PONTIFICIA UNIVERSITAS GREGORIANA DE IMMUTABILITATE TRADITIONIS CONTRA MODERNAM HAERESIM EVOLUT1ONISM1 EDITIO QUARTA ROMAE APUD AEDES UNIVERSITATIS GREGORIANAE M . DCCCC · XXIX PROOEMIUM Concilium Vaticanum, Const. Dei Filius, cap. 4, edi­ xerat : « Neque enim fidei doctrina quam Deus revelavit, «velut philosophicum inventum proposita est humanis «ingeniis perficienda, sed tanquam divinum depositum * Christi sponsae tradita, fideliter custodienda et infalli« biliter declaranda. Hinc sacrorum dogmatum is sensus « perpetuo est retinendus, quem semel declaravit sancta « mater Ecclesia, nec unquam ab eo sensu, altioris in< telligentiae specie et nomine, recedendum». Tum, ca­ none 3° de fide et ratione : « Si quis dixerit, fieri posse « ut dogmatibus ab Ecclesia propositis, aliquando secun« dum progressum scientiae sensus tribuendus sit alius ab «eo quem intellexit et intelligit Ecclesia, anathema sit». Nihilominus, ex adverso nunc insurgit schola nova, viam a Gunthero saeculo proxime elapso initiatam pre­ mens, quae kantianam et plane rationalisticam evolutio­ nem nostrae religionis asserit ; quae ponit mutationem dogmatis de forma in formam et de sensu in sensum, secundum varias conditiones medii et successivos intelle­ ctualis culturae status: quae totum complexum doctrinae 4 PROOEMIUM iSUr & Christianae, utpote foetum et elaborationem quamdam humanae rationis sub pressione cordis et sensus religiosi, in motu continuo atque indefinito esse ait ; quae demum in duobus famosis libellis recentis publicationis, suam crudam et plenam expressionem obtinens, Patres, Doctores, Pontifices, universamque omnium aetatum Ecclesiam insolente et superba provocatione quasi in certamen iam adducit dicens: «Fides non habet in terris mansionem permanentem, sed semper indiget transitoriis tabernaculis. Frustra autem conarentur eam retinere in formis iam anti­ quatis, quae alii mentalitati accommodatae, nihil plus nunc esse possunt quam veneranda monumenta temporis acti. Nunc enim, in praesentibus intellectualis culturae condi­ tionibus, possibile amplius non est homini iudicanti se­ cundum criteria vel solius sensus communis, conciliare id quod videt et legit in Scriptura, cum eo quod theologi nostri videntur affirmare de eiusdem Scripturae veritate universali et absoluta. Possibile amplius non est, conci­ liare historiam doctrinae Christianae cum eo quod theo­ logi nostri videntur asserere de perpetua eius ac semper perseverante identitate. Possibile amplius non est, conci­ liare sensum naturalem textuum evangelicorum, etiam maxime authenticorum, cum eo quod theologi nostri do­ cent aut docere videntur circa conscientiam et scientiam lesu Christi. Possibile amplius non est retinere, ut adae­ quatam oeconomiae salutis, theoriam conceptam in igno­ rantia historiae hominis super terram, et historiae reli­ gionis in humanitate ipsa, etc. Ideo, tandem aliquando, tempus est ponendi in tuto vacillantem undique fidem circa auctoritatem Scripturarum, ostendendo quid revera sint Biblia, et quale veritatis genus oporteat eis attribuere. ·- . PROOEMIUM I < I Tempus est ponendi in tuto vacillantem fidem de redem­ ptione et salute, quaerendo sub' formulis seu ideis nunc mortuisprincipium incommutabilis veritatis quod profundeineis latet,etnotionem demum intelligibilem earum quas Christus habet partium in morali regeneratione humani­ tatis. Tempus est ponendi in tuto vacillantem fidem de resurrectione Salvatoris et praesentia eius eucharistica, penetrando magis mysterium Christi immortalis, peren­ II niter viventis in Deo et in opere suo, etc. Tempus deni­ que est ut Ecclesia catholica serio recogitet quod a longo iam tempore non satis timuit scandalizare doctos ; et quod catholicismus ipse fatali ruinae reservatur, quam diu prae­ dicatio eius videbitur imponere mentibus conceptionem mundi et historiae discordem ab ea quam proxime ela­ psorum saeculorum labor restituit ; praesertim vero, quamdiu fideles retinebuntur in formidine offendendi Deum, cogitando et admittendo in ordine philosophico, scientifico, et historico, conclusiones et hypotheses quas theo­ logi medii aevi non praeviderunt » (*). Sane vero, non potuisset excogitari negatio magis radicalis omnium principiorum ac regularum fidei Chri­ stianae catholicae. Devenitur enim, non solum deductione logica, ineluctabilique consequentia, verum etiam formali et diserta auctorum confessione, usque ad categoricam negationem omnis revelationis, id est verae et proprie dictae locutionis Dei. Sed haeresis ista, si tamen adhuc haeresis dici potest, non statim induit completam formam sub qua nunc sese prodit. Primas radices habuit in falso (x) Autour d’un petit livre, Introd. pag. xxxin-xxxv. Sed non immerito forsitan tibi videbitur quod tempus praesertim esset, ut illi superhomines a tanta arrogantia tantaque inflatione cessarent. • : •J 8 f* Λ «te PROOEMIUM conceptu traditionis catholicae, quasi nimirum traditio ista esset reposita in nudo et simplici facto humano hi­ storico, cuius testimonia possent et deberent tractari se­ cundum eadem criteria, easdemque regulas, nec plus nec minus, ac caetera quaecumque antiquitatis monumenta. Hinc prodiit sic dicta methodus historica in studiis theo­ logiae positivae; qua methodo informati, nonnulli eruditi visi sunt sibi deprehendere manifestam oppositionem inter sensum dogmatis apud vetustiores Patres, praeser­ tim antenicaenos, et sensum quem posterioris aevi Con­ cilia et Doctores amplexi sunt. Hinc consequenter reintroductus in re dogmatica progressus ille Guntherianus a Concilio Vaticano iam confixus, addita solum quadam novitatis specie ex theoria evolutionis, quae post Darwinium, tantum ubique favorem obtinuerat, et originem dedit notioni fidei, ut aiunt, viventis, id est fidei quae prius in quodam germine continebatur, ac deinde, quasi ex ovo progrediens, et a specie in speciem transiens, Darwinian! animalis instar, per selectionis viam et sub influxu medii ambientis, sese semper transformat in melius. Xe autem U quis sollicitus forte esset de modo conciliandi eiusmodi theoriam cum catholicis principiis de infallibilitate tradi­ tionis seu magisterii Ecclesiae, opportune resuscitatus est is quem Guntherus ediderat, conceptus veritatis relativae. Veritatem porro relativam dicunt, per oppositionem ad veritatem simpliciter, ad quam fuit hactenus, prout adiunctorum possibilitas ferebat, maior minorve approximatio, longe tamen, longeque distans ab incognita veritate ab­ soluta, suo forsitan tempore revelanda. Sed cum a veri­ tate relativa facilis iam descensus pararetur ad negatio­ nem omnis veritatis obiectivae, ideo ulterius progredientes ' ·*** · r PROOEMIUM eruerunt ex officinis philosophiae kantianae ideam dogma­ tism! moralis, seu dogmatis quod nihil plus est quam subiectiva elucubratio intellectus sub determinatione volun­ tatis. Tandem ventum est ad systema completum quod in praecitato opere L’Évangile et l’Éiglise sub compendio exponitur. In quo quidem, Trinitas, incarnatio, Redemptio, Ecclesia, Sacramenta, omnia demum dogmata nostra, prout et in quantum nunc a nobis creduntur, non aliud sunt quam ideae mysticae pro certa evolutionis phasi. In quo etiam, critica historica et fides ita comparantur inter se, ut nunquam sibi invicem contradicere queant, eo quod fides est de praesenti forma quam induit idea Christiana, « critica vero versatur circa formas omnino 'diversas quae in origine erant. De his igitur per ordinem agere propositum inten­ tionis est, et primo de eo quod toti theoriae liberam aperuit viam, hoc est, de erroneo conceptu traditionis. Et quia erroneus conceptus non innotescit nisi per prin­ cipia vera, circa haec ipsa principia, in limine disputa­ tionis vertenda est mentis consideratio. *> ! ί - CAPUT PRIMUM DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS « Bonum depositum custodi per Spiritum « Sanctum qui habitat in nobis ». (2 Tim. 1-14). « Multifariam multisque modis olim Deus loquens pa« tribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis « in Filio ». Haec apostolus, brevi quidem sermone, sed adae­ quata sententia comprehendens totam de integro successio-· nem catholicae revelationis, a primis initiis usque ad ultimum eius complementum. Revelationem enim dicimus omnem locutionem Dei ad nos, sive per organum coniunctum quod est humanitas hypostatice unita Verbo, sive per instrumenta separata, cuiusmodi fuerunt sancti illi Dei homines de quibus 2 Petr. 1-21. Quae etiam locutio terminata est, partim ad verbum orale, puta ore ipsius Christi, vel apostolorum eius, Spiritu Sancto dictante, sine scripto prolatum ; et partim ad verbum scriptum per ministerium hagiographorum tam veteris quam novi testamenti. Utroque tamen modo diri­ gebatur ad totam Ecclesiam usque ad consummationem mundi futuram. Porro in omni verbo, aliud est res seu veritas verbo dicta, quae vocari potest verbum sensu obiectivo ; aliud vero dictio qua veritas dicitur, quae est verbum sensu formali. Si ergo sermo sit de rebus seu veritatibus verbo expressis, sic non est differentia ulla inter verbum Dei scriptum et orale, CAPUT I. ·*■ quia sive uno, sive altero modo expressae supponantur ve­ ritates, semper sunt aequaliter a Deo dictae, ac per hoc, aequaliter quoque ad materiale fidei obiectum pertinentes. Si autem sermo sit de ipso*verbo quo revelata veritas fuit divinitus expressa, sic quaedam occurrit differentia inter unum et alterum. Nam verbum scriptum de se est fixum et perma­ nens, et ideo ipsa dictio Dei, libris semel excepta, eadem numero conservari potest et conservatur. Sed verbum orale profertur et transit, et ideo ad transmissionem veritatis dictae requirit per se dictionem aliam, numero distinctam, quae ad originalem se habeat sicut quaedam eius repetitio, seu resonantia, seu continuatio per locorum spatia et temporum intervalla; quae etiam apud nos generale nomen traditionis obtinuit. Hinc ergo factum est ut verbum Dei oretenus primo prolatum consueverit dici traditum, utpote traditioni com­ missum, et traditione continuandum ac perpetuandum, soleatque sub hac appellatione condivivi contra verbum scri­ ptum quod in libris sacris continetur. Milt Nunc autem dictio seu traditio perpetuans communica ­ tionem oretenus in prima origine factam, dupliciter excogi­ tari posset. Uno modo, tanquam traditio de solo facto, com­ muni nempe rerum humanarum fluxui permissa, et humanis causis, humanis curis, humanae industriae relicta, sicut vi­ dere est in traditionibus historiae, in quibus singuli quique pro suo studio et ingenio, operam impendunt ad conser­ vandum posteritati ea quae de anteactis temporibus me­ moria digna acceperunt. Alio modo, tanquam traditio non de solo facto, sed de iure etiam divino, cui nimirum ab auctore religionis nostrae, lege lata, provisum fuisset per institu­ tionem specialis oeconomiae, constitutionem organi authen­ tici, perennisque assistentiae promissionem. Et si a priori res consideretur, vix ac ne vix quidem credibilis alicui appa­ rebit prior ille traditionis modus in religione revelata, nisi forte credibile ei videri posset, lesum Christum lumen re­ velationis nobis attulisse, et de pura atque incorrupta eius conservatione, efficaci medio non providisse. Eiusmodi enim ft9 DE CATHOLICO CONCEPTU TRADITIONIS 13 medium efficax, in communi ac mere humana traditione, nemo sane agnoscet, qui et de natura conservandorum dog­ matum et de fragilis nostrae humanitatis conditionibus ae­ quum iudicium feret. Verum non oportet pro nunc immo­ rari in considerationibus a priori, sed magis recurrere ad do­ cumenta positiva, ex quibus demonstranda venit prima et fundamentalis propositio quae sequitur. Quod traditionis organum authenticum fuit a lesu Chri­ sto in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum. Et quod traditio ipsa est praedicatio ab aevo in aevum continuata per apostolorum successores sub charismate assistentiae Spiritus Sancti, revelationis ab eodem lesu Christo eiusque apostolis oretenus primitus acceptae. Hic primum recole evangelicam historiam, et quae­ cumque in ea de originibus christianae doctrinae continetur: Quae cum initium accepisset, inquit Heb. II-3, enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est. Et nota illud, enarrari, ac rursus, ab iis qui audierunt. In quo quidem compendiose recapitulatur id quod in supradicta historia perquam evidens apertumque est : salutiferam scilicet Christi doctrinam ab eodem Domino lesu Christo, non editis scriptis, sed verbo praedicationis, personali magisterio, vivae vocis oraculo prolatam fuisse ac publicatam. Ipse Dei Filius homo factus, cum hominibus in terris conversatus, magistri et doctor is partes suscepit. Ipse omni populo praecedentibus prophetiis in se adimpletis demonstratus, operum et mira­ culorum velut divinis sigillis comprobatus, denique ut prae aliis omnibus audiendus a Patre coelesti in solemni magi­ sterii initiatione declaratus, « praeceptoris habitu sumpto, « bene vivendi rationem nos docuit, ut postea tanquam Deus CAPUT I. k ·.· ■/ ’( vitam largiretur aeternam» (x). Et iam opus consumma­ verat quod dederat ei Pater, iam per triennium in Galilaea et ludaea quaquaversus evangelium regni annuntiaverat, iam discipulos informaverat, iam sanguine suo novum et aeternum testamentum condiderat, et a mortuis redivivus parabat ascensionem in coelum. Prospiciens autem peren­ nitati ac propagationi revelationis quam mundo attulerat, eos quos sui operis vicarios relinquebat in terris, his novissimis alloquebatur verbis : Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis, et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Novissima, inquam, haec verba sunt Christi, efficaci ordi­ natione disponentis medium quo revelata sua doctrina ad totum mundum, et ad omnes in futurum generationes pro­ veniret ; verba dicta [post [resurrectionem in solemni ap­ paritione montis Galilaeae, ad quam, praeter summos apo­ stolos, convocaverat caeteros discipulos omnes (1 2), ut tota quae tunc erat Ecclesia, testis esset eorum quae ultimo mandabat. Ibi porro, est primo institutio authentici organi tradi­ tionis. Traditionis dico doctrinae non undecumque sumptae, sed a Christo acceptae ; doctrinae non comparandae, sed mu commissae, non acquirendae, sed commendatae ; in qua non auctores quaeruntur, sed custodes, non inventores, sed fideles dispensatores. Docentes, inquit, servare omnia quae­ cumque mandavi vobis. Mandavit autem ChristusJ creden­ dam integram evangelii doctrinam quam ipse personaliter praedicaverat dum apud nos conversaretur, et per Spiritum Sanctum suum, quoad ultimum complementum, revela­ turum se discipulis promiserat dicens : « Adhuc multa habeo « vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem m: i·’■>'·.· : æ· ;*/ ■ ·.- ■*.·· · ·. * ■ r· (1) Clem. Alex., Cohort, ad Gentes. (2) Matth. XXVIII-16, coll. com. Marc. XVI-7, et 1 Cor. XV-6. DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 15 «venerit ille Spiritus veritatis quem ego mittam vobis a « Patre, docebit vos omnem veritatem » (J). Est secundo, institutio organi tradionis quod in finem usque mundi esset duraturum. Ubique enim in evangelio, et speciatim apud ·. Matthaeum, συντέλεια αιωνος consummationem mundi huius praesentis, ultimumque Christi adventum, et tempus iudicii universalis significat. Nec profecto -mu­ tatur sensus ex hoc quod ad eos qui praesentes aderant, dirigitur sermo, quia dirigitur ad praesentes prout in suis successoribus semper permansuros. Unde et hic, docendae iubentur omnes gentes sine ulla aut locorum aut etiam temporum restrictione, et postmodum videmus apostolos mandatum Christi exsequentes, substituere sibi alios qui acceptae doctrinae custodes essent et doctores per Spiritum Sanctum eis communicatum, in eisque manentem (2) ; quibus iterum praescribitur ut quod ipsi acceperunt, [commendent fidelibus hominibus idoneis et alios docere (3) ; idque, usque in adventum D. N. I. 'C., quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, rex regum et dominus dominanEst tertio, institutio organi traditionis quod indejectibilitatis charismate donatur. Et ecce, inquit, vobiscum sum. Nam quid sit, Deum esse cum aliquo, frequentissima et notissima Scripturae testimonia demonstrant. Nimirum lo­ cutio est ubique usitata ad significandam protectionem Dei certam atque invincibilem ; locutio in qua nullum non im­ portatur efficacis auxilii genus, et per quam ea asseritur assistentia, quae in negotio pro quo promissa est, nullum compatitur lapsum, et omnem praecavet ab intento fine defectionem. Atqui apostolis, eorumque in perpetuum suc­ cessoribus promittitur assistentia Christi, non quidem ad quemlibet effectum quem forte posset, cum de Dei regno (1) Ioan. XVI-12. (2) 2 Tim. I-13. (3) (4) p ιό CAPUT U agitur, humana sibi fingere cogitatio; non praecise ad era­ dicanda omnia vitia, non ad impedienda omnia scandala. Imo ista alibi diserte praenuntiantur futura. Diserte praedicitur quod in agro dominico erunt zizania simul cum tritico, et quod utraque crescent usque ad messem. Nota est sagena missa in mare quae congregat ex omni genere pi­ scium. Nota navicula de qua mirum illud observatur, quod cum tanta multitudine oneretur et prematur, adhuc tamen non submergitur. Notae sunt aliae evangelii parabolae in eumdem sensum collineantes. Unde non dicit : Vobiscum sum fundantibus regnum consummatae iam iustitiae, et absolutae iam sanctitatis. Sed dicit : Vobiscum sum docen­ tibus ea quae in evangelii mei revelatione continentur. Ergo promissa assistentia, eique respondens indefectibilitas, n ordine ad intemeratam traditionem genuinae Christi do­ ctrinae sino dubio est agnoscenda. Est quarto institutio organi traditionis, cui continue, et non tantum -per intervalla, praedictam assistentium adhi­ bebit Christus. Nam rursus, non se affuturum esse dicit certis diebus, certisque circumstantiis, velut cum condendae erunt categoricae fidei definitiones, aut cum oportebit expresso decreto corrigere quod prius falso tradebatur, adulteratumve iniuria temporum revelationis sensum ad purum restituere. Sed, omnibus diebus, inquit. Et quid est, omnibus diebus ? In est, in ordinario et quotidiano magisterii ministerio, non secus ac in solemniori eiusdem exercitio. Dicendo enim, omnibus diebus, omnem prorsus, quantumvis minimam, etiam unius diei, removit interruptionem, et nullum de­ viationi spatium reliquit. Quid est, omnibus diebus ? Id est, quovis saeculo, quavis aetate. Transiet aevum ecclesiae pri­ mitivae, non tam vicinae perspicientur origines, non uno quasi ictu oculi licebit seriem successionis mensurare, nu­ merando manus per quas transmissus est coelestis doctrinae thesaurus, et adhuc et semper vobiscum sum. Adhuc et semper praesens aderit idem ille Spiritus veritatis qui ab initio ad- • ·· ■ X.-· · DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS > 17 fuit (l). Adhuc et semper, usquedum veniat sanctorum con­ summatio, reperientur iidem illi a Christo positi pastores et doctores, ut non simus parvuli fluctuantes, et circum­ feramur omni vento doctrinae, in astutia ad circumventio­ nem erroris (2). Adhuc et semper superstes manebit eadem illa apostolica hierarchia, quae ratione indefectibilis tra­ ditionis accepti a Christo evangelii, columna est et firma­ mentum veritatis (3). Quinto denique, est institutio organi traditionis, non cuiuscumque generis, sed per modum oralis seu semper vivae praedicationis, - Id quidem in primis demonstrant omnia mox dicta de ratione, indole, perennitate constituti mini­ sterii. Ubi enim, quaeso, in systemate biblico Protestantium locus organo illi permanenti, ordinario, perpetuo, cui con­ tinuo, omnibus diebus, usque in finem saeculorum deberet assistere Christus ? Nullus sane, quia deposito semel ab iis qui audierant, coelestis doctrinae thesauro in fixo scripturae instrumento, nihil ultra agendum remanebat, totumque de integro opus docendi omnia quaecumque mandavi vobis, cum aevo apostolorum vel virorum apostolicorum necessario finem accipiebat. - Id quoque sonant verba docete, prae­ dicate, sensu obvio et naturali intellecta, cum scriptura non­ nisi medium artificiale sit, paucis accommodatum, et in adiutorium vel supplementum oralis disciplinae accessorie in­ troductum. Unde et apostolos, (quos nemo imaginabitur, aut mentem Christi nunquam esse assecutos, aut mandato eius non paruisse), nihil ex professo scripsisse tanquam proprium atque speciale suum munus exsequentes, sed tantum occasionaliter, et quasi accidentali quadam ratione incitatos, ex certissimo historiae testimonio comper.mus. «jMatthaeum scribit Eusebius 1. 3 hist. c. 24, ea occasione « scripsisse, quia cum praedicasset Hebraeis, et ad Gentes « ire pararet, utile indicavit, si iis quos corpore deserebat, (1) Ioan. XIV-16. (2) Eph. IV-11. (3) Tit· ΠΙ-15. Billot - De immutabilitate traditionis Λ I ι·> « • 'y • ••νΛΛ·-. Λ t . Ji' 1^1 iS ,·< -·· r4 * λ* i;»®··.· CAPUT L «aliquod memoriale suae praedicationis relinqueret. Mar« cum refert idem Eusebius 1. 2, c. 15, nec sponte sua, nec « a Petro cuius discipulus erat, i ussum, sed compulsum «precibus Romanorum scripsisse evangelium. Lucam idem «Eusebius tradit 1. 3, c. 24, ideo solum scripsisse, quia «viderat mulios alios temere praesumpsisse ea litteris man« dare, quae non perfecte noverant, ut nimirum nos abstra«heret ab incertis aliorum narrationibus. loannem scribit « Eusebius ibidem, usque ad extremam senectutem sine «ulla scriptura evangelium praedicasse, et addit Hierony«mus in 1. de Script. Eccl., tandem eum compulsum fuisse «ab Asiae episcopis evangelium scribere propter Ebioni« tarum haeresim tunc exorientem. Itaque, nisi Ebionis «haeresis exstitisset, loannis evangelium fortasse non habe« remus, quemadmodum nec alia tria, nisi praedictae occa«siones oblatae fuissent. Recte enim scribit Eusebius, solum « duos ex apostolis duodecim evangelium scripsisse, et eos ■i necessitate quadam ad hoc provocatos. Ex quo manifeste «colligitur, apostolos non de scribendo, sed de praedicando « primaria intentione cogitasse » i1). Adde etiam quod si apo­ stoli doctrinam suam litteris consignare ex professo vo­ luissent, certe catechismum aut similem librum in corpus doctrinae coalescentem confecissent, cum tamen ipsi vel historiam scripserint, ut evangelistae, vel epistolas ex oc­ casione aliqua, ut Petrus, Paulus, lacobus, ludas, loannes, quemadmodum 1. c. Bellarminus adiecit. Signum est ergo, et quidem indeclinabile, quod ipsi a Christo positi fuerant ad tradendam et transmittendam revelatam evangelii ve­ ritatem, primo et principaliter per vivam ac personalem praedicationem. Si autem apostoli, ergo et omnes eorum in perpetuum successores, qui, quod ad praesens attinet, unam cum eis personam moralem evidenter constituunt. — Con­ firmatur demum, et manifestissime, ex supremis commen­ dationibus quas testamenti loco iidem apostoli Ecclesiae (i) Bellarm. 1. 4 de verbo Dei, c. 4. 'V ■ â v DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS IÇ reliquerunt. Quid est enim quod Paulus, instante iam sua passione, scribit ad Timotheum, in cuius persona totum corpus praepositorum intelligitur ? 0 Timothee, depositum custodi. Et rursus : Formam habe sanorum verborum quae a me audisti... Bonum depositum custodi per Spiritum San­ ctum qui habitat in nobis. Et iterum: Tu ergo, fdi mi... quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus homi­ nibus qui idonei erunt et alios docere. Atqui : « In his locis « non potest intelligi scriptura, sed thesaurus doctrinae, « intelligentia dogmatum divinorum, i. e. tam sensus Scri« pturarum, quam aliorum dogmatum. Quam totam doctri« nam propagari volebat per Traditionem, ut explicant K Chrysostomus et Theophylactus in hunc locum. Quo al­ te ludit etiam Irenaeus, 1. 4, c. 43, cum ait: Quapropter, eis « qui in Ecclesia sunt presbyteris obaudire oportet, his qui successionem habent ab apostolis,... qui cum episcopatus suc« cessione charisma veritatis certum secundum placitum Patris « acceperunt. Et facile ex ipsis verbis colligitur. Nam si lo­ te queretur de verbis scriptis, non tam anxie commendaret « depositum. Scripturae enim facile conservantur in thecis, « et a librariis ; apostolus autem vult servari per Spiritum « Sanctum in pectore Timothei. Et deinde non adderet : « Haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios « docere ; sed diceret, commenda librariis, ut multa exempla « transcribant. Nec diceret : Quae a me audisti per multos «testes, sed, quod scripsi tibi. Itaque, non verba solum, sed « etiam sensum, ac multo magis hunc quam illa, Timotheo « apostolus commendat, ac ut per manus tradat succes«soribus suis iubet»(1). Habemus igitur in Christiana religione ex divino instituto, organum traditionis, et quidem oralis ac semper vivae ; or­ ganum dico authenticum, perenniter duraturum, charismate continuae assistentiae donatum. Addo etiam, indivisum in se, et in sua individualitate semper visibile; idque praeser(1) Bellarm. 1. 4 de verbo Dei, c. 5. CAPUT I. 20 tim propter unum designatum centrum et caput Petrum, qui necessario adest in hierarchia apostolica ut primus, (Matth. X-2) ; necessario adest cum mysterioso nomine sibi a Christo imposito, quo inconcussa soliditas ministerii eius significa­ retur, (Ioan. I-42) ; necessario adest ut confirmator fra­ trum, (Luc. XXII-32); ut petra supra quam aedificata est Ecclesia, (Matth. ΧλΤ-iS), omnia hic intelligendo iuxta ea quae in proprio tractatu demonstrata et probata suppo­ nuntur. Nunc autem, si tale est organum traditionis, quale hactenus ex ipso solemni documento institutionis Ecclesiae fuit descriptum, statim apparet, et sine difficultate intelligitur traditionem ipsam de qua praesens currit disputatio, nihil esse aliud quam praedicationem ab aevo in aevum continuatam per apostolorum successores sub charismate indefectibilitatis, illius revelationis quae de ore lesu Christi, vel apostolorum eius, Spiritu Sancto dictante, primitus fuit accepta. Haec est traditio quam universa agnoscit antiquitas Christiana. Haec est traditio quae vocatur ab Ignatio ad Ephes, n. 1, sententia lesu Christi in qua sunt episcopi per fines terrae constituti ; a Polycarpo ad Philipp, n. 7, tradita nobis ab initio doctrina ; ab Irenaeo, 1. 3, c. 2, traditio quae est ab apostolis, quae per successiones presbyterorum in ecclesiis custoditur ; a Tertulliano, Praescript. c. 37, re­ gula quam Ecclesia ab apostolis, apostoli a Christo, Christus a Deo tradidit ; ab Origene, de Princip. Praef. n. 2, eccle­ siastica praedicatio per successionis ordinem ab apostolis tradita, et usque nunc in Ecclesia permanens. Haec est tra­ ditio ad quam contra primos haereticos seu Gnosticos apellant Patres primi et secundi saeculi. Et Gnostici quidem, cum ex Scripturis arguebantur, respondebant : « Quia non « possit ex his inveniri veritas ab his qui nesciunt traditionem. « Non enim per litteras traditam illam, sed per vivam vo­ ti cem » i1). Neque in hoc principio Patres habebant sibi contradicentes, imo vero consentientes, et per omnia una(1) Irenaeus, 1. 3, c. 2. ■Μ DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 21 niines. Sed cum rursus ad traditionem ipsam revocabantur, tunc iactabant traditionem occultam, ad se solos derivatam, vel a Valentino, vel a Marcione, vel a Cerinto, vel a Basilide i1). Quibus opponebatur traditio authentica, quae est publica in Ecclesia, quaeque organum habet continuam successionem episcoporum ab apostolis, et praesertim ab apostolorum principe in Sede Romana. Insignis in hac parte locus est Irenaei, quem de integro hic transcribere iuvabit, ut eorum quae hactenus fundamenti instar posita sunt, recapitulatio sit simul et invicta confirmatio. «Traditionem apostolorum in toto mundo manifestatam, «in omni Ecclesia adest respicere omnibus qui vera velint « videre ; et habemus annumerare eos qui ab apostolis in« stituti sunt episcopi in ecclesiis, et successores eorum usque « ad nos qui nihil tale docuerunt, neque cognoverunt quale «ab his deliratur... Sed quoniam valde longum est in hoc « tali volumine, omnium ecclesiarum enumerare successiones : « maximae, et antiquissimae, et omnibus cognitae, a glo« riosissimis duobus apostolis Petro et Paulo Romae fundatae «et constitutae ecclesiae, eam quam habet ab apostolis « traditionem, et annuntiatam hominibus fidem, per suc« cessiones episcoporum pervenientem usque ad nos indi« cantes, confund mus omnes eos qui quoquo modo, vel «per sibi placentia, vel vanam gloriam, vel per caecitatem «et malam sententiam praeterquam oportet colligunt. Ad «hanc enim ecclesiam propter potiorem principalitatem « necesse est omnem convenire Ecclesiam, h. e. eos qui sunt «undique fideles, in qua semper ab his qui sunt undique, «conservata est ea quae est ab apostolis traditio. Fun« dantes igitur, et instruentes beati apostoli ecclesiam, Lino « episcopatum administrandae ecclesiae tradiderunt. Huius « Lini Paulus in his quae sunt ad Timotheum epistolis me« minit. Succedit autem ei Anacletus. Post eum tertio loco « ab apostolis episcopatum sortitur Clemens, qui et vidit (ι) Iren. I. 3, c· 2. CAPUT I. 22 ipsos apostolos, et contulit cum eis, et cum adhuc inso­ nantem praedicationem apostolorum et traditionem ante α oculos haberet, non solus ; adhuc enim multi supererant tunc ab apostolis docti.... Hac ordinatione et successione, . ea quae est ab apostolis in Ecclesia traditio et veritatis praeconatio pervenit usque ad nos. Et est plenissima haec • ostensio, unam et eamdem vivificatricem fidem esse, quae in Ecclesia ab apostolis usque nunc sit conservata et tra­ il dita in veritate... Tantae igitur ostensiones cum sint, non oportet adhuc quaerere apud alios veritatem, quam facile · . est ab Ecclesia sumere, cum apostoli, quasi in deposi< torium dives, plenissime in eam contulerint omnia quae - sunt veritatis.... Quid autem si neque apostoli quidem « Scripturas reliquissent nobis, nonne oportebat ordinem - sequi traditionis quam tradiderunt iis quibus committe­ bant ecclesias? Cui ordinationi assentiunt multae gentes barbarorum, eorum qui in Christum credunt, sine charta '■ et atramento scriptam habentes per Spiritum in cordibus >< suis salutem, et veterem traditionem diligenter custodien« tes, in unum Deum credentes creatorem coeli et terrae, et « omnium quae in eis sunt, per lesum Christum Filium Dei^1). Et traditio quidem in Ecclesia, sic se iuxta Christi in­ stitutionem habet. Unde iam pronum est, priusquam ad ul­ teriora progrediamur, sequentem eruere conclusionem, quae in proposito nobis negotio maxime est attendenda. § 2. Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, re­ gula fidei est. Et quod conceptus traditionis sub ratione nudi facti humani, seu praedicationis a Christo et apo­ stolis cum sola auctoritate historica decurrentis, conceptus est falsus, protestanticus, haereticalem notam prae se ferens. In primis observare oportet quid distet inter obiectum et regulam fidei. Obiectum est credenda veritas. Regula, (i) Iren. 1. 3, c. 3-4. •r: DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 23 formaliter in quantum huiusmodi, est id quod credendam < veritatem continet, et cui oportet nos in credendo confor­ mari, quatenus id credamus quod in eo ut credendum pro­ ponitur. Unde veritates praedicatae per traditionem, quas dicere possumus traditionem sensu obiectivo, obiectum qui- , dem fidei sunt. Ipsa vero praedicatio ecclesiastica, seu ipsa /or mali sensu accepta traditio, fidei regula est (x). At rursus observandum quod regula non qualicumque modo dirigit, sed infallibiliter. Quisquis enim in quocumque ordine regulam ] sequitur, pro quanto vim habet et actum regulae, ille non solum non errat, sed nec errare potest. Eatenus ergo in ne- ■ gotio fidei, regulae rationem traditio obtinet, quatenus . revelatas veritates infallibiliter custodit, infallibiliter con­ servat, infallibiliter ad nostram defert cognitionem ; idque ratione divini illius elementi quod in ea necessario esse agnoscendum secundum institutionem et promissionem Chri­ sti, superior nos docuit propositio. Divinum autem dico elementum, quod variis nominibus a Patribus est appel­ latum : nunc, charisma veritatis cerbu/m in episcopatus ab apo­ stolis successione, (Iren. 1. 4, c. 26) ; nunc, operatio Spiritus veritatis, non sinentis ecclesias aliter intelligere, aliter credere, quod ipse per apostolos praedicabat, (Tertull. Praescript. c. 28); nunc, influxus Domini Ecclesiae inhabitatoris, ne eat in [er­ rorem quemlibet studiosissima speculatio, (August. Enarr. in Ps. 9, n. 12) ; nunc, Spiritus Sancti afflatus ne discedatur a vero, (Cyrill. Alex, epist. 1 ad monachos Aegypti) ; nunc, gratia Spiritus qua edocti, omnes etiam montium et marium (1) Quare non videretur admittendum quod aliqui dicunt: Tra­ ditionem sensu obiectivo esse fidei regulam remotam, sensu |autem formali proximam. Si enim de regula agitur, formaliter qua regula est, non oportet considerare id quod est credendum, sed id quod dirigit in credendo per credendi obiecti propositionem. Et hoc est semper ipsum verbum qua scripto vel ore prolatum, adeoque Scriptura vel \ Traditio, non obiectivo, sed formali semper sensu accepta. De distin­ ctione autem inter regulam remotam et proximam, infra erit sermo. ! ‘ CAPUT I. Λ*'» >" · ■ ' ■ disiunctione separati, in idem consentiunt, (Theodoret. Dial. de Incommutabili) ; nunc, effectus sententiae D. N. I. C., qua fit ut in Sede apostolica inviolabiliter semper catholica custodiatur religio, (Profess, fidei sub Hormisda ab Orien­ talibus subscripta). Et alia multa in eumdem sensum col­ lineantia passim reperire est apud Patres, quae per singula referre non vacat. Interim vero, nullum relinquitur dubium quin traditio in genuina illa et catholica notione accepta, quam nobis suppeditant monumenta omnia institutionis i Christianae, vera regula fidei et dicatur et sit. At longe alius est conceptus protestanticus, in quo ele­ mentum divinum penitus rescinditur, ut traditio nihil plus iam sit aut esse possit, quam nudum ac simplex factum com­ munibus factis historiae accensendum : factum scilicet homi­ num, sua solertia, sua industria, suo ingenio, scholam Christi apostolorumque eius per successivas aetates continuantium. Qua quidem suppositione facta, statim patet, nullam amplius de regula fidei quaestionem esse residuam. Etenim primo, ut paulo supra fuit observatum, regula fidei proprie loquendo, non ea demum est quae solum possibiliter, aut casualiter, aut de contingenti conservat genuinam atque inadulteratam revelationis doctrinam, sed quae de iure etiam, et necessario, et per se. Atqui, vel prima fronte occurrit evidens dispro­ portio humanae solertiae, humanaeque industriae ad eiusmodi effectum, praesertim in materia divinorum dogmatum, in qua vel maxime, semper urget ratio Protestantium apud Bellarminum, 1. 4 de verbo Dei, c. 12 : Plurima obstare, aut certe obstare posse impedimenta, oblivionem, impe­ ritiam, negligentiam, perversitatem, quae nunquam desunt in genere humano. Sed haec, si placet, omitto. Esto quod praedicta impedimenta de facto locum non habuerint ; esto quod divina doctrina fuerit in suae veritatis puritate per tot saeculorum decursum, et tot inter rerum vicissitudines, de facto conservata ; esto quod haec ipsa de solo facto con­ servatio, satis sit ad regulam fidei secundum se. Esto, inquam, quia de his longius disputandi locus nunc non est, et qua- DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS cumque etiam largissima concessione facta, id saltem fatearis necesse est, non esse satis ad regulam quoad, nos. Quoad nos namque, nullum alium valorem obtinebit eiusmodi humana traditio, praeter eum quem ei conciliabit demonstratio cohae­ rentiae cum originali locutione Dei in Christo vel apostolis, ex solis communibus historiae criteriis et fontibus compilata: per collationem scilicet, discussionem, et crisim scientificam monumentorum praeteiitae aetatis inde ab antiquis tempo­ ribus. Et quis, quaeso, huic studio non impar, cum non de paucis quibusdam factis, iisque celebratissimis, famosissimis, et in proprio dominio historiae exsistentibus, sed de doctrinis maxime abstrusis hic agatur ? Quis in tanta multitudine rivulorum, aquas sinceras quae recta a fonte procedunt, a spuriis et adulteratis distinguet ? Quis separabit pretiosum a vili in tot inter se dissidentibus, seseque invicem destruen­ tibus confessionibus ? Omnibus ergo modis, manifestissime apparet quod traditio secundum protestanticam conceptio­ nem accepta, regula fidei nec est nec esse potest, et quod in hac saltem parte, sibi ipsis constantes fuerunt veteres Reformatores, cum unam solam atque unicam regulam, traditione exclusa, Scripturam constituerunt. Verum, conceptionem hanc, quae 'totam in se resumit haeresim Protestantismi, in plena esse oppositione cum evangelio et fundamentali eius oeconomia, iam satis ostensum est, et si quis plura desideret, plura etiam inveniet in tractatu de Ecclesia, ubi de potestate magisterii. Eamdem quoque aperte contradicere sensui totius Christianae antiquitatis, vel ex paucis quae praecitata sunt documentis colligere fa­ cile est. Equidem affirmant Protestantes: «Antiquiorem ecclesiam solum historice appellasse ad traditionem, demon« strando scilicet in ecclesiis apostolicis, quibus apostoli ipsi praedicaverant, per continuam successionem usque ad sua « tempora saeculi secundi vel tertii, fidem ab apostolis tra« ditam nondum fuisse corruptam, sed adhuc integram. Po« steriori vero tempore, Ecclesiam id quod testimonio tradi« ditionis historice considerato deerat, supplere studuisse aucto- I· ί· - 2(j CAPUT I. « ritate- quam sibi vindicabat » i1). Id, inquam, affirmant, sed gratuito et sine ullo fundamento. Ad cuius rei evidentiam considerandum quod promissa assistentia pro incorrupta depositi custodia, et infallibili cursu traditionis in recto tramite originalis revelationis, non excludebat ullo modo accommodatam huic eidem fini cau­ sarum secundarum ordinationem, earumque congruam coo­ perationem. Sic enim semper se habet suavis Dei providentia ut instrumenta apte contemperet causae principali, et quid­ quid de suo humanum organum propria activitate reddere potest, id non modo non tollat, sed procuret et adhibeat etiam magis. Xon ergo negare intendimus connaturalitatem ad effectum de quo agitur, quae revera est in successione et continua serie episcoporum sibi invicem in eadem sede quasi de manu in manum transmittentium depositum reli­ gionis. Neque somniamus removendum esse a traditione humanum elementum, humana praesidia, humanam indu­ striam ac sollicitudinem. Quae profecto si removenda cen­ seremus, contradictorem haberemus ipsum apostolum excla­ mantem : 0 Timothee- depositum custodi. Utquid enim ob­ secratio haec, utquid tam instans commendatio, si ex parte Timothei nihil exigebatur ? Sed id tantum volmus, nondum in his reperiri supremam ac sufficientem rationem certitu­ dinis de conservata integritate doctrinae revelatae, quamdiu praecisio fit a promisso et collato a Christo charismate per­ petuae assistentiae (2). Proinde intelligendum est, elemen­ tum humanum subordinari divino, eique ita coniungi, ut in (1) Apud Franzelin, Thes., io. (2) Praesidia pro intemerata doctrinae conservatione adhibita, ad haec quatuor reducuntur a Card. Franzelin, thes. 9: e Primo. Non « solum semper observatum est apostolicum institutum, ut episcopus « non eligeretur, nisi prius de sinceritate eius fidei certis testimoniis « constaret, sed etiam praesertim episcopi maiorum sedium continuo « post electionem aliis collegis suis, et maxime Pontifici Romano « per litteras synod icas exponebant distinctam suae fidei professionem. «]Ratio sanctae huius institutionis per se evidens est, et egregie dec claratur a Gregorio M. 1. 7 epist. 4: Nam cum vicissim nobis fidei DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS usu loci theologici traditionis, duplex Patribus occurreret argumentum. Unum ex consideratione charismatis succes­ sionem apostolicam perpetuo comitantis. Alterum ex considera­ tione ipsius successionis secundum conditiones historicas in Ec­ clesia ab initio servatas ; quod etsi ex se solo ultimatum apodicticumque absolute loquendo non esset, polcmice tamen efficacissimum erat adversus multiplices sectarum auctores, qui omnes de novo a semetipsis dogmatizare inceperant : « Hanc sapientiam, inquit Irenaeus 1. 3, c. 2, (quam Paulus «loquitur inter perfectos), unusquisque eorum esse dicit, «quam a semetipso adinvenerit... Unusquisque enim ipsorum « omnino perversus, semetipsum, regulam veritatis depravans « praedicare non confunditur ». Utroque igitur argumento utebantur Patres, tam priores quam posteriores. Non enim soli posteriores, sed et vetustissimi, Ignatius, Irenaeus, Ter­ tullianus paulo supra citati, summam rationem ex qua con­ stet divinam doctrinam sincere et integre per successionis ordinem esse conservatam, ultimo revocabant ad charisma « nostrae coonfessionem transmittimus quid aliud in sancta Dei Ec*clesia agimus, nisi arcam bitumine linimus, -ne unda erroris intret? « Secundo, sicut solliciti erant tum singuli tum omnes simul episcopi, «ut fides singulorum consentiens fidei communi omnium esset te« statissima, et diligenter cavebatur ne a fide communi quomodocum« que dissidens particeps videretur communionis ecclesiasticae, ex «eadem ratione vigili studio curabant, ut de fide una episcoporum «in singulis sedibus sese excipientium certo constaret. Hinc series « episcoporum orthodoxorum in diptychis singularum ecclesiarum «descripta diligentissime servabatur, reiectis iis qui defectionis a « fide universae Ecclesiae suspecti fuerant. — Tertio, si quando in «aliqua ecclesia novitas doctrinae contra communem traditam fidem «serpere coepisset, episcopi erat, non solum eam comprimere, sed «etiam certiores reddere episcopos alios, et imprimis Pontificem Ro« manum, ut communi sententia ubique damnatus error ab Ecclesia «arceretur. — Quarto, extraordinarium quidem, sed ubi periculum « novitatis imminentis id postulare videbatur, efficax praesidium « unionis et consensionis erant concilia episcoporum, vel ex provin« ciis singularibus, vel ex universa Ecclesia orbis terrarum etc. * * -,. 28 caput 1. veritatis cum episcopatus successione communicatum, ad communicat ianem Christi, ad promissum et missum doctorem ve­ ritatis Spiritum Sanctum. Et similiter, non modo antiquiores, sed et posteriores, puta Athanasius (de decr. Nicaen. n. 27), Epiphanius (1. 1, Haeres. 27, n. 6), Optatus (1. 2 de schism. Don. η. 2), Augustinus (epist. 53, n. 2, etc.), aeque appellant ad sententiam a patribus ad patres transmissam, ad doctri­ nam ab initio traditam, ad continuam successionem sacer­ dotum in Ecclesia potissimum Romana, quoniam per eam successionem, verba sunt Epiphanii, perpetuo manifestata ve­ ritas demonstratur. Et ideo, a primo ad ultimum, non apparet vestigium oppositionis a Protestantibus pro necessitate causae fallaciter imaginatae. Ita fere Card. Franzelin, de Trad. thes. 10. Sic igitur habes in traditione, vero et catholico sensu intellecta, regulam fidei certissimam. Sed, quia alia quoque regula Scriptura assignatur, ad considerationem habitudinis qua una se habet ad alteram, ipsa nos ducit rerum continua­ tio. Hinc tertia, quae iam sequitur, propositio. Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior, et ab ea in hoc vel maxime differens, quod non remota tan­ tum regula exsistat, sed proxima etiam atque immediata, . pro duplici sub qua accipi potest consideratione. i. — In primis, nullius negotii est ostendere quod tra­ ditio antevertit Scripturam ordine chronologico. Id iam ob­ servare est in V. T. Neque enim ab initio mundi extiterunt Scripturae, et tamen ab initio fuit regula cui sancti Dei ho- . mines conformabant fidem suam. « Ab Adam usque ad Moysen «fuit ecclesia Dei aliqua in mundo, et colebant homines ·■ Deum fide, spe, et charitate, et externis ritibus, ut patet ex Genesi, ubi introducuntur Adam, Abel, Seth, Enoch DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS «Noe, Abraham, Melchisedech, et alii homines iusti. At nulla «fuit scriptura divina ante Moysen, ut patet..., quia in « Genesi non fit mentio doctrinae scriptae, sed solum tra«ditae: Scio, inquit Deus Gen. XVIII-19, quod Abraham « praecepturus sit filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant «viam Domini. Igitur annis bis mille conservata est religio «sola traditione.... Deinde a Moyse ad Christum, in ipso «populo Dei, etsi Scripturae exstarent, tamen magis ute«bantur ludaei traditione quam Scriptura, ut patet ex «Exod. XVIII-8, Deuter. XXXII-7, ludie. VI-13, Psalm. «XLIII-i, LXXVII-5, Eccli. VIII-11 » f1). In quo etiam solutio est vulgaris difficultatis, quare in libris Mosaicis tam pauca occurrant de futura vita, et de praemiis vel poenis in ea constitutis, et universim loquendo, de multis veritatibus quae habentur ut fundamenta vitae moralis ac religiosae. Solutio namque magna ex parte hinc repetitur, quod Scriptura superveniens supponebat antecedentem regulam traditionis, eamque relinquebat in pleno suo robore, plenoque vigore semper manentem. At forte aliter putas contigisse in oeco­ nomia N. T. ? Imo vero, in N. T. eadem traditionis prae­ cessio luculentioribus etiam factis demonstratur, siquidem omnia originum Christianarum monumenta ostendunt ec­ clesias sine Scripturis ab apostolis primum fundatas, propriamque iam agentes vitam. Nondum scripserat Matthaeus, et iam Ecclesia per totam ludaeam et Galilaeam et Samariam aedificabatur ambulans in timore Domini, (Act. IX-31). Non­ dum Marcus, et iam erat ecclesia Romana, cuius fides annun­ tiabatur in universo mundo, (Rom. 1-8). Nondum loannes, et iam totas Asiae fundaverat et regebat ecclesias, ut scribit Hieronymus in 1. de script, eccles. Ad ecclesias quoque iam exsistentes dirigebantur omnes epistolae apostolicae, quem­ admodum ex ipsis earum inscriptionibus satis superque liquet. Denique, non ad scriptum aliquod instrumentum appellabat Paulus, cum dicebat ad Galatas, quos quidam (1) Bellarm. 1. 4. de verbo Dei. c. 4. 30 ;> CAPUT I. a recta via evangelii subducere conabantur : Si (piis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit, (Gal. I-9). Et ad Corinthios : Laudo autem vos, fratres, quod per omnia mei memores estis, et sicut tradidi vobis, praecepta mea ser­ vatis. Et rursus: Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus lesus, in qua nocte tradebatur, etc. Dicendum itaque quod ab initio praeexstitit sola regula tra­ ditionis, et quod subsequens Scripturae accessio non ea esse potuit quae fundamentale conservandae et propagandae doctri nae revelatae medium semel pro semper in Ecclesia constitutum everteret, sed quae ei subordinaretur et deserviret etiam magis. 2. — Sed etiamsi regula Traditionis regulam Scripturae non antecederet ordine temporis, semper tamen ordine cogni­ tionis. Et sane, traditio innotescit ut regula fidei, per ipsis­ sima argumenta quibus religionis Christianae seu catholicae Ecclesiae innotescit credibilitas. Ex quo enim demonstrasti revelatam esse Ecclesiam catholicam tanquam a Deo insti­ tutam, uno eodemque argumento demonstrasti fuisse a Deo positum organum illud perpetui semperque audiendi magi­ sterii quod in eiusdem Ecclesiae basi ac fundamento est. (x). Demonstrasti praedicationem huius magisterii ordinatam esse ..divinitus, ut cui in sempiternum conformari debet creden­ tium fides. Demonstrasti ergo traditionem in ratione regulae fidei obligatoriae, siquidem praedicatio ecclesiastica et tra­ ditio authentica de qua nunc nobis sermo, secundum rem ^convertuntur, ut ex hactenus dictis clarum apertumque est. Nec A refert quam methodum, quemve processum adhibueris in demonstratione verae religionis : an scilicet argumentandi principium sumpseris ex divinis notis quae Ecclesiae insunt, eique inseparabiliter inhaerent, an potius ex historicis monu­ mentis missionis, adventus, et operis lesu Christi, iuxta du­ plicem normam in Concilio Vaticano, Sess. 3, cap. 3 indica­ tam (2). Semper enim, et eodem modo, est et manet demon­ strata ipso facto regula Traditionis. · • 1 (1) Cf. prooemium secundae partis tractatus de Ecclesia. (2) Enchir. n. 1642. îsp; DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 31 At non ita est de Scriptura Sacra. Absoluta enim initiali illa demonstratione quae in praeambulis fidei, seu in theo­ logia (ut vocant) /undamentali instituitur, adhuc, per se lo­ quendo, ignotum tibi omnino est utrum sint, necne, scripturae a Deo inspiratae. Nam licet nullae tales exsisterent, eadem invariata essent principia demonstrationis ; eadem quoque adaequata conclusio ad quam principia ista ducunt. Quod si foite in demonstrationis decursu, tractando historicum monumentum revelationis quam nobis attulit lesus Christus, incideris in ea Christi testimonia quibus confirmatur fides ludaeorum circa Legem et Prophetas, concomitanter quidem, et velut per accidens potuit tibi advenire cognitio earum Scripturarum V. T., quae protocanonicae appellantur, de Scripturis autem quae propriae sunt Novo Testamento, adhuc nihil scis, praetereaque nihil. Et si de his quoque, imo de his praesertim, idoneum testimonium extra authen­ ticam Traditionem quaeras, non est ubi invenias nisi in scri­ ptis apostolicis. Sed praeterquam quod cognitio auctoritatis apostolorum ut organorum promulgandae revelationis, sup­ ponit iam cognitam regulam Traditionis quae ab eis tota de­ currit : quid, quaeso, in scriptis apostolicis invenies de inspi­ ratis N. T. scripturis, formaliter qua inspiratis ? Nihil omnino praeter notum illud incisum secundae Petri, III-16, de Pauli epistolis. Atqui epistolae Pauli non sunt omnes, imo nec praecipuae scripturae N. T. Insuper, quaenam fuerint tempore quo scribebat Petrus, editae iam epistolae Pauli, incertum forsitan quis dicere posset. Denique, haec ipsa se­ cunda Petri epistola ab iis praecise qui a scriptis documentis unice pendere profitentur, ut supposititia et non genuina refi­ citur. Omnibus igitur modis, biblicum systema Protestantium in aëre pendulum apparet, basi ac fundamento carens. Nec male comparatum est systemati mundiincosmogonia Indorum, qui adstruunt universum instar elephantis ponentis pedes super quatuor testudines, quin dicant quid illud sit in quo testudines ipsae nituntur. At nos, ex organo traditionis cui a Christo commissum est munus docendi omnem veritatem. CAPUT I. iure meritoque accipimus veritatem revelatam integri ca­ nonis Scripturae inspiratae, ut sic, per Traditionem Scriptura innotescat, sitque eo ipso, ordine cognitionis posterior. 3. — Hinc ulterius efficitur, Traditionem antecedere Scripturam ordine etiam comprehensionis, pro quanto sci­ licet, non in Scriptura, sed in Traditione, revelata doctrina fuit vera quadam ratione integraliter deposita. — Dico, non in Scriptura : tum quia, ut mox praemissum est, nequi dem veritas de Scriptura ipsissima, id est de catalogo librorum qui ut sacri sunt recipiendi, in ea continetur ; tum quia ipsamet nos pluries remittit ad Traditionem, ut ad fontem quo­ rumdam dogmatum quae scripta non sunt, quemadmodum ex i Cor. XI-2, 2 Thess. II-14, 2 Tim. I-13, 3 Ioan. 13, ostendit Bellarminus (*) ; tum denique quia vel sola scriptio librorum N. T., quam superius vidimus ex contingentibus circumstantiis occasionatam, luculentum signum est quo palam fecit Deus, non fuisse sui consilii, ut in libris sacris plenum haberemus et adaequatum revelatae veritatis depositorium. - At contra, eiusmodi depositorium dives in Traditione iure meritoque agnosces. Ipsa enim est, quae primitivum, principale, ac primarium doctrinae instrumen­ tum a Christo posita fuit. Ipsa, cui ex consequenti concre­ dita est et Scriptura; concred.ta, inquam, non solum in ordine ad notificationem eius quod pro scriptura a Deo vere inspirata est accipiendum, verum etiam in ordine ad notificationem sensus qui absque intelligentiae clave, aut clausus remanet, aut incer­ tus (12). Unde sequitur quod in deposito tradito, aliquo vero modo continetur etiam revelatio scripta ; et si etiam revelatio scripta, ergo tota de integro revelatio. Sic igitur, traditio est regula fidei omnibus modis prior : tempore, cognitione, comprehensione. Ultimo quaeres : an re­ mota regula, vel proxima ? Dico autem : et remota et proxima, sub alia atque alia consideratione. (1) De verbo Dei, 1. 4, c. 5. (2) Iren. 4, c. 26, Tertull. Praescript. c. 19-21. DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 33 4. — Et sane, indesinens illa, et per saeculorum decur­ sum perseverans usque ad nos Ecclesiae praedicatio, duobus modis accipitur. Primo quidem, in interpositis antecedentium aetatum annulis a quibus pendet, et quibus mediantibus semper conti nuatui cum praedicatione eorum qui primi et immediati fuerunt verbi revelati promulgatores. Deinde vero, secundum se absolute, in qualibet seorsum designata temporis differentia. Primo igitur modo, praedicatio eccle­ siastica est traditio sub praecisa ratione transmissionis doctri­ nae revelatae quasi de manu in manum inde ab apostolis, seu traditio reduplicative ut per indisruptum canalem e fonte a saeculis decurrens, et sub hac consideratione non est plus quam remota fidei catholicae regula. Sic enim innotescit tantummodo per investigationem monumentorum praete- ~ ritae aetatis, id est per studium operum quae ex antiquitate relicta, in cognitionem ducunt sententiae, professionis, ac fidei quae olim erat circa doctrinam christianam, vel ex in­ tegro, vel in singulis capitibus spectatam. Et si nonnisi me­ diante investigatione et processu scientiae theologicae prcn prio cognoscitur quoad ea quae continet dogmata, ergo re­ gulae proximae rationem nec habet nec habere potest. Quare veniendum est ad praedicationem ecclesiasticam, non amplius consideratam in cohaerentia continuae successionis a prima revelationis origine, sed absolute in sui exercitio pro hoc signato nunc temporis. Quo sub respectu, semper quidem traditio est, quatenus semper tradit id quod explicite vel implicite accepit a maioribus, sed iam est traditio sub prae­ cisa formalitate auctoritativi magisterii diserte proponentis et explicantis id quod credere necesse est secundum decur­ rentem inde ab apostolis revelationem. Et sic etiam, regula est fidei proxima atque immediata, quae cum infallibili ac semper vivente Ecclesiae catholicae magisterio, formaliter ut magisterium est, adaequate convertitur. At vero, quocumque modo traditionem sumas, sive ut regulam proximam, sive ut remotam, id accurate notatum velim : Authenticum eius organum non fuisse a Christo Billot - De immutabilitate traditionis Hl D! 3 • .■ Itr < CAPUT I. 34 institutum ad conservandum vel proponendum materiales et inertes formulas, sed verum sensum revelatae veritatis, ac per hoc, munus infallibiliter transmittendi, custodiendi, et proponendi fidei depositum, inseparabile esse a munere infallibiliter quoque definiendi, declarandi, et explicandi id quod in eo continetur. Nunc autem, si traditio est non solum conservativa, verum etiam explicativa totius verbi Dei, tam scripti quam non scripti, profectus aliquis in ea per saeculo­ rum decursum procul dubio est agnoscendus : eiusmodi tamen profectus qui immutabilitati dogmatis in nullo contradicat, nihilque prorsus detrahat de ratione depositi, in quo nec mutari quidquam licet, nec minuere, nec addere. Et iam operae pretium erit, si hoc ipsum in conclusione praesentis capituli paulo amplius declaremus. I Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem ha­ bere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consen­ sione in eodem semper dogmate, eademque sententia : ita scilicet, ut ad traditionalis sensus inquisitionem quod spectat, speciales regulae, eaeque longe diversae ab iis quae scientiam historicam regunt, iure meritoque fuerint a Patribus praestitutae. • .7* * · · ’··■·.- ·- Expositionem igitur veri ac genuini conceptus traditionis absolvere placet, ponendo in conspectu ea quae ex hactenus dictis, aut consequuntur aut non consequuntur. Et ne li­ bera nobis tribuatur divagandi facultas, ab iis quae non consequuntur, exordiendum. In primis, nequaquam consequitur quod omnes veri­ tates ad depositum fidei pertinentes, uno et eodem modo esse debuerunt in primitiva praedicatione apostolorum, uno quoque et eodem modo in consecutiva traditione, pro quovis stadio et quavis temporum differentia. Aliud enim est, res omnes fidei et morum quibus Christiana doctrina constat, DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 35 ab initio et semper sub infallibilitatis charismate esse transmissas ; aliud vero, omnes fuisse semper propositas aeque explicite (r), aeque expresse (2), aeque enucleate (s). Nam id quidem nihil commune habet cum indefectibilitate a norma veritatis, ut in terminis evidens est, praeterquam quod tam plenaria, statim ab initio, totius doctrinae pro­ positio vix fuisset connaturaliter possibilis, et aliunde erat eo minus necessaria, quod simul cum deposito dogmatum, charisma Spiritus Sancti pro eorum explicatione secundum occurrentes singularum aetatum necessitates, ad successores apostolorum ex Christi promissione et institutione transibat. Recole ea quae paulo supra praemissa sunt de duplici mu­ nere custodum et doctorum fidei in corpore praepositorum accurate considerando. Porro, si ex infallibilitate traditionis minime conse­ quitur, omnes et singulas indiscriminatim veritates ad fidei I (1) « In praedicatione apostolica poterant proponi aliqua univer« salia in quibus continerentur implicite singularia progressu tempo«ris ortis dubiis explicanda per magisterium Ecclesiae. Sic suf« ficiebat doctrina de necessitate gratiae ad omne opus bonum in via « salutis, ut adversus semipelagianos postea definiretur eadem neces« sitas ad initium fidei. Poterant contineri complexa, ex quibus expli«canda essent elementa constituentia: Christus et Deus et homo; « unde orta necessitate, definiri poterant multa de utraque natura. «Suprema est potestas Petri, ut visibilis fundamenti Ecclesiae et «centri unitatis; unde explicanda multa iura et officia in particulari». Franzelin, De Trad., thes. 23. (2) « Poterant aliqua dogmata proposita esse magis usu practico «et consuetudine ecclesiarum, quam diserta doctrina et instanti prae« dicatione, quorum diserta praedicatio vel solemnis definitio progressu « temporis fieret necessaria. Cuiusmodi exempla prostant luculenta «in controversia de potestate valide conficiendi sacramenta extra «Ecclesiam, et in historia canonis librorum sacrorum». Id., ibid. (3) « Poterant in praedicatione apostolica contineri aliqua sim« plicius enuntiata, quorum declarationem strictiorem in directa op« positione ad certam quamdam errorum formam ipsae exortae post« modum haereses reddebant necessariam. Inde a Patribus et Conciα ciliis definitus modus loquendi, et statutae formulae ecclesiasticae « velut tesserae fidei ». Id., ibid. E- I ; 30 CAPUT I. depositum objective pertinentes, debuisse omni tempore in candelabro Ecclesiae elucere quoad distinctam atque explicitam notarum suarum perspicuitatem : neque etiam con­ sequitur. nullas esse potuisse, circa quas aliquando extiterit intra ipsum unitatis et communionis catholicae gremium, aut sensuum aut opinionum diversitas. « Revera, esse tales « aliquas veritates, demonstratur ex omnibus illis Concilio« rum vel Pontificum definitionibus, quae declarabant tamquam « veritates fidei, eas doctrinas de quibus ante definitionem « doctores catholici absque dispendio fidei et communionis « diversas sequebantur sententias, in hoc insuper consen« tientes, quod eas doctrinas ad depositum fidei sufficienter « manifestatum, nondum pertinere faterentur. Colligitur idem « etiam inde, quod adhuc nunc plures sunt quaestiones theo« logicae minime definitae, quae tamen versantur circa « sensum aliquot capitum doctrinae revelatae ita, ut v ex eiusdem revelatae doctrinae analysi solvi, atque adeo « ab infallibili magisterio definiri posse videantur. Hinc « sunt apud Patres distinctiones inter substantiam fidei quae « una est apud- omnes, et inter quaestiones profundioris inteltligentiae, (Iren, 1. i, c. io, n. 23). Inter ea, quae manie festissime in ecclesiis praedicantur, quae definita sunt in « ecclesiastica praedicatione, de quibus totius Ecclesiae una est « sententia, et alia quae sunt adhuc inquirenda de sacra Scri« plura, et sagaci perquisitione investiganda, quae non mani’ feste discernuntur, quae non satis manifesta praedicatione « distinguuntur, quae non sunt evidentia in ecclesiastica prae­ it dicatione (Origen., de princip. in praefatione). Distinguitur « in Christianorum doctrina inter regulam fidei quae apud « nos nullas habet quaestiones, et illud quod salva fidei regula « potest in quaestionem venire (Tertull., Praescript. c. 13). « Aliud est quod ad ipsa fidei pertinet fundamenta, et alia e sunt in quibus inter se aliquando, etiam doctissimi et optimi « regulae catholicae defensores, salva fidei compage, non con­ ti sonant, et alius alio de una re melius aliquid dicit et verius « (August., lib. i contr. Iulian,.c. 6). Distinguitur error fe- DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 37 « rendus in quaestionibus non diligenter digestis, nondum plena Ecclesiae auctoritate firmatis, et error non ferendus, qui « ipsum Ecclesiae, firmamentum quatere molitur (August., Serm. «294. 