensum est in praenotando. — Maior etiam constat, tum ex dictis ubi de notione sacramenti, tum ex hoc quod divina Sapientia providet unicuique secundum proprium eius modum, ut ait S. Thomas in corpore articuli. Est autem proprius modus hominis in statu praesentis vitae, ut per similitudines rerum sensibilium manuducatur in cognitionem intelligibilium. Et ideo sacramenta debuerunt esse signa spiri­ tualium, quasi visibiles formae invisibilis gratiae, imaginem eius gerentes, eamque exterioribus oculis quodammodo praesentantes. — Verum : Dicendum secundo quod perfectionis sacramentorum Novae legis est, ut rebus constent tanquam materia, et verbis tanquam forma (2). — In primis, quod de facto constent duobus illis elementis, probatur tum ex praelaudato decreto pro Armenis (3), tum praeterea facili inductione ; nam, ut in propriis locis ex fontibus Scripturae vel Traditionis osten­ detur, singula N. L. sacramenta rebus et verbis componuntur. Et non potest occurrere ratio dubitandi nisi de Poenitentia et Matrimonio. Sed de his in praesenti sufficiet breviter animad­ vertere, ipsos actus humanos sensibiles esse loco rerum, scilicet actus poenitentis quoad primum, donationem vero sive traditio­ nem iuris in corpora quoad secundum (4). Item utrobique verba f1) S. Thom. hic, art. 4. i2) S. Thom, hic, art. 6. (3) Denzinger, n. 590. (■*) S. Thom. infra, quaest. 84, a. 1, ad lom ; et in IV, D. 14, q. 1, a. 1, ad lum, etc. QÜAKST. LX. rebus adiuncta inveniuntur, sive verba sacerdotis absolventis, sive verba quibus uterque coniugum significat se ratihabere do­ nationem ab altero factam. Nec tandem refert posse contrahi matrimonium inter mutos vel absentes, quia etsi singulare sit in hoc sacramento propter specialem eius conditionem, quod sufficiant nutus vel litterae, semper tamen requiruntur aliqua quae sunt aequi pollentia verbis, et ex consequenti ad genus vocum omnino reducuntur. Nunc autem si in omnibus Novae Legis sacramentis inve­ niuntur res et verba ut partes essentiales, recte admodum assi­ gnatur res ut materia, verba ut forma. Ratio est quia verba apud homines obtinuerunt principatum significandi; etenim «verba « diversimode formari possunt ad significandos diversos conce­ it pius mentis, et propter hoc, per verba magis distincte possu« mus exprimere quod mente concipimus ». Sed in rebus, ex hoc ipso quod non sunt principaliter factae ad significandum, necessario est magis confusa significatio, praesertim si non signi­ ficant nisi ratione alicuius analogiae plus minusve longinquae, quae etiam potest esse in eis relate ad multa. Quia igitur per verba perficitur significatio rerum, recte dicuntur res et verba ita coire in unum, ut res sint per modum materiae, verba vero per modum formae. Denique adiunctio verborum in sacramentis N. L. eviden­ tissime facit ad ipsorum perfectionem. Hac enim de causa sunt expressius ac distinctius significantia, ut per se apparet. Prae­ terea similitudinem gerunt Verbi incarnati a quo habent effica­ ciam, quia sicut in incarnationis mysterio carni sensibili unitum est Verbum Dei, ita in Ecclesiae sacramentis elemento corporeo unitur orale verbum conceptionem mentalem immediate referens. Tandem melius proportionantur conditioni hominum qui ea suscipiunt, eo quod verba sunt signa aliquo modo spiritualia, utpote quae ab intellectu progrediuntur et ad intellectum vadunt; res vero magis feriunt sensus externos, cum vis eorum signi­ ficativa fundetur super similitudines corporalibus oculis subiectas. Ad ln° ergo responsio patet ex dictis, et adhuc evidentius QUID SIT SACRAMENTUM 33 patebit ex dicendis suo loco de sacramentis Poenitentiae et Ma­ trimonii in speciali. Ad 2',m dicendum quod Concilium signanter utitur verbo perfici. Cum enim vellet comprehendere omnia quae ad sacramentorum veritatem utcumque requiruntur, adhibuit eiusmodi vocabulum quod posset indifferenter referri ad causas tam in­ trinsecas quam extrinsecas. Sed quia causae intrinsecae non sunt nisi duae, materialis scilicet et formalis, satis indicavit nihil aliud pertinere ad constitutiva sacramentorum praeter res et verba, cum dixit sacramenta perfici rebus ut materia et verbis ut forma. Ad 3um denique dicendum quod forma accipitur dupliciter. Primo quidem pro forma totius, sicut humanitas est forma ho­ minis, et hoc modo forma ab eo cuius est forma, physice non distinguitur. Alio modo dicitur forma pars essentialis quae cum alio principio realiter adaequate distincto, id est materia, consti­ tuit aliquam essentiam, sicut in composito humano forma est anima. Cum ergo dicimus quod in sacramentis verba se habent ad instar formae, sumitur forma hoc secundo modo, nam alias significatio non absurde diceretur forma signi sacramentalis, sicut generaliter omne abstractum significatur ut forma concreti. Demum nota bene, non esse quaestionem in praesenti nisi de eo quod est primo et per se sacramentum, scilicet sacramentum exterius, vel sacramentum tantum, ut aiebant veteres theologi. Nunc autem in Nova Lege, praeter sacramentum exterius constans materia et forma, attenditur etiam id quod est sacramentum et res, puta character in Baptismo, Confirmatione, et Ordine, sacrum con­ jugale vinculum in Matrimonio, praesentia corporis et sanguinis Christi in Eucharistia, etc. Se habet ut signatum et causatum per ritum exteriorem, et ideo est res eius; sed quia infallibiliter ac necessario cum ipsomet connectitur, et ulterius signat atque exigit quantum est de se, ultimum effectum interioris gratiae, ideo inesf ei simul ratio sacramenti sive signi rei sacrae. Dicitur ergo res et sacramentum, et non obstat quod non sit secundum se sensi­ bile, quia est sensibile per aliud. Unde S. Thomas, art. 4, ad lam ait: « Effectus intelligibiles non habent rationem signi nisi Di Ecclesiae Sacramentis. Tom, I. 3 Et» 34 « « « « ~ A *· QUA EST. LX. secundum quod sunt manifestati per alia signa. Et per hunc modum quaedam quae non sunt sensibilia (per se), dicuntur quodammodo sacramenta, in quantum sunt significata per aliqua sensibilia, de quibus infra agetur ». THESIS 4 II. (Art. 5-8). Res autem et verba quibus sacramenta constant, debent esse ex institutione divina, et sunt ita necessario retinenda, ut omnis mutatio substantialis, vel in materia vel in forma· tollat veritatem sacramenti. Sacramenta sunt signa, non mere naturalia, sed ex institu­ tione significantia. Cum autem institutionem audis, obiter nota quod sicut in elementis quae sunt materia sacramentorum, praesupponi debet quaedam naturalis idoneitas ad hoc ut assuman­ tur in symbola rei sacrae: ita in verbis formalibus eorumdem praesupponitur etiam humana sive vulgaris institutio ad signifi­ candum. Porro de hac institutione in praesenti non agitur, (est enim per se antecedens constitutionem sacramenti), sed de illa sola ex qua habet ritus exterior ut significet sacramentaliter, hoc est per eum modum qui competit sacramentis religionis revelatae. Ad plenam enim notificationem horum sacramento­ rum in communi, restat inquirendum an humanae legis institutio sufficiat, utrum vero necessaria sit positiva institutio Dei. Et pro huius dubii resolutione statuitur praesens propositio, quae est certa et communis inter theologos, et valet de omnibus sa­ cramentis tam novis quam antiquis, etsi S. Thomas art. 5 et 7, de solis sacramentis N. L. quibus homines interius sanctifican­ tur, explicite loquatur. Videretur tamen dicendum, non esse necesse ut elementa sacramentorum constitutiva sint ex divina institutione determi­ nata. Etenim quae sunt divinae institutionis, oportet uniformiter inveniri apud omnes. Sed sunt quaedam sacramenta, puta Ordo ‘''•rife QUID SIT SACRAMENTUM 35 et Confirmatio, quorum non est eadem materia vel forma in variis partibus Ecclesiae. Praeterea ante Legem Mosaicam fuit sacramentum quod vocant legis naturae, in cuius susceptione remittebatur parvulis peccatum originale (‘). Sed quidquid pertinet ad legem naturae, non est ex positiva institutione Dei. Non ergo requiruntur in sacramentis res ex divina institutione determinatae. Sed contra: Necesse est ut sacramentorum constitutiva sint ex illius institutione determinata, in cuius solius potestate est hominis sanctificatio. Et ratio est quia sacramentum dicitur signum sanctificationis non qualecumque, sed aliquo modo practicum, per quod scilicet homo aut interius aut saltem externe et figuraliter sanctificatur. Atqui sanctificatio hominis, quocum­ que modo accipiatur, in solius Dei potestate est. Id quidem evidentissime constat si de sanctificatione interna quae est per gratiam, sermo sit. Sed constat etiam de sanctificatione illa mere externa et figurativa, quam Veteri Testamento propriam fuisse diximus. Qua enim parte consistebat in aggregatione ad popu­ lum Dei vel consecutione certi gradus in eius hierarchia, pro­ fecto ab hominum voluntate non dependebat, quia non ad sub­ ditos pertinet determinare modum quo quis annumerari debet inter Principis domesticos et familiares. Qua vero parte consi­ stebat in purgatione ab irregularitatibus divino iure introductis, idem omnino indicium ferendum est, cum nequeant inferiores propria auctoritate solvere id quod superior ligavit. Unde tan­ dem oportet concludere quod ad quaelibet sacramenta requiritur divina institutio. Et nota quomodo hoc argumentum est illud ipsum quo utitur S. Thomas art. 5 in corpore, ubi duplicem distinguit re(J) «Sacramentum regenerationis nostrae manifestum voluit inani< festatus Mediator. Erat autem antiquis iustis aliquod occultum, cum « tamen et illi eadem fide salvi fierent, quae fuerat suo tempore reve« landa... Quod si circumcisio antiquis sanctis pro baptismo fuisse ere< ditur, quid respondebitur de his qui antequam hoc praeceptum esset, < Deo placuerunt, non tamen sine fide?» August. Epist. 187 ad Dar­ danum, n. 34. 36 QUA EST. LX. spectum in sacramentis, secundum quod considerantur ut signa practica sanctificationis hominum, vel ut actiones quaedam ad cultum Dei pertinentes. Et si quidem in eis solum considerare­ tur ratio actionis pertinentis ad divinum cultum (*), sacramenta per se non exigerent institui a Deo: est enim in hominum po­ testate instituere caeremonias ad colendum Deum, puta sacrificia et alia huiusmodi. Nunc autem necessitas divinae institutionis oritur ex hoc quod sacramenta sunt collativa cuiusdam sancti­ tatis ordinis supernaturalis, ut dictum est supra, cum de notione sacramentorum in communi ageretur. Nota insuper quod insti­ tutio divina de qua hic sermo, opponitur institutioni quae ab homine sit ex naturali et congenita potestate. Id enim humanae institutioni simpliciter subesse dicitur, quod homo ex sibi pro­ priis instituere potest. Non ergo a priori excluditur in sacra­ mentis sufficientia institutionis quae esset solum mediate divina, id est, ex potestate quam Deus positive hominibus ad hoc con­ tulisset. Interim vero, cum nullum huiusmodi concessionis in praesenti ordine providentiae vestigium adhuc appareat, ideo ad factum quod attinet, removenda hypothesis, et solius institutio­ nis immediatae ratio habenda est. Ad lum ergo dicendum quod de variationibus in materiis et formis sacramentorum disputabitur suo loco. Interim vero, quacumque hypothesi facta, facile solvitur proposita difficultas si quis animadvertat dari posse plura signa symbolica per se aeque idonea ad unam eamdemque significationem sacramentalem, et idoneitatem huiusmodi non provenire in eis ex positiva dispositione instituentis sacramentum, sed aliunde praesupponi. Sufficit ergo ut divina institutio cadat super constitutiva sacra* menti sub ratione generali cuiusdam signi symbolici aliunde apti ad certam quamdam significationem sacramentalem, (puta signi­ ficationem traditionis potestatis sacrae), relicta interim compe­ tenti auctoritati electione materiae et formae omnino in individuo. Et sic, cum uniformitate circa id quod divinae institutionis est, scilicet circa signum sacramentale formaliter qua sacramentale, l) S. Thom, 2-2, q. 89 in prooem. QUID Sir SACRAMENTUM 37 poterit haberi quaedam diversitas mere viato ialis quoad elementa quibus constat (l). Non ergo ex hac parte quidquam (·) Quod ut aliquo exemplo patefiat suppone nunc, Christum so­ lummodo instituisse ut esset in Ecclesia ritus aliquis sacramentalis signi­ ficans traditionem potestatis sacerdotii cum gratia respondente, non tamen determinando in individuo quis ille foret, sed committendo apo­ stolis ut unum vel alterum caeremoniale signum, aliunde idoneum, as­ signarent. Finge insuper Petrum in Occidente assignasse traditionem instrumentorum sacrificii, loannem vero in Oriente impositionem ma­ nuum, per quam derivatio potestatis ab uno in alium figuratur. Pro­ fecto in his rerum adiunctis, factum Petri vel Ioann's fuisset mera conditio, qua posita, suum sortita esset effectum institutio divina, con­ ferens id totum quod pertinet ad constitutionem signi sacramentalis, formaliter qua sacramentale est. Praeterea, unum idemque foret utrobique sacramentum a Deo institutum, sicut unum atque idem est sacra­ mentum baptismi, sive celebretur in lingua latina, sive in arabica ; nam in casu, traditio instrumentorum et manuum impositio differrent inter se ut duo diversa idiomata linguae symbolicae, non secus ac forma ba­ ptismi in latino et in hebraico, ut duo idiomata linguae usualis. Et quod dicitur de diversitate secundum loca, dici etiam posset de differentiis secundum tempora. Si enim verum est, ut quidam con­ tendunt, Christum non determinasse in individuo elementa Ordinis, et traditionem instrumentorum quae prius non erat in usu, decursu tem­ poris apud Latinos factam fuisse materiam sacramenti, idque ex deter­ minatione Ecclesiae, penes quam manet tota potestas apostolis olim concredita : adhuc nihil sequeretur contra necessitatem divinae institu­ tionis et immobilitatem eorum omnium quae divini iuris sunt. Sicut si quis baptizando tempore S. Petri, casu quodam formasset istos sonos : Je te baptise au noni du Père et du Fils et du St-Esprit, profecto non confecisset; nunc autem, formans easdem voces, conficit sacramentum. Tempore enim S. Petri adhuc deerat in illis sonis ea quae significationi sacramentali necessario praesupponitur, vocum accommodatio. In summa, si qua sint sacramenta quorum materia et forma fue­ rint etiam in individuo determinata a Christo, in his quoque indubium est, nullam esse posse aut diversitatem aut variationem, quia quidquid divinae institutionis est, prout et in quantum divinae institutionis, im­ mobiliter maneat necesse est. Sed si qua alia sunt in quibus institutio divina quamdam, ut supra, reliquit latitudinem, non eadem ratio currit. In omni autem modo cave a falsa conceptione secundum quam virtus sacramentorum esset alligata materialibus sonis vel ritibus, praecise ut materiales sunt. Rei enim veritas habet quod est alligata significationi QUA EST. LX. praeiudicare potest necessitati divinae institutionis in sacramentis. Caeterum, an de facto exsistat huiusmodi diversitas, quaestio est, non in praesenti, sed inferius examinanda. Ad 2U“ dicendum quod quaecumque sententia eligatur circa sacramentum legis naturae, argumentum procedit ex falso sup­ posito. Cum enim, historice loquendo, contradistinguimus legem naturae a lege mosaica et lege Christiana, sicut a dicta lege na­ turae non excludimus praecepta supernaturalia fidei, spei, et charitatis, ita nec intendimus removere omnem omnino positi­ vam institutionem Dei in cultu religioso. Sed denominamus le­ gem sub qua vivebant antiqui Patriarchae a potiori parte, qua­ tenus praeter ea quae ex ipsa rerum natura exiguntur in sup­ positione elevationis generis humani ad finem supernaturalem, paucissimas habebat institutiones mere positivas, easdemque for­ sitan non lege exterius data, sed solo interiori instinctu a Deo traditas, ut dicitur art. 5 in responsione ad 3um. Hinc S. Tho­ mas, in IV, D. 1, q. 1, a. 2, q. 3 : « In statu legis naturae « non sufficiebat ad salutem sola naturalis cognitio, sed exige­ nt batur fides aliquorum quae supra rationem sunt ; et post « lapsum exigebatur fides de Reparatore, per quem erat medi« cina morbi. Et ideo in statu illo, non tantum erant necessaria « opera quae sunt de dictamine legis naturalis, sed etiam alia « quae essent protestationes et signa eorum quae ad reparatio« ΠβΓΠ pertinebant, β* ornnt îllnic tomnnric en r^ram^nta w Ex hac autem anim; ficullas. Praeter sacranu talia, quasi aliquo i participantia. divinitus impositae. Ç dam diversitate, idem tutione divina signifie mentum. 4. (JUII) SIT SACRAMENTUM · ·. t* 4 r -- 39 Quo in genere sunt primo ritus in solemn! sacramentorum celebratione ab Ecclesia adhibiti. Sunt praeterea consecrationes elementorum aut etiam utensilium ad eorumdem confectionem inservientium, ut aquae, olei, calicum, altarium, etc. Sunt insu­ per initiationes ad certos gradus in Ecclesia, velut collatio pri­ mae tonsurae, benedictio abbatis, coronatio regis, et similia. Sunt denique res ab Ecclesia benedictae, ut in earum usu ali­ quid a Deo obtineatur gratiae spiritualis, uti aqua lustralis, et huiusmodi. Haec sane omnia ad perfectionem sacramentorum nequa­ quam pertingunt, tum quia non a Deo, sed ab Ecclesia suam institutionem repetunt, tum quia non sunt causae efficientes san­ ctificationis gratiae, sed solum impetrativae auxiliorum quibus se homo ex opere operantis ad gratiam vel augmentum gratiae disponat. Adhuc tamen aliqualiter de sacramentis participant, tam in ratione signi quam in ratione causae. In ratione quidem signi, quia semper sunt caeremonialia significantia mysterium redemptionis Christi, vel ea quae redemptionem consequuntur. In ratione etiam causae, quia cum specialem vim impetrativam accipiant ex annexa benedictione Ecclesiae, peculiaris quoque in eis efficacia attenditur, ad ipsorum sacramentorum vim et prae­ stantiam nonnihil accedens. Et ideo, non sacramenta, sed sacramentalia iure meritoque vocantur. V I ■ I 8f ; 5 * I DE NECESSITATE SACRAMENTORUM OCAEST. LXI. Deinde considerandum est de necessitate sacramentorum. Agitur autem potissimum de necessitate qua fuit necessarium ut essent sacramenta in societate religiosa ; non de necessitate qua, institutione supposita, unicuique homini necessarius est sa­ cramentorum usus ad salutem consequendam ; de hoc enim di­ cetur infra. Porro, huius quaestionis doctrina duabus proposi­ tionibus absolvetur, quarum prior generaliter attendit praesentem humanae naturae statum, posterior vero differentias temporum, ante et post Christum. THESIS III. (Art. 1-2 . In praesenti statu naturae lapsae sacramenta fuerunt ad humanam salutem necessaria, quadam necessitate con­ venientiae : sed ante peccatum esse non debuerunt. >f Praesens naturae status, praeter privationem originalis justi­ tiae per peccatum primi parentis inductam, importat restaura­ tionem ad finem supernaturalem per Christum Redemptorem ; gratia autem Redemptoris non se extendit, sicut gratia origina­ lis, ad continendum partem sensitivam sub perfecto dominio ra­ tionis, et in hoc ab ea potissimum distinguitur (l). Duo igitur habet conditio nostra, quae in hac quaestione omnino attendi debent; unum pertinet ad dignitatem, alterum ad defectum, et utrumque simul facit sacramenta necessaria, ut videbimus. Ne tamen circa huiusmodi necessitatem fallamur, animadvertere (I) S. Thom. 1, q. 94, a. 1 — Q. 95, a. 1 — Q. 100, a. 1, ad 2“«“. UE NECESSITATE SACRAMENTORUM oportet quod necessarium dicitur dupliciter. Primo necessarium necessitate absoluta, sicut necessarium est Deum esse ; secundo, necessarium necessitate hypothetica, scilicet ex suppositione finis. Et iterum, vel est necessarium simpliciter, ut sine quo non po­ test obtineri finis, vel est necessarium solummodo secundum quid, ut per quod magis convenienter obtinetur finis, et hoc modo accipitur in praesenti. Porro convenientia consideratur, non ex parte Dei cui omnia media aequalia sunt, sed ex parte hominis, cui pro diversis statibus in quibus eum inveniri con­ tingit, congruit hic vel ille providentiae ordo (*). Denique, cum docet S. Thomas sacramenta non debuisse institui in statu in­ nocentiae, per hoc non determinat id quod de potentia Dei absoluta potuisset vel non potuisset fieri, sed solum intendit quod sacramenta non erant connaturalia huic statui, ac ideo, quod tunc esse non debuerunt, habita ratione suavis providen­ tiae qua Deus se accommodat conditioni rerum, et unicuique providet secundum proprium modum eius. Quod in praesenti statu sacramenta fuerunt necessaria. — Prima congruitatis ratio accipitur ex praesenti conditione na­ turae humanae quoad intellectum. Videmus enim quod quanto est infirmior intellectus, tanto magis indiget manuduci per exem­ pla et similitudines sensibiles ad intelligentiam rerum suprasensibilium, praesertim vero supernaturalium. Homo autem incurrit magnam debilitatem intellectus, ex quo fuit destitutus dono in­ tegritatis per quod inferior pars omnino subdebatur superiori (*). iI ; 9 3 Î 5 J (’) S. Thom, in IV, D. 1, q. 1, a. 2. (2) < Obscuritas triplex potest accidere alicui intellectui. Prima ex · DE NECESSITATE SACRAMENTORUM 47 Imo vero videri posset sacramenta etiam Christiana esse excludenda, quia vel sunt iniuriosa efficaciae redemptionis iam consummatae, vel certe non conveniunt perfectioni status Novi Testamenti, in quo, ut Apostolus dicit ad Gal. IV-3, non sumus amplius sub elementis mundi servientes. Praeterea sacramentorum mutatio importat mutationem in religione, cum tamen oporteat divinam religionem esse unam, et inde ab initio sibi ipsi semper constantem permanere. Saltem igitur dicendum est, non debuisse nova sacramenta antiquis succedere. Sed contra: Tam in veteri quam in Novo foedere sacra­ menta fuerunt de facto a Deo instituta, et quidem diversa pro temporum diversitate: quidquid autem a Deo est, ordinatum et summe conveniens est. Et re quidem vera, sicut ex rationibus in propositione praecedenti primo loco expositis liquet, sacramentorum neces­ sitas potissimum oritur ex necessitate conservandi in genere humano fidem promissionum et mysteriorum quae ad nostram sanctificationem, supernaturalemque vitae aeternae destinationem spectant. Sed non minus ante quam post Christum oportebat conservari fidem, quae totius religionis revelatae basis est et fundamentum. Ergo conveniebat ut ante et post adventum Christi sacramenta essent. Nunc vero, cum Christus sit fons et auctor gratiae, iuxta illud Ioan. I: « Gratia et veritas per lesum Chri« stum facta est », necesse fuit ut sacramenta nostra, utpote a Christo instituta et ab ipso vim habentia, forent valde diversa, sive quoad modum significandi, sive quoad efficaciam, ab iis sacramentis quae comparabantur ad ipsum ut ad causam fina­ lem tantum, utpote ordinata ad futurum eius adventum annun­ tiandum, et ad sanctificationem conferendam quae esset praefigurativa sanctitatis interioris per eius passionem promeritae. Recte igitur S. Thomas, in IV, D. 1, q. 1, a. 2, q. 5: « Ea­ edem est fides modernorum et antiquorum, ut Augustinus dicit, « quia quem illi credebant venturum, nos credimus iam venisse. « Et ideo, cum sacramenta fidei respondeant sicut protestatio« nes ipsius, oportet quod sicut antiqui Patres redemptionis 48 « « « « QVAEST. LXI. Christi participes effecti sunt per sacramenta quae erant signa futuri, ita et in nos redemptio eius perveniat, mediantibus aliquibus sacramentis significantibus quod iam factum est, quae sunt sacramenta novae Legis ». Ad lom ergo dicendum quod prima et potissima ratio ne­ cessitatis sacramentorum in praesenti statu, non tam est actualis consecutio interioris gratiae, quam conservatio fidei promissio­ num Dei per caeremonias et sanctificationes ad cultum publi­ cum pertinentes. Unde Augustinus considerans quod in statu historico generis humani, omnis religio seu vera seu falsa, fun­ datur in fide cuiusdam supernaturalis communicationis Dei ad homines, 1. 19 cont. Faustum, c. 11, ait: « In nullum nomen « religionis seu verum seu falsum, coagulari homines possunt, « nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium con« sortio colligentur». Caeterum, nec in antiquis sacramentis omnino deerat consecutio gratiae interioris, tametsi non in vi signi significantis, sed ex vi fidei significatae, prout suo loco ostendetur. Et ideo S. Thomas ubi supra, non dubitavit dicere quod antiqui Patres redemptionis Christi participes effecti sunt per sacramenta quae erant signa futuri. Ad 2om dicendum quod Christus Redemptor non obtulit merita et satisfactionem suam ad hoc ut omnes homines statim, nullisque interpositis mediis, in pristinam gratiam restituerentur; sed voluit esse particulares causas quibus ad singulos virtus universalis redemptionis proveniret. Non ergo per sacramenta derogatur dignitati et efficaciae passionis Christi, quandoquidem, ut dicitur infra, Quaest, 61, a. 5: « Sacramenta Ecclesiae vir« tutem habent ex passione Christi, cuius virtus nobis copula« tur per susceptionem sacramentorum ; in cuius signum de « latere Christi pendentis in cruce fluxerunt aqua et sanguis, « quorum unum pertinet ad baptismum, aliud ad eucharistiam, « quae sunt potissima sacramenta ». — Rursus, cum dicitur Gal. IV-3, nos iam non esse sub elementis mundi servientes, sermo est de elementis egenis et vacuis, cuiusmodi erant sacra­ menta legalia, non autem nostra quae gratiam continent et cau­ sant. — Similiter cum Lex nova vocatur veritas, per hoc non DE NECESSITATE SACRAMENTORUM 49 excluditur quin adhuc respectu caelestis gloriae sit umbris et figuris obvelata. Quo fit ut nostra sacramenta perfectissime respondeant et congruant statui legis evangelicae, dum continent quidem veritatem bonorum supernaturalium, adhuc tamen sub velamine sacrorum signaculorum propositam. Unde super dictum Apostoli, Heb. X-l, pulchre commentatur S. Thomas, 1-2, q. 101, a. 2, in hunc modum: « In statu futurae beatitudinis « intellectus humanus ipsam divinam veritatem in seipsa intue­ « bitur; et ideo exterior cultus non consistet in aliqua figura, « sed solum in laude Dei quae procedit ex interiori cognitione « et affectione, secundum illud Isai. LI : Gauditem et laetitia 9 « invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. In statu au­ « tem praesentis vitae non possumus divinam veritatem in seipsa « intueri, sed oportet quod radius divinae veritatis nobis illuce­ « scat sub aliquibus sensibilibus figuris, sicut Dionysius dicit in « c. 1 Caelest. Hier., diversimode tamen secundum diversum « statum cognitionis humanae. In veteri enim Lege, neque ipsa « divina veritas in seipsa manifesta erat, neque etiam propalata « erat via ad hoc perveniendi, sicut Apostolus dicit ad Heb. IX. « Et ideo oportebat exteriorem cultum veteris legis non solum « esse figurativum futurae veritatis manifestandae in patria, sed « etiam esse figurativum Christi qui est via ducens ad illam « patriae veritatem. Sed in statu novae .legis haec via iam est « revelata. Unde hanc praefigurari non oportet sicut futuram, « sed commemorari oportet per modum praeteriti vel praesentis; « sed solum oportet praefigurari futuram veritatem gloriae non­ « dum revelatam ; et hoc est quod Apostolus dicit Heb. X-l: « Umbram habens Lex futurorum bonorum, non ipsam imagi­ « nem rerum. Umbra enim minus est quam imago, tanquam « imago pertineat ad novam Legem, umbra vero ad vete­ « rem (*) ». (*) Ad rem Ambrosius, in Psalm. 38, n. 25: « Primum igitur umbra < praecessit, secuta est imago, erit veritas. Umbra in Lege, imago vero < in Evangelio, veritas in caelestibus. Umbra Evangelii et Ecclesiae < congregationis in Lege, imago futurae veritatis in Evangelio, veritas < in indicio Dei. Ergo, quae nunc celebrantur in Ecclesia, eorum umbra De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 4 ••'f. ·’« 5i> QUAEST. LSI. Ad 3um denique dicendum, non esse inconveniens quod ··. .· 9 Deus diversa sacramenta disposuerit secundum congruentiam temporum diversorum. Tantum enim abest quin mutatio ista ponat defectum aliquem in divina religione, ut e contra, multo splendidior in hac ipsa varietate unitas appareat ; nam imitas non tam in materiali uniformitate consistit, quam in habitudine ad unum commune principium. Unde Augustinus, 1. 19 contra Faustum, c. 16: «Adversus calumniosam imperitiam Fausti « demonstrare suffecerit, quanto errore delirent qui putant, si­ « gnis sacramentisque mutatis, etiam res ipsas esse diversas, « quas ritus propheticus praenuntiavit promissas, et quas ritus « evangelicus annuntiavit impletas... Si enim soni verborum « quibus loquimur pro tempore commutantur, eademque res « aliter enuntiatur lacienda, aliter facta, (sicut ista ipsa duo « verba quae dixi, facienda et facta, nec paribus morarum in­ « tervallis, nec iisdem vel totidem litteris syllabisve sonuerunt), « quid mirum si aliis mysteriorum signaculis passio et resur­ « rectio Christi futura promissa est, aliis iam facta annuntiatur, « quandoquidem ipsa verba, futurum et factum, fassurus et « passus, resurrecturus et resurrexit, nec tendi aequaliter, nec « similiter sonare potuerunt? Quid enim sunt aliud quaeque « erat in sermonibus prophetarum: umbra in diluvio, umbra in rubro « mari, quando baptizati sunt patres nostri in nube et in mari ; umbra < in petra, quae aquam fluxit et populum sequebatur. Nonne illud in « umbra erat sacrosancti huius mysterii sacramentum?... Sed iam di< scessit umbra noctis et caliginis ludaeorum, dies appropinquavit Ec« clesiae. Videmus nunc per imaginem bona, et tenemus imaginis bona. « Vidimus principem sacerdotum ad nos venientem, vidimus et audi« vimus offerentem pro nobis sanguinem suum : sequimur ut possumus, « sacerdotes, ut offeramus pro populo sacrificium...; quia etsi nunc « Christus non videtur offerre, tamen ipse offertur in terris, quando < Christi corpus offertur, imo ipse offerre manifestatur in nobis, cuius < sermo sanctificat sacrificium quod offertur. Et ipse quidem nobis apud Patrem advocatus assistit, sed nunc eum non videmus ; tunc videbi­ mus. cum imago transierit, veritas venerit. Tunc iam non speculum, sed facie ad faciem ea quae sunt perfecta videbuntur. Ascende ergo, homo, in caelum, et videbis illa quorum umbra hic erat, vel imago ». DE NECESSITATE SACRAMENTORUM 51 «corporalia sacramenta, nisi quaedam quasi verba visibilia, « sacrosancta quidem, verumtamen mutabilia et temporalia ? « Deus enim aeternus est, nec tamen aqua et omnis illa actio «corporalis quae agitur cum baptizamus, aeterna est... Haec «omnia fiunt et transeunt, sonant et transeunt; virtus tamen «quae per ista operatur, iugiter manet, et donum spirituale « quod per ista insinuatur, aeternum est... Qui ergo venit Le« gem et Prophetas non solvere, sed adimplere, ipsa adimple« tione abstulit ea per quae adhuc promittebatur implendum « quod iam constat impletum ; tamquam si verba ista tolleret, « nasciturus, passurus, resurrecturus, quae cum haec futura es« sent, recte dicebantur, et institueret dici, natus est, passus est, « resurrexit, quae illis completis, et ob hoc ablatis, recte di« cuntur ». Nota, celebrem exstitisse controversiam Hieronymum inter et Augustinum, circa cessationem legalium sacramentorum. Hie­ ronymus enim distinguebat solum· duo tempora ; unum ante pas­ sionem Christi, in quo legalia erant viva, id est, obligatoria; alterum post passionem Christi, in quo slatim, et nulla mora interposita, inceperunt esse, non solum mortua, verum etiam mortifera, ita ut sine peccato amplius non potuerint servari ab iis omnibus ad quos gratia Novi Testamenti manifeste fuerat divulgata. Sed occurrebat difficultas, quia Act. XVI, Paulus cir­ cumcidit Timotheum, et Act. XXI-27, dicitur quod idem apo­ stolus, lacobi consilium secutus, assumptis viris, purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purifi­ cationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. Cui dif­ ficultati satisfieri existimabat Hieronymus, dicendo quod apostoli nunquam legalia observaverunt post Christi passionem secundum rei veritatem, sed solum quadam pia simulatione, ne scilicet scandalizarent ludaeos, et eorum conversionem impedirent; quae quidem simulatio sic intelligenda est, non quidem ita ut illos actus vere non facerent, sed quia non faciebant tamquam legis caeremonias custodientes, sicut si quis ablutionem perageret propter munditiam corporalem, non causa legalis purificationis * observandae. 52 QUAEST. LXI. At vero, cum indecens videatur quod apostoli occultarent propter scandalum ea quae perlinent ad veritatem vitae et do­ ctrinae, ideo potius distinguenda sunt post Augustinum, epist. 40, tempora tria: unum ante Christi passionem, alterum post pas­ sionem Christi, sed antequam Evangelium fuisset perfecte divul­ gatum, tertium post divulgationem Evangelii, capta Hierosolyma sub Vespasiano et Tito, temploque funditus destructo. In primo legalia sacramenta fuerunt viva et obligatoria; in secundo fue­ runt mortua, sed nondum mortifera; in tertio demum mortua simul et mortitera. Fuit igitur tempus intermedium in quo le­ galia « observari poterant a ludaeis ad fidem conversis, non « spem in ipsis ponentibus, quasi alicuius virtutis essent, aut « quasi sine eis gratia Christi non sufficeret ad salutem, sed « ne omnino videretur Lex vetus reprobanda, si statim quasi ido« lolatna fugeretur ; et ideo hoc modo erat mater Synagoga dedu« cenda ad tumulum cum honore... Medio ergo tempore Petrus « et Paulus et alii apostoli legalia observabant, non simulatorie, « sed vere. Petrus tamen incaute se habuit in observatione le« galium, nimis condescendens ludaeis illis qui legalia obser« vanda esse dicebant, ita ut aliqui eius exemplo inducerentur * ad ea observanda quasi necessaria; et ideo vere reprehensi« bilis erat, et Paulus vere et non dispensative ipsum reprehen« dit » (l). Nec obstat quod sacramenta legalia protestabantur redem­ ptionem Christi prout futuram. Nam in tempore illo intermedio de quo mox dictum est, non observabantur ab apostolis tan­ quam adhuc viva, seu ratione significationis iam exstinctae, sed « ob reverentiam Dei, tamquam aliquid pro aliquo tempore in« stitutum a Deo, quod nondum erat omnino abrogatum et « factum nocivum. Sed post perfectam publicationem, quando « praedicatum est talia sacramenta esse abrogata, et esse nociva, « non licet ipsa observare, propter eorum abrogationem et si(l) S. Thom, in IV, D. 1, q. 2, a. 5, q. 3. — Opinionem Hie­ ronymi vide in epistola eius 75. tum in commentario super ep. ad Galat. c. 2. DE NECESSITATE SACRAMENTORUM 53 « gnificationem falsitatis. Cum ergo instatur quod etiam ante « publicationem evangelii, sacramenta legalia significabant Chri« sti incarnationem et passionem esse futuram, dicitur quod licet « ipsa sacramenta sint primo instituta ut sic significarent, tamen « observantes ea pro illo tempore medio, non intendebant illam « significationem, sed tantum reverentiam ad Deum, quod tunc « licebat, eo quod non esset ostensum (sufficienter) illa non de« bere observari. Facta autem perfecta publicatione, non excu­ rsatur ea observans propter Dei reverentiam, quia non licet «contra Dei legem propter Dei reverentiam agere; et dum « quis ea observat, contra evangelicam doctrinam pertinaciter « agens, profitetur facto se iudaizare, * et profiteri Christum esse « nasciturum et passurum, non autem esse natum et passum, «sicut et illa sacramenta ad hoc fuerunt a Deo instituta ». Ita Ferrariensis, in l. 4 c. Gentes, c. 57, circa finem. Hactenus de necessitate sacramentorum, sive ante, sive post Christum. Sequitur nunc principalis disputatio de eorum causalitate atque effectu. 2! If i DE EFFECTU SACRAMENTORUM Quaest. lxii-lxiii. Deinde dicendum est de effectu sacramentorum, et maxime quidem sacramentorum Novae Legis. Hinc, cum de efficacia sacramentali nunc sermo sit, non amplius considerantur sacramenta ipsa secundum quod sunt rememorativa praeteritae redemptionis, vel prognostica futurae gloriae, sed prout de praesenti signifi­ cant interiorem sanctificationem, eamque significando conferunt. Porro sanctificatio ista dupliciter potissimum sumitur: primo quidem pro eo quod est hominem fieri deiformem, hoc est di­ vinae consortem naturae per gratiam ; deinde vero pro eo quod est ipsum mancipari et consecrari ad cultum Dei secundum ri­ tum christianae religionis, per impressionem characteris. Et haec duo non sunt disparata, sed unum exigit aliud: scilicet chara­ cter exigit gratiam, quatenus nemo sine gratia habituali potest rite et ut par est, vel suscipere vel tradere ea ad quae chara­ cter ordinat, ut postea dicetur. Primum ergo dicendum de effectu nobiliori, qui est gratia (Q. 62); tum de effectu secundario, qui est character (Q. 63). Sed nota bene, characterem non dici ef­ fectum secundarium ex hoc quod consequenter vel solum concomitanter se habet ad gratiam in ordine efficientiae ; imo in ordine efficientiae character medius est inter sacramentum exterius et gratiam (l). Dicitur itaque secundarius effectus, quia gratia est prior in ordine finis et dignitatis.(*) (*) Duplex est effectus baptismi: primus est res et sacramentum,, « scilicet character... Alius effectus est, qui est res et non sacramen< tum. scilicet gratia... In baptismo imprimitur character, qui est itn« mediata causa disponens ad gratiam, et ideo, cum fictio non auferat < characterem, recedente fictione quae effectum characteris impediebat, « character qui est praesens in anima, incipit habere effectum suum >, id est. effectum gratiae. Ita S. Thom, in IV. Dist. 4, q. 3, a. 2, quaest. 1 et 3. — Nec aliam doctrinam habet in Summa theologica, 3, DE EI EKCTU SACRAMENTORUM 55 Quaest. lxii. DE PRINCIPALI EFFECTU SACRAMENTORUM QUI EST GRATIA Cum in praesenti quaestione de causis et variis earum generibus frequens occurat mentio, item de opere quod dici­ tur operantis, et de opere, ut aiunt, operato, item de obice seu fictione qua fructus gratiae impeditur, et de dispositionibus ad dictum fructum requisitis ; rursus quia de modo causalitatis sacramentorum acres prodierunt in scholis controversiae et sen­ tentiae diversissimae, quae ipsa sua diversitate confusionis pe­ riculum creant et claritati expositionis plurimum obsunt: visum est de his omnibus generales quasdam notiones partim philoso­ phicas et partim historicas praemittere; sunt enim ad rectam dicendorum intelligentiam valde necessariae, et toti disputationi conveniens lumen afferent. Hinc: § l. De causis, et variis earum generibus. In hoc capitulo agendum erit de divisione causarum generatim; postea vero, speciali modo, da causa efficiente instru­ mental! ad quam pertinent sacramenta. 1. De divisione causarum generatim. — Causa generatim est id quod respondet quaestioni quare, vel propter quid, et quia ly propter importare potest multiplicis generis habituq. 69, a. 10 in corp. : eraniem et exsequentem, quae vix in praesenti usui esse potest, occurit alia causae efficientis divisio in perficientem et disponentem. Nam causa perficiens actione sua pertingit ad ul­ timam rei perfectionem ; causa vero disponens solummodo indu­ cit in subiecto id quod est necessitas, quantum in se est, ad susceptionem formae, quo pacto homo generans est causa filii. Non enim pertingit actio generantis ad efficiendam animam quae est a solo Deo per creationem, sed pertingit tantum ad indu­ cendum in materia dispositiones exigentes animae rationalis in­ fusionem. Verumtamen nota bene quod dispositio a qua sic dicta causa disponens denominatur, non est dispositio qua aliquid meram capacitatem ad formam consequitur, sed intelligi debet de eo quod formam etiam exigit atque omnino appellat. Sic enim et non aliter, inducens dispositionem potest cum veritate dici efficiens causa, non solius dispositionis, verum etiam ipsius rei perfectae, prout in exemplo allato satis manifeste apparet. — Nota insuper, divisionem praedictam valere tam in ordine cau­ sae principalis quam in ordine causae instrumentalis. Nam certe penicillus est causa picturae inslrumentaliter perfective, quia actio eius instrumentalis pertingit ad ipsam formam artis inducendam. At verba quibus lex promulgatur, sunt causa operum legis zwstrumentaliter dispositive tantum, quia virtus eorum instrumen­ talis non pertingit ad ipsa opera efficienda, sed solum ad obligationem inducendam ex qua sequitur necessitas operandi secundum legem. Et simili modo in physicis, semen est instru­ mentalis causa hominis geniti, non quidem perfectiva, sed solum dispositiva. Quae omnia breviter et nervose more suo complexus est S. Thomas in IV, D. 1, q. 1, a. 4, q. 1, dicens: « ScienS. Thomas infra, Quaest. 63, a. 5, ad lum. Ergo virtus propria nunc intelligitur omnis virtus quae vel est naturalis, vel connaturalis : natu­ ralis, si fluat ex principiis essentiae; connaturalis, si fluat ex aliquo perfecto habitu qui sit instar novae naturae. Utroque enim modo habet esse completum et absolutum in subiecto. * ’Ί. I>E EFFECTU SACRAMENTORUM dum est quod causa efficiens dupliciter potest dividi. Uno « modo ex parte effectus, scilicet in disponentem quae causât < dispositionem ad formam ultimam,f et perfidentem quae in« ducit ultimam perfectionem. Alio modo, ex parte ipsius cau«sae/in agens principale et instrumentale; agens enim prin« cipale est primum movens, agens, autem instrumentale est «movens motum; instrumento autem competit duplex actio, « una quam habet ex propria natura, alia quam habet prout «est motum a primo agente... Sed sciendum quod actio in« strumenti quandoque pertingit ad ultimam perfectionem quam « principale agens inducit, aliquando autem non. Semper tamen « pertingit ad aliquid ultra id quod sibi competit secundum «suam naturam, sive illud sit ultima forma, sive dispositio, « sicut qualitates activae et passivae elementorum pertingunt « instrumentaliter ad formas materiales educendas de materia, « non autem ad productionem animae humanae, quae est ab . « extrinseco ». Tandem animadverto, quosdam theologos ponere causam moralem efficientem, intelligendo causam quae aliqua bonitate et dignitate vel qualitate sua ajjcrt rationem causae physicae intelligenti ad effectum physice producendum. Ita Card. Franzelin, de Sacr. in gen., Thes. 6, n. 2, post Lugonem, de Sacr., Disp. 4, Sect. 4, n. 33. Sed hoc non videtur admittendum, Λ quandoquidem iuxta communem conceptum causa efficiens illa sola est, ut vidimus, quae per actionem formaliter qua actio est, causât. Atqui illud quod bonitate sua affert rationem cau­ sae intelligent! ad effectum producendum, potest quidem esse materialiter actio seu operatio quaedam ; non tamen influit ut actio, sed ut bonum apprehensum, ac per consequens, pure et simpliciter per modum obiecti ; non ergo debet ulla ratione annumerari causis efficientibus. Nec sufficit dicere quod sic dicta causa moralis efficiens « movet sua bonitate, quia est, finis au« tem... non movet quia est, sed eius bonitas apprehensa mo« vet ut sit » (*). Nam profecto finis ultimus in cuius virtute ?) Franzelin, ubi supra. A *<»· 60 QUA EST. LX IL movent omnes alii fines, non movet ut sit, sed quia est. Prae« terea difierentia assignata valde materialiter se habet ad forma­ lem rationem et modum causandi Sive enim bonitas apprehensa iam sit in natura rerum, sive non sit, semper tamen eodem modo movet, sola scilicet sui praesentia in consideratione intel­ lectus, non autem per modum operantis, prout requiritur ad rationem efficientiae (*). Et haec quidem de causis in genere dicta sint. Nunc au­ tem, quia iuxta Tridentinum, Sess. 6, cap. 7, sacramenta N. L. dicuntur causae instrumentales iustificationis, de ipsa causa in­ strumentait specialiter agendum est, et ad hoc pertinet paragraphus sequens. 2. De causa efficiente instrumentait. — Instrumentum dicitur multipliciter. Dicitur quandoque improprie, et secundum meram analogiam sive similitudinem ; sed haec acceptio ad prae­ sentem indaginem non pertinet. — Dicitur autem proprie sensu latissimo, de omni movente moto quod eatenus agit quatenus agitur. Hoc modo creaturae omnes sunt instrumenta Dei quan­ tum ad generalissimam agendi rationem, quia in tantum agunt in quantum a primo motore applicantur ad agendum. Hoc modo omnis qui destituitur habitibus infusis, est instrumentum Dei in actu supernatural) quantum ad rationem supernaturalitatis, quia in tantum supernaturaliter agit in quantum a Deo recipit mo­ tionem supplentem transeuntem defectum habitus. Hoc modo in(*) Nota hic diligenter quod non absolute reiicitur in praesenti causa moralis efficiens; absit. Nam certe qui iubet, qui mandat, qui sua­ det, qui consilium dat, uno verbo qui active influit id quod est pro­ prium entibus voluntariis in quantum huiusmodi, talis verissime dicitur causa moralis efficiens. Sed qua ratione, quaeso, causa efficiens? Quia qui iubet, vere efficit in eo cui iubet, obligationem ex qua sequitur agendi necessitas. Quia qui suadet aut consilium dat, vere efficit in eo quem suadet, notitiam vel considerationem rationum ex quibus postea ille ad agendum se determinat. Quare, causa efficiens ibi non sunt ra­ tiones obiectivae quarum intuitu ponitur actus, sed est ipse persuasor qui id agit ut tales rationes in considerationem veniant. Ergo remove­ tur solum causa moralis efficiens quam in medium proferunt adversarii, et quam dicunt causare per modum obiecti. ~ DE EFTKCTU SACRAMENTORUM strumentum Dei est quoad ipsam specificationem actus, quisquis erumpit in actus indeliberatos ex instinctu Spiritus Sancti. Atque ita porro discurrendo, apparet latissimum esse campum moven­ tibus motis, quibus semper propria inest instrumenti ratio. — Nostra tamen inquisitio non tantam amplitudinem habet. Non enim de quibuscumque moventibus motis nunc loquimur, sed de illis propriissime dictis instrumentis quae a principali agente e assumuntur ut medium ad aliquod operatum vel artefactum ef­ ficiendum ad extra, nam in hoc genere manifeste inveniuntur ea sanctificationis instrumenta quae sunt N. L. sacramenta. Porro instrumentum hoc modo acceptum, illud est quod agendo actionem sibi competentem secundum propriam virtu­ tem, pertingit ad effectum quod competit ei in quantum est motum a principali agente. Unde instrumenti operatio est du­ plex: una quae est ei connaturalis, sicut extendere atramentum est connaturalis operatio calami, et scindere connaturalis ope­ ratio serrae; alia quae est operatio eius instrumentalis, sicut facere scripturam extendendo atramentum, et inducere formam scamni secando lignum. Et sicut operatio instrumenti est duplex, ita est duplex quo operatur; unum sibi proprium, quod est qualitas habens esse fixum et completum in eo, puta acuitas dentaturae in serra; alterum a principali agente participatum, scilicet motus quo movetur ab arte, quique virtus instrumen­ talis dicitur, utpote constituens instrumentum qua tale in esse virtuoso seu effectivo principalis effectus. Notandum autem est, motum instrumentalem de quo nunc, loquimur, non esse nisi eum quo movetur instrumentum ad operandum ultra virtutem sibi propriam, sibique inhaerentem. Etenim instrumenta artium duplici modo moveri contingit: uno modo simplici motu locali ; alio modo ad cooperandum arti, sicut instrumenta musicae sunt in potentia ad hoc ut sub quocumque impulsu sonum reddant, et ad hoc ut ab arte adhibita musicam efficiant. Per primum autem motum pure et simpliciter applicantur ad agendum id quod eis competit secundum virtutem propriam, et ideo non ille est motus qui in praesenti attenditur; sed solum attenditur motus instrumenti ad causandum effectum artis in quantum te · _ *· 62 QVAEST. LXI1. huiusmodi, scilicet ipse passivus usus quo ars utitur instrumento, ipsumque veluti ingreditur. Et exempla quidem hactenus proposita desumuntur ex phy­ sicis instrumentis, quibus ad omnem artefactorum effectionem indigemus ; nec sane immerito, quia cum sint nobis notiora, imo notissima, facilius in eis inspicimus id quod ad communissimam instrumenti rationem spectat. Porro tria ibi notatu potissimum digna inveniuntur. Primum est, quod instrumentum debet ali­ quid operari de suo; alias otiosa esset instrumenti assumptio. UndeS. Thomas, 1, q. 45, a. 5 dicit: « Causa secunda instru­ at mentalis non participat actionem causae superioris, nisi in « quantum per aliquid sibi proprium dispositive operatur ad « enectum principalis agentis. Si igitur nihil ibi ageret secun« dum illud quod est sibi proprium, frustra adhiberetur ad « agendum ». Alterum est, quod oportet virtutem instrumentalem subiectari in ipsissima actione quo instrumentum exsequitur proprium effectum; nam omne instrumentum « non perficit in« strumentalem actionem, nisi exercendo actionem propriam ; « scindendo enim facit lectum » (l). Perficit, inquam, actionem instrumentaient exercendo actionem propriam ; quod sane intelligendum est formaliter seu per se, et non per accidens tantum, quia ea quae sunt per accidens, in rationibus rerum non atten­ duntur. Et certe, qui cantando ambulat et ambulando cantat, perficit unam operationem exercendo aliam, sed mere concomitanter, ita ut ambae operationes per accidens coniunctae, in eo­ dem subiecto inveniantur. -Nunc autem non sic est de instru­ mento, cuius operatio propria se habet veluti inchoative ad operationem instrumentalem (*). Atque hinc sequitur terlio, quod f7 •· i -a ■· · n 4 ■ (1) S. Thom. 3, q. 26, a, 4, ad 2®“. (2) Certe extensio atramenti, quae est propria calami operatio, se habet materialiter ad ordinatam compositionem linearum atramentalium, quae est operatio instrumentalis. Et sic discurrendo per omnia genera instrumentorum, apparebit quod actio propria et actio instrumentalis nunquam possunt esse in alio atque alio ordine. Quae observatio est maximi momenti in praesenti ; cum enim propria operatio signorum qua talium, non sit actio physica, neque etiam physica esse poterit eorum DE EFFECTU SACRAMENTORUM 63 virtus instrumentalis inveniri debet in ipsa linea naturalis ope­ rationis instrumenti, tamquam certa eius modificatio vel elevatio: elevatio, inquam, cuius sit naturaliter capax, utputa ordo qui­ dam in ea ab intelligentia rectrice impressus, vel aliquid aliud huiusmodi, sicut apparet in instrumentis picturae, musicae, scri­ pturae, et generaliter in iis omnibus quae per organa sive coniuncta sive separata, ab arte efficiuntur. Neque hoc peculiare est instrumentis nostris, sed commune omnibus si modo vere instru­ menta sint. Nam « actio alicuius, etiamsi sit eius ut instrumenti, « oportet ut ab eius potentia egrediatur » (*). Atqui non egre­ deretur ab eius potentia, si id quod addit actio instrumentalis supra simplex exercitium propriae virtutis instrumenti, aliquid aliud importaret praeter merum quemdam ordinem seu modum instrumento operanti ab agente principali impositum. Unde ex hac consideratione concludit S. Thomas, nullam creaturam adhi­ beri posse in instrumentum creationis : « Cum omnis creaturae « potentia sit finita, inquit, impossibile est quod aliqua creatura « ad creationem operetur, etiam quasi instrumentum; nam crea« tio infinitam virtutem requirit in potentia a qua egreditur » (2). Et quia sub hoc respectu, de formis physicis quae non educun­ tur e potentia passiva materiae, eadem est ratio, ideo in sequen­ tibus docet nullam creaturam adhiberi etiam posse ad productio­ nem animae humanae vel gratiae, ita quod ad ipsam substantiam formae productae eius actio se extendat (3). Nihilominus, cum formae istae habeant materiam in qua, sive subiectum in quo, ideo addit, agens creatum posse quidem esse causam instrumentaliter disponentem, non tamen instrumentaliter perficientem. Ex qua doctrina intelligi datur id quod Angelicus in quartum Sen­ tentiarum constanter docuerat dicens, sacramenta « ad effectum « ultimum qui est gratia, non pertingere etiam instrumentaliter actio instrumentalis, sed solum inductiva alicuius quod absque physica transmutatione in subiecto recipiatur. (1) S. Thom, de Pot., Quaest. 3, a. 4, in corp. (2) S. Thom., ibid. (3) Ibid., ad 7nm et 8um. ' ■ 64 QVAEST. LXH. « nisi dispositive, in quantum hoc ad quod instrumentaliter ef« fective pertingunt, est dispositio quae est necessitas, quantum « in se est, ad gratiae susceptionem » (l). Sed de hoc alias. Interim vero diligenter observandum est quod instrumenta quae deserviunt operationibus in extrinseca subiecta transeunti­ bus (de quibus solis in praesenti quaestio esse potest), in duas distinctas, easdemque valde notabiles categorias distribuuntur. Alia enim sunt, in quibus virtus instrumental is a principali agente participata, ordinis esi physici, valens per seipsam ad physicam immutationem materiae. Et non opus est multum immorari in afferendis exemplis, quia ultro occurrunt in vulgaribus illis ar­ tium instrumentis, a quibus omnis haec nostra disputatio initium duxit. Alia vero sunt virtutem habentia instrumentalem ordinis inlentionalis ; virtutem dico quae solum valet, proxime saltem atque immediate, ad deferendas exterius intentiones, conceptio­ nes, sive ordinationes intellectus. Et quoniam ad hanc catego­ riam pertinent signa, de quorum genere sunt sacramenta, pecu­ liaris de ea esse debet consideratio. Hic igitur oportet in primis assignare propriam operatio­ nem huiusmodi instrumentorum, nec a longe repetenda quaestio­ nis solutio ; cuilibet enim statim manifestum est quod omne signum ex sibi propriis, ingerit suam speciem sensibus externis. Nunc autem illud quod ingerit suam speciem sensibus externis, natum est per hoc ipsum aliam speciem sive formam intentionalem ingerere, faciendo scilicet, iuxta celebrem Augustini defi­ nitionem, « aliquid aliud in cognitionem venire ». Verum di­ stinctio hic est necessaria. Contingit enim ut species sensibus impressa connectatur cum alia ex natura rei, sicut videre est in signis naturalibus a quibus nunc omnino abstrahimus. Quando­ que vero connexio non est nisi ex institutione, et tunc signum non habet ex propriis ut per speciem sensibus ingestanPingerat aliquid aliud, sed hoc habet tantummodo in quantum subest institutioni et dispositioni intellectus qui signo utitur. Unde praeter propriam operationem attenditur ibi operatio quaedam (‘) S. Thom, in IV, D. 1, q. 1, a. 4, q. 1. DE BEFKCTU SACRAMENTORUM 65 instrumentalis, ex virtute scilicet quae non residet in signo ut sibi connaturalis, sed ei ab intellectu movente inest. Et vocatur haec virtus vis spiritualis, « sicut et in ipsa voce sensibili est « quaedam vis spiritualis ad excitandum intellectum hominis, in « quantum procedit a conceptione mentis » (4). Sed quo sensu spiritualis dicatur, sano modo accipiendum est. Non enim som­ niare oportet physicam qualitatem, cum nulla res corporea, qualis est sonus ex ore emissus, subiectum esse possit spiritualis acci­ dentis. Ergo vis spiritualis in casu, ab ipsa institutione et im­ positione ad significandum non distinguitur ; nam certe dicta in­ stitutio sive impositio transcendit ordinem materiae, et pertinet ad ordinem intentionum intellectus quae rebus etiam corporeis tanquam signis ipsi intellectui subiectis, affigi valent. Dicendum itaque quod signa sunt instrumenta intentionalia, ex propria quidem virtute speciem sui sensibus ingerentia, ex virtute autem instrumental! reconditas intellectus conceptiones notificantia. Sicut autem intellectus speculativus sua habet instrumenta ad proprias conceptiones exterius manifestandas, ita intellectus practicus ad suas ordinationes imponendas. Sed contingit quan­ doque quod intellectus practici ordinatio versatur circa physi­ cam immutationem rei exterioris, et tunc intellectus immediate movet exsecutivas potentias, quae vicissim in sua operatione ad extra physicis instrumentis utuntur, sicut in omni opere artium videre est. Quandoque vero ordinatio rationis est de iis quae moderni moralia vocare solent, cuiusmodi sunt obligationes, iurisdictiones, tituli, dignitates, deputationes ad certa munera, et alia similia; nam haec omnia perficiuntur absque ulla physica immutatione rei circa quam fit ordinatio, sed tota eorum entitas consistit in ipsa intentione intellectus imperantis prout est subiecto veluti affixa, et in eo perseverat non revocata (2). Tunc igitur instrumenta intellectus practici iterum nihil aliud sunt aut esse possunt quam signa. Et hoc pacto, verba quibus lex pro­ mulgatur, rationem habent instrumenti quo in subditis obligatio (£) S. Thom. 3, q. 62, a 4, ad l',m. (*) Lugo, de Sacr., Disp 1, Sect. 3, η. 35 et seq. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 66 QVA EST. LX Π. legis inducitur. Hoc modo exterior sententia indicis instrumen­ tum est quo fit ius secundum quod debitum est ut reus punia­ tur. vel accusatus dimittatur. Hoc modo in omnibus contractibus scriptura vel orale verbum est instrumentum quo dominia trans­ feruntur, acquiruntur tituli, etc. Porro propria huiusmodi signo­ rum operatio, rursus eadem est quae supra fuit assignata; sed secundum quod subsunt et deserviunt imperio intellectus sub motione voluntatis, non solum ingerunt notitiam conceptae or­ dinationis, sed et ipsam ordinationem quam significant, exterius imponunt, et pro tanto signa firactica appellantur. Et nota bene quod signum practicum a simplici signo distinguitur, quia si­ gnum simplex nullo modo est causa rei notificatae sed solius notificationis; practicum vero non tantum notifient, sed ultra hoc causât passivam ordinationem qua subiectum in certa functione, certove munere vel iure, aut si quid aliud huiusmodi, consti­ tuitur (*). Quae cum ita sint, iam sequitur conclusio praecipui momenti. Si enim propria operatio signorum in quantum huiusmodi, est ordinis intentionalis, (quippe consistit in ingerendo sui speciem sensibus), videtur necesse ut operatio eorum instrumentalis per­ tingat semper ad aliquid quod in eodem pariter ordine clau­ datur, nisi forte velimus adstruere virtutem connaturalem et vir­ tutem instrumentalem quasi disparate se habentes ad invicem, et mere materialiter in eodem subiecto coniunctas. Ex quo statim destrueretur notio instrumenti quam recta ratio nobis sup­ peditat, et constanter retinuit S. Thomas, ubicumque docet quod sacramenta corporalia per propriam operationem quam exercent, (l) Itaque diligenter notandum est quod, cum contradistinguitur. ratio signi a ratione causae, sumitur signum per respectum ad rem si­ gnificatam ut talem, quo pacto significatio nullo modo est causativa sive operativa. Nunc autem, si signum consideres per respectum ad notificationem rei significatae, sic semper est causa, vim habens exci­ tandi intellectum, ut dicitur 3, q. 62, a. 4, ad lum. Ultra hoc vero, si sit signum practicum, habet non solum notificare ordinationes ratio­ nis, verum etiam facere investituram earum, in quantum subest im­ perio eius qui potestate fungitur. .. - - DE EFFECTU SACRA MENTORUM 67 effidiiul operationem instrumentaient ex virtute divina (*). Qua­ propter, si qua forma physica per signum practicum tanquam per instruinentalem causam inducta inveniatur, hoc esse non po­ terit nisi alterutro ex his duobus modis: Vel quia forma intentionalis ad quam terminatur signi practici causalitas, involvit ut sui complementum aliquid physicum, sicut deputatio ad militiam apud nos involvit externum characterem seu habitum militarem; quo fit ut causa inducens conscriptionem ad militiam, sit eo ipso causa exterioris etiam notae qua homo conscriptus insignitur. Vel quia forma intentionalis se habet ut quaedam dispositio de se exigens atque appellans formam physicam; quo pacto depu­ tatio ad cultum divinum in religione Christiana exigit atque ap­ pellat, quantum in se est, sanctificantem gratiam sine qua, ut iam notatum est, cultus ille rite et ut par est, exerceri nequa­ quam potest. Et tunc causalitas signi pertingit ad formam phy­ sicam instrumentaliler dispositive, sicut de sacramentis in ordine ad gratiam, docuerunt veteres theologi. — Verum priusquam ad expositionem variarum opinionum quae circa hanc ipsam sa* cramentorum causalitatem prodierunt accedamus, oportet ut ex dictis hactenus de diversis causarum generibus, genuinae notiones eruantur operis operati, operis operantis, aliaeque ad id attinentes. Huc spectat alterum prolegomeni capitulum. De opere operato, et opere operantis. « In sacramentis, inquit S. Thomas in IV, D. 1, q. 1, a. 5, « est duo considerare, scilicet ipsum sacramentum, et usus sa­ « cramenti. Ipsum sacramentum dicitur a quibusdam opus ope­ « ratum; usus autem sacramenti est ipsa operatio, quae a qui­ « busdam opus operans dicitur ». Ex quo quidem testimonio apparet non ita antiquas esse huiusmodi locutiones, quae ineunte tantum saeculo XIII inceperunt esse in usu, et postmodum a (i) S. Thom. 3, q. 62, a. 1, ad 2'im. -r· bS QVAESr. LXH. theologis communiter receptae, tandem in Concilio Tridentino fuerunt consecratae (1). Est autem opus operans, seu melius operantis, ipsa actio hominis prout e potentia eius egrediens. Opus vero operatum (sensu passivo) est opus exterius factum, puta sacramentale signum rite positum secundum legem suae institutionis, et a Deo ordinatum in instrumentum productionis gratiae. Bene enim id quod ex divina institutione vim habet instrumentalem, opponitur ei quod ab homine operante conse­ queretur valorem et efficaciam. Cum ergo dicuntur sacramenta conferre gratiam ex opere operato, sensus est quod causant illam, non in quantum subsunt virtuti hominum ministrantium, neque etiam in quantum nata sunt excitare in suscipiente fidem per quam ipse homo sese ad justificationem disponeret, sed pure et simpliciter secundum quod sunt instrumenta Dei sanctificatoris, ita ut nihil aliud sub Deo considerandum sit vehit causa inductionis gratiae, praeter sacramentum valide positum iuxta institutionem Christi. Consulto autem dixi, nihil aliud considerari ut causam in­ ductionis gratiae, praeter sacramentum a Christo institutum, sub Deo principali agente. — Nam in primis, cum sermo est de sacramento rite posito iuxta Christi institutionem, satis superque indicatur, minime excludendas esse causas a quibus ipsa sacra­ menti exsistentia atque institutio dependeat. Non ergo remove­ mus meritum redemptionis quod praesupponitur ad exsistentiam sacramenti ut ratio institutionis eius, sed omnem et solam cau­ sam meritoriam quae superveniret sacramento iam instituto, eique ut proximum justificationis principium adiungeretur (2). :l) «Si quis dixerit, per ipsa novae Legis sacramenta, ex opere * operato non conferri gratiam, sed solam fidem divinae promissionis « ad gratiam consequendam sufficere, anathema sit». Trident. Sess. 7, can. 8. f) Hinc sacramenta quae per seipsum ministravit Christus Domi­ nus, cum in terris degeret, adhuc habuerant efficaciam ex opere ope­ rato, quia meritum Christi non habuit influxum ut meritum ministran­ tis, sed ut meritum a quo dependet ipsa sacramenti exsistentia et insti­ tutio in ratione instrumenti ad animarum sanctificationem. DE KEEECTU SACRAMENTORUM 69 — Rursus cum dicitur nihil aliud considerari in linea causae inductionis gratiae, manifestum est non ideo negari necessitatem dispositionum quae sint ab homine operante, sumendo nunc di­ spositiones, non pro eo quod appellat et exigit formam, scilicet gratiam, sed pro eo quod removendo prohibens, reddit animam susceptibilem effectus sacramenti. Causa enim quae inducit huiusmodi dispositiones, nequaquam dici potest causa inductionis ipsius formae^ sicut qui emollit ceram non est causa figurae quae for­ matur ab artifice, sed tantum est causa cur materia illa sit ca­ pax recipiendi actionem agentis; quippe nullum activum inducere potest suum effectum in passivo quod non debito modo ei subiicitur, et sic etiam est in sacramentis. Sciendum namque est quod cum sacramenta sint signa pra­ ctica sanctificationis a Deo consequendae, omnis sacramenti su­ sceptio est ex natura sua quaedam exercita protestatio fidei et spei in Deum sanctificatorem, necnon et voluntatis abrenuntiandi peccato. Quisquis igitur usum rationis habens et actus humani capax existens, sine fide, vel spe, vel efficaci attritione de pec­ catis quae commisit, accedit ad sacramentum, nondum rite subiicitur sacramento in quantum est causa gratiae, quia non habet in rei veritate eos animi affectus quos ipse usus causae sancti­ ficantis prout sanctificans est, per se demonstrat. Ideo est fidus (*), (9 Desumpta vox ab Augustino, 1. 1 de bapt. c. 12: «Quid si < ad ipsum baptismum fictus accessit? Dimissa sunt ei peccata, an non < sunt dimissa? Eligant quod volunt: utrumlibet elegerint, sufficit no« bis. Si dimissa dixerint, quomodo ergo Spiritus Sanctus disciplinae * effugiet fictum (Sap, 1-5), si in isto ficto remissionem operatus est pec« catorum? Si dixerint non esse dimissa, quaero, si postea fictionem « suam corde concusso et vero dolore fateretur, denuo baptizandus iu« dicaretur?» — Proprietatem autem huius vocis declarat S. Thomas, in IV, D. 4, q. 3, a. 2, q. 2, ad lun': < Fictio proprie est, cum aliquis « aliquid ostendit dicto vel facto, quod non est in rei veritate. Hoc « autem contingit dupliciter. Uno modo, quando ex hac intentione «aliquid dicitur vel fit, ut aliud ostendatur quam rei veritas habet, e « tunc fictio est speciale peccatum, et sic non accipitur hic. Alio modo, « quando aliquid ostenditur quod rei veritas non habet, dicto vel facto < etiamsi non propter hoc dicatur vel fiat, et sic accipitur hic fictio < Quicumque enim ad baptismum accedit, ostendit se veteri vitae ab’ 70 QUAEST. LXII. et propter defectum debitae coaptationis patientis ad agens, non inducitur gratiae effectus qui dici solet res sacramenti. Requi­ runtur ergo in adultis fides, spes, et poenitentia de admissis peccatis, tanquam dispositiones removentes fictionem, ac per hoc, coaptantes animam instrumento Dei. Et quo perfectior est fides, perfectior poenitentia, eo etiam melius homo coaptatur, eo maior effectus gratiae per sacramentum ex opere operato inducitur (4). Quia vero infantes et perpetuo amentes omnino sunt praedictae fictionis incapaces, ideo in eis, sed in eis solis non potest re­ quiri dispositio fictionem removens; unde, cum obex nihil aliud sit quam debitae dispositionis carentia, consequens demum est, nullum unquam in iisdem obicem esse posse qui impediat fru­ ctum sacramenti. Hucusque ergo expositam habes notionem causali tatis ex opere operato prout vere est in dogmate catholico, et ex dictis aestimare poteris quam absurda sit Protestantium calumnia aien­ tium. « ex catholicorum sententia opus operatum esse opus exter­ ae num quod iustificet, etiamsi suscipiatur sacramentum absque « ulla fide, aut bono motu ipsius suscipientis » (2). — Intclliges « renuntiare, et novam inchoare; unde si voluntas eius adhuc in vetu« state vitae remaneat, aliud ostendit quam sit in rei veritate, et ideo «est fictio . * — Diligenter ergo notandum est, non dici nunc fictionem, ex hoc quod aliquis simulat se velle recipere sacramentum, (sic enim nequidem valida foret sacramenti susceptio), sed ex hoc quod non habet dispositiones quibus obex ad fructum sacramenti tollitur. Est autem fictio mere materialis, si homo sui defectus conscientiam non habeat ; forma­ lis. si secus. (1) Dispositiones operantis hominis quandoque eiusmodi sunt, ut per seipsas appellent iustificationis gratiam vel augmentum eius, sicut quando quis cum contritione perfecta vel intensa charitate accedit ad sacramentum. Quo in casu, habent certe fructum suum ex opere ope­ rantis, et simul tribuunt animae certam capacitatem ad gratiam sacramentalem recipiendam per opus operatum. Tunc ergo duplex formalitas in eis consideratur, duplexque munus, et neutrum est cum alterius de­ trimento. (2) Cf. Franzelin de Sacr. in gen., thes. 7, n. 2, ubi calumniam hanc late refutat, et concludit: «Sine bono motu igitur adultum iusti< ficari posse, nemo catholicus unquam docuit. Docebant tamen id cer- DE REFECTU SACRAMENTORUM 71 etiam quomodo omnia hactenus dicta de necessitate dispositio­ num in adultis, referantur ad sacramenta in quantum sunt inductiva effectus gratiae de quo in praesenti quaestione agitur. Caeterum, quod attinet ad effectum qui dicitur res et sacramen­ tum, non potest esse fictio impediens si modo omnia adsint quae ad validitatem sacramenti requiruntur; et ratio desumenda est ex propria natura dicti effectus, ut in sequentibus apparebit. In‘ terim vero accipe haec compendiose tradita a S. Thoma in IV, D. 4, q, 3, a. 2, q. 1 : « Duplex est effectus baptismi. Primus « est res et sacramentum, scilicet character. Et quia character « non imprimitur ad praeparandum hominis voluntatem, ut ali­ quid bene fiat..., ideo hunc effectum voluntatis indispositio « non impedit, dummodo aliqualis sit voluntas recipiendi sacra­ « mentum, (prout requiritur ad hoc ipsum ut sit valida susce­ « ptio). Alius effectus est qui est res et non sacramentum, sci­ « licet gratia, et quae ad ipsam consequuntur, per quae hominis « voluntas praeparatur ut bene velit, et bene operetur. Et ideo « ad hunc effectum percipiendum non sufficit quaelibet voluntas « sacramentum recipiendi, sed requiritur voluntas talis a qua « removeatur omnis indispositio contraria gratiae baptismali, < tissime illi ipsi Reformatores, qui hoc crimen calumniose catholicis < impingunt. Tria enim haec erant principia ipsius Lutheri : hominem « iustificari sola fide, quae sit certa fiducia, sibi propter merita Christi « peccata esse remissa, seu potius non imputari ; iustitiam hominis non < esse aliud quam externam imputationem qua Deus eum licet pecca« torem, respiciat vehit iustum; hanc iustitiam nullis peccatis aliis quam < sola incredulitate impediri aut destrui. Atqui talis fiducia peccatoris « evidenter non est bonus motus, sed persuasio stulta simul et impia. Revera ergo: licet id non faterentur, docebant duces Reformationis iustificationem quae possit esse sine bono motu; continetur enim haec doctrina in ipso eorum fundamentali principio de sola fide justifi­ cante». — Recensetur etiam alia fictio Protestandum, quasi doceret sententia catholica, non Deum esse qui iustificet, sed sacramentum propria virtute, atque ita, Spiritum Sanctum vices suas resignasse sacra­ mentis; unde inferunt Calvinus, Kemnitius, et plerique recentiores, a catholicis adscribi sacramentis vim magicam. Sed quo loco habenda sit nova haec imaginatio, ex dictis de instrumento iam satis constat, et ex dicendis de causalitate intentionali luculentius apparebit. <1 72 QVAEST. LXII. « quia contraria non se compatiuntur, unde manente contraria dispositione, baptismus ultimum suum efiectum habere non « posset ». Retinenda igitur notio operis operati prout in confesso est apud omnes catholicos; in qua quidem notione continetur quod sacramenta N. L. prout Deo principaliter operanti subordinata ac veluti deservientia, aliquo saltem modo dant et causant gra. tiam. Verum, cuius rationis sit ista causalitas, an vera et propria, ■ necne; et quatenus affirmative, an physica vel non, an imme diate pertingens ad gratiam ipsam vel mediate tantum, non uno modo a theologis explicatum est. Oportet igitur varias recensere sententias, incipiendo ab ineunte saeculo XIII, quo tempore quae­ stio incepit in scholis agitari. De causalitate sacramentorum variae theologorum sententiae. Primum omnium prae oculis habendum est quod tempore quo scribebat S. Thomas, mediante circiter saeculo XIII, con­ troversia inter Scholae magistros circa hoc unum punctum ver­ sabatur: sintne sacramenta vere et proprie causae gratiae justi­ ficantis. an solum improprio et lato sensu, quatenus ad meram praesentiam signi sacramentalis solus Deus ex pacto infallibili gratiam operetur. Audi ipsum S. Thomam exponentem statum quaestionis tunc existentis, in IV, D. 1, q. 1, a. 4, q. 1: « Omnes, inquit, coguntur ponere sacramenta novae Legis ali­ « quo modo causas gratiae esse, propter auctoritates quae hoc « expresse dicunt. Sed diversi diversimode eas causas ponunt. « Quidam enim dicunt, quod non sunt causae quasi aliquid fa­ « cientes in anima, sed causae sine quibus non, quia increata « virtus, quae sola effectus ad gratiam pertinentes in anima « facit, sacramentis assistit per quamdam Dei ordinationem et « quasi pactionem. Sic enim ordinavit et quasi pepigit Deus, « ut qui sacramenta accipiunt, simul ab eo gratiam recipiant, i· 4 · / .·>- / * ' DK EFFECTU SACRAMENTORUM 73 « non quasi sacramenta aliquid faciant ad hoc. Et est sitnile « de illo qui accipit denarium plumbeum, facta tali ordinatione « ut qui habuerit unum de illis denariis, habeat centum libras « a rege, qui quidem denarius non dat illas centum libras, sed « solus rex accipienti ipsum. Sed hoc non videtur sufficere ad « salvandum dicta Sanctorum. Causa enim sine qua non, si nihil « omnino faciat ad inducendum effectum, vel disponendo vel « meliorando, quantum ad rationem causandi, nihil habebit supra « causas per accidens, sicut album est causa domus, si aedifi« cator sit albus, et secundum hoc sacramenta essent causae « per accidens tantum, sanctificationis. Illa enim ordinatio quam « dicunt, sive pactio, nihil dat eis de ratione causae, sed solum « de ratione signi, sicut etiam denarius plumbeus est solum si« gnum indicans quis debet accipere... Et ideo alii dicunt quod « ex sacramentis duo consequuntur in anima, unum quod est « sacramentum et res, sicut character, vel aliquis ornatus ani« mae in sacramentis in quibus non imprimitur character. Aliud « quod est res tantum, sicut gratia. Respectu ergo primi effe« ctus, sunt sacramenta causae aliquo modo efficientes; sed re« spectu secundi, sunt causae disponentes tali dispositione quae « est necessitas, nisi sit impedimentum ex parte recipientis; et « hoc videtur magis theologis et dictis sanctorum conveniens». — Eadem repetit idem Angelicus, Quodl. 12, art. 14. inquiens : « Duplex est opinio de Ecclesiae sacramentis. Quidam enim « dicunt quod sacramenta non habent virtutem vel vim operandi « in anima, sed tantum extra, et divina virtus concomitans facit « illum effectum... Sed hoc non est sane dictum, quia sic non « esset aliqua praerogativa sacramentorum novae Legis ad ve« tera, quia etiam in illis virtus coassistens fidei credentium in « Christum venturum, iustificabat. Et ideo dicendum quod sa« cramenta habent in se virtutem justificandi, et ad alios effe­ ct ctus ad quos ordinantur, et non solum quod sint signum. « Unde Augustinus: Quae est tanta vis aquae, ut corpus tan« gat, et cor abluat? » — Tandem, in tertia parte Summae theologicae, q. 62, a. 1, in corp., eosdem, nec omnino alios adversarios sibi proponit impugnandos: « Quidam dicunt, ait, QVAEST. LXII. « quod ^sacramenta) non sunt causa gratiae, aliquid operando; « sed quia Deus, sacramentis adhibitis, in anima gratiam ope« ratur. Et ponunt exemplum de illo qui afferens denarium « plumbeum, accipit centum libras ex regis ordinatione, non « quod denarius ille aliquid operetur ad habendum praedictae « pecuniae quantitatem, sed hoc operatur sola voluntas regis... « Sed si quis recte consideret, iste modus non transcendit ra« tionem signi, etc. ». Ex quibus testimoniis inter se collatis aliqualiter iam videri potest, S. Thomam ab initio usque in finem sibi semper constitisse, contra eosdem ubique adversarios pugnare, et in una demum opinione refellenda suam operam contulisse, idque tanto impensius quanto maiori auctoritatum pondere haec opinio tunc fulciri videbatur. luvat autem audire veteres illos magistros qui sacramentis veram ac propriam cau­ sali tatem denegabant. 1. De iis qui dixerunt sacramenta N. L. nihil aliud esse quam causas gratiae improprie dictas, id est con­ ditiones sine quibus non. Agmen ducit, sin minus ordine prioritatis, at certe celebri­ tate nominis, ipse S. Bonaventura qui sic habet in IV, D. 1, q. 4: « Est etiam aliorum magnorum magistrorum circa hoc « opinio, dicentium quod in sacramentis non sit causalitas, neque « virtus aliqua nec effectiva nec dispositiva ad gratiam... Sacra« mento enim dicunt assistere divinam virtutem quae est causa « gratiae... Huic positioni pietas fidei non contradicit, et ratio « consentit ». Eamdem opinionem, etsi non in verbis, in re tamen ipsa, amplexus est postea ac defendit Scotus cum sua Schola. Dicit enim in IV, D. 1, q. 4 et 5, post refutatam more suo senten­ tiam S. Thomae: « Est ergo modus iste, quod susceptio sacra« menti est dispositio necessitans ad effectum signatum persa« cramentum, non quidem per aliquam formam intrinsecam, per « quam necessario causaret terminum, vel aliquam dispositionem « praeviam, sed tantum per assistentiam Dei causandis illum ef« fectum, non necessario absolute, sed necessitate respiciente « potentiam ordinatam. Disposuit enim universaliter, et de hoc Ï. y.f DE EFFKCTU SACRAMENTORUM « Ecclesiam cerlificavit, quod suscipienti tale sacramentum, ipse « conferret effectum signatum ». In hoc igitur sensu tenet Scotus, sacramenta esse causas gratiae; non scilicet per aliquam causalitatem ipsorum sacramentorum, sed quatenus ad positio­ nem sacramentorum Deus decrevit gratiam operari et de tali ordinatione ac libera promissione certificavit Ecclesiam. In idem etiam placitum abiit schola Nominalium. Unus sit pro omnibus Cardinalis Petrus de Alliaco, in IV, q. 1, c. 1: « Quia, inquit, causa est illud ad cuius esse sequitur aliud, du« pliciter potest aliquid dici causa. Uno modo proprie, quando « ad praesentiam esse unius, virtute eius et ex natura rei se« quitur esse alterius, et sic ignis est causa caloris. Alio modo « improprie, quando ad praesentiam esse unius sequitur esse «alterius, non tamen virtute eius, nec ex natura rei, sed ex «sola voluntate alterius; et sic causa sine qua non, dicitur « causa. Ex quo sequitur primo, quod causa sine qua non, non « debet absolute et simpliciter dici causa, quia proprie non est « causa. Secundo sequitur, quod in naturalibus non reperitur « aliqua causa sine qua non, respectu alicuius effectus, sed in « voluntariis bene reperitur... Sacramenta N. L. primo modo « non sunt causae effectivae gratiae, sed bene secundo modo, im« proprie... Unde quando Magister et Sancti dicunt quod sacra« menta N. L. efficiunt quod figurant, non est intelligendus, « quasi proprie efficiunt gratiam, sed quod Deus efficit eam ad « eorum praesentiam, et hoc sufficit Magistro et aliis, ad po« nendum differentiam inter nova et antiqua sacramenta ». Ex his videre est quot et quantos patronos habuerit opinio quae in sacramentis N. L., proprie dictam causalitatem respectu gratiae non agnoscit. Nec ausim dicere, opinionem hanc per posteriora Ecclesiae decreta fuisse confixam. Equidem in Con­ cilio Florentino sub Eugenio IV, legimus differentiam inter sa­ cramenta veteris et novae legis in hoc esse, quod illa non causabant gratiam, ista vero continent et conferunt eam. Rursus in Tridentino, Sess. 7, can. 6-8, sub anathemate definitur sacra­ menta nostra continere gratiam, et conferre eam non ponentibus obicem. Verum non eae formulae sunt quibus adversarii se pu- * t QUAEST. LXU. tarent attingi, quandoquidem ab eismet passim adhibebantur, explicatione quandoque adiecta, ut supra. Insuper omnibus in comperto est, certum fuisse ac statutum Tridentinis Patribus, nolle sententiam ullam confingere, cui nobilis aliqua e scholis catholicis militaret (l). — Nihilominus non est diffitendum quin ex definitionibus illis sumi possit maximum ptaeiudicium contra opinionem hactenus expositam. Quomodo enim absque declara­ tione dicerent Concilia, gratiam in sacramentis N. L. contineri et per eadem conferri, nisi aliqua veri nominis causalitas in ipsissimis sacramentis esset agnoscenda, et non in sola virtute divina eis assistente ? Quomodo etiam sufficienter salvaretur dif­ ferentia in Florentino asserta inter Ecclesiae et Synagogae sa­ cramenta, siquidem et in antiquo foedere, lege infallibili collatam gratiam ad positionem sacramenti, puta circumcisionis, communissima tenet sententia? Certe, quamcumque explicatio­ nem tentaveris, non ea erit quae diversitatem ostendat in ipsa causandi ratione, ut vult Concilium. Quapropter plerique moderni qui in praesenti vestigiis Scoti et λΌπύηηΓιυίη insistunt, his aliisque similibus considerationibus permoti, sententiam magistrorum quadantenus modificare coacti sunt. Nihil certe immutatum quoad influxum in animam, quia pariter dicunt sacramentum nihil operari quod ad gratiae colla­ tionem pertineat. Verum addunt sacramenta esse morali ter actio­ nes Christi, et eius meritis dignificari ; quo fit ut sua excellentia seu valore moveant Deum ad sanctificandum suscipientes, adeoque vere ac proprie causae gratiae dicantur et sint, fere sicut moneta pro qua venditor commutat mercem, dans tantum pro tanto. Cum hoc additamento definitivam formam accepit opinio de causalitate, ut aiunt, morali sacramentorum N. L., quam sic exponit ac tuetur Cardinalis de Lugo, de Sacr. Disp 4, Sect. 4, n. 33: « Causa moralis est, quae movet agens physicum ad « volendum operari. Sacramenta autem posita movent procul «dubio Deum ut velit producere gratiam...: nam sunt condi« tiones sub quibus Deus promisit gratiam; debitor autem qui(*) (*) Pallavicini, Hist. Cone. Tnd. 1. 9, c. 4, n. 9. DE BEEECTU SACRAMENTORUM 77 « sub conditione promisit, movetur ab ipsa conditione posita ad « volendum dare quod promisit. Sunt item actiones et opera« dones Christi per suos ministros quibus repraesentat Deo «merita sua, ut obtineat gratiam pro hominibus; quae procul «dubio habent maximam vim ad movendum Deum. Habent « ergo totum quod requiritur ad causandum moraliter gratiam « et alios effectus ». At vero non videtur haec modernorum additio sive expli­ catio mederi efficaciter defectui pro quo fuit introducta. Omitto interim quod locutio qua dicunt Deum per sacramenta moveri ad largiendam gratiam, est impropria, et pro tanto expositione indigens, cum divina voluntas a nullo extrinseco moveatur aut moveri possit. Omitto quod sacramenta non sunt operationes seu actiones Christi, sed potius operata. Omitto quod causalitas as­ serta, si qua esset, reduceretur ad causalitatem finis, non autem ad causalitatem efficientem sacramentis propriam. Omitto alia plura quae inferius opportuniorem locum invenient, et insistendo nunc in sola ratione causae proprie dictae de qua in praesenti inquiritur, dico : Ad hoc ut modo assignato ritus sacramentales vere forent iustificationis causae, oporteret ut essent instar mo­ netae aureae, habentes verum valorem moralem intrinsecum, quatenus scilicet considerati secundum ea quibus intrinsece con­ stant vel afficiuntur, accipi possent ut pretium gratiae. Sed hoc est impossibile. Et certe, actiones illae sacramentales non sunt a Christo ut a proprio supposito operante; non ergo intrinsece ab eo dignificari possunt, sed extrinsece duntaxat, propter re­ lationem quam dicunt ad ipsum, ut ad institutorem in cuius nomine celebrantur. Praeterea ut mox insinuatum est, illud quod est sacramentum, et in quo oportet causalitatem inveniri, non tam est operatio quam operatum, puta ipsa aquae ablutio terminative sumpta, cum verbo extrinsecus sonante: ego te ba­ ptizo, etc. Atqui per se evidens videtur quod tale operatum non potest intrinsece dignificari moraliter, sed ad summum re­ praesentare pretium sive meritum quo acquisita est gratia. Unde in hoc dicendi modo sacramenta essent potius instar schedulae papyraceae quae non transcendit rationem nudi ac simplicis 78 QUAEST. LXH. signi, tota vi movendi in solis valoribus repraesentatis exsi­ stente. Licet igitur varient verba, et non amplius cum antiquis crude dicant sacramenta esse causas solum improprie, tamen auctores illi nihil iu re ipsa addere videntur, quo satis salvetur causalitas proprie dicta, et ideo non immerito recenseri solent cum Bonaventura, Scoto, et Nominalibus, quasi eiusdem opinionis, ad substantiam rei quod attinet. Nunc autem in oppositum est sententia, quam veteres defensores causalitatis proprie dictae una­ nimiter asseruerunt. 2. De iis qui dixerunt sacramenta N. L. esse vere et proprie causas efficientes gratiae, sed instrumentaliter di­ spositive tantum (l). Sententia haec est S. Thomae, in IV, 1, a. 4, et D. 5, q. 1, a. 3, q. 1 ; et D. 18, q. 1, a. 3, q. 1. Item Qq. disp, de Veritate, q. 27, a. 4, ad 3am. Item, Qq. disp. de Potentia, q. 3, a. 4. ad 8°®. « Hunc modum, inquit commentator Scoti Hiquaeus, « explicat Doctor (Scotus) in littera, nempe sacramenta cau« sare gratiam, non quod attingant physice entitatem gratiae « quae creatur, sed producant aliquam dispositionem prae« viam et quasi necessitantem ad gratiam, ut characterem in « iis quae characterem imprimunt, vel ornatum quemdam spi« ritualem; hanc efficaciam habent sacramenta per modum in« strumenti, ut elevantur per communicationem virtutis impressae « et receptae in ipsis sacramentis... Hanc defendunt omnes an« tiqui Thomistae usque ad Caietanum : Paludanus, in IV, D. 1, « q. 1 (s); Capreolus, q. 1, art. 1, conclusione tertia (3) ; Fer(!) Admirationem movet quod in manualibus nostris nihil habea­ tur, etiam historice, de sententia adeo celebri, quae sola obtinuit usque ad initia saeculi XVI, apud propugnatores verae et propriae causalitatis sacramentorum. (*) < Secundum hoc intelligendae sunt auctoritates quae dicunt sa< cramenta causare gratiam, scilicet dispositive, sicut homo est causa « hominis, disponendo ». Paludanus, 1. c. (3) Recitat verba S. Thomae, approbando ea. DE EFFECTU SACRAMENTORUM « rariensis, 4 cont. Gent., c. 57 (*) ». His addi possunt Alber­ tus Magnus (2), Petrus a Tarantasia (3), Dionysius Carthusianus (4), et alii. Et de mente quidem horum veterum nulla est ambigendi ratio. Nunc autem plures existimant, S. Thomam non firmum permansisse in ea sententia quam locis superius indicatis tam asseveranter tamque constanter docuerat, sed in Summa theo­ logica eam retractasse, ponendo expresse, inquit Caietanus (5), gratiam gratum facientem a Deo principaliter, et a sacramento inslrumentaliter causari. Verum, pace tanti viri dixerim, non ea propositio est quae retractationis suspicionem ullam ingerere possit, cum et in scripto super IV Sententiarum instrumentalem causalitatem respectu gratiae ubique sacramentis vindicet An­ gelicus (6), tametsi ibidem explicite moneat, dupliciter dici posse causam instrumentalem, ut supra declaratum est. Ex hoc autem quod in tertia parte Summae theologicae, nullam amplius mentionem iniiciat. de dispositione illa ad quam «r (*) « Considerandum quod duplex est instrumentum : quoddam < quod sua actione attingit ultimam perfectionem quam principale agens «intendit; quoddam vero quod ipsam ultimam perfectionem non attin. Ferrariensis, 1. c. (2) « Dicendum quod causa est sacramentum, ut disponens in subie« cto, et est dispositio quae est necessitas quantum est de se; non « tamen sequitur quod semper operetur, sed sequitur quod quantum < est de se, semper operetur : si enim ille fictus est, tunc ponit obi«cem». Alb. Magn, in IV, D. 1. a. 5. (3) In IV Sent. (4) Dionys. Carth. in IV. D. 1. (5) Caiet. in 3am Part. q. 62, art. 1. (6) « Reducuntur sacramenta ad genus efficientis causae, non prin« cipalis, sed instrumentalis. Deus autem solus est causa gratiae quasi «principale agens, sed sacramenta quasi instrumentaliter..., ut dictum «est, agentia sunt». S. Thom, in IV, D. 1, q. 1, a. 4, q. 1, ad 2um. 80 QÜAEST. LXII. solam, ut alias affirmat, immediate pertingit sacramenti causa­ litas, nihil efficitur. — Primo quidem, quia nemo censetur re­ tractare sententiam priorem, nisi vel expressis verbis id signi­ ficet C1), vel certe ei tandem sententiae acquiescat quae priorem destruat, eique contradicat. Atqui nihil tale in casu unquam in­ ventum est, et ne unus quidem locus potest afferri. Quin imo, si quis diligenter conferat locos parallelos Sententiarum et Sum­ mae, videbit eumdem esse utrobique loquendi modum quoad virtutem instrumentalem sacramentorum, easdem difficultates propositas, solutiones easdem, easdem demum adhibitas compa­ rationes, quas plerumque ex physicis artium instrumentis desu­ mit, eo quod faciliora exempla sunt, ac per hoc, magis idonea ad inculcandam generalem notionem causae instrumentalis. — Insuper, in Qq. disp. de Potentia, quas in fine vitae suae con­ scripsit, eodem ferme tempore quo Summa in lucem prodibat, expresse ponit ipsissimum causandi modum quem iunior, in Com­ mentariis super Magistrum, sacramentis attribuerat. Cum enim, Quaest. 3, contra incommunicabilitatem potentiae creandi sibi obiecisset: « Opus justificationis est nobilius quam creationis, « cum gratia sit supra naturam; sed in iustificatione impii mi<< nisterium exhibet creatura, sacerdos enim dicitur ut minister « iustificare, sive peccata remittere; ergo multo magis potest «creatura ministerium exhibere in creationis actu », respondet in hunc modum : « Ad octavum dicendum quod in opere iusti« ficationis homo aliquid operatur ministerio, tantum per hoc(*) (*) Non desunt exempla formalis retractationis in tertia parte Sum­ mae theologicae: < Si praeter habitum scientiae infusum, inquit Ange< licus, 3, q. 12, a. 2, in corp., non sit in anima Christi aliquis habitus « scientiae acquisitae, ut quibusdam videtur, et mihi aliquando visum < est... etc.». Et infra, q. 70, a 4, in corp.: «Alii dixerunt quod in « circumcisione conferebatur gratia, etiam quantum ad aliquem effectum < positivum, qui est facere dignum vita aeterna, sed non quantum ad « omnes effectus, quia non sufficiebat reprimere concupiscentiam fomitis, α nec ad implendum mandata legis, quod etiam aliquando mihi visum est. « Sed diligenter consideranti, etc. ». Quidni ergo aliquid simile diceret de toties asserto causalitatis sacramentalis modo, si, ut adversariis placet, sententiam mutasset? 81 DK EFFECTU SACRAMENTORUM « quoti adhibet sacramenta: unde cum sacramenta, iustificare « dicantur instrumentaliler et dispositive, solutio redit in idem « cum solutione praedicta», id est cum solutione praecedenti circa animam rationalem quae per creationem in esse produci­ tur, ita tamen ut habeat materiam in qua. « Ex parte ergo illa, « inquit, qua habet materiam in qua, natura potest dispositive « operari, non tamen quod ad ipsam substantiam creati, natu« rae actio se extendat ». — Tertio denique, in praecitato loco quaestionum de Potentia notandum apprime est quomodo dicat Angelicus, cum sacramenta iustificare dicantur instrumentaliter et dispositive, quasi hoc esset in confesso apud eos omnes qui sacramenta habebant ut veras causas gratiae, et absque haesita­ tione ab eisdem unanimiter traderetur. Hinc ergo intelligere est quare in Summa, de explicatione causalitatis sacramentalis non curat. Ibi enim explicationem hanc ut satis notam praesupponit, omnes nervos intendens in id quod longe maioris erat momenti, et unice in controversiam vocabatur, sintne sacramenta verae justificationis causae, an secus. Pro affirmativa totis viribus pu­ gnat, sicut etiam totis viribus pugnavit pro omnimoda immaterialitate angelorum, et in utroque victoriam obtinuit. Nam post S. Thomam, doctrina attribuens angelis materiam ita incepit obsolescere in Ecclesia, ut nunc sine temeritate sustineri amplius non possit. Et sic etiam accidit de opinione quae ponebat sa­ cramenta N. L., meras conditiones sive causas sine quibus non; nemo enim eam, uti sonat, nunc defendere vellet. Non ergo est cur Caietano in hac re consentiamus, rece­ dendo ab iis quae tam multis in locis, categorice atque ipsis verbis tradit Angelicus. Adhuc tamen remaneret inquirendum, cuiusmodi sit in mente S. Thomae, dispositio appellans gratiam, cuiusmodi etiam virtus instrumentalis per quam in suscipiente sacramentum, inducitur: an scilicet ordinis physici, an potius intentionalis ? Certe, dispositionem illam qttae est necessitas, quantum in se est, ad gratiae susceptionem, et ad quam instru­ mentaliter effective pertingunt sacramenta, dicit esse rem et sa­ cramentum. Porro res et sacramentum aliquando est evidentis­ sime aliquid ordinis intentionalis, sicut in matrimonio v. g De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 6 82 ·» QUAEST. LX I h vinculum coniugale prout repraesentans unionem Christi et Ecclesiae. Aliquando vero est character, in quo potissimum atten­ ditur deputalio ad certum munus in religione Christiana, quae morale quid, ut moderni loquuntur, sonat. Atqui ad hoc ut sa­ cramentum dicatur et sit immediata characteris causa, non est necesse ut directe attingat characterem sub omni formalitate quae in eo consideratur; hoc enim nusquam requirit habitudo causae secundae ad effectum. Aliunde vero instrumentaient sa­ cramentorum virtutem videtur S. Thomas ad ordinem intentionalem revocare, quoties eam dicit consequi institutionem Christi ut proprium principium, puta cum ait, Q. 62, a. 5, ad 3um: « Sacramentum consequitur spiritualem virtutem ex benedictione « Christi et applicatione ministri ad usum sacramenti ». Et ite­ rum, 4 c. Gent., c. 56: « Nec est inconveniens quod per res « sensibiles et corporales spiritualis salus ministretur, quia huius­ « modi visibilia sunt quasi quaedam instrumenta Dei incarnati « et passi. Instrumentum autem non operatur ex virtute suae naturae, sed ex virtute principalis agentis a quo applicatur « ad operandum. Sic igitur et huiusmodi res visibiles salutem « spiritualem operantur, non ex proprietate suae naturae, sed « ex institutione ipsius Christi, ex qua virtutem instrumentalem « consequuntur ». Et rursus, cum q. 62, a. 4, ad lntn, explicans qua ratione virtus spiritualis esse possit in re corporea, affert exemplum virtutis quae est in voce sensibili ad excitandum au­ dientis intellectum. Sed haec infra discutientur. Interim vero, quoniam in nuda expositione sententiarum adhuc consistimus, reliquum est ut nonnulla adiiciantur de opinione quae in sacra­ mentis agnoscit causas physicas, immediate ad effectionem gra­ tiae pertingentes. 3. De iis qui dixerunt sacramenta N. L., physice cau­ sare gratiam, instrumentaliter et perfective. Hanc opinionem, ut videtur, primus mortalium invexit Caietanus ; quem postea secuti sunt omnes fere Thomistae recentiores, necnon et Suarez cum aliis pluribus, tametsi inter se in explicatione varient. Et Caietanus quidem, in 3*m Part., Quaest. 62, a. 1 et 4, DE EFFECTU SACRAMENTORUM 83 docet sacramenta, tanquam physica instrumenta causandi, attin­ gere ipsam entitatem gratiae, et non solum dispositionem prae­ viam, idque non per virtutem in ipsis receptam quae sit prin­ cipium actionis permanens aut transiens, sed per motum a Deo causa principali. Quem motum ibidem, Quaest. 13, art. 2, ita demum explicat, ut sit per modum usus instrumenti ad exse­ cutionem omnipotentiae, quatenus « ex hoc ipso quod Deus «utitur aliqua re ut instrumento ad opus miraculosum (*), ele« vatur res illa in ordinem causae instrumentalis, et ipse pas« sivus usus quo Deus illa utitur ad hoc opus, est motus quo « a principali agente instrumentum movetur». Suarez vero im­ probat hunc dicendi modum, et vult gratiam produci physice instrumentaliter per potentiam obedientialem activam ipsorum sacramentorum. Est autem iuxta ipsum potentia haec obedientialis, virtus quaedam inchoata agendi in qualibet creatura, qua subiicitur primo agenti, ut possit assumi ad quemcumque effe­ ctum qui alias non repugnat. Et hanc docet esse principium agendi in omnibus instrumentis divinis; de qua etiam fusius disserit in 3am Part. Tom. I, Disp. 31, Sect. 5. Caeterum, si a Caietano quaeras qui fieri possit ut virtus spiritualis physica, cuiuscumque tandem generis sit, subiectetur in re corporea; si quaeras quomodo reviviscant sacramenta, et effectum gratiae consequantur quando iam a multo tempore esse desierunt; si quaeras qua ratione explicetur quod causae physicae exsistant, et simul-a conditionibus causarum physicarum omnino absolvantur, uti apparet in matrimonio quod inter absentes et longe distantes contrahi potest, imo in aliis etiam sacramentis, quorum validitas minime requirit ut sacramentalis forma physice contingat suscipientem : si, inquam, de his et aliis similibus in­ quiras, respondebit Caietanus quod « onnipotentia non est alli« gata certis instrumentis, locis, aut propinquitatibus; ideo non « refert, quavis re utatur Deus instrumentaliter ad quodcumque « miraculum ; nam sicut potest sine instrumento opus illud per« ficere, ita potest non solum efficere per instrumentum, sed (i) Et eadem ratio est de gratiae productione. S4 QVAEST. LXII. « per quodeumqtie, et ubicumque existai, et quantum cumque « distet ❖ (*), Ex quo iam perspicere licet, quot et quantis, dicarane difficultatibus an forte apertis repugnantiis, opinio ista pateat, ut non immerito recenseatur inter difficiliores quae un­ quam in theologia fuerunt propositae. Conclusio et modus procedendi. — Hactenus declaratum est qui sint varii modi exponendi sacramentorum causalitatem respectu gratiae gratum facientis. Porro illud in primis, conclu­ sionis instar, deducere est, quaestionem scilicet non sat recte poni sub hac forma: causenine sacramenta gratiam physice, an moraliter. Nomine enim causae moralis nihil satis determinatum habetur. Et profecto, cum secundum communiorem usum et propriam vocis acceptionem, morale sit illud quod respicit mo­ res, causa moralis proprie intelligitur illa quae causât persua­ dendo, alliciendo, seu movendo eo genere motus quo entia libera in quantum huiusmodi moveri solent, et sic divisio in causam moralem et physicam non est adaequata, ut videbimus. Imo si accipiatur causa moralis in sensu recentiorum quorum supra mentionem fecimus, non dividit causam efficientem ad quam pertinent sacramenta. Quapropter, ut sit processus rectus, prima quaestio debet esse huiusmodi : Causentne sacramenta movendo obiective, sua scilicet bonitate seu dignitate apprehensa, an potius aliquid fa­ ciendo seu inducendo in anima suscipientis. Quae quaestio si soluta supponatur, (et solvi potest vel ex hac sola considera­ tione, quod prior ille modus non pertinet ad causam efficientem nec formaliter nec reductive, cum tamen sacramenta iuxta om­ nes sint quaedam efficientes justificationis causae), iterum quaeri debet: Causentne inducendo seu faciendo immediate ipsam gra­ tiam, an tantum aliquid quod sit dispositio et necessitas, quan­ tum in se est, ad gratiae susceptionem. Et si rursus reiiciatur primum, ultimo remanet inquirendum de dispositione ipsa, qualis sit et quomodo intelligenda. Verum non est propositum intentionis nostrae, de solis re(‘) Caiet., in 3a“ Part., q. 13, a. 2. DE EFFECTU SACRAMENTORUM 85 bus in schola controversis pertractare. Imo per prius dogma catholicum est asserendum atque vindicandum. Tum ea senten­ tia declaranda, certissimis, ut videtur, innixa argumentis, sine qua vix aut ne vix quidem inter sese cohaerere possunt varia doctrinae capita in re sacramentaria. Tertio demum loco agen­ dum supererit de eo quod probabilius apparet circa modum causalilatis. THESIS V. (Art. 1-2). Secundum fidem catholicam credendum est sacramenta Novae Legis non ponentibus obicem conferre gratiam ex opere operato. Porro gratia sacramentalis addit supra gra­ tiam communiter dictam et super virtutes et dona, quoddam speciale auxilium ad consequendum proprium uniuscuiusque sacramenti finem. Assertio est contra Protestantes qui consequenter ad suum fundamentalem errorem circa iustificationem, dicunt sacramenta nihil conferre ad gratiam, nisi forte per modum concionis, exci­ tando fidem ex qua sola potest iustificari homo. Unde etiamsi quidam eorum verbo tenus asserant sacramenta esse causas in­ strumentales sanctificationis nostrae, cum tamen semper intelli­ gent, mediante fide quae est opus operantis, constat quod causalitatem gratiae nunquam tribuunt ipsi sacramento sub Deo principaliter agente, de medio tollentes omnem iustificationem in vi operis operati. In oppositum sunt anathemata Tridentini, Sess. 7, can. 6-8: « Si quis dixerit, sacramenta N. L. non con« tinere gratiam quam significant, aut gratiam ipsam non po« nentibus obicem non conferre, quasi signa tantum externa sint « acceptae per fidem gratiae vel iustitiae, et notae quaedam « christianae professionis, quibus apud homines distinguuntur 86 QUAEST. LXII. « fideles ab infidelibus, anathema sit. — Si quis dixerit, non « dari gratiam per huiusmodi sacramenta semper et omnibus, «i quantum est ex parte Dei, etiamsi rite ea suscipiant, sed « aliquando et aliquibus, anathema sit. — Si quis dixerit, per ipsa N. L. sacramenta ex opere operato non conferri gratiam, sed solam fidem divinae promissionis ad gratiam consequen­ « dam sufficere, anathema sit » (*). Argumentum autem scripturale est huiusmodi : Ex mul­ tis Scripturae auctoritatibus habetur primo, quod sacramenta nostra non solum significant, sed etiam causant gratiam ; tum secundo, quod causant illam, nullo mediante opere operantis. Declaratur primum ex Ioan. III-5: «Nisi quis renatus fue« rit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum « Dei ». Item, Eph. V-26. « Mundans (Ecclesiam) lavacro aquae « in verbo vitae». Item, Tit. III-5: «Salvos nos fecit per « lavacrum regenerationis ». Item, Act. VIII-18: « Cum vidis« set... quia per impositionem manus apostolorum daretur Spi­ ritus Sanctus ». Item, 2. Tim. 1-6: « Ut resuscites gratiam Dei quae est in te per impositionem manuum mearum ». Ubique enim vera attribuitur causalitas signo sacramentali re­ spectu gratiae habitualis per quam solam formaliter habetur spiritualis renascenda, spiritualis emundatio, et inhabitatio Spi­ ritus Sancti. Quam vana autem sint haereticorum argumenta, ut tam clara effugiant testimonia, videri potest apud Bellarmi- •7 <1 Γ* (*) Nota quod dogma ut sic, praescindit a quaestione superius commemorata: sintne sacramenta causae sensu proprio et stricto, vel tantum improprio et largo. Sive enim dicatur gratia per sacramenta conferri propter veram virtutem instrumentalem in eis receptam, sive solum propter virtutem Spiritus Sancti eis assistentem, ad sensum Ma­ gistri Sententiarum, S. Bonaventurae, Scoti et aliorum de schola Nomi­ nalium, semper salva manet notio collationis gratiae ex opere operato. Unum igitur in praesenti contra haereticos demonstrare satis est : sa­ cramenta non esse pure mnemotechnica aut fidei excitativa ad modum concionis, sed vere sanctificantia; sanctificantia autem dico ex virtute divina, nullo mediante opere operantis a quo proxime pendeat ipsa sanctificatio. Et si plus demonstretur, erit ad abundantiam; quod autem abundat, ut dici solet, non vitiat. DE EFFECTU SACRAMENTORUM 87 num (*). Confirmatur etiam ex aliis testimoniis in quibus dicitur regulariter consequi justificationis effectus ad positionem sacra­ mentorum : Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Im­ ponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. Baptizetur unusquisque vestrum in remissionem peccatorum ve­ strorum, etc. Nam illud quod ad actionem aliquam regulariter consequi dicitur, semper accipi debet ut proprius eius effectus, si nulla alia connexionis ratio assignetur, et nulla apponatur specialis explicatio. Declaratur etiam secundum, quia istae locutiones causales, ex aqua et Sp. S., per lavacrum regenerationis, etc., indicant in sacramentis respectu gratiae, propriam quamdam causalitatem quae in aliis rebus non est, praesertim cum gravissimis verbis Christus asserat non relinqui medium aliud quo quis ad regenerationis gratiam pervenire possit. Atqui si in tantum ba­ ptismus causaret justificationem, in quantum excitaret fidem vel poenitentiam, nihil proprium haberet prae quavis alia re, puta libro spirituali vel concione vel imagine, ad excitandos devo­ tionis sensus idonea. Insuper, fides et poenitentia semper po­ nuntur ut praerequisita ad receptionem sacramenti : Poenitentiam agite, inquit, et baptizetur unusquisque vestrum, etc. Et rursus: (9 « Ad hunc locum (Ioan. III-5) non potuit aliter Calvinus re< spondere, nisi negando hic agi de baptismo. Quocirca per aquam vult < intelligi Spiritum Sanctum, et hunc esse sensum : Nisi qui renatus « fuerit ex aqua, id est, ex Spiritu Sancto qui instar aquae mundat, etc. < — At primum, omnes scriptores hactenus hunc locum intellexerunt « de baptismo... Secundo, si ita liceret ludere in Scripturis, possemus « negare baptismum aquae, nam ubique intelligemus nomine aquae « Spiritum Sanctum, et eodem modo licebit pervertere omnia alia my« steria. Tertio negari non potest quin sit coacta et absurda, et Scri< pturis inusitata locutio. Nec valet exemplum quod Calvinus profert < ex Matth. III : Ille vos baptizabit in Spiritu Sancto et igne, ubi vult « intelligi eumdem Spiritum Sanctum, ut habet similitudinem cum igne; « nam per ignem rectissime potest intelligi externus ignis qui descen« dit visibiliter super apostolos in die Pentecostes, etc. ». Haec Bellarminus, de Sacr. 1. 3, c. 3, ubi alias haereticorum cavillationes late pro­ sequitur. ’r/z.-.O SS QUAEST. uXlI. Qui crediderit et baptizalus fuerit, salvus erit. Ergo gratia, non fidei et poenitentiae, sed baptismi proprius fructus est, quia si baptismi fructus non esset nisi media fide vel poenitentia quam excitat, nequaquam oporteret fidem et poenitentiam praemittere receptioni sacramenti. Praeterea, Ioan. I, 31-30, fit oppositio inter baptismum loannis et baptismum Christi, tanquam inter inefficacem et efficacem justificationis. Sed profecto, baptismus loannis excitabat ad poenitentiam per quam poterat obtineri justificatio, et hac de causa appellatur Marc. I--I et Luc. III-3, baptismus poenitentiae in remissionem peccatorum. Ergo, ut salva sit oppositio inter utrumque baptismum, necesse est ut bapti­ smus Christi, nullo mediante opere operantis, conferat gratiam, ac per hoc, vere conferat illam ex opere operato. Et adhuc magis confirmatur, quia Scripturas interpretari oportet inhaerendo usui et antiquissimae traditioni totius Eccle­ siae; et ideo fatendum est, non minus pueros quam adultos esse capaces illius renascendae ex aqua et Spiritu Sancto de qua lo­ quitur Christus ad Nicodemum, cum vel a primis initiis vigue­ rit usus baptizandi infantes (*). Nunc autem, si possunt sacra­ menta adhiberi etiam non intelligentibus, puta pueris, non ergo iustificanL per modum concionis, sed omnino necesse est ut cau­ sent sanctitatem, nullo mediante opere operantis. — Insuper verba et signa sacramentalia pendent ex divina institutione, et nequaquam ab hominibus propria auctoritate determinari possunt, prout colligitur aperte ex Apostolo, 1 Cor. I-IV, ubi se asserit baptismi et caeterorum sacramentorum dispensatorem, auctorem vero se fuisse, absurdum reputat atque impossibile. Sed nemo unquam denegabit homini potestatem instituendi signa per quae fides proponatur. Ergo iterum, sacramenta non sunt concionatoria, sed magis consecratoria, id est. vim habentia conferendi sanctificationem alio modo quam obiectum fidei intellectui prae­ sentando. — Denique, ex ipsis adversariis sacramenta prosunt solis suscipientibus, etiamsi multi alii praesentes sint, et audiant (*) Documenta apodictica, vide apud Augustinum in controversia Pelagiana. DK EKEECTU SACRAMENTORUM 89 vel videant quae geruntur; non igitur justificationem conferunt excitando fidem, quia hunc effectum habere possunt etiam in adstantibus, sed conferunt eam pure et simpliciter prout sunt instrumenta Dei, in cuius potestate est collatio gratiae. Ex supradictis autem apparet, in hac ipsa ratione causandi sitam esse causalitatem ex opere operato. Ad auctoritates autem Scripturae (Rom. III-30, V-l, etc.) quibus se muniunt Protestantes, ponentes iustificationem non esse nisi ex fide et per fidem, dicendum est quod in locis ci­ tatis nomine fidei intelligit Apostolus quidquid includitur in ea oeconomia, seu in eo ordine cuius fides basis est et fundamen­ tum. Neque enim ibi de actu vel virtute fidei praecisive agit, ut ex argumento et tenore totius epistolae facile tibi consta­ bit^); sed agit de ordine fidei, prout opponitur ordini operum, operum dico quae a fide sunt seiuncta, vel certe nulla depen­ dentiae habitudine ad eamdem referuntur. Hoc igitur sensu accipiendo fidem, sive iustificemur ex opere operantis, sive iustificemur ex opere operato, semper ex fide iustificamur. Ex opere quidem operantis, quia opus operantis quod est proxima ad iu­ stificationem dispositio, suas in fide radices habeat necesse est.(*) (*) In capitibus epistolae ad Romanos unde obiecta nobis testimo­ nia deducuntur, totus est Apostolus in declarando quomodo abstractione facta a fide in Christum redemptorem, et integro ordine quem haec ipsa fides initiat, nihil potest prodesse ad veram iustitiam qua filii Dei no­ minamur et sumus. Et quia ea omnia quae ad ordinem fidei pertinent, sunt gratuitum ac supernaturale donum quod Deus hominibus elargitur secundum electionem et propositum suae voluntatis, hinc ostendit Apo­ stolus, non esse cur ludaei adversus Gentiles idololatriae hactenus de­ ditos glorientur, nec Gentiles adversus ludaeos legis praevaricatores, quia utrique peccaverunt, utrique sese divina vocatione positive indi­ gnos reddiderunt, et egent gloria Dei. Hoc est epistolae argumentum, cui etiam suffragantur circumstantiae in quibus fuit scripta. Erat enim tempus in quo oleaster sylvestris inserebatur in bonam olivam, in quo destruebatur paries separationis inter duos populos, in quo ii qui huc­ usque fuerant hospites et advenae, aedificabantur super fundamentum apostolorum et prophetarum. Ut igitur faceret pacem, omnes pariter humiliando sub potenti manu Dei, gratuitae justificationis altissimas causas exponere habuit Apostolus. 90 QL’AEST. LXII. Ex opere operato vero, quia opus operatum seu sacramentum est natura sua quoddam signum protestativum fidei in Christum pro nobis passum, cui etiam non rite subiicitur homo nisi cre­ dens, ut in prolegomeno § 2 dictum est. Unde idem Apostolus qui ut falsam ludaeorum opinionem de operibus legis exclude­ ret, generaliter dixit nos iustificari ex fide vel per fidem, dixit etiam Ecclesiam iustificari lavacro aquae in verbo vitae, et ite­ rum, salvos nos fieri per lavacrum justificationis, baptismum si­ gnificans. Haec si bene tenueris, habebis unde respondeas ad classi­ cam difficultatem ex Augustino, Tract. 80 in Ioan. n. 3, ubi ait: verbum quod accedit ad elementum, operari in sacramentis, non quia dicitur, sed quia creditur. Sensus est: non in quantum est materialis quidam sonus feriens aures corporis, sed in quan­ tum spirituali significatione pertinet ad ordinem fidei, et sic spiritualiter acceptum spiritualizat ipsam aquam, quae alias, seiuncta a verbo fidei, non esset nisi aqua, id est, labile et fluxum elementum. Unde subdit Augustinus: « Nam in ipso verbo, « aliud est sonus transiens, aliud virtus manens », scilicet vir­ tus sanctificans quae eatenus dicitur manens, quatenus manens est mysterium cuius protestatur fidem, et a quo habet ut san­ ctificationem operetur. Caeterum, verbum formae in baptismo esse in sensu Augustini, non concionatorium, sed consecratorium, evidenter patet ex hoc quod admirans dixerat: « Unde « tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat ? » Nam si solum ageretur de praesentando obiecto fidei, quid minus admiratione dignum? Et paulo infra ait, verbum hoc tantum valere, « ut etiam tantillum mundet infantem, quamvis nondum « valentem corde credere ad iustitiam, et ore confiteri ad sa« lutem ». Et eadem fere explicatio est ad 1 Petr. III-21, ubi bapti­ smus comparatur arcae Noe, et vis iustificativa videretur tribui, non ipsi sacramento, sed interrogationi bonae conscientiae ad Deum, id est, ut Protestantes volunt, fidei quae est bona con­ scientia qua quis confidit peccata sua tegi meritis Christi. At longe aliud sibi vult Petrus. Equidem variant interpretes circa υκ EFFECTU SACRAMENTORUM 91 acceptionem vocabuli interrogatio. Quidquid vero de hoc sit, apertus sensus est, quod sicut arca octo animas salvas fecit a materiali diluvio, sic baptismus a spirituali perditione salvat fi­ deles. Baptismus, inquam, non secundum quod facit ad deposi­ tionem sordium carnis, (nam hoc modo sumitur, non ut sacra­ mentum, sed materialiter pro lavacro carnali), verum baptismus secundum quod ad spiritualem oeconomiam fidei pertinens, ha­ bet virtutem faciendi bonam conscientiam coram Deo, id est, justificandi. Argumentum traditionis luculenter exponit Bellarminus 1. 2. de Sacr., c. 6-7, in hunc modum : 1. Ex Patribus Graecis. — Justinus, Apolog. ad Antoni­ num: « Remissionem ante commissorum peccatorum consequi« mur in aqua, etc. ». Et antea dixerat neminem adduci ad baptismum nisi prius crediderit. Similia habet in dialogo cum Tryphone. — Clemens Alexandrinus, Paedagogi 1. 1, c. 6: «Multis, inquit, modis vocatur hoc opus: gratia, illuminatio, « perfectum, et lavacrum. Lavacrum quidem, per quod peccata « abstergimus; gratia autem, qua remittuntur poenae quae pec« catis debentur; illuminatio autem, per quam sanctam illam « et salutarem lucem intuemur... Perfectum autem dicimus, cui « nihil deest. Quid enim ei desit, qui Deum novit, etc. ». — Origenes, hom. 14 in c. 2 Lucae: « Parvuli, inquit, baptizan« tur in remissionem peccatorum... Et quia per baptismi sacra« mentum nativitatis sordes deponuntur, propterea baptizantur «et parvuli». — Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 3: « Mortuus in peccatis descendisti (in fontem), et ascendis vivi« ficatus in iustitia, etc. ». Et in praefatione catecheseon : « Ma« gnum est sane propositum hoc baptisma: captivitatis liberatio, « peccatorum remissio, animae regeneratio, currus ad cae« lum, etc. ». — Basilius, 1. de Spiritu Sancto c. 15, ponit obiectionem haereticorum: Si ideo Spiritus Sanctus aequalis est Patri et Filio, quia in ipso baptizamur, etiam aqua erit aequa­ lis Patri et Filio, quia in ipsa baptizamur. Respondet: « Si « quae est in aqua gratia, non ex aquae natura est, sed ex « praesentia Spiritus, etc. ». Secundum adversarios dicere de- 92 QUABST. LXII. buisset aquam nihil facere nisi forte fidem excitando per modum simplicis signi, et sic statim obiectionem solvisset. At Basilios fatetur, in aqua esse virtutem gratiae inductivam, sed ait eam non inesse aquae ex aquae natura, sed ex vi Spiritus Sancti. — Gregorius Nvssenus, Orat, in baptismum Christi : « Baptisma, « inquit, peccatorum expiatio est, remissio delictorum, renova« tionis et regenerationis causa ». Et infra explicans quomodo id fiat, multa exempla adducit, et subdit: « Quod si quis mihi « rursus dubitando et ambigendo negotium exhibeat, interro« gans qua ratione aqua regeneret, dicam optimo iure ad eum : « Ostende mihi modum nativitatis quae sit secundum carnem. « Dices fortasse: semen causa hominis effectrix est. Audi igitur « contra a nobis, quod aqua quae benedicitur, purgat et illu« minat hominem ». Ubi notandum est non posse Gregorii sententiam trahi ad id quod haeretici dicunt. Si enim aqua baptismatis solummodo habet praesentare fidei obiectum, utquid recurreret Gregorius ad comparationem humani seminis prout efficiens causa hominis est, rem adeo simplicem per arcanas na­ turae operationes obscurando potius quam exemplificando ? — ChrySOStomilS, hom. 39 in Genes.: « Nam id, inquit, quod « illic operatur circumcisio in depositione carnis, id agit hic « baptismus in depositione peccatorum ». Item, hom. 24 in Ioan., prolixe docet esse credendum verbis Christi asserentis aquam vim habere regenerandi, licet modus non cadat sub sensu. Et hom. 25; « Quod est matrix embryoni, hoc est fideli aqua, « siquidem in aqua fingitur et formatur. Nam primum dictum « est: Producant aquae reptile animae viventis ; ex quo autem « Iordanis alveum ingressus est Christus, non amplius reptilia « animarum viventium, sed animas rationales et spirituales aquae « producunt ». — Cyrillus Alexandrinus, 1. 2 in Ioan.,c. 42: « Quemadmodum, inquit, viribus ignis intensius aqua calefacta « non aliter urit quam ipse ignis; sic Spiritus Sancti operatione « aqua qua baptizati corpus aspergitur, reformatur ad divinam « virtutem et potentiam ». Haec ille; ubi vides aquam in ba­ ptismo esse instrumentum Dei, sicut calor in aqua calefacta est instrumentum ignis ad calefaciendum. Λ-?6·· ' DK EFFECTU SACRAMENTORUM 93 2. Iam ex Latinis, Tertullianus, 1, de bapt refert infidelium contra christianum dogma obiectionem. Nonne, inquit, mirandum est lavacro dilui mortem? Nonne potiori iure mira­ tur incredulitas, irridens simplices sacramentorum ritus uti vanos, et magnificos eorum effectus uti impossibiles? Quid ad haec Tertullianus? An forte in rationalisticam Protestantium explica­ tionem declinabit, meram vim excitandi fidem in sacramentalibus signis agnoscens? Minime gentium, nam ipsum iustificationis effectum sacramento adscribens, recurrit ad Dei potentiam quae supra humanum est: «Proh misera incredulitas, quae denegas « Deo proprietates suas, simplicitatem et potestatem Nam si « Deus et sapiens et potens, merito in adversariis sapientiae « potentiaeque, id est, in stultitia et impossibilitate materias « operationis suae instituit, quoniam virtus omnis ex his causam « accipit a quibus provocatur ». — Cyprianus, epist. 1 ad Donatum, scribit se antequam baptizaretur, vix potuisse adduci ut crederet quod a Christianis de baptismi virtute praedicabatur, quod videlicet hominem repente mutet, peccata abstergat, vir­ tutes infundat, sed postea id verum esse sua experientia didi­ cisse: « Difficile, inquit, ac durum pro illis tunc moribus opi« nabar, quod in salute mihi divinae indulgentiae pollicebatur, « ut quis renasci denuo possit, utque in novam vitam lavacro « aquae salutaris animatus, quod prius fuerat exponeret, cor­ « poris licet manente compage, hominem animo ac mente mu­ « taret. Qui possibilis est, aiebam, tanta conversio?» Et infra: « Sed postquam undae genitalis auxilio superioris aevi labe de­ « tersa in expiatum pectus serenum ac purum desuper se lu­ « men infudit, postquam caelitus Spiritu hausto, in novum me « hominem nativitas secunda reparavit, mirum in modum pro­ « tinus confirmare se dubia, patere clausa, lucere tenebrosa, « facultatem dare quod prius difficile videbatur, geri posse quod « impossibile putabatur, ut esset agnoscere terrenum fuisse quod « prius carnali ter natum delictis obnoxium viveret, Dei esse « coepisse quod iam Spiritus Sanctus animaret ». In quibus verbis notandum est quod si sacramenta tantum moverent men­ tem ad credendum, ut adversarii dicunt, non fuisset ulla causa v*x 94 t ♦ < 4 *■ ' • · ii > - %ί · QUAEST. LXil. cur Cyprianus difficulter crederet effectum baptismi ; non enim est hic effectus magis difficilis quam quod verbum Dei praedi­ catum valet ad excitandam fidem. Idem etiam Cyprianus, epi­ stola 59 ad Fidum, serio monet corrigendos eos qui putabant, ante octavum nativitatis diem non esse parvulos baptizandos, etiamsi mortis periculum immineat. At si baptisma solum exci­ tat fidem, et prodest infantibus tantum ea ratione quia cum adoleverint recordabuntur, quorsum infantes morituros baptizari vult Cyprianus? — Ambrosius, 2 de Poen., c. 2: «Impossi« bile, inquit, videbatur ut peccatum ablueret aqua...; sed quod « impossibile erat, Deus fecit possibile esse, qui tantam nobis « douavit gratiam ». Vide etiam librum de iis qui initiantur mysteriis, c. 3 e 9, et 1. 9 super Lucam, c. 3, et 1. 3 de Spi­ ritu Sancto, c. 11. — Hieronvmus, ep. 6 ad Oceanum : « Quan« tam vim, inquit, habeat baptisma, et aqua in Christo sancti« ficata gratiam, paulo post docebo ». Et infra ubi plurima attulit testimonia et figuras : « Dies me deficiet, si cuncta quae « ad potentiam baptismi pertinent, de Scripturis Sanctis voluero « digerere ». — Augustinus, 1. 4 de bapt., c. 22: « Invenio, < inquit, non tantum passionem pro nomine Christi, quod ex « baptismo deerat posse supplere, sed etiam fidem conversio­ « nemque cordis si forte ad celebrandum mysterium baptismi « in angustiis temporum succurri non potest ». Haec ille. Si ergo aliquando martyrium, aliquando fides cum cordis conver­ sione suppiet vicem baptismi, manifeste sequitur quod baptismus non iustificat excitando fidem, sed immediate applicando merita Christi. Et ibidem, c. 24, probat Augustinus sacramentum ba­ ptismi multum prodesse parvulis, etiamsi illi sint fidei actualis incapaces. Et 1. 19 contra Faustum, c. 11: «Sacramentorum, « inquit, vis inenarrabiliter valet plurimum, et ideo contempta « sacrilegos facit. Impie quippe contemnitur, sine qua non po« test perfici pietas». At si tantum excitarent fidem, non modo non inenarrabiliter valerent plurimum, sed vix aliquid valerent ; nam de concione nemo diceret eam inenarrabiliter plurimum . valere, cum saepissime multis concionibus vix aliqui moveantur; et tamen fatetur Lutherus, multo efficaciorem esse concionem DE EEEECTU SACRAMENTORUM 95 baptismo, quod verissimum est, si agatur de efficacia provocandi fidem. Idem Augustinus, Tract. 80 in Ioan., n. 3: « Unde tanta « virtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat? » — Leo Ma­ gnus, Serm. 4 de natali Domini : « Omni homini renascenti « aqua baptismatis instar est uteri virginalis, eodem Spiritu « replente fontem qui replevit et Virginem, ut peccatum quod « ibi vacuavit sacra conceptio, hic mystica tollat ablutio ». — Denique, ut alios innumeros omittam, Bernardus in Serm. de coena Domini : « Duo, inquit, operatur in nobis sacramentum « Dominici corporis, ut videlicet et sensum minuat in minimis, « et in gravioribus peccatis tollat omnino consensum. Si quis « vestrum non tam saepe modo, non tam acerbos sentit ira« cundiae motus, invidiae, luxuriae, aut caeterorum huiusmodi, « gratias agat corpori et sanguini Domini, quoniam virtus sa« cramenti operatur ineo». Haec ille, cuius verba non possunt trahi ad effectum nutriendae fidei. Non enim Bernardus solum dicit, per sacramenta remitti peccata, quod fieri volunt Prote­ stantes per fidem apprehendentem Christi iustitiam et Dei be­ nevolentiam ; sed etiam dicit vim sacramenti operari in nobis, ut non consentiamus peccatis, quod per solam fidem nec potest fieri neque adversarii fieri dicunt. Hucusque fere Bellarminus, catholicum dogma de causalitate sacramentorum ex opere operato, tanta nube testium imposita, invicte asserens. Nunc autem consequens esse videtur nonnulla adiungere de ipsa gratia sacramentali prout a gratia communiter dicta distinguitur, et ad hoc spectat altera propo­ sitionis assertio. § 2. Gratia communiter dicta intelligitur ea quae alias dicitur sanctificans. Est habitus essentiam animae perficiens, et ipsis­ sima participatio naturae divinae de qua 2 Petr. 1-4. Virtutes vero et dona sunt habitus a praecedenti quodammodo emanan­ tes, qui cum potentias animae perficiant, in iisque subiectentur, se habent ut proxima actuum supernaturalium principia. In eo «Λ yfc QUAEST. LXII. autem differunt virtutes a donis, quod virtutes dicuntur de ha­ bitibus quibus homo ht habilis ad operandum supernaturaliter, quasi ex propria deliberatione; at dona dicuntur de illis aliis quibus fit bene mobilis a Spiritu Sancto, ipsum speciali instinctu movente. Quaeritur ergo utrum gratia saciamentalis quae sine dubio includit gratiam communiter dictam et virtutes et dona, addat aliquid super haec omnia. Et respondetur affirmative ex omnium sententia, propter rationem quam affert S. Thomas, hic, art. 2 in corpore. Ordinantur enim singula sacramenta ad quosdam speciales effectus necessarios in vita Christiana. Ergo oportet ut gratia uniscuiusque sacramenti aliquid speciale addat super ea quae generaliter in omni iustificatione, pro quolibet naturae statu, inveniuntur. Consequentia est evidens, quia causa ordi­ nata ad specialem effectum, aliquid speciale efficiat necesse est. Antecedens vero patet, quia alias, frustra essent diversa sacra­ menta instituta ; quod est impossibile, cum in operibus Dei nihil possit esse frustra. Quae cum ita sint, evidenter patet speciale illud quod addit gratia sacramentalis qua talis, nihil aliud esse quam ali­ quod divinum auxilium ad consequendum proprium finem unius­ cuiusque sacramenti, et sub hac generalitate verborum omnes convenire debent. Ideoque, quaestio solum esse potest, an au­ xilium illud sit intelligendum de actuali auxilio, an de habituali. Plerique moderni intelligunt auxilium actuale, aut melius, ius ad speciales gratias actuales pro variis finibus sacramentorum. Consentit Caietanus hic in commentario, ubi etiam tradit S. Thomam retractasse id quod alibi docuerat (*), sed nullum affert convincens argumentum (2). Alii ergo intelligunt auxilium ha(*) S. Thom, in IV, D. 1. q. 1, a. 4, q. 5. Item de Verit. q. 27, a. 5. ad (2) Fundamentum Caietani est quia S. Thomas nunc dicit gratiam sacramentalem addere aliquod divinum auxilium, quo nomine non po­ test intelligi donum habituale. Sed hoc nihil est, nam auxilium in ge­ nere est id omne quo homo iuvatur a Deo ; atqui illud quo iuvatur homo a Deo, tam est gratia habitualis quam actualis. Et licet moderni DE EEKKCrU SACRAMENTORUM 97 bituale, id est, dispositiones in potentiis animae receptas contra defectus particulares ad quos reparandos singula sacramenta sunt ordinata. Et ad aliqualem huius rei intelligentiam conside­ randum est quod sacramenta ex propria ratione suae institutio­ nis sunt in remedium lapsus et deordinationis in nobis inductae per peccatum. Hoc nobis innuit Christus in parabola frequenter iam laudata boni Samaritani; hoc demonstrat derivatio sacra­ mentorum a Christo redemptore qui non venit in mundum nisi ad reparandum peccatum mundi; hoc etiam eleganter expo­ nit Augustinus, Enarr. in Psalm. 146, n. 7. Considerandum in­ super quomodo peccatum illud quod ab Adam in omnes pertransiit, abstulit gratiam originalis iustitiae, quae super gratiam communiter dictam addebat donum integritatis, id est, disposi­ tionem habitualem perfecte ordinantem potentias inferiores sub dominio rationis. Considerandum denique quod amissio huiusmet habitualis dispositionis dicitur vulnus quo etiam in naturalibus fuimus vulnerati, omnia intelligendo secundum quod solet expli­ cari ubi de statu naturae lapsae per oppositionem ad statum naturae innocentis. Hinc, si sacramenta vere sunt in remedium lapsus et in ligaturam vulnerum quae in lapsu contraximus, ra­ tionabiliter dicetur gratia sacramentalis addere supra gratiam communiter dictam dispositiones quasdam habituales plus minusve imminutivas concupiscentiae in variis et multiplicibus ramificationibus eius, et ita quidem ut unicuique sacramento sua propria ac specialis velut ligatura respondeat. Quamquam nos non possimus praecise assignare proprias ac distinctivas ratio­ nes singularum, ac per hoc, debeamus necessario in quibusdam generali tatibus consistere, sicut etiam notavit S. Thomas, soleant accipere nomen auxilii in sensu gratiae actualis prout contra habitualem dividitur, certum tamen, est quod in stylo S. Thomae, au­ xilii vocabulum utramque indifferenter comprehendit. Accipe in exem­ plum illud 1-2, q. 109, a. 9 in corpore. « Homo ad recte vivendum, « dupliciter auxilio Dei indiget; uno quidem modo, quantum ad ali< quod habituale donum, per quod natura humana corrupta sanetur... « Quantum igitur ad primum auxilii modum, homo ingratia exsistens < non indiget alio auxilio gratiae, quasi aliquo habitu alio infuso, etc. ». De Ecclesiae Sacramentis. Vol. I. QUA EST. LX1I. Quest. 27 de Verit., a. 5, ad 12am: < Dicendum, inquit, quod sicut diversae virtutes et diversa dona Spiritus Sancti ad di­ versos actus ordinantur, ita diversi sacramentorum effectus sunt ut diversae medicinae peccati, et participationes virtutis dominicae passionis, quae a gratia gratum faciente dependent, sicut virtutes et dona. Sed virtutes et dona nomen speciale habent, propter hoc quod actus ad quos ordinantur sunt ma­ nifesti. Defectus autem peccati contra quos sacramenta insti­ tuuntur, latentes sunt; unde sacramentorum effectus nomen proprium non habent, sed nomine gratiae nominantur ; dicun­ tur enim gratiae sacramentales, et penes has sacramenta di­ stinguuntur sicut penes proprios effectus. Pertinent autem isti effectus ad gratiam gratum facientem, quae istis effectibus coniungitur, et sic cum propriis effectibus habent effectum communem qui est gratia gratum faciens, quae etiam per sa­ cramentum et non habenti datur, et habenti augetur >. Superest nunc ut ex doctrina in priori propositionis parte asserta, duo magni momenti corollaria eruantur. COROLLARIUM I. •3 Ergo sacramenta conferunt inaequalem gratiam inae­ qualiter dispositis, hoc est, causant gratiam in suscipientibus pro mensura dispositionum uniuscuiusque. Est in primis doctrina Tridentini, Sess. VI, cap. 7 ubi cum enumerasset causas justificationis, mentione facta causae instrumentalis quae est baptismus, ait: « lustitiam in nobis recipien< tes, unusquisque secundum mensuram quam Spiritus Sanctus « partitur singulis prout vult, et secundum propriam uniuscuiUS· « que dispositionem et cooperationem ». Quo in loco certum est agi de justificatione generalissime considerata, sive sit ex opere operantis cum solo voto sacramenti, sive sit ex opere operato per sacramentum actu susceptum. Et in justificatione quidem quae est ex opere operantis, dispositio et cooperatio hominis consideratur ut appellans atque exigens habitualem gratiam. In iustificatione vero ex opere operato, consideratur solum ut coa- 55 DE E E E ECT U SACRAM ENTORU M 99 plans animam sacramento, et capacem eam recidens recipiendi effectum eius; semper tamen gratia accipitur proportionaliter ad propriam cuiusque dispositionem et cooperationem. Sicut limpiditas aeris non est causa illuminationis eius, sed est solum di­ spositio ad illam, ita scilicet ut secundum maiorem minoremve limpiditatis gradum, magis minusve a sole aer illuminetur. Et sic est in praesenti, ubi proportionaliter se habet sacramentum ut sol, anima ut aer, dispositiones maiores vel minores ut maior minorve limpiditas. Nec obstat quod Concilium prius attribuit mensuram gra­ tiae acceptae arbitrio Spiritus Sancti dividentis singulis prout vult; nam et hoc ipsum, quod dispositio unius sit perfectior dispositione alterius, ultimo refundi debet in liberam voluntatem Dei, cuius donum est ipsissima praeparatio qua nosmetipsos ad gratiam disponimus. Et ideo, ne Concilium sibi ipsi contra­ dixisse fingamus, dicendum est per haec verba secundum pro­ priam cuiusque dispositionem, assignari rationem proximam men­ surae collationis gratiae sanctificantis; per praecedentia vero, secundum mensuram quam Spiritus Sanctus partitur singulis prout vult, assignari rationem ultimam et altissimam, ex qua fit ut alii prae aliis sint melius dispositi, id est, magis susceptibiles efficaciae sacramenti. Est praeterea eadem doctrina, communis et certa omnium theologorum sententia, cum S. Thoma, infra, q. 69, art. 8. De qua etiam manifesta exstant apud Patres testimonia, nam Da­ mascenus de Fide orth. 1. 4, c. 9 dicit: < Quamvis autem pec< catorum remissio omnibus per aquae baptismum detur, Spi< ritus tamen gratia pro fidei ac praeviae purgationis modo < conceditur». Et Cyrillus Hierosolymitanus initio quadrage­ simae exhortans catechumenos, eisque proponens sacratissimam illam Paschatis noctem in qua aquis fruentur christiferis fra­ grantiam spirantibus, catech. 