11. 4). Distinguitur denique portiuncula aliqua fidei « nostrae minus lucide clara, et illud quod Dominus neminem «in Ecclesia sua voluit ignorare (Leo M., epist. 30 ad Pul« cheriam, c. 2) ». In sumina : Quolibet tempore fuerunt quaedam ulteriores doctrinae revelatae determinationes, quae plus minusve obscure in tradito ab apostolis deposito conten­ tae, et plena adhuc luce diligentis inquisitionis non illu­ stratae, nondum transierant’ in proximam fidei regulam seu sufficientem ecclesiastici magisterii propositionem. De quibus proinde potuit aliquando non esse concors sen­ tentia in gremio unitatis, ante terminatam auctoritate Ec­ clesiae controversiam (1). Neque in hoc quidquam videre est, quod quolibet modo praeassertae infallibilitati traditionis opponatur. Sed nunc, alia sunt quae ex promissa in finem usque assistentia Dei omnimoda necessitate consequuntur. Et primo quidem consequitur impossibile esse, ut opinio quae­ piam a quovis homine vel privato doctore originem ducens, ' obtineat unquam communem consensionem tanquam in fidei doctrinam, et praevaleat in Ecclesia sub ementito nomine divinae traditionis. De qua re exemplum habes in opinione millenariorum, quae a Papia primum ex nimia eius simpli­ citate introducta, et propter reverentiam viri qui cum apo­ stolis conversatus fuerat, a nonnullis etiam illustrioribus secundi et tertii saeculi patribus recepta et evulgata, mox habuit contra se consentientem sententiam omnium, et a saeculo quarto ac deinceps, communi calculo inter fabulas fuit amandata (2). Consequitur secundo, necesse e contra esse, ut si quod doctrinae punctum, obscurius primum in professione uni­ versalioris cuiusdam principii retentum, vel usu potius pra(1) Franzelin, de Tradit., Thes. 23. r’i. 38 '.··.· • ·- -* Ή 4 1’ ·;**?*/ CAPUT I. ctico quam expressa et formali praedicatione conservatum, inceperit deinde venire in controversiam quoad suam a di­ vina traditione originem, diversis diversa opinantibus et in­ ter se etiam concertantibus, donec tandem quaestione eli­ quata, fuerit ad robur pleni consensus perductum : conse­ quitur, inquam, necesse omnino esse ut eiusmodi doctrina vere sit de genuino atque authentico deposito cuius est custos Ecclesia. Idque profecto propter praelaudatam illam Dei providentiam quae traditionem a recto tramite aberrare non permittit, propter illud charisma veritatis certum de quo loquitur Irenaeus 1. 4, c. 26 1 propter paraclitum doctorem veritatis qui non sinit ecclesias aliter intelligere, aliter credere, quam ab apostolis acceperint, ut Tertullianus ait Praescript. c. 28 ; propter Spiritum Sanctum inhabitantem Ecclesiam, ne eat in errorem quemlibet studiosissima inquisitio, ut dicit Augustinus in Ps. 9, n. 12, et alibi saepissime. Consequitur tertio, quod quidquid ab organo traditionis praedicatur ut dogma, id quidem est non modo infallibiliter verum veritate a Deo revelata, sed etiam immutabiliter propositum fidei omnium sequentium saeculorum in eo ipso sensu in quo fuit ab initio praedicatum. Praedicatio enim, sicut veritas, in sensu est, non in verbis, et hoc proprium haereticorum est, invehere sub verbis et formulis catholicae traditionis, sensus diversos ab iis quos stabilitos fixosque in Ecclesia invenerunt. Nam et Sabellius Trinitatem retinebat sed nominalem. Et Arius confitebatur Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, sed tanquam tres diversae substantiae hypostases, non autem unius summae et individuae et crea­ tricis essentiae. Et Nestorius unam Dei et hominis in Christo personam praedicabat, sed ita ut non secundum subsisten­ tiam unitum carni Verbum ediceret. Et Pelagius divinam gratiam asserebat, sed intelligendo per gratiam liberum arbitrium, quod utique in suo ordine gratuitum etiam Dei donum est. Et Berengarius sacramentalem praesentiam con­ cedebat, sed mysticam, non realem, secundum symbolicam repraesentationem, non secundum substantiae veritatem. DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 39 Et sic decaeteris, quibus id semper commune fuit, ut novo sensu contra sensum catholicum invecto, segregarent semetipsos, ipsoque facto in errorem inciderent, quoniam sensus ille a quo receditur, immutabiliter verus est. Hinc est quod falsa doctrina in stylo Scripturae dicitur alia doctrina : «Rogavi te, inquit, «ut remaneres Ephesi..., ut denuntiares quibusdam ne aliter «docerent» (*). Et iterum: «Miror quod sic tam cito tran« sferimini in aliud evangelium, quod non est aliud, nisi sunt « aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium «Christi» (2). Quocumque enim tempore de dogmate fidei dicetur aliud ac quod de eodem dogmate dicebatur prius, habebitur heterodoxia per oppositionem ad orthodoxiam, et omnis haeretica sententia facile et sine discussione cogno­ scetur sola innovatione, quatenus sensum inducet diversum a sensu sancito in traditione et praedicatione eorum quibus dixit Christus : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus. Caeterum, frustra provocabunt ad Scripturas. lure enim meritoque reponet Tertullianus quod Scripturae non forma­ verunt ecclesias, sed ad ecclesias iam formatas directae sunt, ita ut per prius inspiciendum sit, cuius sint Scripturae, et apud quos resideat clavis interpretationis earumdem (3). Frustra iterum appellabunt ad sublimiorem gnosim, altioremque intelligentiam. Nam et hunc gnosticorum praetextum excludebant vetustissimi Patres, ostendendo viam regiam contra haereses, antiquam Ecclesiam quae omnes sectas antecedit, et vidit eas segregantes se. Istae sunt scholae in quibus disputatur, haec sola veri nominis Ecclesia in qua Deo creditur. Qui ergo sub quovis praetextu contra traditionem Ecclesiae insurgit, novis sensibus adinventis, iste desiit esse fidelis, et a tranquillo portu divinae veritatis in tempe­ stuosum mare humanarum opinionum reiicitur (4). Frustra denique causabunt longitudinem elapsi temporis a primis (1) (2) (3) (4) i Tim. I-3. Gal. I-7. Tertull. Praescript. c. 19-37. Clem. Alex. 1. 7 Strom c. 17. i i 4o ♦ ·* · I I ft • * · Çz Ή ··.· ». · ιγ CAPUT I. originibus, quia valeret forsitan exceptio, si immutabilitati traditionis in eodem sensu eademque sententia aliud fun­ damentum esset quam Christi assistentia et Christi promissio. Nunc autem eodem modo in omni tempore idem argumentum valet, eademque semper firmitate a posterioribus Patribus contra novatores opponebatur, qua ab anterioribus. « Itaque « dicitis : Praedicatum est evangelium in omnibus gentibus, «credidit mundus, facta est Ecclesia, crevit, fructificavit, sed « imperitia male intelligentium postea erravit, et periit ; « in nobis solis et in his qui nos sequuntur sancta in terris « Ecclesia remansit. Hanc sacrilegam vanitatem evertit «evangelica veritas, et prophetarum atque sanctorum Pa­ ri trum non violanda auctoritas. Unde Ecclesiae suae sanctae α in evangelio suo Dominus pollicetur dicens : Ecce ego vobitscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi... «Falsum igitur est quod de corpore Christi a te creditur « et astruitur » f1). Consequitur denique quarto, quod cum de illis dogma­ tibus agitur, in quibus totius religionis Christianae summa consistit, quaeque idcirco statim ab Ecclesiae initio formaliter explicite ut dogmata proposita sunt, non potest esse nego­ tium multi laboris, theologica demonstratio per argumentum a traditione. Sed quatuor regulas tibi dabit Augustinus, quae rem totam maxime simplificant. Prima regula est, quod non erit utique necesse discutere singillatim testimonia Patrum, si quando traditio constet actis publicis, authen­ ticis, et universalibus, cuiusmodi ex. gr. sunt in materia peccati originalis, baptismus infantium in remissionem pec­ catorum, necnon et exorcismi qui iuxta Ecclesiae ritum fiunt super illos (12). Secunda regula est, quod si ex specialibus (1) Lanfrancus, de corp, et sang. Domini, c. 23. (2) August. 1. i c. lulianum, n. 14; 1. 6, n. 11. et alibi saepe. — •iff » S. Augustin a démontré dans tous les endroits que nous avons rap< portés et en beaucoup d’autres, que cette pratique de Γ Eglise «était suffisante pour établir le péché originel. Il attaque Julien per« sonnellement par cet endroit. Etant fils d’un saint homme qui fut ο a? - DE CATHOLICO CONCEPTU SACRAE TRADITIONIS 41 testimoniis res decidenda sit, iure mcritoque contentus esse poteris testimonio vel solius ecclesiae occidentalis. Et ratio affertur, non solum quia speciale est huius ecclesiae privi­ legium propter sedem apostolicam quam in sinu suo habet, et cum qua magis de proximo cohaeret, verum etiam, et praesertim, quia in fide Latinorum satis iam elucet fides Orientalium, cum et ipsi utique christiani sint, et utriusque partis terrarum una Christiana fides traditioque exsistat p). Tertia regula, eaque praecedenti valde affinis : Quod sive ex latinis sive ex graecis auctoritates afferre velis, non opus est citare auctores multos, sed unus vel alter doctor fama « depuis élevé à 1’ épiscopat, il est à croire qu' il avait reçu dès son «enfance tous les sacrements ordinaires. Dans cette présupposition «S. Augustin lui dit: Vous avez été baptisé étant enfant, vous avez été « exorcisé, an a chassé de vous le démon par le souffle. Mauvais enfant ! « Vous voulez ôter à votre mère ce que vous en avez vous-inême reçu, et aies sacrements par lesquels elle vous a enfanté... De cette sorte la tra­ il dition était fondée sur des actes incontestables, avant même qu' on « fût obligé d’entrer dans la discussion [des* passages {particuliers, « et ainsi cette discussion n’ était pas absolument nécessaire ». Bossuet, Défense de la Tradition, 1. 8, c. 2. (1) August. 1. i c. Iulian. n. 13-14; 1. 6, n. 22, etc. — «Le second «principe de S. Augustin: Quand par abondance de droit, on voudra «entrer dans cette discussion particulière, il y a de quoi se contenter « du témoignage de Γ église d’Occident. Car sans encore présupposer « dans cette église aucune prérogative qui la rende plus croyable, « c’ est assez à S. Augustin qu’jil fût certain qzie les Orientaux étaient « chrétiens, qu' U n y eût qu‘ une foi dans tozite la terre, et que cette foi « était la foi chrétienne. D’ où ce Père concluait que cette partie du monde a devait suffire à Julien pour le convaincre: non qu’ il fallût mépriser « les Grecs, mais parce* qu’ on‘ ne pouvait présupposer qu’ ils eussent < une autre foi que les Latins sans détruire Γ Eglise en la divisant. « Cependant S. Augustin insinuait le manifeste avantage de |Γ église «latine... C’ était 1’ honneur de 1’ Occident d’avoir à sa tête et dans « son enceinte le premier siège du monde. S. Augustin ne manquait « pas de faire valoir en cette occasion cette 'primauté, lorsque citant, «après tous les Pères, le pape S. Innocent, il remarquaitfçi». (Clem. Alex. 1. 7 Strom, c. i6). Quod doctrina traditionis, etsi sit semper eadem, non ideo est semper eodem modo enucleata, limata, et expo­ lita, sed accipit processu temporis, occasione praesertim insurgentium haeresum, plus evidentiae, plus luminis, plus praecisionis. Et quod generatim loquendo, tres sunt quoad singula dogmata status distinguendi: status simplicis fidei, status explicationis perfectae, et status intermedius, quando incipiebat transitus a simplici fide ad speculatio­ nem theologicam, et pro multiplici initiorum difficultate, adhuc erant expositiones minus exactae, et modi loquendi quandoque ambigui. Qui tamen reductionem ad sensum orthodoxum non compatiuntur modo, verum etiam requi­ runt, si ratio habeatur propriorum principiorum quibus regi debet exegesis patristica. § I- Dicit S. Thomas in prologo opusculi contra errores Grae­ corum : Errores circa fidem exorti occasionem dederunt « sanctis Ecclesiae doctoribus, ut ea quae sunt fidei maiori « circumspectione traderent ad eliminandos errores exortos, « sicut patet quod sancti doctores qui fuerunt ante errorem « Arii, non ita expresse locuti sunt de unitate divinae essentiae, DE CAUSA APPARENTIUM OPPOS1T. IN TESTI MONIIS TRADITIONIS 47 « sicut doctores sequentes ; et simile de aliis contingit erro«ribus, quod non solum in diversis doctoribus, sed in uno « egregio doctorum Augustino expresse apparet. Nam in suis « libris quos post exortam Pelagianorum haeresim edidit, «cautius locutus est de potestate liberi arbitrii, quam in «libris quos edidit ante praedictae haeresis ortum, in quibus « libertatem arbitrii contra Manichaeos defendens, aliqua pro«tuht quae in sui defensionem erroris assumpserunt Pelagiani, « divinae gratiae adversantes. Et ideo non est mirum si moderni « fidei doctores post varios errores exortos, cautius et quasi elit matius loquuntur circa doctrinam fidei ad omnem haeresim «evitandam. Unde si aliqua in dictis antiquorum doctorum « inveniuntur, quae cum tanta cautela non dicantur, quanta a « modernis servatur, non sunt contemnenda aut abiicienda, sed «nec etiam ea extendere oportet, sed exponere reverenter)·. Sic loco citato angelicus doctor, qui hanc doctrinam de­ sumpserat, sicut assolet, ab ipso Augustino : « Didicimus, «inquit ille, de dono persev. n. 53, singulas haereses in« tulisse Ecclesiae proprias quaestiones contra quas diligen« tius defenderetur Scriptura divina, quam si nulla talis « necessitas cogeret ». Et alibi idem Augustinus notat quod non oportet quaerere tam accuratum loquendi modum in Patribus qui ante natas haereses scripserunt, ac in iis qui postea advenerunt : tum quia nulla adhuc quaestione pulsati, et in Ecclesia catholica bono sensu se intelligi arbitrantes, securius loquebantur (τ) ; tum quia materias nondum discus­ sas breviter et transeunter attingentes, immorabantur potius in iis quae tunc adversus Ecclesiae inimicos disputabant, necnon et in exhortationibus ad quasque virtutes quibus Deo pro adipiscenda vera felicitate servitur (2). Et haec quoque communis est responsio, non theologorum modo, verum etiam Athanasii, Hieronymi, Lirinensis, et aliorum. Haec est regula in theologia, et solutio difficultatum circa (1) August. Lie. lulian. n. 22. (2) Id. de praedest. SS. n. 27. CAPUT II. traditionem, cuius doctrina semper quidem eadem est, at non semper eodem modo clara et expressa. Accipit enim cum tempore, ut Lirinensis ait, evidentiam, lucem, distinctionem seu praecisionem, idque principaliter occasione haeresum de novo insurgentium. Nam ipsae sunt haereses, quae potis­ simam necessitatem creant scrutandi dogmata, enucleandi conceptus quibus constant, distincte proponendi notas quae in eis sunt discernendae, seiungendi modos intelligendi et significandi ab ipsis rebus intellectis et significatis, inveniendi etiam vocabula idonea quibus res altissimae apte expriman­ tur, uno demum verbo, perficiendi omnia quae ad theolo­ gicam explicationem pertinent, et nonnisi laboriosissima ac studiosissima inquisitione possunt obtineri (*). Manifestum quippe est, aliam esse simplicem illam dogma­ tum notionem quae per simplicem quoque fidem retinetur, aliam vero notionem enucleatam, expolitam, elimatam, quam ad intelligentiam fidei quaerit theologus. Manifestum etiam, quod in speculatione theologica semper est aliquid faciens difficultatem, et aliquid faciens solutionem difficultatis. Ex (i) Nota igitur quid distet inter hanc assertionem et positionem eorum qui dicunt quod haereses initiaverunt progressum; quod Mon­ ta nistae initiaverunt ascetismum, Gnostici scientiam ^theologicam, sabelliani conceptionem catholicam Trinitatis, etc. Blasphemiae id quidem simile videtur. Itaque in haeresibus nihil plus quam causam occas lonalem agnosces. Sicut Aria na haeresis locum dedit definitivae consecrationi vocabuli consubstantialis, quo omnis truncatur possi­ bilitas intelligentiae perversae, et personarum distinctio in numerica essentiae unitate, tanta simplicitate, tantaque claritate exprimitur. Sicut haeresis Nestoriana necessitatem intulit expoliendi conceptus naturae, personae, subsistentiae, et unicuique sua assignandi nomina. Si­ cut Protestantes coegerunt nos ad confutandum eorum negationes cum maiori eruditione biblica; ratio nalistae ad ponendum in maiori luce revelationis argumenta, et sic de aliis. «Multa, inquit Augustinus de «Civ. Dei, 1. 16, c. 2, ad fidem catholicam pertinentia, dum haere«ticorum callida inquietudine exagitantur, ut adversus eos defendi « possint, et considerantur diligentius, et intelliguntur clarius, et «instantius praedicantur; et ab adversario mota quaestio, discendi icxistit occasio*. * T. ! ? * à ’.«•i— -A—A. DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. I N TESTI MONII3 TRA DITIONIS 49 quo accidere debuit ut ante laboriosum studium quod in una­ quaque materia singulae haereses provocaverunt et neces­ sarium fecerunt, catholici tractatores in certas ambiguitates caderent, quae apud posteriores amplius non inveniuntur (r). Sic ex. gr., Filius Dei Deus est, non secus ac Pater, et huius perpetuae fidei disertae sunt attestationes in omni tempore. Sed cum devenitur ad considerandum quod Deus est de Deo, Deus a Patre procedens, Deus genitus a Deo generante, sermo saepe confunditur. Antequam epuratus sit conceptus di­ vinarum originum per duplicem lemotionis et excellentiae viam., atque in distinctam notionem subsistentium relationum eliquatus, omnis explanatio mysterii manca erit et imper­ fecta. De ingenito et innascibili videbuntur loqui quasi haec innascibilitas contineret aliquid maioris perfectionis ; de generatione divina, quasi haberet admixtam efficientiam, quam utique apud nos importat omnis actio generandi ; de Deo genito, quasi genitus ille dependeret a suo principio, sicut in creatis dependet originatus a suo originante. Et haec imperfectio in modo exponendi et dicendi non omnino diluitur, nisi cum necessitas respondendi molestissimis haere­ ticorum quaestionibus reducit mentes ad locutiones magis praecisas (2). Idem quoque apparebit in dogmate incarnationis. Unus idemque filius Dei est et filius hominis, filius Dei ab aeterno, (1) « Numquid enim perfecte de Trinitate tractatum est, ante«quam oblatrarent Ariani ? Numquid perfecte de poenitentia tra« ctatum est, antequam obsisterent Novatiani ? Sic non perfecte de « baptismate tractatum est antequam contradicerent foris positi re« baptizatores..., ut iam illi qui noverant haec tractare atque dissol« vere, ne perirent infirmi sollicitati quaestionibus impiorum, sermo« nibus et disputationibus suis obscura Legis in publicum deduce«rent». August. Enarr. in Ps. 54, n. 22. (2) « Inter multa quae Ariani adversus catholicam fidem solent «disputare, hoc sibi maxime callidissimum machinamentum propo«nere videntur cum dicunt: Quidquid de Deo dicitur vel intelligitur, « non secundum accidens, sed secundum substantiam dicitur. Diver« sum est autem ingenitum esse, et genitum esse. Diversa est ergo sub« stantia Patris et Filii ». August. 1. 5 de Trin. c. 3, et alibi saepe. Billot - De immutabilitate traditionis mm Al > A.· - '-· ■ '«ft 'r-fJ ____________ 50 CAPUT IL filius hominis in tempore, qui manens id quod erat, incepit esse quod non erat. Haec est nuda et simplex fides. Sed cum devenitur ad considerandum quomodo advenerit humanitas, unione utique physica et substantiali, ei qui in forma -Dei praeexistebat et manebat, non facilis occurret expositio, quae tota pendet ex enucleatis et expolitis conceptibus unionis in natura, unionis in persona, et formalium[utnusque diffe­ rentiarum. Quapropter, in initiali illo scientiae theologicae statu qui categoricas de unione hypostatica haereses ante­ cessit, habito praesertim respectu ad difficultatem exprimendi ea de quibus nondum erat rata fixaque terminologia, non poterunt non inveniri quaedam, quae posteris iam eruditis scientia et solutionibus sequentium doctorum, videbuntur ambigua, et specie tenus inconciliabilia cum fide inconfusae unionis divinitatis et humanitatis in uno Verbi supposito (1). Idem rursus videbis de dogmate peccati originalis. Verum equidem ac proprie dictum peccatum est, sed peccatum sui generis, quod non univoce dicitur cum peccato omnibus notissimo. Peccatum, inquam, naturae, non personae ; pec­ catum voluntarium non voluntate propria, sed voluntate solius capitis humani generis; peccatum quod a protopa­ rente transit ad posteros, sed quoad maculam, non quoad actum, peccatum denique quod quodammodo dicitur alie­ num, et quodammodo nostrum : alienum proprietate actionis, nostrum contagione propaginis. Propterea infans recens natus aliquo sensu innocens est, et aliquo sensu peccator ; propterea grande illud Adae peccatum quadantenus ad po­ steritatem transit, et quadantenus non transit ; propterea demum, si ante ortam haeresim Pelagianorum, loca sunt patriotica in quibus coruscat peccati originalis veritas, alia quoque erunt ubi videbitur doctrina confundi et aliqualiter obscurari (a).1 2 (1) Cf. Petavium de Incarn. lib. 3. c. 2. Item Cyrillum Alex., epist. 39 ad loannem Antiochenum, (Migne, Patr. gr. Tom. 77, col. 174)· (2) Cfr. August. 1. i c. lulian. n. 22, seq. — Et 1. 6, n. 24-28. DE CAUSA APPARENTIUM CPPOSIT. IN TESTIMONIIS TRADITIONIS 51 Nec aliter dicendum de dogmate gratiae, quia si gratia simpliciter praecedit meritum bonae voluntatis, adhuc tamen bona homini? voluntas praecedit multa Dei dona, et prae­ sertim donum quo iusti efficimur et sumus : dum scilicet ipse homo excitanti gratiae libere assentiendo et coopeiando. ad suam ipsius iustificationem sese debet disponere. Et ideo in sacris litteris non solum dicitur : Convecte nos, Domine, ad te, et convertemur, verum etiam : Convertimini ad me, et ego convertar[ad vos. Ac per hoc, sicut invenies in scriptis veterum Patrum testimonia ubi infantes dicuntur esse sine peccato, sic invenies etiam alia ubi dicitur Deus dare gra­ tiam eis quos invenit dignos, seu praeparatos ad recipiendum eam. Quod quidem quodammodo verum est, tametsi verum sit quod ope ipsius gratiae efficiuntur digni quicumque digni inveniuntur. Et hoc ultimum in eorumdem veterum doctrina non plane reticetur, quamquam non sit expositum cum ea claritate et praecisione, cum qua post diligens quaestionis examen dicebat Augustinus, totum esse Deo deputandum : « Qui hominis voluntatem bonam et praeparat adiuvandam, <· et adiuvat praeparatam. Praecedit enim bona voluntas « hominis multa Dei dona, sed non omnia ; quae autem non «praecedit ipsa, in eis est et ipsa. Nam utrumque legitur « in sanctis eloquiis, et : Misericordia eius 'praeveniet me, et : κ Misericordia eius subsequetur me. Nolentem praevenit ut « velit ; volentem subsequitur ne frustra velit. Cur enim «admonemur orare pro inimicis nostris, utique nolentibus « pie vivere, nisi ut Deus in illis operetur et velle ? Itemque «cur admonemur petere ut accipiamus, nisi ut ab illo fiat « quod volumus, a quo factum est ut velimus ? Oramus « ergo pro inimicis nostris ut misericordia Dei praeveniat « eos sicut praevenit et nos ; oramus autem pro nobis ut « misericordia eius subsequatur nos » (x). Et sic est etiam de aliis. Non ergo ex imperfectione explicationum vel ambi(i) August. Enchirid. c. 32. 52 CAPUT IL guitate quarumdam assertionum concludere licet, vetustiores Patres fuisse quoad dogmata religionis nostrae in alio sensu aliaque sententia ac posteriores. Plane enim diversa occurrit solutio : Aut quod nondum adeo profecerant in penetratione et intima intelligentia revelatae veritatis, sicut illi qui post natas haereses in singulis materiis scripserunt ; aut quod intenti in uno errore confutando, de errore opposito solliciti non erant, (in quolibet enim dogmate inter oppositos sco­ pulos inceditur, et facile in unum videtur offendere, quisquis in altero vitando omnem impendit curam) ; aut denique, quod locutiones per se loquendo ambiguas et minus casti­ gatas absque adiecta declaratione quandoque usurpabant, nihil dubitantes quin illae catholico sensu a suis auditoribus intelligerentur et acciperentur. Hanc porro solutionem, non modo verosimilem esse et probabilem, sed imo unice veram et firmiter retinendam, diligentius nunc demonstrandum est. ë V· */.*·'?· * s Ut autem ordine quodam procedamus, per prius con­ siderare oportet tres illos in thesi recensitos doctrinae status, secundum quos testimonia et lucubrationes Patrum ad tres pariter categorias commode possunt revocari. I. - Primus est quem dicere possumus statum simplicis fidei. Hunc referunt imprimis epistolae vel confessiones an­ tiquissimorum episcoporum et martyrum, in aurea illa aetate in qua adhuc primitias Spiritus habentes, et tamquam utres novi, pleni vino illo novo quod in Pentecoste effusum est, nondum habebant laboriosissimam occupationem quam de­ dit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea, disputandi scilicet, et dialectizandi ; sed de thesauro cordis sui profe­ rebant ingenuam doctrinam quam ab apostolis acceperant. Sane, simplicem de Trinitate fidem luculenter testabatur Ignatius ad martyrium pergens, cum ad Magnesios c. 13, scribebat : « Studete igitur confirmari in doctrinis Domini et apostolorum, ut omnia quae facitis, prospere vobis suc- DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTIMONIIS TRADITIONIS 53 «cedant fide et charitate in Filio et Patre et Spiritu... Su«biecti estote episcopo et vobis mutuo, ut lesus Christus «Patri secundum carnem, et apostoli Christo et Patri et «Spiritui» (x). Simplicem fidem de incarnatione idem sanstissimus martyr, epist. ad Ephesios c. 7 : « Medicus unus «est, et carnalis et spiritualis, factus et non factus, in ho« mine existens Deus, in morte vera vita, et ex Maria et ex «Deo, primum passibilis et tunc impassibilis, lesus Christus « Dominus noster » (2). Et ad Polycarpum, c. 3 : «Eum qui supra « tempus est expecta intemporalem ; invisibilem, propter nos vi« sibilem ; impalpabilem, impassibilem, propter nos passibilem, «qui omni modo propter nos sustinuit » (3). Simplicem fidem de utroque mysterio referebat ultima illa ipsius Polycarpi in rogo iam accenso oratio : « Domine Deus omnipotens, Pater «dilecti ac benedicti Filii tui lesu Christi, per quem tui no«titiam accepimus..., benedico tibi, quoniam me hac die «atque hac hora dignatus es, ut partem acciperem in nu«mero martyrum tuorum, in calice Christi tui... Quapropter « de omnibus laudo te, benedico tibi, glorifico te cum sem«piterno et coelesti lesu Christo dilecto Filio tuo, cum quo «tibi et Spiritui Sancto gloria et nunc et in futura saecula. « Amen » (4). Et confessio illa beati Epipodii, qui mixtis cruore dentibus haec verba proferebat : « Christum cum Patre ac « Spiritu Sancto Deum esse confiteor, dignumque est ut illi « animam meam refundam, qui mihi et creator est et re« demptor. Nec interest infirmitas corporea quo fine sol«vetur, dummodo anima coelis invecta ad suum revertatur «auctorem» (5). Huc etiam spectant loca antiquiorum, ubi simpliciter et sine amplificatione enuntiatum invenitur, quae esset Ec(i) Migne, Patr. grace. Tom. 5, col. 671, seq. (3) Ibid. col. 722. (4) Epistola circularis Ecclesiae Smyrnensis de martyrio Poly­ carpi, ibid. col. 1039. (5) Ibid. col. 1454. hi 54 Λ 'I caput π. clesiae praedicatio, quaeve tenenda regula] credendi. Velut est illud Irenaei, 1. i, c. io. « Ecclesia per universum or­ te bem usque ad fines terrae seminata, et ab apostolis et a di» scipulis eorum accepit eam fidem quae est in unum Deum, Patrem omnipotentem qui fecit coelum et terram, et mare, « et omnia quae in eis sunt ; et in unum lesum Christum < Filium Dei, incarnatum pro nostra salute ; et in Spiritum ·. Sanctum qui per prophetas praedicavit dispensationes Dei, et adventum, et eam quae est ex Virgine generationem, et « passionem..., et resuscitandam omnem carnem humani < generis, ut Christo lesu Domino nostro, et Deo et Salvatori « et Regi, secundum beneplacitum Patris invisibilis, omne « genu curvet coelestium, et terrestrium, et infernorum ». Velut etiam illud Gregorii thaumaturgi, in Expositionefidei quam suae ecclesiae moriens reliquit, et in ipso autographo se legisse testatur Nyssenus : α Unus Deus Pater Verbi vi­ ti ventis, sapientiae subsistentis..., perfectus perfecti genitor, ■; Pater Filii unigeniti. Unus Dominus, solus ex solo, Verbum «perpetrans, sapientia comprehendens omnia, et virtus qua « tota creatura fieri potuit : Filius verus veri, et invisibilis ■ ex invisibili, et incorruptibilis ex incorruptibili, et immortlTtl .f talis ex immortali, et sempiternus ex sempiterno.. Unus « Spiritus Sanctus, ex Deo substantiam habens, perfecta ■ viventium causa, sanctitas sanctificationis praestatrix... Tri­ nitas perfecta, maiestate et sempiternitate et regno minime « dividitur, neque abalienatur. Igitur neque factum quid • aut serviens in Trinitate neque superinductum... Neque « defuit unquam Filius Patri, neque Filio Spiritus Sanctus, «sed invertibilis et immutabilis eadem Trinitas semper» i1). In eadem categoria adhuc recensebis testimonia illa in quibus Patres ante ortas haereses, extra omnem disputationis ardorem et controversiae necessitatem, non speculando, non glossando, non argumentando, non specialis cuiusdam (i) Migne, P. G Tom. ro, col. 983, seq. — Cfr. col. 965. — Vide etiam Basilium, de Spiritu Sancto, c. 29. DE CAUSA APPARENTIUM OPPOS1T. IN TESTIMONIIS TRADITIONIS 55 ί j causae patrocinium assumendo, sed ex sola fidelis cordis abundantia discurrendo, dogma nondum ulla negatione im­ pugnatum ita ingenue asserunt, ut plane appareat, non tam ipsos esse qui loquuntur, quam nativum 'fidei et traditionis spiritum qui loquitur in eis. Huiusmodi testimonia de dogmate peccati originalis affert Augustinus, 1. i, c. lulianum, n. 5-20. Quae postea, n. 32-33, compendiose ab eo resumpta, exemplo tibi erunt : « Sanctus Irenaeus dicit, an«tiquam serpentis plagam fide Christi et cruce sanari, et «quod protoplasti peccato fuimus tanquam vinculis alligati. « Sanctus Cyprianus dicit, perire parvulum, nisi fuerit bapti« zatus, quamvis ei non propria dimittantur, sed aliena pec«cata. Sanctus Reticius dicit, veteris hominis, 'quo per «lavacrum regenerationis exuimur, non tantum vetera, sed «ingenita esse peccata. Sanctus Olympius dicit, vitium de «protoplasto in germine sparsum, ut peccatum cum homine « nasceretur. Sanctus Hilarius dicit, ex peccato esse omnem « carnem, praeter illius qui venit in similitudine camis pec«cati, sine peccato. Dicit, sub peccati origine et sub peccati « lege natum esse, cuius vox est : ego in iniquitatibus conceptus «sum. Sanctus Ambrosius dicit, eos qui baptizati fuerint «parvulos in primordia naturae suae a malitia reformari. « Dicit quod in Adam omnes morimur, quia per unum homi«nem peccatum intravit in mundum, et illius culpa mors «omnium est. Dicit quod in eius vulnere omne rgenus occi«disset humanum, nisi Samaritanus ille descendens vulnera «eius acerba curasset. Dicit, fuisse Adam, et in illo fuisse « omnes ; periisse Adam, et in illo periisse omnes. Dicit, nos «contagio maculari antequam nascimur, nec humanum ’con«ceptum esse iniquitatis exsortem, quia concipimur, inquit, «in peccato parentum, et in delictis eorum nascimur... Dicit « tibi sanctus Innocentius, lavacro regenerationis praeteritum «vitium omne purgari, quod per illum accidit, qui libero « arbitrio cadens, in profunda demersus est. Sanctus Gre«gorius (Nazianzenus) dicit, melius fuisse non excidere a ligno « vitae gustu amarissimo peccati, sed emendari nos debere .·ν> V* , 56 ϊ’.'λΛ. ;·» : . ' CAPUT Π. «post lapsum... Dicit, regeneratione ex aqua et spiritu pur«gari maculas primae nativitatis, per quas in iniquitatibus ? concipimur. Dicit sanctus Basilius, nos [aegritudinem con.( traxisse peccati, quoniam Eva noluit a ligno prohibito (ieiunare... Postremo sanctus episcopus Joannes (Chryso«stomus) dicit..., etiam ipse dicit, Adam sic peccasse illud < grande peccatum, ut omne genus humanum in commune ■: damnaret. Dicit, in Lazari morte ideo flevisse Christum, tquia de perennitatibus excussa mortalitas inferos ada«inavit. Dicit, quod nos Christus invenerit, et paterno chi«rographo nostro quod scripsit Adam, et posterioribus pro< priis debitis obligatos. Dicit, Adam propterea dictum for•imam futuri, quia sicut ille ex semetipso nascentibus, «quamvis non manducaverint de ligno, factus est causa « mortis quae per cibum inducta est, ita et Christus iis qui a ex ipso sunt, tametsi nihil iuste egerint, factus est provisor «iustitiae, quam per crucem omnibus condonavit. Dicit, « non valde videri habere rationem, ut alius pro alio [dam« netur, et tamen factum esse per Adam unde magis per< suadet esse credendum, quod decentius et rationabilius ■T apparet, salvari alium pro alio, quod impletur in Christo, < etc. ». Haec quidem de peccato originali vetustiores Patres, solo ductu primaevae et in sua adhuc nativa simplicitate decurrentis traditionis. Sed et praeclara quoque eiusdem generis testimoniorum Ill exempla sumes ex iis quae Augustinus ipse de divina gratia, ante omnem theologicam inquisitionem scripta reliquit in primis operibus suis. Velut est illud Confessionum, 1. io, c. 29, 31, 87 : « 0 amor, qui semper ardes et faunquam « extingueris, charitas, Deus meus, accende me. Continentiam «iubes. Da quod iubes, et iube quod vis... Audio vocem « iubentis Dei mei : Non graventur corda vestra in crapula «et ebrietate. Sed memento, Domine, quia pulvis sumus, «et de pulvere fecisti hominem, et perierat, et inventus « est. Conforta me ut possim. Da quod iubes, et iube quod «vis... Tentamur his tentationibus (laudum humanarum) DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTIMONIIS TRADITIONIS 57 « quotidie, Domine ; sine cessatione tentamur. Quotidiana « fornax nostra est humana lingua. Imperas nobis et in hoc «genere continentiam. Da quod iubes, et iube quod vis». Item illud 1. 2 de Ordine, n. 52, ubi matrem Monicam alloquens ait ; « Oremus ergo, non ut nobis divitiae, sed « ut ea proveniant quae nos bonos faciant ac beatos. Quae vota «ut devotissime impleantur, tibi maxime hoc negotium, « mater, iniungimus, cuius precibus indubitanter credo et «confirmo mihi istam mentem Deum dedisse ut inveniendae «veritati nihil omnino praeponam, nihil aliud velim, nihil «cogitem, nihil amem». Ne autem putetur quod ipsa oratio per quam alia dona a Deo obtinentur, a nobis sit, et non e divina gratia descendens : Deus universitatis conditor, in­ quit 1. i Soliloq. n. 2, « praesta mihi primum ut bene te «rogem, deinde ut me agam dignum quem exaudias, postremo «ut liberes». Certe, non ardore disputationis incitatus, non aliquo praeconcepto fine praeoccupatus, non etiam profundo studio theologico eruditus, haec dicebat Augustinus, sed ductus sola doctrina quam neophytus didicerat in Ecclesia, et plenus spiritu gratiae quem perceperat in baptismo, quod simpliciter credebat, simpliciter etiam profitebatur, iuxta illud : Credidi, 'propter quod locutus sum. Iam noscebat, omne quo boni efficimur, donum Dei esse, adeoque fidem simul cum operibus, nihil distinguendo inter prima et sequentia, inter initium et finem, sed comprehendendo ipsum pie­ tatis initium cuius fides fundamentum est, ipsum primum desiderium et cogitationem conversionis, ipsam denique orationem per quam caetera obtinentur. Verumtamen, quid intersit inter simplices illas simplicis fidei confessiones, et libros quibus postea, copiose, enucleate, erudite, idem gra­ tiae dogma exposuit ac propugnavit contra insurgentem Pelagianorum haeresim, nemo est qui non videbit. Ibi ergo novum exemplum est eorum testimoniorum quae simplicem fidem primitivae traditionis referunt, praescindendo a qua­ cumque explicatione aut difficultatum consideratione (x). (1) Cf. Bossuet, Défense de la tradition, 1. 6, c. 10, seq. .* * CAPUT II. •·Λ II. - Sed iam considerandus venit secundus doctrinae status, in quo simplici fidei adiunguntur explicationes adhuc imperfectae. Quod maxime in nonnullis Patribus secundi et tertii saeculi circa dogma Trinitatis videre est, dum sci­ licet paganis aut ludaeis altissimum mysterium aliqualiter declarare et credibiliter exponere intendebant, vel cum re­ fellebant Sabellianos qui Patrem et Filium et Spiritum San­ ctum, non natura solum, sed persona quoque unum et sin­ gularem Deum esse dicebant ; idque (quod diligenter no­ tandum est), ante ortas haereses Arii et Macedonii, Filio et Spi­ ritui Sancto divinam denegantes naturam, creatam attribuentes. Athenagoras in sua legatione pro Christianis, ipsos Chri­ stianos purgare vult a crimine atheismi quo a paganis accu­ sabantur, ostendendo atheos eos non esse, « qui Deum Pa« trem, et Filium Deum, et Spiritum Sanctum asserunt, '· ac eorum in unione potentiam, et in ordine distinctionem < demonstrant · (x). Ecce habes simplicem et puram fidei Christianae confessionem. Sed ne ridiculum quisquam exi­ stimaret suum Deo esse Filium, aut Christianos [de Deo Patre et Filio sentire sicut poetae fabulabantur, qui nihilo meliores hominibus deos inducebant, en subiuncta explicatio : « Est Filius Dei Verbum Patris in idea et operatione ; ab eo enim « et per eum facta omnia, cum Pater et Filius unum sint. « Cum autem Pater sit in Filio, et Filius in Patre, unitate « et virtute spiritus, mens et verbum Patris est Filius Dei. e Quod si vobis pro summa vestra intelligentia inquirere « subeat, quid sibi velit Filius, dicam breviter primam esse « Patris progeniem, non quod factus sit, (ab aeterno enim « Deus habebat in seipso Verbum, utpote ab aeterno ra■ tionalis), sed quod prodierit ut omnium materialium rerum aquae instar informis naturae et inertis terrae iacebant, « idea et actus foret » (2). Qua in explicatione obscurum est primo, quod Filius dicatur mens Patris, deinde quod dicatur (1) Migne, P. G. Tom. 6, coi. 907. (2) Ibid. — Eiusdem conditionis sunt explicationes quas suppe« ditat Tertullianus in Apologetico adversus Gentes pro Christianis, DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTIMONIIS TRADITIONIS 59 prodiisse ut esset idea et actus terrae illius inanis et vacuae de qua Moyses in initio Geneseos. lustinus cum Tryphone ludaeo disputans, (n. 36) gra­ vissimis verbis asseruerat Christum verum Deum esse, et Dominum virtutum in veteri Scriptura nuncupari. Postquam autem sermo ad alia divertisset, resumit (n. 48) Trypho quaestionem : « Repetens igitur, inquit, sermonem in quo «desieras absolve. Nam mirabilis quidem mihi videtur, et «qui prorsus demonstrari non possit. Quod enim ais prae« exstitisse Deum ante saecula hunc Christum, ac deinde «nasci hominem factum sustinuisse, id non solum ab opi« nione abhorrens mihi videtur, sed etiam stultum ». Tum lustinus respondet doctrinam hanc revera ab opinione abhor­ rentem videri iis qui ea quae Dei sunt nec intelligere nec facere unquam volunt, praemittitque duas esse quaestiones distinctas, an lesus fuerit verus Messias in Lege praedictus, et an sit verus Deus ; esse enim [quosdam [(scilicet Ebionitas) qui eum Christum confitentur, quamvis hominem ex homi­ nibus genitum pronuntient : « Quibus ego, ait, non assen« tior, nec assentirer, etiamsi maxima pars (christianorum) «quae mecum consentit, idem diceret. Neque enim humanis « doctrinis iussi sumus a Christo credere, sed iis quae a beatis « prophetis praedicata et ab ipso tradita ». Ecce rursus fir­ missima ac minime ambigua fidei catholicae professio. c. 21: «Hunc ex Deo prolatum didicimus, et prolatione generatum, «et idcirco filium Dei, et Deum dictum ex unitate substantiae... Etiam « cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa, sed sol erit in radio, « quia solis est radius, nec separatur substantia, sed extenditur. Ita « de spiritu spiritus, et de Deo Deus, ut lumen de lumine accensum, « manet integra ’et] indefecta [materiae matrix, etsi plures inde tra« duces qualitatis mutueris: ita et quod de Deo profectum est, (Deus «est, et Dei Filius, etc.». De Tertulliano tamen non oportetjnos esse adeo sollicitos. De eo enim generatim valet censura Bossuetii : « Tertullien, «le plus figuré, pour ne pas dire le plus outré de tous les auteurs». Et alibi: « Il faudrait pour cette fois laisser là ce dur Africain, sans faire un a crime à toute Γ Eglise des obscurités de son style et des irrégularités de « ses pensées ». 6o CAPUT II. Nunc autem, ut homini ludaeo hanc veritatem credibiliter exponeret, ostendere aggreditur lustinus, alium esse praeter Patrem creatorem universorum, qui in antiqua Scriptura dicitur Deus, quique futurae incarnationi praeludebat per theophanias veteris testamenti. Hunc agnoscit in uno e tribus angelis qui apparuerunt Abrahae sub quercu Mambre ; in eo, inquam, angelo mysterioso de quo postea legitur : Domi­ niis pluit super Sodoman et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de. caelo. Eumdem videt in illo qui apparuit lacob, et deinde Moysi inter flammas rubi ardentis, de seipso contestans : Ego sum qui sum. Sic dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos. Tum concludit, n. 60-61 : « Oui dixit < Moysi se Deum esse Abrahae et Isaac et lacob, non creator < universorum Deus erit, sed idem ac ille quem Abrahae et < lacob apparuisse, ac creatoris universorum voluntati mi■ nistrare, eiusque consilio in Sodomorum iudicio ministrasse demonstratum vobis est, ita ut, etiamsi, ut dicitis, duo : fuerint angelus et Deus, nemo tamen non omnino mente < captus auctorem universorum et parentem, relictis super­ caelestibus in parva terrae particula visum dicere audeat... < Alio etiam vobis ex Scripturis testimonio demonstrabo Deum ante omnes res creatas genuisse ex seipso virtutem ■ quamdam rationalem, quae et gloria Domini a Spiritu Sancto -vocatur, ac nunc Filius, nunc Sapientia, nunc Angelus, < nunc Deus, nunc Dominus et Verbum... Habet enim has ·< omnes appellationes, ex eo quod Patris voluntati ministret, 1 et voluntate de Patre genitus sit... Quale est quod videmus •'•ex igne alium ignem nasci, non imminuto eo ex quo iste < accensus est, etc. » (x). Ubi obscurum pariter et difficile est quod lustinus dicit, absurdum esse si quis putet ipsum ingeni­ tum Patrem in parva terrae particula apparuisse, ideoque ap­ paritiones Dei ad aliam personam debere referri; item Filium mi­ nistrare voluntati Patris, et voluntate de Patre genitum esse (2). Hippolytus martyr scribens contra haeresim Nocti, quae (1) Migne P. G. Tom. 6, col. 611, seq. (2) Similia apud Irenaeum, 1. 6, c. 7. DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTIMONIIS TRADITIONIS 6l eadem est cum illa Sabellii, c. 8 ait : « Necesse ergo est ut « quamvis nolit, confiteatur Patrem Deum omnipotentem, « et Christum lesum Filium Dei, Deum factum hominem «cui omnia Pater subjecit praeter se, et Spiritum Sanctum, et « hos esse vere tres. Quod si vult scire quomodo unus Deus <* demonstratur, sciat unam esse virtutem sive potentiam « huius ». Potestne, quaeso, expressius dici id quod nos cre« dimus ? Ad explicationes autem veniens Hippolytus ,inter alia, c. io dicit : « Deus solus cum esset nihilque sibi coaevum «haberet, voluit mundum efficere. Et mundum cogitans ac «volens et dicens effecit... Eorum autem quae facta sunt, « ducem, consiliarium et operarium generabat Verbum. Quod «Verbum cum in se haberet, essetque mundo creato ina« spectabile, fecit aspectabile, emittens priorem vocem, et «lumen ex lumine generans, deprompsit ipsi creaturae Do­ it minum, sensum suum; et qui prius ipsi tantum erat visi« bilis, mundo autem invisibilis, hunc visibilem fecit, ut ii mundus cum eum qui apparuit videret, salvus fieri posset ». Et infra, c. 14 : « Si Verbum erat apud Deum, et Deus erat, « quid ergo ? Dicetne aliquis dicere loannem duos Deos ? « Duos quidem Deos non dicam, sed unum, personas vero « duas... Oeconomia consensionis redigitur ad unum Deum. « Unus enim est Deus qui mandat, Pater. Qui obedit, Filius. « Qui docet scientiam, Spiritus Sanctus. Pater qui est super « omnia; Filius per omnia, Spiritus Sanctus in omnibus. Aliter « Deum unum intelligere non possumus, nisi vero Patri et « Filio et Spiritui Sancto credamus » (1). Ubi iterum obscurum est quod dicitur de generatione Verbi visibilis facti in crea­ tione mundi : difficile, quod subditur de Patre qui mandat, et Filio qui obedit. - Difficiliora adhuc forsitan videri possent ea quae scripsit Dionysius Alexandrinus contra eosdem Sabellianos ; quorum elenchum invenire est in fragmentis quae supersunt, apologiae ab eodem Dionysio ad Dionysium Papam missae (2). Verumtamen, cum in ea dilucide sanctus (1) Aligne, Patr. graec. Tom. io, coi. 818, seq. (2) Aligne, Patr. lat. Tom. 5, coi. 117, seq. ./r \ 6j CAPUT II. episcopus sese de obiectis erroribus purget, nedum in hac parte nova addatur difficultas, suppeditatur potius adiumentum, unde caeterae diluantur. Et recte notant editores benedictini, istam Dionysii apologiam eo maioris esse mo­ menti, quod exemplo nobis sit eorum quae fecissent caeteri Patres Nicaeno concilio superiores, quibus nonnulla exciderunt arianae impietati in speciem cognata, si eos similis necessitas ad explicandam apertius mentem suam compulisset. Haec igitur specimen quoddam tibi exhibebunt de illo statu in quo adhuc imperfectae erant explanationes dogma­ II tum, id est, nondum adeo praecisus exponendi loquendique modus, quia nondum exortae erant famosiores haereses contra quas postea, cum maiori conceptuum claritate et terminorum proprietate defensa est veritas catholica. Quod enim contigit de dogmate Trinitatis, hoc idem, proportione servata, de aliis quoque contigisse facile intelligetur. Hoc idem de dog­ mate incarnationis, de quo ante Nestorium et Eutychetem, in scriptis Patrum reperiuntur locutiones, quae si ad stri­ ctum rigorem dialecticae exigerentur, importarent distin­ ctionem suppositorum Dei et hominis, aut e contra, et fre­ quentius, possent praebere ansam perversae intelligentiae cuiusdam mixturae duarum naturarum in unam tertiam coeuntium f1). Hoc idem de dogmate peccati originalis cuius impugnatores Pelagiani triumphare sibi videbantur, muniendo se quibusdam Chrysostomi dictis, quae ad legitimum suum sensum reducit Augustinus in primo contra lulianum libro (2). Hoc idem de dogmate gratiae, in quo ipsemet Augustinus, ubi primum incepit ad theologicam huius materiae scru­ tationem descendere, non quidem rata fixaque sententia, sed quasi inquirendo, opinando, minus accurate examinando, aliquando se lapsum ingenue confitetur i3). Hoc idem etiam * ·; ·1Λ Λ (1) Cf. Petavium, 1. 3 de Incarn. c. 2. (2) August. 1. i. c. lui. n. 21-34. (3) Notandus progressus Augustini in ea materia, cuius a Deo doctor per excellentiam destinabatur. Primus in eo fuit status sim- I*’··’ . DE CAUSA APPARENTI Um|0PP0SIT. IN TESTIMONIIS TRADITIONIS 63 de caeteris, nec oportet in exemplis afferendis amplius im­ morari. III. - Nunc ergo tertius superest doctrinae status, cui etiam tertia respondet testimoniorum classis : status scilicet explicationis praecisae, in quo, ut verbis Lirinensis utar, intelligitur illustrius quod ante obscurius credebatur, et posteritas enucleatum gratulatur quod ante vetustas non intellectum venerabatur. Hoc stadium quoad pleraque dogma­ ta incipit cum pace Ecclesiae a Constantino data. Abhinc enim et deinceps, magnus fuit in penetratione revelatarum veritatum scientiae profectus, isque saeculo quarto potisplicis fidei, ut dictum est supra; in quo fundum mysterii perspiciebat sed nondum ingrediebatur considerationem difficultatum, easque, habebat notiones, quae etsi purae, nondum valebant sustinere assaltum obiectionum. Hinc in alium statum venit , quando incepit, sed adhuc imperfecte, materiam examinare. Quod fecit [occasione expositionis quarumdam propositionum ex epistola ad Romanos, ubi prius in dif­ ficultatem incidit, deinde in opinionem falsam, ut ipse dicit 1. i Re­ tract. c. 23, et de praedest. SS. c. 3. Verum, ex hac falsa opinione cito exivit, antequam Pelagius dogmatizaret, occasione quaestionum quas ei proposuerat Simplicianus episcopus Mediolanensis. Et iam perfectus in intelligentia dogmatis, defensor eius egregius contra Pelagianos effectus est. — Notandum praesertim, quod multo melius de gratia loquebatur in primo statu quam in secundo: « Il y a cela de remar« quable dans tout ce progrès, qu’ il disait mieux en parlant de Γ a« bondancç du coeur sans examiner la matière, qu’ il ne faisait en l'exa« minant, mais encore imparfaitement. Ce qu’ on ne doit pas trouver « étrange, parce qu’ ainsi qu’ il a été dit, dans ce premier état la foi «et la tradition parlaient comme seules, au lieu que dans le second, « c' était plutôt le propre esprit. C’ est un caractère assez naturel « à 1' esprit humain de dire mieux par cette impression commune « de la vérité, que lorsqu’ en ne 1’ examinant qu’ à demi, on s’ em« brouille dans ses pensées. C’ est là souvent un grand [dénouement « pour bien entendre les Pères, principalemente Origène, où 1' on trouve « la tradition toute pure dans certains choses qui lui sortent naturelle« ment, et qu’ il embrouille d'une terrible manière lorsqu’ il les veut «expliquer avec plus de subtilité; ce qui arrive assez ordinairement «avant que les questions soient bien discutées, et que l'esprit s’y « soit donné tout entier ». Bossuet, Défense de la tradition 1. 6, c. 16. I H CAPUT Π. ••V • ·*?♦ simum et quinto, prout insurgentium errorum occasiones ferebant, maxime conspicuus. Tunc in operibus Athanasii, Hilarii, Basilii, Nazianzeni, plena habetur de processionibus divinis tractatio ; quae in quindecim de Trinitate Augustini libris suam obtinet perfectionem, clare iam enuntiatio prin­ cipio illo quod in altissimo mysterio elavem intelligentiae, quantum mortalium conditio patitur, suppeditat : omnia nimirum in divinis esse idem ubi non obviat relationis oppo­ sitio. Tunc elucescit doctrina de sacramentis, de gratia, de peccato orginali, de nova evangelii oeconomia per respectum ad vetus testamentum, in controversiis Augustini cum Donatistis, cum Pelagianis, cum Manichaeis. Tunc prodeunt definitiones ephesinae de unione hypostatica, et splendida illa Leonis Magni ad Flavianum epistola, ubi totum incar­ nationis dogma tam dilucide, tamque praecisis terminis ac formulis exponitur. Sed nec dubium tibi erit quin absolute praeferendae sint istae posterioris aevi auctoritates. Nam post resolutiones Patrum qui contra haereses pugnaverunt, semper provocare ad vetustiores, nihil minus est quam laqueum simplicibus praetendere, ut nimirum praeponant id quod est obscurius et magis confusum, ei quod clarius et magis distinctum, id quod obiter dictum, ei quod accuratius enucleatum. Qui etiam laqueus eo periculosior esse noscitur, quod sub specie antiquitatis proponitur. Quid enim magis verosimile, et in fundo verius, quam dicere cum Lirinensi, antiquitatem esse sequendam, et quis crederet esse in hoc principio deceptio­ nem ? Et tamen ita est. Sequenda antiquitas, regula utique Lirinensis est. Sed oporteret addere quod iuxta eumdem Lirinensem, posteritas saepe clarius loquitur. Et hoc est quod critici dissimulare solent, usque adeo a regula catholici in­ tellectus declinantes, ut dicere non timeant quod post exortas controversias, Patres non ita facile audiendi sunt, quia disputationis ardor eos impulit ad dicendum plus quam volebant. Sed non oportet opponere modum loquendi Patrum, ante et post disputationes cum haereticis. Uterque verus DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTIMONIIS TRADITIONIS 6$ est, et uterque prodest Ecclesiae, dum in primo videt natu­ ralem simplicitatem et mirandam perpetuitatem fidei suae, in altero autem eruditur ad profundiorem intelligent!am et notionem magis exactam de eiusdem fidei articulis. Haereses quippe sollicitiores reddunt doctores. Quanquam ex alia parte certissimum etiam sit quod Patres qui ante haereses exortas scripserunt, habent aliquid fortius, quia evidentius appa­ rent ab omni studio partium liberi (L). Ideo isti duo modi sese mutuo complent, et sub alio atque alio respectu sibi invicem praestant. Sic igitur, cum satis nunc appareat veritas distribu­ tionis testimoniorum traditionis in tres classes supradictas, et de prima ac de tertia nulla difficultas occurrat, sed solum de illa intermedia quae transitum signat a simplici fide ad explicationes vel profundioris intelligentiae, vel diligentioris cautelae contra haereticorum novitates: videndum iam est, quaenam legitima interpretatio sit quantum ad ea quae in eo transitionis statu, speciemheterodoxiaeprae se ferre viderentur. (i) Huc facit quod dicebat Augustinus Pelagianis, 1. 2 c. Iui. n. 34: «Nondum exstiteratis, contra quos susciperemus de hac quae«stione (peccati originalis) conflictum. Nondum eratis, qui diceretis «quod in libris tuis ponis: Quia de vobis multitudini mentiti fuerimus, tet quod Pelagianorum nomine homines terreamus... Certe ipse dixisti «quod omnes iudices ab odio, amicitia, inimicitia, ira vacuos esse «deceat. Pauci tales potuerunt inveniri, sed Ambrosium aliosque «collegas eius, quos cum illo commemoravi, tales fuisse credendum «est. Verum etsi tales non fuerunt in his causis quas ad se delatas «et inter partes cognitas, cum hic viverent, suo iudicio finierunt, « ad hanc tamen causam tales erant, quando de illa sententias pro« tulerunt. Nullas nobiscum vel vobiscum amicitias attenderunt, «vel inimicitias exercuerunt; neque nobis neque vobis irati sunt, «neque nos neque vos miserati sunt. Quod invenerunt in ’Ecclesia, «tenuerunt; quod didicerunt, docuerunt; quod a patribus accepe«runt, hoc filiis tradiderunt. Nondum vobiscum apud istos iudices « aliquid agebamus, et apud eos acta est causa nostra. Nec nos nec « vos eis noti fueramus, et eorum pro nobis latas contra vos sententias « recitamus. Nondum vobiscum certabamus, et eis pronuntiantibus a vicimus ». Cf. Bossuet, ubi supra. Billot - De immutabilitate traditionis ; CA-/ · A *■ 1-.· ·>.·. J 60 i. *- CAPUT IU Et tota disquisitio ad duas observationes reducetur. Prima et praeambula erit, quod loca illa Patrum quae nunc in considerationem veniunt, in sensu orthodoxo possunt intelligi. Altera et principalis, quod non solum possunt, sed debent in isto sensu accipi, praescindendo etiam a disertis auctorum professionibus, si vel sola ratio habeatur criteriorum quae propria sunt catholicae traditioni. I. - Et quod ad primum attinet, non vacat ad singu­ lorum discussionem descendere, sed satis erit afferre exemplum de iis quae sunt difficiliora, quaeque meliorem calumniae ansam praebere possent : illa dico superius relata de mysterio Trinitatis veterum testimonia, ex quibus critici persuadere volunt, eosdem veteres ignorasse consubstantialitatem per­ sonarum, et praeter summum ac supremum Deum, duos alios inferiores Deos, secundum paganorum dogma, agno­ visse ! In qua quidem sua exegesi causas deceptionis forte habuerunt in neglectu principiorum scholasticae theologiae. Certe consubstantialitas non solum non repugnat or­ dini originis personarum inter se, sed imo, ita cum eo neces­ sario cohaeret, ut si semel cogitarentur plures in divinis improcessibiles, eo ipso evaderet evidenter absurdum dogma unius Dei in personis tribus. De qua re vide {tractatum de Trinitate, thes. 9 et 21, cum prolegomeno ad Q. 28. Propterea evangelium hunc ipsum originis ordinem tam instanter tamque studiose inculcat, adhibitis etiam formulis quae carnali intelligentiae videri possent in detrimentum aequa­ litatis, sicut cum de Filio dicitur quod non potest a se facere quidquam, et de Spiritu Sancto quod non loquetur a semetipso, quod quaecumque audiet loquetur, et alia huiusmodi. Dogma igitur Trinitatis ponit unum improcessibilem a quo Filius, a quo simul cum Filio tanquam ab uno principio Spi­ ritus Sanctus. Sic enim et non aliter divinae personae distin- DE CAUSz\ APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTIMONIIS TRADITIONIS 67 guuntur inter se solis relationibus originis minime vero aliquo absoluto, hoc est essentia seu substantia quae cum virtute operativa et operatione ipsa tam ad intra quam ad extra, unum est atque idem. Sic etiam eadem est operatio Patris et Filii et Spiritus Sancti, sed est in Patre, cum relatione communicantis, est in Filio cum relatione accipientis a Patre, est in Spiritu Sancto cum relatione accipientis ab utroque. Nunc ergo videndum est utrum ibi habeant locum incriminatae locutiones de Patre cui ad omnia ministrant Filius et Spiritus Sanctus, (Iren. I. 4, c. 7. lustin, in Tryph. n. 61) ; de Patre qui mandat, de Filio qui obedit, (Hippol. ubi supra) ; de Patre qui facit, de Filio per quem fit, vel de Patre qui est tota substantia, de Filio qui est derivatio totius et portio, (Tertull. in apolog. c. 21, et c. Praxeam c. 9). Et quod in huiusmodi esse non possit verborum proprietas, nulla sane quaestio erit inter nos. Sed et nos etiam quandoque ea de Deo dicimus, quae maiorem proprietatem terminorum prae se non ferunt. Dicimus enim quod Deum poenitet, et quod Deus irascitur ; nec veremur attribuere Deo manus et brachia et oculos. Numquid propterea corporeum facimus Deum ? Numquid mutabilem in consiliis suis, numquid humanis passionibus obnoxium ? Absit, quia si ab iis locutionibus dematur quidquid humani est, nihil iam aliud per manus et brachia significatum relinquetur, nisi virtus et potentia ; nihil aliud per iram, quam voluntas efficax puniendi peccata; nihil aliud per poenitentiam, nisi mutatio, non consilii, sed rerum quae consilio subsunt. Idem dic in praesenti. In mi­ nistrante enim respectu eius cui ministrat, in obediente re­ spectu eius cui obedit, in instrumento denique respectu eius cuius instrumentum est, duo considerantur : primo, quod ab illo cui ministrat, cui obedit, cuius instrumentum est, derivatam habet vel virtutem operativam vel voluntatem operandi ; secundo, quod eam habet diversam ab ea quae est in principali operante, participatam scilicet, dependentem, et subiectam. Deme nunc ab huiusmodi vocabulis, si forte ad divina trasferantur, omne id quod dependentiae imper- £ **·(·.