1, n. 5, ait; * Tot annorum circulo, < mundo incassum laborans transegisti, nec quadraginta diebus < vacabis orationi pro anima tua?... Omitte plura inutilia loqui, < neque tu detrahe, neque detrahentem libenter audi... Munda < vas tuum ut gratiam capiat abundantiorem ; remissio enim Jf r r, •i · 100 QU A EST. LXII. peccatorum ex aequo datur omnibus, communicatio vero Spiritus Saucti secundum proportionem uniuscuiusque fidei conceditur. Siparum laboraveris, parum accipies... Tibi ipsi curris, tibi convenientia prospice >, Denique est sequela praedictorum. Ex hoc enim quod sa­ cramenta operantur ex opere operate ut instrumenta Dei applicativa meritorum Christi, invenitur in eis eiusmodi habitudo ad homines sanctificandos, ut de se quidem sint virtutis indefinitae, et habeant aequalem respectum ad omnes, tametsi vice versa, non omnes aequalem respectum habeant ad sacramenta; et ratio huius est difterentia dispositionum quibus magis minusve per­ fecte ipsis sacramentis subjiciuntur, ac veluti coaptantur. Quia igitur actus activorum recipiuntur in passivis secundum suam dispositionem, utique quantum ad effectus qui suscipiunt plus et minus, restat ut qui accedunt ad sacramenta cum maiori prae­ paratione fidei et devotionis, maiorem gratiam accipiant. Nota tamen diligenter, quod « devotio baptizati non additur quasi < concausa, ut efficienter agat ad gratiae receptionem, sed ad< ditur quasi dispositio materialis; et ideo secundum diversita< tem ipsius participatur baptismi effectus» *(). Et simili modo in physicis, sol magis calefacit metallum quam lutum, quia me­ tallum est magis conductivum caloris. < < < < COROLLARIUM II. Ergo, sicut sacramenta mortuorum certo certius causant gratiam secundam in iustis, ita probabilius sacramenta vi­ vorum causant gratiam primam in peccatoribus, si modo attriti bona fide accedant ad sacramentum. Nota quod gratia prima illa est, qua quis primo justifica­ tur, id est, de statu peccati in statum iustitiae transfertur; (*) S. Thom., in IV, D. 4. q. 2, a. 3, q. 2. ad lum. — Operantur ergo sacramenta ad modum causarum naturalium. Equidem admittenda est initialis ordinatio divinae sapientiae, assignans minimum gratiae sacramentalis pro minima, dispositione; sed hoc fundamento praeiacto, reliqua invariabili lege ex natura rei consequuntur. •VJ?. '· & *.** »· 1 DE EFFECTU SACRAMENTORUM 101 gratia vero secunda consistit in augmento seu intensione prae- · cedentis. Nota iterum, sacramenta mortuorum dici illa, quae statum gratiae in suscipiente nullo modo praeexigunt, quia primo et principaliter ad suscitandos spirituales mortuos, hoc est, ad primam justificationem conferendam fuerunt instituta. E contra, sacramenta vivorum ea dicuntur, quae licite non possunt recipi nisi a i ustis, quia eius indolis sunt, ut regulariter requirant sublectum in quo vita gratiae aliunde iam habeatur. Cogita Eu­ charistiam, quae fuit per modum nutrimenti sub specie cibi et potus instituta, et ideo non prodest mortuo morte spirituali ; non quod physice hoc repugnet, sicut repugnat in corporalibus, sed quia propter ordinem servandum, necessitate praecepti spi­ ritualis vita praeexigitur, et prohibetur homo sub poena sacri­ legii ne ad hoc sacramentum accedat absque statu gratiae pru­ denter saltem existimato. Sacramenta igitur mortuorum causare gratiam secundam in iustis, est ex dictis evidentissimum. Etenim omnia sacramenta conferunt gratiam non ponentibus obicem ; sed qui antea justi­ ficatus per charitatem perfectam, baptizatur, non ex hoc quod iustus est, ponit obicem sacramento; imo vero, multo meliorem habet dispositionem. Ergo gratiam quae fructus est sacramenti, consequetur; non autem gratiam primam quam habebat; ergo gratiam secundam. Et circa hoc, nec est, nec potest esse con­ troversia. Itaque controversia solum respicit sacramenta vivorum: utrum in peccatoribus causent gratiam primam, quando attriti bona fide accedunt. Alii negant, alii longe communius affirmant cum S. Thoma infra, Q. 72, a. 7, ad 2um (*), et Q. 79, a. 3 in corp. (2). Et probari potest sententia affirmativa se(1) Hoc loco de Confirmatione ait: « Et si aliquis adultus in pec«cato existens, cuius conscientiam non habet, vel si etiam non perfecte < contritus accedat, dummodo non fictus accedat, per gratiam collatam . Et idem omnino docet in Summa theo­ logica, q. 69, a. 10. Huic etiam generali doctrinae dicta theologorum optime consonant. — Intelligitur enim primo cur iuxia omnes Eucha­ ristia non reviviscit (/). In ea enim res et sacramentum non est aliquid manens in anima, sed est praesentia corporis Christi sub (l) Cfr. S. Thom, in IV. D. 4, a. 2, q. 3, ad 3““*. — Hic autem adverte diligenter quod reviviscentia tunc tantum habetur, quando in­ ducitur gratiae sacramentalis effectus, sacramento exteriori non amplius exsistente. Finge igitur casum in quo quis indigne ad Eucharistiam accessit, contingit tamen ut manentibus adhuc speciebus in pectore, fictio eius removeatur per contritionem perfectam, vel alio modo. Certo certius fructuosa erit communio; sed non ideo reviviscere dicenda est Eucharistia, quia effectus gratiae confertur, dum adhuc sacramentum xeterius est applicatum. 112 QUAEST. LXIl. materia consecrata, ac per consequens, id quod appellat atque exigit gratiam huic sacramento propriam, debet esse ipsum Christi corpus prout per modum cibi applicatum communicanti. Corruptis itaque speciebus, et Christi praesentia desinente, nihil in homine relinquitur quod sit gratiae postea conferendae ratio, si forte accessit homo absque debitis dispositionibus, et in sua fictione tamdiu perseveravit quamdiu in eo mansit sacramentum. Nulla igitur poterit esse reviviscentia. — Intelligitur secundo cur e contra, Baptismus, Confirmatio et Ordo ab omnibus di­ cantur sine limitatione ulla reviviscere, idque non semel tantum, sed quoties superveniens obex quacumque ratione et quocumque modo removetur (*). In his enim res et sacramentum est cha­ racter qui omnino indelebiliter inhaeret animae, et nulla ex causa potest unquam auferri. — Intelligitur tertio cur a plerisque re­ viviscentia asseritur de Matrimonio et Extrema Unctione, sed cum quadam restrictione, scilicet durante eodem coniugio vel eadem infirmitate. Etenim res et sacramentum ibi non est in perpetuum; nam mortuo uno coniuge, vinculum solvitur, et transacta infirmitate, non est amplius aegrotus super quo qua tali facta est « oratio fidei », ut dicitur lacob. V-15. De Poe­ nitentia vero res est difficilior quam ut possit hic et nunc paucis verbis explicari, et ideo relinquitur exponenda ubi de hoc sacra­ mento in speciali. (‘) Sacramenta ista etiam post mortem reviviscerent, si possibile esset removeri obicem ad gratiam in eo qui decedit in mortali : sed quia hoc possibile non est. nullum sacramentum post mortem simpliciter reviviscit. Verum dari potest reviviscentia quoad, aliquos secundarios ef­ fectus, sicut patet exempli gratia, in adulto qui baptizaretur cum debitis dispositionibus, sic tamen ut nullam de anteactis venialibus attritionem haberet. Et certe, quamdiu de venialibus nul'a attritio est, baptismi effectus non se extendit ad illa; unde non remittuntur, nec quoad cul­ pam, nec quoad poenam. At vero si homo ille decedit in gratia, necesse est ex natura rei, ut in primo separationis instanti anima eius feratur in Deum actu charitatis includente vel formaliter vel virtualiter retractationem omnium peccatorum. Tunc ergo, obice sublato, virtus baptismatis praedicta venialia penitus exstinguet, nec ulla de eis luenda poena remanebit. DE EFFECTU SACRAMENTORUM 1-13 Caeterum etiam atque etiam considerandum est, mediatio­ nem eius quod dicitur res ei sacramentum > nihil officere causalitati gratiae ex opere operato: tum quia, ut ex ipso nomine constat, res et sacramentum non est aliquid a sacramento adae­ quate sumpto alienum, tum quia contra rationem operis operati esset solum mediatio operis operantis, faciens dependere ex me­ rito vel cooperatione hominis efficaciam sacramenti. Nota. — De re ei sacramento pauca admodum habent moderni. Vix tamen in praesenti materia aliquid reperires quod maius momentum habeat, et magis necessariam lucem afferat plerisque obscuritatibus passim inibi occurrentibus. Ut autem rationem nominis intimius penetres, nota quomo­ do sacramentalis gratia nullo vero sensu dici possit sacramentum. Nam sacramentum est proprie signum rei sacrae, et omne si­ gnum debet esse sensibile, vel per se, vel per aliud; rursus, nihil fit sensibile per aliud nisi id quod nexu omnino infallibili coniungitur cum aliquo sensibili per se. Sed gratia sacramentalis non est sensibilis per se, ut constat; nec fit sensibilis per aliud, id est per ritum exteriorem, eo quod ritus exterior potest per omnia impleri quin tamen, propter occultam subiecti indispositionem, gratia inducatur. Igitur gratia sacramentalis est res et ΠΟΠ sacramentum. Simili modo exterior ritus, materia constans et forma, nullo modo dici potest res, nunc sumendo rem, non quidem sensu transcendentali, sed prout signo opponitur iit signatum eius. Ideo est sacramentum et non res. Tandem considerant veteres theologi tertium illud intermedium de quo diximus, quod est sacramentum et res· Primo, inquam, est res, quia signatur et causatur per sa­ cramentum exterius, sic tamen ut vicissim signet atque causet aliam rem, scilicet gratiam in qua sistit processus. Unde sta­ tuitur ibi subordinatio signatorum et causatorum, quae subordi­ essentialis est docrinae de re et sacramento, •nate omnino * · ■ w »con· tinetque principale momentum eius; Hinc enim explicatur quo­ modo possint sacramenta esse valida simul et informia, id est, vere habere suam significationem practicam, effectu iustificationis non secuto; qualiter etiam remoto prohibente, reviviscant: cur De Ecclesiae Sacramentis. Fom. I. 8 114 w ·.-· • *-· -5 -X. » QUAEST. LX1I, demum illa sint omnino initerabilia quae characterem imprimunt, ut in sequenti quaestione opportunius declarabitur. E contra, si solum velles dari quaedam sacramenta quorum est aliquis effe­ ctus distinctus quidem a gratia, sed quasi collaterali ter se habens ad eam, accommodando deinde huic effectui nomen a veteribus invectum res et sacramentum, sic retineres nomen quoad sonum, non quoad rationem eius, et frustra introduceres sesquipedale verbum sine utilitate et sine sensu. Ratio enim nominis importat aliquid medium inter sacramentum tantum et rem tantum ; sub­ lata autem subordinatione de qua supra, nihil tale remanet, ut cuilibet consideranti patebit. Nec satis est subordinationem hanc concedere, attribuendo effectui proximo causalitatem dispositivam respectu gratiae, sed etiam necesse est ut in eo veram sacramenti rationem agnosca­ mus, quatenus in sua infallibili connexione cum ritu externo, aliquo modo sub sensu cadit, et significat causas sanctificationis initio memoratas. Hinc apud Patres et scriptores ecclesiasticos, sacramenti vocabulo passim appellatur, modo signum exterius, modo res per se invisibilis de qua nunc sermo. Nonne chara­ cterem baptismalem vocat Augustinus baptismatis sacramentum, cum 1. 1 de nupt. et conc. c. 10 ait: « Apostatae anima velut « de coniugio Christi recedens, etiam fide perdita, sacramentum « fidei non amittit, quod lavacro regenerationis accepit? » Nonne Tridentinum docet adorandum esse adoratione latriae quae vero Deo debetur, sanctissimum Eucharistiae sacramentum, id est, Christum sub visibilibus symbolis latentem? Nonne S. Thomas, Suppi, q. 34, a. 2, ad dicit, « quod ipse character interior « est essentialiter et principaliter Ordinis sacramentum ? » Et re quidem vera, si quis sacramenti rationem ad solum ritum exte­ riorem restringeret, non haberet amplius unde sese extricaret in permultis quaestionibus, praesertim de Ordine et Matrimonio. Quomodo exempli gratia intelliges matrimonium in infidelitate semel contractum, utroque postea coniuge baptizato, fieri ipso facto sacramentum, sicut omnes docent canonistae, nisi sacra­ mentum matrimonii in coniugali vinculo agnoscas? Quomodo adstrues Ordinem esse sacramentum unum, nisi veram sacra- EFFECTU SACRAMENTORUM 115 menti rationem attribuas sacrae potestati, cuius plenitudo est in sacerdotio, participatio vero in ordinibus ministrorum ? Haec igitur et alia plura in decursu disputationum exponenda lucu­ lenter ostendunt, sacramentum dici dupliciter: videlicet de eo quod est sacramentum tantum, et de eo quod est sacramentum et res. Quare discretione et iudicio opus est ut sensus digno­ scatur, quem plerumque contextus indicabit (*). Hactenus proposita est veritas inconcussis, ut videtur, fir­ mata rationibus, quam ideo deinceps accipiemus instar principii dirigentis in explicatione et scientifica expos' tione revelatae docrinae de sacramentis. Per se quidem praescindit a quaestione inter modernos agitata, causentne sacramenta gratiam physice vel moraliter. Sive enim unum modum teneas, sive alterum, sive tertium qui forte admittendus est, conclusiones praeceden­ tes non variantur; quod sane, semel pro semper notatum velim, ne quis postea crimen inferat doctrinae super incerta opinio­ num placita fundatae. Nunc autem, hac cautione munitus, ad praedictam controversiam venio, de causalitatis modo statuens ut sequitur. (*) Haec tamen non sic accipias velim, quasi sacramentum univoce diceretur sive de eo quod est sacramentum tantum, sive de eo quod est sacramentum et res. Sed hoc sensu accipiendum est : quatenus nempe, in utroque verificatur ratio tum signi tum causae sanctificationis, quam­ quam non eodem modo. Siquidem sacramentum tantum est signum pri­ mo et per se, utpote per se sensible, seu per se subiectum sensibus. At sacramentum et res est sensibile solum per accidens, ratione scilicet sacramenti exterioris cum quo nexum habet necessarium atque infalli­ bilem. Caeterum, secundum se acceptum fugit omnem sensum. Sicut ergo alio modo verificat rationem signi, ita et alio modo rationem causae, quae non iam ad efficientem, sed ad materialem, ut saepe in superio­ ribus dictum est, reducitur. 116 QVAEST. LXn. eT < ·* THESIS VII. (Art. 3-4). Sacramenta probabilius non causant gratiam moraliter, id est, per modum valoris cuius intuitu aliquid datur, sed causant eam efficienter. — Rursus non causant efficienter perfective, actione sua pertingendo immediate ad ipsam gratiae substantem, sed solum dispositive, inducendo id quod est res et 1 sacramentum. —Denique, virtus instrumentalis per quam operantur, non videtur esse physica, sed potius intentionalis, utpote habens adaequatum sui principium in institutione Christi legislatoris Novi Testamenti. t Primo loco removenda venit opinio eorum qui moralem in · sacramentis causalitatem excogitaverunt. Verum, ut vel ab initio omnis aequivocatio procul absit, iterum atque iterum observan­ dum est quod denominatio causalitatis moralis non sumitur in praesenti ex parte termini causati. Non enim adversarii sacra­ menta nostra morales causas appellant, quasi morale quid per ea in anima fieret, sicut si quis institutionem episcopi in consi­ storio vocare vellet causam moralem, quia per eam sola iurisdictio, quae nihil physicum est, inducitur. Sed denominationem sumunt ex parte modi causandi, nam per ipsos sacramenta N. L. eatenus causalitatem exercent, quatenus dignitate et pretio quod habent ex meritis Christi, movent Deum ad effectum gra­ tiae physice producendum. Nunc autem, videtur haec sententia refelli posse triplici argumento. Prae primis, causalitas illa quam dicunt esse sitam in hoc quod sacramenta moveant Deum ut velit producere gratiam, non potest esse causalitas qua aliquid in ipso Deo efficienter causa­ retur, eo scilicet pacto quo apud nos quisquis movet alium ad agendum, iubendo vel suadendo vel alliciendo vel demonstrando, semper aliquid efficit in ipso, puta considerationem vel cogni- DE EEI'ECrU SACRAMENTORUM 117 donem rationum determinantium ad actum (*), Quin imo, non potest esse causalitas qua vere et proprie moveretur Deus quo­ cumque genere motus, cum sit Deus primus motor qui omnia movet, immobilis prorsus in se permanens. Proinde locutio qua. Deus dicitur moveri a sacramento, est locutio pure metaphorica^ quam si excutias ut appareat quid rei tandem sub ea lateat, nihil aliud reperies nisi hoc: sacramentum scilicet esse id pro quo gratia recompensatur a Deo, quatenus vult Deus ut pro. sacramento gratia ponatur. Sed esse id pro quo gratia ponitur, ne a longe quidem explicat rationem causae efficientis, adeoque. nec instrumenta lis, quae tamen in monumentis ecclesiasticis et speciatim in Tridentino Sess. 6, cap. 7, attribuitur sacramentis (*). Non ergo moraliter causant sacramenta, ad sensum Lugonis et sequacium eius. . . · . S 81 ? w Accedit quod sacramenta sunt instrumenta, non tam respe-. ctu Christi in quantum homo est et causa meritoria nostrae salutis, quam respectu Spiritus Sancti, id est, divinitatis nos principaliter iustificantis, iuxta illud Ioan. Ill: « Nisi quis re« natus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto ». Sed nullo rationabili sensu dici potest instrumentum aliquod causare, in quantum ad agendum movet eum ipsum cuius instrumentum est; nam e contra, tota ratio instrumenti in eo est sita, ut moveatur ab. agente principali, et ab eo applicetur ad actum. Quod ut aliquo exemplo illustrem, perperam sane atque absurde, pecunia oblata diceretur esse instrumentum artificis qui gratia pecuniae fabricat scamnum. Esto igitur, quod sacramenta essent utcumque instru­ menta Christi hominis, pro quanto in eis repraesentat Patri me­ rita sua et per ea impetrat suorum applicationem meritorum, certo tamen certius instrumenta non essent respectu divinitatis iustificantis nos in gratiam valoris per sacramenta praesentati. Non ergo satisfacit assignatus causalitatis modus. · - (r; Vide supra, pag. 60 in nota. (2) « Huius iustificationis causae sunt,' finalis quidem gloria Dei «et Christi ac vita aeterna..., instrumentalis item sacramentum bapti< smi, etc. &? · ' ♦ < r#· IIS F. ·' ir .tv.A» QUAEST. LX1L Aliud quoque argumentum est, quia hic modus non solum destruit rationem causae efficientis in sacramentis, sed etiam om­ nem veram ac propriam causalitatem cuiuscumque nominis ab eis removere videtur, ut iam praemissum est in prolegomeno § 3. Etenim, duplici modo intelligi posset causalitas illa moralis ab adversariis assignata, vel per modum impetrationis, vel per mo­ dum emptionis. Per modum impetrationis quidem, quatenus sacra­ mentum esset ex suae institutionis ratione, interpres voluntatis Christi apud Deum in ordine ad collationem gratiae quam homi­ nibus promeruit. Per modum emptionis vero, quatenus sacramen­ tum poneret ipsum valorem cui est debita gratia. Atqui primum est praeter naturam sacramenti, alterum vero non sustinetur. — Primum, inquam, est praeter naturam sacramenti, quia sacramen­ tum formaliter consideratum, non est sicut sacrificium missae, in­ terpellatio quaedam nomine Christi ad Deum directa, sed signum practicum sanctificationis hominum. Hinc, sicut ratio sacrificii et ratio sacramenti sunt duae rationes essentialiter diversae, ita mo­ dus causandi qui sacrificio proprius est, essentialiter differt a modo causandi qui consideratur in sacramentis. Et sacrificium quidem causât impetrative, ut omnes concedunt, quia ad hoc ipsum fuit institutum, ut esset signum interioris cultus, reverentiae, submis­ sionis, petitionis, gratiarum actionis, etc. ; quo fit ut efficacia eius maxime commendetur, imo etiam formaliter explicetur per hoc, quod sit moraliter actio Christi, quod a ministris Christi et in nomine eius offeratur, infallibilem inde (quantum est de se), im­ petrandi virtutem accipiensi Sed cum eiusmodi causalitas sit om­ nino extra formalem rationem sacramenti, non est in praesenti ullatenus attendenda. — Remanet itaque alter modus qui non su­ stinetur. Ecquis enim intelliget in sacramento exteriori realem va­ lorem compensantem gratiam, vel reale pretium cui gratia esset debita? Significant quidem N. L. sacramenta, infinita merita Chri­ sti, et si vis, praesentant illa Deo, sed hoc etiam faciebant sacra­ menta veteris testamenti. Quod si dicas maximam esse disparitatem, quatenus sacramenta nostra continuantur cum Christo et meritis eius iam existentibus, certe disparitas ista ratio esse potest cur in sacramentis nostris derivet a Christo effectrix quaedam .cJC.i-.*· i .kJ·; .'a-r >*··- • DE EEFECTU SACRAMENTORUM Vi - ft * 119 virtus instnimentalis qua vetera carebant, sed non potest facere ut signum exterius quod est opus operatum, pretium exsistat pro quo oporteat dari gratiam (*). Cogita exemplum iam superius allatum, de schedula papyracea cui nullus inest vel inesse potest valor intrinsecus, sed solum extrinsecus, in quantum scilicet repraesentat valores veros, et quodammodo ex illis dignificatur; certo sane certius, in ordine valoris quem considerant adversarii, schedula semper se habebit per modum meri et nudi signi, sive sit scripta ab ipso possessore pecuniae, sive ab alio, sive pecunia quam repraesentat iam exsistat in re, sive solum in spe. Non ergo refert quod merita Christi nunc sint actu praestita, et tunc fuerint adhuc futura, quia differentia praeteriti et futuri multum utique facit in ordine causae efficientis, cum nihil adhuc futurum causare possit efficienter, et ideo pro iis qui ponunt in sacra­ mentis aliquam effectricem virtutem a Christo inditam et deri­ vatam, maxime est attendenda haec differentia ex qua fit ut nostra sacramenta sint causa gratiae, vetera vero non. Sed cum sermo est de significatione quam signa habent a re signata, non ap­ paret cur signum futuri quod infallibiliter futurum est, et semper praesens est Deo cui nihil futurum esse potest, non esset aequalis ordinis in dignitate cum signo praeteriti. Secundum hoc igitur, sacramenta N. L. nihil plus essent quam signa gratiae vel me­ ritorum Christi, cum tamen ex multis Sanctorum auctoritatibus habeatur quod sunt verae causae. Tertium denique argumentum est, quia in hoc modo dicendi, . te (9 Nota illud : signum exterius quod est opus operatum, ut excludatur suppositum adversariorum cum dicunt sacramenta esse moraliter actiones Christi, et pro tanto intrinsece dignificari. Et de confectione quidem sacramenti recte dices quod est moraliter, id est imputative actio Christi ; ipsum autem sacramentum non est actio, sed aliquid exterius per actio­ nem constitutum. Sane vero, formale constitutivum sacramentorum sunt verba ; verba autem non sunt actiones sive operationes, sed operata. In­ super, quando Christus in sua vita mortali personaliter ministravit sa­ cramenta, effectus tam bene fuit ex opere operato ac nunc est Si autem sacramenta essent formaliter actiones Christi, et in tantum causarent, nullo modo effectus fuisset ex opere operato, sed omnino ex opere operantis. 120 qUAEST. LXH. esto quod sacramenta causarent praesentando Deo merita crucis, at certe non causarent significando gratiam. Significatio enim gratiae nihil iuvat ad hoc quod sint moraliter actiones Christi, et sanguine seu meritis eius moraliter dignificentur. Ergo signifi­ catio et causalitas essent duae res omnino independents ac di­ sparatae, et nonnisi per accidens coniunctae; quod tamen esse non potest, quia sacramenta, utpote signa practica, « significando cau­ sant ». ait S. Thomas et iterum: « Per propriam operationem quam exercent, efficiunt operationem instrumentaient ex virtute divina ( )».· * Obiicitur tamen primo: Sacramenta habent causare gratiam ex meritis mortis Christi, et in quantum sanguine eius condecoran­ tur. In hanc enim sententiam intelligenda est communis Patrum doctrina, quando dicunt sacramenta ex latere Christi, hoc est, ex consummata eius passione fluxisse ; sacramenta esse rubentia sanguine ipsius (3), constare propria sanctitate propter eum a quo sunt instituta (*), vel baptizari nos in sanguine Christi per lavacrum regenerationis (5), etc. Sed id quod causât ratione me­ ritorum sanguinis Christi, non causai nisi moraliter, sicut me­ ritum ipsum cuius est applicatio. Ergo, ex Patrum doctrina quam notissima Scripturae testimonia confirmant (J), moralis causalitas in sacramentis est necessario admittenda. Respondeo: Dist. mai. Sacramenta habent causare gratiam (‘) De Verit. q. 27, a. 4, ad 13um. 2) Idem, 3, q, 62, a. 1, ad 2um. — Hoc ipsum non latuit Vasquez. Ait enim in Part., Disp. 176, c. 3 : < Debere instrumentum esse talis « naturae et virtutis, ut habeat ex se praeviam operationem, non quam< cumque, sed suapte natura requisitam ad effectum, vel saltem debere < nativa virtute aliquid efficere in illo: hoc est, effectum secundum ali« quam rationem debere instrumento respondere, ut propriae causae «nativa virtute operanti». Et infra, c. 4: « Restat igitur ut dicamus, « instrumentis esSe nativam quamdam virtutem inchoatam, ut superius « explicata est ». (3) Aug. in Ioan., Tract. 11, η. 4. (*) Id. 1. 4. contr. Crescent., n. 16. p) Hieronym. in Isai. 1. 1, n. 11. pj Eph. V-26 ; Rom VI-3, etc. OE EFFECTU SACRAMENTORUM ί 21 ex meritis Christi, quatenus Christi merita causa fuerunt cur in sacramentis nostris virtus effectiva sanctificationis a Deo deriva­ ret, cone. mai. Quatenus merita Christi, dignificando sacramenta, communicant eis suum proprium causandi modum, neg. mai. — Ad minorem autem similiter dico: Id quod causât ratione meri­ torum sanguinis Christi, moraliter causât, si ly ratione meritorum explicaret ipsum formale causalitatis exercitium, cone. min. Si solum explicat rationem cur sacramenta sunt a Deo assumpta in nostrae sanctificationis instrumenta, neg. min. Et ideo, iure negatur consequens et consequentia. Scilicet aliud est quaerere in quo formaliter, sita sit causa­ litas sacramentorum, aliud vero quaerere rationem propter quam a Deo acceperunt vim et efficaciam causandi : hic enim latet non satis cavenda aequivocatio. Sicut si de instrumentis artium loquens dicerem illa ideo cooperari ad effectum artis, quia manubria habent quibus nata sunt ab artifice moveri : profecto in hoc non assignarem ipsam formalem rationem actionis instrumentalis, sed solum id quod in causa est cur dicta instrumenta continuari possunt cum principali agente a quo actio et virtus derivat. Simili igitur quodam modo ratiocinandum in praesenti. Nam cum di­ cuntur sacramenta N. L. causare gratiam eo quod sunt a Christo per suos ministros, vel quia dignificantur meritis passionis eius, duplex omnino sensus esse potest. — Primo quidem potest sen­ sus esse, quod merita Christi sunt ratio cur acquisita est sacra­ mentis instrumentalis virtus ad sanctificandum; itemque, quod hanc virtutem sacramenta non haberent nisi fuissent a Christo ipso instituta, et ab eo per suos ministros dispensarentur, nam per hoc continuantur cum instrumento coniuncto, mediante quo, omnia instrumenta separata moveri a Deo debent, ut explicabitur infra. Et hic sensus est verus et necessario tenendus, et in pro­ ximo corollario propugnandus secundum manifestam Scripturarum et Patrum doctrinam. — Sed potest èsse alius sensus, quasi sci­ licet causalitas sacramentorum respectu gratiae formaliter expli­ caretur per hoc ipsum quod sunt moraliter a Christo, aut quod eius sanguine rubent, aut si quid aliud eiusmodi. Et hic sensus gratuito supponitur ab adversariis; nullo enim firmatur argumento, Ï » 122 ‘«î? QUAEST. LXU. imo habet contra se omnes rationes superius expositas. Non ergo sequitur ex dictis Patrum, quod sacramenta causant moraliter per modum valoris oblati cuius intuitu aliquid confertur, sed sequitur solum quod virtus efficiens qua instrumentaliter agunt, dependet tum a meritis crucis, tum a relatione qua ad Christum ut ad suum institutorem et principalem ministrum referuntur. Obiicitur secundo: Sacramenta N. L„ vel moraliter gratiam causant, vel physice. Atqui physice nequaquam causare possunt, « quia nullum agens potest agere in distans, saepe autem con­ « tingit, sacramenta distare localiter a subtecto in quo produci « debet gratia... (Item), quia vel sacramenta habent ex se vir­ tutem ad producendam gratiam, et sic non indigebunt eleva­ « tione Dei, vel illam non habent, et sic oportebit illis addere novam virtutem ut possint gratiam producere. Haec autem vir­ « tus, vel erit qualitas spiritualis, vel materialis ; spiritualis esse « non potest, cum recipi debeat in subiecto corporeo, sed nec ma­ « terialis, quia non posset continere effectum spiritualem et per« fertissimum, qualis est gratia... (Item), quia repugnat divini« tus intellectum nostrum elevari ad volendum, aut voluntatem « ad intelligendum, vel oculum ad audiendum, etc. ; ergo non « potest quodlibet elevari ad quodlibet, atque adeo nec aqua po« terit elevari ad producendam gratiam... (Item), quia gratia pro« ducitur in instanti, ultimo in quo iam non est sacramentum, « quod cum sit ens successivum, scilicet prolatio verborum vel « motus localis ablutionis, etc., debet desinere per primum non « esse : ergo non potest produci physice gratia a sacramento... » (*). Restat igitur ut sacramenta causent moraliter. Respondeo: Dist. mai. Necesse est ut sacramenta causent vel physice vel moraliter, si per hoc quod dicis moraliter, inten­ dis omnem modum qui physicus non est, conc. mai. Si determinate intendis modum hactenus declaratum, et ab adversariis in prae­ senti propugnatum, subdist. Hoc necesse esset, si sacramentorum causalitas proxime atque omnino immediate se extenderet ad gra(‘) Ita plerique patroni causalitatis moralis citati a Lugone, Disp. 4, Sect. 4, n. 40-45. >Γ * ♦Λ ” DE EFFECTU SACRAMENTORUM 123 tiam, transeat. Alias, ne%. Minorem vero transmitto, simul cum argumentis quibus demonstrare contendunt absolutam impossibi­ litatem physicae illius causalitatis quam defendit Caietanus, et nego consequentiam. Sane vero disiunctio adversariorum nemini adaequata vide­ bitur, nisi quis forte assumat instar principii evidentis id quod plerique moderni praesupponunt : nihil scilicet mediare inter sacra­ mentum exterius et gratiae effectum. Sin autem gratuita haec sup­ positio removeatur, statim occurrit ut possibilis aliqualis causandi modus de genere causae efficientis disponentis, qui nec ad unum nec ad alterum disiunctionis membrum pertineat, quique paulo infra exponendus reservatur. Obiicitur tertio: Non est nisi unus modus causandi in uno­ quoque sacramento : non enim fingi potest quod sacramentum sic causai in aliquo casu, et sic in altero. Sed sacramenta, quando reviviscunt, non possunt causare nisi moraliter. Ergo semper hoc modo causant. Respondeo : Cone, mai., et nego min. Ratio autem negationis iam aliqualiter perspicitur ex dictis in propositione praecedenti, et melius apparebit ex nunc declarandis. Certe argumenta hactenus exposita satis efficaciter suadere videntur, sacramenta N. L. nequaquam esse recensenda inter causas quae influunt per modum obiecti, cuius intuitu aliquid fit, sed magis reducenda esse ad causam efficientem, cuius est inducere formam aliqua operatione vel formaliter vel virtualiter transeunte. Quod si insuper ratio habeatur praemissorum in Thesi VI, illud quoque asserere licebit, sacramenta nempe effi­ cacitate sua ponere in anima dispositionem seu titulum qui gratiae inducendae ratio exsistat, omnia intelligendo iuxta declarationes iam saepius in superioribus factas. At vero nondum sequitur, nihil aliud per ea praestari, quia si aliqua causa inducit dispositionem ad formam, non est legitima conclusio, ergo ad formam ipsam immediate non pertingit. Utrumque enim posset ei convenire, tametsi ordine quodam pnontatis et posterioritatis naturae ex parte effectuum, ut per se notum videtur. Itaque scopus praesentis capituli est demonstrate veritatem sententiae quam veteres docuerunt, asserentes sacramenta non esse ullatenus causas gratiae instrumentaliter perfective, sed so­ lum inslrumentaliter dispositive. Porro, ad huius demonstrationis intentum duae viae possent excogitari. Una a priori sic: Omnino repugnat ut res corporalis assumatur in instrumentum productionis gratiae, ita quod ad ipsam gratiae substantiam eius actio se porrigat. Altera a posteriori sic : Quidquid sit de possibilitate ipsa, de facto tamen, eiusmodi causalitas non fuit a Deo sacramentis indita. Et nos quidem hanc solam posteriorem viam eligimus, adhuc praescindentes ab absoluta repugnantia sententiae adversariorum, sive explicetur eo modo quem Caietanus posuit, sive illo alio quem Suarez adinvenit. Neque enim nunc necessè est philosophicam attingere controversiam, quae in omni modo nonnisi indirectas suppeditaret rationes ; sed sa­ tius erit ex propriis argumentari, id est ex principiis theologicis quae apud omnes in confesso esse debent. Primum ergo argumentum sumitur ex hoc quod doctrina fidei suppeditat, videlicet sacramenta posse esse et saepe de facto esse valida, effectu tamen gratiae non secuto. Unde sic : Sacramentum validum est signum practicum undequaque verum. Sed signum practicum undequaque verum non est nisi illud quod ponit et causât de facto omne id quod ut practicum si­ gnificat, cum haec sit propria signi practici ratio, ut non praesupponat, sed faciat suam veritatem, id est suam conformitatem cum re significata. Ergo revera omne validum sacramentum de facto ponit id omne quod practice significat, et si illud de facto non poneret, eo ipso tolleretur validitas, quia tolleretur et ve­ ritas. Contingit autem ut quis valide baptizetur, quin de facto ei unquam conferatur gratia, sicut ponit exemplum Augustinus de Simone Mago, Act. VIII. Ergo practica significatio et virtus effectiva sacramenti non pertingit ad gratiam ut in se, sed solum ad gratiam ut in dispositione exigente. Quod est, sacramentum esse causam gratiae, non perficientem, sed disponentem tantum, J /» : V· DE EEEECTU SACRAMENTORUM 125 eo pacto quo homo generans est causa hominis geniti Et huc omnino redit ratio desumpta ex Tridentino, Sess. 7, can. 6, ubi asseritur sacramenta N. L. semper continere gratiam, tametsi non semper illam conferant, sed solum quando obex non ponitur. Considerandum enim quod causa instrumentalis ad quam per ipsum Tridentinum revocantur sacramenta, non po­ test continere effectum quin actu illum ponat. Nam cum instru­ mentum non habeat virtutem sibi propriam effectui proportionatam, quamdiu in eo non fluxit virtus a principali agente, nullo «modo continet effectum. Sed statim ac in eo fluit virtus principalis agentis, cum virtus ista non sit per modum actus primi, sed omnino per modum motus in actu secundo, id est per mo­ dum actualis influxus ipsiusmet effectus, oportet ut instrumen­ tum non modo contineat, verum etiam actu effundat effectum, ac per hoc, idem est in instrumento continentia effectus et actualis productio eius. Ergo ex hoc ipso quod Tridentinum docet sacramenta valida semper continere gratiam, et non sem­ per illam actu conferre, necesse est ut intelligat gratiam conti­ neri in sacramentis, non immediate secundum se, sed in dispo-(*) (*) Contra hoc argumentum arguit aliquis sic: De quonam sacra­ mento hic sermo est? An de formato, an de informi? Si de formato, tunc vera est maior. Si de informi, falsa. Respondeo : Sermo est de sacramento valido, quod semper eodem modo validum est, eodemque modo verum, sive sit obex impediens gratiam, sive non sit. Et hic nota quod locutiones istae, sacramentum formatum, sacramentum informe, quae nusquam occurrunt apud veteres theologos, nullum legitimum sensum habent, aut habere possunt, si ad rigorem litterae accipiantur. Neque enim gratia est forma seu perfectio sacramenti, ut formatum vel informe sacramentum dicas, prout effectum gratiae de facto habet vel non habet. Sed sacramentum, aut nullo modo est, aut si est, est undequaque in se perfectum, non magis validum magisve verum in uno casu, minus validum minusve verum in altero. Alias, aliquis prae alio esset magis baptizatus aut magis ordinatus : quo nihil absurdius dici potest. Oportet igitur nt semper sit eadem adaequatio inter sacramentum practice significans, et rem significatam quam de facto ponit et ponere debet, ne sua veritate careat. Hoc autem esset omnino impossibile in sensu eorum qui dicunt sacramenta signi­ ficare gratiam immediate in se et secundum se. / î3 ■ QUAEST. LXIU sitione quae sit gratiae exigitiva quantum est ex parte ipsius, id est, nisi impletio exigentiae per obicem impediatur. Aliud quoque argumentum est, quia sacramenta ficte su­ scepta quae postea remoto obice reviviscunt, profecto ad ipsam gratiae substantiam actione sua non pertingunt ; quomodo enim agerent, quando amplius iam non sunt? In his ergo rerum ad­ junctis, influxus sacramenti in gratiam totus est in inductione praevia illius dispositionis quam vocamus rem et sacramentum, et non est excogitabilis alia causandi ratio praeter eam quae definitur instrumentaliter dispositive. Atqui in casu reviviscendae gratia tam vere tamque proprie effectus sacramenti est, ac si vel a primo instanti fuisset inducta; nam certe adultus qui ad baptismum fictus accessit, et postea fictionem suam deponit di­ vini ope auxilii, non minus dici debet renatus ex aqua et Spi­ ritu Sancto, ac infans unius diei qui impedire non potuit quo­ minus statim baptismatis beneficio adoptionem filiorum Dei reciperet (*). Nunc autem, si causalitas instrumentalis mere di- Dir ' (*) Ad rem Card, de Lugo, de Sacr., Disp. 4, Sect. 5, n. 50: « Pa­ tres et Concilia procul dubio loquuntur universaliter de omni gratia quae datur intuitu sacrameuti, et tamen adversarii fatentur eam ali­ quando et saepe non causari physice... a sacramento, quando scilicet sacramentum propter obicem non dedit gratiam, quam dat postea, ablato obice. Tunc enim sacramentum, cum iam non existât, non potest eam physice... causare. — Respondet Suarez, dicta Sect. 2, in solut. ad3um, quod locutiones Patrum non intelliguntur de illo casu, sed solum quando sacramentum existit ; quando vero est iam transa­ ctum, non dicetur proprie causare gratiam aut mundare animam, etc. Sed ex hac ipsa solutione retorquetur argumentum, quia Patres eo­ dem modo dicunt gratiam tunc fieri a baptismo praeterito, sicut quando fit a baptismo praesente. Sic enim loquitur Augustinus, 1. 3 de bapt. c. 13: Tunc incipit valere idem baptismus ad dimittenda pec­ cata, cum ad Ecclesiae pacem venerint, non ut iam dimissa non reti­ neantur, neque ut ille baptismus quasi alienus improbetur, aut alter tradatur, sed ut idem ipse, qui propter discordiamforis operabatur mor­ « tem, propter pacem intus operetur salutem, etc. Eodem modo loquitur auctor sermonis de Passione Christi apud Cyprianum, ante finem: « Et licet indigni sint, inquit, qui accipiunt, sacramentorum tamen reve­ sc rentia, et propinquiorem ad Deum parat accessum, et ubi redierint ad » DE EFFECTU SACRAMENTORUM vn spositiva in casu reviviscentiae satis est ad salvanda Scripturae et Sanctorum dicta quibus baptismus N. L. vera gratiae causa ex opere operato asseveratur, satis etiam est in quocumque casu. Nihil igitur ex divinis litteris, nihil ex traditione Patrumque auctoritate rite afferri potest unde oporteat nos ampliorem quemdam causalitatis modum affirmare; et quia in his quae naturam superant, non est aliquid audendum ultra id quod re­ quirunt auctoritates, sequitur reiiciendam esse vel solo hoc no­ mine sententiam Caietani, qua sacramenta dicuntur actione sua ad ipsam gratiae substantiam sese immediate porrigere. Accedit et ratio adhuc efficacior quia absonum prorsus foret duos diversos adstruere causandi modos in uno eodemque sacramento; non enim sacramentorum causalitas in casu revivi­ scentiae, specialis causalitas est de qua specialis facta sit reve­ latio. Certe non poterit unquam peculiare quoddam afferri te­ stimonium Scripturae, aut peculiaris traditio. Sed illud quod recentiores reviviscentiam vocaverunt, nihil aliud est quam conclusio theologica a sanctis Doctoribus deducta ex modo quo semper sacramenta causant. Putasne Augustinum qui in suis libris contra Donatistas principalis est auctor theologiae sacra­ mentorum, specialibus inniti documentis ubi docet baptismum in haeresi acceptum, tunc solum incipere ad salutem prodesse cum homo orthodoxam fidem amplectitur? Minime gentium, sed generalis ei occurrebat difficultas, aut potius quaestio : Ba­ ptismus nunquam potest repeti, aliunde vero impossibile est ut fictus consequatur justificationis gratiam ; quid igitur de his qui absque debitis dispositionibus baptisma receperunt, et postea convertuntur? Considerans itaque Augustinus proprium modum quo gratia a sacramento pendet, vidit gratiam sacramentalem indifferenter induci, sive statim sive postea, ad primam dispo­ sitionum praesentiam. Quippe, sacramenti causalitas immediate non respicit nisi rem et sacramentum, scilicet characterem ; cha« cor, constat ablutionis donum et redit effectus munerum, etc. Ecce « eodem modo dicunt, baptismum tunc operari gratiam et salutem, « gratiam esse effectum munerum seu sacramenti praeteriti, etc. ». 12 S QUAEST. I.XII. racter autem nulla fiction e potest impediri, nulla ratione deleri; denique semper exigit atque appellat baptismalem gratiam a Deo infundendam, modo obex prohibens non adsit (l). — Restat nunc, ut praecipuis adversariorum instantiis fiat satis. Obiiciunt enim primo : Concilium Trifientinum, Sess. 7, can. 6, definivit sacramenta N. L. continate gratiam quam si­ gnificant, et gratiam ipsam non ponentibus obicem conferre. Ergo immediatus effectus sacramentorum est gratia ipsa, et non tan­ tum aliquid distinctum ab ea. Respondeo: Sacramenta dicuntur continere gratiam eo modo quo causa instrumentalis dici potest continere effectum suum (*)> sive sit causa instrumentaliter perficiens, sive instrumentaliter disponens tantum, ut supra. Quare, ex hoc solo quod gratia est vere effectus sacramentorum, vere dicitur contineri in sacramen- *)( Vim huius argumenti quidam elevare conantur dicendo quod reviviscentia est per accidens, et quod ubi investigantur propriae ra­ tiones rerum, oportet considerare id quod est per se, et praescindere ab eo quod est per accidens. — At vehementer negandum est reviviscentiam esse per accidens, et occurrit observatio similis ei quae facta est cum sermo esset de sacramentis vivorum in ordine ad collationem gratiae primae. Idem enim est ac si diceres quod quando sacramen­ tum ficte susceptum, remoto obice, consequitur effectum gratiae, hoc est praeter naturam sacramenti, et praeter vim quam ex institutione sua accepit a Christo. Quo nihil magis absonum cogitari potest. Igitur per accidens ibi est. et praeter institutionem Christi, quod quis fictus accedat ad sacramentum. Sed quod fictione supposita et postea remota, sacramentum reviviscat ex principiis diversis ab iis quae sibi sunt in institutione indita, ne in cogitationem quidem venire potest. i2) « Multipliciter aliquid dicitur esse in alio, inter quos duplici '« modo gratia est in sacramentis ; 'uno modo sicut in signo, nam sacra< mentum est signum gratiae; alio modo sicutîn causa, nam sacramen.« tum N. L. est instrumentalis gratiae causa. Undè gratia est in sacra« mentis N. L., non quidem secundum similitudinem speciei, sicut < effectus est in causa univoca; neque etiam secundum aliquam for« mam propriam et permanentem et proportionatam ad taîem effectum, < sicut sunt effectus in causis non univocis; sed secundum quamdam .« inst.rumentalem virtutem, quae est fluens et incompleta in esse natu« rae, ut infra dicetur ». S, Thom. hic. art. 3, in corp. DE EEEKCTU SACRAMENTORCM 129 tis, et non refert an sit effectus proxime inductus per sacramentum, an solum ultimus et mediatus. — Quod autem in secundo inciso dicat Concilium, gratiam ipsam non ponentibus obicem conferri, immerito prorsus supponitur, vocabulum ipsam ad hoc fuisse adiectum, ut signaretur gratia tanquam effectus ad quem virtus sacramenti immediate se porrigit. Nam e contra, satis apparet pronomen ideo additum, quia de gratia iam di­ ctum erat in inciso praecedenti, et de hac eadem, seu de hac ipsa procedit etiam assertio subsequens. — Caeterum, defini­ tionem Tridentinam confirmare potius expositionem nostram, iam dictum est satis. Urgent secundo : Ex dictis, sacramenta non conferunt nisi dispositionem ad gratiam. Ergo non sunt causa gratiae ipsius, quod tamen necesse est, ut salventur dicta Concilii et Sanctorum. Respondeo : Dist. antec. Non conferunt nisi dispositionem quae sit de genere removentis prohibens, neg. antec. Quae sit titulus aliquis per se necessario connexus cum gratia, eamque infallibiliter appellans, modo homo impedimentum non ponat, conc. antec. Unde et negatur consequentia, vel distinguitur sic: Sacramentum non est causa ipsius gratiae perficiens, conc. Non est causa, « sicut homo est causa hominis, disponendo » (*), neg. — Vide supra (2), divisionem causae efficientis in perficientem et disponentem. Instant tertio : Homo generans, ex hoc quod in materia indu­ cit dispositiones exigentes infusionem animae rationalis, potest quidem dici, et recte dicitur causa filii geniti, nusquam tamen dicetur causa animae. Ergo a pari, esto quod in modo nunc as­ signato, sacramentum sit causa hominis grati, non tamen dici Poterit causa ipsius gratiae. Verum, ad hanc instantiam responsio in promptu est. Nam, omittendo interim quod ne ipse quidem Deus dici debeat in rigore terminorum causa gratiae, eo quod gratia, cum sit acci(*) Paludanus, cit. supra. (2) Prolegom. § 1, n. 1. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. 1. 130 QVAEST. LXII. dens, proprie non fit, sed fit homo secundum eam (l), aperta disparitas est inter animam et gratiam. Anima enim rationalis est substantia, habens proprium esse independens a corpore; unde, qui solum est causa quod anima infundatur in corpus, nondum dici potest causa cur simpliciter sit. Sed gratia est ac­ cidens; accidentis autem esse est inesse, iuxta tritum axioma, et ideo illud quod est causa quod gratia insit, est etiam causa quod sit. Bene ergo sequitur, sacramentum esse instrumentaient causam gratiae, pro quanto dici potest accidens fieri et habere causam. Obiiciunt quarto: Iste modus dicendi reducitur tandem ali­ quando ad sententiam praecedenier exclusam de causalitate mo­ rali. Explicat enim causalitatem sacramenti per hoc quod sacra­ mentum inducit dispositionem quae moveat Deum ad conferendum gratiam. Quod autem Deus dicatur moveri per dispositionem inductam a sacramento, vel per sacramentum ipsum, ad idem redii. Respondeo negando omnia et singula quae hic affirmantur. In primis non est verum quod idem sit si dicas Deum moveri per dispositionem inductam a sacramento, vel per sacramentum ipsum, quia si hoc alterum dicis, aufertur a sacramento omnis » < ratio causae efficientis. Re enim vera sacramentum nihil efficien­ ter causât, nec in subiecto suscipiente ut in terminis asseritur, nec in Deo in quo nihil potest effici. At si diceres Deum mo­ veri a dispositione inducta per sacramentum, salvaretur saltem quaedam efficiens causalitas sacramenti, quod in tantum influeret * « « « * « < « « « (l) « Dicendum quod, sicut dicit Boetius, accidentis esse est inesse. Unde omne accidens non dicitur ens, quasi ipsum esse habeat, sed quia eo aliquid est: unde et magis dicitur entis quam ens... Et quia eius est fieri vel corrumpi, cuius est esse, ideo proprie loquendo nullum accidens neque fit, neque corrumpitur; sed dicitur fieri vel corrumpi, secundum quod subiectum incipit vel desinit esse in actu secundum illud accidens. Et secundum hoc etiam, gratia dicitur creari, ex eo quod homines secundum ipsam creantur, id est, in novo esse constituuntur ex nihilo, id est, non ex meritis, secundum illud Eph. 11-10 : Creati in Christo lesu in operibus bonis ». S. Thom., q. 110, art. 2, DE EEEECTU SACKAMENTORCM 131 in quantum efficeret id per quod Deus moveretur. ;— Absit tamen ut dicamus Deum moveri per dispositionem illam, cuius causalitas tota est in ordine causae materialis, in quantum scilicet constituit subiectum cui est debita gratia, eodem modo ac dispo­ sitiones inductae ab homine generante constituunt subiectum cui debita est animae rationalis infusio. Obiiciunt quinto: De hac ipsa dispositione ad gratiam ambigitur, quia vel est dispositio ultima, vel non ultima. Si non ultima, sacramentum efficiendo eam, non ideo erit causa gratiae. Si ultima, nunquam esse poterit sine gratia in actu, quia semper dispositio ultima est simul cum forma. Respondeo eligendo primum membrum cum distinctione. Est ultima in ratione dispositionis exigentis formam, conc. In ratione dispositionis removentis etiam obicem ad eam, neg. Et contradistinguo consequentiam : Si esset ultima tam in genere dispositionis appellantis formam, quam in genere removentis obicem ad eam, nunquam esse posset sine gratia in actu, conc. Abas, neg. — Ad rationem additam, quod semper dispositio ultima est simul cum forma, dico hoc verum esse quando sermo est de dispositione quae utramque rationem dispositionis includit, minime vero, si dispositio appellans habeat coniunctum obicem qui non removetur. Et sunt quaedam dispositiones quae secum necessario afferunt remotionem omnis obicis, quaedam vero non, sicut patet ex. gr. in iuribus. Nam ius ad aliquid est dispositio ultima ad illud, et potest esse simul cum obice qui opponitur, non iuri ipsi, sed ei quod consequenter se habet, id est impletioni Juris, et sic etiam est in sacramentis. Hoc ergo sensu di­ cimus rem et sacramentum exigere gratiam, quantum in se est. Obiiciunt sexto: Si potest esse vera exigentia gratiae, licet gratia propter obicem de facto non ponatur, cur pari iure non Posset esse validum sacramentum, etiam quando propter similem causam non ponitur actu id quod significatur per sacramentum exterius? Non ergo valet ratio superius deducta ex hoc quod contingit sacramenta valide confici, effectu gratiae non secuto. Respondeo negando paritatem, quia validitas sacramenti ex­ terioris convertitur cum veritate signi practice, quae veritas stat • · *■ ·»·· 132 QVAKST. LX II. in adaequatione actu effecta inter signum et significatum, ut ex­ plicatum est supra. At vero dispositio quae est res et sacramen< tum, non habet rationem signi practici, sed exigentiae gratiae, et haec ratio semper salvatur, etsi actualis impletio exigentiae absit propter obicem persistentem. Obiiciunt septimo: Sacramenta N. L. sunt causae in­ strumentales gratiae, etiam phvsice, nam S. Leo Serm. 5 de Nativ., dicit « Virtus Altissimi, quae fecit ut Maria pareret Sal­ vatorem, eadem fecit ut regeneraret unda credentem ». ChrysoSTOMUS Horn. 25. in Ioan.: c Quod est matrix embryoni, hoc est fideli aqua ». NYSSENUS. Orat, de bapt., comparat aquam baptismi, semini ex quo generatur homo, et Cyrillus Alex.. I. 2 in Ioan., c. 41, aquae ferventi quae calefacta ab igne, non aliter quam ignis, urit. Istae autem comparationes physicam ex­ primunt causalilatem. — Item Tertullianus l. de bapt. c. 4, dicit aquas baptismi vim sanctificandi combibere. S. Augustinus, Serm. de Epiph., hanc vim esse rore subtiliorem. Haec autem de virtute physica tantum verificari possunt. — Item Nyssenus in Orat, cit., dicit virtutem et efficaciam baptismi esse incomprehensibilem, nullaque ratione vel arte explorari posse; Augustinus, /. 19 c. Faustum, esse inenarrabilem, et ideo, Tract. 70 in Ioan., stufens et mirans exclamat: « Unde tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat? ». At, si non foret virtus physica, non esset incomprehensibilis et inenarrabilis, neque locus foret admirationi et exclamationi. — Ita Billuart, Summa Summae S. Thom., 3 part., de Sacr., Dissert. 2, art. 2. Respondeo primo, frustra omnino ex his similibusque locu­ tionibus Patrum trahi argumentum sive pro sive contra in quae­ stione praesenti, quia, ut cuilibet consideranti facile patebit, nihil aliud volunt Doctores Sancti, nisi quod sacramenta nostra vere conferant gratiam, idque non ex seipsis, sed ex sola virtute Dei, praeter et supra omnem naturae ordinem operantis; tum doctri­ nam hanc, in qua omnes pariter consentimus, exemplis illustrant, oratorio modo evolvunt, encomiis magnificant. Sed comparatio­ nibus et metaphoricis locutionibus serviliter inhaerenti recte re­ poneres : littera occidit. Alioquin si ita superstitiose ac veluti DH EEEKCTU SACRAMENTORUM 133 iudaice Patres interpretari velimus, oportebit et physicam virtu­ tem attribuere passioni et sanguini Christi, quia scriptum est: Sanguis lesu Christi Filii Dei emundat nos ab omni peccato ; opor­ tebit et Eutychianum dogma amplecti, quia in Symbolo legimus: Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus. Respondeo secundo, argumentum non esse hic omnino ad rem, quia nondum fuit directe exclusus physicus causandi modus, cui causalitas dispositiva hactenus propugnata per se non con­ tradicit. Adhuc enim intelligi posset, sacramentum non causare nisi dispositive, et tamen esse physicam causam gratiae eo modo quo in generatione humana semen est physica causa hominis geniti; nec defuerunt theologi quibus haec sententia placuit. Unde superest nunc declarandum, quid circa hoc u&timum probabilius videatur. Versatur itaque postrema haec inquisitio circa instrumenta­ ient illam virtutem, per quam sacramenta operantur id quod est titulus exigens atque appellans gratiam. Opinamur autem, virtu­ tem hanc non esse physicam, sed potius intentionalem, adae­ quatum sui principium habens in institutione Christi legislatoris Novi Testamenti (*). Ante omnia posset esse ratio a priori, ex repugnantiis in­ ventis in virtute instrumental! physica, tam in ordine ad produ­ ctionem gratiae ipsius, quam in ordine ad productionem inter­ mediae dispositionis. — Quaeritur in primis cuiusmodi esset ista physica virtus, an spiritualis, an corporea. Si corporea, quid potest influere in rem spiritualem ? Si spiritualis, quomodo potest subiectari in instrumento corporeo et materiali? Nec valet si dicas quod est incompletum et diminutum quid. Sit completum, sit incompletum, semper erit in genere entis physici spiritualis, cui (i) Vide supra, Proleg. § 1, n. 2, differentiam inter virtutem dinis physici, et virtutem ordinis intentionalis. ΟΓ- 1 ’f II 134 ·- •>· I Ql’AEST. LXU. ex toto genere suo repugnat ut sit dependens a materia. — Sed hoc praetermisso, quaeritur secundo quodnam sit subiectum prae­ cisum ac determinatum huius virtutis. Dices, sacramentum. Bene. Sed sacramentum physice consideratum, non est unum, sed multa. Constat enim elementis quae in suo esse physico non solum sunt distincta, sed nequidem coeunt in unum : quippe sacramentum est unum quid, si formaliter accipiatur ut signum, ac per hoc, in ordine intentionali, minime vero si physica eius entitas consideretur (l). Unde cum quaeritur de sacramento in ratione physici subiecti physicae virtutis, non oportet uti his no­ minibus materia et forma, quae faciunt ibi fucum : quasi scilicet, sicut res naturalis vere est causa activa, licet sola forma sit activi­ tatis principium, sic etiam totum sacramentum esset causativum spiritualis effectus, ^icet sola sacramentalis forma virtutem reci­ peret ad causandum. Ideo enim res naturalis vere est causa activa, quia ibi forma non est aliquid in se seorsum subsistens, neque etiam materia, sed subsistens non est nisi compositum ex utroque, et in hoc subsistente vere per se uno, activitas est ratione formae. At in sacramentis nihil tale invenitur, quia sacramentum physice sumptum nihil aliud est quam aggregatum duorum elementorum a se invicem penitus independentium et nullo nexu entitativo colligatorum. Et ideo, ad hoc ut sacramentum ipsum sit physice causativum, non sufficit ut causativa virtus sit in uno solo ex duobus elementis quibus constat, sed oportet plane ut sit in utro­ que simul. Nunc autem, si physica illa instrumentalis virtus subiectatur in utroque elemento (tum in re, tum in verbo), sequitur evidenter quod erunt duae virtutes realiter inter se distinctae; distinctae, inquam,, non specifice, cum ambae sint ad unum sim­ plicissimum terminum producendum a quo speciem sortiuntur, sed solo numero. Si autem solo numero, oportebit dimidiam effectus partem singulae cuique adscribere. In quo quidem non est nisi cumulus contradictionum. — Sed rursus, admisso quod physica virtus instrumentalis sit in sola forma, aut melius in solo verbo, et quod hoc sufficiat ad salvandum causalitatem ipsius sacramenti, (ι) S. Thom, supra, q. 60, a. 6 ad 2um. DE EFFECTU SACRAMENTORUM 135 eritne haec virtus in tota enuntiatione verbali, vel in aliqua indivi­ sibili eius parte tantum? Si in tota enuntiatione verbali, statim sequitur quod spiritualis effectus paulatim educetur in actum, sicut cum aqua paulatim calefit, quo nihil absurdius cogitari po­ test. Si autem in indivisibili parte tantum, hoc est in ultimo terminativo, sequitur quod hoc indivisibile tantum, causa erit effectus sacramentalis. Non enim dici potest quod causabit in virtute ante­ cedentium, quia virtus antecedentium certo certius non se extendit ad hoc quod physica virtus descendat a Deo in ultimam syllabam verborum formae. — Porro haec omnia inconvenientia nequaquam inveniuntur si loco virtutis physicae ponas virtutem intentionalem quae est eiusdem generis cum virtute significativa, imo nihil aliud quam quaedam eius ampliatio. Nam primo intelligetur quomodo virtus intentionalis possit esse in sensibilibus elementis quae adhibentur in signa, hoc enim in propatulo est, et in usu quoti­ diano. Intelligitur deinde quomodo possit esse in toto sacramento prout constante re et verbo, quae tunc et tunc tantum vere acci­ piuntur ut coeuntia in unum, secundum analogiam materiae et formae. Intelligitur denique quomodo possit esse in toto sacra­ mento secundum quod per successionem temporis, et non in uno indivisibili instanti perficitur. Nam licet significatio practica non exserat vim suam nisi in ultimo terminativo formae verbalis, vere tamen exserit illam in virtute omnium antecedentium, quae sicut influunt in significationem nunc primo terminatam, ita et eodem modo influunt in significationem qua practicam et efficacem. Sed iam, post rationem a priori, veniendum est ad argumenta proprie theologica. Et primum argumentum sumi potest ex decreto pro Armenis, in quo dicitur sacramenta tribus perfici, rebus, verbis, et inten­ tione ministri faciendi quod facit Ecclesia. Ad hoc enim ut cum omni verborum proprietate dicantur sacramenta perfici tribus praedictis, necesse est ut virtus efficax quae in omnibus veris ac validis sacramentis requiritur, et sine qua nec vera nec valida esse possunt, sit virtus quam ponit et secum affert intentio mi­ nistri. Eiusmodi autem virtus non est virtus physica, sed pure intentionalis, in institutione qua tali suam originem habens, quia Ml 136 QUARST. LX1I. intentio suapte vi id solum efficere potest, ut scilicet opus ope­ ratum substet institutioni Christi, et sit illud ipsum quod Christus per suos ministros fieri mandavit. Aliud quoque argumentum sit, quia sacramenta sunt in ge­ nere signi. Id testatur definitio vel quasi definitio apud omnes recepta. Id etiam manifeste deducitur ex documentis ecclesiasti­ cis quae ut regula habentur in theologia: puta cum edocemur sacramenta constare rebus tamquam materia, et verbis tamquam forma. Cum enim unum et ens convertantur, unumquodque in eo genere entis reponitur, in quo unum sunt essentialia eius con­ stitutiva. Sed nonnisi in ratione signi unum quid efficiunt res et verba quibus sacramenta constant. Ergo sacramenta revera sunt sub genere signi, ac per hoc, necesse est ut virtus eorum causativa sit virtus intentionalis, ad quam pertinet delatio et inve­ stitura ordinationum rationis; nam signa qua signa, nullam aliam in se recipiunt aut recipere possunt. Ultimo demum argumentari licet ex hoc quod sacramenta non sunt, ut fert calumnia Protestandum et modernorum protestantizantium, magica instrumenta. Magicum autem instrumentum dico illud quod apparenter tantum, et non vere assumitur in ope­ ris effectionem. Sicut quando praestidigitator occulta arte aliquid mirum facit, adhibendo contactum virgae, vel quando divini seu sortilegi ritus suos peragunt in ordine ad portenta quae de dia­ boli virtute exspectantur. Cui similitudini inhaerentes veteres et novi haeretici, vim magicam in sacramentis nostris irrident (*), cum eis videatur impossibile quod sacramenta sint vere sanctifi­ cationis instrumenta, aliquid de suo ad effectum illum conferendo. Porro haec illorum calumnia in sola positione virtutis intentio­ nalis plene refellitur, quia si physicum quid imaginaberis, iam significatio se tenens ex parte eius quod sacramentum affert de suo, non plus revera connexionis cum causalitate habebit, quam (l) < Ces symboles (sacramentels) ne portent pas la moindre atteinte « à la Majesté divine, s’il est bien entendu que leur efficacité n’a rien « de magique, et si, au lieu de s’interposer entre Dieu et l’homme, ils < ne font que rappeler à celui-ci la présence perpétuellement bienfaisante « de son Créateur ». Loisy, l’Ev. et l’Eg., p. 220. DE EFFECTU SACRAMENIORUM 137 contactus virgae magicae cum efficientia effectus occulti. Si autem ber.e teneas quod virtus sacramentorum illa est quam patitur natura signorum, intclliges quomodo sub Deo principali agente, vere et non existimate tantum, influere possint intentionale illud quod est dispositio exigitiva gratiae: quatenus ipsa vis signifi­ cativa quae ex propriis pertingit ad solam significationem, ul­ terius elevatur ad effectivam eiusdem significationis applicatio­ nem ac veluti investituram. Sed haec maiorem forsitan lucem accipient ex responsionibus ad argumenta adversariorum. Dices igitur primo: Sacramenta transcendunt rationem signi; sed modus assignatus non transcendit rationem signi; ergo reiiciendus. Respondeo : Dist. mai. Sacramenta transcendunt rationem signi, quatenus non solum significant, sed etiam vere causant, gratiam quam significant, conc. mai. Quatenus eorum causandi modus transcendit modum causalitatis qui signis in quantum huiusmodi communicari potest, neg. mai. Contradist. min., et nego con­ sequentiam. Sane vero, aliud est negare sacramentalibus signis rationem causae, aliud vero est removere ab eis eam causae ratio­ nem, cuius signa qua talia, capacia non sunt. Porro signa qua talia non possunt fieri physica instrumenta, cum propria eorum operatio, non in ordine physico, sed in ordine intentionali con­ sideretur. Dices Secundo: Signa qua talia nequaquam ad hoc elevari possunt ut causae exsistant, quia significatio est relatio, et rela­ tio nec est nec potest unquam ex quacumque elevatione fieri operativa. Respondeo: Neg. assumptum, cuius falsitas evidenter appa­ ret in contractibus, institutionibus, aliisque huiusmodi innumeris, in quibus, mediantibus signis, iura creantur, conferuntur iurisdictiones, inducuntur obligationes, etc. Ad rationem vero addi­ tam dico significationem esse relationem, si significatio sumatur pro connexione quae est inter signum et rem signatam qua ta­ lem, conc. Si significatio sumatur pro fundamento illius conne­ xionis, neg. Sic enim significatio est quaedam virtus spiritualis sive intentionalis ad notificandum, et quando practica efficitur, 138 QÜAEST. LXÎI. tunc est virtus instrumentalis, non tantum ad notificandutr, sed et ad imponendum conceptum ordinem rationis imperantis, ut supra in prolegomeno fuit declaratum. Dices tertio: Illud quod in Baf>tismo, Confirmatione, et Ordine, titulus est ad gratiam, est physica qualitas, nempe cha­ racter. Sed ad physicam qualitatem non sufficit virtus mere in­ tentionalis. Ergo, esto quod in Matrimonio, Poenitentia, et Ex­ trema Unctione, instrumentalis virtus sit ordinis intentionalis, non tamen in iis sacramentis quibus character imprimitur. Respondeo: Dist. mai. Illud quod in Baptismo, Confirma­ tione et Ordine, titulus est ad gratiam, est character, praecise et formaliter in quantum character physicam qualitatem audit, neg. mai. Est character in quantum dicit aliquid intentionale, videlicet certam deputationem hominis ad functiones cultus Dei in religione Christiana, conc. mai. Transmitto minorem, et nego consequentiam. Haec ut melius intelligas, attende exemplum a S. Thoma, in quaestione sequenti, art 1 in corpore propositum: « Quicumque, inquit, ad aliquid certum deputatur, consuevit ad « illud consignari, sicut milites qui adscribebantur ad militiam « antiquitus, solebant quibusdam characteribus corporalibus insi« gniri, eo quod deputabantur ad aliquod corporale ». Et certo quidem certius, potentia illa quam miles accip t cum miles effi­ citur, non dat ei posse physice, sed solum posse legali ter pu­ gnare. ut scilicet occidens hostem non habeatur pro homicida, utpote qui per auctoritatem publicam bellator sit institutus; quare, potentiam hanc esse ordinis intentionalis seu moralis, evidentius est quam ut demonstratione indigeat. Nihilominus adiungitur aliquid exterius et physicum scilicet nota corporalis aut specia­ lis quidam ac distinctivus habitus, ad hoc ut deputatio publicae auctoritatis cuius miles est minister et instrumentum, perspicue appareat; alias, cadens in manu hostium iuste puniretur ut la­ tro, et non protegeretur legibus quas inter belligerantes ius gen­ tium introduxit. Hoc exemplum transfer in spiritualibus, et cum proportione ratiocinare. Nam sicut in humanis deputatio ad mi­ litiam trahit secum exteriora insignia per quae homo exterius notatur ut instrumentum publicae potestatis, ita in spiritualibus K EE EC TU SACRA M K N TO R U M deputatio ad cultum christianum et ad varia eius officia, annexam habet phy sicam qualitatem qua quis interius signatur ut instrumentum Christi ; Christi, inquarn, summi hierarchae tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo. Nunc autem, id quod gratiam exigit et appellat, non est praecise physica obsi­ gnatio in quantum huiusmodi, sed officium quod suscipitur. Cu­ tis rei signum evidens est quod absolute loquendo, deputatio ad officia religionis Christianae potuisset esse absque physici cha­ racteris impressione, et tamen eodem semper modo gratiam appellasset, quia ea est Christiana religio quae sine gratia debito modo omnino nequeat exerceri; unde quisquis ad eam quocum­ que modo mancipatur, hoc ipso titulum accipit de se exigitivum gratiae. Patet igitur quod virtus intentionalis est sufficiens ad causandum id quod in charactere formaliter consideratur ut ti­ tulus ad gratiae infusionem, et ideo, non aliter in praesenti sen­ tiendum est de sacramentis imprimentibus characterem, ac de aliis supra memoratis (*). Dices quarto in hoc sacramento titulus ad gratiam est praesentia corporis et sanguinis Christi sub speciebus panis et vini. Sed praesentia Chri­ sti per virtutem intentionalem causari omnino non potest. Ergo oportet in verbis consecrationis vim instrumentaient physicam agno­ scere. Respondeo, proprium esse huic sacramento, ut effectus ad (9 Caeterum si quaeras quomodo sacramentum causet physicam obsignationem characteris, respondeo quod proportionaliter causât illam sicut decretum ducis causai physicum insigne in milite quem ad certum gradum exercitus promovet. Et sane, decretum illud, ex hoc quod di­ recte causât militarem gradum cui iuxta institutionem legis accedere debent exteriora insignia ut necessarium complementum, ad haec quo­ que rectissime et verissime comparari dicitur ut causa, tametsi, ut con­ stat, non sit causa physice conficiens et applicans. Et eodem pacto sa­ cramentum, ex hoc quod causât deputationem ad certum munus reli­ gionis, causât quoque interiorem notam qua in anima signatur qui ba­ ptismate fit Christianus, et ordinatione sacerdos, etsi causa physice opesequenti de natura characteris melius innotescent 140 <21 AES i. LXU. gratiam praevius in quadam miraculosa materiae immutatione consistat, hoc est, in conversione totius substantiae panis in cor­ pus, et totius substantiae vini in sanguinem Christi; ideoque applicanda sunt in praesenti ea quae alias fuerunt dicta circa mo­ dum quo creatura aliqua potest instrumentaliter operari ad ef­ fectionem miraculorum, praesentando naturae imperium Dei (*). Cum autem in hac causandi ratione nihil physicum insinuetur, dicendum est verba consecrationis nequaquam physice elevari ; sed si cum debita intentione, a ministro rite ordinato, super de­ bitam materiam proferantur, ponunt in materia ipsa infallibilem designationem atque ordinationem ad hoc ut virtute divina statim immutetur, transubstantiatis pane in corpus et vino in san­ guinem. Et haec est causalitas per modum imperii. quam in hoc mysterio signanter innuit Ambrosiaster, 1. 4 de Sacr. c. 4 di­ cens: « Accipe ergo quemadmodum sermo Christi creaturam « omnem mutare consueverit, et mutat, cum vult, instituta na­ « turae... Urgebatur populus ludaeorum ab Aegyptiis, interclu­ « sus erat mari ; divino imperio virga Moyses tetigit aquas, et « se unda divisit, non utique secundum suae naturae consuetu­ « dinem, sed secundum gratiam caelestis imperii... Ex his igi­ « tur omnibus non intelligis quantum operatur sermo caelestis? « Si operatus est in fonte terreno, si operatus est sermo caele­ « stis in aliis rebus, non operabitur in caelestibus sacramen­ « tis? » (3). Dices iterim quinto: Si vil his sacramentorum virtus intentionalis est, causalitas etiam, ad aliquid intentionale directe et formaliter terminatur. Sed ens intentionale, ens rationis est; rur­ sus ens rationis dividitur contra ens reale. Ergo a primo ad ul­ timum, sacramenta non essent causae reales, reale quid efficaci­ tate sua inducentes. f1) Cf. De Verbo incarnato, Quaest. 13, ubi de potentia animae Christi, et de virtute instrumental! ad operationem miraculorum. (2) Ampliores declarationes quoad Eucharistiam, cuius specialis conditio est, vide in Q. 78, Thes. 50, ubi de efficientia verborum con­ secrationis. DE REFECTU SACRAMENTORUM 141 Respondeo, ens rationis non dividi contra ens reale, sed contra ens naturae seu physicum, quod in decem praedicamenta distribuitur. Caeterum, aliud est ens rationis quod in sola con­ sideratione intellectus consistit, sicut cum cogito relationem Dei ad creaturas; aliud vero ens rationis quod per veras et reales intellectus practici ordinationes in rebus inducitur, ut sunt iura, officia, obligationes, jurisdictiones, tituli, deputationes ad certa munera, etc. Et tale ens rationis quod moderni morale appel­ lant, suo modo reale, imo et realissimum esse, nemo non somnians denegabit. Dices sexto: Si verum esset quod sacramenta significando causant, eo quod omne instrumentum debet exercere operationem instrumentaient exercendo operationem propriam (sicut serra scin­ dendo facit scamnumf sequeretur quod non possent ministrari infantibus vel idiotis vel sensibus destitutis, quorum respectu si­ gnificativa esse non possunt, ut constat. Porro, consequentiae falsitas ostendit falsitatem principii. Respondeo negando antecedens, quia etsi generale princi­ pium de instrumento idem sit tam in physicis quam in intentionalibus, diversimode tamen applicatur pro materiae diversi­ tate. Formalitas enim principii in hoc est, quodomne instrumentum, ut vere instrumentum sit, debet aliquid de suo conferre ad ef­ fectum. Et hoc quidem in physicis est simpliciter impossible si propria instrumenti operatio non attingat per prius ipsum subiectum operationis instrumentais, sicut ‘patet de serra et de penicillo et de scalpro, atque ita porro. At in intentionalibus instrumentum quod est in genere signi adhuc confert de suo, et aliquid praestat in ordine ad operationem instrumentalem, etiamsi significatione sua non percellat sensus vel intellectum subiecti cui applicatur. Adhuc enim est de se delativum conceptio­ num et ordinationum rationis ad extra, ac per hoc, sufficiens semper fundamentum ponit, cui ulterior superveniat elevatio ad esse causativum investiturae earumdem. Nec alia sane ratio est cur verba promulgatoria legis, exempli gratia, habeant eamdem vim inducendi obligationem, tam in iis qui legere sciunt quam in iis qui nesciunt. 142 QUAEST. LXII. Dices demum septimo : S. Thomas in sacramentis physi­ cam virtutem agnovit. Ait enim in praesenti, art. 4 in corp.: « Ponendo q nod sacramentum est insirumentalis causa gratiae, « necesse est simul ponere quod in sacramento sit quaedam vir« tus instrumentons ad inducendum sacranteniaient effectum. Et « haec quidem vtrtus proportionatur instrumento. Unde comfa« ratur ad virtutem absolutam et perfectam alicuius rei, sicut « comparatur instrumentum ad agens principale. Instrumentum « enim non operatur nisi in quantum est motum a principali « agente, quod per se operatur: et ideo virtus principalis agen« iis habet pet manens et completum esse in natura, virtus autem « insirumentalis habet esse transiens ex uno in aliud, et ineom« pletum, sicut et motus esi actus imperfectus ab agente in fa« tiens ». Respondeo, S. Thomam explicare ibi virtutem instrumentalem prout a virtute perfecta et absoluta causae principalis di­ stinguitur, et modum loquendi sumere a physicis causis, physi­ cisque instrumentis, utpote notioribus et magis conspicuis. Caeterum statim post verba allata, in responsione ad lom, assimilât expresse virtutem sacramentorum, virtuti quam ex institutione accipiunt voces humanae ad excitandos in audientibus responden­ tes conceptus: « Sicut et in ipsa voce sensibili, inquit, est quae« dam vis spiritualis ad excitandum intellectum hominis, in quan« tum procedit a conceptione mentis. Et hoc modo vis spiritualis « est in sacramentis, in quantum ordinantur a Deo ad effectum « spiritualem ». Et infra, Q. 78, a. 4, de verbis consecrationis loquens ait: « Cum haec verba ex persona Christi proferantur, « ex eius mandato consequuntur virtutem instrumentaient ». Con­ stat autem quod ex mandato Christi : hoc facite in meam com­ memorationem, nulla vis physica potest verbis illis advenire. Item intellectum physicae virtutis procul removent ea quae habentur in art. seq.: « Sicut ex contactu carnis Christi vis regenerati va « pervenit non solum ad illas aquas quae Christum tetigerunt, « sed ad omnes ubique terrarum per omnia futura saecula, ita « etiam ex prolatione ipsius Christi, haec verba virtutem con« secrativam sunt consecuta, a quocumque sacerdote dicantur, DE EFFECTU SACRAMENTORUM 143 «ac si Christus ea praeaentialiter proferret ». Ubi evidens est, considerari virtutem aliquam quae ab institutione, tota quanta est, dependeat, adeoque non alius ordinis sit quam intenlionalis. Et alia multa in decursu tractationis ex eodem S. Doctore proferentur, eiusdem sensus, eiusdemque tenoris, ex quibus pro nata occasione nostra interpretatio convenientem accipiet confir­ mationem (*). (‘) In fine huius disputationis aequum indicium feres de principali ratione qua nonnulli sententiam hactenus expositam evertere conantur. Supponunt imprimis, et nobis imponunt huiusmodi processum : Impossi­ bile tslui sacramentum causet immediate gratiam, quia gratia est habitus supernaturalis qui non est nisi in potentia obedientiali subiecti, et ideo per solam virtutem infinitam reduci potest in actum. Cum igitur nullum crea­ tum instrumentum capax sil infinitae virtutis, etiam sub motione Dei, di­ cendum restat quod sacramenta non pertingunt ad ipsam gratiae substan­ tiam, sed solum ad dispositionem gratiae exigilivam. Quo deinde processu supposito, subsumunt dicentes: Atqui de dispositione illa evidenter redit eadem impossibilitatis ratio, cum et ipsa ordinis supernaturalis necessario dicenda sit, et quod attinet ad potentiam obedientialem virtutemque infini­ tam, eiusdem cum gratia conditionis. Tum demum concludunt : Ergo sen­ tentia de causalitate dispositiva, velit nolit, reincidit in difficultatem pro qua 'evitanda fuit adinventa, ita scilicet ut secum ipsa non stet, et frustra de­ flectat a via in' scholis modernis iam dudum trita et firmata. Et illi qui­ dem sic ratiocinantur. Sed totius ratiocinationis vitium facile tibi con­ stabit, duabus observationibus factis. . Prima est, quod processus noster non ille revera fuit, quem addu­ cit adversarius. Imo vero, expresse ab initio notatum est, quod cum prae­ sto essent duae viae possibiles, a priori una, a posteriori altera, propositum intentionis erat praescindere a prima, argumenta exclusive trahendo a conditionibus sacramentorum quas positive nobis revelat in praesenti oeconomia Dei institutio. Cui proposito fideliter inhaesimus, ut videre est supra, Thes. 7, § 2. Quapropter, etiamsi processus ab adversario suppositus, nec legitimus nec sibi ipsi constans inveniretur, adhuc nihil destrueretur de fundamentis et rationibus allatis, quia semper intacta remanerent fundamenta proprie theologica quibus demonstratum est, sacramenta nostra non causare gratiam efficienter perfective, sed solum efficienter dispositive. Altera observatio est, quod praedictus processus, etsi de facto prae­ termissus, videtur tamen optimus, et recte concludens, et indicatus a S. Thoma, de Pot. Q. 3, a. 4 ad 8um. Ad id autem quod adversarius THESIS VIII. (Art. 5). Virtus salutifera in sacramentis derivatur a divinitate per Christi humanitatem, sic tamen ut ex eius sacratissima passione specialiter habeat efficaciam. Argumentum quo S. Thomas utitur in praesenti, supponit fuisse alibi demonstratum quod humanitas Christi pro nobis crucifixi est instrumentum coniuncium divinitati in unitate sup­ positi, ad omnem instaurationem gratiae in genere humano lapso. Quo ex principio sic ratiocinari licet: Agens principale per con­ junctum instrumentum movet instrumenta separata, sicut per suam manum movet calamum scriptor, et pictor penicillum. Sed in ordine gratiae divinitas est agens principale, humanitas Chri­ sti instrumentum coniunctum, denique sacramenta sunt instru­ menta separata. Ergo necesse est ut virtus gratiae causativa de­ rivet in sacramentis a divinitate, mediante humanitate Christi qui illa instituit per suos ministros dispensanda. ait, redire de dispositione ipsa eamdem impossibilitatis rationem, respon­ deo cum distinctione: Si dispositio ista esset aliquid physicum, conc. Si aliquid intentionale, neg. Et ratio disparitatis est quia, cum forma intentionalis nihil aliud sit quam passiva ordinatio qua quis in certa fun­ ctione, vel iure, vel obligatione constituitur, vim requirit mere applicativam ; applicativam autem dico ordinationis quae ab ordinante descen­ dit. et subiectum investit. Porro eiusmodi forma, etiamsi sit de supernaturalibus, utpote habitudinem dicens ad gratiam et finem vitae aeter­ nae, et pro tanto transcendens omnem subiecti exigentiam, adhuc tamen per signa creata causari potest. Neque in hoc oportet ad subtilitates recurrere, cum per se statim appareat, tam late patere aptitudinem quam habent signa ad imponendas applicandasque ordinationes rationis, quam late patet aptitudo ad significandum eas. Et ideo, tam ad naturalia quam ad supernaturalia in hoc genere, instrumentalis eorum virtus po­ test sese extendere. Mé&ra-';'· II DE EFFECTU 145 SACRAMENTORUM Insuper, cum iuxta divinam ordinationem ζ1), Christi humanitas non sit principium efficiens gratiae in nobis nisi dependenter a causalitate meritoria quae fuit per mortem crucis, sequitur sacratissimam hanc passionem esse assignandam ut specialem rationem efficaciae sacramentorum. Ideo legitur, Rom. VI-3: « An « ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo lesu, in « morte ipsius baptizati sumus? » Ideo etiam, Eph. V, 25-27, asserit Apostolus Christum dilexisse Ecclesiam, et seipsum tra­ didisse pro ea, ut eam mundaret lavacro aquae in verbo vitae, id est, ut baptismo suo acquireret vim mundativam et sanctificativam animarum. Ideo denique dicuntur sacramenta nostra ef­ fluxisse e latere Christi pendentis in cruce, fuisseque figurata in manante aqua et sanguine ex sacratissimi vulneris apertura, eo quod per susceptionem sacramentorum virtus passionis nobis copulatur. < Vigilanti verbo, inquit Augustinus (1 2), evangelista « usus est, ut non diceret, latus eius percussit, aut vulneravit, « aut quid aliud, sed aperuit, ut illic quodammodo vitae ostium « panderetur, unde sacramenta Ecclesiae manaverunt, sine qui« bus ad vitam quae vera vita est, non intratur... Propter hoc « prima mulier facta est de latere viri dormientis... Hic secundus « Adam, inclinato capite, in cruce dormivit, ut inde formaretur « ei coniux, quae de latere dormientis effluxit. O mors unde « mortui reviviscunt! Quid isto sanguine mundius, quid vulnere « isto salubrius? ». Vides ergo quanta sit sacramentorum Novae Legis sanctitas ac veneranda efficacia ; vides quomodo non sint sterilia quaedam signa, sed effectrices causae, foetae sanctitate quam promittunt. Sed haec adhuc magis nunc eminebunt, comparatione eorum quae fuerunt in Veteri Testamento, de quibus sit sequens pro­ positio. (1) « Ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti... « In capite libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem « tuam, etc. >. Id est, in capite omnium decretorum quibus causae sanctificationis hominum ordinantur, est decretum de morte satisfactoria crucis, a qua alia media dependent. (2) Tract. 120 in Ioan., n. 2. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. io 146 QUAEST. LX Π. THESIS IX. (Art. 6). * «·*_ I Sacramenta antiqua non causabant gratiam, attamen in quibusdam saltem ex eis conferebatur iustificatio quasi ex opere operato; idque non in vi sacramentorum significan­ tium, sed fidei significatae, hoc est, intuitu meritorum Sal­ vatoris prout erant in ipsis sacramentis tamquam certis fidei in Christum protestationibus, quodammodo iam praesentata. Sacramentorum veterum nomine illa intelliguntur quae fue­ runt ante Christum ; ex quibus quaedam sunt quae legem mosaicam praecesserunt, scilicet circumcisio Abrahae data-pro masculis ex eius semine oriundis, itemque sacramentum in lege naturae correspondens, quod ab initio mundi traditum, de iure mansit usque ad legem novam pro omnibus illis qui circumcisioni subiecti non erant; alia vero sunt quae a Moyse fuerunt primum introducta f1). I1) « Sacramenta proprie dicuntur illa quae adhibebantur Dei cul­ toribus ad quamdam consecrationem... Cultus autem Dei generali quidem modo pertinebat ad totum populum, sed speciali modo per­ tinebat ad sacerdotes et Levitas, qui erant ministri cultus divini. Et ideo in istis sacramentis V.T.. quaedam pertinebant communiter ad totum populum, quaedam autem specialiter ad ministros. Et circa utrosque tria erant necessaria. Quorum primum est institutio in statu colendi Deum, et haec quidem institutio communiter quantum ad omnes fiebat per circumcisionem, sine qua nullus admittebatur ad aliquid legalium ; quantum vero ad sacerdotes, per sacerdotum, conse­ crationem. Secundo requirebatur usus eorum quae pertinent ad divi­ num cultum, et sic, quantum ad populum erat esus paschaiis convivii..., et quantum ad sacerdotes oblatio victimarum, et esus panum proposi­ tionis, et aliorum quae erant sacerdotum usibus deputata. Tertio requirebatur remotio eorum per quae aliqui impediebantur a cultu divino, scilicet immunditiarum ; et sic quantum ad populum erant in- * D’ EFFECTU SACRAMENTORUM 147 Cum autem dicuntur sacramenta vetera non causasse gratiam, assertio est intelligenda absque ulla restrictione. Et facile probatur ex Apostolo, qui ubique extenuat vim antiquorum sa­ cramentorum, vocans ea infirma et egena elementa, Gal. IV-9, quae numquam valuerunt emundare conscientiam et perfectum facere servientem, Heb. X, 10-12, etc. Unde etiam, Rom. III-28 et seq., docet Apostolus justificationem non fuisse unquam ex vi legis antiquae datam, id est, ex vi observantiarum seu sacra­ mentorum quae per legem illam imponebantur, et quorum ianua fuit circumcisio. Quapropter in decreto pro Armenis (*) dicitur: « Illa (sacramenta vetera) non causabant gratiam, sed eam solum « per passionem Christi dandam esse figurabant ». Quod pulchre expressit Pallavicini, cum Christiana sacramenta extollens supra ea quae prius erant, ait: « Altera gratiam praesignifi­ « cabant per futura sacramenta legis novae conferendam, altera « vero significant tamquam conferendam a seipsis, eo fere modo « quo pluviam significant, tum ranae in paludibus coaxantes, « tum nubes in aere constrictae ; illae significant pluviam a ven­ « turis nubibus effundendam, hae vero pluviam qua ipsae gra­ « vidae sunt, et quam ipsae profundent » (2). Ratio demum theologica sumenda est ex dictis in proposi­ tione praecedenti. Nam in veteri lege nondum aderat instrumen­ tum coniunctum, mediante quo in praesenti ordine providentiae moveri debent omnia instrumenta separata, gratiae effectiva. lain difficilioris probationis est altera assertio, qua adstruitur in quibusdam saltem e veteribus sacramentis, (circumcisionem « stitutae quaedam purificationes... et etiam expiationes a peccatis1 : quan« tum vero ad sacerdotes et Levitas, erat instituta ablutio manuum et t pedum, et r<\s\o pilorum. Et haec omnia habebant rationabiles causas, < et litterales secundum quod ordinabantur ad cultum Dei pro tempore « illo, et figurales secundum quod ordinabantur ad figurandum Chri« stum, ut patebit per singula discurrenti ». S. Thom. 1-2, q. 102, a. 5. (1) Enchirid., n. 590. (2) Hist Cone. Trid., 1. 9, c. » 148 QVABST. JLXH. dico, et correspondais sacramentum legis naturae), fuisse nihi­ lominus collatam gratiam quasi ex opere operato, hoc est, ad solam positionem ritus exterioris, obice non existente (’). Et principale quidem argumentum est communis fere Eccle­ siae sensus, post Augustinum 1.2 de nupt. et conc., c. 11 : « Et « hoc (peccatum originale) in illo (infante octo dierum) signifi- · « cabatur expiari circumcisione octavi diei, hoc est, sacramento « Mediatoris in carne venturi, quia per eamdem fidem venturi « in carne Christi, et morituri pro nobis, et tertio die qui post « septimum sabbati fuerat futurus octavus resurrecturi, etiam « iusti salvabantur antiqui... Ex quo enim instituta est circum<< cisio in populo Dei. quod erat tunc signaculum iustitiae fidei, « ita ad significationem purgationis valebat et in parvulis ori« ginalis veterisque peccati, sicut et baptismus ex illo valere « coepit ad innovationem hominis, ex quo est institutus ». Unde S. Thomas infra, Q. 70, a. 4 : Ab omnibus communiter po­ nitur quod in circumcisione peccatum originale remittebatur. Cum autem peccatum originale nonnisi per gratiae infusionem possit remitti, cum insuper parvuli sint incapaces justificationis ex opere operantis, manifestum est contineri in hac communi Doctorum sententia quidquid intendimus in praesenti. Caeterum si quaeras quibus fundamentis sententia ista ul­ timo nitatur, dico : Innititur primo super revelationem voluntatis Dei salvificae erga omnes, nam in vi huius voluntatis debuit ab initio institui pro parvulis medium salutis, et hoc medium non potuit esse aliud quam ritus quidam populo Dei aggregativus, in cuius susceptione gratia justificationis infundebatur. Huius­ modi autem ritus fuit sacramentum quod vocant legis naturae, cui postea pro masculis de genere Abrahae successit, ut dictum est, circumcisio. — Innititur secundo quoad circumcisionem, super sensum traditionalem verborum Scripturae, Gen. XVII-14: (l) Ideo particula diminuens quasi non afficit id quod ex parte hominum ad consequendam justificationem requirebatur, sed tantum modum efficaciae sacramenti, in quo non veri instrumenti, sed merae conditionis ratio est agnoscenda. DE KEEECTU SACRAMENTORUM I 149 << Masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur « anima illa de populo suo x> ; delebitur, inquam, quasi non perlinens ad spiritualem Abrahae progeniem de qua superius di­ ctum fuerat: « Et statuam pactum meum inter me et te, et inter « semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, « ut sim Deus tuus et seminis tui post te ». Sed si incircumcisus infans a spirituali progenie Abrahae manebat exclusus, ergo cir­ cumcisus ad eamdem per consortium gratiae assumebatur. Hinc Innocentius III, cap. Maiores de baptismo, ait: « Caute notan« dum est, quanto plus baptismus hodie conferat christianis, « quam quondam ludaeis circumcisio contulisset. Dictum est in « fine praedictae auctoritatis inductae de veteri lege, peribit de <(.populo suo; in evangelica vero veritate subiunctum est, nisi « quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit in « regnum Dei. Quoniam etsi originalis culpa remittebatur per « circumcisionis mysterium, et damnationis periculum vitabatur, « non tamen perveniebatur ad regnum caelorum quod usque ad « mortem Christi fuit omnibus obseratum. Séd per sacramentum « baptismi, Christi sanguine rubricati, culpa remittitur, vitatur « periculum, et ad regnum caelorum etiam pervenitur, cuius « ianuam Christi sanguis fidelibus suis misericorditer reseravit ». Quomodo tamen adhuc verum sit, circumcisionem non cau­ sasse gratiam, restat explicandum. Explicatio autem pendet ab iis quae in thesi addita sunt: non in vi sacramenti significantis sed fidei significatae, sive, ut Q. 70, art. 4, S. Thomas dicit: « Ex fide significata, non ex circumcisione significante ». Primum omnium supponendum est, omnem influxum gratiae in statu naturae lapsae esse per Mediatorem Dei et hominum hominem Christum lesum, iuxta illud Eph. 1-21: « Ipsum dedit « caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius et ple· « nitudo eius ». Et quia sacramenta sunt quaedam media qui­ bus provenit ad nos capitis influxus, necesse est ponere alium atque alium modum derivationis gratiae in sacramentis, prout 150 QUAEST. LXH. oportuit Christum alio atqne alio modo influere in eos qui ante, et in eos qui post ipsum fuerunt. Cum enim nos comparemur ad Christum ut ad caput iam exsistens, ipse in nos plenissime exercet capitis munus, efficien­ ter influendo, et vim causativam communicando sacramentalibus instrumentis ab ipsomet institutis; quo fit ut in nova lege iustificatio habeatur vi ipsorum sacramentorum significantium. At vero in antiquos viatores non potuit influere Christus per mo­ dum causae efficientis, quia causa efficiens nequit esse ordine durationis et temporis suo effectu posterior. Debuit ergo influere secundum quod fuit finis Legis ad iustitiani omni credenti, ut dicitur Rom. X-4. Est enim proprium finis ut quodammodo praesubsistat in anima, quando est apprehensus et desideratus ab ipsa, et ideo vetera sacramenta in quantum erant signa protestativa fidei et spei in Redemptorem desideratum, quamdam habebant continuationem cum futuris eius meritis, quorum intuitu conferebatur a Deo sanctificationis donum, ipso interim signo sacramentali per modum nudae conditionis se habente. Et similiter contingit ut ad exhibitionem schedulae detur summa argenti, non in vi schedulae significantis, sed in vi valoris si­ gnificati. Caeterum cum gratia dicitur fuisse collata in circum­ cisione ex fide significata, non intelligitur, ut patet, fides mini­ strantis vel suscipientis sacramentum, sed fides quam ex ipsa institutione sua promebat circumcisionis signaculum, id est fides obiectiva de venturo Redemptore. Hinc vides differentiam inter nova et vetera sacramenta totam provenire ex diversa habitudine ad Christum, per quem, ut dicitur Ioan. I, gratia et veritas facta est, et sub quo pro­ posuit Deus omnia recapitulare : άνακεφαλαιώσασθαι τά πάντα êv τω Χριστώ (D. (‘) Eph, 1-10. è DK CHARACTRRK SACRA.MRNTORVM 151 QüAEST. LXIII DE CHARACTERE SACRAMENTORUM Sacramentalis characteris nomine venit spirituale quoddam signaculum, indelebiliter animae impressum, quo homo consi­ gnatur ut deputatus ad certa quaedam officia cultus divini, se­ cundum ritum christianae religionis. Dicitur character, quia hoc nomen erat in usu ad designandam corporalem notam, inustam iis qui antiquitus adscribebantur militiae; per hanc enim signa­ bantur ut instrumenta publicae auctoritatis, a qua sola esse po­ test militandi ordo, et potestas, et officium (l). Et recte quidem, ait Caietanus, ab hac corporali nota transumptum est nomen designativus spiritalis signaculi de quo nunc loquimur, propter inventam proportionalem similitudinem inter homines mancipatos ad militiam terrestrem, et eos qui deputantur ad spiritualem cultum in religione Christi ; quippe haec religio, militia illius est qui dicitur dominus fortis et potens, dominus potens in praelio, ad debellandas aereas potestates vincendumque mundum. Unde Augustinus, 1. 2 c. epist. Parmeniani, n. 29, ostendens ratio­ nem propter quam baptismus nunquam repeti debet: « Aut si «forte, ait, illum militiae characterem in corpore suo non mi« litans (desertor) pavidus exhorruerit, et ad clementiam impe« ratoris confugerit, ac prece fusa et impetrata iam venia, mi« litare iam coeperit : numquid, homine liberato atque correcto,(*) (*) In modernis societatibus, characteri militiae successit habitus militaris, sine quo nemo ius et potestatem habet militandi; unde si quis in bello deprehendatur pugnans absque habitu regularis exercitus, ex iure gentium capitis plectitur; non enim habet legitimam deputationem ad belligerandum. — Inveniebantur etiam olim, quodam corporali charactere signari ii qui erant damnati ad triremes, ut possent agnosci quocumque fugissent. Verum comparatione characteris triremium Pa­ tres non utuntur; nam per sacramentales characteres, non ad duram servitutem Christiani mancipantur, sed imo ad servitium illius, cui ser­ vire, regnare est. 152 QUAEST, LXIII. character ille repetitur, ac non potius agnitus approbatur? An « forte minus haerent sacramenta Christiana, quam corporalis « haec nota..? An ducenda de militia similitudo non fuit, cum et Apostolus de agonisticis certaminibus clamet et aperte « dicat: Nierno militans Deo implicat se negotiis saecularibus, « ut ei placeat cui se probavit? ». Verum etsi a charactere militiae principalis comparatio du­ cebatur, ab aliis etiam corporalibus signaculis Patres sumebant similitudines. Utuntur enim passim comparatione notae qua obsi­ gnatur moneta tamquam auctoritate principis ad usum commu­ tationum deputata, aut etiam characteris quo in dorso notantur oves velut ad gregem unius domini de iure pertinentes. Ad rem iterum Augustinus, ubi contra partem Donati probat characte­ rem sacramentalem semper manere verum, etsi forte fuerit im­ pressus a non habente legitimam missionem, id est, extra ve­ ram Ecclesiam ad quam solam pertinet in sacramentis dispen­ sationis auctoritas : « Neque enim, inquit (*), propterea mutan« dus vel improbandus est regius character in homine, si er« roris sui veniam et militandi ordinem a rege impetraverit, « quia eumdem characterem quo sibi satellites congregaret, de« sertor infixit ; aut propterea signa mutanda sunt ovibus, cum « dominico gregi sociantur, quia eis dominicum signum fugiti« vus servus impressit». Et alibi (2): «Si enim aliqui furtim « et extra ordinem in monetis publicis aurum vel argentum vel « aes percutiendo signaverint, cum fuerit deprehensum, nonne « illis punitis aut indulgentia liberatis, cognitum regale signum « thesauris regalibus congeretur? » Et Basilius, catechumenos exhortans ut cito baptismum recipiant (3) : « In acie duces « tesseram tribuunt sub se militantibus, ut et amici facile se « invicem inclament, et si in conflictu fuerint cum hostibus com« mixti, queant citra confusionem seiungi. Agnoscet te nemo, « nosterne sis, an hostium, nisi mysticis signis necessitudinem « ’· ·*1 (1) August., contra Cresconium Grammaticum, 1. 1, c. 30. (2) Id., contra epistolam Parmeniani, 1. 2, n. 29. P) Basilius, Homil. 13, exhortatoria ad sanctum baptisma, n. 4. r"'; UK CHARACTERE SACRAMENTORUM 153 affinitatemque ostenderis... Quomodo vindicabit te angelus? « Quomodo eripiet ex hostibus, nisi agnoverit signaculum? Quo­ « modo dicturus es tu, Dei sum, si notas ac insignia non exhi« beas? An ignoras, exterminatorem domos signatas praeteriisse, «in his vero quae signatae non erant, primogenita occidisse? « Thesaurus non obsignatus diripi a furibus facile potest ; ovi « signo carenti tuto struuntur insidiae i>. Nunc igitur, characterum sacramentalium demonstranda est in primis exsistentia ; tum praeterea, penitius investiganda eorum quidditas ac natura ; denique inquirendum remanebit an per omnia N. L. sacramenta, et quatenus negative, a quibus­ nam imprimatur. THESIS X. (Art. 1). Sunt in nova Lege sacramenta characterem imprimentia. Propositio est de fide definita in Tridentino, Sess. 7, can 9 de sacramentis : «Si quis dixerit, in tribus sacramentis... non « imprimi characterem in anima, hoc est, signum quoddam spi« rituale et indelebile, unde ea iterari non possunt, anathema « sit ». Principale autem argumentum quo veritas characterum sacramentalium a Tridentino definita demonstratur, est divina Traditio, cuius testis omni exceptione maior fuit Augustinus in longo illo certamine quod nomine totius Ecclesiae contra Donatistas sustinuit (*). Ideo ipse unus loco aliorum omnium esse (*) Schisma Donatistarum occasionem habuit ex iis quae acta sunt sub finem persecutionis Diocletiani. Diocletianus enim edictum vulga­ verat, quo ecclesiae ad solum usque dirui, sacri vero codices flammis absumi iubebantur. Hinc quidam in Africa timore perterriti, sacros codi­ ces tradiderunt persecutoribus, et ob id Traditores sunt appellati. Huius criminis accusatus est Felix episcopus, qui fuit consecrator Caeciliani episcopi Carthaginensis. Inde ambitiosi quidam sumpserunt occasionem insimulandi legitiinitatem Caeciliani, et alium episcopum loco eius or- * 154 QUAKST» LX 111. posset, quoniam etsi per se loquendo, singulorum Patruin auctoritas non sit irrefragabilis, contingit tamen ut unius etiam testimonium suppeditet inconcussum divinae revelationis argu­ mentum, quando ex adiunctis causae, communis et antiqua fides referri et defendi intelligitur. Atqui Augustinus, tota probante et consentiente Ecclesia, haec tria vehit ad fidem ab apostolis traditam pertinentia ad­ versus praedictos haereticos constantissime atque acerrime de­ fendit: Primo, sacramentorum validitatem non pendere a boni­ tate vel fide ministri, adeoque ipsa vere dispensari etiam ab haereticis schismaticisve, quamvis illicite. Secundo, quaedam sa­ cramenta esse quae sine sacrilegio repeti nunquam possunt, ne· quidem in eis qui ea in haeresi vel schismate acceperunt, et postea ad verae Ecclesiae unitatem convertuntur. Tertio, huius initerabilitatis rationem hinc desumendam esse, quod sacramenta ista habent pro effectu omnino infrustrabili indelebilem quemdam cha· dinavenint. Quae res ad Melchiadem Papam delata est, qui in Concilio Romano Caeciliani auctoritatem confirmavit, et excommunicavit pertur­ batores. Schismatici autem non acquieverunt, sed contra, inceperunt magis invalescere, et totam Africam sua seditione repleverunt, consti­ tuentes episcopos suae communionis per singulas civitates, imo teste Augustino, epist. 53, n. 2, mittentes unum e suis Romam usque, ut apostolicam Petri sedem tenere viderentur. — Ex schismate autem in falsa dogmata et haereses varias prolapsi sunt. Nam quia praetextus schimatis erat, quod Caecilianus habendus esset ut ementitus episco­ pus, eo quod a Traditore receperat ordinationem, hoc deinde collige­ bant: « In sola Donati parte mansisse Ecclesiam catholicam, et illam « periisse in aliis orbis partibus propter crimina Caeciliani, cum quo < aliae ecclesiae communicabant. Ad haec, sacramentorum efficaciam « a ministrorum virtute pendere asserebant, adeoque baptismum extra < communionem Donati esse nullum. Quapropter catholicos qui ad eo« rum partes deflectebant, iterato baptizabant j>. In quo etiam se mu­ niebant auctoritate S. Cypriani, qui olim in sua ecclesia probaverat usum rebaptizandi venientes ex haeresi. — Promotus est autem Augu­ stinus ad cathedram Hipponensem, 70 fere annis post prima initia schi­ smatis, quod tandem eius potissimum opera compressum est. — De his vide Psalmum abecedarium contra partem Donati, in tomo 6 operum Augustini. Λ ?: DE CHARACTERE SACRAMENTORUM 155 raderem, qui tam in bonis quam in malis esse potest, et a quo­ cumque quomodolibet infixus nunquam corrigitur, eo quod si contingat rebellem haereticum ad clementiam Christi confugere, incipit character ille valere ad salutem, cum antea valeret ad poenam. Insignis locus est in 1. 6 de bapt., c. 1 : « Cum et hi, inquit, « qui in ipsa unitate perversi sunt et perdite vivunt, appareant 4 remissionem peccatorum nec dare posse nec habere..., habere « tamen, et dare, et accipere baptismi sacramentum, satis eluxit « pastoribus Ecclesiae catholicae toto orbe diffusae, per quos po« stea plenari concilii auctoritate originalis consuetudo firmata est: « etiam ovem quae foris errabat, et dominicum characterem a fal« lacibus depraedatoribus suis foris acceperat^ venientem ad chri« stianae unitatis salutem ab errore corrigi, a captivitate liberari, « a vulnere sanari, characterem tamen in ea dominicum agnosci «potius quam improbari ». — Insignis etiam responsio ad famo­ sum dilemma Petiliani: Vel baptismus noster bonus est, vel non. Si bonus est, ergo tenemus veram Ecclesiam. Si non est bonus, ergo eos qui ex nobis transeunt ad vos, rebaptizare oporteret, nec esset cur timeretis destruere quod dedimus. « Petilianus « dixit: Venite ergo ad Ecclesiam, populi, et aufugite traditores, « si cum iisdem perire non vultis. Nam ut facile cognoscatis quod « cum ipsi sint rei, de fide nostra optime indicent, ego illorum « infectos baptizo, illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos; quae « omnino non facerent, si in baptismo nostro culpas aliquas agno<< vissent. Videte ergo, quod damus quam sit sanctum, quod de« struere metuit sacrilegus inimicus. Augustinus respondit··· « Non vestrum est quod destruere metuimus, sed Christi, quod « et in sacrilegis per se sanctum est. Nam venientes a vobis re« cipere non possumus nisi quod vestrum est destruamus. Destrui« mus enim perfidiam desertoris, non destruimus characterem im«peraloris. Proinde tu ipse considera, et destrue quod dixisti: « Ego, inquis, illorum infectos baptizo, illi meos, quod absit, re« cipiunl baptizatos. Tu enim non infectos baptizas, sed ut tui « erroris fraude inficias, rebaptizas. Nos autem, non tuos recipimus « baptizatos, sed destruimus errorem tuum unde sunt tui, et susci- *Λ·χ - v 'T ··< ·? Xi y « pimus Christi baptismum unde sunt baptizati » (*). — Insignis demum inter alia multa, exhortatio ad errantes, quae habetur Tract. 6 in Ioan. n. 15: « Puta te esse militarem. Si characterem « imperatoris tui intus (in exercitu) habeas, securus militas; si * extra habeas, non solum tibi ad militiam non prodest character « ille, sed etiam pro desertore punieris. Veni ergo, veni et noli « dicere: iam habeo, iam sufficit mihi. Veni (ad catholicam Ec­ « clesiam), columba te vocat, gemendo te vocat... Sed sollicitus es « forte, et dicis : Foris baptizatus (extra catholicam), timeo ne « inde sim reus, quia foris accepi. Iam coepisti cognoscere quid « gemendum sit; verum dicis, quia reus es, non quia accepisti, sed « quia loris accepisti... Tene ergo quod accepisti, emenda quod « foris accepisti... Quod accepisti, approbo; quia foris accepisti, « improbo. Tene ergo quod accepisti; non mutatur, sed agno« scitur; character est Regis mei, non ero sacrilegiis ; corrigo de< seriorem, non immuto characterem ». Et haec quidem de cha­ ractere Baptismi. — De charactere autem Confirmationis luculen­ tum exstat testimonium in 1. 2 contra litteras Petiliani, c. 104. Item de charactere Ordinis, 1. 2 contra epistolam Parmeniani, c. 13, n. 28. Quae omnia suis locis proferentur. Augustino consentiunt alii aetate aequales aut anteriores: Chrysostomus, Cyrillus Hierosolymitanus, Basilius, Epiphanius, Gregorius Nazianzenus, et Ambrosius; qui omnes, praeter sancti­ ficantem gratiam, alium spiritualem effectum baptismi agnoscunt, eumque pari modo comparant cum charactere militum, cum ob­ signatione annuli in cera, cum circumcisionis nota, etc. Quorum testimonia videre est apud Bellarminum, de Sacram. 1. 2, c. 21. Atque hinc tandem manuducimur ad intelligentiam obscu­ riorum locutionum priorum Patrum, et ipsius etiam Scripturae, quae diversis in locis (2 Cor. 1-21, Eph. 1-13, et IV-20), me­ minit spiritualis cuiusdam obsignationis, ab unctione gratiae di­ stinctae. « Nam cum Apostolus ait: Unxit nos Deus, qui et « signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris, voce (‘) August. 1. 2. c. litteras Petiliani, cap. ultimo. A DE CHARACTERE SACRAMENTORUM « illa, signavit, non obscure characterem descripsit, cuius pro« prium est aliquid signate et notare» (/). Ratio demum convenientiae est apud S. Thomam in prae­ senti; nam sacramenta nostra sunt sancti ficati va, non solum san­ ctificatione gratiae, sed etiam sanctificatione deputationis ad certas functiones sacras secundum ritum christianae religionis. Ergo in nova lege sacramenta sunt, per quae non solum infunditur gra­ tia, verum etiam character imprimitur. Consequentia probatur quia etsi deputatio praedicta, absolute loquendo, fieri potuisset absque physica aliqua obsignatione, per solam ordinationem ra­ tionis applicatam et veluti affixam subiecto, sicut fit in civilibus et fiebat in veteri lege, hoc tamen non conveniebat perfectioni legis evangelicae et sacramentorum eius, quorum est, non extenus tantum, sed etiam interius notare eos quos irrevocabiliter consecrant ad aliquod munus vel officium religionis. Et ideo, sicut qui antiquitus deputabantur ad militiam, solebant quadam nota corporali consignari, ita necesse est eos qui per Christiana sacramenta divino cultui mancipantur, spirituali charactere si­ gnari, ad cuius intrinsecam quidditatem intimius investigandam nunc veniendum est. THESIS XI. (Art. 2). Character sacramentalis secundum suam intrinsecam naturam consideratus, est quaedam potentia ministerialis, qua homo sub Christo summo sacerdote, “ potest in actio­ nes hierarchicas Consideratus autem in sua habitudine ad sacramentum exterius a quo imprimitur, rationem habet signi, sive notae distinctivae ordinum et * officiorum in Ec­ clesia Christi. Habemus ex supradictis, quod charactere sacramentali insi­ gnitur homo ut ad cultum Dei deputatus secundum ritum chrii1) Catech. Cone. Trident., de sacr. in gen ·*. -C’ 158 H -t • rt: ·* QUAEST. LXUI. stianae religionis. Est autem observandum, cultores Dei in Chri­ stiana religione hierarchiam quamdam constituere sub Summo Principe Christo, sumendo nunc hierarchiam prout dicit multi­ tudinem uno modo ordinatam sub principis gubernatione (*). Porro, « non esset multitudo ordinata, sed confusa, si in multitu­ « dine diversi ordines non essent. Ipsa ergo ratio hierarchiae re­ « quirit ordinum diversitatem. Quae quidem diversitas ordinum « secundum diversa officia et actus consideratur, sicut patet quod « in una civitate sunt diversi ordines secundum diversos actus; « nam alius est ordo indicantium, et alius pugnantium, et alius « laborantium in agris, et sic de aliis » (2). Et hinc sumitur notio actionum hierarchicarùm de quibus in praesenti. Nihil enim aliud sunt quam functiones cultus exterioris ex officio per­ tinentes ad diversos ordines in quos distribuitur multitudo populi christiani, prout est directa ad sacrum finem sub sacro Christi principatu. Isti autem ordines ad tres reducuntur. Unus eorum est, quibus competit ex officio tradere divina, iuxta illud 1 Cor. IV: « Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores * mysteriorum Dei ». Alter eorum, quorum est sacra recipere, qui nempe per baptismi ianuam Ecclesiam ingressi, divinorum sunt receptores. Tertius demum intermedius, ad quos ex officio et speciali deputatione pertinet per fidei confessionem divina ('l « Hierarchia est sacer principatus. In nomine autem principatus < duo intelliguntur, scilicet ipse princeps, et multitudo ordinata sub prin« cipe. Quia igitur unus est Deus princeps, non solum omnium angelorum, « sed etiam totius rationalis creaturae, ideo... totius rationalis creaturae « quae sacrorum particeps esse potest, una est hierarchia... Sed si con« sideretur principatus ex parte multitudinis ordinatae sub principe, sic « unus principatus dicitur, secundum quod multitudo uno et eodem « modo potest gubernatignem principis recipere. Quae vero non possunt ’ secundnm eumdem modum gubernari a principe, ad diversos princi< patus pertinent, sicut sub uno rege sunt diversae civitates, quae di « versis reguntur legibus et ministris ». Ita S. Thomas, 1, q. 108, a. 1 in corp. Lnde, art. seq. concludit: « Una hierarchia est una multitudo ordi« nata uno modo sub principis gubernatione i>. (*) S. Thom., ibid., a. 2. S&âj 4<λ< >* DE CHARACTERE SACRAMENTORUM I *■ 9· 159 defendere contra exterius impugnantes (*). Et de explicatione terminorum hactenus. Sequitur statim consideratio characteris, tam secundum se, quam secundum comparationem ad sacra­ mentum sensibile a quo imprimitur. Vestigiis antiquorum Patrum, praesertim vero Augustini qui in hoc puncto doctrinam fidei plenius atque abundantius expressit, fideliter inhaerendo, oportet ponere characterem sacramentalem esse proportionaliter in christiano, sicut militaris character in mi­ lite. Atqui character militaris est quaedam potentia ministerialis, qua quis sub civili principe potest in actus militiae proprios. Ergo eodem modo character sacramentorum, potentia ministerialis est qua quis sub Christo Summo Sacerdote potest in actiones sacras ad Dei cultum pertinentes. Maior argumenti constat ex testimoniis superius allatis; nam etsi Patres, ut dictum est, aliis etiam utantur comparationibus et similitudinibus, tamen alia omnia exempla sunt deficientia et im­ perfecta; comparationem vero militiae esse adaequatam et per­ fecte analogam, ipsa rerum natura clamat. Distinctio enim gra­ duum in exercitu respondet plenissime distinctioni characterum in Ecclesia ; item in Ecclesia unicuique characteri proprium officium attribuitur, sicut in exercitu unicuique gradui suum munus ; illic publica potestas cuius instrumenta et ministri sunt omnia exer­ citus membra, ibi vero Christus initiator ritus novae legis, San­ ctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo ; a quo omnes qui in eius religione sunt, ad Dei cultum applicantur. Atque ita discurrenti per singula, apparebit plenam proportionem esse, in tantum ut ex natura militaris characteris (<) « Quamvis multi sint unius civitatis ordines, omnes tamen ad tres « possunt reduci, secundum quod quaelibet multitudo perfecta habet prin« cipium, medium, et finem. Unde et in civitatibus triplex ordo hominum < invenitur: quidam enim sunt supremi, ut optimates ; quidam autem sunt «infimi, ut vilis populus; quidam autem sunt medii, wtpopulushonora< bilis ». S. Thom., ibid. V*· 160 ·. liceat determinare et definire quae propria sit characteris sacra mentalis ratio, salva interim proportione corporalium ad spiri­ tualia. Nunc autem deputatio ad militiam considerata per ordinem ad actum suum, est per se potentia ordinis moralis, quae non dat posse physice pugnare, sed solum posse ex officio ; nam per hoc potissimum miles a latrone distinguitur. Insuper haec po­ tentia non est completa, quamdiu non accessit physica quaedam et corporalis nota per quam homo signatur ut regulari gubernii minister et instrumentum, eo quod ius gentium nemini attribuit facultatem militandi, nisi in quantum est et manet corporali illa nota sive speciali habitu insignitus. Et ideo, cum eiusmodi tes­ sera consideretur per modum unius cum officio et militari gradu, reducitur et ipsa ad genus potentiae, pro quanto dat suo modo Posse in aclus militares. Haec nunc applica characteri sacramentali. Sane vero sacramentales characteres non sunt cogitandi ut potentiae elicitivae actuum ad quos hominem christianum ordinant. Non enim aliud conferunt quam posse ex officio, sive ex speciali depuiatione, et si quandoque dant posse valide agere id quod alius charactere non insignitus valide facere nequit, vali­ ditas ista non consistit in quadam physica conditione actus, sed tota provenit ex hoc quod lex institutionis specialem in ministro, vel etiam in suscipiente, requirit deputationem aut designatio­ nem (*). Quod ut manifestius appareat, singulos characteres con-i * t? ·.. QVAEST. LXIIL i1) Nota bene quod actus ad quos ordinat character, et quorum respectu potentia dicitur, non sunt semper actus qui a non habentibus characterem nullo modo exerceri possint. Nam character Ordinis datur etiam ad ministrandum baptismi sacramentum; quo tamen non obstante, simplex laicus valide baptizat. Item character Confirmationis deputat ad confessionem et defensionem fidei Christianae contra tyrannos; atqui ille etiam qui hoc charactere destituitur, confiteri potest et defendere fidem Christi: quin imo, occurrente necessitate, potest ad id obligari. Simili quodam pacto, etsi in exercitu humano diversi sint officialium gradus, quibus singulis sua officia constant, occurrente tamen necessi­ tate, simplex etiam miles facit id quod pertinet ad centurionem, vel centurio id quod gregarii militis est. Recte ergo dictum est quod cha- '?·■ « DE CHARACTERE SACRAMENTORUM 161 sidera. Quomodo in primis differt confessio fidei coram tyranno, in eo qui Confirmationis characterem habet, et in eo qui non habet, nisi quia unus ex speciali officio agit, alter vero non ut proprius minister ad hoc institutus ? Sed haec differentia profecto ordinis physici non est. Vide nunc characterem Baptismatis. An forte somniabis ibi physicam potentiam suscipiendi effectus sacramentales? Sed anima est per seipsam physice susceptiva ho­ rum effectuum ; alioquin ad ipsum baptismi effectum oportuisset dari aliquem characterem antecedentem, et sic in infinitum. Con­ sidera tandem ipsum characterem Ordinis. Certe actio qua sa­ cerdos baptizat, non differt physice ab actione qua baptizat laicus; imo vero nec quoad validitatem differt, eo quod lex institutionis baptismi nullam specialem requirit in ministro deputationem, ut sit valida collatio sacramenti. Cum tamen procul dubio sacerdos semper baptizet ut proprius minister vi sacerdotalis consecra­ tionis, laicus vero nequaquam, impossibile omnino est ut cha­ racter signans atque constituens ordinarium baptismi ministrum, physice influat in actionem baptizandi. Haec igitur et alia per­ multa quae brevitatis gratia omittuntur, satis ostendunt non esse hic fingendam potentiam activam physice elicitivam operationis, aut potentiam passivam physice receptivam actus, sed faculta­ tem ordinis legalis, quae in speciali deputatione tota consistit, licet non detur nisi cum physica obsignatione qua homo intus in anima obsignatur ut alicui servitio sacro in domo Christi mancipatus. Et ideo dicendum quod character sacramentorum vere habet rationem potentiae ministerialis qua quis potest in actiones hierarchicas, eodem fere pacto quo militaris character accipitur ut potentia per ordinem ad actus militares. Hinc apparet differentia inter characterem et gratiam. Etenim primo, gratia habitualis ad quam consequuntur virtutes infusae, physice influit inactus supernaturales meritorios vitae aeternae; character autem, inter principia physice operativa non compu­ racter per se nihil aliud confert quam posse ex officio: consequenter vero, dat posse aliquid valide agere, si ad validitatem actus specialis deputatio requiratur. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. n 162 QUAEST. LXIII. tatur. — Praeterea gratia sanctificans facit hominem divinae con­ sortem naturae, ut scilicet connaturaliter exerceat actus ad Dei visionem conducentes, et gratia esi in anima, sicut quaedam forma habens esse completum in ea (*). Sed character est in anima sicut quaedam virtus instrumentalis (2); * competit enim homini christiano, non in quantum sui iuris est, sed secundum quod servus est Christi, a quo huic vel illi officio mancipatur. — Denique gratia vere et proprie pertinet ad speciem habitus, cha­ racter vero non reducitur ad habitum, sed magis ad potentiam, quia se habet tam ad bonum quam ad malum usum; quidam enim bene eo utuntur, alii vero male, quod in habitibus non contingit, nam habitu virtutis nullus male utitur, et habitu ma­ litiae nullus bene. « Secundum Philosophum, inquit S. Thomas « in IV, D. 4, q. 1, a. 1, habitus est quo habemus nos ad pas« siones bene vel male; et universaliter consideranti haec appa« ret differentia inter habitum et potentiam, quia potentia est « quo possumus aliquid simpliciter, habitus autem, quo possu« mus illud bene vel male: sicut intellectus quo consideramus, « scientia qua bene consideramus; concupiscibilis qua concupi« scimus, temperantia qua bene concupiscimus, intemperantia « qua male. Cum ergo character ordinatur ad aliquid simpli« citer, non ad illud bene vel male, quia sacerdos potest confi« cere (Eucharistam'» bene vel male, non potest esse quod qua« litas super quam fundatur relatio characteris sit habitus, sed « magis potentia... qua (quis) potest in actiones hierarchicas, quae « sunt ministrationes et receptiones sacramentorum, et aliorum « quae ad fideles pertinent. Et ad hoc quod has operationes bene « exerceat, indiget habitu gratiae, sicut et aliae potentiae habi« tibus indigent ». — Hactenus de charactere sacramentali prout in sua essentia consideratur. § 2. Sed nunc considerandum est ulterius quod actiones exte­ riores ad quas ordinat character, in Ecclesia visibili sunt exer(l) S. Thom., hic. art. 5 ad l«n. C) Ibid. DE CHARACTERE SACRAMENTORUM 163 cendae, et ideo necesse est ut character innotescat iis qui sunt de Ecclesia, sitque signum distinctivum quo discerni possit qui­ nam ad has vel illas sacrorum seu ministrationes seu receptiones sint admittendi. Hinc Concilia dicunt, characterem sacramentalem esse spirituale quoddam signum a ceteris distinctivum et indelebile (l). lam age. Impossibile est ut character in sua seorsum es­ sentia consideratus, rationem habeat signi distinctive ; sic enim est omnino invisibilis. Relinquitur ergo ut rationem signi induat propter suam necessariam connexionem cuti?’ sacramento exte­ riori, quod dicitur, sacramentum tantum. Et hinc nova apparet differentia inter characterem et gratiam. Nam etsi gratia confe­ ratur per sacramenta, non tamen confertur persola sacramenta; character vero nonnisi per visibilia sacramentorum signacula im­ primitur. Insuper potest homo recipere sacramentum, et tamen carere gratia, quia est indispositus; impressio autem characte­ ris semper et necessario sequitur collationem sacramenti, quia nulla est possibilis indispositio voluntatis quae characteri contrarietur (2). Solus ergo character habet cum sacramento exte­ riori eam absolutam et infallibilem connexionem, ex qua nan­ ciscitur visibilitatem, atque denominari solet res et sacramentum. Ideo tandem character baptismalis requiritur ut quis sit de vi­ sibili corpore Ecclesiae, gratia vero minime. COROLLARIUM (Art. 3). Ergo character sacramentalis est specialiter character Christi, cuius sacerdotio fideles configurat. Postquam dictum est de charactere considerato, tum in sua essentia, tum in sua necessaria connexione cum exteriori sacrap) Decret, pro Arm., Enchirid. n. 590. — Cfr. Trid., Sess. 7, can. 9, de Sacram. * (2) Excipe defectum intentionis recipiendi sacramentum ; sed tunc sacramentum exterius caret una e conditionibus ad validitatem neces­ sariis. De quo infra, ad quaest. 64. 164 QUAEST. LX! [I. mento, restat ut declaretur per ordinem ad principatum a quo derivat. Porro loquendi modus hic desumi solet a charactere corporali, quem constat esse figuram qua res vel homo confi­ guratur personae, cuius auctoritate ad certum usum vel munus deputatur. Hoc pacto character monetae configurat monetam principi; hoc pacto «milites qui deputantur ad pugnam, in­ signiuntur signo ducis, quo quodammodo ei configurantur » (*). Et idem nunc metaphorice dicitur de charactere sacramentorum: metaphorice, inquam, quia figura est quaedam terminatio quan­ titatis; unde propre loquendo est in solis rebus corporeis, non autem in anima spirituali quae subiectum est characteris. Sed figura ponit in eo quod configuratur alteri quamdam eius parti­ cipationem ab eo expressam et derivatam, et quia servata pro­ portione, character sacramentalis quaedam est participatio vel dependentia potestatis sacerdotalis Christi, ideo dictus est con­ figurare hominem Christo sacerdoti, sicut militare stemma con­ figurabat militem imperatori. Sic igitur explicatis terminis, assertio iam facillime demon­ stratur. Etenim, illius est sacramentalis character, cuius aucto­ ritate mancipantur fideles officiis sacris secundum ritum Chri­ stianae religionis. Sed iste est Christus, totius christiani cultus auctor atque initiator. Ergo character sacramentalis est specia­ liter character Christi: Christi, inquam, qui nunc debet consi­ derari, non secundum quamcumque conditionem, sed secundum sacerdotium, quia sacerdotis est principatus cuiusque religionis, seu verae seu falsae. Et nota, nullum esse posse in ipso Christo characterem sacramentalem; non enim habet potestatem diminutam et ab alio principali participatam quae in ratione characteris importatur, sed inest ei tota plenitudo sempiterni sacerdotii. Hinc ad Heb. VIII, 1-2: « Talem, inquit, habemus Pontificem, qui consedit « in dextera sedis magnitudinis in caelis, sanctorum minister et « tabernaculi veri, των αγίων λειτουργός », hoc est, supremus sacrorum antistes, a quo semper et in perpetuum derivat omnis (*) S. Thom., hic, in resp. ad 2U®. DE CHARACTERE SACKAMENTORUM 165 cultus Ecclesiae. Consistit enim cultus ille in actionibus hierarchicis in quibus, ut dictum est, involvitur respectus ad Christum tamquam ad principalem mandantem et supremum imperantem, sive actiones sint ministrantium divina, sive recipientium, sive defendentium contra exterius impugnantes. THESIS XII. (Art. 5). Character inest animae omnino indelebillter. In fontibus et documentis divinae revelationis superius re­ latis (*) diserte proponitur character ut indelebilis, saltem in praesenti vita. Hoc enim ad minus definiunt Concilia; hoc docet Traditio, quando characteris indelebilitatem assignat veluti ra­ tionem ex qua fit ut quaedam sacramenta iterari omnino non possint (2). Evidentissime ergo proponitur character uti indele­ bilis, saltem pro statu in quo sacramenta recipiuntur, id est, pro statu huius vitae. Verum, etsi non esset forte haereticus qui diceret characte­ rem esse quidem indelebilem in via, sed non manere in futura vita, certo tamen certius temere contradiceret sententiae in Ec­ clesia universaliter receptae. Doctores enim communissime tenent *J( Thes. 10. (2) Nota bene quomodo exinde confirmatur doctrina superius tra­ dita de modo causalitatis in sacramentis. Si enim sacramentum primo et immediate solum characterem inducit, ex indelebilitate characteris evidentissime sequitur initerabilitas sacramenti. Sin autem, ut quibusdam placet, character et gratia essent effectus aeque immediatiy nulla foret connexio, saltem ex natura rei. Nam licet sacramentum repetitum non haberet adaequatum illum effectum quèm per se causare natum est, adhuc tamen haberet effectum immediatum principalem, scilicet effe­ ctum gratiae, quae semper potest augeri, vel etiam amitti. Ratio ergo initerabilitatis sumi omnino nequit ex parte characteris, nisi ponas sa­ cramentum non inducere gratiam nisi mediante charactere, et dependenter a charactere prius natura producto, ut in Thesi VI dictum est. 166 • *·· ΤΛ « ·« QUAEST. LXUI. absolutam characterum sacramentalium indelebilitatem, quam se­ quens ratio theologica satis demonstrare videtur. Quidquid non habet corruptivum ex parte causarum secun­ darum, nullum novit finem essendi, quia Deus omnia conservat secundum quod sunt capacia perseverandi in esse, iuxta illud Eccl. III-14: « Didici quod omnia opera quae fecit Deus, perse« verent in aeternum ». Atqui character sacramentalis non habet, nec habere potest huiusmodi corruptivum. Ergo manet indele­ bilis, tam in praesenti, quam in futura vita. — Minor declaratur, nam commune est omni accidenti ut habeat duas causas desitionis in esse, videlicet si corrumpatur subiectum cuius est, aut si insubiecto inducantur alterationes seu dispositiones contrariae, sicut cum per mortale peccatum gratia amittitur. Praeterea vero, accidentia illa quae per modum virtutis instrumentalis conside­ rantur, quorum esse non est completum et absolutum in subiecto, tertiam desitionis causam habere possunt, scilicet desitionem po­ tentiae principalis cuius sunt quaedam dependentia. Sed chara­ cter sacramentalis nullo ex capite potest corrumpi. Non propter primam causam, quia anima est immortalis. Non propter ter­ tiam, quia potestas sacerdotalis in Christo immobiliter manet, Non denique propter secundam, quia impossibile est ut in anima inducatur indispositio ad characterem; quantumcumqueenim anima variet per proprias operationes, nihil impedire potest quominus maneat de iure mancipata ad divinum cultum secundum ritum sacerdotii Christi. Obiiciet tamen aliquis contra permanendam characteris in futura vita, quod tunc cessabunt omnes functiones ad quas cha­ racter nos ordinat; non enim ibi erunt sacra aut tradenda aut suscipienda, non impugnantes contra quos defendatur fides. Erit ergo character inutilis, et ideo delebitur, sicut totaliter desinente fine, desinere debet id quod est ad finem. At facile respondetur cum S. Thoma in praesenti, semper fore rationem permanendae characteris, videlicet ut sit electis in honorem, damnatis autem in confusionem, sicut si militaria insignia remanerent in militibus post adeptam victoriam, ad gloriam quidem his qui suo officio strenue functi sunt, ignavis vero et desertoribus ad ignominiam. DK CHARACTERE SACRAMENTORUM 167 THESIS XIII. (Art. 6). Non per omnia sacramenta imprimitur character, sed per tria duntaxat, per quae homo consequitur novum statum, quantum ad ea quae sunt publici cultus in Ecclesia Dei. Argumentum principale est auctoritas divinae Traditionis, quae tria tantum sacramenta omnino initerabilia agnoscit: Bapti­ smum videlicet, Confirmationem, et Ordinem. — Certe ordina­ tionem baptismo aequiparat Augustinus quoad initerabilitatem, 1. 2 contra epist. Parmen., n. 28: « Illud, ait, quod quidam « eorum (in parte Donati) veritate convicti dicere coeperunt, « baptismum quidem non amittit qui recedit ab Ecclesia, sed ius « tamen dandi amittit, multis modis apparet frustra et inaniter « dici. Primo quia nulla ostenditur causa cur ille qui ipsum bapti­ « smum amittere non potest, ius dandi potest amittere. Utrum­ « que enim sacramentum est, et quadam consecratione utrumque « homini datur ; illud cum baptizatur, istud cum ordinatur, ideo« que in Catholica utrumque non licet iterari. Nam si quando « ex ipsa parte (Donati) venientes etiam praepositi, pro bono « pacis correcto schismatis errore suscepti sunt, et si visum est « opus esse ut eadem officia gererent quae gerebant, non sunt « rursum ordinati ; sed sicut baptismus in eis, ita Ordinatio man­ « sit integra, quia in praecisione fuerat vitium quod unitatis pace « correctum est, non in sacramentis quae ubicumque sunt, ipsa « sunt. Et cum expedire hoc indicatur Ecclesiae, ut praepositi « eorum venientes ad catholicam societatem, honores suos ibi « non administrent, non eis tamen ipsa Ordin'ationis sacramenta « detrahuntur, sed manent super éos. Ideoque non eis in populo « manus imponitur, ne non homini, sed ipsi sacramento fiat « iniuria ». — Et simili modo baptismati coniungitur Confirma­ tio, 1. 2 contr. litt. Petii., n. 239 : «In hoc unguento sactamen« tum Chrismatis vultis interpretari, quoti quidem in genere vi« sibihum signaculorum sacrosanctum est, sicut ipse baptismus. 168 QUAKST. LX III. sed potest esse et in hominibus pessimis, in operibus carnis vi­ « tam consumentibus, et regnum caelorum non possessuris... Di­ scerne ergo visibile sanctum sacramentum quod esse et in bo­ << nis et in malis potest, illis ad praemium, illis ad indicium, ab « invisibili unctione charitatis quae propria bonorum est. Discerne « ista, discerne; discernat te Deus a parte Donati, et in Catho­ licam revocet, unde te illi catechumenum abreptum mortiferi honoris vinculo ligaverunt ». Porro cum Augustinus meminit sacramenti quod esse et in bonis et in malis potest, non nomi­ nat sacramentum exterius seorsum consideratum, quia illud non est in homine, sed transeunter homini applicatur. Nominat igi­ tur rem et sacramentum; res autem et sacramentum quod in genere signaculorum invenitur, profecto character sacramentalis est. Ergo traditio Christiana tria agnoscit sacramenta quae in­ delebilem quamdam consecrationem conferunt, et pro tanto ite­ rari nequent. Nullum autem aliud fuisse unquam ut tale agni­ tum, adeo notum est ut demonstratione non opus sit. Concordat et ratio theologica, quia character non imprimi­ tur nisi in iis sacramentis quibus deputatur homo ad ea quae in Ecclesia publice aguntur. Hinc per Poenitentiam et Extremam Unctionem imprimi non potest; nam sacramenta ista sunt solum in remedium alicuius accidentalis defectus, scilicet peccati post baptismum, et per ea simpliciter restituitur homo in statum pri­ stinum. Similiter nec in Matrimonio imprimitur, quia licet per matrimonium deputentur coniuges ad generandam et educandam prolem ad cultum Dei, ut sic provideatur perpetuitati populi fi­ delium, tamen huiusmodi munus non est publicum officium, sed magis domesticum, dispositive tantum se habens ad actiones hierarchicas; quo fit ut per matrimonium non consequatur homo novum statum, quantum ad ea quae sunt publici cultus in Ec­ clesia Christi. In Eucharistiae vero sacramento duo possunt con­ siderari : scilicet ipsa sacramentalis actio consistens in consecra­ tione materiae, tum praeterea usus sacramenti. Et de consecratione quidem, an imprimat characterem, quaestio esse non potest, quia actio illa nihil ponit in anima, sed ad exteriorem materiam ter­ minatur et sic non consecrat cultorem Dei, sed est potius ipse « ■ - . fl supremus cultus, scilicet Ecclesiae sacrificium. De usu vero di­ cendum etiam est, quod in eo character non imprimitur, idque ratione perfectionis tanti sacramenti, quod non ordinat hominem ad aliquid ulterius agendum vel recipiendum in sacris, sed est potius omnium sacrorum finis et consummatio, ut Dionysius di­ cit, c. 3 Ecclesiast. Hierarch. (*). Relinquitur ergo ut per tria alia sacramenta imprimatur character, quia uti iam explicatum est, deputant ad divina ex of­ ficio, vel ministranda, vel recipienda, vel defendenda contra im­ pugnantes. (‘) < Illud sancte videamus, quam ob causam id quod praecipuis < quoque aliis sacramentis commune, et huic (Eucharistiae1' per excel< lentiam prae caeteris sit attributum, ut singulariter communio et synaxis < appelletur : cum unumquodque sacramentum divisas quoque vitas no< stras ad uniformem colligat deificationem, atque deiformi dissitorum « coagmentatione, cum illo uno communicet uniatque. Dicimus igitur, « caeterorum hierarchicorum symbolorum participationibus, ex divinis « huius perfectivisque muneribus accedere consummationem. Vix enim < fas sit ullam hierarchici muneris obire functionem, nisi divinissima « Eucharistia, cuiuslibet initio consecrationis, initiandi cum illo uno per« ficiat coniunctionem, divinitusque tradito consummantium mysteriorum « dono, divinam ipsi conferat communionem ». Dionys. 