· · * c DE CAUSA APPARENTIUM OPPOS1T. IN Ί ESI IMONIIS TRADITIONIS €9 #74 fectionem sonat, et nihil aliud significatum supererit nisi solus ordo originis, secundum quem, ut paulo ante dictum, operatio in Filio, etsi eadem numero ac operatio Patris, est tamen in eo cum relatione accipientis a Patre, sicut est in Spiritu Sancto cum relatione accipientis ab utroque. Et dices modos loquendi Irenaei, lustini, Hippolyti, (imo etiam Ter­ tulliani, cuius stylus semper hyperbolicus est, et exaggerato realismo laborans): dices, inquam, istos loquendi modos non compati sensum orthodoxum, praesertim quando non­ dum erant qui his abuterentur Ariani, et communia apud Christianos de divinitate principia grossitiem carnalis intelligentiae per se satis excludebant ? (x). (i) «Ôtez, inquit Bossuet, Sixième avertissement sur les lettres « de Jurieu, n. 36, ôtez du nom de ministre l’infériorité et la sujétion, « il ne restera dans le Fils qu’ une personne subsistante, une personne « envoyée qui reçoit tout de son Père... C’ est ainsi que les anciens ont « quelquefois donné au Fils de Dieu et au Saint-Esprit le nom de Jmi« nistre du Père, et non pas pour leur attribuer une opération inégale, « car cela est de la crasse du langage humain, et de cette rouille dont «il faut purifier ses lèvres lorsqu’ on veut parler de Dieu. Et c’ est « pourquoi ces saints docteurs ont bien à la vérité employé Jquelque« fois le mot de ministre en Γ épurant à la manière qu’ on vient de « voir. Mais si d autres fois ils Γ ont regardé avec cette imperfection < naturelle au langage humain, ils l’ont aussi pour cette raison exclu « des discours où ils parlaient du Fils de Dieu ». Ad rem epistola ad Diognetum, n. 7: Ipse vere Deus, qui est omnipotens, et omnium con­ ditor, ac invisibilis, e coelis Veritatem et Verbum [sanctum [ac incom­ prehensibile inter homines locavit, non, quemadmodum aliquis coniicere possit, misso hominibus ministro aliquo, aut angelo, aut principe, aut quopiam eorum quibus commissa est in coelis rerum administrandarum cura, sed ipso opifice et creatore omnium quo coelos condidit, quo mare suis terminis conclusit.... tamquam rex mittens filium [regem [misit ; tanquam Deum misit. (Migne, Patr. graec. Torn. 2, col. 1175). Notandum praeterea, quod contra Sabellianos seu Noetianos adhibitum fuit hoc ministri vocabulum. Sabelliani autem ponebant quod Deus per Verbum operabatur, sicut architectus per artem suam. Porro ars in architecto non est persona subsistens, sed accidens animae. Et hoc modo haeretici illi asserebant Verbum, sapientiam, artem, ideam Dei. Quem sensum orthodoxi excludebant, dicendo Verbum Praeterea, consubstantialitas optime stat cum appropria­ tione, per quam aliquod essentiale attributum, licet secundum rem tribus personis commune, consideratur tamen quasi uni prae cacteris conveniret. Quae quidem appropriatio usi­ tata tum in Scripturis, tum in omnibus fidei symbolis, tum apud omnes Patres, doctores, ac theologos, adeo manifeste pertinet ad catholicam de Trinitate tractationem ut mirum sit si a criticis nostris possit vel ignorari vel reiici. « Dicendum, «inquit S. Thomas, quod ad manifestationem fidei conve«niens fuit essentialia attributa personis appropriari. Licet « enim Trinitas personarum demonstratione probari non possit, «convenit tamen ut per aliqua magis manifesta declaretur. « Essentialia vero attributa sunt nobis magis nota secundum « rationem quam propria personarum, quia ex creaturis ex «quibus cognitionem accipimus, possumus per certitudinem « devenire in cognitionem essentialium attributorum, non « autem in cognitionem personalium proprietatum. Sicut «igitur similitudine vestigii vel imaginis in creaturis inventa «utimur ad manifestationem divinarum personarum, ita et «essentialibus attributis. Et haec manifestatio personarum «per essentialia attributa appropriatio nominatur». Nec sane arbitraria res esse potest, sed quae fundamentum habens potissimum in quadam peculiari convenientia inter essen­ tiale attributum et personae proprietatem, optimam eno­ dationem suppeditat multis difficultatibus quae occurrunt in praesenti. Sane vero, usitatissima est appropriatio potentiae, sa­ pientiae, et bonitatis, eaque notior quam ut indigeat multis declarari. Nam potentia habet rationem principii, et appro­ priate Patri qui est principium in personis divinis. Sapien­ tia, exemplaritas, idea, ars, splendet in conceptione intelministrum Patris, ac per hoc, personam a Patre distinctam. Sed ea est veritatis divinae altitudo, ut sermo humanus vix possit illam at­ tingere, quin eam laedat ex aliqua parte. Propterea Gregorius dicit: Balbutiendo ut possumus, excelsa Dei resonamus. ■■ ► yo CAPUT IT. lectus, et appropriatur Filio qui procedit ut verbum. Bo­ nitas autem est ratio et obiectum amoris, et appropriatur Spiritui Sancto qui procedit ut amor. Sicut ergo veteres at­ tribuebant Patri opus creationis primae, de qua dicitur in Genesi : In principio creavit Deus caelum et terram ; terra autem erat inanis et vacua, et spiritus Det ferebatur super aquas, quia in hoc opere elucet omnipotentia de nihilo absoluto edu­ cens mundum: ita et Filio tanquam Verbo Patris attribuebant opus creationis secundae, hoc est formationis, distinctionis, et ornatus rerum, quia opus istud, opus sapientiae est. In­ super, processio Verbi a Patre per ordinem ad mundum ornandum, considerabatur ab eis quasi quaedam ipsius Verbi ab aeterno concepti emissio in lucem, seu partus ad extra. Hoc sensu Athenagoras dixit Verbum prodiisse ut omnium materialium rerum quae instar informis materiae et inertis terrae erant, idea et actus foret. Et Hippolytus dixit quod Pater creans mundum generabat Verbum, faciens ipsum aspectabile et visibile, cum prius esset inaspectabile et invisibile. Sicut enim architectus habens in sua mente ideam aedificii quam nemo prius videbat, facit illam visibi­ lem quando ex informibus materiis incipit formare aedifi­ cium : sic Pater proferebat ad extra Verbum suum ab aeterno genitum, cum dicebat : fiat lux, fiat firmamentum, et caetera quae in Genesi commemorantur. Et sicut ars opificis quo­ dammodo foras prodit ut sese imprimat atque figuret in artefacto, fiatque actus eius et forma : sic in opere ornatus mundi prodibat increata illa ars Verbo appropriata, de qua Prov. VIII-27 : Quando praeparabat coelos, aderam, quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando athera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis ne transirent fines suos, quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens. Unde a primo ad ultimum, secunda haec ac temporalis generatio Verbi de qua tantam quaestionem movent critici, non est in mente veterum, nisi manifestatio Dei in creatione rerum, quoad increatam illam ideam •· '1 DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTIMONIIS TRADITIONIS 71 seu rationem intellectam universi, quae Verbo propter modum processionis specialiter appropriatur. Quam quidem manifestationem nihil novi addere Verbo, sed mutatio­ nem ponere ex parte solius creaturae, ei soli dubium esse poterit, cui prima naturalis etiam theologiae principia adhuc esent ignota ; imo vero, cui nequi dem perspicuum foret quod interior idea architecti nequaquam in seipsa mu­ tatur, quando per exsecutionem operis, ad extra parturi­ tur p). Quomodo ergo locutiones antiquorum de Verbo e (1) u Quand Dieu voulut (verba sunt Hippolyti), et de la manière i1). Ubi vides quomodo ipsi Ariani, quanquam apud imperitam plebem se fidem a Patribus traditam tenuisse jactitarint, adeoque colorem aliquem ex iis quae de dogmate Trinitatis superius allata sunt, suae haeresi obducere potue­ rint : formiter tamen interrogati utrum antiquae traditioni stare vellent, veterum Patrum judicium atque auctoritatem prorsus declinarunt. Quod quidem argumento est, eos minime dubitasse quin condemnationem suam in antiqua illa et pe­ renni traditione invenirent. Et idem dicendum in aliorum dogmatum materiis. Vide ad exemplum epistolam Cyrilli Alexandrini ad loannem Anchenum in qua refellit suorum adversariorum calumnias de eo quod senserit confusionem vel commixtionem Verbi cum came factam fuisse, passibilem esse divinitatem, etc. (1 2). Vide etiam Augustinum, de praedest. SS. n. 27, ubi circa tra­ ditionem dogmatis gratiae usque ad Pelagium, optima ob­ servatio est. 2. Quae igitur cum ita sint, quaerendum nunc superest, utrum eadem illa difficiliora Patrum testimonia, non iam pos­ sint tantum, verum etiam debeant in eo quem diximus, ca­ tholico sensu intelligi. Nec a longe petenda responsio, quia (1) Migne, P. G. Tom. 67, col. 583 sqq. (2) Migne, P. G. Tom. 77, col. 174. DE CAUSA APPARENTIUM OPPOSIT. IN TESTIMONIIS rRADlTIONIS r 77 satis est conclusio praemissorum in cap. i. In iis enim quae ipsam fidei summam constituunt, praesentis Ecclesiae sensus certissimo argumento est sensus Ecclesiae primiti/ae, ut supra probatum est. Insuper, ab eo sensu deflectere de facto non potuerunt Patres illi omnes, quorum auctoritas semper recepta fuit, et usque nunc recipitur. Oportet igitur ut si qua in dictis eorum invenias, quae cum tanta cautela non dicantur, quanta a modernis servatur, inhaerendo tamen criteriis quae propria sunt interpretationi sacrae traditionis et monumentorum eius, in eo orthodoxo sensu illa indubi­ tanter accipias, in quo possunt intelligi, quidquid sit de pro­ babilitatibus quae e conspectu nudae et simplicis criticae scientificae, in contrarium occurrere adhuc tibi viderentur. Et haec erat solidissima argumentandi ratio Augustini quoad Chrysostomum, cuius auctoritas contra dogma peccati originalis a luliano afferebatur. Observabat enim Augustinus, impossibile fuisse ut Chrysostomus aliter crediderit ac alii quorum consensum iam ostenderat, utique in ea re quae non admittebat sententiarum diversitatem, sed erat de ipsis religionis fundamentis. Nam si vere aliter sensisset in tam magna causa, ubi christianae religionis summa consistit, non tantam obtinuisset et conservasset in Ecclesia auctorita­ tem. Et ideo, ex hoc quod integra manserat eius auctori­ tas, signum habebatur quod catholicus fuerat sensus eius. « Itane, inquit I. i c. Iui. n. 22, ista verba sancti loannis « episcopi audes tanquam e contrario tot taliumque sen­ ti tenths collegarum eius opponere, eumque ab illorum con­ ti cordissima societate seiungere, et eis adversarium consti­ ti tuere ? Absit,'absit hoc malum de tanto viro credere aut « dicere. Absit, inquam, ut Constantinopolitanus loannes « de baptismate parvulorum, eorumque a paterno chiro« grapho liberatione per Christum, tot ac tantis coepiscopis «suis, maximeque Romano Innocentio, Carthaginensi Cy« priano, Cappadoci Basilio, Nazianzeno Gregorio, Gallo « Hilario, Mediolanensi resistat Ambrosio. Alia sunt in qui­ it bus inter se aliquando etiam doctissimi atque optimi regulae II Ife. riz ■LJ «U··’* f · * «<- Bf; <-Λ ■ ■J CAPUT II. α catholicae defensores, salva fidei compage, non consonant,. «et alius alio de una re melius aliquid dicit et verius. Hoc a autem unde agimus, ad ipsa fidei pertinet fundamenta... (Comparans ergo (parvulos) loannes maioribus, quorum • propria peccata dimittuntur in baptismo, dixit illos non .habere -peccata ; non sicut verba eius ipse posuisti, non coinquinatosesse peccato, dum vis utique intelligi, non eos peccato « primi hominis inquinatos.... Ego ipsa verba graeca quae a ·'loanne dicta sunt ponam: Διά τούτο και τά παιδία βαπτίζομεν, i καίτοι αμαρτήματα οδκϊχο'/τα. Ouod est latine: Ideo et infantes «.baptizamus quamvis peccata non habentes. Vides certe non •i ab eo dictum esse, parvulos non coinquinatos esse peccato, «sed non habere peccata: intellige propria, et nulla conten­ tio est. At, inquies, cur non ipse addidit, propria? Cur, < putamus, nisi quia disputans in catholica Ecclesia, non se i aliter intelligi arbitrabatur, tali quaestione nullius pulsa« batur, vobis nondum litigantibus securius loquebatur ? ». Ubi vides Augustinum non inhaerere regulis criticae textualis, sicut dicunt nostri moderni, sed principiis altioribus quae regere debent omnem legitimam exegesim patristicam. Iis dico principiis quorum reiectio vel neglectus con­ stituit principale vitium criticae de qua in sequenti capitulo nonnulla iam veniunt observanda. • ·,·* à CAPUT TERTIUM DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MONUMENTORUM TRADITIONIS Investigatio divinorum, non praemissis debitis disciplinis, omnium maiorum est causa. De methodo historica magna utique quaestio apud modernistas, sed non par quoad omnia, non uniforme indicium. Di­ stinctione enim opus esse intelligunt, cum alia causa sit depraeambulis theologiae, ubi fidei fundamenta demonstrantur (sit ne, vel non, admittenda Christiana revelatio') ; alia vero de theologia ipsa, ubi post agnitam revelationis et fontium eius exsisten­ tiam, intima ratio revelatorum dogmatum inquiritur, (quis sensus sit, quae interpretatio, quae vera intelligentia verbi, quod e coelo a Deo descendens, in divinae traditionis vel inspi­ ratae scripturae instrumento continetur). Et distinctio quidem obvia, elementaris, evidentior quam ut expositione indigeat. Nunc autem considera ubinam, iudicio novorum theologorum, locum habeat methodus historica, ubinam non habeat. Lo­ cum non habet in praeambulis, locum non habet quando adhuc statur in vestibulo, locum non habet cum indican­ dum est de revelationis facto, an sit doctrina ista quae Chri­ stiana vocatur, originem e coelo ducens, vel ab homine. Ratio, quia mens mode na non amplius capit externa revelationis argumenta, miracula scilicet et prophetias, quae per talem methodum historicam in medium adducuntur ; ideoque, substituenda methodus immanentiae, consistens in demon­ strando veritatem religiosam, seu credibilitatem fidei Chri­ stianae, ex solis aspirationibus, exigentiis, et energiis quae CAPUT >4 ■ι-,-ç-Î . • * u. animae humanae propriae sunt. Crederes igitur, actum esse de historia et criteriis historiae propriis in sacra disciplina, qua late patet ambitus eius. At non ita est. Nam haec eadem methodus historica, quae exsulare iubetur a vestibulo, suum iam locum inveniet (o mirum !), in intimo sanctuario ; et quae in re apologetica veluti antiquata explodebatur, nunc in re proprie theologica tanquam methodus per excellentiam acclamatur. Ratio, quia quidquid praeter historiam est, a priori est, in aëre est, positivo coaevorum hominum ingenio respondens non est. Pertinet igitur ad scholam historicotheologicam, fessis inclinatisque religionis rebus consulere, et vetustate fatiscens theologiae aedificium nova molitione, subductis antiquis fundamentis instaurare. Sed quid, quaeso, haec attestantur, nisi omnimodam confusionem idearum in qua versamur, plenumque chaos e quo exoriuntur, et ad quod ducunt novella systemata ? Me­ thodum enim historicam praecise reiiciunt, ubi valet. Prae­ cise adhibent, ubi non valet. Id quidem paucis declarandum in fis quae sequuntur propositionibus. Quod methodus historica, per oppositionem ad me­ thodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum, videlicet : an sit Christiana praedicatio a Deo revelante, atque ut talis credibilis et credenda. Methodus historica generatim consistit in duobus. Primo in hoc quod versatur circa textus, vel monumenta, vel facta externa. Secundo in hoc quod solis utitur criteriis experimentalibus, quae naturali humanae rationis facultati usui esse possunt. Utroque autem modo, statim et vel prima fronte apparebit conveniens demonstrationi de qua agitur in fidei praeambulis. Conveniens quidem, qua parte principium sui DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS 8l processus sumit a factis externis. Nam, «ut fidei nostrae < obsequium rationi consentaneum esset, inquit Vaticanum, * Sess. 3, cap. 3, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti «auxiliis, externa iungi revelationis suae argumenta, jacta «scilicet divina, atque imprimis miracula et prophetias». Conveniens quoque, qua parte iis solis criteriis utitur, quae ex naturalis experientiae ordine assumuntur. Nondum enim supponitur cognita revelatio. Quin imo, ipsa revelationis exsistentia, totius inquisitionis obiectum est, et ideo, ne peccatum peccemus ineptae vitiosaeque circulationis, oportet ponere a parte quascumque regulas seu normas de revelatione ipsa descendentes, ut solius rectae rationis dictamini aesti­ matio et crisis factorum quae assumuntur in argumenta, committatur. Habes igitur in dicta methodo historica omnes conditiones in praesenti requisitas. Neque hoc tantum. Sed, quod magis est, habes in ea sola, processum rationabilem, ducentem ad solidam propositae demonstrationis conclu­ sionem. Etenim, revelatio est factum ; est factum liberri­ mum ex parte Dei ; est factum supernaturale, id est, nulla prorsus naturae exigentia postulatum ; est denique factum quod non potest a nobis directe in se cognosci. Ubi ergo, putas, argumentum demonstrans eiusmodi factum ? Fuisse verbi gra­ tia vere a Deo dictum id quod dictum est a lesu Christo, qui a caeteris hominibus in habitu externo profecto non differebat ? Vere a Deo dictum, id quod ab apostolis est praedicatum, id quod ab eis acceptum de ore in os ad nos usque per Ec­ clesiam transmissum est ? Cogita et recogita. Nisi absurdum apriorismum in principium erigere velis, factum divinum in se non noscibile demonstrari debet per alia facta divina in se noscibilia : quae nimirum valorem signorum quoad nos habere queant, utpote proposita experientiae et aesti­ mationi nostrae, tam in sua transcendentalitate supra na­ turae vires, quam in sua habitudine ad revelationem Chri­ stianam, si vere divina sit, sigillandam atque authenticandam. Et haec quidem facta multiplicis generis esse poterunt ac revera erunt. Factum prophetiarum eventu completarum ; Billot - De immutabilitate traditionis 6 82 CAPUT III. facta illa physica quae simpliciter et sine addito miracula dicuntur ; facta item alia quam plurima, supra omnes quas historia reperit leges miro modo eminentia, cuiusmodi ea sunt quae a Vaticano, loco citato circa finem referuntur : admirabilis Ecclesiae propagatio, eximia sanctitas et inex­ hausta in omnibus bonis fecunditas, catholica unitas, invicta stabilitas, aliaque similia. Nam haec etiam in ordine factorum continentur : haec etiam ex historicis criteriis ut divina in­ notescunt, et ideo idonea sunt ei de qua nunc agitur demon­ strationi : quanquam principale eius fundamentum sumi utique debeat ex miraculis et prophetiis, eo quod evidentiora illa signa sint quoad nos, et communi omnium intelligentiae magis accommodata. Talis igitur processus fuit hactenus semper adhibitus, incipiendo ab ipso Christo Domino et apostolis eius, sicut tota ab initio ad finem evangelica nar­ ratio testatur : contestante Deo, inquit Heb. Il-q, signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distribu­ tionibus (*). At nunc processus ille, nescio quo vitio laborans inventus est, et nova methodus substituitur, principium demonstra­ tionis sumens, non iam ex factis externis, sed ex solo subiectivo animae statu : pro quanto scilicet, dogmata Christiana ab illo statu postulantur, eique ita iustantur, ut anima possit illa praeintueri in semetipsa, aut saltem sponte sua intrare in ea, propriaque energia ea sibi assimilare statim ac propo­ nuntur, du: Illi· odo morali honestate sese rectificare atque purificare satagat. Nam progressus nostrae voluntatis cogit nos fateri insufficientiam nostram, ducit nos ad sentiendum indigentiam cuiusdam superadditionis, nobisque dat unde ordinem supernaturalem inspiciamus, agnoscamus, ac de­ mum recipiamus. Porro haec sola est methodus legitima, quia omne dogma probatum ab extrinseco, indebitum ponit limitem iuribus rationis, et aufert necessariam eius auto(1) Cf. Matth. IX; Marc. II; Luc. X; Ioan. X-37 XIV-12 XV-24; Act. X-37, seq., etc. etc. de vitio methodi historicae IN CRISI MON. TRADITIONIS nomiam, quae vult ut veritatem, acquiramus ex iis solis quae nobis immanentia sunt. De caetero non est cur de hoc ipso principio sollicitus sis. Satis enim est ut scias quod generale immanentiae principium est acquisitio definitiva philosophiae modernae. Insupe : « Quisquis recusat admit­ ti tere hoc principium, iam non numeratur inter philosoüphos. Quisquis non pervenit ad eius intelligentiam, eo ipso « demonstrat se non habere sensum philosophicum ». Et adhuc dubitas ? Si cui tamen non sufficiant rhetoricae illae declamationes in quibus tota de integro consistit demonstra­ tio, ille forsitan mirabitur imaginariam basim systematis, phantasticam constructionem, plenamque vacuo vacuita­ tem. Et si quidem de novella theoria iudicium ferendum esset e conspectu proprie theologico, prorsus condemnanda appareret tanquam corruptiva fundamentalis notionis entis supernaturalis, imo et destructiva omnis fidei cuius motivum sit Dei revelantis auctoritas, uti alias notatum est. His tamen interim omissis, paulisper nunc considera, quam sit vana quoad fundamentum quod praesupponit, quam inepta quoad factum quod assumit, quam risu praesertim digna quoad praetentionem quam prae se fert, eliminandi aut certe superandi soliditatem apologiae traditionalis ex miraculis aliisque externis revelationis argumentis. Vana, inquam, quoad fundamentum quod sibi praestituit. Nihil enim scire volens de argumentis quibus Deus unus et verus, creator et Dominus noster, per ea quae facta sunt tanquam per effectus cognoscitur ; claudens oculos super omnia gesta Dei in mundo, super vitam, praedicationem et opera lesu Christi, super praeparationem et consectaria adventus eius, super alia quaecumque facta obiectiva quibus ab initio usque nunc testimonia divina credibilia facta sunt nimis : totum complexum veritatis religiosae, etiam reve­ latae, ipsa quoque comprehensa Dei exsistentia, eruere contendit ex sola inspectione insufficientiae, indigentiae, inquietudinis, et aspirationum animae humanae. Crederes revera audire philosophantes somnambulos. Quale enim, •· : **·:·4* 4<* ϊ: 84 >.·>· S3 CAPUT UL ·. quaeso, genus argumenti, qualis iste ratiocinandi processus : indigens ego sum, ergo vere a parte rei est id quo indigeo, vel mihi videor indigere ? Diceret quispiam solo dictamine sensus communis ductus : Erit in desiderio, erit in aspiratione, erit etiam, et saepissime, in phantastica illa obiectivitate cuius causa et principium ipsa anima est, tam facile creans et ad exsistentiam vocans desiderata sua. Illae enim sunt, quae animae illusiones vocantur : « Quantae sint autem ' illusiones animae, inquit Augustinus, si voluero dicere <·. tempus quando sufficit ? Cuius enim anima, ista non pa■ titur ? Breve est quod admoneo, quomodo anima nostra (-.completa est illusionibus ». Verumtamen ab imaginata illa obiectivitate ad obiectivitatem obiectivam tanta di­ stantia est, quanta inter realitatem et somnium. Denique, desiderium, aspiratio, et si quid aliud eiusmodi, per se nihil aliud ostendit quam indigentiam ; indigentia nihil aliud quam vacuitatem ; vacuitas autem, quod sciam, nusquam demon­ strare poterit, realiter exsistere id per quod impleatur. Haec sane manifesta et videntur et sunt, quidquid dicat sensus ille philosophicus quo nos per summum infortunium destituimur. Quod si forte his opponas, eos omnes qui ante nos de anima et beatitudine et fine hominis diserte sapienterque scripserunt, multas solidissimasque deduxisse con­ clusiones ex desiderio naturae, quod non potest esse illusorium, aut inane remanere : animadverte, quaeso, diligenter, quod conditiones argumenti eorum longe longeque sunt a fundamento methodi immanentiae. Considerant enim i naturam ut est opus Dei sapientissimi creatoris et provisoris; Dei, inquam, rerum omnium principii et finis, quem omnino cognoscunt aliunde quam ex aspirationibus suis: ex tacto scilicet exsistentiae mundanorum effectuum qui in se non habent rationem sufficientem sui esse, sui ordinis, suaeque evolutionis. Tunc ergo desiderium naturae non accipitur tanquam nudum et simplex desiderium, sed tanquam desi­ derium in natura radicatum ab auctore Deo, cuius sapien­ tiae manifeste repugnat ut creaturae suae proportionem de vitio METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS et exigentiam et tendentiam indiderit, quae non possit adim­ pleri. Tunc aspiratio naturalis formaliter sumitur ut inclina­ tio rei in finem suum naturalem, qui est ex directione instituentis naturam 0). Tunc quoque, ex appetitu animae efficax formari potest argumentum, quanquam non ex quolibet appetitu, sed ex solo appetitu, ut aiunt, innato, vel etiam elicito non excedente terminos innati (12). Verum enim vero, ex quo me concludis in aspirationibus, qua immanentes (ut dicis) aspi­ rationes sunt ; ex quo e profundo aspirationum totum re­ ligiosae veritatis aedificium vis emergere ; ex quo contendis exsistere Deum, exsistere revelationem, excistere ordinem superiorem quatenus, nec plus nec minus, haec omnia respon­ dent praedictis cordis aspirationibus : rideo intus apud memetipsum, et vanum, illusorium, phantasticum, inane, somnio simile dico fundamentum. Sed haec, si placet, omittamus. Fundamentum paulisper admittamus, demusque maiorem totius processus praemis­ sam : necessariam esse connexionem inter aspirationes animae praecisive ut tales et concretam exsistentiam rerum quae per eas postulantur. Iam veniamus ad factum quod nova methodus apologetica loco minoris ponit, nimirum : aspi(1) S. Thom, in III, D. 27, Q. 1, a. 2. (2) Appetitus dupliciter dicitur. Innatus, qui non consistit in aliqua operatione, sed in ipsa proportione seu connaturalitate unius­ cuiusque ad bonum sibi conveniens secundum exigentiam propriae conditionis. Elicitus, qui consistit in actu voluntatis, et iterum est duplex, secundum quod continet se intra terminos appetitus innati, vel e contra praetergreditur illos, sicut si quis appeteret id quod reputat possibile, et possibile non est, aut certe, etsi absolute possibile sit, transcendit tamen suam conditionem. Et ex priori quidem trahi potest argumentum tam pro possibilitate quam pro exsistentia eius ad quod est talis appetitus, quatenus scilicet, frustranea esse non potest ordinatio auctoris naturae, quam eiusmodi appetitus ostendit. Ex posteriori autem, nihil, praetereaque nihil, quia ferri potest in quodlibet, secundum imaginationem appetentis, vel ambitionem anhelantis ad id quod est supra naturae vires, debitaque naturae adiutoria. ill l· I1 I S6 CAPUT III. rationes cordis revera requirere, exigere, postulare revela­ tionem. Nam ibi forsitan, iterum somnium, iterumque lusus imaginationis. Certe, factum huiusmodi longe est ab omni experientia positiva. Illud negant primo omnes rationalistae. Negant secundo omnes ad unum catholici theologi. Negat tertio Concilium Vaticanum, expresse statuens ac definiens revelationem eatenus tantum fuisse absolute necessariam, quatenus placuit Deo ex infinita bonitate sua indebitum beneficium homini conferre, ordinando eum ad participanda bona divina quae humanae mentis intelligentiam omnino superant siquidem oculus non vidit nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui dili­ gunt illum. Sed, quod magis est, qui primi omnium negare deberent, ipsi sunt immanentistae, cum nulla eis sit legi­ tima veritatis acquisitio, praeter eam quae est ex proprio animae fundo. Nihil quippe cogitatur magis extraneum fundo animae humanae quam revelatio, et statim quaeritur quale tandem chimaerae genus anima sit, si nullam recipere potest veritatem nisi autochtonam, et simul nullo alio magis indiget quam instructione et doctrina ab exteriori, id est a Deo revelatore, praeter et supra omnes naturae leges sibi adveniente. Quid nunc, si ad concretam applicationem descendamus ! Nam revelatio quam postulari dicunt per aspirationes cordis non est revelatio in genere, sed haec in individuo signata revelatio, quae fides catholica appellatur. « Fides autem « catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem 'i in unitate veneremur, neque confundentes personas, neque «substandam separantes. Alia persona Patris, alia Filii, «alia Spiritus Sancti, sed Patris et Filii et Spiritus Sancti « una est divinitas, aequalir gloria, coaeterna maiestas... « Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, et tamen « non tres dii, sed unus est Deus.... Pater a nullo tactus, « nec creatus, nec genitus. Filius a Patre solo, non factus, «nec creatus, sed genitus. Spiritus Sanctus a Patre et Filio non factus nec creatus, nec genitus, sed procedens.... Est J de VIγιο methodi historicae in crisi mon. traditionis 87 < quoque tides recta, ut credamus et confiteamur quia D. «N. I. C. Dei Filius, Deus et homo est.... Qui licet Deus et «homo, non duo tamen, sed unus est Christus; unus, non <1 confusione substantiae, sed unitate personae... Qui passus est « pro salute nostra, descendit ad inferos tertia die resurrexit «a mortuis, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Patris.... «Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter fir«miterque crediderit, salvus esse non poterit». Nunc ergo, inquire et considera, Vide tu, quid commune esse possit inter catholicam hanc fidem et aspirationes, exigentias, ac postulata quae latent in profundo animae humanae. Si vides, bene est ; ego quidem videre non valeo. At dices, non ex hac parte sumendam esse fidem Chri­ stianam cum indicium ferendum est de convenientia eius cum aspirationibus cordis : non ex parte theoretica, sed magis morali, quae sensum practicum afficit. Sit igitur ut volueris. Sed hoc etiam modo, dico tam efficax tamque rigorosum fore argumentum quo Turea quispiam credibilitatem demonstraret revelationis allatae per suum prophetam Mahumetem. Nam et Mahumes attulit revelationem mundo, et habuit colloquium cum Gabriele archangelo, secundum quod reperitur scriptum in Alcorano : sicut etiam invenimus in Evangelio, I. C. descendisse de coelo ut perferret ad nos verba eius qui misit illum. Porro, si penes exigentias et tendentias cordis iudicium sit, quot sunt quibus, dum consu­ lunt aspirationes suas, verior videbitur revelatio Mahumetis quam revelatio Christi ! Nec valet si respondeas, aspira­ tiones quibus respondet paradisus Mahumetis, non esse bonas, adeoque non demonstrare veritatem suorum postu­ latorum. Nam caeteris nunc praetermissis, quis te docuit hanc distinctionem inter aspirationem bonas et non bonas ? Et ego quidem, quamdiu hominem realem non exuo, quamdiu naturam meam apprehendo prout constitutam sub ordine primae causae, primi principii, et ultimi finis rerum omnium, tamdiu per respectum ad supremum hunc voluntatis meae finem indicare possum et iudico de bonitate vel pravitate • CAPUT III. aspirationum mearum. Sed rursus, semel ac me claudis in aspirationibus meis tanquam in primo principio ex quo omnis veritas educenda est et comparanda, iam nescio quid sint bonae vel non bonae aspirationes. Nihil aliud novi quam aspirationes veras et reales. Invenio autem in me aspira­ tiones quae postulant paradisum Mahumetis, alias quae po­ stulant paradisum Christi, et concludo tam veram esse re­ velationem Alcorani, quam vera est revelatio Evangelii, tam receptibilem unam quam receptibilis est et altera. Vides inane systema, insubsistens, ducens ad contradictoria ? Est et aliquid peius, dum in tantum de sua soliditate confidit, ut persuasum habeat evanescere iam in splendore sui luminis apologiam traditionalem cum miraculis et aliis externis revelationis argumentis, de quibus affirmare non dubitat, quod mentalitati modernae amplius non accom­ modantur, et pro coaevis hominibus vim demonstrativam amiserunt. In hoc enim cumulus apponitur phantasticis indiciis quibus totum de integro systema constat. Crederes eos immanentiae adeo studiosos, ut de iis quae foris aguntur nihil penitus sciant, nihilque unquam audiverint de novis ac splendidis signis quibus placuit Deo hac ipsa nostra aetate in lumine solis et summae publicitatis theatro, credibilitatem fidei catholicae confirmare. Ad horum ergo facto­ rum historiam, in qua ridiculae assertionis plena confutatio est remittemus eos (l). Equidem verissimum est quod mo-(i) (i) Lege omnino egregium librum Georgii Bertrin: Histoire cri­ tique des événements de Lourdes. Ibi invenies miracula cum summo rigore critico narrata, miracula quae fecit Deus pro mental itate moderna, miracula de quibus rectissime in sua praefatione auctor ait: Iis forment comme un chapitre nouveau de Γ apologétique chrétienne. Inter alia autem multa quae in discussione factorum scite et appo­ site dicta inveniuntur, cum fructu leges paragraphum cui titulus: Forces inconnues, pag. rgo, seq. Ubi auctor occurrit vulgari dif­ ficultati de incognitis naturae viribus, multis ostendens, occultas illas vires, postmodum forsitan detegendas, non posse esse in op­ positione cum legibus certo a nobis cognitis, adeoque frustra obiici cum de dignoscibilitate miraculi agitur. i πι.ι ■ DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS 89 demus incredulitatis spiritus resistit miraculis, et impossi­ bilia tentât ne admittat realitatem miraculorum, et volun­ tarie claudit oculos ne irrecusabili miraculorum testimonio confundatur (x). Sed, praeterquam quod, proh dii immortales ! non ibi est aliqua moderna novitas, nisi forte aeram modernam a tempore scribarum et pharisaeorum incipere velis, con­ clusio esset e diametro opposita ei quam eruere volunt. Ini­ mici enim revelationis conantur contra solidas eius demon­ strationes ; at contra levem et nebulosam immanentiae apologiam quis arma converteret et vires ? De ea rident et ridebunt semper, et diabolus cum eis. Sic igitur apparet quam absurde a fundamentali quam vocant theologia, methodus historica expellatur. Sed iam venit quaestio utrum immerito a vestibulo pulsa, iure admit­ tatur in intimo scientiae sacrae sanctuario Pro cuius solu­ tione sequens sit propositio. t i Λ. Λ vi i I Quod methodus historica, per oppositionem ad metho­ dum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva, quando post fidei praeambula, de revela­ tione Christiana iam non quaeritur an sit, sed quaeritur quis sensus sit, quaeve interpretatio eorum quae in eius fontibus continentur. Et quod eadem methodus, si eousque perducatur ut sub dolosa specie abstractionis a superio­ ribus regulis, eadem utatur independentia in solitis suis hypothesibus seu coniecturis construendis, ac si superio­ res illae regulae non exsisterent, habet in sua basi haeresim eo perniciosiorem, quo magis artificiose dissimulatam, eoque graviorem, quo ad omnem negationem revelatorum dogmatum liberiorem pandit viam. (i) Vide apud Bertrin, op. cit., pag. 233, scq. Les miraculées d’ un romancier. 90 CAPUT ΙΠ. Generalis ratio huius assertionis adeo evidens est, ut opus non sit longa declaratione. Etenim, in quocumque exegesis ordine, primum et maxime necessarium interpreta tionis critérium semper sumi debet ex iis quae propria sunt auctori vel scholae, de cuius doctrinis inquiritur. Id certe vel vulgaris et bonus sensus communis dictat ; id demonstrat ratio admodum obvia. Nam quid, quaeso, diceres de eo qui aggrederetur commentarium librorum Aristotelis, vel expo­ sitionem placitorum scholae peripateticae, nihil curando de terminologia Aristoteli propria, nihil de regulis, nihil de methodo, nihil de principiis quae scholam eius regunt ? Cum igitur ad interpretationem accedis, sive librorum qui auctorem habent Deum revelantem, sive operum quae etsi a Deo non inspirata, adhuc tamen sunt, si dicere liceat, de schola a Deo fundata atque instituta pro custodia et pro pagatione doctrinae revelatae : prae primis attendendae tibi erunt normae omnes de revelatione ipsa descendentes, spe­ cialesque regulae quas revelatio, vel natura sua infert, vel de facto assignavit. Istae autem dicuntur criteria theologica. Sed methodus historica ea praecise est, quae eiusmodi criteria ignorat, et illis solis exclusive utitur, quae a profano usu et consueto rerum humanarum cursu accipiuntur. Quomodo ergo sufficiens et proportionata ei de qua nunc agitur inqui sitioni ? Imo vero, quomodo non conducens in positivos gravissimosque, ad verum multorum textuum sensum quod spectat, errores? Id iam nonnullis exemplis illustremus. Legis exempli gratia apud Matthaeum, quod antequam loseph et Maria convenerint, inventa est Maria in utero habens de Spiritu Sancto ; legis quod loseph non cognoscebat eam donec peperit filium suam primogenitum ; tibi etiam pluries occurrit mentio fratrum et sororum lesu. Et tu in methodo historica clausus, facile concludes, uterinos fra­ tres et sorores hic intelligi ; primogenitum dici, non solum ante quem nullus, sed etiam post quem alii ; sensum denique evangelisiae esse, quod Maria fuit aliquando a loseph cognita, quod habuit filios et filias, et quod ex consequenti amisit DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS QI virginitatem. Erras, imo in formalem haeresim incidis. Si superioribus fidei criteriis attendisses, hunc sensum certissime exclusisses. Intellexisses evangelistam removisse conventum, quousque poterat in cogitationem venire ; intellexisses eum reliquisse tanquam indubitabile et velut extra omnem pos­ sibilem suspicionem positum, quod post talem ac tantam de Spiritu Sancto conceptionem, sacrarium divinitatis per­ manserit inviolatum ; intellexisses demum, eodem sensu dici : non cognoscebat eam donec, etc., quo sensu dicerem : iste poenitentiam non egit donec mortuus est, quia cum de poenitentia agitur, de solo tempore vitae praesentis quaestio esse potest, et qui aliquem non poenituisse affirmat quamdiu hic vixit, in aeternum removet ab eo poenitentiam. Legis apud Lucam quod lesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines, et quia non aliter id de lesu edicitur ac de quovis puero disciplinato bona in­ dole praedito, concludis sensum evangelistae esse, quod lesus crescebat intrinsecus in virtute, quod sensim sire sensu acquirebat conscientiam sui, quod more caeterorum fiebat de ignorante sapiens. Erras. Certe testatur ibi Lucas, histo­ rici partes agens, factum externum, sensibile, experimentale, visum ab iis apud quos adoleverat lesus ; factum scilicet cuiusdam progressus in exterioribus actionibus notati, se­ cundum quod in eis, sive essent de officiis ad Deum, sive de officiis ad homines, magis magisque cum evolutione annorum manifestabatur sapientia et gratia. Et siquidem, de sensu evargelistae ac de facto ab eo attestato indicandum foret secundum communes regulas, legitimus profecto transitus esset, legitima illatio ad progressum interiorem, utpote qui in consueto rerum cursu connectitur cum phaenomeno exte­ riori tamquam causa cum effecta. At vero, quominus indicium nunc feras iuxta communem hanc et ordinariam normam, aliquid vetat. Quoad factum, vetat revelatum principium unde edocemur actiones adolescentis Christi non fuisse ex crescente sapientia et virtute, sed fuisse tantum crescentes manifestationes sapientiae et virtutis qua plenus ab initio 92 -* ;-ζ · ►5 CAPUT ΠΙ. erat. Quoad sensum vero evangelistae, vetat certissima fides de inspiratione evangelii, a qua quidem abstrahere aliquando licet, contra quam aliquid sentire nunquam licet. Legis apud Marcum quod lesus veniens in Nazareth, noii poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit, et inde concludis scriptorem in ea fuisse persuasione, quod limitabatur potestas miraculorum in Christo, et quod revera defectus potentiae in causa fuit cur pluribus infirmis sanationis beneficium non sit elargitus. Iterum erras. Suppositis enim regulis fidei sine quibus libri Dei rectam interpretationem non habent : « Dicendum quod « hoc quod dicitur : non poterat ibi virtutem ullam facere. «non est referendum ad potentiam absolutam, sed ad id «quod potest fieri congruenter') (1). Non quod, inquit Hie­ ronymus, illis incredulis icere non potuerit virtutes multas, sed quod, ne multas laciens virtutes, cives incredulos con­ demnaret. Secundum quem modum dicitur Genes. Χλ’ΙΠ-17: Num celare potero Abraham quae gesturus sum ? Et XIX 22: Non potero facere quidquam dones ingrediaris illuc. - Rursus apud Matthaeum legis quod Christus miratus est audiens loquentem centuriorem, et quia apud nos admiratio con­ tingere solet cx hoc quod aliquid evenit contra nostram expectationem, eamdem admirationis causam in Christum 1111 trasfers, et ex consequenti, communis nostri defectus ^eu ignorantiae participem eum affirmas. Sic tu solo humano sensu ductus ; sed aliam explicationem altiora criteria sup­ peditabunt : « Dicendum quod admiratio proprie est de « aliquo novo et insolito. In Christo autem non poterat esse «c aliquid novum et insolitum quantum ad scientiam qua « cognoscebat res in Verbo, neque etiam quantum ad scien« tiam qua cognoscebat res per species inditas. Potuit tamen «aliquid esse ipsi novum et insolitum secundum scientiam « experimentalem, secundum quam ei poterant quotidie aliqua « nova occurrere. Et ideo si loquamur de ipso quantum ad (ι) S. Thomas, 3“ Part. Q. 43, a. 2 ad xum. F% 3L : DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS 93 «scientiam beatam vel etiam infusam, non fuit in Christo « admiratio. Si autem loquamur de eo, quantum ad scien«tiam expeiimentalem, sic admiratio in eo esse potuit, et «assumpsit hunc affectum ad nostram instructionem, ut « scilicet doceat esse mirandum quod etiam ipse mirabaDifficultatem experiris in conciliandis inter se evangelistis quoad ordinem et circumstantias apparitionum Christi ad mulieres post resurrectionem, et tuae methodo innixus, quae semper ad verosimiliores vel faciliores hypotheses re­ currit, opinaris lapsos esse in hoc puncto evangelistas, vel omnes, vel aliquos. Probabile id quidem forsitan esset si de libris humanis ageretur ; non est probabile, sed certissime excludendum si de divinis. - Comparas evangelium loannis cum synopticis, et collatione facta, iudicas quod si locutus est Christus ut apud loannem, non potuit loqui ut apud synopticos, aut vice versa, si locutus est ut apud synopticos, non potuit loqui ut apud loannem. Coniectura est valde debilis, cui omnem, si quam haberet probabilitatem, adimit certissima doctrina fidei proponentis quatuor omnino libros unius eiusdemque sancti lesu Christi evangelii. Et sic porro in aliis multis, nam dies pene deficeret in omnibus similibus casibus enumerandis. Quod si nunc opponas ad tuae methodi defensionem, evangelia esse etiam documenta vere historica, quae ut talia, nec plus nec minus, accipienda sunt in fidei preambulis per ordinem ad indicium credibilitatis, quando regulae et criteria quae ex fide derivant, in usum nondum veniunt, nec venire possunt, ne, quod absit, vitiosus circulus manifeste incur­ ratur : respondebo id esse verissimum, sed statim addendum esse quod in hac inadaequata evangelii acceptione, adae­ quatum et completum de rebus evangelicis iudicium possibile omnino non est. Accipies igitur facta externa, visibilia, or­ dinis experimentalis, quae in evangelio sunt attestata ; sed (I) s. Thomas, 3* Part. Q. 15, a. 8. 94 ■ CAPUT III- quoad intimam rationem eorum, revocabis in memoriam quod ex solis communibus criteriis saepe devenies ad conclusiones hvpothetice tantum veras ; hypothetice, inquam, id est se­ cundum solum ordinem communiter contingentium, quem ordinem ibi locum non habuisse, superius fidei lumen postea te docebit. Accipies etiam substantiam narrationis histo­ ricae, quae est evidentissime eadem, sibique maxime constans, in omnibus libris nostris, et talis quae omni homini sincero solidissimum de miraculis aliisque signis persuasionis fun­ damentum exhibeat. Sed quoad narrationis modum et accidentalitates, meminisse oportebit quod consueta critices historicae methodus ducere te poterit ad multas coniecturas magis minus ve verosimiles, quae tamen nihil plus erunt quam coniecturae, quoadusque falsas eas forte ostendat transcendens tuam artem fides inspirationis Ç1). Habebis itaque saepissime unde suspendas indicium, et dicas quod e solo conspectu scientiae historicae non constat omne id quod de factis sacrae historiae, vel de absoluta eius infallibilitate, sacra doctrina tenet et tradit. In omni autem modo, ratio tractandi et interpretandi evangelium cum eadem illa liber­ tate et independentia quae in profanis historiae documentis 111! admittitur, falsa, vitiosa, et ad errorem ducens methodus est. Porro idem nunc, proportione servata, vitium occurrit quoad interpretationem traditionis, dum scilicet traditionem accipiunt quasi in communi facto historico esset reposita, hoc est in facto transmissionis qualiscumque doctrinae se­ cundum solas humanorum ingeniorum vires et industrias ; adeoque relinquunt penitus a parte superiora criteria quae in casu necessaria essent ad legitimum iudicium ferendum de sensu veterum Patrum in multis locis quae nobis obscura sunt, et absolute loquendo, diversis interpretationibus an(i) Ubi nota quod contra certitudinem historicam factorum evangelicorum quoad substantiam, nihil faciunt difficultates seu antilogiae quae in quibusdam accidentalibus occurrunt. Ab iis ergo in ordine ad credibilitatem fidei nostrae, iure praescindes. •C-' DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS 95 sam praebere possent ; inter quas critici pro suo pruritu lihere et independenter opinandi, semper eligunt illas quae in partem heterodoxam inclinant, ut deveniant ad desidera­ tam conclusionem : alium fuisse sensum primaevae ecclesiae, a sensu qui in posteriori aevo praevaluit. Et si quidem solo spiritu humano traditio duceretur, tunc nihil profecto a priori obstaret quominus admitteretur possibilitas mutationis factae in sensu et intelligentia dogmatum. Tunc non esset necesse sumere ex claris explicationibus posteriorum Patrum, tutam certamque normam interpretandi obscuriores expo­ sitiones antiquiorum. Tunc liceret committere successores cum antecessoribus. Tunc dicere forsitan posses, magnos illos quarti et quinti saeculi doctores aut decipere aut decipi, quando a sensu et sententia maiorum se per omnia pendere, tam asseveranter, tamque instanter profitentur. Augustinum non intellexisse auctores de quibus scribebat in exordio librorum de Trinitate : Omnes quos legere potui, qui ante me scripserunt de Trinitate quae Deus est, divinorïtm librorum catholici tractatores, hoc intendunt secundum Scripturas docere, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus unius eiusdemque sub­ stantiae inseparabili aequalitate divinam insinuent unitatem, ideoque non sint tres dii, sed unus Deus i1). Scriptores denique primi aevi, sub summo ac supremo Deo, in Filio et Spiritu Sancto inferiores deos seu demiurgos agnovisse, ac per hoc, novum paganismum sola accidentali forma ab antiquo diver­ sum introduxisse. Haec, inquam, dicere forsitan posses ; quae etsi sat dura videantur, adhuc tamen receptibiles forent conclusiones pro ea disciplina quae in coniecturis et hypothesibus ut plurimum conquiescere solet (12). Nunc autem ibi, non secus ac in Scriptura, elementum humano maius agnoscendum est ; et quod in causa erat cur historica me(1) August, de Trinit. 1. i, c. 4. (2) « Les critiques ont conscience d' opérer constamment avec « des hypothèses, que l’examen des textes rend plus ou moins pro< babies, qu’il peut rendre certaines autant que la matière le comporte. ?! 96 Utt, CAPUT HI. thodus et crisis dici debeat plane insufficiens ad interpretandum evangelium, in causa pariter erit cur impar dicatur ad interpretanda monumenta sacrae traditionis. Nota autem bene, non somniari nos, quod si qua inve­ niantur certo demonstrata secundum legitima criteria disci­ plinae historicae, illa eadem poterunt quandoque ostendi falsa secundum superiora fidei principia, et propria theolo­ giae criteria. Absit; non est sensus praemissorum. Sed solum dicimus quod usitatae in arte critica regulae saepissime ducunt ad indicia mere probabilia, ad coniecturas plus minusve verosimiles, ne dicam penitus imaginarias. Nunc autem, id quod e solo conspectu criticae historicae coniecturale vel etiam probabile esse posset, probabile amplius non est, si opponatur veritati quae per aliam viam certissime innotescit. Imo est haereticum vel erroneum, et sub liceitate opinandi amplius non cadit, si contradicat iis quae vel fides docet, vel criteria theologica demonstrant. Proinde, si sub specie praecisionis a superioribus regulis, documenta Sacrae Scripturae vel Traditionis tractare attentas cum eadem li­ bertate et inde pendentia, quae in profanis conceditur, non solum non vitabis haereticam pravitatem, sed adiicies etiam crimen artificiosissimae fallaciae. Scribebat auctor libelli L' Evangile et Γ Eglise, in introductione sui operis : « In hoc libello propositum intentionis est, omnia considerare ' e solo conspectu historiae ; non autem conficere apologiam « catholicismi et dogmatis traditionalis. Si hoc fuisset inten« tionis propositum, praesens opusculum praesertim quod « attinet ad divinitatem Christi et auctoritatem Ecclesiae, «esset valde defectuosum atque incompletum.... Non inten«dimushic demonstrare, neque veritatem Evangelii, neque veritatem christianismi catholici, sed solum definire habi« L' hypothèse joue dans Γ investigation historique, le même rôle « que dans les recherches proprement scientifiques. La meilleure est « celle qui rend le mieux compte des faits connus, et qui s’ y adapte «avec le plus de facilité >. Ix>isy. Autour d’un petit livre, pag. 35. DE VITIO METHODI HISTORICAE IN CRISI MON. TRADITIONIS 97 «tudinemqua Evangelium et Ecclesia catholica in historia « uniuntur. Lector bonae fidei in hoc non falletur » P). Vix dici potest, quot incautos dolosa haec professio deceperit. Nonne, aiebant, aliud est praescindere, aliud negare? nonne apud omnes receptum est axioma dicens : abstrahentium non est mendacium ? nonne alius est conspectus historici, alius theologi ? Profecto. Et perveniens ad finem libri, vides omnia dogmata fidei Christianae, unum post alterum destructa ; vides ea prorsus abiuranda, nisi forte contrarium eius quod admittitur et approbatur ab historico, possit simul ut certissimum recipi a fideli. Propterea dico : metho­ dum historicam eousque perductam ut sub dolosa specie abstractionis a superioribus regulis, eadem utatur independentia in solitis suis hypothesibus seu coniecturis construen­ dis, ac si superiores illae regulae non exsisterent, habere in sua basi haeresim eo perniciosorem, quo ad destructionem omium revelatorum dogmatum liberiorem pandit viam. (i) Pag. 7 primae editionis. Billot - Dt immutabilitate traditionis Ιβ 1 X. Li CAPUT QUARTUM DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS (i) μ Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? » (IOAN. XVIII-3S). Semel ac admissum est, sensum antiquae Ecclesiae circa primaria etiam dogmata religionis nostrae, fuisse revera di­ versum a sensu qui in Ecclesia sequioris aevi praevaluit, statim sequitur non posse admitti traditionem immutabilem, fixam, sibique semper constantem, sed e contra, talem eam esse agnoscendam, quae indefinitae variationi sit per se obnoxia. Ex quo enim, ut volunt novi magistri, notiones quas Ecclesia proponit tanquam dogmata revelata, non sunt veritates e coelo delapsae, et conservatae in eodem tenore in quo ab ipsa origine proponebantur, nihil iam prohibet quominus semper modificentur, semperque spolientur deter­ minato illo modo quem speciales culturae conditiones attu­ lerant in saeculis anteactis, ut magis ac magis vestiant poli­ tioris scientiae formam. Imo vero, nedum aliquid sit quod prohibeat, multa sunt quae eiusmodi modificationem quam maxime nunc necessariam faciunt. Nunc enim mutata est (i) Ea quae in hoc capitulo continentur, fere de integro excerpta sunt ex duobus egregiis articulis Guidonis Mattiussi S. I. de im­ mutabilitate dogmatis, in periodico: La Scuola cattolica (Quaderno di Marzo 1903 et seq.). DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS 99 speculatio philosophica ; nunc habetur multo amplior cognitio historiae et universi, nunc..., nunc... etc. Sed dicet aliquis : Si ita de sacra traditione sentiendum est, si illud quod heri et nudiustertius ut verum praedica­ batur, hodie est corrigendum, si indefinita evolutio ponitur, et omnis evolutio nova secum fert aliquam deiectionem de doctrina quae credebatur prius, ergo erravit traditio antiqua sicut errat quoque traditio praesens ; omnis infallibilitas apostolico magisterio penitus aufertur, et promissum a Christo charisma veritatis in Ecclesia omnino non est. Gravis sane difficultas, quae tamen optimam habebit solutionem ex di­ stinctione facienda inter veritatem absolutam, et eam quae dici potest relativa. Haec quippe distinctio est, quam contra fallacem Scholae dogmatismum suggerit philosophia Kantiana. Non enim errabat ille qui ponebat incognoscibilia numena, seu intimas rerum naturas, earum praesertim quae sunt supra nos. De facto, quis vere fidere poterit conceptibus suis, quasi conformes essent realitati obiectivae ? Quid magis incredibile quam axioma quo antiqua philosophia ponebat veritatem in mente nostra esse adaequationem intellectus et rei ? Imo quid magis absurdum, loquendo praes irtim de rebus divinis quae infinite elevantur supra omne id quod nostrae ideae possunt exprimere? Ergo veritas apud nos est continuum inquirere, potius quam impossibilis consecutio ac possessio eius quod inquiritur ; est conceptio quoad fieri potest approximans realitati ; est melior loquendi modus qui possit haberi secundum praesentes nostras conditiones et circumstantias, cui tamen nunquam definitive et immo­ biliter stare oporteat. Et quia ipsa fidei dogmata formata fuerunt per quamdam reductionem mysteriorum divinorum ad communes notiones humanas sicut vel sola eorum structura luculenter ostendit, clarum est quod hic quoque, imo hic maxime, attenta omnimoda obiecti transcendentalitate, nihil plus erit veritas quam quod melius et aptius dicetur secun­ dum currentes ideas et statum culturae unicuique epochae proprium. In hoc autem stat ratio veritatis relativae, quae * ΙΟΟ CAPUT IV. cum semper adsit in doctrina traditionis et ecclesiasticis definitionibus, optime conciliat inter se duas res quae olim videbantur insociabiles, evolutionem scilicet doctrinalem et infallibilitatem sano modo intellectam (l). Sic schola nova quae nunc invalescit, et nihil curare videtur anathema latum a Patribus Vaticanis, Sess. 3> can. 3 de fide et ratione, contra eos qui dicunt fieri posse ut dogma­ tibus ab Ecclesia propositis, aliquando secundum progressum scientiae sensus tribuendus sit alius ab eo quem intellexit et intelligit Ecclesia. Porro, praesentis capituli scopus est decla­ rare quid sentiendum sit de commento illo adeo nunc ce­ lebrato veritatis relativae, et primo quidem quoad se, deinde vero quoad applicationem eius ad dogmata fidei nostrae. (i) Vix ac ne vix quidem differt conceptus ille ecclesiasticae infallibilitatis, ab eo de quo annotatur in primum schema con­ stitutionis de doctr. cath. Concilio Vaticano propositum : « Affir< matur munus Ecclesiae infallibilis eo tandem spectare, ut inter « varias sententias de sensu dogmatis illa praevaleat, quae pro tali «tempore sit aptissima. In qua sententia ita per Ecclesiae defini« tionem praevalente concedunt semper esse aliquam veritatem, «sed non ideo veritatem simpliciter, et totam veritatem; atque «ideo progressu temporis pro alio ulteriori stadio scientiarum, ne« cessariam reddi definitionem perfectiorem, quia illa prior huic « posteriori stadio scientiae iam apta non est. Sic, aiunt, saeculo V « excludenda erat separatio duarum personarum hominis lesu et «Filii Dei. Damnatio vero huius separationis, iuxta psychologiam «illius aetatis includebat unitatem personae Christi, et ita definita « est una hypostasis seu persona in duabus naturis. At iuxta veram ■ philosophiam nostrae aetatis, inquiunt, iam intelligi debent duae «personae, divina et humana, permanentes in ipsa unione, et ideo « intelligendam esse non unitatem realem personae Christi, qualis « hactenus intelligebatur, sed unam personam compositam ex duabus « personis, etc. ». Collect. Lac. p. 538. i» DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS IOI § I· Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia con­ secratam (adaequatio intellectus et rei), nulla alia admissibilis est notio veritatis. « Sicut bonum nominat id in quod tendit appetitus, ita «verum nominat id in quod tendit intellectus. Hoc autem « distat inter appetitum et intellectum sive quamcumque « cognitionem, quia cognitio est secundum quod cognitum est « in cognoscente, appetitus autem est secundum quod appetens « inclinatur in ipsam rem appetitam, et sic terminus appetitus «quod est bonum, est in re appetibili, sed terminus cogni« tionis quod est verum, est in ipso intellectu... Cum autem « omnis res sit vera secundum quod habet propriam formam « naturae suae, necesse est quod intellectus in quantum « est cognoscens, sit verus in quantum habet similitudinem «rei cognitae, quae est forma eius in quantum est cogno« scens. Et propter hoc, per c onformitatem intellectus et rei a veritas definitur » (1). Et re quidem vera, si notitia est ex propria ratione sua, repraesentatio obiecti existens in in­ tellectu, statim sequitur quod veritas, utpote propria notitiae perfectio, non in aliquo alio consistere potest quam in conformitate eius cum obiecto ipso. Conformitatem autem dico, quae non est quaerenda in entitate actus cognoscitivi per comparationem ad entitatem rei extra intellectum, sed prae­ cise in hoc quod obiectum reipsa in se constituitur sicut intellectus apprehendit et dicit obiectum esse constitutum. Sed ut intellectus aliquid dicat de reali constitutione obiecti, necesse est ut sese ad illud referat cum actu suo, et hoc non facit in simplici apprehensione, sed solum in iudicio quod per propositionem exprimitur. Omne enim iudicium(i) (i) S. Thomas, I Part. Q. 16, a. 1-2. 7 102 i·.·. : ?■·.