1. c. DE CAUSA SACRAMEN FORUM Qua est. LXiv. Deinde considerandum est de causis sacramentorum, sive per auctoritatem, sive per ministerium, ut suus cuique gradus convenienter assignetur. Et primo quidem agendum de causa cui competit in sacramentis potestas auctoritatis, quae est solus Deus. Deinde de causa cui competit potestas excellentiae, sive ministerii principalis, quae est Christus in quantum homo. Tertio de causa cui competit auctoritas dispensandi, quae est vera Christi Ecclesia. Quarto demum de causa quae nudum et simplex praebet ministerium, et quae est Minister immediate conferens sacra­ mentum. THESIS XIV. (Art. 1-2). A Solus Deus operatur per modum agentis principalis in­ teriorem effectum sacramentorum; et ipse solus potestate auctoritatis sacramenta potuit instituere. Interior effectus sacramenti est gratia. Sed solus Deus po­ test virtute propria causare gratiam, quia donum gratiae est quaedam participatio divinae naturae, quae excedit omnem na­ turam creatam. Et ideo necesse est quod solus Deus deificet, naturae divinae consortium communicando, sicut impossibile est quod aliquid igniat nisi solus ignis f1). Alius interior sacramen­ torum effectus est character, de quo procedit fere eadem ratio ac de gratia, quia etsi character non sit ipsa deificatio, est ta­ men aliquid quod deificationem appellat et quantum in se est(*) (*) S. Thom., 1-2, q. 112, a. 1. DE CAUSA SACRAMENTORUM exigit. Et hoc etiam a propria virtute creaturae evidenter removetur. Licet igitur verum sit quod homo etiam causât atque operatur interiorem effectum in sacramentis, non tamen causât nisi ministerialiter, in quantum scilicet ministro utitur Deus, si­ cut et sacramentali ritu, tanquam instrumento, iuxta illud Flo­ rentini in decreto pro Armenis: « Cum principalis causa ex qua « baptismus virtutem habet, sit Sancta Trinitas, instrumentalis « autem sit minister qui tradit exterius sacramentum, si expri« mitur actus qui per ipsum exercetur ministrum, cum Sanctae « Trinitatis invocatione, perficitur sacramentum ». Quae omnia ex antea dictis sufficienter patent. Quod autem attinet ad secundam assertionis partem, iam omnia fuerunt praeoccupata in superioribus. Nam ille solus potest potestate auctoritatis sacramenta instituere, qui ut principalis auctor dat virtutem sacramentis. Iste autem est solus Deus. Nec occurrit ibi specialis difficultas; unde etiam, non aliam ob cau­ sam apposita est prima haec propositio, nisi quia, cum opor­ teret sub uno capitulo proponere totam seriem causarum a qui­ bus sacramenta pendent, non debuit omitti causa principalis quam aliae omnes praesupponunt. Sed nunc ampliores declarationes re­ quirit potestas excellentiae, de qua sit sequens assertio. THESIS XV. (Art. 3-4). Potestas excellentiae in sacramentis competit Christo secundum quod homo; qui etsi potuisset potestatem hanc quibusdam suis ministris aliquatenus communicare, eam nihilominus propter Ecclesiae utilitatem sibi ex toto reser­ vavit; quo fit ut omnia N. L. sacramenta fuerint ab eo im­ mediate instituta. Potestas excellentiae in sacramentis intelligitur potestas wznisterii principalis, cuius radix in eo est, quod quis, uti suppo­ nitur, contulit merita ad quorum applicationem ordinantur sa- Ql Λ EST. LX IV. cramenta. Convenit enim ut ille cuius merita aliis dispensantur, speciale dominium habeat in media per quae sunt dispensanda, principalitatemque obtineat respectu omnium qui in iisdem ali­ quod exhibent ministerium. Eiusmodi autem dominium ac mini­ sterii principalitas in tribus consistet. Nam homo ille debebit, ut divinitatis organum, institutor esse praefatorum sacramentorum; tum illa eadem per proprios suos ministros iugiter administra­ bit: denique, etiam sine sacramentis, iustificationem quam aliis meruit, poterit eis conferre. Sed haec omnia propria sunt Christo, ipse enim per pas­ sionem et mortem suam merita acquisivit quae in N. L. sacra­ mentis dispensantur. Consequenter vero, ipse esse debuit sacra­ mentorum institutor, sicut de Eucharistia diserte narratur Matth. XXVI, 26-28, et de Poenitentia Ioann. XX, 22-23. Ipse simi­ liter principalis manet ministrans, cuius nomine ministrant caeteri omnes, iuxta illud Ioan. 1-33: « Super quem videris Spi« ritum descendentem et manentem super eum, hic est qui « baptizat in Spiritu Sancto ». Ipse demum virtutem habet quae sacramentis alligata non est, quia sine sacramentis effe­ ctum sacramentorum potest conferre, sicut cum Luc. VII-48, solo verbo peccata remittebat. Eadem etiam excellentiae potestas consequitur vel solam unionis gratiam: cum enim sanctissima Christi humanitas sit coniuncta Verbo in persona, necesse est ut principalitatem ha· beat respectu omnium exlrinsecorum instrumentorum, puta clesiae et ministrorum eius. Nunc autem difficultas occurrit quantum ad id quod seeundo loco additur : videlicet, Christum potuisse hanc potestatem aliis communicare. Nam si potestas excellentiae primo et radi­ caliter in hoc est, quod quis possit acquirere merita per sacramenta aliis applicanda, videtur requiri in eo vis merendi infinita; tum quia in praesenti ordine meritum gratiae debet coniungi cum condigna satisfactione pro peccato, quam infiniti valoris 173 DK CAUSA SACRAMENTORUM necesse est esse, sicut in materia de Incarnatione ostensum est; tum etiam quia oportet meritum praedictum constituere thesau­ rum inconsumptibilem qui semper maneat per sacramenta di­ spensandus, quantumcumque multiplicentur homines ad sacra­ menta accedentes. Sed nulla pura creatura est capax infiniti meriti, vel infinitae satisfactionis. Ergo nulli purae creaturae potuisset a Christo communicari potestas excellentiae in sacra­ mentis. Praeterea, si alii praeter Christum potuissent habere di­ ctam potestatem, ergo in nomine eorum ministrarentur sacra­ menta, et sic diversa essent capita a quibus proveniret influxus gratiae, quod in praeiudicium necessariae unitatis Ecclesiae exsisteret; unius enim corporis unum esse caput necesse est. Denique impossibile est ex praedictis, quod homo instituat sacramentum nisi ut organum divinitatis. Esse autem organum divinitatis, videtur esse proprium illius cuius humanitas est Deo coniuncta in persona. Ergo iterum, idem ac supra. Sed haec omnia facile solventur si animadvertas sensum praesentis assertionis solum esse, quod de potentia absoluta po­ tuit quidem puris creaturis communicari potestas excellentiae, non tamen in ea perfectione et eminentia secundum quam com­ petit Christo. Et quamvis S. Thomas hanc restrictionem expli­ cite non apponat, clare tamen illam indicat in responsione ad 3um, dicens quod si praedictam excellentiae potestatem Christus aliis contulisset, ipse nihilominus esset caput principaliter, • - - *«- alii solum secundario. Hac igitur restrictione subintellecta, nihil con­ tradictionis apparet in hoc quod alicui puro homini tanta * fuisset a Christo collata gratiae plenitudo, ex qua aliis hominibus me­ ruisset ille gratiam per sacramenta dispensandam. Si enim nunc, homo de condigno meretur sibi augmentum gratiae et vitam aeternam, cur non posset mereri in alio ordine providentiae, non quidem sibi, sed aliis gratiam simpliciter? Ex hoc autem primo consequerentur alia tria superius assignata veluti perti­ nentia ad potestatem excellentiae. Verumtamen non decuit ut potestas ista reipsa communicaretur, ne scilicet sequerentur in­ convenientia quae enumerantur in responsionibus ad ΓΙΠ1 et ad ^-.’r . ' *♦ >t : 174 QÜAEST. 1-XlV. 3n®. « Ne essent diversa sacramenta, ex quibus divisio in Ec« clesia oriretur, sicut apud illos qui dicebant, ego sum Pauli, « ego autem Apollo, ego vero Cephae, ut dicitur 1 Cor. 1-12». Ad lu® ergo dicendum quod obiectio procedit de potestate excellentiae omnino primaria prout est in Christo, non autem de illa subordinata et quaeri secundaria de qua nunc sermo est. Sic enim non includeret id quod pertinet ad condignam satis­ factionem pro peccato, sed solum id quod pertinet ad meritum, ilhidque ultimo innixum meritis ipsius Christi. Nec etiam opor­ teret ut homo ille purus .« haberet efficaciam infinitam in me« rendo... quia non cooperaretur respectu omnium, nec ita plene « sicut Christus » (*). Ad 2“m iam patet responsio ex praedictis. Ad 3aa denique dicendum quod.nihil prohibet quominus in organum divinitatis assumatur etiam pura creatura, sicut pa­ tet in prophetis per quos locutus est Spiritus Sanctus. § 3- Restat demum demonstrandum, omnia Sacramenta N. L. fuisse de facto a Christo immediate instituta. Et prima ratio demonstrativa est, quia apostoli se ubique dicunt dispensatores mysteriorum Dei atque administros, insti­ tutores autem se negant: « Numquid Paulus crucifixus est pro « vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis?... Quid igitur est « Apollo, quid vero Paulus? Ministri eius cui credidistis... Sic « nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores my« steriorum Dei. Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis « quis inveniatur » (*). Si autem ab institutione sacramentorum ex delegata potestate ipsimet excluduntur apostoli, a fortiori excluduntur alii omnes, cum nihil in Ecclesia esse possit perti­ nens ad fidem et essentialia constitutiva cultus, praeter id quod fuit ab apostolis traditum. Unde Ambrosiaster, de Sacram., 1 4, p) Thom., in IV, D. 5, q. 1, a. 3, q. 3, ad 2am. (2) 1 Cor. 1-12, III-5, IV-1. DE CAUSA SACRAMENTORUM c. 4: « Auctor sacramentorum quis est, nisi Dominus lesus? « De caelo ista sacramenta venerunt ». Et Augustinus, de vera relig., c. 17: « Quae (gratia Dei) ubi venit, ab ipsa Dei Sa­ it pientia homine assumpto a quo in libertatem vocati sumus, « pauca sacramenta saluberrima constituta sunt, quae societa­ ti tem christiani populi, hoc est, sub uno Deo liberae multitii * « dinis, continerent ». Alia item ratio est, quia in omni societate duo genera legum et institutionum distinguuntur. Primum genus procedit ex potestate quam moderni constituentem appellant, et comprehendit ea omnia quibus statuitur regiminis forma, itemque quidquid pertinet ad media immutabilia seu fundamentalia, qualia utique sunt in societate religiosa, sacramenta et sacrificium. Alterum genus procedit ex potestate quam moderni mere legislativam dicunt, et se extendit solum ad quasdam fundamentalium deter­ minationes, pro variis temporum et locorum adiunctis societati semel constitutae et in eadem sociali forma permanenti vel utiles vel necessarias. Nunc ergo, quanto magis necesse fuit ut Christus amplissimam potestatem legislativam Ecclesiae suae committeret propter absolutam eius perpetuitam et catholicitatem, tanto etiam magis soli sibi debuit reservare quidquid quolibet modo ad constituentem potestatem refertur: ut scilicet inter multiplices varietates accidentales quas locorum et temporum ratio exigeret, semper et ubique esset substantialis unitas, non in fide tantum, sed et in communione eorumdem fontium gratiae, qui sunt sacramenta. Est etiam assertio theologice certissima ex communi Doctorum consensu, et ex Tridentino, Sess. 7, can. 1 de sacram.: « Si quis dixerit, sacramenta N. L. non fuisse omnia, a /esu « Christo Domino nostro instituta... anathema sit ». Quo quidem in canone, etsi particula immediate sit omissa, ex natura tamen rei subintelligi debet. Sicut enim ea quae praecipiuntur ab Ecclesia ex potestate a Christo recepta, non dicuntur esse iuris divini, sed iuris ecclesiastici, ita omnino instituta quae mediate tantum a Christo processissent, nusquam dicerentur simpliciter institutionis Christi, sed aliorum. Et confirmatur, quia infra, I ; h J ; : | Μ I "'· ’ Γ :$ g’ Sf !. 11 176 QUA EST. LX IV. Sess. 14, de Extrema Unctione loquens Concilium, solam pro­ mulgationem lacobo apostolo attribuit, pronuntiatque anathema contra eos qui dicerent, ipsam Unctionem extremam non esse sacramentum a Christo Domino nostro institutum et a Beato Ιαcoho apostolo promulgatum Denique in mentem revocabis id quod superius, Thes. 2, notatum fuit: nequaquam necesse esse ut immediatus institutor semper per semetipsum determinet materiam et formam in in­ dividuo, sed satis esse ut instituat in confuso ea elementa quae sint ad determinatam significationem sacramentalem idonea, com­ mittendo inferioribus ministris ut ex pluribus signis aliunde aptis, unum designent. Assignatio enim huiusmodi non versatur nisi circa aliquid quod est praerequisitum ad constitutionem signi in esse sacramenti, et ideo non est necessario ab institutore etiam immediato in quantum huiusmodi. Et de potestate quidem ex­ cellentiae hactenus. Sequitur nunc ordine logico, consideratio causae quae sub Christo habet auctoritatem dispensationis in sacramentis. Confi­ temur enim unum baptisma in remissionem peccatorum, et unam, sanctam, catholicam, apostolicam, Romanam Ecclesiam, a qua, modo iam declarando, omnis ubique terrarum sacramentorum ministratio dependeat. Hinc: THESIS XVI. (L. 4 cont. Gent., c. 76). In sola Ecclesia catholica residet ex institutione Christi suprema dispensationis auctoritas, et ideo, extra commis­ sionem ab ea acceptam, illicita est et sacrilega sacramen­ torum administratio. Ostensum est, apud Deum esse potestatem auctoritatis in sacramentis, apud Christum vero, in quantum est homo, pote­ statem excellentiae. Sed tam Deus quam Christus prout sedens ad dexteram Patris, sunt invisibiles. Oportet autem ad visibilia sacramenta visibiles esse dispensatores, et quia quae a Deo sunt, I DE CAUSA SACRAMENTORUM ordinata sunt, necesse est invenire in mundo quamdam supre­ mam visibilem auctoritatem, a qua omnis sacramentorum dispen­ satio aliquo modo descendat. Porro supremam auctoritatem dispensationis voco illam, cui subordinatur omne ministerium in sacramentis, sive quoad legitimitatem, sive quoad validitatem. Quoad legitimitatem quidem, quatenus auctoritas illa est fons unde derivat omnis fa­ cultas legitime ministrandi. Quoad validitatem vero, quate­ nus penes ipsam est regula cui intentio ministri implicite saltem, conformari debet, ad hoc ut valeat sacramentum. Ut autem bene teneas quid distet inter legitimitatem et validi­ tatem, adverte quod aliquid potest, vel fieri simpliciter, vel fieri etiam secundum debitum ordinem. In primo validitas, in altero legitimitas administrationis consideratur. Supponitur fuisse aliunde probatum, solam Ecclesiam catho­ licam cui Romanus praesidet Episcopus, esse veram Ecclesiam Christi. Nam, testante Evangelio, aedificatur vera Christi Eccle­ sia super petram quae est apostolus Petrus in persona suorum successorum in finem usque permansurus. Igitur supremum verae Ecclesiae regimen necesse est esse penes successionem apostoli Petri, eamque visibilem et conspicuam ; qui enim dicit super hanc petram, Ecclesiam fundat super fundamentum quod per sensus externos potest attingi. Rursus, cum conspicua ac visi­ bilis successio non sit nisi per continuam pastorum seriem in qua eadem semper moralis persona noscitur permansisse, neces­ sario est concludendum, ibi solum esse Ecclesiam veram, ubi ascendendo ab eo qui nunc praeest, ad eos qui ante illum idem gesserunt munus, invenitur apostolus Petrus totius seriei initia­ tor. Hoc, inquam, est breve compendium demonstrationis catho­ licae quo usi sunt antiquissimi Patres, Graeci pariter et Latini (*), « « « « « p) Ex Graecis citari potes Irenaeus, 1, 3 c. haeres., c. 3: « Quoniam valde longum est omnium ecclesiarum enumerare successiones, maximae et antiquissimae a gloriosissimis duobus apostolis Petro et Paulo Romae fundatae et constitutae Ecclesiae, eam quam habet ab apostolis traditionem, per successiones episcoporum pervenientem usque ad nos indicantes, confundimus omnes eos qui quoquo modo, De Ecclesiae Sacramentis. Tom. J. ] I· | B i | | j j 178 QUA EST. LXIV. speciatimque Augustinus in populari illa cantilena quam inscri­ psit Psalmus contra partem Donati: Venite, fratres, si vultis ut inseramini in vite; Dolor est, cum vos videmus praecisos ita iacere. Numerate sacerdotes, vel ab ipsa Petri sede, Et in ordine illo Patrum, quis cui successit, videte. Ipsa est Petra quam non vincunt superbae inferorum portae. Omnes qui gaudetis de pace, modo verum indicate. < praeterquam oportet, colligunt. Ad hanc enim Ecclesiam, propter po« tentiorem principalitatem, necesse est omnem convenire Ecclesiam, « hoc est, eos qui sunt undique fideles. Fundantes igitur et instruentes < beati apostoli Ecclesiam, Lino episcopatum administrandae Ecclesiae « tradiderunt. Succedit autem ei Anacletus: post eum tertio loco ab « apostolis, episcopatum sortitur Clemens. Huic autem Clementi succedit « Evaristus, et Evaristo Alexander, ac deinceps sextus ab apostolis con« stitutus est Sixtus, et ab hoc Telesphorus, ac deinceps Hyginus, post « Pius, post quem Anicetus. Cum autem successisset Aniceto Soter, nunc < duodecimo loco episcopatum ab apostolis habet Eleutherius. Hac or« dinatione et successione, ea quae est ab apostolis in Ecclesia traditio « et veritatis praeconatio pervenit usque ad nos. Et est plenissima haec < ostensio, unam et eamdem vivificatricem fidem esse, quae in Ecclesia « ab apostolis usque nunc sit conservata, et tradita in veritate». — Inter Latinos adest Optatus, de schismate Donatistarum, 1. 2, c. 2 : « Igi« tur negare non potes scire te, in urbe Roma Petro primo cathedram < episcopalem esse collocatam, in qua sederit omnium apostolorum « caput Petrus, in qua una cathedra unitas ab omnibus servaretur. Ergo cathedram unicam quae est prima de dotibus, sedit prior Petrus: cui successit Linus, Lino successit Clemens, Clementi Anacletus, Anacleto Evaristus, Evaristo Alexander, Alexandro Sixtus, Sixto Telesphorus, Telesphoro Hyginus, Hygino Anicetus. Aniceto Pius, Pio Soter, So « teri Eleutherius. Eleutherio Victor, Victori Zephyrinus, Zephyrino Cal­ listus, Callisto Urbanus, Urbano Pontianus, Pontiano Antherus, An« thero Fabianus, Fabiano Cornelius, Cornelio Lucius, Lucio Stephanus, « Stephano Sixtus, Sixto Dionysius, Dionysio Felix, Felici Eutychianus, « Eutychiano Caius, Caio Marcellinus, Marcellino Marcellus, Marcello Eusebius, Eusebio Miltiades, Miltiadi Sylvester, Sylvestro Marcus, « Marco lulius, ulio Liberius, Liberio Damasus, Damaso Siricius..., cum quo nobiscum totus orbis commercio formatarum, in una com­ « munionis societate concordat. Vestrae cathedrae vos originem red­ <ί dite, qui vobis vultis Sanctam Ecclesiam vindicare ». Haec brevis et simplex demonstratio est, quae usque nunc vim' OK CAUSA SACRAMENTORUM 179 His igitur praemissis, ostenditur primo, a sola Ecclesia ca­ tholica esse posse legitimam sacramentorum dispensationem, qua­ tenus omnis qui ab ea missionem non habet, eo ipso illicite mi­ nistrat, et omnis qui recipiendo sacramentum, peccato ministri communicat, sacrilege recipit. Ostenditur secundo, non legitimitatem tantum, sed et validitatem sacramentorum aliquo modo a subordinatione ad veram Ecclesiam dependere, ratione scilicet intentionis in ministro requisitae, prout infra suo loco magis de­ clarabitur. Et primo quidem, quod attinet ad legitimitatem, principale argumentum inde desumitur, quod auctoritas dispensationis in sa­ cramentis, tota provenit ex missione data apostolis, Matth. XXVIII. 19: «Euntes docete... baptizantes..., ecce ego vobiscum sum « omnibus diebus usque ad consummationem saeculi »; et ite­ rum, Ioan. XX-22: « Accipite Spiritum Sanctum, quorum re« miseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis re« tenta sunt » ; et iterum, Luc. XXII-41 : « Hoc facite in meam suam ex integro servat, imo tanto est illustrior, quando plura saecula transierunt, et longior Pontificum series, tot inter mundi vicissitudines, indisrupta conspicitur. Haec demonstratio est, quae in ingressu Basi­ licae S. Pauli extra muros, splendore veritatis, etiam lippientes percellit oculos. Hac demonstratione innixi non egemus cominendatitiis epistolis ad omnem conscientiam hominum coram Deo, sed fidenter illud apostolicum assumimus : Pro Christo legatione fungimur : et iterum : Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Una enim apostolica Sedes est immobiliter constituta, quae a Christo imme­ diate (Matth. XVI-19; Ioan. XXI-17) suam habet potestatem; a qua una, apostolicitas, id est, legitima missio, in totum corpus ecclesiae ei adhaerentis, per omnes hierarchiae gradus refunditur. E contra qui­ buslibet praecisarum ecclesiarum ministris recte reponeres: Qui estis vos, et in cuius potestate ministerium vestrum exercere praesumitis? Quis misit, quis munus demandavit? Ubi sunt tituli, ubi litterae commendatitiae? Ad has certe quaestiones, nullus schismaticus, nullus hae­ reticus, nullus Protestans potuit unquam respondere. 180 l QUA EST. LX IV. commemorationem » Sed missio apostolica in sola Ecclesia ca­ tholica est et perseverat. Ergo et auctoritas dispensationis sa­ cramentorum. — Maior est certissima et ab omnibus admissa, quia licet esse possit quod quis dispenset de facto bonum alte­ rius. non accepta ab eo commissione, certo tamen certius nemo dispensat legitime id quod alterius est nisi de mandato eius. Nunc autem sacramenta sunt bonum Christi. Ergo ab iis solis legitime dispensantur, qui a Christo missionem habent, scilicet ad quos derivat missio apostolica. Unde maior est omnino incon­ cussa. Minor vere, probatur brevi et obvio argumento, quia eo ipso quod in sola catholica est successio Principis apostolorum, in ea etiam, eaque sola, tota est missio apostolis olim concre­ dita. Etenim primo missio ista fuit a Christo data collegio apostolico tanquam hierarchiae seu principatui uni, id est, in partes independentes minime divisibili, iuxta illud loannis XVII-21: « Ut « omnes unum sint..., ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat « mundus quia tu me misisti ». Cum autem huius unitatis visibile principium non sit nisi apostolorum caput et princeps ab ipsomet Christo in pastorem universalem agnorum et ovium designatus, omnino est impossibile ut in quolibet coetu a summitate seu ver­ tice apostolatus separato ac seiuncto, portio vel exigua apostolicae auctoritatis inveniatur. Quare, cum penes solos successores Petri habeatur fontalis seu originalis apostolicitas, a qua in totum Ec­ clesiae corpus apostolicitas participata refundatur necesse est, plane sequitur missionem apostolicam in ea sola Ecclesia iugiter perdurare, in qua semper a successoribus Petri venerandae com­ munionis iura in omnes dimanant. — Et confirmatur magis quia de facto, in omnibus communionibus a Sede Apostolica separatis evidentissima apparet impossibilitas ut quacumque imaginabili via ministerium suum derivent ab apostolis; sede contra factis luce meridiana clarioribus constat illas omnes saeculo quinto, vel undecimo, vel decimo sexto, a seipsis incepisse. Certe Michael Caerularius cuius praedecessores supremam Romani Pontificis jurisdictionem ab antiquo agnoverant, anno 1043 missis litteris ad episcopos Occidentis, sese a communione Romanae Sedis "· * λ»»/ S·· DK CAUSA SACRAMENTORUM separavit, et vinculum sublectionis definitive abrupit. Ex subdito igitur factus est caput independens suae ecclesiae. Iam age. Po­ testas hierarchae subordinate ct potestas capitis independentis non sunt una eademque potestas, sed diversae. Illa ergo potestas independens quae saeculo XI incepit in Patriarchis Constantinopolitanis, manetque usque nunc fons totius ministerii sectae Graecorum, vel eis advenit via successionis sive haereditatis, vel communicata est per institutionem alicuius qui ad hoc habuit potestatem, vel si neutrum ex his dici potest, fuit usurpata, et si usurpata, ergo non apostolica. Et simile rqtiocinum adhibebis circa omnes sectas Protestandum, puta circa Ecclesiam Anglicanam, quidquidnunc sit de validitate ordinationis episcoporum eius, quae omnino est praeter quaestionem, imo vero, abstra­ hendo etiam a facto illo notissimo, quod ex suprema auctoritate reginae Elisabeth, in qua certe nihil fuit apostolicum, tota prodiit novellae ecclesiae constitutio. Itaque concludamus oportet, in sola catholica permanere, cum missione legitima, auctoritatem dispensationis in sacramentis. Aliud quoque argumentum est, quia repugnat ut sacra­ menta sint bonum haereticorum vel schismaticorum ; non ergo ab eis legitime dispensantur. — Consequentia est evidens; antece­ dens vero multis rationibus demonstratur. Etenim in primis, sectae separatae non sunt sanctae sancti­ tate principiorum ; ergo nulla sacramenta possunt eis esse propria, cum sacramenta sint principia sanctitatis. Dico sectas non esse sanctas sanctitate principiorum (*), quia cum vera religio illa sit, quae ex suis propriis principiis ducit hominem ad religionis finem qui est coniunctio cum Deo ultimo fine, prorsus impossibile est ut sit sanctitas principiorum, ubicumque vera religio non est. Quarc, si forte in sectis inveniantur vera sacramenta, non sunt p) Hinc ulterius sequitur, nullam sectam esse posse sanctam sanctilate membrorum ; nam, si contingat aliquos ibi esse qui vere iusti sunt coram Deo, hoc non est nisi per accidens, hoc est, praeter vim et in­ fluxum propriorum principiorum. Nulla autem societas denominatur ab iis quae in ea sunt per accidens. 1S2 QUAES r. I.XIV. in eis nisi ut alienum bonum, quod ad salutem prodesse non po­ test ei qui scions et prudens ab eis illud accipit, quamdiu utique separationis sive schismatis error non correctus perseverat. — Adhuc, sectae qua tales vocantur synagoga Satanae, cuius capita antichrist! sunt, ut dicitur 1 Ioan 11-18 et seq. Impossibile igitur est ut legitime detineant bona quae a Christo fuerunt Ecclesiae concredita. — Adhuc, sacramenta sunt natura sua verae fidei protestationes; ergo iterum, ad illam solam Ecclesiam pertinent ut bonum proprium, cuius est vera atque indefectibilis fides. — Hinc Augustinus, 1. 1 de bapt., c. 14: « Frustra ergo nobis dicunt: << Si baptismum nostrum acceptatis, quid minus habemus, ut no­ ce bis de vestra communione consulendum putetis? Respondemus « enim : Non baptismum vestrum acceptamus, quia non est bapti« smus ille schismaticorum vel haereticorum, sed Dei et Ecclesiae, « ubicumque fuerit inventus, et quocumque translatus. Vestrum 4 autem non est, nisi quod prave sentitis, et sacrilege agitis, et « impie separamini » (*). Hactenus ergo de necessaria subordinatione ad veram Eccle­ siam, quantum ad legitimitatem ministerii. Restat nunc dicendum de validitate. § 2. Supponitur notum ex certissimis divinae Traditionis docu­ mentis in sequenti thesi afferendis, posse extra Ecclesiam veram, et praeter missionem ab eadem acceptam, valide confici sacra­ menta (*); adeoque, divinam legem excludentem haereticos vel '/) Notandum est quod ab Ecclesia catholica derivat quandoque, etiam in haeretico, vel schismatico, vel vitando, facultas ministrandi, scilicet in casu necessitatis, ut fert notissima regula iuris. Quare baptizans vel absolvens in tali necessitate, non est amplius minister illegitimus, ut constat. (2) Quaedam restrictio facienda est quoad sacramentum Poenitentiae, ad cuius validitatem requiritur iurisdictio quae per ordinationem non datur, sed per solam communicationem a praelatis Ecclesiae. Unde in sectis Graecomm, ubi sunt presbyteri et episcopi valide ordinati, sacra- schismaticos a dispensatione sacramentorum, non esse legem irri­ tantem, sed prohibentem tantum. Voluit enim Christus ex abun­ dantia suae bonitatis, ut etiam extra Ecclesiae fines remedia salutis possent inveniri, non quidem iis profutura qui ex certa scientia illegitimo ministro adhaererent, sed certe iis qui a pec­ cato communicationis cum falsa secta, vel per poenitentiam ab­ solverentur, vel praesertim ratione bonae fidei aut carentiae usus rationis, totaliter excusarentur. In huius rei figuram, flumina ir­ rigantia terrestrem paradisum egrediebantur de loco voluptatis et circumibant totam terram, uti pulcherrime exponit Augustinus, 1. 4 de bapt., c. 1 : « Ecclesia, inquit, paradiso comparata indicat « nobis, posse quidem eius baptismum homines etiam foris acci« pere, sed salutem beatitudinis extra eam neminem vel percipere « vel tenere. Nam et flumina de fonte paradisi, sicut Scriptura « testatur, etiam foras largiter manaverunt. Nominatim quippe « commemorantur, et per quas terras fluant, et quia extra para« disum constituta sunt, omnibus notum est; nec tamen in Me« sopotamia vel in Aegypto, quo illa flumina pervenerunt, est « felicitas vitae quae in paradiso commemoratur. Ita fit ut cum « paradisi aqua sit extra paradisum, beatitudo tamen non sit nisi « intra paradisum. Sic ergo baptismus Ecclesiae potest esse extra « Ecclesiam, munus autem beatae vitae nonnisi intra Ecclesiam « reperitur, quae super petram fundata est, quae ligandi et sol« vendi claves accepit. Haec est una quae tenet et possidet « omnem sui sponsi et Domini potestatem ». Quae igitur cum nota supponantur, statuendum nunc est, mentum Poenitentiae nullum est, nisi in articulo mortis, in quo omnis sacerdos habet a Catholica, ut possit absolvere. Forte tamen dici posset, Ecclesiam supplere in quibusdam regionibus, ubi adest communis error, sci­ licet bona fides, et titulus coloratus ex parte sacerdotum. — Esset etiam quaedam restrictio facienda pro Matrimonio, post decretum Tridentini inducens impedimentum clandestinitatis. De quo tamen alias, praesertim quia praesens consideratio procedit de illis sacramentis quae nata sunt confici per exercitium potestatis sacrae, et ad quorum regularem adrmnistrationem ordinat character sacerdotalis; cuiusmodi Matrimonium non est. Λ 1 c» 1S4 <·. &·; * < ··. QUAEST. LXIV. requiri ad validitatem sacramenti ut minister etiam illegitimus, sit aliquo modo catholicae minister Ecclesiae, per intentionem sal­ tem implicitam faciendi quod facit Catholica. Ratio est quia, ut infra dicetur (l), ad sacramentorum valorem necessaria est in­ tentio, eaque interna, faciendi id quod Christus instituit. Sed id quod Christus instituit, necessario convertitur cum eo quod indefectibiliter in tinem usque facit et faciet Catholica, iuxta illud Evangelii : « Ecce ego vobiscum sum (docentibus, baptizantibus), « usque ad consummationem saeculi ». Ergo ad valorem sacra- ' mentorum requiritur intentio saltem implicita, faciendi quod facit Catholica. Et nota quomodo non valeat argumentum de qua­ cumque secta: primo quidem quia, quod in aliqua secta fiat id quod Christus instituit, tam potest esse quam potest non esse; praeterea vero, quia nunquam secta reduplicative ut secta, exse­ quitur institutum Christi. Hinc, qui solam haberet intentionem laciendi quod facit Anglicana vel Lutherana in quantum huiusmodi, profecto non conficeret; quippe illud quod Lutherana facit qua Lutherana, non illud est quod faciendum mandavit Christus. Nec dicas quod si ita res se habeat, vix poterit unquam contingere ut minister haereticus habeat intentionem sufficientem ad valide conficiendum. Nam hoc non sequitur, et potest apte illustrari exemplo matrimonii inter bapiizatos. Ex hoc enim quod Christus elevavit ipsissimum contractum matrimonialem ad digni­ tatem sacramenti, ita ut nequaquam valere possit in ratione con­ tractus quin simul sit verum sacramentum, statim consequitur quod christianus habens pro intentione praedominante voluntatem faciendi verum contractum, ipso facto habet implicite intentionem faciendi sacramentum, et hoc modo est minister Christi, etsi forte contingat ipsum non credere in Christum, vel non habere matrimonium ut sacrum. Et tunc solum non esset validus sacra­ menti minister, adeoque nec vere contraheret, si haberet pro intentione praedominante voluntatem non faciendi id quod fuit institutum a Christo; praedominans enim ista intentio destrueret aliam quam habet, vere contrahendi. — A pari, quia Catholica (*) Infra, Thés. XVIII. t- DE CAUSA SACRAMENTORUM 185 indefectibiliter facit usque ad mundi finem, id quod sibi fuit demandatum, quisquis habet pro intentione praedominante volun­ tatem faciendi id quod instituit Christus, vel certe ritum qui apud christianos creditura Christo institutus, eo ipso habet im­ plicite voluntatem faciendi id quod facit Catholica, etiamsi forte contingat ipsum ignorare Catholicam, vel credere illam esse fal­ sam. Et tunc solum non haberet intentionem sufficientem ad va­ lorem sacramenti, si praedominans intentio eius esset voluntas non faciendi id quod facit Catholica, quia praedominans ista intentio destrueret aliam quam forte habet, faciendi verum sacra­ mentum. Constat autem, casum hunc vix ac ne vix quidem posse contingere. Concludendum ergo est, ministrum etiam illegitimum non conficere sine subordinatione ad veram Ecclesiam, quia actio sacramentalis non elevatur instrumentaliter, nisi in quantum pro­ cedit ab intendente facere illud quod facit illa Ecclesia, cuius vere sunt sacramenta. Pulchre Augustinus veritatem hactenus propositam typice figuratam ostendit in iis quae leguntur de uxoribus Patriarcha­ rum ; omnia enim in figura contingebant illis, et sensu allegorico significabant quae eventura erant in temporibus Novi Testamenti. Tres recenset series factorum in tribus patriarchis, Abraham, Isaac, et lacob. — Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et alium de libera; sed solus Isaac de libera natus, in benedicto Abrahae semine computatus est, eiecto Ismaele qui contra legi­ timam matrem et filium eius superbe insurrexit. — lacob autem habuit filios duodecim, alius ex ancillis, alios ex liberis Lia et Rachel natos, qui tamen omnes in duodecim tribubus haereditatem domus Abrahae consecuti sunt. — Denique Isaac habuit duos gemellos ex una libera, et cum essent ambo iure nativi­ tatis pares, solus lacob electus est, Esau vero reprobatus, quia primogenita vendidit et donum acceptum non servavit. Vide nunc, quid ista mystice significent. — In duobus Abra- 186 QCAKST. LX!V. hae filiis, Ismael figurat eos qui baptizati inter haereticos gra­ tiam baptismatis vel non consequuntur vel non servant, et e domo Dei eiiciuntur, eo quod contra Catholicam Ecclesiam, legitimam ac liberam uxorem, cuius proprium bonum est baptismus, rebel­ les se exhibent. — In duodecim filiis lacob, illi qui ex ancillis nati erant, figurant eos qui baptizati inter haereticos gratiam baptismatis consequuntur, et ideo, simul cum aliis computantur in spirituali Abrahae semine, eo quod contra legitimam matrem Catholicam Ecclesiam non insolescunt, sed vel ad eam conver­ tuntur, vel certe voto implicito se ei subiiciunt, in bona fide et voluntate servandi omnia mandata perseverantes. — Denique in duobus filiis Isaac, Esau significat eos qui in ipsa Catholica baptizati gratia baptismatis carent, quia primogenita vendunt; de quibus spiritualiter accipitur illud Malachiae: «Et posui « montes eius in solitudinem, et haereditatem eius in dracones « deserti ». « Videntur, inquit Augustinus (*), sibi argutissime quaerere « utrum generet filios baptismus Christi in parte Donati, an non « generet: ut si consenserimus quod generet, suam esse asseve« rent Ecclesiam matrem, quae filios potuit de Christi baptismate « generare... Quasi vero ex hoc generet unde separata est, et « non ex hoc unde coniuncta est. Separata est enim a vinculo « charitatis, sed iuncta est in uno baptismate. Itaque est una « Ecclesia, quae sola Catholica nominatur; et quidquid suum « habet in communionibus diversorum a sua unitate separatis, (l) August., 1. 1 de bapt. c. 10. — Ubi obiter nota quod cum di­ cuntur sectae haereticorum figuratae in ancillis patriarcharum, non opor­ tet ut ratio typi ad anti typum teneat in omnibus. Et non sequitur ancil­ las illas nullo modo fuisse in conscientia uxores, sicut sectae nullo modo sunt legitimae sponsae Christi. Comparatio igitur tenet quoad ancillatum, non quoad reliqua. Quatenus, ut Bellarminus ait, quamdiu viguit dispensatio a Deo data circa polygamiam, duo genera uxorum erant. Quaedam ductae non solum ad procreandos filios, sed etiam ad domus gubernationem, liberae et nobiles. Aliae in conscientia etiam uxores, non tamen admissae ad communionem bonorum, ancillae infe­ rioris conditionis. UE CAUSA SACRAMENTORUM 187 per hoc quod suum in eis habet, ipsa utique generat, non iliae... Ergo ipsa generat, et per uterum suum, et per uteros anci Ilarum, ex eisdem sacramentis tanquam ex viri sui semine. Non enim frustra dicit Apostolus, omnia illa in figura esse gesta. Sed qui superbiunt et legitimae matri non adiunguntur, similes sunt Ismaeli, de quo dictum est: Eiice ancillam et fiHum eius, non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Qui autem pacifice diligunt legitimam patris sui coniugem, similes sunt filiis lacob, quamvis de ancillis natis, sed tamen eamdem haereditatem sumentibus. Qui autem de utero ipsius matris intus in unitate nati negligunt gratiam quam acceperunt, similes sunt Esau filio Isaac, qui reprobatus est, Deo attestante et dicente: lacob dilexi, Esau autem odio habui, cum ambo ex uno concubitu concepti, ex uno utero nati sint >. Ergo absurdum est dicere, quempiam esse Protestantem, Lutheranum, Calvinistam, Anglicanum baptismate. Baptismate enim accipit unusquisque characterem christianitatis; christiani­ tas autem tota est in Catholica, quae sola est exercitus impe­ ratoris Christi, dum sectae qua tales non sunt nisi desertorum et rebellium congregationes. Sicut ergo impossibile est militem incorporari legioni rebellium per ipsum imperatoris characterem, ita impossibile est aggregari hominem sectae haereticae, ipso sacramento. Sed si de facto aggregatur, hoc non contingit nisi ex voluntaria adhaesione quae contradicit nativae virtuti characteris, et characteris obligationes nullatenus valet auferre. Hinc omnes infantes apud haereticos vel schismaticos valide baptizati, quousque ad annos discretionis pervenientes suae sectae voluntarie adhaereant, seseque cum illa voluntario vinculo communionis innectant, non tantum de anima, sed et de corpore verae Ecclesiae exsistunt, suntque veri nominis catholici. Et ratio evidens est, quia in eis nullus esse potest actus contrarians naturalem vim characteris et sacramenti. Quo fit ut si contingat postea ipsos de via salutis dubitare, recte eis dici possit, discessum a sua secta reditum fore ad Ecclesiam sui baptismatis. Constat autem, huiusmodi considerationem esse posse magni « « « « « « « « « « « « « « « ; ! : ‘ Γ t ; h v? ’ r ISS ς> L’A EST. 1.X1V. ponderis apud protestantes vel schismaticos haesitantes; iuvai enim ut intelligant, se, veniendo ad Catholicam, minime renuntiare baptismati quod olim secundum morem paternum receperunt, sed magis, errore detecto, reverti ad illam ipsam Ecclesiam ad quam vel ab initio ture simul et facio pertinuerunt. Hinc etiam omnes adulti charactere baptismati insigniti, sin minus re, at certe iure et debito, catholici dicendi sunt. Quare Ecclesia catholica in eos, non secus ac in filios, plenissimam ha­ bet iurisdictionem, sicut legatus imperatoris potest in omnes qui ad militiam adscript! sunt, sive adsint isti intra fines exercitus, sive inveniantur apud desertores. Non ergo limites sui iuris prae­ tergressa est Ecclesia, quoties exercuit in quoslibet baptizatos potestatem coactivam, subtrahendo etiam pueros a potestate paterna, ubi aliter provideri non potuit catholicae educationi eorumdem. Ergo demum, in adultis sine subiectione ad Ecclesiam ca­ tholicam, vel in re vel in voto, sacramentorum susceptio effectum gratiae habere nequaquam potest. Ratio est quia in adulto requi­ ritur dispositio, dispositio autem ad gratiam non est nisi sit vo­ luntas se subiiciendi Christo secundum institutum ab eo ordinem et modum. Sed ille modus et ordo stat in subiectione ad caput ministeriale, mediante quo fieri debet coaptatio ad caput princi­ pale quod est Christus ipse, sicut in corpore naturali pectus non unitur capiti nisi mediante collo. » * η THESIS XVII. (Art. 5-9). Bonitas vel fides ministri ad sacramentorum valorem minime requiritur; nihilominus, ministrantes ex officio sa­ cramenta in statu peccati, mortaliter peccant. ·ι Postquam dictum est de potestate auctoritatis in sacramen­ tis, tum de potestate excellentiae, necnon et de auctoritate dispen­ sationis, superest ut dicatur de causa ad quam pertinet ministe­ rium immediatum. DE CAUSA SACRAMENTORUM 189 Supponitur autem, ministerium illud de lege saltem ordina­ ria non pertinere ad angelos, sed ad solos homines (*), tametsi non quilibet homo, imo nec quilibet Christianus sit validus mi­ nister cuiuslibet sacramenti, ut definivit Tridentinum, Sess. 7, can. 19. Cum tamen conditiones ministri varient pro sacramen­ tis singulis, nihil aliud nunc determinandum venit nisi id quod aut nunquam ad ministerii validitatem requiritur, aut e contra semper requiritur. Porro primum horum declaratur in praesenti, alterum vero in sequenti propositione exponendum remanebit. Quod bonitas vel fides nunquam requiritur in ministro ad valorem sacramentorum. — Qua in re statim notandum est sa­ tis esse ut demonstretur non requiri fidem, quia fides potest qui­ dem esse sine bonitate, non tamen bonitas sine fide; unde, si fides non est necessaria ministri conditio, a fortiori nec bonitas. Tota igitur quaestio revocatur ad validitatem sacramentorum ab haereticis collatorum, quae quidem fuit in praecedentibus sup­ posita, sed nunc debet ex professo vindicari ut fidei dogma iam ab antiquo in Ecclesia definitum. Porro nulla in praesenti afferri potest ratio demonstrativa ex natura rei; nullum etiam invenitur sufficiens Scripturae te­ stimonium ; quare argumentum sumitur ex divina Traditione, cuius praecipua documenta extant in celebri controversia inter Cyprianum et Stephanum Pontificem exorta, necnon et in dispu­ tationibus Augustini contra Donatistas. Agrippinus scilicet Carthaginiensis episcopus, qui saeculo III floruit, ducentis circiter annis ante Augustinum, introduxerat in ecclesia sua morem rebaptizandi eos qui ex haeresi redibant ad (<) S. Thom., hic., art. 7 : « Tota virtus sacramentorum a passione « Christi derivatur, quae est Christi secundum quod est homo, cui in « natura conformantur homines, non autem angeli. Et ideo ad homines « pertinet dispensare sacramenta, et in eis ministrare, non autem ad « angelos ». 190 QUAEST. LXIV. Catholicam, existimans bapnismum ab haereticis datum, esse nul­ lum. « Quondam, inquit Lirinensis Q), venerabilis memoriae « Agrippinus..., primus omnium mortalium, contra divinum ca« nonem, contra universalis Ecclesiae regulam, contra sensum « omnium consacerdotum, contra morem et instituta maioruin, « rebaptizandos censebat ». Porro Cyprianus Agrippini succes­ sor, etsi non immediatus, hanc sententiam et novellum morem cum nonnullis aliis Orientis et Africae episcopis approbavit, imo in Concilio Carthagine celebrato lata lege sanci vit. Quod ubi rescivit Stephanus Papa, decretum tulit vetans ne quid innova­ retur, praeter id quod traditum fuerat (2). Non acquievit Cypria­ nus, imo et verbis durissimis ex irae impetu adversus Pontifi­ cem reclamavit (3). Stephanus tamen qui excommunicationem minitatus fuerat, ad exsecutionem non venit, et nunquam ruptum est vinculum communionis. Interim vero, martyrio aftectus Cy­ prianus reliquit fluctuantem Africanam ecclesiam, donec in ple­ nario Concilio de quo saepe loquitur Augustinus, scilicet in NiP) Vincentius Lirin., Commonit., η. 9. (2) Cf. Enchirid, η. 14, et nota obiter, quomodo in hoc facto splen­ deat illustre signum inerrantiae Romanae cathedrae. Nam certe, non parvae auctoritatis erat Cyprianus cum suo Concilio ; praeterea rationes quibus innitebatur, etsi falsae, non erant tamen contemnendae: imo, ut dicit Augustinus, l. 2 de bapt., c. 8 et 9, solutio earum non erat inventa, et nihil poterat opponi praeter antiquam consuetudinem Ecclesiae. His non obstantibus, Pontifex minime dubitans statim principiis obstat: nihil innovetur, nisi quod traditum est. (3) Vide apud Augustinum, 1. 1 de bapt., c. 18, excusationes pro Cypriano, quarum principalis ea est, quod mansit in unitate Ecclesiae catholicae, et falce martyrii omnia purgavit. — Quidam multum abu­ tuntur obiurgationibus Cypriani adversus Romanum Pontificem, sed pro­ fecto sine causa. Nam Cyprianus ex irae impetu loquens, Cyprianus sen­ tentiam falsam propugnans, Cyprianus a caeteris catholicis Patribus in hoc derelictus, divinae traditionis testis non est. Quare exaestuanti Cy­ priano liceat opponere Cyprianum pacato animo loquentem, et pro ca­ thedra Romana in libro de unitate Ecclesiae, et alibi, tot egregia testi­ monia proferentem. — Caeterum, decretum Stephani non erat dogmaticum, quid credendum sit definiens, sed decretum disciplinare vetans ne, con­ tra morem antiquum, venientes ex haeresi rebaptizarentur. DE CAUS/X SACRAMENTORUM caeno (‘), antiquissimus mos fuerit penitus confirmatus, ac per hoc, validitas sacramentorum ab haereticis collatorum, auctori­ tate totius Ecclesiae definita. — Quae omnia breviter complexus est ipse Augustinus, ubi ostendens auctoritatem Cypriani frustra obiici a Donatistis, ait 1. 2 de bapt c. 9: «Nondum factum « erat (de baptismo haereticorum) transmarinum vel universale « concilium, quia consuetudinis robore tenebatur orbis terrarum, « et haec sola (consuetudo) opponebatur inducere volentibus no­ « vitatem, quia non poterant apprehendere veritatem. Postea « tamen, dum inter multos ex utraque parte tractatur et quae­ « ritur, non solum inventa est, sed etiam ad plenarii Concilii « auctoritatem roburque perducta, post Cypriani quidem passio­ « nem, sed antequam nos nati essemus. Hanc autem fuisse con­ « suetudinem Ecclesiae (non rebaptizandi), quae postea, multis « discussis ambagibus perspecta veritate, plenario concilio con­ « firmata est, satis ostenditur et ipsius beati Cypriani verbis in « eadem ad lubaianum epistola... Ait enim: Sed dicet aliquis, « quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Eccle• * · · * « siam venientes, sine baptismo admissi sunt? Ubi certe, quid « fieri soleret satis ostendit, et eo ipso quod concilium Agrip« pini commemorat, aperte indicat fuisse aliam consuetudinem « Ecclesiae... Quapropter, illud unum isti (Donatistae) conside­ « rent, quod omnibus patet : Si auctoritas Cypriani sequenda est, « magis eam sequendam in unitate servanda, quam in Ecclesiae « consuetudine commutanda. Si autem concilium eius attenditur, « huic esse universae Ecclesiae posterius concilium praeponen­ « dum, cuius se membrum esse gaudebat, et ut se in totius cor­ « poris compage retinenda caeteri imitarentur, saepius admone­ « bat ». Ex qua Augustini auctoritate tria in comperto sunt, quae i rein omnino conficiunt. Primum quidem in comperto est, veterem atque immemo­ rabilem fuisse Ecclesiae consuetudinem non rebaptizandi eos qui veniebant ex haeresi ; in qua certe consuetudine implicite con­ tinebatur fides validitatis baptismi ab haeretico ministro collati. (*) Enchirid., n. 19. 192 QUA EST. LX IV. — Constat praeterea, oppositionem Cypriani et aliorum eiusdem sententiae, nequicquam officere certitudini traditionis, quia radi­ cem non habebat nisi in quibusdam theologicis rationibus diffi­ cilis solutionis, quae contra morem observatum militare wTfc&wtur, simulque eius illegitimitatem demonstrare: « Nec ob aliud « illis temporibus, quando ista quaestio contra veterem consue­ tudinem discutiebatur, visum est quibusdam etiam egregiis viris antistitibus Christi, inter quos praecipue beatus Cyprianus emi­ « nebat, non esse posse apud haereticos vel schismaticos bapti­ « smum Christi, nisi quia non distinguebatur sacramentum ab « effectu vel usu sacramenti. Et quia eius effectus atque usus « in liberatione a peccatis et cordis rectitudine apud haereticos < non inveniebatur, ipsum quoque sacramentum non illic esse < putabatur » *(). — Hinc tertio, sponte sua consequitur, veri­ tatem de valore sacramentorum ab haereticis collatorum esse de genere eorum dogmatum quae communi praxi, magis quam in­ stanti et expressa praedicatione in prima aetate conservabantur; cui primaevae aetati successit tempus in quo inceperunt proponi apparentes rationes contra consuetudinis legitimitatem ; tum orta est apud quosdam haesitatio, imo et oppositio, apud alios vero studium introspiciendi penitius radices traditionis et solvendi rationes in contrarium, donec tandem, re discussa, post solemne indicium Ecclesiae consensus unanimis fuerit in perpetuum con­ firmatus. Ratio demum theologica ad eiusdem dogmatis declaratio­ nem his terminis continetur. — Primo, non requirebatur ex na­ tura rei bonitas vel fides in ministro ad valorem sacramentorum, nam absque vera fide vel statu gratiae potest homo esse mini­ ster Christi, id est, ministerialiter peragere id quod Christus in sacramentis instituit ; idque ex dicendis in propositione sequenti luculenter apparebit. — Secundo, potuisset tamen Deus consti­ tuere ut nullus nisi de corpore verae Ecclesiae exsistens valide ministraret sacramenta, sed ex abundantia bonitatis suae, ut di­ ctum est, hanc restrictionem non apposuit; de quo nos certio-i i1) August., 1. 6 de bapt., η. 1. i>E CAUSA SACRAMENTORUM 193 res reddunt documenta revelata. — 'Ferlio, potuisset etiam statuere ut intra ipsum visibile verae Ecclesiae corpus, nullus sine interiori fide et sanctitate validus minister exsisteret. Sed hoc ultimum esse omnino non debuit: tum quia homines fuissent de facili in errorem inducti, putantes sacramenta habere virtu­ tem ex merito ministrantium; tum praesertim quia, ut plurimum, nequidem morali certitudine constare potuisset de sacramento­ rum validitate. Unde omnia forent anxietatibus et incertitudinibus plena, dum semper occurreret timor ne defuerit in ministro interior fides, vel, quod frequentius contingere potest, status gra­ tiae. Constat autem, huiusmodi inconveniens pertingere usque ad veram repugnantiam quoad sacramenta imprimentia chara­ cterem, cum de ratione characteris sit, ut cum morali certitu­ dine innotescat iis qui sunt de Ecclesia. Quod nihilominus mali ex officio ministrantes sacramenta mortaliter peccent. — Etenim, .exhibere Deo immundum instrumentum ad divinissimos effectus producendos, constituit irre­ verentiam gravem in genere suo, cum rectus ordo postulet ut minister, qui est quoddam instrumentum animatum, Domino conformetur, iuxta illud Levit. XIX-2 : Sancti estote, quia ego sanctus sum. Ergo conficere sacramenta in statu peccati, pecca­ tum est grave ex genere suo. — Dixi ex genere suo, quia pro­ pter aliquam imperfectionem in genere talis actus, potest tolli deordinatio. Unde dicit S. Thomas in responsione ad 3am, non esse peccatum nisi in eo qui ministrat ex officio, hoc est, formaliter ut deputatus ad tale ministerium vi characteris. Cuius ratio est, quia baptizans in articulo necessitatis deficit a perfecta ratione ministri, ideoque operatio eius est quid imperfectum in genere administrationis sacramentorum, non quidem ex parte sacramenti, sed ex parte conficientis ; non enim exit operatio ab agente proprio, sed a subveniente extraordinarie ei qui in ne­ cessitate versatur. Ex huiusmodi autem imperfectione excusatur actus a mortali, sicut etiam in humanis rusticus per accidens et Dt Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 13 194 QUAEST. LXIV. in casu necessitatis Regi deserviens, non tenetur ministrare cum illo speciali ornatu et decoro, quod in eo desideratur qui est ex officio ad ministrandum deputatus. Ex dictis resolves, an sit licitum suscipere vel petere sa­ cramenta a malo ministro. — Distingue ministrum illegitimum, qui scilicet a vera Ecclesia facultatem non habet sacramenta di­ spensandi, ^puta haereticum, vel vitandum, extra casum neces­ sitatis), et ministrum legitimum qui tamen est indignus ratione status peccati in quo versatur. Ab illegitimo ministro nunquam licet vel petere vel etiam suscipere sacramentum. Ratio est quia, si minister est illegiti­ mus, illegitima est ministratio sacramenti secundum se, et per consequens illegitima susceptio. Nota tamen restrictionem supe­ rius factam quoad illegitimitatem ministri; in casu enim neces­ sitatis, omnis homo est legitimus minister baptismi, et omnis sacerdos est legitimus minister poenitentiae, ideoque per se lo­ quendo, cessat prohibitio respectu ministri etiam haeretici vel schismatici. Dixi, per se loquendo, quia si tales essent circum­ stantiae in quibus admittere ministerium hominum eiusmodi, haberi posset ut actus defectionis ab Ecclesia vel adhaesionis ad sectam separatam, ne in ipsis quidem mortis angustiis sa­ cramentum baptismatis vel poenitentiae ab eis liceret accipere, sed tunc sola contritione cordis cum Deo esset agendum. Nunc autem a legitimo ministro malo semper licet recipere sacramentum, nam « ille qui ad sacramenta accedit, suscipit sa« cramenta a ministro Ecclesiae, non in quantum est talis per« sona, sed in quantum est minister Ecclesiae. Et ideo, quamdiu « ab Ecclesia toleratur in ministerio, ille qui ab eo suscipit sa« cramentum non communicat peccato eius, sed communicat « Ecclesiae quae eum tanquam ministrum exhibet » f1). Ab eodem semper etiam licet petere, imo exigere, si ipse ratione sui muneris tenetur ad ministrandum ; nemo enim peccat petendo id quod sibi debetur; aliunde vero non inducitur minister in peccatum, quia semper potest poenitere et sic licite ministrare, (‘) S. Thom., hic, a 6, ad 3Qm. DK CAUSA SACRAMENTORUM 195 habetque gratiam ad hoc praeparatam. Denique, etiamsi non teneatur ille vi muneris, adhuc sacramentum petere licet ex qua­ cumque gravi causa; cum enim actus ministri non sit peccaminosus secundum se, sed tantum ratione circumstantiae quam ipse per contritionem cordis potest auferre, nonnisi ex charitate tenetur quis omittere petitionem, atqui charitas, ut fert regula iuris, non obligat cum tanto incommodo. THESIS XVIII. (Art. 8). Dogma catholicum est, necessariam esse in ministro ad valorem sacramenti, intentionem faciendi quod facit Ec­ clesia. Insuper communis et vera sententia docet non suf­ ficere intentionem, ut aiunt, externam, sed internam om­ nino requiri. S ' i ( .... ** Dicitur requiri intentio faciendi quod facit Ecclesia, quid­ quid tandem illud sit in opinione eius qui ministrat sacramentum. Unde S. Thomas: « Quamvis ille qui non credit bapti« smum esse sacramentum, aut habere aliquam spiritualem « virtutem, non intendat, dum baptizat, conferre sacramentum, « tamen intendit facere quandoque quod facit Ecclesia, etsi «illud reputet nihil esse; et quia Ecclesia aliquid facit, ideo ex « consequenti et implicite intendit aliquid facere, quamvis non « explicite » (*). Sed nec est necesse ut minister cogitet de Ecclesia, vel circa illam non erret ; satis enim erit si feratur intentio eius in aliquid quod sit identice id quod Ecclesia facit, utputa si agere intendat illud quod instituit Christus, vel quod iubetur in Evangelio, vel quod Christiani facere solent secundum praescriptum suae religionis (2). *)( S. Thom., in IV, D. 6, q. 1, a. 3, q. 2, ad lum. (2j Hinc apparet, quomodo Judaeus etiam vel paganus possit habere intentionem sufficientem ad baptizandum. Cogita ex. gr. catechumenum in articulo necessitatis constitutum, qui paganum rogaret dicens: Fac 196 QL’A EST. LXIV. Cum autem in asserenda necessitate praedictae intentionis convenirent omnes catholici, ecce saeculo XVI introducta est a Catharino nova quaedam opinio, asserens sufficere intentionem mere externam. Porro vocatur externa, non quod considerata in se, interna non sit, sed quia tota versatur circa externam ap­ parentiam; consistit enim iuxta Catharinum, in voluntate qua quis vult se habere exterius ut serium sacramenti ministrum, quantumvis intus apud se intendat irridere vel simulare. Plerique tamen ex paucis illis theologis qui Catharino consentiunt, dicunt non sufficere praedictam intentionem externam, nisi quando minister rogatus conficit sacramentum, in loco et vestibus sacris iuxta ritum Ecclesiae consuetum, quia, inquiunt, per has cir­ cumstantias exterior ritus per se indifferens determinatur ad esse sacramentale. Porro Catharini opinio non habetur ut Tridentino anathe­ mate perculsa. « Censeo, inquit Pallavicini (*), sententiam Tri« denti proscriptam (s), eamdem esse quam Leo X per suam «constitutionem in Luthero damnavit: videlicet, ita fuisse a « Christo institutum sacramentum, ut etiamsi minister per ma« nifestam irrisionem ac ludibrium illud peragat, effectum conse« quatur... At vero catholici theologi quos numeravimus, conve« niunt in exigenda ad efficaciam sacramenti voluntatem, non modo « exsequendae illius exterioris actionis physice consideratae quam « praestat Ecclesia (quae voluntas est pariter in homine ludicre « sacramentum administrante), sed voluntatem eius actionis exer« cendae per eam exteriorem caeremoniam hominis serio agentis, « ac per speciem hominis eo illam dirigentis quo Ecclesia di« ngit ». — Nihilominus in contrarium est communissima theo­ logorum doctrina, cui omnino standum est. Docet requiri inten­ tionem internam, quae scilicet non tota versetur circa apparentiam exteriorem, sed sit intentio qua minister non solum vult mihi, obsecro, hanc misericordiam,ut mihi aquam infundas, pronuntiando verba, ego te baptizo, etc., cum intentione faciendi id quod ipsemet in­ tendo recipere secundum praescriptum legis Christianorum. (1) Pallavicini, Hist. Cone. Trid. 1. 9, c. 6. (2) Triden., Sess. VII, can. 11 de Sacram. DE CAUSA SACRAMENTORUM 197 cohibere omnem ostensionem simulationis ab actione quae foris apparet, sed etiam vere apud se intus resolvit: volo facere id quod Ecclesia facit. I. Requiritur intentio, sicut definivit Tridentinum, loco mox citato: « Si quis dixerit, in ministris, dum sacramenta con­ ic ficiunt et conferunt, non requiri intentionem saltem faciendi « quod facit Ecclesia, anathema sit ». Revelatio autem huius veritatis habetur implicite in iis Scri­ pturae locis, in quibus sacramentorum dispensatores dicuntur ministri Christi et Dei, puta in toties laudato testimonio Apostoli, 1 Cor. ÏV-1. Ad hoc enim ut homo sit actu minister Christi in confectione sacramenti, oportet ut habeat intentionem faciendi id quod instituit Christus et facit Ecclesia. Et ratio est quia minister in quantum huiusmodi, ab inanimato instrumento differt, quatenus est agens voluntarium, dominium habens sui. Necesse est autem ut tale instrumentum moveat seipsum, sese subiiciendo per in­ tentionem suam agenti principali cui debet deservire. Quare, qui per iocum vel irrisionem mere materialiter faceret id quod sibi mandatum est, nusquam diceretur ministrare mandanti, nisi forte mera rei alicuius materialitas ministerio eius commissa esset, quod in praesenti dici omnino nequit (*). (l) Nimirum, principium generale est, quod minister ineo quod mi­ nister est, habere debet voluntatem faciendi id quod ministerio eius com­ missum est, prout et in quantum est commissum. Videndum igitur est quid illud sit quod ministerio committitur. Nam si quis ex. gr. a domino mittatur ad pauperem ut ei largiatur eleemosynam, ministerium eius non est ad eleemosynam formaliter ut talem, sed solum ad actum ma­ terialem deferendi pecuniam. Et ideo sufficit voluntas solius materialitatis, cum qua bene componi poterit quaevis alia intentio, intentioni domini etiam contraria. Sed qui mitteretur ut minister seu procurator ad paciscendum, iste piofecto ministri partes non ageret, simulatam tantummodo habendo paciscendi intentionem. Porro, cum Scripturae dicunt, dispensatores sacramentorum esse ministros Christi et Dei, procul dubio docent eos esse ministros sacramentorum ut sacramenta sunt. Sacramenta autem ut sacramenta non sunt ritus quidam materia­ liter accepti, sed quorum formalitas tota est ab institutione Christi. Unde in hoc quod est esse ministrum Christi in sacramentis, includitur ne­ cessario intentio faciendi id quod est institutum a Chiisto. 198 QUAHST. LXIV. Ratio quoque theologica ex hactenus dictis apertissime fluit, nam signa sacramentalia ex sola Christi institutione habent si­ gnificare sacramentaliter, id est, significatione sacra et practica seu efficaci. Porro institutio Christi non potest efficere ut verba ista, te baptizo, te absolvo, etc., ex hoc solo quod materialiter proferuntur, aliquid habeant ultra id quod ex vulgari hominum impositione trahunt vel trahere possunt. Certo autem certius ex vulgari hominum impositione, praesertim quoad ablutionem spi­ ritualem, absolutionem a peccatis, aliaque eiusmodi, non praeter­ grediuntur ordinem simplicium ac nudorum signorum, adeoque non elevantur ad transcendentem conditionem sacramentorum, quae non sunt signa nuda et simplicia, sed efficacia. Itaque ritus baptismi, absolutionis, consecrationis, etc., non potest significare sacramentaliter, nisi aliquid sit per quod vis institutionis Christi ad eum derivet, ipsumque investiat. Principium autem determi­ nans exteriorem ritum ad substandum institutioni Christi, nullum aliud esse potest quam voluntas ministri intendentis, non qui­ dem iocari, non materialiter recitare formulam, non attentare id quod in sua potestate non est, aut si quid aliud eiusmodi, sed agere illud ipsum quod I. C. in sua religione stabilivit, suoque nomine facere mandavit. Et hoc modo, iuxta decretum pro Armenis, minister intendens facere quod facit Ecclesia, seu abstracte loquendo, debita ministri intentio, se habet ut causa qua effi­ cienter perficitur sacramentum (*). 2. Requiritur intentio interna. — Huc facit sequens pro­ positio damnata ab Alexandro VIII: « Valet baptismus collatus p) Hic nota quod ratione huius intentionis, rectissime dicitur actio ministri esse moraliter seu imputative actio Christi. Nunc autem, cum intentio ministri non se teneat ex parte intrinsecorum constitutivorum sacramenti, sed solum ex parte causae efficientis eius, id quod vere dicitur actio Christi, non est sacramentum ipsum, sed confectio sacra­ menti. Caeterum constat quod sacramentum ipsum non est operatio, sed operatum, uti patet vel ex solo elemento formali, quod non est locutio, sed verbum. Est, inquam, operatum, in quod virtus institutionis descendit praecise quia confectio operati est actio ipsius institutoris per suum ministrum. Et sic omnia concordant et quadrant. Alias, nihil. Quod quidem diligenter observa contra auctores causalitatis moralis. DK CAUSA SACRAMENTORUM 199 « a ministro qui omnem ritum externum, formamque baptizandi « observat, intus vero in corde suo apud se resolvit: non intendo « quo facit Ecclesia » (‘). In qua quidem damnata propositione, quidquid adversarii dicant, satis evidenter sermo est de illo qui serio quoad apparentiam exteriorem, ritum sacramentalem ponit, prout apparet ex oppositione quae est inter id quod externe pe­ ragit, et id quod intus resolvit; nam alias, si tam foris quam intus simulatum se ministrum exhiberet, non esset cur exterior agendi ratio internae cordis intentioni opponeretur. Caeterum rationes superius allatae ostendunt necessitatem intentionis quae sit determinate interna. Non enim per solam intentionem quam excogitavit Catharinus, derivare potest in id quod exterius peragitur, vis institutionis Christi ; et nequidem habita ratione circumstantiarum loci, vestium, etc. Adhuc enim, cum his omnibus circumstantiis exterior ritus potest esse secun­ dum rei veritatem, vel mera repraesentatio historica, vel deri­ soria simulatio, vel inanis caremonia. — Et confirmatur quia qui solum habet intentionem externam, nihil distat ab histrione, nisi quod histrio est irrisor apertus, iste autem occultus. Sed nullus irrisor, sive apertus sive occultus, dici potest in ipso actu simulandi, minister et instrumentum Christi, vere intendens quod Ecclesia facit, ut requirit TridenLinum. — Confirmatur secundo, quia etiam in humanis, ubicumque ad validitatem actus requi­ ritur intentio, requiritur illa quae sit determinate interna. Sicut in omni contractu oportet ut sit voluntas circa ipsum contractus obiectum, et non solum voluntas se habendi exterius per modum consentientis. Nec refert quod in foro humano habeatur ut va­ lidus contractus, ex hoc solo quod constat de consensu externo. Habetur enim ut validus, quia semper praesupponitur adfuisse simul consensus internus. Si autem utcumque constaret de eius defectu, etiam in foro externo actus reputaretur nullus. Idemque dic de iudice proferente sententiam, de superiore ferente le­ gem, etc. Et par est ratio in praesenti. Obiicitur primo: In tantum esset necessaria intentio mini(l) Enchirid., n. 1185. li !’ 'C : œ·.· » · stri, in quantum requireretur ad determinandum ritum exlerio· rem, alias indifferentem ad multa. Sed ritus exterior sufficienter determinatur per formam. Ergo non requiritur intentio. Respondeo: Dist. mai. In quantum requireretur ad deter­ minandum ritum exteriorem, per modum formae quae sit pars intrinsece constitutiva sacramenti, neg. mai. Per modum principii continuantis signum sacramentale cum institutione Christi, et facientis derivare in illud vim institutionis eius, conc. mai. Contradist. min., et nego consequentiam. — Scilicet, elementum sensibile determinans ritum ut partiale eius constitutivum, est quidem verbum exterius, quod ideo, formae nomine recte desi­ gnatur. Verum non potest determinare actu ad significationem sacramentalem, nisi ut substans 'institutioni positivae Christi ; —— ■ ■■ — · causa autem per quam, tam materia quam forma, investituram institutionis consequitur, nulla alia est aut esse potest, nisi in­ tentio qua vult minister facere illud ipsum quod lesus Christus Ecclesiae suae commisit peragendum. Obiicitur secundo : Fertur in annalibus ecclesiasticis, mi­ mum quemdam, dum in theatro baptizaretur, subito se Christia­ num confessum fuisse, validitate baptismi etiam Per miraculum et visionem confirmata. Sed defuerat intentio, tam ex parte mi­ nistri, quam ex parte suscipientis. Ergo intentio ad valorem sa­ cramentorum non requiritur. Respondeo, annales ecclesiasticos referre mimum praedictum extraordinaria Dei gratia subito fuisse conversum, adeo ut mar­ tyrio pau’o post coronatus, nunc ut sanctus ab Ecclesia hono­ retur. De miraculo autem et visione in testificationem accepti baptismatis, profecto non constat. Admissa tamen veritate facti, dicendum foret, tam baptizatorem, quam baptizatum habuisse vere intentionem dandi et accipiendi id quod Christiani tradunt, quantumvis reputassent illud nihil esse, sed theatri irrisione om­ nino dignum. Porro nihil refert finis operantis, modo quacumque ex causa adsit interna voluntas faciendi quod facit Ecclesia. Obiicitur tertio: Intentio esi invisibilis, cum tamen opor­ teat ut sint visibilia omnia quae ad sacramentorum valorem et characteris impressionem requiruntur. Imo, una e rationibus pro- à UE CAUSA SACRAMENTORUM 201 pter quas superius exclusa esi in ministro necessitas fidei vel status gratiae, fuit quia alias, cuncta forent plena anxietatibus et incerlitudinibus. Sed eadem ratio militat contra necessitatem intentionis saltem internae. Respondeo, intentionem internam esse quidem secundum se invisibilem, sed visibilem effici per actionem externam, cum qua, sin minus metaphysica vel physica necessitate, at certe morali certitudine, attento communi modo agendi hominum, connectitur. Omnino enim naturale est ut homo interne intendat id quod agit exterius; et ideo, quando celebrat sacramentum Ecclesiae, per hoc ipsum ostendit se velle facere quod facit Ecclesia, praesertim quia nullo interesse humano pertrahi potest ad simulandum, cum huius suae interioris simulationis nullum haberet reportare tem­ porale commodum, ut constat. Distingue ergo certitudinem mo. ralem a certitudine illa metaphysica quae nunquam in rebus ad humanas relationes pertinentibus requiritur. Quis namque diceret, non sufficienter constare de validitate matrimoniorum vel quo­ rumlibet contractuum, ex hoc quod, nemine diffitente, interior consensus ex parte contrahentium est omnino necessarius ? — Hinc magnum est discrimen inter intentionem internam, et in­ ternam fidem vel bonitatem : non solum quia sola intentio ex natura rei in ministerio exigitur, verum etiam quia multis d causis contingere potest ut aliquis gratia destituatur, etiamsi sit apparenter bonus. Quare si esset necessarius status gratiae in ministro, nequidem morali et humana certitudine constaret ut plurimum de valore sacramentorum. Sed intentio inteina faciendi quod instituit Christus, vel certe id quod Christiani credunt in­ stitutum a Christo, ita naturaliter connectitur cum actione exte­ rius ministrandi, ut nisi homo positive nitatur in oppositum eius quod externe facit, (et hoc de lege ordinaria contingere nequit), semper adsit sufficienter. Itaque quoties in actione ministri nihil apparet simulationis, satis constat certitudine morali et humana, de valore sacramenti. Obiicitur quarto: -S'. Thomas in praesenti, ad 2"'", dicit: « Quidam dicunt quod requiritur mentalis intentio in ministro, « quae si desit, non perficitur sacramentum... Et alii melius di- - Λ 202 QUA EST. LX IV. « cunt quad minister sacramenti agit in persona totius Ecclesiae, cuius est minister ; in verbis autem quae profert, exprimitur intentio Ecclesiae, quae sufficit ad perfectionem sacramenti, nisi « contrarium exprimatur ex parte ministri vel recipientis sacra­ « mentum ». Sed intentio quae opponitur intentioni mentali, intentio quae semper habetur, quoties minister non exprimit ali­ quid contrarium intentioni Ecclesiae, nihil aliud est quam in­ tentio externa a Catharino asserta. Ergo etc. Respondeo quod intentio mentalis eodem sensu hic sumitur, ac cum loquimur de oratione mentali per oppositionem ad vo­ calem. Et oratio quidem mentalis, illa intelligitur, quae cum sit seiuncta ab omni actu externo, intus in anima tota perficitur. Oratio vero non mentalis, seu vocalis, non ea profecto est, quae solam ponit intentionem exterius se habendi per modum orantis sicut hypocritae faciunt, absit; sed quae actum internum habet coniunctum cum externo, seseque recitationi vocali conforman­ tem. Et sic est in praesenti. Nam mentalis intentio iuxta S. Thomam, idem est ac intentio non regulata per externam sacramenti celebrationem, sed per propriam mentem seu personaiem ministri convictionem, qua scilicet intenderet ille aliquid quod ipsemet reputat et credit verum esse sacramentum efficax sanctificationis. Et merito excluditur tanquam non necessaria. Intentio autem non mentalis est intentio sese conformans ei quod exterius agitur, semperque cum sufficienti certitudine morali innotescens, ubi mi­ nister nihil exprimit contrarium intentioni Ecclesiae quae in verbis formae continetur. Caeterum, de intentione externa Catharini nulla tunc in scholis suspicio habebatur. Ultimo obiici solet Augustinus l. 7 de bapl. c. 53, ubi inter alia dicit : « nihil interesse ad integritatem sacramenti in « ipsa Catholica, utrum id aliqui fallaciter an veraciter agant, « cum tamen hoc idem utrique agant ». At dicendum quod duplex fallacia seu simulatio est. Fal­ lacia qua quis simularet intentionem faciendi quod facit Ecclesia, et de hac non agit Augustinus. Deinde fallacia qua quis opi­ nans sacramentum nihil esse praeter inanem caeremoniam, per­ sonam tamen credentis assumit peragendo ritum sacramenti. Et DE CAUSA SACRAMENTORUM 203 haec fallacia est de qua Augustinus tractat, ut late ostendit Billuart de Sacr. Diss. 5. art. 7. Quae etiam nullo modo est ad rem, quemadmodum ex hactenus dictis satis superque constat. COROLLARIUM Non sufficit in ministro intentio interna mere habi­ tualis; rursus non requiritur intentio actualis; relinquitur ergo quod intentio saltem virtualis requiratur et sufficiat. Non sufficit intentio mere habitualis, intelligendo intentio­ nem quae praecessit et non fuit retractata, sed hic et nunc neque actualiter neque virtualiter influit in actum. Talis enim intentio potest esse etiam in amente, in ebrio, in dormiente, quem tamen nemo dicet validum ministrum saeramenti. Non tamen requiritur intentio actualis, quia ista non est posita in morali potestate hominis, cum saepe contingat ut praeter voluntatem cogitatio ad alia distrahatur. Aliunde vero constat esse impossible, ut ad valorem sacramentorum requiratur id quod non est in morali hominum potestate. Requiritur ergo et sufficit intentio virtualis, quae cum actu praecesserit, adhuc in virtute manens influit in actum. Et est illa ipsa quam S. Thomas in responsione ad 3nm, habitualem vocat. « Quamvis minister sacramenti debeat niti ad custodien« dum cor suum quantum potest, ut maxime in verbis sacra« mentalis formae intentionem habeat actualem : quia tamen co­ ce gitatio est valde labilis, etiamsi tunc non adsit actualis intentio « quando verba profert, dummodo prius intenderit, et contraria « intentio non intervenerit, sacramentum non impeditur, quia « operatur tunc in vi principalis intentionis. Non enim oportet « quod in opere semper intentio coniungatur in actu, sed suf« ficit quod opus ab intentione procedat » (4). Hactenus de causis extrinsecis, tam proximis quam remotis, a quibus pendent sacramenta. Superest tantum ut occasione eo-(*) (*) In IV, D. 6, q., a. 2, ad 4““. HkZb a 204 QVAKsT LX1V. ruin quae dicta sunt de intentione requisita in ministro, appendix quaedam adiungatur de intentione quae est in ipso suscipiente necessaria. Huc pertinet ultima huius capituli propositio. THESIS XIX. In IV. Dist. 6, q. 1, a. 2, quaestiunc. 3 In adultis, ad validam susceptionem cuiuslibet sacra­ menti, requiritur intentio saltem habitualis recipiendi sa­ cramentum. Supponitur ex superius dictis, et ex manifesta fide totius Ecclesiae, characterem baptismalem esse potentiam recipiendi alia sacramenta, ita ut nullum ex his nisi illo praehabito, va­ lide unquam suscipi queat ; est enim baptismus ianua omnium communium bonorum Ecclesiae. — Quaeritur autem in prae­ senti, utrum ex parte suscipientium aliqua alia conditio ad va­ liditatem requiratur, quae etiam sit universaliter necessaria pro omni sacramento, ipso imprimis incluso baptismate. Et distin­ ctione facta inter adultos et infantes vel perpetuo amentes, re­ spondetur requiri pro adultis f1) consensum, id est, voluntatem recipiendi sacramentum. Porro intentio ista, quantum ad aliquid convenit cum inten­ tione requisita in ministro, et quantum ad aliquid differt. — Con­ venit in hoc, quod sit prorsus independens a personali convi­ ctione ipsius suscipientis circa efficaciam et divinam sacramentorum institutionem. Sufficit enim ut velit recipere id quod tradit Ec­ clesia, quidquid tandem illud sit in eius opinione. Hinc perfectus incredulus, sicut potest conferre sacramenta, ita et ea suscipere. Convenit etiam in hoc, quod non refert an ex plena libertate consentiat suscipiens, an ex quocumque timore coactus, quia hu-(*) (*) Nota bene quod infantibus non annumerantur nisi perpetuo ameutes. Nam si quis habuerit aliquando rationis usum, et nunc in in­ sanabilem amentiam inciderit, talis adhuc computatur inter adultos. Quare, si dum erat sui compos, nullam omnino habuit voluntatem sucipiendi sacramenta, nullius sacramenti capax exsistit. Ιών I>E CAUSA SACRAMENTORUM 205 iusniodi timor non tollit voluntarium simpliciter, ut in materia de actibus humanis facile ostenditur. — Differt vero, quia intentio requisita in ministro se habet ut causons sacramentum, scilicet ut investiens ritum exteriorem vi institutionis Christi, adeoque debet esse saltem virtualis, cum alias positive non influeret. At vero intentio in suscipiente necessaria se habet solummodo ut removens impedimentum voluntatis contrariae respectu sacra­ menti recipiendi, et ideo satis est ut sit mere habitualis, qualis potest esse etiam in amente, vel sensibus destituto (/). Nunc autem in assertionis demonstratione, specialia afferen­ tur pro baptismo argumenta ; tum deinde ad caetera sacramenta se extendet nostra consideratio. 1. Quod ad baptismi validitatem intentio seu consensus suscipientis requiritur. — Expresse habetur declaratum ab Innocentio III, cap. Maiores de baptismo :« Ille qui nunquam con« sensit, sed penitus contradicit, nec rem nec characterem suscipit « sacramenti. Dormientes autem et amentes, si priusquam amen« tiam incurrerent aut dormirent, in contradictione persisterent, « quia in eis intelligitur contradictionis propositum perdurare, « etsi fuerint sic immersi, characterem non suscipiunt sacramenti. « Secus autem, si prius catechumeni exstitissent, et habuissent « propositum baptizandi. Tunc ergo characterem sacramentatis « imprimit operatio, cum obicem voluntatis contrariae non in(£) « In pueris non potest esse contraria voluntas, neque actu neque « habitu, et ideo non requiritur voluntas vel intentio in eis, qua prohi« bens removeatur In amentibus autem et dormientibus potest esse < voluntas contraria habitualis, quamvis non sit actualis ; et ideo si ante < somnum vel furiam, fuerunt contrariae voluntatis, non recipiunt sacra< mentum, quia adhuc illa voluntas habitualiter manet. Si autem habue< runt propositum recipiendi baptismum, et hoc per aliqua signa innotuit, « tunc in articulo necessitatis debet eis conferri baptismus, et suscipiunt < sacramentum et rem sacramenti, etiamsi furiosus tunc contradicat, quia « illa contradictio non procedit a voluntate rationis, secundum quam est < capax baptismalis gratiae. Si autem necessitas non sit, debet exspe« ctari in furiosis lucidum intervallum, vel in dormientibus vigilia : si « tamen baptizentur in statu illo, sacramentum suscipiunt, quamvis pec< cet baptizans». S. Thom., in IV, D. 6, a. 2, q. 3, ad 2um. <> 1 2C6 I AESF. LX1V « venil obsistentem ». Et ratio intrinseca est, quia Deus cum magna reverentia disponit nos, regitque unumquodque modo consentaneo eius conditioni ; ergo receptio sacramenti, non secus ac eius confectio, humana sit necesse est, id est, voluntaria. Hinc Augustinus, 1. 4 de bapt. c. 24 : « Cum alii pro eis (in­ « fantibus) respondent, ut impleatur erga eos celebratio sacra­ « menti, valet utique ad eorum consecrationem, quia ipsi respon­ « dere non possunt. At si pro eo qui respondere potest, alius respondeat, non itidem valet. Ex qua regula illud in Evan­ « gelic dictum est, quod omnes cum legitur, naturaliter movet: « Aetatem habet, ipse pro se loquatur ». 2. Quod eadem est consensus necessitas pro omni sacramento. — Probatur primo, exauctoritate Innocentii III in cap. Maiores, ubi Pontifex refert et reiicit opinionem quorumdam qui dicebant aliqua esse sacramenta, quae per se sortiuntur effectum, id est, ut habet glossa, absque consensu accipientis. — Probatur se­ cundo auctoritate theologorum : « In sacramentis homo debet « duo suscipere: sacramentum et rem sacramenti. Ad haec duo « non requiriur aliquid causans ex parte recipientis, sed impe­ dimentum removens; et hoc impedimentum nihil aliud est quam voluntas contraria alteri praedictorum. Hinc in adultis, in qui­ « bus solis potest esse voluntas contraria actu vel habitu, requi« ritur contritio sive devotio ad percipiendum rem sacramenti, « et intentio vel voluntas ad recipiendum sacramentum ». Ita S. Thomas, in IV, D. 6, q. 1, a. 2, q. 3. Cui sententiae theo­ logi communiter suffragantur: « Communis et vera sententia, « ait Lugo de Sacr., Disp. 9, Sect. 7, tenet requiri ad valorem « sacramenti consensum positivum in adulto qui illud recipit. « Hanc docent theologi amnes ». — Ratio demum intrinseca, illa ipsa est quae superius fuit proposita. Nota tamen, esse aliquos qui excipiunt Eucharistiam. « Exci« pio Eucharistiam, ait Billuart, de Sacr. Dissert. 6, art. 1, quia « cum consistat in re permanenti, independenter a quavis inten­ « tione tam suscipientis quam ministrantis remanet sacramentum ». Verum eodem argumento probares, ad validam receptionem Eu­ charistiae non requiri characterem baptismalem, quia Eucharistia DE CAUSA SACRAMENTORUM 207 independenter ab hoc charactere manet sacramentum. Unde distin­ guendo sacramentum ipsum et sacramentalem eius sumptionem, verius tenebis sacramentum quidem esse independens ab inten­ tione suscipientis, non tamen sacramentalem usum, atque ideo casualem manducationem Eucharistiae in adulto esse nullam, ut si panis consecratus, insciis convivis, in mensa apponeretur, et ab iisdem praeter intentionem pro vulgari cibo sumeretur. 5 DE NUMERO ET ORDINE SACRAMENTORUM Quaest. lxv. Deinde considerandum est de numero et ordine sacramen­ torum novae legis. THESIS XX. (Art. 1-2). Habet lex nova sacramenta septem, nec plura, nec pau­ ciora: quae quidem ordine naturae hoc modo recenseri de­ bent: Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia, Extrema Unctio, Ordo et Matrimonium. § 1. Notandum in primis est quod nec in Scripturis sacris, nec in scriptis veterum Patrum, sacramenta omnia in globo, sub uno numero, unoque catalogo comprehensa reperiuntur (*). Quare directa demonstratio praesentis dogmatis exspectanda est ex syn­ thesi tractatuum de sacramentis in speciali, ubi quoad singula hic enumerata, testimonia revelationis proferuntur, ut recte con­ cludatur, sacramenta N. L. non esse pauciora quam septem. Et si quis ulterius consideret, fieri non posse ut vel unum sacramentum a Christo institutum maneat ignotum in Ecclesia, nullumque aliud praeter illa septem, in ea agnosci, aut agnitum unquam fuisse, C) Rationes explicativas huius facti, easque optimas, et quae in­ tellectum rectum omnino quietent, vide apud Franzelin, de Sacr. ingen. Thes 19. Γ ·,·Μ· DE NUMERO ET ORDINE SACRAMENTORUM 209 perspiciet quoque ipsa nec esse nunc plura, nec posse esse in posterum (*). Adhuc tamen prostat generalis demonstratio ex consensu Christianorum in fide septem su pram em oratorum N. L. sacra­ mentorum. Dico autem ex consensu talibus circumstantiis ador­ nato, ut e conspectu non modo theologico, verum etiam historico invictum suppeditet de apostolica dogmatis origine argumentum. Certe, quando Protestantes modo duo, modo tria, modo unum, modo nulla esse sacramenta dicere inceperunt, a pluribus saltem saeculis Ecclesia catholica publice et diserte profitebatur tamquam fidei suae dogma, sacramenta illa septem apud nos no­ tissima. Et longum esset, satisque ut puto superfluum, afferre documenta ab ineunte saeculo XII et deinceps, de quibus nemo dubitat, aut dubitavit, aut potest dubitare. Atqui id iam satis est ad certissimam conclusionem theologicam, propriis scilicet theologiae principiis innixam. Quia cum in vi promissionum quae ad Ecclesiam factae sunt, impossibile sit ut a regio revelatae veritatis tramite traditio catholica unquam aberret, unanimis Ec­ clesiae consensus in quacumque temporis differentia certificatus, (*) Nota quod persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, nullam ipsi Ecclesiae fuisse a Christo concessam potestatem ad instituendum sacra­ menta. sed solum, ut Tridentinum ait, Sess. 21, cap. 2, ad statuendum vel mutandum, salva illorum substantia, ea quae suscipientium utilitati, pro rerum, temporum, et locorum varietate magis expedire indicaret. Quare de possibilitate maioris sacramentorum numeri in futuris aetatibus, ne quaestio quidem esse potest. Quod si recentes critici non verentur asserere septenarium de quo nunc agimus numerum non esse immo­ biliter fixum, id certe consequenter ad fundamentalem eorum haeresim, qua statuunt Christum historicum nequaquam fundasse Ecclesiam, nec instituisse novum ritum religionis: proinde sacramenta quae nunc sunt apud nos, paulatim accrevisse secundum evolutionem conscientiae Chri­ stianae, unde repetunt originem. Et hoc quidem supposito, evidenter sequitur possibilitas institutionis novorum sacramentorum, quin ullus ex natura rei terminus praefigatur. Sed iam rem habemus cum iis qui ipsam religionem divinitus revelatam et institutam negant. Et ideo, alius loci est confutatio ultra-haereticalis fundamenti, quo sublato, haereticalis quoque superstructio ipso facto corruit. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. sx* 210 QUA K ST. LXV. demonstratus, exploratusque, signum est infallibile genuinae ori­ ginis dogmatis quod cum tali consensione abhinc retinetur. At vero, novi et veteres a tempore exorti Protestantism! adversarii non ii sunt qui tali argumento moveantur. Omnibus enim id commune est, ut in traditione catholica aliquid humano maius, id est, supernam assistentiam praecaventem omnem de­ viationem a dogmate et sensu dogmatis semel a Deo per apo­ stolos accepto, nequaquam agnoscant. Sicut igitur, ex hoc quod aliquid ostenditur per plura saecula in humana traditione firma­ tum, nondum certo concluditur ad rei traditae veritatem, propter antecedentis cuiusdam suppositionis aut corruptionis aut inter­ polationis possibilitatem: ita quoque in praesenti, vana eis con­ clusio est, si traditionis canalem a saeculo demum XII descen­ dere incipias. Nullum quippe aliud argumentum admittunt prae­ ter historicum, id est, quod ex communibus criteriis quibus pro­ fanae etiam historiae facta probari solent, perficitur. Propterea adeo celebrant historiam. In historia totum est. Quidquid prae­ ter historicas demonstrationes est, etiam in rebus divinae tradi­ tionis, nullius valoris esse asseritur. Id quidem nil minus quam apertam haeresim sonat. Sed hoc interim omittamus, id unum pro nunc postulantes ut unicum illud quod admittunt criterium historicum rite adhibeant. Atqui a positivis hominibus vix aliquid accipies praeter funda­ menta in aere reposita, cum conclusionibus quae non fluunt e praemissis. Scribit auctor libelli famosi : Solummodo a saeculo XII traditio occidentalis incipit esse fixa circa numerum sacramento­ rum (*). Gravis sane assertio, de qua historicam probationem expecto, et ne leviter quidem indicatam invenio. Sed, inquies, auctor sese implicite refert ad id quod legere est in omnibus theologiae manualibus, nullum scilicet extare documentum saeculo XII antiquius, in quo synthetica sit septem sacramentorum connumeratio. Optime quidem. Adhuc tamen difficile est videre quale sit critérium historicum legitimans conclusionem : ergo ante saeculum XII non erat fixa de numero sacramentorum traditio. (l) Loisy, L’Evangile et l’Eglise, pag. 194 primae edit. ' ·. DE NUMERO ET ORDINE SACRAMENTORUM * 211 Quod si solum intulisset: ergo non satis constat e conspecta historiae de traditione fixa ante epocham illam, aliqua forsitan species foret, et apparentia consequentiae. Nunc autem, cum po­ sitive concluditur ad incertitudinem traditionis, nimis evidenter superat conclusio praemissas. Quasi nimirum nexus esset neces­ sarius inter absentiam documenti scripti cum explicita numera­ tione quae est in hodiernis catechismis, et indecisam fidem circa unum vel duo vel tria ex eis quae nunc sunt sacramenta, singillatim et distributive sumpta; aut non essent ulla considera­ tione dignae, rationes facti explicativae, iam dudum a theologis expositae et copioso documentorum apparatu apud eos confir­ matae (2). Et pergit auctor dicens: Ecclesia primitiva non agno­ scebat nisi duo principalia sacramenta: baptismum cui annexa erat confirmatio, et eucharistiam. Numerus sacramentorum se­ cundariorum erat indeterminatus. Iterum quaero historicam de­ monstrationem, et iterum nihil. Forte quia de illis duobus (imo tribus) frequentiora, expressiora, et clariora sunt testimonia? Forte quia de eisdem celebres sunt Patrum catecheses ad illu­ minandos, ad neophytos, ad infantes, quin de secundariis quae vocat, sacramentis ulla adiuncta mentio inveniatur ? Sed alicuius ponderis foret negativum hoc argumentum, si eaedem causae de omnibus indifferenter exstitissent. Quod autem non fuerint, vel prima fronte apparet consideranti quod illa alia sacramenta non erant initiatoria ad vitam christianam, non ab omnibus commu­ niter suscipienda proponebantur in ipsa Ecclesiae ianua, non fe­ rebant solemnem illam celebrationem cui solemnis quoque pro temporibus illis in praecipuis anni festivitatibus praemittebatur praeparatio. Sicut patet de Poenitentia in qua post amissam ba­ ptismi gratiam unusquisque privatim agit apud sacerdotem, et de Extrema Unctione quae decumbentibus infirmis ministratur, et de Matrimonio cuius celebritas ordinem domesticum non tran­ scendit, et de Ordine qui non ipsi populo, sed iis solis qui po­ pulo sacra ministrare debent, destinatur. Quocumque igitur modo rem inspicias, invenies historicos nomines in historico argumento(*) (*) Vide Franzelin de Sacr. Thés. 19. ■ J 212 - «-“f K ■ • · 'iy ■■ - <33: ■ QUA EST. LXV. % plane deficientes, quia sine probatione historica factum assumunt indecisae traditionis, ut ex eo concludant sacramenta nostra non esse institutionis Christi, sed factum posterioris evolutionis. At longe potiori iure catholici theologi ad historiam appel­ lant. Conficiunt enim et ipsi historicum suum argumentum, op­ positae quidem conclusionis, sed solidioris fundamenti, meliorisque consequentiae. Et solidius, imo inconcussum fundamentum quod assumunt, est consensio omnium quotquot sunt, sectarum orientalium cum Ecclesia catholica, circa ipsum de quo nunc agimus dogma. Si enim quaeras a Graecis, a Syris, a Chaldeis, ab Armenis, ab Aegyptiis, ab Abyssinis, a Nestorianis etiam et Monophysitis usque nunc perstantibus, et a temporibus Ephesini Chalcedonensisque Concilii, id est a saeculo V separatis, quot a maioribus suis acceperint sacramenta, omnes tibi dabunt re­ sponsionem conformem ei quae est in catechismis nostris. Imo, cum Protestantes saeculo XVIII, Orientalium fidem in propriae haeresis confirmationem pertrahere tentaverunt, mira ab eis una­ nimitate reclamatum est, idque in solemnibus etiam documentis quae relata et ex parte citata invenies apud Franzelin de Sacr. Thes. 18. Atqui tantae consensionis tot dissidentium communio­ num aliqua ratio sufficiens esse debet, nec eam profecto inve­ nies in supposita illa quam dicis indecisione traditionis usque ad saeculum XII, sed solum in acceptione dogmatis ab uno communi fonte, a quo omnes pendere se profitentur, id est, ab apostolis et viris apostolicis. Et eo magis urget argumentum, quod aemulatio inter Orientales et Occidentales a primis om­ nino Ecclesiae exordiis suas iam egerat radices, sicut apparet inter alia mulla, ex quaestione de celebratione Paschae tempore Polycarpi apostolorum discipuli, ex qua postmodum ortum est schisma quatuordecimanorum. Quomodo ergo supposititia sacra­ menta a Latinis accepissent Graeci, aut a Graecis Latini ? Quo­ modo schismatici omnes a communione Romana sese alii post alios separantes, septem illa unanimiter retinuissent, si non ab immemorabili, et absque ullo reclamationis vestigio fuissent in Ecclesiae usu et possessione? Quomodo Photius, criticae facile princeps, et omnium iudicio in cognitione antiquitatis ecclesia- DE NUMERO ET ORDINE SACRAMENTORUM 213 sticae prodigiose versatus, nullum alium divisionis praetextum contra Latinos invenisset, praeter illa, a Caerulario postmodum recantata, quae in encyclica ad patriarchas et episcopos Orientis leguntur, de azymis Eucharistiae, de unica immersione baptismi, de ministerio confirmationis solis episcopis reservato, de alleluia non cantato in quadragesima, de barba tonsa clericorum, aliis­ que eiusmodi ? (/). Et de his quidem, hactenus satis. Iam veniamus ad pulcherrimam illam convenientiae rationem, quam exponit S. Thomas in praesenti. Neque enim mere arbi­ trarius est sacramentorum numerus, sed omnino in rerum natura fundatur. Cum enim sacramentum novae legis sit illud in quo, sub tegumento rerum corporalium divina virtus secretius salutem operatur, statim consequitur, necesse esse ut sacramenta ipsa, prout sunt principia spiritualis vitae, proportionaliter respondeant iis quae requiruntur ad perfectionem vitae corporalis. In vita au­ tem corporali dupliciter aliquis perficitur: primo quantum ad per­ sonam propriam, deinde vero per ordinem ad communitatem, quia homo naturaliter animal sociale est. Hinc iam duplex haberi de­ bet sacramentorum categoria : scilicet ad sanctificationem hominis individui formaliter in quantum huiusmodi; tum ad sanctificatio­ nem hominis prout est pars societatis. Rursus, ad perfectionem vitae corporalis in homine individuo quaedam requiruntur per se, et quaedam per accidens ; per accidens dico, hoc est ratione ali­ cuius supervenientis corruptionis quae est morbus vel infirmitas. Et similiter in sacramentis quae respiciunt hominem individuum, alia sunt per se requisita, alia autem per accidens tantum. Sacramenta per se requisita, ad spiritualis vitae perfectionem sunt numero tria, semper insistendo in analogia vitae corporalis. Etenim, in corporali vita oportet primo ut homo nascatur; se­ cundo, ut, crescat et ad debitam quantitatem mensuramve per­ veniat; tertio, ut pro conservatione vitae, sive per generationem(*) (*) Epistolam Photii vide apud Baronium, ann. 863, XXXIV. 214 QUAEST. LXV. acceptae, sive ad augmentum perductae, extrinseci adiunctione alimenti nutriatur. Hinc primo, sacramentum nativitatis quod est Baptismus; secundo, sacramentum augmenti quo perducitur Christianus ad virilem proportionem, fitque robustus miles Christi, scilicet Confirmatio; tertio, sacramentum alimentationis quod est Eucharistia. Sacramenta vero requisita per accidens, id est, supposito morbo peccati post baptismum, sunt omnino duo, iuxta corpora­ lium similitudinem. Nam superveniente gravi infirmitate, oportet primo esse medicinam quae morbum auferat; desideratur prae­ terea regimen hygienicum, quo pristina valetudo restituatur. Loco igitur medicinae ablativae morbi, habetur in spiritualibus sacra­ mentum Poenitentiae; et loco eius quod reddit pristinam valetu­ dinem, habetur sacramentum Extremae Unctionis ; ipsa enim est quae abstergit peccati reliquias, et reddit horhinem paratum ad ingressum gloriae. Ultimo sunt sacramenta quibus perficitur homo ut membrum spiritualis societatis. Et ista iterum debuerunt esse duo secundum duo elementa quibus omnis societas constat. In omni enim socie­ tate invenitur multitudo populi gubernata, inveniuntur et guber­ natores. Ergo oportuit dari sacramentum Ordinis per quod con­ secrantur magistratus et duces societatis spiritualis; oportuit et dari sacramentum Matrimonii per quod convenienti multiplicationi ipsius fidelis populi providetur f1). Quod autem ordine naturae convenienter enumerentur sacra­ menta modo in thesi assignato, iam fere patet ex dictis. Et nota ordinem hunc esse consecratum, non solum usu theologorum, sed etiam doctrina Conciliorum, praesertim vero Florentini in decreto pro Armenis, necnon et Tridentini Sess. VII, can. 1. Et re quidem vera, ordine naturae prius est aliquem esse (l) Vide omnino S. Thomam, 1.4, cont. Gent., c. 58, et Catechismum Cone. Trid., de Sacram, in gen., n. 19 et seq. DK NUMERO ET ORDINE SACRAMENTORUM 215 in se perfectum, quam esse perfectorem aliorum. Unde priora sunt sacramenta quibus aliquis in seipso perficitur, quam duo sacramenta Ordinis et Matrimonii per quae constituuntur quidam aliorum perfectores. — Rursus, loquendo de iis sacramentis qui­ bus perficitur homo individuus, priora ea sunt quae requiruntur per se, quam Poenitentia et Extrema Unctio quae requiruntur solum per accidens. Sicut autem Ordo praeponitur Matrimonio quia magis participat de ratione spiritualis vitae ad quam ordi­ nantur sacramenta: ita Poenitentia praeponitur Extremae Un­ ctioni, quia ordine naturae prior est restitutio sanitatis, quam perfectae pristinae valetudinis. — Item in sacramentis quae re­ quiruntur per se, primum locum obtinet Baptismus qui est prin­ cipium vitae; ultimum Eucharistia per quam habetur coniunctio cum fine. Unde et Confirmationi medius relinquitur locus, quam­ quam sub alio respectu posset praemitti Eucharistia Confirmationi, eo quod in vita corporali nutrimentum non solum subsequitur augmentum sicut conservans hominem in perfecta quantitate et virtute, sed etiam praecedit sicut causa. * THESIS XXI. (Art. 2). Non omnia sacramenta sunt inter se paria, sed caetera perfectione antecellit Eucharistia. Praecedenter de ordine naturae dictum est ; nunc de ordine excellentiae de quo Tridentinum Sess. VII, can. 3: « Si quis di« xerit, haec septem sacramenta ita esse inter se paria, ut nulla « ratione aliud sit alio dignius, anathema sit ». Hoc igitur modo,· primo est Eucharistia, deinde Ordo, tertio Confirmatio, quarto. Baptismus, quinto Matrimonium, sexto Extrema Unctio, ultimo Poenitentia, ut docet S. Thomas in praesenti. — Verumtamen sola Eucharistiae praeminentia expresse commemoratur a Con­ ciliis: de qua sit sequens argumentum. Sacramenta considerari possunt, vel in quantum significant sanctificationem nostram, vel in quantum eam causant, vel deni- 216 QVAEST. LXV. que in quantum pertinent ad cultum Dei. Atqui sub triplici hoc respectu, absolute et simpliciter praeeminet Eucharistia. Ergo in via perfectionis, supra alia omnia sacramenta excellit. 1. Eminet in ratione signi omnium causarum sanctificationis humanae. — Est enim primo, excellens signum rememorativum universalis causae nostrae redemptionis quae est passio Christi, idque ratione duarum specierum panis et vini sub quibus, quan­ tum est ex vi sacramenti, continentur corpus seorsum a sanguine, sanguis seorsum a corpore, et hoc modo fidelium oculis, in altari proponitur Agnus tamquam occisus. Quare Apostolus, 1 Cor. XI: « Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, « mortem Domini annuntiabitis donec veniat ». — Est insuper ex­ cellens signum demonstrativum eius quod in nobis virtute eiusdem passionis efficitur, quia est signum spiritualis nutritionis animae per unionem ad Christum, ac per hoc, signum coagmentationis totius corporis mystici cuius Christus est caput, « cuique nos tam« quam membra, arctissima fidei, spei, et charitatis connexione « adstrictos esse voluit, ut idipsum diceremus omnes, nec essent « in nobis schismata » *(). Sicut enim cibus naturalis virtutem suam per totum corpus diffundens, nutrit unumquodque mem­ brum non solitarie sumptum, sed secundum proportionem quam habet ad alia membra quorum cohaesionem mutuosque amores conservat et fovet : ita Eucharistia significando nutritionem ani­ marum per incorporationem perfectam ad Christum, hoc ipso significat gratiam qua unaquaeque anima non solum in seipsa vivit, perinde ac si esset solitaria in hoc mundo, sed coniungitur etiam ad alias animas Christo incorporatas, eisdemque conve­ nienti charitate adhaeret. Unde bene notavit Augustinus (2), ma­ teriam Eucharistiae iis speciebus cibi et potus constare, quae ex pluribus sive granis sive uvis in unum coalescentibus efformantur. Bene etiam theologi consueverunt dicere, rem sacramenti Eucha­ ristiae esse corpus mysticum Christi, hoc est, gratiam coagmen­ tantem unumquemque cum Christo et cum membris eius : « Cum (l) Cone. Trid., Sess. XIII, cap. 2. (-) August. Tract, in Ioan. 26, n. 17. i? ■ft. · ··. DE NUMERO ET ORDINE SACRAMENTORUM 217 « audis, sacramenti Eucharistiae rem tantum esse gratiam,.... « unitatem Ecclesiae, aut corpus mysticum Christi, non diversa « intelligas, quoniam haec omnia nihil aliud sunt quam gratia « Dei in suis fidelibus » f1). — Est demum excellentissimum signum prognosticum futurae gloriae, utpote ipsummet beatitudinis obiectum continens, nobisque fruendum exhibens. Nam duo sunt quae nobis in patria videnda proponuntur: occultum divi­ nitatis cuius visio nos beatos faciet, et mysterium humanitatis Christi per quem in gloriam filiorum Dei habemus accessum. Haec autem duo in sacramento nobis dantur, adhuc quidem in aenigmate, nondum facie ad faciem ; et ideo, ut dicitur in qua­ dam collecta, temporalis illa perceptio sacramenti sempiternam prognosticat fruitionem, qua beatitudinem nostram iam non specie geremus, sed omnino rerum veritate capiemus. 2. Eminet etiam Eucharistia ut sanctificationis causa. — Nam illud quod in caeteris sacramentis titulus est gratiae con­ sequendae, est aliquid derivatum a Christo, ut character, vel aliud eiusmodi. Hic autem, est Christus ipse pro nobis passus substantialiter praesens, et per modum alimenti homini commu­ nicanti applicatus. Quare ratio ex qua habet Eucharistia ut sacramentaliter gratiam causet, multo est potior, sicut id quod est per essentiam, semper potius est eo quod est per participa­ tionem. 3. Denique excellit Eucharistia ut pertinens ad cultum Dei. — Et omnibus quidem sacramentis commune est quod ad Dei cultum exercite saltem pertineant, quatenus ipsomet exercitio (*) Caietanus in 3*m Part., q. 73, a. 1. — Hinc apparet solutio dif­ ficultatis quam in praesenti articulo S. Thomas primo loco posuit Quia enim bonum commune praestat bono individui, videretur dicendum, duo sacramenta Ordinis et Matrimonii quae directe respiciunt bonum com­ mune, potiora esse sacramento Eucharistiae quod annumeratur inter ea quibus homo individuus perficitur. Sed hoc nihil est ; nam etsi hoc sa­ cramentum primo et proxime faciat hominem in seipso perfectum per coniunctionem ad Christum qui est vita et lux animarum, ulterius tamen ordinatur quam maxime ad commune bonum omni ex parte consumman­ dum, significando et faciendo communem unitatem et pacem. rv · 218 QUAEST. LXV. confectionis vel susceptionis eorum protestatur homo divinam excellentiam, suique subiectionem ad Deum tamquam ad inde­ ficiens principium supernaturalis vitae ac beatitudinis, et ideo omnis assumptio sacramenti est actus exterior latriae, ut docet S. Thomas, 2-2, q. 89, in prooemio. Hoc, inquam, commune est omnibus sacramentis, quorum tria, Poenitentia scilicet, Ex­ trema Unctio, et Matrimonium, nihil amplius sub hoc respectu habent. Ultra hunc modum, quaedam sacramenta sunt magis per­ fecte pertinentia ad divinum cultum: illa nimirum quae impri­ munt characterem, quia character se habet ad animam ut con­ secratio ad res consecratas; consecrationem autem nunc dico, qua homo in perpetuum mancipatur servitio Dei, eiusque cultui addicitur secundum ritum sacerdotii Christi. Sed excellentia horum sacramentorum est eminentiori modo in Eucharistia, quatenus in eius confectione exhibetur Deo ipsis­ simus supremus et principalis cultus in quo alii omnes consum­ mantur. Etenim, ut S. Thomas dicit 2-2, q. 85, a. 2 : « Hoc « videmus in omni republica observari, quod Summum Recto« rem aliquo signo singulari honorant, quod cuicumque alteri « deferretur, esset crimen laesae Maiestatis ». Ita ergo proportionaliter necesse est ut sit in societate religiosa singularis qui­ dam et supremus cultus soli Deo reservatus, quem omnes vo­ cant sacrificium : porro sacrificii novae legis victima est Christus in Eucharistia oblatus ac mystice immolatus. DE NUMERO ET ORDINE SACRAMENTORUM 219 THESIS XXII. (Art. 3). Non omnia sacramenta sunt aequalis necessitatis; sed sunt necessaria, vel personis singularibus, vel Ecclesiae in communi; vel ad esse simpliciter, vel ad bene esse tantum: vel absolute, vel ex quadam hypothesi. Omne tamen sacra­ mentum quod in ratione medii ad salutem requiritur, non est necessarium nisi disiunctive, in re scilicet, vel in voto. « Dicendum quod necessarium · respectu finis, de quo nunc « loquimur, dicitur aliquid dupliciter: uno modo, sine quo non « potest haberi finis, sicut cibus est necessarius vitae humanae, « et hoc est simpliciter necessarium ad finem. Alio modo dici­ « tur esse necessarium id sine quo non habetur finis ita conve­ « nienter, sicut equus necessarius est ad iter; hoc autem non « est simpliciter necessarium ad finem. Primo igitur modo neces« sitatis, sunt tria sacramenta necessaria: duo quidem personae « singulari, Baptismus quidem simpliciter et absolute, Poenitentia « autem, supposito peccato mortali post baptismum. Sacramen« tum autem Ordinis est necessarium Ecclesiae, quia ubi non est «gubernator, populus corruet, ut dicitur Prov. XI-14. Sed se« eundo modo sunt necessaria alia sacramenta, nam Confirmatio « quodammodo perficit baptismum, Extrema Unctio poenitentiam; « Matrimonium vero Ecclesiae multitudinem per propagationem « conservat » (*). Quoad secundam assertionem notandum est, posse aliquid esse ad salutem necessarium simplici necessitate praecepti, aliquid (*) S. Thom., in praesenti. 220 QUAEST LXV. vero, etiam necessitate medii. Necessarium simplici necessitate praecepti, ad hoc solum requiritur ut non ponatur per legis vio­ lationem obex transgressionis salutem impediens; caeterum si per quamcumque causam, puta ratione ignorantiae aut impotentiae homo a lege excusetur, omissio praecepti non obstabit quominus obtineatur salus. At vero illud quod est necessarium etiam ne­ cessitate medii, requiritur ad salutem in ratione viae perducentis ad iustificationis finem ; et ideo, cum sit impossibile consequi terminum, non pertransita via quae sola ad eum ducit, omissio medii necessarii, quantumcumque inculpabilis supponatur, reddit impossibilem finis obtentionem. Quibus praemissis, dico quod praescindendo nunc ab institu­ tione sacramentorum, medium ex natura rei requisitum ad iustificationem et supernaturalem salutem consequendam, est motus perfectae charitatis quo quis constituitur in ultima dispositione ad statum amicitiae cum Deo. Et nota quod actui perfectae cha­ ritatis praesupponi debet motus spei et fidei theologicae: fidei, inquam, quae sit explicita saltem circa articulum fundamentalem de quo Apostolus, ad Heb. XI-6. Non enim potest homo amicabiliter super omnia Deum diligere, nisi explicite sciat et cre­ dat Deum habere supernaturalem communicationem ad homines, speretque se ad divinae beatitudinis participationem posse per­ venire. Nunc autem praeter media illa ex opere operantis, exsistunt de facto sacramenta iustificantia ex opere operato ; in quibus planior salutis via hominibus noscitur praeparata, tum quia non solis adultis patet, verum etiam infantibus, tum quia in ipsis adultis non exigit praevium charitatis perfectae actum, sed solam carentiam affectus ad peccatum. At forte huiusmodi faciliorem viam Christus arbitrio uniuscuiusque reliquisse dicendus est. Absit. Non enim voluit ut essent duae viae a se invicem per­ fecte independentes, una ex opere operantis, altera ad libitum ex opere operato; sed viam sacramentorum omnibus fecit neces­ sariam, iuxta illud Ioan. III-5: «Amen, amen dico tibi, nisi « quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest in« troire in regnum Dei >. X, ’teT* ί· - y. ·.* fl -> ·♦'* ’ Λ t< • *1 • · DK NUMERO ET ORDINE SACRAMENTORUM i 221 Verumtamen non ideo abstulit omnino sufficientiam aliorum mediorum quae sunt ex opere operantis, imo solum addidit eis habitudinem ad positiva media a se instituta, ita ut votum sacra­ menti quod nunc post Christi praeceptum in actu perfectae charitalis necessario est implicitum, satis sit ad iustificationis effe­ ctum obtinendum. Et hac ratione quaedam sacramenta dicuntur media necessaria in re vel in voto: media quidem necessaria, ut in propriis tractatibus de Baptismo et de Poenitentia demon­ strabitur; in re vel in voto, sicut constat ex omnibus Scripturae testimoniis suo loco expendendis, quibus charitati perfectae lege invariabili attribuitur justificatio, etiam extra sacramentum (4). Quia vero votum non deobligat a sacramento re suscipiendo, imo potius importat voluntatem et propositum ipsius susceptionis pro tempore debito, quisquis ante baptismum per actum perfe­ ctae charitatis justificatus est, adhuc obligatur ad recipiendum baptisma, et simili modo post baptismum obligatur ad subiiciendum clavibus Ecclesiae in sacramento Poenitentiae ipsa mor­ talia peccata quae sibi per contritionem perfectam iam fuerunt remissa. Ex his omnibus quae in specialibus tractatibus relinquuntur ulterius explicanda et demonstranda, intelliges quid distet inter justificationem sacramentalem ex opere operato, et justificationem extrasacramentalem ex opere operantis; itemque quaenam fuerint utriusque conditiones pro variis temporibus. — In iustificatione sacramentali communicatur nobis meritum Capitis Christi per media positivae institutionis independenter ab ullo nostro merito personali, quia dispositiones non requiruntur nisi ad fictionem removendam. In iustificatione autem extrasacramentali datur gra­ tia ex personali hominis dispositione, quae tamen ultimo innititur in meritis Christi, a quibus derivat omne id unde ad gratiam quo­ cumque modo nosmetipsos praeparamus. — Denique ex parte iustificandorum conditiones ad utramque justificationem semper fuerunt eaedem omni tempore. Sed ex parte sacramentorum at(‘) Cf. propositiones 70 et 71 a S. Pio V in Baio damnatas, Enchirid, n. 950 951. 099 QUA EST. LXV. tenditur triplex differentia, quia ante Christum sacramenta fue­ runt merae conditiones, post Christum sunt verae causae; ante Christum in sacramentis dabatur minor gratia, post Christum abundantior; ante Christum sacramenta non erant pro adultis necessitate medii necessaria, post Christum necessaria sunt om­ nibus in peccato exsistentibus sacramenta saltem mortuorum, ita ut perfecta charitas non operetur ad destructionem peccati, nisi prout includit votum sacramenti. .<· ·/ ■ » A r * « λ? ; î% ■*·! £ » DE SACRAMENTIS IN SPECIALI ET PRIMO DE BAPTISMO ET CONFIRMATIONE DE BAPTISMO OUA EST. « de « « ce « « « « « ce « « « « « « « « « « « « « LXV l-LXXI. « Eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas... Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praece­ dentium, repererunt eos in castris super mare; omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus erat in Phihahiroth contra Beelsephon. Cumque appropinquasset Pha­ rao, levantes filii Israel oculos, viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde, clamaveruntque ad Dominum... Dixitque Dominus ad Moyseu: Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel ut proficiscantur. Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud, ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum... Tollensque se an­ gelus Dei qui praecedebat castra Israel, abiit post eos, et. cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum. Stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israel; et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum, divisaque est aqua. Et ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris; erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva. Persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus eius et equites, per medium maris. lamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum. Et subvertit rotas curruuin, ferebanturque De Ecclesiae Sacramentis. Torn. I. 15 226 PROOEMIUM in profundum... Et ait Dominus ad Moyseu: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum. Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum, fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis ductibus. Reversaeque sunt aquae, et ope­ ruerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui se­ quentes ingressi fuerant mare; nec unus quidem superfuit ex « eis. Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris..., et « viderunt Aegyptios mortuos super littus maris... Tulit autem * Moyses Israel de Mari Rubro, et egressi sunt in desertum « Sur > (4). — Porro haec omnia contigerunt in figura nostri, in quos, ut Apostolus ait (*), fines saeculorum devenerunt. Pulchre Augustinus, Serm. 364, η. 1 : < Sensum nostrum « fratres charissimi, in Scripturis sanctis considerandis atque tra­ ctandis regere debet earumdem Scripturarum manifestissima « auctoritas, ut ex eis quae aperte dicta sunt ad nutriendos nos, ea quae obscurius dicta sunt ad exercendos nos, fideliter dis­ « serantur >. Tum adducit auctoritatem Pauli dicentis, patres no­ stros omnes sub nube fuisse, et mare iransiisse, et in Moyse esse baplizalos, ut splendidis hisce adumbrationibus mysteria Novi Testamenti convenienter illustrarentur. Denique concludit, nemini fidelium esse dubitandum quin transitus illius populi per Mare Rubrum figura fuerit Baptismi nostri, quatenus per baptismum liberamur a diabolo et angelis eius qui nos tanquam Pharao et Aegyptii luto carnis obnoxios velut laterum operibus atterebant, atque duce vero Moyse Domino nostro lesu Christo, e captivi­ tate educimur cantantes ei qui gloriose magnificatus est, equum et ascensorem deficiendo in mare. Et exaltationes saeculares et catervas innumerabilium peccatorum quae in nobis diabolo mili­ tabant, delevit in baptismo. Ternos stratores diabolus curribus imposuerat, qui nos timore doloris, timore humiliationis, timore mortis, persequendo terrebant. Haec omnia submersa sunt in « « « « « « .· I (1) Exod. XII-51, XIV-9 et seq. XV-22. P) Cor. X-ll. * η DE IPSO BAPTISMI SACRAMENTO 227 Rubro mari, quia illi consepulti sumus per baptismum in mer­ tem, qui pro nobis flagellatus, exhonoratus, et occisus est. Ita rubro pelago omnes hostes operuit, qui cruenta morte qua nostra peccata consumerentur, baptismum consecravit. Non tamen post mare illud Rubrum continuo patria datur, nec tanquam iam hostes desint, secure triumphatur. Restat enim post ba­ ptismum transitus per eremum usque ad terram promissionis, terram viventium ubi nobis est portio Dominus in superna Jeru­ salem ; ad quam donec perveniamus, tota ista vita eremus est, et tota tentatio (*). Et nunc igitur de magno illo sacramento quo spiritualem Israelem educit Dominus de Aegypto, atque in novum hominem regenerat qui secundum Deum creatus est in iustitia et sancti­ tate veritatis, dicendum nobis est. In quo quidem, quinque cum Angelico consideranda occurrent : Primo de ipso baptismi sacra­ mento, (Quaest. 66). Secundo de ministro, (Quaest. 67). Tertio de recipientibus hoc sacramentum, (Quaest· 68). Quarto de effe­ ctu huius sacramenti, (Quaest- 69). Ultimo de iis quae fuerunt et sunt ad baptismum praeparatoria, (Quaest. 70-71). Quaest. lxvl * DE IPSO BAPTISMI SACRAMENTO. De exsistentia baptismi in ratione sacramenti non est specia­ liter disputandum ; tanta enim evidentia in traditione Christiana continetur, ut superflua sit omnis demonstratio. Praeterea, nus­ quam circa hanc veritatem peculiari modo erratum est, sed est solum error, vel respuens ex integro totam revelationem Chri­ stianam, vel inficians naturam et virtutem sacramentorum novae legis in genere; utroque autem modo controversia ad praesen­ tem considerationem non pertinet, ut constat (2). Quare solum (*) August., 1. c. (2) Certe habemus opinionem modernistarum, qui baptismi institu­ tionem referunt, non ad Christum realem et historicum, sed ad Chri­ stum quem dicunt fidei. Excludunt enim ea quae de baptismo haben- 22S QVAF.ST. LXVl. disputat S. Thomas in primis articulis de definitione baptismi, de tempore institutionis eius, denique de materia eius et forma, ut sequitur. THESIS XXIII. Primum locum in sacramentis tenet sanctum baptisma, quod est exterior corporis ablutio sub praescripta forma verborum. Fuit quidem institutum a Christo ante passionem, sed obligare non incepit nisi post resurrectionem in pro­ mulgatione Novae Legis. Eius materia aqua est naturalis, forma vero: «Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ». Prior apertio est fere obvia, et facile probatur contra eos qui dixerunt, ipsam aquam esse baptismi sacramentum. Nam sa­ cramentum est signum rei sacrae; atqui illud quod in baptismo rem sacram significat, non est aqua in seipsa, sed in usu, scili­ cet aquae ablutio, eaque debitis verbis informata. Recte igitur Magister dixit quod baptismi sacramentum est ablutio corporis exterior, facta sub praescripta forma verborum. k. . Λ tur. Ioan. III-5, 22. etc., eo quod quartum evangelium non refert facta historica, sed ideas tertii saeculi sub allegoriis fictorum eventuum. Exclu­ dunt pariter locum Matthaei. XXVI11-19, tum quia verba sunt Christi a mortuis redivivi qui est saltem quoad nos extra omnem ordinem con­ cretae re alitatis, tum quia tam categories trium personarum Trinitatis enumeratio prodit interpolationem posterius factam sub influxu usus Christiani. Unde institutionem baptismi a Christiana communitate ortum habuisse volunt, per quamdam imitationem consuetudinum iudaicarum ; a Christo autem, hoc solum sensu, quod in communitate ipsa reman­ serat et semper fervebat spiritus Christi. Sed qui haec dicunt, aperte iam respuunt omnem revelationem, et ideo mani festum est quod eorum refutatio non est huius loci. DE IPSO BAPTISMI SACRAMENTO 229 Porro haec definitio quod est sacranientum tantum, et in actu transeunte perficitur. Nunc autem frequenter evenit, praesertim apud Augustinum, ut nomine sa­ cramenti baptismatis veniat aliquid quod in homine permanet, eique inhaeret indelcbiliter. Et hoc est tes et sacramentum, scili­ cet baptismalis character, rationem habens consecrationis ad cul­ tum SS. Trinitatis secundum ritum Christianae religionis, et potentiae passivae qua homo efficitur potens recipere ea quae christiani cultus sunt. Ad rem S. Thomas in praesenti : « Res « et sacramentum est character baptismalis qui est res signifi­ « cata per exteriorem ab ulionem, et est signum sacramentale « interioris justificationis quae est res tantum huius sacramenti, « scilicet significata, et non significans ». Quae omnia in superioribus iam praeoccupata fuerunt, et infra ubi de effectibus ba­ ptismi, ultimo complebuntur. Unde statim sequitur consideratio de institutione. In primis pro certo habendum est, baptismum non fuisse obligatorium nisi a die promulgationis legis evangelicae, Act. II, 1-41, post ascensionem Christi in coelum, cum ad vim obliga­ toriam legis semper sit necessaria promulgatio. Communissima nihilominus theologorum sententia est, hoc sacramentum fuisse ante passionem non modo institutum, sed etiam ministratum a Christo et discipulis eius, et de ipso vero N. L. baptismate intelligendum esse quod legitur Ioan. 111-22: Post haec venit /esus et discipuli cius in terrain ludaeam, et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. Et infra: Ut ergo cognovit /esus quia audie­ runt Pharisaei quod /esus plures discipulos facit et baptizabat quant /oannes, etc. Et ratio principalis est quia in hoc eodem evangeiii loco refertur quod cum esset loanncs baptizans in Ennon :uxta Salim, et venissent ad ipsum quidam conquerentes quasi de usurpato a Christo munere baptizandi, respondit praecursor missus a Deo ut testimonium perhiberet de lumine, confirmando id quod piaccedenter (Ioan. I, 26 33) testificatus fuerat dicens: _______________________________ 230 Ego baptizo in aqua... Medius autem vestrum stetit quern VOS nescitis... Hic esi qui baptizat in Spiritu Sancto : scilicet, non ut ego in aqua simplici, sed in aqua quae Spiritu Sancti in­ strumentum est ad interiorem animae emundationem. — Accedit quod penitus esset incredibile, baptismum tunc collatum a Chri­ sto fuisse eiusdem ordinis, eiusdemque veluti gradus cum ba­ ptismo loannis, et non potius ipsummet baptismum vere effica­ cem justificationis de quo paulo ante, Ioan. II1-5, dictum fuerat ad Nicodemum : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancio, non potest introire in regnum Dei. — Accedit quoque quod nequaquam dubitandum est quin apostoli ipsi baptismum acceperint, ut late exponit Augustinus, epist. 265, tametsi de solo posteriore apostolo Paulo id scriptum legatur. Nec aliunde credibile est eos se mutuo baptizasse in coenaculo quando expectabant adventum Spiritus Sancti, aut fuisse baptizatos a Chri­ sto in apparitionibus post resurrectionem. Multo ergo melius cum Augustino dices eos baptizatos ante passionem, cum venit lesus et discipuli eius in terram ludaeam, et illic demorabatur cum eis et baptizabat. Dices forte quod sacramenta V. L. ideo praecise non causabant gratiam, quia nondum erat solutum pretium redemptionis. At negandum id quidem est. Nam vera et propria ratio non fuit quia sacramenta vetera praecesserunt passionem, sed quia praecesserunt Christum ipsum, a cuius humanitate, utpote instru­ mento divinitati coniuncto in unitate suppositi, descendere de­ buit omnis virtus efficiens in aliis gratiae instrumentis. Dices iterum quod sacramenta nostra ex passione Christi specialiter habent efficaciam, ut supra dictum est, thes. 8. Ergo ante passionem esse non potuerunt. — Sed distinguendum an­ tecedens: Ex passione Christi ut causa meritoria gratiae quae per sacramenta dispensatur, conc. Ex passione Christi ut causa efficiente ipsorum sacramentorum vel virtutis operati vae eorum, neg. Nunc autem nihil obstat quominus causa meritoria, si de merito capitis agitur, sit respectu causatorum, tempore posterior, ut explicatum est supra. (Q. 62, Proleg. § 1.). Accedit etiam quod a primo instanti incarnationis, meritum passionis iam exsi- •A; • ·.· » 4 £. Enchirid., n. 1184. P) Enchirid. n. 14. C) Ibid. n. 16. DE IPSO BAPTISMI SACRAMENTO 235 num et ianua supernaturalis vitae, omnino oportuit ipsum in­ stitui sub forma distincte exprimente praecipuum fidei Christia­ nae mysterium, scilicet id quod in Deo est excedens naturalem rationis cognitionem, et hoc est mysterium Trinitatis Persona­ rum in essentiae unitate. Plures tamen theologi, inter quos Caietanus (*), adhuc cen­ sent valere baptisma collatum sub implicita invocatione trium Personarum, puta in nomine Christi, in quo, ut Ambrosius ait, et Pater a quo unctus est, et ipse qui unctus est Filius, et Spi­ ritus Sanctus quo unctus est, designatur. Muniunt autem se se­ quentibus rationibus. Prima est, quia legitur Act. VIII-12: « Cum vero credi« dissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine lesu « Christi baptizabantur viri ac mulieres ». Et infra, vers. 16: « Nondum enim in quemquam illorum venerat (Spiritus San« ctus), sed baptizati tantum erant in nomine Domini lesu ». Et iterum infra, X-18: «Et iussit eos (Petrus) baptizari in « nomine Domini lesu Christi ». — Verum auctoritates istae intentum adversariorum non probant. Gratis enim et sine fun­ damento supponitur, sermonem esse de forma sacramenti; nam baptizari in nomine /esu Christi, idem est ac baptizari baptismo instituto a Christo, scilicet baptismo christiano prout distincto a loannis baptismate. Quam explicationem, praeter alia plura, naturaliter suggerit factum a S. Luca relatum, Act. XIX, 1-5: « Factum est... ut Paulus veniret Ephesum, et inveniret quos« dam discipulos, dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum acce« pistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spi« ritus Sanctus est, audivimus. Ille vero ait: In quo ergo «baptizati estis? Qui dixerunt: In loannis baptismate. Dixit «autem Paulus: loannes baptizavit baptismo poenitentiae po« pulum, dicens: in eum qui venturus esset post ipsum, ut cre« derent, hoc est in lesum. His auditis, baptizati sunt in no« mine Domini lesu ». Quo quidem loquendi modo, in quo P) Caietan., in 3* m Part., art. q. 66, a. 6. 236 yUAEST. LXVi. de Spiritu Sancto nihil, evidens est designari Christianum baptisma, non autem formam sub qua perfici debet sacramentum. Altera ratio est auctoritas Ambrosii, 1. 1. de Spir. Sanet, c. 3; « Nunc consideremus, inquit, utrum quemadmodum in « Christi nomine plenum esse legimus baptismatis sacramentum, « ita etiam, Sancto tantum Spiritu nuncupato, nihil desit ad « mysterii plenitudinem. Rationem sequamur, quia qui unum « dixerit, Trinitatem signavit ». Sed hic quoque responderi debet Ambrosium non tractare de forma sacramentali, sed de professione fidei quae in baptismo a catechumenis exigebatur. Docet enim sufficere ad sacramenti fructum, ut quis profiteatur se credere in Christum, quia per eiusmodi professionem satis testatur se credere in Trinitatem, et sufficienter implet praece­ Huius ptum Apostoli: ore autem confessio fit ad salutem. expositionis genuinitatem multis ostendunt editores Benedictini (*). Tertium adversariorum argumentum sumitur ex respon­ sione Nicolai Papae ad Bulgares: « A quodam ludaeo, nescitis « utrum christiano an pagano, multos in patria vestra baptizatos « asseritis, et quid de iis sit agendum consulitis. Hi profecto, si « in nomine Sanctae Trinitatis, vel tantum in Christi nomine, « sicut in Actibus Apostolorum legimus, baptizati sunt (unum « quippe idemque est, ut Sanctus exponit Ambrosius), constat ' fi; (*) « Estius, Nicolai, Natalis Alexander, et Harduinus... dicunt, «Ambrosium hoc loco de illa tantum fidei professione explicandum, < quam qui baptizabantur, edere solebant. Namque interrogati, ut alibi « vidimus, credis in Patrem? respondebant, credo. Et sic de duabus aliis « personis. Hoc igitur intendit sanctus Praesul, baptizandos, etsi de una « sola Trinitatis persona rogati essent respondissentque, baptismum ta« men legitimum accepturos fuisse, dummodo rectam de tota Trinitate « fidem animo retinerent... Sed. quod argumentum multo validius exi« stimandum est, Ambrosius ipse sexcentis locis trium Personarum pro« lationem ad verum baptismum necessario requiri asseverat. Ipsum « consule, 1. 8 in Lucam, n. 67, 1. de Mysteriis, c. 4, n. 20..., et in hac ·■· ipsa lucubratione, baptismum cum a catholicis tum ab ipsis haereticis « nunquam non sub expressa trium Personarum prolatione a ministro «conferri, haud semel significat». Nota editionis Benedictinae, apud MLne, Patr. Lat.. Torn. 16, pag. 713-714. 1 : DE IPSO BAPTISM! SACRAMENTO 237 « eos non esse denuo baptizandos ». — Respondeo iterum, decisionem banc non respicere sacramenti formam, cum de ritu exteriori nulla quaestio moveretur. Sed dubium erat utrum homo ille baptismum tradidisset per modum cuiusdam sortilegii vel specialis superstitionis (quemadmodum de huiusmodi ignoto hebraeo suspicari licebat), an vere in nomine Christi vel Trinitatis, quod utique unum idemque est quantum ad intentionem confi­ ciendi sacramentum. Ut autem de sufficientia intentionis iudicium prudens formari posset, subiungit Pontifex : Sed primum, ulrum chrislianus an paganus ipse ludaeus extiterit, vel si postmodum factus fuerit christianus, investigandum est. Quae omnia, ut patet, ad sciendum an ritus exterior luisset observatus non confere­ bant ; nam forma sub qua collatus fuerat baptismus non erat quid occultum, sed publicum, et testium depositionibus in primis elu­ cidandum. Ultima ratio apud Caietanum est quia « manifeste con« stat quod nec Pater significat divinum Patrem, sed patrem « absolute, nec Filius significat divinum Filium, sed filium ab­ « solute. Unde, nisi ad implicitum significatum recurratur, forma « ipsa instituta a Christo non significat ex vi nominum divinas « personas. Propter quod potest hinc sumi confirmatio propositi, « assumendo quod iuxta Salvatoris institutionem forma baptismi significat personas divinas implicite, et in confuso, et in po­ « tentia... Ergo non minus salvatur integra baptismi forma, si per « unum quam, per multa nomina significentur implicite divinae «personae..., ut accidit in proposito, in hoc nomine Christus». Sed huiusmodi ratio est manifeste et radicaliter falsa. Nomina enim Patris et Filii sunt propriissima nomina primae et secundae personae in divinis (*), quae ambae in esse personae constituuntur per ipsas relationes paternitatis et filiationis; quod quidem nulli alii, vel in coelo vel in terra convenire potest. Unde ipsemet Caielanus, seipso forsitan doctior, scripserat in lam Part., Q. 33, a. 2: « Cy pater dupliciter sumi potest. Primo, ut est nomen analogum « ad omnem quomodolibet patrem... Alio modo ut est primum et (‘) Cf. de Deo uno et trino, Toni. 2, Thes. 20. 238 QU A EST. LXV1. caput huius analogiae, et sic significat constitutivum distincti« vumque personale primae personae Trinitatis divinae..., ex ele­ « vatione relationis paternitatis ad subsistentiam et personalita­ ce tem. Et propterea, ly Pater sic sumptum, ex propria sua ratione « significat illius personalitatem. Propter quod, absque additione « tradidit Dominus baptizandum esse in nomine Patris, etc. ». Et similiter nomen Spiritus Sancti, tametsi non ex vi solius nominis, at certe ex accommodatione Scripturae, significat explicite et actu, personam quae ex Patre Filioque procedit (*). — Constat igitur quod verba, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, expri­ munt adaequate et determinate mysterium Dei unius et trini, cuius cultui per baptismum consecramur. Verba autem in nomine Christi, vel in nomine Trinitatis, aut alia eiusmodi, non sunt ullatenus aequipollentia. Nam nomen Trinitatis generaliter tantum exprimit personas, non determinando quaenam illae sint. Nomen vero Christi non est nomen divinae personae secundum quod in di­ vina natura subsistit ; praeterea alias duas personas ad summum connotât initiatis, sed eas profecto sensibiliter non enuntiat, prout requiritur in forma sacramenti. Ad rem S. Thomas, art: 6 in corpore: << Christus instituit sacramentum baptismi dari cum in­ « vocatione Trinitatis, et ideo, quidquid desit ad plenam invoca­ « tionem Trinitatis, tollit integritatem baptismi. Nec obstat quod « in nomine unius personae intelligitur alia, sicut in nomine « Patris intelligitur Filius, aut quod ille qui nominat unam solam « Personam potest habere rectam fidem de tribus, quia sicut ad « sacramentum requiritur materia sensibilis, ita et forma sensi­ « bilis; unde non sufficit intellectus vel fides Trinitatis ad per­ « fectionem sacramenti, nisi sensibilibus verbis Trinitas exprima­ « tur. Unde et in baptismo Christi, ubi fuit origo sanctificationis « nostri baptismi, affuit Trinitas in sensibilibus signis, scilicet « Pater in voce (2), Filius in humana natura, Spiritus Sanctus « in columba » (3). « - ; ... e · ·«< · - C ·■’· ' •'.‘r iv.v- f *·*1 ·’. * .. <ι (£) Cf. de Deo uno et trino, Tom. 2, Thés. 25. (*) < Ecce vox de caelis, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui », Matth. Ill, 17. « Descendit Spiritus Sanctus corporali specie, sicut columba in ipsum », Luc. Ill, 21. BE IPSO BAPTISMI SACRAMENTO Nota. 239 Baptismum iterari non posse ostendit S. Thomas, art. 9, in quo quidem, praeter rationem desumptam ex impres­ sione characteris (l), duas alias considerationes affert. — Prima est, quia baptismus rationem habet spiritualis cuiusdam gene­ rationis. Unde Augustinus, super illud loan. Ill: Num quid po­ test homo in ventrem matris suae iterato introire et renasci ? ait: « Sic tu intellige nativitatem spiritus, quomodo intellexit Nico« demus nativitatem carnis ; quomodo enim uterus non potest « repeti, sic nec baptismus ». — Altera desumitur ex doctrina Apostoli, Heb. VI, 46 : « Impossibile est eos qui semel sunt « illuminati... et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam, « rursus crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui ha- ' « bentes ». Quia enim baptismus repraesentat mortem, sepultu­ ram, et resurrectionem Christi, ut cui baptizatus sacramentaliter configuratur, profecto ad baptismi repetiti veram significatio­ nem, necesse esset Christum rursus crucifigi. Sicut igitur Chri­ stus semel mortuus est et resurrexit, ita semel tantum in sacramentali repraesentatione homo ei commoritur, consepelitur, et conresurgit: quod est, hominem semel tantum posse ba­ ptizari. De caeremoniis quoque in baptismi administratione usitatis agit Angelicus in sequenti articulo. Porro omnia sophismata a novatoribus in hac parte congesta tribus efficacissimis rationibus excludit, ostendens ritus quosdam recte adhiberi ab Ecclesia, ad solemnitatem sacramenti: « Primo quidem, inquit, ad excitandam « devotionem fidelium, et reverentiam ad sacramentum. Si enim « simpliciter fieret ablutio in aqua absque solemnitate, de facili « ab aliquibus aestimaretur quasi quaedam communis ablutio. — « Secundo, ad fidelium instructionem. Simplices enim qui litteris « non erudiuntur, oportet erudire per aliqua sensibilia signa, puta « per picturas et aliqua huiusmodi ; et per hunc modum, per ea « quae in sacramentis aguntur, vel instruuntur vel sollicitantur « ad quaerendum de his quae per huiusmodi sensibilia signa « significantur. Et ideo, quia praeter principalem sacraûienti(*) (*) Vide supra, de charactere sacramentorum. 240 QüA EST. LXVI. « effectum oportet quaedam alia scire circa baptismum, conve­ « niens fuit ut etiam quibusdam exterioribus signis repraesenta­ « rentur. — Tertio, quia per orationes et benedictiones et alia « huiusmodi, cohibetur vis daemonis ab impedimento sacramen talis effectus ». Superest nunc dicendum de distinctione baptismatum, et de comparatione eorum inter se. J THESIS XXIV. (Art. 11-12). Convenienter enumerantur tria baptismata, fluminis, fla­ minis et sanguinis ; quorum primum iustificat ex opere ope­ rato. alterum ex opere operantis, tertium per modum operis operati. Praeeminentiam autem habet baptismus sanguinis super alia duo, non equidem quantum ad rationem sacramentalem, quae soli baptismo aquae propria est, sed quan­ tum ad effectum qui dicitur res sacramenti. Baptismus fluminis, ipsum est Baptismi sacramentum de quo principaliter praesens procedit disputatio. Baptismus flaminis, qui etiam dicitur, poenitentiae vel de­ siderii, nihil aliud est quam actus charitatis vel contritionis per­ fectae includens votum sacramenti, prout supra fuit declaratum, Thes. 22, dum scilicet « alicuius cor per Spiritum Sanctum mo« vetur ad credendum, et diligendum Deum, et poenitendum de « peccatis » (*). In quo iterum animadvertes, actum perfectae charitatis praesupponere ex natura rei fidem et spem theologalem, adeoque notitiam divinae revelationis. Et ratio est quia charitas, non utcumque est amor Dei super omnia, sed est es­ sentialiter amor amicitiae: amicitia autem fertur in aliquem prout (*) S. Thomas, hic, art. 11. — Et infra, Quaest. 