- ■ £51- <·> 7 * \ . Λ» CAPUT IV. comprehendit notiones duas, quarum una sumitur ut subiectum quod supponit pro re ad quam mens se refert, altera ut forma quae subiecto attribuitur et de eo praedicatur. Et subiectum quidem supponens pro re extra intellectum, semper enuntiat aliquid designatum ac distinctum, quam­ quam adhuc imperfecte apprehensum, velut quiddam quasi potentiate quod determinandum est per praedicatum. Neque haec inter se pugnant. Nam certe mathematicus incipit dicere de triangulo antequam sciat eius proprietates, et phy­ sicus de magnetismo tamquam de causa certorum effectuum quin adhuc cognoscat intimam eius constitutionem ; nominas unam plantam priusquam eius speciem determinaveris; no­ minas angelum, etsi habeas de eo notionem valde vagam et imperfectam; nominas Deum tametsi scias te infinite a conceptione eius essentiae abesse, nam satis est ut dicas primum ens, causam a qua pendet rerum universitas, aut si quid eiusmodi, ut eum distinguas ab omni eo quod non est ipse. Sicut ergo singulare corporeum praesentatur mihi distinctissime, licet multa de eo ignorem, et occulta mihi sit ipsamet numerica eius constitutio seu individuationis ratio : ita obversatur mihi subiectum iudicii velut aliquid singulariter designatum, et tamen potentiate, quod debet determinari per praedicatum. Nunc ergo, si forma per prae­ dicatum significata conveniat rei designatae per subiectum, sicut iudicium convenire affirmat, aut si non conveniat, sicut iudicium convenire negat, habetur veritas ; sin autem minus, falsitas; utraque autem, non relative, sed absolute, simpliciter, sine addito dicta. Convenientia enim a parte rei vel est, vel non est, et haec est obiectiva convenientia cui debet adaequari convenientia ab intellectu affirmata, ut hoc demum sit veritas, et nihil aliud: adaequatio intellectus et rei. Sed nota bene adaequationis terminos. Termini adaequationis non sunt intellectus et res, quasi nempe hinc po­ neretur obiectum in tota realitate sua, inde vero intellectus totam huius realitatis intelligibilitatem exhauriens, ac per hoc, quasi nihil esse deberet in obiecto quod non esset '*&*'>*. ’■Zwî DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS I IO3 pariter in intellectu. Sic namque adaequationem intellectus et rei interpretari voluerunt novi magistri, ut ad absurdum deducerent definitionem veritatis in antiqua philosophia receptam, et sane nimis facili negotio. Nam quis, quaeso, somniare potuit unquam, idem esse notitiam veram ac cogni­ tionem comprehensivam, per quam res cognoscitur tantum quantum est cognoscibilis ? Non ergo hoc modo adaequationis terminos accipies, sed ita ut ex una parte sit id quod de re intellectus affirmat, et ex altera id quod in re corre­ sponde! affirmationi conforme. Proinde, cum iudico Deum esse sapientem, non dico adaequationem esse inter meam notitiam et Deum vel sapientiam Dei, absit; sed solum inter id quod est, sapientiam esse in Deo seu convenire Deo, et id quod de hac convenientia affirmatum elucet in in­ dicio meo. Rursus, termini adaequationis non sunt modus intel­ lectus in intelligendo ac iudicando, et modus rei in seipsa, quia iterum, aliud est modus intelligendi, et aliud omnino id quod per hunc intelligendi modum de obiecto affirmatur. Unde S. Thomas in prima Parte, q. 13, a. 12, quaerens utrum propositiones verae possint formari de Deo, sibique obiiciens quod omnis intellectus intelligens rem aliter quam sit, est falsus, et quod aliunde modus Dei est plane diversus a modo cognitionis nostrae, sic respondet : « Ad tertium dicendum « quod haec propositio : intellectus intelligens rem aliter quam « sit, est falsus, est duplex, ex eo quod hoc adverbium aliter « potest determinare hoc verbum intelligens, ex parte intel­ lecti vel ex parte intelligentis. Si ex parte intellecti, « sic propositio vera est, et est sensus : Quicumque intel­ lectus intelligit rem esse aliter quam sit, falsus est. Sed «hoc non habet locum in proposito, quia intellectus noster « formans propositionem de Deo non dicit eum esse compo« situm, sed simplicem. Si vero ex parte intelligentis, sic « propositio falsa est. Alius est enim modus intellectus in in« telligendo quam rei in essendo. Manifestum est enim quod «intellectus noster res materiales infra se exsistentes in- • t/ 104 S' 7 1 * ·*■-“ Λ * r/ CAPUT IV. « telligit immaterialiter. non quod intelligat eas esse im■1 materiales, sed habet modum immaterialem in intelligendo. « Et similiter cum intelligit simplicia quae sunt supra se, « intelligit ea secundum modum suum, scilicet composite, (id est, componendo praedicatum cum subiecto), non tamen «ita quod intelligat ea esse composita. Et sic intellectus « noster non est falsus formans compositionem de Deo ». Et simili quoque ratione, dum idem intellectus noster perfe­ ctiones simplices de Deo affirmat, non affirmat eas de ipso secundum modum determinatum et participatum quem apud nos habent. Nam in nominibus quae Deo attribuimus, est duo considerare, scilicet perfectiones ipsas significatas, ut bo­ nitatem, vitam, sapientiam, etc., et modum significandi. Quantum igitur ad perfectionem quam significant huiusmodi nomina, proprie competunt Deo, imo magis proprie quam creaturis, et sic de eo a nobis praedicantur, non autem quan­ tum ad modum imperfectum quo invenitur apud nos par­ ticipata perfectio (*). Et ideo, etiamsi proprius divinae per­ fectionis modus a nobis positive non cognoscatur, nec etiam possit positive cognosci antequam intuitiva visione donemur, semper tamen in iis quae recte de Deo mens nostra iudicat, adaequatio est intellectus et rei, quia semper est revera in Deo id quod intellectus affirmat Deo competere, et sicut affirmat competere ei. Vide igitur quam sophistica sint ea quae afferunt ad suam notionem veritatis relativae adstruendam. Dicunt enim : Quomodo esset absolute verum illud iudicium in quo subiectum confuse apprehenditur et praedicatum habet modum omnino diversum ab eo quem res habet in seipsa ? Quomodo non falsitate admixta, ac per hoc, ad summum relative vera, notitia tam longe distans a realitate undequaque supra nos elevata ? Denique, si nec Deus, nec eius attributa, nec pro­ pria eorum ratio sunt nobis nota, eritne tandem plus quam qualiscumque loquendi modus in iis omnibus quae de eo et (i) Cfr. S. Thom. I, Part. q. 13, a. 3. ■„Χύ· ·Γ.’. it* DE ERRORE VER1T,\TIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS I IO5 rebus divinis vel ratiocinamur vel disserimus ? Sic ipsi, sed absurde, quia haec omnia ostendunt quod nostra cognitio potest recipere maiorem perfectionem, sive ope meliorum specierum quam illae sint quas nunc habemus, sive per directam intuitionem eius quod nunc non manifestatur nisi in suis effectibus, sive per novum lumen quo virtus intellectiva roboretur ; at non probant reformanda unquam fore recta iudicia intellectus nostri de rebus etiam altissimis. Nihil refert quod subiectum iudicii non sit per se manifestum ; satis enim est si sit ita designatum, ut sciamus de quo lo­ quimur. Nihil iterum refert quod praedicatum sit inferius formae significatae ; sufficit enim ut conceptus sit positus sub tali abstractione, sub qua possit se extendere etiam ad realitatem quae aliunde excedit notitiam nostram, sicut videre est, respectu substantiarum separatarum, in ratio­ nibus formalibus quae non includunt in suo significato limi­ tationem propriam rebus corporeis ; respectu autem Dei, limitationem creaturae. Et si quidem conceptus vitae, co­ gnitionis, amoris, etc., includerent modum illum vivendi, intelligendi, amandi, qui est in nobis, certo certius nonnisi falso attribuerentur Deo, sicut falso diceremus Deum esse corpus, vel animal, etc. Nunc autem, cum rationes istae ab­ stabant a nostris determinationibus, et de se dicant puram actualitatem non mixtam aliquo restrictivo, sic possunt et debent attribui enti infinito. Tandem non refert quod mo­ dus essendi Dei sit in immensum elongatus ab eo qui apud nos cognoscitur ; non enim iudicamus, ut dictum est supra, quod sit in Deo ille perfectionis modus qui nobis est notus, aut concretio seu compositio quae invenitur in enuntiatio­ nibus nostris. Oportet igitur dicere quod Deus sit sapiens, inmensus, omnipotens, omniscius, etc., et indicium sic pro­ latum eamdem semper immobilem veritatem habebit in quocumque culturae statu, et pro quolibet intellectu, quid­ quid sit de altiori modo quo supernae mentes obiectum attingunt, plenius penetrando intelligibilitatem eius, et ma­ gis appropinquando ad perfectam eius cognitionem. I CAPUT IV Et sane, omnis doctrina quae cogitur mutare assertiones suas vel sensura earum, ita ut non amplius agnoscatur exa­ ctum quod fuerat prius admissum, debet evidenter confiteri se simpliciter errasse, et non tantum ignorasse quod nunc scit, aut fuisse solum in quodam inferiori veritatis relativae gradu. Si physica aliquando admisit quod lux propagatur per emissionem sphaerularum, et postea agnovit quod con­ sistit in vibrationibus seu periodicis alterationibus alicuius fluidi, sine dubio prius erravit. Si unquam demonstraretur quod anima humana est coniuncta corpori solummodo per modum causae efficientis seu motricis, et non per intimam communicationem suae realitatis substantialis, quisquis olim putavit quod anima est vera forma corporis, iste in er­ rore fuit. Si moderni merito affirmarent quod personalitas constituitur per conscientiam, et non per formalem rationem subsistentis distincti, quae quidem ratio natura sua ante­ cedit omnem operationem, adeoque et omnem conscientiam sui, quisquis posuit in Christo naturas duas et personam unam, dum sunt evidenter duae conscientiae respondentes divinae et humanae cognitioni, ille rursus falsum de Christo iudicium habuit. Et a primo ad ultimum, quid quaeso clarius, quid evidentius, quam quod impossibile sit doctrinam mutari a sic in non, vel vice versa, quin eo ipso ostendatur facta mutatio, vel ab errore in veritatem, vel a veritate in errorem? Et si dicis, a veritate relativa in meliorem veritatem relativam, coniungis voces sine sensu, formas inanem sonum, et quid dicas non intelligis. At forte subsument : Non mutatur sic in non inter eosdem terminos, sed terminorum significatio cum progressu scientiae efficitur alia, et ideo mutatio est, non tam in iudiciis in quibus formaliter residet veritas, quam in conceptibus et simplicibus apprehensionibus a quibus pendet sensus as­ sertionum et totius doctrinae ratio. Certe, respondemus nos, dependet multum. Propterea, antequam efferatur ali­ qua propositio, oportet exacte definire sensum uniuscuiusque vocis, sicut fieri solebat in antiqua schola, et in moderna iJCr· DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS IO7 negligitur. Sed videamus. Verene mutatus est sensus verbo­ rum ? alii sunt conceptus ? quid sequitur, ad mutationem iudiciorum quod spectat ? Unum de duobus. Vel ita mu­ tatus est sensus, ut iam importetur res omnino disparata ab ea quae significabatur antea, et tunc novum iudicium, cum non sit circa idem, nequaquam poni debebit in compa­ ratione cum priori, aut haberi ut modificans vel reformans ipsum; ac per hoc, si talis mutatio unquam contingeret, opor­ teret a principio convenire de vocibus, et observare quod solum agitur de nova terminologia, seu novo vocabulario. Vel ita mutatus est sensus, ut eadem vox semper referatur ad eamdem rem, et nihilominus determinetur cum aliqua nota contraria ei quod intelligebatur prius, et tunc evidens est quod mutatum est sic in non inter eosdem terminos sub iisdem verbis, sicut si semper diceres animam esse humani corporis formam, sed iam intelligendo per formam, causam mere extrinsecam, non autem intrinsecam ac constitutivam. Tunc quoque evidens est quod vel prius dicebatur falsum et nunc dicitur verum, vel prius verum et nunc falsum ; in omni autem modo, veritati relativae, sive prius sive nunc, nullus relinquitur locus. Ultimo animadvertes quid distet inter eam quam dicunt veritatem relativam, et eam quam omnes admittimus, 'perfectio­ nem relativam cognitionis veritatis. Sane vero, sicut sunt infiniti intellectus possibiles, alii aliis perfectiores, usque ad summum intellectum qui Deus est, ita quoque sunt infiniti perfectionis gradus in cognitione veri. Est cognitio com­ prehensiva, est non comprehensiva ; est intuitiva, est abstractiva ; est propria et quidditativa, est impropria et ana­ logica. Sunt species intelligibiles quae diversis modis res repraesentant ; est lumen intellectuale plus minusve potens penetrare id quod in eis continetur, et iudicare secundum ipsas. Est claritas principiorum plus minusve intensa; est plus minusve attenta consideratio notarum obiecti, factorum quae ab experientia dantur, effectuum in ordine ad causas. Sunt iudicia certa, sunt probabilia ; sunt argumenta apo- ■ roS I I CAPUT IV. dictica, sunt solae coniecturae, etc. Potest igitur dici quod perfecta est relate ad hominem cognitio illa veritatis, quae esset relate ad angelum imperfectissima, eodem nimirum sensu quo recte diceretur magna relate ad puerum, scientia de qua erubesceret doctus philosophus. At, quaeso, ne inde deducas quod quidquid veri assequitur puer, non sit aequalis veritatis pro philosopho. Ne concludas quod veritas ipsa dicenda sit relativa ad varios intellectus, vel varias conditiones eorumdem. Quippe, adaequatio in qua consistit eius ratio, non admittit gradus, utpote in hoc reposita, quod forma expressa per praedicatum convenit revera subiecto reali sicut affirmat intellectus. Et adaequatio ista vel est, vel non est. Unde indicium vel est absolute verum, vel est abso­ lute falsum. Si est compositum, resolvatur in partes, et una­ quaeque pars erit in se vel vera vel falsa absolute. Et in parte vera debebit convenire omnis intellectus, etiam sublimissi­ mus, tametsi videat sublimior ille, quomodo mens inferior adhuc elongetur quam maxime, a perfecta et adaequata penetratione obiecti secundum totam eius intelligibilitatem. Conclusio ergo sit, quod veritas relativa, vel nullum habet sensum, vel reducit notionem veritatis ad conceptum Pro­ tagorae, secundum quem verum est id quod apparet, et ideo vera simul esse possunt quaelibet contradictoria, quando de iisdem, a diversis diversimode indicatur. * Nunc autem, si philosophus non potest consentire tali modo veritatis, aut potius universalis ignorantiae vel amen­ tiae, multo minus theologus seu fidelis, quia iam non sola destruitur ratio naturalis, verum etiam religio, fides, et revelatio Dei, prout paucis declarandum venit in proposi­ tione quae sequitur. de errore veritatis relativae in dogmatibus traditionis 109 § 2. Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contra­ dictoriis et pugnantibus inter se notis non constaret. Et quod idem absurdum commentum, dum evolutioni sacrae traditionis applicatur, destruit formale fidei motivum, de­ struit obiectum eius materiale, destruit modum summae certitudinis quem fides habere debet in credente. Vix sane intelligitur qua hallucinatione capti, neocritici nostri sese serio transfigurent in reformatores theologiae et promotores altioris intelligentiae dogmatis catholici, dum apud eos eousque crescit confusio idearum, ut nesciant am­ plius dicere an doctrina fidei a Deo sit, vel ab hominibus., Ecce enim, ut persuadeant non esse in fide nostra plus quam veritatem relativam, affirmare iam non dubitant quod conceptiones quas proponit Ecclesia tamquam dogmata revelata, ■non sunt veritates e coelo delapsae, quia dogmata illa, quan­ tumvis divina quoad oirginem et substantiam, tamen humana sunt quoad structuram et compositionem (x). Caeterum, quid per originem et substantiam in oppositione ad stru­ cturam et compositionem debeat intelligi, non explicant. Sed nec explicare opus habent, praesertim quia ubi clare loquuntur de elemento divino quod nomine tenus relinquunt in dogmatibus nostris, clare etiam apparet illud esse in re ipsa humanum, ut omnia tandem in eodem humano ordine (1) « Les conceptions que Γ Église présente comme des dogmes « révélés ne sont pas des vérités tombées du ciel et gardées par la « tradition religieuse dans la forme précise où ils ont paru d’abord. « L’ historien y voit Γ interprétation de faits religieux acquise par « un laborieux effort de la pensée théologique. Que les dogmes soient « divins par Γ origine et la substance, ils sont humains de structure « et de composition ». L’ Évangile et Γ Église, c. 4, § 2. 6'»·. Μ. .·· IIO .Ί·.· •-, ïî CAPUT IV. contineantur, et origo, et substantia, et structura, et compositio. Quo semel posito, nihil interest scire proprias singu­ lorum vocabulorum differentias. Verum ista interim omit­ tamus. Sumamus distinctionem inter divinum et humanum dogmatum elementum in meliori sensu quem absolute prae se ferre potest, et videamus utrum ex eiusmodi distinctione (cuius legitimitatem certa quadam ratione nemo denegabit), id demum consequatur, quod conceptiones quas proponit Ecclesia tanquam dogmata revelata, non sint immobiles e coelo delapsae veritates, sed solum conceptiones mutabiles, reformabiles, relativae, et semper epurandae per progressi­ vam deiectionem faecis et scoriae quam prius continebant. Certe, in dogmatibus prout nobis proponuntur, sunt primo verba; sunt deinde conceptus seorsum accepti, iique vel simplices et incomplexi, vel complexi et e simplicibus resultantes ; est denique nexus quo componuntur conceptus *in iudicio. Quid iam volunt evolutionistae nostri, quando veritates dogmaticas dicunt non e coelo delapsas ? Quod non sint e coelo delapsa verba ? Id quidem con­ cedimus, quia nusquam somniavimus quod nova lingua desuper nobis advenerit simul cum revelatione Dei. Quod non sint e coelo delapsi conceptus ? Id quoque indubitanter damus, si sermo sit de conceptibus primis atque elementaribus, quia eiusmodi notiones, si apud nos non fuissent,, debuissent venire in nobis, ad hoc ut nobis intelligibilis. fieret sermo revelationis, aut per infusionem miraculosam, aut per hoc quod obiecta nova praesentata forent nostris sensibus et nostrae intuitioni. Neutrum autem ex his prae­ stat revelatio. Non suppeditat nobis novas species intelligibiles, non affert nobis visiones, non elevat nos ad novum illum intelligendi modum quo in statu tantum termini do­ nabimur. Praesupponebat ergo conceptus nostros, saltem primos et elementares. Nam de complexis non eadem omnino est ratio, quia nihil vetat quominus novos quosdam reve­ latio attulerit, quos ratio nostra alias non habuisset, sicut patet de his nominibus, consubstantialis, Deipara transub- DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS III stantiatio, etc., in quibus elementa complexionis erant communiter nota apud nos, complexio autem ipsa, non ita. Sed hoc in praesenti non admodum refert. Id enim nunc sufficiet observare : Quod conceptus seorsum sumpti se habent ad doctrinas, sicut se habent litterae alphabeti ad vocabula, vel vocabula ad sermones ; et quod iidem con­ ceptus ingrediuntur diversissimas diversissimae originis do­ ctrinas, quemadmodum eaedem litterae ingrediuntur diver­ sissima diversissimae significationis vocabula, « Litterae, «inquit Augustinus, in tot millibus verborum atque sermo« num ipsae repetuntur, non augentur ; verba infinita sunt, «finitae sunt tamen litterae; verba numerare nemo potest, «litteras quivis potest, unde multitudo verborum est. Cum « una littera variis in locis ponitur, et pro loco valet, non « unam rem valet. Quae tam diversae res, quam Deus et « diabolus ? Tamen in capite, D littera est, cum dicimus, « Deus, et cum dicimus, Diabolus. Ergo littera pro loco «valet. Errat autem, et nimis absurdus est, et gestat puerile «cor, qui cum legerit, verbi gratia, D litteram in nomine «Dei, timet illam ponere in nomine diaboli, ne quasi «Deo faciat iniuriam » (r‘. Nun autem, cave et tu, a corde puerili, et transfer comparationem ad propositam nobis quaestionem, ut videas usque ad evidentiam, quod possunt e terra esse verba, e terra esse dementares conceptus, e terra esse structuram et modum enuntiationum, quamquam e coelo sint veritates et dogmata quae ex his conceptibus formantur, quae his verbis significantur, quae hac sermonis structura exprimuntur. Dic enim mihi : Ex hoc quod non sunt nisi viginti qua­ tuor litterae alphabeti, quod istae viginti quatuor litterae versantur in usu omnium, quod nonnisi cum iisdem illis vul­ gatissimis viginti quatuor litteris scribere possum quidquid voluero scribere, deducesne tu, quod veritas aliqua quae exempli gratia, mihi soli erat nota, et quam nunc tibi in (i) August. Serm. 32, n. 6. CAPUT IV. 1,-r * b I ·.■ S-λ ■·: scriptis manifesto, formaliter et praecise prout tibi maniiestata et ad te directa, non est a me delapsa ? Aut ex hoc quod lingua uteris quam non composuisti, quam ab aliis de integro didicisti, cuius denique vocabularium, idiotismi, structura, regulae, nihil a te acceptum ferunt : ex hoc, dico, quod tali lingua uteris, debebone tandem concludere quod sensus a te in ea lingua expressi, non sunt sensus tui ; quod sententiae enuntiatae, non sunt sententiae tuae ; quod assertiones ac prolata iudicia non sunt assertiones et iudicia a te oriunda, et tua, si quam habeas, auctoritate vestita ? Idem ergo sentias in praesenti, et cum proportione ratio­ cinare. Nam conceptuum quidem humanorum non erat auctor Deus, praecise in quantum revelator. Adhuc tamen iidem conceptus comparabantur ad ipsum sicut alphabetum ad scribam, sicut vocabularium ad oratorem, sicut lingua iam fixa et praeformata ad auctorem qui ea uti vult, ut quovis modo, sive perorando, sive scribendo, sive dictando, reconditos mentis suae sensus aliis manifestet. Quid igitur refert quod litterae alphabeti et verba vocabularii a Deo revelatore usurpata, non fuerint e coelo delapsa ? Sententiae enim et dogmata nusquam in alphabeticis, vel phoneticis, vel idealibus etiam elementis resident, sed solum in compo­ sitione qua elementa illa associantur ut consurgant in sen­ tentias, et formentur in enuntiationes. Eiusmodi autem compositio in casu nostro, procul dubio e coelo est, quia a Deo revelante, quia a Deo dictante est (1). Non igitur ex hoc quod dogmata nostra humanarum conceptionum modum et structuram servant, deducere licet id quod volunt novi magistri. Sed sola conclusio esse potest, quod mysteria divina alium modum habent in verbo revelationis, et alium modem in seipsis, sicut notavit S. Tho­ mas, 2-2, Q. i a. 2 : «Cognita, inquit, sunt in cogno<’ scente secundum modum cognoscentis. Est autem modus (i) De hac dictatione Dei vide alibi dicta, De inspiration Sacrae Scripturae, Part. I. DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS 113 <( proprius humani intellectus ut componendo et dividendo « veritatem cognoscat. Et ideo ea quae secundum se simplicia «sunt, intellectus humanus cognoscit secundum quamdam « complexionem, sicut e converso intellectus divinus incomple« xe cognoscit ea quae sunt secundum se complexa. Sic ergo «obiectum fidei dupliciter considerari potest. Uno modo «ex parte ipsius rei creditae, et sic obiectum fidei est ali«quid incomplexum, scilicet res ipsa de qua fides habetur. « Alio modo ex parte credentis, et secundum hoc, obiectum « fidei est aliquid complexum per modum enuntiabilis ». Huc quoque redit quod ait Augustinus exponens initium evangelii loannis, ubi de Verbo quod erat in principio apud Deum : «Dicere ut est, quis potest? Audeo dicere, fratres mei, for« sitan nec ipse loannes dixit ut est, sed et ipse ut potuit, «quia de Deo homo dixit, et quidem inspiratus a Deo, sed «tamen homo. Quia inspiratus, dixit aliquid; si non inspi« ratus esset., dixisset nihil; quia vero homo inspiratus, non «totum quod est dixit, sed quod potuit homo, dixit» (1). Et ratio ultima est, quia in hac supernatural! revelatione sive dictatione, alphabetum dictionis adhuc sunt naturales conceptus nostri, et tale alphabetum non capit proprium modum Dei. Non quod dicat Deum habere alium modum ac eum quem revera habet in se ; sic enim esset falsitas, ut dictum est supra. Sed quia nec dicit nec dicere valet quis positive sit modus ille transcendens omnem limitationem et omnem imperfectionis admixtionem, quem per multi­ plices suarum veluti litterarum compositiones verissime de Deo exprimit et renuntiat. Neque in hoc ulla differentia est inter dogmata theodiceae naturalis et dogmata revelationis, quia utraque in eadem lingua intellectuali expressa sunt et exprimuntur. Sed dum in prioribus consociatio elementorum iudicii est a ratione quae evidentia movetur, in posterioribus est a Deo docente nos convenientiam praedicati cum subiecto, etiam ubi convenientia illa omnem rationis intui-(i) (i) August., Tract, i in Ioan. Billot - De immutabilitate traditionis ! ΙΙ-Ι CAPUT IV. tum fugit, omnem eius aestimationem exsuperat. Verum enimvero, si in indiciis per eamdem ipsam rationem nostram recte formatis absoluta semper veritas est, quanto magis in iis quae directe a Deo sunt, nisi forte velis aut facere Deum falsitatis auctorem, aut denegare ei potestatem exprimendi veritatem mysteriorum suorum in lingua quantumvis imper­ fecta et deficiente quae apud nos est. Caeterum, vix opus est demonstrare quomodo stante commento illo veritatis relativae in dogmatibus ab Ecclesia propositis, actum est de fide Christiana, id est theologica, cui iam subtrahitur et formale motivum, et obiectum ma­ teriale. et proprius firmitatis ac certitudinis modus. Subtrahitur primo formale motivum, quod est auctoritas Dei revelantis. Ubi enim locus erit auctoritati Dei in iis conceptionibus quae nequaquam absolute verae sunt, quae solummodo quoad eius fieri potest approximant realitati, quae in modis loquendi consistunt, quae fluctuant et variant et mutantur ad ventum doctrinae hominum ? Habebimus ergo humanas opiniones ; fidem vero quae ipsi primae veritati seu Deo testificanti innitatur, profecto non habebimus. Subtrahitur quoque obiectum materiale. Quid enim est quod iam poterimus credere ? Forte quod sit aliquod my­ sterium confuse analogum assertionibus quas praedicat et docet Ecclesia ? Sed has praecisas doctrinas, puta quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus et inter se consubstantiales, quod lesus Chrsitus una persona est divinam habens et humanam naturam, quod panis et vinum convertuntur in eius corpus et sanguinem, quod sub spe­ ciebus sacramenti ipsum corpus et ipse sanguis continentur vere, realiter, et substantialiter, credere non poterimus. Nos enim sic nunc loquimur, quia melius nunc loqui non possumus. Veniet autem tempus in quo secundum meliorem evolutionem studiorum dicetur aliter, et verius. Ergo pro­ pter disciplinam stabimus formulis authentice propositis : formulis, inquam, non iis quae per formulas significantur. Subtrahitur a fortiori proprius modus credendi qui in DE ERRORE VERI I \TIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS fide divina necessarius est, modus scilicet adhaesionis indu­ bitatae et super omnia firmae. Nam certe, deberem dare vitam, potius quam ponere in dubium consubstantialitatem Trini atis, dualitatem naturarum in uno Christi supposito, transubstantiationem in Eucharistia, etc. Sed, o sanguis inutiliter profusus, o vita non ad suum verum valorem aesti­ mata, si solum agitur de humanis formulis quae hodie in fa­ vore sunt, et cras mutabuntur ! Si interim licitum mihi est existimare quod consubstantialitas est proprium cuiusdam scholae vocabulum, cui aliud vocabulum, aliusque sensus, substitui aliquando poterit ! Si possum putare quod forte lesus Christus non est Deus nisi per aliquam transforma­ tionem animae suae, et nescio quam conscientiam acqui­ sitam de nescio qua coniunctione cum Patre ! aut quod prae­ sentia eius eucharistica non male forsitan explicatur de perenni permanentia spiritus eius in medio eorum qui opus eius in mundo continuant et promovent ! Et qua tandem mente, quo animo aut credulitate emittemus in posterum fidei professionem dicentes : Ego firma fide credo et profiteor omnia et singula quae continentur in symbolo fidei quo sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet, etc. ? Ac rursus : Hanc veram catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eamdem integram et immaculatam usque ad extremum vitae spiritum, constantissime, Deo adiuvante, retinere et confiteri, ego idem spondeo, voveo, ac iuro. Sic me Deus adiuvet, etc. ? Evidens igitur est omnimoda oppositio quam commen­ tum veritatis relativae habet cum primis et maxime funda­ mentalibus principiis religionis catholicae. Sed iam age. Con­ siderandae nunc veniunt paulo accuratius rationes ex histo­ riae fontibus depromptae, per quas hoc idem commentum persuadere volunt. CAPUT !V. Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notiones vel doctrinas quas e scholis profanis in doctri­ nam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praeser­ tim aristotelicam. I. — Satis apparet ex dictis in praecedenti paragraphe, quomodo notiones quae sunt revera communes doctrinae fidei et scholis philosophicis, nequaquam evincant id quod neocriticis placet, nimirum dogmata nostra non esse e coelo ; ac per hoc etiam, non esse alius conditionis, ad absolu­ tam veritatem quod spectat, ac quaslibet doctrinas humanae originis et auctoritatis. Satis apparet quomodo dogma supernaturale iisdem ac scientia naturalis utitur elementis ad formandum suos proprios conceptus, suaque propria indicia. \reritas est nova in nova compositione idearum, etsi ideae componentes sint antiquae ; nova etiam est idea complexiva multarum notarum, etsi notae ipsae sint vul­ gares. Nihil quippe nobis foret amplius intelligibile in materia religionis, si in ea usui esse non possent conceptus magis fundamentales entis, substantiae, corporis, animae, vitae, spiritus, causae et effectus, medii et finis, potentiae et actus, et huiusmodi. Quid, quaeso, inserviret nominare Deum, si de eo non formaremus conceptum, utique abstractivum et analogicum, non intuitivum et proprium, talem nihilominus qui soli Deo conveniat, repraesentando eum per notas de­ sumptas ex vulgarissimis obiectis, tanquam ens primum, perfectum sine limite, causam essendi omnibus quae sunt praeter ipsum? Quid nobis revelatum esset de Trinitate, nisi iam habuissemus notionem personae tanquam indi­ vidui subsistentis in natura intellectuali ? Quid de incar­ natione, si non intellexissemus sensum verborum ; persona divina, natura humana, assumptio unius ab alio, etc. ? Re- DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBLS TRADITIONIS velata est ergo compositio conceptuum, non dati sunt, aut dari debuerunt de novo conceptus primi. Errant itaque, et toto coelo errant in quaestione i uris, deducendo ex praedicto facto communitatis conceptuum, consequentias quas factum non patitur. Sed errant insuper in ipsa quaestione facti, dum ultra veros limites factum extendunt, dum adscribunt philosophiae certas notiones quae in re ipsa sunt revelationi exclusive propriae, ponen­ tes v. g. tanquam notos antiquis paganis, et currentes in scholis profanis, conceptus consubstantialitatis et transubstantiationis. Sane ratio substantiae non erat ignota veteribus, sicut nec ratio identitatis. Locuti sunt veteres de identitate sub­ stantiali, eaque tum numerica tum specifica. Numerica quidem, et tunc observabant quod individuum sibi ipsi identicum non habet ad seipsum relationem realem, sed tantum rationis, in qua sola constitui possunt termini comparationis. Specifica vero, et tunc considerabant ut convenientia in ea­ dem ratione substantiali, omnia individua quorum essentia eidem definitioni respondet, et distinctio ex divisione materiae provenit. Verum enimvero, conceptus complexivus quem vox consubstantialis exprimit, nusquam occurrerat menti humanae, aut certe nunquam fuerat clare formatus, priusquam fides Trinitatis conduxisset homines ad tractan­ dum de personis inter se distinctis per relationes originis, et non per aliquam realitatem absolutam. Forte potuissent Platonici cogitare aliquid simile quoad formas illas univer­ sales quae secundum ipsos uniformiter sigillabant omnia eiusdem speciei individua, sed absurdus eorum conceptus nunquam potuit fieri praecisus, et mansit confusus absque ulla formula determinata. Forte etiam potuissent Averroistae dicere homines consubstantiales in eo intellectu quem po­ nebant unicum et communem, ita ut per continuationem variorum phantasmatum cum illo, intelligentes essent singuli individui. Sed iterum, absurda positio remanet semper sicut umbra vaga, absque delineatis terminis, praecisaque exprès9 iiS CAPUT IV. done; praeterquam quod ex praefata unitate intellectus, consequens quidem fuisset communitas intellectualium ope­ rationum in distinctis subiectis, non numerica in eis sub­ stantiae identitas. 1’nde vera consubstantialitatis ratio non fuit ullo modo in scholis philosophorum excogitata, neque apud eas correspondens nomen homousion reperitur. Sed vox illa quae iam inceperat adhiberi pro divinis personis a nonnullis tertii saeculi Patribus, fuit definitive consecrata in Concilio Xicaeno ad praecavendas omnes Arianorum frau­ des. Xam cum Filius dicebatur una res cum Patre, infere­ bant isti quod tunc non esset ab eo distinctus. Si dicebatur a Patre alter, concludebant : ergo non cum eo re et essentia unum. Si non principiatus, ergo non filius. Si principiatus, ergo non Deus. Si secundus, ergo non aequalis. Si aequalis, ergo non procedens. Si non productus, quomodo genitus ? Si productus, quomodo non creatura ? In summa, undique quaerebant artificia, et sola illa vox adeo expressiva iden­ titatis absolutae in reali aliqua distinctione, (nam consub­ stantialis dici non potest qui non est vere alter, et non habet simul eamdem numero substantiam), fuit vox victrix, cui non potuerunt aliud opponere quam rabiosam negatio­ nem i1). Similiter nulli unquam venerat in mentem, quod realis conversio fieri possit unius substantiae secundum se totam, in aliam substantiam singulariter designatam et praeexsistentem, cui etiam vi conversionis nihil additur, sicut fides docet in mysterio Eucharistiae. Longe enim aliud sunt naturales omnes transformationes de quibus tractat philosophia, ubi semper aliquid remanet de termino a quo conversionis, et semper terminus ad quem de novo resultat, aut certe in seipso au­ getur, non autem de integro conversioni praesupponitur. Et tamen, hic quoque notae elementares et primae sumuntur ex vulgari experientia, utputa notio substantiae ; notio(i) (i) Cf. Hilar. 1. c. Constantium, n. 16; August. Tract. 97 in Ioan. η. 4. DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS II9 substantiae totius, seu substantiae secundum omnia sua elementa constitutiva ; notio denique conversionis, quae quoad generalissimam rationem positivae mutationis qua una res desinit in aliam, adhuc retinetur. Ex quo fit ut pos­ simus nos apprehendere sensum horum verborum : tota substantia panis convertitur in corpus, et tota substantia vini convertitur in sanguinem I. C., manentibus duntaxat speciebus. At nullus mortalium coniunxerat simul eiusmodi notiones, et non solum non coniunxerat in thesi, sed ne qui­ dem in hypothesi, cogitando vel solam possibilitatem tam singularis tamque mirabilis conversionis. Quisquis igitur som­ niavit currentem in scholis transubstantiationis conceptum, iste non satis didicit in catechismo quid importet transubstantiatio, et quam longe longeque distet ab omni transforma­ tione, etiam substantiali i1). Quid nunc dicendum de idea verbi, quam critici vestigiis inhaerentes loannis Clerici et Moshemii, derivatam vellent in doctrina revelata a schola neoplatonica Alexandrina ? Quid, putas, nisi fere idem a.c quod dictum est in duobus praece­ dentibus exemplis ? Certe, vox Λόγος seu Verbum, cum propria sua significatione, de ordine humanae cognitionis est. Nam iterum iterumque quaero : Si hanc notionem nullo modo habuissemus, si non fuisset in nostro vocabulario vox notioni correspondens, quomodo potuisset nobis loqui evangelista de Verbo quod erat in principio apud Patrem ? Necesse ei fuisset adinvenire vocem novam, dando eius definitionem, et ad hoc ipsum debuisset uti nominibus apud nos usitatis. At non ita res accidit, quia idea verbi iam erat praeformata, et ad gloriam scholae Platonicae pertinet, quod in tam nobili speculatione versata sit. Aristoteles qui­ dem quaestionem attigerat ; imo cum maiori, ut assolet, praecisione declaraverat σύλληφιν seu mentalem conceptum qui est res intellecta in esse intellecto, et idem ac ver­ bum intellectus. Sed non consideraverat verbum tanquam(i) (i) Vide in tomo primo de Sacram., prolegomenon ad Q. 75, § 4. 120 CAPUT IV. exemplar operis quod artifex ponit extra se, nec praesertim aliquid dixerat de verbo quod esset in summo intellectu exemplaris causa universi. E contra Platonici ad talem con­ siderationem ducti fuerant per absurdam eorum doctrinam circa universalia, seu ideas subsistentes quae in qualibet corporalium specie, omnibus individuis forent ratio et prin­ cipium essendi. Inde enim devenerant ad ponendum aliquam ideam primam, a summo ac supremo Deo emanatam, cui totius universitatis rerum ordo et structura responderet P). Et in hac quidem conceptione aliquid veri erat. Verumtamen quot falsa admiscebant ! quam e diametro opposita omnibus Christianae doctrinae principiis ' De qua re plenam tibi demonstrationem exhibebit Petavius 1. i de Trin. c. i, et D. Maranus in praefatione ad opera S. lustini, Part. 2, C. I. Verum est quod Augustinus et alii scriptores ecclesiastici attribuerunt Platonicis ideas quasi Christianas de Verbo. (i) « Eorum quae pro naturae suae ratione sensibus usurpantur, «certa quaedam in quoque genere ac definito exemplaria, quas « ideas vocabat, Plato constituit, quibus proprie cum scientiae tum « definitionis ratio conveniat. Etenim praeter omnes homines, ho• minem; praeter equos equum: atque in universum, praeter ani« mantes omnes, animantem quemdam ortu simul interituque caren■ tem animo cogitari. Et quemadmodum unius eiusdemque sigilli «expressae complures formae, virique unius imagines permultae «esse possunt: ita prorsus ex unaquaque sensu perceptorum cor« porum idea, vim naturarum ingentem exsistere: v. g. ex hominum «idea, homines universos; quod ipsum de caeteris omnibus sit pro «sua cuiusque natura statuendum. Ideam porro sempiternam, quam«dam essentiam esse vult, quae rebus singulis causa principiumque «sit ut qualis ipsa est, tales esse possint. LTt igitur peculiares ideae, « sensu percepta corpora tanquam archetypum aliquod antegre« diuntur, ita pulcherrimam illam atque perfectissimam, quae caeteras « omnes sinu suo complectitur, mundi huius exemplar esse defendit, «quod eius ad imitationem, auctoris sui molitorisque Dei provi« dentia conditus, atque omni ex naturarum genere conflatus exsti« terit ». Haec de Platonicorum doctrina Didymus apud Eusebium, Praep. evang. 1. n. c. 23. DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS 121 Sed notetur primo, quod sancti illi Patres complacentes sibi in eo quod spirituale et divinum habebat schola Platonis comparative ad caeteras, interpretes fuerunt urbaniores et faciliores quam alias tulisset simplex rei veritas ; in quo etiam imitatores postea habuerunt scholasticos quantum ad Aristotelem. Notetur secundo, quod veritas revelata il­ luminat ex parte eos etiam qui illam reiiciunt, et quod chri­ stianismus statim compulit philosophos Alexandrinos se­ cundi et tertii seculi ad exponendum proprias sententias cum melioribus quibusdam veritatis apparentiis. Notetur praesertim tertio, quod scholae neoplatonicae dux et prae­ ceptor fuerat Philo, qui utpote ludaeus, Scripturas veteris testamenti, optime callebat, imo et varia in eas edidit commen­ taria. In Scripturis autem veteris testamenti, puta Prov. vin-22 (ut alia multa loca nunc praetermittam), sermo est de sapientia ab aeterno genita, quam possidebat Deus ini­ tium viarum suarum antequam quidquam faceret a princi­ pio ; quae iam concepta erat, iamque parturiebatur, cum nondum essent abyssi, necdum fontes aquarum erupissent ; quae aderat generanti quando praeparabat coelos, quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos, quando appendebat fundamenta terrae ; quae cum eo erat cuncta componens et delectabatur per sin­ gulos dies ludens in orbe terrarum (1) ; cui denique sapientiae genitae promptiim omnino erat applicare Platonicam doctrinam de Λόγω seu Verbo, seu ratione ideali per quam omnia con­ dita, formata et disposita sunt (2). Et hoc est quod ecit Philo, qui ubicumque de sempiterno Dei Verbo loquitur, evidenter pendet a doctrina antiquae Scripturae, tum in Genesi, tum (t) Vide pulcherrimum huius loci commentarium in 4 c. Gent, c. II. (2) Of. Athenagoram, Leg. pro Christianis, n. 10. Tum Justi­ num. Dial, cum Tryph. n. 61. CAPUT IV. in praecitato loco Proverbiorum et aliis parallelis: « Quisquis, α inquit, eo se liberum pudore volet qui dubitationem vulgo v consequitur, is libere palamque pronuntiet, nihil eorum quae in materiam immersa sint, ad sustinendam orbis 1 molem satis habere virium. At sempiternum illud aeterni Dei Verbum, longe potentissimum ac firmissimum esse «columen universi. Hoc enim illud est, cuius arbitrio, dum a ■ mediis ad extrema, simulque a summis ad media pertinet, « constitutus ac perpetuus naturae cursus peragitur. Partes « enim omnes inter sese consociat atque constringit, quod « illud Pater a quo genitum est, firmissimum quoddam totius « universi vinculum esse voluerit. Mirum ergo nihil est, si < neque terrarum moles, aquarum tanta vi sinus earum in« teriores permeante, nunquam dissolvetur, nec ab aere «exstinguetur ignis, nec aer contra igne conflagrabit, cum - divinum illud Verbum, quod sese muta inter elementa « quasi vocale quoddam medium constituit : ut tanquam « in musica suis instructa digestaque notis, aptus et suavis totius universi concentus exsisteret, contrariorum minas amica quadam coniunctione leniendas moderandasque susceperit (*). Haec Philo in uno e clarioribus locis ab Eusebio collectis. Sed etsi lumine antiquae revelationis esset adiutus, adhuc tamen, dum idèis Platonicis doctrinam Scri­ pturae adaptare nititur, non dubitat ponere Verbum tamquam Deum secundum sub primo ac supremo Deo. « Cur, inquit, «perinde ac si de alio Deo loqueretur, ad imaginem Dei < lactum ab sese hominem esse ait, non autem ad suam ? « Id vero praeclare omnino atque sapienter divino celebratur "■ oraculo, (Genes, v-i). Prorsus enim mortale nihil erat, quod « summi illius ac rerum universarum Parentis imagine consi« gnari posset. Erat tamen quod secundi Dei, hoc est eiusdem « Verbi, posset » (1 2). Et haec ipsa pagana conceptio, multis (1) Apud Eusebium, 1. 7 Praep. evang. c. 13. (2) Ibid, in principio. DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS 123 aliis absurdis respersa invenitur apud posteriores eiusdem scholae auctores, Plotinum. Porphyrium, lamblicum, et Pro­ clum i1) : ita ut liquido tandem appareat, mysteriosam illam notionem Verbi quam proponit fides, et tradit evan­ gelium loannis (dico autem Verbi quod unus Deus est cum eo a quo secundum operationem intellectivam procedit, et sola relatione originis ab eo distinguitur), longe longeque distare ab omni eo quod philosophi potuerunt cogitare, ne iis quidem exceptis qui in hoc puncto, altius quam caeteri sen­ tire visi sunt. Per haec tamen non abnuimus quin recta philosophia debeat omnino agnoscere verbum interius in mente nostra procedens. Sed simplicitas Dei et summa eius cum suo intelligere identitas videbatur excludere omnem huiusmodi intra ipsum Deum processionem. Imo, quamdiu non cogitabatur alia distinctio quam absoluti ab absoluto, exclusio erat evidenter legitima et vera, ac per hoc, Platonici ponentes Verbum divinum realiter distinctum a suo principio, po­ nebant magnum absurdum, eo ipso multitudinem deorum adstruendo. Nihilominus disposuit divina Providentia ut iidem illi philosophi praepararent, usitatamque facerent ipsam vocem cum qua intelligibiliter quoad nos exprimeretur in quarto evangelio sublimis veritas, quae implicite iam contenta in libris sapientialibus V. T., necnon et in tribus (1) « Plotinus primum de tribus (diis) censet esse summum « ac perfectum, quem κρείτονα νοϋν vocat, mentem videlicet po« fiorem. Secundum appellat νοϋν δεύτερον, mentem posteriorem, a <1 priore genitam, et illius imaginem. Tertium porro animam esse, « quae a secunda mente gignitur eiusque est Λόγος. Addit et mentem « a primo genitam, omnia quae sunt genuisse, adeoque pulchritu« dinem idearum omnem, et intelligibiles deos omnes. Tum clarius « Platonis sententiam explicat...., ac summum ait Deum patrem α esse τοϋ αιτίου, id est causae vel principii, sive Mentis ac De«miurgi; hunc vero animam procreare. Subiicit deinde Patrem « eumdem illum esse τάγαθ-όν, id est bonum ipsum, a quo νούς et idea «propagetur; a mente vero anima». Petavius, 1. 1 de Trin. c. 1. r CAPUT IV. Λ: · · · sjmopticis f1), aperte demum per loannem a Deo nobis est revelata. De caetero. eruditio quae Verbum S. loannis et theologiae catholicae, derivatum dicit a Λόγω neoplatonicorum, non aliud esse potest quam fucata et levis levissimae scientiae eruditio. Sed iam dicet aliquis: Nonne doctrina fidei catholicae cum doctrinis philosophorum comparata, non solum no­ tiones, aut simpliciter, aut certe quoad prima rudimenta communes, verum etiam identica quandoque de integro dogmata habere invenitur ? Et responsionem statim dabit Concilium Vaticanum dicens : * Sancta mater Ecclesia tenet « et docet, Deum rerum omnium principium et finem, • naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo - cognosci posse.... Attamen placuisse eius sapientiae et bo« nitati, alia, eaque supernatural! via seipsum ac aeterna ‘i voluntatis suae decreta humano generi revelare.... Huic « divinae revelationi tribuendum quidem est, ut ea quae « in rebus divinis humanae rationi per se impervia non « sunt, in praesenti quoque generis humani conditione ab « omnibus expedite, firma certitudine, et nullo admixto er­ it rore cognosci possint. Non hac tamen de causa} revelatio «absolute necessaria dicenda est, sed quia Deus ex infinita «bonitate sua ordinavit hominem ad finem supernaturalem, •i ad participanda scilicet bona divina quae humanae mentis «’intelligentiam omnino superant; siquidem oculus non vidit, « nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praepara« vit Deus iis qui diligunt illum ». Et re quidem vera, semper fuit rata certaque Patrum ac theologorum omnium sententia, quod in doctrina fidei continetur ordo veritatum, quarum aliae sunt suprarationales, et eatenus tantum cognitae, qua­ tenus revelatae, aliae vero ratione etiam humana cognosci­ biles, et tamen a Deo revelante de facto nobis traditae,(i) (i) Ubi de Filio Dei. Nam in nomine Filii eadem importatur proprietas, quae in nomine Verbi, dicente Augustino: Eo dicitur Verbum, quo Filius. DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS 125 iis de causis quas subindicat Vaticanum ubi supra, et late lustin. in 2 Apol. n. 13. Clem. Alex, in Paedagogo. August, de civit. 1. 8, c. 14. • ». 126 CAPUT IV. erant verae, et recra philosophia illas acquieverat, quatenus et ipsa naturalis ratio a Deo est. Nostris vero diebus pro­ cessus est e diametro mutatus, et dicunt : Doctrina Christiana nonnulla habet dogmata quae inveniuntur etiam in antiquis philosophorum scholis ; ergo ista doctrina ab eis derivat, et cum aliunde doctrinae philosophicae semper sint incertae, relativae, et mutabiles, eiusdem quoque incertidudinis, mu­ tabilitatis. et relativitatis particeps sit necesse est. Sed ubi quaeso, processus rectus ? ubi sophistica ratiocinatio ? II. — De calumnia vero adaptationis theologiae ad phi­ losophiam aristotelicam, dictum est iam alibi (1). Certe, ex hoc ipso quod veritates fidei expressae sunt, iuxta superius praemissa, in idiomate naturalium nostrorum conceptuum, quidquid iuvat ad accuratam eorum analysim, iuvabit quoque ad intelligentiam et expositionem revelatae veritatis, eodem fere pacto quo ad intelligentiam et explicationem auctoris cuiuspiam iuvat vocabularium seu lexicon, in quo rationes nominum dilucide, enucleate, et exacte proponuntur. Nunc ergo, si ad philosophiam pertinet classificare, definire, et in prima elementa resolvere communes nostras ac vulgares notiones, usus eius in theologia proportional iter se habebit sicut usus lexici in re exegetica. Et sicut exegeta non accom­ modat expositionem suam lexico, ex hoc quod in lexico quaerit unde sensum sui auctoris magis penetret magisque declaret : ita nec doctores scholastici accommodaverunt doctrinam sacram ad philosophiam, ex hoc quod philosophia usi sunt ut exponerent distincte, ordinate, et cum methodo scientifica, dogmata nobis a Deo revelata. Notandum autem diligenter, quod nunquam philosophia aliqua adhibita est in subsidium theologiae traditionalis, hoc praecise nomine, quia in mundo praevalebat, vel aucto­ ritate alicuius particularis scholae commendabatur ; sed hoc solo, hoc unico titulo : quia et pro quanto rectae rationi, et (1) De virtutibus, in epilogo. DE ERRORE VERITATIS RELATIVAE IN DOGMATIBUS TRADITIONIS T27 I regulae revelationis consentanea inventa fuit. Unde S. Tho­ mas, 2-2, 0. 167, a. i ad 3utn : « Studium philosophiae se■( eundum se est laudabile propter veritatem quam philo« sophi perceperunt, Deo illis revelante, ut dicitur Rom. « I-19. Sed quia quidam philosophia abutuntur ad fidei imσ pugnationem, ideo Apostolus dicit Coloss. II-8 : Videte ne « quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secun« dum traditionem hominum, et non secundum Christum ». Non ergo omnes philosophiae ir eodem censu veniunt ; sed aliae se habent sicut idola Aegypti, quae populus Israel debuit de­ testari et fugere ; aliae vero sicut ornamenta et vasa de auro et argento quae idem ille populus de Aegypto exiens, sibi potius tanquam ad usum meliorem, Deo praecipiente, vindicavit, sicut eleganter tradit Augustinus 1. 2 de doctr. christ, c. 40. Omnibus ergo modis apparet inania esse argumenta allata pro absurdo illo commento veritatis relativae in tra­ ditional! Ecclesiae doctrina. De quo quidem hactenus satis. CAPUT QUINTUM de consummatione ruina e PER DOGMATISMUM MORALEM « Et fuerat multa perpessa a compturi«bos medicis, nec quidquam profecerat, «sed magis deterius se habebat ». (Marc. V-27) \ Dogmatismus moralis generatim dici potest, systema derivare faciens cognitionem veritatis religiosae ex pressione cordis, et inflexione voiuntatis moraliter bonae. Retinet, imo propugnat omnia principia systematis immanentiae. Proclamat quoque ruinam absolutae veritatis, id est, adaequationis intellectus et rei, quae in rebus religionis non est » possibilis, iuxta praemissa in capitulo praecedenti. Sed Intendit reparationi ruinae, instaurando aedificium super fundamentum moralitatis, et restituendo dogmatibus suum verum valorem, qui non tam speculativus et obiectivus est, quam practicus et directivus actionis rectae. Veritas siquidem religiosa, tota quanta est, moralitati subordinatur ; moralitas est religionis principium et finis; pro religione valet quidquid a moralitate est, et ad moralitatem facit, etiamsi caetera desint. In moralitate ergo habebitur solida illa basis, quam in ignota et inagnoscibili veritate obiectiva, frustra quaerebat prostratus et iacens dogmatismus intellectualis. Aliquid analogum invenimus apud Emmanuelem Kant, e cuius officinis novella systemata prodeunt. Radicaliter destruxerat ille omnem scientiam, ponendo velut unicam DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM I2Q rationem primorum principiorum, indolem nostrae mentis inclinatae ad sic cogitandum, seu potius, somniandum. De­ struxerat cognitionem universi, ponendo leges naturae non esse aliud quam proiectiones ad extra immanentium nostra­ rum idearum, reduci dispositiones corporeas ad subiectivas impressiones, quin imo, pro subiectivis formis habendas etiam esse duas illas universalissimas mensuras temporis et spatii, sine quibus chimaericus evadit totus ordo materialis. Destruxerat denique in intellectu nostro Deum, auferendo omnem modum probandi eius exsistentiam, et declarando illegitimam extensionem principii causalitatis ad totum complexum phaenomenorum. Unde, consequenter loquendo, non remanebat lapis super lapidem de aedificio veritatis. Cum autem ipse magister de tanta ruina esset atterritus, tentavit instaurare cum idea moralitatis, id quod in ordine in­ tellectuali ad nihilum redegerat. Et sibi visus est ad intentum scopum pervenire, dicendo : Percipio in mea conscientia ideam officii, simul cum categorico imperio adimplendi illud : ergo admittenda moralis obligatio, cum qua utique connectitur notio libertatis. Rursus, liberae adimpletioni officii videtur respondere consecutio beatitudinis ; ergo debet esse beatitudo. Sed beatitudo in praesenti vita non est ; ergo esse debet in alia vita, in qua anima manet superstes corpori. Denique, beatitudo futurae vitae non concipitur absque Deo ; ergo tenenda quoque exsistentia Dei. Et hoc modo, e categorico imperativo quod est in conscientia mea, pervenio ad stellatum coelum quod est super caput meum ; hoc etiam modo, per rationem practicam restituitur aedificium veritatis, ad quod inaniter adlaboraverat ratio speculativa (*). Et similis est reaedificatio quam dogmatismus moralis tentât, post inductum nihilismum veritatis relativae in doctrina seu fide Christiana. Nisi quod non accipit notionem mora­ litatis, ut ex qua, methodo deductiva caeteras inferat veri(i) Guido Matti ussi, II veleno Kaniiano, cap. IX. (Monza, Tipografia ArtigianelH, 1907). Billot - De immutabilitate traditionis J3° CAPUT V. tates. Sed, quod peius est, ponit moralitatem in actu exercitam, id est, voluntatem actu tendentem in bonum, tamquam activum principium quo determinatur et inflectitur intellectus in omnibus ideis religiosis efiormandis. Insuper, ideas illas seu religiosa dogmata, eatenus, nec plus nec mi­ nus, aliquid valere asserit, quatenus ad moralitatem inser­ viunt, suppeditando bonae actioni regulam, vel excitamentum, vel quaelibet alia adiumenta. Haec est reaedificatio excogitata per philosophiam quam alio nomine vocant actio­ nis. Et haec ipsa est, quam nos consummationem potius ruinae appellamus. An recte ? Indicium erit ex tribus quae sequuntur propositionibus. Quod in primis, dogmatismus moralis frustra quaerit restaurationis medium ex parte voluntatis, cui inepte pri­ matum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae. Et quod immerito prorsus appellat in hoc puncto ad catholicam de fidei assensu doctrinam, ut quamdam sibi conciliet speciem et apparentiam orthodoxiae. Revera, non sunt duae notiones veritatis : alia valens in iis quae ad religionem spectant, alia in caeteris. Si quis hoc negat, inutilis est cum eo concertatio, quia aut somniat, aut sibi ipsi conscius est quod inverecunde vocat veritatem, id quod non est veritas. « Cui saltem illud manifestum est, « ait Augustinus de ver. rei. c. 36, falsitatem esse, qua id fiu'■ tatur esse quod non est, intelligit eam esse veritatem, quae α ostendit id quod est >. Ad illam ergo facultatem eviden­ tissime pertinet in quocumque ordine inventio veritatis, ad quam pertinet videre, apprehendere, percipere res quae sunt et ut sunt. Haec autem facultas non est voluntas, quae non videt, quae non percipit, quae non apprehendit, sed ap- : DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM petit et prosequitur bonum, seu verum seu apparens, seu reale seu imaginarium, quod monstrat intellectus. Ideo, postquam destructa est veritas prout in intellectu et ab in­ tellectu percepta, attentare restaurationem ex parte volun­ tatis, tam absonum absurdumque est, ac si caecutienti ho­ mini, ducatum caeci in remedium infirmitatis provideres. Non quod negandus sit omnis influxus voluntatis in ne­ gotio et acquirendae cognoscendae veritatis; illius praesertim veritatis quae alte supra mentes nostras est, et tam in se quam in suis practicis consequentiis, pravis naturae corruptae inclinationibus contrariatur. Sed quomodo se habeat voluntas ad intellectum, oportet considerare. Primo se habet voluntas ut removens prohibens. Nam multa sunt quae indicium rationis perturbant, et in oculum mentis pituitam ac phlegma immittunt. Sunt effrenatae passiones, sunt perversi affectus, sunt superbiae tumores : sunt etiam contentiones, dissensiones, aemulationes, quae instar ignis in ligno humore saginato, fumum solum evomunt, flammas lucidas habere non possunt. Nec sane dubium quin ad eiusmodi impedimentorum ablationem bona voluntas plurimum influat. — Secundo se habet ut movens intel­ lectum ad quaerendum rationes ex quibus possit veritas apparere, ut applicans aciem mentis ad diligentem earum considerationem ac discussionem, ut impetrans quoque a Deo auxilia in hoc grandi negotio necessaria. Et quia id certe non praestat voluntas, si odio habeat lucem, si timeat venire ad lucem, si magis diligat tenebras quam lucem, propterea inventio veritatis amori ipsius veritatis non immerito ab Augustino adscribitur ubi ait : « Si veritas non totis animi « viribus concuspiscatur, inveniri nullo pacto potest. At si « ita quaeratur ut dignum est, subtrahere se a suis dilectoribus « non potest. Hinc est illud quod in ore habere etiam vos . soletis : Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate « et aperietur vobis. Nil est occultum quod non revelabitur. « Amore petitur, amore quaeritur, amore pulsatur, amore « revelatur, amore denique in eo quod revelatum fuerit, per- w ■:«<· il; CAPUT : « manetur > (l). —Tertio demum se habet voluntas ut imperans intellectus assensum, quando intellectus ipse ex perfecta evidentia veritatis non constringitur, et non necessario rapitur per plenam illam obiecti perspicuitatem quae nullum penitus possibili etiam dubio locum relinquit. Sed hic distin­ ctione quam maxime opus est. Nam vel voluntas imperat assensum proportionatum dignitati rationum quae per prius innotuerunt intellectui tanquam legitima mentalis assensus fundamenta, vel imperat disproportionatum, et qui aut ex toto aut ex parte, in proprium beneplacitum sive ar­ bitrium resolvatur. Si primum, bene. Sin autem secundum, quid aliud habebitur nisi irrationabilis cuiusdam opinionis vacuum et inane figmentum ? In omni enim iudicio quod ad rectae rationis normam exigatur, voluntas non habet intervenire tamquam loco rationum sese substituens, vel tamquam ponderi eorum addens, sed solum ut faciens intel­ lectum assentiri secundum meritum eorumdem, ubicumque scilicet non adsunt conditiones in quibus spontanea, neces­ saria, atque omnino inimpedibilis sequitur mentis adhaesio (12). Et non oportet in longiori demonstratione nunc immorari, quia haec principia evidentia sunt, haec principia absoluta sunt, haec principia nullam patiuntur exceptionem, nequidem in negotio fidei divinae, ad quam inconsiderate appellant, ut suo dogmatismo quamdam orthodoxiae apparentiam concilient. ·· Dicunt enim quod non habemus ullam rationem necessitantem credendi divinam Ecclesiae institutionem ; quod fides est donum, quod est actus liber ; quod si fides resul­ taret e ratiocinationibus nostris sicut conclusio syllogismi sequitur ex praemissis, nemo non mente captus posset sese a fide unquam subtrahere, etc. (3). Atque inde subinferunt, (1) August., de moribus Ecclesiae, cap. 17, n. 31. (2) De his cf. de virtutibus, Prolegom. de fide. (3) « Nous avouons qu’ il n’ y a pour nous aucune raison né« cessitante de croire à la divinité de Γ Eglise. N' oublions pas d’abord DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM 133 nostras credendi rationes non habere per se plus firmitatis quam illas quae liberis opinionibus fundamento sunt ; cre­ dentis intellectum pro sua parte non esse in meliori condi­ tione quam opinantis ; ad voluntatem bonam, ad volun­ tatem adiutam per gratiam pertinere, ut quod rationum ponderi deest, sua libera determinatione addat vel suppleat; ac per hoc, ipsum dogmatismi moralis generale principium quam maxime consentaneum esse iis quae de fide theologica et salutari tenet ac confitetur doctrina orthodoxa. Sed contra haec omnia est, quod cum de ratione credendi agitur, sermo esse potest, vel de ratione ipsius fidei secundum se, vel de ratione indiciorum quae praecedunt fidem ut ad eam praeambula. Et si quidem sermo sit de fidei praeambulis, habemus profecto rationes nécessitantes ad iudicandum certissime, quod rationabile, quod debitum, quod obliga­ torium sit credere divinam Ecclesiae institutionem tanquam a Deo de facto revelatam. Et rationes istae dicuntur motiva credibilitatis, alia absolute, alia relative sufficientia, pro diversa capacitate diversaque conditione intellectuum, omni­ bus autem modis a beneplacito voluntatis semper independentia. Quanquam utique consequens adhuc non est, nullas ibi partes habiturum esse liberum arbitrium, in cuius po­ testate semper erit, vel directe vel indirecte avertere mentem a consideratione praemissarum ex quibus necessaria haec oritur conclusio : ergo rationabiliter credibilis, ergo obli­ gatorie credenda catholica revelatio. Nunc vero, si sermo sit de ipso assensu fidei secundum »< que la foi est un don, qu' elle est un acte libre. Si la foi résultait « fatalement de nos raisonnements comme la conclusion d’ un syllo« gisme des prémisses, elle ne serait plus un acte libre dans Γ acce« ption ordinaire de ce mot, et personne, à moins d’une lacune céré« braie, ne pourrait s'y soustraire, pas plus que nous ne pouvons nous 0 soustraire à Γ évidence. Elle ne serait plus un don, elle ne serait plus ela foi, si elle se déduisait de propositions antécédentes à la façon a des théorèmes d’Euclide, etc. ». Mignot Critique et tradition. Cor­ respondant, 10 Janvier 1904. yV,v ■*· Ι34 - r· · ·: •SV*'4^ Λ ■ · · CAPUT V. se, ratio eius nil minus est quam auctoritas Dei revelantis. Quae auctoritas omni homini delirio amentiae non abrepto, evidentissime innotescit tanquam dignissimum firmissimae adhaesionis fundamentum, utpote quae constituitur per infinitam sapientiam ac veracitatem illius qui est subsistens Veritas, et cuius attestationes, ex hoc ipso, ex hoc solo quod eius attestationes sunt, sunt quoque ab ordine veri absolute indefectibiles. Et tamen, cum cedere auctoritati in quantum huiusmodi, non sit in spontaneitate intellectus repositum, adhuc necessarius est interventus liberae voluntatis, non quidem ut addat rationi assensus, qua suificientior omnino esse non potest, sed solum ut determinet exsecutionem seu exercitium actus, prout et in quantum rationabilem illum, et debitum, et obligatorium iudicat intellectus. Neque ergo in fidei praeambulis, neque a fortiori in ipso credendi actu voluntas pro ratione est, vel pro rationis complemento. Et ideo Vaticanum, inconcussam soliditatem rationis cre­ dendi assignans, ait : Propter auctoritatem ipsius Dei reve­ lantis qui nec falli nec fallere potest. De rationibus vero per quas innotescit prius divinae revelationis factum, subiungit : Ut nihilominus fidei nostrae obsequium rationi con­ sentaneum esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti au­ xiliis externa iungi revelationis suae argumenta, facta scilicet divina, atque imprimis miracula et prophetias, quae cum Dei omnipotentiam et infinitam scientiam luculenter commonstrent, divinae revelationis signa sunt certissima et omnium intelligen­ ti ae accommodata. Signa, inquit, certissima. Quibus proinde nullo opus est supplemento ex arbitrio voluntatis. Nedum igitur dogmatismus moralis munimentum ac­ cipiat ex catholica doctrina de ratione et modo assensus fidei Christianae, per hanc ipsam doctrinam evacuatur potius, et iam destruitur. Sed et destruitur adhuc magis in eo quod vult fidem sinceram et veram necessario dependere a volun­ tate moraliter perfecta perfectione amoris seu charitatis. Nam distinguunt inter fidem amoris et fidem timoris, et dicunt quod fides timoris non est fides sincera, quia continet (f DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISM UM MORALEM 135 in se desiderium non credendi ; quod cum ea et per eam perambulatur in tenebris, quod est fides mortua, et ex consequenti coacta, etc ((i) *x). In quo quidem, argumentum aliquod sumere sibi videbuntur ex testimonio lacobi apostoli, ubi de fide daemonum qui credunt et contremiscunt, collata cum fide hominis, quae si opera non habeat, mortua est in semetipsa. — Sed contra est primo, quod fides illa daemonum ne­ quaquam a libera voluntate pendet, seu bona seu mala illa sit, sed a sola signorum evidentia, et ideo, nec timoris nec amoris fides dici ullo modo potest, nisi forte fidem timoris libeat vocare eam quae timorem habet pro consequente ef­ fectu : quo quidem sensu, consideratio non est amplius ad rem, ut evidenter constat. — Sed contra est secundo, quod fides Christiani sine operibus, nequaquam comparatur cum fide daemonum quantum ad speciem actus, sed solum quantum ad hoc, quod sicut daemonibus nihil ad salutem prodest omnis illa notitia quam de rebus divinis ex evidentia signorum habent, ita christiano, quamdiu non studet vitam suam conformare fidei suae, fides ipsa prodesse non poterit. — Sed contra est tertio, quod fides mali christiani dicitur mortua, non quia coacta, non quia sinceritate carens, sed quia otiosa et in effectum boni operis non transiens. — Sed contra est denique quarto, quod omnis doctrina quae facit veram fidem Christianam a charitate et statu justitiae inseparabilem, (i) '< En plus de ta foi d’ amour il y a donc une foi de crainte. ■ Toutefois elles ne se ressemblent guère. Et quand la foi de crainte « est le commencement de la sagesse, c’ est que dans la crainte même « il y a déjà autre chose. Mais croire uniquement par crainte, c’ est « croire en niant. C est ainsi qu' un ennemi croit à T existence de « son ennemi en aspirant à le supprimer. La foi de crainte à elle toute « seule n’ est donc pas une foi sincère, puisqu’ elle contient le désir v de ne pas croire. Avec elle et par elle on s’ enfonce dans les ténèbres. « C’ est une foi morte, une foi subie dont on cherche à se debarrasser, « et dont en fait il arrive qu’ on se débarrasse. Tandis que la foi o d’amour est une foi vivante et voulue dans laquelle on s’ affermit «sans cesse, et qui va toujours croissant. Supercresci' fides vestra ». Laberthonnière le dogmatisme moral, § 4. 130 - CAPUT V. doctrina haeretica, doctrina protestantica est, iamduduni condemnata in Tridentino Sess. 6, can. 28, et novissime in Vaticano Sess. 3, cap. 3. In Tridentino enim sic habetur : Si quis dixerit, amissa per peccatum gratia, simul et fidem semper amitti: aut fidem quae remanet, non esse veram fidem, licet non sit viva ; aut eum qui fidem sine charitate habet, non esse chrisiianum, anathema sit. Et in "Vaticano : Quare, fides ipsa in se, etiamsi per charitatem non oporetur, donum Dei est, et actus eius est opus ad salutem pertinens, quo homo liberam Praestat ipsi Deo obedientiam, gratiae eius, cui resistere posset, consentiendo et cooperando. Iterum ergo frustra appellabunt ad doctrinam catholicam, in eo praecise puncto in quo dogmati solemniter definito diserte contradicunt. A primo itaque ad ultimum, falso asseritur quod cognitio fidei suum emendicat valorem a voluntate bona. Falso di­ citur quod defectus adaequationis cum veritate obiectiva compensatur in dogmatibus, per id quod de influxu bonae vitae est. Falso supponitur quod in rebus religionis, notiones nostrae tantum valent, nec plus, nec minus, quantum valet vita nostra moralis, quantum finis ad quem tendimus. Falso denique adstruitur nova illa ratio veritatis, quae iam non ostendit id quod est. sed quod influit moralitas. At nunc, operae pretium erit investigare an haec ipsa moralitas, quae toti systemati pro basi et fundamento est, salva in eo, integraque permaneat. De quo quidem sequens assertio sit. $ 2. Quod dogmatismes moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, erigendo in principium ac fundamentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat, videlicet ruinam ipsius ordinis moralis super ruinam cognitionis intellectualis, faciendo notionem moralitatis independentem a notione Dei et legis eius, et construendo regulam honesti super solas immanentes ani­ mae vires sive aspirationes. 46" DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOCMATISMUM MORALEM 137 Hic de moralitate, praeviae quaedam notiones sunt omnino necessariae. Notio moralitatis includit duos conceptus. Includit primo conceptum bonitatis vel malitiae in actibus humanis ; includit praeterea conceptum obligationis qua adstringimur ad bonum faciendum et malum non faciendum. Et semper ac necessario fundatur super notitiam Dei, tum sub ratione ultimi finis nostrae voluntatis, tum sub ratione legislatoris iubentis ut ordo in finem servetur, prohibentis ne perturbetur. Considera primo moralitatem in quantum includit conce­ ptum bonitatis vel malitiae in actibus humanis. Haec bonitas, haec malitia, undenam accipitur ? Generatim loquendo, bonitas vel defectus cuiuslibet operationis accipi debet per respectum ad finem qui activo operationis principio est prae­ stitutus. Nam operatio se habet ut motus potentiae operativae in terminum attingendum. Est igitur bona, si recte dirigitur in illum, est mala et defectuosa si secus. Sicut in operationibus naturae, « quando actus procedit a virtute naturali secundum « naturalem inclinationem in finem, tunc servatur rectitudo « in actu, quia medium non exit ab extremis, scilicet actus «ab ordine activi principii ad finem» (x). At quando vitium organi vel perturbatio aliqua undecumque proveniens facit deflectere actum ab ordine illo, tunc incidit ratio actus defectuosi et mali. Idem etiam est in operationibus artis, nam tunc servatur rectitudo, quando operatio continetur in linea finis quem ars sibi attingendum praestituit ; incidit ratio defectus, quando a dicto fine deviat, quicumque tandem ille sit. « Cum peccatum sit per deviationem ab ordine ad « finem, in actu artis contingit dupliciter esse peccatum. « Uno modo per deviationem a fine particulari intento ab ar­ ce tifice, et hoc peccatum erit proprium arti, puta si artifex « intendens facere bonum opus, faciat malum, vel inten« dens facere malum, faciat bonum. Alio modo per deviationem « a fine communi humanae vitae, et hoc modo dicitur peccare, (i) S. Thom. 1-2, Q. 21, a. 1. f.1 CAPUT V. 138 si intendat facere malum opus, et faciat, per quos alius de. cipiatur. Sed hoc peccatum non est proprium artificis in quanv tum artifex, sed in quantum homo est. Unde ex primo pec« cato culpatur artifex in quantum artifex ; sed ex secundo « culpatur homo in quantum homo » (x). Et sic discurrendo per omnia operationum genera, semper invenietur bonitas vel defectus repeti ex habitudine actus ad finem seu terminum qui operativae potentiae praefigitur, secundum quod actus recte in eum finem dirigitur, vel e contra, a debito eiusdem finis ordine deflectit. Iam igitur videndum est, quodnam sit in moralibus activum operationis principium, quisnam finis seu terminus eidem principio praefixus. Hinc enim, et hinc tantum, acci­ pietur notio actus moralis, boni vel non boni, recti vel non recti. Porro principium actus moralis in quantum huiusmodi, est libera voluntas, ut omnes facile concedent, cum ibi eviden­ ter incipiat genus moris, ubi primo dominium voluntatis inve­ nitur. Voluntas autem est, ad quam manifeste pertinet di­ rectio totius vitae, quia ipsa est quae movet alias vires. Habet igitur pro fine et termino ultimo, ipsum humanae vitae finem supremum, qui nullus alius est nisi Deus, sub cuius ordine vita to*a quanta constituitur. Praeterea, voluntas natura sua, respicit bonum summum atque absolutum, et licet possit pro suo arbitrio summum bonum exercite collocare in variis rebus, putain voluptate, in divitiis, in honoribus, etc., tamen unum solum est in quo summi boni ratio vere, et non appa­ renter tantum, salvatur ; quod unum rursus, ipsa est per es­ sentiam bonitas, Deus. Rectitudo igitur et bonitas actus voluntarii seu moralis in quantum huiusmodi, essentialiter consistet in servato ordine qui terminatur ad finem Deum ; perversitas et malitia in recessu et deviatione ab ordine qui est in eumdem finem Deum ; ibi norma, ibi regula, ibi ratio secundum quam con­ cipitur quid bonum sit . quidve malum in moralibus. Secundum <’ ■ ki (i) Ib. a. 2. ad 2um. DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMA1ISMUM MORALEM » A I39 hoc namque intelligitur in primis, malum morale esse quid­ quid contra Deum ipsum immediate committitur, sicut est blasphemare Deum, discredere Deo, cultum denegare Deo, etc. Secundum hoc deinde intelligitur, malum morale esse quidquid est contra ordinatum amorem hominis ad seipsum : tum quia amor boni quod habemus a Deo, manuducit nos ad amandum plus quam nosmetipsos causam illam princi­ pem et supremam a qua omnia participamus, et in qua bonum proprium magis continetur quam in nobismetipsis ; tum quia, corrupto eo quod praedispositive se habet, stare amplius nequit illud ad quod est necessaria praedispositio et manuductio. Propterea ergo, id quod repugnat ordinatae sui ipsius dilectioni, repugnat etiam subiectioni ad Deum finem ul­ timum, et ea de causa, inter ea quae moraliter mala sunt, accensetur. Secundum hoc denique intelligitur. malum mo­ rale esse quidquid laedit vel destruit bonum convictus seu societatis humanae, quia rursus cum homo sit ad societatem natus, et extra societatem fini suo assequendo omnino im­ par : corrumpere foedus societatis humanae, nihil aliud est quam auferre necessariam conditionem, vel destruere ne­ cessarium medium tendendi in ultimum vitae humanae finem Deum, ac pro tanto vere dicitur esse contra finem ipsum, sin minus immediate, at certe mediate, quantum est ex natura sua. Tale igitur est principium discernendi ea quae bona vel mala sunt in moralibus, et nullum aliud est aut esse potest. Si finem Deum removeas, vel ab eo solum praescindas, nihil iam ex omnibus ad quae libido humana se extendit, apparere poterit ut deordinatum deordinatione morali, id est, cadente supra actum voluntarium praecise in quantum est voluntarius. Nam secluso fine Deo, iam non remanet nisi finis qui esset vel in aliis creaturis, vel in homine ipso, et neuter aliquid valet in proposito. Non finis qui esset in aliis creaturis : turn quia sub aliis creaturis qua talibus, a quibus nihil participat, liberum arbitrium non constituitur; tum quia ad nullam creaturam liberum arbitrium naturalem habet >·' ‘♦•c i '>·· » ». f- • , ·♦· w ’ w* V 9 140 I I I «. i I · / · ·- ! iA £ I 1 . * CAPUT V. vel habitudinem vel dependentiam, ut ei illa terminus prose­ quendus cogitetur praestitutus; tum quia ex consequenti, impossibile est ut actus liberi arbitrii, eo praecise perversus, eo deordinatus exsistat, quo ab alius cuiusvis creaturae ordine, convenientia, exigentia, bono, utilitate exorbitans. Neque etiam finis qui esset in homine ipso, quia homo sibi ipsi finis prosequendus non est, ut probant illae aspirationes cordis ad bonum extra et supra se positum, ab ipsis immanentistis adeo decantatae. Quod si nunc consideres moralitatem in quantum no­ tioni boni et mali superaddit notionem obligationis faciendi bonum et declinandi a malo, dependentia ideae moralitatis a praesupposita Dei notitia adhuc tibi manifestior apparebit. Nihil enim magis evidens quam quod obligatio conscientiam ligans, hominemque (velit, nolit) insuperabiliter adstringens, importat in suo conceptu subiectionem ad re­ gulam absolutae necessitatis, eamque a superiore aliquo, realiter seu a parte rei vere existente, impositam : siquidem subiectio libertatis restrictiva, respectu abstractionis quae nullum esse haberet extra proprii intellectus considera­ tionem, chimaera et fabula est, lusus imaginationis est, va­ cuum phantasma est, quod eadem facilitate exsufflatur, qua construitur. Et propter hoc dico patere in terminis, quod moralitatis regula, in quantum apprehenditur ut obligatoria, apprehenditur ipso facto tanquam de lege alicuius dominantis descendens. Hunc autem, nullum alium esse posse nisi Deum, obviis plane rationibus manifestum fit, quae iam alias expo­ sitae sunt, ubi de notione peccati agebatur P), quasque hic iterum in memoriam breviter revocare iuvabit. Etenim primo cum regula morum homini dominetur, non in quantum est hic vel ille homo, sed in quantum est homo simpliciter, ab eo solo imposita esse potest, cui homo subest secundum quod est naturam humanam participans. Et iste non est nisi Deus, qui solus naturae humanae auctor est et dominus. Praete(i) De natura et ratione peccati, Introd. § 3. DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM rea secundo, regula moralitatis non potest in defectibiles voluntates descendere, nisi ab eo cuius intentio nequeat omnino a moralitatis fine deviare, quique per essentiam absolute impeccabilis exsistat, utpote indeclinabiliter atque immobiliter inhaerens supremo bono quod totius ordinis moralis principium est et terminus. Sed rursus iste est Deus solus. Nam, ut dicitur in Compendio theologiae, c. 113 : « Sicubi voluntas non potest a fine deficere, manifestum «est quod ibi defectus voluntariae actionis esse non potest. « Voluntas autem deficere non potest respectu boni quod «est ipsius volentis natura. Quaelibet enim res suo modo «appetit suum esse perfectum, quod est bonum uniuscuius«que ; respectu vero boni exterioris deficere potest, bono «sibi connatural! contenta. Cuius igitur volentis natura est «ultimus finis, in hoc defectus voluntariae actionis contingere « non potest ; hoc autem solius Dei est. nam eius bonitas « quae est ultimus finis rerum, est sua natura. Aliorum autem «volentium natura non est ultimus finis ; unde potest in eis « defectus voluntariae actionis contingere per hoc quod vo­ luntas remanet fixa in proprio bono, non tendendo ulterius « in summum bonum quod est ultimus finis ». Praeterea tertio, moralis obligatio non est nata descendere nisi ab eo summo superiore, qui non solum in seipso absolute sanctus est, verum etiam necessario vult omnes alias voluntates esse servandi ordinis debitrices. Hoc autem iterum atque iterum in solo Deo verificatur, cui idem est velle seipsum ut ultimum finem omnium rerum, et velle servari in universo ordinem iustitiae, quandoquidem ordo iustistiae et ordo ultimi finis adaequate convertuntur. Denique, si a Deo volumus praescindere, quid, quaeso, remanebit ? Remanebit forte aliqua convenientia aesthetica, emolumentum individuate, utilitas socialis, et si quid aliud eiusmodi. Sed haec longe longeque sunt ab obligatione absoluta, quae debet esse su­ perior voluntati hominis, superior cuicumque bono alias consequendo, superior cuicumque dolori eventualiter susti­ nendo, superior difficultati cuiuscumque conatus pro officii f. & <■ CAPUT V. custodia requisiti. Plane autem repugnat ut in homine ipso in se considerato, sit necessitas homine maior Repugnat ut creatura quaelibet sit indefinita et insuoerabilis ratio re­ gulae semper observandae et nunquam praetereundae. Re­ pugnat ut sit norma suprema et finis ultimus, sicut deberet esse ad imponendam talem ac tantam necessitatem. Sic igitur, a primo ad ultimum, notio morali tatis est notio essentialiter fundata super notionem Dei finis ultimi, cui creatura rationalis se tota est sublecta, et a quo impo­ sitam habet legem, praeceptivam quidem eorum quae ad fi­ nem ducunt, et pro tanto rectitudinem ordinis servant ; prohibitivam vero eorum quae a fine abducunt, et pro tanto ordinem perturbant. Quisquis proinde solvit notionem moralitatis a notione Dei, quisquis moralitati aliam praestituit basim, aliud fundamentum, aliud principium, iste destruit quantum in se est moralitatem, eamque reducit ad meram quamdam inclinationem humanam, in eadem linea eodemque gradu inventam ac inclinationes caeteras, quae procul du­ bio subsunt libero arbitrio, nedum ei legem recte agendi dictent, et irremovibilem normam ordinatae operationis prae­ stituant. Nunc autem dogmatismus moralis non fundat notionem moralitatis super notionem Dei, creatoris, domini, legislato­ ris, et ultimi finis nostri ; sed magis e converso, vult notionem Dei esse foetum et procreationem moralitatis. Prior est vo­ luntas moralitate instructa ; posterior est notitia Dei, ad quam mens flectitur sub pressione cordis. Relinquitur ergo moralitas quoad nos a Deo independent, moralitas emergens e solis immanentibus animae viribus vel aspirationibus, mo­ ralitas denique interclusa et undequaque circumscripta Kantiano illo imperativo catcgorico, quod ad trutinam rationis revocatum, invenitur inane, insubsistens in se, contradicto­ riis constans notis, et pro tanto contemnendum. Sentis equidem in temetipso inclinationes ad servandam iustitiam, temperantiam, castitatem, sed sentis etiam alias, et ex toto oppositas. Sentis inclinationes ad benefacien- DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORAIEM i «» * I{3 dum aliis, ad diligendum parentes, filios, fratres, proximos ; sed in animalibus quoque similes observare est propensiones, et quandoque quidem valde teneri ac delicati affectus, sicut narrat Basilius 1. 8 Hexaem., de ciconiis quae parentes suos aetate confectos fovent plumis, alimentis recreant, et in volatu supportant. Hucusque ergo nihil plus quam instinctus quidam, inter tot alios quibus complexa nostra natura abun­ dat. Sed cum tibi videris audire vocem conscientiae quae categorice imperat, ut has prae aliis inclinationes tanquam obligatorias regulas sequaris, ludibrium es vanae sentimentalitati. Dico autem vanae sentimentalitati, quamdiu tuum hominem immanentistam pro virili sustines ; quamdiu homi­ nem illum realem quem expulisti lurca, quique confuse saltem sese conscit sub lege Dei constitutum, eadem semper furca longius semper pellis, et redire non sinis. Imperat conscien­ tia ? Sed nullus comparet, in cuius nomine imperet vel im­ perare possit. Categorice imperat ? Sed nulla est assignabilis necessitas cui categorica illa iniunctio proportionetur. Nam si honorem et dignitatem propriae personae in medium adducas, quaero de qua personae dignitate, de quo honore loquaris. An de honore quo gaudeas apud alios ? Sed in hoc potest esse ratio cohibens manum, aut verius, actionem quae in caeterorum hominum notitiam veniat ; quoad forum vero et praescriptum conscientiae, nihil praeteraeque nihil. An de honore quo gaudeas apud temetipsum ? Sed contra primo, quia eiusmodi honor proprio uniuscuiusque benepla­ cito subiacet. Quomodo ergo non iustos limites excedens, iniunctio illa, etiam adversus ea quae ardentius concupiscis, tam insolenter insurgens ? Sed contra secundo, quia adeo larga et varia esse solet apud homines aestimatio honoris et dignitatis, ut de eo quod tuus requirit honor, praesertim in solis oculis tuae conscientiae individualis, iure meritoque independentem iudicem et arbitrum te constituas. Sed contra tertio, quia praescindendo semper a fine superiore et ordine quo ad illum religaris, honorem et dignitatem in nullo alio melius et rectius collocabis, quam in non abdicando liberta- I44 I à- I E. CAPUT V. tatem qua te natura donavit, teque tuarum determinationum dominum fecit. Si quid autem in contrarium occurrerit, terri­ culamentum erit, praeiudicium erit, subiectiva impressio erit, quam frigida ratio ad criticum examen revocans, vanam atque inanem pronuntiabit. Sic igitur, moralitas ad quam recurrit dogmatismus moralis, moralitas revera non est, sed radicalis negatio omnis moralitatis. Nec obstat quod intendant forte moralitatem qualem vulgo, plus minusve confuse, omnes eam concipiunt. Haec enim est perpetua contradictio in quam infallibiliter incidunt quicumque pervertunt primas illas notiones, quae in ratione nostra tanquam incorruptibilis fundus reponuntur. Semper consociant notionem veram cum notione sophisticata, et sophisticatam vestiunt attributis ac proprietatibus quas inveniunt in vera. Sed de moralitate nunc loquimur, qualem illam systema adstruit. Systema scilicet, in quo homo debet omnia haurire ex intimo suo fundo vitalique potentialitate, ne indebitus limes apponatur legitimae eius autonomiae, proprioque autochtonae expansionis modo Systema prae­ stituens voluntatem bonam, cui caecus instinctus pro criterio boni est, et imaginaria lex pro regula dirigente. Sy­ stema demum non modo dissolvens vinculum dependentiae moralitatis a Deo, sed imo ipsam Dei notitiam et omne aliud dogma religiosum pullulare faciens sub incubatione cordis, cuius suggestioni obedit intellectus, ut in ultima analysi sit pure ac simpliciter, pro ratione voluntas. Et non vides ibi accumulatam ruinam ordinis moralis super ruinam co­ gnitionis intellectualis, ut sit plena destructio ? Est tamen et aliud quo adhuc evidentius destructionis consummatio ostenditur, de quo, ultimo loco, nonnihil iam dicendum est. Quod dogmatismus moralis consummat irreparabilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis, id est, asserendo, nullum DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM T45 in eis esse posse valorem obiectivum, utpote nobis peni­ tus incognoscibilem, sed esse tantummodo excitamenta actionis, quatenus sic nos in debeamus, ac si vera ea essent quae normas agendo per fidem vel habere nostro praesentantur intellectui. Equidem nihil magis apertum obviumque est, quam va­ lor practicus dogmatum christianae religionis. Nihil usi­ tatius apud SS. Patres, quam ut dicant fidem rectam esse initium bonae vitae ; Christianos ab infidelibus distingui de­ bere operibus et moribus, eodem modo quo ab eisdem distin­ guuntur fide: opera super fidem construi, sicut construitur fabrica supra fundamentum. Ait Augustinus, de fide et sym­ bolo, n. 25 : « Haec est fides quae paucis verbis tenenda «in symbolo novellis Christianis datur..., ut credendo subiu«gentur Deo, subiugati recte vivant, recte vivendo cor mun« dent, corde mundato quod credunt intelligant ». Ait Leo Ma­ gnus, Serm. 37, n. 1 : « Memoria rerum ab humani generis Sal­ it vatore gestarum magnam nobis confert utilitatem, si quae « veneramur credita, suscipiamus imitanda. In dispensatio«nibus enim mysteriorum Christi, et virtutes sunt gratiae, «et incitamenta doctrinae, ut quem confitemur fidei spiritu, «operum quoque sequamur exemplo». Ait Gregorius, hom. 26 in Evangelia, n. 9 : «Ille etenim vere credit, qui exercet « operando quod credit. Quo contra de his qui fidem nomine « tenus retinent, Paulus dicit : Confitentur se nosse Deum, factis « autem negant ». Et ideo, de fidelibus qui male vivunt, idem Gregorius 1. 25 Moral, c. 10 ait: « Insequuntur moribus quod «credulitate venerantur. Quibus divino iudicio saepe contingit, « ut per hoc quod nequiter vivunt, et illud perdant quod sa« lubriter credunt ». Et infra, 1. 28, c. 7 : « Sunt qui aeterna quae audiunt, veraciter credunt, et tamen eidem quam tenent fidei, male vivendo contradicunt ». Sed et si omnia eiusdem sensus, eiusdemque doctrinae testimonia oporteret singillatim referre, ne integra quidem arbitror sufficere posse volumina. De Scripturae autem sensu quis dubitare posset ? Billot — De immutabilitate traditionis 10 $ ι : 11 ■ CAPUT V. 146 Docet Scriptura, fidem sine operibus mortuam esse in semetipsa ; apparuisse gratiam Dei Salvatoris nostri eru­ dientem nos, ut abnegantes impietatem et saecularia de­ sideria, sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo ; eos qui christianam fidem profitentur, debere esse in vi profes­ sionis suae, pudicos, prudentes, sobrios, in omni conver­ satione sanctos, ut non blasphemetur verbum Dei ; et alia sexcenta huiusmodi. Et ne his generalioribus contenti esse videamur, ecce tibi quaedam magis determinata. Quid re­ lationis ex. gr., sit inter speciale dogma incarnationis et re­ gulam morum, Scriptura paucis comprehendit dicens : Hoc sentite in vobis, quod et in Christo lesu, qui cum in forma Dei esset..., semetipsum exinanivit formam servi accipiens... Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (*). Et de speciali dogmate resurrectionis Christi eadem Scriptura dicit: Si Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quo­ niam resurrectio mortuorum non est ? Si autem resurrectio mor­ tuorum non est, neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit..., vana est fides vestra... Manducemus et bi­ bamus, cras enim moriemur. Nolite seduci : corrumpunt bonos mores colloquia mala (2). Et de speciali dogmate Eucharistiae dicit : Dominus lesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, etc... Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, indicium sibi man­ ducat et bibit non diiudicans corpus Domini (3). Et sic discur­ rendo per singula, a veritate dogmatis descenditur ad conclu­ siones quae spectant vitae puritatem, correctionem malae voluntatis, et omnis generis virtutum exercitium. Neque ab ea conditione oportebit eximere ea etiam dogmata quae (1) Philipp. II, 5-8. (2) I Cor. XV, 12-33. (3) Cor. XI, 23-29. *** 4 ► <4.4’ DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM I47 pure speculativa esse viderentur, utputa altissimum illud mysterium Trinitatis, in quo utique incitamentum habemus ad subiiciendum nos Deo per plenissimum intellectus et vo­ luntatis obsequium, ad inchoandum vitam quae nos manet cum angelis in coelo, ad tendendum totis animae viribus in eam visionem in qua sola aenigma revelabitur, testante apostolo ubi ait : Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem ; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum f1). Itaque non est (t) « S’ il existe un autre monde invisible, où Dieu déploie d’au- «tres merveilles, où il habite lui-même dans sa gloire, et se mon­ stre sans voile à ses élus; si nous sommes faits pour ce monde a meilleur, pour y voir, y posséder Dieu, et jouir dans son sein des a délices éternelles: ne faut - il pas que nous soyons avertis de notre s sublime destinée, pour nous efforcer de l’accomplir ? ne faut - il pas « qu' il nous soit donné au moins quelques notions de cette patrie vers « laquelle nous devons tendre, de cet immortel bonheur que nous « devons mériter, de ce Dieu auquel nous devons être unis à jamais «par l’amour?... Longtemps avant l’âge de raison, l’enfant est « éclairé d’une faible lumière intellectuelle, qui en est comme 1’ au«rore; ses idées, d’abord confuses et enveloppées, s’ éclaircissent peu «à peu; il bégaie longtemps un langage qu’ il n’ entend pas, avant « d’attacher un sens net et distinct aux mots qu’ il prononce, et ne « parvient qu’ à travers une longue étude d’éléments arides et presque « inintelligibles pour lui, à cette mesure de science dont Γ esprit humain «est capable ici-bas. Voilà ce qu'une expérience journalière nous «découvre; étendons maintenant nos vues et élevons nos pensées. « L’ homme étant un être immortel, dont 1’ existence, commencée a dans le temps, doit durer au delà des siècles, nous pouvons bien « dire que la vie présente n’ est tout entière que son enfance, et que « son âge mûr est Γ éternité. Enfant donc en ce monde, il y est comme « 1’ ébauche de ce qu’ il sera un jour; il n' a pas encore la pleine intel« ligence des choses de Dieu, mais il en a de premières vues incom« plètes, qui se développeront dans un autre état; il apprend à bé« gaver sur la terre la langue des bienheureux et des anges qu’ il doit « parler éternellement dans le ciel ; il étudie les éléments encore obα scurs d'une science divine, qu’ il ne possédera dans toute son é« tendue, que lorsqu’ il aura atteint, selon 1’ expression de S. Paul, « la plénitude de 1 homme parfait en J. C. Toute cette doctrine est « de ce grand apôtre, entendez le-lui même: Tant que nous sommes en- i4S CA PUT V. ullatenus diffitendum quin dogmata nostra ad dirigendam rectam actionem plurimum valeant, et si nihil aliud sibi vel­ let novum illud systema quod pragmatism! nomine vocant, veritatem enuntiaret quae de ipsis primis doctrinae Christia­ nae elementis est. Sed istud quoque de primis elementis est, videlicet : eatenus dogmata illa aliquid valere in ordine ad regulam morum, quatenus absolute vera sunt, et ut talia a nobis cer­ tissime tenentur, indubitanterque creduntur. Prior esse de­ bet veritas quae- ostendit id quod est : veritas de Deo prima causa et fine ultimo, de Deo legislatore, de Deo iudice, de Deo remuneratore: veritas de Filio Dei propter nos homines et propter nostram salutem incarnato, passo, mortuo, et a mor­ tuis redivivo : veritas de Ecclesia ab unico illo humani generis Salvatore instituta, et habente in se media ad consecutionem beatitudinis quam sanguis I. C. nobis promeruit conducentia, « fanis, dit-il, nous parlons en enfants, nous pensons, nous raisonnons en « enfants. Mais quan t la maturité sera venue, fout ce qui tient de V en· « fance disparaîtra. Ce que nous voyons maintenant comme en un miroir • et en énigme, nous le verrons alors face à face ; ce que nous ne connais« sons encore qu' obscurément et en partie, nous le connaîtrons aussi « pleinement que nous serons nous-mêmes connus. A quoi servent donc «les mystères? Vous le voyez, ils forment un degré nécessaire, dans « ce grand et magnifique développement de Γ homme, croissant ici« bas pour 1’ éternité, et se préparant, parmi les ombres de la cité «terrestre, pour la lumière et la gloire de Γ immortelle patrie. A quoi c servent les mystères ? Ils sont le lien qui unit la terre au ciel, par une « admirable communauté de sentiments, de pensées et de langage. « Tout ce que les bienheureux voient, nous le croyons; tout ce qu’ ils «possèdent, nous l’espérons; ce qu’ils aiment et adorent, est aussi « 1’ objet de notre adoration et de notre amour; nos cantiques répon« dent aux leurs; ils rendent grâces, dans des transports perpétuels ■ d’allégresse, pour les biens ineffables dont ils jouissent; nous ■ soupirons, dans Γ ardeur de continuels désirs, vers ces mêmes biens « que les mystères nous montrent à travers des voiles, et qu’ ils nous « promettent comme la récompense assurée de notre foi ». (Maccarty, Sermon sur la divinité de la religion chrétienne prouvée par ses my­ stères, pour la fête de la très Sainte Trinité). DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM I49 veritas de sacramentis, veritas de remissione peccatorum, veritas de aeterna vita iis repromissa qui bona egerint, de ae­ terna damnatione iis praestituta, qui secus. Et hoc absolutae veritatis fundamento semel praesupposito, regulam actionis ex dogmatibus rationabiliter utique accipio. Hoc fundamento sublato, nonne stultitia est, nonne vesania? «Ad sanctorum «martyrum corpora consistimus, aiebat Gregorius i1). Numquid «isti carnem suam in mortem darent nisi eis certissime consti«tisset, esse vitam pro qua mori debuissent ? » Et universa­ liter loquendo, quid, quaeso, stultius quam regulam actionis sumere ex ignoto, ex nihilo, ex vacuis formulis de quibus ne­ scitur, scirique non potest, quid eis in realitate respondeat, imo vero, hoc unum scitur, quod realitati consonae non sunt? Atqui hoc facit dogmatismus moralis, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis. Ideo, hunc ipsum va­ lorem practicum destruit simul cum obiectivo, et ruina ab­ soluta, ruina totalis est. Putant se aliquid dicere cum aiunt, sensum nostrorum dogmatum esse- quod sic in agendo nos habere debemus ac si vera essent ea quae per fidem praecentantur nostro intel­ lectui : « Deus personalis est, vult dicere : Te habeas erga « Deum, sicut te habes erga personam humanam. Similiter : « lesus est resuscitatus, vult dicere : Sis erga lesum, sicut « fuisses erga eum antequam moreretur, sicut erga coaevum « te habes. Et similiter etiam, dogma praesentiae realis vult « dicere quod oportet te esse respectu hostiae consecratae, « in eadem habitudine in qua esses respectu lesu facti vi­ ce sibilis » (12). Revera versamur in pleno sonnambulismo. Nam. ut opinor pro omni eo qui parumper e somno evigilat, haec propositio. Deus est personalis, sibi vult quod Deùs est per(1) Greg. M. Homil. 32 in Ev. n. 6. (2) « Dieu est personnel veut dire: Comportez vous dans vos rela« tions avec Dieu comme dans vos relations avec une personne hu·< maine. Pareillement, Jésus est ressuscité veut dire: Soyez par rapport « à lui comme vous auriez été avant sa mort, comme vous êtes vis- }: h 6· H 'J « I50 CAPUT V. sonalis, id est, subsistens in se. distinctus a mundo et omnibus rebus finitis quae esse participant. Haec propositio, /esus est resuscitat its, sibi vult quod lesus resurrexit, id est, e morte rediit ad vitam. Haec propositio, /esus est reahie r praesens in sacramento, sibi vult quod est realiter praesens, id est, quod sub speciebus sacramenti, loco substantiae panis latet ipse Christus, vere et substantialiter. Alioquin, quae logomachia ! quae mendax verborum acceptio ! praesertim vero, dii immortales, quae absurda religio ! Panem video, panem mihi sensus renuntiant, nullum nisi de pane idoneum, imo possibile testimonium est, et tu me cogis ut circa id quod in mea notitia panis est, praetereaque nihil, in ea sim habi­ tudine cultus, adorationis, reverentiae, in qua esse deberem erga lesum factum visibilem ? lesus est aut fuit homo ; id mihi historia testatur. Caeterum, divinitas eius ne sensum quidem habet pro meo intellectu, et tu me cogis ut erga hunc hominem de quo, an supra hominem aliquid sit, non solum nihil scio, sed nec scire possum, me habeam ac si esset Deus ? lesus mortuus est ; de hoc rursus nulla possibilis dubitatio. Aliunde vero resurrectio mortuorum, ad intelligibilitatem quod spectat, aequi valet quadraturae circuli, et tu me cogis ut cum hoc mortuo, qui quoad me saltem remansit inter mor­ tuos, tanquam cum vivente converser ? Amara est vita prae­ sens, et multis plena doloribus ; habet tamen quasdam dul­ cedines a quibus prohibet austera quaedam, quam vulgo dicunt, legis praescriptio. Ex alia vero parte, vita futura, an sit, et qualis sit, in eadem semper agnosticism! sphaera invenitur. Quid igitur faciam miser, qui nollem abdicare praesentia ob vanam spem vel formidinem futurorum ? Sed ecce tibi solutionem providet philosophia actionis. Sic I «à - vis d’ un contemporain. De même encore, le dogme de la pré« sence réelle veut dire qu’ il faut avoir en face de Γ hostie consacrée « une attitude identique à celle qu’ on aurait en face de Jésus devenu « visible ». Le Roy, Qu’ est-ce qu’un dogme. (Quinzaine, 16 Avril 1905). ere#? ·; λ '4-5 DE CONSUMMATIONE RUINAE PER DOGMATISMUM MORALEM I51 age, sic vive, ac si esset vita futura, in qua et bonis prae­ mia, et malis poenae sunt constitutae. Vides ergo nihilismum ad ultimum limitem in dogma­ tisme morali perductum. Re enim vera, regulam agendi tam rationabiliter acciperem ex aliqua fabula romanensi, quam ex evangelio. Nec iuvat si dicas quod etsi in dogmate prout in intellectu nostro, nulla sit ratio praxim legitimans, adhuc tamen esse poterit in ro alitate subiacente, nobis quidem ignota, sed cognita Deo revelanti. Nam, missis nunc aliis con­ siderationibus, de Deo, et praesertim de revelatione Dei dogmatismus moralis nihil plus scit ac de caeteris. « Solet dici « quod Deus locutus est. Sed quid in casu significat vocabulum « loqui ? Certo certius metaphora est, et quaenam est rea« litas quae sub hac metaphora tegitur?» Nemo scit i1). Unde nihil remanet nisi vitalis conatus mentis humanae. Aiunt enim quod nisi velimus religionem absurde transmu­ tare in entitatem logicam seu abstractionem metaphysicam, oportet in ea introducere notionem motus et vitae, ita ut dogma concipiatur tanquam aliquid vivens, cuius omnia principia homini sunt immanentia. Superest itaque ut ostendamus quale tandem animal sit fides illa vivens. Et hoc praestare curabimus, referendo verba et sententias auctoris qui sibi munus adseivit vulgarizandi quidquid de singularis animantis originibus, incre­ mentis, progressibus, praeteritis futurisque metamorphosi­ bus apud rationalistas saeculi proxime elapsi adinvenit. Id quidem in capitulo quod sequitur. (τ) « Dieu a parlé, dit-on. Que signifie le mot -parler dans ce cas? « A coup sur, c’ est une métaphore. Quelle réalité cache-t-elle ? Toute « la difficulté est là ». Le Rov, ubi supra. „1. I CAPUT SEXTUM DE CUMULO ERRORUM IN SYSTEMATE FIDEI VIVENTIS « Nomen habes quod vivas, et mortuus es»» (Apoc. III-i). Haec doctrina de fide vivente colligit in se omnes ratio­ nalism! errores hactenus exortos, et sub ementito nomine revelationis dissimulat quantum potest, radicalem negatio­ nem omnium dogmatum fidei Christianae, ne uno quidem excepto. Quod si de hoc dubites, habebis iam unde convinca­ ris. Ipsam doctrinam interroga, aetatem habet, ipsa de se loquatur. ■ Id quod revelationem vocant, nihil aliud esse potuit quam conscientia ab homine acquisita de sua ad Deum rela­ tione. Initium revelationis fuit perceptio, quantumcumque rudimentalis, illius relationis quae debet exsistere inter ho­ minem sui conscium, et Deum praesentem sub mundo phae­ nomenorum. Speciatim vero, revelatio Christiana in suo prin­ cipio suaque origine, non fuit nisi perceptio in anima Christi, tum relationis qua Christus ipse cum Deo uniebatur, tum re­ lationis quae omnes homines religat ad Patrem coelestem. Similiter revelationis progressus fuit perceptio novarum relationum, aut potius, magis praecisa, magisque distincta determinatio relationis essentialis confuse ab origine perce- DE CUMULO ERRORUM IN SYSTEMATE FIDEI VIVENTIS iOS ptae, dum homo informabatur ad cognoscendum semper melius, et magnitudinem Dei, et rationem proprii officii. Caeterum, id distat inter perceptiones ordinis scientifici et perceptiones veritatum religiosarum quae revelatae dicuntur, quod hae posteriores non sunt sicut illae priores, fructus solius rationis, sed elaboratio quaedam intellectus sub pressione cordis, et directione sensus moralis seu voluntatis boni. Haec porro elaboratio quae effectum habet semper magis ac magis perfectum in religione Israelitica, ac deinde in religione Christiana, est primo et principaliter operatio Dei in homine, sive operatio hominis cum Deo : pro quanto scilicet involvit actionem Dei excitantis hominem ad quae­ rendum, et adiuvantis eum in suo continuo atque indefinito conatu ad melius. Quanquam ratio quoque habenda sit occur­ rentium historiae eventuum a quibus revelata religio sumebat occasiones, incitamenta, adiumenta, materiam suae propriae evolutionis, et tanto quidem magis, quanto maiori vitalitate erat praedita. Unde etiam nil mirum est si religio Israel et religio Christiana, praecise propter intensissimam vitalem energiam, fuerunt plus quam caeterae religiones omnes, mu­ tationi obnoxiae. Itaque, duo sunt in praesenti minime confundenda, imo adaequate condi visa. Hinc quidem ideae religiosae quae so­ lae constituunt obiectum fidei, et in dies evolvuntur. Inde vero facta historica quae evolutioni idearum causam suppeditant, vel determinantem, vel certe occasionalem. § 2. Et incipiendo a Christo a quo religio nostra nomen habet et originem, oportet distinguere veluti Christos duos. Unum historicum, qui solus est quoad nos in reali ordine factorum. Alterum non historicum, qui est Christus fidei, Christus idea, Christus spiritus, seu Christus mysticus. I I | « : I ■ 1 A' ’ & 154 '- il ι62 ”’·ν^ L ■?_'· Siri ΑΛ-'.-ό I CAPUT VI. scripta. Prima aetas Christiana non agnovit ut sacramentum confessionem privatam soli sacerdoti factam. Absolutio ec­ clesiastica non fuit primitus habita ut sententia iudiciaria. Re enim vera, ecclesia prioris aevi non habuit ideam Chri­ stiani peccatoris et reconciliati, sed paulatim tantum haec notio fuit introducta, simulque cum illa notio secundae post naufragium tabulae. Verumtamen, etsi textus evangelici de ■ potestate clavium principaliter baptismum respiciant, adhuc supponunt in Ecclesia conscientiam potestatis illimitatae ad remittendum, quae cum processu temporis originem dedit duplicationi baptismi in poenitentiae sacramento. Et haec origo legitima est e conspectu fidei, quia quemdam praesen­ tat aspectum Christi qui vivit, et Spiritus qui agit in Eccle­ sia ab initio. Quare in hoc sensu historicus admittere potest, nihil esse in praesenti disciplina poenitentiae quod sit pere­ grinum ab institutione Christi. Item, cum lesus videatur praescripsisse, aut certe per­ misisse ut infirmis fierent unctiones olei coniunctae cum quibusdam precibus pro eorum sublevatione vel sanatione, iste usus post lesum perseverans, tandem desiit in extremae un­ ctionis sacramentum. Nec dissimilis origo sacramenti Ordinis, quia secundum quod coena paulatim assumebat characterem actus liturgici, illi qui ei praesidere solebant, characterem acquisiverunt sa­ cerdotum. Praeterea, seniores (unde nomen presbyteri}, qui in coetibus Christianis fungebantur munere invigilandi (unde nomen episcopi}, ab apostolis instituti sunt ut satisfieret ne­ cessitati organizationis in christianis communitatibus, mi­ nime vero ad perpetuitatem missionis et potestatis apostolicae. Eorum ministerium coexsistebat ministerio apostolatus, et loco eius fuit postea, prout necessitas ferebat, de facto su­ brogatum. Distinctio autem inter episcopum et presbyterum advenit tardius. Et haec omnia sunt opus Spiritus in Eccle­ sia ; institutio vero Christi, pro eo qui credit in Christum. A primo igitur ad ultimum, nihil evidentius est quam quod generalis idea institutionis sacramentalis, prout in de- DE CUMULO ERRORUM IN SYSTEMATE FIDEI VIVENTIS cretis Tridentinis enuntiatur, non est historica repraesentatio eius quod fecit lesus et sensit ecclesia apostolica, sed mera interpretatio facti traditionalis quae pro sola fide auctori­ tatem habet et valorem. Hinc etiam constat quod epocha in qua Ecclesia deter­ minavit septenarium numerum sacramentorum, (saeculo cir­ citer XII), uit tantum particularis quaedam phasis evolu­ tionis sacramentariae et quod evolutio ista minime pervenit ad suum ultimum terminum, quia finem accipere non poterit nisi cum Ecclesia ipsa. Porro, symbola sacramentalia eatenus in posterum ha­ beri poterunt ut non indigna maiestate Dei, quatenus bene intelligetur, non interponi illa inter Deum et hominem ut sanctificationis instrumenta, sed solum ut revocantia in mentem hominis praesentiam perpetuo beneficam Creatoris sui. I. — Concludes ergo quod fides non habet in terris man­ sionem permanentem, quanquam semper indigeat transitoriis tabernaculis. Concludes praesertim quod frustra conarentur retinere eam in formis iam antiquatis, quae alii mentaLtati accommodatae, nihil plus nunc esse possunt quam veneranda monumenta temporis acti. Nunc enim novus status culturae spiritus humani undique appellat evolutionem novam. In qua quidem evolutione nova, Ecclesia nihil aliud agendum habebit quam quod egit ab initio. Nam semper sese mira flexibilitate adaptavit progressui, abiiciendo veterem sensum dogmatum, et substituendo no­ vum qui novis temporibus congruebat. Nec valet si dicas quod Ecclesia catholica videtur non agnoscere exsistentiam huius suae mutationis in saeculis prae­ teritis, imo vero sub anathemate in Concilio Vaticano con­ demnavit opiniones quae adstruunt eam. Hoc enim ideo est, 164 CAPUT VI. quia nondum pervenit ad conscientiam suae evolutionis, et nondum habet theoriam fixam circa philosophiam suae pro­ priae historiae. Quapropter nihil aliud sequitur nisi quod unum adhuc restat in Ecclesia evolvendum, et hoc est ipsa idea seu notio evolutionis. II. — Concludes praeterea, quod res omnino disparatae sunt, fides et historia. Nam historia est de factis, fides \rero nonnisi de ideis quae occasione factorum evolvuntur, et motu continuo progrediuntur versus summum ideale. Dispa­ ratae quoque partes theologiae, et partes criticae. Ad theo­ logum enim pertinet definire formam veritatis Christianae quae nunc est ; ad criticum vero, investigare formam aliam quae in origine erat. Nam sine paradoxo dici potest quod ne unum quidem Scripturae capitulum est, ab initio Geneseos usque ad finem Apocalypsis, in quo doctrina contineatur omnino identica praesenti doctrinae Ecclesiae circa idem 0biectum. Et ideo etiam, ne unum quidem capitulum est quod eumdem sensum habeat pro critico et pro theologo. Unde sequitur, impossibile esse ut criticus unquam con­ tradicat theologo, et vice versa, modo uterque intra propriam sphaeram sese contineat ; impossibile quoque, et eadem de causa, ut critica sit aliquando in oppositione cum fide. Et ratio est, quia nulla est possibilis oppositio, ubi nullum est possibile punctum iunctionis, prout revera contingit in prae­ senti, suppositis supponendis. Si enim fides non est de factis, sed solum de conceptionibus, et quidem secundum coaevam evolutionis formam, quae penitus diversa est a forma quam habebant conceptiones temporum praecedentium ; si insu­ per critica non iudicat nisi de factis vel de formis quas ha­ bebat fides in saeculis anteactis: clarum est quod fidelis nun­ quam in eodem campo concurrit cum critico. Criticus poterit in eodem homine coexistere simul cum fideli, et quidquid opinetur ille, semper remanebit iste in pacifica possessione fidei suae. Et tanto quidem facilius id accidet, quod fidelis pro sua parte, nunquam adhaeret ex corde alicui formulae determi- DK CUMULO ERRORUM IN SYSTEMATE FÎDEI VIVENTIS T65 natae, sed semper intentione sua adhaeret veritati absolutae et ignotae quam figurat formula imperfecta et relativa ab Ec­ clesia proposita. Adhaerere enim formulae ut tali, assensu fidei divinae, idem esset ac adhaerere inevitabilibus imper­ fectionibus eius ; idem ac proclamare formulam imperfectibilem et adaequatam, licet absolute vera nec sit nec esse possit. Catholicus ergo credere potest auctoritati Ecclesiae et iis quae Ecclesia docet, sed non ideo existimat quod formula­ rium ecclesiasticum significet suum obiectum cum tanta perfectione, ut nihil in eo sit unquam corrigendum per viam interpretationis. Hucusque igitur existimaveras, o bone, quod totum obiectum fidei nostrae aliquid est solide consistens in ordine realitatis obiectivae, notificatum nobis, sive attestatum a Deo revelante. Sed in hoc fallebaris, et tempus est ut scias, obiectum hoc non aliud esse quam certum complexum idearum quas humana mens procreavit, et usque nunc elaborat. Idea, Chri­ stus Deus. Idea, Christus a mortuis redivivus. Idea, myste­ rium Trinitatis. Idea, praesentia realis sub speciebus sacra­ menti. Idea, beatitudo aeterna cum omnibus promissionibus vitae futurae, ut non iam in firma terra viventium, sed in conceptionibus indefinitae evolutioni obnoxiis figenda sit anchora illa spei tuae, quam prius nimia simplicitate deceptus putabas incedere usque in interiora velaminis ubi praecursor pro nobis introivit lesus, id est realis et historicus Christus. Hucusque exixtimaveras quod in praedicto fidei nostrae obiecto multa continentur facta qua talia. Facta, inquam, simpliciter quidem historica secundum quod humano histo­ riae testimonio attestata, sed ad fidem divinam omnino per­ tinentia secundum quod simul investita altiori et firmiori testimonio Dei. Et rursus fallebaris, quia facta ut facta, de »? S·» \ t «δ ί • iù6 'î C APUT VI. fidei obiecto nec sunt. nec unquam esse possunt. Quod si passio, crucifixio, et mors lesu, ex. gr inter caeteros fidei articulos recensentur in symbolo, eatenus tantum fidei ordi­ nem ingrediuntur, quatenus sunt per sensum religiosum affirmata, et in constructione idealis systematis introducta. Verumtamen horum factorum obiectiva materialitas solius historicae cognitionis obiectum est ; sub solius historiae in­ dicio exclusive reponitur. Hucusque existimaveras, Evangelium esse librum abso­ lutae inerrantiae, ubi sincera est figura lesu Christi Domini nostri, cuius benignitas et humanitas omnibus apparuit eru­ diens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et iuste t pie vivamus in hoc saeculo. Sed haec rursus veteris et antiquati styli sunt. Joannes cum suis mysticis fi­ ctionibus realem Christum penitus défigurât. Synoptici vero, tot supposititia habent admixta, ut difficillimum criticae sit, genuinas relationes a non genuinis distinguere. Quin imo, in ipsis indubiis et maxime authenticis verbis Salvatoris, non erit quod quaeras in posterum certam regulam veritatis et sanctitatis. Putabas forte bonam esse orationem quam Do­ minus lesus te in evangelio docuit. At nunc oportet ut scias quod Oratio dominica in quibusdam suis partibus non minus ansam criticae praebet quam oratio ad S. Antonium de Padua pro recuperando obiecto deperdito, et quod in rigore suae historicae ac primitivae significationis acccepta, subversiva est oeconomiae socialis. Hucusque existimaveras quod religio nostra, quod Ec­ clesiae constitutio, quod sacrificium et sacramenta Christiana sunt de iure divino, id est de institutione Dei. Sed rursus necesse est ut huic quoque piae credulitati renunties, aut certe mutes omnino notionem iuris divini quam tibi prius eftormaveras. Re enim vera, omnia ista sunt a communitate in­ venta, a communitate volita, a communitate praescripta, a communitate imposita. Cum tamen nihil certe prohibeat quominus communitatem consideres, ut in qua agit et vivit spiritus Christi mystici, si in hoc sensu institutionem hu- DE CUMULO ERRORUM IN SYSTEMATE FIDEI VIVENTIS 167 mana maiorem invenire lubct, liberum tibi sit et consolare te in verbis istis. Hucusque credideras sinceritati catholicorum. Putabas catholicum non aliud corde sentire quam quod ore profitetur, iuxta illud apostoli: Corde creditur ad iustitiam, ore autem con­ fessio fit ad salutem. Et errabas! Quia dum catholicam fidem sponte profiteris, dum illam veraciter tenere dicis, dum spondes, voves ac iuras eamdem integram et immaculatam usque ad extremum vitae spiritum retinere et confiteri, in re ipsa non adhaeres formulae quam ore pronuntias. Nam audi iterum : « Fidelis intentione sua adhaeret veritati ple« nae et absolutae, quam figurat formula ecclesiastica. Ad«haerere autem formulae ut tali, assensu fidei divinae, idem «esset ac adhaerere inevitabilibus imperfectionibus eius, «idem ac proclamare eam imperfectibilem et adaequatam, «licet inadaequata sit et imperfecta». Quid ergo? mendax es? periurus es ? hypocrita es ? Et quidem, quod ad praeteritum attinet, pro excusatione sine dubio habebis quod nondum perveneras ad conscientiam huius hypocrisis tuae. Sed de futuro sollicitum nunc te ostendis. Nihil est tamen quod timeas. Non enim frustra iam edocti fuimus, ubi de formis litterariis Scripturae Sacrae, quod in Oriente mendacium non est mendacium. Extende ergo paulisper doctrinam ab Oriente in Occidentem, saltem quoad specialem materiam fidei, et ab omni scrupulo securus eris. Hucusque habuisses pro piaculo, consentire doctrinis haereticorum, seu eorum qui in veteri stylo tales dicebantur. Sed nunc vide quo absurdo praeiudicio tenebaris. Nonne eodem jure eodemque titulo quo formula Ecclesiae Romanae Catholi­ cae, formula quoque Lutherana, aut Sociniana, aut Ariana, aut Mahumetana, figurare poterit absolutam illam et ignotam veritatem cui soli per intentionem semper adhaeres? Ergo parvi admodum refert, cui confessioni nomen dederis. Catho­ licus es ? Protestans fias, si lubet. Quin imo nihil obstabit quominus catholicus sis simul et protestans, quia professioni catholicae in nullo praeiudicabit simul tanea professio Luthe- .·Λ*Ι 168 CAPUT VL ranismi, Anglicanismi, Calvinismi, atque ita porro. Et quis demum esse potest, qui intentione sua non adhaerebit soli ignotae veritati quae in futuro est forte revelanda ? Ergo communione fidei iam consociamur cum omnibus quae in mundo sunt confessionibus, iamque illucescit aurora illius aeva in quo una erit religio totius humanitatis, abolitis in perpetuum omnibus divisionibus quas invexerat antiqua superstitio. PAG. Prooemium Caput Primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis . 1. Quod traditionis organum authenticum fuit a I. C. in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum. Et quod traditio ipsa est praedicatio ab aevo in aevum conti­ nuata per apostolorum successores sub charismate assistentiae Spiritus Sancti, revelationis ab eodem I. C. eiusque apostolis oretenus primitus acceptae................................. 2. Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, re­ gula fidei est. Et quod conceptus traditionis sub ratione nudi facti humani, seu praedicationis a Christo et aposto­ lis cum sola auctoritate historica decurrentis, conceptus est falsus, protestanticus, haereticalem notam prae se ferens '.:$Λ ■-?#·'···;. Μ. · * ’ · • ■. · , ■**·* * * ί 3. Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior, et ab ea in hoc vel maxime differens, quod non remota tan­ tum regula exsistat, sed proxima etiam atque immediata pro duplici sub qua accipi potest consideratione . 1» r j.y· : 4. Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consen­ sione in eodem semper dogmate, eademque sententia: ita scilicet, ut ad traditionalis sensus inquisitionem quod spe­ ctat, speciales regulae, eaequc longe diversae ab iis quae scientiam historicam regunt, iure nieritoque fuerint a Patribus praestitutae 5 11 ■ fZ\ sVi < ’ 7-**v-P* J· INDEX 170 Caput secundum. INDEX — De causa apparentium oppositionum Caput in testimoniis traditionis. Quod doctrina traditionis, etsi sit semper eadem, non ideo est semper eodem modo enucleata, limata, et expolita, sed accipit processu temporis, occasione praesertim insur­ gentium haeresum. plus evidentiae, plus luminis, plus prae­ cisionis. Et quod generatim loquendo, tres sunt quoad sin­ gula dogmata status distinguendi: status simplicis fidei, status explicationis perfectae, et status intermedius, quando incipiebat transitus a simplici fide ad speculationem theologi­ cam, et pro multiplici initiorum difficultate, adhuc erant expositiones minus exactae, et modi loquendi quandoque ambigui. Qui tamen reductionem ad sensum orthodoxum non compatiuntur modo, vernra etiam requirunt, si ratio habeatur propriorum principiorum quibus regi debet exegesis patristica................................................................................ Caput tertium. — De vitio methodi historicae in crisi mo­ numentorum traditionis................................................................... 1. Quod methodus historica, per oppositionem ad me­ thodum immanendae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum, videlicet: an sit Christiana praedicatio a Deo revelante, atque ut talis credibilis et credenda................................. 2. Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis ge­ neris errores inducti va. quando post fidei praeambula de revelatione Christiana, iam non quaeritur an sit, sed quae­ ritur quis sensus sit, quaeve interpretatio eorum quae in eius fontibus continentur. Et quod eadem methodus, si eousque perducatur ut sub dolosa specie abstractionis a superioribus regulis, eadem utatur indcpendentia in soli­ tis suis hypothesibus seu contecturis construendis, ac si superiores illae regulae non exsisterent, habet in sua basi haeresira eo perniciosiorem, quo magis artificiose dis­ simulatam, eoque graviorem, quo ad omnem negationem revelatorum dogmatum liberiorem pandit viam . ’. »· 46 79 quartum. - De errore veritatis relativae in dogma- tibus traditionis.......................................................... 98 1. Quod conceptus veritatis relativae est in se absur­ dus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam (adaequatio intellectus et rei), nulla alia admissibilis est notio veritatis................................................ IOI 2. Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis re­ lativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradi­ ctoriis et pugnantibus inter se notis non constaret. Et quod idem absurdum commentum, dum evolutioni sacrae tra­ ditionis applicatur, destruit formale fidei motivum destruit, obiectum eius materiale, destruit modum summae certitudi­ nis quem fides habere debet in credente .... 109 3. Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notiones vel doctrinas quas e scholis profanis in doctri­ nam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fin­ gunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristotelicam........................................................................... Caput quintum. — De consummatione ruinae per dogma- 128 tismum moralem........................................................................... So 1. Quod frustra dogmatismus moralis medium restau­ rationis quaerit ex parte voluntatis, cui inepte primatum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae. Et quod immerito prorsus appellat ad catholi­ cam de fidei assensu doctrinam, ut quamdam sibi con­ ciliet speciem et apparentiam orthodoxiae .... 2. Quod dogmatismus moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, eiigendo in principium ac fundamentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat, videlicet ruinam ordinis moralis super ruinam cognitionis intellectualis, faciendo notionem moralitatis independentem a notione Dei et legis eius, et con­ struendo regulam honesti super solas immanentes animae vires sive aspirationes......................................................... 3. Quod dogmatismus moralis consummat irrepara­ bilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis, id est, asserendo nul­ lum in eis esse posse valorem obiectivum, utpote nobis pe- INDEX nitus incognoscibilem sed esse tantummodo normas vel incitamenta actionis, quatenus sic nos in agendo habere de­ beamus. ac si vera ea essent, quae per fidem nostro prae­ sentantur intellectui................................................................. Caput sextum. — De cumulo omnium errorum in systemate fidei viventis. Quod systema fidei viventis colligit in se omnes rationalismi errores hactenus exortos, et continet radicalem negationem omnium dogmatum fidei Christianae, ne uno quidem excepto Index IMPRIMI POTEST Romae, die 20 Martii 1929 P. Petrus Boetto Praepositus Provinciae Romanae Nihil obstat quominus imprimatur. Patavii - die 21 Martii 1929 Can.eus Doct. Caietanus Roncato Cens. Eccl. IMPRIMATUR Patavii - die 24 Martii 1929 Can.eus Doct. Primus Carmignoto Vic. Gen. PATAVII - TYPIS SEMINARII PONTIFICIA UNIVERSITAS GREGORIANA INSPIRATIONE SACRAE SCRIPTURAE THEOLOGICA DISQUISITIO AUCTORE LUDOVICO BILLOT S EDITIO QUARTA APUD AEDES UNIVERSITATIS GREGORIANA E MCMXXIX j ·Λ·/ .»1* t .’W * PROOEMIUM Monet nos Augustinus ne scientiam Scripturarii: accipiamus ab expositoribus earum inimicis. « Nihil est, «inquit, temeritatis plenius quam quorumque librorum «expositores deserere, qui eos se tenere ac discipulis «tradere posse profitentur, et eorum sententiam requi«rere ab his qui conditoribus illorum atque auctoribus «acerbissimum, nescio qua cogente causa, bellum indi« xerunt. Quis enim sibi unquam libros Aristotelis re« conditos et obscuros ab eius inimico exponendos pu«tavit, ut de his loquar disciplinis in quibus lector « fortasse sine sacrilegio labi potest ? » (]). Id profecto, (i) August, de utilitate credendi, n. 13. — Idem quoque monebat Tertullianus, 1. de Praescript. c. 12: < Nobis et si quaerendum esset «adhuc et semper, ubi tamen quaeri oportet? Apud haereticos ubi « omnia extranea et adversaria nostrae veritati, ad quos vetamur acce«dere? Quis servus cibaria ab extraneo, ne dicam ab inimico, domini < sui sperat? Quis miles ab infoederatis, ne dicam ab hostibus regibus, « donativum et stipendium captat, nisi plane desertor, et transfuga, et «rebellis?... Nemo inde instrui potest, unde destruitur; nemo ab eo «illuminatur, a quo contenebratur. Quaeramus ergo in nostro, et a no«stris, et de nostro; idque dumtaxat, quod salva regula fidei, potest in «quaestionem venire». L_________ 6 PROOEMIUM! etiam in profanis, absonum temerariumquc nemo pru· dens non aestimabit. At quanto magis in sacris illis Scripturis quae cum Spiritu Sancto dictante conscriptae II sint, ab humano sensu, humano iudicio, humana cogi­ tatione et factura longe longeque distant; quae altissimis undequaque refertae mysteriis, libro signato rectissime comparantur (x), et idcirco Ecclesiae catholicae ab au­ ctore earum fuerunt concreditae, ut eo spiritu interpre­ tationem accipiant, a quo et descenderunt. « Nos quidem «inopes, aiebat orans Deum Hilarius in exordio libro«rum de Trinitate (2>, ea quibus egemus precabimur, « et in scrutandis prophetarum tuorum apostolorumque < dictis studium pervicax afferemus, et omnes obseratae ■ intelligentiae aditus pulsabimus. Sed tuum est et ora« tum tribuere, et quaesitum adesse, et patere pulsatum... « Expectamus ergo ut... ad consortium vel prophetalis « vel apostolici spiritus voces, ut dicta eorum non alio « quam ipsi locuti sunt sensu apprehendamus ». Quod tamen vetat prudentia in humanis, quod ve­ tat vel maxime spiritus catholicus in divinis, id passim diebus nostris factitatum videmus. Sane vero, fuerunt ab antiquo qui sacrorum librorum auctoribus acerbis­ simum, ea quam scimus causa, bellum indixerunt. Sed duobus abhinc saeculis bellum istud a Celso, Porphyrio, Manichaeo, luliano apostata, olim inchoatum, nova at­ que incredibili violentia recruduit. Nihil intentatum re­ lictum ut authenticae illae Dei ad homines litterae men• dacii seu falsitatis convincerentur. Non apex, non iota (1) Isai. XXIX-n. (2) Hilar. I. t de Trinit. n. 37-38. * PROOEMIUM praetermissum. Non verbum, non nomen, non locutio quae in cribro criticae non fuerit excussa. Nulla item disciplina, seu physica, seu philologica, seu historica, in adiutorium demolitionis non advocata. Nulla demum opinio, nulla coniectura, nulla levitas, velut solidissima scientiae conclusio contra eloquia veritatis impudenter non allegata. Quamquam ipse semper renascens impetus ac in dies recrudescens destructionis furor, praecisione etiam lacta a babelica confusione colluctandum syste­ matum, luculenter ostendit quam firma semper arx permaneat. Nam contra deiectam et iacentem ruinam quis conaretur? aut cui in mentem unquam veniret adver­ sus fabulosas gentium cosmogonias vel quoslibet sacros earumdem libros disputare? Hic autem nostrismet oculis continuo videmus adimpletum illud Davidicum : Illumi­ nans tu mirabiliter a montibus aeternis, turbati sunt omnes insipientes corde. Ast non ita visum est quibusdam viris catholico nomine adhuc gloriantibus. Persuasum enim eis fuit, scientiam Scripturarum, sin minus ex toto, at certe magna ex parte accipiendam esse a supramemoratis earum osoribus atque inimicis. Et speciminis quidem gratia, persuasum eis fuit, recte sentire magnos illos rationalismi magistros, cum traducunt velut infantilia et puerilibus mythis similia, pleraque ea quae in initio Geneseos leguntur: Deum creasse sex diebus coelum et terram, plasmasse hominem e limo terrae, plantasse paradisum ad Orientem, et in medio eius posuisse ar­ borem scientiae boni et mali, adduxisse animalia ad Aciam ut videret quid vocaret ea. Rursus, infantilem mythum sonare Evam fabricatam e costa Adami, ser- P j -? · K ·|> ΓΪ s ’.-a /*· PROOEMIUM pentem qui cum muliere colloquitur, lehovah deambu­ lantem in paradiso ad auram post meridiem, et proto parentes induentem tunicis pelliceis. Mythus est Cain timens ne occidatur cum nondum habitaretur terra, obtinensque signum ut non interficeret eum omnis qui in­ venisset eum. Mythus connubium filiorum Dei cum filiabus hominum, unde nascuntur gigantes. Mythus di­ II et arca Xoe in qua pauci, id est, luvium octo animae salvae factae sunt. Mythus quoque confusio linguarum et divisio gentium in aedificatione turris. De posterio­ rum autem patriarcharum gestis haud absimiliter sen­ tiendum iam nunc erit, nec tam in eis quaerere oporte­ bit veram ac proprie dictam historiam, quam traditio­ II nes populares sub forma legendaria. Peregrinationes Abrahae sunt immigrationes populorum. Matrimonium Ismaelis cum muliere Aegyptia symbolum est originis mixtae Ismaelitarum, qui ex Abrahamitis et Aegyptiis ortum ducunt. Isaac filius est Abrahae pro quanto ca­ put fuit rami qui remansit in terra Chanaan, a quo postmodum sese separavit ramus novus Idumaeorum per legendam Esau-Edom significatus. Sed et alia le­ genda Esau-Iacob tibi monstrabit sub allegoria factorum personalium, vicissitudines et fata et indolem duorum populorum. Esau quippe simplex et cordatus, sed asper et rudis; lacob vero astutus, ambitiosus, et astutia sua maiorem natu supplantaturus. Qui dum exhibetur re­ vertens in terram Chanaam post fugam in Mesopota­ miam, nihil aliud cogitabis nisi legendariam quamdam memoriam novae immigrationis stirpis chaldaicae, e qua, post fusionem cum reliquiis invasionis primae, ortum habuit populus Ismaeliticus. Atque ita demum efficitur PROOEMIUM 9 ut fundamentum historicum narrationis Abraham-Iacobloseph, in nullo alio sit reponendum quam in magno quodam et lento motu populorum a septentrionalibus partibus Mesopotamiae in Arabiam, Chanaitidem, et Ae­ gyptum. Haec, inquam, omnia rationalisticae crisis pla­ cita catholicis etiam viris placere potuerunt, et pene ab eisdem pro irreformabilibus scientiae conclusionibus iam nunc circumferuntur (‘). Porro a Genesi ad reliquas Hexateuchi partes, hoc est ad Exodum, Leviticum, Numeros, Deuteronomium, et librum losue, eumdem transferunt interpretandi mo(i i Scribebat Renan, octoginta iam abhinc annis : « Ces souvenirs «particuliers de la race sémitique qui comprennent à peu près les onze « premiers chapitres de la Genèse, se divisent en deux parties bien di« stinctes. Dans la phase antédiluvienne, c’est une géographie fabu­ leuse, à laquelle il est fort difficile de trouver un sens positif; ce sont « des généalogies fictives, dont les degrés sont remplis, soit par des «noms d’anciens héros et peut-être de divinités qu’on retrouve chez «les autres peuples sémitiques, soit par des mots exprimant des idées, « et dont la signification n’ était plus aperçue. Ce sont des fragments « de souvenirs confondus, où le rêve se mêle à la réalité, à peu près «comme dans les souvenirs de la première enfance... A partir du dé« luge les traditions ont un caractère beaucoup plus réel. Les genéalo« gies se composent en général de noms de villes, de pays, de monta«gnes... Des mouvements (de la race sémitique avant son entrée dans « la terre où depuis les temps historiques nous la voyons établie), il « n’ en est qu’ un seul sur lequel nous ayons des données précises : c’ est -■celui de Térach ou Tharé, Gen. XI-ji. Ici nous entrons réellement «dans 1’ histoire .. On sent évidemment qu’on a affaire à un évènement «capital, à celai qui transporta d’Our-Kasdim en Chanaan une nom« breuse famille de tribus sémitiques... Les noms de Ragho, Sarug, Na«chor, Harran, qui figurent dans la généalogie d’Arphaxad, paraissent < représenter des villes échelonnées du Nord au Sud depuis la source «du Tigre jusqu’à l’endroit où les Térachites passèrent l’Euphrate, «et peuvent ainsi désigner les principales stations de l’émigration». Histoire générale et système comparé des langues sémitiques, (4”™® édit. 1863), 1. i, c. 2, ? i. — Cuique suum. ΙΟ PROOEMIUM dum. Autumant enim, eas inveniri in dictis libris con­ tradictiones vel indicia artificialis et systematicae com­ positionis, quae prohibent ne eisdem valor absolute hi­ storicus attribuatur. Plagae aegyptiacae, transitus maris rubri, pluvia coturnicum et manna de coelo, non viden­ tur posse esse nuda et simplex real i tatis descriptio, sed omnia potius sonant phaenomena naturalia solito inten­ siora. quae in suos fines direxit divina Providentia, quae­ que postmodum imaginatio popularis, longe a locis et eventibus, liberaliter ornavit adiunctis miris et poeticis. Eiusdem quoque popularis imaginationis procreatio erit sol stans ad imperium losue. Item, pro narratione vere historica recipi non debebit occupatio terrae promissae. Obstant enim irreductibiles antilogiae cum aliis narra­ tionibus biblicis eiusdem facti, dum in Hexateucho exhi­ betur losue cum omni Israel subiugans integram re­ gionem Chanaan, alibi vero exhibentur singulae tribus per longum temporis decursum separatim decertantes, ad consummandum id quod sub losue vix ac ne vix quidem fuerat principiatum. Et ideo, etsi non oporteat abire in placita eorum criticorum qui librum losue vo­ lunt omni prorsus historico fundamento esse destitutum, aequum saltem atque necessarium erit agnoscere ibi historicen sui generis, id est historiam idealizatam. Et quoniam appetitus crescit eundo, absit sane ut ab eadem exegesis ratione aliae quaelibet partes tam veteris quam novi testamenti, tam evangelicae quam apostolicae scripturae, excipiantur. Appellabunt ergo docti viri ad litterarium quod vocant vestimentum, ad citationes implicitas, ad compilationes documentorum diversi valoris diversaeque auctoritatis, quorum auctores PROOEMIUM ΓI sacri sese non sponsores, sed puros relatores faciunt. Atque inde fundamentum sument, ut inerrantiam bibliorum simul cum erroribus seu historicis seu scientificis in eisdem contentis compossibilem asseverantes, ad se­ quentes demum conclusiones veniant: Conclusio prima: Veram quidem esse in suis lineis generalibus biblicam narrationem, sed nihil impedire quin historia praesertim primitiva, narrata fuerit, sicut fert indoles eius, sub veste illa plus minusve legendaria quam acceperat in tradi­ tione populari. Imo vero, id de facto ita contigisse, omnia criticae dictamina apprime nunc persuadere. Conclusio secunda: Veraces sane in omnibus ipsos auctores sacros necessario esse agnoscendos, quanquam nihil prohibeat quominus secundum conventiones litterarias per quas pro temporum diversitate regebatur historiographia, maxime apud Orientales, retulerint facta et circumstan­ tias iuxta solam auctoritatem documentorum quae in ma­ nus eorum devenerant, minime caeteroquin solliciti an documenta ista veritati obiectivae plene responderent, vel secus. Conclusio tertia: Nullum quoque fore incon­ veniens si dicamus eosdem auctores sacros ex proprio etiam marte expressisse sub fictione factorum historico­ rum veritates religiosas vel morales, ad eas melius in­ culcandas, et identidem accommodasse circumstantias realium eventuum eo artificiali modo, qui intento eorum scopo magis congruebat. Conclusio quarta: Pertinere ergo tum ad Criticam tum ad Ecclesiam, discerniculum nuclei vere historici a formis imaginariis quibus nucleus ille tegitur. Ad Criticam quidem ope examinis scientific!. Ad Ecclesiam vero, iudicio authentico et infallibili, ubi- 12 *·ΐ ί r..·■,·; < •-Ϊ..· · -. •TJ · < · · PROOEMIUM cumque de iis agitur quae cum fide et moribus neces­ sariam habent connexionem C1). Caeterum non < diffitentur conclusiones istas esse novas. Orthodoxas tamen eas esse volunt, quia earum novitas non consistit in aliqua conceptione peregrina de inspiratione et effectibus eius, sed solum in notione ac­ curatiori legum quae antiquis praesertim temporibus regebant varia genera litteraria ab hagiographis usur­ pata pro singulorum fine et ingenio, cum nulla sit forma libri apud homines recepta, quam respuat inspiratio Spi­ ritus Sancti. Unde manent immota principia dogmatica hactenus in doctrina catholica admissa, et solae appli­ cationes, praelucente profundiori studio in campo critico et litterario, plus minusve modificatae inveniuntur. Atqui in hoc praecise stat progressus theologiae. Aliunde vero non est cur scandalum quispiam accipiat ex hoc quod intelligentia Scripturarum futura sit in posterum apud nos adeo diversa ab ea quam habebant Sancti Patres. Xam etsi verissimum sit quod nos comparamur ad eos sicut nani ad gigantes, adhuc tamen nihil omnino mirum si nanus stans supra humeros gigantis, et longius prospiciat quam ipse gigas, et in altiori contemplationis specula dicatur constitutus (2). (1) Huc venit comparatio quae ab uno e novellae scholae scripto­ ribus alio dirigebatur: «Comme un fruit avarié qu’il faut peler pour «arriver jusqu’au noyau incorruptible. Et Harnack enlève la pelure avec « tant de persévérance, qu’on peut se demander s’il restera quelque * chose à la fin >. (2) « Dicebat Bernardus Carnotensis nos esse quasi nanos gigan« tium humeris insidentes, ut possimus plura eis et remotiora videre, « non utique proprii visus acumine, aut eminentia corporis, sed quia • in altum subvehimur et extollimur magnitudine gigantea». loannes Saresberiensis, Metalogicus 1. 3, c. 4. PROOEMIUM B His tamen non obstantibus, vereor plane ne Augu­ stinus, si forte garrientem audiret nanum qui supra eius humeros esse supponitur, lassae tandem patientiae si­ gnum ederet haud aequivocum. Vereor, inquam, ne sur­ sum attollens caput, in eamdem prorumperet exclama­ tionem qua olim lulianum interpellabat: Mira sunt quae dicitis, nova sunt quae dicitis, falsa sunt quae dicitis i1). Certe, quod sint mira, res ipsa clamat. Quod nova, ip­ sorum auctorum confessio est. Unum ergo superest vi­ dendum, utrum similiter et falsa. Et ad hoc dirigitur praesens disquisitio, in qua dicetur primo de inspiratione Scripturae sacrae, deinde vero de his quae ad inspira­ tionem consequuntur. (1) August. 1. 3 contra lulianum Pelagianum, c. 3. PARS PRIMA DE INSPIRATIONE SCRIPTURAE SACRAE Quosdam esse libros sacros ac divinos, quorum sit su­ prema atque irrefragabilis auctoritas, semper a ludaeis pariter et Christianis creditum est. ludaeorum fidem at­ testatur losephus 1. 1 contra Appionem n. 8, his verbis : " Apud nos nequaquam innumerabilis est librorum multi' tu do dissidentium et inter se pugnantium , sed duo dun« taxat et viginti libri sunt, totius temporis descriptionem « continentes, qui merito creduntur divini ». Et post pauca : « Re ipsa manifestum est, quanta nos veneratione libros « nostros prosequamur. Cum enim tot iam saecula effluxe­ rint, nemo nec adiicere quidquam, nec ab eis demere aut « mutare ausus est. Sed omnibus ludaeis statim a prima « nativitate congenitum est, ut haec scripta credant Dei dogmata, « et eis inhaereant, ac pro eis si opus sit, libenter mortem « subeant ». Hanc porro ludaici populi fidem sua auctoritate apertissime confirmat Christus in Evangelio, passim appellans ad ludaeorum libros sicut ad scripturas quae sunt in culmine auctoritatis, quae solvi omnino non possunt (x), quae infallibiliter debent impleri (2), a quibus habebat ipsemet, non tanquam ab homine, sed a Deo testimonium (3). Apostoli (1) Matth. V-17. (2) Matth. XXVI 54· (3) Ioan, V-39. [· •j. ^Si 16 PARS PRIMA quoque in suis scriptis libros eosdem eodem plane modo, ipso usu et crebra citatione commendant : Scriptum est, dicit Scriptura, dictum est per prophetam , et eo ipso inde­ clinabilis adducitur auctoritas. Denique : Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, inquit Paulus 2 Tim. III-16. Et Petrus in secunda epistola, I-20 : Omnis pro­ phetia Scripturae propria interpretatione non fit. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Nunc autem libris illis quos ludaei venerabantur ut sacros, plures alios, praesertim de N. T., in aequali auctori­ tatis gradu esse reponendos, non est aliquatenus ambigen­ dum. Certe Petrus ubi supra, III-16, epistolas Pauli cum caeteris Scripturis connumerat dicens : Sicut et charissimus frater noster Paulus scripsit vobis, sicut et in omnibus epi­ stolis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant sicut et caeteras Scripturas. Sed quod caput est, non solum de epistolis Pauli, verum etiam de evangeliis, de Actibus, de septem canonicis, et de Apocalypsi loannis, universalis et constans et authentica Ecclesiae traditio certiores nos facit. Quos omnes libros, tanquam totidem sacerdotales tubas ad quarum clangorem muri lericho, id est robur et munimenta genti­ litatis corruerunt, et evertuntur usque nunc altitudines saeculares, una recensione unoque catalogo elegantissime colligebat Origenes : « Firmitas namque et munimenta quibus «velut muris mundus iste nitebatur, idolorum cultus erat, « divinationum fallacia arte daemonum ministrata, augurum « atque aruspicum magorumque commenta, quibus omnibus «velut muris validissimis ambiebatur hic mundus. Insuper « etiam diversis philosophorum dogmatibus et eminentissimis « assertionibus ac disputationibus, velut proceris quibusdam « et robustis turribus firmabatur. Veniens vero Dominus « noster I. C., cuius ille prior filius Nave designabat adventum. «mittit sacerdotes apostolos suos portantes tubas ductiles, «praedicationis magnificam caelestemque doctrinam. Sacer- DE INSPIRATIONE SCRIPTURAE SACRAE 17 5 I Λ «dotali tuba primus in evangelio suo Matthaeus increpuit. « Marcus quoque, Lucas et loannes suis singulis tubis sacer« dotalibus cecinerunt. Petius etiam duabus epistolarum sua« rum personat tubis. lacobus quoque et ludas. Addit nihilo« minus adhuc et loannes tuba canere per epistolas suas et « Apocalypsim, et Lucas apostolorum gesta describens. No« vissime autem veniens (Paulus), in quatuordecim episto« larum suarum fulminans tubis, muros lericho, et omnes « idololatriae machinas, et philosophorum dogmata usque « ad fundamenta deiecit » i1). Caeterum, propositum intentionis in praesenti non est de sacrarum scripturarum exsistentia, aut de earum canone, aut de modo quo perficitur utriusque rei demonstratio, mul­ toque minus de deuterocanonicis V. T., vel de iis N. T. libris de quibus subortum est aliquando dubium, quamlibet instituere demonstrationem. Haec enim alibi examinata, discussa, et comprobata supponuntur. Supponuntur quoque demonstrati loci theologici omnes, tum in se, tum in har­ monica habitudine qua inter se constant. Supponuntur in summa, et quidem de integro, conclusiones theologiae quam fundamentalem vocant, ac per hoc fontes, regulae, et prae­ sidia universa quae theologicae disciplinae sunt propria, lisque sic praeacceptis ac praestabilitis tanquam principiis totius disputationis, iam quaeritur qua praecisa ratione libri in canone Tridentino recensiti pro sacris et divinis habendi sint, et quatenus ratione inspirationis per quam Deus exstitit horum librorum auctor : quaenam sit prae­ dictae inspirationis notio, natura, quidditas et modus. In quo quidem, ut ordine debito procedamus, incipiendum est a notione inspirationis secundum quod elucet in authenticis Ecclesiae documentis, et ad huius rei investigationem sequens praemittitur capitulum. (i) Origen. Hom. 7 in losue, 1. Bn LOT - De inspiratione Sacrae Scripturae f. CAPITULUM PRIMUM UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR Credo... in Spiritum Sanctum... qui locutus est per prophetas. In hac notione declaranda regulam processus accipimus ex definitione Vaticana, Const. Dei Films, cap. 2, et a gene­ ralioribus ad magis determinata gradatim descendentes, sequentes statuimus propositiones, e § I. Quod libri Scripturae omnes et singuli pro sacris et canonicis habendi sunt, non ratione acceptae ab infallibili Ecclesiae magisterio approbationis, nec etiam ratione solius materiae seu veritatis revelatae sine erroris ad­ mixtione in eisdem contentae, sed omnino ratione originis, in quantum Spiritu Sancto inspirante conscripti, habent auctorem Deum. t I. - lacobus Bonfrerius in suis praeloquiis in Scriptu­ ram Sacram, tres recensuerat modos quibus potest concipi Spiritum Sanctum sese cum sacris scriptoribus habere : antecedenter scilicet, concomitanter, et consequenter. De ultimo autem ex his tribus modis sic statuerat ipse : « Con« sequenter se habere posset Spiritus Sanctus, si quid humano « spiritu absque Spiritus Sancti ope, directione, assistentia, «a quopiam scriptore esset conscriptum, postea tamen " Spiritus Sanctus testaretur omnia quae in eo scripta essent, « vera esse. Certum enim est, tunc totum hoc scriptum lore ( UBI DOGMATIC A INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR J9 Dei verbum, et eamdem infallibilem veritatem habiturum, «quam habent caetera quae inspiratione vel directione eiusdem .. Spirtus Sancti conscripta essent. Quemadmodum tam est regis verbum, et paris auctoritatis, cum quis a secretis vel « notarius proprio marte mandatum aliquod regium vel instrumentum publicum concipit, quod postea rex lectum probat, et sigillo suo impresso munit, cum eo quod rex « ipse concipit, scribit, dictat. Hoc tertio modo etsi non « existimem Spiritum Sanctum aliquando usum in iis quos « habemus sacrae scripturae libris, absolute tamen nihil «vetat uti, vel etiam aliquando usum,forte in iis libris non- nullis ac scriptis quos supra diximus fuisse scripturam « sacram, et postea tamen intercidisse» (1). Hucusque Bon­ frerius, qui solum considerans quid sufficere posset ad rationem scripturae sacrae in abstracto, opinatur quidem modum mox descriptum esse admissibilem, sed simul consi­ derans quod in eo nequaquam verificarentur ea quae de Scripturis nostris docet nos revelatio, protestatur etiam se nulli Bibliorum nostrorum libro hanc suam theoriam velle Λ applicari. Ratio est quia in hac opinione sua simplicem exhibet hypothesim quae aut numquam habuit locum, aut si forte habuit, nonnisi in scriptura iam nunc deperdita, eaque non eiusdem rationis cum illis scripturis sacris quae de facto per apostolorum manus Ecclesiae sunt traditae. At recentiores quidam ante Concilium Vaticanum hanc ipsam hypothesim in thesim vertere voluerunt, diminuendo adhuc de conditionibus a Bonfrerio appositis, et loco attestationis Spiritus Sancti substituendo simplicem approbationem ec­ clesiastici magisterii per insertionem in canone. Dixerunt itaque, plures seu libros seu librorum textus, maxime histo-' ricos, reipsa exstare in Bibliis nostris, qui humana tantum industria conscripti, postmodum auctoritate et approbatione Ecclesiae inter sacros et canonicos fuerunt accensiti. Hunc porro errorem reprobavit Vaticana Synodus docens : « Eos (i) Bonfrerius, Praeloq. c. 8, Sect. rl 20 ι:1 : PARS PRIMA - CAP. I «vero (libros) Ecclesia pro sacris et canonicis habet, non «ideo quod sola humana industria concinnati, sua deinde « auctoritate sint approbati ». Et re quidem vera, vel primo intuitu apparet opinionis falsitas, et absoluta eius oppositio ad regulam revelationis Certe in 2 Tim. III-16 dicitur: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum. Nec refert an ponatur ibi vox θεόπνευστος, divinitus inspirata, per modum praedicati vel per modum adiectivi, quia si per modum praedicati, sensus erit quod omnis scriptura est divinitus inspirata et ad do­ cendum utilis ; si autem per modum adiectivi, quod omnis scriptura est utilis, utpote divinitus inspirata. Et utroque modo inspiratio ad cmnem scripturam extenditur, ita ut in stylo Pauli idem plane sit γραφή θεόπνευστος, ac τά ιερά γράμματα, seu sacrae litterae de quibus locutus fuerat in versiculo immediate praecedenti. Propterea etiam, pro synonymis semper habita sunt in Ecclesiae doctrina, scriptura sacra, scriptura canonica, scriptura divinitus inspirata, nec in re adeo nota opus est diutius insistere. Nunc vero, quidquid de inspiratione sentias, id saltem omnino evidenter elucebit : inspirationis nempe nomine significari actionem Dei in hagiographum per quam movetur ille ad scribendum. Unde statim efficitur, librum inspiratum nonnisi eum esse, qui sub speciali Dei motione et influxu scriptus sit. Sed in libro sola humana industria concinnato, quantumcumque superveniat Eccle­ siae approbatio, imo vero, quantumvis accedere supponatur ipsius Dei revelatio in attestationem veritatis omnium et singularum sententiarum, nihil tale habetur, ut in terminis perspicuum est. Ergo, praescindendo etiam ab aliis quam plurimis rationibus quae brevitatis gratia hic omittuntur, certissime concludendum est, nullum exsistere Scripturae li­ brum qui pro sacro et canonico habendus sit, ratione acceptae ab infallibili Ecclesiae magisterio approbationis (1), imo nec(i) (i) Propositio Ecclesiae certiores nos reddit de canonicitate libro­ rum, ac per hoc, de propria canonicitatis ratione, sed non facit eam. UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR e I ’ ! ( 21 ratione consequentis testificationis Spiritus Sancti de rerum in eo scriptarum veritate. Bene itaque Bonfrerius tutos esse volebat ab omni ap­ plicatione tertii illius modi a se excogitati, omnes et singulos libros Scripturae sacrae quae nunc est. Videbat enim eos omnes diserte revelari ut inspiratos, et nullum inspirationi remanere locum in modo praedicto. Unde apud ipsum nus­ quam occurrit inepta illa locutio «inspiratio subsequent», qua utuntur auctores mox refutati, (et dico ineptam, quia imaginari inspirationem quae scripto iam libro posterior sit, nihil aliud est quam contradictoria iungere simul). Sed quod rectissime iudicabat satis non esse ad rationem scri­ pturae inspiratae, sufficiens nihilominus reputabat ad com­ munissimam rationem scripturae sacrae, id est scripturae quae esset verbum Dei. In quo quidem minime sequendus videtur Bonfrerius, quoniam ibi later quaedam aequivocatio, quam statim ad claritatem totius disputationis oportet removere. Duplici enim sensu dici potest scriptura aliqua verbum Dei : sensu solum obiectivo, et sensu formali. Sensu, inquam, obiectivo, quatenus scriptura illa solum exprimeret et re­ ferret id quod alias est dictum seu revelatum a Deo. Qua quidem ratione verbum Dei sunt symbola fidei, vel divinae traditionis monumenta ; et ideo, cum ex eis proferimus testi­ monia, dicimur argumentum sumere ex verbo Dei tradito. Sensu vero formali, quatenus obiectum seu sententia seu veritas quam scriptura illa exprimit, non modo res esset a Deo revelata seu dicta, verum etiam esset ab eo dicta per scripturam illammet per quam exprimitur : quod sane ne­ quaquam esse potest nisi a Deo sit ipsa scriptura significans, et non sola sententia per scripturam significata. Haec est distinctio vere fundamentalis in praesenti materia, eaque prae oculis necessario habenda, nisi velimus ad arbitrarios detorquere sensus hoc nomen scripturae sacrae. Cerro enim certius pro scriptura sacra nusquam habita sunt scripta symbola fidei vel monumenta traditionis, praecise propter r *1 21 * fl I PARS PRIMA - CAP. I defectum alterius conditionis mox assignatae, idque recte admodum et rationabiliter. Aliud quippe est quod sacra sit doctrina, sacra sententia, sacra historia quae in scripto est contenta, aliud vero quod sacrum sit, id est a Deo descen­ dens, scriptum ipsum in quo continetur. Nunc autem si quis bene consideret, facile perspiciet quod consequens illa Spi­ ritus Sancti testificatio de veritate sententiarum contentarum in aliquo libro sola humana industria concinnato, id tan­ tum efficeret : ut nimirum res quae ab homine scriptae et dictae prius fuissent, essent iam dictae etiam a Spiritu Santo et idcirco fide divina credibiles et credendae. Proinde prae­ fatus liber aliquo iam modo dici forsitan posset effectum verbum Dei sensu obiectivo, at certe non sensu formali, prout oporteret ad rationem scripturae sacrae. Plane enim evidens est quod simplex consequens Dei attestatio ne­ quaquam valeret efficere ut veritates enuntiatae in libro illo, attestatae iam forent et dictae a Spiritu Sancto per eam ipsam scripturam quam marte proprio supponitur homo edidisse. Aliter autem esset judicandum si loco purae et simplicis attestationis de veritate sententiarum quam in medium ad­ ducit Bonfrerius, supponeres inspirationem Spiritus Sancti ad hoc, ut nomine suo, suaque auctoritate, idem ille liber denuo ederetur. Quo solo in casu vera adesset paritas cum schemate legis vel bullae, quod prius a jurisconsulto vel theo­ logo elaboratum, postea publicatur a legislatore vel ponti­ fice, fitque verbum .eius tam vere et tam proprie ac si ipse concepisset, ipse scripsisset, ipse dictasset. Verumtamen etiam atque etiam animadvertes quod in allato exemplo, textus legis seu bullae non est verbum principis ratione primae scri­ ptionis, sed secundae, quae tunc aequivalenter habetur, cum princeps subscribit, et ipsum textum facit suum. Idem enim per eiusmodi subscriptionem agitur, ac si assumptum schema verbaliter dictaretur a principe, et sic ab eo dictatum pro­ diret in publicum. Vere ergo reperitur ibi aequivalens scriptio secunda, quae sola in causa est cur scriptura edicti sit sensu etiam formali verbum legislatoris vel Papae. At simile quid ·.· UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO l DECLARATUR 23 imaginari de Spiritu Sancto, pene ludicra res esse videtur. In omni autem modo, iam versaremur extra praesentem hypothesim quae ponit solum consequentem testificationem Dei, quaeque idcircio, non tantum ad rationem scripturae inspiratae, ut ipse Bonirerius concedebat, v.erum etiam ad qualemcumque rationem scripturae sacrae plane insufficiens esse ostenditur. Haec igitur dicta sint de primo errore a Vaticana Synodo reprobato, necnon et de opinione Bonfrerii quae huic er­ rori occasionem dedit. Sequitur iam error alter ex eiusdem Bonfrerii doctrina pariter occasionatus. II. - Hic error iam non ex approbatione Ecclesiae repetit id quo formaliter libri nostri pro sacris et canonicis sunt habendi, sed ex horum librorum argumento seu materia, videlicet ex hoc dumtaxat, quod revelationem sine errore contineant (x). Dixerat Bonfrerius explicans modum quo iam non consequenter, sed concomitanter Spiritus Sanctus ad hagiographos se habere potest : « Concomitanter sese habet Spi« ritus Sanctus, cum non ad modum dictantis et spirantis <1 se habet, sed ad eum modum quo quis alterum scribentem « oculo dirigeret ne in re quapiam erraret. Hoc enim modo « potest Spiritus Sanctus scriptorem hagiographum dirigere, « ut in nullo eum errare fallive permittat. Cum enim prae« sciat quid ille scripturus sit, ita ei adstat ut sicubi videret «eum erraturum, inspiratione sua illi esset adfuturus. Hic « modus videtur a Spiritu Sancto servatus in historiis, dictis « aliorum factisque referendis, quae vel visu cognita, vel « auditu ab hominibus fide dignis accepta fuerant. Ita evan« gelia, ita acta apostolorum, ita caeteri libri historici a pro« phetis aliisve conscripti ». Haec iterum Bonfrerius, Praeloq. in Script, c. 8, sect. 3, ubi non iam sicut prius, hypotheticum et mere possibilem modum intendit proponere, sed modum de facto usurpatum quoad plures nostri canonis libros. Quani i ) Vatic, Const, Dei Filius, cap. c * ·**· . “··* *- Kt jr k ---------- PARS PRIMA - CAP. I quam nondum plene eius mens eluceat. Completur enim ex iis quae addit, sect. 6 : « Notanda, inquit, in hoc secundo modo duo. Unum, licet in hoc modo non se habeat antece« denter divina inspiratio qua singula demonstrentur et in­ spirentur, non deesse tamen scriptori initio inspirationem « quamdam generalem scribendi talem historiam, vel pulchras ' gnomas ad vitam moresque bene componendos, vel quid . aliud.... Alterum est, licet in hoc secundo modo Spiritus « Sanctus hominem sibi relinquat, subinde tamen inspirationem « aliquam accedere, ut si quid visorum auditorumque scriptor « esset oblitus, vel si qua in re esset scriptor erraturus nisi « a Spiritu Sancto doceretur, etc. ». Ubi vides, aliqualiter adhuc salvari positivum Spiritus Sancti influxum in hagiographum ; cuius influxus ratione scriptura seu liber aliqua adhuc pacto ad Spiritum Sanctum referretur auctorem. Propterea, in sententia Bonfrerii (aliunde minime recipienda, ut in sequentibus apparebit), non ideo dumtaxat liber aliquis pro sacro et canonico haberi debebit, quod revelationem sine errore contineat. Sed rursus, theologi quidam ante Vaticanum, opinionem Bonfrerii amplexi sunt, exspoliando illam ab omni addito quo adhuc positiva Spiritus Sancti suggestio quadantenus retineretur. Posuerunt enim nudam assistentiam in negativo consistentem (x), et ita quidem ut ratio canonicitatis librorum Scripturae nullo iam modo ex parte auctoris repeti posset. Reliquum igitur fuit ut ex parte solius materiae seu veritatis revelatae sine admixtione erroris in eis contentae quaereretur, et hic est secundus error a Va­ ticano confixus ubi supra. (i) Ita loannes lahn, Introd, ad V. T., apud Franzelin de divin. Script. Thés. 4: «Divinam assistentiam ad praecavendos errores «appellamus suggestionem seu inspirationem, quae appellatio usu « loquendi consecrata est, quamvis non valde apta sit. Exprimit enim «aliquid positivum, cum tamen notio ei subiecta sit negativa. In hoc « ipso quippe haec divina praemunitio ab erroribus differt a revela­ tione, quod scriptori nullas novas cognitiones suppeditat, sed tanu tummodo impedit iramixtionem errorum in iis quae iam novit etc. », UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECL.XRATUR 25 Porro ad huius erroris confutationem eadem fere ar­ gumenta valent, quae pro refutatione praecedentis. - Et primo quidem, quidquid commune esse potest scripturae inspiratae et non inspiratae, nequaquam exhibet propriam rationem propter quam scripturae nostrae pro sacris et ca­ nonicis habendae sunt. Ipsa enim inspiratio in causa est cur sacrae dicantur et sint, iuxta doctrinam Pauli, in qua idem sunt sacrae litterae et scriptura divinitus inspirata, ut supra notatum est. Atqui in scriptura etiam non inspirata con­ tineri potest revelatio sine errore, ut apparet in symbolis fidei et definitionibus pontificum vel conciliorum. Et ratio facile constat, quia ad hoc quod liber aliquis revelationem sine errore contineat, non est necessarius positivus ille Spiritus Sancti afflatus qui omnino de ratione inspirationis est, sicut satis superque indicat vel ipsum inspirationis nomen, et confirmat etiam Petrus in secunda epistola, I-2I, dicens : Spiritu Sancto inspirati, (υπό Πνεύματος άγιου φερόμενοι, moti, acti), locuti sunt sancti Dei homines. - Praeterea, ex hoc quod liber aliquis contineat revelationem sine errore, sequitur ad summum quod sit verbum Dei sensu obiectivo, iuxta supe­ rius praemissa. Hoc autem non satis est ad scripturam sa­ cram, quae est verbum Dei sensu etiam formali. - Denique clausus est canon Scripturarum simul cum deposite fidei catholicae, ut fert constans et perpetuus Ecclesiae sensus. Sed in dies augeretur aut augeri posset, si ratio constituens scripturam in esse scripturae sacrae, ea esset quae nunc assignatur. Omnibus itaque modis reiicienda erronea opinio (*). (1) In hac eadem opinione alius error omnino latere videtur. Auctores enim illi aperte supponunt quod non erant aliunde a Deo revelatae omnes et singulae veritates in libris sacris consignatae. Et assistentia quam hagiographis tribuunt, ad hoc tandem dirigeba­ tur, ut sine errore omnia scriberent, sive quae divinitus revelata ac­ ceperant, sive quae de visu vel de auditu vel per documenta histo­ rica, humana scientia cognoscebant. Atqui simplex assistentia non id praestat, ut eo ipso fiant a Deo dicta vel testificata, ea quae dicit vel scribit homo cui assistit Deus. Sequeretur ergo, multas esse veri- 26 =· A I 4 I PARS PRIMA - CAP. I Nunc igitur, si neque ex superveniente approbatione, neque ex materia contenta repeti potest ratio canonicitatis librorum Scripturae, nihil aliud restat nisi ut repetatur ex eorum scriptione, pro quanto scilicet libri illi scripti a Deo sunt, ac per hoc, Deum habent auctorem. Et in hoc est veritas quae a Vaticana Synodo definita, ex fontibus revelationis accurate diligenterque iam est demonstranda. III. - Primum porro argumentum sumitur e Scriptura ipsa, quae utique si de seipsa testimonium ponit, nonnisi veridicum perhibet testimonium, de Dei revelatione de­ scendens. Scriptura autem seipsam testatur divinitus inspi­ ratam, idque profecto, secundum quod scripta est, Spiritu Sancto inspirante. - Quo posito, sic: Libri conscripti Spiritu Sancto inspirante, a Deo sunt tanquam a causa efficiente principali, ab hominibus vero nonnisi ut ab instrumentis. Sed liber qui a Deo est ut a principali causa, et ab homine nonnisi ut ab instrunemto, est liber qui Deum habet aucto­ rem. Ergo libri Scripturae inspirante Spiritu Sancto conscripti, habent auctorem Deum, et ut tales pro sacris et canonicis sunt habendi. In hoc syllogismo minor est per se nota, quia in omni genere operum, effectus tribui debet causae principali quae per instrumentum agit. Ideoque, statim ac Deus causa prin­ cipalis scriptionis librorum asseritur, implicita quoque as­ sertio est, quod proprius eorumdem auctor haberi debeat. Sola ergo remanet declaranda maior : idem nimirum esse, librum conscriptum Spiritu Sancto inspirante, et librum qui ab homine non sit nisi tanquam a Spiritus Sancti instrutates (puta historicas) in sacris Scripturis contentas, quae non es­ sent fide divina credibiles et credendae. Et tamen catholica doctrina docet, omnia Scripturarum asserta esse divinae fidei obiectum, quia a Deo revelata: sumendo nunc revelationem secundum quod apud theologos revelatum dicitur quidquid a Deo dictum seu attestatum est, sive de iis rebus quae humanae rationi sunt imperviae, sive de illis etiam quae aliunde in sphaera naturalium nostrarum cognitio­ num continentur. UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 27 Declaratur autem primo, quia inspiratio apud mento. Paulum, est apud Petrum ubi supra, motio sub qua locuti sunt sancti Dei homines, et ex qua explicatur quomodo prophetia sive Scriptura voluntate humana allata non fuit, nec est ab humano sensu descendens, sed altius repetit ori­ ginis principium, quod est Spiritus Sanctus. - Declaratur deinde secundo, quia ipsum per se inspirationis nomen semper importat suggestionem quam quis accipit ab alio. Proinde inspiratio divina est suggestio a Deo, et inspiratio divina ter­ minata ad scripturam, est motio qua quis divinitus movetur ad scribendum ea quae sibi a Deo suggeruntur. Tn huiusmodi autem scriptione, habes profecto hominem in ratione instru­ menti, et Deum in ratione causae principalis. Accedunt alia plurima Bibliorum testimonia, quibus exhibetur Deus utens hominibus inspiratis tanquam organis seu instrumentis scriptionis. Velut cum dicitur Spiritus Sanctus locutus in Scripturis per prophetas, in prophetis, per os prophetarum i1). Vel cum ordine inverso dicitur homo enuntiasse textus scriptos in Spiritu Sancto (123*). Vel cum abso­ lute ponitur Scriptura pro ipso Deo loquente (8). Quae omnia egregie exponit Card. Franzelin de div. Script. Thes. 2. Aliud quoque argumentum est ex universali SS. Patrum I (1) Act. I-16: Oportet impleri Scripturam quam praedixit Spi­ ritus Sanctus per os David. Ibid. IV-25: Domine, qui Spiritu Sancto per os David pueri tui dixisti : Quare fremuerunt gentes, etc. Rom. I-2: Deus evangelium ante promiserat per prophetas suos in Scripturis Satietis. Heb. 1-6: Cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit : et adorent eum omnes angeli Dei. Heb. ΙΠ-7: Sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem eius audieritis, etc. Heb. IV-4: Dixit (Deus) in quodam loco de die septima sic : Et requievit Deus die septima ob omnibus operibus suis. (2) Matth. XX-43 : Quomodo David in Spiritu vocat eum Domi­ num dicens : Dixit Dominus Dno meo. Quid sit autem dicere in Spi­ ritu Sancto, explicat ipse David 2 Reg. XXIII-2: Spiritus Dni, inquit, locutus est per me, et sermo eius per linguam meam. (3) Galat. III-8: Providens Scriptura... praenuntiavit Abrahae, quia benedicentur in te omnes gentes. -r J ··*’. ·· · . *· <7 >4. 28 PARS PRIMA - CAP. I consensu. Dicunt enim, Scripturas esse conscriptas per Spiritum Sanctum, vel per operationem Spiritus Sancti (*), esse litteras Dei ad homines missas (a), Scripturas esse a Deo dictas (3), rssd a Deo, vel operatione Dei datas et conditas (4), homines in iis scribendis fuisse instrumenta sub operatione divini Spi­ ritus (5). Hinc in specialibus documentis authenticis fidei Ecclesiae, explicite dicitur Deus profitendus auctor librorum utriusque Testamenti : « In professione fidei episcopis ordinandis prae­ scripta, quae ab eis adhuc nunc editur ; in professione fidei a Leone IX missa ad Petrum Antiochenum ; in symbolo • Graecis proposito in Concilio Lugdunensi II, haec fides enuntiatur : Credo etiam novi et veteris Testamenti, Legis et Prophetarum et Apostolorum unum esse auctorem Deum et Dominum omnipotentem. Adhuc expressius in Concilio Florentino, decreto pro Tacobitis idem declaratur: Sacro■·· sancta Romana Ecclesia unum atque eumdem Deum veteris « et novi Testamenti, hoc est, Legis et Prophetaram atque Evan• gelii profitetur auctorem, quoniam eodem Spiritu Sancto • inspirante utriusque Testamenti sancti locuti sunt, quorum « libros suscipit et veneratur, qui titulis sequentibus conti­ gnentur. Hic igitur dicitur Deus auctor Legis, Prophetarum, ·■ et Evangelii, quatenus conscriptores omnium librorum ·■ sacrae Scripturae locuti sunt, scribendo nempe ipsos libros, « Spiritu Sancto inspirante. Proinde talis est inspiratio ad C 9 ·Λ · a r*> (1) Origen, contra Celsum, 1. 5, n. 60. — Theoph. Antioch, ad Antolyc. c. 2, n. 9. — Athanas. Praef. in Psalm, n. 2-10. — Hieron. in Mich. I. 2, c. 7, vers. 5-7. — August. 1. 18 de civit, c. 41, n. 1. — Chrysost. Hom. 21 in Genes, n. 1. (2) Chrysost. Hom. 2 in Genes, n. 2. — August. Serm. 2 in Psalm. 90, n. i. — Greg. Magn. 1. 4 epist. 31. (3) Clem. Rom. epist. 1 ad Cor. c. 45. — Iren. 1. 2 c. haeres, c. 28, n. 2. — Cyrill. Hieros. Catech. 16, n. 2. — Basil. Hom. 9 in Hex. n. 1. (4) Clem. Alex. Strom. 1. 2. (5) lustin., Cohort, ad Gent. n. 8. — Athenag., Legat, n. 9. — Ambros., epist. 8, n. 1. — Cassiod., Instit. c. *3· — Greg. Magn. Mor., Praef. c. 1. 2<) UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR «scribendum, ut Deus sit auctor librorum. Porro ipsum «Concilium Tridentinum in Sessione IV, hoc decretum «Synodi Florentiae prae oculis habuit. Eodem igitur sensu « intelligi debent verba Tridentini : omnes libros tam veteris « quam novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit aiictor...., « suscipit et veneratur » i1). Novissime tandem Vaticanum hanc perpetuam Ecclesiae fidem decreto suo iterum iterumque sanxit, proscriptis simul grassantibus pro tempore erroribus qui eidem adversabantur. Sed quoniam de praeciso sensu formulae : Deus auctor librorum utriusque testamenti, quidam adhuc dubitare videntur, ideo statim, ad huius dubii elucidationem, equentem statuimus propositionem. Quod Deus est auctor librorum novi et veteris Testamenti non sensu abusivo, quatenus solum inspiravit hagiographis consilium scribendi, suppeditavit generale libri argumentum, et dum scriberent, adstitit ne errarent; sed sensu proprio, quatenus libros ipsos cum omnibus suis partibus, scriptoribus sacris quibus tanquam instrumentis utebatur, suggerendo dictavit. Unde sequitur, omnia et singula in originalibus Scripturae libris contenta, prout et ea ratione qua in eisdem libris lectori proposita iacent, vere esse a Deo ut directum ad nos scriptum verbum Dei. I. - Sententia hic confutanda, est ipsa sententia Bonfrerii superius secundo loco adducta. Quae etsi, ut iacet, nequaquam dici possit in Vaticana Synodo directe reprobata, adhuc tamen facile destruitur argumento deducto ex definitione Concilii. Haec enim definitio, sensui et litterae praecedentium decretorum fidei ad amussim inhaerens, proponit integros Scripturae libros cum omnibus suis partibus, tanquam sacros(i) (i) Documenta Synodalia Concilii Vaticani, Collect. Lacens. Ύοπι. y, col. 522. • · ΓΛ —-— - & ΐΛν V.V. 30 λ r-7 PARS PRIMA - CAP. I et canonicos. Sacros vero et canonicos eos declarat quatenus Deum habent auctorem. Sequitur ergo, Deum esse auctorem integrorum librorum quoad omnes eorum partes. Porro auctor libri integri quoad omnes eius partes, ille profecto non est, qui tantummodo suggessit scribendi consilium, suppeditando etiam argumentum generale, sed ille solus qui totum librum ab initio ad finem scripsit: idque vel per se, (quod quidem in casu, semel pro semper manet exclusum, cum sit perquam evidens, sacros libros non fuisse a Deo immediate conscriptos), vel per alium tanquam per scriptionis instrumentum. Scri­ bere autem librum per alium tanquam per scriptionis instru­ mentum, nihil aliud est quam suggerere et dictare omnia quae ponuntur in libro. Ergo a primo ad ultimum, legitima À’aticanae g definitionis conclusio est, quod Deus sacros libros integros cum omnibus suis partibus, hagiographis quibus tanquam instrumentis utebatur, positiva suggestione dictavit. At statim occurrunt novi exegetae de schola larga cri­ ticorum, dicentes non definiri in Vaticano quod Deus sit librorum Scripturae auctor simpliciter et absolute, sed solum cum addito diminuente : eatenus auctor, quatenus inspi­ rator. Ait enim Concilium quod libri canonici, Spiritu Sancte inspirante conseri bti Deum habent auctorem. Quod est di­ cere, eos ideo habere Deum auctorem, quia sunt Spiritu Sancto inspirante conscripti, et non vice versa. Proinde, inquiunt, absonum est inferre modum quo se habuit Deus condendo Scripturam, ex formula dogmatica, Deus est auctor librorum Sacrae Scripturae, absolute sumpta, ut Franzelin fecit, de div. Script. Thes. 3. Sed vulgaris etiam logica requirit ut per prius determinetur inspirationis mensura et modus, et exinde consequenter eruatur legitima interpretatio verborum quibus librorum nostrorum auctor declaratur Deus, non autem e converso. In quo quidem, nunc sub una, nunc sub altera forma explicando, magnum doctrinae appara­ tum sibi videntur proferre novi nostri critici, sed frustra, quia fortasse ipsorum logica, et non illa Cardinalis Franzelin, in defectu est. UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 3* In primis falsissimum est, esse in definitione Vaticana additum diminuens. Nam verba illa, Spiritu Sancto inspirante conscripti, assignant rationem cur libri Scripturae Deum auctorem habeant, id est causam ontologicam ex qua fit ut ad Deum tanquam ad proprium auctorem referantur. Sed quis, quaeso, unquam imaginatus est quod assignare causam effectus, est diminuere de veritate et proprietate eius quod ut effectus affirmatur? Certe cum definitui in conciliis, Icsu Christi corpus et sanguinem in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter contineri, transubstantiatis pane in corpus et vino in sanguinem potestate divina (1), assignatur transubstantiatio ut causa praesentiae corporis Christi in sacramento. Numquid propterea, de veritate et proprietate huius prae­ sentiae aliquid diminuitur ? Numquid non tam absolute definitur praesentiae veritas, quam absolute enuntiatur transubstantiationis reaiitas ? Et simili modo in praesenti, utrumque est in omni proprietate terminorum accipiendum : quod Deus est librorum Scripturae auctor, et quod libri Scripturae eo inspirante conscripti sunt. Non ergo, vel specie tenus, additum diminuens ibi invenire est. Insuper distinguere oportet causam essendi quae est in ordine ontologico, et causam inferendi quae est in ordine logico. Et licet secundum causam essendi, ideo Deus sit Scripturae auctor, quia eo inspirante Scriptura conscripta est, et non vice versa, adhuc tamen secundum causam infe­ rendi rectissime dici potest quod ideo Scriptura inspirante Deo conscripta est, quia habet auctorem Deum. Sicut si dicerem quod secundum causam essendi, ideo in Eucharistia continetur corpus Christi, quia transubstantiatus est panis in ipsum, ut habetur in Lateranensi IV, et quod secundum causam inferendi ideo transubstantiatus est panis, quia corpus Christi sub speciebus sacramenti veraciter continetur, ut habetur in Tridentino, Sess. 13, cap. 4. Sicut etiam si di­ cerem quod secundum causam essendi, ideo Caius est filius(i) (i) Cone. Later. IV, cap. Firmiter. I < ·* ‘ I1 I 3 PARS PRIMA - CAP. I £ J? Titii, quia genitus ab eo est, et quod secundum causam in­ ferendi, ideo est ab eo genitus, quia filius eius est. Quippe, si mihi undecumque constat filiatio, rectissime infero ge­ nerationem quae est causa filiationis. Et ratio a priori est quia sicut causa ex qua necessario sequitur effectus demon­ strat effectum, ita ordine inverso, effectus demonstrat causam. Hinc, si in regula fidei invenio libros Scripturae, utpote Spi­ ritu Sancto inspirante consciiptos, Deum habere auctorem, nedum ratio mihi sit diminuendi aliquid de proprietate et rigore formulae dogmaticae, Deus est auctor librorum Sacrae Scripturae, suppeditatur potius unde ex hoc quoque capite mensuram inspirationis accipiam: pro quanto scilicet infal­ libilis Ecclesiae doctrina me certiorem facit, tantam esse inspirationi Spiritus Sancti extensionem attribuendam, quan­ ta requiritur ad hoc ut vere et proprie dici possit Deus, li­ brorum sacrae Scripturae auctor. Omnibus igitur modis nullius valoris est argumentum criticorum i1), et arguendo ex auctoritate conciliorum, optime infertur libros canonicos fuisse de integro a Spiritu Sancto positiva suggestione dictatos. At nec desunt qui fidem integralis inspirationis origi­ nalium scripturarum elevare volunt, hac ratione ducti : Quia(i) (i) Consulto hic praetermittuntur rationes quibus nonnulli phi­ lologi persuadere volunt, non esse eumdem sensum vocis latinae auctor, et vocis italicae autore, vel gallicae auteur. Falsitatem incon­ sideratae assertionis ostendet tibi Forcellini, Lexicon totius latinitatis: « Auctor proprie significat eum qui auget, hoc est, gignit ac pro« ducit... Speciatim vero sumitur saepissime pro scriptore, scrittore, cautore. Cic. 12 Attic. 18: Lectitare auctores. Suet. Aug. 89: Evolvere • auctores. Id. Gramm. 8: Evulgare libros nomine auctoris. Liv. 2, 8; « Invenire apud auctores, etc. etc. ». Nonnisi quarto decimo loco po­ nitur acceptio illa quam adversarii propriam et primariam esse vel­ lent: « 140 Latius inde extenditur, ad significandum eum, cuius au« ctoritate aut imperio, item consilio, opera, impulsu, suasu, vel «etiam periculo aut exemplo aliquid fit. Cic. 1 Leg. 20: Tibi magno• pere auctor sum ut, etc. Tacit. 3 Hist. 71: : Furens miles aderat, « nullo duce: sibi quisque auctor, etc.». Caeterum, in locutione complexa, auctor libri, nonnisi unica est acceptio, initio posita. 1 UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO 33 DECLARATUR scilicet in decreto Tridentini ad quod sese referunt Patres Vaticani, non dicitur simpliciter : libros ipsos integros cum omnibus suis partibus esse saçros et canonicos, sed: libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia catho­ lica legi consueverunt et in veteri vulgata latina editione habentur. Porro, inquiunt, non omnia quae in vulgata reperiuntur, sacra et canonica dici possunt, cum menda quaedam in ea, aequi valenter saltem, ipsum Tridentinum admiserit. Ergo partes quae sacrae et canonicae definiuntur, non sunt omnia et singula quae primitus scripta erant in libris originalibus. Sed hoc nihil esse, evidenter tibi constabit si consideres quod decretum Tridentinum de. canonicis Scripturis non respicit directe vulgatam versionem qua talem, quia versio non est sacra et canonica qua versio, sed solum qua authen­ tica, id est conformis cum originali. Et de hac conformitate seu authenticitate vulgatae directe non agitur nisi in decreto sequenti de editione et usu sacrorum librorum. Primum itaque decretum directe est de ipsis originalibus libris, qui integri, . ac per hoc, cum omnibus partibus ad eorum integritatem quocumque modo pertinentibus sacri et canonici definiuntur. Nunc autem, quia de aliquibus poterat oriri dubium an essent necne, integrantes Scripturae originalis partes, (nam capita 13 et 14 Danielis, itemque plura loca libri Esther, in He­ braeorum voluminibus Hieronymus non reperit ; et rursus, alia quaedam in novo testamento, velut Marc. XVI, 9-20, Luc. XXII, 43-44, Ioan. V-4 et VIÎ-53, etc., a nonnullis Patribus notantur ut in paucioribus vel pluribus codicibus omissa) : ideo oportebat statuere pro norma aliquam edi­ tionem in concreto. Et hac de causa non satis fuit Concilio dicere, libros ipsos integros pro sacris et canonicis habendos, (quod utique satis erat ad integralem inspirationem origi­ nalis scripturae firmandam), sed addendum fuit : cum amnibus suis partibus prout in Ecclesia catholica legi consueverunt et in veteri vulgata latina editione habentur, ut scires ad origi­ nales Scripturas ea quoque pertinere, quae in multis codi­ cibus sive hebraicis sive graecis nunc desiderantur, et tamen Billot - De inspiratione Sacrar Scripturae 3 vi<«· 34 ^433 PARS PRIMA - CAP. 1 in veteri illa editione vulgata, longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata, continentur. Π. - Sequitur nunc aliud caput argumenti, iam non ex definitione Vaticana, sed ex ipsis fontibus unde Concilium suam deprompsit doctrinam. Sunt autem Scriptura et Traditio. Et Scriptura quidem ubi supra, iam de seipsa testimonium posuit dicens: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum. Expressius in graeco: Πάσα γραφή Θεόπνευστος καί ωφέλιμος, videlicet: est divinitus inspirata et utilis. Porro, si inspiratio ad omnem scripturam, et consequenter ad omnes et singulas eius partes se extendit, ergo et suggestio seu dictatio. Ac per hoc, in ultima ana lysi venire nunc poterit ut conclusio argumenti scripturalis, illud ipsum quod in ar­ gumento superiori, ex auctoritate Concilii ut antecedens accipiebatur, Deum nempe esse integrae scripturae auctorem. Nam uterque processus est rectus. Primus sic : Deus est in­ tegrae Scripturae auctor, ergo omnia inspiravit, omnia dictavit. Secundo sic : Omnia inspiravit, omnia dictavit, ergo est auctor Scripturae integrae. Et uterque simul est etiam legitimus, absque calumnia circuli vitiosi, dummodo alia via quam ex alterius enthymematis conclusione, alterius antecedens supponatur acceptum. Sed veniamus iam ad SS. Patres, integerrimos traditae ab apostolis fidei testes. Quorum testimonia si scriberentur per singula, nec ipsa arbitror integra volumina sufficere posse. Omitto igitur loca illa innumera, et ex parte superius indi­ cata, ubi sacrae litterae dicuntur ab eis simpliciter et absolute, eloquia Dei, Dei libri, voces Dei, scripturae a Spiritu Sancto conscriptae et editae. Omitto pariter quod fides inspirationis sese ad omnes etiam minimas sacrorum librorum partes extendentis, est apud Patres universos, evidens praesuppositum super quo fundatur omnis eorum interpretandi modus, et omnis ratio respondendi ubique ad occurrentes difficul­ tates sive antilogias. Solum in proposito est pauca quaedam selecta pro nunc adducere, quae ad rem magis facere vi­ debuntur. uni 5 DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 35 Hilarius in Psalm. 