68. a. 2, assignat « desiderium baptismi quod procedit ex fide per dilectionem operante, v. per quam Deus interius hominem sanctificat, cuius potentia sacramen« tis visibilibus non alligatur ». Non ergo existimandum est baptismum flaminis esse qualecumque desiderium sacramenti. DE ll’SO BAPTISMI SACRAMENTO 241 habentem cum amante intimam quamdam sui ipsius communica­ tionem. Et quia haec communicatio Dei ad homines secundum quod nobis suam beatitudinem in visione intuitiva communicat, non potest esse aliter quam per divinam revelationem nota, ideo baptismus flaminis non datur nisi praeconcepta fide, et praehabita explicita notitia principalis saltem articuli revelati quem signat Apostolus ubi ait : « Credere enim oportet accedentem « ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit ». Baptismus demum sanguinis est martyrium, quod nunc accipitur quo qualibet tolerantia sive perpessione mortis propter causam Christi (£). Porro causa Christi, vel est causa concernens ipsam Christi personam, sicut cum Innocentes fuerunt ab Herode (l) Hic diligenter observandum est, martyrium in praesenti non sumi eodem modo quo sumitur in tractatu de Vera Religione, quando ad demonstrandam credibilitatem fidei et religionis Christianae afferun­ tur martyria in argumentum. In hoc enim tractatu, totius disciplinae theologicae praeambulo, ubi nondum supponitur cognita causa veritatis, martyrium accipitur mere philosophice : scilicet in quantum est heroicae fortitudinis actus, qui saltem ut in pluribus non potest poni absque spe­ cialissimo adiutorio Dei, supra humanum confortantis humanas mentes. Quo quidem sub respectu martyrium constituit quoddam miraculum ordinis moralis, in confirmationem illius religionis pro qua multi ex omni conditione, sexu, aetate, etc., talem mortem heroicam obierunt Tunc igitur non consideratur nisi martyrium adultorum, et quidem in his cir­ cumstantiis in quibus conspicua apparet libera vitae iactura. Tunc non debet praerequiri ut martyrii conditio, quod quis pertineat ad veram Christi Ecclesiam, utpote quae nondum nota supponitur, sed est potius inquisitionis obiectum. Tunc demum nihil aliud attenditur praeter id quod facit ad heroicitatem, et quidem a nobis naturaliter discernibilem, ut postea liceat concludere, vere fuisse revelatam et institutam a Deo religionem cui tale ac tantum ordinis moralis miraculum suffragatur. Sed nunc accipitur martyrium mere theologice, prout est quoddam me­ dium iustificationis, tam pro infantibus quam pro adultis : puta quaedam realis imitatio passionis Christi, cui ex divina revelatione annexum est speciale privilegium. Quare martyrium prout nunc de martyrio loquimur, formali ratione differt a praecedenti ; imo nequidem materialiter cum eo coincidit, hoc sensu quod multa sunt verissimi nominis martyria theo­ logice loquendo, quae tamen in consideratione philosophica, ut supra, nequaquam attenduntur. De Ecclesiae Sacramentis. Torn. I. 16 QL’AEST. LXvI. occisi, ad hoc ut Christus ipse in communi caede attingeretur; vel est causa concernens Christi religionem ei fidem, de qua, 1 Petr. IV, 15-lb: «nemo vestrum patiatur ut homicida..., si « autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in « isto nomine * ; vel denique est causa concernens virtutem quam specialiter iubet Christiana lex, sicut cum in defensionem casti­ tatis loannes Baptista decollatus est, et loannes Nepomucenus a Wenceslao rege trucidatus quia sigillum sacramentale vio­ lare noluit. Hinc duo ad martyrium requiruntur. Unum ex parte per­ secutoris, ut ex quocumque motivo Christum, eiusve causam seu religionem saeviendo persequatur (*). Alterum ex parte martyris, Uj1 Γ33 ' » · p I I L •5 & r *) Dixi, ex quocumque motivo. Non enim necesse est ut formali odio Christi vel religionis eius persecutor moveatur. Certe, quando Nero movit primam persecutionem in imperio Romano, finem habuit diver­ tendi alio opinionem publicam, quae de incendio Romae eum accusa­ bat, ut refert Tacitus 1. 15 Annal, n. 44. Et plerumque rationibus po­ liticis ducti sunt alii imperatores. Nihilominus, persequebantur Christianos qua Christianos, et ideo finis operis semper erat exterminium religionis Christianae. Sic etiam in laponia incepit persecutio sub Taicosama, ex hoc quod quidam mercatores lusitani venerant, iactantes potentiam sui regis, ut qui in omnes Indias extendisset dominium suum. Interrogati autem qua ratione id obtinuerat, responderant ipsum solitum esse prae­ mittere missionarios qui praedicando pararent militibus viam. Quo au­ dito iratus imperator decrevit ut defenderet se, et edictum tulit prohi­ bens ne quis Christo nomen daret, aut legem eius vel profiteretur vel praedicaret. Non ergo quaerendum est qui sint fines et motiva perse­ cutorum. Satis est si titulus persecutionis sit christianitas eius qui per­ secutionem patitur, puta quod sacerdos, quod religiosus, quod assertor, defensor, observator legis christianae. Sed nota id omnino requiri. Non enim sufficit ut quis in iis cir­ cumstantiis ponatur, in quibus posset vitare mortem, violando legem Christi : si nempe causa intentatae mortis non sit haec ipsa legis Christi observatio. Ut puta, si sacerdos falso accusatus de homicidio, et valens sese liberare violando sigillum confessionis, ad mortem damnaretur. Tunc enim sententia mortis non caderet in Christianum qua talem, sed solum in existimatum homicidam, fatali errore convictum in iudicio. DR IPSO BAPTISMI SACRAMENTO 243 scilicet tolerantia mortis (*), et si de adulto agatur, mortis vo­ luntarie acceptatae -in gratiam causae praedictae. In quo qui­ dem perfecta esse noscitur paritas cum sacramentis. Dictum est enim supra, requiri ad sacramenti validitatem ut removeatur a suscipiente contrarietas voluntatis; removetur autem in infantibus eo ipso quod rationis usum non habent, in adultis vero, nonnisi per positivam intentionem, saltem habitualem, recipiendi sacra­ mentum. Et similiter ad validitatem martyrii, secundum quod martyrium est realis quaedam passionis Christi imitatio confe­ rens gratiam quasi ex opere operato, necessaria est voluntatis contrariae exclusio, quae alio modo habetur in infantibus, et alio modo in adultis. Nunc autem, sicut non requiritur ut persecutor formali odio Christi moveatur (quidquid enim sit de fine operantis, satis est si finis operis involvat oppressionem christianae religionis et le­ gum eius, ut dictum est supra): ita etiam minime opus est ut mors a martyre acceptetur ex motivo charitatis perfectae sed sufficit quodcumque motivum ad religionem pertinens, puta spes praemii caelestis, vel timor gehennae (2). Nec obstat dictum Do­ mini nostri, Ioan. XV-13: « Maiorem hac dilectionem nemo ha« bet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis ». Sensus enim est, nullum esse actum quo melius ostendi possit perfectio charitatis, non autem, de ratione omnis martyrii esse ut pendeat a charitate actuali vel habituali tamquam a suo necessario principio. Dixi tamen requiri motivum ad religionem pertinens. • (*) Tolerantiam dico; in quo excluditur violenta resistentia contra persecutorem, etiam licita et iusta, qualis illa est quae in bello a mili­ tibus opponitur. Non defuerunt tamen qui dicerent, martyrum numero accenseri eos qui in bello sacro pro causa Christi occumbunt, si aliunde mortis acceptatio non desit, eo quod tales, etsi resistant, non resistunt ad defendendum se, aut certe, nonnisi in quantum defensio sui confert ad defensionem causae sacrae quam tuentur. Verum haec sententia nequaquam videtur admittenda, quia undecumque sit resistentia, deficit realis imitatio passionis Christi, quae est titulus privilegiorum martyrii. Ait enim Propheta: Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. (2) Cf. Ambros., Serm. 21 in Psalm. CXVIII, n. 8-9. 2 44 QUARST. LXVI. Qui enim in acceptatione mortis moveretur solo motive honoris mundani, vel alio simili, non acceptaret mortem pro Christo, formaliter in quantum est pro causa Christi, et ideo validum martyrium non faceret. Et de notione trium baptismatum hactenus. Nunc de eo­ rum exsistentia, efficacia, et mutua habitudine, ut in thesi po­ situm est. Convenienter enumerantur tria baptismata, si duo sunt quae supplent vicem baptismi aquae quantum ad effectum iustificationis seu remissionis peccatorum. Illa enim quae alterius vicem supplent cum proportione ad eumdem effectum, quodammodo ad illius genus reducuntur, et convenienter etiam sub uno com­ muni nomine quasi generico recensentur. Atqui primo, charitas vel contritio perfecta, necessario in­ cludens votum saltem implicitum sacramenti (*), infallibili lege hominem iustificat. — Constat imprimis auctoritatibus Scripturae, Prov. VIII-17, Ioan. XIV, 21-23, Luc. X, 27-28, aliisque si­ milibus quae infra in tractatu de Poenitentia exponenda relin­ quuntur. — Constat etiam auctoritate Patrum : « Invenio, inquit « Augustinus, I. 4 de bapt. c. 22, non tantum passionem pro « nomine Christi, id quod ex baptismo deerat posse supplere, « sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebran« dum mysterium baptismi in angustiis temporum succurri non « potest ». Et Ambrosius in oratione funebri Valentiniani Impe­ ratoris qui catechumenus obierat : « Sed audio vos dolere quod « non acceperit sacramenta baptismatis. Dicite mihi quid aliud « in nobis est, nisi voluntas, nisi petitio? Atqui etiam dudum « hoc voti habuit, ut et antequam in Italiam venisset initiaretur, « et proxime baptizari se a me velle significavit, et ideo prae « caeteris causis me accersendum putavit. Non habet ergo gra« tiam quam desideravit, non habet quam poposcit? Certe, quia (l) Implicitum dico in voluntate servandi omnia mandata. OE IPSO BAPTISMI SACRAMENTO 245 « poposcit, accepit..... Solve igitur, Pater sancte, munus servo « tuo.,., munus gratiae tuae, quam ille numquam negavit, qui « ante diem mortis, templorum (paganorum) privilegia dene« gavit, his urgentibus quos revereri posset. Adstabat virorum « caterva gentilium, supplicabat senatus; non metuebat homi« nibus displicere ut tibi soli placeret in Christo. Qui habuit « spiritum tuum, quomodo non accepit gratiam tuam? Aut si « quia solemniter non sunt celebrata mysteria, hoc movet, ergo « nec martyres, si catechumeni fuerint, coronentur; non enim « coronantur, si non initiantur. Quod si suo abluuntur sanguine. « et hunc sua pietas abluit et voluntas ». — Denique damnatae sunt in Baio a S. Pio V sequentes propositiones: < Charitas « perfecta et sincera quae est ex corde puro, et conscientia bona, « et fide non ficta, tam in catechumenis quam in poenitentibus « potest esse sine remissione peccatorum. Charitas illa quae est « plenitudo legis, non est semper coniuncta cum remissione pec« catorum. Catechumenus iuste, recte, et sancte vivit, et man« data Dei observat, ac legem implet per charitatem ante ob« tentam remissionem peccatorum, quae in baptismi lavacro « demum percipitur » (*). Concludendum itaque est, actum per­ fectae charitatis habere vim baptismi aquae quantum ad effe­ ctum remissionis culpae, idque semper et in quibuslibet adiunctis, lege infallibili. Quare cum Doctores dicunt baptismum flaminis tunc supplere vicem sacramenti, cum ad celebrandum mysterium baptismi in 'angustiis temporum succurri non potest (2), sensus non est quod actum perfectae contritionis iustificatio tunc solum se­ quitur, quando deest qui baptizet; sed sensus est quod manet obligatio recipiendi sacramentum tempore debito : cui obligationi si homo satisfacere negligat, mortaliter peccat, et in statum damnationis remcidit, unde exierat prius. (‘) Enchirid., n. 911-913. ;2) August. 1. 4 de bapt., c. 22. — Sensum autem expositum clare confirmant verba quae proxime sequuntur apud Augustinum : « Tunc « impletur invisibiliter, cum ministerium baptismi, non contemptus reli« gionis, sed articulus necessitatis excludit ». 240 - ■A ·.··. I QUAEST. LXVl. Simili modo martyrium pro Christo perpessum, etiam ante susceptum sacramentum, tam infantibus quam adultis valet ad plenam animae sanctificationem ; adeoque est loco baptismi flu­ minis si forte contingat ut is qui occiditur, nondum fuerit justi­ ficatus per lavacrum regenerationis in re vel in voto, ut supra. Continetur autem hoc privilegium in generali promissione Chri­ sti, Matth. X-39: « Qui perdiderit animam suam propter me, « inveniet eam », utique in salute aeterna. Et re quidem vera, ille qui pro causa Christi occiditur, perdit vitam propter Chri­ stum. Oportet igitur ut in hac ipsa amissione recipiat habitua­ lem gratiam per quam formaliter peccata remittuntur, et paratur ingressus gloriae in vita sempiterna, — Constat etiam, imo prin­ cipaliter, ex universali et constanti totius Ecclesiae persuasione et praxi. Qua in re specialis ratio habenda est antiquissimi cultus SS. Innocentium, in quibus propria martyrii vis evidentius con­ spicitur. Sane vero lex praescribens ut colantur infantes ab He­ rode occisi, est quaedam canonizatio aequipollens ; atqui in canonizatione sanctorum Ecclesia non errat. Nec obiici potest, infantes illos per circumcisionem iam fuisse antea iustificatos; nam in primis, de omnibus et singulis id non est certum, cum circumcisio nonnisi octavo a nativitate die posset adhiberi ; deinde vero, etiamsi hoc daretur, adhuc non procederet difficultas, quia Ecclesia infantes illos colit ut Christi martyres, id est, ut san­ ctos sanctitate non undecumque obtenta, sed determinate ob mortem pro Christi causa toleratam. Caeterum nihil asseveran­ tius a Patribus traditur, quam insigne martyrii privilegium: « Numquid, ait Cyprianus, epist. ad lubaian., n. 21, potest vis « baptismi esse maior aut potior quam confessio, quam passio, « ut quis coram hominibus Christum confiteatur, et sanguine suo « baptizetur?» Et Cyrillus Hierosolymitanus, Catech. 3, n. 10: « Si quis baptisma non recipiat, salutem non habet, solis mar­ « tyribus exceptis, qui etiam sine aqua regnum recipiunt. Qui « enim orbem per crucem redemit Salvator, latus transfixus san­ « guinem et aquam emisit, ut alii quidem pacis tempore per « aquam, alii vero persecutionum temporibus propriis sangui­ « nibus baptizerentur ». Et Augustinus, 1. 13 de civ. Dei DE IPSO BAPTISMI SACRAMENTO 2 47 Quicumque, etiam non percepto regenerationis lavacro, pro Christi confessione moriuntur, tantum eis valet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismatis. Qui enim dixit: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancio, non intrabit in regnum caelorum, alia sententia istos fecit exceptos, ubi non minus generaliter dixit : Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam >. Pulcherrimam tandem rationem pro utroque baptismo flaminis et sanguinis tradit S. Thomas, considerans efficaciam baptismi aquae esse ex duobus: ex passione Christi, ut causa meritoria, et ex Spiritu Sancto ut causa efficiente principali. Porro etsi sacramenti virtus dependeat et a valore passionis Christi et a virtute Spiritus Sancti, non tamen e converso ef­ ficacia passionis et virtus Spiritus Sancti dependent a sacra­ mento. Hinc, absque sacramento in re, potest Spiritus Sanctus movere cor alicuius ad poenitendum ea poenitentia quae est ex natura sua proxima ad justificationem dispositio; unde praeter baptismum fluminis, datur baptismus flaminis sive poenitentiae. Et similiter passio Christi quae in sacramento per quamdam fi­ guraient repraesentationem homini adhibetur, potest ex singulari privilegio eidem applicari ratione realis imitationis ipsiusmet pas­ sionis, et sic, praeter baptismum fluminis, tertius additur san­ guinis baptismus. « « « « « « « Nunc autem, baptismum aquae iustificare ex opere operato ut Dei instrumentum, de fide est certum et iam sufficienter de­ monstratum, cum baptismus iste sit verum novae legis sacra­ mentum. Baptismum vero flaminis iustificare ex opere operantis, id est, quatenus actui perfectae charitatis inest ratio ultimae di­ spositionis ad iustificationem, potest supponi in praesenti ut suf­ ficienter notum, et reservatur ex professo declarandum ubi de virtute et sacramento Poenitentiae. Remanet itaque quaestio de modo quo iustificat baptismus sanguinis. Dico autem quod iustificat per modum operis operati, 248 QUAEST. LXVI. sive sacramenti: videlicet, non proprie ex opere operato tam­ quam causa efficiens instrumental is, sed quasi ex opere operato, ut quaedam realis passionis Christi imitatio cui infallibiliter an­ nectitur justificatio, sub sola conditione absentiae obicis ad gra­ tiam. Quia vero in peccatore adulto obex ad gratiam est habi­ tualis inhaesio voluntatis ad peccatum, quae non tollitur nisi per interiorem poenitentiam, tenendum est requiri ad fructum mar­ tyrii easdem omnino dispositiones quae in sacramentis mortuo­ rum requiruntur ad justificationem obtinendam, et potissimum quidem, attritionem excludentem omnem peccandi voluntatem: quamquam omnino credendum sit, attenta Dei liberalitate et pro­ videntia, numquam defuturam esse dispositionem huiusmodi, in eo in quo omnes validi martyrii conditiones verificantur (l). Denique observare oportet quod cum dicitur inesse martyrio vis justifi­ candi quasi ex opere operato, non ideo ratio meriti ex opere operantis abeo excluditur, absit. Sensus igitur est, martyrii pri­ vilegium in hoc esse, ut sacramenti instar augeat gratiam ha­ benti illam, et conferat non habenti illam, idque independenter a personali merito martyris quod aliunde in omnibus salvum integrumque manet. Cum autem ad meritum de condigno essen­ tialiter exigatur status gratiae, si forte peccator ad martyrium accederet, nullo praemisso actu perfectae contritionis, tunc mar­ tyrium in eo non esset aeternae vitae meritorium nisi ab eo (l) Revera quando martyri datur optio inter mortem et aposta­ siam, ipse eligendo mortem ex motivo religionis, ostendit se plus de­ testari peccatum, quam quodlibet damnum temporale, et ideo ex natura rei est quod habeat saltem attritionem necessariam. Itaque difficultas non est nisi de eo, qui cum sola habituali acceptatione mortis pro Christo, in statu peccati hic et nunc existens, trucidaretur in odium re­ ligionis. Et sic dico, pie esse credendum quod divina providentia non permittet verum esse martyrium, quin simul adsint dispositiones requi­ sitae ad fructum. Sed haec est quaestio facti. Nunc autem quaestio iuris est in tuto: nullum scilicet esse possibile justificationis medium pro iis qui actualiter peccaverunt, absque contritionis motu, qui, ut Tridentinum ait, Sess. 14, cap. 1 et 4, fuit quovis tempore universis hominibus qui se mortali aliquo peccato taquinassent, ad gratiam et iustitiam asse­ quendam necessarius. ____ DE IPSO BAPTISMI SACRAMENTO 249 instanti in quo, vi martyrii ipsius, tanquam ex opere operato iustificalio conferretur; et hoc instans tunc videtur adesse, quando in naturalibus causis mors est iam determinata, seclusoque mi­ raculo, vitari amplius non potest. Quibus praemissis, dico : Martyrium infantes iustificat. Ergo martyrio virtus inest justificandi quasi ex opere operato. Antecedens constat ex dictis in prima parte. Consequentia vero patet, quia infantes sunt incapaces cuiuslibet meriti, sive de con­ digno sive de congruo. Nec dicas, consequentiam valere pro in­ fantibus, non autem pro adultis. Etenim absonum est, marty­ rium fore minoris virtutis in iis qui ratione utuntur, quam in iis qui rationis usum nondum habent, praesertim cum realis imi­ tatio passionis Christi, quae est titulus privilegiorum martyrii, multo magis in martyrio adultorum quam in martyrio infantium conspicua sit. Quare, sicut sacramentum indifferenter valet ad iustificationem ex opere operato, tam adultis quam infantibus, ita et martyrium. Nunc autem, sicut ad opus operatum sacra­ menti requiritur in adulto intentio recipiendi sacramentum, ita ad opus operatum (ut sic dicam) martyrii, requiritur in eodem voluntas tolerandi mortem pro Christo. Insuper, pro sacramenti fructu opus est in adulto dispositionibus removentibus obicem gratiae; et simili modo pro fructu martyrii, tametsi in martyrio dicendum videatur, dispositiones istas semper comitari condi­ tiones validitatis. Hoc igitur pacto, pari gradu incedunt marty­ rium et sacramentum, excepta solum ratione influxus, quae in sacramentis est causae instrumentalis, in martyrio autem, sim­ plicis conditionis. Aliud quoque argumentum esse potest quia distinguuntur, iuxta doctrinam in Ecclesia universaliter receptam, tria bapti­ smata. Ergo martyrium iustificat per modum operis operati. Con­ sequentia patet, nam alias vis justificandi non inesset martyrio nisi ut includenti actum perfectae charitatis, qui solus est ex opere operantis ultima ad iustificationem dispositio. Quapropter non recte divideretur baptismus flaminis contra baptismum san­ guinis: nam ratio constituens martyrium in esse baptismi seu medii ad iustificationem, adhuc esset charitas, non sanguinis ii' 250 4 Λ .· ···; ■· QUAEST. LXVI. effusio: cum tamen evidens sil tria baptismata distingui per illud unde in unoquoque pendet iustificationis effectus, quod est, vel aqua, vel flamen charitatis, vel sanguis pro Christi causa effusus (*). Certissime ergo tenendum est, martyrium conferre gratiam instar sacramenti. Confirmatur demum auctoritate theologorum, post S. Thomam in IV, D. 4, q. 3, a. 3, q. 3, ad lam: « Baptismus san« guinis, ait, non habet hoc, (liberare ab omni culpa praece« dente et poena), tantum ex opere operante : neque quantum « ad poenam qua aliquis martyrium explet, quam contingit non « esse sufficientem ad satisfaciendum pro peccato, neque quan­ ti tum ad devotionem iustae voluntatis... Sed hoc habet ex imi« tatione passionis Christi ; unde de martyribus dicitur Apoc. VII : « Laverunt stolas suas in sanguine Açni. Et ideo pueri, quamvis « liberum arbitrium non habeant, si occidantur pro Christo, in « suo sanguine baptizati salvantur » (*). Obiicitlir primo ; Ex didis sequeretur quod quandoque ali­ quis, puta infans, posset salvari absque baptismo aquae tam in re quam in voto. Sed hoc est contra dictum Christi, loan. II1-5 : « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non po< test introire in regnum Dei ». Respondeo quod martyrium est aliquid extraordinarium, ex prava persecutoris voluntate dependens, quod non invenitur in mediis a Deo praeordinatis pro consecutione vitae aeternae. Recte ergo ab eo praescinditur in ea lege in qua praestituitur norma perveniendi ad regnum coelorum. Cum hoc tamen bene stat singulare privilegium in favorem eorum qui" pro causa Christi, temporalis vitae iacturam patiuntur. Obiicitur secundo: Baptismus sanguinis non prodest ad salutem sine charitate, iuxta illud Apostoli 1 Cor. XII1-3 : « Et (’) Nec dicendum quod baptismus sanguinis adhuc afferret plenam remissionem poenae purgatorii, quam non semper, imo vix unquam affert simplex flaminis baptismus. Siquidem eiusmodi differentia non distingueret unum ab altero in ratione medii ad iustificaiionem, ad quam accessorie tantum se habet remissio poenae temporalis. (! Cf. ea quae habet idem S. Thomas, infra, q. 87, a 1, ad 2un>. DK IPSO BAPTISMI SACRAMENTO 251 « si tradidero corpus meum, ita ut arde avi, charitatem autem « non habuero, nihil mihi prodest ». Ergo non iusiificat per mo­ dum operis operati, sed solum ex opere operantis. Respondeo : Dist antec. Non prodest ad salutem sine charitate saltem habituali, quae sit vel principium vel fructus mar­ tyrii, conc. antec. Quae necessario sit principium martyrii aut efficiens aut formale, neg. antec. Et nego consequentiam. Simili enim modo recte diceretur: Et si recepero baptismatis sacra­ mentum, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Cuius ratio est quia sine habitu gratiae sanctificantis, et consequenter charitatis, tam impossibile est aliquem salvari, quam impossibile est contradictoria esse simul. Et ideo nihil potest prodesse nisi sit, vel a charitate habita, vel ad charitatem consequendam; sed immerito inde concluderes requiri necessario charitatem in ra­ tione principii, ut evidenter constat. Quare, etiamsi diceret apo­ stolus posse dari martyrium (ut supra in praenotandis fuit de­ claratum) absque salutis effectu, adhuc nihil sequeretur contra martyrii efficaciam per modum operis operati; solum enim se­ queretur, posse impediri effectum per obicis exsistentiam. Sed neque concedendum est, hunc esse sensum apostoli. Nam Pau­ lus vel loquitur hyperbolice, hoc modo : si per impossibile sub­ iero martyrium, charitatem autem non habuero, nihil sum; vel certe non considerat nisi materialem actum tradendi se flammis, qui potest non esse verum martyrium, sicut si quis, non ex mo­ tive ad religionem pertinente, sed ex superbia, amore mundanae gloriae, aliove motivo simili, cruciatus contemneret. Obiicitur tertio: Augustinus, epist. 173, n. 6, et alibi plu­ ries (*), docet martyrium sine charitate, utique antecedente, nec verum esse martyrium, nec valere ad salutem. Ergo, idem ac prius. Respondeo; Dist. antec. Et per charitatem intelligit actum vel habitum virtutis theologicae, neg. antec. Et per charitatem intelligit communionem cum Ecclesia catholica, qua quis a schi­ smaticis separatur, et servat unitatem, conc. antec. Unde negatur *) L. 3 de bapt. cont. Donat., c. 16. 4- QUA EST. LX VI. iterum consequentia. Scilicet, charitas apud Augustinum saepe sumitur pro eo quod directe opponitur peccato schismatis; pec­ cato, inquam, quo quis renuit subesse summo pontifici, ei mem­ bris Ecclesiae ei subiectis communicare recusat (/). Hoc igitur sensu sumendo charitatem, profecto sine charitate praesupposita martyrium non datur. Quomodo enim acceptaret mortem pro causa Christi, qui a vera Ecclesia in qua sola est Christi re­ ligio, voluntarie separatur, ac per hoc, ipsius causae Christi, quantum in se est, oppressor exsistit ? Porro, nihil aliud sibi vult Augustinus, ut ex eius verbis diligenter consideratis facile apparebit. Sed et in epist. 108, n. 9, luculenter sese explicat, de S. Cypriano dicens: « Si aliquid habebat adhuc purgandum, «gloriosa martyrii falce purgatum est; non quia pro Christi « nomine occisus est, sed quia pro Christi nomine in gremio « unitatis occisus est. Nam ipse scripsit et fidentissime asserit, eos qui extra unitatem, etiamsi pro illo nomine moriantur, « occidi posse, non posse coronari. Tantum valet, sive ad de­ « lenda, sive ad confirmanda fieccata, vel custodita, vel violata « charitas unitatis » (l). Obiicitlir quarto : -S'. Thomas in praesenti, (art. 12, ad 2um), docet effusionem sanguinis non habere rationem baptismatis, si sil sine charitate; ex quo patet, ait, quod baptismus sanguinis includit baptismum flaminis, et non e converso. Respondeo ut supra: Effusionem sanguinis non habere ra­ tionem baptismi, si sit sine charitate saltem habituali, et per ' ' -'.-i1-.; -/.Λ ’•i' (*) « Ecclesiae unitas in duobus attenditur: scilicet in connexione < membrorum Ecclesiae ad invicem, seu communicatione; et iterum in < ordine omnium membrorum Ecclesiae ad unum caput... Hoc autem « caput est ipse Christus, cuius vicem in Ecclesia gerit summus pon« tifex. Et ideo schismatici dicuntur, qui subesse renuunt summo pon< tifici, et qui membris Ecclesiae ei subiectis communicare recusant ». S. Thom. 2-2, q. 39, a 1. (/) Hinc rursus apparet differentia inter martyrium theologice ac­ ceptum, ut medium iustificationis, et martyrium philosophice sumptum, ut signum credibilitatis. Primo modo, causae bonitas martyrium facit; alio modo, bonitatem causae martyrium demonstrat. « I>E IPSO BAPTISMI SACRAMENTO 253 ipsum martyrium obtenta, cone. Alio modo, nc%. Patet sensus S. 1'homae ex citatis eius verbis in IV Sententiarum, tum etiam ex iis quae scribit infra, Quaest. 87, a. 1, ad 2nm : « Dicendum « quod passio pro Christo suscepta, obtinet vim baptismi, et « ideo purgat ab omni culpa cl veniali et mortali, ?iisi actuali« 1er voluntatem peccato invenerit inhaerentem ». Similiter, ad id quod additur, baptismum scilicet sanguinis includere bapti­ smum flaminis, nota S. Thomam hic loqui de utroque baptismo quantum ad effectus, non autem quantum ad rationem consti­ tutivam eorum, prout constat tum ex titulo articuli, tum ex responsione ad 1UIU, tum denique ex iis quae remanent expo­ nenda circa comparationem trium baptismatum. Principio natandum quod non instituitur comparatio inter baptismum aquae et duo alia baptismata, sub ratione sacra­ menti. Cum enim haec duo non sint sacramenta, baptismus fluminis omni modo excellit quoad sacramentalitatem, nec potest ullatenus suppleri respectu effectus qui dicitur res et sacramen­ tum : et ideo ii qui cum solo baptismo flaminis vel sanguinis salvantur, sine charactere salvantur. Quapropter comparatio instituitur solummodo quantum ad effectum qui est res et non sacramentum. Et sic in primis di­ cendum est, baptismum sanguinis excedere baptismum flaminis, quoad effectum remissionis poenae. Non enim omnis contritio perfecta tollit omnem poenae reatum, sed aufert illum proportionaliter ad valorem satisfactorium ex opere operantis, ut in materia de virtute poenitentiae exponetur. Quippe iste bapti­ smus est qui, ut Gregorius Nazianzenus ait (*), « per singulas « noctes lectum suum ac stratum lacrymis lavat, cui ipsae « quoque vitii cicatrices fetent, qui lugens et contristatus ingre« ditur, et qui Manassis resipiscentiam ac Ninivitarum humili« tatem imitatur, qui publicani verbis in templo utitur, ac supra (*) Greg. Nazianz., Orat. 39 in sancta lumina, n. 17. 254 QL AEST. LXVI. « insolentem et superbum pharisaeum justificatur; qui denique « Chananaeae instar deprimitur, et misericordiam implorat, ac « micas, hoc canis vehementi fame correpti pabulum, exposcit ». — Ast, omnis baptismus sanguinis ex inhaerente sibi privilegio tollit totam poenam simul cum culpa, iuxta tritum illud et ab omnibus receptum axioma : Iniuriam facit martyri, qui orat pro martyre. Ad rem Augustinus, Serm. 159, n. 1 : « Perfectio ta« men in hac vita nonnulla est, ad quam sancti martyres per« venerunt, ideoque habet ecclesiastica disciplina, quod fideles « noverunt, cum martyres eo loco recitantur ad altare Dei, ubi « non pro ipsis oratur; pro caeteris autem commemoratis de« functis oratur. Iniuria est enim pro martyre orare, cuius nos « debemus orationibus commendari ». Nec obstat quod ille qui martyr occubuit, de omnibus venialibus forte non habuit poeni­ tentiam, sine qua nullius omnino peccati remissio conceditur. Si enim eiusmodi casus contingeret, tunc locum haberet id quod supra dictum est de baptismi reviviscentia quoad secundarios effectus, in primo instanti separationis animae a corpore (*); neque in hoc specialis occurrit difficultas. Nunc autem si consideretur principalis baptismi effectus, qui est remissio culpae et consecutio gratiae, dicendum est quod martyrium praeeminendam habet, non solum super baptismum flaminis, verum etiam super baptismum aquae : « Quantum ad « ea quae sunt res sacramenti, inquit Angelicus in IV, D. 4, « q. 3, a. 3, q. 4, excedit baptismus sanguinis, quia et gratia, « (caeteris paribus), in baptismo sanguinis magis augetur 9ha« benti, et amplior datur non habenti, si impedimentum non «adsit; et remissio peccatorum, quamvis non sit plenior, quia « uterque omnem poenam et culpam tollit, tamen est in ba- . « ptismo sanguinis efficacior et fructuosior, quia secundis ma« culis non inquinatur, ut Damascenus dicit ». Quam conside­ rationem affert etiam Gregorius Nazianzenus, Orat, in sancta lumina, ubi supra: «Aliud, inquit, baptismi genus novi, quod « martyrio et sanguine comparatur..., et quidem eo caeteris au(*) Supra» Thés. 6, n. 2, in nota. -Λ -■ DE MINISTRIS BAPTISM! 255 « gustius, quod nullis postea sordibus contaminatur ». Propter hoc sancti martyres singulariter dicuntur albis stolis amicti. Hi enim sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni ! Qua est. lxvil DE MINISTRIS PER QUOS TRADITUR BAPTISMI SACRAMENTUM. Deinde, inquit S. Thomas, considerandum est de ministris per quos traditur sacramentum baptismi. In quo quidem capi­ tulo, conclusiones plerumque non habent rationes a priori, nisi solius convenientiae; rationes etiam positivae nequeunt sufficien­ ter ex Scripturae fonte deduci, saltem quod attinet ad totum quaestionis ambitum; ideo ex Traditione et infallibili sensu Ec­ clesiae desumenda sunt principalia argumenta. Caeterum, cum in hoc puncto, seclusa quaestione iam eliquata de fide et bo­ nitate ministri, nulla unquam fuerit exorta controversia, paucis res est conficienda. Sint igitur duae sequentes assertiones. 1. Regularis minister huius sacramenti est solum sa­ cerdos, cui ex officio competit baptizare. Assertio haec constat ex perpetuo sensu et praxi Ecclesiae f catholicae. Imo testatur Augustinus uti rem inter catholicos et acatholicos minime disputatam, sed utrinque pariter summo con. sensu admissam, ius dandi baptismum, id est, potestatem bapti­ zandi ex officio, nonnisi in sacra ordinatione conferri. « Nulla, « inquit (J), ostenditur causa cur ille qui ipsum baptismum « amittere non potest, ius dandi potest amittere. Utrumque « enim sacramentum est, et quadam consecratione utrumque «homini datur: illud cum baptizatur, istud cum ordinatur». Et re quidem vera, character Ordinis, ut dictum est, deputat hominem ad sacra aliis tradenda. Ergo sine hoc charactere nulla (*) August., 1. 2 c. epist. Parmen., n. 28. 256 QUAEST. LXVII. est regularis commissio ad conferendum sacramenta; illa, inquam, sacramenta in quorum collatione potestas in alterum exercetur. De Matrimonio enim specialis est ratio, cum sit quidam con­ tractus in quo uterque contrahentium pari gradu incedit, agens simul et patiens, dans et recipiens; quo fit ut nullus ibi esse debeat minister Ordine praeeminens. Cum autem character Ordinis nunc commemoratur, intelligendus est character ordinis sacerdotalis, quia ad inferiores mi­ nistros, puta diaconos, « non pertinet aliquod sacramentum prin« cipaliter et quasi ex proprio officio praebere, sed adhibere « ministerium aliis maioribus in sacramentorum exhibitione. Et « sic ad diaconum non pertinet, quasi ex proprio officio tra« dere sacramentum baptismi, sed in collatione huius sacramenti « et aliorum, assistere et ministrare maioribus » (*). Accedente tamen commissione episcopi, si sit necessitas, etiam diaconus solemniter baptizare potest; et ideo ipse medium tenet locum inter ministrum ordinarium et simplicem ministrum necessitatis, de quo nunc dicendum est. 2. Minister necessitatis est quilibet homo, sive vir sive mulier, sive baptizatus sive etiam non baptizatus. Hic primum omnium observa, ministrum necessitatis non dici, quasi in solo casu necessitatis validus dispensator exsiste­ ret; constat enim sacramentum esse semper validum, a quo­ cumque administretur cum debita materia, forma, et intentione. Dicitur ergo minister necessitatis, primo quidem quia nonnisi necessitate urgente, laicus licite baptizat; secundo, quia nun­ quam admitti potest ad baptizandum cum solemnitate ; tertio demum, quia ratio cur baptizandi potestas ad omnes homines fuit extensa, est summa necessitas huius sacramenti. « Ad mi« sericordiam eius qui vult omnes homines salvos fieri, pertinet « ut in his quae sunt de necessitate salutis, homo de facili re« medium inveniat. Inter omnia autem sacramenta, maximae « necessitatis est baptismus... quia pueris aliter omnino subve« niri non potest, et adulti non possunt aliter quam per bapti(‘) S. Thom., hic, art. 1 in corp. > DE MINISTRIS BAPTISMI 257 « smum, plenam remissionem consequi, et quantum ad culpam « et quantum ad poenam. Et ideo, ut homo circa remedium « tam necessarium defectum pati non possit, institutum est ut « et materia baptismi sit communis, scilicet aqua quae a quo­ « libet de facili haberi potest, et minister baptismi etiam sit « quicumque non ordinatus, ne propter defectum baptismi homo « salutis suae dispendium patiatur » (*). Huius autem institutionis nullum aliud documentum est quam perpetua Ecclesiae traditio ab apostolis derivata: « Quam« quam, inquit Augustinus, 1. 2 cont. epist. Parmen., n. 29, etsi « laicus aliquis pereunti dederit, necessitate compulsus, quod « cum acciperet, quomodo dandum esse addidicit, nescio an pie « quisquam dixerit esse repetendum. Nulla enim cogente neces« sitate si fiat, alieni muneris usurpatio est; si autem necessitas « urgeat, aut nullum, aut veniale delictum est. Sed et si nulla « necessitate usurpetur, et a quolibet cuilibet detur, quod datum « fuerit non potest dici non datum, quamvis recte dici possit « illicite datum ». Verum ista de solo ministro baptizato intelliguntur: quod cum ipse acciperet, inquit, quomodo dandum esset addidicit. In septimo autem libro de baptismo contra Donatistas, c. 53, ponit idem Augustinus quaestionem de ministro non ba­ ptizato, an valide baptizet. Et se quidem testatur in affirmante sententia versari, quamquam nihil audeat asseveranter determi­ nare: « Nobis, ait, tutum est in ea non progredi, aliqua teme« ritate sententiae, quae nullo in catholico regionali concilio « coepta, nullo plenario terminata sunt; id autem fiducia se« curae vocis asserere, quod in gubernatione Domini Dei nostri « et Salvatoris lesu Christi, universalis Ecclesiae consensione « roboratum est. Verumtamen, si quis forte me in eo concilio « constitutum, ubi talium rerum quaestio versaretur..., urgeret « ut dicerem quid ipse sentirem..., nequaquam dubitarem ha« bere eos baptismum, qui ubicumque et a quibuscumque illud « verbis evangelicis consecratum, sine sua simulatione, et cum « aliqua fide (intentione recipiendi sacramentum) accepissent ». (*) S. Thom., hic, art. 3 in corp. De Ecclesiae Sacramentis. Vol. I 258 QUA EST. LXVIU. At vero, ea quae Augustini tempore nondum omnino eliquata quaestio erat, certo certius in explicito totius Ecclesiae sensu nunc invenitur (*). Non est itaque ullatenus dubitandum quin omnis homo, baptismi aliis dandi sufficiens et validus minister exsistat. Quaest. lxvui. DE SUSCIPIENTIBUS BAPTISMUM. Post considerationem de ministro sacramenti, sequitur con­ sideratio de subtecto, cui baptismus ministrandus est ; et praeter generalem doctrinam respicientem homines universos, specialis esse debet quaestio de adultis, specialis altera de parvulis. Primo ergo inquiritur, an et qua ratione omnes et singuli homines sint subiectum baptismi. THESIS XXV. (Art. 1-2). Salvo in omnibus martyrii privilegio, baptismus in re vel in voto est medium omnibus necessarium ad salutem, et ad huius sacramenti susceptionem homines omnes di­ vino iure obligantur. Circa baptismi necessitatem erraverunt Pelagiani, Calvinistae, et Sociniani. Hi ultimi baptismum undequaque liberum esse adstruunt ; Calvinistae vero necessitatem praecepti pro adultis agnoscentes, solam negant necessitatem medii, quippe qui innixi (*) Cf. responsum Nicolai I ad consulta Bulgarorum, z/ qtiodam ludaeo, etc. DE SUSCIPIENTIBUS BAPTISMUM 259 falsa interpretatione cuiusdam textus Apostoli (x), volunt pec­ catum originale remitti infantibus fidelium in uteris matrum. Inter catholicos Caietanus post Gersonem aliquando opi­ natus est, parvulos quibus sacramentum applicari nequit, salvari posse per baptismi votum a parentibus conceptum, praesertim si adhibeatur signum quoddam externum, puta precatio seu in­ vocatio SS. Trinitatis (2). Haec porro opinio quae sine dubio est erronea, et iussu Pii V a Caietani commentariis expuncta, hoc ipso aevo fuit renovata a quodam presbytero, cuius librum reprobavit Sacra Indicis Congregatio. Praecipuae definitiones Ecclesiae ad praesentem doctrinam *)( Dicitur in 1 Cor. VII-14: Sanctificatus est vir infidelis per mu­ lierem fidelem, et sanctificato est mulier infidelis per virum fidelem; alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. Unde concludit Calvinus, pueros ex sanctificatis parentibus natos, absque baptismo vel alio quopiam medio, spiritualiter emundari. Verum sensus huius loci longe alius est. Agitur enim de matrimonio in infidelitate contracto, quod non debet nec potest ullo modo solvi, etiam quando unus coniugum ad fidem convertitur, si pars infidelis pacifice et absque iniuria Creatoris consentit cohabitare. Si quis frater, inquit, uxorem habet infi­ delem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam; et si quae mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Cuius praecepti rationem reddens Apostolus, docet quod in eiusmodi circumstantiis, unius conversio non solum non est ratio divortiandi, sed multo magis perseverandi in eodem coniugio : idque primo, propter spem adducendi ad Christum partem infidelem, quae iam est in quadam animi praeparatione sanctificata, per hoc ipsum quod cum cultore Christi consentit in pace vivere ; tum secundo, ne rema­ neant filii in potestate infidelis, et consequenter, in immunditia paga­ nismi. Nunc autem, concludit Apostolus, filii vestri sancti sunt, saltem in spe, eo quod sub providentia et cura christiani parentis manent constituti. (2) « In casu necessitatis, ad salutem puerorum sufficere videtur « baptismus in voto parentum, praecipue cum aliquo exteriori signo... < Et sic parvulus ex baptismo fluminis, voto parentis suscepto, salvaretur, « si impossibile esset ipsum baptizari aqua. Debet autem in tali casu « parens signo crucis infantem cum invocatione Trinitatis munire, et Deo «offerre morientem in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ». Caie­ tanus, in 3ain Part., q. 68, art. 1 et 2. 260 QUAEST. LXVni. attinentes, sunt in Concilio Milevitano II, can. tum in Tridentino, Sess. V, Decret, de peccato originali, Sess. VI, cap. 4; Sess. VII, can. 5 de bapt., etc. Nunc autem, primum omnium ostendendum est, baptismum esse necessarium omnibus necessitate medii. y V Medium necessarium ad salutem est spiritualis regeneratio; rursus medium necessarium ad regenerationem est baptismus; ergo a primo ad ultimum, baptismus est necessitate medii ad salutem necessarius. Maior constat a priori, quia regeneratio spi­ ritualis consistit in recuperatione habitualis gratiae per peccatum originale amissae; gratia autem habitualis est ipsum radicale principium vitae aeternae. Minor etiam facile demonstratur ex Ioan. III-5, ubi Christus determinans qua via oporteat hominem consequi novam illam nativitatem de qua superius fuerat locutus assignat viam baptismi, et excludit alias vias dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Hoc tamen intelligendum esse de baptismo in re vel in voto, manifestum efficitur, non solum ex testimoniis in praece­ denti quaestione prolatis, quando exsistentia baptismi flaminis demonstrabatur, verum etiam ex natura rei. Etenim perfecta charitas habet ex natura sua, quod hominem proxime disponat ad iustificationem. Aliunde vero lex positiva non mutat naturam rerum, et ideo baptismi institutio non potuit auferre naturalem vim charitatis in Justificationis negotio, sed solum potuit efficere ut nullus esset in posterum, quoad non baptizatos, verus actus amoris Dei super omnia, quin hoc ipso includeret votum medii positivi a Christo Domino instituti. Ergo restrictio « in re vel in voto » non est arbitrarie conficta, sed in ipsa natura rerum suas radices habet. Similiter ex documentis quibus privilegium martyrii adstruitur, satis apparet verba evangelica, nisi quis renatus fue1 it etc., excludere solum omne aliud medium antecedente Dei l-·· ’ .--<{1 '·· < · S - DE SUSCIPIENTIBUS BAPTISMUM - 261 ordinatione dispositum, per quod regni caelorum pateret accessus. Atqui, cum martyrium dependeat essentialiter a violatione divinae legis, pravaque persecutorum voluntate, eo ipso exorbitat ab or­ dine eorum quae in propositione regulae debent attendi ; non enim est medium a Christo legislatore institutum ; imo vero, ratione actionis peccaminosae quam necessario praesupponit, accidit praeter eius intentionem. Recte ergo a martyrio et pri­ vilegiis eius praescinditur, cum norma perveniendi ad regnum caelorum enuntiatur. Haec si bene perpendas, videbis nullamresse paritatem inter restrictionem quam in verbis Chisti agnoscit doctrina catholica, et restrictionem aliam quam in iisdem introducit plus quam sin­ gularis opinio Caietani. Restrictio enim « in re vel in voto » utpote ex ipsa rei natura exoriens, in evangelicis verbis implicite contineri dicenda est ; restrictio vero altera quae martyrium con­ cernit, intactam relinquit veritatem sententiae exclusivae propter rationes mox expositas. — At contra, in opinione Caietani daretur praeter baptismum, aliquod aliud medizim positivum a Christo le­ gislatore provisum atque institutum, quo posset perveniri ad rege­ nerationis gratiam ; adeoque non amplius veraciter diceretur, ne­ minem posse in regnum Dei introire, nisi renatum ex aqua. Fac enim existere duo media ad consecutionem finis legaliter insti­ tuta : etiamsi ista non pari gradu incederent, sed ex voluntate in­ stitutoris unum non valeret nisi deficiente possibilitate primi, adhuc legislator non diceret cum veritate: Nisi primum adhibeatur, finis non obtinebitur. Removenda ergo, ut evangelio contraria, sen­ tentia Caietani. — Accedit etiam constans Ecclesiae sensus et persuasio, necnon et doctrina Patrum aperte contradicens huic novitati. Certe novum illud salutis remedium pro parvulis, et veluti octavum N, L. sacramentum, prorsus ignorabat Augusti­ nus cum scribebat contra Pelagianos : « Nonne etiam vos ipsi « (Pelagiani), qualibet intentione necessarium baptismum omni« bus aetatibus dicitis ?... Cur non vos baptismus qui datur in« fantibus, ipsa vicinitate commonuit, quid sentire de gratia « debeatis ?... De baptismate reddite rationem ; cur illud dicatis « omnibus esse aetatibus necessarium, quare sit necessarium par- 111 i (’ I 6 & 262 QVAEST. LXVIIT. vulis, dicite : profecto quia eis boni aliquid confert, et idem aliquid nec parvum, nec mediocre, sed magnum est. Nam etsi « eos negatis attrahere quod in baptismo remittatur originale pec­ « catum, tamen illo regenerationis lavacro adoptari ex filiis ho­ minum in filios Dei, non negatis, imo etiam praedicatis. Dicite € ergo nobis, quicumque baptizandi in Christo parvuli de corpore « exierunt, hoc tam sublime donum, quibus praecedentibus meritis « acceperunt. Si dixeritis hoc eos parentum pietate meruisse, re­ « spondebitur vobis: Cur aliquando piorum filiis negatur hoc bo­ « num, et filiis tribuitur impiorum ? Nonnunquam enim de reli­ « giosis orta proles in tenera aetate atque ab utero recentissima « praevenitur morte, antequam lavacro regenerationis abluatur, et infans natus ex inimicis Christi, misericordia Christianorum « baptizatur in Christo. Plangit baptizala mater non baptizatum « proprium, et ab impudica expositum, baptizandum casta fetum «colligit alienum » (*). — Accedit demum inanitas rationum Caietani, quibus facile est respondere. Fundamenta Caietani sunt, « exauctoritate Gregor i dicentis « apud Magistrum Sententiarum : Quod apud nos valet aqua ba« ptismi, hoc egit apud veteres, vel pro parvulis sola fides, vel pro « maioribus virtus sacrificii, vel pro his qui ex Abrahae stirpe « prodierunt, mysterium circumcisionis. Hinc enim, inquit, arguo: « Fides sola veterum non fuit maioris virtutis apud veteres quam « apud nos, ac per hoc, non plus potuit necessitatis urgente ar« ticulo subvenire tunc, quam nunc. Sed tunc, deficiente parvulis « proprio salutis auxilio, parentum fides pro parvulo sola suffi« ciebat. Ergo nunc, cum parvulo deest proprium salutis reme« dium quod est baptisma, sola parentis fides parvulum Deo « offerens sufficit ad salutem parvuli ». Respondeo : Pueros in V. T. iustificatos fuisse in fide pa­ rentum, dupliciter intelligi potest. Uno modo, quatenus fides fuit parentibus causa adhibendi suis infantulis sacramentum a Deo institutum, et sic, etiam in lege nova, medio baptismo infantes salvantur in fide parentum, vel aliorum qui de iis curam habent. I1) August. 1. 2 contr. duas epist. Pelag., n. 11. υι·: SUSCIPIENTIBUS BAPTISMUM 263 Alio modo, quasi parentum fides fuisset per se ipsam principium justificationis parvulorum, et sic, si forte Caietanum excipias, nullus unquam dixerit parvulos in fide parentum iustificatos. Quidni enim filii fidelium sanctificati essent ab uteris matrum? Quidni commune evasisset id quod singulare loannis Baptistae privilegium Scriptura attestatur ? Quare theologi in hoc unani­ miter consentiunt : sacramentum in re, fuisse quovis tempore medium salutis omnino necessarium iis omnibus qui usum rationis nunquam habuerunt. Nunc autem, abrogato testamento veteri, cessavit circumcisio simul cum sacramento legis naturae, et sub­ rogatum est sanctum baptisma quod est sacramentum maximae necessitatis, quia pueris aliter omnino subveniri non potest, inquit S. Thomas (4) innixus testimonio Christi dicentis : Nisi quis re­ valus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Caeterum quidquid sit de eo in quo consistebat remedium legis naturae, evidens est conditionem parvulorum, omnibus perpensis, multo esse meliorem in lege nova quam in antiqua. Et principalis ratio est quia antiquitus, salutare reme­ dium fuerat deperditum apud plerosque populos, baptisma autem non solum est facillimae administrationis, sed etiam fuit a Christo commissum Ecclesiae indefectibili, quae per omnes gentes diffun­ ditur, et nunquam cessare potest ab exsecutione mandati divi­ nitus accepti : Euntes docete..., baptizantes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Et de necessitate quidem medii, hactenus. Necessitas vero praecepti sponte sua consequitur. Aliquid enim potest cadere sub praecepto quin sit medium salutis neces­ sarium, sed nihil vice versa potest esse necessarium medium, quin hoc ipso cadat sub praecepto. A quo quidem praecepto extraordinarium martyrii privilegium nequaquam adultos excu­ sare valet, cum a communi et ordinaria lege nemo deobligetur (‘) Supra, quaest. 67, art. 3, in corp. 264 QUA EST. LXVU1. nisi per superioris dispensationem : porro haec dispensatio in dicto privilegio non continetur, ut constat. Praetera, omnes homines praecepto divino tenentur ingredi Ecclesiam ; ergo et tenentur suscipere baptismatis sacramentum quod est ianua Ecclesiae. Ad tempus autem implendae obligationis quod attinet, nihil est materialiter determinatum. Certe, « ad baptismum percipien« dum non tenetur aliquis statim postquam habet propositum « baptismi, ita quod mortaliter peccet, nisi statim baptizetur. « Nec est aliquod tempus determinatum, ultra quod si baptismum « differat, peccatum mortale incurrat; sed potest contingere quod « in dilatione baptismi erit peccatum mortale, vel non erit, et « hoc pensandum est ex causa dilationis. Unde si causa dilationis « baptismi peccatum mortale annexum habeat, utpote si propter « contemptum vel aliquid huiusmodi (*) baptismum differat, di« latio erit peccatum mortale, alias non » (2). — Sed horum discussio ad theologos morales potissimum spectat, et ideo pro­ bati auctores consulantur. THESIS XXVI. (Art. 1). Iu adultis peccatoribus, ad iustificationis gratiam in ba­ ptismo consequendam, easdem oportet esse dispositiones quae sunt in sacramento Poenitentiae necessariae, sed nulla debent eis imponi opera satisfactoria, et non tenentur ad confessionem suorum peccatorum. Quod autem attinet ad validitatem sacramenti, nihil ex parte ipsorum requiritur, nisi voluntas sive intentio suscipiendi sacramentum. Post considerationem de subiecto baptismi in generali, se­ quitur specialis consideratio de adultis : primo quoad disposi(*) Puta, quia homo vult liberius peccare, vel ab onere legis Chri­ stianae ferendo refugit. (*) S. Thom, in IV, D. 17, q. 3, a. 1, q. 4. DE SUSCIPIENTIBUS BAPTISMUM 265 tiones requisitas ad gratiam sacra men talem consequendam, deinde vero quoad conditiones validitatis ipsius sacramenti. Sermo est de adultis peccatoribus, intelligendo eos qui prae­ ter originale, personalia peccata habent. A caeteris autem prae­ scinditur, quia isti vel iam inveniuntur in statu gratiae, et tunc necessariis dispositionibus carere nequaquam possunt ; vel nec gratiam nec reatum peccati mortalis personalis habere suppo­ nuntur, et sic neganda esset cum quibusdam hypothesis possibi­ litas, aut certe excepto dolore de peccatis (*), caeterae omnes conditiones nunc assertae, in talibus requirerentur. Ratio autem assertionis in thesi positae, est quia commune habent sacramenta mortuorum ut remittant peccata ex opere ope­ rato. Porro ad remissionem ex opere operato requiritur semper et sufficit obicis remotio. Cum ergo eodem modo removeatur obex in peccatore baptizando et in peccatore baptizato, conse­ quens est quod in peccatore adulto, eaedem dispositiones indif­ ferenter requirantur ad justificationem, sive per Baptismum, sive per Poenitentiae sacramentum obtinendam. Quaenam autem illae sint, iam generaliter dictum est in disputatione praecedenti, et in tractatu de Poenitentia reservatur specialissime exponendum. Interim vero, satis erit referre verba Concilii Tridentini, Sess. VI, cap. 6 : « Disponuntur autem ad ipsam iustitiam, dum exci« tati divina gratia et adiuti, fidem ex auditu concipientes... in « spem eriguntur fidentes Deum sibi propter Christum propi« tium fore... ac praeterea moventur adversus peccata per-odium « aliquod et detestationem, hoc est, per eam poenitentiam quam « ante baptismum a%i oportet (2) ; denique, dum proponunt su« scipere baptismum, inchoare -novam vitam, et servare divina « mandata ». (<) Dico, excepto dolore de peccatis, quia de peccato originali nemo potest conteri. (2) « Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in no« mine lesu Christi ». Act. II, 38. 266 QUAEST. LXVIH. Non tamen sunt iniungenda baptizando opera satisfactoria, nec ab eo exigitur confessio peccatorum, quia ista in sacra­ mento Poenitentiae non requiruntur ut dispositiones, sed ut ma­ teria sacramenti. Nam in Poenitentia, materia sunt actus poenitentis, dolorosa scilicet confessio peccatorum cum satisfactione convenienti ; in baptismo autem, materia est ablutio aquae. Unde sacramentum baptismi et sacramentum poenitentiae, etsi exigant dispositiones easdem, semper tamen in suis essentialibus constitutivis distinguuntur. Caeterum, non oportet ut quis sit sollicitus de remissione poenae temporalis, ad quam in Poeni­ tentia ordinantur iniunctae satisfactiones ; nam ut in sequenti quaestione dicetur, baptismus facit creaturam novam, tollendo omnia ad veterem vitam pertinentia, quantum ad omnem culpae simul et poenae reatum. Necessitas intentionis in suscipiente fuit sufficienter decla­ rata, de Sacr. in comm.. Thés. XIX. Porro nihil aliud ad va­ liditatem requiri, puta fidem aut aliquid eiusmodi, satis etiam apparet ex dictis de charactere. Ostensum est enim ex doctrina Patrum, quod characteris impressio non impeditur per incre­ dulitatem vel quamlibet malitiam suscipientis, et quod hac de causa haeretici non rebaptizantur. Sed si incredulitas, haeresis, malitia, et alia similia non impediunt characteris impressionem, sequitur quod non impediunt validitatem sacramenti, cum per omnem et solum baptismum validum baptismalis character im­ primatur. Et de adultis quidem, hactenus. Nunc autem accuratior esse debet consideratio de pueris, quia quoad baptismum pue­ rorum speciales prodierunt errores. Imo, separatim dicendum erit de pueris fidelium, tum postea de infidelium, cum non sit circa hos et illos eadem omnino ratio. DE SUSCIPIENTIBUS BAPTISMUM 267 THESIS XXVII. (Art. 9). Pueri fidelium sunt baptizandi. Baptizati autem in in­ fantia, cum ad annos discretionis pervenerint, non habent ius ratum habendi pro arbitrio suo id quod patrini nomine eorum polliciti sunt, sed velint nolint, omnibus Christiano­ rum obligationibus in perpetuum manent obstricti. Circa baptismum infantium erraverunt potissimum Anabaptistae, qui duce Muncer (anno 1522), docere inceperunt nemi­ nem nisi aetate adulta rite baptizari, et ideo non solum a bapti­ zandis pueris abstinebant, sed etiam in pueritia baptizatos re­ baptizabant, unde Anabaptistarum nomen sibi vindicaverunt. Hi inter omnes Pseudo-Reformationis initiatores truculenta ferocia eminent; hi principia Protestantismi logica implacabili intrepide perduxerunt ad suas ultimas consequentias; in eis denique, ut recte Bellarminus annotat (*), apparuit maxima Satanae rabies contra genus humanum, qui non contentus perdidisse per Lutheranos et Sacramentarios innumerabiles animas hominum adul­ torum, voluit etiam animas infantium perdere per Anabaptistas. Erasmus vero, omnium liberalistarum nostri temporis dux et praeceptor, utpote principiis Protestantium undequaque imbutus, alium errorem introduxit. Docuit enim, homines in infantia bapti­ zatos, ubi adoleverint, interrogandos esse an ratum habeant id quod ipsorum nomine in baptismo promissum est ; etsi renuant, esse liberos dimittendos, nec coactioni Ecclesiae ullatenus eos subiacere. Contra hos omnes errores processerunt anathemata Tridentini, Sess. VII, can. 11-14 de baptismo: «Si quis dixe« rit, neminem esse baptizandum, nisi ea aetate qua Christus « baptizatus est, vel in ipso mortis articulo, anathema sit. — « Si quis dixerit, parvulos, -eo quod actum credendi non ha« bent, suscepto baptismo, inter fideles computandos non esse, (*) Bellarm. de bapt., c. 8. 268 QUA EST. LX VII I. « ac propterea, cum ad annos discretionis pervenerint, esse re« baptizandos, aut praestare omitti eorum baptisma, quam eos « non actu proprio credentes baptizari in sola fide Ecclesiae, « anathema sit. — Si quis dixerit, huiusmodi parvulos bapti« zatos, cum adoleverint, interrogandos esse an ratum habere « velint quod patrini eorum nomine, dum baptizarentur, polliciti « sunt, et ubi se nolle responderint, suo esse arbitrio relinquen« dos, nec ulla interim poena ad christianam vitam cogendos, * nisi ut ab Eucharistiae aliorumque sacramentorum perceptione « arceantur, donec resipiscant, anathema sit ». Cf. etiam Con­ cilium Milevitanum II, can. 2 (/), et Lateranense IV, cap. Fir­ miter (*). Caeterum si in praesenti de pueris fidelium dicimus, ratio non est quia excluduntur alii, sed quia de his aliis specialis ha­ bebitur quaestio, ut supra praemissum est. Pueros esse capaces baptismi, multis rationibus demonstra­ tur.— Primo, quia erant capaces circumcisionis, quae fuit bapti­ smus veteris testamenti sicut baptismus est circumcisio novi, ut dicitur Coloss. II-ll. — Secundo, quia alias ante annos discre­ tionis morientes non haberent ullum medium salutis, cum ta­ men Dominus dicat: «Sinite parvulos ad me venire, talium est « enim regnum coelorum ». — Tertio, quia cum in Adam par­ vuli moriantur, multo magis possunt in Christo vivificari ; quod non esset si baptismi incapaces exsisterent. — Quarto, quia de hoc dogmate habetur auctoritas antiquissimae traditionis, cuius monumenta in controversia Pelagiana potissimum extant (3). — * « < « « 0) Enchirid, n. 65. Ibid. n. 357. (’) Eleganter Augustinus, i. 4 de bapt., c. 23: « Quod traditum tenet universitas Ecclesiae, cum parvuli infantes baptizantur, qui certe nondum possunt corde credere ad iustitiam, et ore confiteri ad salutem...; quin etiam, flendo et vagiendo cumin eis mysterium celebratur, ipsis mysticis vocibus obstrepunt; et tamen nullus Christianorum dixerit eos inaniter baptizari >. Ii DE SUSCIPI E N TIB U S B A P TIS M U M 269 Quinto, denique, constat ex natura rei, si tamen catholicorum principia supponantur. Nam si quis cum Protestantibus statuat, sacramenta in tantum esse efficacia, in quantum excitant fidem, ex qua sola habetur iustificatio, statim sequitur pueros esse in­ capaces cuiuslibet sacramenti; atque hinc apparet, Anabaptistas secuin ipsis fuisse constantes, Lutheranos vero, dum validitatem paedobaptismi agnoscunt, contradictoria ac pugnantia asserere. Verum in doctrina catholica, quae habet sacramenta ut instru­ menta Dei ad justificationis gratiam ex opere operato conferen­ dam, non potest esse discrimen inter adultos et infantes, nisi quod in parvulis nullus est obex possibilis, ex hoc ipso quod suae voluntatis usum non habent; in adultis vero, obex non re­ movetur nisi per actus positivos. Sed nec obstare potest, ad infantes quod attinet, obligatio quae nascitur ex baptismo : tum quia falsissimum est, obligatio­ nes generatim pendere a consensu humanae voluntatis; tum quia in iis etiam obligationibus quae ex pacto vel contractu oriuntur, potest aliquando voluntas parvuli suppleri per voluntatem alie­ nam, sicut apparet in dispositionibus omnium legum, quae in bonum temporale parvulorum, tutores et administratores bono­ rum ipsis provident. Quanto magis igitur habere poterunt qui pro eis respondeant et obligationes contrahant, in ordine ad bonum salutis aeternae ! Quod tamen dixerim ad abundantiam iuris; nequaquam enim concedi debet, obligationes baptismi pen­ dere a consensu nostrae voluntatis tanquam a principio per quod inducantur; de qua re infra, in altera propositionis parte. Itaque non est ullatenus dubitandum quin capaces baptismi pueri existant. Ast non satis. Nam insuper, convenientissime et cum maximo eorum emolumento, secluso etiam periculo mortis, baptizantur. Ratio est quia in baptismo recipiunt, praeter habi­ tum gratiae sanctificantis, habitus infusos virtutum tam theologalium quam moralium, et specialiter habitum fidei. Quo fit ut cum inceperit elucescere aurora rationis, fidei veritatem connaturalifer capiant, atque in ea magis fundentur et radicentur, con­ currente scilicet cum externa instructione ipso lumine infuso, quod est quaedam habitualis inclinatio ad proprium actum. « Fuit TW» 270 QUAEST. LXVIII. etiam conveniens, inquit S. Thomas in praesenti, pueros ba« ptizari, ut a pueritia nutriti in his quaesunt christianae vitae, « firmius in ea perseverent, secundum illud Prov. XXII-6: Ado­ « lescens iuxla viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab « ea ». Hinc parentes Christiani, utpote speciali sacramento de­ putati ad educandam prolem pro Christo et Ecclesia, tenentur suos parvulos offerre baptizandos; imo consuetudo quae obtinet vim legis, non permittit ut sine evidenti necessitate baptismus differatur. Sic ergo concluditur contra Anabaptistas ; nunc excluden­ dus est error Erasmi. <χ ' *.*<*· In primis rememorandum est ex superius dictis de chara­ ctere sacramentorum, quod character baptismalis est essentialiter deputatio ad cultum divinum in Christiana religione; deputationem dico inductam ab ipso Deo, mediante sacramento in ratione instrumenti. Qui autem mancipatur ad cultum divinum secun­ dum christianae religionis ritum, profecto cultui divino addicitur in Ecclesia catholica, in qua sola est Christiana religio. Hinc quisquis characterem baptismalem accipit, non voluntate pro­ pria (*), nec voluntate aliorum hominum, sed voluntate et lege divina obligatur ad professionem christianitatis, fitque subditus illius hierarchiae (2), cui vices suas in mundo commisit Christus •ι · v 4 1“ ξ1) Nec obstat quod in adulto requiratur liber consensus, ut reci­ piat characterem. Non enim requiritur consensus ille ut causatis sacra­ mentum vel effectum sacramenti, sed solum ut removens impedimentum contrariae voluntatis, eo quod divina lex disposuit ut invitus non esset idoneum sacramenti subiectum. Sed si consensus non est ullo modo causa characteris, obligationes etiam quae characterem consequuntur, principium non habent in consensu hominis, sed in sola voluntate Dei qui est supremus omnium dominus. (*) Nota quod hiérarchie, non sumitur nunc in eodem sensu quo su­ mebatur superius, de Sacr. in comm., Thés. XI. Tripliciter enim acci­ pitur hierarchia sive sacer principatus. Primo, pure active, et sic est in solo Christo qui summus ac supremus hierarcha est. Secundo, passvie, DE SUSCIPIENTIBUS BAPTISMUM 271 ut regat fidelium societatem. Jurisdictioni autem alicuius socie­ tatis duplici ratione et titulo potest quispiam esse obnoxius: scilicet, vel ut membrum, vel ut desertor et contumax. Et bap­ tismus profecto, ratione characteris, vim habet incorporandi ho­ minem verae Ecclesiae ut membrum, iuxta illud Florentini, De­ cret. pro Armenis: « Per ipsum (baptismum) membra Christi, « ac de corpore efficimur Ecclesiae ». Quod si per externam professionem haereseos vel schismatis, perquam vinculum unita­ tis abrumpitur homo impediat praedictam baptismi efficaciam, desinit quidem esse membrum corporis Ecclesiae in actu, atque omnia emolumenta huic qualitati annexa ipso facto amittit; non tamen deobligatur a lege christianitatis, nec iurisdictioni eccle­ siasticae ullo pacto subtrahitur, quia quamdiu manet character, tamdiu manet ordinatio qua a Christo ipso mancipatus est ad cultum christianum. Relinquitur ergo ut sit subditus Ecclesiae tamquam desertor, vel formalis, vel certe materialis (*). pro toto complexu multitudinis Christianorum subiectorum principatui et gubernationi Christi. Tertio, sensu mixto,passive simul et active, pro solo ordine sacrorum ministrorum qui in hac ipsa multitudine obnoxia gubernationi Christi, active se habent ad caeteros, hoc est, ad laicos; ordinem dico clericalem per quem populus Christianus regitur, et sic sumitur in praesenti.. p) Hinc celebris illa epistola, quam tempore persecutionis in Ger­ mania, immortalis Pontifex Pius IX ad Gulielmum imperatorem misit: « Sire, « « « « « < < « « < « < Toutes les démarches du gouvernement de Votre Majesté tendent depuis un certain temps, et cela de plus en plus, à la destruction du catholicisme. Lorsque je réfléchis sur les motifs qui ont pu amener un plan de conduite aussi rigoureux, j’avoue que je n’en puis trouver. D’autre part, j’entends dire que Votre Majesté n’approuve point cette manière d’agir de son gouvernement... Mais s’il est vrai que Votre Majesté ne l’approuve point..., Votre Majesté a-t-elle la certitude que ces mesures amèneront un autre résultat que l’ébranlement de son trône? Je parle courageusement, car la vérité est mon bouclier, et je le fais pour accomplir jusqu’au bout un de mes devoirs, qui m’oblige à dire la vérité à tous, et par conséquent à celui-là même qui n’est pas catholique; car quiconque a été baptise', appartient eu 272 QÜARST. LXVIU. Rursus notandum quod etsi tota obligatio christianitatis consequatur characterem, atque immobiliter permaneat, ipso cha­ ractere indelebiliter inhaerente, convenientissime nihilominus in­ stitutum fuit ut praevie ad susceptionem sacramenti, intercede­ ret ex parte baptizandi solemnis promissio servandi fidem Chri­ sto et Ecclesiae; convenientissime etiam provisum, ut si qui per aetatem respondere non possent, loco eorum patrini responde­ rent. Non quod obligationis vinculum ab huiusmodi promissione tanquam a necessaria conditione ullo pacto dependeat, sed quia praecedente pacto solemni, suavius atque efficacius homines in­ ducuntur ad servandum illud ad quod aliunde obligantur. Cui fini non parum inservit, cum de parvulis agitur, substitutio patrinorum, cum sit naturale homini ut promissionem nomine suo et ad maius suum bonum a suis parentibus vel tutoribus factam quando sui iuris nondum erat, eodem loco habeat ac si ipse personaliter consensisset. Quibus praemissis, sit argumentum : Obligationes bapti­ smi non pendent ab ulla promissione humana, sed a sola su­ sceptione sacramenti in qua homo per Christum supremum do­ minum et regem, in perpetuum mancipatur ad divinum cultum in religione Christiana, id est, catholica. Ergo promissiones a patrinis nomine infantis factae non se habent ut ex quo pendet inducta obligatio, sed ut simplex sponsio qua quis vice pupilli spondet observationem eius ad quod ille alio ex capite obliga­ bitur. Ergo independenter ab omni ratihabitione manent bapti­ smi obligationes, manet pariter subiectio ad Ecclesiam (*). Unde « quelque mesure au Pape, (ce n’est pas ici le lieu de l’expliquer). Je suis « convaincu que Votre Majesté accueillera ces remarques avec sa bien< veillance ordinaire, et donnera des ordres appropriés à la circonstance « dont il s’agit. En attendant..., etc. Du Vatican, le 7 Août 1873. Pius « Pp. IX». O Non esset simile de illo qui fuisset in infantia ordinatus sacer­ dos, respectu obligationis caelibatus : nam obligatio caelibatus non con­ sequitur per se characterem sacerdotalem, sed lege ecclesiastica fuit ei annexa. Ecclesia autem non habet potestatem imponendi hanc legem absolute et antecedenter, sed eis tantum qui sacros ordines suscipiunt, probe scientes quale sit onus adiunctum. 273 DE SUSCIPIENTIBUS BAPTISMUM ipsa ratihabitio non potest esse in arbitrio baptizati, cum nemo ius habeat attentandi irritationem obligationis qua velit nolit, immobiliter adstringitur. Nec propterea sequitur, peioris esse conditionis qui in infantia absque proprio consensu baptizatus est. Primo quia, cum baptismus sit necessarius ad salutem, omnis homo proxime obligatur ad suscipiendum baptisma, et per hoc, remote obligatur ad vivendum secundum omnes Ecclesiae leges. Secundo quia restrictio libertatis, aut potius licentiae, respectu eorum quae sunt de necessitate salutis, non facit conditionem peiorem, sed potius feliciorem, cum hoc modo maiorem habeat homo securitatem contra damnationem aeternam, quae summum omnium et irreparabile malum est. De his videndus est Bellar minus, de bapt. c. 8. Obiicies tamen: Innocentius III, cap. Maiores de bapt., definit irritum esse baptisma adulti qui non habuit voluntatem recipiendi sacramentum, hac ratione innixus : « Qui fuissent in­ 's. vili et reluctantes immersi, saltem ratione sacramenti ad iuris« dictionem ecclesiasticam pertinerent ; unde ad servandam regie­ 's. lain fidei christianae forent rationabiliter compellendi. Verum « id est religioni christianae contrarium, ut semfier invitus et « fienitus contradicens, ad recipiendam et servandam christiani« talem aliquis compellatur ». Ergo indicat Pontifex quod homo propria voluntate in baptismum non consentiens, ab omnibus ba­ ptismi obligationibus liber dicendus est, et nonnisi immerito atque iniuria, ad servandam christianam legem cogeretur. Respondeo : Ergo potius sentit Pontifex quod quisquis ac­ cepit sacramentum, et fuit charactere insignitus, ipso facto per­ tinet ad iurisdictionem ecclesiasticam, atque ad servandam re­ gulam fidei christianae est rationabiliter compellendus. Sed ex­ pendens conditiones validitatis sacramenti ipsius, dicit obesse in adultis reluctandam voluntatis qua baptizarentur inviti. Cuius rei hanc ihtionem affert, quia religioni christianae contrarium est, ut aliquis coactione compellatur fieri christianus; si autem valeret baptisma invito et reluctanti collatum, idem esset ac si posset homo cogi ad amplectendam religionem Christi, quando quidem accepto charactere, statim evaderet de foro Ecclesiae. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. £ ■ 18 274 QUAEST. LXVIII. Tantum igitur abest ut dicat Pontifex, obligationes baptismi pendere ab acceptatione et promissione humana, ut potius aperte statuat omnem baptizatum ex hoc solo quod baptizatus est, ne­ quaquam liberum esse a vinculo, etiam respectu ecclesiasticae potestatis. Caeterum in his et similibus semper attendenda est differentia inter eos qui foris, et eos qui intus sunt. Christus noluit ut sua religio vi propagaretur, sed sola persuasione, nec ullam suis vicariis potestatem jurisdictionis attribuit respectu eorum qui nondum in Ecclesiam per baptismi ianuam sunt in­ gressi ; quare in conversione infidelium, nonnisi in spiritu man­ suetudinis agendum est. Sed alia est conditio eorum qui ratione sacramenti obnoxii sunt ecclesiasticae potestati ; nam cum eis, salutari etiam coactione agi posse, notissima iuris canonici do­ cumenta testantur. Nota. In responsionibus ad lDm et ad 3nm, dicit S. Thomas parvulos baptizari in fide Ecclesiae ; qui etiam loquendi modus saepe occurrit apud Augustinum cuius doctrinam sequitur An­ gelicus, imo et apud Tridentinum ubi supra. Porro istius locu­ tionis sensus est primo, sacramentum quod parvulis applicatur, esse ex natura sua signum fidei Ecclesiae in Christum et SS. Tri­ nitatem ; secundo, fidem Ecclesiae in causa esse cur eis salutare remedium adhibeatur; denique, Ecclesiam providere eis aliquos credentes qui pro ipsis promittant fidelitatem Christo, spondeantque omnia quae catechumeni adulti per seipsos spondere solent. Vide omnino Bellarminum de bapt., c. 11. THESIS XXVIII. (Art. 10). Secluso casu necessitatis, non licet baptizare pueros in­ fidelium, invitis parentibus. Si tamen quocumque modo sa­ cramentum eis ministrari contingat, ipso facto sub Eccle­ siae tutela ac regimine constituuntur. Hanc quaestionem tractat S. Thomas etiam in 2-2, q. 10, art. 12. Quo in loco, primum omnium affert Ecclesiae auctori­ tatem, de qua haec habet digna omni consideratione: « Re- DE SUSCIPIENTIBUS BAPTISMUM 275 « spondeo dicendum quod maximam habet auctoritatem Eccle.< siae consuetudo, quae semper est in omnibus aemulanda, quia « et ipsa doctrina catholicorum doctorum ab Ecclesia auctori­ tatem habet. Unde magis standum est auctoritati Ecclesiae, « quam auctoritati vel Augustini, vel Hieronymi, vel cuiuscum­ ··.··« t r- ·**.’ 1*5 • - 276 * \ · QUAEST. LXVni. ita scilicet ut adulti nunquam per vim cogantur ad recipiendum baptisma, et pueri qui nondum sunt sui iuris, non baptizentur contra parentum voluntatem, si parentes utpote foris existentes, omnino sint extra iurisdictionem Ecclesiae, eiusque coactioni mi­ nime subiaceant. Altera quoque ratio est, quia vel exponeretur sacramentum profanationi, si puer christiano charactere insignitus remaneat sub potestate patris infidelis, vel iniuste poneretur causa ex qua postea deberet sequi subtractio pueri ab educatione paterna, si serventur Ecclesiae leges quae baptizatum puerum iubent chri­ stiano more institui. Dixi, si serventur Ecclesiae leges quae iubent puerum, etiam per nefas baptizatum, christiane educari. Et recte quidem sic iubetur, quia quod baptisma fuerit illicite collatum, non impedit quominus valide collatum sit; non impedit etiam quin sequantur omnia quae iure divino importantur per characteris impressionem, scilicet obligatio ad cultum catholicum et subiectio ad Ecclesiam, in qua correlative resultat potestas in puerum, et officium erga eum. Tunc ergo praevalet ius Ecclesiae iuri paterno, quia est altioris ordinis, et respicit finem cui omnes alii fines indirecte saltem subordinantur. Unde in collisione ius parentum elidi necesse est. Quo fit ut quamvis illicita fuerit baptismi adminiStratio, nihilominus penes Ecclesiam resideat auctoritas adhibendi media, quibus a catholico puero periculum perversionis amo­ veatur Ç1). Obiicies contra priorem assertionem : Ius quod habet puer ad accipiendum baptisma, praevalere debet iuri quod habet pater supra puerum, eo vel magis quod filii a parentibus sunt independentes in iis quae sunt ad Deum, sicut verbo et exemplo Lmc. II, docuit Christus Dominus noster. Respondeo ad lnm, negando suppositum, quia puer nullum ius habet ad accipiendum baptisma praeter et contra ordinem (l) Cf. la Civiltà Cattolica, Ser. 3, vol. 12, pag. 385 et seq., colo neofito Edgardo Mortara. Il pic- DE SUSCIPIENTIBUS BAPTISMUM 277 a Deo ipso institutum : qui fert ut filii sub providentia et di­ spositione parentum remaneant donec ad adultam aetatem per­ venerint. Et similiter ad 2,im dico quod filii sunt independentes a parentibus in iis quae sunt ad Deum, quatenus nec obedire debent si quid parentes iubeant contra praeceptum Dei, nec etiam eorum consensu indigent ut Deum vocantem sequantur. Sed haec spectant filios voluntatis suae usum iam habentes, et ideo prae­ sentem quaestionis articulum omnino non attingunt. Obiicies contra posteriorem : Vél violatum est ius pa­ rentum, vel non. Si non est violatum, ergo immerito dicitur illi­ citum esse baptizare infidelium pueros contra parentum volunta­ tem. Si violatum est, ergo absurdum est asserere Ecclesiam posse subtrahere baptizatum ab educatione paterna, quia per actionem iniustam nemo unquam potest iure suo privari. Respondeo : Ius parentum violatum est, sed nego conse­ quentiam. Ad rationem additam, dist. Nemo potest iure suo per actionem iniustam directe privari, tanquam per proprium prin­ cipium amissionis iuris, conc. Indirecte, tanquam per id quod inducit aliam causam, ad quam sequitur ius praevalens quo ius inferioris ordinis eliditur, neg. Et sic est in praesenti, nam ius quod habent parentes infideles educandi puerum non eliditur ra­ tione iniustae atque inordinatae actionis ministri, sed ratione sa­ cramental is characteris quo puer effectus est catholicus, et pro tanto incepit pertinere ad providentiam et forum Ecclesiae. Urgebis: Gratia non destruit naturam, et ideo ius natu­ rale per baptismum non solvitur. Sed ius naturale attribuit pa­ rentibus potestatem in filios. Ergo nunquam ratione sacramenti potest puer' subtrahi a potestate paterna. Respondeo: Conc. mai., et dist. min. Ius naturale attribuit parentibus potestatem in filios, et simul attribuit Ecclesiae po­ testatem in baptizatos, conc. Aliter, neg. — Unde dist. consequent. Ergo ratione sacramenti non potest puer subtrahi a potestate paterna, quasi pater propter sacramentum, proprium ius in filium amisisset, conc. conseq. Non potest subtrahi ex hac causa, quod in collisione iuris paterni cum officio Ecclesiae, praevalet Ec- ·-*— . y QUA EST. LXVIII. / I I ? '"I L. · # 1 clesiae ius in ordine ad Christianam pueri educationem, conseg. (‘). Urgebis iterum : Sequeretur Ecclesiam ' habere ius subtrahendi a petestate paterna omnes filios haereticorum et schismaticorum, ut catholicae eorumdem educationi provideatur ; quod profecto absonum esi. Respondeo concedendo sequelam, si de ipso iure sermo sit. Nunc autem exercitium huius iuris plerumque est omnino im­ possibile; insuper, in iis circumstantiis in quibus maius malum secum traheret, vel maius bonum impediret, praestat illud omit­ tere, iuxta generale prudentiae dictamen. Permisit tamen divina Providentia ut ipsis nostris temporibus quaedam exempla da­ rentur, tum in manifestationem sanctitatis et efficaciae sacra­ menti. tum in attestationem iuris atque officii quod habet Ec­ clesia erga baptizatos. Nota. — Cum dicitur non esse licitum baptizare pueros in­ fidelium, invitis parentibus, constat prohibitionem hanc non re­ spicere infantes expositos, quia quoad ipsos, parentes renuntia­ verunt iuri suo. Rursus, semper est exceptio facienda pro mortis articulo, nam sicut in extrema necessitate corporali omnia bona sunt communia, ita in extrema necessitate spirituali, sub cuius­ libet cura et providentia constituitur infans. Quare ordo iuris naturalis non perrumpitur, si absque consensu parentum, et etiam contra expressam voluntatem eorum, baptizetur. Quinimo lex charitatis stricte obligat ad procurandum salutis remedium, si hoc absque iactura maioris boni fieri possit ; de quo vide aucto­ res theologiae moralis. Nota insuper, quod furiosi et amentes, si fuerint perpetuo amentes, eiusdem conditionis sunt ac infantes. Unde nihil ex parte ipsorum requiritur, sive ad validitatem, sive ad fructum « < « « « < (*) « Non è violato il diritto (paterno), ma resta eliso da un maggiore... Ora quai cosa più commune e più volgare in ogni maniera di società, che questa collisione di diritti. per la quale uno resta in certa guisa obliterate e inefficace per la manifesta prevalenza di un altro, sopratutto allorchê questo è di ordine superiore »? Civiltâ, I. c. DE EFFECTIBUS BAPTISMI 279 baptismatis. Sed si aliquando habuerunt rationis usum, ad va­ liditatem necesse est ut habuerint aliquando intentionem non retractatam recipiendi baptisma; ad fructum vero justificationis oportet ut sint in eis habitualiter dispositiones in caeteris adultis requisitae. Quaest. LXIX. DE EFFECTIBUS BAPTISMI Restat consideratio de effectu sacramenti. Sed de effectu qui est character, non est aliquid addendum his quae fuerunt in praecedentibus anticipata. Non enim dubium iam esse potest quin baptismus, ratione characteris quem imprimit, devinciat hominem uni verae Ecclesiae Christi, id est Catholicae, imo et ipso facto aggreget eum inter membra corporis eius, nisi forte in eo sit aliquid impediens vel abrumpens externum vinculum unitatis: puta notoria professio incredulitatis vel haereseos, aut » schismatica separatio, aut excommunicatio. Nec refert a quibus vel inter quos baptizaius sit homo. Nam baptismus unus est, cuius efficacia a qualitate baptizatoris minime pendet; cuius etiam effectus, quicumque illi sint, impediri nunquam possunt per fa­ ctum seu conditionem ministri, sed solum per dispositionem con­ trariam subiecti. Proinde, etsi propter causas supradictas possit homo baptizatus adultus extra Ecclesiae corpus de facto vagari, adhuc tamen exigentia sacramenti quomodolibet et a quocumque suscepti, semper est et manet catholicus (4).(*) (*) «L’Eglise catholique qui considère la baptême comme la porte < de l’Eglise, ianua Ecclesiae, voit dans toute personne validement bap« tisée, lors même que le baptême aurait été illegal, un membre de < la véritable Eglise.., jusqu’à ce qu’un acte contradictoire détruise la « vertu du sacrement, et transfère la malheureuse victime sous l’empire < de l'erreur, du schisme et de l’hérésie. Prenez-y garde, ô Docteurs « de la Haute-Eglise, chacun de vous, s’il a été dûment baptisé, a été < pendant un temps, aux yeux de la seule Eglise véritable, universelle 280 QUA EST. LXIX. Quae igitur cum ita sint, de solo effectu gratiae sacramentalis, quae est res lanium, praesens currit disputatio, et duas complectitur propositiones: unam de effectibus ipsis, aliam de reviviscentia. k ______________________ I v et catholique, un membre de cette Eglise. Chacun de vous a fait un « acte d’apostasie. Et vos enfants que vous avez baptisés de votre pro< pre main, afin qu’ils ne fussent pas privés des bienfaits du rite sacré « par la profane négligence de ceux qui l’administrent tous les jours « autour de vous, oui, ces innocentes petites créatures nous appartien« nent encore, et sont en communion avec la sainte Eglise de Dieu « répandue par toute la terre. Quand viendra le jour où vous, dont la « conscience est tourmentée de trop de doutes pour vous laisser en « sécurité sur votre état présent, vous viendrez verser goutte à goutte « dans ces jeunes âmes le poison d’une hérésie que vous êtes les pre« miers à déplorer, quand vous leur ferez croire que Jésus-Christ n’a « par laissé sur la terre une Eglise unique dont tous les membres sont « unis par la même croyance, qu’il n’a pas prescrit de demeurer en «communion avec Γ Eglise de Dieu répandue par toute la terre, que «le titulaire de votre diocèse est le successeur des apôtres, que Marie < ne doit pas être invoquée, que le baptême les a faits anglicans, que « Notre-Seigneur n’est pas réellement et corporellement présent dans < l'Eucharistie, que l’absolution du prêtre n’est pas nécessaire pour le «pardon des péchés; ou bien quand viendra le jour, (rien n'est impos« sible dans un temps si fécond en choses étranges), où vous ensei« gnerez précisément le contraire de ces choses, où vous tromperez vos «enfants en leur disant que votre Eglise, puisqu’il vous plaît de l’ap« peler ainsi, soutint l'opposé de toutes ces doctrines comme le font « les catholiques, et où vous les amènerez par des voies illégitimes à «faire une profession hérétique de la doctrine orthodoxe: quand vien« dra ce jour, vous vous rendrez coupables d’un véritable parricide. >· vous enlèverez par lambeau du corps de vos enfants cette blanche < robe d’innocence que le baptême jette sur le néophyte, vous arra« cherez de leurs mains le flambeau brillant de la foi orthodoxe, vous « flétrirez cette couronne de joyeuse adoption que le baptême avait « placée sur leurs têtes. Que dis-je? Là ne s’arrêtera pas votre œuvre «de malédiction: vous renverserez les merveilles du baptême, vous «mettrez à néant les miracles qu'il a opérés. Vous frapperez d’aveugle« ment des yeux qui jadis étaient ouverts à la lumière, vous refermerez «des oreilles qui avaient été rendues capables d’entendre, vous lierez «à nouveau une langue qui avait été déliée, vous laisserez la paralysie « dévorer encore une fois des membres qui avaient été guéris. Oh 1 •r DE EFFECTIBUS BAPTISMI 281 THESIS XXIX. (Art. 8). Res huius sacramenti est plena renovatio qua liberatur homo ab omni reatu veteris vitae, et regeneratur in novam spiritualem vitam quae est per fidem lesu Christi. Per liberationem ab omni reatu veteris vitae, intellige li­ berationem a reatu culpae et poenae: poenae, inquam, vitae fu­ turae, non tantum aeternae, sed et temporalis quae alias in pur­ gatorio post condonatam culpam regulariter luenda manet. Per regenerationem vero in novam spiritualem vitam intellige ade­ ptionem habitualis gratiae, virtutum infusarum tam theologalium quam moralium, et omnium donorum Spiritus Sancti, ζ1), simul cum speciali auxilio contra obtenebrationem illam intellectus, tarditatemque cordis, quae lumini fidei directe adversatur. Cum « pensez-y bien, avant qu'il soit trop tard, vous dont l’esprit est agité « par la tempête du doute, qui incertains et flottants dans votre foi. vous «flattez peut-être de l’espoir qu’un jour le règne de l’unité reviendra « parmi vous, et que vous serez doucement emportés par le courant «jusque dans le port du catholicisme où vous trouverez le calme..., «vous surtout qui tout en croyant qu’il est de votre devoir de rester «où Dieu vous a placés, avouez tout haut que vous seriez au comble « du bonheur si la Providence vous eût fait naître dans l’Eglise catho« lique, épargnez à ceux que vous aimez, les peines, les angoisses, les «tortures qui vous déchirent vous-mêmes. Renoncez à cette funeste «illusion, que vous pourrez donner à vos enfants une éducation catho ·< lique dans une église anglicane... Leur seule chance de salut est de « les laisser poursuivre leur carrière dans l’Eglise de leur baptême, « cette Eglise une, sainte, catholique et apostolique ». (Card Wiseman, Melanges religieux et littéraires, Les Miracles du N. T. — Traduction de Bernhardt). p) Non itaque existimandum est, dona Spiritus Sancti esse pro­ prium et specialem effectum sacramenti Confirmationis. Dona enim sunt pars cuiuslibet justificationis, et omni iusto adsunt simul cum infusis virtutibus. hi* r , I · 282 arc-r.< QUAEST. LXIX. enim fidei lumen sit principium et radix totius novae vitae quam in nobis baptismus efficit, ideo sacramentum hoc, sacramentum fidei specialiter dicitur et est. Nunc autem in re adeo nota satis erit unam afferre auctoritatem ex Evangelio, Ioan. III-4; quo certe in loco baptismi eftectus asseritur esse spiritualis renascentia sive nativitas. At­ qui renascenda spiritualis importat depositionem totius veteris hominis, id est. eorum omnium quae damnationis erant; im­ portat praeterea consecutionem novae naturae de qua 2 Petr. 1-4: Ut per haec efficiamini divinae consortes naturae. Et ideo S. Thomas, 4 c. Gent., c. 59: « Quia generatio unius est alte­ « rius corruptio, et quod generatur priorem formam amittit, et « proprietates ipsam consequentes, necesse est quod per bapti­ « smum qui est spiritualis generatio, non solum peccata tollan­ tur quae sunt spirituali vitae contraria, sed etiam omnes pec­ catorum reatus. Item, cum per generationem res formam « acquirat, simul acquirit et operationem consequentem formam, « (intellige nunc principia immediate operadva quae sunt infusi « habitus virtutum et donorum)... Et ideo, cum baptismus sit « spiritualis generatio, stadm baptizati idonei sunt ad spiritua­ « les actiones... et statim eis debetur locus congruus spirituali « vitae qui est beatitudo aeterna, et propter hoc baptizati, si «decedant, stadm in beatitudine recipiuntur ; unde dicitur quod « baptismus aperit ianuam caeli ». Testimonia autem Traditio­ nis notiora sunt quam ut debeant hic recenseri. Solummodo superest notandum quod etsi baptismus vim habeat auferendi concupiscentiam et omnes poenalitates prae­ sentis vitae, non tamen illa stadm aufert, nisi tantum in ra­ dice, pro quanto scilicet sacramentalis gratia semen est bea­ tae illius immortalitatis in qua non esurient neque sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus. Ratio­ nabiliter autem sic provisum est, « primo quidem, quia per bapti« smum homo incorporatur Christo, et efficitur membrum eius. « Et ideo conveniens est ut id agatur in membro incorporato, « quod est actum in capite. Christus autem a principio suae « conceptionis fuit plenus gratia et veritate, habuit tamen cor- DE EEEECT1BUS BAPTISMI 283 « pus passibile, quod post passionem et mortem est ad vitam « gloriosam resuscitatum, Unde et Christianus in baptismo gra­ « tiam consequitur quantum ad animam, habet tamen corpus « passibile in quo pro Christo possit pati, sed tandem resuscita­ « bitur ad impassibilem vitam... Secundo hoc est conveniens «propter spirituale exercitium, ut videlicet contra concupiscen« tiam et alias passibilitates pugnans homo victoriae coronam « acciperet. In cuius figuram dicitur ludie. Ill-1 : Hae suntgen« tes (Chanaan) quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Is« raelem, et postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et « habere consuetudinem praeliandi... Tertio hoc fuit conveniens « ne homines ad baptismum accederent propter impassibilitatem «praesentis vitae, et non propter gloriam aeternae: unde et « Apostolus dicit, 1 Cor. XV-19: 07 in hac vita tantum spe« rantes sumus in Christo, miserabiliores sumus omnibus homi« nibus » (*). Obiter etiam observandum est, quod in art. 6 meminit S. Thomas opinionis quorumdam antiquorum, qui dixerunt gra­ tiam et virtutes non dari statim pueris in baptismo; cuius er­ roris causa fuit, quia nescierunt distinguere inter habitum et actum. Sed haec opinio quam commemorat etiam Innocentius III, cap. Maiores de bapt., primum quidem per doctrinam Concilii Viennensis quodam veluti vulnere confossa, postmodum vero per decreta Tridentini, praesertim Sess. VII, can. 13, (ubi definitur parvulos, suscepto baptismo, inter fideles computandos esse, tametsi actum credendi non habeant), penitus fuit exclusa. — Caetera cum sint per se obvia, praetermitto, ut statim dicam de iis quae pertinent ad reviviscentiam sacramenti. (*) S. Thom., hic, art. 3. — Nota igitur quod poenalitates huius vitae non habent tantum rationem poenae, sed etiam medicinae et na­ turalis defectus. Unde ex hoc quod baptismus aufert omnem poenae reatum, non Oportet ut statim auferat poenalitates praesentes quae ma­ nent ad coronam. De poena autem purgatorii alia est ratio, ut constat. 284 QUAEST. LXIX. THESIS XXX. (Art. 10). Baptismus ficte susceptus, fictione recedente, suum ul­ timum effectum consequitur. Fictio autem si fuerit formalis, non removetur nisi per sacramentum Poenitentiae in re vel in voto; quo in casu, ad baptismi gratiam obtinendam duo concurrunt sacramenta, sed Baptismus sicut causa per se agens, Poenitentia vero sicut causa per accidens, id est, removens prohibens. Fictio, ut alias praemissum est, potest esse vel formalis, vel mere materialis. Est mere materialis, si consistat in involuntaria seu inculpabili omissione dispositionis necessariae, puta quia adultus bona fide accedit ad sacramentum, non habens de pec­ catis suis attritionem vere sufficientem, sed existimatam tantum. Est formalis, si sit graviter culpabilis, puta quia homo sciens et prudens suscipit baptisma sine fide vel dolore de peccatis, sine voluntate restituendi ablatum, sine firmo proposito vivendi caste, etc. De ipsa autem formali fictione ulterius considerandum est quod computari debet inter peccata post baptismum commissa, quae clavibus Ecclesiae in sacramento Poenitentiae sunt subiicienda. Etenim peccatum fictionis hic accipitur praecise in quan­ tum impedit fructum sacramenti; porro non impedit fructum sacramenti, nisi prout perseverans ipso instanti quo deberet ha­ beri ultimus gratiae effectus. Cum autem ultimus sacramenti eflectus sit natura posterior, tum sacramento, tum charactere quo quis christianus efficitur, sequitur quod fictio in quantum sacramentalem gratiam impediens, sit et ipsa baptismo poste­ rior, etsi non posterioritate temporis, at certe posterioritate na­ turae. Non ergo dicitur subiiciendum esse clavibus Ecclesiae peccatum fictionis, prout baptismum antecessit; hoc enim modo per baptismum ipsum, remoto obice, auferetur. Sed nec ante 285 DE EFFECTIBUS BAPTISMI instans baptismi fuit fictio consummata, quia usque ad dictum instans potuit homo mutare voluntatem suam, et se ad gratiam disponere. Quare fictio seu obex gratiam sacramentalem impe­ diens, praecise in quantum huiusmodi, ordine dependentiae, sa­ cramenti collationem consequitur. Caeterum assertio integra est theologice certissima, nemine catholicorum dissentiente. Reviviscentiam baptismi doctrina Patrum aperte agno­ scit. Hinc enim Augustinus refutat Donatistas obiicientes catho­ licis quod foris baptizatos non rebaptizarent, cum tamen extra veram Ecclesiam, per se loquendo, remissio peccatorum haberi non possit. Hinc solvit difficiles illas rationes quibus innixus Cyprianus rebaptizandi morem ab Agrippino introductum censuerat retinendum. Hinc demum conciliat praxim universalis Ec­ clesiae cum fide qua creditur, sacramenta ab haereticis sacrilege accepta ad salutem non prodesse. Ratio autem intrinseca sumenda est ex praemissis, ubi de sacramentis in communi. Est enim character sacramentalis, di­ spositio ad gratiam sacramentalem : non quidem dispositio phy­ sice habilitons subiectum ad eius susceptionem, sed qua quis in eo ordine ponitur in quo sine gratia habituali munere suo rite fungi non potest, quaeque pro tanto, est determinatio gratiam exi­ gens quantum in se est, seu nisi obex obstiterit. « Ideo, cum fictio « non auferat caracterem, recedente fictione quae effectum cha« racteris impediebat, character qui est praesens in anima, in« cipit habere effectum suum, et ita baptismus, recedente fictione, « effectum suum consequitur » (*). Quoad modum autem quo fictio removetur, triplex con• - ·· \ ■L Ρβ. · · £ • 9 (*) S. Thom., in IV, q. 3, a. 2, q. 3. Idem habet iisdem fere ter­ minis in Summa, Q. 69, a. 10, tam hic quam illic, processu consentaneo principiis de causalitate dispositiva. Quod ne cogatur fateri Caietanus, scribit in commentario Summae: « Non oportet laborare ad salvandum « hunc processum ut proprium, seu ex propriis, sed intelligendus est ut « accommodatio quaedam similitudinaria ad manuducendum intellectum « novitiorum, ut percipiant quomodo baptismus, recedente fictione, in« cipit valere ad salutem ». 286 QUAEST. LXIX. siderari debet hypothesis. Vel enim fictio exsistit mere mate­ rialis, et insuper, a tempore accepti baptismatis nullum admis­ sum esi mortale peccatum. Vel iterum fictio fuit materialis, sed post baptismum homo incidit in mortale. Vel denique fictio fuit formalis, id est graviter culpabilis. In primo casu fictio removetur per solam positionem con­ ditionum, quarum defectu effectus baptismi fuit impeditus, nec aliud quidquam ad iustiricationem requiritur. Ratio est quia obex consistebat in mera et simplici dispositionum absentia. In secundo casu fictio per se eodem modo removetur. Sed quia nullum mortale remitti potest quin remittantur omnia simul, et a tempore accepti baptismatis novum intercessit peccatum ad cuius remissionem baptismus efficaciam habere non potest, per accidens est quod concomitanter requiratur sacramentum Poeni­ tentiae in re vel in voto. Quo quidem rite suscepto, utrumque sacramentum simul suum obtinebit fructum, propriamque sacramentalem gratiam, non secus ac si distinctis temporum inter­ vallis habuissent efficaciam. Remissio itaque totius reatus poenae, quae est gratiae baptismali annexa, non dabitur nisi quoad illa peccata quae non fuerunt baptismo posteriora, quandoquidem baptisma ad remissionem peccatorum consequentium nullo modo operatur, ut constat. In tertio demum casu fictio omnino non recedit nisi per Poenitentiae sacramentum, iterum vel in re vel in voto. Et ratio est quia dicta fictio fuit mortale peccatum sive sacrilegium, et quidem, uti supra praemissum est, peccatis post baptismum com­ missis annumerandum. Ergo, sicut alia eiusmodir nonnisi per Ecclesiae claves potest auferri. Tunc autem Poenitentiae sacra­ mentum operatur ad suum proprium effectum sicut causa per se, ad effectum vero baptismatis sicut removens prohibens. « Et sic, ad baptismi effectum consequendum concurrit Baptismus « et Poenitentia: sed Baptismus sicut causa per se agens, Poe< nitentia sicut causa per accidens, id est removens prohi« bens » (*). (*) S. Thom., hic, art. 10, ad 2°“. — Et nota hic novam confir­ mationem pro modo causalitatis in sacramentis. Quia si baptismus aeque wi Quaest. lxx-lxxl DE PRAEPARATORIIS AD BAPTISMUM. Deinde, inquit S. Thomas, considerandum est de praepara­ toriis ad baptismum : et primo, de praeparatorio quod praecessit baptismum, id est de circumcisione; secundo, de praeparatoriis quae concurrunt simul cum baptismo, scilicet de catechismo et exorcismo. De circumcisione autem satis superque constat ipsam fuisse in Veteri Testamento sacramentum correspondens nostro baprimo et immediate causât gratiam et characterem, sicut volunt adver­ sarii, impossibile erit invenire in sacrilegio quo quis fictus baptismum accepit, rationem peccati post baptismum commissi. Unde Caietanus in praesenti candide fatetur, peccatum fictionis esse simul exsistens cum baptismo. Quo posito, statim fit quaestio de sacramento per quod po­ terit remitti, et non invenitur. Excluditur enim sacramentum poeniten­ tiae, cuius materia sunt sola peccata baptismo posteriora. Excluditur adhuc evidentius ipse baptismus reviviscens, quia impedimentum ad consecutionem gratiae baptismalis supponitur esse ipsum sacrilegium, seu fictionis peccatum de quo nunc sermo; est autem evidenter impos­ sibile ut quod impedit effectum causae, tollatur per causam ipsam quam ab effectu prohibet. Neque hoc latuit Caietanum, et ideo, ad auctori­ tatem S. Thomae dicentis in resp. ad 2um, quod baptismus reviviscens aufert omnem culpam et reatum omnium peccatorum praecedentium ba­ ptismum, et etiam simul exsistentium cum baptismo, respondet: « Exci< pitur sola fictio, quoniam ipsa est quae contrariatur sacramento ». Sed contra est primo, quod recurrere ad exceptiones pro singulis casibus qui cum theoria non concordant, nihil aliud est quam arbitrariam con­ fingere doctrinam. Contra est secundo, quod ratio allata optime quidem ostendit impossibile esse ut per baptismum reviviscentem peccatum fictionis praecedentis auferatur, sed non ostendit quomodo possit esse materia pertinens ad tribunal poenitentiae. Vera igitur conclusio esset, nullum esse sacramentum per quod hoc peccatum possit remitti. Id quidem stando principiis eorum qui nihil mediare volunt inter sacra­ mentum exterius et gratiam. At supposita causalitate dispositiva, omnia satis clarescunt, et ab initio ad finem connaturaliter explicantur. 288 QUAHST. LXX-LXXI. ptismo, ipsumque praefigurans. « Baptismus dicitur sacramentum « fidei, in quantum scilicet in baptismo fit quaedam fidei pro­ « fessio, et per baptismum aggregatur homo congregationi fide­ « lium. Eadem autem est fides nostra et antiquorum patrum. « secundum illud Apostoli, 2 Cor. IV-13: Habentes eumdem spi­ « ritum fidei, credimus. Circumcisio autem erat quaedam pro­ testatio fidei; unde dicitur Rom. IV-11, quod Abraham ac­ « cepit circumcisionem, tamquam signaculum fidei (* ); unde et « per circumcisionem antiqui aggregabantur collegio fidelium. « Unde manifestum est quod circumcisio fuit praeparatoria ad « baptismum, et praefigurativa ipsius, secundum quod antiquis patribus omnia in figuram futuri contingebant, sicut et fides « eorum erat de futuro » (s). Caeterum, suis locis iam dictum est quomodo circumcisio significaverit omnes sanctificationis no­ strae causas : qualiter etiam solam legalem sive figuraient san­ ctitatem ex sese operaretur, tametsi in eius celebratione interior iustificationis gratia ex meritis Christi in carne venturi ad ho­ mines derivaret (3), et nihil nunc addendum occurrit. Sed alia praeparatoria sunt, ipsis baptizandis j.mJiibenda, quorum primum et maxime necessarium respectu adultorum, est catechismus. In baptismo enim suscipit unusquisque Chri­ stianam fidem, et ideo requiritur ut in fide instruatd * doceaturque quae sint elementa exordii sermonum Dei, \k dicitur Heb. V-12. « Sicut in aliis scientiis et doctrinis quaedam sunt ’ « communia, quibus ignoratis, necesse est artem ignorari, quae'<■ dam autem propria quae sine ignorantia illius doctrinae igno« rari possunt; ita etiam in doctrina fidei, quaedam dicuntur « quae sunt fidei communia rudimenta, ad quae credenda ex« plicite omnes tenentur, sicut jest fides Trinitatis et. incarna<* tionis et passionis et divini \idicii et providentiae Dei de « factis hominum, et talis institio catechismus dicitur. De aliis - .. ··< • I (*) Fidei, inquam, de Christo ^ascituro ex semine A. khae, cui dictum est Gen. XX1I-1S : In semin^uo (8) S. Thom. hic, q. 70, a. (3) Vide supra, thes. 9. benedicentur omnes gentes terrae. f — *7 PRAEPARATORIIS AD BAPTISMUM 289 « autem debet instrui (homo) post baptismum, temporis pro· « cessu » (*). Exorcismos quoque praemittit Ecclesia in solemni administratione baptismi. Cuius ratio est quia, ut Angelicus dicit in IV, D. 6, q. 2, a. 3, « propter peccatum hominis diabolus potesta« tem accepit in hominem, et in omnia quae in usum hominis « veniunt, in ipsius nocumentum. Et ideo, quandocumque ali« quid sanctificandum est ad cultum divinum, prius exorcizatur, « ut liberatum a potestate diaboli, qua illud in nocumentum ho« minis assumere poterat, Deo consecretur; et hoc patet in be« nedictione aquae, in consecratione templi, et in omnibus huius« modi. Unde, cum propria sanctificatio qua homo Deo conse« cratur, fit in baptismo, oportet quod etiam homo prius exor­ cizetur quam baptizetur multo fortiori ratione quam alia res: « quia in ipso homine est causa quare diabolus potestatem ac« cepit in alia quae sunt propter hominem, scilicet peccatum « originale vel actuale. Et haec significant ea quae in exorcismo « dicuntur, ut cum dicitur: Recede ab eo, Saiana, et huiusmodi ; « et similiter ea quae ibi fiunt, quia ipsa exsufflatio signat dae« monis expulsionem. Benedictio autem cum manus impositione « praecludit expulso viam, ne redire possit. Sal autem in os « missum, et narium et aurium sputo linitio signat remotionem «impedimenti ipsius daemonis respectu fidei addiscendae; sed 9 4 « olei inunctio signat expeditionem hominis in pugna quam ad« versus diabolum suscipit, a cuius potestate exemptus est ». Nec dubitandum quin per huiusmodi exorcismos aliquid non solum significetur, verum etiam efficiatur; pellitur enim potestas daemonis ne salutarem gratiam impediat. Quare non sunt prae­ termittendi nisi in necessitatis articulo, et tunc cessante periculo, debent suppleri, ut servetur uniformitas in baptismo. Nec frustra supplentur post baptismum, quia sicut impeditur effectus ba­ ptismi antequam percipiatur, ita potest impediri postquam fuerit perceptus. i1) S. Thom., in IV, D. 6, q. 2, a. 2, q. 1. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. DE CONFIRMATIONE Quaest. LXXII. Post sacramentum spiritualis nativitatis quo christiani effi­ cimur, ordine naturae venit sacramentum spiritualis augmenti quo efficimur christiani adulti, id est deputamur ad officium quod adultorum proprium est. Officium autem illud est officium mili­ tiae. Rursus militia in religione Christiana reposita est in robusta confessione fidei contra adversas portarum inferi potestates. Sa­ cramentum porro quo tale officium committitur, simul cum gra­ tia appropriata, sacramentum Confirmationis est appellatum. Dicendum autem primo de eius exsistentia (art. 1); secundo, de materia et forma (art. 2-4); tertio, de effectu, subiecto, et necessitate (art. 5-10); ultimo, de ministro (art. 11). L· THESIS XXXI. (Art. 1) Secundum sacramentum est Confirmatio, per quam homo deputatur ad spiritualem militiam, et accipit robur ad audacter confitendum in mundo fidem Christi crucifixi, qui ut Apostolus ait. ludaeis est scandalum, Gentibus au­ tem stultitia. Protestantes omnes e numero sacramentorum Confirmatio­ nem excludunt. Ex adverso catholici omnes, unaque cum eis sectae orientales universae, ne illis quidem exceptis quae iam a saeculo quinto Romanam communionem abiecerant, sacramentum hoc a Christo institutum confitentur. Sed ne in verbis fiat disputatio, primum omnium observan­ dum est, non esse quaestionem inter nos et haereticos, an exsi­ stat speciale sacramentum per quod accipiatur Spiritus Sanctus. Cum enim donum sanctificationis supernaturalis comprehendat, • * DE CONFIRMATIONE 291 praeter gratiam creatam inhaerentem, donum gratiae increatae quae est ipse Deus unus et trinus animam inhabitans (*) : con­ stat quod in omni justificatione, et per omnia sacramenta datur Spiritus Sanctus, (ipse enim est cui specialiter solet animae san­ ctificatio atque inhabitatio appropriari) ; eodemque modo apparet per omnia indiscriminatim sacramenta non solum gratiae et •virtutum, sed et donorum habitus conferri. — At vero ad pe­ culiares quosdam et speciales fines dari potest Spiritus Sanctus, id est cum specialibus auxiliis quae non includuntur formaliter in gratia communiter dicta, nec etiam in qua’;bet gratia sacramentali. Ideo Christus Dominus noster in ultima coena, et ite­ rum immediate ante ascensionem, specialiter promisit discipulis suis Spiritum Sanctum in ordine ad robur pro audaci et intre­ pida testificatione Christianae veritatis in toto mundo. Dicit enim, Ioan.XV-26 : « Cum venerit Paraclitus quem ego mittam vobis « a Patre... ille testimonium perhibebit de me, et vos testimo« nium perhibebitis ». Et iterum, Ioan. XVI-8 : « Cum venerit «ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio », id est, dabit vobis virtutem ad arguendam infidelitatem homi­ num, et testificandam Christi iustitiam, et annuntiandum futu­ rum indicium. Et iterum, Act. 1-8 : « Accipietis virtutem Spi« ritus Sancti in vos, et eritis mihi testes..., usque ad ultimum « terrae ». Sed et notissimum est, hanc promissionem fuisse in ipsis apostolis, nullo mediante sacramento, adimpletam in die Pentecostes, sicut narratur Act. II. Unde statim discipuli quasi in campum certaminis de secretis coenaculi finibus egressi, vir­ tute magna coram inimicis fidei christianae inceperunt annun­ tiare evangelium, ludaeis deicidis suum exprobrare scelus, et testimonium reddere resurrectionis lesu Christi Domini nostri. Quaestio igitur est, utrum detur speciale sacramentum, a baptismo distinctum, in ordine ad collationem gratiae quam apo- (£) « Si quis diligit me, inquit loan. XIV-23, sermonem meum « servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et inan­ itionem abud eum faciemus ». — Cf. de Beo uno et trino, Quaest. 43, ubi de missionibus divinis. 292 QUAEST. LXXH. stoii extraordinario modo et sine sacramento acceperunt ; gratiae inquam, quae in tantum dicatur plenitudo Spiritus Sancti, in quantum perficit effectum baptismatis, faciendo Christianum adul­ tum, id est militiae idoneum contra sanctissimae fidei inimicos. Quaestio est, an sacramentum exsistat in quo « datur baptizato « Spiritus Sanctus ad robur, sicut apostolis datus est in die « Pentecostes, et sicut dabatur baptizatis per impositionem ma·· « nuum apostolorum, Act. VIII » (*). Verum observandum hic est quod etsi Spiritus Sanctus initio datus sit cum gratiis quae dicuntur gratis d^tae, non tamen ratione illarum, si praecisive a gratia gratum faciente sumantur, dici potuit ipse Spiritus San­ ctus vel dari vel recipi ; nam charismata ista possunt esse tam in peccatoribus quam in iustis, et non faciunt animam templum Spiritus Sancti. Quare, necessaria quidem in primitiva fidei plan­ tatione fuerunt, sed accidentaliter se habebant ad invisibilem missionem promissam a Christo, Ioan. XV-XVI, ac per conse­ quens, cum de sacramento Confirmationis agitur, necesse est ab eis penitus praescindere (!). His praemissis, sit argumentum : Universis fidelibus suis promisit Christus specialem Spiritus Sancti gratiam, ad fidem absque verecundia et respectu mundano confitendam atque de­ fendendam ; insuper instituit ut dicta gratia iure ordinario, per sensibilem ritum a baptismo distinctum conferretur. Ergo exsi­ stit in Ecclesia speciale Confirmationis sacramentum. Consequen­ tia constat ex principiis quae tradita sunt supra de sacramentis in communi ; certo enim certius, ubicumque ritus exterior inve­ nitur, a Domino in Ecclesia institutus ad significandam et con- • Λ' : ■X· (l) S. Thom, hie, art. 7, in corp. (8) Cf. August., 1. 3 de bapt., c. 16 ; item S. Thom. 1, q. 43, a. 7, ad 6“m. — Pulchram comparationem adhibet Card. Wiseman in opere iam saepius citato. Simile est, ait, cum circa lampadem apponitur stuppa ad accendendum. Primo ingens splendor exoritur, qui mox cessat, et deinde remanet solum lumen constans et regulare quod durat per to­ tam noctem. Et sic etiam in hoc sacramento, gratiae gratis datae fue­ runt veluti splendor accensae stuppae ad modicum durans. Nunc solum remanet regulare lumen gratiae gratum facientis, ad spirituale robur. * IJE CONFIRMATIONE 293 ferendam specialem gratiam, ibi est Novae Legis sacramentum. Unde solum remanet demonstrandum antecedens quoad utram­ que partem. Et primo quidem, cum ad omnes Christianos pertineat con­ fiteri coram mundo Christi nomen et fidem, iuxta illud Mare. VIII 38: Qui me confusus fuerit et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patiis sui cum angelis sanctis, minime dubi­ tandum est quin Dominus non solis apostolis reservaverit Spi­ ritus Sancti donum in ordine ad intrepidam christianae fidei testificationem, sed promittendo discipulis, sicut alias frequenter, universae Ecclesiae promisisse dicendus est. Praeterea, quod ad huius gratiae collationem instituerit ritum quemdam exteriorem a baptismo distinctum, et perenniter in Ecclesia celebrandum, omnino patet ex Act. VIII, 14-18, et XIX, 2-6, ubi leguntur apostoli fer impositionem manuum contulisse noviter baptizatis Spiritum quem ipsi prius in coenaculo acceperant. Sed omnino dignum est ut duo illa loca diligentius considerentur atque ex­ pendantur. « Cum audissent apostoli, quod recepisset Samaria verbum « Dei, miserunt ad eos Petrum et loannem. Qui cum venissent, « oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum ; nondum « enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant « in nomine Domini lesu. Tunc imponebant manus super illos, « et accipiebant Spiritum Sanctum. Cum vidisset autem Simon « quia per impositionem manuum apostolorum daretur Spiritus « Sanctus, obtulit eis pecuniam, etc. ». Sane vero, satis superque apparet sacram hanc caeremoniam, non ad extraordinariam et transitoriam quamdam dispensationem esse referendam, sed ad legem stabilem et perpetuo in Ecclesia observandam, eamdemque a Christo institutore, ut ipsa rei natura suadet, deri­ vatam. Accepto enim nuntio conversionis Samariae, duo apostoli statim proficiscuntur ut neophytis in impositione manuum ple­ nitudinem Spiritus Sancti darent, non secus ac si nunc episco­ pus audiens quosdam in aliqua regione noviter conversos et baptizatos, proficisceretur ad conferendum eis id quod de lege H ♦v J 7 294 QUAEST. LXX/f. ordinaria a solis summis sacerdotibus ministrari potest. Nec omisit Scriptura rationem reddere dicens : * Baptizati fan/uni « erant, inquit, in nomine Domini lesu ». id est, accepto licet .... · . . .· I .... baptismate, adhuc eis deerat aliquid de genere sacramenti, quo­ minus pleni et perfecti Christiani invenirentur. — Et similiter Paulus, Act. XIX-2 et seq., inveniens quosdam discipulos quos rite baptizatos existimat, statim an per impositionem manuum acceperint Spiritum Sanctum inquirit, eo scilicet pacto quo in­ quiri solet a christiano utrum omnia quae more ordinario fide­ libus tradi debent receperit. Sed et ipsa per se interrogatio intentum ostendit, quia si impositio illa manuum non fuisset sacramentalis, potuisset sine inconvenienti iterari, nec ulla ade­ rat necessitas sciendi an iam accepissent. Insuper, audiens Paulus ipsos nequidem esse baptizatos, praemitti baptismum iubet, cum tamen Spiritus Sanctus extrasacramentaliter adveniret etiam in nondum baptizatos, ut narratur de Cornelio centurione et his qui cum eo erant, Act. X, 44-48. Denique Scriptura dicit di­ scipulos post catechesim Pauli baptisma recepisse, sed non a Paulo personaliter ; quod autem attinet ad impositionem manus, tum hic, tum alibi, solis apostolis semper reservatur : « His « auditis, inquit, baptizati sunt in nomine Domini lesu, et cum « imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super « eos ». Omnia igitur adiuncta inculcant ipsum Confirmationis sacramentum, prout usque nunc in catholica Ecclesia ministrari consuevit. Argumento quoque traditionis, veritas luculenter osten­ ditur. Ascendendo enim ordine retrogrado ab aevo in aevum usque ad apostolos, imprimis constat de fide universalis Eccle­ siae in quatuor saeculis quae tempora Protestandum praecesse­ runt. Nam unctionem chrismatis in fronte per impositionem manus episcopi esse verum sacramentum, « quo datur Spiritus « Sanctus ad robur, sicut datus est apostolis in die Pentecostes, « ut videlicet Christianus audacter Christi confiteatur nomen ». tum decreta Conciliorum, puta Florentini pro Armenis. tum consensus scholarum a saeculo XII expresse attestantur. DK CONFIRMATIONE 295 Inde assurgimus ad prima initia schismatis Graecorum (‘), temporibus Concilii VI, imo et ad epocham Eutychetis et Nestorii. Antiquiorem enim fuisse fidem universalis Ecclesiae circa Confirmationis sacramentum, ostendit evidenter usus hodiedum perseverans Orientalium omnium, qui licet a nobis et inter se invicem communione seiuncti, nobiscum tamen confitentur, do­ cent, et credunt, id quod Protestantibus placuit explodere veluti novitatem ab Innocentio III introductam atque in­ ventam. Inde pervenitur ad tempora Augustini et Hieronymi, quando ex veterum Protestandum confessione, Ecclesia nondum defece­ rat. Damus ergo eis considerandum et serio meditandum id quod Augustinus, 1. 2 cont. litt. Petii., c. 104, de sacramento chrismatis scribit (2). Item Innocentius I, epist. ad Decentium Eugubinum : < De consignandis vero infantibus manifestum est, « non ab alio quam ab episcopo fieri licere... Haec autem pon« tificibus solis deberi ut vel consignent, vel Paracletum Spiri« tum tradant, non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, « verum et illa lectio Actuum Apostolorum, quae asserit Petrum « et loannem esse directos, qui iam baptizatis traderent Spiri« tum Sanctum. Nam presbyteris seu extra episcopum seu prae« sente episcopo, cum baptizant, chrismate baptizatos ungere « licet..., non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis « debetur episcopis, cum tradunt Spiritum Sanctum Paracletum. « Verba vero dicere non possum, ne magis prodere videar, quam (’) Anno duodecimo post Concilium VI, id est, anno Christi 692, congregatum est Concilium Orientale in Trullo, in quo editi sunt ca­ nones a Romano Pontifice nunquam approbati, ubi totius querelae Grae­ corum adversus Latinos et Apostolicam Sedem germina continebantur. Patet igitur, omnem innovationem in introductione alicuius sacramenti fuisse tunc temporis omnino impossibilem. Generatim vero dici potest, Graecos esse testes omni exceptione maiores authenticitatis nostro­ rum sacramentorum, eodem pacto quo ludaei testes irrefragabiles ex­ sistunt authenticitatis Scripturarum. (2) Vide testimonium citatum supra, ubi de charactere sacramentorum. I ·* I H >■ -·χ 296 Λ QU AKST. LXXII. « ad consuliatianem responder e > (*)· Item Hieronymus dialogo contra Luciferianos, n. 8-9 : « Luciferianus dixit : An nescis « etiam, Ecclesiarum hunc esse morem, ut baptizatis postea ina.< nus imponantur, et ita invocetur Spiritus Sanctus? Exigis ubi < scriptum sit? In actibus apostolorum. Etiamsi Scripturae au« ctoritas non subesset, totius orbis in hanc partem consensus «instar praecepti obtineret... Orthodoxus : Non quidem abnuo, < hanc esse Ecclesiarum consuetudinem, ut ad eos qui longe a « maioribus urbibus per presbyteros et diaconos baptizati sunt, « episcopus ad invocationem Sancti Spiritus manum impositu« rus excurrat » (2). Item Cyrillus Hierosolymitanus, Ca­ techesi mystagogica 3, quae tota est de sacro chrismate : « Vo« bis quoque, postquam ex sacrorum laticum piscina ascendistis, « datum est chrisma... Caeterum vide ne nudum et vile suspi«■ ceris unguentum hoc esse. Nam sicut panis Eucharistiae post « invocationem Sancti Spiritus non est communis panis, sed cor« pus Christi : ita et sanctum istud unguentum non amplius « nudum unguentum est post invocationem, sed Christi dona« rium, et Spiritus Sancti, praesentia divinitatis eius, efficax fa« ctum. Quod quidem symbolice fronti illinitur, ac dum un'< guento visibili inungitur corpus, sancto et vivifico Spiritu anima « sanctificatur ». Hi omnes aperte loquuntur de sacramento quo neophytis, post baptismum dabatur Spiritus Sanctus, illudque indifferenter nomine chrismatis vel impositionis manus appellant, quia chrismatis inunctio per impositionem manus fiebat, et im­ positio manus per inunctionem in fronte. Loquuntur autem, non quasi de re incerta aut noviter instituta, sed velut de ritu sacro nemini non cognito, qui cum per omnes ecclesias esset pervul­ gatus, ab ipsis apostolis, Act. VIII et XIX, duxerat initium. In tribus demum prioribus saeculis, etsi propter paucitatem scriptorum non tanta exstet seges testimoniorum, talia tamen (l) Alludit pontifex ad legem arcani, qua vetitum erat ne formae sacramentorum divulgarentur, et scripto consignarentur. Evidenter ergo ponit Confirmationem inter N. L. sacramenta. (·) Eodem modo, usque in praesentem diem, episcopus visitat suam dioecesim, Confirmationem ministrando. 'i * Λ DE CONFIRMATIONE 297 inveniuntur apud Cyprianum et Tertullianum, quae omnem dubitandi possibilitatem excludant. Dicit enim Cyprianus, epist. ad lubaianum, c. 9 : « Quod nunc quoque apud nos geritur, ut « qui in Ecclesia baptizantur, praepositis Ecclesiae offerantur, et « per nostram orationem ac manus impositionem Spiritum San« ctum consequantur, et signaculo dominico consummentur ». Dicit Tertullianus, de baptism., c. 8: « Dehinc, (post bapti« smum), manus imponitur, per benedictionem advocans et invi« tans Spiritum Sanctum..., ne hoc quidem, sine argumento « praecedentis figurae. Quemadmodum enim post aquas diluvii, « quibus iniquitas antiqua purgata est, post baptismum (ut ita « dixerim) mundi, pacem columba terris adnuntiavit dimissa ex « arca, et cum olea reversa eadem dispositione.... carni no­ « strae emergenti de lavacro, post vetera delicta columba Sancti « Spiritus advolat, pacem Dei afterens, emissa de caelis, ubi « Ecclesia est arca figurata ». Obiicitur primo: S. Thomas in responsione ad di­ cit quod circa Confirmationis institutionem est duplex opinio. « Quidam enim dixerunt, inquit, quod hoc sacramentum non « fuit institutum a Christo, nec ab apostolis, sed postea processu « temporis, in quodam concilio ». Respondeo : Et isti sic opinantes ostenderunt suam igno­ rantiam, conc. Aliquid aliud, neg. Frustra ergo Protestantes huic auctoritati innituntur, ex qua nihil deducere licet nisi quod tem­ pore horum ignoti nominis theologorum, sacramentum Confir­ mationis erat in praxi et fide universalis Ecclesiae, dum aliqui parum versati in operibus Patrum, Scripturam nescientes, et in principiis sanae theologiae non fundati, circa eius originem de­ cipiebantur. Obiciitur secundo: Non quilibet ignoti nominis theologus, sed ipse Bonaventura, in IV, D.7, a. 1, q. 1, scribit: << Aliter « potest dici, et melius, ut credo, quod illud sacramentum Christus « nec dispensavit nec instituit, quia post ascensionem suam decebat « apostolos confirmari, et Spiritum eis ad robur dari. Unde Spiritus « Sanctus nondum erat datus, quia lesus nondum erat glorificabis. « Non, inquam, datus in plenitudine, vel ad robur, sed hoc quidem 298 QÜABST. LXXU. .·. fuit in die Pentecostes. Unde con fit mati sunt a Spiritu Sancto t immediate, sine ministerio et sacramento ; et ideo ipsi alios con<· firmabant etiam sine verbo. Sed postquam bases Ecclesiae, apo< stoli scilicet qui aDeo, non per homines erant ordinati praelati .< et confirmati, defecerunt, instituit Spiritus Sanctus huius sa« cramenti formam, cui etiam virtutem sanctificandi dedit ». Respondeo, nihil in his inveniri contra existentiam et divi­ nam originem Confirmationis, sed si quid difficultatis occurrat, esse ad summum contra factum institutionis omnium sacramen­ torum novae legis a capite Ecclesiae lesu Christo. Et ne quidem hoc modo foret insolubilis difficultas, quia Bonaventura solum vult. Christum nec exhibuisse hoc sacramentum, nec declarasse institutionem eius, dum in terris versaretur. At vero, cum Spi­ ritus Sanctus in sua missione ad apostolos suggesserit eis omnia quae circa Ecclesiae constitutionem in voluntate Christi erant (*), adhuc dici poterit institutum a Christo potestate excellentiae id quod a Spiritu Sancto in apostolis exsistente fuit institutum potestate auctoritatis. — Quare, omittendo interim id quod ait Seraphicus de Confirmatione ab apostolis dispensative collata sine verbis formae, sed sola manuum impositione (de quo nul­ lum omnino affert argumentum), opinio eius fere reducitur ad opinionem S. Thomae in praefata responsione ad lIim: « Dicen'· dum. inquit Angelicus, quod Christus instituit hoc sacramentum, • non exhibendo, sed promittendo, secundum illud Ioan. XVI-7 : « Si non abiero, Paraclitus non veniet ad vos, si autem abiero, « mittam eum ad vos». In quo quidem modo dicendi, solum sequitur quod Christi institutio fuit primum implicite apostolis declarata, et postmodum per Spiritum Sanctum expresse mani­ festata ac notificata. — Caeterum intentio utriusque sancti doctoris est ostendere differentiam aliquam in hoc sacramento observandam, quia Baptismum et Eucharistiam Christus in terris degens discipulis exhibuit; quoad Confirmationem vero, exhibitio (‘) < Paracletus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in no« mine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecum< que dixero vobis>. Ioan. XIV, 26. DE CONFIRMATIONE 299 debuit consequi ascensionem, « quia in hoc sacramento datur « plenitudo Spiritus Sancti quae non erat danda ante Christi « resurrectionem et ascensionem, secundum illud Joan. VII-39: « Nondum erat Spiritus datus, quia lesus nondum erat glo« ripicatus ». Obiicitur tertio: Homines non possunt dare Spiritum San­ ctum, sed solum impetrare adventum eius. Unde Act. VIII. dc Petro et loanne legitur quod oraverunt pro ipsis (neophytis) ut acciperent Spiritum Sanctum. Sed orare pro aliquo ut accipiat Spiritum Sanctum, non est conficere sacramentum. Ergo, tum cx natura rei, tum ex Scripturae testimonio constat, nullum esse sacramentum Confirmationis. Respondeo: Dist. mai. Homines non possunt dare, id est, mittere Spiritum Sanctum, qui non mittitur nisi a duabus Per­ sonis a quibus aeternaliter procedit, conc. mai. Non possunt dare gratiam per quam habetur inhabitatio Spiritus Sancti, imo totius Trinitatis, in anima iusta, subdist. Potestate auctoritatis, conc. Potestate ministerii, et medio sacramento quod ad gratiam dispositive operatur, neg. — Ad testimonium autem allatum dico, apostolorum orationem fuisse praeviam ad collationem sacramenti, ne scilicet sanctificationis effectus impediretur per fictionem suscipientium, vel etiam ut sanctificatio fieret simul cum gratiis gratis datis quae a sacramento non pendent ut pro­ prius eius effectus. Nunc autem ipsa Confirmatio nomine impo­ sitionis manuum significatur, eique attribuitur efficacia ex opere operato cum dicitur quod per impositionem manuum apostolorum daretur Spiritus Sanctus ; eodem quippe modo de Baptismo loquens Scriptura ait, hominem regenerari ex aqua, vel Eccle­ siam mundari per lavacrum aquae. Et de existentia quidem sacramenti hactenus. Nunc de in­ trinsecis eius constitutivis agendum est, ut sequitur. 300 QUAEST. LXXU. THESIS XXXII. (Art. 2-4) Materia Confirmationis est chrisma ab episcopo benedictum quod per impositionem manus homini applicatur, facta unctione in fronte. Forma autem est : Signo te signo crucis et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Sed apud Graecos sacramentum rite confertur sub his verbis: Signaculum doni Spiritus Sancti. 1 J. 1 Praeobservandum est, iuxta superius praemissa (l), non esse ullo modo necessarium ad hoc quod Christus vere dicatur omnium novae legis sacramentorum institutor immediatus, ut singulorum materiam et formam assignaverit in individuo. Et­ enim ad immediatum institutorem nihil aliud pertinet nisi efficere ut id quod aliunde praesupponitur aptum alicui significationi sacramentali, fiat in actu sacramentaliter significans. Quare, as­ signatis a Christo materia et forma Confirmationis sub confusa ratione cuiusdam ritus idonei ad significandum specialem effe­ ctum huius sacramenti, et potestate apostolis facta determinandi ritum in concreto, nihil sane adhuc deesset quominus Confir­ matio institutionem suam immediate a Christo derivaret. — Sunt autem quaedam sacramenta, ut Baptismus et Eucharistia, quorum constitutiva Christus per seipsum omnino sancivit ; et quia oportet ut quidquid Christus sancivit sit prorsus immobile in Ecclesia, sacramenta ista semper et ubique uniformiter confici ac ministrari debuerunt. Sed si de aliis quibusdam non sit eadem ratio, sine inconvenienti admitti poterit quaedam materialis va­ riatio. a rigorosa uniformitate in prioribus observata aliquan­ tisper recedens. Unde nihil absurdi est, si quis diceret apostolos prius confirmasse cum simplici impositione manus, per quam (*) De sacr. in comm., Thes. 2 et 15. DE CONFIRMATIONE 301 significatur derivatio virtutis a Christo ; postmodum vero ordi­ nasse ut manus impositio fieret unctione chrismatis in fronte, quae expressius sacramentalem effectum significat, ut videbimus. Et similiter, non apparet difficultas quoad diversitatem formae, dummodo in substantia significationis una ad alteram reduca­ tur. Quapropter, praetermissa quaestione satis otiosa de adae­ quata materia qua Act. VIII et XIX, apostoli primitu» usi sunt, ex sola traditione vel usu Ecclesiae determinare oportebit quid­ quid pertinet ad sacramenti constitutiva, tam in ratione mate­ riae, quam in ratione formae. Porro, materiam Confirmationis esse chrisma, id est, oleum ■balsamo mixtum, antiquissima utriusque Ecclesiae, Occidentalis scilicet et Orientalis, monumenta testantur (*). Et est materia maxime conveniens, quia « per oleum Spiritus Sancti virtus de­ « signatur quo Christus unctus nominatur : ut sic a Christo Chri­ « stiani dicantur, quasi sub ipso militantes. In balsamo autem « propter odorem bona fama ostenditur, quam necesse est ha­ « bere eos qui inter mundanos conversantur ad fidem Christi « publice confitendam, quasi in campum certaminis de secretis « Ecclesiae finibus producti » (2). Non tamen sufficit simplex oleum cum balsamo, quia non dicitur chrisma et non fit ma­ teria sacramenti, nisi postquam benedictum est ab episcopo, iuxta Florentinum in decreto pro Armenis, et constantem theo­ logorum doctrinam. Cuius rationem assignans S. Thomas re­ currit ad analogiam eorum quae in physicis instrumentis consi­ derantur. Nam virtus, ait, acquiritur instrumento dupliciter: primo quidem quando accipit formam artificialem instrumenti, sicut cum securis fabricatur; deinde vero, quando adhibetur et mo­ vetur a principali agente. Simili igitur modo, sacramento ut Dei instrumento acquiritur virtus, non solum quando actu con(*) Vide supra, testimonia adducta pro exsistentia sacramenti. (2) S. Thom., 4. c. Gent., c. 60. i -t; 302 QUAEST· LXXIl, ficitur et constituitur in esse signi nos sanctificantis, verum etiam quando ad hunc ipsum finem materia eius deputatur. Si qua tamen sit materia sacramentalis qua Christus personaliter est usus, ipse contactus sanctissimae carnis fuit loco benedictionis et sufficiens deputatio ad usum sacramenti ; et ideo benedictio aquae non est de necessitate baptismi, quia semel pro semper aqua fuit proxime destinata ad esse instrumentum spiritualis re­ generationis, quando Christus pro nobis in Iordane immersus est. \rerum haec ratio non valet pro materia sacramentalium unctionum, quia oleo visibili non fuit unctus Christus; unde institutum est ut solum oleum ab episcopo benedictum, mate­ ria sufficiens exsisteret, tam in Confirmatione quam in Extrema Unctione. Sicut autem materia Baptismi applicatur homini per ablu­ tionem, ita materia Confirmationis per unctionem in fronte et. manus impositionem ; impositionem manus dico, quae unctionem comitatur, quatenus necesse est ut unctio immediate fiat per manum ministri, secluso omni instrumento intermedio, quod in solo sacramento Extremae Unctionis, urgente necessitate, sine validitatis detrimento potest adhiberi. Ratio desumitur ex defi­ nitionibus Ecclesiae, ubi Confirmatio modo impositio manus (*), modo unctio chrismatis (*) nominatur. Unde Beda in expositione Psalm. 36 : « Illa unctio quae per manus impositionem ab epi« scopis fit, Confirmatio dicitur ». Et Fortunatus de offic. eccl., 2, c. 27: « Ut ab episcopis solis inungatur per manus impo­ ti sitionem, ab apostolis assumptum est » (’). — Sed et antiquae traditionis monumenta determinate assignant frontem ut partem I (l) « Confirmationem ab episcopo factam, id est, impositionem, ma­ nuum, sanctam et venerande esse accipiendam censemus ». Professio fidei Waldensibus ab Innocentio Ill praescripta, Enchirid.. n. 370. (’) Deer, pro Arm., in Enchirid., n. 592. Vs) Patet igitur sermonem non esse de praevia caeremonia in Pon­ tificali praescripta, quae nonnisi abusive impositio manus diceretur, cum nihil aliud sit quam extensio manuum versus confirmandos. Hanc enim esse mere accidentalem, et communis doctrina theologorum, et praxis in Ecclesia recepta demonstrant. DE CONFIRMATIONE 303 corporis in qua fieri debet haec inunctio : « Quia in hoc sacra« mento homo accipit Spiritum Sanctum ad robur spiritualis « pugnae, ut fortiter, etiam inter adversarios fidei, Christi fidem « confiteatur. Unde convenienter signatur chrismate signo crucis « in fronte, propter duo. Primo quidem, quia insignitur signo « crucis sicut miles signo ducis, quod quidem debet esse evi­ « dens et manifestum. Inter omnia autem loca corporis humani, « maxime frons manifesta est, quae quasi nunquam obtegitur; « et ideo linitur confirmatus chrismate in fronte, ut in manifesto « demonstret se esse christianum, sicut et apostoli post acceptum « Spiritum Sanctum se manifestaverunt, qui prius in coenaculo « latebant. Secundo quia aliquis impeditur a libera confessione « nominis Christi propter duo, scilicet propter timorem, et pro« pter verecundiam. Utriusque autem horum signum maxime < manifestatur in fronte, propter duo, scilicet propter propin­ << quitatem imaginationis, et propter hoc quod spiritus a corde « directe ad frontem ascendunt; unde verecundati erubescunt, « timentes autem pallescunt, ut dicitur in 4 Ethicorum. Et ideo « in fronte signatur chrismate, ut neque propter timorem, neque « propter erubescentiam, nomen Christi confiteri praetermittat » (1). Forma demum sacramenti, nec in Scriptura tradita est, nec in operibus antiquorum Patrum propter legem arcani fuit con­ signata: Verba vero dicere non possum, inquit Innocentius I ubi supra, ne magis prodere videar, quam ad consultationem respon­ dere. Restat igitur, ut ex sola Ecclesiae praxi et recentiorum Conciliorum declarationibus innotescat. — Porro formam Lati­ norum esse légitimai!, manifeste apparet ex hoc quod est forma qua utitur Ecclesia Romana, omnium aliarum mater et magistra. Continet autem omnia quae sunt in hoc sacramento neces saria : « Quorum primum est, inquit S. Thomas, art. 4, causa « conferens plenitudinem roboris spiritualis, quae est Sancta Tri(*) S. Thom., hic, art. 9. in corp. 1 « I u· t JJ* - ■ s 304 QUA EST. LXXH. nitas, quae exprimitur cum dicitur in nomine Pattis, etc, Seeundum est ipsum robur spirituale quod homini confertur per sacramentum materiae visibilis ad salutem, quod quidem tan« gitur cum dicitur, confirmo te chrismate salutis (’). Tertium est signum quod pugnatori datur, sicut et in pugna corporali milites insigniis ducum insigniuntur, et quantum ad hoc di­ citur signo te signo crucis, in quo scilicet Rex noster trium­ phavit, ut dicitur Col. 11-15 ». Nemini tamen dubium esse potest quin approbanda sit forma qua Graeci utuntur, tum quia retinetur apud eos ex an­ tiquissima et immemorial! traditione, tum quia a Sede apostolica recipitur. Sed sensus huius formae non est accipiendus seor­ sum ab applicatione materiae ; sicut enim forma determinat ma­ teriam, ita materia limitat amplitudinem formae. Quia igitur forma ista, signaculum doni Spiritus Sancti, cadit super unctio­ nem qua athleta Christi in fronte insignitur signo ducis sui, oportet intelligere donum Spiritus Sancti non qualecumque, sed quo perficitur homo pro fide Christi propugnator et defensor intrepidus. Et hoc modo constat formam illam reduci ad for­ mam Latinorum. « ·' ..;-3 ' Λ » ’ k' »' . ’· ' ‘ • Vw - * ·* ·<\ ' ' • y »· «· « 4 THESIS XXXIII. (Art. 5-8). ' 1 Confirmatio est sacramentum vivorum imprimens cha­ racterem, et conferens gratiam cum quodam speciali auxilio contra timorem et respectum mundanum. Debet regulariter omnibus Christianis exhiberi, tametsi non certo constet de praecepto quo ad eius susceptionem homo baptizatus stricte obligetur. Confirmatio est sacramentum vivorum, quia ut ipsum eius nomen indicat, ex sua institutione per se ordinatur ad conftr(*) Vide paulo infra, pag. 306. DE CONFIRMATIONE 305 mandum in spirituali vita eos qui ad eam iam sunt nati, de quibus dicitur 1 Petr. II-1 : Sicut modo geniti infantes, ratio­ nabile sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. * « . r -2. In peccatore tamen attrito qui bona fide accedit, primam justi­ ficationem operatur, ut iam dictum est in disputatione praevia de sacramentis in communi, et declarat nunc S. Thomas a. 7, ad 2um. Imprimit characterem, quia character est quaedam spiri­ tualis potestas ad aliquas actiones sacras ordinata. Dictum est autem supra, quod sicut baptismus est quaedam spiritualis re­ generatio in vitam Christianam, ita etiam Confirmatio est quod­ dam spirituale augmentum promovens hominem in spiritualem aetatem perfectam. Manifestum est autem ex similitudine corpo­ ralis vitae, quod alia est actio hominis statim nati, et alia actio quae competit ei cum ad perfectam aetatem pervenerit. Et ideo per sacramentum confirmationis datur homini deputatio ad quas­ dam alias actiones sacras, praeter illas ad quas datur ei depu­ tatio in baptismo. Nam in baptismo accipit homo munus ad ea agenda quae ad propriam pertinent salutem, prout scilicet se­ cundum seipsum vivit. Sed in confirmatione accipit munus ad agendum ea quae pertinent ad pugnam spiritualem contra hostes fidei sicut patet exemplo apostolorum qui antequam plenitudi­ nem Spiritus Sancti acciperent, erant in coenaculo perseverantes in oratione; postmodum vero egressi non verebantur publice fidem fateri, etiam coram inimicis fidei christianae. Et ideo ma­ nifestum est quod in Confirmatione character imprimitur. — Ita S. Thomas, art. 5 in corp. Caeterum testimonia traditionis et alia huc pertinentia vide supra, ubi de charactere sacramen­ torum. Cum autem nullum munus religionis christianae possit modo debito expleri sine gratia, (nam gratia est proprium principium totius cultus novi testamenti), constat quod character Confirma­ tionis, sicut alii sacramentales characteres, est per se titulus ad gratiam, imo ad specialem gratiam qua iuvetur homo in spe­ ciali munere obeundo, et roboretur contra timorem ac verecun­ diam quam mundanus respectus parit. Eiusmodi itaque gratia De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. i f »s $ 306 QUA EST. LXXII. est res tantum in hoc sacramento. Ex opposito, sacramentum tantum est exterior frontis inunctio per impositionem manus sub praescripta forma verborum. Denique, res et sacramentum est character, qui etiam immediate significatur per externum ritum; quippe consignatio per signum crucis nihil aliud importat quam deputationem ad audacem fidei confessionem, et licet ultima verba formae « confirmo te chrismate salutis » referantur ad in­ teriorem animae confortationem quae est per gratiam, proxime tamen non significant nisi consecrationem exigitivam huius spe­ cialis gratiae, sicut de forma baptismi dictum est. Etenim, « in « hoc quod minister dicit confirmo, intelligendum est, sacra mentum confirmationis praebeo », ait S. Thomas in IV, q. 1, a. 3, quaest. 2. I -•'•ΛΙ À Nunc facile apparet sacramentum hoc esse regulariter omnibus fidelibus exhibendum, quia cum per ipsum homo spiritualiter promoveatur in aetatem perfectam, quisquis per baptismum spiritualiter natus est, debet confirmatione perfici ; sicut etiam de intentione naturae est ut omnis qui corporaliter nascitur, per­ veniat ad maturitatem hominis adulti. — Convenienter tamen in plerisque Ecclesiae partibus introductum est ut Confirmatio non conferatur nisi post adeptam aetatem discretionis. Ad hoc enim ut debita existimatio de excellentia tanti sacramenti in populo fideli conservetur, multum confert si non ministretur nisi iis qui sunt capaces aestimandi donum caeleste; interim vero legitima consuetudo est ubique observanda. Et haec quidem de convenientia. De praecepto autem quo stricte ad huius sacramenti susceptionem christianus adultus obli­ getur, non satis constat. Nam praeceptum istud non habetur in iure positivo, nec etiam sufficienter ex natura rei colligitur, quia Confirmatio requiritur solum ad bene esse, non ad esse simpli­ citer. Unde S. Thomas in praesenti, art. 1, ad 3um : « Quaedam « (sacramenta) sunt sine quibus non est salus; quaedam vero « sunt, quae cooperantur ad perfectionem salutis. Et hoc modo DE CONFIRMATIONE 307 « Confirmatio est de necessitate salutis, quamvis sine ea possit * esse salus, dum tamen non praetermittatur ex contemptu sa« crânienti ». Et non est paritas inter Confirmationem et Eu­ charistiam, quia Eucharistia, licet non sit medium simpliciter neceusarium ad salutem, est tamen pro adultis medium neces­ sarium ad perseverandum in gratia per longum tempus, uti vi­ debimus; sed Confirmatio neutro modo proprie dictam necessi­ tatem habet. Quae autem refert S. Ligorius ex Bulla Bene­ dicti XIV, Etsi pastoralis, non videntur demonstrare praecepti exsistentiam extra peculiares circumstantias, easque prorsus sin­ gulares, a Pontifice in dicta Constitutione consideratas: de quo consule auctores theologiae moralis (1). Ultimo superest dicendum de ministro. THESIS XXXIV. (Art. 11). Confirmationis minister ordinarius est solus episcopus; extraordinarius vero, simplex presbyter ex commissione Se­ dis Apostolicae. § 1· Prior assertio expresse definitur in Conciliis, praesertim vero in Tridentino, Sess. VII, can. 3 de Confirmatione: «Si quis « dixerit, sanctae Confirmationis ordinarium ministrum non esse « solum episcopum, sed quemvis simplicem sacerdotem, anathema « sit ». Et facile eruitur ex documentis quae ipsam sacramenti exsistentiam demonstrant. Nam Cyprianus, epist. ad lubaian., ubi supra, commemorata impositione manuum quae Act. Ill re­ fertur: « Quod nunc quoque, inquit, apud nos geritur, ut qui « in Ecclesia baptizantur, praepositis Ecclesiae offerantur, et per « nostram orationem ac manus impositionem Spiritum Sanctum « consequantur, etc. ». Atqui praepositi Ecclesiae, profecto sunt p) Cf. Gury, Theol. mor., Tom. 2, η. 270. i 308 2'3 ; >· ·· » < ' <···>■ QÜAKST. LXXII. episcopi, — Hieronymus quoque, dial, contr. Lucii., testatur hanc esse ecclesiarum consuetudinem, ut episcopus ad invoca­ tionem Spiritus Sancti manus impositurus excurrat. — Similiter Augustinus, 1. 15 de Trim, c. 26, postquam meminisset facti narrati Act. VIII, addit: « Quem morem in suis praepositis, « etiam nunc servat Ecclesia ». — Denique Innocentius I ex­ presse docet, eos qui pontificatus apicem non habent, licet sint sacerdotes, non debere consignare baptizatos in fronte: quibus verbis Confirmatio aperte designatur. Ratio autem convenientiae non est sumenda a sola excel­ lentia huius sacramenti, absolute considerata ; nam excellentis­ simum omnium sacramentorum, quod est Eucharistia, conficitur et ministratur a simplici presbytero tamquam a ministro ordi­ nario. Sed est desumenda ab excellentia sacramenti in certo quodam ordine, puta in ordine sacramentorum per quae statum et gradum stabilem in Ecclesia Dei consequimur. Et sic con­ gruum est ut ministerium Confirmationis reservetur sacerdotibus summis, nam et in civitate temporali ad principes et primos magistratus pertinet conferre gradus et officia excellentia. Ele­ ganter itaque S. Thomas: «In quolibet opere, ultima consum­ « matio supremae arti aut virtuti reservatur... ; unde epistola « quae a notario scribitur, a domino Papa signatur. Fideles « autem Christi sunt quoddam divinum opus, secundum illud « 1 Cor. III-9: Dei aedificatio estis. Sunt etiam quasi quaedam « epistola Spiritu Dei scripta, sicut dicitur 2 Cor. III-3. Hoc « autem Confirmationis sacramentum est quasi ultima consum « matio sacramenti baptismi, ita scilicet quod per baptismum « aedificatur homo in domum spiritualem, et conscribitur quasi « quaedam spiritualis epistola. Sed per sacramentum Confirma« tionis, quasi domus aedificata dedicatur in templum Spiritus « Sancti, et quasi epistola conscripta signatur signo crucis. Et * ideo collatio huius sacramenti episcopis reservatur qui obti« nent summam potestatem in Ecclesia ». Caute tamen Tridentinum definivit ministrum ordinarium huius sacramenti esse solum episcopum. Quam restrictionem ponit etiam Florentinum, imo et expresse dicit aliquando per < DE CONFIRMATIONE 309 Apostolicae $edis dispensationem ex rationabili et urgente admodum causa, simplicem sacerdotem chrismate per episcopum con­ fecto, hoc administrasse Confirmationis sacramentum. Et certe rescripta Pontificum quibus ministerium istud presbyteris com­ mittitur, sunt antiquissima: et hodierna etiam praxi in missio­ nibus longinquis confirmata (*). Sed nota quod commissio Summi Pontificis est necessaria ad ipsam validitatem, et ideo concludes quod character presbyteralis est de iure divino potestas ad con­ firmandum, non absolute, sed sub conditione commissionis ac­ ceptae ab eo qui in Ecclesia praeest. Et hoc est quod praesupponitur a S. Thoma in responsione ad lom, ubi non dicit quod Papa potest committere quibuslibet inferioribus omnia quae sunt superiorum ordinum, sed quaedam quibusdam, quatenus quoad quaedam habetur in quibusdam divinitus tradita potestas, quae ut sit ad actum expedita, exigit ut conditionem sine qua non, Summi Praesulis dispensationem. (^Cf. rescripta Gregorii Magni, Nicolai IV, loannis XVII, Urbani V, et aliorum quos citat Benedictus XIV, de Synod., 1. 7, c. 7, n. 5-6. DE AUGUSTISSIMO ET SANCTISSIMO EUCHARISTIAE SACRAMENTO DE EUCHARISTIA Quaest. lxxxiii-lxxxiii. « Venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin, « quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, « postquam egressi sunt de terra Aegypti. Et murmuravit omnis << congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitu« dine... Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens: Audivi « murmurationes filiorum Israel, loquere ad eos: Mane saturabi« mini panibus, scietisque quod ego sum Dominus Deus vester. « Factum est ergo..., mane ros iacuit per circuitum castrorum. « Cumque operuisset superficiem terrae, apparuit in solitudine « minutum et quasi pilo tusum in similitudinem pruinae super « terram. Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem : «Manhu? quod significat: quid est hoc? Ignorabant enim quid «esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis quem Dominus dedit « vobis ad vescendum... Et collegerunt, alius plus, alius minus. « Et mensi sunt ad mensuram gomor, nec qui plus collegerat « habuit amplius, nec qui minus paraverat reperit minus, sed « singuli iuxta id quod edere poterant, congregaverunt... Collige« bant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescen« dum, cumque incaluisset sol, liquefiebat... Dixitque Moyses: « Sex diebus colligite, in die autem septimo sabbatum est Do­ « mini, idcirco non invenietur... Filii autem Israel comederunt man « quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem; hoc « cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan » (*). (1) Exod. XVI. 314 \ · PROOKMIVM Et nos quoque, post transitum mystici Maris Rubri quod est baptisma, in deserto huius mundi tanquam in loco horroris et vastae solitudinis peregrinamur: peregrinantes autem labora­ mus, et lassi in via pene deficimus. « Nondum ventum est ad terram promissionis nostram. Hoc audiant omnes fideles, sciant « ubi sint, in eremo sunt, patriae suspirant. Unde apostolus ad­ « huc in via huius eremi constitutus: Quae retro, inquit, oblitus, in ea quae ante sunt extensus, secundum intentionem sequor ad « palmam supernae vocationis Dei, tanquam diceret, ad patriam « supernae promissionis Dei. Et ibi iam, Iratres, in eremo quid« quid passus est ille populus (Hebraeorum), et quidquid eis Deus « largitus est, quaecumque illa flagella fuerunt, quaecumque dona, « significationes sunt rerum quas in hac solitudine huius vitae, « ambulantes in Christo, quaerentes patriam, et accipimus ad con« solationem. et patimur ad probationem » (*). Quapropter nec deest panis ille de caelo praestitus, omne delectamentum in se habens, et omnis saporis suavitatem * (*). Dabatur enim manna ambulantibus versus terram promissam. Datur Eucharistia con­ tendentibus versus patriam caelestem. Cum primum man appa­ ruit, Israelitae mirantes dicebant: Manhuy quid est hoc? et inde sumebant nomen eius, admiratione plenum. Simili modo ad primam annuntiationem Eucharistiae, in stupore conficiuntur homines dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ? Manna in deserto apparebat ut minutum quid, et quasi pilo tusum. Sacramentum quoque nostrum spe­ ciem prae se fert cibi levissimi. Qui tunc plus colligebat non habebat amplius, et qui minus parabat non reperiebat minus, sed singuli iuxta id quod edere poterant accipiebant. Et nunc etiam, non secundum specierum quantitatem fructus mensuratur, sed secundum solam quantitatem dispositionis et devotionis. Adhuc, summo mane opus erat colligere manna, quia cum in­ caluerat sol, liquefiebat, ut notum omnibus esset quoniam oportet Praevenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te (l) August., Enarrat, in Psalm. 72, n. 5 (i) Sap. XVI, 20. KUCHARISTIA 315 adoi are (*). Similiter cum summa diligentia, ante omnem cibum omnemque sollicitudinem rerum humanarum quaerenda est Eu­ charistia, quia quodammodo liquefit iis qui pigri et négligentes accedunt. Rursus, man non descendebat nisi per sex hebdo­ madae dies, die vero sabbati victum habebant Israelitae de col­ lectione diei praecedentis. Et pari ratione Eucharistia non con­ ceditur nisi in hac vita; cessabit autem usus eius in sabbato aeterno, et unusquisque in patria Christo glorioso consociabitur iuxta mensuram et modum quo ei fuerit incorporatus in via.Sicut igitur man fuit viaticum ambulantium in terram promis­ sionis, ita Eucharistia est viaticum peregrinantium in terram illam quae vera est terra viventium, indeficientis atque aeternae beatitudinis. Specialiter autem considerare oportet quomodo man non cadebat sicut coturnices de quibus Num. XI-31, in medio ca­ strorum Israel, ut esset veluti ad manum populi, sed procul in solitudine ; quae circumstantia a propositi nobis mysterii simi­ litudine minime dissidet, imo ad figuram facit quam maxime. Hinc enim significatum est, Eucharistiam esse longe ab ordine rerum quae sunt nobis familiares, quasque sensu imaginamur et ratione metimur, nec posse ullatenus attingi nisi quis exeat extra castra transcendendo naturalis cognitionis fines, cum plu­ rima contineat quae primis nostris notionibus omnino apparenter contradicunt. Ideo etiam, in hoc potissimum catholici theologi intentio ferri debet, ut rectum revelationis tanti mysterii intel­ lectum assecutus, habeat unde possit dissolvere falsi nominis scientiae oppositiones. Et re quidem vera, quod fidei nostrae veritates demonstrare non valeamus, non est ex repugnantia obiecti, sed ex eius excellentia. Si autem propter obiecti ex­ cellentiam rationes deficiunt comprobantes, multo magis desunt improbantes, et omnis species contradictionis inde praesertim oritur, quod vel fidei dogmata ad mentem Ecclesiae intellecta et proposita non sint, vel opinionum commenta pro rationis effatis habeantur. Quidquid ergo contra fidem potest per hominem C) Sap. XVI, 28. Γ 316 PROOEMIUM ratione proponi, potest ab homine ratione dissolvi, saltem quan­ tum satis est ut appareat, rationes adversarii nec demonstrativas esse, nec cogentes. Hanc igitur firmam tenentes fiduciam, tra­ ctatum praesentem aggrediemur (*). Verumtamen, etsi concordia rationis et fidei praecipuum sit propositae disputationis obiectum, non ideo unicum et singulare. Unde sequendo viam S. Thomae, oportebit considerare quidquid quolibet modo ad tanti sacramenti constitutionem, confectionem, usum, et effectus spectat. Et primo quidem dicendum erit de ipso sacramento in generali, (Q. 73). Secundo de materia, et iis quae circa materiam in consecratione fiunt, (Quaest. 74-77). Tertio de forma, (Quaest 78). Quarto de effectibus, (Quaest. 79). Quinto de usu, (Quaest. 80-81). Sexto de iis quae ad sacrificii rationem in hoc mysterio pertinent, (Quaest. 82-83). (*) Ita fere Aegidius Romanus, in prooemio tractatus de corpore Christi. DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE IN GENERALI Quaest. lxxiii. Ad generalem considerationem pertinent primo exsistentia, sacramenti, secundo unitas, terlio necessitas, quarto nomina, fi­ gurae, et circumstantiae institutionis. THESIS XXXV. (Art. 1). Eucharistia est unum e septem Novae Legis sacra­ mentis; in quo tamen illud proprium et omnino singulare reperire est, quod in ipsa consecratione materiae perficitur, non vero in applicatione materiae ad hominem sanctifican­ dum; adeoque antecedenter ad usum constituitur in esse sacramenti. i Eucharistiam esse unum e novae legis sacramentis, nullus hucusque haereticus negare praesumpsit (*). Et re quidem vera, (‘) Protestantes generatim duo sacramenta admittebant, baptismum et eucharistiam. De modernistis autem non est cur nunc ratio habeatur, propter ea quae de eis superius dicta sunt, ubi de baptismo (Q. 66 in prooe­ mio). Obiter tamen animadvertere iuvabit, quibus rationum momentis se muniant, dum asserunt primo, coenam non fuisse a Christo celebra­ tam, ut quae deberet post suum discessum perenniter iterari; tum se­ cundo, nihil eam habuisse quod speciem ritus religiosi prae se ferret: ut ex utroque capite ab Eucharistia auferant rationem sacramenti a reali et historico Christo instituti. Primum persuadere volunt, quia perennitas institutionis haberetur ex his verbis : Hoc facite in meam commemorationem, quae desunt tum i 318 QUAEST. Ι.ΧΧΙΠ. ut infinita pene sacrorum Scriptorum testimonia omittam qui hoc mysterium inter vera sacramenta annumerandum esse per­ petuo censuerunt, ex ipsa ratione et natura sacramenti facile colligitur. Est enim Eucharistia, signum externum et sensibus subiectum. Habet deinde significationem spiritualis refectionis, dum accedente verbo ad elementum, species panis et vini iam non amplius profanam et communem substantiam, sed corpus et sanguinem Christi Salvatoris continere intelliguntur. Habet praeterea idem mysterium effectum gratiae quando communi­ canti applicatur, ut potest aperte colligi ex Ioan. VI, 48-59. Denique de Christi institutione neque Evangelistae neque Apo­ stolus dubitandi locum relinquunt. Quae omnia cum in unum conveniant ad sacramenti veritatem confirmandam, nullis aliis argumentis opus esse perspicitur. — Ita fere catechismus Conc. Trid., de Euch., n. 7. Et nota iam ex nunc, quomodo non ad idem ordinatur Eu­ charistia ad quod Confirmatio, tametsi utrumque sacramentum suo modo perficiat effectum Baptismi. Perfectio enim rei in eo consistit, quod res ad sui ultimum perducatur. Sed dupliciter accipitur ultimum rei, scilicet ultimum rei in seipsa, et ultimum rei extra seipsam, quod est principium a quo habet esse; nam per coniunctionem ad huiusmodi principium res complentur et firapud Matthaeum, tum apud Marcum. Quod si dicas inveniri ea apud Lucam, et etiam apud Paulum 1 Cor. XI, respondent Lucani accepisse a Paulo, Paulum autem secundum suas proprias ac personales ideas de redemptione crucis interpretatum esse convivium pridie diei passionis celebratum. Alterum similiter demonstrant, quia si quid in narratione coenae ingereret ideam ritus religiosi, esset appositum quod rursus apud Paulum et Lucam tantum invenitur: « Hoc est corpus meum quod pro vobis dalur ». Et si tu respondeas, rationem sacrificii multo adhuc expressius declarari apud Matthaeum et Marcum in forma secundae consecrationis (hic est sanguis meus novi tes-amenti, qui pro mullis effunditur in re­ missionem peccatorum}, putasne eos a serenitate sui iudicii quomodo­ cumque moveri? Absit. Simpliciter enim reponunt, interpolationem esse, sub influxu theoriae Paulinae in primo et secundo evangelio posterius introductam ! DE EUCHARISTIA IN GENERALI 319 Hiantur, sicut propter distantiam ab ipso deficiunt. Confirmatio itaque perficit quantum ad primum, sed Eucharistia quantum ad secundum. Quippe, « fons Christianae vitae est Christus, et ideo «hoc modo Eucharistia perficit, Christo coniungens ; et ideo hoc « sacramentum est perfectio omnium perfectionum ut Dionysius «dicit; unde et omnes qui sacramenta alia accipiunt, hoc sa« cramento in fine confirmantur, ut ipse dicit» (*). Cum igitur in agnoscendo Eucharistiae sacramento conve­ niant illi omnes qui Scripturas recipiunt, una tantum nunc occurrit cum haereticis controversia: an scilicet perficiatur sacra­ mentum solummodo in applicatione ad hominem communicantem, an vero in ipsa consecratione materiae per verba Salvatoris. Quod quidem ab illa alia quaestione pendet, fiatne corpus Christi sacramentaliter praesens statim ad verborum prolationem, an tantum in transeunte actu communicandi. Protestantes enim, etsi inter se mire dissentiant circa rationem et modum sacramentalis prae­ sentiae, ut postea dicetur, magno tamen consensu docent corpus Christi non adesse nisi in actu sumendi, adeoque nihil differre Eucharistiam ab aliis sacramentis quae in solo usu materiae con­ ficiuntur. Nec a longe quaerenda est huius unanimitatis ratio; suas radices habet in communi odio erga Ecclesiam; hac enim positione quam Bucerus primum excogitavit ut Zwinglium cum Luthero conciliaret, viderunt radicitus destrui adorationem, cul­ tum, asservationem Eucharistiae, et alia quae apud catholicos fieri consueverunt (2). Quibus praemissis, dico: Unumquodque sacramentum tunc perfici dicendum est, quando perficitur primus eius effectus : ille, inquam, effectus ad quem exterius signum immediate pertingit, sicut exempli causa, tunc perficitur baptismus quando impri­ mitur character, non autem formaliter loquendo, quando efficitur (‘) S. Thom., in IV, D. 8, q. 1, a. 1, q. I, ad lum. (2; Vide Bellanninum, de Euch « 320 Α· QUAEST. LXXIII. sanctificatio gratiae, quia alias in eo qui fictus accedit, vel nunquam perficeretur saciamentum, vel solum in instanti in quo contingeret fictionem removeri, quod sane nemo hucusque som­ niare potuit (l). Atqui in Eucharistia primus effectus seu prae­ sentia corporis Christi perficitur antecedenter ad usum et independenter ab usu, in ipsa consecratione materiae, statim ad pro­ lationem verborum, hoc esi corpus meum. Ergo hoc sacramentum in consecratione materiae perficitur, non vero in applicatione eius ad hominem sanctificandum. — Minor quam negant haeretici, evidenter demonstratur, quia alias non salvaretur veritas verbo­ rum formae; verba enim enuntiant non solum de praesenti, verum etiam absolute et praescindendo a quocumque usu vel sumptione, corporis Christi praesentiam, utpote quae debent sic exponi : contentum sub his speciebus est corpus meum. Igitur falsa foret propositio si prolatis verbis, corpus Christi sub speciebus nondum adesset praesens, sicut etiam foret deceptoria si non obstante permanentia earumdem numero specierum, ipsum de­ sineret aliquando sub eis contineri. — Confirmatur conclusio ex perpetua fide et praxi Ecclesiae, ut apparebit ex testimoniis de praesentia reali infra exponendis. Rationes haereticorum, si tamen rationes dici possunt, sunt primo, quia Christus dixit: Accipite, comedite, hoc est corpus meum. — Sed hinc bene sequitur, Eucharistiam ordinari ad usum sumptionis sicut ad finem principalem; absurde vero colligitur, Christi corpus non adesse nisi in actu sumendi. Quod autem Eucharistia principaliter ordinetur ad sumptionem, catholica Ec­ clesia non negat, imo docet sacrilegium fore, si alio modo quam sumptione sinantur species corrumpi. Verum principalis illa or­ dinatio, sicut non probat Christum in solo usu adesse praesen­ tem, ita non excludit alias utilitates quae cum permanenti Sal- (l) Huius ratio intrinseca est, quia perficitur signum practicum, quando efficitur id a quo eius veritas pendet. Sed id a quo pendet ve­ ritas practicorum signorum quae sacramenta dicuntur, non est sanctifi­ catio gratiae in actu secundo, sed sanctificatio praevia, in qua gratiae sacramentalis titulus reponitur. Λ··/ DE EUCHARISTIA IN GENERALI 321 vatoris nostri praesentia connectuntur, puta adorationem sacramenti, et reliqua ad eius cultum devotionemque fidelium pertinentia, uti infra suo loco dicetur. Aliam quoque rationem sumunt ex analogia aliorum sacramentorum, puta baptismi qui in usu perficitur. — Sed hoc nihil est quia differentiam sacramentorum differentia formarum notificat. Porro verba formalia Eucharistiae id proprium et singu­ lare habent, quod non exprimunt aliquid effectum in homine actu suscipiente sacramentum, sicut ista, ie baptizo, te absolvo, te confirmo, sed quod antecedenter ad usum effici debet in ma­ teria sacramenti. « Et ideo sacramentum Eucharistiae perficitur «in ipsa consecratione materiae; alia vero sacramenta perfi« ciuntur in applicatione materiae, ad hominem sanctificandum. « Et ex hoc sequitur alia differentia, nam in sacramento Eucha« ristiae id quod est res et sacramentum, est in ipsa materia; « id autem quod est res tantum, est in suscipiente, scilicet gratia « quae confertur. In Baptismo autem, utrumque est in susci« piente..., et eadem ratio est de aliis sacramentis ». Nota. — In hoc mysterio species consecratae sunt sacramen­ tum tantum ; ipsum corpus Christi verum est res et sacramen­ tum ; denique corpus mysticum, sive gratia coagmentans animam cum Christo et cum aliis membris eius, est res tantum (£). Nec specialis ibi occurrit difficultas, nisi quoad primum ex his tribus, quia cum sacramentum tantum debeat materia constare et forma, non satis apparet quid sit illud quod gerit vices for­ mae permanentis in sacramento permanente. Hinc inveniuntur apud quosdam auctores sententiae valde obscurae, et quae aliunde non possunt componi cum generali doctrina assignante res in ratione materiae, et verba in ratione formae. Quidam etiam di­ stinguunt in hoc sacramento fieri et factum esse, dicentes con­ stitutionem eius ex re tamquam materia et verbo tamquam forma, locum non habere nisi quoad fieri tantum. Sed in hoc videntur decipi, quia consecratio est sine motu, et non est ibi aliquod subiectum quod paulatim perducatur ad esse sacramentum. Porro, (l) Recole dicta superius, de Sacr. in comm., Thes. 21. De Ecclesiae Sacramentis, Tom. I. iu-; i h ' QVAEST, LXXHI. ubi motus non est, neque etiam est distinctio inter fieri et factum esse, sed fieriest ipsum factum esse prout in primo instanti connotans novitatem essendi. Et ideo aliter dicendum est quod sacramenti permanentis permanens materia sunt species, permanens vero forma sunt consecrationis verba prout semel prolata denominant species con­ secratas, eisque manent intentionaliter affixa, fere eo ipso modo quo ritus consecratorius permanenter afficit ecclesiam consecra­ tam, et verba benedictionis aquam benedictam. Considerandum quippe est quod sacramentum non est physicum compositum, cuius forma necessario debeat in esse physico perseverare, sed est compositum ordinis intentionalis, in quo satis est ut formale elementum maneat ii^ virtute significandi, ex hoc quod manet materia cui noscitur fuisse semel affixum. Et re quidem vera, species sacramentales non significant permanenter spiritualem animae refectionem, nisi ratione verborum per quae sola intelliguntur continere, loco profanae substantiae, sacratissimum Christi corpus et sanguinem. Unde verba illa prout speciebus affixa, semper in causa sunt cur dictae species, praeter formam quam ingerunt sensibus, faciant aliquem spiritualem effectum in cognitionem venire, et hoc modo in virtute significandi perse­ verantia, intrinsece constituunt permanens sacramentum. Ex dictis demum resolves, quotuplici modo sumi possit hoc nomen, Eucharistiae sacramentum. Primo enim et adaequate si­ gnificat species consecratas simul cum corpore Christi. Signifi­ catione autem inadaequata, sumitur vel pro solis speciebus con­ secratis quae sunt sacramentum tantum, vel pro solo corpore Christi quod est sacramentum et res. Quapropter attente consi­ derandi sunt termini propositionis, ut appareat pro quo suppo­ nat vox sacramentum. Si enim dicam Christum esse sub sacra­ mento, vel sacramentum esse signum corporis Christi (l), vel etiam esse « secundum quemdam modum corpus Christi » (2), constat quod sacramentum supponit pro speciebus. Si vero dicam C) August., c. Adamant., c. 12. (2) Idem, epist. 98 ad Bonifac., n. 9. 1>£ EUCHARISTIA IN GENERALI 323 latriae cultum qui vero Deo debetur, huic sanctissimo Sacramento esse adhibendum (*), sacramentum supponit pro solo corpore Christi quod in persona Filii Dei adoratione latriae debet coadorari. THESIS XXXVI. ' (Art. 3). Eucharistiae sacramentum est quidem materialiter plura, sed formaliter et perfective unum. Videretur tamen dicendum quod sacramentum Eucharistiae ita est materialiter plura, ut nequidem formaliter et perfective sit unum sacramentum. Etenim duo individua eiusdem speciei sunt simpliciter duo, et nullo modo dici possunt unum. Atqui duae species consecratae videntur comparari inter se ut duo unius speciei individua. Ratio est quia sub sola specie panis confertur totus effectus sacramenti, et similiter sub sola specie vini, sicut colligi potest tum ex usu Ecclesiae, tum ex Tridentino, Sess. XXI, cap. 1. Si autem sub alterutra seorsum specie indif­ ferenter confertur totus sacramenti effectus, ergo sub alterutra indifferenter habetur integra sacramenti Eucharistiae ratio. Ergo duae species sunt simpliciter duo sacramenta, sicut Socrates et Alcibiades sunt simpliciter plures homines, ex hoc quod tam in uno quam in altero seorsum, tota et integra salvatur ratio humanitatis. Praeterea, si sacramentum Eucharistiae esset perfective unum, duae species se haberent sicut quinque unctiones quae in Extre­ mae Unctionis sacramento concurrunt ad integrandum unum per­ fectum sacramentum. Sed hoc esse non potest, quia ut definitur in professione fidei Pii IV, sub altera tantum specie verum sa­ cramentum sumitur, quin tamen idem proportionaliter dici possit de singulis seorsum unctionibus. Hinc Extrema Unctio vere est aliquid unum formaliter et perfective, eo scilicet pacto quo una est domus composita ex omnibus partibus necessariis ad habitan(*) Trident., Sess. XIII, cap. 5. • ' 324 • «i •5 I z I Ί QUA EST. LXXIll. dum, quarum nulla per se est domus, sed solum omnes simul. Verum Eucharistia propter oppositam rationem, simpliciter di­ cenda est plura sacramenta, non unum. Sed contra est, quod duae species non sunt omnino eiusdem rationis, et non omnino idem proxime significant, quia una signi­ ficat corpus et altera sanguinem ; ergo non possunt esse duo sa­ cramenta solo numero differentia. Rursus, impossibile est ut sint duo sacramenta specie diversa, quia sic sacramenta novae legis forent plura quam septem. Relinquitur ergo ut dicantur duo par­ tialia signa per quae integratur significatio unius perfecti sacra­ ment·, quod est dicere, Eucharistiae sacramentum esse materialiter plura, formaliter vero et perfective unum. Considerandum igitur est quod unum numero dicitur tripli­ citer. Uno modo, sicut indivisibile quod nec actu nec potentia est plura, ut punctum. Alio modo, sicut continuum quod quidem est unum actu, sed plura potentia, ut linea. Tertio modo, sicut per­ fectum aliquod quod ex pluribus partibus constituitur, ut domus quae est multa quodammodo etiam in actu, sed illa multa conve­ niunt in aliquo uno: et hoc modo quodlibet sacramentum dicitur unum, in quantum multa quae sunt in uno sacramento adunan­ tur ad unum signandum et etiam causandum, cum sacramentum significando causet. Et ideo, ubi una materia vel materiae ap­ plicatio simul cum una forma sufficit ad perfectam significa­ tionem, facit unum sacramentum. Ubi autem perfecta signi­ ficatio esse non potest, nisi per plures materias vel materiae applicationes simul cum totidem formis, tunc nonnisi per haec plura unum perfectum sacramentum constituitur. Exemplum est in Extrema Unctione, quia curatio interiorum vulnerum non potest perfecte significari, nisi per appositionem medicinae ad diversas vulnerum radices. Et simile quid invenire est in Eucha­ ristia. Deputatum est enim sacramentum istud ad refectionem spiritualem sub figura et analogia corporalis. Quia igitur refectio corporalis duo requirit, puta cibum et potum, ideo oportuit esse aliquid per modum cibi quod est corpus Christi sub specie panis, et aliquid per modum potus quod est sanguis Christi sub specie vini. Et haec duo. cum se mutuo compleant in ordine ad unum A. w I DE EUCHARISTIA IN GENERALI 325 efl'ectum gratiae symbolice significandum, constituunt sacramen­ tum quod est materialiter quidem plura, sed formaliter et per­ fective unum (‘). Ad lum ergo dicendum quod duae species consecratae nullo modo se habent ut duo individua unius naturae, sed sicut osten­ sum est, sese mutuo complent in ordine ad perfectam significa­ tionem spiritualis animae refectionis. Ad rationem vero additam, est duplex opinio. Quidam negant conferri sub alterutra specie indifferenter, totum effectum Eucharistiae ; imo dicunt dari sub specie panis gratiam distinctam ab ea quae datur sub specie vini, tametsi ex una et altera sacramentali gratia integretur una perfecta animae refectio, quod sufficere autumant ad formalem unitatem sacra­ menti. Ita Salmanlicenscs, Lugo, Vasquez, quorum ex consequenti rata sententia est, adaequatam Eucharistiae gratiam non percepi nisi a communicantibus sub utraque specie. Sed contra est quod stante hac opinione, vix posset defendi ecclesiastica disciplina de qua Tridentinum, Sess. 21. Esset enim ex hypothesi aliquis fons gratiae specialis, a Christo pro populo christiano perenniter in­ stitutus (2), et ex praecepto ecclesiastico omnibus laicis, imo et clericis non celebrantibus, in perpetuum interdictus : quod absit. Potius ergo dicendum, auctoritates a Lugone allatas non demon­ strare eius intentum. Ex iis enim et similibus hoc unum potest(*) (*) Ita fere S. Thomas, in IV, D. 23, q. 1, a. 1, q. 2. (2) « Petes in quo differant isti effectus secundarii cibi et potus spi« ritualis ? Respondeo, aliquam differentiam agnosci ab Ecclesia, licet in « speciali non possimus omnes differentias comprehendere; ideo enim «singulis speciebus tribuit suos proprios effectus in hymno Corporis < Christi : Dedit fragilibus corporisferculum, dedit ei tristibus sanguinis < poculum, quasi dicat, effectum cibi esse roborare fragffes, iuxta illud < Psalm. CIII : EI panis cor hominis confirmet, effectum vere potus esse « nutrire quidem..., laetificando tamen animum tristem, iuxta illud eius« dem Psalmi : Et vinum laetificet cor hominis. Hinc enim est quod ali « quando effectus calicis appellatur in Scriptura inebriatio animae, quia < affert hilaritatem quamdam, qua homo reddatur quodammodo insen< sibilis ad tribulationem, sicut ebrius redditur etiam naturaliter insen« sibilis» Lugo, de Euch., Disp. 12, Sect. 3, num. 73. 1 ■ 'C. ·.· -TO* -5? ■ 326 ’ · ; ·> ·. ·„ * - .· · *·.·ν ■.„ QUA EST. LXXUI. concludi, diversos scilicet effectus qui in gratia Eucharistiae vir­ tualité!· distinguuntur, recte apprcpriari sive uni sive alteri speciei secundum maiorem eorum convenientiam cum propria alterutrius qualitate; et ideo eodem vitio laborat argumentum, ac si ex hoc quod potentia in Scripturis appropriatur Patri, sapientia Filio, bonitas Spiritui Sancto, concluderet quis, soli Patri convenire potentiam, soli Filio sapientiam, soli Spiritui Sancto bonitatem. Aliunde ergo quaerenda est explicatio, et melius sentire videntur qui dicunt, totam gratiam quae confertur sumenti utram­ que speciem, conferri etiam sumenti alterutram tantum. Sed hoc ideo est, quia semper, ex ipsa lege constitutiva huius sa­ cramenti, una species ordinem dicit ad alteram, et connotât illam. Haec enim inseparabilis connotatio satis est ut unaquae­ que communicet in significatione totius cuius est pars, faciendo scilicet ut una species sit semper alteri coniuncta, non physice quidem, sed quantum sufficit ad significationem spiritualis refe­ ctionis, cum in signis non eaedem conditiones requirantur ac in physicis, ut dictum est supra. Unde haec duo bene stant : et quod duae species concurrant ad unam perfectam significatio­ nem sacramentalem, ac per hoc, coeant in unum sacramentum; et quod nihilominus, singula quaeque seorsum sumpta habeat eumdem effectum quem utraque simul. Uno verbo, sequeretur duas species non esse formaliter et perfective sacramentum unum, si integer Eucharistiae effectus causaretur per unam tantum spe­ ciem prout facientem quoddam totum independens atque per­ fectum. Nunc autem si effectus integritas consequitur sumptio­ nem vel unius speciei, secundum quod alterutra se habet ut pars communicans in virtute significativa totius, nulla est se­ quela ut patet. Ad 2am vero dicendum quod in materiali pluralitate et for­ mali unitate conveniunt Extrema Unctio et Eucharistia, nec oppositum probat ratio in argumento assignata, quia differentia debet aliunde repeti. Nam Eucharistia conficitur in consecratione materiae ; quare res et sacramentum est sub utroque elemento consecrato, et ideo, quodcumque elementum sumatur, verum sacramentum accipitur. Nunc autem Extrema Unctio perficitur i DE EUCHARISTIA IN GBNERALI 32Ί in usu materiae ; unde res ct sacramentuni non est in materia ipsa, sed tunc primum in homine inducitur, cum materia fuit perfecte applicata, id est ad quinque sensus admota ; impossi­ bile igitur est ut in singulis seorsum unctionibus verum confi­ ciatur sacramentum. Et tamen utrobique per plura materialiter distincta integratur una perfecta significatio. ■■■■ 4 THESIS XXXVI. (Art. 5). Etsi res sacramenti Eucharistiae quoad sui inchoatio­ nem, sit medium necessarium ad salutem, non tamen est necessitate medii necessarium sacramentum ipsum, nec in re, nec in voto proprie dicto. Medium ad salutem necessarium est incorporatio ad Chri­ stum, quae in prima iustificatione confertur. Sed huiusmodi in­ corporatio est res _ sacramenti Eucharistiae in sui inchoatione et initio. Ergo res Eucharistiae quoad sui inchoationem, est medium ad salutem necessarium. Maior est evidens, quia prima justifi­ catio formaliter consistit in prima gratia et charitate habituali, quae ipsum est vinculum quo tamquam membra viva unimur Christo et mystico corpori eius. Minor vero patet, quia res Eu­ charistiae est perfecta unitas corporis mystici, hoc est, perfecta unio animae ad Christum et ad membra eius per charitatem, uti suo loco exponetur in Quaest. 79, in qua de effectibus huius sacramenti. • Λ Ipsum tamen sacramentum non est necessitate medii ne­ cessarium, nec in re, nec in voto proprie dicto f1). Etenim illud tantum necessitate medii requiritur ad salutem, quod requiritur ut medium ad iustificationem primam, sive necessitas oriatur ex (J) Votum proprie dictum intellige veram ac proprie dictam volun­ tatem, vel in se explicitam, vel in alio actu implicitam, suscipiendi sacramentum; cuius quidem voluntatis, quicumque usu rationis carent, sunt, ut constat, absolute incapaces. 328 QUAEST. LXXUI. natura rei, sive ex positiva Dei institutione. Sed Eucharistia non fuit regulariter instituta ad conferendam justificationem pri­ mam, quin imo eam praesupponit ; ergo non potest esse neces­ saria in re. Sed nec etiam in voto proprie dicto, quia votum supplet defectum rei, et sequitur naturam seu melius conditio­ nem eius. Nec obstat quod Ioan. VI-54 dicitur : « Nisi mandu­ ce caveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non « habebitis vitam in vobis » ; ex quo videretur sequi, eiusdem esse necessitatis Eucharistiam ac Baptismum de quo pariter scriptum est : « Nisi quis renatus fuerit ex aqua..., non potest « introire in regnum Dei ». Sed hoc revera non sequitur, pro­ pter differentiam subjectae materiae. Nativitas enim spiritualis est per se requisita ad habendam primo vitam sine qua nemo salvatur; sed cibus spiritualis requiritur tantum ad vitae con­ servationem in his in quibus per mortale peccatum vita potest extingui. Quare illud evangelii : Non habebitis vitam in vobis, recte exponitur : Non habebitis permanenter, id est, non perse­ verabitis in vita semel accepta. In quo quidem sermo est de solis adultis, non autem de infantibus et iis omnibus qui usu rationis carentes, vitam spiritualem per peccatum amittere omnino non possunt. Itaque solum sequitur Eucharistiam esse pro adultis necessarium medium ad perseverandum in gratia per longum tempus, sed inde perperam concluderes hoc sacramentum esse, vel ipsis adultis, medium necessarium simpliciter, quia quisquis in gratia moritur, salvatur : sive a longo tempore gratiam con­ secutus sit, sive in ipsis mortis angustiis eam primo acquirat vel per poenitentiam recuperet. His tamen non obstantibus, adhuc dici potest Eucharistia necessaria ad salutem in voto improprie dicto. Ratio quia neces­ sarius est baptismus, cuius effectus non absurde consideratur ut quoddam votum Eucharistiae. Est enim baptismus ianua omnium sacramentorum, quorum Eucharistia finis est et consummatio ; praeterea, ut dictum est, inchoat effectum quem Eucharistia ul­ timo perficit. In omni autem medio est quidam ordo ad finem, et in omni inchoatione est quaedam inclinatio ad consummativum : atque ideo, omnis qui gratiam baptismalem habet, ipso DE EUCHARISTIA IN GENERALI 329 naturali pondere eius quod accepit, dici potest tendere in Eu­ charistiam et desiderio manducare corpus Christi, etiamsi aliunde incapax sit voti proprie dicti. — Et hoc modo explicantur dicta Augustini (*), et quorumdam aliorum, qui in controversia Pelagiana accommodaverunt etiam pueris verba evangelica, nisi manducaveritis, etc. Nam cum Pelagiam' inepte distinguerent inter regnum caelorum et vitam aeternam, dicentes quod infantes sine baptismo decedentes consequuntur vitam aeternam, non tamen introeunt in regnum caelorum, Augustinus eos confuta­ bat, quia qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, non po­ test introire in regnum Dei, dixit etiam : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis ; qui mandu­ cat meam carnem, habet vitam aeternam, etc. Atqui pueri, nonnisi per baptismum aliquo modo manducant carnem Filii hominis. Ergo sine baptismo decedentes, nec ad regnum caelo­ rum, nec ad vitam perveniunt aeternam. Hinc in corpore iuris, de Consecr., Dist. 4, c. 151, refertur doctrina Bedae ex ipso Augustino, Tract, in Ioan. 26 et 27, compilata : « Nulli, inquit, « est aliquatenus ambigendum, tunc unumquemque fidelium cor« poris sanguinisque dominici participem fieri, quando in bapti« smate membrum Christi corporis efficitur, nec alienari ab « illius panis calicisque consortio, etiamsi antequam panem illum « comedat et calicem bibat, de hoc saeculo in unitate corporis « Christi constitutus abscedat. Sacramenti quippe illius partici« patione ac beneficio non privatur, quando ipse, hoc quod ipsum « sacramentum est, invenitur ». *)( August. 1. 1 contra duas epist. Pelagian., c. 22. — Nec opus est ostendere quam longe distet Augustini doctrina ab ineffabili illa pro­ positione Antonii Rosmini, per decretum S. Offici 14 Dec. 1887 con­ demnata : « Quoniam qui non manducat carnem Filii hominis et bibit « eius sanguinem non habet vitam in se, et nihilominus, qui moriuntur < cum baptismate aquae, sanguinis, aut desiderii, certo consequuntur < vitam aeternam : dicendum est, his qui in hac vita non comederunt «corpus et sanguinem Christi, subministrari .hunc caelestem cibum in « futura vita, ipso mortis instanti. Hinc etiam, sanctis veteris testamenti « potuit Christus descendens ad inferos, seipsum communicare sub spe« ciebus panis et vini, ut aptos eos redderet ad visionem Dei. 330 QVAHST. LXXIll. Scholion — In art. 4 recenset S. Thomas omnia nomina huius sacramenti. Dicitur enim sacrificium, secundum quod pas­ sionem crucis ita repraesentat, ut Christum ipsum contineat sub externo habitu mortis. Dicitur communia vel synaxis, in quan­ tum est signum efficax unitatis corporis mystici. Dicitur viati­ cum, secundum quod praebet nobis viam perveniendi in futu­ ram Dei fruitionem quam progno. ticat. Generaliter vero dicitur eucharistia, quasi bona gratia per excellentiam. In art. 5 ostenduntur convenientiae institutionis in ultima coena. Primo, quia fuit conveniens ut tunc Christus seipsum re­ linqueret sub specie sacramenti, quando in propria specie fide­ les relinquebat. Secundo, quia imminente passione, omnia vetera sacrificia et sacramenta quibus futurum crucis sacrificium annun­ tiabatur, finem accipiebant. Nunc autem, sicut ante incarnatio­ nem oportuit conservari spem futurae redemptionis per solemne exercitium cultus, ita necesse fuit conservari post redemptionem peractam iugem eius memoriam, et semper praesentari Deo hostiam mactatam ab origine mundi per quam solam homines ad Deum habent accessum. Fuit igitur convenientissimum ut institueretur novum sacrificium, quando vetera in eo erant ut desinerent. Tertio, quia hoc sacramentum erat potissimum do­ num, cum maximo affectu retinendum, et ideo in ipso discessu commendandum. Etenim « ea quae ultimo dicuntur, maxime « ab amicis recedentibus, magis memoriae commendantur, prae« sertim quia tunc magis inflammatur affectus ad amicos ; ea « vero ad quae magis afficimur, profundius animo imprimun« tur ». Denique, art. 6 agit S. Thomas de figuris Eucharistiae, quas exponit elegantissime : « Quantum ad id quod est sacra­ ti mentum tantum, potissima figura fuit huius sacramenti obla« tio Melchisedech qui obtulit panem et vinum. Quantum au­ « tem ad ipsum Christum passum qui continetur in hoc sacra­ « mento (ut sacramentum et res), figurae eius fuerunt omnia « sacrificia V. T., praecipue sacrificium expiationis, quod erat « solemnissimum. Quantum autem ad effectum (qui est res tan­ « tum), fuit praecipua eius figura manna quod habebat in se DE EUCHARISTIA IN GENERALI 331 < omnis saporis suavitatem. Sed agnus paschalis quantum ad « haec tria praefigurabat hoc sacramentum : quantum enim ad « primum, quia manducabatur cum panibus azymis. Quantum « vero ad secundum, quia immolabatur ab omni multitudine fi« liorum Israel quarta decima luna, quod fuit figura passionis « Christi qui propter innocentiam dicitur agnus. Quantum vero « ad effectum, quia per sanguinem agni paschalis protecti sunt « filii Israel a devastante angelo, et educti de aegyptiaca ser« vitute ». i I DE MATERIA SACRAMENTI EUCHARISTIAE Quaest. lxxiv-lxxvh. Post considerationem sacramenti in generali veniendum est ad singula quae in eo distinguuntur, et primo dicendum est de materia, quae quidem distinguitur in remotam et proximam. Panis et vinum sunt materia remota, vel melius materia circa quam exercetur actio consecrativa. Proxima vero, quae sola in­ greditur ipsam sacramenti constitutionem, sunt species sub qui­ bus Christus praesens efficitur. Agendum itaque primo de ma­ teria circa quam, (Quaest· 74). Secundo de iis quae ad eius consecrationem spectant, id est de transubstantiatione, seu con­ versione substantiae in substantiam corporis et sanguinis Chri­ sti, .Quaest. 75 . Tertio de modo exsistendi corporis Christi sub speciebus consecratis, (Quaest. 76). Quarto denique de ipsissimis speciebus sive accidentibus quae in hoc mysterio absque subiecto manent, (Quaest. 77)· Quaest. lxxiv. DE MATERIA REMOTA SACRAMENTI EUCHARISTIAE Sicut corporalis vita materiali alimento indiget, ait S. Tho­ mas in -1 c. Gent., c. 61, ne propter resolutiones continuas na­ tura corporis dissolvatur et eius virtus depereat, ita necessa­ rium fuit in spirituali vita spirituale alimentum habere quo re­ generati per baptismum, in virtutibus conserventur et crescant. Et quia spirituales effectus sub similitudine visibilium fiunt, con­ gruum fuit nobis tradi huiusmodi spirituale alimentum sub spe­ ciebus illarum rerum quibus homines communius ad corporale alimentum utuntur. Huiusmodi autem sunt panis et vinum, et ideo convenienter ex pane et vino assumpta est materia huius sacramenti. Accedit quod materia illa idonea erat ad repraesen- «>:·■ DE MATERIA SACRAMENTI EUCHARISTIAE 333 tationein dominicae passionis, dum species solida panis consecratiir ut sacramentum corporis, et species liquida vini ut sa­ cramentum sanguinis. Accedit demum quod utrumque elementum in unum aliquid redigitur ex multis (*), ac per hoc, natum est mystice designare rem sacramenti quae est perfecta unitas cor­ poris mystici, teste Apostolo dicente: o Quoniam unus panis, « unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane partici« pamus ». De materia autem primae consecrationis specialiter notan­ dum est quod requiritur panis triticeus, sed ad validitatem non refert an sit azymus vel fermentatus. « Cum esse fermentatum « vel azymum, ait S. Thomas, 4 c. Gent., c. 69, non sit de « ratione panis, sed utrolibet existente, species panis salvetur, « ex utrolibet pane potest confici sacramentum, et propter hoc « diversae ecclesiae diversum usum habent, et utrumque con« gruere potest significationi sacramenti ». Nam in azymo si­ gnatur puritas et immunitas a corruptione, et sic panis azymus congruit tum puritati corporis Christi quod conceptum et natum est de Virgine, tum puritati quae decet fideles hoc sacramento utentes ut de hoc mundo transeant ad Patrem, id est de corruptione terrestris vitae ad caelestis vitae incorruptio.nem ; unde Apostolus, 1. Cor. V-8 : Eptiletmtr... in azymis sinceritatis et veritatis. Ve­ rum nec ratio deest cur Graeci in fermentato celebrent ; fermen­ tum enim sub alia et alia consideratione est similitudo diversorum. Certe in quantum inducit corruptionem quamdam, significat malam doctrinam vel malos mores, iuxta illud Apostoli ubi supra : Modicum fermentum totam massam corrumpit, et iterum in evangelio legitur: Cavete a fermento Pharisaeorum. Sed ex alio re­ spectu, fermentum dicit fervorem et vim efficacem ac maxime penetrantem, et hoc modo apprime congruit significationi Eucha­ ristiae, cuius virtus totum hominem invadit et suo fervore replet. p) « Propterea quippe, sicut etiam ante nos hoc intellexerunt ho« mines Dei, Dominus noster lesus Christus corpus et sanguinem suum «in eis rebus commendavit, quae ad unum aliquid rediguntur ex mul­ ct tis. Namque aliud in unum ex multis granis confit, aliud in unum ex «multis acinis confluit». August., Tract. 26 in Ioan., η. 17. : : .· 334 2 Λ? QUABST. LXXV. Hinc de hoc sacramento solet intelligi notissima ilia evangelii parabola: Simile esi regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum. Nam etsi, sensu primario, fermentum istud designet ver­ bum evangelicum quod initio tam modicum videbatur, et ni­ hilominus brevi tempore invasit totum orbem, intime penetrando tres principales hominum progenies: adhuc tamen in mystici si­ gnificatione fermenti comprehenditur Eucharistia, quae cum sit parvula benedictio, ut Cyrillus ait, integrum hominem penetrat ac veluti fermentat, in animam efficaciam habens et in corpus, ut dicetur suo loco. Concludendum ergo, ritum utriusque eccle­ siae esse rationabilem et consentaneum naturae sacramenti. De materia tandem secundae consecrationis breviter dicen­ dum quod requiritur vinum de vite, cui ex ecclesiastico praecepto permiscenda est aqua, sed in modica quantitate ne vini species solvatur. Huius porro praecepti finis est mystica significatio, quae multiplex a S. Thoma, art. 6 huius quaestionis, assignatur. Principalis tamen videtur esse adunatio populi fidelis cum Chri­ sto, quae et ipsa exemplatur per unionem assumptae humani­ tatis cum Verbo (*). Sicut enim aqua de se insipida communicat sapori et caeteris proprietatibus vini quando ei admiscetur, ita animae fidelium per coniunctionem ad Christum deiformes fiunt. Caeterum in re aperta et omnibus obvia non est cur diutius immoremur; unde statim ad difficiliora transeundum. Quaest. LXXV. DE CONVERSIONE PANIS ET VINI IN CORPUS ET SANGUINEM CHRISTI. « « « « Aliter generans generato coniungitur, et aliter nutrimen­ tum nutrito in corporalibus rebus. Generans enim non oportet secundum substantiam generato coniungi, sed solum secundum virtutem; sed alimentum oportet nutrito secundum substantiam (*) Cf. decretum pro Armenis, EnchiricL, n. 593. DE TKANSUBSTANTIA ΠΟΝΕ 335 « coniungi. Unde, ut corporalibus signis spirituales effectus re« spondeant, mysterium Verbi incarnati aliter nobis conjungitur « in Baptismo qui est spiritualis regeneratio, atque aliter in « hoc Eucharistiae sacramento quod est spirituale alimentum. « In Baptismo enim continetur Verbum incarnatum, solum se« eundum virtutem ; sed in Eucharistiae sacramento confite« mur ipsum secundum substantiam contineri » (*). Itaque de ratione et modo quo sub panis et vini speciebus fit praesens, nunc omnino dicere oportet, ac per hoc, iam ingredimur ipsa viscera mysterii. « Porro ex ipso titulo questionis in qua de reali praesentia disputare incipit S. Thomas, iam apparere potest fundamentale discrimen quod est inter doctrinam eius circa Eucharistiam, et va­ rias opiniones quae inceperunt invalescere in scholis, saeculo XVI exeunte. Inscribit Angelicus quaestionem istam : De conversione panis et vini in corpus et sanguinem Christi. Est enim apud ipsum caeterosque antiquos doctores scholasticas rata et certa sententia, quod transubstantiatio ita intime et necessario cohaeret cum reali corporis Christi praesentia in sacramento, ut non possit negari primum, quin ipso facto logice sequatur negatio alterius. Docent quippe, solam transubstantiationem posse reddere rationem novae praesentiae Christi sub speciebus, quia ut dicitur art. 3 huius quaestionis in corpore: Non est dare aliquem modum qiio corpus Christi verum esse incipiat in hoc sacramento, nisi per conversionem substantiae panis in ipsum (2). Recentiores e contra, (£) S. Thom., 4. c. Gent., c. 91. (2) Primus Caietanus in schola S. Thomae, incepit in hoc puncto a Magistri doctrina recedere. Scribit enim in 3am Partem, q. 75, art. 2: « Praemittendum est quod non est hic quaestio de divina potentia; non «enim ad hunc tractatum haec spectat questio; sed quaerimus quid « institutus ordo causarum habeat. Unde, cum dicitur in littera : Impos« sibile est, etc., non est sermo de impossibili secundum divinam po« tentiam absolute, sed secundum potentiam ordinatam, secundum «quam attenditur possibile vel impossible in ecclesiasticis mysteriis». Quod quam falsum sit, ad sensum S. Thomae quod attinet, postea vi­ debimus. \· 336 - * QVAES T. LXXV. etsi quoad alia omnia puncta inter se vel maxime dissentiant, in uno tamen negativo concordant. Nam in eorum opinionibus transubstantiatio non necessario cum reali praesentia connectitur; quin imo nullo modo reddit vel reddere potest rationem novae praesentiae Christi in sacramento, sed est aliquid pure conco­ mitans, quod per accidens solum se habet ad realem praesen­ tiam in quantum huiusmodi. Quae igitur cum ita sint, necesse est ut quamvis apud omnes catholicos habeatur una eademque generalis transubstantionis notio, longe tamen dispares inveniantur sententiae, quando ad distinctam et scientificam notarum eius analysim devenitur. Hinc, ne defectu sufficientis praecisionis in intellectu terminorum, aerem verberare videamur, prius oportebit determinare, quis inter mul­ tos appareat legitimus, et ad mentem Conciliorum exactus, transubstantiationis conceptus. Quin etiam, ut totum praesentis con­ troversiae obtectum definiatur magis, itemque ut accurate distin­ guantur errores ab iis opinionibus quae salva orthodoxia sustineri possunt, atque hoc modo habeatur unde mens dirigi possit in satis difficili et salebroso itinere, operae pretium erit sequentia capita per modum proleçomeni exponere. De praesentia reali et transubstantiatione, quid fide ca­ tholica tenendum. Regula fidei- — Primus negator realis praesentiae Christi in sacramento, saeculo XI apparuit. Fuit autem Berengarius (*), in Concilio Turonensi primum condemnatus, deinde in Concilio (‘) « Is ergo (Berengarius , cum iuveniles adhuc in scholis ageret « annos, elatus ingenii levitate, ipsius magistri sensum non adeo cura« bat, condiscipulorum pro nihilo reputabat, libros insuper artium con« temnebat. Sed cum per se attingere philosophiae altioris secreta non «posset, neque enim homo ita acutus erat, novis saltem verborum in« terpretationibus... singularis scientiae laudem sibi arrogare, et cuius« dam excellentiae gloriam venari, qualitercumque poterat, affectabat. « Factumque est ut pompatico incessu, sublimi prae caeteris suggestu, DE 337 TRANSUB9TANTIATIONE Romano sub S. Gregorio VII coactus eiurare haeresim suam per sequentem fidei professionem in corpore iuris insertam : >< Ergo Berengarius corde credo et ore confiteor, panem et vi« num... per mysterium sacrae orationis et verba nostri Redem­ it ptoris, substantialiterconverti in veram et propriam ac vivi« ficatricem carnem et sanguinem D. N. I. C.; et post conse« crationem esse verum Christi corpus, quod natum est de « Virgine, et quod pro salute mundi oblatum in cruce pependit, «et quod sedet ad dexteram Patris; et verum sanguinem Christi « qui de latere eius effusus est, non tantum per signum et vir« tutem sacramenti, sed in proprietate naturae et veritate sub­ ii stantiae » (* *). Brevius Concilium Lateranense IV cap. Firmiter, praesen­ tiam realem simul cum transubstantiatione per modum unius complectitur, definiens quod Christi Domini « corpus et san­ ie guis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter « continentur, transubstantiatis pane in corpus et vino in san­ ie guinem, potestate divina » (2). Saeculo tandem XVI advenerunt Protestantes inhaerentes vestigiis Wiclefi in Concilio Constantiensi iam dudum anathema­ tizati. Plerique simpliciter negabant realem praesentiam; Lutherus vero asserebat quemdam modum, aut verius quosdam modos qualiscumque praesentiae a se successive excogitatos; omnes ad unum, transubstautiationem explodebant. Cum autem errores suos tentarent tegere sub calliditatibus verborum plus minusve « dignitatem magistri potius simulans quam rebus ostendens, profunda « quoque inclusione inter cucullum, ac simulatione longae meditationis, « et vix tandem satis desideratae diu vocis lentissimo quodam quasi < plangore incautos decipiens, doctorem sese artium pene inscius pro« ftteretur. Sed postquam a Domino Lanfranco in dialectica de re satis < parva turpiter est confusus..., desertum se iste a discipulis dolens, ad « eructanda impudenter divinarum Scripturarum sacramenta..., sese < convertit, etc.». Guitmundus, de corp, et sang. Christi veritate, 1. 1 sub initio. Migne. Patr. Lat., Torn. 149. (*) Enchirid. n. 298. (2) Enchirid. n. 357. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 22 338 QUAEST. LXXV. ad speciem veritatis accedentium, contra omnes serpentinae frau­ dis formas edita est definitio Tridentina, in qua dicitur corpus Christi « in sanctissimo Eucharistiae sacramento contineri vere, realiter, et substantialiter *. Vere, id est, non tantum ut in si­ gno vel figura, sicut aiebant Sacramentarii (/). Realiter, id est, a parte rei. non autem, sicut Calvinus asserebat, quatenus fidei contemplationi fit veluti praesens id quod physice nonnisi in caelo est. Substantialiter, id est, secundum substantiam, et non tantum secundum virtutem quamdam a sacratissimo corpore de­ lapsam, quam Calvinus, et cum eo moderni forsitan Anglican), non timerent concedere. Quod autem ad transubstantiationem attinet, eiusque habitudinem ad praesentiam realem, definitiones praecedentium conciliorum magis magisque a Tridentino deter­ minantur. Nam in sess. XIII, cap. 4, haec habet nunquam satis meditanda: « Quoniam autem Christus Redemptor noster cor« pus suum id quod sub specie panis offerebat vere esse dixit, « ideo persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, idque nunc « denuo Sancta haec Synodus declarat, per consecrationem panis « et vini, conversionem fieri totius substantiae panis in substan<> tiam corporis D. N. I. C. et totius substantiae vini in sub« stantiam sanguinis eius, quae conversio convenienter et pro(‘) Nota, damnari in Sacramentariis quod dixerint Christum esse in Eucharistia ut in signo, sensu excludente, quasi ibi esset ut in signo non continente vere id quod significat. Nunc autem sensu affirmante ve­ rissimum est corpus Christi esse sub speciebus. tanquam sub signo sui. < L’nde in fine cuiusdam missae oratur et dicitur: Perficiant in nobis, < Domine, quaesumus, sacramenta tua quod continent, ut quod nunc specie i gerimus, rerum veritate capiamus. Postulat quippe sacerdos ut corpus «Christi quod sub specie panis et vini nunc geritur, manifesta visione. * sicut revera est, quandoque capiatur... Et de hoc eodem sacramento « legitur in passione beati Dionysii, cui dum sacrum mysterium cele- ■ braret in carcere. apparuit Dominus, dansque illi sancta dixit : Accipe < hoc, chare meus, quod mox complebo tibi una cum Patre meo. Ac si ediceret: Quod tibi do modo in viatico, non mutabo in praemio, ut < dem aliud: sed id ipsum complebo, meipsum manifestans ». Algerus de sacr. corp, et sang. Dornin.. l.l.c.5. Migne, Patr. Lat., Torn. 18o. DE TRANSUaSTANTIATIONE 339 « prie a Sancta catholica Ecclesia, transubstantialio est appel« lata » (l). Denique in Bulla Auctorem Jidei novum additur documentum quo edocemur, transubstantiationis conceptum prout fuit in per­ petuo intellectu Ecclesiae catholicae, non his duabus tantum notis absolvi, quae sunt realis praesentia corporis Christi a primo in­ stanti peractae consecrationis, et cessatio in hoc eodem instanti, totius substantiae panis et vini, solis remanentibus speciebus. Sic enim habet praedicta Bulla, sub n. 29: « Doctrina Synodi « (Pistoriensis), qua parte tradere instituens fideicdoctrinam de ritu « consecrationis, remotis quaestionibus scholasticis circa modum « quo Christus est in Eucharistia, a quibus parochos docendi mu· « nere fungentes abstinere hortatur, duobiis his tantum propositis: « primo, Christum post consecrationem, vere, realiter, substan« tialiter esse sub speciebus; secundo, tunc omnem panis et vini « substantiam cessare, solis remanentibus speciebus, — prorsus « omittit ullam mentionem facere transubstantiationis seu conver« sionis totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae « vini in sanguinem, quam velut articulum fidei Tridentinum Con­ cilium definivit..., quatenus per inconsultam istiusmodi suspi« ciosamque omissionem notitia subtrahitur tum articuli ad fidem « pertinentis, tum etiam vocis ab Ecclesia consecratae ad illius « tuendam professionem adversus haereses, tenditque adeo ad « eius oblivionem inducendam, quasi ageretur de quaestione mere « scholastica : perniciosa, derogans expositioni veritatis catholieae « circa dogma transubstantiationis, favens haereticis ». Qua ex definitione illud saltem negativum eruitur, transubstantiationem t1) Haec definitio, fere ad verbum transcripta est ex S. Thoma in praesenti, art. 4. in corp. « Cum in hoc sacramento sit verum corpus < Christi..., necesse est dicere quod incipiat ibi esse per conversionem α panis in ipsum... Et hoc agitur virtute divina in hoc sacramento; « nam tota substantia panis convertitur in totam substantiam corporis Christi, et tota substantia vini in totam substantiam sanguinis Chri« sti. Unde haec conversio non est formalis, sed substantialis, nec con< tinetur inter species motus naturalis, sed proprio nomine potest dici « transubstcintiatio ». noto 340 1 QUAEST. LXXV. nempe nondum explicari per meram cessationem totius substan­ tiae panis et vini, ac veram ac realem praesentiam Christi sub separatis speciebus, statim post consecrationem. Et de regula quidem fidei, hactenus. Huic opponuntur sen­ tentiae heterodoxae, quas e regione oportet recensere. Sententiae erroneae. — Sententias erroneas nunc dico, quae secundum se tales sunt, sive a suis auctoribus haereticali pertinacia assertae fuerint vel non, sive etiam secutae sint vel potius praecesserint solemnes definitiones quibus contradicunt. Praetermissis autem haeresibus quae expresse et in terminis ne­ gant. aut praesentiam realem, aut transubstantiationem, aut utrum­ que simul, (quia de iis iam sufficienter est dictum), duo prin­ cipales commemorantur errores praefatis fidei regulis aperte re­ pugnantes. Primus error tribuitur Durando in IV, D. 11, q. 3. Docet remanere panis materiam, et panem converti in corpus Christi virtute verborum consecrationis, quatenus per ipsius Christi ani­ mam materia remanens informatur. Fuit hisce ultimis temporibus sub variis formis incaute renovatus a quibusdam, aliunde piis et catholicis, sed ut videtur, nimium indulgentibus pruritui accom­ modandi sacrosancta religionis mysteria ad imaginationis captum et ad volubilia ac semper fluctuantia humanarum opinionum com­ menta (*). Ad eum etiam reducitur propositio Rosminiana quae sub n. 29 recensetur inter quadraginta, a S. Inquisitionis Con­ gregatione anno 1887 damnatas : A catholica doctrina, quae sola est veritas, minime alienam putamus hanc contecturam. In eucha­ ristico sacramento substantia panis et vini fit vera caro et verus p) Omnes explicationum fabricae quae in praesenti mysterio in­ niterentur super recentiorum chimicorum placita de proprietatibus seu viribus materiae, sunt multiplici ex titulo vitandae. — Primo quia ad id quod totam naturam exsuperat, naturales vires nihil conferre possunt. — Secundo quia principia ipsa unde sumitur expositionis fundamentum, hodie affirmantur, et cras in opinione doctorum destruuntur. — Tertio quia verendum est ne illi ipsi quos ad fidem attrahere volumus, fidem nostram potius irrideant existimantes nos tam levibus rationibus acquie­ scere. De quo vide S. Thomam, 1. q. 32, a. 1 in corp. DE TKANSÜBSTANTIATfONB 341 sanguis Christi, quando Christus eant facit terminum sui prin­ cipii sentientis, ipsamque sua vita vivificat ; eo ferme modo quo panis et vinum vere transubstantiantur in nostram carnem et sanguinem, quia fiunt terminus nostri principii sentientis. Sed contra est quod coniectura ista omnino laedit dogma catholi­ cum, et multiplici ex titulo directe ei opponitur. Etenim primo, Tridentinum (*) definit singularem esse con­ versionem panis et vini in substantiam corporis et sanguinis Christi, haneque singularem ac prorsus mirabilem conversionem aptissime et proprie transubstantiationem appellari. Quibus ver­ bis Sancta Synodus aperte docuit, transubstantiationis rationem in solo altaris mysterio inveniri, et conversionibus aliis, maxime naturalibus, nequaquam convenire. Nunc autem coniectura adstruit univocam esse conversionem eucharisticam cum notissima illa conversione alimenti in substantiam sumentis, asserens pa­ nem et vinum per nutritionem vere transubstantian in nostram carnem et sanguinem. Nec refert quod Gregorius Nyssenus (2), aliique Patres passim, dicant mutari nunc panem in carnem Christi per consecrationem, sicut mutabatur olim, dum ipse Chri­ stus in carne mortali utebatur hoc alimento ad refectionem corporalem. Aliud enim est uti similitudine nutritionis, ut vera et realis conversio ostendatur, aliud vero est adstruere univocitatem, asserendo utrobique idem conversionis genus cui vere competat transubstantiationis nomen et ratio. Praetera Tridentinum non solum mirabilem ac singularem dicit conversionem panis in corpus Christi, sed etiam quo titulo sit mirabilis ac plane singularis, aperte declarat docens conver­ sionem hanc esse totius substantiae panis in corpus, manentibus duntaxat speciebus. Coniectura autem videtur in primis conver­ sionem ipsam absolute de medio tollere ; nam illud quod manet in suo esse, et cui solum additur nova terminatio, profecto in (*) « Si quis... negaverit mirabilem illam et singularem conversio« nem totius substantiae panis... quam Catholica Ecclesia aptissime tran< substantiationem appellat, anathema sit». Trid., Sess. XIII, can. 2. (2) Greg. Nyss. orat, cathec., n. 37. 342 1 QVAEST. aliud non convertitur. Sed et evidentius negat totius substantiae conversionem ; quocumque enim modo explices substantiam pa­ nis et vini fieri terminum principii sentientis Christi, necesse est ut aliquid dictae substantiae, peracta consecratione remaneat, quia illud quod iam amplius non est neque ex toto neque ex parte, utique terminus principii sentientis fieri nequit. Praeterea, si in sacramento non est nisi substantia panis facta terminus principii sentientis Christi, ergo non continetur ibi « verum Christi corpus, quod natum est de Virgine, et quod « pro salute mundi oblatum in cruce dependit, et quod sedet ad « dexteram Patiis » (‘). Et eadem quoque consequentia est in omnibus affinibus sententiis quae a Durando principium sumunt. Nec opus est in praesenti agitare quaestionem, utrum scilicet identitas humani corporis ex sola identitate animae informantis repetatur. Satis enim est quod in his sententiis, tot haberet Christus corpora, quot hostiae ab invicem divisae et numero multiplicatae consecrantur in mundo. Atqui omnia haec corpora, ex nova sempei panis materia in terra conflata, profecto non essent ipsum unum atque individuum corpus quod nunc in caelo ad dexteram Patris sedet. Mitto interim alias plurimas repugnantias, quibus tam principiis rectae rationis quam dignae existimationi de Christo, maxime in suo statu glorioso, omnino derogatur. De his enim, alias. Alter error fuit Ruperti abbatis Tuitiensis (2). Sicut, in­ quit, Verbum aeternum per incarnationem factum est homo, non destruendo vel mutando, sed assumendo personaliter humanita­ tem. ita per consecrationem Eucharistiae fit panis, non de­ struendo vel mutando, sed assumendo personaliter panis natu­ ram. Porro corpus panaceum adhuc dici potest unum cum cor­ pore de Virgine nato, quia unum est suppositum utriusque, et unus est Christus qui utrumque assumpsit. — In quo certe suas voces Rupertus ignorat ; falsissimum quippe est quod stante Εχυ Berengarius. (*) Rupertus, 1. 6 in Ioan., super illa verba: Panis quem εχο dabo, C) Supra, ia corpore iuris, cap. etc. — Et iterum, 1. 2 de divinis officiis, cap. 2. DE TR A N SUBSTANTIATION E 343 hypothesi impanationis, corpus panaceum vere diceretur esse corpus carneum, ex hoc quod utriusque idem esset suppositum. Recte enim dicitur suppositum divinitatis esse suppositum hu­ manitatis, sed nequaquam dici potest quod divinitas sit huma­ nitas; simili igitur modo eadem foret hypostasis habens corpus carneum et corpus panaceum, sed unum corpus non esset al­ terum. Est autem haec positio iterum evidenter haeretica. Primo, quia negat omnem conversionem substantiae panis in substan­ tiam corporis Christi; sicut enim humanitas Verbi tam vere est et manet humanitas, ac si in suo proprio esse subsisteret, ita panis Eucharistiae, si fingatur assumi hypostatice a Verbo, non minus est panis post assumptionem quam ante. Secundo, quia evidenter negat esse sub speciebus ipsum corpus de Virgine natum, et ad dexteram Patris sedens ; non solum enim non es­ set numero idem, sed nequidem specie. Tertio, quia adhuc evi­ dentius negat esse sub speciebus vini sanguinem Christi ; vinum enim in hypostasi Verbi exsistens, profecto sanguis non est. Dixi haereticam positionem, tametsi a persona Ruperti no­ tam haereseos aequum sit propulsare. Sed idem dici nequit de Luthero, qui cum aliquid dogmatis catholici circa realem prae­ sentiam retineret, non genuinam et sinceram totius Ecclesiae doctrinam asseruit, sed corruptam expositionem fecit suam, idque more muscarum quae partes sanas relinquunt, ut ad corruptas irresistibili instinctu advolent. Unde modo accessit ad palino­ diam Berengarii qui post primam suam eiurationem docere in­ ceperat substantiam panis cum vero corpore Christi in sacra­ mento consistere, modo ad opinionem Ruperti de assumptione panis a persona Verbi, (unde impanatorum error prodiit); ultimo propriam adinvenit sententiam, docens corpus Christi per unio­ nem ad Verbum, id fuisse assecutum ut esset ubicumque est Verbum, id est ubique, et si ubique, etiam in pane Eucharistiae. Hactenus de praecipuis erroribus, qui circa praesens dogma invaluerunt. Nunc ad catholicos theologos convertamur oportet, et videndum quae sententiae intra limites scholasticae expositio­ nis a diversis proponantur. 344 QUA EST. I.XXV. De transubstantiatione et habitudine eius ad praesen­ tiam realem, variae Scholasticorum sententiae. 1. Opiniones recentiorum. — Tribus generalibus notis constat transubstantiationis conceptus apud recentiores. Prima est destructio panis secundum totam realitatem suam substan­ tialem. Secunda est positio corporis Christi, prout nexum quem­ dam et ordinem dicens ad desitionem substantiae panis. Tertia est permanentia alicuius elementi communis, id est specierum. Consulto autem dici tres generales notas, quia si ad speci­ ficationem secundae et tertiae descendatur, iam non una communis omnium, sed multiplex sententia est. Porro dissensus principalis, et ad praesentem quaestionis statum potissimum pertinens, respicit naturam actionis per quam ponitur corpus Christi sub speciebus sacramenti. Alii enim cum Suarezio (*), Lessio (*), Coninck (3), Billuart (4), intelligunt fieri praesens corpus Christi per actionem productivam. Alii cum Scoto et Lugone (5), per actionem adductivam, vel quasi adductivam. Alii demum prudenter abstinent ab omni determinatione circa praedictae actionis quidditatem, dicentes esse in huiusmodi, nimias inquisitionum subtilitates. — Nunc vero, si sermo sit de nexu quo positio corporis Christi et desitio substantiae panis inter se colligantur, omnes illi auctores in hoc necessario con­ venire debent, quod sit pure ab extrinseco, et non ex natura rei. Quomodo enim destructio seu annihilatio substantiae panis inferret ex natura sua positionem corporis Christi, aut vice versa, positio corporis Christi sub speciebus annihilationem substantiae panis? Quia igitur nexus nullus est ex natura rei, quocumque (1) De Euchar., Disp. 50. Sect. 4. (2) De perfect, divin., 1. 12, η. 119. (a) De Sacram., q. 75, art. 4, dub. 3. (·*) De Euchar., Dissert. 1, art. 7. f) De Euchar., Disp. 5, Sect. 6. IJ E TR A NSU HST A N T I AT I ON E 345 modo explicetur, non variat formalem conversionis rationem, et ideo vix refert undenam sit repetendus. Caeterum, alii illum sumunt ex verbis formae quorum veritas exigit ut, pane desi­ nente, succedat corpus Christi (/). Alii volunt ut ad productio­ nem corporis Christi sub speciebus separetur substantia panis a sua quantitate et cunctis accidentibus; qua separatione per­ acta. sequitur quasi connaturaliter totalis desitio eius (2). Alii reponunt nexum in hoc. quod corpus Christi succedit destructae substantiae panis cum eodem munere substantivo erga acciden­ tia separata; opinantur enim ipsum Christi corpus supplere in­ fluxum prioris subiecti respectu specierum permanentium, et hoc modo continuare erga eas munus quo fungebatur panis sub­ stantia (3). Alii demum contenti, sunt ponere nexum colligandae in sola intentione Dei, in quantum scilicet non ad alium finem destruit Deus substantiam panis, nisi ut loco eius introducat corpus Christi. Tandem quoad ultimam notam permanentiae specierum, po­ tissima differentia est quia plures eam non habent ut essentia­ liter requisitam ad transubstantiationis rationem ; alii e contra ex ea totam volunt dependere conversionis veritatem (*). Item alii intelligunt, et rectissime, accidentia panis et vini permanere vere et realiter. Alii, scilicet recentissimi, dicunt illa permanere quoad solam apparentiam, quia funditus annihilantur omnia quae prius erant, Deus tamen producit in aethere vel in nostris organis eumdem motum qui ante consecrationem per panem et vinum efficiebatur (5). Ex his igitur omnibus iam intelliges veritatem eius quod superius fuit dictum : nempe conversionem panis et vini sic expo­ sitam non reddere ullo modo rationem novae praesentiae Domini (*) Vasquez, de Euchar., Disp. 181, c. 12. (2) Suarez, Disp. 50, Sect. 6. (:<) Lugo ubi supra, Disp. 7, Sect. 6 et 7. (‘) Idem, ibid. (5) Hoc tamen ultimum, quomodo regulae fidei aperte non oppo­ natur, assequi non valeo, habita praesertim ratione definitionis Concilii Constantiensis, de qua suo loco infra. 346 ’ » - 41 ,Ζ'.'ί <’·■·; qüaest. lxxv. nostri sub speciebus. Cum enim conversio ista sit mera destructio substantiae elementorum in ordine ad positionem corporis Christi, quin assignari possit ex natura rei aliquis nexus inter unum et alterum, apparet sane conversionem, (si tamen conversio dici possit), esse pure accidentariam respectu realis praesentiae secun­ dum se. Quippe in dictis opinionibus actio qua fit praesens corpus Christi non exercetur nisi circa ipsum, cum nihil aliud sit quam eius productio, aut aliquid simile innominatum. Quare perma­ nente semper panis substantia, vel ipsa prius destructa, sed sine ordine ad hoc mysterium, adhuc foret eadem ratio et causa sacramentalis Christi praesentiae, vel simul cum pane vel sine illo. Ex quo tandem sequitur quod ad quaestionem, cur sit corpus Christi praesens in sacramento? responsio propria et formalis omnino nequeat esse, quia conversa fuit substantia panis in ipsum. Ad rem Lessius, de perfectionibus divinis 1. 12, n. 109: « Quod « (pani destructo) aliud succedat, non est ex vi illius desitionis; haec enim tendit per se ad nihilum et non esse, sed (est ex ·< vi) alterius actionis coniunctae, qua ponitur corpus Christi ». Nunc autem, praefatis opinionibus e regione opponitur sen­ tentia S. Thomae et antiquorum doctorum scholasticorum, quae hisce terminis comprehenditur. , 2. Sententia veterum Scholae principum. — S. Thomas et antiqui Doctores scholastici, puta S. Bonaventura, Aegidius, Alensis, Albertus Magnus, unanimiter negant omnem substantiae panis annihilationem ; negant, inquam, non solum quoad vocem, sed quoad rem. < Non est dare, inquit S. Thomas, hic, art. 3 « in corp., aliquem modum quo corpus Christi verum esse in­ cipiat in hoc sacramento, nisi per conversionem substantiae « panis in ipsum, quae quidem conversio tollitur, posita vel an« nihilatione substantiae panis, vel resolutione in praeiaceniem « materiam... Unde patet praedictam positionem (de annihila« tione) esse falsam ». Et S. Bonaventura, in IV, D. 1 1. Part. 1, quaest. 3: « Communiter ponunt omnes quod non est annihi« latio panis, imo in meliorem substantiam commutatio; et ideo ·< transubstantiatio, non annihilatio, talis conversio est, et sic * appellari debet. Amplius, si panis non converteretur in corpus •H DE TRANSUBSTANTJATIONE 347 « Christi, non esset intelligere quomodo corpus Christi inciperet « esse in altari sine sui mutatione ; propter quod, conversio pa« nis, non annihilatio dicenda est ». Unanimiter iterum negant omnem actionem circa corpus Chri­ sti qualitercumque terminatam, id est, negant omnem productionem vel adductionem eius, imo quamlibet mutationem in ipso inductam vi consecrationis, docentes transuhstantiationem esse actionem qua substantia panis in Christi corpus praeexsistens et non mu­ tatum convertitur, manentibus dimensionibus et caeteris acci­ dentibus substantiae conversae. « In naturalibus conversionibus « transmutatur et id quod convertitur et id in quod convertitur. « Sed hic, illud in quod fit conversio, erat praeexsistens et non « ei additur ; unde hoc in quod terminatur conversio, nullo modo « transmutatur, scilicet coipus Christi, sed solum panis qui con­ « vertitur ». Ita S. Thomas, in IV, D. 11, Quaest. 1, a. 3, q. 1, in corp. Consonat et S. Bonaventura : « Dicendum, inquit, quod « quamvis natura- hoc non possit facere, neque ratio intelligere, « tamen Deus potest multa in corpus Christi convertere, et ex « hoc, corpus Christi, est in multis locis, non per -nnctationem « quae sit in Christo, sed in pane qui convertitur in ipsum » (*). Et infra : « In creatione fit ut quod non erat, sit ; in transub« stantiatione fit ut quod erat alicubi, sine sui mutatione sit « alibi » (2). Et rursus : « Per consecrationem... hoc solum fit, « ut quod erat in caelo perfectum et gloriosum, virtute transubstantiandi, idem sine mutatione sit in altari » (3). Et eadem est sententia Alberti Magni in IV, D. 11, a. 1, ad 5 um et 6um. Aegidi Romani, de corpore Christi, Theorema 1 um ; Alensis, Summ. th eoi Torn. 4, quaest. 10, etc. Itaque in doctrina veterum transubstantiatio non est unius substantiae destructio et alterius subrogatio per productionis vel adductionis viam, sed est una simplex actio qua Deus qui ut auctor entis potest in totum ens, immediate mutat in id quod est entitatis in subti (*) S. Bonav. in IV, D. 10. Part. 1, a. 1, q. 1. (2) Ibid., Part. 2, a. 1, q. 1. (3) Ibid., Part. 2, a. 1, q. 2. - Μ *·-**■ ;W.-‘ ■· 348 QUA EST. stantia corporis Christi, quidquid entitatis est in substantia panis, ita ut subiectum patiens non sit ullo modo Christus, sed solus panis, cuius transit substantia et remanent dimensiones. Vide ergo cardinalia oppositionis puncta inter veteres et modernos. In una doctrina panis abit in nihilum, mutaturque corpus Christi, tam per omnes et singulas consecrationes quae in mundo celebrantur, quam ad omnes et singulas specierum corruptiones ; mutatur, inquam, in initio praesentiae, ut produ­ ctum vel adductum, in desitione vero, ut destructum vel redu­ ctum. Ex opposito, in alia doctrina nihil desinit via annihilationis, sed via proprie dictae conversionis unius individuae substantiae in individuam substantiam corporis Christi. Ipse autem Christus in consecratione nihil patitur, nihil recipit, non replicatur, imo ht praesens ubi antea non erat, (non quidem locali modo sed alio longe diverso), ex hoc solo quod vi con­ versionis acquisita est remanentibus dimensionibus panis transubstantiati, habitudo realis continentiae erga id ad quod ter­ minata est conversio. Denique, sicut sine ulla prorsus Christi mutatione incipit sacramentalis praesentia, ita pariter et cessat, statim ac corrumpitur et desinit esse extrinsecum continens (i). (J) Ut paucis omnia recapitulentur, nota illa duo quae apud veteres totam de sacrosancto mysterio theologiam, instar principii regunt. Primum est quod res tum in coelo tum in Eucharistia per omnia mundi altaria praesens, est unum individuum corpus natum e Virgine, oblatum in cruce, videntibus apostolis elevatum et assumptum in gloria. Nunc si quaeratur in quo sita sit individui ratio, respondere debebunt omnes individuum esse indivisum in se, et divisum a quolibet alio; de­ bebunt etiam confiteri indivisionem esse rationem individui essentialem, quam ne ipse quidem Deus immutare potest, cum contradictoria non sint divinae obiectum omnipotentiae. — Atqui huic essentiali indivision! repu­ gnat in primis reproductio per quam individuum multiplicaretur. Potes equidem reproducere picturam, imaginem, statuam; at quo sensu ? Quate­ nus facere potes novam picturam vel imaginem simillimam ei quae iam exsistebat, sed non potes facere ut pictura a te producta, sit illa numero eadem quae prius exsistebat. Et ratio est evidens, quia per quamcumque actionem productivam aliquid novum fit et educitur e nihilo sui; nisi autem velimus adstniere identitatem contradictoriorum, res de novo facta non potest esse ipsa res non tacta de novo, sed iam ab antiquo in esse perse- DE TRAN SUBSTANTIATION E 349 Verum multi difficultate huius conceptus deterrentur, et ideo statim comparandi sunt ad invicem duo modi dicendi, moder­ norum scilicet et veterum, ut iam ab initio appareat impossi­ bile esse fugere mysterium, sed hanc solum optionem nobis re­ linqui, aut suscipiendi verum mysterium a Deo revelatum, aut retinendi aliud quodpiam, forte magis incomprehensibile, con­ fictum ab hominibus. Hinc: 3. In qua doctrina lateat mysterium maius. — Certe, si de actione conversiva formaliter sumpta, seu de ipso transitu verans. Ergo terminus actionis reproductivae non est individuum a quo reproductionis denominatio sumitur, sed individuum aliud simile ei, imo forte simillimum, non ipsum. — Rursus, essentiali notioni individui repugnat pa­ riter quaelibet separatio eius a semetipso. Ratio etiam nimis evidens est quam ut indigeat explanari ; separata enim sunt divisa, et divisa non sunt unum indivisum. Atqui separata profecto sunt ea quae inter se localiter distant; nam si A sit constitutum sub mensura huius loci, si B sit consti­ tutum sub mensura huius alterius loci, si denique hos duos locos dividat spatiorum intercapedo, evidens est quod A separatur a B, ac per hoc, non est unum cum eo individuum. Haec sunt principia sensus communis, ut videtur, quae pro veteribus erant inconcussa ; quibus etiam nequaquam op­ ponuntur mira illa quae leguntur in vitis Sanctorum, uti suo loco palam fiet ex testimonio minime suspecto Benedicti XIV in opere de canonizatione et beatificatione servorum Dei. Unde veteres scholastici huic principio in­ nixi, quod verum vero contradicere non potest, firmiter persuasum habe­ bant nihil esse in dogmate praesentiae realis inferens multiplicationem vel multilocationem unius individui corporis Christi; imo vero sentiebant quod, quacumque multiplicationeveletiam separationelocaliintroducta, iam non haberemus praesentem Christum, sed quidquid aliud a Christo distin' clum, quo non indigemus. Aliud quoque sententiae veterum fundamentum est : omnem actionem circa ipsum corpus Christi exercitam ad hoc ut manens in coelo conse­ quatur novam et simultaneam praesentiam in hostia, esse omnino im­ possibilem. Etenim actio mutativa corporis Christi quae excogitari posset ut medium ad consecutionem novae praesentiae sacramentalis simulta· neae cum praesentia caelesti, foret vel reproductio, vel adductio separa­ tiva et divisiva ipsius corporis a semetipso. Antiqui autem doctores utrumque reputabant absurdum, et ideo asserebant nullam mutationem vi consecrationis in ipso corpore Christi esse admittendam. Non quod mutatio in corpore Christi repugnet, absit! sed quia nulla mutatio in eo inducta potest esse via ad praesentiam sacramentalem. Reliquum igitur 1' 350 QUAEST. LXXV. substantiae in substantiam quaestio sit, quod ad facilitatem con­ ceptus attinet, sine dubio vincunt recentiores. Explicatur enim mihi transubstantiatio per hoc quod destruitur substantia panis - in ordine ad positionem corporis Christi, quod loco substantiae destructae ipsum Christi corpus introducitur, quod denique vel realiter vel apparenter manent accidentia panis cum eadem ha­ bitudine continentis'ad contentum; quae omnia satis facile ap­ prehenduntur. Verum considerandum nunc est, an sit aeque intelligibilis est ut tota mutatio ad praesentiam sacramentalem necessaria in alio in­ veniatur, hoc est, ut in tantum Christus consequatur novam praesentiam simultaneam cum praesentia coelesti, in quantum aliquid de novo incipit esse novo modo continens ipsum. Hoc autem non potest esse nisi di­ mensio panis, cui acquiri debet haec continentiae habitudo per conver­ sionem totius suae substantiae in substantiam corporis Christi. Continen­ tiam tamen nunc dico, quae sit longe alterius rationis ac illa notissima qua unum quantum circumscribit aliud quantum ; continentiam dico om­ nino diversam ab illa qua Christus in coelo continetur; continentiam dico quae sit extra ordinem quantitatis, situs, et commensurationis quantita­ tum, ita ut corpus Christi in sacramento existens nullo modo separetur a se in coelo exsistenté, sed sit unum in seipso perfecte indivisum. At recentioribus theologis omnino incredibile est quod corpus Christi possit fieri praesens in sacramento absque ulla sui ipsius muta­ tione, et Suarez de Euchar., Disp 50, Sect. 4, dicit hanc viam mente concipi non posse. — Hinc primo adstruunt quod actio qua fit prae­ sens corpus Christi, versatur, non circa panem, sed unice circa ipsum Christum. Hinc secundo, substantia panis praeexistens non est posi­ tiva conditio ad operationem mysterii, sed magis obstaculum quod debet removeri per destructionem. Hinc tertio, transubstantiatio in opi­ nione eorum tribus absolvitur : annihiiatione substantiae panis, positione corporis Christi sub speciebus per productionem vel adductionem, tum demum nexu quodam extrinseco inter unius positionem et alterius de­ structionem. — Omitto nunc alia quae pertinent ad modum existendi corporis Christi sub speciebus. Nam in hac via procedendo, corpus Cristi debet mutari non solum per hoc quod reproducitur vel adducitur, verum etiam per hoc quod privatur in sacramento suis naturalibus di­ mensionibus, quod compenetratur in seipso, quod redigitur in statu punctali, quod ex consequenti habet simul contradictorios essendi modos, in coelo scilicet et in sacramento. Sed de his, infra. DK TRANSÜBSTANTl AT1ONE 351 actio qua fit praesens Corpus Christi. Cito namque dictum est poni corpus Christi sub speciebus loco substantiae panis, sed non tam cito explicatum. Procedendo enim in hypothesi secundum quam non incipit esse in sacramento formaliter per conversionem panis in ipsum, restat ut fiat de novo in altari praesens, vel quia ibi producitur, vel quia illuc adducitur. Medium certe non datur; poterunt forte fingi varia vocabula ad denominandum dictam actio­ nem, sed relictis quaestionibus de nomine, vel erit actio influens esse substantiale corporis Christi, vel erit actio qua citra ullum influxum esse substantialis, corpus Christi in caelo praeexistens et ibidem semper manens acquirit novam determinationem acci­ dentalem quam ubicationem dicunt. Eligis forte actionem prodicctivam corporis Christi, quae, ad rem quod attinet, verissima creatio est, quia ex nulla praeiacente materia. lam, novitas essendi est de essentiali ratione termini actionis productivae; ergo, supponendo quod producatur sub speciebus ipsa corporis Christi substantia, est substantia de novo hic et nunc exsistens. Atqui substantia de novo hic et nunc exsistens debet esse omnino independens a substantia quae non noviter exsistit, sed a tempore incarnationis perseverat in esse. Et quale tandem erit illud ens numero unum, plura habens . esse substantialia a se invicem perfecte independentia : ens nu­ mero unum quod posset annihilari in uno loco quin annihilare­ tur in altero, vivere hic et simul mori illic, uno verbo, simul suscipere in se quaelibet praedicata contradictoria secundum varias exsistentias quas in variis locis habere supponitur? Con­ sequentias sui principii patroni actionis productivae et vident et non reformidant. « Mutatio facta in uno loco, inquit Suarez de « Euchar., Disp. 48, Sect. 6, non fit in aliis locis distantibus « in quibus idem corpus exsistit... Probatur conclusio in integra « substantiali mutatione... Quod ergo corruptio vel mors posset « evenire eidem corpori in uno loco, et non in alio, probatur « primo ex dictis, etc. ». Consonat et Lessius de perfect, div., 12, η. 119: « Verius igitur mihi semper visum Christi cor« pus poni sub speciebus per actionem productivam... Quod « autem Deo istud sit possibile, dubitari non potest. Si enim * 35.’ QUARST. LXXV. « quod periit Deus restituere potest..., cur non possit secundo * producere id quod mansit? Non enim existentia rei impedit μ quominus rem illam secundo et tertio et decies et centies et « millies alibi producere queat, idem esse et eamdem existen« tiara conferendo... Unde sequitur, (Deum) ex uno homine ef­ ficere posse integrum exercitum... Et quamvis res hoc modo « replicata in seipsa actu sit una eademque, virtute tamen est « multiplex. Nam multis aequipollet... Potest etiam diversa in diversis locis, atque etiam contraria operari, atque adeo tantum efficere quantum res numero diversae... Unde posita « huiusmodi replicatione, fieri potest ut una eademque res hoc « loco calescat, illo frigescat, hoc ascendat, illo descendat, hoc desinat et moriatur, illo incipiat et nascatur, qua de re no­ vissime bene scripsit Aegidius Coninck de Sacram., q. 75, art. 4, dub. 3 ». Haec Lessius. Coninck vero, cuius aucto­ ritas invocatur, loco citato habet: « Secundum hanc sententiam a actionis productivae), explicantur facillime omnia incommoda « quae videntur sequi ex eo quod corpus Christi exsistat in « duobus locis. Cum enim corpus hoc modo reproductum sit « virtute duplex, et in uno loco omnino independens a seipso « prout est in alio loco, sequitur in utroque loco posse eadem « agere et pati, quae duo omnino distincta corpora possunt « àgere et pati. Quod non solum est intelligendum de actioni­ « bus et passionibus aliunde illatis, verum etiam de actionibus “ immanentibus. Unde homo ita replicatus posset uno loco « comburi ac mori, peccare, et si vis, damnari ; et alio frigere, «et pergere vivere, et mereri, et salvari, si absolutam Dei po« tentiam spectemus, quia aequi valet duobus hominibus ». — Haec profecto dura sunt, et conceptu valde difficilia. Et ne di­ cas, quaeso, esse in huiusmodi nimias inquisitionum subtilitates. Hoc enim posset transmitti nisi ageretur de consequentiis quae immediate fluunt expositis principiis; sed non est nimia inqui­ sitionis subtilitas si quis, priusquam admittat principia, inquirat de consequentiis eorum. Recte ergo concluditur, dictam senten­ tiam non carere alto mysterio. Sed nunc eligis cum Scoto, Lugone, Sylvestro Mauro et :■·'· ς.4·' 353 DE TRANSUHSTANTÎATIONK aliis, actionem adductivam. Dico adductivam, sic enim nominata est a Scoto; qui « reputans impossibilem conversionem panis in « corpus Christi praeexistens et manens secundum suum esse « antiquum, triplicem imaginatur transubstantiationem. Prima « est, quae iam dicta est... Secunda est, qua tota substantia « sic convertitur in aliam, ut alia producatur in esse, et hanc « vocat transubstantiationem productivam... Tertia est adductiva « termini ad quem illo ubi erat terminus a quo, et in hanc « declinat Scotus... Relicta autem transubstantiatione productiva « tamquam non habente in hoc sacramento locum, nititur Sco­ « tus probare primam esse impossibilem, et deinde tertiam esse « rationabilem » (*). Caeterum, non omnes audent concedere adductionis nomen, quia nullus intercedit localis motus quo cor­ pus Christi de caelo descendat in sacramentum. Quare utuntur quidam nomine actionis introductivae, vel constitutivae corporis Christi sub speciebus (2) ; utuntur alii nomine actionis replicativae (3), et forte alii aliis nominibus ipsam appellabunt. Sed ad rem quod attinet, nomine adductionis eatenus vocari potest, quatenus eumdem terminum habet ac consueta adductio de loco in locum, secluso tantummodo motu quo pertransitur spatium intermedium. Consequenter ergo ad sua principia de locatione corporum, imo et spirituum, sentiunt auctores illi actionem con­ stitutivam corporis Christi sub speciebus ponere in ipso Christi corpore aliquod novum ubi, quod superadditur ubi caelesti, et respicit eamdem spatii partem quae respicitur ab tibi hostiae consecratae. Est enim ubi in ipsorum sententia modus aliquis intrinsecus, distinctus a substantia et quantitate, per quem res formaliter est in loco, quique « per suam essentiam respicit, « non quidem spatium reale, seu corpus extrinsecum circum­ « dans, sed spatium imaginarium immobile cui facit praesentem « rem ubicatam » (4). Ratione igitur huius ubi de novo recepti, (ι) Apud Caietanum in 3am Part., q. 75, art. 4. (2) Lugo, de Euchar., Disp. 7, Sect. 6. (3) Sylvester Maurus, op. theol., Tom. 3, 1. 12, q. 140. (») Necessitate quadam coacti sunt auctores illi asserere quod mo­ dus ubicationis per suam essentiam respicit spatium imaginarium immoDe Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 23 v: 1 ; ... 354 > 5 QUAEST. LXXV. corpus Christi semper in caelo manens, ipso facto habet locari in terra intra terminos hostiae quae consecratur: locari, inquam, ita ut non solum sit praesens in dicto loco, verum etiam sit ibi localiter, sub mensura loci constitutum, non secus ac alia entia per ubicationes localisata. Et eodem modo dicunt quod si mihi exsistenti Romae superadderetur modus alius ubicationis, puta Parisiensis, eo ipso Romae simul et Parisiis localiter exsi­ sterem. Iam vero de hac positione dico, abstrahendo interim ab eius implicantia vel possibilitate, esse illam aeque mysteriosam et captu difficilem ac quidquid unquam mysteriose fuit homini­ bus propositum. Mitto interim difficultatem ipsius praesuppositi circa intrinsecos ubicationis modos, quia esse locatum non est denominatio magis intrinseca quam esse vestitum; ecquis autem unquam concipiet hominem fieri formaliter vestitum per rece­ ptionem alicuius intrinseci modi vestitionis ? Et augetur difficul­ tas ex hoc quod necessitate coacti dicunt, modos ubicationis respicere spatium imaginarium immobile cui faciunt praesentes res ubicatas: sed quis iterum intelliget, rem aliquam fieri realiter praesentem spatio quod a parte rei merum est nihil, et praeterea nihil? Sed dato etiam praesupposito istius sententiae, quot et quanta sint incomprehensibilia in ipsa formali eius expo­ sitione, facile est videre. Nam certe altum mysterium est in hoc quod, cum terminus mutationis corporis Christi sit localisati? eius in novo loco qui longe distat a loco caeli in quo idem Christi corpus localisatum praeexsistit, asserit nihilominus sen­ tentia ista, pertingi terminum ad quem, non pertransita distanbile, cui facit praesentem rem ubicatam. Nam per ipsos, praedictus ubi­ cationis modus est ipsa formalis positio in loco. Ideo, si respiceret spatium reale seu corpus extrinsecum circumdans, sequeretur quod moto corpore ambiente, res locata etiam manens immota mutaret lo­ cum, et deberet acquirere novam ubicationem, quod profecto absurdum est. Ideo, ut salvent ubicationem non mutari nisi ad motum rei loca­ tae, dicunt modos ubicationis respicere partem spatii imaginarii immo­ bilis quod fingunt quasi quiddam immensum sine limite et termino, compenetratum per spatium reale et mobile. — Cf. Lugo, Disp. 5. DE TRANSIIBSTANTIATIONE 355 tia. Atqui in unoquoque genere, ab uno extremo ad aliud ex­ tremum non pervenitur nisi ablata distantia qua unum ab alio distat. Hic autem distantia est localis, quae non aufertur nisi per motum localem; cum igitur nullus intercedat localis motus, videtur omnino impossibilis sacramentalis adductio. Quidquid vero sit, altius sane et magis incomprehensibile mysterium est in hoc quod expresse asseritur, unum idemque individuum cor. pus a seipso dividi, distare, et per interiecta spatia separari. Quid enim individuo magis proprium quam ut sit indivisum in se? Et quodnam esse potest evidentius realrs distinctionis si­ gnum quam actualis separatio? Unde sequuntur, ipsis fatentibus adversariis (*), pleraque difficilia praecedentis sententiae, et su­ peradditur difficultas concipiendi quomodo virtualis illa unius individui multiplicitas qua multis aequipollet, sit formalis effe­ ctus modorum ubicationis: nam profecto proportio inter causam et effectum non est conspicua. Ergo quocumque te verteris, etiamsi recentiores tibi pa­ tronos eligas, incidis in mysterium. Etenim, vel est mysterium in hoc quod permanentibus dimensionibus panis, ipsa panis sub­ stantia immediate convertitur in substantiam praeexistentem corporis Christi, quod ex tunc absque ulla sui mutatione vel virtuali multiplicatione incipit esse sub dimensionibus illis, sed non ut locatum in loco, quia substantia (quae sola est terminus directus huius conversionis), ratione sui situm et positionem in loco habere non potest. — Vel est mysterium in hoc quod corpus de novo productum in sacramento, atque prorsus independens in esse substantiali a corpore in caelo exsistente, sit nihilomi­ nus cum eo numerice idem. — Vel denique est mysterium in hoc quod citra motum localem, corpus Christi in loco caeli cir­ cumscriptive exsistens et manens, simul incipit esse sub mensura loci terrestris, a seipso separatum tota distantia spatiorum in­ terjacentium. — Nunc autem attende. Impossibile est ut tria haec mysteria sint a Deo revelata; sese enim mutuo excludunt in hoc sacramento ; ergo necesse est dicere, duo saltem ex eis fuisse (‘) Cf. Lugo, de Euchar., Disp. 5, Sect. 2 et seq. 356 QUAEST. LXXV. inventa humanitus. Et quia in hoc etiam genere inulto melius est incidere in manus Dei quam in manus hominum, omnino necessarium est inquirere quodnam ex his tribus sit mysterium legitimum atque authenticum. Prae primis igitur consulenda est proxima regula fidei. Huc pertinet paragraphus sequens. § 3. Quis sit, respectu habito ad definitiones Conciliorum, legitimus transubstantiationis conceptus. Primo: Habito respectu ad declarationes Conciliorum, ex­ positio recentiorum non satisfacit, qua parte docet annihilari panis et vini substantiam. Regula fidei proponit transubstantiationem ut veram ac proprie dictam conversionem. Insuper, quod apprime notandum est, non docet extrema huius conversionis esse compositum sub­ stantiae panis et accidentium eius ex una parte, compositum substantiae corporis Christi et manentium specierum ex altera; non enim definitur panem converti in sacramentum. Sed docet extrema conversionis esse totas et solas substantias. Fit enim, teste Tridentino, conversio totius substantiae panis in substantiam corporis Christi, et totius substantiae vini in substantiam ¥ sanguinis eius. Ex quo sequitur quod in hoc mysterio perma­ nentia accidentium non ingreditur positive formalem rationem conversionis in quantum huiusmodi. Ex adverso recenliores conveniunt in asserenda destructione panis quae in re ipsa est vera annihilatio. Sive enim simpliciter dicas cum plerisque, panem destrui per hoc quod Deus sub­ trahit influxum quo conservabat eum in esse, sive addas cum nonnullis subtractionem hanc, superveniente corpore Christi sub speciebus et separata substantia panis a suis accidentibus, connaturaliter requiri, semper tamen ponis cessare panem per re­ ductionem in nihilum et cessationem sustentationis qua a Deo omnia portantur. Nec refert quod succedat corpus Christi, quia cum ista successio sit ex rei natura prorsus independens a dicta DE TRANSUBSTANTIATIONE 357 deSitione, ul iam supra dictum est, intrinsecam eius rationem mutare non potest. Unde Lessius, de perfect, divin., 1. 12, η. 109; « Circa substantiam panis et vini, inquit, primum mi« raculum est, quod hae substantiae vi consecrationis funditus « pereant et veluti annihilentur, quanquam non solemus dicere « eas annihilari, eo quod desitio ex intentione divina non sistat « in nihilo, sed dirigatur ad positionem corporis Christi. Verum « hoc ad modum loquendi spectat ; nam ad rem quod attinet... « totum ita funditus perit, ac si prorsus in nihilum redactum « esset, nullo positivo succedente. Nam quod aliquid succedat, « non est ex vi illius desitionis,.. Fit autem haec desitio sub« tractione influxus divini...; illo enim subsiantifico influxu sub· « tracto..., necesse est rem in nihilum relabi ». Quibus praemissis, dico non salvari veram ac propriam con­ versionem substantiae panis in ea doctrina quae ponit eius annihilationem. Ergo cum Concilia definiant veram ibi conversio­ nem intervenire, habito respectu ad conciliorum definitiones, recentiorum expositio circa transubstantiationem non satisfacit. Consequentia est evidens. Antecedens vero probatur, nam iuxta communes animi conceptiones, conversio excludit annihilationem, et annihilatio conversionem. Annihilatio enim est oppositum crea­ tionis, scilicet reductio rei ad nihilum sui et subiecti. Sed con­ versio est mutatio unius in aliud ; mutatio, inquam, cuius ter­ minus ad quem non est nihilum, sed aliquid positivum. Senserunt idipsum plerique adversarii, et inde est quod caelum terramque movent ut sese ab annihilatione expediant, sed frustra, ut osten­ sum est. Valet autem argumentum etiam contra Lugonem, cuius sententia forsitan utcumque salvaret veritatem conversionis panis in sacramentum corporis Christi, sed profecto non salvat veri­ tatem conversionis substantiae in substantiam, quae sola a Con­ ciliis definitur. Secundo : Habito respectu ad declarationes Conciliorum, expositio recentiorum non satisfacit, qua parte aufert mysterium a conversione ut sic, et ponit illud in actione quae directe circa Christi corpus exercetur. Regula fidei proponit conversionem substantiae panis in ■1 . ■ 35S QUAES Γ. LXXV. substantiam corporis Christi, ut mirabilem (*). Mirabile autem in stylo Tridentini idem est ac humano intellectui impervium; unde in eadem Sessione, cap. 3, de unione hypostatica loquens ait: « Propter admirabilem illam (divinitatis) cum corpore et « anima hypostaticam unionem ». Et huic acceptioni congruit etiam ratio philosophica (2). Nunc autem quod appositum mi­ rabilem in canone Tridentino afficiat conversionem panis formaliter in quantum est mutatio unius in aliud facile constat, quia in definitionibus fidei Concilia cum magna proprietate termino­ rum loquuntur. Si igitur Concilium agnovisset mysterium in actione circa Christi corpus primo et immediate exercita, puta in eius productione vel adductione sub speciebus, omnino di­ xisset: Si quis dixerit, in sanctissimo Eucharistiae sacramento remanere substantiam panis et vini una cum corpore et sanguine D. N. I. C., negaveritque mirabilem illam ei singularem posi­ tionem ipsius corporis et sanguinis sub speciebus remanentibus, anathema sit. Nunc autem dixit: « negaveritque mirabilem illam « et singularem conversionem totius substantiae panis, etc. ». Atqui in opinionibus recentiorum mysterium non est in conver­ sione formaliter sumpta, id est in mutatione substantiae in sub­ stantiam, siquidem explicatur mutatio illa per meram quamdam substitutionem cum nexu pure extrinseco inter desitionem unius et positionem alterius. Ergo mysterium amovetur a sua propria et genuina sede, et alio transfertur, ut degeneret in aliquid om­ nino diversum quod non proponit divina revelatio. Accedit quod in sententia saltem eorum qui non habent permanendam accidentium ut requisitam ad positivam rationem conversionis substantiae in substantiam (et recte quidem, ut vi­ detur), esset admittenda duplex transubstantiatio ; una panis in corpus Christi; altera, quod absit, ipsius corporis Christi in eam substantiam quae post corruptionem specierum relinquitur. Lo­ quendo enim in principiis adversariorum, quando contingit species corrumpi, adsunt omnia elementa ad transubstantiationem C) Trident., Sess. XIII, can. 2. (2) S. Thom., 1, q. 105, a. 7. DE TRANSUBST ΑΝΤΙ ΑΠΟΝΕ 359 requisita: videlicet destructio totius substantiae corporis Christi quantum ad esse replicatum quod sub speciebus habebat, tum deinde productio substantiae succedentis, ac demum nexus et ordo inter unius productionem et alterius desitionem. Unde qui­ dam non timuerunt huiusmodi sequelam concedere, et Arriaga (*), etsi dicat illam esse probabilius reiiciendam, tamen expresse ad­ mittit ut non improbabilem. « Non defuerunt, inquit, apud Sua« rezium Disp. 54, Sect. 3, qui sequelam concederent, in qua « non video magnum absurdum. Sed dicit Suarez, non esse « tutum in re tam gravi ab antiquis theologis recedere. Re« spondeo antiquos theologos, ut ipse fatetur, non negasse hanc « conversionem, licet illam non affirmaverint, quia non disputa« runt de illa ». Ast respondeo ego, antiquos theologos non ne­ gasse hanc conversionem et non disputasse de illa, quia secun­ dum notionem quam habebant de transubstantiatione et de ra­ tione sacramentalis praesentiae, tanta enormitas ne in mentem quidem poterat eis obvenire. Caeterum, hic etiam obstat defi­ nitio Tridentina : « Si quis negaverit mirabilem illam et singu­ li larem conversionem totius substantiae panis, etc. ». Tertio: Habito respectu ad regulam fidei, expositio recenHorum non satisfacit, qua farte proprietatem hums nominis « transubstantiatio » non salvat. Regula fidei docet, conversionem panis in corpus Christi convenienter et proprie a sancta catholica Ecclesia transubstantiationem fuisse appellatam. Quo posito, vel dicent salvari in sua explicatione proprietatem vocis, praecisione facta ab omni ele­ mento communi remanente; vel e contra, ratione permanendae ipsius communis elementi, quatenus ut ait Lugo, Disp. 7, Sect. 6 et 7, sub iisdem speciebus succedunt sibi invicem duae substan­ tiae cum eodem analogico munere substantivo, id est, sustentativo accidentium. Si primum dicitur, nihil apparet quo vel specie tenus sal­ vari possit proprietas transitus totius substantiae in totam sub­ stantiam, quem importat vocabulum transubstantiatio. Nam Arriaga, Curs, philos., Disp. 1 de generat., Sect. 3, η. 21 etseq. .Λ 360* : · *. * : VI QUA EST. LXXV. extremum a quo transit pure et simpliciter in nihilum per suh· tractionem influxus Dei; id autem quod transit in nihilum nec immediate nec mediate transit vere et proprie in ens positivum. Si vero dicitur secundum, primo quidem minime est con­ cedendum quod successio duorum sub uno tertio cum eodem ordine ad illud, sufficiat ad rationem transitus unius in alte­ rum (*). Sed dato quod sufficeret ad qualemcumque conversio­ nem, profecto proprium eius nomen non esset transubstantiatio. Etenim in omni vocabulo imposito ad designandum conversionem in qua manet commune elementum, praefixum bans se tenet semper ex parte ipsius elementi manentis; terminativum vero, ex parte eius quod amittit et accipit elementum manens. Sic explicabis nomina transformatio, transfiguratio, translocatio, ubi semper signatur transitus unius subiecti de una forma in aliam formam, de una figura in aliam figuram, de uno loco in alium locum. Similiter ergo in praesenti, oporteret praefixum se tenere ex parte manentium accidentium, et speciem conversionis significari per transitum in eis contingentem, puta transitum de subiecto quod erat substantia panis, in aliud subiectum quod esset substantia corporis Christi, et ideo talis conversio deberet potius dici transubiectatio. Quarto ’ Habito respectu ad regulam fidei, explicatio recentiorum non satisfacit, qua parte otiosum videtur reddere transub­ stantiationis dogma, quod quidem, si recte ab eis exponeretur, optimo iure deberet amandari inter quaestiones mere scholasticas. In Bulla Auctorem fidei declaratur, non fuisse adhuc pro­ positum transubstantiationis dogma, postquam quis docuit veram, realem, et substantialem praesentiam corporis Christi sub spe­ ciebus statim post consecrationem, et in hoc eodem instanti (tunc), cessationem totius substantiae panis et vini, solis remanentibus speciebus. Ergo transubstantiatio aliquid dicit praeter ista duo, et quidem aliquid a quo parochi docendi munere fungentes ab­ stinere non debent, quia ut expresse dicit Pius VI in Bulla (*) Dicesne aquam transire in vinum, quia loco eius, in eadem lagena vinum ponitur? DE TR A NSUBSTA NT IA TI ON E 361 praedicta, non est quaestio mere scholastica, sed articulus fidei quem Tridentinum Concilium definivit, quique in solemni fidei professione continetur. Iam age, quidquid additur vel addi po­ test in sententia recentiorum, talis rationis est ut indifferenter omnino se habeat, non solum ad realem Christi praesentiam, verum etiam ad venerationem, cultum, et usum sacramenti : uno verbo, ad ea omnia quae respectu fidelis in quantum huiusmodi, alicuius ponderis seu momenti esse possunt. Et sane, si conversio totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem, se habet ut via necessa­ ria ad realem Christi praesentiam in sacramento, statim apparet cur debeat conversio ista, simul cum ipsa reali praesentia, pro­ poni fidelibus qui in doctrina Christiana erudiuntur. Sed si respectu praesentiae realis est omnino otiosa et inutilis, nulla unquam po­ terit ratio assignari cur oporteat catechistam de illa mentionem facere, postquam explicite docuit Christum praesentem fieri sta­ tim ad prolationem verborum consecrationis, et tunc substan­ tiam panis et vini omnino cessare. Quod enim complexus de­ structionis panis et substitutionis corporis Christi sub speciebus rationem habeat conversionis unius in aliud, hoc videtur omnino adiaphorum in ordine ad cognitionem fidei, imo auget difficul­ tatem absque ullo emolumento pro conservatione et tutela my­ sterii quod Christianorum adorationi et devotioni proponitur. Esset igitur quaestio relinquenda scholis, ubi forsitan annume­ rari posset inter problemata quae ad acuendos iuvenum intel­ lectus quandoque agitantur. In summa, secundum recentiorum expositionem transub­ stantiatio non esset medium ad praesentiam Christi, nec faceret quidquam ad dignitatem et aestimationem sacramenti, sed es­ set ponenda solum propter seipsam. Atqui impossibile est ut propter seipsam pertineat ad eas veritates quas fideles scire in­ terest, et a quibus parochi docendi munere fungentes abstinere non debent. Non ergo vera est et genuina, dicta transubstan­ tiationis expositio. Nunc autem inter opiniones recentiorum et sententiam an­ tiquorum principum scholae non potest medium cadere. In ra- 362 QUAEST. L.XXV. dice enim unde caeterae omnes differentiae profluunt, ita con­ tradictorie opponuntur, ut ex falsitate unius partis debeas ne­ cessario inferre veritatem alterius. Radix quippe differentiae in hoc est, quod antiqui doctores ponunt panem nullo modo an­ nihilari, unde statim séquitur quod immediatus terminus con­ versionis debet esse corpus Christi absque ulla actione circa ipsum exercita. Recentiores vero ponunt panem annihilari; quare cum immediatus terminus mutationis substantiae panis sit nihi­ lum, de necessitate sequitur opus esse aliqua alia actione ad corpus Christi primo terminatam; sequitur iterum, introducen­ dum esse nexum extrinsecum quo unius desitio et alterius po­ sitio colligentur. Atqui ostensum est, expositionem modernorum non satisfacere. Ergo necesse est ut vera transubstantiationis expositio quaerenda sit in ea sententia quae a Scholae Principi­ bus constanter et unanimiter fuit tradita. Confirmatur conclusio ex diserta doctrina Catechismi Con­ cilii Tridentini, de Euchar., n. 26-41, ubi inter alia, haec nun­ quam satis meditanda leguntur : « Tria sunt maxime admiranda... « quae in hoc sacramento... fides catholica sine ulla dubitatione « credit et confitetur. Primum est, verum Christi corpus, illud « idem quod natum ex Virgine in coelis sedet ad dexteram Pa« tris, hoc sacramento contineri. Alterum est, nullam in eo ele« mentorum substantiam remanere quamvis nihil magis a sensibus « alienum videri possit... Tertium est, accidentia sine ulla re « subiecta esse, mira quadam atque inexplicabili ratione (*) ». Haec tria per ordinem evolvit Catechismus, et de secundo agere incipiens n. 37 ait: < Nunc, quod alterum erat propositum, do« cebunt etiam (Pastores), panis et vini substantiam in sacra« mento post consecrationem non remanere. Hoc vero cum eo « quod prius demonstratum est, necessario coniungitur. Etenim, « si est verum Christi corpus sub panis et vini specie post « consecrationem, omnino necesse est, cum ibi antea non esset, < hoc vel loci mutatione, vel creatione vel alterius rei in ipsum « conversione factum esse. At vero, fieri non posse constat ut (*) Num. 26. DE TRANSUBSTANTfATJONK 363 « corpus Christi in sacramento sit, quod ex uno in alium locum « venerit... Creari autem corpus Christi, minus credibile est, ac « ne in cogitationem quidem cadere hoc potest. Relinquitur ergo « ut in sacramento sit corpus Christi, quod panis in ipsum « convertatur. Quare nulla panis substantia remaneat necesse «est». Denique, sub n. 41, ad quaestionem quomodo fiat tam admiranda substantiarum conversio, respondet: « Difficillima est « omnino huius mysterii explicatio. Sed tamen conabuntur Pa« stores iis qui magis in divinarum rerum cognitione profece« runt, (nam qui imbecilliores sunt, verendum esset ne rei ma« gnitudine opprimerentur), conabuntur, inquam, tradere huius «admirabilis conversionis modum: quae ita fit ut tota panis « substantia divina virtute in totam corporis Christi substan­ « tiam... sine ulla Domini nostri mutatione convertatur. Neque « enim Christus aut generatur, aut mutatur, aut augescit, sed « in sua substantia totus permanet ». Restat demum ut huic prolegomeno ultima manus admo­ veatur, magis expoliendo transubstantiationis conceptum qui hac­ tenus ut verus ac genuinus agnitus est. Ad distinctiorem transubstantiationis conceptum quaedam declarationes. Ad hunc scopum iuvabit singillatim exponere terminos de­ finitionis Tridentinae (*). — Primo, conversio. — Secundo, mi­ rabilis et singularis totius substantiae. — Tertio, totius substan­ tiae, manentibus speciebus. — Quarto, proprie transubstantiatio appellata. 1. Conversio· — Si etymon vocis consideres, videtur de­ rivatum nomen a gyratione, qua fit antrorsum id quod erat re­ trorsum vel vice versa, sicut cum a sinistra me ad dexteram converto. Caeterum, distinctione facta inter id a quo nomen fuit (*) Trident., Sess. XIII, can. 2. rl l· I -A 364 QUA EST. LXXV. impositum et id ad quod significandum fuit impositum, dicen­ dum est conversionem idem esse ac mutationem qua res, desi­ nendo esse id quod erat, transit in aliquod aliud quod non erat. Unde apparet conversionem differre a mutatione sicut species a genere, nam licet omnis conversio sit mutatio, non tamen omnis mutatio est conversio. Conversio quippe ex suo conceptu ver­ satur inter duos terminos positivos, desinentem unum, succeden­ tem alterum, et ita quidem, ut cum sermo est de iis conversio­ nibus quas agens naturale operatur, corruptio unius debeat esse alterius generatio. At vero mutatio ut sic non includit conditio­ nem hanc, cum saepe sit a simplici privationem ad formam, vel a forma ad privationem. Perspicuitatis autem gratia vocare pos­ sumus rem quae convertitur extremum quod, et illud in quod convertitur extremum in quod: denique principia entis secun­ dum quae desinit ista res esse quod erat, et incipit esse quod non erat, terminos formales tum a quo tum ad quem. Cogita convers onem panis in sanguinem: ibi extremum quod est panis, extremum in quod est sanguis, termini vero formales a quo et ad quem sunt formae substantiales panis et sanguinis, quia se­ cundum eas in dicto exemplo transitus unius in aliud attenditur. 2. Conversio mirabilis et singularis totius substantiae. — Imo, ideo mirabilis, ideo etiam singularis, quia totius sub­ stantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem D. N. I. C., pro quanto scilicet termini formales a quo et ad quem adaequate identificantur cum extremis quod et in quod. Ibi enim est altissima radix omnium differentiarum quibus transubstantiatio ab omnibus conversionibus naturalibus f1) essentia­ liter discriminatur. » Si enim attendas ad conversiones naturales, quotquot co­ gnoscimus et possumus concipere, semper termini formales inadaequate distinguuntur ab extremis, quia semper utrique extremo Β· .-*< (l) In praesenti consideratione, ad conversiones naturales reducun­ tur etiam conversiones miraculosae quoad modum * quae sunt quoad substantiam in genere simplicium transformationum, puta conversio aquae in vinum in Cana Galilaeae, et aliae eiusmodi. DK TRANSUBSTANTIATIONE 365 commune est aliquod elementum (*) quod se habet per modum subiecti respectu formarum sibi succedentium, et veluti instar pontis quoad transitum unius in aliud (2). Sed hic, nullum est subiectum manens, cum substantia panis convertatur secundum se totam; quo fit ut sine praecedente alterationis motu perficia­ tur conversio, et nulla sit creatura possibilis, cuius virtus sese ad eam mutationem extendat. Omnis enim creatura in sua actione requirit subiectum in quod agat, ac per consequens, conversio­ nem aliquam efficere nequaquam potest, si illud secundum quod fit conversio, non habeat subiectum praeexsistens et perseverans in esse. Hinc transubstantiatio in eodem ordine invenitur ac crea­ tio, quatenus creatio est quaedam productio ex nihilo subiecti ; transubstantiatio vero, transitus unius in aliud sine ullius com­ munis subiecti permanentia. Ideo S. Thomas, in IV, D. 11, q. 1, a. 3, q. 1 : « Naturalis mutatio non potest pertingere usque « ad variationem materiae, quia operatur ex supposita materia, « sicut quodlibet secundum agens operatur suppositis his quae « data sunt sibi a primo agente, et haec principia oportet ma­ « nere in operatione naturae... Ex quo patet quod ista conver­ « sio differt ab omnibus naturalibus conversionibus.... in hoc, « quod usque ad materiam pertingit, quod in illis non inveni­ « tur. Et quia materia est primum subiectum, ipsius non est « subiectum, ideo secundo differt in hoc, quod haec conversio « non habet subiectum sicut illae habent ». Ex eadem radice provenit alia differentia, nam in conver- » (£) Cogita conversionem vini in acetum; ibi est aliquod principium substantiale, scilicet materia, quae cum prius esset sub una forma substantiali, incipit esse sub altera. Non ergo fit conversio secundum id totum quod est entitatis in extremis, adeoque termini formales non sunt cum extremis adaequate idem, sed inadaequate tantum. Et sic est in omnibus conversionibus quas naturale agens potest efficere. (2) Per successivas dispositiones in materia inductas, res quae con­ vertitur semper magis ac magis appropinquat ad hoc ut incipiat esse quod non erat, et desinat esse quod erat. Nam motus generationis aceti v. g., est ipse motus corruptionis vini; et quia subiectum huius motus est materia, recte dicitur materia manens se habere instar pontis ad transitum. .· 366 QCAEST. LXXV. sionibus naturalibus, compositum transit in compositum, sed nullo modo forma convertitur in formam. Neque enim mutatio quam inducit agens naturale, potest attingere principia entis secundum se absolute considerata, sed solum attingit formas secundum quod pendent a potentia subiecti. Alterando scilicet subiectum, et disponendo illud ad receptionem alterius formae, agens na­ turale facit ut nova forma educatur e potentia materiae, et prae­ cedens quae est cum ea incompossibilis, omnino abscedat; quare entitas unius formae non transit in entitatem alterius, sed com­ positum quod prius erat secundum unam formam, transit in com­ positum quod est secundum aliam. Hic autem, ex hoc ipso quod nullum datur conversionis subiectum, impossibile est ut actio conversiva attingat principia entis praecise in quantum a poten­ tia subiecti dependent, sed omnino necesse est ut attingat radi­ citus ipsum ens secundum quod principiis essendi constat abso­ lute consideratis, et ideo conversio totius in totum aequivalet conversioni partium in partes, materiae in materiam, et formae in formam. « In naturalibus conversionibus convertitur totum in « totum, non autem partes essentiales in partes. Totus enim aer « (hydrogenium) convertitur in aquam, sed materia aeris (hy­ drogenii) non convertitur in aliquid, quia est eadem ; forma « etiam non convertitur, quia abscedit illa, et alia introducitur. « Sed hic, et totum convertitur in totum quia panis fit corpus « Christi, et partes etiam convertuntur quia materia panis fit « materia corporis Christi, et forma substantialis similiter fit illa « forma quae est corporis Christi » (*). Adhuc, ex eadem radice provenit tertia differentia. Etenim in conversionibus naturalibus, extremum quod corrumpitur, extre­ mum in quod generatur; corruptio quippe est dissolutio unius compositi, generatio vero est productio alterius; quae duo sic se habent ad invicem, ut non alio motu corrumpatur unum, et generetur alterum, sed uno eodemque. In hac autem conversione impossibile est ut fiat unius corruptio et alterius generatio; ad hoc enim oporteret remanere materiam tamquam commune sub(*) S. Thom., in IV, ubi supra. DE TRANSUBSTANTIATIONE 367 iectum, quod est contra praedicta. Rursus, fieri non potest ut alio quovis modo producatur extremum tn quod, quia si alio modo produceretur, hoc esset per creationem ; atqui id quod creatur non est terminus transitus de ente in ens, sed de non ente in ens. Quapropter mirabilis illa et singularis conversio non potest esse nisi unius individuae substantiae in aliam individuam substantiam praeexsistentem et in suo antiquo esse absque mu­ tatione ulla perseverantem, quatenus virtute divina hoc indivi­ duum demonstratum fit illud individuum demonstratum, quod est praeter et supra omnem comprehensionem humani intellectus. « In naturalibus conversionibus transmutatur et id quod conver­ « titur, et id in quod convertitur. Illud quidem quod in alte­ « rum convertitur, semper transmutatur corruptione; sed illud « in quod aliquid naturaliter convertitur, si quidem sit simplex « conversio, transmutatur per generationem, sicut cum aqua ge« neratur ex aere (hydrogenio) ; si autem sit conversio cum ad« ditione ad alterum praeexsistens, illud cui additur transmutatur « secundum augmentum, vel saltem per restaurationem deperditi, « sicut accidit in nutrimento. Sed hic, illud in quod fit conversio « erat praeexsistens, et non ei additur, quia, ut dictum est, illud « quod convertitur, convertitur in ipsum, et secundum totum, « et secundum omnes partes eius. Unde hoc in quod termina­ « tur conversio, nullo modo transmutatur, scilicet corpus Chri« sti, sed solum panis qui convertitur » (*). Hinc tandem transubstantiatio est verum et stricte dictum mysterium, cuius possibilitas nos penitus transcendit, quia nec in seipsa est naturali rationi nota, nec in aliquo alio tamquam causa in effectu. Quare, si de ea quaeratur an sit, responsio dari non potest nisi ex revelatione divina. Si praeterea quid sit inquiratur, magis per negationes respondendum, assignando quid huiusmodi conversioni non conveniat ex iis quae reliquis com­ petunt, et per quamdam analogiam ad naturales transformationes eam nobis repraesentando. Similis difficultas locum etiam habet cum de creatione agitur, de qua proprium conceptum habere (£) S. Thom., ubi supra. I I 368 ί-λ. 1 j QUAEST. LXXV. non valemus. Videmus tamen creationem revera esse, et per con­ sequens esse possibilem, quia in illam ut in causam oportet re­ fundere exsistentiam rerum quae contrahuntur ad particularem rationem essendi. Omnino ergo ratio nostra solvit quaestionem ■ 4M est, non vero quid est. Verum, etsi nec de creatione nec de transubstantiatione proprius a nobis conceptus haberi possit, ali­ quid tamen multo difficilius circa conversionem totius substan­ tiae in substantiam occurrit. Ut enim dicit S. Thomas in IV, D. 11, q. 1, a. 3, q. 3, ad lum, « mutatio ista fit ex exsistente « in exsistens praeter modum aliarum mutationum quae fiunt « etiam ex exsistentibus in exsistentia, ex quarum inspectione « intellectus noster sibi suas conceptiones formavit; et ideo haec « conversio videtur esse contra conceptiones intellectus, et pro­ « pter hoc. difficilius ei assentitur quam creationi quae est ex « omnino non exsistente, cuiusmodi mutationem non vidit ». Sci­ licet, in conceptu creationis efformando, nihil est quod positive occurrat in contrarium ex parte notionum quas in considera­ tione rerum acquirimus, sed solum deest simile exemplum ; et ideo, quando ad creationem assurgit nostra cogitatio, etsi alti­ tudine et incomprehensibilitate rei obruamur, non tamen apparet aliqua contradictio. Hic autem, praeter defectum similis exempli, Positive occurrit in oppositum solitus modus conversionum ex ente in ens, ubi semper manet aliquid commune in ratione subiecti. Multo igitur magis necesse est ut de transubstantiatione agentes, dicamus potius quid non sit, quam quid sit, assumendo id quod est de communissima ratione conversionis in quantum huiusmodi, et removendo omnia quae ad naturales conversiones pertinentia, transubstantiationi convenire omnino non possunt. Atqui illud quod pertinet ad communissimam rationem conver­ sionis formaliter sumptae, in hoc est reponendum, quod non datur nexus tantum extrinsecus inter unius extremi desitionem et alterius successionem, sed intrinsecus, et ex natura rei. Quippe in naturalibus non satis est ut simultanée habeantur unius cor­ ruptio et alterius generatio, sed oportet ut motus quo corrum­ pitur unum, sit ipsissimus motus quo generatur alterum ; alias nonnisi abusive conversionis nomen adhiberetur. Nunc autem, r > • DE ’ ? · Γ· -λ * £ 369 TRANSUBSTANTIATIONE cum in transubstantiatione motus corruptionis et generationis esse non possit, restat ut totalis desitio unius extremi sit ipsis­ sima successio alterius, quadam ineffabili et inexplicabili ratione: quatenus panis substantia secundum se totam cessat, non quidem per lapsum in non esse, et subtractionem influxus Dei portantis omnia verbo virtutis suae, sed omnino actione positiva om­ nipotentiae, per quam in uno indivisibili instanti tota de­ sinit in corpus Christi praeexsistens et immutatum f). Et post hoc restat dicendum cum Propheta: Magnus Do­ minus, et magna virtus eius, et magnitudinis eius non est nu- k (‘) Hic nota bene quod a priori considerando rem, non apparet quare magis repugnaret enti totaliter desinere in aliud ens praeexsistens ut in transubstantiatione, quam totaliter desinere in absolutum non ens ut in annihilatione : missaque imaginatione quae nobis repraesentat annihilationem velut quemdam lapsum in tenebrosam nihili abyssum, et non reducendo intellectualia ad conditionem sensibilium, abstracta notio transubstantiationis non videtur continere maiorem difficultatem quam illa annihilationis. Quaeris siquidem a me, qui concipi possit quod aliqua substantia totaliter cesset quoad omnia sui constitutiva per positivam conversionem in aliud praeexsistens. Et ego a te vicissim quaero, qui concipi possit quod aliqua substantia totaliter cesset per desitionem in absolutum nihil. An forte plus repugnat enti desinere secundum se to­ tum in aliud ens, quam desinere secundum se totum in omnino non ens? dices annihilationem facile concipi per subtractionem influxus. Sed hoc non valet, quia negationes non intelliguntur nisi per sua po­ sitiva, et subtractio influxus in casu, nonnisi per influxum ipsum quo res ita portantur in esse, ut eo cessante funditus evanescerent, usque ad ultimas entis radices. Et putas te de eiusmodi influxu directam no­ tionem habere posse? Certe, a posteriori, ratiocinando ex effectibus, recte concludimus quod creatio est; et si est, possibilis est; et si pos­ sibilis creatio, possibilis quoque annihilatio. Hoc, inquam, a posteriori. Sed si haec via deesset, (sicut revera deest quoad transubstantiationem, eo quod nullus effectus est aut esse potest sub nostra experientia ca­ dens, qui debeat refundi in transubstantiationem tamquam in causam), forte aestimares impossibilem transitum de ente in absolutum non ens, eodem modo quo nunc aestimas impossibilem totalem transitum entis in aliud praeexsistens ens, ut transubstantiationem reducas ad puram simplicemque substitutionem qua loco unius substantiae ponitur alia substantia. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. f I 24 s I 370 QUAEST. LXXV. merus, Et iterum: Quoniam elevata est magnificentia tua super caelos ! Ipse enim Deus est, cui natura essendi competit infinite absque omni contractione, cuius actio ex consequenti se exten­ dit usque ad primas entis participati radices, ultra illud omne quod nos assequi valemus et comprehendere. 3. Totius substantiae, manentibus speciebus· — Ens, ut norunt omnes, dividitur in substantiam et accidens. Est autem substantia, illud cui debetur esse per se, id est non in alio tam­ quam in subiecto; ac per hoc, proprium substantiae nomen a perseitate potius derivatum esse oportuisset. Verum nos res no­ minamus sicut primo illas apprehendimus: praeterea proportionatum humani intellectus obiectum est quidditas rei corporeae, de qua primo concipimus quod sit substratum accidentium et omnium sensibilium proprietatum; et ideo quidquid per se est vel natum est esse, substantiam appellamus. Nunc autem cum nomina quibus genus humanum utitur magnam et verissimam philosophiam contineant, (derivant enim ex communi et univer­ sali apprehensione quae falsa esse nequit, utpote orta a puro fonte rationis, non autem a causis erroris quae semper particu­ lares sunt et variabiles), iure meritoque statim colligimus, sub­ stantiam corpoream non esse per seipsam obiectum sensus, id est non esse ullatenus sensibilem nisi ratione accidentium quibus afficitur. «Substantia in quantum huiusmodi, inquit S. Thomas *(), « non est visibilis oculo corporali, neque subiacet alicui sensui, « nec etiam imaginationi, sed soli intellectui, cuius obiectum est « quod quid est ». Hinc iam habetur realis distinctio substantiae corporeae a » ■η ’l ‘) Infra quaest. 