135, n. r : «Non est otiosus prophe« tiens sermo.... Si enim in viris prudentibus expectari id « maxime solet, ut ea quae loquuntur, gravitate eorum doctri« naque digna sint..., quanto magis id coelestibus eloquiis « opinandum est, ut quidquid in his est, excelsum, divinum, « rationale et perfectum existimetur ». Sed hoc profecto, non aha de causa nisi quia omnia ibi sunt dictata a Spiritu Sancto. Chrysostomus, Horn. 21 in Genes, n. 1 : « Neque enim est « syllaba vel apiculus in sacris litteris, in cuius profundo « non sit grandis quispiam thesaurus.... Neque opus habet « divina scriptura hominum sapientia ut intelligatur, sed « revelatione Spiritus, ut hausto inde vero sensu, magnum « nobis hinc lucrum accrescat. Nam si in saecularibus negotiis « scripta quae ab hominibus conficiuntur, saepe.... ab una «syllaba multum momenti habent: multo magis hoc in scri« pturis divinis a Spiritu Sancto compositis invenitur ». Basilius, Horn. 9 in hexaem. n. 1, rationem exponens cur de rebus scientificis in scriptura nihil, hanc causam reddit, quia omnia in scripturis sunt dictata a Spiritu Sancto, qui de his nos instruere non curat. « Numquid ideo, inquit, « Spiritus Sancti eloquia censuero infatuata sapientia esse « viliora ? Nonne potius ideo ei dedero gloriam, qui mentem « nostram in rerum vanarum occupatione non detinuit, sed « omnia ad aedificationem et perfectionem animarum no« strarum conscribi sanxit » ? Ambrosius, epist. 8, asserens nihil in sacris codicibus expressum inveniri, quod non ex divina suggestione descen­ derit : « Non secundum artem scripserunt (sacri scriptores), « sed secundum gratiam quae super omnem artem est. Scri« pserunt enim quae Spiritus eis loqui dabat ». Hieronymus, epist. 27, n. 1, refutans eos quos in corre­ ctione vulgatarum scripturae versionum patiebatur adver­ sarios : « Quos ego, ait, cum possem meo iure contemnere, « (asino quippe lyra superflue canit), tamen ne nos superbiae, « ut facere solent, arguant, ita responsum habeant : Non adeo S E. 3^ PARS PRIMA - CAP. I «me hebetis fuisse cordis, et tam crassae rusticitatis... cut aliquid de dominicis verbis, aut corrigendum putaverim. « aut non divinitus inspiratum. Sed latinorum codicum vi­ tiositatem, quae ex diversitate librorum omnium comproc batur, ad graecam originem voluisse revocare ». Augustinus multus est in eadem fide de totali illa in­ spiratione scripturae ubique inculcanda. Ex qua procul dubio fide inconcussa, auream hanc, et nunquam satis meditandam regulam ponit, epist. 82, n. 3 : « Si aliquid in eis offendero «litteris, quod videatur contrarium veritati, nihil aliud «quam, vel mendosum esse codicem, vel interpretem non « assecutum esse quod dictum est, vel me non intellexisse « non ambigam ». « Cyrillus Hierosolymitanus catech. 16, n. 2, in eadem fide suos instruit catechumenos : « Ecquid aliud est, inquit, «quod cognoscat profunda Dei, nisi solus Spiritus Sanctus - qui divinas scripturas elocutus est ? » Et infra : « Ipse Spi« situs Sanctus elocutus est scripturas ». Gregorius Magnus, 1. 4 in 1 Re?, c. 3, n. 49 : « Eorum c (sacrorum librorum) verba Paulus sive loannes scripsit, 'i sed quod quisque scripsit, loquens in eis Verbum inspiravit ». Et in praefatione Moralium, c. 1 : < Quis haec scripserit « (librum lob), valde supervacue quaeritur, cum tamen auctor «libri Spiritus Sanctus fideliter credatur. Ipse igitur haec «scripsit, qui scribenda dictavit. Ipse scripsit qui et in illius «opere inspirator exstitit.... Si magni cuiusdam viri susceptis « epistolis legeremus verba, sed quo calamo fuissent scripta « quaereremus, ridiculum profecto esset epistolarum auctorem « scire, sensumque cognoscere, sed quali calamo earum verba e impressa fuerint indagare ». Unde tandem Leo XIII in recentissima encyclica Providentissimus D&U&, totius traditionis interpretem sese faciens, ait : « Nefas omnino fuerit, aut inspirationem ad aliquas « tantum sacrae scripturae partes coangustare, aut concedere « sacrum ipsum errasse auctorem. Nec enim toleranda est « eorum ratio, qui ex difficultatibus se expediunt, id nimirum I UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 37 v dare non dubitantes, inspirationem ad res fidei et morum, « nihilque praeterea, pertinere, eo quod falso arbitrantur, de veritate sententiarum cum agitur, non adeo exquirendum « quaenam dixerit Deus, ut non magis perpendatur quam « ob causam dixerit. Etenim libri omnes atque integri quos « Ecclesia tanquam sacros et canonicos recepit, cum omnibus « suis partibus, Spiritu Sancto dictante conscripti sunt.... Haec cest antiqua et constans fides Ecclesiae». Vides igitur nihil expressius desiderari posse, et ideo, missis iâm auctoritatibus aliis, ad conclusionem in thesi positam statim accedo. III. Conclusio est quod omnia et singula in origina­ libus scripturae libris contenta, prout et ea ratione qua in iisdem libris posita iacent, vere a Deo sunt ut directum ad nos scriptum verbum Dei. Et aperte fluit ex dictis, quia quidquid in libro ex dictatione alicuius positum invenitur, id profecto verbum eius est. Sed omnia et singula in scriptura originali luerunt a Deo dictata, ut ante praemisimus. Ergo omnia et singula sunt scriptum verbum Dei. Verumtamen attende determinationem adiectam : prout et ea ratione qua in libris sacris posita iacent, quae paulo diligentius nunc con­ sideranda manet. Et quia in omni verbo duplex habitudo est, una ad dicentem, altera ad rem dictam, videndum est quid sibi velit adiecta determinatio, accipiendo scriptu­ ram primo per ordinem ad Deum dicentem, et secundo per ordinem ad res dictas a Deo. Quoad primum animadvertendum occurrit quod in libro quolibet, praeter verba auctoris ipsius, contingit inveniri quoque verba aliorum, et hoc dupliciter : vel per modum simplicis relationis, vel per modum citationis, Per modum simplicis relationis, si solum in libro narretur quid ab hoc vel illo dictum sit. Per modum citationis, si alterius dictum afferatur etiam ut auctoritas, in subsidium argumenti quod in libro tractatur. Et quandoque quidem ut auctoritas in materia historiae, sicut cum historicus producit fontes suos ; quandoque ut auctoritas in materia doctrinae, sicut cum theologus profert revelationis monumenta in quibus fundat 38 ii.i-'SK*-’ PARS PRIMA - CAP. I suas conclusiones ; quandoque ut auctoritas ad hominem sicut cum quis ad confundendum suos contradictores, testi­ monia ponit quae ipsi respuere non possunt ; quandoque ut auctoritas puri facti, sicut cum consequentiae alicuius doctrinae confirmantur ex confessionibus eorum auctorum qui hanc doctrinam profitentur, atque ita porro discurrendo per singula. Semper enim invenietur citatio proprie dicta a simplici relatione in hoc differre, quod relatio simplex solum narrat quid fuerit dictum ab aliquo, citatio vero profert etiam auctoritatem in ordine ad scopum quem libri auctor prosequitur. Quod autem utroque modo interserantur etiam in Bibliis alienae sententiae, non secus ac in aliis quibuslibet humanae originis libris, non est ullatenus ambigendum. Nam relationes verborum a variis personis dictorum continuo occurrunt in sacris libris historicis. Citationes quoque passim adsunt, eaeque non soium ex aliis ipsius Scripturae partibus, uti frequentissimum est in evangeliis et epistolis apostolicis, verum etiam quandoque ex auctoribus profanis, sicut exempli gratia apud Paulum, Tit. I-12 : Dixit quidam ex illis, 'pro­ prius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae, bestiae, ventres pigri. Quaeritur ergo utrum loca quoque illa scripturarum quae sive citationibus sive relationibus verborum humanorum con­ stant, adhuc sint verbum Dei, et ad Deum tanquam ad dicentem sint referenda. Et non est dubium quin responsio esse debeat affirmativa, modo hic adhibeas determinationem superius assignatam : prout et ea ratione qua in sacris libris Posita iacent. Videlicet sunt verbum Dei, formaliter qua relationes vel citationes. Omnis enim citatio, qua citatio est, ab auctore est, et omnis auctor dicit suas citationes, sicut et dicit suas relationes. Quasi vero citationes essent in libris aliquid adiaphorum, nihilque conducens ad finem quem sibi auctores praestituunt! Proinde libri Scripturae non haberent quoad omnes suas partes auctorem Deum, si citationes omnes et singulae ex inspiratione seu suggestione divina non essent, sed forte ab hagiographis proprio marte UBf DOCMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR — i' 39 fuissent insertae. Et hoc iam nota pro confutatione theoriae de citationibus implicitis, ad sensum novellae scholae criticorum. De quo tamen postea. Nunc enim restat ut observatio facta circa scripturam per ordinem ad dicentem Deum, eodem modo applicetur per ordinem ad res dictas a Deo. Diversa sane ratione contingit Deum dicere res quae in sacris libris continentur. Nam res illae, vel sunt propriae cogitationes Dei, vel sunt dogmata religionis, vel sunt facta historiae, vel denique sunt sensus seu affectus alicuius per­ sonae creatae. Et semper ea ratiotie a Deo dicuntur, qua ratione in scriptura proponuntur. Si ut propriae cogitationes Dei, si ut dogmata religionis, si ut historiae facta, sic sunt absolute et secundum se a Deo dictae. Si vero ut sensus seu affectus personae creatae, sic dicuntur a Deo ut talis per­ sonae sensus, praescindendo ab eorum absoluta veritate, vel etiam rectitudine ac sanctitate. Quanquam distinctione hic maxime opus sit. Nam persona illa, vel est persona idealis et typica, vel vivens et concreta. Si vivens et con­ creta, videndum est an ea persona sit quae in aliorum exem­ plum et informationem fuerit divinitus constituta, vel non. Si idealis et typica, videndum est cuiusnam sit idea vel typus, an impii, an stulti, an hominis humanis praeiudiciis abducti, sicut passim occurrit in quibusdam libris sapientialibus (l), an potius animae fidelis vel Ecclesiae, sicut frequens est in(i) - i.f (i) « Alia sunt quae in libro (Ecclesiastae) per inquisitionem ■c moventur, atque alia quae per rationem satisfaciunt; alia quae α ex tentati profert animo, atque adhuc huius mundi delectationibus « dediti, alia vero in quibus ea quae rationis sunt disserit, ut animum «a delectatione compescat... Sicut ergo delectationem prius carna« nalium exprimens, curis postpositis, denuntiat bonum esse man­ ti ducare et bibere, quod tamen postmodum ex iudicii ratione repreσ hendit, cum esse melius dicit ire ad domum luctus quam ad do« mum convivii..., ita etiam concionator noster (Ecclesiastes), velut « ex mente infirmantium, humanae suspicionis sententiam proponit, « dum dicit: Unus interitus est hominis et iumentorum, et aequa utriusque conditio *. Gregorius Magnus, 1. 4 Dialog, c. 4. ■ü i > PARS PRIMA - CAP. I I Psalmis et Cantico Canticorum (*). Quae enim a Deo dicuntur in persona hominis impii vel abrepti humanis praeiudiciis> nequaquam ab eo dicuntur ut in se vera, recta, et sancta, sicut evidentissime constat. Quae autem in persona fidelis animae, ista sine dubio dicuntur ut sensa Dei, id est ut affectus et sensas qui sunt secundum cor Dei. Simile enim est quando profani auctores in dialogis, dramatibus, hymnis, vel canticis, ponunt sua propria sensa in ore personae abstractae seu idealis, sub forma accommodata conditioni illius in cuius ore ponuntur. Porro idem quoque indicium ferendum erit, si persona cuius sensus et affectus a Deo dictante et inspi­ rante dicuntur, sit persona realis et concreta, quam tamen posuit Deus in exemplum et informationem aliorum. Et haec observatio valet quoad plurima epistolarum apostolicarum loca ut infra videbitur. Denique, si quando in scriptura res proponatur ut dicta non a Deo, seb ab homine, tunc quoque tanquam eo ipso modo a Deo dicta accipienda erit. Nullam ergo patieris difficultatem in eo loco 1 Cor. VIT, 8-12, qui vulgo solet obiici : Dico autem non nubtis et viduis : bonum est illis si £ sic permaneant sicut et ego.... Iis autem qui matrimonio i uncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere. Quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. Nam caeteris (videlicet non nuptis et viduis) ego dico, non Dominus. Et ad meliorem rei intelligentiam cogita aliquem qui concionem componens, sic scriberet : Non ego dico, sed Dominus, quod diligendi sunt inimici, et orandum est pro calumniantibus nos. Nec esset contradictio, quia etsi omnia diceret concionator ab initio ad finem, res tamen ab ipso diceretur, non ut a se dicta, sed ut a Deo. Hoc nunc applica verbis Apostoli : Cae(i) «Certe illud meminimus saepe vos audisse quod dicimus: « vix est ut in Psalmis invenias voces, nisi Christi et Ecclesiae, aut < Christi tantum, aut Ecclesiae tantum, quod utique ex parte et nos « sumus ». Augustinus, Enarr. in Psalm. 59, n. 1. UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR (eris ego dico, non Dominus. Licet enim totum dicatur a Do­ mino, quia omnia scripsit Paulus ex inspiratione divina, id tamen quod pertinet ad servandam continentiam dicitur a Domino, non ut a se dictum vel praescriptum, sed ut a Paulo < onsiliatum. Secus vero id quod praecessit de uxore non di­ mittenda. Sic igitur omnia et singula in originalibus scripturis con­ tenta, prout et ea ratione qua in eisdem libris lectori propo­ sita i acent, vere sunt verbum Dei, hac nimirum de causa: quia scripta sunt omnia, dictante Spiritu Sancto. Sed iam de ratione et modo huius dictationis ambigitur, et ad quae­ stionis solutionem sequens statuitur propositio. St l Quod duobus modis intelligi posset, scripturam fuisse Spiritu Sancto dictante conscriptam. Uno quidem modo per dictationem materialem seu verbalem. Alio vero modo per dictationem longe altioris ordinis, hoc est per interio­ rem motionem seu instinctum ad concipiendum mentaliter sententias et propositiones quas Deus ad nos per hagiographos dirigere voluit, easque sic conceptas scripto consignandum. Et quod prior dictationis modus nec est necessarius ad hoc ut dicatur Deus librorum Scripturae auctor, nec est generatim loquendo ullatenus admittendus. Unde relinquitur modus posterior, ut in quo vere habeatur propria ratio inspirationis de qua Vaticanum: «Eos vero « (libros) Ecclesia pro sacris et canonicis habet, propterea « quod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent « auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt ». 1 I. - Dictatio verbalis ea esset in qua hagiographus. nullum ministerium praeberet, nec in concipiendo, nec in exprimendo ea quae scribit, sed ex suggestione divina acciperet verba materialiter chartae commendanda. Sic magister in e. -. '· c i- ·*■ X-i4* . 4Λ; 42 PARS PRIMA - CAP. I schola solet discipulis dictare lectiones ; sic scriptor lucubra­ tiones suas amanuensi. In quo quidem dictationis modo nihil profecto refert an amanuensis intelligat vel non, ea quae dictantur. Et ad hunc modum reducitur instinctus propheticus datus Caiphae, quando teste loanne XI-50, dixit: Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Non enim intelligebat Caiphas sensum suae locutionis secundum quod prophetica erat, et a Deo inspirata. Fuit igitur ibi quaedam dictatio verbalis, quatenus cum intenderet Caiphas suam propriam mentem exprimere, talia ei verba divinitus suggesta sunt, quae essent simul idonea ad exprimendam mentem plane diversam Spiritus Sancti. Unde S. Thomas, 2-2, 0. 173, a. 4 : « Quandoque « ille cuius mens movetur ad aliqua verba exprimenda, non « intelligit quid Spiritus Sanctus per haec verba intendat, «sicut patet de Caipha, Ioan. XI ». Caeterum, sive intelligentia dictatorum concomitanter habeatur, sive non, semper est idem per se invariatus dictationis modus, nimirum per materialem vocabulorum propositionem, in qua nihil activi­ tati instrumenti relinquitur praeter merum mechanicum transcribendi vel exterius eloquendi laborem. Porro vel ipsa simplex rei expositio luculenter ostendit non esse hunc dictationis modum admittendum quoad libros Scripturae sacrae. Et ratio est quia sic, libri scripturae nulla plane ratione essent ex notitia hagiographorum, per quorum ministerium conscripti sunt. Nam certe, quidquid amanuensis · scribit sub dictatione verbali, nequaquam de eius notitia formaliter loquendo depromitur, cum ipse se habeat ad dictantem ut purum materialis scriptionis instrumentum. Atqui tale quid de libris canonicis minime est admissibile, et ne in cogitationem quidem venire potest : tum quia tol­ leret veritatem illius locutionis qua, teste apostolo Petro ubi supra, locuti sunt sancti Dei homines, quaeque procul dubio intelligenda est de locutione ex interiori notitia orta, prout decet homines rationales, praesertim ad tantum di­ gnitatis culmen per charisma Spiritus Sancti evectos ; tum UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR » i 43 quia est contrarium iis quae de seipsis diserte etiam hagiographi asseverant. Hic est discipulus ille, inquit loannes, qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec. Et iterum : Quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae.... et testamur.... et annuntiamus vobis. Et Lucas in prooemio sui evangelii : Visum est et mihi assecuto omnia a principio diligenter, (uti­ que ab his qui ab initio viderunt, et ministri fuerunt sermonis), ex ordine tibi scribere, optime Théophile. Et auctor 2 Mach. II-27 : Et nobis ipsis qui hoc opiis breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, imo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. Quae omnia profecto non sunt sinvj plicium amanuensium. Amanuensis enim nihil testatur, non opus habet assequi praeviam cognitionem earum rerum quas scripto effert, non assumit negotium sudoris et vigi­ liarum plenum, sed quorum verborum phantasmata interius accipit,’ eorum lineamenta exterius ponit. Praeterea, sicut inspiratio divina non tollit in sacris libris historicis formalitatem auctoritatis etiam humanae quae ceteris quibusvis monumentis praeteritorum temporum communis est, atque in praeambulis fidei ad fundandum credibilitatis indicium usui esse debet : ita nec aufert ab epistolis apostolicis veram ac propriam rationem epistolarum, sive Pauli, sive Petri, sive lacobi, atque ita porro. Sed si sacri illi libri ab hagiographis émanassent tanquam a puris Dei amanuensibus, nec evangelia in aliquo convenirent cum consuetis historiae documentis, nec epistolae vere inscri­ berentur : epistola Pauli ad Romanos, epistola Petri ad electos advenas dispersionis Ponti, et sic de aliis. Quippe epistola quam purus amanuensis scribit, non ipsius, sed solius dictantis epistola est. Accedit tertia consideratio quae ad universos scripturae ' libros aequaliter applicatur, quia singuli hagiographi pro­ prium habent stylum secundum diversitatem ingenii, edu­ cationis, atque originis. Certe de Isaia dicit Hieronymus : « Ac primum de Isaia sciendum quod in sermone suo disertus il! : · i H 5‘ 44 PARS PRIMA - CAP. I « sit : quippe ut vir nobilis, et urbanae eloquentiae, nec habens quidquam in eloquio rusticitatis admixtum. L ude accidit ut prae caeteris. florem sermonis eius translatio non po• tuerit conservare» (l). Tum de leremia: «leremias propheta, c sermone apud Hebraeos. Isaia et Osee et quibusdam • aliis prophetis videtur esse rusticior, sed sensibus par est, <■ quippe qui eodem spiritu prophetaverit. Porro simplicitas eloquii, a loco ei, in quo natus est, accidit. Fuit enim Ana« thothites, qui est usque hodie viculus, tribus ab lerosolymis . distans millibus - (1 2). Tum de Ezechiele: « Eodem tempore, . licet posterior, hic in Chaldaea, leremias in ludaea prophetaverant. Sermo eius nec satis disertus, nec admodum rusticus est, sed ex utroque medie temperatus» (3). Denique quis non vel primo intuitu recognosceret proprium et characteristicum vel Pauli vel loannis modum, ut de caeteris sileam, de quibus etiam par atque eadem ex omnium consensu obser­ vatio est ? Nunc autem in hypothesi verbalis dictationis, in qua omnis etiam grammaticalis constructio esset a solo Deo. et nihil plus contulisset hagiographus quam merum materialis calami ministerium, diversitas illa in sacris libris inventa non secus ac in aliis omnibus litterariis hominum . operibus, nullam connaturalem haberet explicationem. AcceJ dit tandem quod absonum esset refundere in Spiritum San­ ctum vitia grammaticae, velut soloecismos, hyperbata, ’et alia eiusmodi quae notat Hieronymus in c. 3 ad Ephesios, aut imperitiam sermonis quam Paulus 2 Cor. XI-6 in se con­ fitetur, aut possibiles defectus pro quibus forte admissis excusationem petit auctor 2 Mach. XV-39, sic dicens : E^o quoque in his i aciam finem sermonis. Et si quidem bene, et ut historiae competit, hoc et ipse velint. Sin autem minus , digne, concedendum est mihi.. Concludendum igitur est, inadmissibilem esse verbalem (1) Praefatio in librum ïsaiae. (2) Prologus in leremiam. (3) Praefatio in Ezechielem. Λ ! UBI DOGMATICA INSPIRATIONIS NOTIO DECLARATUR 45 illam dictationem a nonnullis theologis assertam, et tanto magis inadmissibilem, quanto minus necessaria ostenditur ad hoc ut cum omni verborum proprietate Deus sacrorum librorum auctor et dicatur et sit. Adhuc enim sine illa manet ipse solus principalis causa compositionis et scriptionis eorumdem, quemadmodum satis superque apparebit ex his quae in sequentibus supersunt iam explananda. II. - Dico itaque assurgendum esse ad altiorem dictandi modum, eumque maxime proprium Deo. Et ad huius rei evidentiam considerandum venit quod in editione cuiuslibet libri duo distinguuntur : primo compositio contextus senten­ tiarum, seu mentalis eius conceptio et formatio; tum deinde scriptio exterior, quae nihil, aliud est quam transpositio for­ mati contextus in materiales chartas per calamum et atra­ mentum. Duobus proinde modis imaginari poteris, aliquem assumi in libri edendi instrumentum. Primo ita ut sit instru­ mentum quoad solam scriptionem externam. Secundo, ita ut sit instrumentum quoad ipsam quoque contextus compo­ sitionem. Et non est tertius quispiam modus excogitabilis, ut cuilibet attendenti statim apparebit. In primo igitur modo intervenit dictatio verbalis mox declarata, in qua totius acceptio contextus a dictante est. et activitas instrumenti nonnisi consequenter incipit exer­ ceri, quia tunc instrumentum pure et simpliciter movetur ad hoc ut vocabula ab exteriori sibi suggesta, calamo deli­ neet. Et cum ad compositionem libri nihil conferat, nihil quoque in ea ponit de proprio stylo propriave ratione con­ cipiendi. Unde tandem, excepta manuscripti materialirate, nihil refert, cuius scribae, cuiusve amanuensis ministerium adhibeatur. At non ita in altero modo, ubi intervenit dictatio quae iam non fit per verba sonantia vel eorum phantasmata. Tunc a dictante non est acceptio contextus iam formati. Tunc activitas instrumentalis praecedit formationem senten­ tiarum, quia ad ipsammet ordinatur. Tunc non sola scripti materialitas, sed et eius formalitas impressam retinebit propriam instrumenti indolem, characteristicumque modum. ■ ■ _)6 PARS PRIMA - CAP. I Porro dictatio ista consistit in interiori motione seu instinctu ad concipiendum mentaliter sententias et propositiones quas principalis auctor in libro esse vult easque sic conceptas scripto consignandum. Et quia, ut supra ostensum est, prior dictationis modus in scripturis sanctis non habuit locum, remanet admittendus hic posterior, ut in quo sit reposita vera et propria scripturalis inspirationis ratio. Sed ne confusa et generali tantum notione contenti esse videamur, veniendum est nunc ad ulteriorem eius expo­ litionem seu analysim, quam in sequenti capitulo, Deo iuvante, pro viribus prosequemur. 1 CAPITULUM SECUNDUM UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR Γπό Πνεύματος Αγίου φερόμενοι έλάλησαν άγιοι θεού άνθρωποι. 2 Petr. 1-21. Quisquis sane ad scribendum librum se accingit, tria facit. Primo accipit notitiam rerum de quibus erit ille liber. Secundo excogitat intus in mente sua singulas per ordinem sententias, simul cum verbis quibus exprimantur. Tertio exterius transcribit in codice contextum qui fuit prius in cogitatione formatus et expressus. Porro, si verum est sanctos Dei homines per quos in scripturis sacris locutus est Spiritus Sanctus, non fuisse puros et simplices amanuenses, sed aliquo etiam pacto auctores librorum qui sub eorum nomine pu­ blicantur, consequens est quod in eis etiam, tria illa quae in ceteris auctoribus signata sunt, reperire sit. Differenter tamen, quoniam non principales, sed instrumentales tantum auctores sunt. Et quia eatenus instrumentales, quatenus sub inspiratione divina scripserunt, prae primis necesse est secernere id quod praesuppositive solum ad inspirationem se habet, ab eo quod ipsam rationem praedictae inspirationis seu dictationis seu motionis instrumentalis (haec enim omnia in praesenti idem sunt), intrinsece et formaliter ingreditur. Huc igitur spectabit prior huius capituli propositio. 48 PARS PRIMA - CAP. II § ΐ· Quod acceptio notitiae rerum scribendarum est quidem de praerequisitis ad inspirationem, sed nondum in ea for­ maliter includitur. Et quod haec acceptio fit dupliciter. Vel per communicationem divinam secundum unum aut alte­ rum e multiplicibus modis quos assignat S. Thomas ubi de prophetia, si res sint a cognitione scriptoris procul remotae. Vel per media naturalia sub assistentia divina, utputa per propriam hagiographi industriam in quaerendis documentis, consulendis fontibus historicis, et comparandis omnibus quae ad scientiae humanae acquisitionem faciunt, si secus. I. - Notissimum est, multas esse res in scripturis quae hagiographis nota esse non potuerunt nisi per revelationem propheticam. Est autem prophetica revelatio de his quae procul sunt a nostra cognitione; quorum est triplex gradus, ait S. Thomas 2-2, 0. 171, a. 3 : « Unus est eorum quae « sunt procul a cognitione huius hominis sive secundum «sensum sive secundum intellectum, non autem a cognitione «omnium hominum. Sicut sensu cognoscit aliquis homo «quae sunt sibi praesentia secundum locum, quae tamen « alius humano sensu, utpote sibi absentia, non cognoscit. < Et sic Elisaeus prophetice cognovit quae Giezi discipulus «eius in absentia fecerat, ut habetur 4 Reg. V. Et similiter « cogitationes cordis unius alteri prophetice manifestantur, «ut dicitur 1 Cor. XIV, et per hunc modum etiam, ea quae « unus scit demonstrative, alii possunt prophetice revelari. « Secundus autem gradus est eorum quae excedunt univer« saliter cognitionem omnium hominum, non quia secundum « se non sint cognoscibilia, sed propter defectum cognitionis «humanae, sicut mysterium Trinitatis quod revelatum est «per Seraphim dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus, etc., «ut habetur Isai. VL Citimus autem gradus est eorum quae ■* ’ T j ‘ f' ita ' .·\ · UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR r· 49 « sunt procul ab omnium hominum cognitione, quia in seipsis « non sunt cognoscibilia, ut contingentia futura quorum vearitas non est determinata. Et quia quod est universaliter « et secundum se, potius est eo quod est particulariter et per « aliud, ideo ad prophetiam propriissime pertinet revelatio «eventuum futurorum, unde et nomen prophetiae sumi vi« detur ». Constat autem quod prophetica revelatio de qua nunc nobis sermo, minime restringitur ad res ultimi gradus, sed generaliter extenditur ad ea omnia quorum notitia ad­ veniebat hagiographis supernaturali via, sive essent de futuris contingentibus, sive de mysteriis coelestibus, sive demum de iis quae etsi intellectum humanum per se non superantia, ex quacumque tamen causa ipsis sacris scriptoribus natura­ liter nec cognita erant, nec cognoscibilia. In hac porro revelatione prophetica duo generatim di­ stinguit S. Thomas tanquam a Deo indita : primo species ad repraesentandum veritates intelligibiles, secundo lumen confortans potentiam intellectivam ad eas assequendas recto iudicio. Et quantum ad primum ait esse similitudinem inter divinam revelationem et doctrinam humanam, non autem quantum ad secundum, quia homo suo discipulo repraesentat aliquas res per signa locutionum, sed non potest interius confortare intellectum ad recte et infallibiliter indicandum de rebus praesentatis i1), Insuper, quoad ipsam rerum reprae­ sentationem quae fit per species, similitudo doctrinae humanae valde deficiens est et imperfecta. Intelligibiles enim species humanus magister non causât in mente discipuli, nisi pro­ ponendo ei quaedam exteriora signa intelligibilium intentio­ num quas intellectus discipuli ab illis signis accipit, et recondit in seipso (1 2). At Deus multis aliis modis, iisque etiam longe excellentioribus, id facit. Res enim repraesentantur menti prophetae, quandoque quidem mediante sensu exteriori, sicut cum Daniel vidit scripturam parietis. Frequentius (1) S. Thom. 2-2 a. 173, a. 2. (2) S. Thom, de Verit. Q. 11, a. 1. Billot - De inspiratione Sacrae Scripturae ι·ί k : 1 i* a 'i * ‘3 EfWlfev ■ 5o PARS PRIMA - CAP. II vero, vel per formas imaginarias divinitus formatas et non per sensum acceptas, sicut cum loannes vidit in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis, et cecidit ad pedes eius tanquam mortuus ; vel per species praeacceptas a sensibus, sed divinitus aliter ordinatas secundum congruen­ tiam ad veritatem revelandam, nam( et ex diversa ordinatione earumdem litterarum accipiuntur diversi intellectus), sicut cum leremias vidit ollam succensam a facie aquilonis ; vel demum per species immediate et directe ipsi menti impressas, sicut patet de his qui acceperant scientiam vel sapientiam infusam (’). Et propter hoc Apostolus dicit, multifariam mul­ tisque modis olim locutum esse Deum in prophetis. Verum de diversis illis modis quibus acquiritur prophetica cognitio, non est nunc disserendi locus. Id unum interim animadvertes, quod etsi recte a Deo infusa dicantur huius cognitionis principia, puta lumen interius confortans intel­ lectum, vel etiam species revelandarum rerum repraesentativae (quanquam illae non semper sint ex infusione divina, ut mox dictum est, sed quandoque a Deo sit sola nova or­ dinatio seu dispositio specierum praeexsistentium), nusquam tamen dices infusum ipsum cognitionis actum. Etenim actus cognoscitivus quaedam operatio vitalis est, essentialiter ab intrinseco exoriens atque elicita, cui absolute repugnat ut sit ab exteriori indita. Unde sequitur quod ipsa quoque cognitio prophetica adhuc servat modum cognoscentis. Mo­ dum autem cognoscentis dico, etiam ex parte rei cognitae, sicut generale est quoties cognitio perficitur per hoc quod cognitum intelligibiliter concipitur et exprimitur a cogno­ scente. El haec observatio non parum iuvabit in decursu huius nostrae analysis, ut postea suo loco apparebit. II. - At non omnia in libris Scripturae consignata, de eo genere rerum sunt, quas praecedens categoria comprehendit. Plurima enim inveniuntur, quae vel ex intima conscientia sacri scriptores noverant, sicut patet de propriis cogitatio(i) S. Thom. 2-2, Q. 173, a. 2. UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 51 π i bus propriisque affectibus ab eis identidem manifestatis et expressis ; vel in sua memoria retinebant, sicut constat de eventibus quibus ipsi interfuerant, et quorun testes existebanr oculati ; vel denique communibus et humanis mediis assequi poterant, sicut videre est quoad facta quae in historiae fontibus continebantur. Porro, non solum nulla est necessitas asserendi, harum rerum notitiam alia via quam communi et ordinaria, eis advenisse, verum etiam est positiva negandi ratio, eaque apodictica et plane peremptoria, cum ipsi hagiographi con­ suetum informationis modum, vel signate vel exercite de se attestentur. - Signate quidem, velut cum auctor 2 Mach. II-24, asserit se uno volumine breviare ea quae fuerant a Iasone Cyrenaeo quinque libris comprehensa, vel cum Lucas in principio sui voluminis declarat dicens : Sicut tradiderunt nobis qui a 'principio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis. Ex quo recte infert Hieronymus in libro de scriptoribus ec­ clesiasticis : « Igitur evangelium sicut audierat scripsit, acta «vero apostolorum sicut viderat ipse composuit». - Exercite etiam, velut cum historici sacri passim indicant fontes unde hauserunt cognitionem eventuum, quemadmodum frequens est in quatuor libris Regum, et in duobus Paralipomenon. Nam i Par. XXIX-29, historia David sic concluditur : Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt 111 libro Samuelis videntis, et libro Nathan prophetae, atque in vo­ lumine Gad videntis. Item paulo supra, XXVII-24, de fastis regis David occurrit mentio. Et 2 Reg. I-19, elegiam de morte Saulis et lonathae ex libro iustorum se transumpsisse sacer auctor ait. Et 3 ac 4 Reg., de libro verborum dierum Sa­ lomonis, de fastis regum Inda, et fastis regum Israel continua allegatio est i1). Et ideo non est in hac parte relictus ullus dubitandi locus. Animadverte tamen quomodo consulto dictum sit in (1) Cf. Comely, Introd. in V. et N. T. libros. De V. T. libris hi­ storicis, c. 5. pars prima - cap. n thesi : per media naturalia, sub assistentia divina, ut scilicet iam insinuetur, debuisse omnem praecaveri errorem in hac informatione ad inspirationem praevia. Et ratio est quia scribenda Deus non inspirat nisi de fundo veritatis. Si de hoc dubitas, remittam te ad ea quae inferius dicenda sunt ubi de inerrantia scripturae sacrae. Interim vero puto quod sine temeritate praesupponi potest illud quod de Deo Optimo Maximo, vel ipsa fere congenita mentibus hominum notio fert, quodque nullus unquam scientiae criticae progressus valebit expungere. Ergo, ne a spuriis et corruptis fontibus informationes suas accipiat is qui a Deo destinatur divini libri scribendi instrumentum, sensus quoque communis iam nunc satis superque requirit. Quia etsi acceptio notitiae rerum scribendarum nondum ad inspirationem formaliter pertineat, adhuc tamen ad eam se habet vehit materialiter et praesuppositive. Et utrumque statim declaro. III. - Dico igitur quod praefatae notitiae acceptio non clauditur intrinsece in inspiratione. Nam primo, omnis scriptura est divinitus inspirata, et eodem ubique modo ; quippe inspiratio unius rationis est, et non dividitur sicut genus in species subalternas. Unde libri prophetici non sunt magis inspirati quam libri historici ; non minus inspi­ ratae partes quae tractant de rebus humanae rationi per se non imperviis, quam partes ubi proponuntur mysteria illa in Deo abscondita, quae nisi revelata divinitus, inno­ tescere omnino non poterant. Sed si acceptio notitiae de rebus scribendis intrinsece ingrederetur rationem inspirationis, unum de duobus remaneret dicendum’. \’el quod notitia omnium et singulorum quae continentur in scriptura debuisset a Deo per eamdem revelationis viam hagiographis advenire, vel certe quod in aliquibus scripturae partibus fuisset solum diminuta et manca et veluti dimidiata inspiratio. Quorum utrumque, ut ex praemissis constat, est omnino inadmissibile. Praeterea, ibi incipit inspiratio ubi incipit dictatio ; imo vero, inspiratio et dictatio in praesenti sunt secundum rem unum plane atque idem. Atqui informationes de rebus seri- UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR bendis, materia quidem dictationis esse possunt, ad dicta­ tionem vero ipsam pertinere non possunt. Dictatio enim ini­ tium et progressum et finem habet cum initio et progressu et tine compositionis libri ; ad quam compositionem informa­ tiones se habent velut congeries materiarum ad constructio­ nem aedificii. Sicut ergo aliud est adductio lapidum et cae­ menti et ligni, aliud vero ipsa constructio: sic etiam aliud est acceptio notitiae scribendarum rerum, aliud vero instrumentalis motio qua ad componendum et scribendum librum movetur hagiographus. Denique, inspiratus in quantum huiusmodi comparatur ad inspirantem tanquam instrumentum ad causam principalem. Sed in simplici notitiae acceptione nemo censetur instrumentum eius a quo accipit. Ergo rursus, eadem notitiae acceptio, etiamsi sit a Deo revelante, adhuc est extra propriam intrinsecamque inspirationis rationem. Et sic semper redit eadem conclusio. Verumtamen, undecumque accepta, sive a revelante Deo sive ex fonte naturali, semper est praesupponenda no­ titia illa, ut necessaria conditio. Quod quidem iam fere de­ claratum est, cum de dictatione verbali tanquam non habente in sacra scriptura locum, agebatur. Sed et magis magisque perspicuum fiet in propositione sequenti, ubi ipsa inspira­ tionis formalitas nunc venit explicanda. Quod inspiratio formaliter constat motione intellectus et voluntatis, qua scriptor sacer est motus divinitus, primo quidem ad formandum intus tiarum quas vult, tum deinde quicquid fuit afflatu Deus prius divino. Et ut ad principalis auctor delineandum mentaliter quod contextum se apud compositum scriptum quantum ad scribi materiali instinctu huiusmodi modalitatem connexam styli ac litterariae artis libro scriptione scriptum Dei, tametsi servet proprium characterem in senten­ vere scriptoris est humani conceptionum rationem. seu et •i . 54 PARS PRIMA - CAP. II I. - Illud iam antea observare datum, videlicet quod apud nos libri bis scribuntur: prius in mente tanquam in tabula spirituali ac viva in qua est verum exemplar, deinde in codice tanquam in exemplo seu apographo quod sumitur ab exemplari. In prima scriptione intellectus sibi ipsi calamus est, ex seipso et in seipso formans mentalia verba sententia­ rum, simul cum imaginibus correspondentium vocabulorum. In altera vero indiget materiali instrumento, mediante quo reddit exterius, ac veluti transponit quaecumque sunt intus apud se praedelineata. Sic certe res se habet in omni factura libri, cuius homo quispiam principalis auctor est, proprioque marte compositor. At nunc de homine agitur divinitus inspirato, qui ratione inspirationis, non principalis auctor est, sed instrumentais tantum. Si autem instrumentais tantum, iam illa duo quae praedicta sunt, proportionaliter varientur necesse est. Et primo quidem variabitur id quod pertinet ad men­ talem libri compositionem, pro quanto mens scriptoris iam non ex seipsa movebitur in formandis determinandisque sententiis, simul cum verbis earumdem enuntiativis, sed non­ nisi sub motione et ex motione a Deo recepta, cuncta in libro inserenda concipiet et describet in cogitatione sua. Et vide · ibi analogiam cum calamo materiali secundum generalia prin­ cipia quae dantur de instrumento. Certe omne instrumentum propriam habet operationem quam elevat motio agentis principalis : ut si dicamus quod calami materialis propria operatio est describere lineas cum atramento ; instrumentalis autem, ordinate illas describere, tali nimirum ordine talique dispositione, ut signa evadant intellectualium intentionum. Pariter ergo mens hagiographi quae praeinstructa suppo­ nitur cognitione omnium ad libri argumentum pertinentium, habebit pro operatione propria, concipere et formare sen­ tentias de rebus illis quae in sua notitia praeexsistunt ; pro operatione vero instrumental!, tali modo concipere, id est se­ cundum inflexionem et determinationem et ductum Dei utentis intellectu creaturae suae, tanquam quodam calamo UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR t 55 rationali, ita scilicet ut sententiae conceptae et idealiter descriptae, iam non sint sententiae qualescumque, sed di­ vinae, cum ea quae divinis sententiis propria est, summae certitudinis atque infallibilitatis formalitate. Nunc autem si in mentali compositione libri instrumentaliter se habet hagiographus, eodem quoque modo se habebit in scriptione externa, pro quanto scilicet divina motio sub quaille consilium scribendi iam praeformaverat, sese nunc extendet ad exteriorem exsecutionem. Neque ibi peculiaris tibi difficultas occurret, cum in hac parte analogum exemplum piaesto sit de dictationibus usitatis apud nos. Nam differentia inter amanuensem et hagiographum consideratur quantum ad contextum, in cuius acceptione ille passivus est, hic autem minime, sed instrumentaliter componit illum, ut dictum est. A’erum, in ordine ad scriptionem externam non iam speciale inter utrumque discrimen intercedit. \7ide ergo qualiter homo dictans moveat suum amanuensem, et inde sumas analogiam quae sufficit in proposito. Sic igitur oportet agnoscere motionem divinam intus in hagiographis receptam, qua praedeterminatur intellectus ad scribendum idealiter id quod Deus scribi vult, et eo modo quo vult ; tum infallibiliter movetur voluntas ad im­ perandum actum externum transcriptionis in codice mate­ riali. Apparet autem, hanc ipsam motionem esse, quae formaliter facit ut liber referri debeat ad Deum ut ad auctorem principalem. Quia igitur inspiratio nihil aliud est quam id cuius ratione Deus est librorum canonicorum auctor, sequitur quod in motione supradicta formalissime dicenda est consistere. II. - Sed nunc nota bene quomodo oporteat ut scriptum ex ea inspiratione procedens, impressum exhibeat proprium humani scriptoris characterem, quantum ad modalitatem conceptionum et connexam styli rationem. Omne enim opus instrumentale in se habet signatum instrumenti modum, individualemque formam, sicut typi in charta descripti alius atque alius facturae sunt secundum calami grossitiem vel tenuitatem, duritiam vel ductilitatem, et sic de aliis. Et 1 5& PARS PRIMA - CAP. II ratio intrinseca est, quia actio alicuius, etiamsi sit eius ut in­ strumenti, oportet ut ab eius potentia egrediatur, inquit S. Tho­ mas de Pot. 0. 3, a. 4 in corp. Quidquid autem e potentia alicuius egreditur, modum eius servat, ut per se notum est. Insuper motio instrumental is semper addit novam formal i tatem vel efficaciam propriae operationi instrumenti, sed nihil unquam destruit de his quae positive in ea includuntur, sicut facile constat, tum a posteriori discurrendo per singula instrumentorum genera, tum etiam a priori, ex hoc quod propria instrumenti operatio idipsum est quod ab agente principali quaeritur, nedum ab eo tollatur. Si igitur mens hagiographi instrumentum est, et quasi vivens Dei calamus in ipsa compositione contextus, necesse quidem est ut infallibiter concipiat et exprimat sententias ad quas concipiendas a Deo movetur, sed simul necesse est ut suo modo concipiat illas, proprioque pariter exprimat stylo. Et confirmatur, quia ipsa quoque revelatio prophetica, licet ab exteriori veniens, debet induere modum subiecti, eo quod fit per species menti impressas et in mente receptas, adeoque eidem commensuratas, cum quidquid recipitur, ad modum recipientis recipiatur, ut fert notum axioma. Multo ergo magis idem senties de contextu inspirato, qui semper est ab intimo mentis hagiographi etiam exoriens, quatenus inspiratio inflectit et determinat activitatem intel­ lectus in compositione et constructione sententiarum, sed non supprimit aut supplet illam. Quo fit ut quantum ad facturam, contextus ille modum habeat scriptoris a quo imme­ diatam repetit originem, et quantum ad auctoritatem, modum induat Dei, quo movente et inflectente et determinante, ab humana et in humana cogitatione formatus atque exaratus est. Hoc itaque pacto, sine difficultate vestem litterariam in hagiographos refundes, modo tamen non eo sensu vocabulum nunc accipias, quo illud sumunt novi exegetae de schola cri­ ticorum. Nam per vestem litterariam intelligunt isti formam romanticam vel mythicam multis libris sacrae scripturae in­ ditam, ad commendandas certas veritates religiosas vel r>yr.< UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR A i 57 morales. Et hanc dicunt proprio marte ab hagiographis conceptam vel quaesitam, ut esset vehiculo ideis seu doctrinis de Dei revelatione descendentibus. Sed missis pro nunc multis aliis considerationibus, haec sunt aperte contraria dogmati quo credendus est Deus auctor et inspirator scripturae, praesertim quoad omnes et singulas eius partes. Si enim scriptor Pentateuchi sua phantasia ductus assumpsit mythos chaldaicos vel aegyptiacos, ut in eis proponeret veritates revelatas de creatione, de lapsu, de originali peccato, aliisque eiusmodi ; si scriptores librorum Tobiae vel ludith totum tra­ mitem narrationis ex seipsis confinxerunt ad inculcandum meritum eleemosynae, orationis, aut fiduciae in Deum : ergo ibi erunt secundum rem, non secus ac in fabulis Phaedri vel Aesopi, duae partes plane distinctae. Una quae ipsa fabula constat, altera quae sensu et moralitate fabulae, sicut cum Aesopus concludit dicens : ό μύθος δήλοι οτι. Et quiquid nunc sit, an adhuc posterior haec pars dici posset inspirata divi­ nitus, certo certius non illa prior. Firmiter ergo retine id quod supra ostensum est, Deum scilicet non se habuisse ad hagiographos tanquam suppeditantem generale argumentum, ab eis deinde propria minerva pro lubitu extendendum, sed omnino sicut dictantem ratione iam dicta totum contextum ab initio ad finem. Diligenter quoque considera quod forma libri, romantica, historica, allegorica, didactica, nequaquam de accidentalibus est, ac per hoc, non potest rion esse omnino determinata ab eo qui ipsius libri principalis auctor vere et proprie nuncupatur. Non ergo acquiescimus tam perniciosis novitatibus, sed solum dicimus quod intra latitudinem uniuscuiusque generis, suus cuique scriptori personalis modus est. Quem modum si vestem litterariam scripturae appellare velis, sic non immerito facturam huius vestis hagiographo attribues, cuius propriae indoli atque conditioni, ut alias semper divina motio sese accommodat. III. - Sed iam ultimo loco, de motione ipsa in qua formaliter consistit inspiratio, quaeri potest cuius naturae sit, et in quo recipiatur. ·· ·· ■ i PARS PRIMA - CAP. Π -ί I I 1 1 I Et dicendum quod principaliter constat motione recepta in intellectu, quia compositio libri opus intellectuale est. De cuius motionis quidditate si ulterior inquisitio liat, nihil aliud occurrit nisi quod sit aliquid fluens et viale, proportionaliter se habens in mente scriptoris quo utitur Spiritus Sanctus, sicut virtus artis in instrumentis quibus nos homines utimur. Nam « divinum illud delapsum e coelis plectrum * velut quodam citharae aut lyrae instrumento, ita iustis «hominibus utens, divinarum nobis et coelestium rerum cognitionem reclusit , inquit lustinus in cohortatione ad Gentes, n. 8. Et rursus Athenagoras in legatione pro christianis, n. 9 : « Prophetae...., quae ipsis inspirabantur, ea « sunt locuti, utente illis Spiritu Sancto, velut si tibiam « inflet tibicen ». Denique, uti habet Gregorius Magnus, praef. in lob, n. 2: «Ipse (Spiritus Sanctus) haec scripsit qui « scribenda dictavit. Ipse scripsit, qui et in illius opere inspi«. rator exstitit, et per scribentis vocem imitanda ad nos eius « facta transmisit.... Cum ergo rem cognoscimus, eiusque « rei Spiritum Sanctum auctorem tenemus, quia scriptorem « quaerimus, quid aliud agimus, nisi legentes litteras, de « calamo percontamur ? ». Verum, quia compositio libri non est opus intellectus nisi adiuncta voluntate, motionem quoque in voluntate receptam indubitanter agnosces. Differt tamen a praecedenti, quia motio intellectus ad hoc est requisita, ut sententiae quibus libri contextus constat, sint sententiae Dei. Motio vero voluntatis requiritur solum ad hoc, ut sint ad nos transmissae in materiali scripturae signo. Et ideo non oportet ut sit praedeterminans sicut illa prior, sed satis est ut voluntatem infallibili ter flectat, secundum modum vel modos illos qui exponi solent in materia de gratia efficaci. Et haec quidem circa ipsam inspirationis f 01 malitatem proponenda occurrebant. Superest tantum ut consectaria praemissorum videamus. UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 59 § 3• ·’ Ubi conclusiones quaedam ex enucleata hactenus no­ tione inspirationis fluentes explicantur. Conclusiones istae ad tria capita commode revocari possunt, secundum quod inspiratio consideratur, vel compa­ rative ad revelationem, vel absolute secundum se, vel denique respective ad effectum suum, id est ad scripturam cuius auctor est Deus. Et singula per ordinem, quanta fieri poterit brevitate, declaranda. Conclusio prima: Quod accipiendo revelationem se­ cundum sensum usu ecclesiastico consecratum, pro positiva Dei ad nos locutione, omnis inspiratio scripturae est revelatio, sed non e converso. Et quod quaedam est revelatio antece­ dens inspirationem quaedam consequens illam, quaedam quoque quae nullo ad eam ordine religatur. Revelatio iuxta etymon vocis, nihil aliud est quam remotio veli, quasi quaedam manifestatio veritatis quae prius velata erat et ignota. Quisquis igitur inhaerebit soli sensui etymologico, necesse habebit revelationem restringere ad ea tantum quae extra ambitum cognitionis humanae exsi­ stentia, aliter quam per supernam Dei illustrationem inno­ tescere non poterant. Nec aliam sane revelationem noverat loannes lahn, quando concludebat inspirationem formaliter consistere in sola Dei assistentia ad errores praecavendos, hoc nimirum ductus ratiocinio, quod inspiratio in sua ratione formali non claudit acceptionem novae cognitionis rerum antea ignotarum ; ergo simpliciter et adaequate a revelatione condividitur ; ergo non dicit aliquid positivum ex parte Dei ; ergo reponi debet in quodam negativo, hoc est in sim­ plici impeditione erroris, ita scilicet ut libri humana industria concinnati possint esse scriptura sacra, si modo accedat 6o PARS PRIMA - CAP· Π approbatio Ecclesiae, per quam haec ipsa db errore puritas authentice declaretur f1). At vitium argumenti in eo potissimum est, quod dum ex una parte positivus Dei influxus in sola revelatione esse sup­ ponitur, ipsa deinde revelatio circumscribitur et coangustatur intra limites ab etymo nominis acceptos, cum tamen prin­ cipium generale sit. aliud esse id a quo assumitur nomen ad significandum, aliud vero id ad quod significandum as­ sumitur. Idem proinde fallaciae genus est ac si quis consi­ derans substantiam dici ab eo quod est substare acciden­ tibus, concluderet substantiae nomen nequaquam competere Deo, in quo procul dubio accidentia nulla sunt. Verum dili­ genter observabis quod res solent denominari a nobis secun­ dum quod exsistunt in apprehensione nostra. Et quia apud nos substantia, id est ens in se et per se, primo et principaliter apprehenditur ut substans phaenomenis seu proprietatibus quae per sensum percipiuntur, ideo abhinc impositum est substantiae nomen, quod tamen proprie adhuc dicitur de iis in quibus sensibiles illae proprietates nec sunt nec esse possunt. Et simile quid accidit in praesenti. Debuit enim inveniri nomen ad significandum supernaturalem illam ac positivam locutionem qua Deus Ο. M., velut praeceptoris habitu sumpto, de omnibus quae ad salutem vitae aeternae quoquo modo ordinantur, humanum genus instruxit. Et Çi) « Divinam assistentiam ad praecavendos errores appellamus < suggestionem seu inspirationem, quae appellatio usu loquendi con· < secrata est, quamvis non valde apta sit. Exprimit enim aliquid po« sitivum, cum tamen notio ei subiecta sit negativa. In hoc ipso quippe i haec divina praemunitio ab erroribus differt a revelatione, quod «scriptori nullas novas cognitiones suppeditat, eum nihil docet; « sed tantummodo impedit immixtionem errorum in iis quae iam « novit. Revelatio autem doctrinas, cognitiones, et intelligentiam diI vinorum consiliorum subministrat. Haec definitio inspirationis et «distinctio a revelatione diligenter animadvertenda est; frequenter « enim una cum altera permiscetur, ex qua confusione magnae deinde « oriuntur difficultates». lahn, Introd. ad libros V. T., apud Franzelin de Script. Thes. UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 6l quia in his principem locum obtinent veritates superrationales quae impenetrabili velo nndequaque contectae, naturalem intellectus nostri aciem fugiunt, propterea a remotione veli omnis illa appellata est locutio de qua Apostolus : Multifa­ riam multisque modis olim Deus loquens Patribus in prophetis, novissime diebtis istis locutus est nobis in Filio. At perperam sane confunderes rationem impositionis nominis cum ipsa eius significatione, quasi sub revelatione non caderent veritates ullae captum rationis per se non transcendentes, aut quasi de essentia eius esset ut novas semper praesertim ipsi organo transmissionis, afferret cognitiones ; cognitiones dico quae nulla plane ratione ab eo praehabebantur vel haberi poterant. Certe non ea est revelationis ratio quam nobis suppeditat A^aticanum, cum in toto eius ambitu distinguit ea quae hu­ manae rationi per se impervia non sunt, ab iis quae humanae mentis intelligentiam omnino superant (1). Item, cum formale obiectum fidei reponit in auctoritate Dei revelantis, et sratim subiungit ea omnia fide divina credenda esse quae conti­ nentur in verbo Dei scripto (1 2), in quo permulta sunt exempli gratia pure historica, humanoque testimonio aliunde nosci­ bilia, ut evidentissime constat. Sic igitur, non oportet restrin­ gere revelationem ad limites quos praestituere videretur etymon vocabuli, sed sicut omne dictum a Deo, revelatum et dicitur et est, ita revelatio ipsa pro omni positiva Dei ad nos locutione indubitanter est accipienda. Hinc iam sequitur manifeste quod omnis inspiratio scripturae est revelatio, quia est libri dictatio, et dictatio libri procul dubio elocutio est eorum quae in libro scribuntur. Unde Cyrillus Hierosolymitanus ubi supra, catech. 16, n. 2 : « Ipse Spiritus Sanctus elocutus est scripturas ». At non con­ vertitur propositio. Non enim vice versa, omnis revelatio inspiratio scripturae est, quia hominibus loqui potest Deus, et de facto locutus est aliis modis quam dictando scripturam. (1) Vaticanum, Const. Dei Filius, cap. 2. (2) Ibid., c. 3. » 62 Wz PARS PRIMA - CAP. Π Et simile est apud homines, qui quandoque scripto, et quan­ doque viva voce loquuntur, quandoque per seipsos, quandoque per alios tanquam per organa seu instrumenta. Sic etiam Deus quandoque locutus est dictando scribenda, quandoque dictando verba ore proferenda, quandoque mentibus impri­ mendo species seu signa revelandarum veritatum per inultiplices illos modos qui fuerunt iam indicati cum de cognitione prophetica ageretur. Indubium igitur sit, esse aliquam revelationem ab inspi­ ratione scripturae distinctam, eamque multiplicem. Quaedam enim revelatio est quae nullam ad verbum Dei scriptum dependentiam habet, sed parallela procedit via, sicut patet de sine scripto traditionibus quae ipsius Christi ore ab aposto­ lis acceptae, aut ab ipsis apostolis Spiritu Sancto dictante quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt (x). Quae­ dam vero alia est quae ab inspiratione formaliter sumpta ita distinguitur, ut tamen ad eam referatur tanquam ante­ cedens vel consequens ipsam. Et necessitas quidem reve­ lationis antecedentis satis declarata est supra, § i, pro quanto scilicet inspirationi praesupponitur acceptio notitiae de rebus scribendis. Cum itaque multa sint in scripturis quae hagio­ graphis innotescere non poterant nisi per revelationis viam, debuerunt ista revelari prius natura quam inspirarentur. Caetera vero, eo tantum revelata fuerunt, quo inspirata. Sed haec ex praemissis patent, nec aliquid nunc adiungendum occurrit. At de revelatione consequenti hucusque nihil. Revelationem autem consequentem dico illam per quam a Deo revelatur ipsa libri inspiratio. Non enim satis est ut liber canonicus dictante Spiritu Sancto conscriptus sit, sed oportet etiam ut hoc ipsum nobis innotescat ; innotescat, inquam, non qualibet ratione vel modo, sed sicut innotescere debent dogmata fidei in quorum numero procul dubio recen­ setur scripturae canon quoad omnes et singulos contentos in eo libros. Porro, etiamsi quis diceret, (quod nequaquam (i) Trid. Sess. 4» decret, de canonicis Scripturis. ] UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 63 concedendum videtur), necesse esse ut hagiographus con­ scientiam habeat suae inspirationis (x), adhuc tamen testi­ monium ex eiusmodi conscientia procedens non posset fun­ dare nisi fidem humanam, quae in pioposito non sufficit. Oportet ergo venire ad revelationem Dei. Insuper haec Dei revelatio in inspiratione ipsa non clauditur, cum nullus scri­ pturae liber exsistat qui de se tanquam divinitus inspi­ rato testimonium ponat. Imo, licet apponeret, nondum fuisset satis, saltem quantum ad omnes indiscriminatim tam veteris quam novi testamenti libros, quia semper in­ diguisset authenticari ministerio eorum qui totius doctrinae revelatae promulgatores a Deo sunt constituti, cuiusmodi fuerunt quoad nos, post Christum Dominum, soli apostoli. Omnibus ergo modis revelatio quaedam inspirationem con­ sequens, necessario est admittenda, ac per hoc, magis ac magis apparet veritas primae conclusionis, videlicet : Latius patere revelationem quam inspirationem, quatenus inspi­ ratio non est nisi unus particularis modus illius locutionis, qua Deus seipsum ac aeterna voluntatis suae decreta humano generi dignatus est revelare. Et de his hactenus satis. Sequitur nunc conclusio alia circa inspirationem, non iam comparative acceptam, sed absolute et secundum se. Conclusio secunda : Quod inspiratio tam ad verba-quam ad conceptus protenditur. Et quod vivisectio quam quidam introdu­ cunt, procedit ex falso eorum supposito de eo quod inspiratio intelligenda sit per modum infusionis sive immissionis praeforma­ torum vel conceptuum vel verborum. Sed non habet amplius locum, accepta semel inspiratione per modum motionis qua intel­ lectus hagiographi instr umentaliter movetur ad componendum in­ tegrum in concreto contextum, et non quoad solas in abstracto sen­ tentias, sed inseparabiliter etiam quoad verba earum expressiva. Semper equidem innaturalis et violenta visa est distinctio illa inter conceptus et verba a quibusdam passim theologis (1) Cf. Franzelin de Script. Thes. 3, coroll. 