76, a. 7. — Nec, quaeso, inde inferas nullam esse amplius differentiam inter corporalem et spiritualem substantiam. Diffe­ rentia enim est primo in hoc, quod substantia spiritualis est simplex, substantia vero corporea est composita ex duobus essentialibus prin­ cipiis, materia videlicet et forma. Secundo in hoc, quod substantia cor­ porea habet transcendentalem ordinem ad quantitatem et alia accidentia quibus fit visibilis, imo vero, est eorum principium et radix : at substan­ tia spiritualis est invisibilis tam secundum se, quam ratione accidentium quibus afficitur vel affici potest. DE TRANSüBSTANTIATIONE 371 quantitate et sensibilibus qualitatibus; de qua distinctione ex professo agetur in huius disputationis decursu. Interim vero observa, illam contineri in doctrina Conciliorum circa praesens mysterium. Species enim quae transeunte substantia dicuntur per­ manere, ipsissima sunt accidentia panis et vini, uti sufficienter colligitur vel ex sola collatione decretorum Tridentini cum de­ cretis Concilii Constantiensis a Martino V confirmatis, in quibus condemnatur haec propositio Wiclefi : « Accidentia panis non « manent sine subiecto in eodem sacramento » (*). Intelligendum est ergo, conversionem istaiji versari inter totas et solas substantias, ita ut vere et physice maneant accidentia substantiae conversae. Quod ultimum, etsi futurum sit obiectum specialis disputationis, tamen iam ex nunc prae oculis omnino haberi debet velut essentialiter requisitum ad intelligentiam dicen­ dorum in praesenti quaestione. 4. Proprie transubstantiatio appellata. — Transubstantiatio proprie dicitur haec conversio, tum ratione eius quod po­ sitive includit, tum ratione eius quod de connotato negat. Ratione eius quod positive includit, quia conversio est cuius termini formales sunt, non solum principia substantialia, sed substantiae ipsae. Ratione eius quod de connotato negat, quia negat quamlibet aliam variationem, praeter illam quae est totius substantiae in substantiam. Non enim est totalis quaedam transentalio, si dicere liceat, neque transubstantiatio coniuncta cum va­ riatione accidentium, sed transubstantiatio et nihil aliud. Nunc autem nota quod cum dicitur transubstantiatio red­ dere rationem novae Christi praesentiae in sacramento, intelligitur equidem transubstantiatio sumpta secundum ea quae in suo conceptu intrinsece claudit, connotando tamen accidentium permanentiam tamquam conditionem absolute necessariam. « Si « enim substantia panis in Corpus Christi converteretur, et panis « accidentia transirent, ex tali conversione non sequeretur quod « corpus Christi secundum suam substantiam esset ubi prius «fuit panis; nulla enim relinqueretur habitudo corporis Christi t1) Enchirid. n. 478. QUAEST. « ad locum praedictum. Sed cum quantitas dimensiva panis re« manet post conversionem, per quam panis hunc locum sor« tiebatur, substantia panis in corpus Christi mutata, fit corpus « Christi sub quantitate dimensiva panis, et per consequens, « locum panis quodammodo sortitur, mediantibus tamen dimen« sionibus panis » (*). Hucusque quaestionis praeambulum, quo absoluto, oportet ad singulos articulos descendere, incipiendo a dogmate praesen­ tiae realis, ut sequitur. THESIS XXXVIII. (Art. 1). « »·»· . * · ■·/ ·· > * In sanctissimo Eucharistiae sacramento est corpus et sanguis Christi, vere, realiter, et substantialiter. Demonstranda est haec fundamentalis veritas, primo ex verbis promissionis, secundo ex verbis institutionis, tertio ex perpetua traditione. Primo, inquam, ostenditur efficaciter ex promissione sacra­ menti, quae Ioan. VI, 26-67 continetur (2). Praecesserat miraculosa panum multiplicatio in deserto; sequenti die turba (l) S. Thom., 4 c. Gent., c. 63. (s) Non defuerunt auctores catholici, qui ut facilius responderent haereticis asserentibus necessitatem communionis sub utraque specie, suumque errorem confirmantibus ex verbis Domini: Nisi manducave­ ritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, etc., simpliciter negaverunt sermonem hic esse de Eucharistia, imo asseruerunt ista intelligi ad litteram « de manducatione spirituali Christi, abstrahendo tam < a manducatione sacramentali, quam a manducatione spirituali sacra< menti in re vel in voto>. Ita sentit Caietanus in 3am Partem, Q. 80, a. 12. Porro, cum Caietani auctoritatem in medium protulisset Richardus Simon, modernistarum exegetarum praecentor et protagonista, hanc habuit a Bossuetio, nunquam satis meditandam responsionem: « M. Si- ïte DE TKANSuBS ΓΑΝΤΙ/ΧΤΙΟΝΕ 373 Christum requirebat, sperans se iterum panibus saturatum iri; unde Dominus tandem in Capharnaum inventus sic eos alloqui­ tur: Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.. Sed iam de meliori pane incipiens dicere: Operamini, ait, non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam ; quae quidem propositio accurate est atten­ denda, quia totius sermonis elavem suppeditat. Quid enim est operari cibum, nisi studium, curam et laborem impendere cibo acquirendo, ut bene explicat Maldonatus in hunc locum. Duo igitur clare ibi distinguuntur: opus ponendum ab homine, et < mon observe que Cajetan a pu croire sans être hérétique, que ces parer < les de J. C., nisi manducaveritis, etc., ne s’entendent point à la rigueur « de la lettre de la manducation sacramentelle, bien qu’il soit opposé en a cela au sentiment commun des anciens et des nouveaux interprètes de « l’Ecriture... Mais c’est proposer la chose d’une manière peu équitable. « Il ne s’agit pas de savoir si Cajetan est hérétique, en s’opposant à < une interprétation autorisée par tous les saints. On peut penser mal « sans être hérétique, si l’on est soumis et docile. Tout ce qui est mau« vais en matière de doctrine, n’est pas pour cela formellement héré« tique. On ne qualifie pour l’ordinaire d’hérésie formelle que ce qui «attaque directement un dogme de foi; mais de là il ne s’ensuit pas « qu’on doive souffrir ceux qui l’attaquent indirectement, en affaiblissant « les preuves de l’Eglise, et en affectant des opinions particulières sur « les passages dont elle se sert pour établir sa doctrine. C’est ce que font ceux qui détournent les paroles de Notre-Seigneur, dont il s’agit. Ils privent l’Eglise du secours qu’elle en tire contre l’hérésie; ils accoutument les esprits à donner dans des figures violentes, qui af­ « faiblissent le sens naturel des paroles de l’Evangile; ils inspirent un « mépris secret de la doctrine des Pères. Cajetan qui ne savait guère « la tradition, et qui écrivait avant le concile de Trente, peut être ex< cusé. Mais M. Simon qui a tout vu, et qui après avoir reconnu le « consentement des Sts Pères, ne laisse pas d'insinuer, avec ses adres« ses ordinaires, le sens opposé au leur, n’en sera pas quitte pour dire «que cela n’est pas hérétique. L’amour de la vérité doit donner de « l’éloignement pour tout ce qui l’affaiblit, et je dirai avec confiance « qu’on est proche d’être hérétique, lorsque, sans se mettre en peine « de ce qui favorise l’hérésie, on n’évite que ce qui est précisément « hérétique et condamné par l’Eglise ». Défense de la Tradition et des Saints Pères, l. 1, c. 22. 3· 374 * •i'’.*·» ·· QVAEST. LXXV. cibus largiendus a Domino, de quo ipse subiungit, quem Filiκ s hominis dabit vobis. Et ne videatur incredibile, Filium hominis posse dare cibum aeternae vitae: Hunc enim (hominis Filium) Pater signavit Deus, id est, extra numerum aliorum filiorum hominum fecit per ipsam unionis gratiam qua idem ipse, Filius hominis et Filius Dei est. Statim ergo instant ludaei interro­ gantes quale sit opus quod ab eis requiritur: Dixerunt ergo ad eum: quid faciemus ut operemur opera Dei? Et dicunt opera Dei, quia intelligebant haec opera ad Deum pertinere, et se­ cundum Deum esfe, utpote quae conducerent ad aeternae vitae panem. Tunc docet eos Dominus, opus illud esse fidem quae prima est et fundamentalis dispositio, et statim multa de fide edisserit, sicut cum fidei causam in altius revocat principium, scilicet in secretam vocationem Patris sive interiorem tractionem gratiae. Quae tamen omnia cum referantur ad praeassertam fidei necessitatem in ordine ad sumptionem panis quem daturus est Filius hominis, plane ostendunt fidem non esse ipsam promissi panis manducationem, sed praevie tantum ad eam se habere. taque quando ait vers. 32-35: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum: panis enim Dei est, qut de caelo descendit... ego sum panis vitae, non loquitur de se praecise in quantum per fidem metaphorice man­ ducari debet, sed in quantum sub specie sacramenti futurus est panis hominum, ore utique sumendus, praelucente tamen fide quae argumentum est sive convictio non apparentium. Verum clariora et omni ex parte invicta argumenta desu­ muntur ex secunda sermonis parte in qua explicat Christus illud quod prius de pane a se dando obscurius dixerat, et quae in­ cipit a vers. 48: Ego sum panis vitae... Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum, et panis quem ego dabo, caro * mea est pro mundi vita. Qua quidem affirmatione signanter ac diserte testatur panem a se promissum, esse carnem suam, et (quod nequaquam praetereundum est), carnem suam pro salute mundi immolatam. Hunc enim sensum prae se ferunt verba illa : caro mea (subaudi, data, oblata) pro mundi vita, ut etiam ex­ presse plures codices legunt. Hunc sensum quam maxime con- DE TRANSUBSTANTIATIONE 375 I firmant verba sequentia, ubi separatim caro et separatim sanguis sumenda proponuntur. Itaque et cruentam crucis immolationem praedicit (’)» et carnis suae manducationem proponit ut quae ad illam consequenter se haberet. Atqui sacrificia cruenta ubique terrarum per veram et realem hostiarum manducationem consummabantur ; imo ipse Moyses qui in caeteris omnibus solemne habet ludaeos a ritibus Gentium removere, minime ab eis discordat quoad esum immolatorum, sed universo orbi consentit, veteremque sequitur consuetudinem. « Videte Israel secundum « carnem, inquit Apostolus (2), nonne qui edunt hostias, parti« cipes sunt altaris ? » Iam ergo excluditur a \rerbis Christi omnis probabilitas sensus metaphorici, qui aliunde tam innaturalis, tamque insolitus luisset, ut mirum revera non sit, si ludaei haec audientes, statim exclamaverint : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ? Porro, litigantibus inter se ludaeis, et vehementer contra- X ’ - (1) Cf. Cyrill. Alex, in Ioan., 1. 4, c. 2. (2) 1 Cor. X-18. — Mysteriosa sane consuetudo, secundum quam sacrificii solemnitas, nonnisi per immolatae victimae manducationem tam apud ludaeos quam apud Gentes, perficiebatur ! Quasi id persua­ sum habuerint antiqui homines : victimas in altari sacra morte oblatas portare peccata communitatis, et subeundo poenam eis debitam, illa expiare ; necessarium tamen esse ad applicationem expiationis vicariae, ut qui sibi apud Deum hostiam substituerant, eam sibi demum incor­ porarent, fierentque cum ea unum, et hoc tandem modo, beneficio re­ conciliationis seu pacis cum numine offenso instauratae fruerentur. Et constat, ritum in antiquitate adeo universalem nequaquam explicari sufficienter per solum instinctum naturae, sed prodere atque demon­ strare exsistentiam cuiusdam revelationis primitivae. Revelationem autem dico de mysterio humanae redemptionis per verum illum Agnum Dei qui vere tolleret peccatum mundi, et vere hostia exsisteret vicaria pro hominibus; extra quem, nullum iam sensum rationabilem habent mox expositae ideae de expiatione et applicatione eius. Sed et ex eadem revelatione primitiva originem indubitanter accipies figurativonim sacri­ ficiorum figurativaeque sanctarum carnium manducationis, donec ille promissus, ille expectatus adveniret : ita scilicet ut in toto mundo an­ tiquo indesinens quaedam fuerit prophetia in actu, tum sacrificii cnicis, tum consequentis communionis eucharisticae. h QUAEST. LXXV. i) /> dicentibus, nedum Dominus quidquam emolliat, maiori cum energia asseverat id quod dixerat, solemni etiam formula utens qua maiora sua pronuntiata confirmare solet : Anien am en dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meant carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. Tum ingeminat verba realitatem significantia : Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Repetitis item vicibus distinguit manducationem corporis et potum sanguinis ; sed quo fine, quave apparentia veritatis, quaeso ? Ex quo enim de simplici appre­ hensione per fidem ageretur, profecto manducare idem esset ac bibere ; utquid igitur iam quarto diceret : Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo? Praeterea, repugnantibus magis ac magis auditoribus incre­ dulis, iisque iam non de turba, sed de ipso coetu discipulorum, respondet Dominus vers. 63 et seq., per explicationem quam­ dam, qua non veritas manducationis, sed solum carnalis ac veluti bestialis Capharnaitarum interpretatio excluditur. Illi enim « invitari se ad belluinam aliquam crudelitatem putabant, ita ut « carnibus quidem vesci inhumaniter et sorbere sanguinem iu« berentur, et quaecumque vel auditu solo horrenda sunt, facere « cogerentur. Non enim mysterii illius decus noverant, et pulcher« rimam ob ipsum excogitatam dispensationem, sed illud apud « semetipsos utique versabant : Quomodo corpus humanum ae« ternam nobis vitam inseret? etc. » (l). Dominus ergo ad eos: Hoc vos scandalizat ? Si ergo videritis Filium hominis ascenden­ tem ubi erat prius ? Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam ; verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. In qua quidem responsione praeobservandum est quod discipuli illi qui vers. 61 exhibentur dicentes : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ? scandalum acceperant de duo­ bus quae concludendo suum sermonem, in recapitulationis mo­ dum, vers. 59 dixerat Christus: Hic est panis qui de coelo de­ scendit, en primum. Non sicut manducaverunt patres vestri manna (‘) Cyrill. Alex., in Ioan,. 1. 4., c. 3. DE TRANSUBSTANTIATIONE 377 cl mortui sunt ; qui manducat hunc panem, (i. e. meam carnem quae vere est cibus), vivet in aeternum, en secundum. Priora ergo illa verba: Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ? responsionem continent ad scandalum acceptum ratione asseverati descensus de coelo. Et appellat ad futuram suam ascensionem quam aliqui ex tunc mur­ murantibus, oculis suis conspecturi erant, tamquam ad idoneum credibilitatis signum pro eo quod dixerat se de coelo descen­ disse. Posteriora vero verba : Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam, etc., sunt contra scandalum acceptum ratione inculcatae necessitatis manducandi carnem Filii hominis ad vi­ tam aeternam percipiendam. Corrigunt quidem falsum sensum, seu crassum realismum quo praeoccupabantur mentes murmu­ rantium, sed nedum infirment nostrum dogma de veritate cor­ poris et sanguinis in sacramento, novam ei atque illustrem af­ ferunt confirmationem. Ad cuius evidentiam nota bene quomodo non dixerit : caro mea non prodest quidquam, sicut prius constanter dixerat : caro mea vere est cibus ; qui manducat meam carnem, habet vitam aeternam, etc. Unde nunc caro absolute dicta, in oppositione ad spiritum qui vivificat, idem est ac carnalis intellectus, vel caro nuda et a divinitate seiuncta : ut iste, et non alius sit sensus: Utique caro carnaliter devorata quam vos cogitatis nullius emo­ lumenti est. Sed cum dixi manducandam esse carnem Filii ho­ minis ut habeatis vitam in vobis, dixi aliquid spirituale et vi­ vificans, quia locutus sum de carne mea in quantum unita divinitati, instrumentum eius est ad vivificandas animas ; de qua consequenter non est cogitandum sicut de carnibus animalium occisorum quae in ventrem vadunt et in secessum emittuntur. Uno demum verbo, de carne mea dixi eo modo proposita, qui sit dignus nobilissimo fine ad quem in sacramento ordinabitur; ibi enim habitura est invisibilem quemdam praesentiae modum, solis spiritualibus fidei oculis conspicuum, ratione cuius non po­ terit aut lacerari, aut digeri, aut quomodolibet dentibus premi more eorum quae venduntur in macello. Atqui haec omnia prae­ cedentes assertiones ad sensum metaphoricum minime trahunt, 378 QUABST. LXXV. sed solum sensum carnalem excludunt. Et confirmatur ex eventu, nam c\v hoc mulli discipulorum eius abierunt reti o, et iam non cum illo ambulabant. Intellexerant enim, Dominum nihil relaxasse de prioribus dictis, sed novas potius difficultates addidisse, unde tanti altitudinem mysterii portare non valentes, discedunt. Ultimum denique argumentum, idemque efficacissimum, sumi potest ex hoc quod Dominus sinit consummari praedictorum discipulorum apostasiam, cum tamen in hypothesi Protestandum, scandali auctor ipsemet extitisset per inutiles verborum exag­ gerationes, potuissetque una simplici declaratione omnem aequivocationem auferre et tantam animarum ruinam praecavere. Qua in re bene observavit illustris commentator (*) lesum Christum non venisse in mundum ut stupefaceret homines verbis prodi­ giosis. Quod enim Deus faciat res altas, incomprehensibiles, satis superque intelligitur ; quod mundus abeat retro et resistat tam sublimi revelationi, naturale est homini animali. Quod autem divina revelatio obruat mentes difficultatibus quae sunt solum in verbis, utpote in mera exaggeratione metaphorarum consistentes, absit, hoc esse non potest, non, non. Nunc ad verba institutionis accedamus oportet. — Protestantes autem dicunt quod ex verbis institutionis nullum potest (*) < Mon Sauveur, vous et vos apôtres vousn’étes pas venus étour< dir le monde par un langage prodigieux; et parce que vous n’étes pas « venus pour l'étourdir, ceux qui énervent ainsi vos paroles, sont venus « pour le tromper... Ou cela est vrai au pied de la lettre, ou tout cela « est inventé pour mettre le trouble et la division dans le monde. Que « Dieu fasse des choses hautes, incompréhensibles, il n’y a rien là au« dessus de lui ; que le monde en soit rebuté et résiste à une si haute < révélation, c’est le naturel de l'homme animal. Mais qu’on accable les « esprits de difficultés qui ne sont que dans le langage, que tout soit « exagération, et qu il en faille venir à tout rabaisser à la capacité du « sens humain, cela n’est pas. Que ceux-là le croient qui veulent nous < ôter la vérité simple des paroles de Jésus-Christ, et réduire à rien son «évangile». Bossuet, Méditations sur l’Evangile. 39-“« jour. DK THANSUBSTANTIATIONE 379 deduci argumentum pro vera et substantiali praesentia corporis Christi. Nam pronomen hoc significat aliquid in individuo de­ monstratum, ac per consequens, maxime determinatum. Ergo significat determinate panem qui in manibus accipitur, ita ut propositio hoc modo debeat exponi: hic panis est corpus meum. Sed propositio eiusmodi in sensu proprio vera esse nequit. Ergo sumenda est sensu improprio, quatenus panis Eucharistiae est signum corporis Christi. Praeterea, in tantum esset necesse sumere verba Christi in proprio eorum sensu, in quantum non possent nunc rationabili­ ter admitti metaphorae, et modi loquendi figurati. Sed in verbis institutionis plura sunt quae evidenter debent figurate intelligi, nam in forma primae consecrationis, I Cor. XI-24, sic ad litte­ ram in graeco legitur : Hoc est corpus meum quod pro vobis frangitur, cum tamen iuxta ipsos etiam catholicos, corpus Christi in Eucharistia penitus illaesum remaneat. Item, sanguis Christi in sacramento non effunditur, et ni­ hilominus in textu graeco effusio ubique enuntiatur de praesenti, ut quae ad sanguinem prout in calice contentum referatur. Quid ergo dicunt catholici, omnia ibi sensu proprio et litterali esse accipienda ? Rursus forma calicis apud Lucam et Paulum adhuc magis est metaphorica. Dicitur enim : hic calix novum testamentum est in meo sanguine, tametsi nec calix, nec sanguis, vere et proprie testamentum dici possit. Tandem, Matth. XXVI-29, statim post narrationem insti­ tutionis sacramenti adduntur haec verba tamquam a Christo di­ cta : Dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine vilis, usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno ' Patris mei. Ergo in calice consecrato continebatur vinum seu genimen vitis, non autem sanguis Christi, vere, realiter, et sub­ stantialiter. Sed contra est, quod dicit Cyrillus Hierosolymitanus, in catech. mystag. 4 : « Cum ipse (Christus) de pane pronuntiaverit « ac dixerit : hoc est corpus meum, quis audebit deinceps am« bigere ? Et cum idem ipse tam asseveranter dixerit : hic est I Bl i » IIÎ '■ ni; I ' 11 380 /· L·.' v QVAKST- LXXV. « sanguis meus, quis unquam dubitaverit, ut dicat non esse eius « sanguinem ? » Nos itaque contra Protestantes aliquid adstruimus quod reipsa ex parte nostra nulla indiget demonstratione, quandoquidem verbis dominicis nihil clarius excogitari potest. Stulte autem interrogaret aliquis cur in naturali et obvio sensu ista intelligamus ; perinde enim est ac si quis peteret a viatore per regiam et rectam viam incedente, cur non potius eat per cuniculos. Quippe ii sunt qui ad tropos et figuras recurrunt, quorum est reddere rationem interpretationis suae ; quod quidem adversarii nec fecerunt, nec facere poterunt unquam. Et re qui­ dem vera, penitus excludendum esse sensum figuratum ab iis propositionibus : Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus (*), apparet evidentissime ex tribus. Primo ex materia de qua agitur; secundo ex forma ipsarum propositionum ; tertio ex appositis quibus praedicatum apud diversos evangelistas determinatum in­ venitur. Primo, inquam, ex materia de qua agebatur. Condebat enim Dominus noster suum testamentum, dedicabat novum foedus, instituebat sacramentum, promulgabat legem, denique tradebat dogma ab omnibus Christianis necessitate praecepti explicite cre­ dendum, quia ad ipsas bases ac fundamenta religionis evidenter pertinet mysterium illud in quo proprium Novi Testamenti in­ strumentum videre est. Atqui testamenti confectio, sacramenti institutio, legis promulgatio, dogmatis traditio, natura sua requi­ runt claram et simplicem locutionem, nullique aequivocationi an­ sam praebentem, ne scilicet in ambiguo remaneant ea quae cer­ tissima in rebus tam divinis quam humanis necesse est esse. Non quod omne genus metonymiae excludatur, cum aliquando metonymiae non solum non noceant perspicuitati sententiae, imo vero inserviant quam plurimum. Dico autem locum non habere in huiusmodi, metaphoras obscuras, innaturales, aenigmaticas, et contra communem loquendi morem ex puro arbitrio introductas. Et hic nota in qua aequivocatione versentur Protestantes, cum ■ aiunt omne sacramentum in aliqua figura seu signo consistere. C) Matth. XXVI, 26. 28. ■ 'l DE TRANSUBSTANTÎATÏONE 381 Aliud enim est quod sacramenta constent rebus symbolice signifi­ cantibus res invisibiles, aliud vero quod verbis aenigmaticis atque ambiguis instituantur, nam certe hoc ultimum non continetur in priino, sed foret per se deceptivum et inductivum falsi cultus gravissimique erroris in religione (*). Quis igitur, nisi absurdis­ sime, diceret Christum sic instituisse sacramentum primarium Novi Testamenti, ut ne ipsi quidem divinae legis doctores inter se convenire possent, quid sit hoc sacramentum, an panis, an corpus eius? — De qua re vide omnino Bellarminum de Euchar. 1. 1, c. 9. Eadem veritas apparet secundo ex forma propositionum, hoc esi corpus meum, hic est sanguis meus. Nam in propositio­ nibus figuratis in quibus vel subiectum est figura praedicati, vel praedicatum figura subiecti, duplex modus attenditur. In primo modo explicatur proprietas subiecti per analogiam alius proprie­ tatis maxime conspicuae in aliquo genere rerum, et tunc prae­ dicatum enuntiatur indeterminate, aut certe cum emphasi qua­ dam, nusquam vero cum pronomine demonstrativo, sicut cum ait Dominus in evangelic: ego sum ostium, ego sum vitis, non autem, hoc ostium, haec vitis. In secundo modo e contra, res aliqua determinata et in individuo demonstrata proponitur ut symbolum alterius, sicut cum Dan. IV-17 dicitur: Arborem quam vidisti sublimem atque robustam..., tu es rex, qui magnificatus es; vel iterum, Gen. XLI-26: Septem boves pulchrae septem anni ubertatis sunt. Interest autem inter unum et alterum modum, quod posterior ille adhiberi rationabiliter nequit nisi in inter- ï J - fi (*) « S’il (J. C.) avait voulu donner un signe, une ressemblance « toute pure, il aurait bien su le dire... Quand il a proposé des simi« litudes, il a bien su tourner son langage d’une manière à le faire en­ tendre, en sorte que personne n’en doutât jamais : /? suis la porte; « celui qui entre par moi, sera sauvé. Quand il fait des comparaisons, ■« des similitudes, les évangélistesont bien su dire·. Jésus dit cette parabole. < Ici, sans rien préparer, sans rien "tempérer, sans rien expliquer, ni < devant ni après, on nous dit tout court; /estis dit: Ceci est mon corps, < ceci est mon sang, mon corps donne', mon sang répandu, voilà ce que je « vous donne ». Bossuet, ubi supra, 22*mc jour. f / 3S2 : QVAEST. LXXV. pretatione allegoriarum, vel visionum, vel factotum quae scimus fuisse a Deo disposita ut essent umbrae futurorum ; nam alias locutio foret omnino innaturalis, et praeter communes humani sermonis regulas, sicut revera innaturalis et absurda est in hypothesi Protestandum forma consecrationis. Etiamsi enim panis in genere sumi possit ut figura corporis Christi, quis tamen praesertim ex abrupto, de aliquo designato pane rationabiliter dicet: hoc, id est iste panis quem nunc demonstro, est corpus Christi? Et certe, inveni cuipiam sese in figuris rhetoricis exer­ centi facile permittetur haec oratio: Alexander erat leo. Numquid forte ista: Hic leo est Alexander? Accedit denique tertio, quod in lectione graeca, determi­ nantur corpus et sanguis per articulum pluries repetitum: Τούτο έστιν τό σώμα μου, τό υπέρ υμών διδόμενον (£). Τούτο γάρ έστιν τό αίμα μου, τό τής καινής διαθήκης, τό περί πολλών έκχυνόμενον (8), ut sit sensus: Hoc quod do manducandum, est ipsum corpus meum, ipsum quod pro vobis datur; id quod por­ rigo bibendum est ipse sanguis meus, ipse novi testamenti, ipse qui pro multis effunditur (3). Praeterea, appositum vulgatae lec­ tionis, qui pro vobis fundetur, enuntiatur ubique in graeco de praesenti, et ita quidem ut directe et immediate referri non pos­ sit nisi ad id quod est in calice, formaliter ut in calice; nam Luc. XXII-20, sic legitur, Τούτο τό ποτήριον, ή καινή διαθήκη έν τώ αΐματί μου, τό υπέρ υμών έκχυνόμενον, id est, hic calix pro vobis fusus, novum testamentum est in sanguine meo. Qui- (») Luc. XXII-19. (2) Matth. XXVI,28. (3) « Chrétien, te voilà instruit; tu as vu toutes les paroles qui re« gardent l’établissement de ce mystère. Quelle simplicité, quelle netteté «dans ces paroles! II ne laisse rien à deviner, à gloser; et s’il y faut « quelque chose, c’est seulement en remarquant que selon la force de « l’original, il faudrait traduire : Ceci est mon corps, mon propre corps, le « meme corps qui est donné pour vous. Ceci est mon sang, mon propre « sang, le sang de la nouvelle alliance, le sang répandu pour vous en remis« sion de vos péchés... Voilà la glose, s’il en faut ». Bossuet, ubi supra, 22*me jour. D E TRANS U » ST A NT f ΛΤΙΟΝ E 383 bus verbis significatur offerri et libari Deo illud ipsum quod sub speciebus vini in calice continetur, cum actio sacrificandi sole­ ret apud ludaeos exprimi per sacrum ritum effundendi sangui­ nem (*). Constat autem aperte ex Scripturarum doctrina, nul­ lam nunc nobis superesse victimam praeter Christum, et hostiam pro multis oblatam in remissionem peccatorum non esse panem aut vinum aut aliquid aliud, sed solum corpus et sanguinem Christi. Ergo adhuc evidentius excluditur omnis possibilitas sen­ sus metaphorici (2). Ad lum ergo dicendum quod subiectum hoc, in forma con­ secrationis formaliter significat substantiam in confuso quae sub panis speciebus continetur. Nec obstat quod sit nomen demon­ strativum ; nam demonstratio fit ad sensum, id est per ordinem ad visibilia accidentia quae remanent, non autem per designa­ tionem quidditatis substantiae sub dictis accidentibus contentae; 9 sed quid illa sit, praedicatum determinat. Patet igitur evidens discrimen inter verba consecrationis et propositiones, ego sum ostium, ego sum vitis. Illic enim pronomen ego determinate si­ gnificat personam Christi, cui praedicata ostium • · et · * · vitis minime convenire possunt nisi metaphorice accipiantur. Hic vero, sub­ iectum hoc non significat formaliter panem, ac per hoc, non 0) Levit. I, 5-15; ΠΙ, 2-13; IV, 7-25, etc. (2) Nota tandem contra criticos scholae theologico-historicae, quid de verbis institutionis, ad exegesim quod attinet, dicat Tridentinum Sess. 13. Cap. 1. « Quae verba a sanctis evangelistis commemorata, et «a D. Paulo postea repetita, cum propriam illam et apertissimam signi< ficationem prae se ferant, secundum quam a Patribus intellecta sunt: « indignissimum sane flagitium est, ea a quibusdam contentiosis et pravis < hominibus ad fictitios et imaginarios tropos... contra universum Eccle« siae sensum detorqueri, quae tamquam columna et firmamentum veri­ tatis haec ab impiis hominibus excogitata commenta, velut satanica de« testata est, etc. ». Unde nullus fuit unquam auctor catholicus qui in verbis illis firmissimum atque inconcussum realis praesentiae argumentum non agnoverit, si unum Caietanum iterum excipias, a cuius commenta­ ris inauditam temeritatem Pius V exsulare iussit. Scripserat Caietanus, q. 75, a. 1, « non apparere ex Evangelio coactivum aliquod ad intelli« genda haec verba proprie ». 3S4 QUAHST. LXXV. de pane, sed de substantia latente sub accidentibus panis, affir­ matur quod sit corpus Christi. Ad 2um dicendum, vim argumenti nostri non in eo consi­ stere, quod nulla omnino potuerit esse in verbis Christi meta­ phora, sed in eo quod materia non patiebatur metaphoras aenigmaticas et prorsus inusitatas quas fingunt adversarii. Huius­ modi autem non est metaphora illa qua dicitur apud Paulum: Τοΰτό μου έστιν τό σώμα, το ύπερ υμών κλώμενον (*), hoc est corpus meum quod pro vobis frangitur. Communi enim ludaeorum usu, locutio frangere panem adhibebatur pro eo quod ' est, panem dare seu offerre, iuxta illud Isaiae : « Frange esu« rienti panem tuum ». Et quia in metaphoricis locutionibus non attenditur nisi externa species sub qua res sensibiliter sese ma­ nifestat, corpus Christi sub specie panis pro hominibus frangi, nihil aliud est quam dari seu offerri Deo, scilicet in sacrificium. Et ideo Lucas, discipulus et interpres Pauli, vertit: Hoc est cor­ pus meum, quod pro vobis datur, « ro ύπερ υμών διδόμενον ». Ad 3um similiter dicendum, quod iuxta superius praemissa, effusio sanguinis ritu sacro apud Hebraeos, pro oblatione sacri­ ficii propitiatorii accipiebatur. Non ergo aenigmatica locutio ap­ ponitur, sed adstruitur veritas sacrificii missae, ut infra suo loco patebit. Ad 4am dicendum quod forma calicis apud Paulum et Lu­ cam sic debet exponi : Hic calix qui ratione sanguinis 'mei quem continet, offertur in remissionem peccatorum, novum est testamen­ tum ; novum scilicet, per oppositionem ad antiquum quod iam abrogatur. In quo quidem enuntiatur in recto continens pro con­ tento, id est calix pro sanguine, iuxta consuetum et usitatissi­ mum loquendi morem; nulla autem alia ibi occurrit metaphora, sed cuncta sunt litteraliter accipienda, quia vere et proprie san­ guis in calice fusus, testamentum Christi et dicitur et est. Ad cuius intelligentiam observandum est primo, vocem te­ stamentum indifferenter sumi, modo pro ipso actu ac voluntate ultima testatoris, modo pro instrumento quod a testatore in ma(l) 1 Cor. XI, 24. r DE TRANSUBSTANTIAT1ONE 385 nibus haeredum relinquitur (l). Observandum est secundo, quaenam ex natura rei inter testamentum Christi et testamenta ho­ minum intercesserit differentia. Sane vero, id quod in humanis testamentis ad donationis validitatem facit, non est nisi voluntas qua testator secundum praescriptiones legum de bonis suis di­ sponit pro tempore mortem suam secuturo ; mors vero eius fa­ taliter superveniens non est nisi simplex conditio, sine qua ef­ fectum suum donatio non sortitur. At testamentum Christi causam suae validitatis habuit, non solam voluntatem disponendi de bo­ nis quibus erat dives et beatus, verum etiam mortem expiato­ riam in remissionem peccatorum. Ratio est quia, sicut in huma­ nis ii qui ob patrata scelera civiliter mortui dicuntur, privantur iure possidendi et accipiendi donationes, ita nos propter pecca­ tum amiseramus ius civitatis in superna Jerusalem, incapaces effecti qui in ea haeredes conscriberemur. Unde praeter volun­ tatem qua disponitur de bonis, necessaria fuit ad valorem testa­ menti Christi, expiatoria mors crucis perquam solam, iuxta le­ gem et decretum Patris, iuridica capacitas poterat resarciri; atque hinc tandem facile intelligitur, quomodo Eucharistia vel calix Eucharistiae sit vere et proprie ipsum novum et aeternum testamentum, sumendo nunc testamentum in altera e duabus ac­ ceptionibus supra declaratis. Instrumentum enim testamenti solet dici illud in quo con­ signatur quidquid ad eius validitatem facit, puta sententia vo­ luntatis ultimae, omnibus vestita solemnitatibus quae secundum legem adhiberi debent. Si ergo in testamento Christi ad dispo­ sitionis validitatem concurrebat tum voluntas donandi nobis cae­ lestem haereditatem, tum etiam cruenta satisfactio a Patre con-(*) (*) Et utroque modo, ut ex mox dicendis apparebit, sumitur in ver­ bis consecrationis, secundum diversam formam qua utuntur evangelistae. Primo modo apud Matthaeum et Marcum, ubi vox testamentum ponitur in obliquo : Hic est sanguis meus novi testamenti, i. e. quo sancitur di­ spositio meae ultimae voluntatis. Alio modo apud Lucam et Paulum, ubi vox testamentum ponitur in recto: Hic calix novum testamentum est, i. e. tabula dispositionis testamentariae quam in manibus vestris et totius Ecclesiae relinquo. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 386 QUAEST. L.XVV. stituta ut per quam hrma rataque evaderet huius sententia vo­ luntatis, utrumque profecto in authentico instrumento debuit consignari. Bene autem sanguis in calice sacramentaliter fusus utrumque exprimit; attestatur enim expiatoriam mortem quam pro salute nostra Redemptor noster obiit; attestatur et ultimam eius voluntatem, disponendi nobis sicut disposuit ei Pater eius, regnum (*). Vere igitur et proprie dicitur novum testamentum, id est, testamentariae donationis Christi documentum et monu­ mentum authenticum (’). Nam hoc est testamentum sublime, cuius tabulae per totum mundum a tot saeculis eduntur, et vo­ catis haeredibus quotidie praesentantur. Ad 5um denique dicendum quod verba illa dicta sunt a Christo in coena legali, ante institutionem sacramenti, ut constat ex Luca XXII, 17-20: «Et ait illis: Desiderio desideravi hoc « pascha manducare vobiscum antequam patiar. Dico enim vo« bis, quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in re« gno Dei. Et accepto calice, gratias egit et dixit : Accipite et « dividite inter vos: Dico enim vobis quod non bibam de gene« ratione vitis donec regnum Dei veniat. Et accepto pane gratias « egit, et fregit, et dedit eis dicens : Hoc est corpus meum quod « pro vobis datur, hoc facite in meam commemorationem. 57« militer et calicem, postquam coenavit, dicens : Hic est calix no« vum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur». Ubi vides Lucam expresse distinguere calices duos, unum quem accepit Dominus inter coenandum, alterum postquam coenavit; et ad priorem refert verba, non bibam amodo de hoc genimine vilis, etc. Atqui Lucas solet servare ordinem chronologicum, utpote qui initio sui Evangelii declarat se ex ordine scribere. E contra, Matthaeus ordinem saepe intervertit, ut apparet, ex. gr. in capite sequenti, ubi flagellationem et coronationem Christi (») Luc. XXII, 29. (’) « Cette coupe est le nouveau Testament en mon sang. Comme si «on disait: De même que ce papier où est écrite de la main de votre « père sa dernière volonté, est son testament, ainsi cette coupe sacrée « est le testament de Jésus-Christ par son sang qu’elle renferme, et dont « la dernière disposition devait être écrite ». Bossuet, ubi supra, 62··'“» jour. DE T R A N S U BSTA N TI ATI O N E 387 narrat post latam a Pilato sententiam, cum tamen ex Ioan. XIX 1-6, aperte constet flagellationem accidisse antequam a praeside Christus crucifigendus traderetur; imo vero flagellatio fuit ulti­ mus Pilati conatus ut Christum salvaret a morte; sperabat enim ludaeorum animos ad commiserationem adducere. Verba itaque nobis obiecta, utpote dicta de calice coenae legalis, non sunt ad rem. Fuerunt tamen a Matthaeo et Marco qui coenam legalem non descripserunt, annexa institutioni Eucharistiae, ut quae ratio­ nem eius et causam exprimerent. Est enim Eucharistia, memo­ riale quod reliquit Christus abiens in propria & visibili specie, itemque viaticum quo confortati pervenire valemus ad aeternum illud convivium ad quod convocaverat discipulos, cum dixerat: Non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat, seu, ut habet Matthaeus, usquedum illud bibam vobiscum novum in re­ gno Patris mei, nectar coelestis gloriae significans. Et ideo, na­ turali quadam idearum connexione, adiuncta sunt a duobus evangelistis narrationi celebrationis sacramenti, verba quibus inter coenandum Dominus lesus de instanti suo discessu certiores fe­ cerat discipulos, monueratque ultimum esse pascha figurativum, posthac implendum in regno Dei. Superest ut argumentum Traditionis breviter proponatur; de quo videndus est omnino Bellarminus de Euchar., 1. 2 per totum, et Card. Franzelin de Euchar., Thés. 8-9. Praesupponendum est, duplicem esse in deposito revelatio­ nis categoriam credibilium. Prima est eorum quae ab omnibus necessitate vel medii vel simplicis praecepti semper fuerunt ex­ plicite credenda; de quibus nunquam potuerunt esse controversiae inter catholicos, quia ab initio cunctis fidelibus exstiterunt proposita per ordinarium exercitium ecclesiastici magisterii. Al­ tera est eorum, quorum explicita cognitio de necessitate prae­ cepti non est, quae etiam non semper fuerunt distincte propo­ sita ab Ecclesia ; unde et circa illa attenditur triplex illud sta­ dium quod egregie exposuit Card. Franzelin, Thes. 23 de Tra- .; TA> V ».·· π» i a ‘ . II « * 388 QUAEST. LXXV. ditione: stadium dico fidei plus minusve implicitae, stadium motae controversiae, ac demum stadium consensus explicit! atque unanimis, consequens solemnem Concilii vel Pontificis definitio­ nem. Cum autem dogma praesentiae realis, utpote pertinens ad ipsam substantiam cultus Christiani, in primo ordine credibilium evidenter debeat recenseri, eo ipso cadit sub notissimo canone Vincentii Lirinensis: In ipsa item Ecclesia magnopere curan« dum est ut id teneamus quod ubique, quod semper, quod ab « omnibus creditum est ». Porro, etsi demonstratio consensus universalis quoa/ fidem realis Christi praesentiae sub speciebus sacramenti variis modis possit institui, non tamen illustriori modo fiet, quam si ex monumentis praeteritorum temporum, et potis­ simum quidem ex operibus Patrum, congerantur testimonia per­ tinentia ad diversas ac fere omnes partes Ecclesiae, ascendendo ab aevo in aevum, usque ad tempora apostolica. Tunc enim idem erit ac si universa Ecclesia cum omnibus suis pastoribus et doctoribus, martyribus ac populo fideli, in sua connexione cum apostolis, et per apostolos cum praedicatione ipsius Christi, si­ statur coram, suam fidem contestans; sicque evidentissime ap­ parebit, dogma de quo agitur, purum intemeratumque ex fonte divinae Traditionis ad nos usque pervenisse. Et hoc modo agit Bellarminus contra Protestantes, colligens testimonia omnium aetatum, incipiendo ab actis martyrii S. Andreae apostoli, producendoque testes innumerabiles usque ad saeculum XI. Nos tamen utemur eo argumenti genere, quod insinuatum prius a Suarezio (*), fuit postmodum omnibus numeris absolu­ tum per Cardinalem Franzelin, ubi supra, Thés. IX. Eminet, sin minus numero testimoniorum, at certe pondere eorumdem, quia vel unum solum testimonium potest esse instar plurimorum, quando refert non tantum communem fidem Ecclesiae unius ae­ tatis. verum etiam conspirantem hostilium sectarum convictio­ nem, per quam evidentissime excluditur possibilitas cuiuslibet innovationis ex parte catholicorum. Argumentum autem sic pro­ ri) Suarez, de Euchar., Disp. 46, Sect. 4, « Octavum caput addi « potest, etc. ». DE TRANSUBSTANTIATIONE 389 ponitur: Constat de origine apostolica dogmatis quod in tota retro antiquitate Christiana firmiter retentum est, tum a catholicis, tum ab omnibus sectis quae sese a catholica communione separaverant, et iam ab initio, teste loanne, inceperant pullulare. Atqui eius conditionis esse ostenditur dogma praesentiae realis, utpote assumptum a Patribus tamquam commune disputationis principium contra omnes haereticos. Primo, contra Gnosticos Manichaeorum parentes. Sic enim argumentatur Irenaeus 1. 4 c. haeres., c. 18, n. 4-5: Profiten­ tur nobiscum Gnostici, transubstantiari panem et vinum in cor­ pus et sanguinem Christi, et per hanc ipsam transubstantiationem perfici sacrificium quod offertur Deo Patri. Quomodo igi­ tur cum hac fide stare potest pravum eorum dogma quo asserunt panem et vinum fuisse creata, non a Deo Patre D. N. L C., sed ab alio quem fingunt visibilium omnium fabricatorem? Tunc enim, cum Deo offerunt sacrificium, offerunt ei, non de eius do­ nis ac datis, sed de bono alieno, ipsumque ostendunt cupidum bonorum inimici, contumeliam facientes magis quam gratias agen­ tes. Dicendum ergo est unum esse principium, unumque facto­ rem visibilium omnium et invisibilium. Et similiter ex eodem communi dogmate, contra eosdem demonstrat Irenaeus, carnem esse capacem donationis Dei, id est, beatae resurrectionis (l). Secundo, contra Arianos consubstantialitatem Filii negantes, Retorquet enim Hilarius, 1.8 de Trinit., n. 18-17, argumentum quod ex hisce Evangelii verbis sumebant haeretici: «Ut sint « unum, sicut et nos unum sumus, ego in eis, et tu in me ». Etenim, inquit, Pater et Filius sunt unum sicut et fideles unum sunt cum Christo. Atqui fideles cum Christo unum sunt, non per solam voluntatum concordiam, verum etiam in quantum per sacramentum communicatae carnis substantialiter in eis adest Christus. Ergo simili quodam modo, Filius dicitur unum cum Patre, non propter affectus unitatem, sed in quantum substan­ tia Patris est in Filio per generationem communicata. Hinc Guitmundus, lib. 3 de corp, et sang. Domini: « Commodissi(’) Irenaeus, c. haeres., 1. 5, c. 2. 390 QUAEST. LXXV. « mum namque reor fore, ut quid etiam hic mirabilis disputa« tor, (Hilarium dicit), de Eucharistia Domini in 1. 8 de Tri« nitate sentiat, subtiliter attendamus. Contra Arianos quippe « disputans, ut substantialiter Patrem esse in Filio demonstra« ret, ipsum Filium in nobis substantialiter esse per Eucharistiam « probavit ». — Vide etiam Cyrillum Alexandrinum in cap. 15 loannis, ubi eodem utitur argumento. Tertio, contra Nestorianos ponentes duas personas in Chri­ sto. Sic enim argumentatur Cyrillus 1. 4 c. Nestor, c. 5: Id quod accipimus in Eucharistia est vivificans. Atqui vivificans esse non potest id quod segregatum est et disiunctum ab eo qui est vita per essentiam. Ergo id quod in Eucharistia accipimus, non est seiunctum a Deo Verbo. Sed in Eucharistia accipimus carnem Christi ; ergo caro Christi est propria caro Dei Verbi ; ergo secun­ dum hypostasim unitur ei. « Propria namque eius est, ait, et non « alterius cuiuspiam ab eo diversi qui seorsum intelligatur, et unius « e nostro numero hominis. Cum autem ab illa cum corpore my« stica veraque unione vivificum Dei Verbum segregaveris et « omnino distinxeris, quomodo ipsum corpus vivificum ostendes? « Qui porro est qui dicit: Qui manducat carnem meam et bibit « meum sanguinem, habet vitam aeternam. Nam si homo quispiam « seorsum, et non potius ipsum Verbum factum est simile no« bis, res ipsa quae geritur, anthropophagia erit, et inutilis illa « participatio ». Quarto, contra Eutychianos confusionem naturarum in Chri­ sto adstruentes. Sic enim ratiocinatur Theodoretus in dialogo Inconfusus : Eucharistiae sacramentum est imago mysterii incar­ nationis. Constat autem sacramentum ipsum duplici elemento, caelesti et terreno, corpore Christi et accidentibus panis, quae quidem accidentia a sua essentia non recedunt cum incipiunt continere corpus Christi, sed manent quod prius erant. Ergo a pari, Verbum incarnatum duas habet naturas, divinam scilicet et humanam, et unio humanitatis ad divinitatem in persona Verbi efficere nequaquam potuit ut humanitas a sua propria et distincta essentia recederet. Valde insignis est locus Theodoreti. Eranistes Eutychianus interrogat orthodoxum: « Qui appellas donum quod OE TRANSLUSTANTIATIONE 391 i « oflertur, ante sacerdotis invocationem ? — Orth. Aperte dicen« dum non est; verisimile enim est, adesse aliquos non initia« tos. — Eran. Respondeatur aenigmatice. — Orth. Cibum ex « talibus seminibus. — Eran. Alterum vero symbolum quomodo « vocamus? -· Orlh. Commune et hoc nomen est, poculi spe« ciem significans. — Eran. Post sanctificationem vero, quo­ it modo haec appellas? — Orth. Corpus Christi, et sanguinem « Christi. — Eran. Sicut symbola dominici corporis et sangui« nis alia sunt ante sacerdotis invocationem, post invocationem « autem mutantur et alia fiunt, ita dominicum corpus post ascen« sionem in divinam substantiam mutatum est. — Orth. Reti< bus quae ipse texuisti, captus es. Neque enim symbola mystica « (id est accidentia), post sanctificationem recedunt a sua na« tura; manent enim in priori essentia, et figura, et forma, et « conspici tangique possunt sicut et prius. Intelliguntur enim ea « esse quae facta sunt, et creduntur, et adorantur ut quae illa « sint quae creduntur (*). Confer igitur imaginem cum prototype, « et videbis similitudinem. Oportet enim figuram esse similem « veritati ». Quinto, contra Macedonianos negantes divinitatem Spiritus Sancti. Sic enim argumentatur Isidorus Pelusiota, epist. 109 ad Marathonium : Spiritus Sanctus est qui transmutat dona in al­ tari, et facit ea pretiosum corpus et sanguinem D. N. I. C., quod utique solius divinae potestatis esse potest: « Cum Deus « et salvator noster homo factus, inquit, Spiritum Sanctum di« vi nam complere Trinitatem tradiderit, atque... in mystica mensa « communem panem proprium incarnationis eius corpus (Spiri« tus Sanctus) reddat, quid tu, o vesane, eum quiddam facti« tium, aut creatum, aut servilis naturae, ac non herilis et ef% ί · * B J-i ' « fectricis ac regiae essentiae cognatum et consubstantialem Spi« ritum Sanctum esse doces?». (/) Id est, nonnisi acie intellectus fide illustrati potest cognosci id quod sub illis est, et circa ea factum est. Illud enim quod fuit mutatum est substantia quae ratione sui non est obiectum sensus. Quidquid autem per se est visibile et tangibile, (scilicet accidentia), non recessit a priori essentia, et figura, et forma. 392 .· QUAKST. LX XV. Et haec quidem, pro more nostro breviter relata sufficiant. Qui plura desiderat, consulat auctores superius citatos ; quos cum legerit, videbit quanto iure liceat concludere contra Protestantes ipsissimis verbis quibus suam olim Augustinus concludebat di­ sputationem contra lulianum Pelagianum : « Numquid Irenaeus « et Cyprianus..., et Hilarius, et Gregorius, et Basilius, et Am« brosius, et loannes (Chrysostomus), de plebeia faece... in ve­ stram invidiam concitati sunt?... Isti episcopi sunt, graves, sancti, veritatis acerrimi defensores adversus garrulas vanita­ tes... Hos itaque de aliis atque aliis temporibus atque regio­ nibus ab Oriente et Occidente congregatos vides, non in lo­ cum quo navigare cogantur homines, sed in librum qui navigare possit ad homines. Quanto tibi essent isti iudices optabiliores si teneres catholicam fidem, tanto tibi sunt terribiliores quia « oppugnas catholicam fidem ; quam in lacte suxerunt, quam in cibo sumpserunt, cuius lac et cibum parvis magnisque mini­ straverunt, quam contra inimicos etiam vos, tunc nondum na­ tos, apertissime ac fortissime defenderunt. Talibus post apo­ « stolos Sancta Ecclesia plantatoribus, rigatoribus, aedificatori­ « bus, pastoribus, nutritoribus crevit. Ideo profanas voces ve­ « strae novitatis expavit, et cauta ac sobria ex admonitione apostolica, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et « mens eius corrumperetur a castitate quae est in Christo, in« sidias vestri dogmatis subrepentis exhorruit, et tamquam caput < colubri calcavit, obtrivit, abiecit. His igitur eloquiis et tanta « auctoritate sanctorum, profecto aut sanaberis, Dei misericordia « donante, (quod quantum tibi optem, videt qui faciat), aut si « quod abominor, in eadem quae tibi videtur sapientia perdu­ « raveris. non tu iudices quaesiturus es ubi causam tuam purges, K sed ubi tot sanctos doctores egregios atque memorabiles ca­ tholicae veritatis accuses, caeterosque socios ac participes eorum, « insuper et universam Christi Ecclesiam, cui dominica cibaria ’< fideliter ministrantes, ingenti in Domino gloria claruerunt » (*). Cum igitur tantam habeamus impositam nubem testium, (9 Augustinus, 1. 2 contra Iulianum, n. 37. DE TRANSL'BSTANTI ΑΤΙΟΝΕ 393 vix potuerunt apud Patres colligi paucissimae quaedam subobscu­ riores locutiones, quae etiamsi commode explicari non possent, profecto in tanta luce, tantoque splendore consensus universalis Ecclesiae, certitudini dogmatis nequicquam officerent. Verum multum abest quin optimam interpretationem non patiantur, prae­ sertim si consideres causas obscuritatis esse repetendas, partim quidem ex disciplina arcani, et partim ex securitate quam sim­ plicitas fidei, nullo adhuc adversario in hac parte impugnata, necessario afferebat, partim ex assumptione dogmatis Euchari­ stiae loco communis principii argumentationis contra errores di­ versissimos, partim denique ex natura ipsius sacramenti in quo et veritas signo coniungitur, et corpus Christi adest non iuxta modum praesentiae naturalem, sed ea inexsistendi ratione quae soli fidei potest esse conspicua. 1. Disciplina arcani (l). — Ex hac lege manifestissime habes, non esse quaerendam plenam expositionem veritatis Eucha­ ristiae in iis Patrum operibus apologeticis quae vel natura sua. vel ratione circumstantiarum, ad omnes promiscue destinabantur, tam fideles quam infideles seu non initiatos. Huiusmodi sunt quatuor libri Augustini de doctrina Christiana, scripti eo tem­ pore quo incipiebat ipsa doctrina sacra passim evulgari, et a doctis etiam paganis ad trutinam revocari (i2). Cum enima aliqua contineat, unde inexperti scandalum accipere possent, antidotum tradit Augustinus, monens non esse accipienda Scripturarum documenta secundum carnalem intellectum. Nihil ergo proficient i1) Introducta fuit disciplina arcani consequenter ad praeceptum Christi. Matth. VI1-6: Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis mar­ garitas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et con­ versi dirumpant vos. Et haec disciplina, quae sub initiis Ecclesiae pos­ sibilis erat, nunc autem possibilis amplius non est, maxime circa Eu­ charistiam observabatur; quod quidem evidenti indicio est, hoc sacra­ mentum habitum esse apud primaevos Christianos ut mysterium san­ ctum per excellentiam, et potissimam Ecclesiae margaritam. (2) Saeculo quarto exeunte et quinto ineunte studium hominum lit­ teratorum ad sacram doctrinam undique convertebatur, ut apparet ex multis Augustini epistolis, ubi respondet ad quaestiones sibi factas ab hominibus laicis, imo adhuc paganis. 394 QUAEST. LXXV. Sacramentarii ex 1. 3, c. 6, sequentem Augustini regulam op­ ponentes: « Si praeceptiva locutio... flagitium aut facinus vide­ « tur iubere..., figurata est. Nisi manducaveritis, inquit, carnem « Filii hominis, et sanguinem biberitis, non habebitis vitam in « vobis. Facinus vel flagitium videtur iubere ; figura est ergo, praecipiens passioni dominicae communicandum, et suaviter atque utiliter recondendum in memoria quod pro nobis caro eius crucifixa et vulnerata est ». Nam in primis observandum est quod in stylo Augustini figura inesse dicitur, quoties in ali­ quo facto vel praecepto latet aliquid mysterii, ratione cuius non debet crude accipi sicut ad litteram sonare videtur. Sic supe­ rius, in eodem libro tertio de doctrina Christiana, c. 12, dixerat: « Quae autem quasi flagitiosa imperitis videntur, sive tantum « dicta, sive etiam facta sint, vel ex Dei persona, vel ex homi« num quorum nobis sanctitas commendatur, tota figurata sunt ». Non quod neget facta illa realiter accidisse, sed cum non sint de eo genere actionum quae ita intrinsece malae sunt, ut ne per divinam quidem dispensationem honestari queant, tollit scanda­ lum ostendendo quomodo ordinabantur a Deo ut essent pro­ pheticae adumbrationes futurorum. Sic etiam dicit esse figurate intelligendum quod Magdalena Christi pedes unxit et lacrymis rigavit, quod sanata hemorroissa, Dominus interrogavit, quis me tetigit? Simili igitur ex causa, figuram esse ait in verbis euan­ gelicis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, etc. Ibi quippe aliquid est secretius intelligendum praeter id quod verba crude accepta prae se ferunt, mysterium est iubens non thyestaeum convivium seu horribilem anthropophagiam sicut Capharnaitae intellexerant et pagani olim calumniabantur sed aliud longe (M Istud flagitium sive facinus est, circa cuius remotionem maxime sollicitus esse solet Augustinus. Exponens enim psalmum nonagesimum octavum, sic dicit: < Durum illis visum est quod ait: Nisi quis mandu« caverit, etc. Acceperunt stulte, et putaverunt quod praecisurus esset Do· α minus particulas quasdam de corpore suo, et daturus illis . * — Sed et super Evangelium secundum loannem: « Illi putabant erogaturum corpus < suum, ille autem dixit se ascensurum in caelum, utique integrum. Cum « videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius..., certe vel tunc DE TRANSUBSTAN Γ1ΑΤΙΟΝΕ 395 diversum. Nam id quod praecipitur manducari et bibi ratione sui, non est ipsum Christi corpus, ipse Christi sanguis, sed vi­ sibile sacramentum invisibiliter utrumque continens in cruentae passionis memoriam, iuxta illud Apostoli, 1. Cor. XI: « Quo« tiescumque manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mor« tem Domini annuntiabitis, donec veniat ». Quamquam non in nuda passionis Christi commemoratione consistit Eucharistiae celebratio; at vero non solum non intendit Augustinus plenam et adaequatam catholici dogmatis expositionem tradere, sed imo ne mysteria revelet, arcani lege retinetur: idque unice ei prae scopo constitutum est, ut a studiosis christianae doctrinae re­ moveat scandalum, quin prodat nondum initiatis id quod secre­ tum manere debet. Hinc illud quod adeo frequenter in eius con­ cionibus ad populum occurrit: Norunt fideles corpus Christi... ecce coram catechumenis loquor, disputari inde modo non potest. Hinc, Serm. 132, n. 1, ait: «Sicut audivimus, cum sanctum « evangelium legeretur, Dominus lesus Christus exhortatus est « promissione vitae aeternae ad manducandam carnem suam, et « bibendum sanguinem suum. Qui audistis haec, nondum omnes « intellexistis. Qui enim baptizati et fideles estis, quid dixerit, « nostis. Qui autem inter vos adhuc catechumeni vel audientes « vocantur, potuerunt esse cum legeretur audientes, numquid et « intelligentes? Ergo sermo noster ad utrosque dirigitur. Qui « iam manducant carnem Domini et bibunt sanguinem eius, co« gitent quid manducent et quid bibant, ne sicut dicit Aposto« lus, iudicium sibi manducent et bibant. Qui autem nondum « manducant et nondum bibunt, ad tales epulas invitati festi« nent... Et forte modo cum Evangelium legeretur, dixistis in « cordibus vestris : Putamus quid est quod dicit, caro mea vere « inteiligetis quia gratia eius non consumitur morsibus». — Et iterum : « Prout voluerunt ita intellexerunt, et more hominum, quia poterat < lesus, aut hoc disponebat lesus, carnem qua indutum erat Verbum. « vetuli concisam distribuere credentibus in se ». — Et paulo post : « Car« nem quippe sic intellexerunt, quomodo in cadavere dilaniatur, aut in « macello venditur ». — Vide omnino Guitmundum, de corp, et sang. Doni 1. 2, apud Aligne, pag. 1454 et seq. 396 QUAEST. LXXV. esca esi, ei sanguis meus vere potus esi ? Quomodo manduca­ « tur caro Domini, et bibitur sanguis Domini ? Quis contra te « clausit, ut hoc nescias? Velatum est; sed si volueris, erit re­ « velatum. Accede ad professionem, et absolvisti quaestionem... Ecce Pascha est, da nomen ad baptismum. Si non te excitat << festivitas, ducat ipsa curiositas, ut scias quid dictum sit: Qui manducat carnem meam ei bibit sanguinem meum, in me ma­ net, et ego in illo » (*). Securitas orta ex communi fide· — Sane vero evidens est. multas esse dictiones quae ante exortam haeresim sine pe­ riculo adhibentur, postmodum autem non ita. Unde in contro­ versia Pelagiana respondet nonnunquam Augustinus adversariis obiicientibus varia loca antecedentium Patrum : securius loque­ bantur antequam perversum vestrum dogma existeret. Nunc ergo si animadvertas quod usque ad tempora Berengarii nullus prodiit specialis error circa veritatem corporis Christi in sacra­ mento, haud difficulter intelliges locum Augustini in libro contra Adimantum c. 12, ubi explicans quamdam Deuteronomii sen­ tentiam quam Manichaei proponebant ut aperte contrariam Evangelio, et in qua dicitur sanguis esse anima carnis, sic habet: « Ex eo quod scriptum est, sanguinem pecoris animam eius esse, < praeter id quod supra dixi, non ad me pertinere quid agatur « de pecoris anima, possum etiam interpretari, praeceptum illud « in signo esse positum. Non enim dubitavit Dominus dicere: hoc est corpus meum, cum signum daret corporis sui ». Nam etsi nunc temporis propositio ista. Christum dedisse signum corporis sui, foret male sonans et suspecta de haeresi, habet P) Si quid historice constat, haec ipsa est de qua nunc sermo, lex arcani. Et ideo, eos qui se theologos dicunt criiico-historicos, eiusmodi adiumentum pro defensione catholici dogmatis, ex propria eorum ma­ teria depromptum, ambabus manibus crederes esse arrepturos. Sed omnem admirationem superat, quod nihil e contra intentatum relin­ quunt, ut destruant Quibus argumentis? Nullis, de more. Quid enim vel verosimile unquam afferetur contra tot et tanta et tam categorica testi­ monia quae colligit ex. gr. Franzelin, de Sacr. in gen. thes. 19? Solus igitur in causa hic est destructionis furor. DE TRANSUBSTANTIATIONE 397 quemdam sensum plane orthodoxum, eumdemque tempore Augustini quo, ut ostensum est, in profitenda reali praesentia conveniebant omnes, tam catholici, quam acatholici, omnis ambi­ guitatis expertem. Eucharistia enim sumpta pro eo quod est sacramentum tantum, vere signum est corporis Christi, quia id quod tangimus, quod dentibus premimus, et cernimus oculis, non est ipsum Christi corpus, sed signum eius ; signum dico non vacuum, signum continens rem significatam, signum tamen, utpote sacramentum. Equidem non est diffitendum, nullam esse in re ipsa parita­ tem inter propositionem, hoc est corpus metem, et illam Deutero­ nomii a Manichaeo obiectam, sanguis est anima carnis. Ut enim esset paritas, oporteret pronomen hoc supponere in recto pro visibilibus speciebus seu accidentibus panis, quod verum non est, ut ex praemissis constat. Sed exinde nihil aliud sequitur nisi quod Augustinus non satis ponderavit formalem significationem subiecti, attentione ad alia distracta ; sicut etiam nondum omnino assecutus erat proprietatem nominis persona, quando in 1. 8 de Trinitate asserebat solo usu et consuetudine ecclesiastica factum fuisse ut tres personas, potius quam tres deos, liceret dicere. Quod autem in logica expositione terminorum propositionis, hoc est corpus meum, aliquo modo lapsus sit, nemini mirum videri debet, praesertim consideranti quod ipso tempore S. Thomae, diversissimae adhuc opiniones in hac parte recensebantur et a variis magistris tradebantur, de quorum profecto fide in realem Christi praesentiam dubitare fas non est (*). Caeterum, quod (*) « Quidam dixerunt quod in hac locutione, hoc esi corpus meum, « haec dictio hoc importat demonstrationem ut conceptam, et non ut « exercitam, quia tota ista locutio sumitur materialiter, cum recitative « proferatur ; recitat enim sacerdos Christum dixisse hoc est corpus erneum. Sed hoc stare non potest... Et ideo alii dixerunt quod haec « dictio hoc, in hac locutione facit demonstrationem non ad sensum, « sed ad intellectum, ut sit sensus : significatum per hoc, est coipus meum. < Sed nec hoc stare potest... Et ideo alii dixerunt, quod haec dictio hoc « facit demonstrationem ad sensum; sed intelligitur haec demonstratio, « non pro illo instanti locutionis quo profertur haec dictio, sed pro QVAEST. 398 LXXV. Augustinus non habuerit Eucharistiam ut vacuum signum cor­ poris Christi, quis ambigeret ? « In principio ergo disputationis « nostrae, ait Guitmundus, 1. 3 de corp, et sang. Dorn., quo« niam ex beato Augustino scandali pene totius videtur esse « principium, quid nobilissimus idem Doctor de sacrificio Eccle« siae in expositione tituli trigesimi tertii Psalmi sentiat videa« mus. Tractans enim quomodo David in manibus suis ferebatur « coram Achimelech, ait : //. Alius quoque insignis Augustini locus est, Enarr. < ultimo instanti locutionis... Sed nec hoc stare potest, etc.». Ita S. Thomas, infra q. 78., art. 5. — Cf. etiam S. Bonaventura, in IV. D. 8, Part. 2, a. 1. q. i. (*) Respondent tamen quod Augustinus in sermone sequenti, re­ sumendo id quod pridie dixerat, apposuit aliquid multum diminuens et extenuans priorem suam affirmationem, eamque harmonizans cum con­ ceptione praesentiae spiritualis, quae vera est Augustini conceptio : « Accepit, inquit, in manus suas quod norunt fideles, et ipse se portabat « quodam modo, cum diceret : hoc est corpus meum ». — Sed veniam DE TRANSUBSTANTIATIONE 399 in Ps. 98, n. 9, ubi de illa adoratione tractat, quae sine impie­ tate deferri non potest nisi ei qui fecit coelum et terram, et tamen defertur alicui terrae, id est alicui carni, priusquam man­ ducetur. Et est caro Christi, hypostatice unita Filio Dei. Tandem nota semel pro semper, facile explicari cur apud Augustinum pauciora inveniantur testimonia pro reali Christi praesentia in sacramento. Ipse enim prae ceteris, legis arcani tenaciorem ubique se exhibet in iis omnibus quae scripto con­ signabat vel consignari permittebat : ita ut in ipsis locis in quibus apertius loquitur, semper praeoccupatus appareat timore reve- peto. Nihil diminuitur, nihil extenuatur per istud quodam modo, quia non obstante reali praesentia veri, historici, et materialis corporis Christi, necessario debuit aut dici aut certe subintelligi. Illud enim simpliciter, et non solum quodam modo portatur, defertur, movetur, circa quod vel immediate vel mediate exercetur actio portandi, movendi, transfe­ rendi. Hoc autem circa corpus Christi prout in Eucharistia, impossibile est contingere. Non enim cogitandum est corpus Christi esse in sacra­ mento sicut homo sedens in curru. Si esset in sacramento sicut homo sedens in curru, portando vel movendo sacramentum, portarem utique et moverem corpus Christi, non quodam modo, sed simpliciter ; nam cum homo in rheda sedens participet omnem motum mechanicum qui rhedae imprimitur, influendo motum rhedae, sedenti quoque in ea in­ fluerem. Sed non sic est in Eucharistia, quia speciebus motis ad dexte­ ram vel sinistram, corpus Christi hunc motum non patitur, et cum neutralizatur circa species per actionem portandi influxus gravitatis, non neutralizatur circa ipsum Christi corpus, quod per vim gravitatis in sacra­ mento nequaquam attingitur. Ideo non simpliciter aut portatur aut mo­ vetur. sed quodam modo, quatenus moventur aut portantur species ipsum continentes, ipso interim immoto tali motu permanente, et per vim terrestris gravitatis nequaquam sollicitato. Quae omnia consequentia sunt ad modum continentiae in sacramento; qui continentiae modus non est modus locatis seu quantitativus, ut in Q. 76, praesertim thes. 43-44, expli­ cabitur. Sed qui theologiam scholasticam despiciunt, nullam de his no­ tionem habent, et ideo io hoc quodam modo tanquam in lapidem scan­ dali offendunt, existimantes extenuari affirmationem qua dictum fuerat ab Augustino, verificari in Christo quod in nullo alio homine verificari potest : Aliorum potest portari homo in manibus, suis nemo portatur. Quomodo intelligatur in ipso David secundum litteram non invenimus, in Christo autem invenimus. r. à 400 QUAEST LXXV. landi sacrosancta mysteria. Vide rursus ad exemplum, exordium secundi sermonis in Psal. XXXIII, ubi resumit ea quae pridie exposuerat et quae mox a Guitmundo citabantur : « Et ferebatur, « inquit, in manibus suis ; quomodo ferebatur in manibus suis? « quia cum commendaret ipsum corpus suum et sanguinem suum, « accepit in manus suas quod norunt fideles ». Et in sermone primo, n. 5, dixerat : Nondum erat sacrificium corporis et san* guinis Domini, quod fideles norunt, et qui evangelium lege« runt » (*). Iam vero haec ipsa affectata cura tegendi quantum in ipso erat. Eucharistiae mysterium, per se solam praeclarum exhibet testimonium fidei Augustini ; nam, quaeso, quale tandem foret grande illud secretum, ut de nudo signo sacrameniali cor­ poris Christi, nequidem coram catechumenis disputare liceret ? 3. Usus dogmatis polemicus- — Tertia est ratio qua explicantur obscurae quaedam locutiones Patrum. Contingebat enim ut dogma praesentiae realis loco principii assumptum, non haberet nisi longinquam connexionem cum veritate contro­ versa ; inde satis intorta videtur argumentatio, et ex argumen­ tationis nimia subtilitate consequitur obscuritas. Sit ad exem­ plum illud Tertulliani, 1. 4 contra Marcionem, c. 40 : « Acceptum « panem et distributum discipulis, corpus suum illum fecit, hoc « est corpus meum dicendo, id est, figura corporis mei. Figura « autem non fuisset, nisi veritas esset corporis... Cur autem Λ V f1) Eiusdem tenacitatis documentum haud spernendum accipi etiam potest ex hoc quod invenimus Augustinum solere in solemnitate Paschae excusare se de brevitate sermonis, propter sermonem alium eadem die habendum ad infantes, ut de sacramento eucharistiae spe­ cialiter instruerentur. Vide serm. 226 in fine, et 228, n. 3. Et tamen sermones illi annuntiati, debiti infantibus. in scriptis Augustini aut nullo modo, aut certe non in extenso reperiuntur. Nam in sermone 227 qui solus opponi posset, pars catechetica duabus brevibus propositionibus absolvitur, schematis seu recapitulationis instar, statimque transitus fit ad mysticas considerationes quibus totum corpus orationis constat. Atqui evidens est quod quacumque hypothesi facta, non simplici illa thesis enuntiatione poterant neophyti instrui de secreto tam diligenter custo­ dito, tam solemniter promisso. Dicendum igitur quod pars sermonis quae proprie dictam continebat catechesim, fuit in scriptis praetermissa. DK TKANSUHSTANTIATIONE 401 « panem corpus suum appellat, et non magis peponem quem « Marcion cordis loco habuit, non intelligens veterem fuisse « istam figuram corporis Christi dicentis per leremiam : Adver« sus me cogitaverunt cogitatum dicentes : venite, conviciamus « lignum in panem eius, scilicet crucem in corpus eius. Itaque r*··» * ; • .-y QUAEST. LXXV. exortae, cuius solutionem quaesierat Carolus imperator (l). In qua quidem nihil fuit commune cum haereticali distinctione inter corpus Christi sub sacramento praesens et corpus eius naturale seu historicum, ad mentem hodiernorum novatorum. Sed tu, critice, qui ista legis non informatus principiis sanae theologiae, qui nihil scis de distinctione inter substantiam materialem et accidentia eius, qui traditionalem doctrinam de speciebus eucha­ risticis absurdam reputas inventionem cum aristotelica philoso­ phia introductam, non assequeris quomodo ibi esse possit figura simul et realitas, latens realitas materialis corporis Christi, et sensibilis figura remanentium accidentium panis. Et dicis: Qui figuram in sacramento asserit, excludit realitatem, et qui realitatem ponit, excludit figuram, cum tamen utrumque rectissime affirmetur. Rursus dicis: Si non est ipsum corpus de virgine natum, id quod sensus nostri in Eucharistia attingunt: ergo corpus Christi eucharisticum est aliud a corpore eius naturali, a corpore materiali, a corpore historico. Et quod tuo modo intelligis, imponis auctoribus quos tuae crisi subiicis. At difficultas evanesceret, si cogitares esse revera in sacramento signum simul et realitatem : signum quantum ad species quae apparent exterius, realitatem quantum ad id quod sub speciebus conti­ netur. Adhuc, species consecratae corporis et sanguinis rationem habent imaginis respectu cruentae mortis quam olim in cruce passus est Christus. Porro, sola haec cruenta oblatio fuit pro­ prie loquendo, Christi immolatio sive mactatio ; nam licet in Eu­ charistia verum ac proprie dictum offeratur sacrificium, non tamen in ea proprie immolatur Christus, sed mystice tantum, id est in sola sacramentali repraesentatione; non enim iterum occiditur, sed solum induit sub speciebus sacramenti externum characte­ rem mactationis suae. Hinc facile explicatur dictum Augustini, epist. 98 ad Bonifacium, n. 9 : « Nonne semel immolatus est V « Christus in seipso, et tamen in sacramento non solum per (*) Id multis ostendit doctor Sorbonicus, I. B. Boileau, in suis notis ad Ratramnum, apud Migne, (JE TRANSUHSTANTIATIONE 405 << omnes Paschae solemnitates, sed omni die populis immolatur, nec utique mentitur qui interrogatus responderit immolari. Si « enim sacramenta quamdam similitudinem earum rerum quarum « sacramenta sunt non haberent, omnino sacramenta non essent. « Ex hac autem similitudine plerumque etiam ipsarum rerum « nomina accipiunt. Sicut ergo secundum quemdam modum sa­ « cramentum corporis Christi corpus Christi est, (utique mortuum « et mactatum), sacramentum sanguinis Christi, sanguis Chri­ « sti est, (utique effusus et a corpore separatus), ita sacramen­ « tum fidei (baptismus) fides est » (* ). Adhuc . veritas corporis Christi sub speciebus habet rationem signi respectu corporis eius mystici quod per charitatem coagmentatur ; recte ergo idem Augustinus, in die Paschae, Serm. 4 ad infantes, ait : « Si bene « accepistis, vos estis quod accepistis ». Denique, ratione signi­ ficationis quae inest corpori Christi in sacramento respectu fu­ turae gloriae, intelligitur quare Eucharistia dicta sit a Nazianzeno et Damasceno typus nostrae salutis, seu antitypa futu­ rorum. Sed etsi unum idemque sit numero corpus quod in caelis regnat et in sacramento praesens est, non habet tamen utrobique eumdem modum praesentiae. Hinc est quod distinguunt Pa­ tres carnem Christi quae pro nobis crucifixa est, a carne eius « *)( Ibi respondet Augustinus ad quaestionem Bonifacii : quomodo parvuli baptizati dici possint fideles, seu habentes fidem. Et notandum quod tunc temporis, non ita notum erat, habitum fidei infundi parvu­ lis in baptismo. Unde in responsione sua Augustinus ad hanc conside­ rationem non descendit, quae nunc nobis est evidentissima. Sed conten­ tus est animadvertere, parvulos dici habere fidem, in quantum habent sacramentum fidei quod est baptismus. Nam, ait, sacramentum seu si­ gnum sacrum alicuius rei, res illa est secundum quemdam modum, et eodem nomine recenseri solet. Idque confirmat exemplo Eucharistiae. Quia etsi in Eucharistia Christus non vere immoletur, adhuc tamen im­ molari dicitur, quatenus sistitur in sacramento sub signis suae immola­ tionis in cruce: ut scilicet sacramentum corporis Christi sit secundum quemdam modum corpus Christi (denuo immolatum), et sacramentum sanguinis Christi, secundum quemdam modum sanguis Christi (denuo effusus et separatus a corpore). : ____ 406 I • * JIM E tlf QUAEST. LXXV. intelligibili, non introducentes distinctionem substantiae, sed du­ plicem adessendi rationem significantes, in propria scilicet et sub aliena specie, sub qua obiectum sensus esse non potest, sed so­ lius intellectus fide illustrati, et hac de causa spiritualem prae­ sentiae modum habere rectissime dicitur. Unde Hieronymus in Ephes. 1-7. « Dupliciter, ait, sanguis Christi et caro intelligitur: « vel spiritualis illa atque divina de qua ipse dixit: caro mea « est cibus, vel caro et sanguis, quae crucifixa est, et qui mi« litis effusus est lancea ». Et eodem sensu accipiendus est Augustinus cum Enarrat, in Psalm. 98 dicit: « Non hoc corpus « quod videtis, manducaturi estis, et bibituri sanguinem quem «fusuri sunt qui me crucifigent». Ultimo nota quod cum iuxta Tridentinum distingui debeat manducatio quae est sacramentalis tantum, a manducatione quae est sacramentalis simul et spiritualis, id est cum fructu coniuncta, haud difficulter intelligitur quid sibi velit Augustinus, quoties asserit peccatores, et maxime schismaticos mysticum Christi cor­ pus dilacerantes, non manducare corpus eius verum. Non enim manducant in eum finem ad quem institutum est sacramentum, sed ad proprium iudicium propriamque condemnationem, iuxta notissimam apostoli Pauli sententiam. Et de difficultatibus quae apud Patres occurrunt hactenus satis. Quae omnes ultimo tandem refunduntur in specialem ra­ tionem sacramenti Eucharistiae, in quo invenitur coniuncta veri­ tas cum figura, realitas cum signo, et cum praesentia non locali substantialis praesentia corporis in loco. Neque enim status fidei seu vitae praesentis fert ut Christo aperta facie fruamur, sed exigit ut ipsum habeamus sub aliena specie occultatum, adeoque invisibiliter, etsi substantialiter praesentem (*). Hinc ergo prove­ nit apparens illa testimoniorum traditionis contrarietas in qua aliqui turbantur. Et idem fere accidit circa incarnationis myste­ rium apud antiquiores illos Patres quos disputationes haeretico­ rum nondum coegerant ad modos dicendi omnino praecisos. Et (l) De hïs vide omnino Bossuet, Histoire des variations des églises protestantes, 1. 4, per totum. DE TRANSUBSTANTiATJONE 407 generatim loquendo, quoties oportet componere simul duas res quae oppositae videntur, sicut in dogmatibus trinitatis et incar­ nationis, esse aequalem et esse minorem, vel in sacramento eu­ charistiae, contineri substantialiter et contineri in signo, conse­ quitur quaedam loquendi ratio quae confusa apparet, nisi quis teneat, si dici possit, Ecclesiae elavem, et adaequatam notionem revelati mysterii. Quam quidam non habentes, ad omnem fere passum offendunt, et in theologia positiva occasionem inveniunt ruinae spiritualis tam pro se quam pro aliis (£). *)( Hoc est quod observavit Bossuet ubi supra, ostendens quomodo Mélanchton a fide realis praesentiae in sententiam sacramentariorum tan­ dem declinaverit. « Pendant que Bucer et ses disciples, ennemis si dé« clarés de la doctrine de Luther sur la présence réelle, s’en rappro« chaient, Mélanchton, le cher disciple du même Luther, l’auteur de la < confession d’Augsbourg et de l’apologie où il avait soutenu la réalité «jusqu’à paraître incliner vers la transubstantiation, commençait à se «laisser ébranler. Ce fut en 1535 ou environ que ce doute lui vint dans «l’esprit, car auparavant on a pu voir jusqu’à quel point il était ferme. « Il avait même composé un livre du sentiment des saints Pères sur la < cène, où il avait recueilli beaucoup de passages très exprès pour la « présence réelle. Comme la critique en ce temps n’était pas encore fort > f1). Respondeo : Dist. mai. Per transubstantiationem nihil de novo fit, hoc est, nihil de novo producitur, conc. mai. Hoc est, nihil in aliud praeexsistens convertitur et totaliter transmutatur, neg. mai. Similiter contradistinguo minorem : Actio ad extra qua nec producitur aliquid, nec convertitur, est inintelligibilis et repugnans, conc. min. Qua nihil novi producitur, subdist. Est inintelligibilis. id est, extra obiectum proportionatum intellectus creati, seu ultra ea ad quae naturalis ratio pertingere potest,(*) (*) Suarez, de Euchar., Disp. 50, Sect. 4. DE TRANSUBSTANTIATIONE 423 iterum conc. min. Id est, pugnantibus et contradictoriis notis evidenter constans, neg. min. et consequentiam. Scilicet, aliud importat conceptus productionis, et aliud con­ ceptus conversionis. Ab agente autem creato nulla potest fieri productio quae non sit simul, aut conversio, aut certe proprie dicta praeexsistentis transmutatio ; et vicissim, nulla conversio vel mutatio, quae non sit simul productio. Ratio desumenda est ex dictis in prolegomeno quaestionis, § 4. Ast, sicut habet Deus operationem sibi propriam qua producit absque ulla conver­ sione vel transmutatione praeexsistentis, et haec est creatio : ita testante revelatione, habet operationem sibi pariter propriam qua convertit absque ulla novi entis productione, et haec est transubstantiatio. Undenam autem proveniat quod transubstantiatio magis remota sit a comprehensione nostri intellectus, dictum est etiam superius loco indicato. Quare, ne in principium assu­ matur illud ipsum quod in quaestione est, non oportet suppo­ nere repugnantiam actionis ad extra quae non sit novi entis productiva. Ex hac observatione corruere videtur praecipua ratio quam Suarez affert ubi supra, contra sententiam quae vult, conversio­ nem hanc fieri sine ulla mutatione in corpore Christi, ut videtur loqui D. Thomas in tota hac quaestione : « Quia, inquit, si in « Christi corpore nihil reale denuo positum est, totum id quod « de illo denuo dicitur, est denominatio extrinseca... Ergo ter« minus formalis huius actionis non est ullo modo substantia « corporis Christi, sed solum illa denominatio qua substantia « corporis Christi dicitur esse id in quod conversus est panis... « Ergo iuxta hanc sententiam, formalis terminus est aliquid ac« cidentarium, eo modo quo extrinseca denominatio potest dici « accidentalis ». Sed contra, quia suppositum totius argumenta­ tionis est, quod terminus actionis transubstantiativae debeat esse ens de novo productum. Sic enim procedit conclusio : nihil est de novo productum vel quasi productum, nisi denominatio quae­ dam extrinseca ; ergo denominatio ista, et non substantia cor­ poris Christi, actionis transubstantiativae terminus est. Verum ex dictis absolute negandum est suppositum in hac conversione ·!1 QUAEST. LXXV. DE TRANSUBSTANTIATIONE mirabili et singulari, quae nihil habet admixtum de productione entis nondum exsistentis, sicut creatio nihil admixtum habet de transmutatione entis prius exsistentis. Et ideo terminus actionis transubstantiativae vere est substantia corporis Christi, non qui­ dem ut quod producitur, sed ut in quod aliud totaliter conver­ titur et conversum est. Caeterum ne turberis cum audis nihil accedere corpori Christi nisi denominationem extrinsecam, quasi hoc tolleret realitatem praesentiae. Praesentia enim est de ge­ nere coniunctionum vel habitudinum ad aliquid extrinsecum ; et ideo, ut aliquid incipiat esse realiter praesens ubi prius non erat, satis est ut sit realis mutatio, vel in ipsomet, vel in aliquo alio quod incipit novo modo se habere ad ipsum. Nam et Deus fit de novo praesens in creatura, non per mutationem sui, sed per hoc quod creatura incipit esse ; et Verbum de novo factum est caro, non per mutationem sui, sed per assumptionem humanae naturae ad ipsum ; et Spiritus Sanctus de novo animam iusti inhabitat, non per mutationem sui, sed per hoc quod anima ornatur gratia qua prius carebat. Simili igitur modo, corpus Christi de novo fit realiter praesens in sacramento, non per mu­ tationem sui, sed per mutationem panis, cuius species rema­ nentes incipiunt vi transubstantiationis ipsum continere. — At vero : Opponitur secundo : Ut transubstantiatio esset via adprae­ sentiam sacramentalem, oporteret ut vi conversionis terminus ad quem (scilicet corpus Christi) inciperet esse ubi erat terminus a quo (scilicet panis substantia). Sed hoc nullo modo fieri potest in proposito, quia terminus ad quem praeexsistit in loco distanti, puta caelesti, et vi conversionis nec adducitur, nec alia quacum­ que ratione mutatur. Ergo haec via est omnino impossibilis. Respondeo : Dist. mai. Oporteret ut vi conversionis ter­ minus ad quem inciperet esse ubi erat terminus a quo, idque per modum rei habentis positionem in loco, et sub mensura loci constitutae, neg. mai. Quadam alia ratione qua loco non mensuratur, nec localiter distat a loco illo in quo naturali prae­ sentia erat prius et remanet semper, conc. mai. Similiter contradistinguo minorem. Non potest esse ut vi transubstantiationis terminus ad quem sit localiter} ubi erat terminus a quo, sicut ratio addita optime probat, conc. min. Alio modo, seu per mo­ dum substantiae ad quam conversio directe terminatur, subdist. Hoc esse non posset, si dimensiones substantiae conversae non permanerent, iterum conc. min. ^i permanent, ut reipsa contin­ git in hoc mysterio, neg. min. Et consequenter negatur con­ clusio argumenti. Considerandum quippe est, hanc aliam esse fundamentalem differentiam inter doctrinam antiquorum et opiniones recentiorum circa praesens mysterium, quod recentiores non cogitant nisi praesentiam localem qua res habet situm in loco. Quod si dicant corpus Christi non circumscriptive exsistere in hoc sacramento, hoc ideo est quia asserunt sacratissimum corpus per ablationem dimensionum veluti redigi in punctum, adeoque attribuunt ei ubicationem puncti. Punctum autem est indivisibile habens si­ tum, inquit S. Thomas (*), et ideo semper in ea linea invenitur in qua distantiae locales attenduntur, nam unum punctum vere ab alio localiter distat, et ab eo localiter dividitur. Nunc autem antiqui Doctores Scholastici ponunt praesentiam Christi in sa­ cramento esse omnino extra ordinem quantitatis et situs, ut in Quaestione 76a exponetur, nec ullam fingunt compenetrationem partium gloriosi corporis, quia Christus prorsus immotus per­ manet. Sed solum dicunt quod « substantia corporis Christi im« mediate habet ordinem ad dimensiones panis remanentes, quan­ ti titas autem corporis Christi, quasi ex consequenti. E converso « autem est in ordine locati ad locum, quia substantia locati « ordinatur ad locum mediantibus dimensionibus propriis, et « inde est quod oportet dimensiones locati commensurari dimen« sionibus loci continentis, non autem dimensionem corporis « Christi commensurari dimensionibus specierum » (2). Sed de his infra. Obiicitur tertio : Si transubstantiatio nihil mutat in ipso corpore Christi, ergo ad summum dimensiones sacramentales con*)( (2 S. Thotn., ln Part Quaest. 52, a. 2. in corp, S. Thoin., Quodl. 4. art. 8 in corp. 425 i ; it 426 QUAEST. LXXV. sequuntiif relationem ad ipsum prout habens esse in caelo, ubi manet eodem semper modo ac prius (*). Sed ex hoc quod specierum dimensiones consequuntur relationem ad corpus Christi prout habens esse in caelo, non fit ut Christus sit vere et realiter praesens in sacramento. Ergo permanentia dimensionum panis nihil nivat in hac via, in qua praesentia sacramentalis, non realis, sed fictilia esse convincitur. Respondeo primo, negando suppositum antecedentis, pro quanto asserit sacramentales dimensiones vi transubstantia­ tionis consequi habitudinem ad corpus Christi prout habens esse in caelo. Nam haec habitudo est ad ipsam Christi substantiam se­ cundum se, quae profecto abstrahit ab omni denominatione extrinseca, cuiusmodi est esse in caelo vel alibi. Consequenter au­ tem ad habitudinem continendi quae dimensionibus acquiritur respectu eius in quod transiit propria earum substantia, Christus habet vere in eis contineri ; sicut etiam, consequenter ad con­ tactum quantitativum, habet contineri, sed longe alio modo, in extrinseco loco caelesti ubi est praesens naturali modo praesen­ tiae. Quare, vel difficultas proposita caret fundamento, vel de­ beret potius ita enuntiari : Si in transubstantiatione tota mutatio est ex parte panis, corpus Christi vi eiusmodi conversionis de­ bet remanere sicut prius in solo loco caelesti, ac per hoc, nulla nova realis praesentia resultat vel resultare potest. Hoc igitur sensu sumendo argumentum : Respondeo : Dist. antec. Sequeretur hoc, si non daretur alius modus continentiae corporis in dimensionibus extrinsecis, praeter illum quem imaginatio nobis repraesentat, et qui est per contactum et commensurationem quantitatum, conc. antec. Si alia est ratio continentiae toto caelo diversa, quam sola huius mysterii revelatio nos edocet, et quae est per modum substan- C) < Si ex vi talis modi conversionis substantia corporis Christi « nullo modo se habet aliter ac prius, ergo ex vi illius non constituetur « substantia corporis Christi sub speciebus panis, quia talis conversio « eodem modo potest fieri iuxta hanc sententiam, in corpus Christi in < solo caelo manens ». Suarez, ubi supra. DE TRANSUBSTANTIATIONE 427 tiae, seu mediante substantia, ut postea dicetur, neg. antec. Equidem ex hoc quod corpus Christi non mutatur, sequitur quod non potest fieri praesens localiter sub dimensionibus et in loco sacramenti, quia talis modus praesentiae non acquiritur rei localiter distanti nisi per motum eius de uno in alium locum, sed non sequitur impossibilitas praesentiae quae sit alterius om­ nino rationis. Quod autem generaiim loquendo, corpus manens in se immotum possit nihilominus incipere esse de novo ubi antea non erat, incredibile videri non debet. Nam certe si Deus crearet novum caelum ambiens totam amplitudinem mundi qui nunc est, eo ipso mundus inciperet esse ubi non erat prius, idque non per intraneam sui mutationem, sed ex hoc solo quod inciperet esse extrinsecum continens. Proportionaliter igitur sen­ tiendum est in praesenti, nisi quod in exemplo proposito conti­ nens circumscriberet contentum, illudque contineret per modum loci, hic autem non ita, propter rationes quarum expositio ad sequentem quaestionem reservatur. Sed iam vides difficultatem hinc provenire, quod mens phantasmate presentiae localis semper praeoccupatur. Cum enim maneant distandae locales inter ho­ stiam in altari positam et caelum in quo corpus Christi est lo­ calisatum, excluditur profecto localis eius coniunctio ad hostiae locum ; at vero, nisi iterum velis instar principii assumere id ipsum quod in quaestione est, non oportet concludere, ergo ex­ cluditur omnis continentia, etiam in alia linea alioque ordine. Obiicitur quarto : Deus posset facere ut corpus suum esset praesens sacramento altaris simul cum substantia panis ; non enim est maior repugnantia quod corpus Christi sit simul cum sub­ stantia panis, quam sub quantitate eius. Ergo tunc non fieret praesens per panis conversionem, et ideo transubstantiatio non est via saltem unica ad praesentiam sacramentalem. Respondeo: Neg. mai. Ad rationem additam dico non fore maiorem repugnantiam ex parte simultatis substantiae cum sub­ stantia, ut sic, conc. Ex parte viae necessariae ad hoc ut corpus Christi semper in caelo manens consequatur alias praesentias in terra sub speciebus sacramenti, neg. Et ratio constat ex dictis in demonstratione positionis. 428 QVAKST. LXXV. Obiicitur quinto: Quantitas corporis Christi et anima eius i incipiunt esse in sacramento quin sint terminus conversionis. Ergo redit praecedens conclusio: Respondeo: Incipiunt esse in sacramento, directe ex vi ac­ tionis quae novitatem praesentiae inducit, neg. Per concomitantiam et ratione realis inseparationis ab eo quod per se primo, vi transubstantiationis, praesens sistitur, conc. Explicatio patebit ex dicendis in Quaest. 76. Obiicitur sexto : Ideo in aliis conversionibus oportet ter­ minum ad quem esse ubi erat terminus a quo, quia remanet materia communis utrique. Sed hic nihil remanet commune. Ergo conversio non potest reddere rationem novae praesentiae termini ad quem, id est corporis Christi, ubi erat terminus a quo, id est, substantia panis. Respondeo: Ideo oportet terminum ad quem esse ubi erat terminus a quo, vel quia ut in naturalibus, remanet materia, vel quia ut in transubstantiatione, remanet dimensio continens, conc. Aliter, neg. Et rursus distinguo minorem : Nihil remanet com­ mune in hoc mysterio, quod sit intrinsece constituens extrema conversionis, conc. Nihil remanet commune in ratione continentis, neg. Manent enim dimensiones panis. Obiicitur septimo : Id quod convertitur in praeexsistens trahitur ad conditiones praeexsistentis, et non e converso. Ergo si panis convertitur in coipus Christi, sequitur quod panis con­ versus, est ubi erat corpus Christi ; non autem viceversa, quod coipus Christi sit ubi erat panis. Respondeo: Dist. antec. Id quod convertitur in praeexsistens, ita ut ei addatur prout fit in nutritione, trahitur ad conditiones praeexsistentis, conc. antec. Id quod transubstantiatur in praeex­ sistens, et ideo ei non additur, subdist. Trahitur ad conditiones praeexsistentis, ita ut totaliter desinat in ipsum, conc. Ita ut praeexsistens, ratione permanendae dimensionum continentium non consequatur novam ’praesentiam ubi erat substantia con­ versa, neg. Obiicitur octavo: per conversionem fit terminus ad quem ubi fuit te) minus a quo, modus adessendi utriusquc idem sit ne- U5 *· /■ζ TfjT,d DE TKANSUBSTANTIATIONE 429 cesse est. Ergo, sicut panis erat ibi localiter et quantitative, ita et localiter adesse deberet corpus Ch risti ; sed hoc ex concessis est omnino impossibile. Respondeo: Dist. assumpt. Valeret haec sequela si dimen­ siones remanentes inhaererent substantiae corporis Christi, sicut inhaerebant propriae suae substantiae, conc. Secus, neg. Nec a longe repetenda ratio est; nam substantia panis non erat ibi lo­ caliter praecise quia contenta in dimensione, sed quia exsistens sub dimensione sua per quam non modo continebatur, verum etiam afficiebatur sicut subiectum per proprium accidens. Unde S. Thomas: «Non tamen substantia corporis Christi est subie« ctum illarum dimensionum, sicut erat substantia panis, et ideo « substantia panis ratione suarum dimensionum localiter erat ibi, « quia comparabatur ad locum illum, mediantibus propriis di« mensionibus ; substantia autem corporis Christi comparatur ad « locum illum, mediantibus dimensionibus alienis... Unde nullo « modo corpus Christi est in hoc sacramento localiter » (*). Obiicitur nono : Restaret tamen explicandum quomodo vi conversionis acquiratur speciebus habitudo continentiae. Sed hoc nullo modo explicatur, imo ostenditur impossibile. Nam actio conversiva nihil operatur circa species nisi separationem a propria substantia ; atqui actio pure separativa quantitatis a propria sub­ stantia non potest esse ratio cur ipsa incipiat continere alienam substantiam. Ergo, etc. Respondeo : Restaret positive explicandum quomodo vi con­ versionis acquiratur speciebus habitudo continentiae erga corpus Christi, neg. ; sufficit enim ut removeatur evidens impossibilitas. Ratio sequitur ex dictis de transubstantiatione, cuius naturam pro­ prie non novimus, sed nec noscere possumus. Aliunde vero po­ sitive innitimur in verbis formae, cuius sensus est: Contentum sub his speciebus est (consequenter ad mutationem vi verborum effectam), corpus meum. Quo satis superque exprimitur, mutari panem in corpus Christi quod exhinc contineri habet sub rema­ nente panis dimensione; et quia mutatio per formam significata (‘) S. Thom., infra, Quaest. 16, a. 5. I 430 QUAKST. LXXV. se tenet tola ex parte panis, oportet etiam ut sola mutatio pa­ nis in causa sit cur remanentes species ipsum Christi corpus incipiant de novo continere. Caeterum ad argumentum in oppositum, dico: Actio conversiva separat accidentia a propria eorum substantia, eo genere separationis quae aufert contentum a continente, neg. mai. Sepa­ rat ea separatione quae est pura mutatio contenti in aliquid aliud, coni. mai. Contradistinguo minorem, et nego consequentiam. Nam certe per actionem quae in tantum est separativa in quantum conversiva, nec plus nec minus, non oportet ut continentiae ha­ bitudo simpliciter auferatur a remanentibus dimensionibus, sed solum ut incipiat habere novum terminum, scilicet corpus Chri­ sti in quod transiit panis substantia. Argumentum igitur non concludit nisi in hypothesi destructionis sive annihilationis huius substantiae, quia tunc nihil plus haberetur quam nuda et sim­ plex ablatio contenti a continente. Sed est ingens differentia in doctrina S. Thomae, et differentia ista semper pertinet ad dif­ ferentiam primordialem quae sub aliis omnibus ubique recurrit, et in quam aliae omnes ultimo resolvuntur. Hactenus summatim fuerunt indicatae praecipuae transubstantiationis conditiones et consequentiae in ordine ad realem praesentiam corporis et sanguinis Christi sub speciebus sacra­ menti : quae tamen conditiones et consequentiae remanent ulte­ rius declarandae et convenienter exponendae in decursu nostrae tractationis. Statim autem dicendum de permanentia accidentium, de qua S. Thomas, articulo huius quaestionis quinto. Hinc: 4 ». DE TRANSUBSTANTIATIONK 431 THESIS XI Art. 5). Post consecrationem manent eadem numero accidentia quae prius fuerant substantiae panis et vini; et haec per­ manentia est conditio essentialiter requisita tum ad realem Christi praesentiam in sacramento, tum ad ea omnia quae circa ipsius praesentiae durationem et desitionem certa fide credenda sunt et creduntur. Ex duabus assertionibus quibus propositio constat, priorem tantum attingit S. Thomas in hoc articulo; verum alteram ubi­ que supponit et expresse etiam tradit in 4 c. Gent., c. 63, loco iam in superioribus recitato. Caeterum animadvertere necesse est quod praesens disputatio non respicit accidentium perma­ nendam nisi in sua connexione atque habitudine ad mysterium praesentiae realis, de quo nunc agitur. Quomodo autem concipi possit accidentia illa persistere absque ullo substantiali subiecto, qua item de ratione eiusmodi miraculum intrinsece non repu­ gnet saltem evidenter, non huius loci est declarare; ex hoc enim capite discussio pertinet ad Quaest. 77, ubi sermo erit de ac­ cidentibus separatis secundum se. Praeobservandum est, prodiisse contra praesentem verita­ tem opiniones duas, quae tamen in substantia ad idem redu­ cuntur. — Prima eorum est qui dicunt species sacramentales esse puras apparentias, quibus nihil omnino respondet a parte rei, quia consecratione peracta, tota panis realitas in nihilum abit; Deus tamen omnipotenti sua virtute immediate modificat sensus nostros, perinde ac si nihil mutatum fuisset ex parte obiectorum. — Cum autem haec sententia, ut sonat, durior videretur, quidam alii eam quadantenus emollire tentaverunt. W' 432 - ■-··.> QUAEST. LXXV. Conveniunt certe cum prioribus in hoc, quod asseverant nihil omnino panis remanere; opinantur enim, nullam dari realem distinctionem inter substantiam et accidens, adeoque, ne de po­ tentia quidem Dei absoluta fieri posse ut maneat accidens, ces­ sante substantia. Animadvertentes autem corpora non imprimere in organa nostra nisi mediante motu aetheris vel quorumcum­ que fluidorum imponderabilium, asserunt Deum, etsi videntium oculos et manducantium palatum et tangentium manus non im­ mediate per seipsum modificet, (ea, inquam, modificatione ex qua sequatur solita sensatio), adhuc tamen supplere defectum obiectivae realitatis, excitando in aethere easdem vibrationes quas exstans prius panis et vini substantia naturaliter ibidem producebat. Et hoc modo, omissa quam dicunt absurditate se­ parationis accidentium corporeorum a subiecto, putant se vitare inconvenientia prioris modi dicendi, salvando scilicet obiectivitatem sensationum quas in sacramento experimur, et removendo a mysterio veritatis omnem deceptionem. Sed in hoc egregie falli videntur, ut statim ostendo. Neque enim oportet confun­ dere medium quo transmittitur impressio ad sensationem requi­ sita, cum ipso obiectivo sensationis termino; illud enim quod tangitur, quod gustatur, non est profecto motus aetheris, sed ipsa res quanta, colorata, et sapida, vel immediate in seipsa, vel certe in aliqua sui specie et repraesentatione organum in­ formante. Ex quo patet quod si ad annihilationem totius realitatis panis Deus continuat motum in aethere, adhuc quidem aderit causa sensibilis perceptionis, sed nullus respondebit ter­ minus obiectivus cui adaequetur ipsa perceptio; ideo deerit ab ea veritas, imo aderit fallacia similis illi quam daemon praesti­ giis suis causare consuevit. — Hinc apparet, discrimen inter posteriorem hunc dicendi modum et praecedentem in hoc ad summum reponi, quod in prima opinione quaedam est modifi­ catio sensuum a Deo immediate producta, in secunda vero est modificatio facta, mediante motu aetheris. Sed quia utroque modo obiectiva veritas deficit, discrimen illud nullius momenti esse agnoscitur ; unde statim infero, nulli fieri iniuriam si am­ bae illae opiniones pro una eademque habeantur. — Nunc au- DE TRANSUBSTANTIATIONE 433 tein, utrum dicenda sit opinio, an non potius error in doctrina fidei, non pronuntio, sed prolatis documentis, aequo aestimatori iudicandum relinquo. Damnantur in Concilio Constantiensi confirmato a Mar­ tino V tres sequentes Wiclefi propositiones: « Substantia panis « materialis et similiter substantia vini materialis remanent in « sacramento altaris. Accidentia panis non manent sine subiecto « in eodem sacramento. Christus non est in eodem sacramento « identice et realiter, propria praesentia corporali » (*). — Porro, ex tribus propositionibus damnatis a Concilio oecumenico in ma­ teria fidei, una est cuius contradictoria sic effertur: Accidentia panis manent sine subiecto in altaris sacramento. Videant ergo adversarii quomodo sese ab ea definitione expediant, nam pro­ fecto sensus propositionis minime dubius esse potest. Et re qui­ dem vera, etiamsi alicuius valoris esset inventum effugium circa nomen specierum, considerandum est quod non dicuntur hic manere species, sed accidentia ; atqui accidentia panis sunt ali­ quid panis, quod physice et realiter substantiae inhaerere natum est. Quod si interpretari velis accidentia de extrinsecis quibus­ dam phaenomenis, contra certissimam et universalem vocis ac­ ceptionem, maxime tempore Concilii, pari iure poterit quispiam pro lubitu et secundum suas particulares opiniones philosophi­ cas, detorquere ad quoslibet sensus voces hypostasis, natura, essentia, etc., et sic nihil iam certum remanebit in definitioni­ bus ecclesiasticis, convellenturque ipsa fidei fundamenta. — Praeterea, absolute damnat Concilium sententiam asserentem non manere accidentia sine subiecto; atqui ista qualiacumque accidentia quorum permanentiain adstruunt adversarii, profecto sine subiecto non sunt, sed subiectantur vel in sensibus perci­ pientis, vel certe in substantia aetheris aut quorumcumque flui­ dorum. Et manifeste nulla est responsio si dicas nihil aliud per Concilium nunc determinari, nisi quod accidentia ipsi substan­ tiae panis non inhaerent: tum quia hoc est gratuito assertum, imo vero est contra obvium sensum litterae, tum quia omnino Enchirid., η. 477 et seq. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. (*) 434 QUAEST. LXXV. coincideret error reprobatus in secunda propositione cum errore reprobato in prima, sicut cuilibet consideranti evidenter appa­ rebit. — Accedit demum quod, ut refert Thomas Waldensis, theologus Angliis coaevus Wicleio et Concilio Constan densi, ipse Wiclefus distincte errabat circa tria : nam de pane dicebat quod permanet; de corpore Christi dicebat quod ibi non adest nisi figuraliter; tandem de accidente dicebat quod non potest esse sine subiecto, etiam de potentia Dei absoluta. Quin imo, tota illa haeresis, teste eodem Waldensi (l), ex philosophia de accidente tamquam ex fonte et primo principio oriebatur. Po­ nens enim impossibile esse ut accidens sit sine subiecto, ita ra­ tiocinabatur haereticus: Sunt in sacramento panis accidentia; ergo necesse est ut adsit et panis substantia, qua permanente, non potest ibi esse corpus Christi vere et realiter, propria prae­ sentia corporali. Hinc tres propositiones singillatim a Concilio condemnatae. Nunc autem non oportet aequi vocare circa vocabulum specierunt quo utuntur Concilium Lateranense IV cap. Firmiter, et Tridentinum, Sess. XIII, can. 2 et 3, quasi indicaret meram apparentiam absque obiectiva realitate. — Etenim primo, spe­ cies quae iuxta Tridentinum remanent, sunt iuxta Constantiense accidentia. Et bene quidem accidentia dixit Constantiense, quia Wiclefi error circa accidentia qua talia versabatur, id est, se­ cundum quod substantiae accidere sive inhaerere nata sunt. Ve­ rum quia in sacramento actu non accidunt, optimo iure alio vocabulo nominata fuerunt, ut designentur potissimum in sua habitudine ad sensus nostros quae manet penitus invariata. « Neque enim symbola mystica post sanctificationem recedunt « a sua natura, manent enim in priori essentia, et figura, et « forma, et conspici tangique possunt sicut et prius ». (2). — Praeterea secundo, in sacra doctrina species nunquam significant meras apparentias nisi quando apud Prophetas visio imaginaria describitur. Quotiescumque autem sermo est de eo quod qom(1) Waldensis, de Euchar., c. 75, n. 4; et c. 78, n. 2. (2) Theodoretus in dialogo Inconfusus, ubi supra. I DE TRANSUBSTANTIATIONE j i 435 muniter oculis exterioribus percipitur, species sunt aliquid visi­ bile et tangibile a parte rei exsistens, sicut species columbae in qua apparuit Spiritus Sanctus in die baptismatis Christi, vel species linguarum ignearum in qua visus est die Pentecostes. — Denique tertio, ut optime notavit Cardinalis Franzelin, praeter quaestionem est inquirere quid per hoc nomen absolute signi­ ficari possit, sed inquirendum est quid terminus complexus species panis et vini in materia Eucharistiae, usu apud theolo­ gos universaliter recepto, de facto significet. Atqui non potest esse dubium quin fuerit ab antiquo consecratus ad designan­ dum permanentia sine substantiali subiecto accidentia. Hinc, ut solos illos commemorem theologos qui Tridentino Concilio posteriores fuere, Suarez dicit esse certum in doctrina fidei, manere accidentia eadem numero, quae in pane et vino praefuerunt (£). Lugo ait, hoc expresse definiri in Concilio Triden­ tino (2). Toletus ait, conclusionem esse de fide (3). Valentia dicit se assentiri Soto, qui non dubitat asserere haeresim esse, si quis negaverit absolute haec accidentia sine ullo subiecto (4). Salmanticenses: Haec conclusio est de fide (5). Billuart ait esse constans dogma in Ecclesia receptum, remanere accidentia solida absque ullo subiecto substantiali (6). Catechismus ad parochos, ubi su­ pra: « Tria sunt... quae in hoc sacramento fides catholica sine *)( Suarez, de Euchar., Disp. 56, Sect. 1. (2) Lugo, Disp. 10, Sect. 1, n. 1. (3) Toletus, in 3am Partem, Q. 75, a. 5. (4) Valentia, Commentar, théologie., Tom. 4, Disp. 6, Quest. 5, Punct. 1. (5) Salmanticenses, de Euchar., Tract. 33, Disp. 8, Dub. 1, § 1. (6) Billuart, de Euch., Dissert. 1, a. 6, § 2. — Nec dicas, eos ipsos esse theologos quos supra de transubstantiatione agentes, impu­ gnabamus; sicut ergo tunc, ita et nunc, parum valebit ipsorum aucto­ ritas. Nulla enim est sequela, ut constat, quia nunc sumuntur ut testes sensus Ecclesiae circa id quod, salva fide, vel negare vel asserere non licet; tunc autem sumebantur ut proponentes suas proprias opiniones circa scientificani explicationem dogmatis. Et similis etiam distinctio quoad SS. Patres valet. 436 QUAEST. LXXV. « ulla dubitatione credit... Tertium est, accidentia sine ulla re « subiecta, esse, mira quadam atque inexplicabili ratione ». His igitur ex auctoritate Conciliorum praeiactis, ve­ niendum est ad rationes. Proponentur autem tria argumenta: primum ex verbis formae, alterum ex natura sacramenti veri­ tatis, tertium ex absurdis quae in opinione adversariorum con­ sequerentur. Primum, inquam, argumentum deducitur ex verbis formae, in quorum mira simplicitate tota continetur huius mysterii alti­ tudo. Ut enim veritatem habeat propositio, hoc est corpus meum, necesse est ut maneat invariatum formale significatum subiecti, quod aliquid demonstrat ad sensum. Sed non remaneret inva­ riatum, si transiret illud per ordinem ad quod fit demonstratio, id est, si transirent accidentia sub quibus substantia in confuso designatur praesens. Oportet igitur ut accidentia continentia remaneant, et solum varietur contentum, quod cum prius esset panis substantia, nunc ex vi verborum est corpus Christi. Unde S. Thomas: «Necesse est tamen aliquid remanere, ut verum sit « quod dicitur: hoc est corpus meum, quae quidem verba sunt « huius conversionis significativa et factiva. Et quia substantia « panis non manet, nec aliqua prior materia, necesse est dicere « quod maneat id quod est praeter substantiam panis. Huiusmodi « autem est accidens panis. Remanent igitur accidentia panis, « etiam post conversionem praedictam » (*). Ex testimonio quoque sensuum efficacissime demonstratur omnia accidentia panis et vini remanere; accidentia enim, non substantia, sunt proprium sensuum externorum obiectum. Unde jn Officio corporis Christi dicitur: « Accidentia autem sine sub« iecto in eodem (sacramento) subsistunt, ut sensus a deceptione « reddantur immunes, qui de accidentibus iudicant sibi notis » (s). Et in opusculo contra Graecos, Armenos, et Saracenos ad can­ torem Antiochenum, Angelicus ait: « Non tamen hoc fieri dicimus, «quasi species illae quae sensibus apparent in sacramento, sint (l) S. Thomas., 4 c. Gent., c. 63. Leet. II Nocturni. DF. TRANSUBSTANTIATiONE 437 « solum in phantasia videntium, sicut solet esse in praestigiis « artis magicae, quia veritatis sacramentum nulla fictio decet » (*)· Et re quidem vera, auctor veritatis Deus nullius deceptionis causa esse potest: atqui esset causa deceptionis, si tota panis realitate cessante, procuraret apparentiam obiecti nullo modo exsistentis a parte rei. Tunc enim verissimi nominis deceptio est, quando obiectiva realitate deficiente, causatur eius apparentia, praesertim lege constanti atque universali, et maxime si non detur unde per naturale lumen rationis vel per altius fidei lumen error corrigi possit; sed omnes illae conditiones concurrunt in praesenti. Certo enim certius homo non habet unde per naturalem ratio­ nem corrigat testimonium sensuum circa Eucharistiam ; imo vero habet unde confirmet, quia ratio naturalis dictat, constantem ex­ perientiam visus, olfactus, gustus, tactus, non fallere. Nihil etiam afferri potest ex superiore lumine fidei cum fides potius nos edoceat solam substantiam in substantiam mutari, et Concilia expresse dicant conformiter ad significationem verborum formae, accidentia sine subiecto in hoc mysterio permanere. Nec obiiciantur verba hymni ecclesiastici : visus, tactus, gustus in te fal­ litur, aut modus loquendi Patrum dicentium non esse hic cre­ dendum sensibus, abiiciendum esse testimonium sensuum, etc. Haec enim omnia manifeste significant sensus falli, non circa proprium sensibile, sed quatenus verax eorum testimonium natum esset fundare falsum intellectus iudicium circa substantiam quae accidentibus subest, nisi attenderetur verbo Domini dicentis: hoc est, non panis, sed corpus meum. Et certe, idem S. Thomas qui metrice scripsit: visus, tactus, gustus in te fallitur, centies milliesque inculcat sensus nequaquam decipi in eo quod immediate attingunt, sed proprium daemonis esse ut magicis suis artibus vacuas obiiciat atque inanes rerum apparentias. Hinc Algerus, de Sacram, corp, et sang. Domini, 1. 1, c. 7: « Cum autem in « sacramento forma panis, soliditas, color, sapor sentiatur, vel « verum hoc esse, vel phantasticum dicitur. Sed absit ut perfecta « veritas phantasiae fallacia astruatur, maxime cum ipsi angeli et (!) Opusc. c. Graecos, c. 8. η5 > -4 i 438 Ql’AEST. LXXV. « ipse Spiritus Sanctus in columba vel linguis igneis quoties ap« paruisse leguntur, non phantastica, sed vera corpora in aere «assumere astruantur; et in caeteris omnibus sacramentis Novi « Testamenti et Veteris, nihil phantasiae, sed omnia vera inve« niantur. Absurdum enim revera est ut quod non vere est veri« tatem approbet, et quod de se fallit aestimationem, de alio « veram exhibeat fidem. Phantastica enim illusio magicis congruit « et diabolicis fraudibus, veritatis autem assertio divinis sanctio« nibus. Ne ergo phantastica species sacramento Christi aliena « prorsus et indigna superinduci credatur, quomodo id non solum < rationi, sed et auctoritati sit contrarium, videamus ». Tertium denique argumentum sit, quia fateri necesse est species sacramentales frangi, iuxta illud rythmi ecclesiastici: Fracto demum sacramento, ne vacilles, sed memento, tantum esse sui fragmento, quantum toto tegitur ; at, quaeso, quid est quod frangitur? Fateri necesse est, sub singulis specierum partibus, separatione facta, ut Tridentinum ait, totum Christum contineri; at iterum, quid est quod separatur? Fateri necesse est, circum­ gestari sacramentum, et de loco in locum transferri; at cum corpus Christi ibi sit intangibile et secundum se minime asportabile, quid est quod primo, quod directe, quod ratione sui cir­ cumgestatur? Fateri necesse est species corrumpi, et ad earum corruptionem desinere Christi praesentiam; sed si dicas non manere qualitates panis et vini in quantitate dimensiva panis tamquam in vicesubstantia (sicut postea dicetur) subiectatas, quid est quod corrumpitur ? Quid illud ad quod sequitur desitio prae­ sentiae? Ecce ergo labimur in novi generis occasionalismuin ; nam occasionalismus quem invexit Malcbranchius, adstruebat Deum omnia perse solum operari, occasione tamen eorum quae vere in rerum natura accidunt; nunc autem ponitur operatio Dei sacramentali praesentiae terminum imponens, occasione eius quod nequidem vere accidit, sed solum accidisset si non fuisset ipsa praesentia quae nunc debet auferri. De veritate igitur acci­ dentium nullus relinquitur dubitandi locus. Accedit vel maxime quod eorum permanentia est ex natura DE TRANSUBSTANTIATIONE 439 rei conditio essentialiter requisita ad ea omnia quae spectant dogma praesentiae realis, et hoc restat declarandum. a Certe nulla substantia determinatur ad praesentiam in loco (£), nisi per quamdam coniunctionem ad reales dimensiones quae lo­ cum replent, eoque circumscribuntur ; tota enim loci et spatii realitas in ordine dimensionum est. In tantum igitur transubstantiatio esse potest via ad praesentiam sacramentalem, in quantum vi conversionis determinantur dimensiones in loco sacramenti exsistentes ad continendum substantiam corporis Christi. Sed dimensiones quibus vi conversionis potest acquiri huiusmodi continentia, non sunt nisi dimensiones panis transubstantiati eaedem numero permanentes, cum evidentissime appareat alias dimensiones omnes relinqui in eodem statu ac modo essendi in quo erant prius. Necesse igitur est ut maneat eadem numero quantitas dimensiva panis, et ista permanentia haberi debet pro conditione essentialiter requisita ad Christi praesentiam in sa­ cramento. Praeterea, non sufficit considerare quomodo incipiat sacramentalis praesentia, verum etiam quomodo desinat. Atqui nulla est possibilis causa desitionis praesentiae praeter realem desitionem specierum, quae utique praesupponit realem earumdem per­ manendam post consecrationem. Et facile demonstratur assum­ ptum, quia impossibile est ut praesentia sacramentalis desinat per quamcumque mutationem in ipso Christo inductam, sicut impossibile etiam fuit ut per hanc viam inciperet. Non desinit per abductionem, quia Christus non fuit in hostiam adductus ; non desinit per destructionem aut conversionem corporis Christi (‘) Observa iam nunc, quomodo differant haec duo : esse praesens in loco et esse praesens localiter. Primum horum competit corpori Christi sub specibus existent! ; alterum vero non. Et similiter angeli vere sunt praesentes in loco ubi operantur, non tamen localiter, quia coniunguntur dimensionibus loci, non per contactum quantitativum, sed per solum contactum virtutis. — De his infra, in quaest. 76. H·’’ <%<· J i · M'.V. 440 QVAEST. in aliquid aliud, quia sic Christus amplius non exsisteret. Nihil ergo relinquitur nisi specierum corruptio, ex qua sola sequi potest et sequitur ipso facto sacramentalis praesentiae desitio ; quippe, desinente continente, desinit continentia, ac per hoc, praesentia in loco continentis. Hinc S. Thomas in quaestione sequenti, art. 6 : « Illud quod de se habet esse indeficiens non potest «esse deficiendi principium, sed alio deficiente, hoc desinit esse « in eo ; sicut Deus, cuius esse est indeficiens et immortale, « desinit esse in aliqua creatura corruptibili per hoc quod crea­ « tura corruptibilis desinit esse. Et hoc modo, cum Christus ha­ « beat de se esse indeficiens et incorruptibile, non desinit esse « sub hoc sacramento, neque per hoc quod ipsum desinat esse, « neque etiam per motum localem sui, sed solum per hoc quod « species huius sacramenti desinunt esse ». De hac autem specierum desinentia dicetur infra in Quaest. 77. SCHOLION Ex dictis videre est, talem esse nexum logicum inter pri­ mordialem illam actionem qua corpus Christi asseritur fieri pri­ mo praesens in sacramento, et caetera omnia ad hoc mysterium pertinentia, ut ex modo quo illa explicatur, alia cuncta depen­ deant. Unde etiam hoc pacto dari potest retrospectiva quaedam demonstratio veritatis vel falsitatis viae quam ingressus es: qua­ tenus, si in una via procedendo, nihil cogeris adstruere quod sit praeter fundamentum revelationis, magna habebitur confir­ matio pro veritate tuae expositionis ; sin autem debes continuo adiicere ex proprio penu quasdam veluti contignationes, quasi ad ruinosae domus sustentaculum, tunc signum tibi erit quod systema fabricasti. Systemata autem sunt ruina theologiae, quae iam cadit, non solum a dignitate scientiae supremae, verum etiam a dignitate scientiae simpliciter, ut nihil aliud sit quam materia quaedam in qua sese exercet inventiva hominum ingeniositas. Nunc vide applicationem horum in praesenti. Certe, pro­ cedendo in via antiquorum doctorum scholasticorum, sicut in DE TkANSUBSTANTlATiONE 441 initio nihil accipitur praeter conversionem illam quam nos docent Scripturae et Concilia, ita in progressu et in fine nihil appo­ nitur quod sit ab homine confictum; sed manente semper my­ sterio impenetrabili, praesto adsunt omnia ex quibus analogicum quemdam tibi efformes sacramentalis praesentiae conceptum quoad eius inceptionem, durationem, et terminum, habeasque insuper unde a sacrosancto fidei obiecto evidens impossibilitas propul­ setur: praeter quae, nihil aliud quaerendum est in praesenti vita. Et vere, divina revelatio tum in suis propriis fontibus tum in authentica Conciliorum expositione, manifestissime proponit ta­ lem conversionem panis, ex qua resultet in dimensionibus sacra­ menti continentia quaedam sui generis respectu substantiae cor­ poris Christi, quod non replicatur, nec ulla alia ratione in semetipso mutatur. Nam profecto, quantumcumque verba formae extorqueas, nunquam ea deduces ad hunc sensum qui esset se­ cundum intellectum omnium adversariorum : hic replicatur corpus meum. Cum igitur una legitima formae expositio sit, hoc quod continetur sub his dimensionibus, est (consequenter ad vim conversivam verborum) non amplius panis, sed corpus Christi: quamdiu permanent dimensiones panis transubstantiati, tamdiu etiam per­ severat sacramentalis praesentia, quia tamdiu manet ratio con­ tinentiae. Verum speciebus corruptis et in aliud quid mutatis, eo ipso cessat esse in natura rerum illa designata dimensio separata quae fuit determinata ad continendum Christum, non quidem localiter, sed citra omnem separationem eius a loco caelesti, ideoque ex natura rei consequitur praesentiae cessatio. Nihil ergo a principio ad finem adstruitur quod sit praeter re­ velationis fundamentum. Considera nunc vias oppositas. — Primo asseritur, ad prae­ sentiae initium, actio corporis Christi replicativa quae a revela­ tione non datur. Sed hoc interim omisso, animadverte quod ex actione replicativa, (sive replicatio fiat per reproductionem sub­ stantialem, sive per ubicationem accidentalem), sequitur quidem corpus Christi ibi adesse in primo consecrationis instanti, ubi sunt species sacramentales; nondum vero consequitur quod quo­ cumque in posterum species transferentur, ibidem etiam debeat QUAEST. * ! · ’ 3 •·Ι·ί LXXV. esse corpus Christi. Actio enim replicativa solum fecit ut Christus esset simul cum speciebus in momento completae prolationis verborum, sed non potuit ponere rationem sufficientem cur ad elevationem hostiae elevetur simul corpus Christi, et intra eius­ dem hostiae terminos perseveret illius praesentia. Quippe, non­ dum intelligitur modus colligantiae unius ad alterum, imo po­ sitive intelligitur quod vi solius replicationis dari non potest. — Ecce igitur, ut rationem reddas continuationis praesentiae in sa­ cramento, debes adstruere aliquam aliam actionem qua fiat ut corpus Christi semper sit simul cum speciebus, quocumque illae transferantur. Unde aliqui excogitaverunt « inseparabilem prae« sentiam ex pacto divino..., quatenus dicunt corpus Christi mo« veri motis speciebus, ex voluntate et pacto Dei » (*). Alii volunt, « intar Christum et species intercedere reale vinculum «per efficientiam, et quasi attractionem unius ad alterum » (2), ponendo in ipsis speciebus qualitatem supernaturalem intrinse­ cam, « qua possint trahere secum corpus Christi, sicut magnes « trahit per naturalem virtutem secum ferrum » (3). Verum, ut omittam interim omnes intrinsecas repugnantias quae in his di­ cendi modis latent, praesertim quia corpus Christi in Eucharistia localiter moveri et trahi nequaquam potest, manifestum est ista esse praeter quodlibet revelationis fundamentum, nec posse ullo modo erui ex verbis formae, quibus tamen significatur id omne quod circa panem et vinum in consecratione factum est, — Sed haec rursus praetermitto. Satis explicetur, si vis, continuatio sacramentalis praesentiae; nunc considerandum est qualiter accidat eius desilio. Corrumpuntur quidem species, et per specierum corruptionem cessat virtus earum attractiva ; ast non satis, quia solum sequitur corpus Christi relinqui in eo loco quem ultimo occupabant species quando corruptae sunt. Et quid impedit ex natura rei quominus ibi remaneat, utique invisibiliter et intan(4) Ita Scotistae et Nominales, apud Suarez, de Euchar., Disp. 47. Sect. 3 (*) Ita ipse Suarez, 1. c. (3) Ita Lugo, de Euchar. Disp. 6, Sect. 2, n. 33 et seq. H DE TRANSUBSTANTIATIONE 443 gibiliter sicut prius, remaneat tamen ? Ecce ergo iterum opor­ tebit recurrere ad deum ex machina, scilicet ad pactum et volun­ tatem divinam, qua fiat ut desinentibus speciebus, destruatur seu annihiletur Christus secundum esse replicatum quod habebat in sacramento. Verum haec sunt phantastice excogitata, et quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi. Nota. — Hactenus dictum est de accidentium permanen­ tia in ordine ad realem praesentiam. Porro articulus sequens apud S. Thomam, quoad ea quae in corpore continentur, non habet specialem difficultatem, ut legenti patebit. Docet enim non permanere formam substantialem panis, contra quamdam erro­ neam opinionem olim exsistentem, sed nunc antiquatam, et aliunde iam satis superque confutatam, ubi ostensum est fieri conversio­ nem totius substantiae quantum ad omnia principia constitutiva eius. In responsionibus autem ad 2um et ad 3Qm inveniuntur quae­ dam ad intelligentiam mysterii apprime conducentia, sed quae idoneam habebunt expositionem, partim quidem ubi de iis quae sunt in sacramento vi verborum vel per solam concomitantiam, partim vero ubi de modo essendi accidentium sine subiecto ma­ nentium, et ideo in praesenti transmittuntur. THESIS XLI. (Art. 2). Conversio panis in corpus Christi non fit secundum suc­ cessionem temporis, sed est omnino instantanea. Instantaneitas transubstantiationis tripliciter ostenditur. Pri­ mo, quia terminus ad quem non suscipit magis et minus, et ideo impossibile est ut conversio terminetur ad aliquid quod sit veluti initialiter corpus Christi, deinde vero magis, ac demum per­ fecte. Secundo, quia terminus a quo non potest successive prae­ parari ad transitum in aliud extremum ; huiusmodi enim succes­ siva praeparatio concipi nequit, nisi ubi remanet commune subiectum, sicut in transformationibus, Tertio quia huius conversionis auctor est solus Deus; atqui illae etiam conversiones 444 QUAEST. LXXV. quae alias natae essent fieri successive, in instanti perficiuntur ab agente cuius infinita virtus inora temporis non indiget (l). Ita fere S. Thomas, in praesenti. Quoad responsionem ad primum quae non est ita obvia, animadvertes in primis, difficultatem non esse peculiarem huic mvsterio, sed eodem modo procedere in omni mutatione sub­ stantiali. « Idem est in mutationibus naturalibus », ait S. Doctor in fine responsionis, et iterum in IV, D. 11, q. 1, a. 3, q. 2> ad 2““: « Similiter est de illis mutationibus quae sunt termini « motus, sicut generatio est terminus alterationis ». — Ne igi­ tur suspiceris latere hic magnum arcanum, breviter exponitur difficultas et responsio. Difficultas est huiusmodi : Inter quaeli­ bet duo instantia cadit tempus medium ; sed haec conversio clauditur duobus instantibus, quae sunt ultimum instans quo sub speciebus est substantia panis, et primum instans quo sub illis est corpus Christi ; ergo conversio ista mensuratur tempore quod cadit inter unum et alterum instans. Porro in hoc argumento quidam non simpliciter concede­ bant maiorem, sed varias introducebant distinctiones quas suc­ cessive refutat S. Thomas, nixus hoc principio, quod instantia in tempore se habent ut indivisibilia in continuo. In continuo autem, inter quaelibet duo indivisibilia puncta assignata mediat semper pars continui ; alias, ex hoc ipso quod simplicia sunt, ex toto forent simul, et non esset unde distinguerentur, quod est *'I (£) Nota quod conversiones substantiales quas facit natura quodam­ modo conveniunt quoad instantaneitatem cum transubstantiatione, et quo dammodo ab ea differunt. Conveniunt in hoc, quod ipsa mutatio substan­ tiae in substantiam semper fit in instanti; non enim datur aut dari potest tempus intermedium in quo conversionis subiectum, nec per unam nec per alteram formam substantialem informetur; et ideo necesse est ut primum esse termini ad quem sit primum non esse termini a quo. Verum in naturalibus conversio terminat praevium quemdam alterationis motum quo paulatim disponitur subiectum ad susceptionem novae formae, ita ut extremum a quo semper magis magisque appropinquet ad sui disso­ lutionem, quae futura est alterius extremi generatio. Sed in transubstan­ tiatione nihil tale invenitur, ut satis constat ex dictis, et clare ostendit S. Thomas in corpore. ■η DE TRAN’SUBSTANTfATIONE 445 contra hypothesim. Quare concludit S. Doctor, esse simpliciter concedendam maiorem argumenti. — Negat igitur minorem et suppositum eius, quia non est dare ultimum instans in quo sit sub speciebus substantia panis, sed solum ultimum tempus, quod quidem sic ostendit: Cum conversio ista fiat dependenter a ver­ bis consecrationis quae successive proferuntur, oportet quod ul­ timum instans prolationis verborum, sit primum instans in quo est sub speciebus corpus Christi. Si ergo daretur ultimum in­ stans praesentiae panis, istud foret instans penultimum prolatio­ nis verborum ; sed penultimum instans non datur, sicut nec in linea penultimum punctum; ad hoc enim oporteret continuum constare indivisibilibus punctis vel instantibus consequenter se habentibus, quod constat esse impossibile. Si autem non est dare nisi ultimum tempus praesentiae panis, iam cessat difficultas, quia inter tempus et instans non oportet cadere tempus medium. Et eodem modo, non est dare ultimum instans vitae et pri­ mum instans mortis, ita scilicet, ut inter ista duo cadat tempus quo homo nec vivus est, nec mortuus. Sed in toto tempore al­ terationis per quam perducitur ad mortem, homo est vivus, prae­ ter ultimum instans in quo est mortuus; et quia impossibile est assignare in hoc alterationis motu instans penultimum, sequitur dari, non quidem ultimum instans, sed solum ultimum tempus vitae. Et similiter est in transubstantiatione, nisi quod successi­ vus motus secundum quem ultimum instans attenditur, non est in subiecto conversionis, sed in enuntiatione verborum quae sunt factiva conversionis. QUAESTIONIS CONCLUSIO (Art. 8). Concludit S. Thomas disputationem de conversione panis et vini in corpus et sanguinem Christi, tradendo quasdam re­ gulas circa modum loquendi in hoc mysterio. Oportet enim theo­ logum catholicum non solum recte sentire, verum etiam exacte loqui, quia saepe ex verbis inordinate prolatis incurritur error; 446 QUAEST. LXXV. quare in persona Timothei Ecclesiam monet Apostolus: « For· « mam habe sanorum verborum quae a me audisti per multos « testes » (*). Sane vero necesse est ut in his quae rationem naturalem undequaque transcendunt, voces humanae inveniantur deficien­ tes. Possunt autem deficere tripliciter : Primo mere negative, in quantum nihil per se important quod non conveniat mysterio, • sed propter hoc ipsum sunt maxime generales, sicut cum dico panem converti vel transubstantiari in corpus Christi, et istae locutiones sunt simpliciter concedendae, quia simpliciter verae. — Alio modo deficiunt voces, quatenus conveniunt mysterio, non secundum id quod proprie significant, sed secundum aliqualem similitudinem tantum, et huiusmodi locutiones non sunt concedendae nisi secundum quid, quia impropriae. — Tertio modo deficiunt voces per omnimodam disconvenientiam, et istae sunt simpliciter falsae, adeoque negandae (8). Circa quae non occurrit specialis difficultas, nisi forte quan­ tum ad propositiones, panis fit corpus Christi, vel panis erit coipus Christi, vel, de pane fit corpus Christi; quas omnes col­ locat S. Doctor inter improprias, licet ipsemet explicando pro­ priam transubstantiationis rationem, similibus locutionibus, imo et expressioribus, usus esse quandoque videatur: « Cum in hac «conversione, inquit in IV, D. 11, q. 1, a. 2, ad lam, id quod « est terminus a quo, scilicet substantia panis, convertatur se« eundum se totam in terminum ad quem, scilicet corpus Chri« sti, non quidem ut sit sub ipso, sed ut sit ipsummet, patet « quod non est annihilatio substantiae panis ». Et ibid., a. 3, q. 1, in corpore: « Hoc totum convertitur in totum, quia panis « Jit corpus Christi, ut partes etiam convertantur, etc. ». In hoc igitur observanda sunt duo. — Primum est, quod ratio cur locutiones supradictae collocantur inter improprias, est quia important aliquid commune utrique conversionis termino in ratione subiecti: « Non conceditur quod panis erit corpus Chri(») 2 Tim., 1-13. (2) Cf. S. Thom., in IV, D. 11, q. 1, a. 4. DE TRANSUBSTANTIATIONE 447 « sti, vel quod fiat corpus Christi, quia hic modus loquendi veri« fleatur in transmutationibus naturalibus ratione subiecti, puta « cum dicimus quod album fit nigrum, vel album erit nigrum » (*), Quare, si permanentia subiecti communis expresse excludatur per declarationem additam, (utputa si dicam quod panis per to­ talem sui conversionem fit corpus Christi, vel quod substantia panis convertitur secundum se totam in corpus Christi ut sit ipsummet, sicut in locis praecitatis habetur), patet nullam esse amplius locutionis improprietatem. Tunc enim nihil aliud vi ter­ minorum exprimitur, nisi quod cessatio totius substantiae panis est desitio eius, non quidem in nihilum, sed in corpus Christi; in hoc autem stat essentialis ratio huius conversionis, ut saepe dictum est. At vero, si nihil addatur quo expresse excludatur intellectus elementi permanentis, tunc, ut notat S. Thomas in fine articuli, impropria quidem locutio erit, sed adhuc poterit secundum quamdam similitudinem concedi. Nam etsi in hac conversione nihil maneat commune quod sit constitutivum unius et alterius extremi, manet tamen aliquid sub quo unum et al­ terum successive continetur, et est ad sensum demonstrabile. Unde potest dici quod panis fit corpus Christi, vel quod panis erit corpus Christi, si « nomine panis non intelligatur substantia « panis, sed in universali hoc quod sub speciebus panis conti« netur ». (') S. Thom., hic art. 8, in corp. QU Λ EST. LXXVl. DE MODO QUO CHRISTUS EST IN HOC SACRAMENTO Cum hucusque dictum sit de reali praesentia et de actione quae est via ad ipsam, ordo rerum requirit ut explicetur modus quo Christus est in sacramento, et in hac quaestione habetur ultima enodatio doctrinae veterum circa praesens mysterium. Sunt autem iterum quaedam notiones per modum praeambuli exponendae: primo de habitudine substantiae corporeae ad quan­ titatem dimensivam, secundo de variis rationibus essendi in loco, tertio de praecipuis differentiis quae circa modum praesentiae sacramentalis inter doctrinam S. Thomae et doctrinam moder­ norum attenduntur. De substantia corporea, et quantitate dimensiva. » Ex notionibus de substantia et quantitate pendet fere omnis intelligentia huius quaestionis, maxime vero, quod attinet ad di­ versas rationes quibus res possunt secundum suam substantiam loco adesse; constat enim locum in ordine dimensionum inve­ niri. Unde duplex in proposito solvenda quaestio occurrit: an scilicet substantia corporea realiter distinguatur a quantitate di­ mensiva, et quatenus affirmative, quomodo concipienda sit dicta distinctio. 1. De reali distinctione substantiae et quantitatis. Substantiam corpoream realiter distingui a quantitate, hoc est ab ea forma qua ens corporale habet esse dimensionatum in longum, latum, et profundum, agnovit Aristoteles solo lumine rationis ductus, et post ipsum cum communi scholasticorum in­ dubitanter tradidit S. Thomas. Hanc distinctionem quam solus intellectus assequitur, (nam imaginatio nequit omnino dimen­ DE MODO QUO CHRiSTUS EST IN SACRAMENTO 449 siones trascendere), solidis argumentis philosophia naturalis de­ monstrat. Etenim primo, in rebus proportionalis intellectui nostro, quaecumque sunt conceptu adaequate distincta, secundum rem etiam differant necesse est, eo quod in huiusmodi, obiecta non excedunt intellectum, adeoque nulla ratio sufficiens esse posset cur realiter identica distinctis conceptibus ita apprehenderentur, ut ne implicite quidem unus conceptus alium contineret. Atqui notio substantiae est adaequate extra notionem quantitatis, cum substantia definiatur id cui competit esse in se, quantitas vero id quo aliquid est dimensionatum. Sequitur ergo quod in cor­ poreis, quantitas a substantia differt secundum rem sicut acci­ dens a subiecto. Praeterea, si substantia et quantitas essent re idem, variata specie quantitatis, variaretur etiam species sub­ stantiae, quod constat esse falsum. Quantitates enim specie dif­ ferunt secundum magnitudines maiores vel minores, sicut binalius specie differt a ternario; substantia autem est eadem spe­ cie, in magno vel parvo homine, in magno vel parvo auro, at­ que ita porro. Item alia multa dantur argumenta deducta ex generalibus principiis de potentia et actu (*), quae tamen non sunt huius loci, praesertim cum habeamus firmiorem propheticum sermonem, cui theologus bene facit attendens tanquam regulae sibi propriae. Revelatio quippe praesentis mysterii duas firmissimas rationes quoad rem de qua nunc agitur, nobis suppeditat. Prima est, quod tota substantia panis convertitur, perma­ nente quantitate dimensiva eius, sicut in quaestione praecedenti ostensum est. Si autem totaliter transit substantia, quantitate remanente, ergo quantitatis non est re idem cum substantia, sed ab ea realiter distinguitur. Aliud quoque argumentum sumitur ex modo mirabili quo totus et integer Christus sub panis specie et sub quavis ipsius speciei parte, totus similiter sub vini specie et sub eius partibus creditur exsistere (2). Si quis enim recte consideret, videbit evi(*) Vide, si Iubet. S. Thomam, in II. D. 3, q. 1, a. 4, et Qq. disp, de Anima, a. 7, et de Spiritualibus creaturis, a. 8, et 4 c. Gent., c. 65. etc. (2) Trident., Sess. XIII, cap. 3. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. a9 f i 45Û QUAEST. LXXVI. denter, non posse ullo modo salvari hanc veritatem, posita reali identitate substantiae cum quantitate dimensiva. Non quod opor­ teat Christum esse in sacramento sine sua quantitate vel natu­ ralibus dimensionibus, (huic enim positioni, ut ex sequentibus apparebit, omni ex parte repugnat S. Thomas, asserens esse in altari ipsum immutatum corpus quod in caelis est, et sub modici panis specie contineri Christum Deum et hominem perfectum), sed quia oportet ut illud quod per se primo est in hostia, id quod habet immediatam habitudinem ad species, id quod caeteris omnibus ad Christi personam pertinentibus est ratio adessendi, quodque hac de causa determinat modum continentiae proprium huic sacramento: oportet, inquam, ut sit quiddam ratione sui indi­ mensum, potens contineri indifferenter sub parva vel magna ho­ stia, totum sub toto, et totum sub partibus singulis. Hoc namque pacto, sine contradictione dicetur adesse integrum Christum sub panis specie etiam modicissima, dum scilicet continentiae modus consequitur ibi, non naturam extensionis, sed magis naturam substantiae comparatam ad dimensiones ipsam non afficientes. At vero, si substantia esset idem cum quantitate, tunc foret ipsa dimensio; si autem substantia est ipsa dimensio, statim sequitur dimensiones corporis Christi esse per se primo sub speciebus sacramenti; unde, non solum erit ibi corpus Christi in sua na­ turali dimensione et statura, (quod est necessario tenendum, ut videbimus), sed etiam ibi erit ratione dimensionis sub alia dimen­ sione positionem habentis; quo semel statuto, omnino repugnat ut sit sub minima hostia, praesertim totum sub toto et totum sub partibus singulis, sicut cuilibet vel leviter attendenti evidenter apparebit. Fuerunt equidem saeculo proxime elapso theologi quidam Cartesii discipuli, qui cum magistro opinantes essentiam corpo­ rum in actuali extensione esse sitam, conati sunt nihilominus explicare modum exsistendi sacramentalem, recurrendo ad conden­ sationem; quidni enim posset virtus divina id quod potest ma­ china hydraulica? Dixerunt igitur, corpus Christi virtute divina redigi ad staturam minutissimam, atque in hoc statu microscopico replicari sub singulis, ut ipsi loquuntur, specierum mol ecu- DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 451 lis (*). Sed contra est quod transmissa nunc possibilitate huiusniodi condensationis, haec inventio facit de corpore Christi mon­ strum. Insuper, vel dices singulas specierum moleculas habere proportionaliter configurationem corporis humani, vel non. Si pri­ mum, sub praetextu accommodandi mysteria fidei placitis physi­ corum, statuis aliquid quod superat omnem credulitatem. Si se­ cundum, vel erit corpus Christi rotundum, quadratum, ellipticum, prout molecula est quadrata, elliptica, rotunda etc., vel si inscri­ bitur in molecula sicut triangulus in circulo, ergo erunt partes moleculae sub quibus Christus non aderit, imo nulla erit pars sub qua totus exsistet, quod est contra doctrinam Tridentini ubi supra. Aut, si ad explicandum quomodo ubicumque est aliquid Christi, ibi est totus Christus: si, inquam, in una molecula multiplicas prae­ sentias per varios situs variasque positiones, tunc incidis in eas absurditates quibus nulla opus est refutatione. Praeterea tertio, secundum hanc inventionem tot erunt Christi corpora, quot sunt moleculae in speciebus consecratis; ea enim quae mensurantur et circumscribuntur superficiebus atomorum distantium, profecto a se invicem distant et separantur; habebis ergo hostiam infinitis Christi corporibus constellatam. Quarto denique, impossibile est ut unum idemque corpus sit simul in seipso dimensionis mo­ lecularis et dimensionis hominis perfecti, nisi velis contradictoria simul verificari de eodem et sub eodem ; plane igitur repugnat ut corpus inscriptum in specierum moleculis sit numero idem cum eo corpore quod in caelo iustam habet corporis humani proportionem. (*) « Partes corporis organizati a Deo conservari possunt sub ex« tensione minori et minori in infinitum, cum figura et ordine situali. — « Totum et integrum corpus organizatum a Deo sub minori et minori in « infinitum extensione conservari potest, cuin figura et ordine situali «•omnium partium suarum. — Recte dici potest corpus Christi cum fi< gura et ordine situali omnium suarum partium, vi verborum consecra« tionis reproduci sub omnibus et singulis moleculis speciei panis... Totus « et integer Christus est in tota hostia et in qualibet eius parte sensibi« liter designabili, sicut homo toties in aula replicatus ut eam impleret, « esset in tota aula, et in qualibet eius parte sibi commensurata, etc. » Simonnet, de Euchar., Disp. 5, art. 4. r f· 452 I . · . v *· Î■ V fi II QUAEST. LXXVl. Mitto alios dicendi modos theologorum eiusdem scholae, quia easdem continent repugnantias, imo superaddunt maiores. Qui­ dam enim ponunt, non condensationem, sed compenetrationem omnium atomorum corporis Christi, dum scilicet superiori virtute divina vincitur atque eliditur, ut ipsi aiunt, vis resistentiae qu^ molecula a suo situ aliam repellebat. Sed absit a gloriosi corporis mysterio huiusmodi confusio partium qua vel speciem humanam amitteret. Praeterea, ipsa hypothesis compositionis cor· poris organici ex atomis individuis est ex toto absurda, quia sequeretur humanum corpus non esse unam substantiam, sed aggregatum et acervum substantiarum. Denique, quantumvis atomicum corpus dicas, semper remanet extensum, et ex tuis prin­ cipiis, ipsa extensio; unde, cum semper cogaris ponere corpus Christi in sacramento per modum dimensionis, redeunt omnia argumenta praecedenter allata. Sed et adhuc magis, ut cuique facile apparebit, explodenda est sententia eorum qui ponunt cor­ pora omnia, tam organica quam inorganica, constitui punctis simplicibus certa dispositione in spatio distributis, mysteriumque sacramentalis praesentiae explicant per collectionem omnium pun­ ctorum corporis Christi in punctum unum, quod deinde in sin­ gulis specierum punctis replicaretur. Sic igitur dicendum necessario est, non solum ex naturalis rationis dictamine, sed etiam consequenter ad principia revelata, quantitatem dimensivam realiter distingui a substantia corporea. Verum, etsi in hac assertione concordent scholastici omnes, (nam Cartesiani inter scholasticos profecto non numerantur), non omnes tamen eodem modo quantitativum compositum concipiunt. Quare inquirendum superest de natura ipsius compositionis et utriusque componentium. 2. De quantitate dimensiva, quid sentiunt scholastici recentiores. — luxta scholasticos recentiores substantia corpo­ rea, praeter partes essentiales quae sunt materia et forma, habet etiam per seipsam partes intégrales in actu, id est partes eius­ dem rationis substantialis, nondum quidem situ per distribu­ tionem in spatio, sed iam entitate inter se distinguibiles ac di­ stinctas. Unde duplicem extensionem excogitant, substantialem DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 453 scilicet et dimens warn sive magni tudinalem, opinantes quod « substantialis extensio est de intrinseco conceptu substantiae « materialis » (/). Quantitas igitur accedens solummodo distribuit in spatio partes actu iam praeexistentes, sicque evadit formale principium dimensionati, constituendo molem sese nunc extenden­ tem in longum, latum et profundum. « Non potest, inquit Suarez « ubi supra, Sect. 1, esse effectus formalis quantitatis, facere par« tem substantiae extra partem esse in ordine ad se. Unde ulte« rius colligi videtur, si extensio partium, (vel quod una sit extra « aliam), est effectus formalis quantitatis, solum posse id esse in « ordine ad locum vel spatium ». Sed nunc, antequam ulterius progrediamur, praecipua ani­ madversione dignum est, quod iidem theologi omnem praesen­ tiam rerum in loco concipiunt pe?' modum cuiusda?n materialis repletionis, in quantum scilicet dicunt res omnes tam corporales quam spirituales, vel per suam substantiam, vel etiam per suas dimensiones (si habeant), implere spatii vacuitatem, ac per hoc, sub mensura loci in quo sunt, semper et necessario constitui. « Si per localem praesentiam, ait Suarez, de Euchar., Disp. 48, « Sect. 1, intelligamus quamlibet realem et substantialem prae« sentiam, ratione cuius res hic adest potius quam alibi, sic prae« sentia (sacramentalis) localis est, ad eum modum quo praesen« tia angeli exsistentis in suo loco localis est. Nam huiusmodi « denominatio non connotât aliquem modum physicum seu quan« titativum occupandi spatium, sed modum substantialem aut en« titativum, ratione cuius fit ut spatium illud cui res dicitur esse « praesens, ?io?i sit omnino vacuum, sed tali re vel substantia «plenum ». Differentia porro nulla esse potest nisi in modo re­ pletionis; nam si substantia habeat actuales dimensiones, ita spatium replet ut totum sit in toto et pars in parte; si autem * actuali dimensione careat, cogitanda est spatium implere per mo­ dum rei quae in punctum veluti contracta, simul continue per spatium diffunditur atque inflatur, ut tota exsistat in toto et tota in partibus singulis. « Duo ad modum essendi spiritualem, quem(*) (*) Suarez, de Euchar., Disp. 48, Sect. 2. 454 QVAEST. LXXVI. DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO « substantiae incorporeae habent, requiruntur. Alterum est, ul « res tota sit veluti collecta in punctum indivisibile, ita ut nihil « illius sit quod in illo indivisibili non reperiatur; si enim aliquid « esset extra illud indivisibile, quod etiam intra illud non sit, « haberet potius modum exsistendi rerum corporearum, quarum « est habere partem extra partem, quam rerum spiritualium quae « totam entitatem suam in punctum indivisibile collectam obti« nent. Alterum est, ul illud indivisibile continue sit extensum « vel diffusum per suas, ut ita dixerim, totalilates ; alioquin non « posset aliquod spatium continuum simul totum et continuo « modo occupate, quod est etiam contra modum exsistendi re« rum spiritualium. Requiritur itaque ut totum sit intra punctum « indivisibile, et totum extra, absque tamen discontinuatione. « Utrumque hoc reperitur in modo exsistendi quo corpus Christi <·■ exsistit in hoc sacramento ; nam totum est sub quovis puncto « indivisibili, et totum est continue atque sine intercisione dif« fusum per totam specierum quantitatem, sicut substantiae spi« rituales sunt diffusae per totum spatium quod occupant » (*). Sic igitur, nihil omnino in loco esse potest nisi per modum cuiusdam continui quod ipsam loci vacuitatem repleat, vel mole quantitativa, vel certe diffusione et veluti inflatione indivisibilis enti tatis. Quae si ita se habeant, statim sequitur, dimensiones corporis Christi non esse in sacramento. Fieri enim nequit ut locus ho­ stiae sit repletus dimensionibus illis: tum quia replens non potest aut excedere repletum aut ab eo excedi, tum quia dimensiones nihil replere valent ita ut sint totae in toto et totae in unaquaque parte designabili. Itaque necesse habuerunt praedicti theologi *) Lessius, deperf. divin., 1. 12, c. 16, n. 184. — Consonat Card. Franzelin, de Euchar., Thés. XI: < Diversitas huius modi praesentiae « corporis a modo exsistendi spirituum, satis per se patet. Spiritus enim « nullas habet partes, secundum quas commensurari posset spatio extenso: < unde et praesentia citra extensionem velut in puncto indivisibili, et in< di visibilitas subiecti ei essentialis est ex ipsa sua simplicitate ; illa autem « praesentiae velut diffusio intra certos limites, spiritui naturalis est, non « vi ipsius simplicitatis, sed ex sua intima spirituali virtute, etc. x>. 455 privare ipsum Christi corpus in sacramento exsistens, omni di­ mensione actuali. Ne autem cogerentur etiam auferre ab eo pro­ priam quantitatem, (sic enim sequeretur non esse sub speciebus Christum totum atque integrum, quod est contra fidem), debuerunt consequenter asserere, quantitatem corporis Christi adesse qui­ dem in Eucharistia, sed sine formali effectu magnitudinalis ex­ tensionis. Verum, quia iterum absurdum est ponere formam sine suo formali effectu saltem primario atque immediato, ideo tandem necessitate quadam compulsi, duplicem quantitati formalem effe­ ctum attribuerunt, primarium unum, secundarium alterum. Prima­ rius dat substantiae corporeae solummodo aptitudinalem dimensio­ nem in longum, latum, et profundum ; secundarius vero actualem. Quo posito, aiunt secundarium hunc effectum virtute divina su­ spendi in sacramento, atque hoc modo remanet ibi corpus Chri­ sti quantum, et nihilominus actu indimensum. Doctrina igitur de quantitate dimensiva apud recentiores scolasticos sic resu­ mitur: « Dicendum existimo, materialem substantiam non habere « a quantitate intrinsece ac formaliter entitativam extensionem, « seu distinctionem ac coniunctionem suarum partium substantia­ lium, sed eam habere per intrinsecam suam entitatem. Habet « autem substantia a quantitate hanc corpoream molem quam nos * « per effectus explicamus, et per ordinem ad locum et ad sensus « nostros. Primum itaque habet haec substantia a quantitate, ita « occupare locum, ut una pars excludat aliam ab eodem spatio, «et consequenter, ut inter se localiter distent; et similiter inde « habet substantia corporea ut aliam similem ab eodem loco ex« eludat, et impenetrabilis sit, et alteri corpori resistat, quamdiu « non dividitur et loco pellitur. Possunt autem haec omnia du« pliciter intelligi in substantia quanta: primo aptitudine tantum, « sen potentia proxima; secundo in actu exercito, ut sic dicam. « Primo modo pertinet ad primarium effectum quantitatis, inse« parabilem ab illa etiam per divinam potentiam... Posteriori « autem modo, non pertinent haec ad primarium effectum for« malem quantitatis, sed sunt velut proprietates naturales conse« quentes, quae proinde impediri possunt, conservata quantitate. « Et iuxta haec duo membra explicari potest communis distinctio, ί-Λ» 'cal·? 456 QUAEST. LXXVI. « « « « « « « de extensione in ordine ad se, vel in ordine ad locum; nam prior illa aptitudinalis dispositio dici potest extensio quaedam corporis secundum se, quia ratione illius aptum est occupare spatium extensum../ posterior vero dici potest extensio in ordine ad locum, quia consideratur secundum actualem modum quo corpus occupat spatium extensum per commensurationem seu extensionem partium respectu illius » (*). Verum hic dicendi modus, multiplici ex capite excludendus esse videtur. — Primo est contra communes animi conceptiones, quatenus ponit rem corpoream posse affici quantitate, et simul ab omni actuali dimensione absolvi. Duplex enim est quantitas: discreta, quae est principium numeri praedicamentalis, et continua, de qua agitur in praesenti. Iam age, quantitas continua cum ipsa dimensione in longum et latum et profundum, ita evidenter con­ vertitur, ut quidquid actu est quantum seu continuum, eo ipso dicendum sit habere actu triplicem dimensionem ; sin autem in sola aptitudine sit dimensionatum, nonnisi aptitudinaliter etiam quantitate affectum concipi possit. Accedit quod substantia cor­ porea habet evidentissime, non quidem per accidentalem formam sibi superadditam, sed omnino per seipsam, aptitudinem ad exten­ sionem magnitudinalem, multoque magis si, ut isti auctores dicunt, per seipsam est entitative extensa, habens in actu partes intégrales quarum aliae ut immediatae, aliae ut mediatae ordi­ nantur inter se. Non ergo sustineri ullo modo potest quod actua­ lis dimensio sit effectus formalis solum secundarius quantitatis, idemque ab ea realiter separabilis. — Secundo iste dicendi mo­ dus nullo nititur fundamento, sive in naturali philosophia, sive etiam in divina revelatione, nisi forte excipias factum praesentiae corporis Christi intellectae per modum repletionis loci in quo est sacramentum. At vero huiusmodi fundamentum non solum est C) Suarez.de Euchar., Disp. 48, Sect. 1. — Ubi vides differentiam huius opinionis a doctrina Cartesianorum superius refutata. Non enim as­ seritur nunc condensatio corporis Christi, nec etiam compenetratio par­ tium, quasi vi positiva vinceretur resistentia qua una pars repellit aliam a suo situ. Sed aufertur ipsum fundamentum impenetrabilitatis. per abla­ tionem magnitudinalis extensionis. DE MODO QUO CHRISTUS EST JN SACRAMENTO 457 infirmum, verum etiam omnino fictitium atque impossibile, eadem scilicet impossibilitate qua impossibile est ut unum ens indivi­ duum dividatur a seipso, et a seipso locorum distantiis separetur. Unde ex doctrina fidei circa Eucharistiam non sequitur quod Christus qui mole sua replet locum caelestem, repleat etiam sua substantia innumerabiles locos sacramenti, sed solum quod in sacramento nobis adest ea praesentiae ratione quae transcendit genus positionis et situs, ut iam dictum est superius, et magis infra declarabitur. — Tertio idem ille dicendi modus non solum caret fundamento, sed nequidem satisfacit causae propter quam fuit inventus. Quaeritur enim quomodo concipi possit vacuitatem loci repleri per aliquid indimensum, praesertim si illud cogitetur ad modum puncti quod non eminet supra extensum, sed de ge­ nere extensi exsistens, ipsa sui generis perfectione privatur. — Quarto demum, si Christus in sacramento careret omni dimen­ sione actuali, sequeretur eum non esse ibi organizatum, ea saltem organizatione quae necessaria est ad corporalem vitam in actu secundo. Non ergo adesset sub speciebus totus et integer in per­ fectione suae humanitatis, ut interim omittam contradictionem sitam in hoc, quod ponatur simul in caelo exercens immanentes operationes vitae, in sacramento autem incapax earumdem. Hinc tandem infero, debere alio modo concipi compositio­ nem quantitativam, necnon et naturam componentium. Quis autem ille modus sit, sequentia declarabunt. 3. De quantitate dimensiva, quid doceat S. Thomas. — Substantia corporea nullas habet per seipsani partes integrates entitativas in actu, sed in potentia tantum, id est, radicaliter et exigitive. Quare, ante quantitatem adest quidem tota entitas ex qua partes habebunt substantialitatem, sed nondum adest ratio formalis partium extra partes, etiam in ordine ad se ; quod qui­ dam bene exprimunt dicentes, esse in substantia sine quantitate iotam entitatem substantialem partium, nondum tamen partes eniitatis substantialis. Unde, si removeatur quantitas, substantia est simpliciter indivisibilis, etiam entitative. « Remota quantitate, ait « S. Doctor in 4 c. Gent., c. 65, substantia omnis indivisibilis « est, ut patet per Philosophum ». Et iterum, in prima parte, Q. 50, *J 45S Ï QUAEST. LXXVI. a. 2 : « Materiam dividi in parles non convenit nisi secundum « quod intelligitur sub quantitate, qua remota, remanet substan« tia indivisibilis ». Et iterum, Quodl. 9, q. 4, a. 6: « Subtracta « quantitate, substantia remanet indivisibilis ». At vero, (et hic tangitur id quod est caput differentiae inter veteres et modernos, sed et in ordine ad praesens mysterium, praecipuum habet momentum), indi visibilitas illa quae substan­ tiae competit ratione sui, nequaquam est concipienda per modum indivisibilitatis alicuius habentis situm in spatio, quod deberet ex consequenti replere spatii vacuitatem, si per impossibile sup­ poneretur intra loci terminos diffundi. Et re quidem vera, si sub­ stantia realiter distinguitur a forma qua fit quanta et divisibilis, necesse profecto est ut propria eius indivisibilitas non sit indivi- ' sibilitas privationis et imperfectionis de ipso genere extensi, cuius * modi est indivisibilitas puncti, nam alias, numquam fieri posset quanta, sicut punctum nunquam fieri potest linea. Sed cogitanda est indivisibilitas conveniens substantiae ratione sui, velut transcen * dens totum genus quantitatis et continui, adeoque omnem etiam ambitum rerum imaginabilium, quia imaginatio non refert nisi ea quae sensu exteriori percipimus, ac proinde quidquid excedit or­ dinem dimensionum, eo ipso extra obiectum adaequatum sensuum invenitur. Unde S. Thomas in II, D. 30, q. 2, a. 1, in corp., refutans eos qui aiebant totum mundum fuisse factum ex materia punctali, hac ratione innixi, quod materia ante quantitatem in­ divisibilis est, ad modum puncti se habens : « Iste modus, inquit, « multipliciter deficit. Primo, quia imaginatur indivisibilitatem « materiae ad modum puncti, ut sic ex materia mundus sit factus, « per quamdam quasi extensionem, sicut si res parva in magnam « extendatur; hoc autem non est verum. Materia enim, (vel cor­ « porea substantia ratione sui), dicitur indivisibilis per negationem « totius generis quantitatis. Punctus autem est indivisibilis sicut « quantitatis principium, silum determinatum habens. Unde ex « materia res quanta efficitur, non per extensionem, loquendo de « materia prima, cum extensio non sit nisi eius quod alicuius « quantitatis erat, sed per quantitatis susceptionem ». Quibus affinia sunt ea quae habet S. Doctor in I, D. 37, q. 2, a. 1. ad 3am • .·* w · >Λ ·< !k Ü DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 459 « Relicta imaginatione, indivisibilitas substantiae incorporeae, ut «Dei vel angeli, vel animae, vel etiam materiae (seu substantiae « materialis absque quantitate) sicut indivisibilitas puncti non « cogitetur, quia ut dicit Boetius de Trin., oportet intellectualia « non deduci ad imaginationem » (l). Quae igitur cum ita sint, quantitas sive forma illa acciden­ talis quae est ut quo substantia corporea fit dimensionata et divisibilis: quantitas, inquam, constituit partes intégrales in for­ mali ratione partium, et in tantum constituit eas, in quantum facit alias esse extra alias, non quidem in ratione entis, quasi entia extra alia entia, sed praecise in ratione extensionis, pro quanto partes istae, efformando quiddam actu spatiosum, situ seu positione inter se invicem distinguuntur. Quare substantia corporea quae ratione sui se habet per modum unius indivisi­ bilis extra totum genus continui, incipit habere per quantitatem, et ratione quantitatis, extensionem in longum et latum et pro­ fundum, adeoque situm et positionem, etiam in ordine ad lo­ cum extrinsecum quem suis dimensionibus occupat et contingit. Neque ulla est in praesenti ponenda differentia inter substantias organicas et inorganicas, tametsi obiicere quis posset, de ratione corporis organici esse, ut habeat partes intégrales, easdemque heterogeneas, et determinate distantes ab invicem. Nam sicut in creatis oportet distinguere vivens in actu primo, quod est prae­ dicatum substantiale, et vivens in actu secundo, quod est prae­ dicatum accidentale, utpote nominans operationem vitae, vel vegetati vae, vel sensitivae, etc. : ita necesse est sub duplici re­ spectu considerare substantiam corporis organici, primo quidem ratione sui et antecedenter ad quantitatem, deinde vero prout (l) Similiter, directe contra positionem Lessii ubi supra, ait Ange­ licus de Spiritual, creat., a. 4, ad 16um: . Similiter ergo, si quando aliquis Sanctus visus est in pluri­ bus locis simul, non sequitur quod vere erat in pluribus locis ; sed in alterutro formabatur quaedam eius species, ad aliquem effecturi! gratiae significandum tamquam per merita et intercessionem servi Dei ad alios derivatum, iuxta illud Psalmi : .\imis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est. principatus eorum. DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 467 calis distantia omnino non conveniat nisi corporibus prout Ιο­ caliter seu circumscriptive in loco exsistentibus. Et potest afferri exemplum de tempore, quia sicut attenditur quaedam localis distantia qua aliquid per interiecta spatia dimensionum separa­ tur ab altero, ita attenditur quaedam temporalis distantia qua una res per interiectum temporis motum distat a praeterito vel futuro. Sicut igitur impossibile est ut Deus temporaliter distet a quacumque parte durationis temporaneae, quia non coexsistit tempori per modum temporis: ita impossibile est ut aliquid lo­ caliter distet a quacumque parte spatii, si sit in loco non per modum loci. Quod etiam patet ex sola consideratione termino­ rum ; distantia enim localis ideo est, quia dimensio interiecta una sua extremitate tangit quantitative superficiem rei A, et altera sua extremitate tangit quantitative superficiem rei B; hoc autem profecto supponit utramque rem A et B, non solum ha­ bere dimensionem et superficiem, verum etiam ratione suae di­ mensionis coniungi utrique extremitati spatii intermedii. His igitur dictis de coniunctione ad locum per modum loci, attende nunc coniunctionem cum loco non per modum loci, ex qua, ut supra dictum est, resultat esse in loco non localiter. habetur duobus modis. — Vel enim res non habet dimensiones quas spatio coextendat, sed est substantia spiritualis quae nata est contingere loci terminos, seu potius corpora sub mensura loci constituta, solo contactu virtutis, et tunc fit praesens in loco ra­ tione operationis in locata. — Vel est ens corporeum dimen­ siones habens, quod tamen coniungitur terminis loci non per suas dimensiones proprias, sed per dimensiones alterius corporis transubstaniiali in ipsum. Quo in casu, cum semper coextendatur et commensuretur suo insto et proportionate loco in quo est localiter, nansciscitur praesentiam in loco alio, quatenus vi con­ versionis remanentes dimensiones rei conversae incipiunt citra inhaesionem continere eius substantiam, et mediante substantia, caetera ad eius suppositum pertinentia. Et tunc habetur praesentia corporis in loco per modum substantiae: qui tamen modus non est ullatenus imaginabilis, quia ut iam superius prae­ missum est, « substantia in quantum huiusmodi, non est visi- ί i 4oS QUAEST. L.XXVI. « bilis oculo corporali, neque subiacet alicui sensui, nec etiam « imaginationi, sed soli intellectui, cuius obiectum est quod « quid est » (*). ’ ;‘-r Porro, ex duobus praedictis modis essendi in loco non lo­ caliter, (qui ambo inter se non conveniunt in eodem genere, sed in sola nota negativa), prior modus est ratione naturali notus. Est enim proprius spiritibus qui noscuntur incapaces cuiuslibet localis distantiae vel indistantiae ad quaelibet corpora, et dimen­ sionibus omnino coniungi nequeunt nisi eis applicando suam vir­ tutem ; quare, si ab operando in locata cessent, necessario sunt nullibi. Alter vero est omnino supernaturalis, mirabilis, et singu­ laris, sicut ipsa transubstantiatio ex qua sola resultat aut resul­ tare potest. Unde S. Thomas, supra, Quaest. 75, a. 1, ad 2U“: < Corpus Christi non est eo modo in sacramento, sicut corpus in « loco quod suis dimensionibus loco commensuratur, sed quodam « speciali modo qui est proprius huic sacramento... Intelligimus « corpus Christi hic esse secundum modum proprium huic sacra­ « mentoqui etiam uberius exponetur infra, ad articulum huius quaestionis tertium. : 3. De diversis rationibus essendi in loco, attenta po­ tentia ad coniunctionem cum loco. — Potentia illa qua ens finitum, (de quo solo in praesenti agitur), dicitur posse coniungi alicui loco, consideratur in eo vel ratione alicuius quod est in ipso, vel ratione alicuius quod est extra ipsum. — Ratione qui. dem alicuius sibi intrinseci, hoc est, vel propriae quantitatis qua potest replere dimensionem loci, vel propriae virtutis qua potest operari intra terminos eiusdem. Ratione vero alicuius sibi extrin- « (*) Ferunt caecum quemdam de coloribus disputantem dixisse, que le cramoisi ressemblait infiniment au son de la trompette. Fidenter tamen dixerim, caecum hunc magis appropinquasse veritati, quam illum qui vellet invenire modum praesentiae Christi in sacramento inter modos imaginabiles. Ratio est quia substantia et proprius eius modus est subter vel ultra illud omne ad quod sensus tam exterior quam interior pertin­ gere potest, transcenditque ordinem extensionis et continui, in quo solo sunt et situs, et positiones in loco, et locales distantiae ac pro­ pinquitates. DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 469 seci, id est, loquendo de re corporea, ratione possibilis transubstantiationis in ipsam alterius corporeae substantiae, cuius re­ manent dimensiones. Porro, secundum coniunctionem ad locum fundatam super priorem potentiam, attenditur ratio essendi in loco definitive. Et secundum coniunctionem quae fundatur super poste­ riorem potentiam, attenditur ratio essendi in loco non definitive. Super quo animadvertes, mutari omnino nativum et genui­ num huius vocis sensum, si modus essendi in loco definitive explicetur per hoc quod est esse totum in toto, et totum in par­ tibus singulis. Proprius namque huius termini.sensus est, quod unicuique rei finitae attribuitur certa quaedam et proportionata loci mensura, ultra quam loco adesse non potest. Observandum praeterea quod haec definitio in loco consideratur secundum coniunctionein cum loco quae rei finitae competit ratione propria­ rum dimensionum, vel propriae virtutis operativae. Cum enim tam quantitas dimensiva corporis quam virtus operative angeli, sint certis et determinatis limitibus constrictae, apparet esse omnino necessarium ut et corpori et angelo respondeat finita mensura loci, ultra quam nec corpus poterit sua mole replere locum, nec angelus sua virtute illum contingere; secus, tam quantitas quam virtus esset simul finita et indefinita, quod est absurdum et metaphysice repugnans. Quare, sicut implicat multilocatio in corporibus, ita implicat in angelo simultanea prae­ sentia in duobus locis qui ambo excederent proportionatam illam extensionem ad quam virtus ipsius potest applicari Q). Verum dicta definitio in loco amplius attendi non potest si, (quod naturaliter haberi nequit), coniunctio ad locum fundetur (*) Hinc, si proprium sensum vocum attendas, definitive non divi­ ditur contra circumscriptive, sed magis se habet ad illud sicut genus ad speciem subalternam. Circumscriptive enim nominat talem definitionem in loco, qua totum est in toto et pars in parte ; cui e regione opponitur alia definitio in loco, qua totum est in toto et totum in partibus etiam singulis; sed quia hic modus non habet speciale nomen, ideo retinuit commune nomen generis. Simili quodam modo, nomen angelus signifi­ cat quandoque totum genus substantiarum separatarum, quandoque vero ultimum ordinem ultimae hierarchiae. 470 4. h QUAEST. LXXVI. in aliquo quod sit rei finitae extrinsecum, nempe super conver­ sionem alterius in ipsam ut supra. Tunc enim ex parte ipsius nulla est ratio assignabilis cur, pro tali modo essendi in loco, vel ad unum locum vel ad certam locorum quotitatem limitari debeat, sed esse poterit pro multiplicatione transubstantiationum in locis semper pluribus, et pro maiori dimensione specierum remanentium in locis semper maioribus. Unde ex tali coniunctione ad locum resultat essentialiter modus essendi in loco non definitive. « Ad hoc ut aliquid sit in loco definitive, inquit An<■> gelicus in IV, D. 10, a. 3, q. 2, duo requiruntur. Primum est, « ut competat ibi esse ei, quia quod non est in aliquo loco, non « potest loco illo definiri. Secundum est quod sit ibi sicut in « loco commensurato aliquo modo suae quantitati vel virtuti. « Corpus enim bicubitale non definitur loco unius cubiti, quam« vis aliquo modo sit ibi ; neque anima est definitive in manu, « eo quod non est in manu secundum totam virtutem suam. Et « ideo, omne quod habet quantitatem finitam vel virtutem, « oportet quod sit definitive in loco in quo est; et ideo angeli « definitive sunt in loco, non tamen Deus. Corpus autem Christi, « quamvis secundum veritatem sit sub speciebus, non tamen « competit ei ratione sui, quia neque ratione suae quantitatis « neque ratione suae virtutis, sed ratione illius quod in ipsum « conversum est ibi praeexistens, cuius dimensiones adhuc ma« nent, quibus ad locum illum determinabatur. Et ideo non de« finitur loco illo, simili modo potest esse alibi ubicumque fue« rint panis dimensiones conversi in ipsum » (*). (l) Considerandum est quod modus iste essendi in loco non defini­ tive, longe alterius rationis est a modo quo Deus ratione suae immen­ sitatis non potest aliquo loco definiri. Divinitas enim est in omnibus locis non definitive propter infinitum excessum suae virtutis, cui nullus potest respondere effectus adaequatus : quia igitur semper excedit sua propria virtute loci terminos, nullibi est totaliter, et nullibi continetur. E contra, modus non definitivus adessendi in sacramento, fundatur in hoc quod semper possunt assignari nova extrinseca convertibilia in corpus Christi. Et ideo, sicut ex parte ipsiusmet corporis nulla est ratio cur alicubi praesens exsistat tali genere praesentiae, ita nec ulla causa DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 471 Ex dictis demum intelliges, vitari in tali modo adessendi pluribus locis duplicem contradictionem quae est in multilocatione. — Et prima quidem multilocationis contradictio est, quod multilocatum corpus, utpote a seipso localiter distans, asseritur esse divisum a seipso, ac per consequens, individuum simul et non individuum ; quae etiam contradictio latet in qualibet repli­ catione, quocumque tandem modo exponatur. Sed hic implicantia tollitur, quia corpus non est localiter nisi in uno loco, in aliis vero, non per modum loci, sed per modum substantiae: quo fit ut a seipso nec dividatur nec distet. — Altera quoque contra­ dictio est, quod multilocatum corpus, utpote sua quantitate re­ plens omnia loca in quibus est, ponitur seipso maius, vel duplo vel triplo vel centuplo, pro numero locationum. Sed hic, corpus non replet nisi unum locum sua quantitate; loca vero alia in quibus per modum substantiae praesens est, non replentur pro­ priis eius dimensionibus, sed dimensionibus eorum quae in ipsum fuerunt transubstantiata. — Et de variis rationibus essendi in loco, iam satis. Superest tantum ut huic prolegomeno finem imponamus, paucis resumendo irreductibiles oppositiones quae sunt inter veteres et modernos, quoad modum quo corpus Christi in sa­ cramento continetur. Circa modum quo Christus est in sacramento, qualiter differat sententia antiquorum, ab ea quam recentiores scho­ lastici amplectuntur. Omitto nunc theologos illos primo loco recensitos, ad scho­ lam Cartesianam plus minusve accedentes; doctrina enim eorum est cur ad unum locum, potius quam ad duos vel tres vel decem vel mille determinetur. Quare est totaliter in hostia, et vere in ea continetur, quia si extra unam particulam in aliis quoque hostiis consecratis habet praesentiam, hoc est pure per accidens, et praeter omnem exigentiam quae sit in ipso, vel resultet ex tali modo essendi in loco. Quippe, quantum est ex parte sui, praesentialitate non excedit unius etiam hostiae terminos. * 'i*** 472 QVAEST, LXXVI. in praesenti nimis aperte repugnat. Unde commemorando solos scholasticos et comparando modernos cum veteribus, dico prin­ cipium et radicem totius discordiae circa modum essendi Christi in sacramento hinc esse repetendum, quod moderni concipiunt indivisibili tatem incorporeae, et a fortiori, corporeae substantiae, quasi esset de genere continui et in propria continui linea acci­ pienda. Quare, si qua substantia dicatur esse tota in toto et tota in singulis partibus, id intelligunt non secus ac si ageretur de indivisibili puncto quod per suam totalitatem in spatio exten­ ditur atque diffunditur. Ex quo statim consequens est, non dari aliam possibilem praesentiam quarumlibet rerum in loco, praeter illam quae cum sit per modum repletionis ipsius loci, non tran­ scendit ordinem comparationis continui ad continuum. Hinc procedunt duae principales ipsorum assertiones, quae, ratiocinando in aliis principiis, forent inter se ex toto contra­ dictoriae. — Prima est, quod corpus Christi in sacramento privatur omni dimensione actuali. Ita Suarez, (*), Lugo (2), Lessius (3), Platel (4), etc. — Altera est, quod corpus Christi est nihilominus in hostia localiter et localiter potest ibi moveri, eo videlicet modo quo ipsis angelis tribuunt id quod ad loca­ tionem pertinet vel ad eam consequitur: « Haec sacramentalis « praesentia, ait Suarez, Disp. 48, Sect. 1 circa medium, est << finita, et potest esse terminus alicuius mutationis, et ratione « illius potest res magis vel minus ab aliis realiter distare ». Et iterum, disp. 53, Sect. 1 : « Corpus Christi exsistens in hoc sa­ cramento mutari potest secundum localem praesentiam, mu­ « tatione propria et in ipsomet corpore Christi recepta... Corpus « Christi, prout est in hoc sacramento, potest per se moveri loca­ « liter a Deo, etc. ». Antiqui vero doctores, eo ipso quod discordant in principio, discordant in caeteris, et duabus praedictis assertionibus prorsus C) (2 ) (3) (4) Suarez de Euchar., Disp. 48, Sect. 1. Lugo, Disp. 8, Sect. 1, n. 25. Lessius, de perf. divin., 1. 12, n. 124. Platel, Synops. curs. theol., de Sacram., n. 398-404. DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 473 contradicunt. Nam quod corpus Christi non sit in sacramento localiter, veluti extra omnem possibilem controversiam tradunt ; et quod nihilominus sit ibidem habens naturalem suam dimen­ sionem et staturam, rata pariter et concors ipsorum sententia est. « Dimensiones corporis Christi sunt in sacramento ex natu« rali concomitantia », ait S. Thomas, in 4 c. Gent, c. 64. Et Albertus Magnus in IV, D. 13, a. 10, ad 2um : « Dicendum quod « corpus Christi habet omnes tres dimensiones cum figura pro« pria, et sine aliqua contractione..., sed non comparatur ad for« main illam (id est ad hostiam), sicut ad locum vel aequale cui « commensuratur ». Et S. Bonaventura in IV, d. 10, Part. 1, a. 1, q. 4 : « Debuit fieri ut corpus habens suam dimensionem non «esset ibi dimensive; concedendae sunt ergo rationes ad hoc « inductae ». Unde ex consequenti profitentur veteres, perfecte salvari in hoc mysterio tum individualitatem tum impassibilitatem gloriosi corporis, quod, nullatenus a sua naturali dispositione et debita perfectione removetur, sicut iam constat ex testimoniis in praecedenti quaestione indicatis, et amplius constabit ex dicendis in praesenti. Nota. In recensione sententiarum de modo quo Christus est in sacramento, silentio praeterivimus eos qui nodum solvere putant, appellando ad dotem subtilitatis quae corporibus glo­ riosis propria est, teste apostolo, 1 Cor. XV-44; de qua etiam mira dicunt, et parum, ut videtur, consentanea cum certioribus metaphysicae principiis. Quidquid vero sit de hoc, erratum ex­ plicationis modum satis ostendit una simplex observatio: quod scilicet, quando instituta est, et primo consecrata eucharistia, nondum erat corpus Christi resurrectionis gloria donatum, sed adhuc mortale et passibile : « Qui pridie, quam pateretur, ac­ cepit panem, et gratias agens, etc. ». Non ergo ex speciali conditione corporum post resurrectionem, quidquam desumere est, quod ad praesentem quaestionem facere possit. h 474 QUAEST. l.XXVI. THESIS XLII. (Art. 1-2), Ex vi sacramenti est sub specie panis sola substantia corporis Christi, et similiter sub specie vini sola substantia sanguinis eius; sed cum ex reali concomitantia, alia adsint omnia quae ei ad quod terminatur conversio sunt realiter coniuncta, totus atque integer sub utraque specie Christus exsistit. Haec assertio quae continetur in Tridentino, Sess. XIII, cap. 3 ‘), magni momenti est ad intelligentiam totius mysterii. — Nam qua parte dicit esse sub specie panis vi sacramenti solum corpus, et sub specie vini solum sanguinem, fundamentum prae­ stat doctrinae suo loco exponendae de sacrificio Missae. — Qua vero parte implicite excludit accidentia corporis Christi ab eo quod vi conversionis sub hostiae dimensionibus continetur, suppe­ ditat principium dicendorum de praesentia sacramentali per modum substantiae. Caeterum, de accidentibus ipsius Christi corporis, et specialiter de quantitate dimensiva eius, peculiaris habebitur con­ sideratio infra, in thesi proxime sequenti. Dicitur autem contineri ex vi sacramenti, sive ut loquitur Tridentinurn, ex vi verborum, illud ad quod per se terminatur (l) « Semper haec fides in Ecclesia Dei fuit, statim post consecra< tionem, verum Domini nostri corpus verumque eius sanguinem, sub -< panis et vini specie, una cum ipsius anima et divinitate exsistere; sed >. Verum, alia quaestio est de reali distinctione, et alia omnino de separabilitate ; accidentia autem corporea posse separari a substantia, ita ut separata adhuc in esse permaneant, ratio na­ turalis profecto non perspicit. Unde in hac re, sicut in aliis omnibus ad quae naturale lumen non pertingit, oportet habere prae oculis ea quae scribit S. Thomas 1. 1 cont. Gent., c. 9: « Sapientis intentionem circa duplicem veritatem divinorum de« bere versari... ad quarum unam investigatio rationis pertingere « potest, alia vero omnem rationis excedit industriam... Ad pri« mae igitur veritatis manifestationem, per rationes demonstra­ vi tivas quibus adversarius convinci possit, procedendum est. Sed « quia tales rationes ad secundam veritatem haberi non possunt, « non debet esse ad hoc intentio, ut adversarius rationibus con« vincatur, sed ut eius rationes quas contra veritatem habet sol- DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 509 « vantur, cum veritati fidei ratio contraria esse non possit ». Hanc igitur regulam firmiter retinentes, praesentem disputatio­ nem aggredimur. THESIS XLVI. (Art. 1-2). Panis et vini accidentia collective sumpta, miraculose in sacramento manent sine subiecto. Si tamen inter se in­ vicem comparentur, dicendum est solam quantitatem dimensivam per omnipotentiam Dei absolute subsistere, cae­ tera vero in ea tamquam in vice-substantia subiectari. Accidentia post consecrationem considerari possunt, vel col­ lective prout unum quoddam totum effbrmant, vel divisive se­ cundum habitudinem quam servant inter se. Primo modo dicun­ tur exsistere absque ullo subiecto, sicut Concilia docent (* ); sed alio modo, assignatur unum quod respectu caeterorum mu­ nere subiecti fungitur, et hoc unum est quantitas dimensiva. Habet quippe quantitas specialissimam conditionem inter cunctas accidentium categorias. — Etenim primo, ab aliis ge­ neribus differt quatenus antecedit omnes alias substantiae mate­ rialis proprietates; cuius signum esse potest, quod communiter substantiam corpoream describimus per ordinem ad quantitatem, sicut cum eam esse dicimus quae exigit trinam dimensionem in longum et latum et profundum. Quia igitur unumquodque so­ lemus distinguere per respectum ad proprietatem quam primo illi inesse apprehendimus, iure meritoque concluditur quantita­ tem esse accidens, quo nullum est substantiae vicinius. — Prae­ terea differt quatenus ea est substantiae corporeae determinatio, mediante qua insunt caetera accidentia quibus subiectum abso­ lute in seipso perficitur. Nam certe, etsi omnes qualitates et vi­ res ex ratione sui generis inextensum aliquid dicant, extenso tamen et dimensivo modo in corporibus noscuntur exsistere; sed (*) Supra, Thes. 40. 510 5R·/· QUAEST. LXXVIE hoc esse omnino non posset, nisi reciperentur in sublecto per prius affecto quantitate (l). Restat igitur ut quantitas sit id quo pro­ xime disponitur substantia ad aliorum accidentium susceptionem. — Tertio demum ab aliis differt quatenus secundum rationem sui generis plus habet absoluti. Sed circa hoc, cum principalem contineat praesentis materiae difficultatem, nonnulla sunt magis particulariter exponenda. Absolutum opponitur relativo ; rursus relativum dupliciter di­ citur, transcendentaliter scilicet et praedicamentaliter. Porro transcendentalis relatio viget inter principia entis, et non constituit specialem categoriam, sed vagatur per omnia suprema genera, quia non distinguitur ab entitate absoluta principiorum quae in quolibet genere, ipsa sua insubsistentia vel imperfectione ordinem dicunt ad alia comprincipia quibus proportionantur. At relatio praedicamentalis viget inter res subsistentes; praesupponit enim ea omnia quibus unumquodque in seipso perfectum exsistit, superadditque respectum ad alterum, qui respectus, puta paterni­ tas. filiatio, etc., est speciale accidentis genus quod ab Aristo­ tele vocatur ad aliquid (*). Nunc ergo si absolutum sumatur per oppositionem ad relationem praedicamentalem, sic nihil speciale habet quantitas prae quibuslibet qualitatum speciebus, sed utrum­ que praedicamentum sive quantitatis sive qualitatis, eodem iure eodemque titulo sub nomine absoluti venire potest, pro quanto utrumque ex ratione sibi propria ponit aliquid in subiecto, per­ ficiendo ens secundum se. Sin autem sumatur absolutum per oppositionem ad relativum transcendentaliter dictum, sic nullum omnino accidens, et nequidem dimensiva quantitas, inter abso­ luta debet computari : semper enim accidens ex sua ratione es,1) Certe si persistas in formali ratione energiae, sive vis activae, non invenis rationem partium extra partes, et ideo absurde quis quae­ reret, cuius dimensionis sit vis, vel alia quaepiam qualitas secundum se. Sicut ergo substantia, non ex sese, sed per quantitatis susceptionem est dimensionata : ita qualitates, nonnisi ratione subiecti, per accidens exten­ duntur: «Qualitates non sunt divisibiles nisi per accidens, scilicet ra­ ptione subiecti», inquit S. Thomas, hic, art. 2, in arg. Sed contra. (2) Cf. de Deo trino, in prolegom. Quaest. 28. DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO I 511 sentiali ordinem dicit ad substantiam tamquam ad subiectum cui inesse natum est. At vero considerandum nunc occurrit quod relativum transcendentale concipitur ut in triplici differentia ex­ sistens. — Primo quidem, eiusmodi esse potest, ut absolute re­ pugnet rem persistere quin expleatur actu ordo quem involvit ad alterum, sicut ev.identer impossibile est ut sit unquam actus vitalis seorsum a vitali potentia, > ** * vel — — figura seorsum a subiecto quanto quod figurat: quippe de essentia actus vitalis est actualis immanentia in principio a quo elicitur, et similiter de essentia figurae est actualis terminatio alicuius dimensionati. — E con­ trario, transcendentalis ordo potest esse eiusmodi, ut non solum non sit impossibile rem persistere absque actuali huius ordinis implemento, verum etiam naturale ei sit ut sic permaneat. Et hoc modo anima rationalis quae habet transcendentalem ordinem ad corpus tamquam eius forma per se et essentialiter, ut defi­ nivit Concilium Viennense, nihilominus separata a corpore na­ turaliter in esse perseverat. Non quod separatur ab ea ipse ordo quem habet ad corpus, et qui est ab eius natura indistinctus, sed quia esse animae non pendet ab hoc quod ordo ille implea­ tur in actu : cuius ratio est quia praeter gradum secundum quem transcendentaliter refertur ad suum com principium, anima habet gradum superiorem in quo est absoluta et libera. — Tandem concipi potest tertius quidam modus intermedius quoad ordinem transcendentalem unius ad aliud: quatenus scilicet naturaliter fieri non possit ut res in esse perseveret, praedicto ordine actu non impleto, bene tamen miraculose et de potentia Dei absoluta. Et hic modus est quem in quantitate dimensiva respectu sube stantiae agnoscimus, consequenter ad revelationem huius myste­ rii. Cum tamen non sit ratione naturali notus, non est expectandum ut demonstrativae rationes afferantur, sed satis est assignare peculiarem et propriam quantitatis rationem ex qua removeatur evidens contradictio, quando ipsa dicitur posse supernaturaliter sine actuali inhaesione persistere, quin imo, agere vices subiecti quoad caeteras accidentales propiletates. Pono haec est specia­ lissima conditio quam intendimus significare quando asserimus QUAEST. LXXVII. quantitatem ex natura sui generis plus habere absoluti quam alia quaelibet accidentia. Istud equidem suaderi potest variis rationibus metaphysicis, quarum principalis infra suo loco proponenda, pertinet ad individuationem quam sola quantitas ex sese habet. Interim vero sufficiet animadvertere quod quantitas abstracta est obiectum unius generis scientiae, scilicet mathematicae, in qua considera­ tur sine ullo ordine ad subiectum, non secus ac si per se subsi­ steret. E contra, cum in physicis considerantur aliae corporum proprietates, ut calor, lux, electricitas, nonnisi concrete attingun­ tur prout in subiecto sunt. Aut si quando in his etiam scientiis motus et vires accipiuntur absolute, tunc sumuntur per modum quantitatum, et quasi vertuntur in quantitates, sicut patet ex hoc quod subiiciuntur calculo, et formulis mathematicis repraesentantur. In summa, quisquis attendet ad vulgarem illam et tritam divi­ sionem per quam scientiae inferiores dividuntur in exactas et physicas sive experimentales, videbit divisionem hanc totam in­ niti in eo quod praesentis indaginis materia est. Exactae enim vocantur illae quae non procedunt ex experientia et non attin­ gunt suum obiectum in statu concretionis; non exactae, quae secus: quippe experientia semper est imperfecta, et secundum quamdam maiorem minoremve approximationem. Si ergo ex omnibus scientiis circa corporales proprietates occupatis, illae solae quae dimensivam quantitatem pro obiecto habent, non re­ censentur inter experimentales, in hoc profecto non leve indicium est specialis conditionis ipsius quantitatis, quatenus ordo ad subiectum quoad actualem sui impletionem, non ita est de essen­ tiali ratione eius, sicut est de ratione aliorum accidentium. — Accedit praeterea quod omnes habent conceptum spatii absoluti, id est dimensionis ab omni materia abstractae: ex quo etiam provenit illusio illa plurimorum de spatio infinito, aeterno, atque immobili. Porro, si quis recte consideret, perspiciet nullum dari similem conceptum qui aliis accidentium generibus proportionaliter respondeat. Iterum ergo eadem esse potest conclusio ac supra. — Accedit demum quod si difficilius intelligimus quanti­ tatem esse accidens, si facilius eam cum substantia confundimus, ·- DE ACCIDENTI H U S REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 513 hoc evenit praecise quia substantiae est similior. Unde S. Thomas: « Omnia alia accidentia mediante quantitate in substantia « fundantur, et quantitas est prior eis naturaliter, et ideo non «claudit materiam sensibilem in ratione sua... Unde ex hoc « quidam decepti fuerunt, ut crederent dimensionem esse sub« standam rerum sensibilium, quia remotis qualitatibus, nihil « sensibile remanere videbant nisi quantitatem » (*). Asserimus itaque, quantitatem dimensivam panis supernaturaliter conservari a Deo sine subiecto: quatenus, cum iuxta naturae ordinem accidens non possit esse nisi ut communica­ tum substantiae, divinitus fit ut substantia transeunte, ipsa quan­ titas seorsum maneat cum proprio actu essendi, adeoque non amplius se habeat ut quo aliquid est quantum, sed ut quod, tametsi ordinem transcendentalem ad subiectum et naturalem exigentiam ad inhaesionem semper retineat. Porro, ex hoc ipso quod primum accidens quantitas per consecrationem acquirit modum essendi in se, omnia alia accidentia quae mediante quan­ titate substantiam afficiebant, remanent fundata in ipsa quanti­ tate habente nunc vim et actum substantiae, idque non ex novo miraculo, sed ex vi miraculi prius facti. Aptum exemplum af­ ferunt Salmaticenses de Euchar., Disp. 8, Dub. 3, § 1 : « Si« cut intellectus est ratio proxima per quam anima rationalis « recipit species et habitus scientiarum, ita quantitas est pro« portionaliter dispositio aut ratio proxima per quam substantia « corporea recipit colorem, saporem, figuram, et alia accidentia; « unde sicut species et habitus inhaerent animae mediante in­ « tellectu, ita color et alia accidentia corporalia inhaerent sub­ « stantiae, mediante quantitate. Ergo sicut si {per impossibile}, « destructa anima maneret intellectus, eo ipso manerent species « et habitus...: ita cessante substantia panis per conversionem. « quantitas quae miraculose perseverat, retinet per modum « subiecti colorem, saporem, et caetera accidentia quae ante « conversionem substantiae habebat sibi unita ». Quapropter satis superque iam apparet quo sensu in hoc (i) S. Thom, in IV, D. 12, q. 1, a. 1, q. 3, in corp. De Ecclesiae Sacrantenlis. Tom. I. Λ 514 Ql’AEST. LXXVIT. ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO mysterio nomen accidentium absolutarum concedimus. Nam si per hoc nomen intenderet quis excludere transcendentalem or­ dinem quem accidens essentialiter dicit ad substantiam, ac per consequens, naturalem exigentiam quam semper servat ad inessendum, sic locutio foret absurda et omnino reficienda. Si au­ tem intendat excludere, non quidem ordinem ipsum, sed solum eius actuationem quae in actuali inhaerentia est sita, sic appel­ latio accidentis absoluti concedi debet, non tamen quoad omnia et singula, sed quoad solam dimensivam quantitatem quae mo­ dum essendi substantiae miraculose consequitur, idque tum in ordine ad se, tum in ordine ad reliqua remanentia. — His igitur praemissis : dentis est duplex. Substantia enim causât ut causa materialis in quantum subiectat accidentia; causât etiam quasi efficienter in quantum accidentia ab ea dimanant per quamdam resultantiam, et iugiter conservantur per continuum influxum. Porro, cum in sacramento Deus dicitur supplere causalitatem substantiae, non sic intelligas quasi ipse suppleret causalitatem materialem gerendo vicem subiecti, quod absit ; sed sublato substantiae influxu, qui­ cumque ille est, conservat accidentis essentiam sub proprio actu essendi. Equidem verum est quod exsistentia accidentis est inexsistentia, sicut exsistentia substantiae est subsistentia ; quo fit ut accidens proprie loquendo non habeat esse, imo subiectum ha­ beat esse secundum ipsum (J). Sed rursus, hoc non est ita ac­ cipiendum quasi accidentalis exsistentia esset ipsa exsistentia qua substantia in se subsistit, nam unicuique essentiae, sive acciden tali sive substantiali, respondet distinctus exsistentiae actus. Sen­ sus igitur est, quod actus proportionatur potentiae ; unde cum accidens secundum suam essentiam sit magis entis ens quam ens, ut dici solet in philosophia, ideo etiam eius exsistentia est magis substantiae secundum accidens, quam accidentis secundum se. At vero, statim ac accidens, per divinam virtutem a subiecto separatur, ille idem essendi actus qui prius competebat sub­ stantiae secundum proprietatem accidentalem sibi inhaerentem, iam esse incipit solius accidentis nunc miraculose subsistentis, id est, habentis exsistere in se. — Ne tamen de quolibet acci­ dente hcc intelligas, additur haec altera assertio: Quod accidentia collective sumpta, sunt sine ullo sub­ stantiali SubiectO. — Etenim, ut supra ostensum est, acci­ dentia panis et vini manent, cessante propria eorum substantia. Si ergo alicui substantiae inhaererent, vel substantiae corporis Christi, vel substantiae aetheris sive aeris circumstantis. Sed hoc a nemine unquam somniatum est, et omnimodam impossibili­ tatem prae se ferre noscitur, praesertim quia ad inhaesionem essentialiter requiritur positiva proportio cum subiecto inhaesionis, quae omnino deest in proposito. Restat ergo ut accidentia sacramentalia virtute divina sine subiecto conserventur; quod quidem pro impossibili haberi non debet : « Cum enim ef« fectus magis dependeat a causa prima quam a causa secunda, « Deus qui est prima causa substantiae et accidentis, per suam « infinitam virtutem conservare potest in esse accidens, subtracta substantia per quam conservabatur in esse sicut per propriam « causam: sicut etiam alios effectus naturalium causarum potest « producere sine naturalibus causis, sicut humanum corpus for« mavit in utero Virginis sine virili semine » (*). Super quo tamen notandum est quod causalitas substantiae respectu acciC) S. Thom., hic, art. 1 in corp. ■ 515 l { Quod sola dimensiva quantitas per Dei omnipoten­ tiam absolute consistit, et aliorum accidentium est subie­ ctum. — Primum argumentum est ex testimonio sensuum qui circa proprium sensibile in sacramento non decipiuntur, ut iam in superioribus notatum est. Et re quidem vera, ad sensum ap­ paret, esse ibi aliquid quantum quod colore, sapore, aliisque pro­ prietatibus tum physicis tum chimicis afficitur. Apparet similiter proprietates illas coextendi, quod esse non posset nisi forent in dimensionibus subiectatae ; virtus enim activa vel quaelibet qua(*) Ibid, ad 4“m. r. : Ji z 516 £ •i QUAEST. litas ratione sui, nullius est latitudinis, longitudinis, aut prolunditatis. — Aliud quoque argumentum est quia, permanen­ tibus in esse iisdem accidentibus, necesse est, saltem si nullum aliud intercedat miraculum, ut maneat idem ordo eorum inter se. Quia igitur omnia alia accidentia referuntur ad substantiam mediante quantitate dimensiva, consequens est quod subtracta substantia, super quantitatem fundata remaneant. — Tertium denique argumentum sit, quia exsistere non est nisi singularium sive individuorum, et ideo nihil potest etiam per miraculum separatim a subiecto exsistere, nisi illud quod independenter a subiecto individuatur. Sed hoc non competit alicui accidenti nisi soli quantitati; est enim individuum id quod cum sit indivisum in se, divisum est ab omni alio ; porro sola quantitas per se habet unde sit divisa ab alia quantitate, et ratio exsistat divi­ sionis formarum accidentalium. « Non possunt apprehendi mul­ « tae albedines, inquit S. Thomas 1. 4 c. Gent., c. 64, nisi se» · · « eundum quod sunt in diversis sublectis; possunt autem ap­ « prehendi multae lineae, etiamsi secundum se considerentur: « diversus enim situs qui per se lineae inest, ad pluralitatem « linearum sufficiens est. Et quia sola quantitas dimensiva de « sui ratione habet unde multiplicatio individuorum in eadem « specie possit accidere, prima radix huiusmodi multiplicationis « ex dimensione esse videtur... Et sic relinquitur quod cum in « sacramento ponamus dimensiones per se subsistere, et alia ac­ « cidentia in eis sicut in subiecto fundari, non oportet nos di­ « cere quod accidentia huiusmodi individuatamon sint; remanet « enim in ipsis dimensionibus individuationis radix » (*). — Re­ stat nunc ut rationibus adversariorom fiat satis. « « < < « « < « DK ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO LXXVII. (‘) Similiter, Quodl. 7, a, 10, ait Angelicus : α Possibile est imaginari duas lineas separatas eiusdem speciei, numero diversas secundum diversum situm... Plures autem albedines eiusdem speciei sine subiecto imaginari est impossible, et sic patet quod albedo nôn individuatur nisi ex subiecto; et propter hoc, non posset esse individua, nisi esset in aliquo subiecto, ad minus in quantitate. Sed quantitas habet unde individuetur etiam absque subiecto, et ideo potest per miraculum esse haec quantitas sensibilis etiam absque subiecto, sicut patet in corpore Christi ». 517 Opponitur primo: Non potest fieri etiam per miraculum ut definitio rei ab ea separetur. Sed definitio seu ratio accidentis est, esse in alio tamquam in subiecto. Ergo, ne miraculose qui­ dem fieri potest ut accidens in subiecto non sit. Respondeo : Conc. mai., et neg. min. Sicut enim definitio 1 · 1 · · ’ ·· substantiae non est, id quod exsistit in se (nam humanitas Christi est substantia, tametsi non in se exsistat, sed in Verbo cui in unitate suppositi coniungituf) : ita definitio accidentis non est, id quod exsistit in alio, sed cui ex vi suae naturae com­ petit esse, non in se, sed in substantia tamquam in subiecto. Quapropter, si non separatur definitio substantiae ab humanitate Christi, quia etsi supernaturaliter exsistat in Verbo ut in hy­ postasi cui unitur secundum subsistentiam, tamen semper re­ manet id cui ex vi suae naturae debetur proprium esse : nec etiam separatur definitio accidentis a dimensionibns sacramenti, quia semper servant aptitudinalem inhaerentiam. Ad rem Bellarminus 1. 3 de Euchar., c. 24: «Sicut substantiae convenit « naturaliter subsistere, et tamen supernaturaliter potest sepa« rari a sua subsistentia, ut patet in mysterio incarnationis, ubi « natura humana est substantia, et tamen non subsistit, id est, « non per se exsistit, sed a Verbo sustentatur : ita accidenti « convenit naturaliter inhaerere, et tamen fieri potest divinitus « ut non inhaereat » (A). Opponitur secundo: Impossibile est ut substantia unquam subiecto inhaereat ; et nequidem in incarnationis mysterio hoc fa­ ctum fuit, quia humana natura non inhaeret Verbo, sed Ver­ bum ab aeterno subsistens secundum divinitatem, incepit in tem­ pore subsistere etiam secundum humanitatem. Si igitur absolute impossibile est ut inhaereat substantia, pari iure repugnat ut sub­ sistat accidens, quantumvis praeternaturaliter et miraculose. Respondeo : conc. antec., et neg. consequent. Etenim ad hoc (*) Cf. S. Thoin., hic, art. 1, ad 2am, et in IV, D. 12, q. 1, a. 1. 51 s , J ■ -J ■ » QUAEST, LXXViL ut substantia alteri inhaereret, oporteret ipsam acquirere transcendentalem ordinem ad aliud tamquam ad inhaesionis sublectum, ac per hoc, amittere suam essentiam et verti in accidens. E con­ tra, ut accidens miraculose exsistat in se, non est necessarium ut in sua essentia quolibet modo moveatur, sed sufficit ut causa prima sua virtute suppleat influxum substantiae per quam acci­ dens « conservabatur in esse sicut per propriam causam » (l), Opponitur tertio : Ex hac doctrina sequeretur posse mira­ culose exsistere gratiam sanctificantem, habitus infusos, potentias et vires spirituales, seorsum ab animae substantia ; item, sanitatem aut aegritudinem absolutam a subiecto, relationem sine re relata, motum sine mobili quod moveatur, et sic in infinitum. Atqui haec omnia perquam absurda sunt. Respondeo concedendo minorem et negando antecedens sim­ pliciter et absolute. Quippe accidentia non sunt unius rationis, cum de illis dentur novem categoriae, et unaquaeque categoria speciale genus constituat ; unde nulla est univocitas quantitatis ad qualitatem, qualitatis ad relationem, atque ita porro. Equidem conveniunt universa in communi ratione alicuius cui debetur esse in alio tamquam in subiecto ; sed non est consequens quod ordo ad subiectum sit in omnibus eiusdem conditionis quoad separabilitatem vel inseparabilitatem de potentia Dei absoluta. Plane ergo decipiuntur adversari cum dicunt : si accidentia euchari­ stica sunt sine subiecto, ergo omne accidens quocumque modo et qualibet ratione poterit seorsum per divinam virtutem con­ servari. Iterum decipiuntur cum evidentem repugnantiam in una categoria inventam putant se posse transferre indiscriminatim ad omnia et singula entis accidentalis genera. Essent itaque affe­ rendae rationes apodicticae demonstrantes, quantitatem dimensivam non posse etiam supernaturaliter sine subiecto permanete, simulque cum quantitate dimensiva, et ratione quantitatis dimensivae, caetera accidentia corporea ; hoc enim dicimus innixi de­ finitionibus Conciliorum et rationibus theologicis, praeterea vero nihil. (l) S. Thom.,ubi supra, art. 1, in corp. DK ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO □ 19 Obiicitur quarto: Repugnat 2d materia prima exsistat sine forma, et similiter forma (non subsistens) sine materia ; ergo a fortiori, ut accidens sit sine subiecto. Respondeo conceuendo antecedens, et negando consequen­ tiam.. Etenim materia prima non est nisi principium essentiae, et forma similiter ; adeoque nullum horum, si separatim acci­ piantur, est per se essentia cui respondeat exsistentia ; nullum etiam est directe in praedicamento, sed reductive tantum, scili­ cet ut pars substantiae. Nunc autem unumquodque accidens est secundum se specialis quaedam essendi ratio, cui respondet di­ stinctus essendi actus ; quare non tenet paritas, et multo minus ly a fortiori. Obiicitur quinto : Res quanta non est nisi compositum ex substantia et quantitate, sicut homo non est nisi compositum ex anima et corforc ; ergo quantitas separata non potest esse quanta, sicut amnia sine corpore non potest esse homo. Sed id quod in sacramento manet, esi quantum : non igitur esi quantitas a sub­ iecto absoluta. Respondeo : Dist. antec. Res quanta non est nisi composi­ tum ex substantia et quantitate, spectato naturali modo essendi quantitatis, conc. antec. Spectato modo essendi miraculoso et praeternaturali quem habet in sacramento, neg. antec. Ad com­ parationem additam nego paritatem inter quantitatem et animam, quod ad praesentem considerationem attinet. Disparitas enim radicalis est quia, ut mox dictum est, omnis forma accidenta­ lis est ex seipsa specialis quaedam essendi ratio, per sui com­ municationem dans esse accidentale secundum totum id quod in eo proprium atque essentiale est. Hinc fit ut si miraculose forma accidentalis separata conservetur, oporteat in ea sic seor­ sum exsistente, inveniri quidquid est de ratione specifica talis esse, puta esse dimensionati ; quare, ex principio quanti quanti­ tas fit quanta, per hoc ipsum quod supernaturaliter absolvitur a subiecto. At vero forma substantialis in quantum huiusmodi non est per se ipsam aliqua essentia, sicut nec materia, in qua recipitur, sed sunt duo comprincipia quae per mutuam sui com­ municationem sese ita complent, ut nec unum nec alterum seor- 520 QUAEST. LXXVII. sum constituat speciem. Et ideo, si forma exsistit extra compo­ situm, (quod esse non potest nisi emineat supra gradum formae ad materiam ordinatae), impossibile est ut in ea inveniatur ra­ tio specifica illius substantiae cuius est pars essentialis. Hinc anima separata non est homo, et tamen quantitas separata est quanta. THESIS XLVII. (Art. 3-4). Accidentia, consequenter ad miraculosam ipsorum con­ servationem, omnem actionem agere possunt quam agere poterant, substantia panis et vini exsistente; et similiter per alterationem ab agente naturali inductam corrumpi pos­ sunt et corrumpuntur. § I- Ratio prioris assertionis est primo, quia sensu et experien­ tia constat, nihil fuisse mutatum in accidentibus quantum ad agere et pati. Secundo, quia agere sequitur esse, et eo ipso quod accidentibus datur esse absque substantia, datur etiam agere, non secus ac si substantiali subiecto adhuc inhaererent. Tertio, quia hoc aliunde etiam erat necessarium, scilicet ad occultatio­ nem mysterii, quod nulla sensibili experientia debuit deprehendi, sed solis oculis fidei esse manifestum. Difficultas solum esse posset quoad actiones specierum sese extendentes ad aliquid substantiale, puta ad aliquam substantia­ lem conversionem per operationem chimicam. Et difficultas est quia eftectus nequit superare causam ; cum igitur species sint sine substantia, videretur impossibile ut ad substantiales immu­ tationes possit sese porrigere earum activitas. Verum ad hoc facile respondetur quod accidentia separata semper agunt in vir­ tute substantiae panis et vini, eo ipso quod miraculose conser­ vantur sicut ab ea effluxerunt ; hinc enim fit ut semper retineant DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 521 energiam illam quasi instrumentalem (l) quae a natura ipsorum est indistincta. Quapropter non oportet ut effectus proportionentur accidentibus separatis praecise in quantum sunt accidentia, sed in quantum sunt et manent vires substantiae a qua ema­ narunt. Et simile quid consideratur in seminibus; neque enim semen quercus habet perfectionem quercus, et nihilominus pro­ ducit quercum quia agit in virtute quercus a quo effluxit, sicut etiam frumenti granum a planta decisum manet cum virtute impressa a planta, in ordine ad propagationem speciei. Rem bene explicat Caiatenus in praesenti: « Cum dicimus, inquit, qualita« tes agere in virtute formae substantialis, non somniamus rem « aliam absolutam aut respectivam, sed ipsam qualitatem esse « virtutem illius substantiae, sicut dicimus semen esse virtutem « generantis. Et propterea, sicut conservato semine, semen bo« vis generat bovem, et semen hominis generat hominem, pro« Cui dubio virtute hominis a quo fluxit, et tamen non oportet « semen illud subordinari defuncto homini, ita quod referatur ad « illum aut moveatur ab illo, (sat enim est conservari sicut fluxit « ab illo): ita qualitas vini conversi in sanguinem Christi, quia « erat virtus vini, productiva est non secus ac si substantia vini « subesset. Nec oportet subordinari vino converso, nec moveri « ab illo, sed dicitur agere in virtute illius, quia est virtus quae « fluxit ab ipso » (2). — Et de potentia quidem activa hactenus. Sequitur nunc consideratio de potentia passiva ad corruptionem. - < § 2. Observa duplicem in praesenti considerari specierum cor­ ruptionem. Una est corruptio secundum quid, quae nondum fuis­ set coniuncta cum corruptione propriae substantiae, et ista non (1) Virtus instrumentais apud S. Thomam, tripliciter accipitur. Primo, pro forma qua instrumentum constituitur in esse instrumenti. Se­ cundo, pro actuali motu quo instrumentum a principali agente move­ tur. Tertio, pro omni energia quae in aliquo consideratur et est, ratione emanationis sive resultantiae ex altero. (2) Caietan., in 3ain Part., q. 77. a. 1. 522 QUAEST. LXXVII. aufert praesentiam Christi, quia semper manent dimensiones pa­ nis et vini conversi in substantiam corporis et sanguinis eius. Altera est corruptio simpliciter, quae permanendam propriae substantiae non compateretur, et per quam solam cessat sacramentalis praesentia; sic enim et non aliter cessant dimensiones separatae quibus fuerat per transubstantiationem acquisita habi­ tudo continentiae erga Christum, succeditque ea substantia quae alias fuisset ex pane et vino generata, ut dicetur in propositione sequenti. Nunc autem quod tam uno quam altero modo corrumpi possint et de facto corrumpantur species sacramentales, constat in primis per experientiam ; deinde ostenditur argumento S. Tho­ mae, qui duplicem distinguit .radicem ex qua provenit corru­ ptio. — Prima est quia, etsi accidentia eucharistica sint a propria substantia sequestrata, semper tamen retinent esse ei conforme, cum a sua antiqua natura non recedant, ut dictura est; et quia retinent esse conforme propriae substantiae, omne agens quod substantiae eorum erat contrarium, eis etiam con­ trarium est. Hinc quaelibet actio per quam substantiae corruptio contigisset, et ex consequenti corruptio inhaerentium acciden­ tium, sufficit ad corrumpendum accidentia nunc sine subiecto consistentia. — Altera radix est quia species istae, non solum propter conformitatem ad subiectum, sed etiam ex sese sunt mutabiles ab esse ad non esse; manent enim qualitates per se alterabiles, et quantitas per se divisibilis; si autem alteratio vel divisio usque huc perducatur, ut non compatiatur amplius panis naturam, tunc panis accidentia desinant necesse est. Patet igi­ tur. corruptionem specierum sacramentalium non esse miraculosam, sed naturalem, tametsi praesupponat miraculum factum in consecratione, quando retinuerunt esse quod prius habebant in subiecto. Et ideo miraculose permanserunt, sed naturaliter cor­ rumpuntur, eo pacto quo caecus miraculose illuminatur, sed post miraculosam illuminationem naturaliter videt, ut bene ait S. Thomas hic, in responsione ad S”®. — Nec obstat quod res sine materia per se subsistentes dicantur esse incorruptibiles, nam hoc verum est de iis quae natura sua a materia abstrahuntur; DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 523 nunc autem species sacramentales, licet sint formae non in ma­ teria, habent tamen esse cui semper servatur proportio et çonnaturalitas ad subiectum materiale. Non igitur maiorem habere possunt immobilitatem in essendo ac prius, sed manent vel desinunt pro quanto retinent vel amittunt connaturalitatem ad propriam substantiam, quae de eorum essentia est. Et sic sal­ vatur corruptionis ratio, prout corrumpi dicitur quidquid natu­ raliter desinit esse propter impotentiam perseverandi in esse. THESIS XLVIII. (Art. 5-6). Quotiescumque species sic corrumpuntur ut desinant esse accidentia panis et vini, idem ex eis secundum rei ve­ ritatem generatur, ac si nulla intercessisset transubstantiatio, idque non novo miraculo, sed ex vi miraculi quod praecessit in consecratione. Haec propositio superadditur praecedenti, quia specialissimani continet difficultatem. Licet enim intelligatur, accidentia a substantia separata posse vel agere transeunter in corpora am­ bientia, vel pati ab agentibus naturalibus perinde ac si adhuc inhaererent proprio subiecto, videretur tamen impossibile quod ex eis aliquid substantiale generetur, puta sanguis in nutritione, vel cineres in combustione. Et ratio est quia nihil substantiale ex alio non substantiali potest generari: quandoquidem ad ge­ nerationem unius ex altero oportet ut sit aliquod substantiale principium commune generato et ei ex quo generatur, scilicet materia, quae in sacramentalibus accidentibus deest. Notandum autem quod praesuppositum totius praesentis quaestionis est: substantiam illam quae in stomacho vi dige­ stionis post specierum corruptionem relinquitur, ac postea par­ tial assimilatur et partim emittitur in secessum, ex ipso Christi corpore nequaquam generari ; horrendum enim vel solo cogitatu i f QUAEST» LXXVU. foret, et digna plane inventio quae ab Algero haeresis foedis­ sima stercoranisiarum appellatur (l). Dicebant quippe Berengariani : « De istis sacramentis si multi panes et multa vina « sacrentur, potest quis longo tempore vivere, nihil aliud co« medens aut bibens; unde igitur secessum habebit tempore « illo, si non ista secessum petant? » (2). Porro ista, per ipsos, deberent esse ipsum Domini corpus ac sanguis, catholico do­ gmate semel supposito. Sed si quis parumper attendat ad ea' quae hactenus de modo praesentiae sacramentalis fuerunt decla­ rata, vel primo intuitu videbit quam sit absolute impossibile ut virtuti digestivae ipse Christus sit obnoxius. Mitto nunc glo­ riosi corporis beatam incorruptibilitatem atque inalterabilitatem ; non appello ad speciale miraculum, ut tanta indignitas a Sal­ vatore nostro removeatur; imo vero dico, nequidem de potentia Dei absoluta posse fieri ut actiones chimicae quae circa sacra­ mentum fiunt, attingant ipsum Christi corpus, ibi per modum substantiae praesens (’). Et rationes iam fuerunt superius expo­ sitae, praesertim ubi ostensum est, nullum oculum corporeum quantumvis glorificatum, posse intueri Christum sub speciebus. Nam si defectus contactus quantitativi omnino impedit quominus corpus dominicum prout in sacramento, sui speciem imprimat in organis circumstantium, quanto magis extrahit ipsum a sphaera DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 525 ad quam ambientium corrumpentium se porrigit energia. Quapropter, utrum id quod de sacramenti corruptione residuum est, ex ipsa Christi substantia sit generatum, ne in cogitationem quidem potest obvenire, sed quaestio integra ad sola desinentia accidentia panis et vini evidentissime restringitur. His igitur in tuto positis, assertio nostra ad doctrinam fidei per se non pertinet, nec cum mysterio praesentiae sacra­ mentalis intrinsece connectilur, quia, quod ad factum attinet, ex naturali tantum experientia procedit Q). Quo fit ut in expli­ catione facti magna relinquatur libertas; nihil enim cogit ut di­ camus generari aliquid ex speciebus, intelligendo per ly ex ha­ bitudinem causae materialis. Et ideo S. Thomas, tum in prae­ senti (22), tum in IV, D. 12, q. 1, a. 3, q. 4, exponit unam opinionem, quam dicit posse sustineri, in qua « illud quod suc« cedit, non dicitur generari ex speciebus secundum quod ly « ex dicit causam materialem, sed solum secundum quod di« cit ordinem, ut ex mane fit meridies, id est post ». Unum nihilominus debet poni in tuto, ne arbitraria et irrationabilis explicatio videatur : nihil scilicet nunc contingere miraculose quasi ex miraculo novo, sed omnia consequi connaturaliter ad primum miraculum quod praecessit in consecratione sacramenti. ■< ■· 4 ,·· · * », r ■ l) « Diximus superius non minus ore corporis quam ore cordis < corpus Domini esse sumendum ; sed ex hac ipsa visibili et corporali « comestione nascitur haeresis foedissima stercoranistarum. Dicunt « enim tantum sacramentum sicut corporali comestioni, sic et secessui « esse obnoxium... His igitur obscenis haereticis periculosum esset « super hoc aliquid respondere, magisque dignum aures nostras obtu< rare, nisi periculosius esset eos in scandalum Ecclesiae talia propo« nere, et tantam eorum falsitatem nos nullis fidei catholicae rationibus «reverberare». Algerus, de Sacramento 1, 2, c. 1, in initio. (5) Apud Guitmundum, de corp, et sang. Dom., 1. 2, circa me­ dium. (3) Sicut nec attingunt ipsum materiales profanationes sacramenti, puta cum sacramentum pedibus conculcatur, aut in sterquilinium profi­ citur, aut bestiis devorandum datur, aut quolibet alio modo inqui­ natur. Quod neretur ac versali et inutile sit igitur ad specieruin corruptionem idem de novo ge­ si nulla intercessisset transubstantiatio, constat, uni­ constanti experientia, et quidem adeo evidenter, ut ad demonstrationes descendere. Nec potest omnino (*) Non igitur in doctrina fidei lapsus est Guitmundus, et post eum Algerus, quando indicare videntur, species sacramentales Eucha­ ristiae revera non putrefieri, nec a muribus posse corrodi, aut ab aliis animantibus devorari, imo nihil ex eis generatum in secessum emitti, vel in substantiam manducantium transire, sed secundum solam appa­ rentiam haec contingere. Irrationabilis tamen haec positio est. et ab omnibus nunc communiter reiecta. (2i Art. 5, in corp. s. 526 QUAEST. LXXVII. dici quod effectus nutritionis et similes sint in externa tantum apparentia: tum quia oporteret miracula multiplicari in infini­ tum, tum quia in illis deciperetur homo, et causa deceptionis refunderetur in Deum, sicut dictum est supra quoad permanen­ dam accidentium; non enim revelatio huius mysterii docet quod, cessantibus speciebus panis et vini sub quibus est corpus et sanguis Christi, res eis succedens sit aliquid a consueto naturae ordine subtractum. Pro certo igitur habendum est, residuum de corruptione sacramenti esse aliquid vere substantiale, puta verum sanguinem, vel verum cinerem si forte per combustionem cor­ ruptio fiat, atque ita porro. Nunc autem explicatio facti est difficilis, utique ratioci­ nando in suppositione quod omnia connaturaliter accidant, prout videtur esse omnino tenendum: « Quomodo, ait Angelicus in « praesenti, ex eis (speciebus) aliquid generari possit, difficile « est videre ». Ut igitur caute et ab sobrietatem in hoc sapia­ mus, satis erit unum determinate affirmare, alterum vero sub disiunctione proponere. Determinata et rata affirmatio esse potest, quod agens na­ turale easdem inducit alterationes et dispositiones ad novam formam substantialem, ac si species suae propriae substantiae adhuc inhaererent; quae tamen dispositiones non sublectantur, ut alias, in materia, sed in quantitate dimensiva quae vice-substantiae munere fungitur, ut supra ostensum est. Cum autem venit instans in quo consequenter ad dispositiones inductas, debet iuxta naturae ordinem generari nova substantia, Deus (cuius est supplere impotentiam agentis naturalis in ordine ad effectus na­ turales, cum sit naturae auctor et conservator), omnipotenti sua virtute efficit ut restituatur id quod ad effectum naturae deest, scilicet materia. In quo quidem iuvari poteris exemplo genera­ tionis humanae; nam postquam inductae sunt dispositiones exi­ gentes infusionem animae rationalis, ad Deum iam pertinet ani­ mam creare, eo quod virtus generantis usque ad effectionem ani­ mae sese extendere nequit; et non solum non est miraculosa haec animae creatio atque infusio in corpus, sed imo miraculum potius foret, si tunc a Deo anima non crearetur. Ita ergo in praesenti, DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 527 exigit naturae ordo ut impotentia naturalis agentis (consequens miraculum transubstantiationis) suppleatur divinitus per restitu­ tionem materiae necessariae. Unde in hoc non intercedit miracu­ lum novum, quia ex quo in consecratione datum est quantitati dimensivae ut esset primum subiectum omnium dispositionum ad generationem substantialem, puta sanguinis nutrimentalis vel al­ terius rei, tam regulariter requiritur eiusmodi generatio ac si panis materia semper permansisset. Unum igitur manet indecisum: qua ratione a Deo restituatur illud quod ad naturae effectum deest, an per modum creationis, an potius per modum conversionis ipsius quantitatis quae fuit subiectum praecedentium dispositio­ num, in materiam. Uterque ille modus ut probabilis proponitur a S. Thoma, tum hic, tum in IV Sententiarum, tametsi ipse Angelicus omnino propendat in secundum, quem dicit magis connaturaliter sequi ad miraculum quod praecessit in confectione sacramenti. SCHOLION I. (Art. 7). Occasione eorum quae dicuntur in hoc articulo circa specierum fractionem, animadvertes quaenam praedicata ad species pertinentia communicari possint vel non, corpori Christi sub iisdem latenti. Haec praedicata dividuntur in tres categorias. Quaedam sunt speciebus per se convenientia, quae Christo proprie tribui possunt et debent: ea scilicet omnia quae prae­ sentiam important, quandoquidem ratione specicrum nobis adest Christus, et ubicumque illae ponuntur, ipse sistitur praesens, vere, realiter, et substantialiter. Sunt insuper praedicata quae etsi non proprie, at certe per melonymiam conformem usuali modo loquendi, corpori Christi recte communicantur. Cum enim illud quod competit signo, sub ea ratione sub qua signum" est, soleat transferri in signatum, maxime si in signo realiter contineatur: bene dicitur corpus Christi frangi cum franguntur species, item manducari, dentibus atteri, tractari, videri, quando tractatur vel dentibus atteritur 1 1 υ; * ·« - 528 ■ » QUAEST. LXXVI1. sacramentum. Et ratio est quia esse tractabile, visibile, manducabile, etc., speciebus competit secundum quod assumptae sunt in sacramentale signum illius quod in eis continetur. Sunt denique praedicata quae nullatenus possunt commu­ nicari Christo : illa scilicèt quae nequaquam conveniunt specie­ bus sub ea ratione sub qua significant id quod continent. Nus­ quam enim corpus Christi dicetur esse rotundum quia hostia est rotunda, album quia alba; multoque minus dicetur corrumpi vel putrefieri, si corrumpantur vel putrefiant species, etc. 529 DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO esset cum Angelico quod fieret aliquid unum cum speciebus sacramentalibus secundum continuitatem quantitatis, non tamen secundum essendi modum, quia una continui pars esset in sub­ iecto, nec sub ea praesens esset Christus; reliquum vero sine subiecto permaneret, et Christi sanguinem semper contineret. Caeterum, in his omnibus oportet sapere ad sobrietatem, nec curiosius investigandum quid pro singulis hypothesibus contin­ geret, quia cum deficiant ibi documenta revelationis, et natu­ ralis ratio in his determinationibus plerumque caliget, plerum­ que etiam solutio undequaque dubia remanebit. SCHOLION II. TRIUM PRAECEDENTIUM QUAESTIONUM RECAPITULATIO. (Art. S). Ultimus huius quaestionis articulus est de mixtione alterius liquoris cum speciebus vini consecrati. Qua in re datur princi­ pium generale et pure speculativum quod nullam habet specia­ lem difficultatem quia evidenter sequitur ex praemissis. Quoties­ cumque scilicet eiusmodi admixtio fit, quae simpliciter et abso­ lute variaret propriam substantiam remanentium accidentium, vel quoad speciem vel quoad numerum, ita ut neque remaneret ea­ dem integra substantia neque pars illiusmet: toties et ex toto cessat Christi praesentia, quia omnino iam desinunt accidentia se­ parata, et in aliud convertuntur, omnia intelligendo secundum declarationes factas in propositione praecedenti. Sin autem mixtio ex parte tantum accidentia corrumperet, a sola parte corrupta praesentiam sacramentalem auferret. Haec, inquam, omnia se­ quuntur ex praemissis. Nunc autem, quando ex hypotesi de­ scenditur ad thesim, id est, quando quaeritur quaenam de facto admixtio sit, ex qua iuxta naturae ordinem sequeretur variatio substantiae in specie vel numero ut supra, tunc in multis ca­ sibus maxima erit obscuritas. Sane vero, certum videtur quod extraneus liquor speciebus admixtus in quantitate relative magna, totaliter destrueret sacramentum. Sed si admisceretur in quan­ titate relative parva, non ex toto saltem species consecratas cor­ rumperet; utrum vero ex parte, hoc est quod sub indice relin­ quimus. De gutta autem immissa in calice consecrato, dicendum Series totius doctrinae in suo nexu logico haec est: Substantia panis in praeexsistentem substantiam individuam corporis Christi ita convertitur ut qualibet annihilatione sepo­ sita, totalis cessatio unius extremi terminetur in alterum extre­ mum succedens, imo sit ipsa eius successio. Exigit tamen ve­ ritas verborum formae ut nihil plus fiat quam simplex transub­ stantiatio, adeoque requirit ut aliquid panis remaneat, scilicet accidentia. Inter accidentia autem potissima est dimensiva quan­ titas, cui ipso conversionis facto acquiritur habitudo continentiae respectu substantiae corporis Christi, prout luculenter demonstrat consecrationis forma, et ratio naturalis aliqualiter etiam insinuat. Quippe, si remanet continens et non annihilatur contentum, sed vertitur in aliud, consequens esse videtur quod ipsa continentia non cesset, tametsi oporteat ipsam non esse eiusdem omnino rationis ac prius, cum dimensiones panis non possint afficere corpus Christi sicut propriam substantiam prius afficiebant. Cum itaque vi transubstantiationis sola substantia corporis Christi consequatur immediatam habitudinem continentiae ad species sacramentales, reliqua omnia ad Christi personam per­ tinentia in tantum adesse creduntur, in quantum ei quod per se est in sacramento, sunt in esse coniuncta; quo fit ut non comparentur ad species nisi mediante substantia, quae sola eis est ratio adessendi. Quare lotus continentiae modus accipiatur De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 34 > I 530 QUAEST. LXXVII. necesse est secundum quod fert natura substantiae in comparatione ad dimensiones continentes, sed non inhaerentes. Talis au­ tem modus omnino diversus est ab eo quem consuetus naturae cursus in corporibus servat, et transcendit totum ordinem coapplicationis quantitativae. Hinc dimensiones corporis Christi non commensurabiliter comparantur ad dimensiones hostiae, nec quan­ titative contingunt locum sacramenti. Hinc Christus ipse non est ibi localiter, sed per talem modum quo indifferenter se habet ad parvam et magnam hostiam, ad totam eius dimensionem et ad quamlibet particulam in ea assignabilem. Hinc demum a seipso nullatenus separatur aut distat; a seipso, inquam, sive ut in caelis, sive ut in omnibus mundi altaribus exsistente. Insuper diligenter considerandum est quod vi consecratio­ nis nulla inducitur in ipso Christo mutatio, sed sacramentalis praesentia initium et finem sumit ex hoc solo quod incipit vel cessat sacramentale continens, id est dimensio separata panis transubstantiati. Quare de illa praesentia ratiocinandum est non secus ac de praesentia Dei in creatura ; quatenus, etsi sit ma­ xime realis, non est tamen ex parte ipsius Dei plus quam de­ nominatio pure extrinseca. Equidem verum est quod praesentia quarumlibet rerum in loco nunquam potest immediate consequi intrinsecas earum formas, sed semper resultat ex coniunctione earum cum externis dimensionibus. Nihilominus causa huius con­ junctionis in creaturis est regulariter repetenda ex aliqua mu­ tatione eis intrinseca, puta ex motu vel nova operatione. Insuper modus coniunctionis talis esse potest, ut ipsum consequatur quod­ dam esse accidentale in re ubicata, sicut de corporibus exsi­ stentibus sub mensura loci probabilis tenet sententia. Sed hic, et causa coniunctionis non est in corpore Christi, et modus coniun­ ctionis nihil ei superaddere potest. Unde sequitur primo, quod connaturaliter ad institutum transubstantiationis miraculum, Chri­ stus in caelo semper localiter exsistens acquirit novas sacramentales praesentias, easdemque amittit, immotus prorsus in seipso manens. Sequitur praeterea, quod consecrationes et consum­ ptiones sacramenti quae indesinenter et promiscue fiunt per to­ tum mundum, non ponunt in Christo continuum fluxum et re- DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 531 fluxum ubicationum, productionum, destructionum, et motuum ad se invicem oppositorum, sicut in omnibus sententiis quae a via S. Thomae deflectunt contingere necesse est. Tandem, quia corpora nequeunt in se invicem agere nisi mediante contactu quantitativo, fieri omnino non potest ut corpus Christi comparetur ad medium ambiens sicut agens ad passum, vel vice versa; et ideo absoluta necessitate necessarium est ut sit respectu nostri intangibile, invisibile, et ab omnibus legibus gravitatis terrestris prorsus absolutum. Ex alia vero parte, cum de pane maneat id totum quod est proprium sensus obiectum, oportet ut nihil in sensibili perceptione immutetur post consecrationem. Quidquid igitur hic fit praeter et supra omnes na­ turae corporeae leges, in ea consistit mutatione quae ratione sui nullo modo cadere potest sub sensu corporeo. Et quia cum species corrumpuntur, illud quod generatur rursus ingreditur consuetum naturae cursum, hinc fit ut tota immutatio in con­ secratione huius sacramenti interveniens transcendat ex natura rei omnem experientiam, et in impervio mysterio sit atque maneat necessario recondita. f i\ f ι r DE EORMA SACRAMENTI DE FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE QUAEST- In praecedenti capite dictum est de materia sacramenti, et de iis omnibus quae circa illam accidunt, quando consecratur. Sequitur nunc disputatio de forma, tum quoad determinatio­ nem verborum ad eius essentiam pertinentium, tum quoad mo­ dum efficientiae, tum denique quoad differentiam ab aliorum sa­ cramentorum formis; nam de sensu et legitima eius expositione nihil addendum superest iis quae in superioribus, ubi de transubstantiatione, satis fuse fuerunt exposita. THESIS XLIX. (Art. 1-3). Verba expressiva transubstantiationis quibus Salvator in ultima coena usus est, eademque sola, sunt sacramenti Eucharistiae forma; ad cuius essentiam probabilius non pertinent determinationes praedicati, « novi et aeterni te­ stamenti, etc. », quae in consecratione calicis apud nos in­ veniuntur. Convenit communiter inter catholicos, adaequatam Eucha­ ristiae formam esse illa * verba quae in persona Christi sacerdos profert, et quae in Evangelio leguntur in narratione institutio­ nis sacramenti. Graeci vero moderni sentiunt, ad consecrationem requiri tum verba Salvatoris, tum etiam specialem invocationem qua Spiritus Sanctus exoratur ut in oblata illabens transmutet ea. Huius opinionis principale fundamentum est, quod praefata in­ vocatio quam nos aequipollenter habemus in prima parte ca­ nonis, cum sacerdos dicit: Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, EUCHARISTIAE 533 quaesumus, benedictam, adscriptam, ratam... facere digneris, ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui D. N. I. C., in antiquissimis liturgiis orientalibus posita invenitur post evangelicorum verborum prolationem, his vel similibus terminis con­ cepta: Rogamus et precamur te, et supplicamus, mitte Spiri­ tum Sanctum super nos et haec apposita munera, ut nobis sint salutaria, et facito panem hunc esse venerabile corpus tuum (*). Adversarii ergo, licet in verbis Salvatoris vim consecrativam agnoscant, dicunt tamen necessarium esse addere quasdam pre­ ces a SS. Patribus traditas, ad hoc ut virtus * verborum materiae applicetur, et consecratio suum in actu secundo sortiatur effectum ; nam, aiunt, postquam dictum est super oblata, hoc est corpus meum, hic est calix sanguinis mei, adhuc orat sacerdos ut panis et vinum fiant corpus et sanguis Christi. Huic controversiae cum schismaticis succedit controversia domestica: utrum scilicet omnia quae in secunda consecratione recitantur sint de essentia formae, an vero sola illa, vel aequipollentia: hic est calix sanguinis mei. Certe S. Thomas, tum in praesenti, tum in IV, D. 8, sentire videtur omnia et singula esse essentialia, usque ad haec: qui pro vobis et pro multis ef­ fundetur in remissionem peccatorum, inclusive. Quidquid vero sit de opinione S. Doctoris, partem negativam amplectimur propter graves rationes infra exponendas. Tandem occurrit Scotus cui asserere placet; introductionem historicam : Qui pridie quam pateretur... Simili modo postquam coenalum est, etc., non esse quidem de essentia formae ut con­ stitutivum eius, esse tamen necessariam per modum conditionis sine qua non. Unicum eius fundamentum est quia sacerdos non consecrat nisi induendo personam Christi: quod autumat fieri non posse sine praeludio narrationis evangelicae, prout in ca­ none nostro et in omnibus liturgiis continetur. In qua re qui­ dam applicant Scoto id quod de Ismaele dictum est: « Manus « eius contra omnes, et manus omnium contra eum ». — His itaque ad status quaestionis intelligentiam praemissis: (‘) Cf. Assemani, Missale Alexandrinum, pag. 59. ;■ ■ i 534 QUAEST. LXXVII1. § 1. Quod verba Salvatoris: hoc est corpus meum, etc., sunt adaequate forma huius sacramenti. — Circa hanc do­ ctrinam Graeci Latinis consenserunt in Concilio Florentino, excepto tantum Marco Ephesino, cuius artificiis unio utriusque ecclesiae tantis laboribus parta, mox fuit dissoluta. Est igitur veritas catholica, quae ideo non fuit expressa in definitione con­ ciliari, quia Graeci, protestati sunt se nunquam habuisse aliam fidem, et iniuriam sibi irrogatum iri, si tamquam suspecti de errore in hac parte a Patribus haberentur (l). Fuit tamen di­ serte enuntiata in decreto pro Armenis: « Forma huius sacra­ li menti sunt verba Salvatoris, quibus hoc confecit sacramentum; « sacerdos enim in persona Christi loquens hoc conficit sacra­ it mentum » (2). Argumentum autem scripturale est, quia forma Euchari­ stiae adaequate constat verbis quibus materia consecratur, et materia nunc consecratur eodem modo quo fuit primo conse­ crata a Christo in ultima coena, iuxta illud : Hoc facite in meam commemorationem. Denique, Christum consecrasse per verba transubstantiationis expressiva quae in evangelio referuntur, om­ nino indubium esse debet. Et re quidem vera, ex ipso sacro­ rum scriptorum'narrationis modo satis apparet, eos intendisse sacramenti institutionem sic proponere, ut nihil substantiale omit(l) < Nuntiato domino nostro (Papae), quod Graeci in confectione « sacramenti certis aliis orationibus uterentur, visum est Sanctitati Snae, « ut sciretur eorum intentio, an tenerent illas orationes esse de sub< stantia consecrationis; et confessi sunt, auditis rationibus nostris, « quod semper tenuerunt quod solis verbis dominicis conficeretur, et quod « putarent anathema, qui aliud crederet. Fuit institutum ut hoc pone4 retur in definitione. Dixerunt quod hoc non erat necessarium; imo « si poneretur, ecclesia ipsorum reciperet ignominiam, ac si hactenus « tenuissent aliud ». Declaratio Cardinalis Placentini in Concilio Flo­ rentino, apud Labbe, Tom. 18, pag. 1176 et seq. — idem habetur in professione Bessarionis habita coram Patribus universis, ibid. pag. 1179. C2) Enchirid., n. 593. DE FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE 535 terent a Christo factum aut dictum in archetypa illa celebratione mysteriorum corporis et sanguinis sui. Atqui praeter verba prae­ fata nihil commemorant dictum aut factum a Domino, quod potuerit esse effectivum consecrationis. Acceptio enim panis et calicis materialiter et praesuppositive se habebat ad eam; ele­ vatio oculorum et gratiarum actio fuit praevia ad confectionem mysterii sicut videre est in aliis miraculis Christi, puta in susci­ tatione Lazari et multiplicatione panum ; fractio item et distri­ butio pertinebat ad usum sacramenti. Restat ergo solum bene­ dictio de qua forte esset dubium, sed benedictio ista profecto aliquibus verbis facta est, quae alia esse non potuerunt nisi illa: hoc est corpus meum, hic est sanguis meus, cum per ea sola sacramentalis effectus significetur. Traditionis testimonia recitavit loannes de Turrecremata in Concilio Florentino (l); « Tangam auctoritatem ad probandum « quod per sola verba Salvatoris conficitur corpus Christi. Prima « auctoritas est beatissimi Chrysostomi qui in sermone de pro«ditione (Indae), post multa verba sic dicit: Non est homo « qui proposita munera facit corpus, sed qui pro nobis cruci« fixus est Christus ; adstat sacerdos verba proferens, sed vir« tus et gratia est Christus : Hoc est corpus meum, inquit. Hoc « verbum proposita munera transmutat, et sicut vox illa quae « dixit: crescite et multiplicamini, et replete terram, semel qui« dem dicta per omne tempus sit, opere nostram naturam cor« roborans ad procreationem filiorum, i:a et vox, hoc est corpus « meum ; gratia vero et potentia Dei W quae omnia operatur... «Quarta est auctoritas beatissimi Ami.losii in utraque ecclesia « clarissimi, qui in libro de Sacramentis ita loquitur: Panis in « altari usitatus est ante verba sacramentorum ; ubi accedit con« secratio, ex pane fit caro Christi. Et infra quaerens cuius « verbis et sermonibus fit consecratio, respondet quod Domini « Nostri lesu Christi. Nam, inquit, per reliqua verba quae di« cuntur, laus Deo offertur, oratione petitur pro populis, pro « regibus, pro caeteris : ubi autem sacramentum conficitur, non (i) Apud Labbe, Tom. 18, pag. 1159 et seq. % 536 QUAEST. LXXVlll. suis sermonibus sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. Haec « Ambrosius... Ecce quod isti clarissimi et sanctissimi doctores « de isto sacramento tractantes, in solis verbis Salvatoris dicunt « confici sacramentum » (‘). Denique non deest pulcherrima ratio convenientiae. Cum enim hoc sacramentum sit omnium excellentissimum, oportuit ut forma proferretur, non ut in Baptismo, Confirmatione, Poe­ nitentia, etc., ex persona ministri, sed quasi ex persona ipsius Christi loquentis. Equidem verissimum est quod in omnibus sa­ cramentis minister agit in nomine Christi ; loquitur tamen in propria persona, sicut magistratus agit in nomine et ex aucto­ ritate principis, tametsi loquatur in persona sua quando senten­ tiam dicit pro tribunali. At in perfectione sacramenti Euchari­ stiae minister non solum agit ex Christi auctoritate, verum etiam per omnia induit personam eius, eo pacto quo angelus, Exod.III-6, ex persona Dei Moysi dicebat: Ego sum Deus patris tui, etc. Cum igitur in aliis sacramentis appareat minister et lateat sa­ cerdos principalis, hic ex inverso, disparet minister, ut agat et loquatur supremus sacerdos qui solus oculis fidei praesens sistitur. Ad difficultatem vero ex Orientalium liturgiis ortam, ,\ ide alia multa testimonia, graecoruni praesertim Patrum, apud Card. Franzelin, de Euchar.. Thés. VII. ··’. · ✓ 'i ► Λ 537 temporis extenditur, explicet mysterium in indivisibili instanti completum, idque indifferenter per antecedentia vel consequentia. Et affertur exemplum ex ordinatione presbyteri, in qua, postquam noviter ordinatus concelebravit pontifici, et iam accepit pote­ statem remittendi peccata in sacerdotali charactere essentialiter inclusam, adhuc tamen in fine missae episcopus ei imponit manus dicens : Accipe Spiritum Sanctum, quorum remiseris peccata, remittuntur eis, et quorum retinueris, retenta sunt Ç1)·. Verum, etsi principium in quo fundatur haec responsio sit verissimum, non tamen videtur in praesenti rite applicari. Et ratio est quia invocatio ad Spiritum. Sanctum, quocumque loco posita inveniatur, sive ante consecrationem, sive post, nequa­ quam intelligi debet in ordine ad impetrandum transubstantiationis effectum secundum se. Non enim orari potest pro iis quae praeordinavit Deus efficienda independenter ab orationibus no­ stris, sicut non oramus ut sol oriatur cras, vel ut anima cui nihil luendum superest, statim in beatitudinem admittatur. Atqui eftectus transubstantiationis est ex opere operato, adeoque independens ab omni opere operantis, vel Ecclesiae vel cuiuscumque ex nobis. Unde neque nos in canone oramus, etiam ante con(1) Haec est solutio Bossuetii, Explication de quelques difficultés sur les prières de la messe, n. 45-46: « L’esprit des liturgies, inquit, et en « général de toutes les consécrations, n’est pas de nous attacher à de « certains moments précis, mais de nous faire considérer le total de «l’action pour en entendre aussi l’effet entier... Les choses qu’on cé« lèbre sont si grandes, ont tant d’effets differents et tant de divers « rapports, que l’Eglise ne pouvant tout dire, ni expliquer toute l’éten« due du divin mystère en un seul endroit, divise son opération quoique «très simple en elle-même, comme en diverses parties, avec des pa< roles convenables à chacune, afin que le tout compose un même « langage mystique et une même action morale. C'est donc pour rendre « la chose plus sensible, que l’Eglise parle en chaque endroit comme « le faisant actuellement, et sans même trop considérer si elle est faite, « ou si elle est peut-être encore à faire ; très contente que le tout se «trouve dans le total de l’action, et qu’on y ait à la fin l’explication « de tout le mystère la plus pleine, la plus vive, et la plus sensible « qu’on puisse imaginer... Faites l’application de cette doctrine à la < prière des Grecs, il n’y aura plus de difficultés ». I U w· » ut supra, sunt duae responsiones. Prima est, quod επικλησις seu invocatio ad Spiritum Sanctum est accipienda ut mera qxiaedam declaratio eius quod in instanti praecedenti factum est virtute verborum Christi. Sicut enim nos respicientes ad mox futuram consecrationem, quando dhuc non est nisi nudus et simplex panis, nudum et simplex vinum, dicimus in offertorio : Suscipe, Sancte Pater omnipotens, hanc immaculatam hostiam, etc., et iterum: Offerimus tibi, Domine, calicem salutaris... pro nostra et totius mundi salute, ita Graeci retrospicientes in id quod iam est peractum, adhuc declarationis gratia orant Spiritum Sanctum ut dona proposita transmutet in Christi corpus et sanguinem. Ea enim mens liturgiae est, ut per totam actionem quae mora DE FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE 538 Qt’AEST. LXXVtH. secrationem, ut oblatio fiat corpus et sanguis Christi Domini nostri, sed ut nobis fiat, scilicet cum effectu salutari qui sine certis dispositionibus per Dei gratiam acceptis obtineri nequii; nam dispositiones non sunt ex opere operato, imo pendent ex aliis causis, inter quas recensetur vel maxime fusa ad Deum oratio. — Sed ut haec ipsa oratio nostri canonis, (cui ut mox apparebit, ad amussim respondet invocatio Graecorum), rite in· telligatur, tota eius series est consideranda. Praesertim vero praesupponendum est, in missa offerri Christum ut caput cor­ poris Ecclesiae, quatenus integra fidelium societas pertinet ad rem oblatam, et repraesentata exstat per species sacramentales in unum coalescentes ex multis sive acinis sive granis. Ratio infra patebit ex dicendis de sacrificio. Hoc igitur interim sup­ posito, attende orationis contextum : « Quam oblationem tu, •ï Deus, in omnibus, quaesumus, benedictam, adscriptam, ratam, « rationabilem acceptabilemque facere digneris » (*). Sed quid est hoc, in omnibus? Id est, quoad omnia quae in oblatione comprehenduntur, atque idcirco, quoad mysticum corpus quod simul cum capite praesentatur Deo. Rogat ergo sacerdos ut divina operante gratia, fideles in animo puro et spiritu adorationis perfectae sese sistant divinae Maiestati, ac per hoc, im­ pleatur Eucharistiae mysterium, non in eorum iudicium et condemnationem, sed in salutem atque utilitatem : « Ut nobis corpus I ' 'k~·. mH « et sanguis fiat dilectissimi Filii tui D. N. I. C. ». — Et fere idem est sensus alterius orationis quam paulo post consecratio­ nem recitat sacerdos dicens: « Supplices te rogamus, omnipo« tens Deus, iube haec perferri per manus sancti angeli tui in « sublime altare tuum, in conspectu divinae Maiestatis tuae, etc.». Quid, quaeso? Indigetne Christus praesentari in sublimi altari per angeli manus? Minime, sed nos ipsi signamur cum dicitur, tube haec perferri, ut scilicet acceptabiles effecti in conspectu (*) Benedictam, id est, coelestis gratiae benedictione repletam. Adscriptam, utique in libro illo in quo conscribuntur ii qui tibi placent. Ratam, hoc est, firmam et irrevocabilem. Rationabilem acceptabilem­ que, id est, vere spiritualem et tibi undequaque acceptam. DE FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE 539 Dei, quicumque ex terrestris altaris participatione, sacrosanctum Christi corpus ct sanguinem sumpserimus, « omni benedictione «caelesti et gratia repleamur». — Nunc autem idem omnino sensus est invocationis Graecorum, iuxta explicationem authen­ tice propositam et ab utraque parte acceptatam in Concilio Flo­ rentino: «Oratio illa non est ut conficiatur quod confectum est, « sed ut consequamur effectum sacramenti scilicet uniri cum «Christo, et incorporari, et dicamus cum Apostolo: Vivo ego, « iam non ego, vivit vero in me Christus. Dicit Basilius, (in « liturgia eius nomine vulgata): Rogamus et supplicamus, mitte « Spiritum Sanctum super nos et haec apposita munera, ut «nobis sint .salutaria, et facito istum panem, id est, fideles « Christianos figuratos hoc pane, incorporari corpori sancto « tuo, et uniri, et ut tuo spiritu vivificentur, quia nullus vivit «spiritu Christi, nisi sit corpus Christi... Haec est oratio: Fa« cito ut corpus tuum mysticum, participatione corporis tui « veri, consequatur remissionem peccatorum, gratiam Spiritus « Sancti, et aeternam beatitudinem. Haec est sententia verbo? « rum Basilii et Chrysostomi, et hoc sensu nulla est differentia « inter vos et nos » Q). Quod determinationes praedicati: Novi et aeterni testamenti, etc., ad essentiam secundae consecrationis non pertinent. — Nam verba illa, vel ex toto vel certe ex parte desiderantur in pluribus liturgiis orientalibus, de quarum tamen legitimitate dubitare non licet. Et non valet responsio quae in aliis quibusdam sacramentis afferri potest circa diversi­ tatem formarum quibus utuntur Graeci et Latini. Quidqud enim nunc sit de potestate relicta Ecclesiae ad determinandum in indi­ viduo materias et formas sacramentales, certum est hanc pote­ statem esse nullam quoad ea quae Christus per semetipsum determinavit; et quia omnia elementa huius excellentis sacra(‘) Apud Labbe, Tom. 18, pag. 1171 et seq. η r 'e •Sur·—* J QUAEST. LXXVlll. DE » ·.· menti fuerunt, expresse ab ipso Domino designata, non potest esse variatio aliqua vel discrepantia inter varias Ecclesiae par­ tes, quantum ad ea quae sunt de necessitate consecrationis. Accedit quod sola illa verba, hic est calix sanguinis mei, adaequate significant transubstantiationem, et nulla est assignabilis ratio cur magis requireretur determinatio ulterior in forma secundae consecrationis quam in forma prioris; nam et in con­ secratione corporis apud Lucam et Paulum quaedam habetur determinatio praedicati : Hoc est corpus meum, inquit, quod pro vobis datur ; deest autem in liturgia nostra. Accedit demum quod apud nos verbum effundetur est de futuro; ergo non assertive profertur, sed narrative tantum; ergo totum incisum non pertinet ad essentiam formae, quia oportet formam esse significativam eius quod hic et nunc de praesenti perficitur. Qua in re animadvertes, verba consecratoria historice simul et assertive proferri, caetera vero historice tantum. Dico quod verba in quibus consecrationis residet virtus, historice pro­ feruntur sicut constat ex contextu canonis missae in omnibus liturgiis, et simul assertive, quia alias non essent practica, nec applicarentur ad materiam praesentem, ac per consequens, non perficerent sacramentum. Et licet historica relatio non sit de necessitate sacramenti ut mox dicetur, multum tamen confert ad declarationem mysterii in quo nihil aliud agitur quam quod pri­ mus omnium Christus fecit, et per sacerdotis ministerium praesentialiter reiterat. Hinc, uti pulchre annotavit Bellarminus, sa­ cerdos in actione sacrificii usque ad illa verba : Qui pridie quam pateretur, agit personam suam et Ecclesiae, non Christi, quia eousque confitetur peccata sua, orat, et laudat. Ab illis autem verbis usque ad finem consecrationis, agit personam suam simul et Christi; intendit enim recitare quid Christus egerit et dixerit, et simul omnia imitari in persona Christi, ac si Christus per ipsius ministerium iterum omnia faceret et diceret, sicut revera invisibiliter ita fit. Et hinc est quod cum dicit, accepit panem, ipse simul accipit panem ; et cum ait, elevatis oculis in caelum, et ipse elevat oculos in caelum ; et cum ait, benedixit, et ipse benedicit, et cum ait, hoc est corpus meum, intendit quod sicut FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE 54l Christus super panem illum quem olim accepit, id dixit et dicendo fecit ut esset, ita etiam super panem istum qui nunc accipitur, idem Christus per os sui ministri, idem dicat et dicendo efficiat. Cum igitur necesse sit ut forma non tantum narrative, sed et assertive sive practice de praesenti enuntietur, si qua in­ veniantur quae practicae locutionis naturam non ferant, eo ipso ostenduntur non esse ipsius formae constitutiva, sed solummodo pertinere ad relationem eius quod olim Dominus fecit, et suo nomine in finem usque mandavit iterandum. Talia autem sunt verba de futuro prout in nostro canone iacent: Qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Convenientissime tamen Ecclesia Romana addidit essentia­ libus verbis consecrationis sanguinis omnia quae in missali le­ guntur, et quae tamquam a Christo dicta accepit, partim ex evangelio, et partim ex apostolica traditione. Haec enim faciunt ad declarandam virtutem sanguinis Christi, sive ut in passione effusi, sive ut in sacramento oblati, prout pulchre explicat S. Tho­ mas in corpore articuli et in responsionibus ad obiecta. Quod introductio historica: Qui pridie quam pate­ retur, etc., non requiritur ut conditio ad validitatem ne­ cessaria. — Ideo enim requireretur, quia verba hoc est corpus meum, non possent dici in persona Christi, nisi praemissa nar­ ratione eius quod in coena Christus gessit. Atqui, ut in Christi persona proferantur, sufficit ut dicantur a valido ministro et cum debita intentione, scilicet in vi institutionis evangelicae: Hoc fa­ cite in meam commemorationem. Nec potest exigi historica intro­ ductio quae tam cum intentione consecrandi quam cum eius ca­ rentia compossibilis est, sicut patet evidenter exemplo sacerdotis recitantis ad altare institutionem sacramenti in die Palmarum vel in festo corporis Christi. « Unde dicendum est quod si sacerdos « sola verba praedicta (hoc est corpus meum), proferret cum in« tentione conficiendi hoc sacramentum, perficeretur hoc sacra« mentum, quia intentio faceret ut haec verba intelligerentur * 540 >·> ’ .’huj ÿ: 'YVw' • -JL 9 QUAEST. LXXVHI. quasi ex persona Christi prolata, etiamsi verbis praecedentibus hoc non recitaretur. Graviter tamen peccaret sacerdos sic « conficiens hoc sacramentum, utpote ritum Ecclesiae non ser­ « vans » (l). THESIS L. (Art. 4). In verbis formalibus huius sacramenti est quaedam vir­ tus instrumentalis ad transubstantiationem efficiendam. i Λ Ratio sumitur ex generali doctrina circa formas sacramen­ torum Novae Legis, quae omnes efficiunt id quod significant; et quia forma sacramenti Eucharistiae significat transubstantiationem in facto esse, ut ostensum est supra (2), et confirmat S. Tho­ mas art. 2 huius quaestionis, necesse est ut habeat vim instrumentalem effectivam consecrationis seu conversionis panis et vini in corpus et sanguinem Christi. — Sumitur etiam argumentum ex iis Patrum testimoniis quae Eucharistiae consecrationem spe­ cialiter respiciunt; inter quae notissimum est illud Ambrosiastri, 1. 4 de Sacr., c. 4, quod affertur in argumento Sed contra: « Si, inquit, tanta vis est in sermone Domini lesu, ut inciperent « esse quae non erant, quanto magis operatorius est, ut sint ’« quae erant, et in aliud commutentur ». Et sic, quod erat panis ante consecrationem, iam corpus Christi est post consecrationem, « quia sermo Christi in aliud creaturam mutat », ut ibidem su­ bjungitur. Nunc autem, quod attinet ad modum efficientiae, S. Tho­ mas in corpore articuli semper pugnat contra eosdem adversa­ rios, id est contra eos qui dicebant, « nullam virtutem creatam « esse, nec in praedictis verbis ad transubstantiationem facien« dam, nec etiam in aliis sacramentorum formis, vel etiam in « ipsis sacramentis, ad inducendos sacramentorum effectus », sed (l) S. Thom., hic, art, 1, ad 4um. (*) Supra, Thes. 40. DK FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE 543 ponebant sacramenta esse causas abusive dictas, scilicet meras conditiones sine quibus non. Et si quis rite perpendat ea quae habet Angelicus in responsione ad 2um, ostendens discrimen transubstantiationis a creatione, ad quam nulla creatura potest cooperari, quia « in creatione non fuit aliquod extremum in quod « instrumentalis actio creaturae posset terminari », facile perspi­ ciet ipsum minime recedere ab iis quae scripserat in IV sen­ tentiarum, D. 1, q. 1, a. 4, q. 1, ad 6um: « Dicendum quod in « transubstantiatione duo sunt, scilicet recessus a termino, et ac« cessus ad terminum. Verba ergo sacramentalia pertingunt in« strumentaliter ad transubstantiationem quantum ad recessum «a termino a quo; sed quantum ad accessum ad terminum ad « quem, non pertingunt instrumentaliter nisi dispositive, sicut in «aliis sacramentis accidit». Sensus enim est: In transubstan­ tiatione, secus ac in creatione, datur positivus terminus a quo, scilicet substantia panis, cui per verba consecrationis imponitur necessitas ut divina operante virtute, transeat in corpus Christi ; et hoc modo verba praedicta pertingunt instrumentaliter ad tran­ substantiationem quantum ad recessum a termino a quo, quatenus aliquid ponunt circa terminum illum, qui iam debet recedere, et in aliud converti. Cum vero additur: sed quantum ad acces­ sum ad terminum ad quem, non pertingunt instrumentaliter nisi dispositive, sensus est quod non efficiunt perfective ipsam mu­ tationem, pro qua sicut pro creatione, infinita virtus requiritur. Et haec quidem contra eos qui vident oppositionem inter opi­ nionem iunioris et sententiam a seniore traditam in tertia parte Summae theologicae. Ast quoad rem ipsam, occurrit in praesenti difficultas, quia sacramentum exterius debet causalitate sua immediate pertingere ad id quod est sacramentum et res ; porro res et sacramentum in Eucharistia, est corpus Christi prout terminus transubstantia­ tionis ; oporteret igitur ut verba sacramentalia essent immediata transubstantiationis causa, adeoque causa perfectiva, et non dispositiva tantum. Verum facile respondetur quod Eucharistia est specialissimae conditionis inter omnia sacramenta, pro quanto in consecratione materiae perficitur per miraculosam panis con- • u.Mers*a*· *· i i* i S 544 QUAEST. LXXVI Π. versionem. Proinde non est necesse ut sit omnimoda paritas cum aliis sacramentis quoad immediationem effectus proximi, sed sui· ficit proportionalis similitudo. Atqui transubstantiatio adhuc vere dicitur effectus immediatus, quatenus nihil mediat inter ipsam et efficaciam sacramenti exterioris per modum rei, sed tantum per modum ordinationis quae statim transit simul cum substantia panis cui imponitur. Reliqua ad hanc quaestionem pertinentia, (art. 5-6), vel non indigent speciali expositione, vel iam in superioribus praeoccu­ pata fuerunt. DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE Quaest. lxxix. Declaratis iis omnibus quae ad materiam et formam huius sacramenti pertinent, sequitur consideratio de eo quod est res lanium; nam de re et sacramento dictum est ubi de ipsa materia. Restat itaque ostendendum qualiter res tam excellentis sa­ cramenti sit perfectio excellentissimae virtutum, id est charitatis qua homo adhaeret Christo et membris eius. Sed iam in ipso 9 limine quaestionis generaliter observandum est quod per omnia sacramenta datur charitas non habenti, et habenti augetur, quin tamen proprius Eucharistiae effectus confundi debeat cum effectu caeterorum. Duobus enim modis intelligitur infundi vel augeri charitas. Uno quidem modo, in quantum habitus charitatis na­ tura sua consequitur sanctificantem gratiam, eique in gradu intensitatis necessario commensuratur ; ex quo fit ut concomitanter inducatur per omnes causas quae justificationem utcum­ que conferunt aut perficiunt. Et sic, habitualis charitas omnium sacramentorum generalis effectus est. Alio modo intelligitur cha­ ritas per sacramentum dari vel augeri, quatenus sacramentum ad eam ordinatur ut ad proprium finem: ita scilicet ut speciale auxilium quod gratia sacramentalis addit super gratiam commu­ niter dictam, sit directe ad ipsam charitatem fovendam atque perficiendam. Et secundum hunc alium modum perfectio chari­ tatis asseritur esse proprius huius sacramenti effectus, prout ex dicendis in propositione sequenti apparebit. Porro speciale illud auxilium quo res Eucharistiae ab aliis sacramentalibus effectibus differt, in duobus consistit. Primo De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 35 546 QUAE8T. LXXl.X. quidem importat auxilium habituale iuxta alibi dicta (l) ; quod etsi non possit a nobis cum omni certitudine determinate expli­ cari, convenienter tamen diceretur esse dispositio quaedam, sa· nativa illius egoismi quo homo sibi soli inordinate adhaeret, et in se uno suum coarctat affectum. Superius quippe ostensum est quod omne sacramentum per gratiam sibi propriam alligat vulnus naturae lapsae suo proprio fini contrarium. Consequenter ergo dicendum videtur medicinalem Eucharistiae ligaturam ap­ poni contra illud naturae corruptae vulnus, ex quo provenit ut tam facile unusquisque ad suam modicam personam omnia re­ ferat ut ad finem, cum nihil sit quod magis directe impediat charitatem Dei et proximi (2). Verum, praeter speciale auxilium habituale, includitur etiam et actuale. Actuale autem auxilium nunc dico, ad fervidos amoris actus quos sacramentum in ipsa sui applicatione excitare natum est. Unde S. Thomas, art. 4 huius quaestionis, in corpore: « Res huius sacramenti est cha« ritas, non solum quantum ad habitum, sed etiam quantum ad « actum qui excitatur in hoc sacramento ». Et in IV, D. 12, (1) Supra, de sacram, in gener., Thes. 5. (2) « Quando affectus vel appetitus omnino imbuitur forma boni « quod est sibi obiectum, complacet sibi in illo, et adhaeret ei quasi x fixum in ipso, et tunc dicitur amare ipsum. Unde amor nihil aliud est « quam quaedam transformatio affectus in rem amatam. Et quia omne « quod efficitur forma alicuius, efficitur unum cum illo, ideo per amo« rem amans fit unum cum amato quod est factum forma amantis... « Unumquodque autem agit secundum exigentiam suae formae, quae «est principium agendi, et regula operis; bonum autem amatum est « finis, finis autem est principium in operabilibus, sicut prima principia « in cognoscendis. Unde sicut intellectus formatus per quidditaces re« rum, ex hoc dirigitur in cognitione principiorum quae scitis terminis « cognoscuntur, et ulterius in cognitionibus conclusionum quae notae «fiunt ex principiis: ita amans, cuius affectus est informatus ipso «bono..., inclinatur per amorem ad operandum secundum exigentiam « amati, et talis operatio est maxime sibi delectabilis, quasi formae suae « conveniens... Cum enim amans amatum assumpserit quasi idem sibi, « oportet ut quasi personam amati amans gerat in omnibus quae ad « amatum spectant, et sic quodammodo amans amato inservit, in quan« turn amati terminis regulatur». S. Thom., in III, D. 27, q. 1, a. 1. DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE 547 q. 2, a. 2, q. 1, ad 2"“: « In hoc sacramento, non solum con« fertur gratia habitualis, sed excitatur fervor actualis devo« tionis », Et haec quidem praemissa velim ut praeluceant expositioni principalis propositionis, quae sic effertur: THESIS LI. (Art. 1). Propria res Eucharistiae est spiritualis transformatio hominis in Christum per charitatem. quae inter communi­ candum non solum datur quantum ad habitum, sed etiam excitatur in actum; omnemque effectum quem materialis cibus et potus agunt quoad vitam corporalem, sustentando, augendo, reparando, et delectando, sacramentum hoc ope­ ratur quoad vitam spiritualem. Hic primo notandum quod posterior propositionis pars non est nisi amplior declaratio prioris.. Omnes enim effectus susten­ tationis, augmenti, reparationis, et delectationis, continentur implicite in spirituali illa transformatione per charitatem quae primo loco asseritur, sed explicantur distinctius, ducta analogia ab effectibus cibi et potus materialis, adhibitisque ipsis terminis quibus post S. Thomam, (hic in corpore), Concilium Florenti­ num utitur in decreto pro Armenis. Insuper animadvertendum quod non proponuntur omnes effectus hic recensiti, tamquam aeque necessario causati per sacramentum, id est tamquam re­ spondentes eidem dispositionum sufficientiae; alia enim est ratio gratiae habitualis, et alia ratio actualis fervidaeque charitatis quae in sacramenti sumptione excitatur. Ad veritatem proposi­ tionis sufficit ut Eucharistia per se nata sit causare quidquid hic asseritur, etsi vel propter carentiam devotionis, vel propter quod­ libet aliud impedimentum, (quod relinquitur infra examinandum), non omnes dictos effectus consequatur, etiam in eo qui non sa­ crilege communicat. Quod res Eucharistiae est transformatio hominis in Christum per amorem. — Hoc imprimis demonstrant verba Domini, Ioan. VI-56, ubi declarans quis futurus sit effectus sa­ cramenti quod tunc promittebat: « Qui manducat, inquit, ineam « carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo ». Atqui manere in altero, et habere alterum manentem in se, quae­ dam circumlocutio» est qua amoris perfectio et transformatio amantis in amatum exprimitur. Dicitur enim, 1 Ioan. IV-16: « Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo », quod est dicere, proprium amoris esse ut faciat mutuam inhaesionem qua amans manet in amato et habet amatum manentem in se. Nec a longe petenda ratio est, quia secundum quod amans re­ putat voluntatem et bona amici sicut sua, sic manet in amato, quasi sequens id quod est intimum amati ; et vice versa, secun­ dum quod vult et agit propter amicum sicut propter seipsum, reputans amicum idem sibi, sic habet amatum manentem in se, quasi impressum in affectu suo per quamdam complacentiam. Talis igitur est effectus huius sacramenti in homine communi­ cante, qui a sua forma quodammodo recedit ut in Christum dilectum transferatur, soluto eo quo continebatur intra semetipsum ; nam, « sicut res naturalis non amittit formam nisi solutis « dispositionibus quibus forma in materia retinebatur, ita oportet « quod ab amante terminatio illa qua intra terminos suos tan. S. Thom., hic, a. 1, ad 2um, 1 DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE 553 dam determinationes, doctrinae praecedentis; et ideo, pro ea parte quae respicit sacramentum in quantum huiusmodi, brevi­ ter expediuntur. In art. 2 dicitur hoc sacramentum causare adeptionem vi­ tae aeternae. Et ratio est quia Eucharistia non solum dat gra­ tiam, sed etiam speciale auxilium ad perseverandum in illa. Gra­ tiae autem et charitati in finem conservatae debetur gloria. Recte igitur adeptio gloriae huic sacramento attribuitur tamquam spe­ cialis eius effectus. — Item, gloria procedit ex gratia; gratia causatur per sacramenta ; sacramenta autem sunt vel Eucharistia, vel quaedam alia ad ipsam ordinata ut ad suum finem suamque consummationem ; ergo a primo ad ultimum, gloria causatur per Eucharistiam, vel in se, vel in aliquo sui inchoativo susceptam. In art. 3 docet S. Thomas effectum Eucharistiae non esse regulariter remissionem peccati mortalis, quia cum hoc sacra­ mentum sit per excellentiam sacramentum vivorum, accedens cum conscientia peccati committit grave sacrilegium, et indicium po­ tius sibi manducat et bibit. — Operatur tamen Eucharistia pri­ mam iustificationem in eo qui peccati conscientiam et affectum non habens, bona fide attritus accedit, ut dictum est in supe­ rioribus ubi de sacramentis in communi. Unde, ad id quod im­ ploratur in quadam postcommunione, sit (hoc sacramentum) abhitio scelerum: « Dicendum quod petimus ut sit ablutio, vel eo« rum quorum conscientiam non habemus secundum illud Psalm. «XVIII-13: Ab occultis meis munda me... vel etiam ut nobis « robur detur ad scelera vitanda » (*). In art. 4 dicitur quod hoc sacramento remittuntur venialia: illa, inquam, venialia quorum est in homine dolor et victualis saltem retractatio. Adhuc tamen disputant quidam de modo quo per Eucharistiam fit haec remissio, et solutio pendet ex dicen­ dis in materia de Poenitentia. Interim vero non oportet alium modum agnoscere praeter illum qui in confesso est apud omnes, et qui solus indicatur a S. Thoma in praesenti ; videlicet me­ diantibus actibus charitatis qui excitantur ex virtute sacramenti, (*) Hic, ad lum. 554 : pro quanto includunt venialium displicentiam saltem virtualem, « puta cum aliquis hoc modo fertur secundum affectum in Deum « et res divinas, ut quidquid sibi occurreret quod eum ab hoc « motu retardaret, displiceret ei, et doleret se commisisse, etiamsi « actu de illo non cogitaret » (l). In art. 5 dicitur sacramentum Eucharistiae ex quadam con­ comitantia remittere temporalem poenam peccati. Duo ergo ibi affirmantur. — Primum est quod non fit haec remissio directe ex vi sacramenti, quia hoc sacramentum directe non tollit nisi id quod contrariatur fini eius ; porro reatus poenae temporalis nec charitati nec fervori charitatis est oppositus. — Alterum est quod remissio illa concomitanter obtinetur, eo quod charitatis actus quos excitat Eucharistia, non solum meritorii sunt, verum etiam satisfactorii, et ideo « ad principalem effectum homo con­ ii sequitur remissionem poenae, non quidem totius, sed secundum « modum suae devotionis et fervoris ». In art. 6 docet S. Thomas, Eucharistiam praeservare a pec­ catis futuris, tum quia sustentat et auget spiritualem vitam, tum quia minuit causas tam exteriores quam interiores peccati: exte­ riores quidem, nam sacramentum hoc « in quantum est quod­ « dam signum passionis Christi per quam victi sunt daemones, « repellit daemonum impugnationem » ; interiores vero, nam « licet non directe ordinetur ad diminutionem fomitis, diminuit « tamen fomitem ex quadam consequentia, in quantum auget « charitatem » (3). Tandem in art. 7 dicitur Eucharistia in quantum sacramentum est, non prodesse nisi soli sumenti; quo tamen non obstante, recte admodum et pie, vel pro animabus purgantibus, vel pro aliis adhuc inter vivos degentibus fideles communicant. Primo quidem quia contingit ut communioni sacramentali sit quandoque annexa indulgentia defunctis applicabilis. Secundo quia ipsa communio est excellens actus religionis qui potest pro alio ofierri quoad satisfactionem ex opere operantis, sicut alia (1) Infra. Quaest. 87, a. 1 in corp. (2) Hic, ad 3nm. de effectibus sacramenti eucharistiae 555 quaelibet bona opera, et sic ei prodesse per modum suffragii. Tertio et maxime, quia hoc sacramentum habet specialem effi­ caciam ad excitandum fervorem charitatis, adeoque ad redden­ dum hominem magis aptum ut impetret a Deo id quod aliis obtinere vult, et in hunc sensum accipi potest illud Apostoli, 1 Cor. XV-29: Alioquin quid faciunt qui baptizantur, (hoc est, qui se purificant) pro mortuis. Notandum denuo est, eamdem esse rationem unionis cum Christo, et cum membris eius. Quare, si res Eucharistiae est perfecta unio ad Christum per amorem, eo ipso est perfecta corporis mystici unitas, iuxta superius praemissa in ipso limine totius disputationis (*). Notandum praeterea, qiioad tempus in quo confertur effe­ ctus sacramenti, distinctionem esse facienduiÿ inter effectum gra­ tiae habitualis, et effectum actualis charitatis. — De gratia ha­ bituali, certum est quod homini rite disposito confertur ipso instanti quo primum applicatur sacramentum, id est quo pri­ mum species sunt manducatae ; sin autem post sumptionem di­ spositiones adveniant, modo tamen ante specierum corruptionem, tunc tantum sequitur effectus ; sed nec improbabiliter diceres augeri posse sacramentalem gratiam habitualem toto tempore praesentiae Christi, si ex parte communicantis maior adveniat dispositio. — De effectu vero qui in actuali fervore charitatis reponitur, dubium esse non potest quin aequaliter influatur, quantum est ex virtute sacramenti, quamdiu sacramenti ipsius perseverat applicatio. « Est enim tunc praesens corporaliter in « nobis (Christus), ac per hoc, pascens et illuminans spiritua« liter animam, ut sic etiam illud impleatur : Quamdiu sum in « mundo, lux sum mundi. Attestatur autem huic sententiae ne« cessaria mentis occupatio communicantium, et praecipue sa- (*) « Quel est donc le vrai effet, et la chose, pour ainsi parler, < de ce sacrement? Être incorporé à Jésus Christ, lui être parfaitement « uni selon l’esprit..., sans jamais être en division ni en froideur, ni « avec lui, ni avec aucun de ses membres ». Bossuet, Méditations sur l’Evangile, la Cène, 49êm° jour. i I 556 QVAEST. LXXIX. « cerdotum, circa reverentiam exteriorem sacramenti, ne scilicet « aut sanguis effundatur, aut partes hostiae dentibus aut palato « haereant, et huiusmodi » ςι). Cum enim actuales fervoris ef­ fectus requirant dispositionem actualis recollect i on is, ut in se­ quenti propositione dicetur, hinc fit ut sacramenti influxus in tempore consequente sumptionem magis quam in sumptione ipsa, ex natura rei debeat persentiri. THESIS LII. (Art. 8;. Effectus huius sacramenti, qua parte respicit actualem fervorem charitatis, impeditur per defectum actualis recollectionis et affectum ad venialia ; sed qua parte consistit in qualicumque augmento habitualis gratiae, nullam aliam dis­ positionem per s^requirit praeter statum amicitiae cum Deo. § 1- Superest ut de dispositionibus ad sacramenti fructum re­ quisitis nonnulla dicantur. De qua re imprimis statuitur, effe­ ctui aditalis fervoris obstare divagationem mentis, necnon et affectum cordis adhuc venialibus vanitatibus inhaerentis. Obstat, inquam, mentis divagatio, undecumque illa prove­ niat, etiam ex causa naturali, minimeque culpabili. Et ratio est quia ad omnem effectum ex opere operato requiritur carentia dispositionis contrariae, ut dictum est ab initio, ubi de sacra­ mentis in communi. Sed divagatio mentis, ex quacumque causa procedat, est impedimentum ad audiendam vocem Dei actu pul­ santis cor, adeoque est obex ad fervidos actus qui ex auditione consequuntur. Obstat potissimum affectus ad venialia, qui proportionaliter contrariatur fervori charitatis, sicut affectus ad mortale peccatum contrariatur substantiae charitatis. Fervor (*) Caietan., in 3*® Part, q. 79, a. 1. DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE 33 I enim metaphorice nunc dicitur, similitudine desumpta ex liquido quod ebullit, et extra vas in quo continetur, erumpit : quatenus tunc fervet charitas, quando per actum sibi proprium exit quo­ dammodo extra se, referendo ad Deum super omnia dilectum omnes hominis affectus et amores. Atqui veniale peccatum est quidem compossibile cum amore Dei super omnia, quia non est contra ordinem ultimi finis ; sed cum sit praeter ordinem illum, non est ad Deum dilectum referibile, et ideo affectus inhaerens ad veniales vanitates impedit ne ferveat charitas, impediendo ne actu reducat in Deum cuncta quae in homine sunt et pro­ cedunt ab homine. Observandum tamen quod fervor habet gra­ dus, et potest esse quoad aliqua, quin exsistat quoad omnia ; unde etiam dari potest talis inhaesio ad venialia, quae non ex toto impediat fervoris effectum, sed vel ex toto vel ex parte. Ad rem S. Thomas in IV, D. 16, q. 2, a. 1, ad 2nm : « Quod« libet peccatum mortale opponitur cuilibet quantumcumque « parvae charitati ; non autem quodlibet veniale opponitur cui« cumque fervori charitatis. Dicitur enim fervor charitatis per « similitudinem, secundum quod ad exteriora quodammodo ebul« liendo refunditur ; ex illa autem parte qua veniale committi« tur, charitatis fervor non apparet, sed aliquid praeter chari« tatem. Unde quamvis sit fervor charitatis quantum ad aliqua, « potest tamen esse tepiditas quantum ad alia, et sic non qui« libet fervor opponitur cuilibet veniali ; unde non est similis « (omnino) comparatio peccati mortalis ad charitatem, et venia« lis ad fervorem charitatis ». Hactenus de obice ad effectum actualis refectionis (*). (‘) Haec impedimenta bene reducit Lugo, Disp. 12, Sect. 4, n. 94, ad tria sequentia : « Primo ex eo quod homo acceptis illis auxiliis qui< bus excitatur ad actus fidei et dilectionis... non cooperetur... Item «si, (quod maximum impedimentum esse solet), animae palatus mor« bidus sit, et rerum temporalium aflectu praepeditus ; tunc enim, sicut « infirmis frequenter accidit, Christi praesentia etiam credita et consi« derata non multum sapit, quia animae gustus praeoccupatus est hu< more diverso. Ex parte etiam corporis potest aliquando impedimen· < tum provenire ; nam si adverse valetudine nimium gravetur, aut --------------------------- QUAEST. LXX1X. Sed nunc ulterius inquiritur utrum ad effectum etiam gratiae sacramentalis habitualis, praeter antecedentem gratiae sta­ tum qui per se loquendo exigitur ne sit sacrilega communio, exigatur etiam ut dispositio necessaria, actualis devotio. Plures antiqui doctores vel dubitant vel habent modos lo­ quendi faventes affirmativae sententiae. Dicit enim S. Thomas in IV, D. 12, q. 2, a. 1, q. 3 : « Quia interdum absque mor« tali peccato actualis deyotio impediri potest, cum distractio« nes variae ipsam impediant..., absque peccato mortali potest « effectus huius sacramenti impediri : ita quod aliquis augmen« tum gratiae non consequatur, nec tamen reatum peccati mor« talis incurrat, sed forte reatum venialis peccati, ex hoc quod « imparatus accedit ». Dicit etiam S. Bonaventura in IV, D. 12, part 2, a. 1, q. 1 : « Ad illud quod quaeritur, utrum vir iustus recipiat effi« caciam, dicendum quod si se debite praeparet, recipit ; alio« quin si ex quodam torpore, vel ex distractione non se debite « praeparat, aut nullam, aut modicam reportat efficaciam, quam« vis non incurrat mortalem offensam ». Et infra : « Tunc spi« ritualiter manducat, (vir iustus), quando movetur motu fidei « et charitatis, quia tunc masticat et incorporat ; et ideo si ne« gligit, non reportat effectum ». Dicit praesertim Caietanus in 3aia Part., q. 79, η. 1 : « Hic « sensus, (puta, quod per hoc sacramentum augeatur intensive « habitualis gratia tunc cum sumitur, etiamsi nullus interior cha« ritatis actus ob mentis distractionem interveniat), favorabilis « est, et demulcens aures multitudinis innumerabilium sacerdo- « vehementi aliquo dolore afficiatur, debilitatur animae virtus ad sen« tiendam dulcedinem spiritualem, eo quod ex natura rei eadem anima «nimium dispersa et attenta ad aliud vehemens obiectum, non potest « attendere ad hoc aliud, quantum opus esset ad eiusmodi delectatio« nem experiendam ». i A DE KEEECTiBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE 559 « tum quasi quotidie celebrantium, qui tamen seipsis meliores * non quotidie fiunt. Mihi autem hinc ordiendo, sensus iste ve< rus non apparet. Si enim qualibet sumptione Eucharistiae « augeretur gratia infinitorum pene sacerdotum quos credimus « vere in gratia celebrare, charitas iam esset maior intensive, «quam credi rationabile sit: cum tanta magnitudo charitatis « in tanta multitudine, otiosa appareat, quoniam nec extra ap« parent, nec interius de seipsis testantur actus similes ferven­ te tissimae charitatis. Et tamen certum est quod sicut amor Dei « non est otiosus, sed operatur magna si est, ita tam magna « augmentatio amoris Dei non est otiosa, sed operatur multo « maiora quam prius... Consequenter, si longe maiora operari «renuit, longe maior charitas non est; et tamen longe maior « ponitur esse in singulis celebrationibus, quantumcumque pa« rum crevisset charitas sacerdotis, qui tot annis diebus fere « singulis in gratia celebravit ». Et post multa interiecta con­ cludit Caietanus : « Manducatio sacramentalis quae actualiter fit, « significat manducationem spiritualem quae interius exerceri « debet. Et ubi nonnisi in sui principio, hoc est in habitu sal« vatur, licet ad vitandum fictionis peccatum mortale sufficiat, « ad nutriendum tamen animam nihil prodest; imo hinc et anima « malum venialis peccati, et corpus damnum infirmitatis, imbe« cillitatis, aut etiam mortis quandoque incurrit, dicente Apo« stolo : Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt « multi. Hanc ergo poenam corporalem puto saepe a Deo in« fligi ob parvam praeparationem quae fit ad hoc sacramen« tum ». Sed contra hanc sententiam est rata et decisa sententia S. Thomae in praesenti, ubi docet venialia peccata actu exercita impedire effectum sacramenti quoad actualem refectionem, sed non quoad aliquale habitus augmentum; venialia vero praeterita, quorum affectus nec actu nec virtute manet, non obstare quo­ minus plenarie gratiam sacramenti consequatur qui devote ac­ cedit: «Actualis refectio spiritualis dulcedinis impeditur, inquit, « si aliquis accedat ad hoc sacramentum per peccata venialia • 560 QVAKST. LXXIX. « mente distractus: non autem tollitur augmentum habitualis « gratiae vel charitatis ». Et facile demonstratur haec assertio, quia illa sola dispo­ sitio est per se necessaria ad recipiendum cum aliquo fructu Eucharistiae sacramentum, quae sola exigitur ut non sit sacri­ lega communio. Atqui ex omnium consensu et ex aperta do­ ctrina Tridentini, Sess. XIII, cap. 7, sola dispositio quam quis debet habere ne sacrilege communicet, est status gratiae vel conservatus, vel si opus sit, per sacramentalem confessionem recuperatus. Ergo defectus actualis devotionis non tollit augmen­ tum habitualis gratiae vel charitatis. — Maior argumenti con­ stat, eo quod omnis suscipiens sacramentum tenetur sub %ravi procurare ne frustra et in vanum recipiat ipsum sacramentum; infructuosa enim sacramenti susceptio est per se abusus sacra­ menti, qui nonnisi ratione ignorantiae sive bonae fidei potest a mortali excusari. Unum ergo de duobus: vel communicare cum solo statu gratiae absque actuali devotione est per se grave sa­ crilegium, quod nemo dicit; vel si non est sacrilegium, impossi­ bile est ut sit penitus infructuosa communio. Ad auctoritatem ergo S. Thomae in IV Sententiarum, dicendum quod ibi non negat augmentum habitualis gratiae, sed solum effectum actualis fervoris, ut patet ex verbis quae locum obiectum immediate antecedunt : « Cum hoc sacramen« tum perficiat coniungendo fini, ad hoc quod effectum suum « plene habeat in sumente, oportet quod adsit actualis devotio. « Et quia interdum absque mortali peccato, etc. ». — Quod autem ad S. Bonaventuram attinet, cum ipse sub disiunctione dicat, aut nullam, aut modicam reportat efficaciam, nihil con­ cluditur. Ad rationes vero Caietani in primis dico nullius robo­ ris esse experimentale argumentum quod tanti facere videtur. Agitur quippe de illo qui crebro, puta omni die communicat cum magna negligentia et absque ullo conatu ad proficiendum in virtute, ad recolligendum se in oratione, etc., etc. De huius­ modi ergo potest fieri duplex hypothesis: una favorabilis, sed 561 DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE rarissima, ut videtur ; altera non favorabilis, sed frequentior ; consideremus utramque. Hypothesis sane frequentior est, quod huiusmodi commu­ nicans identidem labitur in mortale, quia magna illa vitae tepiditas et frequentia peccata venialia quae in celebratione sa­ cramenti committuntur, disponunt ad mortale secundum dicta Sanctorum ; unde iam negari debet suppositum ex quo procedit argumentum. Suppositum enim erat, quod sacramentalis gratia Eucharistiae accrevit in tali homine secundum numerum omnium communionum quas fecit ab initio. Porro per mortale peccatum deperditur praecedens gratia ; quando autem homo redit ad poe­ nitentiam et denuo iustificatur, quaeri posset utrum ipso facto restituatur ei tota gratia quam prius quocumque ex titulo ha­ bebat. Equidem affirmative respondent moderni in materia de reviviscentia meritorum, sed negant antiqui, ut videre est apud S. Thomam infra, Q. 89 per totum. Certe si de gratia sacramentali agatur, illa sola dici potest restitui, cuius adhuc manet in homine titulus et ratio ; et quia in Eucharistia res et sacra­ mentum non est in suscipiente, sed in materia consecrata, gra­ tia per Eucharistiam praecedenter habita nunquam reviviscit. Ecce ergo subtrahitur ipsum totius argumentationis suppositum. Nunc autem si consideretur hypothesis favorabilior, eademque rarissima, in qua homo crebrius cum magna tepiditate vi­ tae et magna negligentia sumens Eucharistiam, a mortalibus se praeservat, tunc dico quod haec ipsa praeservatio foret egregius quidam, et maxime proportionatus effectus gratiae sacramentalis in eo continuo accrescentis, quin oporteat invenire heroica illa opera virtutum de quibus loquitur Caietanus. — His adde tri­ plicem observationem. Primo, in his qui tepide accedunt, au­ gmentum habitualis gratiae est minimum. Secundo, habitus per se infusi, etsi dent inclinationem ad suos actus, tamen non dant illam facilitatem quae consistit in remotione extrinsecorum im­ pedimentorum; directe enim et formaliter nec mortificant pas­ siones, nec excludunt habitus vitiosos acquisitos, nec tollunt ar­ duitatem virtutis ; quo fit ut post infusionem habitualis gratiae, eiusque augmentum, contingere facile possit ut homo in ratione De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 36 562 QUAEST. LXXtX. vivendi non admodum mutetur nisi generose per mortificationis studium sese exerceat. Tertio, insignia virtutum opera non so­ lum supponunt gratiam habitualem, sed etiam et maxime pro­ cedunt ex charitatis fervore qui in tepide communicante ex eius indispositione impeditur. Caeterum, quomodo ex doctrina ista minime sequatur quod frequens communio sit semper expediens ad animae salutem, apparebit ex dicendis in quaestione sequenti, ad art. 10. DE USU EUCHARISTIAE F Quaest. lxxx. Deinde considerandum est de usu sive sumptione huius sa­ cramenti. Sed quia multa ad hanc quaestionem pertinentia partim quidem obvia sunt, partim vero in theologia morali explicari so­ lent, visum est ea tantum breviter et perpaucis attingere, quae et potioris momenti esse, et scholastica expositione indigere vi­ debuntur. (Art. 1-2). De triplici ratione hoc sanctum sacramentum accipiendi. — Recte et sapienter, inquit Tridentinum Sess. XIII cap. 8, Pa­ tres nostri tres rationes hoc sanctum sacramentum accipiendi dis­ tinxerunt: sacramentaliter tantum, spiritualiter tantum, sacramentaliter simul et spiritualiter. Communio sacramentalis tantum, illa est qua sacramentum re sumitur et valide applicatur, sed absque fructu gratiae propter obicis exsistentiam. Spiritualis tantum, qua quis solo affectu et desiderio manducat corpus Christi, et ex hac manducatione in voto, consequitur aliquem fructum ex opere ope­ rantis. Sacramentalis simul et spiritualis, qua sacramentum in re sumitur, et cum fructu ex opere operato. Ex hac distinctione confirmatur responsio in superioribus tradita ad varia Augustini loca, ubi videtur sanctus ille Doctor asserere quod ab impiis non sternitur corpus Christi. Dicendum enim cum Bellarmino (f), « saepissime apud Augustinum, illud « solum dici tale et vere tale, quod habet effectum suum con« iunctum ; res enim ex fructu aestimantur. Itaque illos dicit vere (!) Bellarminus, de Euchar., 1. 1, c. 13. B B 564 QUAEST. LXXX. « comedere corpus Christi, qui utiliter comedunt; quo modo etiam « nos vulgo dicimus aliquem nihil comedisse, qui tam parum comédit, ut non sufficiat ad eius vitam sustentandam; aut certe, « quod comedit non retinet, sed continuo eiicit... Denique in « serm. 2 de verbis Apostoli a Calvino citato Augustinus dicit: . Bossuet, Traité de la communion sous les deux espèces, Part. 1, c. 4. • -i IL· DE CSU EUCHARISTIAE 573 Accedit et aliud solem ne documentum in missa praesanctificatorum quam ab antiquo Latini celebrant in die Parasceves, Graeci vero per singulos dies quadragesimae, exceptis Sabbatis et Dominicis. Fit enim in ea sumptio sacramenti sub una tan­ tum specie reservati. Haec igitur et alia plurima quae brevi­ tatis gratia omittimus, constantem atque universalem Ecclesiae fidem evidenter attestantur; unde etiam nihil mirum est si con­ suetudo denegandi populo usum calicis,- fuerit ubique locorum absque reclamatione introducta. Caeterum, nec deest ratio scripturalis, quia ut ratiocinatur Tridentinum, Sess. XXI, cap. 1: «Qui dixit : Nisi manducave« ritis carnem Filii hominis, ei biberitis eius sanguinem, non ha« bebilis vitam in vobis, dixit quoque: Si quis manducaverit ex « hoc pane, vivet in aeternum. Et qui dixit: Qui manducat meam « carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, di­ « xit etiam : Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. « Et denique, qui dixit: Qui manducat meam carnem, et bibit « meum sanguinem, in me manet et ego in illo, dixit nihilo­ « minus: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum·», in­ differenter attribuendo effectum refectionis animae, sive sumptioni solius speciei panis, sive sumptioni utriusque simul (*). Ad difficultatem igitur ortam ex verbis praecitatis : Nisi man­ ducaveritis carnem, etc., dicendum est inhaerendo contextui sive (l) « Sur ce fondement inébranlable l’Eglise a administré la commit« nion en plusieurs manières différentes. Elle l’a portée aux absents; les < malades l’ont eue sous l’une des espèces; les petits enfants l’ont eue « sous l’autre; les fidèles l’ont emportée dans leur maison, encore que «Jésus-Christ n’eût rien fait ni rien dit de semblable, et l’ont emportée « sous la seule espèce du pain. Les Grecs ont mêlé les deux espèces, « et les ont données au peuple toutes deux ensemble. Tout est bon, «pourvu qu’on ait Jésus-Christ des mains de l’Eglise. Car c’est l'effet « véritable que doivent opérer dans chaque fidèle ces différentes manières « de communier: elles doivent, dis-je, nous apprendre que la plus néces· < saire disposition qu’il faut apporter à l’Eucharistie, c’est d’en appro« cher avec un sincère et parfait attachement à l’Eglise. Elle est le corps « de Jésus-Christ: il faut être incorporé à l’Eglise, pour l’être au Sauveur >. Bossuet, Méditations sur l’Evangile, la Cène, 55dme jour. 574 QUAEST. LXXX. aliis sententiis quae huic propositioni lucem afferunt, sensum esse huiusmodi: Nisi sumpseritis hoc sacramentum, quod est tum caro mea sub specie panis, tum sanguis meus sub specie vini, non habebitis vitam in vobis: ita scilicet ut praeceptiva locutio nos alliget, non tam materiali sumptioni utriusque speciei, quam ipsi substantiae Salvatoris quae indiscriminatim sub alterutra conti­ netur (*). Nec tamen frustra insistit Christus contradistinguendo manducationem carnis a potu sanguinis, quia per hunc loquendi modum inculcat mysterium cruentae passionis, cuius est Eucha­ ristia memoriale et imago, significans se daturum fidelibus sub­ stantiam suam quasi obsignatam nota et charactere mortis suae (2): corpus videlicet sacramentaliter separatum a sanguine et san­ guinem sacramentaliter separatum a corpore, ut unusquisque (l) Ad rem Bellanninus, de Euchar. 1. 4, c. 25 : « Hebraei ut plu< rimum simplicem coniunctionem ponunt, cum tamen subintelligant ne« gationem praecedentem... Caeterum, ut dixi, interpretes non raro imi« tantur phrasim hebraicam, et hoc modo verba Domini hebraice vel « syriace a Domino pronuntiata loannes quidem graece scripsit, sed « phrasim hebraicam servare potuit, ut hic sit sensus : Nisi manducave« ritis carnem Filii hominis, et nisi biberitis eius sanguinem, id est, si «neque manducaveritis, neque biberitis, etc.». (2) « Pourquoi a-t-il séparé dans sa parole ce corps et ce sang qu’il « ne voulait séparer effectivement que durant le peu de temps qu’il fut «au tombeau, si ce n’est pour nous faire entendre ainsi, que ce corps « et ce sang dont il nous nourrit et nous vivifie, n’en auraient point la « vertu, s’ils n’avaient une fois été actuellement séparés, et si cette sé« paration n'avait causé au Sauveur la mort violente qui l’a rendu notre « victime? Si bien que la vertu de ce corps et de ce sang venant de « sa mort, il a voulu conserver l’image de cette mort, quand il nous les « a donnés dans sa sainte Cène, et par une si vive représentation nous < tenir toujours attachés à la cause de notre salut, c’est-à-dire, au sa< crifice de la croix. Selon cette doctrine, nous devions avoir sous une < image de mort notre victime vivante : autrement nous ne serions pas «vivifiés. Jésus-Christ nous dit encore à la sainte table: Je suis vivant, « mais j'ai été mort, et vivant en effet, je porte seulement sur moi « 1 image de la mort que j’ai endurée. C’est aussi par là que je vivifie, « parce que par la figure de ma mort une fois soufferte, j’introduis ceux « qui croient, a la vie que je possède éternellement ». Bossuet, Traité de la communion sous les deux espèces, Part. 2 c 9 • · DE USU · EUCHARISTIAE û/5 nostrum ad sacram semper mensam accedat quasi ad victimam e cruce pendentem, et ad aperturam sacratissimi lateris, « pas« sioni Domini communicando, inquit Augustinus, et suaviter < atque utiliter recondendo in memoria, quod pro nobis caro « eius crucifixa et vulnerata sit ». Sed sive unam sive utramque speciem quis accipiat, semper mysterium hoc adimplet et an­ nuntiat Domini mortem, quia semper accipit corpus Christi separatim a sanguine consecratum, in commemorationem cruentae oblationis eius. Animadvertes demum Tridentinum consulto dixisse, nulla gratia necessaria ad salutem eos defraudari, qui unam solam speciem accipiunt (*), quia noluit dirimere controversiam inter catholicos exsistentem : an scilicet tam fructuosa sit communio sub sola specie panis, quam sub utraque simul. Consequenter autem ad ea quae initio huius tractatus dicta sunt, concludimus sumptionem unius speciei non solum ad salutem sufficere, ve­ rum etiam afferre communicanti integralem effectum sacramenti. De adoratione debita huic sanctissimo sacramento. Ad quaestionem de usu sacramenti quodammodo reducitur quae­ stio de eius adoratione, quia adoratio debet usum antecedere et concomitari. Specialis est autem in hac parte Lutheranorum error quem solemni anathemate reprobavit Tridentinum, Sess. XIII, can. 6 : « Si quis dixerit in sancto Eucharistiae sacramento, « Christum Unigenitum Dei Filium non esse cultu latriae etiam « externo adorandum ; atque ideo nec festiva peculiari celebritate « venerandum..., vel non publice, ut adoretur, populo proponen« dum, et eius adoratores esse idololatras, anathema sit ». Sane vero pudet ad argumenta descendere, praesertim cum iis qui videre non valent qua ratione adorationis debitum ad realem praesentiam consequatur. Quod enim dicunt non esse adorandum sacramentum, quia fuit a Domino ut sumatur instii1) Trid. Sess. XXI, cap. 3. .· 576 Q L’A EST. LXXX tutum, purum sophisma est. Numquid adoratio impedit aut ex­ cludit usum? Imo vero, ideo vel magis adorandus in Eucharistia Christus, quia in ea propter nos praesens est, totus in usus nostros impensus. Nunc autem, si diserta antiquitatis testimonia requirant: illius dico antiquitatis in qua ex ipsorum confessione ab idololatriae labe adhuc pura erat Ecclesia, audiant Cyrillum Hierosolymita­ num, cateches. mystag. 5, n. 21, neophytos instruentem de modo quo ad communionem accedere debent: «Adiens igitur, ne ex« pansis manuum volis, neque disiunctis digitis accede, sed si« nistram velul thronum subiiciens dexterae, utpote Regem su« scepturae, et concava manu suscipe corpus Christi, respondens: « Amen. Postquam autem caute oculos tuos sancti corporis con« tactu sanctificaveris, illud percipe, advigilans ne quid ex eo « tibi depereat; quod enim intercidere patieris, id tibi tamquam « ex propriis membris diminutum puta... Tum vero post com« munionem corporis Christi, accede et ad sanguinis poculum, « non extendens manus, sed pronus, et adorationis ac veneralio« nis in modum, dicens amen, sanctificeris, ex sanguine Christi « quoque sumens... Postremo expectans orationem, gratias age « Deo qui te tantis mysteriis impertire dignatus est ». Audiant Augustinum, Enarrat, in Psalm. 98, n. 9, expo­ nentem quomodo adorari debeat scabellum pedum Domini: «Sed « videte, fratres, quid nos iubeat adorare. Alio loco Scripturarum « dicitur: Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum « meorum. Ergo terram nos iubet adorare, quia dixit alio loco « quod sit scabellum pedum Dei ? Et quomodo adorabimus ter« ram, cum dicat aperte Scriptura : Dominum Deum tuum ado« rabis? Et hic dicit: Adorate scabellum pedum eius ; exponens « autem mihi quod sit scabellum pedum eius dicit: Terra au· « iem scabellum pedum meorum. Anceps factus sum; timeo ado« rare terram ne damnet me qui fecit caelum et terram, rursus « timeo non adorare scabellum pedum Domini mei, quia Psal« mus mihi dicit: Adorate scabellum pedum eius >>. Eadem ergo veneranda scrupulositate tenebatur Augustinus, qua se retentos dicunt Protestantes: periculum enim idololatriae est. Igitur at- DE USU EUCHARISTIAE 577 tende solutionem, qua nihil expressius: « Fluctuans, pergit Au« gustinus, converto me ad Christum, quia ipsum quaero hic, <.< et invenio quomodo sine impietate adoretur scabellum ' pedum « eius. Suscepit enim de terra terram, quia caro de terra est, « et de carne Mariae carnem accepit. Et quia in ipsa carne hic « ambulavit, et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem « dedit, nemo autem illam carnem inanducat, nisi prius ado« raver it: inventum est quemadmodum adoretur tale scabellum « pedum Domini, ut non solum non peccemus adorando, sed «peccemus non adorando ». — Praeiverat et Ambrosius in eadem interpretatione verborum Psalmi; ait enim 1. 3 de Spir. Sanet., n. 79: « Itaque per scabellum terra intelligitur, per « terram autem caro Christi, quam hodieque in mysteriis ado« ramus, et quam apostoli in Domino lesu, ut supra diximus, « adorarunt ». Audiant denique Hieronymum asserentem, tantam esse venerationem exhibendam corpori et sanguini Christi sub spe­ ciebus sacramenti, ut etiam ad sacra vasa et caetera utensilia quae celebrationi mysteriorum deserviunt, sese debeat extendere. Ait enim epist. 4 H4 ad Theophilum : « Mirati sumus in opere « tuo utilitatem omnium ecclesiarum, ut discant qui ignorant, « qua debeant veneratione Sancta suscipere, et altaris Christi « ministerio deservire, sacrosque calices ut sancta velamina et « caetera quae ad cultum Dominicae pertinent passionis, non « quasi inania et sensu carentia sanctimoniam non habere; sed « ex consortio corporis et sanguinis Domini, eadem qua corpus « eius et sanguis maiestate veneranda » (*). P) < Il n’y a personne parmi nous, tant soit peu touché des sen« timents de piété, qui à la vue du sacré calice, de la patène, et des « linges où il voit tous les jours Jésus-Christ posé, ne se souvienne à < quoi ils touchent, et ne soit porté par ce souvenir à faire paraître «quelque marque et comme une effusion du respect qu’il sent pour «Jésus-Christ. Les Pères, avec qui la foi de la présence réelle nous « est commune, ont senti le même respect, et les protestants qui ont « éteint cette foi, ne sentent rien ». Bossuet, Explication de quelques difficultés, etc., n. 35. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. *| : ·. * 3/b '· t r QUAEST. LXXX. Nunc igitur, tain expressis testimoniis posthabitis, nihil iuvat inquirere, quandonam inceperit ritus elevationis in missa, vel etiam an genuflexione, an prostratione, an simplici corporis in­ clinatione veteres christiani ad sacram mensam accedentes Eu­ charistiam adoraverint, etc., etc. Constat enim, naturam adora­ tionis ex materialitate ritus minime posse discerni. Genuflectimus coram Christo, genuflectimus coram Pontifice : numquid forte eadem intentione? Numquid idololatriae reos dicent patriarchas vel sanctos viros Veteris Testamenti, quia leguntur eadem ma­ terialia venerationis signa exhibuisse Deo, et angelis sibi ap­ parentibus, et prophetis, et arcae foederis, et regibus, et caeteris qui Qualibet divinae potestatis participatione excellebant? Sine difficultate ergo fatemur, ritum elevationis quo nunc celebrans statim post consecrationem hostiam populo ostendit adorandam, non ita antiquum esse; videtur enim introductus tempore haeresis Berengarii in specialem detestationem illius erroris, in reparationem iniuriae illatae sacramento, in professionem magis magisque expressam fidei catholicae, prout rerum ad i uncta ferebant. Fatemur etiam, veteres christianos in ipso actu commu· nicandi, stantes fuisse, et non genuflexos. Sed haec praeter quaestionem sunt, cum nequaquam dubium esse possit an suprema adoratio, id est adoratio latriae, fuerit ab initio delata sanctissimae Eucharistiae. Certe Augustinus loco superius citato expresse loquitur de ea adoratione de qua scriptum est : Dominum Deum tuum ado­ rabis, de ea adoratione quae sine impietate non potest deferri terrae, sed ei solum qui fecit caelum et terram : nunc autem, quia aliqua terra est pertinens ad personam Filii Dei per quem omnia facta sunt, ideo in eius hypostasi adoratione suprema recte adoratur. Et haec adoratio est quae, Augustino teste, se­ cundum universalis Ecclesiae ritum et omnium Christianorum consuetudinem deferebatur carni Christi prout in sacramento nobis exhibitae: quandoquidem, inquit, nemo illam carnem man­ ducat nisi prius adoraverit, et non solum non peccat peccato idololatriae adorando, verum peccaret peccato impietatis non adorando. Ideo, concludit Augustinus, et ad terram quamlibet r. . DE USU EUCHARISTIAE 579 (tun te inclinas atque prosternis, non quasi terram intuearis, id est non quasi nudam carnem, sed illum Sanctum cuius pedum scabellum est quod adoras, id est, personam Verbi cui caro illa secundum subsistentiam est unita; propter ipsum enim adoras, quia ipse Filius Dei est qui cum propria ipsius carne semper adoratur. Certe Ambrosius ubi supra, referens illud Matthaei XXVIII-17: « Undecim discipuli abierunt in Galilaeam, « in montem ubi constituerat illis lesus, et videntes eum ado« raverunt », non aliam intelligit adorationem, nisi eam quam nemo Ariana vel Nestoriana labe non infercis, negabit deberi Christo. Porro eamdem ipsam testatur, hodieque carni Christi in mysteriis exhiberi. Quid plura? Nonne adoratio suprema aequivalenter inculcatur a Cyrillo, ubi monet fidelem cum quanta reverentia in modum throni debet extendere manum quae est susceptura Regem, et quam diligenter ei cavendum est ne mi­ nimam particulam sinat excidere: Quod enim intercidere patieris, inquit, id tibi tamquam ex propriis membris diminutum puta. Nonne demum testatur Theodoretus in superioribus iam reci­ tatus, adorari sacra symbola, non ut symbola, sed ut quae illa sunt quae facta esse creduntur ? Creduntur autem facta corpus et sanguis Christi, scilicet res adoratione suprema adorabilis, propter personalem unionem ad Verbum (*). (*) Licet ergo concludere cum Bossuetio, Méditations sur l’Evan­ gile, la Cène, 56ème jour: « Allons de ce pas adorer Jésus qui repose «sur l’autel. Ah! c’est là qu’on me le garde; c’est de là qu’on me « l’apportera un jour en viatique pour me faire heureusement passer « de cette vie à l’autre. Pain des voyageurs, qui serez un jour le pain « des compréhenseurs, le pain de ceux qui vivront dans la céleste pa« trie, je vous adore; je crois en vous; je vous désire; je vous dévore «en esprit; vous êtes ma nourriture, vous êtes ma vie». DE SACRIFICIO MISSAE Quaest. lxxxii-lxxxiil Singulari ηκ^ώ, prae omnibus alis sacramentis, ad divinum cultum pertinet Eucharistia, in quantum est Ecclesiae sacrificium. Et hoc restat in ultima parte tractatus exponendum, praemissis in antecessum iis quae scienda sunt de notione sacrificii in com­ muni. De sacrificio, prout est principalis actus exterior religionis ex naturalis legis dictamine praescriptus. Praesupponitur primo, cultum Dei esse de iure naturae et esse actum specialis virtutis, religionis videlicet, cuius obiectum formale est honestas relucens in hoc quod Deo debitus honor exhibeatur. In quo tamen notare oportet, duplici modo contingere ut actus aliquis ad virtutem religionis pertineat: imperative tan­ tum, vel elicilive. Nam virtus religionis potest imperare sive or­ dinare in divinam reverentiam actus aliarum virtutum qui tunc, praeter suam honestatem propriam, quodammodo etiam speciem religionis consequuntur, utpote imperative ab ea procedentes. Elicitive vero ad praedictam virtutem pertinent illi soli actus, qui non habent ex alio laudem nisi quia propter divinam reveren­ tiam fiunt, et isti sunt qui considerantur in praesenti (£). — Prae(‘) Ad rem S. Thomas, 2 2, Quaest 81, a. 1, ad l'1!n: « Religio ha« bet duplices actus : quosdam quidem proprios et immediatos quos elicit, « per quos homo ordinatur ad solum Deum, sicut sacrificare, adorare, « et alia huiusmodi. Alios autem actus habet quos producit mediantibus « Mrtutibus quibus imperat, ordinans eos ad divinam reverentiam. Et se- OK SACKIEtCJO MISSA K 581 supponitur secundo, cultum praescribi tum internum turn exter­ num; itenique cultum externum debere esse ex naturalis iuris praescripto, non modo privatum, sed et socialem ac publicum, eo quod homo naturaliter ordinatur ad societatem tam civilem quam religiosam, ut possit assequi ultimum finem totius huma­ nae vitae qui solus Deus est. Unde et dictamen rationis in hac re sufficienter attestatur consensus gentium ab initio. His igitur ex ethica naturali praeacceptis, facili negotio demonstrari possunt sequentes propositiones. I. — lure naturae praescribitur aliquis actus cultus publici, specialiter significans honorem deditum soli Deo, eique ita exclusive reservatus, ut nemini alteri possit de­ ferri quantumvis alia intentione; huiusmodi autem cul­ tus dicitur sacrificium, quasi sacrum factum per excel­ lentiam. Primum argumentum est quia si excellentia personae co­ lendae ordine differt ab excellentia caeterorum, debent ei reser­ vari propria quaedam atque incommunicabilia honoris signa: recta enim ratio cultus externi in hoc consistit, ut per exteriores reverentiae testificationes unumquemque in suo veluti gradu collocemus. Ergo in divina religione, praeter signa honoris com­ munia quae creaturis etiam exhiberi possunt, licet alia intentione quam Deo, oportet esse quemdam exteriorem cultum omni ex parte reservatum, per quem exprimatur honor soli Deo debitus, secundum quod ipse est principium et finis omnium rerum, su­ premus Dominus ac Rector cunctorum quae ab eo esse par- < eundum hoc actus religionis per modum imperii ponitur esse, visitare «. pupillos et viduas in tribulatione eorilm. quod est actus elicitus a mi« sericordia ; immaculatum autem se custodire ab hoc saeculo, imperative « quidem est religionis, elicitive autem temperantiae, vel alicuius huius« modi virtutis ». — Et infra, Quaest. 85. a. 3 in corp., assignans pro­ priam rationem actuum (.pios elicit religio: « Sunt, inquit, quidam actus « qui non habent e.v alio laudem, nisi quia fiunt propter reverentiam di1 vinam; et isti actus... pertinent (elicitive) ad virtutem religionis». 582 QUAEST. LXXXII-LXXXIII. « tîcipant. Et si insuper consideres id quod de necessitate cultus publici mox praemissum est, recte concludes, naturali lege prae * scribi publicam ac reservatam caeremoniam qua homo honoret Deum tamquam suae creationis principium, suae operationis auctorem, et suae beatitudinis finem (*). Confirmatur etiam ex iis quae secundum rectum ordinem in omni societate bene con­ stituta fiunt. Proportionaliter enim se habet respublica universi sub rectore Deo, sicut societas spiritualis sub Pontifice, politica sub Rege, etc. Atqui, ait Angelicus, 2-2, Quaest. S5, a. 2, « hoc videmus in omni republica observari, quod summum re« ctorem aliquo signo singulari honorant, quod cuicumque alteri « deferretur, esset crimen laesae maiestatis ». Et iste est singu­ laris ac reservatus cultus de quo loquens Augustinus 1. 8 civit. Dei, cap. ult., dicit: « Non constituimus martyribus templa, « sacerdotia, et sacrificia, quoniam non ipsi, sed Deus eorum « nobis est Deus. Unde sacerdos non dicit, offero tibi sacrifi« cium, Petre, vel Paule; sed Deo de illorum victoriis gratias « agimus, et nos ad imitationem eorum adhortamur ». Alterum adhuc argumentum esse potest, quia cultus exter­ nus ac publicus ordinatur ad hoc, ut per sensibilia aestimatio vera de Deo in nobis firmetur, et anima hominis excitetur in specialem Dei reverentiam. Ad utrumque autem horum requi­ ritur aliquis cultus reservatus et incommunicabilis. Requiritur ad primum ; non enim per sensibiles ritus firmaretur in homine vera de Deo existimatio, (quod scilicet sit super omnia quae praeter ipsum sunt vel concipi possunt, ineffabiliter excelsus), si non exhiberetur ei in genere externi honoris aliquid omnino singulare et reservatum. Requiritur etiam ad secundum, et ex consequentia necessaria, quia singularis reverentia erga Deum naturaliter enascitur ex interiori aestimatione de supereminenti divinitatis excellentia. Itaque ad digne cogitandum de summo rerum principio cui summa submissio debita est, debet animus hominis excitari per hoc, quod ei cultum exteriorem defert qui (l) Cf. 1. 3 contr. Gentes, c. 120. DE SACRIFICIO MISSAE 583 nulli alii qualibet ratione et modo communicari possit. Et huiusmodi cultum sacrificium (*) nominamus. Hinc iam concluditur contra Protestantes. Neque enim ibi esse potest religio vera, ubi deest id quod ad Dei cultum ipsa lex naturalis praescribit, nam sicut gratia non destruit naturam sed perficit eam, ita lex revelata naturalem legem profecto non abrogat. Et nota iam ab initio confusionem quam faciunt inter sacrificium simpliciter et sacrificium satisfactorium pro peccato, quasi satisfactio esset de ratione et essentia sacrificii in quantum huiusmodi. Inde enim procedit famosum argumentum quod sub alia vel altera forma contra catholicum dogma ubique opponunt. Quippe, cum ex Scripturis acceperint unam fuisse oblationem qua Christus pro peccatis nostris satisfecit et nostrae redemptionis pretium solvit, hinc putant se iure meritoque explodere iuge illud Novae Legis sacrificium quod iam ab antiquo Malachias futurum praenuntiabat. Sed in hoc egregie decipiuntur, tum quia non distinguunt inter satisfactionem ipsam et applicationem eius, tum quia, {quod maxime in praesenti notandum veniifi non atten­ dunt quod propitiatio pro peccato, quacumque tandem ratione ac­ cipiatur, accidit sacrificio in suis essentialibus notis considerato. Sacrificium enim est essentialiter et primario latreuticum, id est, ad colendum Deum eo cultu qui semper requiritur ex hoc solo (*) Hoc nomen sacrificium duobus modis sumi potest. — Primo, determinate pro principali actu cultus externi, et in hoc sensu quidquid est praeter exteriorem cultum mox declarandum, non debet dici verum ac proprie dictum sacrificium. — Secundo sumi potest pro omni actu quo debitam reverentiam exhibemus Deo. Hoc modo est nomen analogum, et ita quidem ut analogum princeps sit ipse cultus interior, analogum vero minus, visibile sacrificium quod est signum interioris et medium ad eius conservationem. Quia igitur in hac acceptione sacrificium exte­ rius attribuitur cultui interno ut principali, (non enim habet rationem religiosi actus nisi per ordinem ad ipsum), recte tunc dicitur sacrifi­ cium interius esse verum sacrificium, sicut si dicerem quod solus Deus vere est, quia alia omnia non sunt nisi per participationem ab eo. In hoc sensu saepe loquitur Augustinus, puta cum 1. 10 de civit., c. 6, ait verum sacrificium esse omne opus quod agitur ut sancta societate inhaereamus Deo, et alia eiusmodi. 5S4 QUAEST. LXXXH-I.XXXIII. quod ipse est creator noster, nos autem creaturae eius. Unde, etsi contingeret ut per unum expiatorium sacrificium omni ex parte extingueretur debitum peccati, adhuc tamen remaneret sa­ crificium iugiter atque ordinario celebrandum pro debito servi­ tutis. — Sed iam ad distinctiorem analysim essentiae sacrificii veniendum est; et primo quidem, in quo genere collocandum sit declarare oportet. Hinc: II. — Sacrificium secundum se est in genere signi, et licet requirat positivam institutionem, non tamen esse po­ test pure ad placitum, sed habere debet quamdam symbolicam similitudinem cum interiori sacrificio significando, sicut per ordinem ad sanctificationem nostram dictum est de sacramento. Sacrificium, inquam, est in genere signi. Etenim sacrificium prout nunc de sacrificio loquimur, est quaedam actio externa quae non habet ex alio laudem, nisi quia fit propter divinam reverentiam. Sed actio exterior non habens ex alio laudem nisi quia fit propter divinam reverentiam, eo ipso in genere signi esse perbibetur; nam alias, absolute sumpta, in quantum est quaedam materialis caeremonia, nihil in se habere potest quod ad Dei honorem pertineat, sicut apparet in occisione vituli, in combustione thuris, et aliis similibus. Tota ergo honoris ratio in significatione consistit, scilicet quia per talem actum homo exprimit interiorem adorationis affectum quo se totaliter devo­ vet ac submittit Deo. « Oblatio sacrificii, inquit S. Thomas, 2-2, « Quaest. 85, a. 2, fit ad aliquid significandum. Significat autem « sacrificium quod offertur exterius, interius spirituale sacrificium « quo anima seipsam offert Deo, secundum illud Psalmistae: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus, quia sicut supra dictum « est, exteriores actus religionis ad interiores ordinantur ». Et hoc est quod in nostra liturgia pulchre exprimitur ad haec verba offertorii : In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur a te, Domine, et sic jiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, Domine Deus, quae quidem intelliguntur de sacrificio invisibili atque interno (* ); nunc autem signum .*) Cf. Dan. HI, 38-40. DE SACRI FICTO MISSAE 585 huius sacrificii spiritualis est sacrificium exterius praeparatum, de quo statim subiungit sacerdos : Veni, sanctipicator omnipo­ tens, et benedic hoc sacrificium tuo sancto nomini praeparatum (*). Animadvertendum autem quod nunc propria ratio sacrificii exte­ rioris inquiritur, et praescinditur ab aliis formalitatibus quae adiungi possunt, puta expiationis sive satisfactionis pro peccato. Si enim eiusmodi formalitates accedant, sacrificium non est amplius in solo genere signi, sed etiam in genere iustae com­ pensationis pro offensa, requirens poenalitatem aliquam per quam peccati debitum exstinguatur. Veruin haec sunt accessoria sa­ crificio in quantum huiusmodi, et sine his consistit integra eius notio; quod non satis consideraverunt qui de incruenta obla­ tione Christi in missa, ea sentiunt quae nullo modo conciliantur sive cum numerica identitate regnantis in caelo et sese offerentis in sacramento, sive cum statu glorioso et impassibili in quo a sua perfectione ac debita integritate amplius removeri omnino nequit. Nunc autem, ex hoc quod sacrificium in genere signi inve­ nitur, statim consequitur quod requirit positivam institutionem. Etenim in actionibus exterioribus quae ab homine exerceri possunt, nulla est quae ex sola natura sua honorem divinum cum suffi­ cienti determinatione significet. Nec propterea oportet concludere, de iure positivo esse quod homo offerat Deo sacrificia; nemo enim dicet locutionem non esse homini naturalem, ex hoc quod voces non significant nisi ex institutione. Unde S. Thomas, 2-2, Quaest. 85, a. 1, ad lum: « Oblatio sacrificii in communi est de « lege naturali, et ideo in hoc omnes conveniunt, sed determinatio « sacrificiorum est ex institutione humana vel divina, et ideo in « hoc differunt ». Sacrificium tamen non est signum pure ad placitum sicut voces. Cuius ratio est, quia connaturale est homini ut persimilitudinem sensibilium rerum proficiat ad cognitionem divinorum, (*) Haec verba praetermittuntur in missa praesanctificatorum, non autem illa priora, quia in die Parasceves Ecclesia sacrificium non offert, sed sacrificium interius profecto non cessat. 586 QUAKST. LXXXII-LXXXIII. et ideo, ut recta aestimatio de Dei excellentia et submissione ei debita in genere humano conservetur, necesse est ut singulare signum divino honori reservatum, symbolica similitudine exprimat interiorem affectum quo tenetur homo sese suo Creatori devovere. Proportionaliter ergo hic applicanda sunt quae alias dicta sunt de sacramentis per respectum ad significationem gratiae. * III. — Porro singularis ille cultus qui divinitati reser­ vatur, fuit ab initio convenientissime repositus in oblatione rei corporeae ac sensibilis per eiusdem in honorem Del destructionem sive immolationem. Et haec offerendi ratio, formaliter qua expressiva summae quae debetur Deo ado­ rationis, semper et ubique habita est uti sacrificalis obla­ tionis characteristica. Habuit tamen, materialiter loquendo, modalitates valde diversas, pro diversitate sacrificiorum, diversoque praesertim statu religionis, vel ante, vel post Christum, omni iam alia praeter ipsum hostia in perpetuum abrogata. Tria hic declaratione indigent. Primo quidem quid fuerit de facto ad significandum honorem divinum, inde ab initio deter­ minatum. Secundo, quis sit symbolismus oblationis quae per destructionem rei oblatae perficitur. Tertio, quaenam fuerit in hac parte modalitatum diversitas. Primum omnium dicendum est quod sacrificium fuit ab initio repositum in quadam oblatione rei exterioris. Illud enim semper fuit sacrificium, quod semper proprie et per se ad munus sacer­ dotis pertinuit; atqui semper proprium sacerdotis munus fuit of­ ferre, iuxta illud Heb. V-l : Omnis pontifex... constituitur... ut ofierat dona. Quapropter apud sacros et ecclesiasticos scriptores, pro eodem accipitur sacrificare et offerre; nam. Gen. IV, 3-4, ubi primum mentio fit sacrificii, dicitur Abel obtulisse de primogenitis gregis sui, et Gen. VIII, 20-21, legitur Noe obtulisse holocausta super altare, et sic de aliis. Verum sacra illa oblatio per aliquam rei oblatae destructionem semper etiam perfecta fuit. Etenim, ut ait Bellarminus 1. 1 de Missa, c. 2, hebraice dicitur sacrificium a voce mactare. Item graece, Ουσία, vel dicitur a Ουειν, id est mactare, vel a nomine Ουμιασις, ut Porphyrius contendit apud DE SACRIFICIO MISSAE 58/ Eusebium 1. 1 prappar. evang., c. 6 ; vult enim sacrificia esse dicta ab exhalatione et fumo qui ex combustione sacrificii ascendit. Unde iterum Chrysostomus et Theophylactus in c. 10 ad Hebraeos, notant differentiam inter θυσίαν et προσφοράν, id est sacrificium et simplicem oblationem, quod θυσία dicitur de rebus illis quae occiduntur vel aliter consumuntur. Constat etiam ex usu Scri­ pturarum; nam Isaac vere et proprie sacrificandus a patre di­ cebatur quando Gen. XXII, occidendus et cremandus Domino ducebatur; e contra, Levitae qui Numer. VIII-13 offeruntur in munus Domino a filiis Israel, numquam dicuntur sacrificati. Et omnia omnino quae in Scriptura dicuntur sacrificia, necessario destruenda erant: si viventia, per occisionem; si inanimata so­ lida, ut simila et thus et sal, per combustionem ; si liquida, ut sanguis et vinum, per effusionem, iuxta leges caeremoniales quae traduntur Levitic. I-II. Neque his repugnat, concludit Bellarminus, exemplum Melchisedech qui erat sacerdos Dei altissimi, et obtulit panem et vinum, nec tamen legitur oblationem illam destruxisse ; nam Scriptura non explicat modum illius sacrificii, sed ex aliis locis colligimus eum more solito sacrificasse, ita ut panem illum et vinum ad honorem Dei vel combusserit, vel ef­ fuderit, vel aliquo alio modo peremerit. Cum enim de signo agitur non oportet adeo esse sollicitum, sed quidquid speciem destructionis prae se fert, pro ipsa substantiali rei consumptione non absurde haberi potest. Nunc autem, quod ritus praedictus naturalem idoneitatem habeat ad significandum invisibile sacrificium quo nosmetipsos Deo devovere tenemur, facile constat. Nam primo, « ex naturali « ratione procedit quod homo quibusdam sensibilibus rebus utatur, « offerens eas Deo in signum debitae subiectionis et honoris, se« eundum similitudinem eorum qui dominis suis aliqua offerunt « in recognitionem dominii » (*). Insuper, specialis ratio submis­ sionis et reverentiae prout Deum solum et nullum alium respicere potest, optime exprimitur dum fit oblatio per consumptionem ex­ sistentiae rei oblatae in honorem eius cui offertur. Huiusmodi enim 9 f1) S. Thom., 2-2, Quaest. 85, a. 1. I’ I ΧΧΧΠ-LXXXHi. » ritus per se idoneus est ad significandum affectum hominis sese devoventis Creatori suo tanquam ei in cuius obsequio dignum est ut omnis vita creata consumatur, et in cuius utilitatem nihil om­ nino cedere potest, iuxta illud Psalmistae: Dixi Domino, Deus meus es fu, quoniam bonorum meorum non eges (*). Caeterum, quia significandi gratia introducta fuit sacrificalis illa destructio, sat magnam habuit, vel ab initio, modalitatis latitudinem. Re enim vera, non sola apud antiquos valebat destructio formalis, velut cum res oblata igne vel ferro peri­ mebatur. verum etiam destructio aequivalens, sicut cum liquor in libaminibus effusus, ad nihil saltem utilitatis redigebatur. In novo autem testamento, omnibus aliis hostiis praeter unicam illam in cruce semel cruente oblatam et in perpetuum accepta­ tam, a Deo repudiatis, cruentae immolationi successit immolatio mystica, quae scilicet absque ulla oblatae victimae deterioratione, sub sola specie sacramenti peragitur; quae etiam, qua ratione fundamentalem illam quam diximus, sacrificiorum signi­ ficationem ad perfectum adduxerit, nondum huius loci est de­ clarare. Adhuc enim generalibus considerationibus insistimus, et statim videndum est. a quo debeat sacrificium offerri. IV. — De necessitate sacrificii est ut a persona fun­ gente publica apud Deum legatione offeratur; quo fit ut sacrificium et sacerdotium sibi mutuo ut duo correlativa respondeant. Id facile demonstratur, quia si sacrificium est de sui ratione cultus publicus ac solemnis nomine communitatis Deo exhibitus, d) Unde iam mtelliges quod in sacrificio, oblatio et immolatio non sunt duo inter se realiter distincta, quia immolatio seu destructio importat praecise eam quae sacrificio propria est, distinctivam obla­ tionis rationem: rationem dico, per quam oblatio sacrifica ponitur extra numerum oblationum quae hominibus fiunt, et determinatur ad signi­ ficandum honorem soli Deo debitum, eique soli reservatum. Quapropter, tam apud profanos quam apud ecclesiasticos auctores, idem prorsus sonat, victimam offerre et victimam immolare. Sed et Concilium TridenUmim, ubi doctrinam de sacrificio explicat, pro synonymis habet in subiecta materia, duo haec verba offerre et immolare, unum pro altero indifferenter usurpans, ut videre est, Sess. 22, cap. 1° et 2°. UE SACRIFICIO MUSAE 589 uii supra declaravimus, profecto oportet ut offeratur a persona publica ad hoc constituta. Unde Bellarminus 1. 1 de Missa, c. 2: « Non enim est cuiusque offerre sacrificium, sed publici et certi « hominis qui communi nomine id peragat. In lege quidem na« lurae sacerdotes erant capita familiarum, ut Noe, Abraham, etc. « In lege autem scripta soli filii Aaron. In lege gratiae soli epi« scopi et presbyteri rite ordinati... Atque hinc etiam excluduntur « a ratione sacrificii proprie dicti multae oblationes privatorum « hominum factae soli Deo, ut cum fideles candelas accendunt et « consumunt in templo ad honorem Dei ». Nunc igitur, cum per­ sona fungens publica legatione apud Deum, sacerdotis nomine vo­ cetur, sequitur sacerdotium etsacrificium esse quaedam correlativa, nec posse concipi unum sine ordine ad alterum. Quare Triden' tinum, Sess. XXIII, cap. I : « Sacrificium et sacerdotium ita Dei <' ordinatione coniuncta sunt, ut utrumque iri omni lege exstiterit. « Cum igitur in novo Testamento, sanctissimae Eucharistiae sa« crificium visibile ex Domini institutione catholica Ecclesia ac« ceperit, fateri etiam oportet, in ea novum esse visibile et ex» « ternum sacerdotium, in quod vetus translatum est ». itaque de institutione sacerdotii ratiocinandum est non secus ac de institutione sacrificii. Sacerdotium quippe in communi spe­ ctatum, de i ure naturae est, et sicut in statu naturae purae de­ terminatio sacrificiorum haberetur ex institutione publica, sed mere humana, ita determinatio personarum fungentium sacerdotio esset ex iisdem naturalibus causis quibus nunc determinatur subiectum potestatis politicae, λ’erum, ex quo in religione supernatural! seu revelata sacrificiorum institutionem Deus sibi reservavit, sacer­ dotii investituram pariter reservatam esse voluit. Unde Heb. V, 1-4: «Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro « hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut ofterat « dona et sacrificia pro peccatis... Nec quisquam sumit sibi « honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron ». Ubi Apo­ stolus dicens, neminem sumere sibi honorem, absolute significat neminem posse sua privata auctoritate sacerdotem institui. Cum autem addit, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron, non ab­ solutam, sed hypotheticam, in praesenti ordine et statu religionis ■ï <■< 590 QUAEST, LXXXII-LXXXlU. revelatae, divinae investiturae necessitatem signat. Quae quidem investitura facta est in veteri lege, quando Deus semel pro sem­ per filios Aaron designavit ut in altaris ministerio sibi deservi­ rent; in lege autem nova fit per speciale sacramentum et col­ lationem sacri characteris, adeoque non mediante generatione carnali, sed per operationem Spiritus Sancti. V. — Sacrificium convenit cum sacramento, quatenus quoddam sacrum signum est. Differt, quatenus sacramentum est signum causarum sanctificationis nostrae, sacrificium vero signum interioris cultus. Et hinc sequuntur aliae diffe­ rentiae in eo consistentes quod sacramenta nec sunt de iure naturae, nec possunt esse institutionis humanae, nec neces­ sario et semper a sacerdote conficiuntur, nec demum effi­ caciam habent per modum impetrationis sicut sacrificium, sed per modum efficientiae. Omnia fere constant ex dictis tum' in praesenti, tum in prae­ via disputatione de sacramentis in communi. Circa tertiam differentiam nota quod ministrans sacramentum se habet ut Dei instrumentum ad sanctificationis effectum ; instru­ mentum autem Dei in quantum huiusmodi non est necessario per­ sona publica, communitatem repraesentans. Unde videmus quod baptismi minister potest esse quilibet homo, sive christianus, sive infidelis; videmus etiam quod ministri matrimonii sunt ipsi con­ trahentes, qui profecto qua tales personae publicae non sunt. Ad­ dendum tamen, debuisse omnino sacramenta institui a Deo di­ spensanda regulariter per sacerdotes, (si unum matrimonium ex­ cipias propter specialem eius conditionem) : ut scilicet per eamdem viam descenderent Dei dona ad homines, per quam ascendunt hominum vota ad Deum, et servaretur pulcherrimus ille ordo quo divina Providentia suaviter disponit omnia, perducens ad suos fines infima per media et media per summa. Aliunde vero quaedam sacramenta sunt, quae ex peculiari sua indole sacerdo­ tale ministerium evidenter exigunt, puta sacramentum Poeniten­ tiae per modum iudicii institutum, itemque sacramenta Confir­ mationis et Ordinis quibus distribuuntur gradus et officia in Ecclesia Christi ; hoc enim non ad alios pertinere potest quam ft DE SACRIFICIO MISSAE 591 ad principes civitatis. Quare, licet de essentia sacerdotii in genere non sit nisi deputatio ad sacrificium offerendum, debuit ei adiungi in praesenti ordine officium ministrandi sacramenta, ut de sacer­ dote quoque verificetur illud Genes. XXVIII-12: « Et vidit in « somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens « caelos, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam ». Ascendit quippe sacerdos ab hominibus ad Deum cum sacrifi­ cium offert, descendit a Deo ad homines cum ministrat sacra­ menta. Denique quoad ultimam differentiam, observa multum differre rationem efficaciae quae consideratur in sacramentis, ab ea quae consideratur in sacrificio. Nam cum sacramentum sit quoddam signum practicum sanctificationis et gratiae, respicit ut terminum hominem sanctificandum ; et quia homo non sanctificatur nisi qua­ tenus in eo aliquid producitur ad quod propria sacramenti virtus non pertingit, oportet ut sacramenti efficacia sit per modum instrumentalis efficientiae. Sed cum sacrificium sit signum adora­ tionis et cultus, respicit ut terminum Deum colendum; et quia Deus non colitur per hoc quod aliquid in ipso efficitur, impossi­ bile est ut efficacia sacrificii qua talis sit in genere efficientiae, sed si quis effectus consequatur, nonnisi per modum impetrationis : quatenus oblatione sacrificii, tamquam exercita quadam implora­ tione suae beneficentiae exoratus Dominus, « gratiam et donum « poenitentiae concedens, crimina et peccata etiam ingentia di« mittit », ut docet Tridentinum, Sess. XXII, cap. 2. Non quod sacrificium sit instrumentum quo Deus sanctificantem gratiam hominibus confert, sed quia per sacrificium obtinet homo a Deo actualis gratiae donum quo se ad iustificationem disponat. Uno verbo sacrificium influit ut oratio; et ideo, sicut dicuntur orationes ad Deum ascendere, ita et sacrificia. Sic de sacrificio Manue, ludie. XIII, 19-20, legitur: «Tulit itaque Manue haedum de capris, « et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino qui facit « mirabilia... Cumque ascenderet flamma altaris in coelum, an­ ti. gelus Domini pariter in flamma ascendit ». Sic nos quoque in oblatione calicis dicimus; Offerimus tibi Domine, calicem sa- III: : S ·> I κ Μ u- - 592 1 -. T Xi V 'Λ LXXXlLLXXXlll. lutaris, tuam deprecantes clementiam, ut in conspectu divinae Maiestatis tuae... cum odore suavitatis ascendat. sacrificium posse describi: Oblatio Ex dictis per modum immolationis a sacerdote Deo facta, in signum le­ gitime institutum honoris et reverentiae quam homo debet creatori suo. — Intelliges praeterea, sacrificium esse quoddam essentiale constitutivum cultus religiosi ; unde in sacra historia videmus sacrificia cum ipsa religione nata esse et cum illa ex· tingui, ut bene ostendit Bellarminus 1 1 de Missa, c. 20. — Intelliges demum, tempus sacrificio offerendo idoneum non esse nisi tempus viae, tum quia in beatitudine omnes immediate Deo coniungentur, et non indigebunt externo medio ad communican­ dum cum eo, tum quia quae nunc nobis est necessitas interio­ rem cultum per ritus symboiicos significandi, tunc evacuatis umbris, amplius non erit (*). De divisione sacrificiorum. Deinde dicendum est de divisione sacrificiorum, tum ratione finis, tum ratione modi offerendi, tum ratione valoris sive effi­ caciae. Equidem omni sacrificio essentialis est significatio interioris I *)( Haec dicta sint contra quosdam hypermysticos, qui opinantur missam adhuc in futura gloria fore celebrandam, et sanctos post resur­ rectionem sacramento corporis Christi esse cibandos. Sed ista, etsi spe­ ciem pietatis habeant, sunt tamen contra omnem rationem, et deprimunt nobilitatem futuri illius status ad quem suspirat sponsa in Canticis, 11-17, dicens: Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, nam quaecumque signa et velamina sacramentalia pro umbris computantur. Quanto igitur melius auctor Imitationis Christi 1. 4, c. 21, n. 2 : « Me oportet contentum esse * in lumine verae fidei, et in ea ambulare donec aspiret dies aeternae « claritatis, et umbrae figurarum inclinentur. Cum autem venerit quod per· < fectum est, cessabit usus sacramentorum, quia beati in gloria caelesti non « egent medicamine sacramentali. Gaudent enim sine fine in praesentia < Dei, et de claritate in claritatem abyssalis Deitatis transformati, gustant « λ erbum Dei caro factum, sicut fuit ab initio et manet in aeternum ». ■» l*» 2 ·’ * ;·*·? DK SACRIFÎCÏO MISSAE ‘C’ 593 latriae qua se homo in Dei servitium devovere profitetur, atque hoc modo finis sacrificii semper est latreuticus. Verum, quia oportet ut in suppositione peccati honor delatus Deo sit testificativus excusationis et poenitentiae, ac per hoc, exhibeatur in finem pla­ candi Numen offensum, ideo in praesenti humani generis condi­ tione necesse est esse sacrificia propiliatoria. Denique, cum divi­ nus honor nequeat consistere sine gratiarum actione pro beneficiis acceptis et petitione pro accipiendis, sunt etiam sacrificia eucha­ ristica atque impetratoria. Hinc intelligitur divisio antiquorum sacrificiorum in holocaustum, sacrificium pro peccato, et hostiam pacificam, prout una vel altera significatio magis specialiter in singulis generibus attendebatur, et peculiari modo assumebatur unumquodque ad finem adorandi, vel placandi, vel gratias agendi. « Triplex erat, inquit S. Thomas 1-2, Quaest. 102, a. '3 ad 8um, « sacrificiorum genus. Quoddam erat quod totum comburebatur, << et hoc dicebatur holocaustum, quasi totum incensum ; huiusmodi « enim sacrificium offerebatur Deo specialiter ad reverentiam « Maiestatis ipsius, et ideo totum comburebatur, ut sicut totum « animal resolutum in vaporem sursum ascendebat, ita etiam si­ it gnificaretur totum hominem et omnia quae ipsius sunt, Dei « dominio esse subiecta, et ei esse offerenda. Aliud autem erat « sacrificium pro peccato, quo offerebatur Deo ex necessitate « remissionis peccati. Tertium vero sacrificium vocabatur hostia « pacifica, quae offerebatur Deo vel pro gratiarum actione, vel « pro salute et prosperitate offerentium, ex debito beneficii vel « accipiendi vel accepti». Sed in Novo Testamento omnes veterum hostiarum differentias una corporis et sanguinis Christi implet oblatio, dicente Tridentino, Sess. XXII, cap. 1: « Haec illa (munda « oblatio) est quae per varias sacrificiorum, naturae et Legis * tempore, similitudines figurabatur, utpote quae bona omnia « per illa significata, velut illorum omnium consummatio et per« fectio complectitur ». Habito nunc respectu ad offerendi modum, sacrificia divi­ duntur in cruenta et incruenta. Cruenta ante Christum, ipsam cultus substantiam fere constituebant, incruenta vero, ut pluri­ mum accidentaliter solum, seu verius accessorie adhibebantur. De Ecclesiae Sacranuniis. Tom. I. 594 LXXXI1-LXXX11I. Rursus incruentum sacrificium dividi debet in illud quo victima offertur in propria specie, et illud quo offertur in specie scuramenti. Primum habetur quando res oblata ex natura sua non est cruentae destructioni idonea, sicut panis, thus, vinum, sal, et alia huiusmodi. Secundum contingit tantum in altissimo Eu­ charistiae mysterio, ubi formalis immolationis ratio consistit in quadam separatione corporis a sanguine, quae tamen non est nisi penes externum habitum cruentae passionis repraesentativum, in quo sub sacris symbolis panis et vini ipse Agnus Dei offertur Deo. Primo modo sacrificium incruentum non habet specialem idoneitatem ad hoc ut sit propitiatorium pro peccato, quia non exprimit honorem delatum Deo tamquam Domino of­ fenso, cui pro summa iniuria summa debetur fusi sanguinis re­ paratio. Sed secundo modo vere participat de omnibus formis, quas omnes ad perfectum adduxit, ut paulo supra fuit insinua­ tum, et infra suis locis explicabitur. Tandem, quod attinet ad valorem seu efficaciam sacrificio­ rum, praecipua divisio est in valorem ex solo opere operantis, et ex opere etiam operato. At vero observandum est consequenter ad superius praemissa, quod locutio ex opere operato non eodem modo adhiberi debet quoad sacramenta et quoad sacrificium. Recte quippe dicitur sacramentum operari, producere, efficere, conferre gratiam ex opere operato ; et sensus est, sacramentum habere hanc efficientiam, non ex virtute operantis sive conficien­ tis, sed ex virtute instrumentait quae ei inest ab institutione Christi. De sacrificio autem loquens non recte quaereres utrum aliquid efficiat ex opere operato, sed melius, utrum valorem ha­ beat latreuticum vel impetratorium ratione tantum habita devo­ tionis hominum offerentium, an etiam independenter a devotione illa, ex hoc solo quod valide peragitur conformiter ad legem institutionis suae. Quibus suppositis, dico quod sacrificia V. T. in foro quidem externo per se valebant ad tollendas irregula­ ritates et legales immunditias, pro quibus tollendis erant a Deo instituta in figuram verae expiationis per Christi sacrificium affe­ rendae ; in foro vero interno valebant secundum solam devotio­ nem offerentium, applicando nunc generalia principia d* 1 actibus ί • QVAEST. ■ : DE SACRIFICIO MISSAE 595 externis virtutum qui honestatem suam trahunt ex interiori actu a quo imperantur. In sacrificio vero crucis attenditur valor omni ex parte infinitus ex opere operantis Christi. Denique in Missa, praeter valorem ex opere operantium ministrorum qui deesse potest, semper valor inest ex opere operato, quia hoc sacrificium nulla hominum indignitate aut malitia inquinatur, ut dicitur in Tridentino, Sess. XXII, cap. 1, et ideo semper est Deo acceptabile ex parte eius qui per ministros suos principaliter offert et offertur. De proprio sacrificio Novae Legis. Nunc specialiter dicendum de proprio Novae Legis sacri­ ficio, quia tanta est coniunctio inter unamquamque legem reli­ giosam et externum sacrificium, ut Apostolus non dubitaverit dicere, Heb. VII-12 : Translato sacerdotio, ac per hoc, sacrificio, necesse est ut et legis translatio fiat. In quo quidem primum omnium observandum venit, aliquod esse sacrificium ad Novam Legem pertinens ut principium eius, id est, ut fons a quo ipsa Nova Lex processit, propriamque sibi gratiam derivavit ; et hoc est sacrificium crucis per quod per­ fecta fuit nostra redemptio, acquisitusque thesaurus inconsumptibilis, quo qui usi sunt, participes effecti sunt amicitiae Dei. Quapropter non restringitur hoc sacrificium ad legem novam consideratam in eo statu perfecto et consummato quem habuit solum a tempore mortis Christi, sed se extendit usque ad illam inchoationem ac veluti anticipationejn quae viguit ab ipso mundi exordio, tam sub lege naturae quam sub lege scripta (*). Ab initio enim potestas facta est hominibus filios Dei fieri ; ab initio etiam, « quibuscumque fuit lex gratiae indita, secundum hoc ad « Novum Testamentum pertinebant » (2) ; ab initio demum, quotquot iusti fuerunt ante Deum, ob participationem singularis (9 Vide supra, de Sacram, in comm., Quaest. 60, § 1. (2) S. Thom., 1-2, Quaest. 106 a. 1, ad 3“m. d4 Λ '■ ' · Λ 596 QUAEST. LXXXi I-LXXXII ί. huius sacrificii crucis placuerunt Deo, iustitiamque et salutem consecuti sunt. Verum alio modo intelligi potest sacrificium ad legem no­ vam pertinere : pro quanto scilicet ipsum sacrificium est quod nova lex perpetuo celebrandum indixit, in quo principaliter con­ sistit cultus Ecclesiae in Novo Testamento, quodque hac de causa vere et proprie sacrificum novae legis audit, utpote illud quo ho­ mines sub nova lege existentes colere debent et colunt Deum. Oportet autem ut distinguatur a praecedenti, quia quanto altius eminet sacrificiu?.. crucis in ratione principii totius christianae religionis, tanto evidentius excluditur a ratione sacrificii consti­ tutivi cultus Christianorum. Etenim, ut bene arguit Bellarminus 1. 1 de Missa, c. 20 : « Sacrificium crucis semel peractum est, ac « deinde desiit esse, neque mansit postea nisi per effectum et « virtutem, ut notum est; imo nunquam fuit tempore christianae « religionis; ea enim post Christi mortem proprie coepit. At sa­ « crificium proprium religionis debet ipsam perpetuo comitari, « ut supra probatum est. Praeterea, religio quaevis sacrificium « externum ac visibile requirit, ad quod homines illius religionis peragendum conveniant, et quod ab ipsis frequentari possit. « At nihil eiusmodi in sacrificio crucis reperitur. Est enim respe­ « ctu Christianorum invisibile, cum sola fide, non oculis cernatur: « unde nec ad illud conveniri potest a populis, nec etiamsi cer« neretur, a populo vel sacerdotibus christianis frequentari pos« set; non enim fas esset ut Christum christiani toties interfi« cerent ». Imo vero a solo Christo potuit offerri, et nullo modo ab hominibus, cum omne ministerium hominum in eo adhibitum, non solum non habuerit rationem cultus religiosi, sed potius fuerit ex natura rei summum omnium sacrilegium. Si igitur re­ ligio exigit sacrificium quod a cuncto populo per mediatores sacerdotes offeratur ex debito communis servitutis, et in quo ad Deum adorandum pro ratione sui gradus omnes concurrere pos­ sint: concludendum sane est, sacrificium novae legis proprie loquendo non esse nisi sacrificium missae, de quo Christus in cruce exsultans dicebat: « Reminiscentur et convertentur ad Do­ it minum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius υκ SACRIFICIO MISSAE 597 « universae familiae gentium... Et anima mea illi vivet, et semen « meuin serviet ipsi » (*). Sed nunc, ut melius appareat distinctiva indoles huius sa­ crificii prout est constitutivum cultus christiani, illudmet comparare iuvat cum oblatione crucis quantum ad illa quatuor quae in omni sacrificio consideranda esse docet Augustinus: « Cui offeratur, « a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur » (2). Quoad primum, constat nullam esse posse differentiam. Quoad secun­ dum et tertium, si ipsum Christum offerentem et oblatum respicias, nullum rursus discrimen invenitur: quatenus « una eademque est A « hostia, idem nunc offerens sacerdotum mini, .erio, qui seipsum « tunc in cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa » (3). Ast, si attendas eos qui in missa coofferunt et coofferuntur, notabilem utique inter utrumque sacrificium invenies differentiam; ad quam ultimo consequitur, non omnino eosdem esse illos pro quibus oblatio nunc fit in altari Ecclesiae, et pro quibus tunc facta est in cruce, communi ara totius mundi. Et sane, quantum ad id quod secundo loco in omni sacri­ ficio considerandum dicit Augustinus, scilicet a quo offeratur, differentia est in hoc, quod in cruce, secus ac in missa, Christus fuit solus offerens. In ara siquidem crucis, ut alias nunc rationes omittam, semetipsum obtulit, non ut caput Ecclesiae iam constitutae, sed in hunc potius finem ut Ecclesiam sibi acquireret, iuxta illud Eph. V, 24-27: « Seipsum tradidit... ut exhiberet ipse sibi glo« riosam Ecclesiam non habentem maculam, aut rugam, aut ali« quid eiusmodi ». Unde, cum actualis hominum cum Christo coniunctio, (in qua coniunctione consistit Ecclesiae ratio), fuerit cruentae oblationis effectus et finis, profecto ordine naturae et causalitatis posterior est, nec potuit ullo modo in hoc sacrificio praesupponi. Sit igitur sacrificium aliud, unici illius sacrificii crucis a progenie in progenies commemorativum, in cuius cele­ bratione suas partes habeat Ecclesia. Non enim venerat in mundum (‘) Psalm. XXI, 28-31. (2) August. 1. 4 de Trinit., c. 14. (3) Trident., Sess. XXII, cap. 2. 598 QUAEST. LXXXïl-LXXXIIl. Filius Dei ut solitariam adorationem Patri redderet, sed ut nos homines, perfectos secum adoratores in spiritu et veritate con­ stitueret. Sit, inquam, sacrificium aliud, cuius oblatio perficiatur per mysticum corpus unitum Capiti suo. Porro, hoc ipsum est in quo reponitur characteristica missae nota ac propria indoles; offertur enim tum a Chr isto, turn a ministr o, turn ab integra fide­ lium ecclesia, quamvis aliter et aliter. A Christo quidem, tam­ quam a principali et summo sacerdote qui in ultima coena antequam pateretur et in caelum conscenderet, apostolicae hierarchiae munus contulit administrandi in terris suum sacerdo·’* tium et nomine^ _o sacrificandi usque in saeculi finem. A mi­ nistro autem, tamquam a sacerdote vero, sed subordinate et veluti instrumental!. Denique, ab integra fidelium ecclesia tam­ quam a populo per sacerdotem, iuxta illud quod habetur in canone: Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias. Quam­ quam non oporteat eos omnes qui ad Ecclesiam pertinent, eodem modo offerre; nam aliqui offerunt solum habitualiter, illi scilicet qui ad oblationem actu non concurrunt, sed per solam profes­ sionem christianitatis communicant cultui qui ubique terrarum Deo exhibetur secundum ritum a Christo institutum ; alii vero offerunt etiam actualiter. vel celebrationem procurando, vel sa­ crificanti ministrando, vel demum mere assistendo, et quo quis­ que propius concurrit ad offerendum, eo etiam, caeteris paribus, meliorem titulum habet ad participandum de sacrificii fructu ut dicetur infra. Sed iam sponte sua sequitur differentia alia, quatenus in missa, secus ac in cruce, mysticum corpus Ecclesiae, sin minus physice, at certe affectu et significatione pertinet ad id quod offer­ tur. Quisquis enim in sacrificio offert victimam, offert eam ut vi­ cariam sui, intendens exprimere interiorem submissionem atque absolutam devotionem qua vult ipsemet spiritualiter in Dei ho­ norem consumi. Si ergo, ut dictum est, Ecclesia in missa se habet ut offerens, pariter se habet ut oblata, utique in unione cum Ca­ pite suo. « Cuius rei, inquit Augustinus 1. 10 de civit., c. 20, sa« cramentum quotidianum esse voluit Ecclesiae sacrificium, quae DE SACRIEICÏO MISSAE 599 « cum ipsius capitis corpus sit, seipsam per ipsum discit offerre »t Imo intendit Ecclesia ut per oblationem corporis et sanguinis Christi, suimetipsius oblatio semper magis magisque perfecta efficiatur: Propitius. Domine, quaesumus, inquit (*), haec dona sanctifica, et hostiae spiritualis oblatione suscepta, nosmetipsos tibi perfice munus aeternum. Haec itaque ratio est cur Christus in sacramento sub iis symbolis immoletur quibus figuratur mysti­ cum corpus quod acquisivit sanguine suo; nam iuxta multoties iam praemissa, panis et vini species figura sunt societatis fide­ lium. Haec rursus ratio est cur roget Deum sacerdos ut oblatio­ nem habeat acceptam, ut supra illam propitio ac sereno vultu respicere dignetur sicut respexit super munera Abel, Abrahae, et Melchisedech, utque iubeat eam perferri in sublime altare per angeli manus. Nam ista et alia huiusmodi multa quae nobis obiiciunt haeretici, quantum essent inexplicabilia extra principia hactenus delarata, (quis enim ferret Deum rogatum fuisse ab hominibus ut oblationem crucis acceptabilem habuerit?), tan­ tum plena pietatis apparent si quis consideret quod in sacrificio missae, non solus offert et offertur Christus, sed tum in ratione offerentis, tum in ratione rei oblatae, coniungitur Ecclesia cum (*) Secreta feriae 2 Pentecostes. (2) « II reste maintenant à vous expliquer les prières de la liturgie « qu'on vous a fait croire indignes d’une oblation qui serait Jésus-Christ < même. Mais il n’y aura plus de difficulté, si vous songez seulement que « l’Eglise qui offre le pain et le vin pour en faire le corps et le sang, et < qui ensuite offre encore ce corps et ce sang après qu’ils sont consa· < crés, ne le fait que pour accomplir une troisième oblation, par laquelle « elle s’offre elle même. Le prêtre commence le premier, et à l’exemple « de Jésus-Christ qui a été tout ensemble le sacrificateur et la victime, « il s’offre lui-même avec son oblation : c’est ce que signifie la cérémonie < d’étendre les mains sur les dons sacrés, comme on le fait un peu avant < la consécration. Autrefois dans l’ancienne Loi, on mettait la main sur < la victime, en signe qu’on s’y unissait et qu’on se dévouait à Dieu «avec elle; c’est ce que témoigne le prêtre en mettant ses mains sur < les dons qu'il va consacrer. Tout le peuple pour qui il agit, entre dans < ce sentiment, et le prêtre dit alors au nom de tous: Nous vous prions, « Seigneur, de recevoir cette oblation de notre servitude et de toute votre 600 QUAEST. LXXXI l-LXXX UI. Tandem, quantum ad ultimum quoti in omni sacrificio con­ siderari debet, hoc est, pro quibus offeratur, differentia est, quia sacrificium crucis pro omnibus fuit a Christo oblatum et a Patre acceptatum, at missa, directe saltem, non offertur nisi pro iis qui fidelium nomine veniunt, utpote ad visibile Ecclesiae corpus pertinentes: in quo quidem, adhuc magis sacrificii eucharistici propria ac distinctiva indoles sese prodit ac manifestat. Et hactenus quidem de sacrificio missae sermo fuit, tanquam de sacrificio ab illo quod in cruce oblatum est, adaequate di­ stincto. Nunc autem in oppositum est quod sentiunt plures sese munientes variis locutionibus seu Patrum seu theologorum, ac praesertim auctoritate Catechism i ad parochos, Part. 2, cap. 4, η. 76. Volunt enim sacrificium Christi esse unum, non duplex; quod alii aliter explicant, et non semper ea qua par est clari­ tate, nec caeteroqui vacat in praesenti singulos dicendi modos a» 4 'A < famille; où nous apprenons non seulement à offrir avec le prêtre les « dons proposés, mais encore à nous offrir nous-mêmes avec eux... L’an< cienne cérémonie où chacun portait lui-même son oblation, c’est-à-dire < son pain et son vin. pour être offerts à l’autel, confirme cette vérité. « Car outre qu’offrir à Dieu le pain et le vin dont notre vie est soute< nue, c’est la lui offrir elle-même comme chose qu’on tient de lui, et « qu’on veut lui rendre: les saints Pères ont remarqué dans le pain et « dans le vin un composé de plusieurs grains de blé réduits en un, et « de la liqueur de plusieurs raisins fondus ensemble; et ils ont regardé « ce composé comme une figure de tous les fidèles réduits en un seul « corps pour s’offrir à Dieu en unité d’esprit; ce qui a fait dire à Saint « Augustin, que toute la cité rachetée était le sacrifice éternel de la Tri< nité sainte... Ainsi l’Eglise fait elle-même une partie de son sacrifice, « de sorte que ce sacrifice n’aura jamais sa perfection tout entière, qu’il « ne soit offert par des saints. Voilà une claire résolution de toute la dif< ficulté, s’il y en avait: car il y a dans ce sacrifice Jésus-Christ qui est «offert, et il y a l’homme qui l’offre: le sacrifice est toujours agréable < du côté de Jésus-Christ qui est offert; il pourrait ne l’être pas tou­ jours du côté de l'homme qui l’offre, puisqu’il ne peut l’offrir digne« ment, qu’il ne soit lui-même assez pur pour être offert avec lui, comme «on a vu. Quelle merveille y a-t-il donc, que l’Eglise demande à Dieu < qu’il rende notre sacrifice agréable en tout, et autant à proportion, du « côté des fidèles qui le présentent, que du côté de Jésus-Christ qui est « présenté?* Rossuet, Explication de quelques difficultés, etc. n. 36-37. UE SACRIFICIO MISSAE 601 in medium afferre. Sed quoniam in his quae pro hac sentiendi ratione passim adducuntur, praeter plura praeclare et egregie dicta, plura etiam sunt de quibus graves ad minimum videntur esse rationes dubitandi, operae pretium erit, ad huius prolegomeni complementum, hanc ipsam de unitate sacrificii Christi quaestionem ad examen breviter revocare. Et ne libera nobis tribuatur divagandi facultas, omne critérium desumere placet ex verbis Tridentini in duobus illis capitulis, primo et secundo Sessionis 22ae, ubi doctrina de sacrificio missae adeo concinne, ne dicam divine, recapitulata invenitur. Ί De unitate vel pluralitate sacrificii Christi ex doctrina Tridentini. Fundamenti loco ponenda sunt ea doctrinae Tridentini pun­ cta, quae ad propositae quaestionis solutionem quoquo modo attinentia, pro fixis et inconcussis haberi debent. Et ad tria se• quentia reducuntur. Primum punctum est: Unum idemque esse, teste Tri- dentino, quod in coena Dni peractum est, et quod pe­ ragitur in missa, adeo ut ad coenam novissimam indu­ bie referenda sit, non modo institutio, sed et prima ac prototypa sacrificii missae celebratio. Haec propositio in Tridentino hisce terminis enuntiata con­ tinetur : « Is igitur Deus et Dfius noster... in coena novissima, « qua nocte tradebatur..., sacerdotem secundum ordinem Mel« chisedech se in aeternum constitutum declarans, corpus et « sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit, « ac sub eorumdem rerum symbolis, apostolis quos tunc N. T. « sacerdotes constituebat, eorumque in sacerdotio successoribus, %< ut offerrent praecepit per haec verba: Hoc facite in meam « commemorationem ». In quo quidem duo distinguit Tridenti­ num : quod in coena Dominus fecit, et quod discipulis faciendum mandavit. Quod in coena fecit, Concilium enarrat dicens : 602 QUAEST. LXXXII-LXXXJII. Sacerdotem secundum ordinem Afelchisedech se constitutum de­ clarans. corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit. Quod autem faciendum mandavit, explicat subiiciens : Apostolis quos tunc A’ 7' sacerdotes constituebat, co­ ranique in sacerdotio successoribus praecepit ut sub earumdem rerum symbolis ipsum corpus et sanguinem suum offerrent, et quod se facientem viderant, facerent et ipsi in sui commemora­ tionem. Tridentino igitur teste, sacrificium quod usque nunc, dominico mandato obsequentes offerimus in missa, ipsissimum est sacrificium quod Dominus instituit, et de facto prior obtulit incoena. Unde iam apparet oblationem coenae habendam esse ut primi­ tias sacrificii missae, minime vero ut partem constitutivam sa­ crificii crucis, et si qua forte de posteriori huius conclusionis parte adhuc occurreret dubitandi ratio, ex eodem Tridentini loco statim excluditur. Secundum itaque punctum sit: Oblationem coenae apud 5 ' · ?· Tridentinum, non solum non haberi uti partem sive es­ sentialem sive integralem sacrificii crucis, sed haberi e contra, ut quae ei per omnia opponitur: opponitur, in­ quam, sicut repraesentativum repraesentato, sicut me­ moriale obiecto in perpetuum memorando, sicut id quod in finem usque repetendum ac continuo frequentandum praecipiebatur, ei quod semel tantum erat peragendum, nusquam iterandum. Ad cuius propositionis demostrationem facient illa Concilii verba quae superius, melioris intelligentiae ac distinctionis gratia praetermissa sunt: « Is igitur, inquit, Deus et Dominus noster, « etsi semel seipsum in ara crucis morte intercedente Deo Pa« tri oblaturus erat ut aeternam illic redemptionem operaretur, « quia tamen per mortem sacerdotium eius exstinguendum non « erat, in coena novissima, ut dilectae sponsae suae Ecclesiae, « visibile, sicut hominum natura exigit, relinqueret sacrificium « quo cruentum illud semel in cruce peragendum repraesenta« retur, eiusque memoria in finem usque saeculi permaneret..., « corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vivi Deo « Patri obtulit, ac sub earumdem rerum symbolis, apostolis... DR SACK I EICIO MISSAE 603 « etc. ». Ubi notandae veniunt duae coniunctiones correlativae, etsi, tamen. Certe coniunctio etsi id adducere solet, quod alias obstaculo esset, aut saltem videri posset, ei quod sub correlalativo tamen consequenter enuntiatur ; adeoque, nonnisi absurde sub illo tamen poneretur id quod se haberet ad antecedens uti eius pars, vel connaturale praeludium, vel necessarium consectarium, atque ita porro. Et sane nusquam diceres exempli gratia: etsi do­ mum aedificaturus, eius tamen fundamenta ieci ; vel : etsi mox pro­ fecturus, amicis tamen valedixi, aliave his similia. Si ergo Con­ cilium in oblatione coenae agnovisset partem constitutivam, eamque initialem sacrificii crucis, procul dubio dixisset: Is igitur Deus et Dominus noster, cum (vel quia, praecise quia'} seipsum in ara crucis morte intercedente immolaturus erat ut aeternam illic redemptionem operaretur, in coena novissima, qua nocte tradebatur, corpus et sanguinem suum ad hanc ipsam crucis immolationem obtulit ac destinavit, ac semel immolata apostolis ut offerrent praecepit, etc. Nunc autem Concilium dicit: Etsi semel cruente in ara crucis, tamen in coena novissima sub spe­ ciebus panis et vini. Omnino ergo prohibet dicendi modus a Tridentino adhibitus ne habeatur oblatio coenae pro parte sive essentiali sive integrali sacrificii crucis, sed unam oblationem alteri oppositam et ab ea condivisam cogit intelligere. Tertium tandem punctum assignatur: Non unam tantum­ modo a Tridentino Christi immolationem agnosci, sed omnino duas, cruentam unam in cruce, incruentam alte­ ram in sacramento. Et hoc faciliori adhuc negotio expeditur. Ait enim Conci­ lium : « Quoniam in divino hoc sacrificio quod in missa pera« gitur, idem ille Christus continetur et incruente immolatur, « qui in ara crucis semel seipsum cruente obtulit, docet Sancta « Synodus, etc. ». Superius vero, de coena novissima agens dixe­ rat: « Celebrato vetere Pascha quod in memoriam exitus de « Aegypto multitudo filiorum Israel immolabat, novum instituit « Pascha seipsum ab Ecclesia per sacerdotes sub signis visibili­ « bus immolandum in memoriam transitus sui ex hoc mundo « ad Patrem, quando per sui sanguinis effusionem nos redemit, a E *I i f1 • t II ; 604 QUAEST. LXXXU-LXXXin. * eripuitque de potestate tenebrarum ». Ubi in terminis expres­ sum habes, quod nulla unquam subtilitas, aut infirmare valebit» aut eludere. Haec itaque tria puncta sunt, e Tridentini doctrina excerpta, unde nunc propositae quaestionis solutionem sumere licet. Ex primo habemus, nihil quoad substantiam differre inter coenae et missae oblationem ; ex secundo, oblationem sacramentalem tam in coena quam in missa ab oblatione crucis adaequate di­ stingui; ex tertio, esse in missa non secus ac in coena, pro­ priam. distinctivam, et ab illa crucis plane diversam, immolationis rationem. Aperta igitur consequentia est, non idem esse sacrifi­ cium missae et sacrificium crucis, sed aliud et aliud, et non solum numerice aliud, verum etiam specifice. Cum enim sacrificium in offerendo consistat, diversificata ratione offerendi, sacrificium etiam diversificetur necesse est. Proinde, si quae passim aucto­ ritates oppositum dicere videbuntur, in eo sensu erunt intelligendae, in quo per sat communem metonymiam sacrificium pro re sacrificata seu victima oblata usurpari solet. Cuiusmodi est procul dubio auctoritas catechismi ad parochos dicentis: « Unum « itaque et idem sacrificium esse fatemur, et haberi debet, quod « in missa peragitur, et quod in cruce oblatum est, quemadmo« dum una est et eadem hostia, Christus videlicet Dnus noster, * qui seipsum in ara crucis semel tantummodo cruentum immo« lavit. Neque enim cruenta et incruenta hostia duae sunt hostiae, « sed una tantum, cuius sacrificium, postquam Dominus ita prae« cepit: hoc facite in meam commemorationem, in eucharistia « quotidie instauratur ». Caeterum, satis superque patet quod, proprie nunc accipiendo sacrificium pro actione sacrifica, non possunt esse unum, nec numerice nec specifice, ea quorum ratio intrinseca notis constat inter se contradictorie oppositis, cuiusmodi sunt cruentum et incruentum, id quod morte intercedente et quod sine morte aut quavis victimae deterioratione peragitur, quod denique una tantummodo vice de sui essentiali ratione possibile fuit offerri, et quod a generatione in generationem usque ad consummationem saeculi ubique locorum repetendum instituebatur. I DK SACRIFICIO M ISSA K 605 Non tamen propterea reiicimus ea quae alii de unitate sa­ crificii Christi tam docte, tamque erudite edisserunt. Quamdam enim unitatem, eamque in suo genere strictissimam, necessario esse admittendam ultro fatemur, nec profecto disparata ponimus sacrificium crucis et sacrificium missae, quasi nullo inter se ligamine connexa. Absit! Sed unitatem specificam et a fortiori numericam resolutissime reficientes, tanto fortius unitatem ordinis asserimus. Quae unitas ordinis in hoc est, quod sacrificium missae de essentia sua supponit sacrificium crucis; quod eamdem victimam offert, nunc quidem incruentam, sed in habitu sacramentali cruentae suae in cruce immolationis; quod idcirco, ex toto ad illam refertur, ut eius repraesentatio memorialeque perpetuum, denique ut cultus perennis per cuius quotidianam celebrationem, eiusdem oblationis cruentae fructus uberrime per­ cipiuntur. Sed haec suis quaeque locis ampliorem explicationem habe­ bunt. Unde iam praeambulae dissertioni imponendus est finis, et ad singula particulatim doctrinae puncta deveniendum, inci­ piendo a questione an sit in missa verum proprieque dictum sacrificium. THESIS LUI. Tum ex iis quae in Scriptura traduntur de sacerdotio Christi, tum ex celeberrimo Malachiae vaticinio, tum ex verbis institutionis Eucharistiae, tum denique ex ratione theologica demonstratur veritas sacrificii Novae Legis, cuius Christus ut caput corporis Ecclesiae, est victima et sacerdos principalis. Psalm, cix-4 — Genes, χιν-18. De Christi sacerdotio duo in Scriptura asseruntur, ad rem praesentem maxime pertinentia ; quorum primum est, quod sit sacerdotium secundum ordinem Melchisedech. — * -V 606 QUAEST. LXXXll-LXXXUI. Et ,*w sane, cum sacerdotium se toto ordinetur ad sacrificium, proprius ac distinctivus cuiuslibet sacerdotii character, etsi ex aliis etiam circumstantiis sumi possit, potissimum tamen accipi debet ex ritu sacrificandi. Itaque necesse est ut Christus con­ veniat cum Melchisedech in ritu ei proprio: conveniat, in­ quam, eo modo quo convenientia esse potest inter figuratum et figuram, inter veritatem et umbram. Legitur autem Mel­ chisedech sacrificasse in pane et vino (4), et nemo alius prae­ ter ipsum (2). Debuit ergo et Christus hostiam suam offerre in specie panis et vini ; quo stante, veritas sacrificii missae iam manet demonstrata. — Unde Cyprianus epist. 63 ad Caecilium, n. 4: « In sacerdote Melchisedech sacrificii Dominici sacramentum praefiguratum videmus, secundum quod Scriptura divina testatur et dicit: Et Melchisedech rex Sa­ « lem protulit panem et vinum. Fuit autem sacerdos Dei sum­ mi. et benedixit Abraham. Quod autem Melchisedech typum « Christi portaret, declarat in Psalmis Spiritus Sanctus ex per‘) Protestantes dicunt panem et vinum fuisse prolata a Melchise­ dech in refectionem Abrahae et sociorum qui fatigati e praelio rever­ tebantur. Sed hoc asserunt contra fidem historiae, quia ut Scriptura re­ fert, redibat Abraham cum ingenti praeda, in qua etiam erant ea quae ad cibum pertinent. Imo in fine capitis additur, milites cibum sumpsisse antequam eis Melchisedech occurreret. Quid igitur, concludit Bellarminus, opus erat pane et vino iis qui spoliis abundabant, et paulo ante comederant et biberant? Quare catholici recte asserunt panem et vinum fuisse Deo sacrificata; dicitur enim: Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi. Fuit igitur prolatio haec, actus sacerdotalis, adeoque signat vel sacrificium ipsum oblatum Deo in gratiarum actionem pro victoria, vel id quod ad sacrificium consequitur, cum sacerdos hostiae oblatae populum facit participem. Utroque autem modo, eadem conclusio est. (2) Nec obstat quod alii forsitan ignoti sacerdotes eamdem ali­ quando hostiam obtulerint. Nam si nota Melchisedech apud Paulum in eo est quod fuerit sine patre, sine matre, sine genealogia, etc., solum quia contra morem assuetum, de genealogia eius Scriptura silet: a fortiori ritus sacrificandi in pane et vino censeri debet ei proprius, ex hoc solo quod in Veteri Testamento, eiusmodi sacrificii ratio a nullo alio legitur adhibita. «L··."» l>E SACRIFICIO MISSAE I 607 «sona Patris ad Filium dicens: Tu es sacerdos in aeternum « secundum ordinem Melchisedech. Qui ordo utique hic est « de sacrificio illo veniens et inde descendens, quod Mel« chisedech sacerdos Dei sumini fuit, quod panem et vinum « obtulit, quod Abraham benedixit. Nam quis magis sacerdos « quam Dominus noster lesus Christus qui sacrificium Deo Pa« tri obtulit, et obtulit hoc idem quod Melchisedech obtulerat, « id est panem et vinum, suum scilicet corpus et sanguinem ». — Item Augustinus de civit., 1. 16, c. 22: « Ibi, (id est Ge« nes. XIV-18), primum apparuit sacrificium quod nunc a Chri« stianis offertur Deo toto orbe terrarum, impleturque illud quod « longe post hoc factum per Prophetam dicitur ad Christum : « Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, « Non scilicet secundum ordinem Aaron, qui ordo fuerat aufe« rendus, illucescentibus rebus quae illis umbris praenotabantur », — Et Tridentinum, unanimem traditionis sensum sequens, atque authentice Scripturam interpretans, Sess. 22, cap. 1 : « I. C. '< Dominus noster... sacerdotem secundum ordinem Melchisedech « se in aeternum constitutum declarans, corpus et sanguinem « suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit, ac sub « eorumdem rerum symbolis apostolis, quos tunc N. T. sacer« dotes constituebat, ut sumerent tradidit, et eisdem, eorumque « in sacerdotio successoribus, ut ofierrent praecepit per haec «verba: Hoc facite in meam commemorationem» (l). Aliud quoque argumentum sumitur ex perpetuitate sacerdotii Christi in praecitato loco Psalmi diserte affirmata ; quem locum interpretans Apostolus, Heb. VII, 23-24: « Et alii quidem, inquit, « plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur «permanere; hic autem, eo quod maneat in aeternum, sempi« ternum habet secerdotium ». Iam age: Qui sine consorte est summus ac principalis hominum sacerdos, manetque talis usque in finem, in finem etiam usque debet apud homines adhuc in statu (!) Vides igitur nos in iis quae sacerdotium secundum ordinem Melchisedech spectant, teneri regula interpretationis ecclesiasticae, quid­ quid in contrarium pro solita levitate dictitent critici novelli. 608 QVAEST. LXXXlI-LXXXlll. viae constitutos offerre sacrificium (D. Atqui abrogato omni alio sacerdotio, iureiurando Dei constitutus est Christus in possessione sacerdotii sempiterni. Ergo usque in saeculi finem apud nos offe­ rat necesseest; non tamen per se immediate, cum in terris vi­ sibiliter amplius non sit ; ergo per vicarios. Quo stante, oportet ut missa sit verum ac proprium sacrificium, quia evidenter nihil aliud fingi potest quod iugiter in Christi persona offeratur Deo per ministros Christi. Vide Bellarminum de Missa 1. 1, c. 6, et nota bene argumentum hoc non procedere specialiter de necessi­ tate sacrificii prout est propitiatorium, sive in remissionem pec­ catorum, sed magis prout adhiberi debet ad cultum latriae qui semper est Deo debitus. Nota etiam non esse quaestionem de iis quae ad hoc requiruntur, ut Christus denominari possit sacerdos in aeternum, sed de eo quod ex perpetuitate et unicitate sacer­ dotii eius necessario consequitur. Ex hoc enim quod sempiterno sacerdotio secundum humanitatem auctus est, consequens esse dicimus ut debeat hostiam suam iugiter offerre, ne desit muneri suo, (quod de Christo cogitare nefas), quamdiu scilicet homines in via exsistentes, necesse habebunt per sacrificia colere Deum. Quare vis argumenti tota in eo est : Vel Christus sacerdos adhuc offert, vel, quod nemo dicet, sub eius pontificatu periit cultus Dei quoad principalem et maxime necessariam sui partem. — Nunc autem contra utramque probationem hactenus propositam nonnulla obiiciuntur, quibus oportet respondere. 1. Si verum esset, Christum ideo dici sacerdotem secundum ordinem Melchisedech, quia ritum sacrificandi habet similem ei quem adhibuit Melchisedech : profecto Apostolus ad Heb. VII, tyfiicam similitudinem Melchisedech ad Christum ex professo in(‘) Nota singula verba : Sine consorte, nam si haberet collegam in sacerdotio, opponeret forte quispiam, operam eius non absolute requiri ad perenne divini cultus exercitium. Summus ac principalis hominum sa­ cerdos, id est, quo abdicante sacerdotii munus, eo ipso cessaret pote­ stas in omnibus aliis qui sunt ministri eius. In finem usque, adeoque non per totam aeternitatem, sed durante statu in quo oportet homines per sacrificia ad Deum religari. * DE SACRIFICIO MISSAE 609 lerpretans, imo minima quaeque executions, rem adeo gravem non praetermisisset. Atqui de hac re penitus silet. Ergo, etc. Respondeo, negando antecedens. Cum enim intentum Apo­ stoli esset ostendere excellentiam sacerdotii Christi, et conse­ quenter legis evangelicae, supra legem et sacerdotium ludaicum, ea tantum debuit explicare quae faciunt pro praeeminentia sacer­ dotalis personae Melchisedech supra sacerdotem Abraham, caeterosque sacerdotes ab eo carnali generatione oriundos. Recte ergo argumentatur ex eo quod Abraham obtulit decimas Melchisedech quasi superiori; item ex eo quod fuit a Melchisedech benedictus; item ex eo quod Melchisedech fuit sine antecessore et successore, in suo ordine singularis, veluti manens in perpetuum. At vero, quod Melchisedech sacrificaverit in pane et vino, hoc non per­ spicue faciebat ad monstrandam excellentiam eius, vel Christi cuius gerebat figuram, et idcirco non mirum est si diserte non fuit a Paulo propositum. Adde etiam, epistolam ad Hebraeos eius conditionis fuisse, ut non potuerit Apostolus de sacrosancto Christianae religionis mysterio aperte in ea loqui ; erat enim tra­ ctatus quidam apologeticus destinatus ad omnes ludaeos, non fideles solum, verum etiam infideles. 626 QUAEST. LXXXII LXXXlll. sacrum convivium agebatur in signum pacis et societatis Deum inter et homines. Quapropter in liturgia nostra ante et post con­ secrationem omnia olent oblationes : ubi vero devenitur ad ea quae sumptionem praecedunt ac praeparant, de oblatione iam nihil, sed pax annuntiatur et petitur et datur, quia ad mensam Dei admittitur homo, in consortium divinorum assumptus et in Dei societatem adscitus. Remotis itaque ab essentia sacrificii nostri iis omnibus quae non sunt ipsa consecratio, restat ut tota immolationis ratio in­ veniatur in consecratione, cui etiam congruunt omnes conditiones requisitae, ut facili inductione constabit, et evidentius apparebit in secunda parte. Obiicilint tamen: 1- Ecclesia post consecrationem adhuc applicat sacrificii fructum, scilicet in commemoratione pto de­ functis. Sed frustra hoc faceret, si iam positum esset quidquid est de essentia oblationis. Ergo non in sola consecratione essentia sacrificii reponitur. Respondeo negando maiorem et suppositum eius. Non enim ad Ecclesiam pertinet applicare sacrificii fructum, sed ad sacerdo­ tem celebrantem qui in sacrificando triplicem personam gerit: Chri­ sti, Ecclesiae, et suam. In quantum est minister Christi, applicat opus operatum, et hanc applicationem facere debet, non solum ad specialem intentionem quam ipse ex propria electione deter­ minat, verum etiam ad intentiones generales quae in ordinario missae exprimuntur. Porro huiusmodi applicatio includitur in vo­ luntate faciendi quod facit Ecclesia, et ideo, hac voluntate suppo­ sita, missa semper applicatur in instanti consecrationis ad omnes Ecclesiae fines, ubicumque ordine liturgico significentur, sive ante, sive post. — Verum praeter applicationem operis operati consi­ deratur etiam in missa impetratio sacerdotis orantis tum in per­ sona Ecclesiae, tum in persona propria : quae quidem impetratio fit per omnes orationes publicas et privatas concomitantes ritum principalem. Et haec est impetratio quae in commemoratione defunctorum attenditur ; unde signanter dicit rubrica : « Orat « aliquantulum pro iis defunctis pro quibus orare intendit », et DE SACRIFICIO MISSAE 627 non dicit : Formal intentionem per quam applicat opus opera­ tum missae. Quare tota illa difficultas fundamento caret. 2. In missa praesanctificatorum rogatur Deus ut sacrificium nosbum habeat acceptum, licet in ea consecratio non fiat, sed sacerdos solum sumat hostiam pridie consecratam. Ergo in com­ munione sacerdotis, partialiter saltem, reponenda est substantia sacrificii. Respondeo, auctores ecclesiasticos communiter docere quod feria VI in Parasceve non sacrificatur, praecise quia eo die non nt consecratio ; dum enim recolitur ipsum crucis sacrificium quasi actu perageretur, non expedit celebrari sacrificium quod est eius imago (*). Caeterum consueta oratio offertorii nonnisi dimidiate tunc dicitur, et quoad eam partem quae non externum et visibile sacrificium significat, sed internum et invisibile. Desumitur enim ex oratione trium puerorum, Dan. III : « Non est in tempore hoc « princeps et dux et propheta, neque holocaustum, neque sacri« ficium, neque oblatio... Sed in animo contrito et spiritu humi« litatis suscipiamur. Sicut in holocausto arietum et taurorum, sic « fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi ». Porro, uti iam notatum est, etsi in die Parasceves externum sa­ crificium non offeratur, invisibile tamen et internum non cessat, sed nec unquam cessare debet. 3. In omni sacrificio distinguitur praeparatio seu adductio vi­ ctimae ab immolatione eius. Sed consecratio in missa est victimae adductio. Ergo nondum est eius immolatio, et ideo in aliqua alia actione essentia missae consistat necesse est. Respondeo : Dist. antec. In omni sacrificio ubi victima in propria specie offertur,conc, antec. Ubi ofiertur in specie aliena per transubstantiationem alterius rei in ipsam, neg. antec. Evidens ratio disparitatis est, quia victima in propria specie oblata non potest immolari nisi per actionem quae primo ad ipsam terminetur : quo fit ut praesupponi debeat ipsius victimae praesentia. Sed si offeratur in sacramento, iam mutantur conditiones, quia tunc victima immolatur per actionem primo terminatam ad id quod p) Cf. S. Thom., Quaest. S3, a. 2, ad 2um. 628 QUAEST. LXX X11 - L X X XI11 - in ipsam transubstantiatur ; adeoque eadem actio est, qua sub manentibus speciebus fit praesens, et qua sub iisdem in habitu mactationis constituitur. 4. Mio consecrativa sive transubstantiativa non procedit a ministro, nec etiam a Christo in quantum sacerdos est, tamquam a causa principali, cum tamen oporteat actionem sacrificam esse a sacerdote ut a principali agente ; alias, si esset a solo Deo, Deus sibi ipsi sacrificaret et seipsum coleret, quod sane absur­ dum est. Aron ergo in consecratione reponi potest ritus sacrificalis. Respondeo : Dist. antec. Oportet ut actio sacrifica sit a sa­ cerdote tamquam a causa principali, formaliter ut sacrifica est, videlicet ut testificativa interioris reverentiae et delativa honoris Deo debiti, conc. antec. Physice considerata ut est mactatio quae­ dam, vel realis, vel mystica, neg. Cuius rei exemplum accipi po­ tes ex sacrificio crucis, vel etiam ex sacrificiis V. T., in quibus victimae destructio materialiter sumpta plerumque fiebat ab iis qui sacerdotes non erant ; sed ad sacerdotem pertinebat tantum ordinare occisionem victimae ad cultum Dei, imponendo ei for­ mam oblationis latreuticae. Et similiter in missa nihil obstat quod actio transubstantiativa sit materialiter a solo Deo tamquam ab agente principali ; nam si consideretur formaliter ut testificativa adorationis hominum, non amplius est a sacerdote ut a mero instrumento, sed ut ab eo qui ex propriis operatur, colit, adorat, et reveretur Deum. Inquirendum nunc superest, qua de causa et sub quo for­ mali respectu in consecratione corporis et sanguinis Christi vera salvetur sacrificae oblationis ratio. il -i Ε SACRIFICIO MISSAE 655 dit, cui etiam respondet fructus quem specialem vocant. Porro, eatenus missa oblata pro multis tantumdem valeret singulis ac si peculiariter pro unoquoque offerretur, quatenus in utraque hypothesi aeque perfecte missa posset unicuique applicari. Sed hoc videtur esse impossibile, nam applicatio quae tota quanta est pendet a propria intentione sacerdotis, naturam actuum hu­ manorum sequatur necesse est. Haec est autem natura actus humani, ut quanto plura obiecta per modum unius comprehen­ dit, tanto minus determinate seu minus distincte feratur in sin­ gula. Sed si pro pluribus unam missam offert sacerdos, intentio eius in tantum valet, in quantum fertur in plures per modum unius, cum uni sacrificio una totalis intentio debeat respondere. — Caeterum, haec dicta sint absque praeiudicio probabilitatis sententiae oppositae, quam tenent Caietanus in 3im Part. Q. 79, a. 5; Vasquez, D. 231, c. 3; S. Ligorius in Theol. mor., de Euchar. n. 312, et. De qua tamen sententia, abstrahendo nunc a latione mox proposita, non immerito forsitan diceres, videri illam minus conformem communi sensui fidelium et praxi in Ecclesia receptae. EPILOGUS Ascendit Joseph a Galilaea in civitatem David quae vocatur Bethleem, cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Factum est autem cum essent ibi, peperit filium suum primogenitum, et reclinavit eum in praesepio. Et facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: Gloria in al­ tissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. — Haec quondam in Bethleem luda agebantur, cum Deus memor testa­ menti sui, promissionem adimplebat quam locutus fuerat per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius. Tunc ergo de caelo pax vera descendebat, tunc ab antiquo maledicto terra nostra solvebatur, quia ille promissus, ille dudum expectatus adveniebat, cuius typum quondam gesserat Booz Bethleemites, quando non despexerat pauperiem Ruth, neque ignobile genus, sed duxerat eam in uxorem, ut defuncto fratri semen suscitaret. Ille, inquam, descendebat de caelis saliens in montibus, transiliens colles, id est omnes ordines angelicos, car­ nemque sibi uniebat ut per mortem destrueret eum qui habe­ bat mortis imperium, id est diabolum. Sed in domo panis et in praesepio (quod est ciborium ani­ malium) celebrabatur primum Verbi cum humana natura connubium, ut esset indicio, aliud iam connubium praeparari quod prioris consummatio exsisteret et finis. Oportebat enim ut unio­ nem Verbi cum carne consequeretur unio incarnati Verbi cum Ecclesia. Et ideo, prospiciens per assumptae humanitatis fene­ stras et cancellos, sponsam Ecclesiam iam tunc ad nuptias in­ vitabat. Ratione autem habita magni illius sacramenti per quod caelestes illae nuptiae erant celebrandae, necnon et status vere miserandi ac propemodum bestialis in quo futuram sponsam in­ veniebat, (nam homo cum in honore esset, non intellexit, iumen· iis insipientibus comparatus est, et similis factus est illis), tamDe Ecclesiae Sacramentis, Tom. I. 42 658 ·· EPILOGVS quam panis verus in Bethleem nascebatur, et tamquam panis hominum deiectorum, ibi volebat reclinari, ubi bruta animalia suum consueverant cibum reperire. Quippe, « praesepio quod « est ciborium brutorum, is qui de caelo descendit, panis vitae « proponitur, ut etiam bruta, rationali sumpto cibo, rationem « adipiscantur * (*), et exinde in melius commutata, atque in pristinam dignitatem restituta, coniungantur haeredi universo­ rum Christo, tamquam os de osse et membra de membro. Porro, id quod tunc in figura praenuntiabatur, nunc tan­ dem cernimus impletum ; nunc coena parata est, nunc Sapien­ tia misit ancillas suas cum excelsa praedicatione. Si quis est parvulus veniat ad me, et insipientibus locuta est: venite, co­ medite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Quare hymnus ille angelicus, gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis, per omnes mundi plagas super praesepe Ecclesiae, multo felicius multoque divinius resonat nunc auribus fidei nostrae, quam cum primum in montanis ludaeae audiebatur. Abortu enim solis usque ad occasum, « per Ipsum, « et cum Ipso, et in Ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti in « unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria ». Tum deinde per sacramentum communicatae carnis, datur nobis pax in die­ bus nostris, et pax Domini est .semper nobiscum. Verum ille qui implevit in terra praesepe nostrum, imple­ vit et in caelo mensam angelorum. Plenitudo enim praesepii nostri est, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; plenitudo mensae angelorum est, quia in principio erat Ver­ bum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ad quam mensam per praesepii participationem pervenire debemus, quatenus sempiternam fruitionem divinitatis eius temporalis per­ ceptio corporis et sanguinis ipsius praefigurat. Dicat itaque illi cor nostrum: Quaesivi vultum tuum: vultum tuum, Domine, re­ quiram, ne avertas faciem tuam a me. Et respondeat ipse cordi nostro: Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui dili­ git me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego di(l) Greg. Nyssen., Orat. in nativ. Domini. EPILOGUS 659 lisant eum, et manifestabo ei meipsum. Quod donec fiat, donec ostendat nobis quod sufficiat nobis, donec eum fontem vitae po­ temus et satiemur, sacramentum eius devoto servitio celebremus. Nondum contemplari possumus quod genitus est ante luciferum a Patre; frequentemus quod in huius saeculi nocte, sub imper­ viis velaminibus sese nobis fruendum praestat. Nondum contue­ mur Unicum permanentem in Patre suo; recordemur sponsum procedentem de thalamo suo. Nondum idonei sumus convivio Patris nostri ; agnoscamus praesepe Domini Nostri lesu Christi (*). (’) August., Serin. 194, in natali Domini. Pag. 5-13 Prooemium DE SACRAMENTIS IN COMMUNI Quaest. 60. — Quid sit sacramentum......................................... 17 Quod sacramenta, prout nunc de sacramentis lo­ quimur, sunt quaedam signa caeremonialia, practica, sanctificationis humanae.................. 20 Quod significatio sacramentorum non restringitur ad id quod significando efficiunt, et quo sensu sit maxime probanda definitio S. Thomae : « Si« gnum rei sacrae in quantum est sanctificatis « homines »..................................................... Thesis I. — Sacramenta semper aliqua re sen­ sibili constant; sed ad perfectionem sacramen­ torum N. L. pertinet quod duabus partibus essentialibus componantur, rebus tamquam materia, et verbis tamquam forma . . . . Thesis II. — Res autem et verba quibus sa­ cramenta constant, debent esse ex divina in­ stitutione determinata, et ita necessario sunt servanda, ut omnis mutatio substantialis vel in materia vel in forma, tollat veritatem sa­ 34 cramenti .......................................................... 40 Quaest. 61. — De necessitate sacramentorum.................... Thesis III. — In praesenti statu naturae lapsae sacramenta fuerunt ad humanam salutem ne­ cessaria quadam necessitate convenientiae, sed ante peccatum esse non debuerunt . . Ibid. λ· •H •J .* 662 INDEX Thesis IV. — Tam ante quam post Christum oportuit esse sacramenta; non tamen eadem ante et post, sed alia omnino atque alia, prout Redemptor adhuc venturus sperabatur, vel iam creditur advenisse............................................46 Quaest. 62-63. — De effectu sacramentorum qui est gratia et character, et primo de gratia . , . 54 I. Notiones praeviae..................................................... 55 De causis et variis earum generibus . . . . Ibid. De opere operato et opere operantis............................ 67 Circa causalitatem sacramentorum quid senserint Zheologi. Et primo de iis qui dixerunt sacra­ menta N. L nihil aliud esse quam causas gra­ tiae improprie dictas, id est. conditiones sine quibus non............................................................. 72 De iis qui dixerunt sacramenta N. L. esse vere et proprie causas efficientes gratiae, sed instru­ mentaliter dispositive tantum ...... 78 De iis qui dixerunt sacramenta N. L. physice causare gratiam, instrumentaliter et perfective. 82 Thesis V. — Secundum fidem catholicam cre­ dendum est, sacramenta Novae Legis non ponentibus obicem conferre gratiam ex opere operato. Porro gratia sacramentalis addit super gratiam communiter dictam, et super virtutes et dona, quoddam speciale auxilium ad con­ sequendum proprium uniuscuiusque sacra­ menti finem.............................................................85 Corollarium 1. Ergo sacramenta conferunt inaequalem gratiam inaequaliter dispositis, hoc est, causant gratiam in suscipientibus pro men­ sura dispositionum uniuscuiusque........................ 98 Corollarium 2. Ergo sicut sacramenta mortuo­ rum certo certius causant gratiam secundam in instis, ita probabilius sacramenta vivorum cau­ sant gratiam primam in peccatoribus, si modo attriti bona fide accedant ad sacramentum. . 100 Thesis VI. — Est in sacramentis aliquis effectus distinctus a gratia, et ad eam praevius, qui nunquam potest deesse, modo serventur omnia quae ad validatem requiruntur. Dicitur autem res et sacramentum, et cum sit dispositio sive INDEX 663 Pag. titulus de se exigens infusionem gratiae, quamdiu in homine permanet, est ratio revi­ viscendae sacramenti ficte suscepti, statim ac obex removetur.................................................... 104 Scholion. — Quid sit sacramentum tantum, res et sacramentum, res et non sacramentum . . 113 Thesis VII. — Sacramenta probabilius non cau­ sant gratiam moraliter, id est, per modum va­ lons cuius intuitu aliquid datur, sed causant eam efficienter. — Rursus non causant efficien­ ter perfective, actione sua pertingendo imme­ diate ad ipsam gratiae substantiam, sed solum efficienter dispositive, inducendo id quod est res et sacramentum. — Denique virtus instru­ mentalis per quam operantur non videtur esse physica, sed potius intentionalis, utpote ha­ bens adaequatum sui principium in institu­ tione Christi legislatoris Novi Testamenti. . 116 Thesis VIII. — \zirtus salutifera in sacramentis derivatur a divinitate per Christi humanita­ tem, sic tamen ut ex eius sacratissima pas­ sione specialiter habeant efficaciam .... 144 Thesis IX. — Sacramenta antiqua non causabant gratiam. Attamen in quibusdam saltem ex eis conferebatur iustificatio quasi ex opere operato: idque, non in vi sacramentorum si­ gnificantium, sed fidei significatae, hoc est, intuitu meritorum Salvatoris prout erant in ipsis sacramentis, tamquam certis fidei in Chri­ stum venturum protestationibus, quodammodo 146 iam praesentata............................................... II. De charactere sacramentorum praenotiones. Thesis X. — Sunt in nova Lege sacramenta 153 characterem imprimentia........................... Thesis XI. — Character sacramentalis secun­ dum suam intrinsecam naturam consideratus, est quaedam potentia ministerialis qua homo sub Christo summo sacerdote potest in actio­ nes hierarchicas. Consideratus autem in sua habitudine ad sacramentum exterius a quo imprimitur, rationem habet signi sive notae •r? 664 INDEX distinctivae ordinum et officiorum in Ecclesia Christi................................... 157 Corollarium. — Ergo character sacrameiitalis specialiter est character Christi, cuius sacer­ dotio fideles configurai.................................. 163 Thesis XII. — Character inest animae omnino indelebiliter....................................................... 165 Ί hesis XIII. — Non per omnia sacramenta im­ primitur character, sed per tria duntaxat, per quae homo consequitur novum statum quan­ tum ad ea quae sunt publici cultus in Eccle­ 167 sia Dei................................................................. » Qua est. 64. — De causa sacramentorum............................... 170 Thesis XIV. — Solus Deus operatur per mo­ dum agentis principalis interiorem effectum sacramentorum, et ipse solus potestate aucto­ ritatis sacramenta potuit instituere . . . . Ibid. Thesis XV. — Potestas excellentiae in sacra­ mentis competit Christo secundum quod ho­ mo. Qui etsi potuisset potestatem hanc qui­ busdam suis ministris aliquatenus communi­ care, eam nihilominus propter Ecclesiae uti­ litatem sibi ex toto reservavit; quo fit ut omnia N. L. sacramenta fuerint ab eo imme­ 171 diate instituta................................................. Thhsis XVI. — In sola Ecclesia catholica resi­ det ex institutione Christi suprema dispensa­ tionis auctoritas, et ideo extra commissionem ab ea acceptam, illicita est et sacrilega sacra­ 176 mentorum administratio.................................. Thesis XVII. — Bonitas vel fides ministri ad sacramentorum valorem minime requiritur. Ni­ hilominus ministrantes ex officio sacramenta in statu peccati mortaliter peccant .... 188 Thesis XVIII. — Dogma catholicum est, neces­ sariam esse in ministro ad valorem sacra­ menti, intentionem faciendi quod facit Eccle­ sia. Insuper communis et vera sententia docet, non sufficere intentionem, ut aiunt, externam, sed internam omnino requiri........................ 195 Corollarium. — Non sufficit in ministro inten­ tio interna mere habitualis ; rursum non requi- INDEX 665 P«è. ritur intentio actualis ; relinquitur ergo quod intentio sallent virluatis requiratur et sufficiat. 203 Thesis XIX. — In adultis ad validam susceptio­ nem cuiuslibet sacramenti, necessaria est in­ tentio saltem habitualis recipiendi sacramen­ tum ..................................................................... 204 Quaest 65. — De numero et ordine sacramentorum . . . Thesis XX. — Habet Lex nova sacramenta septem, nec plura, nec pauciora ; quae quidem ordine naturae hoc modo recenseri debent: Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poeniten­ tia, Extrema Unctio, Ordo et Matrimonium. Thesis XXI. — Non omnia sacramenta sunt in­ ter se paria, sed caetera omnia perfectione antecellit Eucharistia...................................... Thesis XXII. — Non omnia sacramenta sunt aequalis necessitatis ; sed sunt necessaria, vel personis singularibus, vel Ecclesiae in com­ muni; vel ad esse simpliciter, vel ad bene esse tantum ; vel absolute, vel ex quadam hypothesi. Omne tamen sacramentum quod in ratione medii ad salutem requiritur, non est necessarium nisi disjunctive, in re vel in voto..................................................................... 208 Ibid. 215 219 DE BAPTISMO ET CONFIRMATIONE Prooemium.............................................................. Quaest. 66. — De ipso baptismi sacramento......................... Thesis XXIII. — Primum locum in sacramentis tenet sanctum baptisma, quod est exterior corporis ablutio sub praescripta forma verbo­ rum. Fuit quidem institutum a Christo ante passionem, sed obligare non incepit nisi post resurrectionem in promulgatione novae le­ gis. Eius materia aqua est naturalis, forma vero : Ego te baptizo in nomine Patris et Fi­ lii et Spiritus Sancti...................................... Thesis XXIV. — Convenienter enumerantur tria baptismata, fluminis, flaminis, et sangui- 225 227 I I INDEX 666 Λ»£. . nis; quorum primum iustificat opere operato, alterum ex opere operantis, tertium per modum operis operati. Praeeminentiam au­ tem habet baptismus sanguinis super alia duo, non equidem quantum ad rationem sacramentalem quae soli baptismo aquae propria est, sed quantum ad effectum qui dicitur res sa­ cramenti ........................................................... 240 Quaest. 67. — De ministris per quos traditur baptismi sa­ cramentum ....................... 255 Regularis minister huius sacramenti est solus sa­ cerdos, cui soli ex officio competit baptizare . Ibid. Minister necessitatis est quilibet homo, sive vir sive mulier, sive baptizatus sive etiam non 256 baptizatus..................................... 258 Quaest. 68. — De suscipientibus baptismum.......................... Thesis XXV. — Salvo in omnibus martyrii pri­ vilegio, baptismus in re vel in voto est me­ dium omnibus necessarium ad salutem, et ad huius sacramenti susceptionem homines Ibid. omnes divino iure obligantur...................... Thesis XXVI. — In adultis peccatoribus, ad iustificationis gratiam in baptismo consequen­ dam, easdem oportet esse dispositiones quae sunt in sacramento Poenitentiae necessariae; sed nulla debent eis imponi opera satisfactoria, et non tenentur ad confessionem suorum peccatorum. Quod autem attinet ad validita­ tem sacramenti, nihil ex parte ipsorum requi­ ritur nisi voluntas sive intentio baptismum 264 suscipiendi ............... ..................................... Thesis XXVII. — Pueri fidelium sunt baptizandi. Baptizati autem in infantia, cum ad annos di­ scretionis pervenerint, non habent ius ratum habendi pro suo arbitrio id quod patrini eo­ rum nomine polliciti sunt, sed velint nolint, omnibus Christianorum obligationibus in per­ petuum manent obstricti................................. 267 Thesis XXVIII. — Secluso casu necessitatis, non licet baptizare pueros infidelium, invitis parentibus. Si tamen quocumque modo sacra- INDEX 667 mentum eis ministrari contingat, ipso facto sub Ecclesiae tutela ac regimine constituuntur . Quaest. 69. — De effectibus baptismi.......................................... 279 Baptismus, ratione characteris quem imprimit, vim habet incorporandihominemverae Ecclesiae Christi, et ideo, licet homo baptizatus cum ad annos discretionis pervenerit, possit extra Eccle­ siae corpus de facto vagari, exigentia tamen sa­ cramenti quomodolibet et a quocumque suscepti, semper est et manet catholicus..................... 279 Thesis XXIX. — Res huius sacramenti est plena renovatio, qua liberatur homo ab omni reatu veteris vitae, et regeneratur in novam spiri­ tualem vitam quae est per fidem lesu Christi. 281 Thesis XXX. — Baptismus ficte susceptus, fi­ ctione recedente, suum ultimum consequitur effectum. Fictio autem, si fuerit formalis, non removetur nisi per sacramentum Poenitentiae in re vel in voto; quo in casu, ad baptismi gratiam obtinendam duo concurrunt sacra­ menta, sed Baptismus sicut causa per se agens, Poenitentia vero sicut causa per accidens, id est removens prohibens................................ 2S4 Quaest. 70-71. — De praeparatoriis ad baptismum. . . . 287 De circumcisione.................. Ibid. De catechismo et exorcismo............................... 289 Quaest. 72. — De confirmatione.................................................... 290 Thesis XXXI. — Secundum sacramentum est Confirmatio, per quam homo deputatur ad spiritualem militiam contra exteriores sanctis­ simae religionis impugnatores, et accipit robur ad audacter confitendum in mundo fidem Christi crucifixi, qui, ut Apostolus ait, ludaeis est scandalum. Gentibus autem stultitia . . Ibid. Thesis XXXII. — Materia confirmationis est chrisma ab episcopo benedictum quod per impositionem manus homini applicatur, facta unctione in fronte. Forma autem est: Signo te signo crucis, et confirmo te chrismate sa­ lutis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Sed apud Graecos sacramentum rit^ f 6ό8 INDEX Pag. confertur sub his verbis: Signaculum doni Spiritus Sancti........................................... 300 Thesis XXXIII. — Confirmatio est sacramen­ tum vivorum, imprimens characterem et con­ terens gratiam cum quodam speciali auxilio contra timorem et respectum mundanum, De­ bet regulariter omnibus Christianis exhiberi, tametsi non certo constet de praecepto quo ad eius susceptionem homo baptizatus stricte 304 obligetur............................................................ Thesis XXXIV. — Confirmationis minister or­ dinarius est solus episcopus; extraordinarius vero, simplex presbyter ex commissione Sedis 307 Aoostolicae...................................................... DE SANCTISSIMO EUCHARISTIAE SACRAMENTO Prooemium.............................................................. 313 Quaest. 73. — De sacramento Eucharistiae in generali . . 317 Thesis XXXV. — Eucharistia est unum e se­ ptem novae legis sacramentis ; in quo tamen illud proprium et omnino singulare reperire est. quod in ipsa consecratione materiae perfi­ citur, non vero in applicatione materiae ad ho­ minem sanctificandum : adeoque antecedenter ad usum constituitur in esse sacramenti . . Ibib. Scholion de eo quod ibi esi sacramentum tantum, 322 res tantum, res et sacramentum.................. Thesis XXXVI. — Eucharistiae sacramentum est quidem materialiter plura sed formaliter 323 et perfective unum....................................... Thesis XXXVII. — Etsi res sacramenti Eucharistiae quoad sui inchoationem sit medium necessarium ad salutem, non tamen est neces­ sitate medii necessarium sacramentum ipsum, nec in re, nec in voto proprie dicto 327 Scholion de nominibus, institutione, et figuris huius mysterii................................................ 330 Quaest. 74-77. — De materia sacramenti, et his quae circa illam fiunt, cum consecratur.............. 332 i INDEX 669 Pag. I. De materia remota quae est panis et vinum. II. De conversione panis et vini in corpus et sanguinem Christi, generale prolegomenon. Quid de praesentia reati et transubslantiatione fide catholica tenendum, qui errores vitandi . . De transubslantiatione et habitudine eius ad prae­ sentiam realem, oppositae veterum et recentio­ rum Scholasticorum sententiae...................... Quinam sit, respectu habito ad definitiones Con­ ciliorum, legitimus et genuinus transubstantiationis conceptus........................................... Ad distinctiorem transubstantiationis conceptum declarationes quaedam..................................... Thesis XXXVIII. — In sanctissimo Eucharistiae sacramento est corpus et sanguis Christi, vere, realiter et substantialiter................................ Thesis XXXIX. — Post consecrationem statim cessat tota substantia panis et vini, quae ta­ men non annihilatur, sed transubstantiatur in corpus et sanguinem Christi. Et quia non est aliqua possibilis via qua ipsum Christi corpus verum incipiat esse in sacramento nisi per huiusmodi conversionem, dicendum est tran­ substantiationis dogma ita intime et necessa­ rio cohaerere cum dogmate praesentiae rea­ lis, ut unum sine altero consistere nequaquam possit............................................................... Thesis XL. — Post consecrationem manent eadem numero accidentia quae prius inerant substantiae panis et vini, et haec permanentia est conditio essentialiter requisita, tum ad realem Christi praesentiam in sacramento, tum ad ea omnia quae circa ipsius praesen­ tiae durationem et desitionem certa fide cre­ denda sunt et creduntur........................... Scholion. — Vi consecrationis milia inducitur in Christo mutatio; imo sacramentalis praesentia initium et finem sumit ex hoc solo quod incipit vel cessat extrinsecum continens, id est dimen­ sio separata panis transubstantiati . . . . Thesis XLI. — Conversio panis in corpus Chri- 332 334 336 344 356 363 372 431 440 Γ.ν ί-·.· . . . ; ’· \ν ΐ-Τ‘0·*..· INDEX Pag- it! sti non tit secundum successionem temporis, sed est omnino instantanée •143 Reçitlae quaedam circa modum loquendi in hoc mvsterio............................................................ 445 III. De modo quo Christus est in Sacramento generale prolegomenon............................ 448 De substantia corporea et quantitate dimensiva. Ibid. De variis rationibus esseudi in loco..................... 462 • Circa modum quo Christus est in sacramento, quaiiter differat sententia antiquorum ab ea quam recentiores scholastici amplectuntur . ·. 472 Thesis XLII. — Ex vi sacramenti est sub specte panis sola substantia corporis Christi, et si­ militer sub specie vini sola substantia sanguinis eius. Sed cum ex reali concomitantia adsint omnia quae ei ad quod terminatur conversio sunt realiter coniuncta, totus atque integer sub utraque specie Christus exsistit. . . . 474 Thesis XLII1. — Christus Deus et homo per­ fectus, cum tota sua quantitate dimensiva et statura naturali, tam sub tota hostia quam sub qualibet eius particula, minime quidem localiter, sed per modum substantiae totus continetur. Non tamen ante fractionem est pluries sub hostiae dimensionibus, sed toties post fractionem adest, quot sunt partes in quas facta est divisio sacramenti................. 485 Thesis XLIV. — Etsi Christus recte dicatur moveri per accidens secundum esse quod ha­ bet in sacramento, per se tamen in eo est omnino immobiliter...................................... 500 Thesis XLV. — Christum secundum modum quo continetur in sacramento, nullus oculus corporeus quantumvis glorificatus videre po­ test, nec ullus intellectus creatus ex suis na­ turalibus cognoscere ; sed praesentia sacramentalis, cognitione quidem analogica per solam revelationem attingitur, cognitione au­ tem propria per solum lumen beatitudinis 505 IV. De accidentibus remanentibus in sacra= mento........................... 508 Thesis XL\ I. — Panis et vini accidentia coi- I INDEX lective sumpta miraculcse in sacramento manet sine subiecto. Si tamen inter se invicem comparentur, dicendum est solam quantitatem dimensivam per omnipotentiam Dei absolute subsistere, caetera vero in ea tamquam in vicesubstantia subiectari................................... 509 Thesis XLVII. — Accidentia, consequenter ad miraculosam ipsorum conservationem, omnem actionem agere possunt quam agere poterant, substantia panis et vini exsistente ; et simili­ ter per alterationem ab agente naturali indu­ ctam corrumpi possunt et corrumpuntur . . 520 Thesis XLVI1I. — Quotiescumque species sic corrumpuntur ut desinant esse accidentia pa­ nis et vini, cessante praesentia Christi, idem ex eis secundum rem generatur ac si nulla intercessisset transubstantiatio.idque non novo miraculo, sed ex vi miraculi quod praecessit 523 in consecratione.......................................... Varia consectaria.................................................... 527 Trium praecedentium quaestionum recapitulatio. 529 Quaest. 78. — De forma sacramenti Eucharistiae .... 533 Thesis XL1X. — Verba expressiva transubstantiationis quibus Salvator in ultima coena usus est, eademque sola, sunt sacramenti Euchari­ stiae forma; ad cuius essentiam probabilius non pertinent determinationes praedicati, novi et aeterni testamenti, etc., quae in consecra­ tione calicis apud nos inveniuntur .... Ibid. Thesis L. — Porro in praedictis verbis forma­ libus quaedam est virtus instmmentalis ad 542 transubstantiationem efficiendam................. Quaest. 79. — De effectibus sacramenti Eucharistiae . . 545 Thesis LI. — Propria res Eucharistiae est spi­ ritualis trasformatio hominis in Christum per charitatem, quae inter communicandum non solum datur quantum ad habitum, sed etiam excitatur in actum ; omnemque effectum quem materialis cibus et potus agunt quoad vitam corporalem, sustentando, augendo, reparan­ do et delectando, sacramentum hoc operatur quoad vitam spiritualem ♦* J· ’ L ► t\ 672 INDEX Pag. < ·■ Thesis LI I. — Effectus huius sacramenti, qua parte respicit actualem fervorem charitatis, im­ peditur per defectum actualis recollectionis et affectum ad venialia, sed qua parte consistit in qualicumque augmento habitualis gratiae, nullam aliam dispositionem per se requirit praeter statum amicitiae cum Deo .... 556 Qvaest. 80. — De usu Eucharistiae........................................... 563 De triplici ratione hoc sanctum sacramentum ac­ Ibid. cipiendi.......................... De gravitate peccati communionis sacrilegae. . 564 I De iis quibus sola lege ecclesiastica denegatur usus huius sacramenti............................................ 567 De communione frequenti..................................... 568 De communione sub una tantum specie . . . 570 De adoratione debita huic sanctissimo sacramento. Qvaest. 82-83. De sacrificio missae................................................ 580 Notiones praeviae, et primo quidem de sacrificio prout est principalis actus exterior religionis ex naturalis legis dictamine praescriptus . . Ibid. 1. Iure naturae praescribitur aliquis actus cultus publici, specialiter significans honorem debitum soli Deo, eique ita exclusive reserva­ tus ut nemini alteri possit defert i, quantumvis alia intentione ; huiusmodi autem cultus dici­ tur sacrificium, quasi sacrum factum per ex­ cellentiam ................................................................... 581 2. Sacrificium secundum se est in genere si­ gni, et licet requirat positivam institutionem, non tamen- esse potest pure ad placitum, sed habere debet quandam symbolicam similitudinem cum interiori sacrificio significando, sicut fer ordinem ad gratiam dictum est de sacramentis. 584 3. Porro singularis ille cultus qui divinitati reservatur, fuit ab initio convenientissime re­ positus in oblatione rei corporeae ac sensibilis per eiusdem in honorem Dei destructionem sive immolationem. Et haec offerendi ratio, formaliter qua expressiva summae quae debetur Deo adorationis, semper et ubique habita est uti sacrificalis oblationis characteristica. Ha- INDEX 673 Ik* bmt tamen, materialiter loquendo, modalitales valde diversas, pro diversitate sacrificiorum, diversoque praesertim statu religionis, vel ante vel post Christum, omni iam alia praeter ipsum hostia in perpetuum abrogata .... 586 4. He necessitate sacrificii est ut a persona /ungente publica apud Deum legatione offeratur , quo fit ut sacrificium et sacerdotium sibi mutuo tamquam duo correlativa respondeant . . 588 5. Sacrificium convenit cum sacramento qua­ tenus quoddam sacrum signum est. Differt qua­ tenus sacramentum est signum causarum sancti­ ficationis nostrae, sacrificium vero, signum in­ terioris 'iittus. Et hinc sequuntur aliae differen­ tiae in eo consistentes, quod sacramenta nec sunt de iure naturae, nec possunt esse institu­ tionis humanae, nec necessario et semper a sa­ cerdote conficiuntur, nec demum efficaciam ha- sed per modum efficientiae............................... 590 De divisione sacrificiorum.................................... 592 De proprio’ sacrificio Novae Legis..................... 595 De unitate vel pluralitate· sacrificii Christi ex • Doctrina Tridentini.......................................... 601 Thesis L1I1. — Cum ex iis quae in Scriptura traduntur de sacerdotio Christi, tum ex celeberrimo Malachiae vaticinio, tum ex verbis institutionis Eucharistiae, tum denique ex ra­ tione theologica, demonstratur veritas sacrificii novae legis, cuius Christus ut caput corporis Ecclesiae est victima et sacerdos principalis. 605 Thesis LIV. — Missa quoad essentiam in sola utriusque speciei consecratione consistit, ta­ metsi actioni consecrativae debeat ex natura rei adiungi communio celebrantis, quae idcirco indispensabili lege praescribitur. Habet autem consecratio veram in se sacrificii rationem, formaliter et praecise secundum quod est in­ cruenta Christi immolatio, cruentae immola­ tionis crucis repraesentati va, per sacramentaJem seu mysticam corporis a sanguine sub distinctis panis et vini speciebus separationem. 621 Dt Ecclesiae Sacramentis. Vol. I 43 0ÎÎ ■■·.■* ! K' 674 INDEX Thesis LX. — Sacrificium missae est non lan­ ium latreuticum atque euch iristicum, sed qua­ tenus impetrat applicationem satisfactionum et meritorum crucis, est etiam ex opere operato vere propitiatorium. Hinc tum pro fidelium vivorum peccatis, poenis, satisfactionibus et aliis necessitatibus, tum pro defunctis in Chri­ sto nondum ad plenum purgatis, rite iuxta apostolorum traditionem offertur . . , 637 Corollar um 1. Etsi missa sit propiiiatoria ea opere operato, non tamen obtinet infallibililer quoslibet effectus in quibuslibet personis, sed tum ex parte obiecti quod petitur, tum ex partf’ eorum pro quibus petitur, certae requi­ runtur conditiones................................................ 645 Corollarium II. Recte missa celebratur ad im­ plorandum patrocinium Sanctorum per Sum­ mum Mediatorem Christum, ut scilicet illi pro nobis intercedere dignentur in caelis, quorum memoriam agimus in terris...........................647 Thesis LV1. - Missa in quantum propitiatoris est, non habet de se limitatam efficaciam, nec antecedente Dei lege ad certum valorem ta­ xatur; sed mensura fructus accipienda est, tum ex modo applicationis ad varias personas, tum ex quantitate devotionis earumdem. Hinc quod attinet ad fructum specialem qui ex pro­ pria sacerdotis intentione dependet, dicendum videtur quod missa oblata pro multis non tantumdem valet singulis, ac si peculiariter pro unoquoque offerretur.................................... 651 Epilogus................................................................... 657 IMPRIMATUR Fr. Albertus Lepidi, O. P., S. P. A. Magister IMPRIMATUR t Iosephus Palica, Archiep. Philippen., Vic. Ger. ROMAE - EX SCHOLA TYPOGRAPHKZA PII X-