3. PARS PRIMA - CAP. II introducta, ut a sacra scriptura verbalem dictationem re­ moverent. «Potest (inspiratio) spectari et pertinere.... vel «ad singulas (libri) sententias et veritates, earumque ordinem, « vel ad singula quoque verba, eorumque compositionem seu « phrasim et stylum.... Dico primo: Deus non videtur spe< cialiter inspirasse sacros scriptores quoad singula etiam - verba et phrasim». Ita Wirceburgenses, de principiis c. i, a. 3, et plerique moderni cum ipsis. \rerum si quis recte consideret, videbit tantam esse connexionem inter sententias et phrasim, ut par atque eadem utrobique causa esse videatur. Unum enim de duobus. Vel consideras verba quoad sub­ stantiam sensus, vel consideras illa quoad solam expressionis modalitatem. Si primum, tunc non erit minor ratio attri­ buendi divinae inspirationi verba quam conceptus, eo quod intentio inspirantis certo certius fertur in verba secundum sensus substantiam, imo ad illa ut sic, primo ac principa­ liter terminatur. Si secundum, iam e converso, non erit maior ratio attribuendi divinae inspirationi conceptus quam verba, quia cum expressionis modalitas modalitati conceptionis per omnia respondeat, si modalitatem styli in hagiographum refundis, et non in Deum inspirantem, eodem plane iure in eamdem quoque causam refundere oportebit modalitatem conceptuum. Unde a primo ad ultimum, separari videntur ea quae sunt inseparabilia, et non male in hac parte rationalista quidam observavit, introduci ibi quoddam quasi vivisectionis genus quod rei natura non patitur i1). Sed iste dicendi modus parentelam habere videtur cum(i) (i) « Dire que Dieu est Γ auteur des idées, que Γ homme est «l’auteur des mots; que Dieu est Γ auteur du fond, et l’homme «l’auteur de la forme; que Dieu est l’auteur des passages dogma« tiques ou moraux, et que 1’ homme est 1’ auteur des passages histo« riques ou simplement des obiter dicta, c’ est pratiquer la vivisection... « Ni Γ ancienne tradition bien interprétée, ni la raison n’ admettent «les partages que les modernes, sous l’influence de préoccupations « polémiques ou apologétiques, ont essayé d’introduire dans la Bible ». Loisy, Etudes bibliques, pag. 35. Art UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 65 ea opinione, quae ab omni praemotione Dei penitus abhorrens, gratiam praevenientem vult formaliter consistere in ipsissimis actibus indeliberatis intellectus et voluntatis. Quasi nimirum actus illi ponerentur a Deo in anima, eo pacto quo in ea infunduntur habitus, vel imprimuntur species, cum tamen de essentiali ratione actuum, praesertim vitalium, sit, ut oriantur ab intrinseco, ac per hoc, nullum aliud pro­ ximum atque elicitivum principium habere possint praeter animae potentias, vel nudas, vel habitibus instructas, vel fluente motione ad operandum applicatas (x). Quidquid vero sit, eadem conceptio e materia de divinae gratiae au­ xiliis transfertur nunc ad scripturae inspirationem, quam auctores illi imaginantur non aliter intelligi posse, quam per modum infusionis ac veluti immissionis praeformatorum seu conceptuum seu verborum. Et cum viderent excluden­ dam esse hypothesim de immissione verborum, utpote quae rationem non redderet diversitatum styli, et inutilem fa­ ceret conceptuum inspirationem, hagiographosque ipsos re­ duceret ad conditionem simplicium amanuensium, ideo tandem infusos dixerunt nudos conceptus, qui deinde pro­ pria industria sacrorum scriptorum sub Dei assistentia, ver­ borum veste induerentur. Quae quidem opinio omnibus in­ convenientibus premitur hactenus insinuatis, praeterquam quod, si vera essent exposita, non fuissent sacri scriptores vera Dei instrumenta, nisi forte in scriptione materiali. Caeterum, quoad sententias ipsas mere passive se habuissent, quoad verba autem, active activitate causae principalis. Atqui nec in primo, nec in secundo, nec in utroque coniunctim vera salvatur ratio instrumenti. Nunc autem, si superstitiosum illum planeque irratio­ nabilem praemotionis horrorem deponas, si non fingas con­ ceptus velut e coelo delapsos et in mente repositos sicut pi­ cturae reponuntur in pinacotheca, si denique consideres mentes hagiographorum fuisse viva Dei instrumenta ad (1) Cf. Pignataro, de Gratia, Thes. 15. Billot - De inspiratione Sacrae Scripturae Τι ' • · - L*· * ’■ 4 ■ r:;·' ... ••K' Ç J; ; 66 PARS PRIMA - CAP. II totam atque integram scripturae compositionem, iam non opus erit dissecare ea quae tam intime apud nos natura eoniunxit, ideas et verba, modum loquendi et modum con­ cipiendi, nec tandem oportebit referre ideas ad Deum, verba vero ad hominem, destruendo in re ipsa omnem veram ac pro­ priam hominis instrumentalitatem. Sed sine difficultate intelliges totum esse a Deo ut praemovente hominem, totum quoque ab homine ut moto a Deo, quemadmodum manifestius adhuc apparebit ex declaratione conclusionis quae sequitur. Conclusio tertia: Quod libri sacri toti a Deo sunt, e-t toti ab homine, sicut opus artis totum est ab instrumento, et totum ab artifice : pro quanto nimirum non est pars a parte- realiter distincta, quae propriae- virtuti instrumenti seorsum ab in­ fluxu causae- principalis, vel influxui causae principalis seorsum . -a propria activitate instrumenti debeatur, sed solum sunt di­ stinctae formalitates quas in unam alteramve causam tanquam in proprium principium necesse est refundere. Haec conclusio nihil aliud est quam applicatio ad causam particularem, generalis conditionis operum quae per in­ strumenta efficiuntur. Quantumcumque enim excurras per omnia talium operum genera, ubique videbis sic subordinari causalitatem instrumenti causalitati agentis principalis, ut non sit assignare in effectu partes secundum rem distinctas quae alterutri seorsum causae debeant vel possint adscribi; sed est sicut in scriptura materiali ex. gr., in qua totum est a calamo, totum a scribente, et sic de aliis. Verumtamen in hoc ipso effectu realiter indiviso diversae apparent formalitates, quae aut propriae virtuti instrumenti, aut virtuti eius solum instrumentait adeoque in ultima analysi, virtuti agentis prin­ cipalis referuntur acceptae. Cogita iterum scripturam ma­ terialem, primo quidem secundum quod constat quibusdam lineis in atramento ductis, deinde vero secundum quod constat eisdem lineis certo ordine descriptis. Quorum primum refunditur in propriam calami virtutem, alterum in motionem a scribente derivatam, quanquam impossibile profecto sit ut reali divisione, hinc ponantur lineae, illinc vero artificiosa UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 67 earumdem dispositio. Et hoc ideo est, quia causa principalis et causa instrumentalis non se habent ut concurrentes, sed ut subordinatae. Quo fit ut totus effectus indivisibiliter egrediatur e potentia instrumenti prout per principale agens mota et elevata. Haec nunc applica Scripturae sacrae, siquidem con­ sentiens totius Traditionis testimonium nos edocuit, libros canonicos a Deo ut a principali, ab hagiographis vero ut ab instrumentalibus auctoribus vere habere originem. Totum proinde a Deo in eis est, tam quoad sententias quam quoad verba sententiarum expressiva ; totum quoque ab homine, tam quoad haec quam quoad illas ; ab homine tamen nonnisi ut a calamo vivo quo utebatur Deus. Hinc, ibi etiam reperire est duas formalitates distinctas, secundum quod scriptura consideratur ut constans sententiis humano modo formatis et expressis, deinde vero ut constans sententiis eisdem ita formatis et expressis, ut vere sint vi originis directus ad nos sermo Dei. Quae duo proportionaliter se habent sicut modo se habebant lineae atramentales ex una parte, et artificiosa earum in characteres et litteras distributio ex altera. Et cum haec satis per se pateant, non oportet in eis amplius im­ morari. Sed quia aliud est quod in libris sacris totum sit ab homine, aliud vero quod totum tam sit ab homine ac si a Deo non esset, attende iam hanc aliam conclusionem quam statim declaro. Conclusio quarta : Quod falsum est, libros Scripturae tam humanos esse ac si divini non essent. Falsum quoque, hagiographos fuisse nec plus nec minus auctores librorum canoni­ corum sicut sunt suorum auctores profani. Falsum denique, sensum eorumdem librorum non minus esse proprium scriptori biblico, quam sensum Iliadis Homero, vel orationum contra Verrem Ciceroni. Ista sunt asserta criticorum ; ex quibus deinde dedu­ cunt multa abnormia prae scopo quem habent aequiparandi scripturam caeteris libris humana industria concinnatis, eamque subjiciendi ahae, ut aiunt, criticae iudicatorio. Sed haec nihil minus important quam puram ac meram nega- >4.0-5 * 68 !Λ· PAKS PRIMA CAP. II tionem inspirationis. Re enim vera, non tam humanus est ille liber qui homini non debetur nisi ut Dei instrumento quam ille alius qui ab homine tanquam ab auctore etiam principali repetit originem. Xisi forte contendas, tam meum esse librum quem alio dictante scripsi, quam quem proprio marte propriaque minerva composui. Proinde, si libri ca­ nonici tam humani sunt ac si divini non essent, aperte se­ quitur eos non esse divinos praecise in quantum a Deo prin­ cipaliter, ab homine autem nonnisi instrumentaliter compo­ sitos et conscriptos ; quod aliis verbis idem est ac si diceres libros illos non esse divinitus inspiratos. Vide ergo quomodo in hac appellatione librorum divinorum lateat forte aequivocatio. Ut enim ab initio dictum est, duobus modis intelligi posset scripturam aliquam esse scripturam sacram seu divinam. Primo quatenus esset a Deo inspirata. Secundo quatenus esset scriptura humanitus prius composita, quam deinde Deus fecisset suam, eodem pacto quo schema bullae a theologo elaboratum fit postea scriptura Pontificis, ratione pontificiae subscriptionis et publicationis. Et si quidem libri canonici essent hoc modo libri Dei, sic ve­ rissime diceres eos tam humanos ac si divini non essent. Tunc enim fuissent assumpti ad esse verbi Dei, tales quales eos humana fecisset origo. Tunc auctores eorum homines non ideo minus auctores exsisterent, ex quo placuisset Deo scri­ ptis subscribere, et dicta canonizare. Tunc sensus Dei ipse utique esset nec minus, proprius humani scriptoris sensus. Tunc denique aliqualiter valeret illa quam urgent compa­ ratio cum Verbo incarnato, cuius humanitas iisdem plane terminis essentialibus circumscribitur, ac si divinae hypo­ stasi unita non esset. Sed non haec ratio est divinitatis librorum nostrorum, uti supra, occasione opinionis Bonfrerii, observatum est. Scripturae enim libri non eatenus divini et dicuntur et sunt, quatenus cum humana prius industria fuissent concinnati, supervenientem postea recepissent di­ vinae auctoritatis formalitatem, sed quatenus Spiritu Sancto inspirante conditi sunt, adeoque ratione originis, et vi originis. L ·«·>* __________ UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 69 Hinc primo, vi originis non modo immunes sunt ab omni defectuositate quam sermo Dei non patitur, verum etiam po­ sitivi,* excellunt ea quae ad dictationem ipsius Dei consequi­ tur, certitudine, infallibili tate, atque auctoritate. Hinc secundo, nedum sensus divinorum librorum tam proprius sit scriptoribus biblicis quam sensus Iliadis Homeio, vel Aeneidis A;irgilio, imo potius ita proprius est Deo, ut possit ad plura sese extendere, quam quae erant in hagio­ graphorum vel notitia vel intentione. « Sciendum, inquit S. Thomas, 2-2, 0. 173, a. 4, quod quia mens prophetae est « instrumentum deficiens (respectu principalis agentis, id «est Spiritus Sancti), etiam veri prophetae non omnia cogno«scunt quae in eorum visis, aut verbis, aut etiam factis, «Spiritus Sanctus intendit». Hinc denique tertio, intra latitudinem illam quam diversa humanorum instrumentorum conditio et indoles delimitabat, ipsa scripturarum nostrarum elocutio proprium quiddam ac veluti maiestaticum habet, quo sacra illa Biblia ob omni alia litteratura in mundo unquam inventa mire discriminantur. « Modus dicendi quo sancta Scriptura contexitur, quam « omnibus accessibilis, quamvis paucissimis penetrabilis ! « Ea quae aperta continet, quasi amicus familiaris sine fuco « ad cor loquitur, indoctorum atque doctorum. Ea vero quae «in mysteriis occultat, nec ipsa eloquio superbo erigit, quo « non audeat accedere mens tardiuscula et inerudita, quasi « pauper ad divitem. Sed invitat omnes humili sermone, quos '·· non solum manifesta pascat, sed etiam secreta exerceat «veritate, hoc in promptis quod in reconditis habens. Sed « ne aperta fastidirentur, eadem rursus operta desiderantur, « desiderata quodam modo renovantur, renovata suavitei « intimantur. His salubriter et prava corriguntur, et parva « nutriuntur, et magna oblectantur ingenia. Ille huic doctrinae « inimicus est animus, qui vel errando eam nescit esse salu­ berrimam, vel odit aegrotando medicinam» (*). (i) August. Epist. 137 ad Volusianum, .n 18. '7^?w Ο I' PARS PRIMA - CAP, II ' s.·*' : và Quinta et ultima conclusio : Quod ad rationem / i bri inspirati nihil equidem refert, quis fuerit scriptor i nstru mentalis. Et quod nihilominus falsissime infertur: ergo universaliter loquendo, quaestiones de personis scriptorum bibli eorum per­ tinent ad altam criticam, tanquam in proprio ac reservato eius campo circumscriptae. Sane vero, verissimum est quod Gregorius ubi supra, in praefatione Moralium c. i, observavit dicens : « Quis haec « scripserit (librum lob), valde supervacue quaeritur, cum «tamen auctor libri Spiritus Sanctus fideliter credatur... - Si magni cuiusdam viri susceptis epistolis legamus verba, « sed quo calamo fuissent scripta quaereremus, ridiculum « profecto esset epistolarum auctorem scire, sensumque co« gnoscere, sed quali calamo earum verba impressa fuerint, « indagare ». Et sensus est, quod si quando scriptor alicuius libri Scripturae ignoretur, aut non nisi dubiis atque incertis documentis commendetur, nihil sequitur incommodi. Quo fit ut non oporteat in curiosas sese tunc immiscere quaestio­ nes, quae nec ad divinam libri auctoritatem pertinere, nec ad eius intelligentiam quidquam conferre inveniantur. Caeterum, apertissime fluit ex praemissis, personam hagiographi, quae aut qualis fuerit, plane accidere in ordine ad inspi­ rationis effectum, ac per hoc, esse penitus indifferentem re­ late ad dogma quo omnes et singuli libri in indice Tridentino recensiti credendi sunt sacri et canonici. Verumtamen, aliud omnino est quod quaestiones de scri­ ptoribus biblicis non tangant peculiare inspirationis dogma formaliter in quantum huiusmodi ; aliud vero, quod uni­ versaliter loquendo, ad doctrinam sacram nihil attineant, et idcirco in proprio ac reservato scientiae criticae campo re­ ponantur. Id enim certo certius non solum non sequitur ex praedeclaratis, sed etiam non sine gravissimo errore posset sustineri. i In primis, quaestiones istae quandoque intime connectuntur cum dogmate quo edocemur fuisse in apostolis clausum atque ultimo sigillatum catholicae revelationis depositum. UDI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR Nam in hoc deposito procul dubio continetur totus atque integer scripturae canon, et ideo, si verum de fide est quod eidem deposito nihil post apostolos accrescere potuit, necesse quoque est ut per apostolos ipsos vel aliquem ex eis, libri canonici omnes et singuli fuerint Ecclesiae commendati. Hoc autem esse non potuisset, si aevo apostolico posteriores exstitissent. Quisquis igitur altae criticae placitis ductus, redactionem vel unius libri, puta quarti evangelii, scriptori vel scriptoribus attribuet secundi vel tertii saeculi, iste in doctrina fidei gravissime errabit, imo propositionem enun­ tiabit quae necessario nexu connectitur cum propositione haeretica. Non ergo omnis quaestio de calamo quo usus est Spiritus Sanctus in sacris libris conscribendis de illis quae­ stionibus est, quae liberae criticorum operationi relin­ quuntur Praeterea, contingit quandoque ut scriptor sacer sese nominet in ipso textu inspirato, sicut videre est in plerisque epistolis apostolicis, necnon in evangel io et apocalypsi loannis. Nam quartum evangelium his verbis concluditur : Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scri­ psit haec. Discipulus nempe de quo paulo supra dictum fuerat: Quem diligebat lesus, qui et recubuit in coena super pectus eius. Et quis, quaeso, erit discipulus ille scriptor,. quem diligebat lesus, quique in coena recubuit super pectus eius, nisi loannes apostolus ? An forte dicent critici, verba evangelica aliam pati interpretationem ? Aut ibi esse postillam textui inspi­ rato posterius additam, non dictante Spiritu Sancto ? Sed missis nunc aliis rationibus, tantisper interrogo, cuiusnam sit decisio de textibus inspiratis vel non inspiratis. Altae forsitan criticae, an Traditionis et Ecclesiae ? Et ne in pre­ sent! effugium quaerant ex parte textuum qui sunt vel non sunt de rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae Christianae pertinentium, (quam distinctionem schola cri­ tica non recte assequitur, ut videbitur infra), solum nunc observo, tantum abesse quin textus illi ad res fidei indifferen­ ter se habeant, ut modernis rationalistis causa negandi authen- 9 > ■ 5^ ΛΓ'?.-3 »»’* *· HI ! tv PARS PRIMA - CAP. U 1 ■ ticitatem evangelii sub loannis apostoli nomine evulgati ea potissimum sit : quia nimirum dogma de Verbo quod erat in principio apud Deum, quodque caro factum est et habitavit in nobis, originis esse neoplatonicae, et secundo vel tertio saeculo resultasse ex casuali evolutione seu adaptatione ideae Christianae ad tunc praevalentes Alexandrinorum philoso­ phorum doctrinas, persuadere volunt. Quorum placitis im­ butus quidam novellae scholae auctor non timuit in recentissimo opere sequentes haereses crude asserere: Theoria Verbi incarnati init inventa quando evangelium praedicatum est mon solis proselytis ludaismi, sed etiam gentilibus qui hellenicam educationem acceperant f1). Et rursus : Hellenizatio christianismi per fidem Verbi incarnati fuit causata per statum culturae intellectualis primorum gentilium conversorum (1 2). Et adhuc apertius : Ex conatu spontaneo fidei ad sui ipsius definitionem venit progressive ad lucem graeca interpretatio messianismi christiani, quatenus Christus filius Dei et hominis, praedestinatus salvator, transformatus est in Verbum carnem jactum, revelatorem Dei in humano genere, idque per adaptatio­ nem ideae Christianae ad metaphysicam Platonis et Philonis (3). Et iterum : Orthodoxi Patres non habuerunt conscientiam mutui accepti a sapientia hellenica, et ideo plus minusve con­ demnant Platonem, Philonem, et Origenem, quamvis secun­ dum veritatem historiae, dogmata Trinitatis et Incarnationis sint dogmata graeca ex fonte philosophorum emanata (*). Dices fortasse quod haereses istae non habent necessariam con­ nexionem cum personalitate redactoris quarti evangelii, sitne ille loannes apostolus, vel non sit. Et id tibi confiteor. Verumtamen, nec etiam habent amplius locum, si semel loannes auctor asseritur. Proinde ad hominem dico, textum supra memoratum: hic est discipulus ille qui.... scripsit haec, non (1) (2) (3) (1) Loisy, 1’ Evangile et Γ Eglise, pag. 136. Ibid. pag. 138-139· Ibid. pag. 139. Ibid. pag. 140. UBI NOTIO IMSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 73 de illis esse quos tu adiudicares criticae sub eo pretextu, quod ad res fidei nihil attineant. Vide ergo iterum, quomodo quaestiones de scriptoribus biblicis non sunt universim loquendo, de reservato criticae i ure, quasi nullo cum doctrina sacra nexu colligatae. Sed quoniam res agitur quae multis nunc videtur liberae uniuscuiusque appretiatiom relicta, et quasi nullius conse­ quentiae in ordine ad fidem, liceat eam penitus discutere, specialiter transferendo quaestionem ad auctorem Pen­ tateuchi. Praecedentis conclusionis confirmatio, ex solutione quae­ stionis : Utrum sine gravi errare in materia -fidei dici possit, Pentateuchum non fuisse scriptum a Moyse. I. — Sane vero, Moysen non scripsisse Pentateuchum, opinio est quam a prima eius origine ad haec usque tempora nostra, scriptores et apologetae catholici omnes uno ore explo­ serant velut religioni maxime contrariam et tanquam ab in­ credulis, seu atheis seu deistis seu rationalistis, ad convel­ lenda fidei Christianae fundamenta data opera adinventam, summo studio confutarant. « Quod Moyses sit auctor Pentateuchi, pro explorato « semper habuere unanimi tot saeculorum consensu tam ludaei quam Christiani, ut Huetius demonstrat. Verum, «cum Spinosa, Hobbes, Balingbrock, Voltaire, aliique incre« duli, ut S. Scripturae auctoritatem et authentiam statim « in limine subruant, praefracte negent Moysen esse Penta« teuchi auctorem, provide ipsorum cavillationes confu« tarant Huetius, Dem. Evang , prop. 4, c. 14 ; Calmet, Praef. « in Genesim ; Goldhagen, Introd, in S. Script, prop. 2, «sect; i, aliique. Nos idem praestabimus, incipiendo a Vol« tairii deliriis, etc. » P) — « Unanimis semper fuit ludaeo« rum et Christianorum sententia, Pentateuchi auctorem « esse Moysem Primi omnium constantem hanc traditio- ’ p 'r : ‘ Ϊ' • -1 5 ·>< * ’ ■ Weith, Pentateuchus contra incredulos propugnatus, c. i. 4 · * ; · ··* Y • ·.·> i· « 74 - ·- e» I it5 PARS PRIMA - CAP. II « nem aperte impugnarunt Hobbes et Spinosa, a quorum «opinione non multum recedit Isaac Peyrerius. Inventas « ab iis scriptoribus difficultates studiosissime collegit, am« plificavit, eaque styli elegantia et facilitate qua nemini se« eundus erat, ornavit Voltaire : Traité de la tolérance. Phi« losophie de T histoire, Dictionnaire philosophique, Que« stions sur T Encyclopédie, la Bible expliquée, etc. Singularem «er relatae mox opinioni cognatam sententiam amplexus « est Ricbardus Simon, in Historia critica V. T. » (*) — « Quin« que libros Moysen conscripsisse, in superiore huius nostri <■ operis parte me adeo probasse confido ut nulla praeterea « videatur necessaria esse demonstratio, λ’erum quia Hobbes « in opere inscripto Leviathan, Peyrerius in Systemate praea<■ damitico, Benedictus Spinosa in Tractatu theologico-politico, < Moysen Pentateuchi auctorem esse negant, ob eam rem iterum »! in hoc argumento versandum est ut cumulatissime ab«■ solvatur (2) ». — « Pentateuchi opus Moysi auctori depu­ te tandnm esse, post tot luculentas in idem argumentum « scriptas lucubrationes, frustra prorsus a nobis in praesen« tiarum demonstraretur. Post diuturnam sane ultra 3000 c annorum possessionem, nemo in Moysen litigator admit« titur, nisi iuris sui non dubia tantum et ambigua, sed evi« dentia plane et perspicua documenta protulerit. Quae autem « a recentioribus incredulis promuntur argumenta, multo « illa perspicuitate longissime absunt » (’) — « Quotquot «de rebus ludaicis scripserunt, sive ludaei, sive Christiani, «sive Ethnici, de antiquitate et auctoritate -Pentateuchi «nullum unquam dubium obmoverunt usque ad Spinosam, « Hobbesium, Peyrerium, et quosdam vanissimos olim hae«reticos. Horum theistae vestigia secuti, ut religionem chri« stianam quaqua via evertant, Moysen personis romanen- (1) Stattlerus, De auctorit. S. Script, a. i. (2) Marchini, Prolegom. S. Script., part. 2, a. 1. (3) Calmet, Prolegom. in Pentat. , -J.. UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR « sibus, et legem Mosaicam ementitis narratiunculis ac« censent » (l). Et longum profecto, fastidiosumque esset producere tot alia testimonia ex quibus apertissime constat, hanc fuisse a temporibus exorti philosophismi, per saecula duo cum di­ midio, fixam constantemque positionem apologiae catholicae contra impietatem rationalisticam : Moysen esse certe auctorem librorum qui sub eius nomine vulgantur, idque ad· causam defendendae religionis omnino pertinere. Aliter equidem nunc videtur viris doctis, catholico nomine gloriantibus, in quorum libris et periodicis contraria po­ sitio invenitur. Sed illud accurate notandum, quod omnes eorum in hac etiam parte lucubrationes, non sunt nisi reproductio opinionum et conclusionum quas saeculo XIX me­ diante, post principales rationalisticae criticae promotores in Germania, vulgavit Ernestus Renan, sive circa auctorem Pentateuchi (2), sive circa modum seu processum redactionis historicae in Pentateucho (3). Ouo fit ut in eis non tam catho- ’r -t . (1) Wirceburg., De Relig. Diss. 6, Sect. I. (2) « La rédaction définitive des livres contenant Γ histoire « ancienne d’Israel ne remonte pas probablement au delà de Γ an « 750 avant J. C........ L’opinion qui attribue la rédaction du Pentateuque à Moïse parait assez moderne, et il est bien certain que les «anciens Hébreux ne songèrent jamais à regarder leur législateur «comme un historien... Les expressions loi de Moïse, loi de Jéhovah « donnée par Moïse, n' impliquent pas que Moïse fut regardé comme «l’auteur de l’ensemble historique du Penta teuque. tel que nous «le possédons, etc.» .Renan Histoire générale des langues sémitiques. I III I F (3) «On a très bien aperçu dans ces dernières années où il fallait « chercher Γ analogie des procédés qui ont présidé aux transforma«tions successives des écritures historiques des Hébreux. C’est dans « 1’ historiographie arabe. Lorsque l’on compare en effet les unes « aux autres les diverses classes d’historiens musulmans, on recon« naît que tous ne font guère que reproduire un fond identique, dont « la première rédaction se trouve dans la Chronique de Tabari. L' ouα vrage de Tabari n’ est lui-même qu' un recueil de traditions juxtaa posées sans la moindre intention de critique, plein de répétitions, i PARS PRIMA - CAP. II licos audiamus quam rationalistas ipsissimos qui nescio qua singulari sorte, quave s tupenda fortuna, quoddam veluti repetitionis instrumentum et publicitatis organum in catholicis illis obtinuerunt. Non est igitur cur de eis in prae­ senti ratio habeatur. Neque enim nova rationalist icae sat pientiae editio, ubicumque inventa et a quibuscumque il­ lustrata atque adornata, poterit impedire quin simpliciter et absque restrictione verum sit, sententiam quae tenet Movsen certissimum Pentateuchi auctorem, sententiam esse quae apud Ecclesiae scriptores universaliter constanterque habita est ut cum causa fidei et defensione revelationis intime connexa. Nec sane immerito, ut statim apparebit. Π. — Ulterius enim nunc considerandum est quod ad doctrinam fidei aliquid potest dupliciter pertinere. Vel quia contentum in ipso fidei obiecto, quod a Deo nobis revelatum, sufficienter ab Ecclesia est propositum. Vel quia, etsi forte extra amplitudinem revelationis exsistens, nihilominus cum obiecto fidei ita est connexum atque cohaerens, ut ad eius custodiam, defensionem, propositionem, explicationem, credibilitatem requiratur, eo nimirum modo qui explicari solet ubi de obiecto secundario ecclesiastici magisterii. * de contradictions, de dérogations ’à l’ordre naturel des faits.... L’historiographie hébraïque a traversé des degrés analogues. Le < Deutéronome nous présente Γ histoire arrivée à sa dernière ρέ­ α riode, Γ histoire remaniée dans une intention oratoire, où le nar« rateur ne se propose pas seulement de raconter, mais d'édifier, •t Les quatre livres précédents laissent eux-mêmes apercevoir les « sutures de fragments plus anciens, réunis, mais non assimilés dans « un texte suivi. Cette hypothèse, présentée d'abord comme un ■i hardi paradoxe au siècle dernier, est maintenant adoptée de tous « les critiques éclairés en Allemagne. On peut différer sur la division « des parties, sur le nombre et le caractère des rédactions successives, .< on ne peut plus douter du procédé, qui amena au 8*··“ siècle avant « notre ère, le Pentateuque et le livre de Josué à leur état définitif ». Renan, ubi supra. — Ibi ergo habes legem et prophetas. UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 77 Interim ergo permittamus authenticitatem Pentateuchi secundum quod ad Moyseu refertur auctorem non esse a Deo revelatam, adeoque non pertinere primo modo ad fidei do­ ctrinam. Numquid idcirco, gravissima censura non erit digna propositio authenticitatem negans ? Sed attende, quaeso, quod authentia illa quam maxime facit ad fidei credibilitatem, et in tantum quidem, ut si semel vel negetur, vel in du­ bium adducatur, eo ipso tollantur magna ex parte externa revelationis argumenta a Deo disposita ut fidei nostrae ob­ sequium rationi consentaneum esset ; quae argumenta, testante Vaticano Sess. 3, cap. 3, sunt imprimis miracula et prophetiae. Et re quidem vera, si Pentateuchus non est genuinum opus illius auctoris sub cuius nomine hactenus fuit uni­ versaliter receptus, prae primis aufertur ab eo omnis valor historicus. Neque enim cum qualibet verosimilitudine po­ terit adscribi auctori coaevo, qui oculatus testis exstitisset eorum quae narrantur in Exodo, Levitico, Numeris, et Deu­ teronomio, quique ex certa traditione maiorum instrui po­ tuisset de factis in Genesi consignatis. Imo, ad hoc ipsum increduli contra Moysen auctorem impetu facto ruunt, ut res Pentateuchi ad legendas, seu mythos, seu imaginationis popularis procreationes libere reducant ; et in hoc quoque, supra memoratos- catholicos habent pedissequos, fidelesque discipulos. Ecce ergo capite truncatur historia populi Dei. Nihil iam valent antiqua miracula. Successio religionis, sal­ tem secundum quod consideratur in fidei ■praeambulis, fit in­ certa. Harmonia duorum testamentorum fluctuat in aere. Praeciditur miranda illa ab Adam ad Moysem, et a Moyse ad Christum, prophetiae evolutio atque continuitas, in qua Christus ipse per oracula successiva, per oracula concor­ dantia, per oracula semper magis praecisa pro magis magisque appropinquante temporum plenitudine, fuit annuntiatus. In summa, tollitur de medio grande illud credibilitatis signum de quo Augustinus in epistola ad Volusianum : « Quem non « moveat ad credendum tantus ab initio ipse rerum gesta- i 7« PARS PRIMA - CAP. II ruin ordo, et ipsa connexio temporum praeteritis fidem ·■ de praesentibus faciens, priora posterioribus, et recen•i tioribus antiqua confirmans ? Eligitur unus e gente Chal­ daeorum, pietate fidelissima praeditus, cui promissa di·· vina post tantam saeculorum seriem novissimis temporibus « complenda prodantur, atque in eius semine omnes gentes ■ habiturae benedictionem praenuntiantur... Propagatur ex « illo numerosissimus populus multiplicatus in Aegypto... Educitur ex Aegypti servitute gens valida, pulsisque impiis • gentibus, in terra promissionis perducta et constituta, • regno etiam sublimatur. Deinde... variis flagellata cla­ dibus et prosperitatibus consolata, usque in Christi in« carnationem declarationemque perducitur. Quem Chri« stum Dei Filium, Deum in carne venturum, moriturum, re­ surrecturum, in caelum ascensurum, praepollentissimo suo ■ nomine in omnibus gentibus dicatos sibi populos habiturum, « inque illo remissionem peccatorum salutemque aeternam futuram esse credentibus, omnia gentis illius promissa, « omnes prophetiae, sacerdotia, sacrificia, templum, et cuncta omnino sacramenta sonuerunt. Venit et Christus. Complen· ■ tur in eius ortu, vita, dictis, factis, passionibus, morte, resurrectione, ascensione, omnia praeconia prophetarum... '■ Quae tandem mens avida aeternitatis, vitaeque praesentis ■ brevitate permota, contra huius divinae auctoritatis lu-· men culmenque contendat ? ». Egregie quidem, o Augu­ stine, modo de factis quae adducis, historice constet. Nunc autem, cum Pentateucho, utpote incertae originis incertique auctoris, nulla humana fides sit, artificialis et imaginaria invenitur ista constructio, cui basis deest, et primum ae­ dificii molem sustentans fundamentum. Sed iam argumentum crescit, quia si Pentateuchus au­ thenticus non est, quomodo adhuc authenticae prophetiae posteriores, puta Isaiae, leremiae, Danielis, et aliorum ? Non enim, puto, afferri poterunt fortiores rationes pro his quam pro illo. Et si valent argumenta criticorum contra Moysen, valebunt alia eiusdem valoris, vel ut verius dicam, UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR 7€> eiusdem levitatis contra caeteros i1). Et consequentia ipsis etiam factis facile confirmatur, quia habemus iam protoIsaiam et deutero-Isaiam. Habemus quoque pseudo-Danielem. Habebimus mox pseudo-Ieremiam, pseudo-Michaeam, atque ita porro, et nihil remanebit nisi lacera quaedam va­ ticiniorum compilatio, de quibus nemo sciet unde orta, a quibus edita, ad quam epocham referenda, etc. Accedit quod semper intellexerunt maiores nostri, ideo Deum permisisse casum ludaeorum, et tam grandi miraculo conservasse hunc populum in sua dispersione inter gentes, ut idem ille populus authentiae prophetiarum testis omni exceptione maior exsisteret. « Omnes gentes, ait Augustinus, «Serm. 374, n. 2, a Romanis subactae, in Romanorum iura «transierunt. Haec gens et victa est, et in lege sua mansit, ■ quantum ad Dei cultum attinet, patrias consuetudines ri« tumque custodivit... Propter quid, nisi propter testimonium « veritatis ? Sparsi sunt ubique ludaei portantes codices « quibus Christus praedicatur, et sicut praedictus est prae« sentatur, ut iam paganis possit ostendi. Profero codicem, «lego prophetam, ostendo impletam esse prophetiam. Du« bitat paganus ne forte hoc ipse confinxerim. Inimicus « meus habet hunc codicem antiquitus sibi a maioribus com« mendatum. Ambos inde convinco. ludaeum, quia id prophe(1) Quod argumenta criticae in hac parte, (praeterquam non nova, ut videre est apud Bossuet, Hist. univ. part. 2, c. 29), sat etiam levia sint, ipsorum criticorum diserta confessio est. Fatentur enim se constanter operari supra hypotheses plus minusve verosimiles. Verum admirationem facit quod eadem interna argumenta quibus plerique nituntur, ut Pentateuchum Moysi abiudicent, eadem ipsis­ sima ab aliis critico-philologis, non minoris certe auctoritatis, hal>entur e contra pro positivis authentiae indiciis. Scribit enim Rosen­ muller, Proleg. in Pent. § 2: «Ordo orationis non ubique commodus, « et oratio ipsa progreditur saepe per disrupta sine nexu fragmenta, « haud raro singulari clausula terminata. Quae arguunt auctorem non >< continenter scribentem, sed saepius interruptum, qualem novimus Moysen, tot tantisque negotiis obrutum, continuisque migrationi« bus distractum, etc. ». So PARS PRIMA - CAP. II a tatum et completum ego cognovi. Paganum quia non ego «hoc confinxi.'. At veto, si testimonium ludaeorum fallit quoad libros Mosaicos, eritne tandem alicuius ponderis quoad reliquos ? Rursus ergo labefactantur signa clara, facilia, obvia, omnium intelligentiae accom: II odata, quae Deus ipse in sua providentia disposuit, ut demum remittamur ad fal­ sissimas illas et vanissimas rationes credibilitatis, verae fidei theologicae penitus destructivas, quas praedicant novi inventores systematis immanentiae. Sic igitur iam apparet, authenticitatem Pentateuchi prout ad Moysen refertur auctorem esse quam maxime de iis quae in fidei praeambulis fixa inconcussaque manere de­ bent, ne fides ipsa in discrimen primum adducatur, donec suis velut propugnaculis destituta, in plenam tandem abeat ruinam. III. — Sed quod sub una consideratione de praeambulis fidei est, sub alia consideratione esse potest de fidei obiecto. Sicut resurrectio Christi, prout historica demonstratione co­ gnoscibilis, praecipuum quemdam in signis credibilitatis quae sunt praeambula ad fidem, obtinet locum. Et secundum quod asserta in symbolo et Scripturis divinitus inspiratis, fide divina credi debet et creditur. Porro, ad Pentateuchum quod attinet, videtur Moyses sat aperte eius auctor indicari in ipso textu inspirato. De­ clarationem sumere liceat ex critico qui adversariis su­ spectus esse non potest. « Quoad argumenta ex ipso Pen« tateucho petita quae'Mosen illius auctorem arguant, sub «finem operis {Deui. XXXI, 9-26) disertis verbis Moses te« statur esse hunc integrum librum a principio ad finem a «se conscriptum, proceribus populi et sacerdotibus tra«’ditum, ut in adyto sacri tabernaculi penes arcam foe« deris custodiatur, et septimo quoque anno, diebus festis « tabernaculorum universo populo praelegatur. Et in o« pere ipso passim, nunc singulas leges, nunc rerum gestarum « narrationes a se in hoc libro consignata esse Moses ait. «Ita Exod. ΛΙΖΖ-14, insidias quas Amalecitae Hebraeis J*, .a! ■ ‘.Mat* UBl ΝΟΤΙΟ INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR Si « itinere defatigatis struxerunt, praelium quod consecutum <1 est, et decretum illis futuro aevo excidium, Moses dicit « se divino jussu inscripsisse libro incepto haud dubie, et « in quo iam plura exaraverat, ut inde colligitur, quod cum « articulo scripsit..., quo innuit, se de certo quodam et sa­ il tis noto libro loqui. Postquam Israelitae cum lehovah foedus α pepigissent ad montem Sinai, et leges a Mose accepissent, « scripsit Moses omnia verba lehovae in libro foederis quem « universo populo praelegit, Exod. XXIV-4-7. His praeceptis « cum postea plura alia addita essent, iterum iussus est Moses « ea litteris consignare, Exod. XXXIV-27. Porro Numer. « XXXIII, 1-2, Moses profectiones et itinera Israelitarum, « prouti ibi leguntur ex lehovae mandato. perscripsisse di­ ci citur. Numerorum liber clauditur, xxxvi-13, his verbis: « Haec sunt mandata atque indicia quae mandavit Dominus « per manum Moysis ad filios Israel in campestribus Moab v supra Iordanem contra lericho. Denique in Deutoronomio « quo legum in tribus qui praecedunt libris traditarum « άναζεφαλαιωσίς, explicationes et supplementa continentur, « Moses in suis ad populum adhortationibus iterum iterum«que hanc legem (xvn, 18-19; XXXI, 9-II)> et huius legis «librum (xxvin-61 ; xxix, 9-26) commemorat. Imprimis «notabilis est locus, xxvni-61, ubi in oiatione qua Moses « Israelitis, si divinis praeceptis non obtemperarint, infausta « omnia minatur, inter alia haec leguntur : Insuper et universos « languores et plagas quae non sunt scriptae in volumine legis « huius inducet Dominus supei te, donec te contrat. Ex quo «sequitur, Mosen hunc librum in quo comminationes istae « perscriptae erant, populo tradidisse, adeoque sermones suos «ipsum litteris mandasse» (1). In Novo quoque Testamento innumera loca sunt in quibus a Christo et apostolis adseribuntur Moysi libri Pen­ tateuchi. Dicunt quidem Christum et apostolos citasse hos libros sub nomine et titulo sub quo vulgabantur, nihil de vero (i) Rosenmuller, Prolog, in Pentat. 2. Billot - De inspiratione Sacrae Scripturae .’•r r · ..·- · * · C'l . ' · : '■· •t Γ V' V ’. 4 a . PARS PRIMA - CAP. II auctore affirmare intendentes. Et non vacat eiusmodi asser­ tionem in sua generalitate discutere. Solum nunc dic©, te­ xtus esse qui talem interpretationem evidenter excludunt. Sic, cum Ioan. V-45, Christus ludaeis dicit: Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem. Est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis, an de quodam incognito auctore loquitur, qui apud vulgus nomen Moysis obtinue­ rat, an non potius de vero illo Moyse quem legislatorem, institutorem, et fundatorem vere habuit Synagoga ? Puto responsionem non posse esse dubiam. Porro de illo vero Moyse subiungit Christus: S/ crederetis Moysi, crederetis for­ sitan et mihi ; de me enim ille scripsit. Item cum dicitur 2 Cor. III, 13-15 : Et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in faciem eius, quod evacuatur.... Sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyse , velamen positum est super cor eorum : de quo Moyse agitur secundo loco ? Nonne de illo eodem de quo in priori ? ubi sine dubio sermo est de ipso legislatore ludaeorum, qui Exod. xxxiv, de monte descendens, velata facie populo loquebatur. Aut forte superius, verus Moyses in medium adducitur, inferius vero Moyses existimatus tan­ tum ? Nunc autem, si ille idem verus et non existimatus Moyses, teste Scriptura, legitur usque in hodiernum diem ergo, eadem Scriptura teste, auctor est librorum qui ei at­ tribuuntur i1). (1) Iis qui tanta tamque incomprehensibili levitate quaestionem tractant ultra modum gravem, et cum veritate Christianae religio­ nis per omnia connexam, liceat proponere testimonium viri, natione et religione ludaei, directoris Parisiensis periodici: Revue Sémitique, qui in dicto periodico recensens duo novissima egregia opera P. Cereseto, (Tre classi di dottori, et Ipotesi dei P. Hummelauer e di altri autori moderni su Γ autenticità del Deuteronomio di Mosè), sic scribit:. * Le Révérend P. O. C. Cereseto, Professeur d’ exégèse et Consultore « de la Commission pontificale pour les études bibliques s’ efforce, dans « ses deux ouvrages précités, d’entraver la pénétration des idées de «la critique biblique protestante dans le clergé catholique romain. I ’ : UBI NOTIO INSPIRATIONIS MAGIS EXPOLITUR Haec igitur sint dicta ut appareat quod etsi ad ratio­ nem scripturae inspiratae formaliter in quantum huiusmodi, non referat quis fuerit instrumentalis auctor, falsis­ sime tamen in thesi generali inferretur, attributionem sa­ crorum librorum ad hos vel illos scriptores, nihil intéressé « Le mouvement déviant e t plein de menaces pour la quiétude «du catholicisme traditionnel, trouva des partisans dans deux ec« clésiastiques d’un rang considérable, à savoir .Mgr. Mignot, évêque « d’Albi, et le P. Hummelauer. Dans une lettre sur la critique bibli« que, Mgr. Mignot formula une série de dix-huit propositions qui « répercutent assez fidèlement les opinions de Γ École libre allemande. « De son côté, le P. Hummelaue r se prononça en faveu r des mêmes «idées dans ses ouvrages exégétiques... « Il faut avouer que la question est d’une gravité extraordinaire « pour la conscience chrétienne en général. Etant par tempérament «fort peu théologien, je combats depuis de longues années les con­ clusions historiques de cette École en contestant la validité de «ses prémisses par des raisons puisées, tantôt dans l’exégèse bibli« que elle-même, tantôt dans les monuments littéraires des autres «peuples sémitiques. Entre cent autres divergences, je relèverai «ces deux seules: Selon ma conviction, les trois premiers chapitres « de la Genèse sont Γoeuvre d'un seul auteur, malgré la différence des « noms divins Elohim et Yahwé, qui y sont successivement employés. ί D'autre part, je nie formellement que le Code sacerdotal puisse « être un produit postexilique, ou qu’ on puisse discerner, dans les ■ premiers livres prophétiques, la marche régulière d’un progrès « d’idées religieuses. Quant à la question relative à Γ origine mo« saïque du Pentateuque, tel qu’ il nous est parvenu à travers les géné« rations, je l’ai toujours considérée comme un problème secondaire « et purement historique. « La situation n’ est pas la même pour le chrétien de n’ importe « quelle secte. Dans des passages nombreux de 1’ Evangile, Jésus et « les Apôtres à sa suite, invoquent formellement Γ origine mosaïque «du Pentateuque, celle d’Isaïe II, ainsi que l’origine davidique des -< Psaumes, pour en tirer des dogmes fondamentaux de la nouvelle « Foi, comme la divinité du prédicateur galiléen, sa messianité, son « caractère de victime expiatoire des péchés de ses croyants, sa Γό­ η surrection, etc. L’ authenticité du livre de Daniel leur sert de preuve «que Jésus reviendra à la fin des siècles, sur les nuées du ciel, pour «rétablir sur terre son royaume céleste et mettre fin à la puissance ■■ • :! I < PARS PRIMA - CAP. U doctrinae fidei, sed semper esse de iis quaestionibus quae liberae criticorum appretiationi relinquuntur. Et sic conclu­ detur disputatio de ipsa inspirationis notione. Sequitur iam altera huius nostrae disquisitionis pars : de his quae ad inspirationem consequuntur. de Satan, censé la source principale de toutes les iniquités du genre . humain. L’affirmation des critiques que les livres précités n ap­ partiennent pas aux auteurs nommes par Jésus, implique de la part de ce dernier, non seulement l'ignorance du véritable état de choses, ■ ■ mais un mensonge débité sans vergogne devant un public crédule, < à la fin intéressée et impie de se faire adorer comme un dieu. On r. n a pas besoin d'être théologien pour apprécier la iustesse absolue. i de ces dernières remarques, qui appartiennent au P. Cereseto. Les ? rationalistes ont tenté de se tirer d'embarras en disant que Jésus « n’ a pu contredire les légendes généralement admises par son au« ditoire. Mais les faits démentent absolument ce subterfuge désespéré; sition aux lois concernant le repos du sabbat, son témoin son o •^exaltation de Jean-Baptiste au-dessus des prophètes, son allocu• tion mordante à Γ adresse des pharisiens et d’autres faits analogues. Ceux qui, comme moi, assistent de loin à cette grave controverse, « ne peuvent s’empêcher d’y voir Γ aube d'une transformation radicale du christianisme. En .Allemagne, la personnalité théolo­ gique de Jésus, malgré les louanges dont on le comble, se réduit à bien peu de chose. D’ atténuation en atténuation, on est déjà « arrivé à rejeter la totalité des récits concernant Jésus, et à ne laisser « à celui-ci que trois ou quatre apophtegmes dont Γ originalité est «d’ailleurs plus que douteuse. Dans leur bouche, les termes Christ, •••chrétien, christianisme, sont des concessions provisoires à la rou■■ tine traditionnelle, et en réalité vides de tout sens. « Renan a eu le courage de le dire ouvertement; ainsi on saura •i au moins à quoi s’ en tenir, et le progrès de Γ élaboration de la nou" velle religion ne sera pas entravé par des équivoques trompeuses. 4Le P. Cereseto n aime pas les demi-mesures ; il pose le dilemme «tranché: Foi ou apostasie! En témoin désintéressé, nous nous bor« nous à exposer la pensée substantielle du savant polémiste ». J. Halevy. PARS ALTERA DE HIS QUAE AD INSPIRATIONEM CONSEQUUNTUR Deinde dicendum est de his quae consequuntur ad in­ spirationem. Et primo de sensu spirituali scripturae sacrae. Secundo de intentione eius ad res fidei et morum per se terminata. Tertio de absoluta eius inerrantia. Quarto de conventionibus, usibus, et formis litterariis quas natura eius non patitur. Quinto de subordinatione criticae ad traditio­ nem et magisterium ecclesiasticum in omni exegesi scripturaria. CAPITULUM PRIMUM DE SENSU SPIRITUALI SCRIPTURAE SACRAE « Haec autem omnia in figura contingebant « illis » . i Cor X- n. Est igitur scripturae sacrae prima proprietas, quod habeat quemdam sensum qui in nullo alio libro humana industria concinnato esse potest, quique spiritualis seu my­ sticus dicitur, quia sub littera latens sicut spiritus in corpore, magno est mysterio obvolutus. Et huius quidditas est per prius breviter declaranda. 86 PARS ALTERA - CAP. 1 c Auctor sacrae scripturae est Deus, in cuius potestate «est ut non solum voces ad significandum accommodet, quod etiam homo facere potest, sed etiam res ipsas. Et - ideo cum in omnibus scientiis voces significent, hoc habet ·. proprium ista scientia, quod ipsae res significatae per voces « etiam significant aliquid. Illa ergo prima significatio qua avoces significant res, pertinet ad primum sensum, qui est « sensus historicus vel litteralis. Illa vero significatio qua res significatae per voces, iterum res alias significant, dicitur sensus spiritualis qui super litteralem fundatur, et ■ eum supponit >. Ita S. Thomas in prima parte, O. i, a. io. Ubi primo ponit principium generale, deinde eruit conclu­ sionem ex generali principio fluentem, tertio explicat pro­ priam rationem sensus spiritualis secundum quod a litte­ rali condividitur I. — De principio autem generali statim suboritur du­ bitatio, cum non ita primo intuitu appareat quomodo verum sit, hominem non posse accommodare res ad significandum. Nam et poetae et oratores et ii omnes quibus permittuntur allegoriae, continuo res adhibent in usum significationis. Neque solum in dicto, verum etiam et in facto, quemad­ modum ex. gr. narrant historiae de illo antiquo, qui cum rogavisset ut in quodam coetu silentiariorum admitteretur, et vase usque ad summum aqua pleno coram apposito, re­ sponsum ei fuisset completum iam esse academicorum nu­ merum, non propterea destitit ab incepto. Sed folium rosae decerpens, caute imposuit in superficie aquae, et tanta qui­ dem dexteritate ut vas non redundaret, hoc modo eleganter exprimens quod sicut in vase pleno fuerat adhuc locus foliolo rosae, sic et in plena academia, exiguo homunculo. Uno demum verbo, actum est de symbolismo, actum est de me­ taphoris et allegoriis, si semel principium admittatur, so­ lius Dei esse accommodare res ad significationem aliquorum. DE SENSU SPIRITUALI SCRIPTURAE SACRAE »7 At vero considerandum est quod voces sunt in praesenti non solum vocabula proprie dicta, verum etiam omnia ea quae ad significandum, vel artificiose componuntur, vel imaginarie linguntur, ita scilicet ut sub ea forma sub qua significant, ad nihil aliud sint ordinata; sicut apparet in supradicto folio rosae superficiei aquae imposito, vel in fictis similitudinibus per quas ars poetica veritatem rerum solet praesentare. Proinde, res nunc dicuntur illa sola quae cursum suum peragunt sub Dei providentia ; quae nullo adventitio artificio disponuntur in significandi finem, sed formam sibi connaturalem independenter ab omni ulteriori reprae­ sentationis habitudine vel scopo, secundum seipsa omnino habere intelliguntur. Cogita ex. gr. populum Israel captivum in Aegypto, a Moyse in signis et portentis eductum de ca­ ptivitate, transeuntem mare rubram, per quadraginta an­ nos in deserto ambulantem, manducantem panem de caelo missum, bibentem aquam de petra miraculose manantem, et tandem post innumerabiles casus pertingentem ad terram promissam. Ibi certe nihil artificialis compositionis est, sed pura et simplex evolutio eventus historici; cui si figuralis quaedam significatio insit, inerit utique non per modum vocis, sed- per modum rei ((i) *x). Hoc itaque pacto evidenter apparet, solius Dei esse, accommodare res ad significationem aliquorum. Nam cum (i) Ne ergo confundas distinctionem quae nunc est inter voces et res, cum illa quae introducitur in sacramentis inter res et verba. Nam in sacramentis tam res quam verba ad nihil aliud ordinantur nisi ad significandum, solumque differunt quoad significandi modum, quatenus verba signa sunt arbitraria et ex sola positiva institutione hominum, res vero signa symbolica per quamdam analogicam simi­ litudinem fundatam in natura. Hic autem, res sunt ea quae proprium cursum peragunt sub gubernatione divinae providentiae, formaliter in quantum huius modi. Et ideo ea quae in sacramentis dicuntur res, reducuntur ad genus vocum secundum praesentem considerationem, dicente Augustino, 1. 19 c. Faust, c. 16: Quid enim sunt aliud quaeque ' corporalia sacramenta, nisi quaedam quasi verba visibilia, sacrosancta quidem, verumtamen mutabilia et temporalia? SS PARS ALTERA - CAP. I Deus solus sit omnium eventuum per infallibilem providen­ tiam ordinator, solusque habeat eventus ipsos dispositioni suae subiectos sicut ordinationi typographi subduntur litterae alphabeti, solus quoque potest cursum eorum ita quandoque temperare ac moderari, ut ponat in eis ad alias res habi­ tudinem signi ad signatum et figurae ad figuratum. Et hac de causa rectissime infert S. Thomas, Quodl. 7, a. 16 : « Sicut (1 2). — Et de sensu quidem litterali haec sedulo notanda occurrebant. Nunc ea quae ad sensum spiritualem attinent, nullius iam negotii esse possunt. Illa vero significatio qua res significatae per voces iterum res alias significant, dicitur sensus spiritualis qui super litte­ ralem /undatur et eum supponit. — In quo quidem observabis (1) Cf. Grandvaux, Etude sur le vrai sens du Cantique, (La Sainte Bible, collect. Lethielleux). " Tout ce que nous avons à dire « dans cette partie de notre travail, montrera que pour s’ élever au vrai sens du Cantique des Cantiques, il faut y voir une allégorie, et « une allégorie littérale ». Pag. 13. (2) Bernardus, Serm. r in Cantica, n. 8. DE SENSU SPIRITUALI SCRIPTURAE SACRAE i pulchram analogiam inter verbum Dei scriptum et Novae Legis sacramenta. Nam in sacramentis N. L., praeter signi­ ficationem ritus exterioris qui dicitur sacramentum tan­ tum, attenditur significatio rei per exteriorem ritum imme­ diate significatae, quae appellari solet res et sacramentum. Et sic etiam est in praesenti. Res enim illae per voces signi­ ficatae quae iterum res alias significant, tanquam res et sa­ cramentum quodammodo se habent. Et secundum quod typica significatione sua referuntur vel ad Christum et Ec­ clesiam, vel ad vitae Christianae regulam, vel ad mysteria futurae gloriae, tripartitam afferunt sensus spiritualis di­ visionem, in allegoricum, tropologicum, et anagogicum. « Sicut enim dicit Apostolus ad Heb. VII, lex vetus figura est novae legis, et ipsa nova lex, ut dicit Dionysius in libro de < ecclesiastica hierarchia, est figura futurae gloriae. In nova < etiam lege, ea quae in capite (Christo) sunt gesta, sunt « signa eorum quae nos agere debemus. Secundum ergo quod « ea quae sunt veteris legis significant ea quae sunt novae « legis, est sensus allegoricus. Secundum vero quod ea quae « in Christo sunt facta, vel in iis quae Christum significant, « sunt signa eorum quae nos agere debemus, est sensus mo« ralis. Prout vero significant ea quae sunt in aeterna gloria, « est sensus anagogicus » (x) Propriissimus itaque spiritualis interpretationis locus est vetus testamentum, quod totum typicum fuisse noscitur, ut splendido specimine ostendit Augustinus in toto libro duodecimo contra Faustum, incipiens a principio in quo Deus creavit caelum et terram, et perducens seriem propheticorum (i) S. Thomas, ubi supra. — Sed nota quod haec nomina, allegoricus, tropologicus, anagogicus, subsequent! usu theologorum, po­ tius quam nativa sua vi, ad significandas species sensus spiritualis determinata sunt. Proinde, si quis sensum litteralem ex communi allegoria verbali resultantem, allegoricum vocare vellet, de verbis non esset disputandum. Et similiter, si anagogicum vel tropologicum appellaret scripturae sensum in locis illis qui de aeterna gloria vel regulis morum litteraliter tractant. Cave ergo possibilem confusionem. f .· » f ! >· ·■· ■u- A·. - 94 PARS ALTERA - CAP. ! eventuum usque ad tempora reditus populi Israel a Baby% Ionica captivitate. Propriisimum tamen dixi spirit iniis in­ terpretationis locum vetus testamentum, non unicum. Nam certe evangelia, dum narrant gesta Christi ante consumma­ tam eius passionem per quam fuit abrogatum testamentum vetus, et dedicatum novum, dicente apostolo : testamentum enim in mortuis confirmatum est, alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est: evangelia, inquam, aliqua ratione con­ veniunt cum libris antiquae legis, et propterea, non tropo­ logicum modo, aut anagogicum, verum etiam allegoricum sensum suscipiunt (*). A consummata autem passione et deinceps, discrimen in eo est, quod non debuerunt amplius ea quae novi testamenti sunt, typice praefigurari. Adhuc tamen relinquitur locus sensui anagogico vel tropologico. Anagogico quidem, secundum quod ea quae ad futuram beatitudinem pertinent, fuerunt nobis figurata in circumstantiis resurrectionis et apparitionum Christi. Tropologico vero, secundum quod in transitu Christi a mortali ad immortalem vitam, fuit datum sensibile exemplar cui nostra moralis vita conformetur, iuxta illud Rom. VI-9: Christus resurgens ex mortuis iam non moritur... Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel ; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos, exi­ stimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo lesu Domino nostro. Quod autem ait S Thomas ubi supra, in responsione ad 1'*“, ex solo sensu litterali trahi posse argumentum, id non est propter maiorem eius auctoritatem intrinsecam, sed quia sensus spiritualis innotescere non potest nisi per ea loca in quibus veritas sub rerum allegoriis alibi delite­ scens, litteraliter enuntiatur, et idcirco efficacia argumenti ad litteralem sensum semper reducitur. Caeterum etsi ad de­ monstrationem dogmatum sensus spiritualis minime inser­ viat, ad confirmationem tamen eorumdem valet quam plu(i) Vide de Verbo incarnato, ubi de nativitate, miraculis, et pas­ sione Christi, Q. 36, 43-45, et 46. Item de Ecclesia in prooemio. DE SENSU SPIRITUALI SCRIPTURAE SACRAE 95 rimum, nam consonantia tot figurarum quibus adeo ad vivum delineatae et expressae sunt res novi testamenti, est non leve argumentum ad confirmationem fidei, quo etiam contra infideles uti possumus. Unde Augustinus 1. 12 c. Faust, c. 7 : « Ex illis quae figuris involuta sunt, si quaedam velut « sub uno aspectu quasi contexta ponantur, ita coniungunt « in contestatione Christi voces suas, ut cuiusvis obtusi « surditas erubescat ». § 2. Reliquum est ut ex catholica illa doctrina de sensu spi­ rituali scripturae sacrae, quaedam conclusiones eruantur contra largam scholam Biblicorum. Et prima conclusio sit, quod veritas in hoc capitulo hactenus declarata conciliari omnino non potest cum my­ thica indole quam novatores illi generatim attribuunt veteri testamento. Unde etiamsi haec eorum monstruosa opinio aliis ex capitibus, utique tot ac tantis, non repugnaret, jam esset explodenda hoc solo nomine, quod de medio tollit sensum illum soli Scripturae proprium, quam in ea unanimi consensu agnoverunt maiores nostri, apostolicae traditionis testes au­ thentici. Nam si sensus spiritualis nihil aliud est quam si­ gnificatio qua res significatae per voces iterum res alias si­ gnificant, super veram realemque historiam fundetur oportet. Et si significatio parabolarum allegoriarumve ver­ balium non supergreditur modum sensus litteralis, ut supra ostensum est, multo minus, puto, significatio puerilium ea­ rum imaginationis popularis procreationum quae mythi di­ cuntur. Denique, divinum illud quod in sensu spirituali signum elucet, in hoc praecise reponitur, quod Deus solus utpote solus potens disponere et ordinare mundi eventus sicut scriba ordinat et disponit apices describendos in charta, possit quoque significare aliqua, non iam per signa vocalia aut similitudines fictas, sed per ipsum realem cursum rerum suae providentiae subiectarum. Et ideo Patres unanimiter 90 i l i R ‘ . ? · ,? I . ; : I ! PARS PRIMA - CAP. I adstruunt historicam veritatem tanquam unicum ac neces­ sarium spiritualis sensus fundamentum. « Post historiae «veritatem spiritualiter accipienda sunt omnia», inquit Hie­ ronymus, Prolog, in Isaiam. Et Gregorius 1. i Moral, n. 56 : «Qui ad spiritualem intelligentiam mentem sublevat, a ve« ner at i one historiae non recedat». Et Hilarius in Psalm. 123, n. 5 : « Fides historiae non periclitatur, si rebus effectus « i nesse et connexam sibi extrinsecus significantiam existi« memus ». Et inter alia erronea quae in Origene notant Epiphanius, Hieronymus, et alii, illud quoque invenitur, quod allegoricus semper interpres exsistat, historiae fugiens veri­ tatem : e Quod sic paradisum allegorizet, ut historiae aufe«rat veritatem; pro arboribus angelos, pro fluminibus virs tutes coelestes intelligens, totamque paradisi continen«tiam tropologica interpretatione subvertat.... Recede ab «haeresi Origenis, et a cunctis haeresibus, dilectissime » i1). (1) Hieronymus, I. contra loannem Hierosolymitanum, n. 7-8 — Cf. etiam 1. 5 in lerem. c. 27-29. Hinc quoque apparet quid sentiendum de principio recepto in schola historico-theologica, quo statuunt figuram et historiam sese mutuo excludere: quatenus si aliquod factum figuram continere in­ veniatur, eo ipso historicum non est; si historicum sit, eo ipso figuram continere non potest. Exemplum inter alia multa sumere liceat de capite sexto loannis. . Unus praefatae scholae auctor, Alfredus Loisy, in suo voluminoso commentario super loannem, vult totum caput sextum, incluso facto multiplicationis panum, esse de Eucharistia: pro quanto scilicet factum praecedit ut figura mvsterii, totusque consequenter sermo, cuius factum causa occasionalis adstruitur, de eodem mysterio est. Et hucusque quidem bene. Sed ex orthodoxa illa exegesi in vi sui principii venit ad conclusionem haereticam, qua tum facti tum ser­ monis Christi negatur realitas sive historicitas. Inde enim firmat generale sui operis assertum: Evangelium loannis non esse nisi my­ sticam quamdam contemplationem seu religiosam meditationem, saeculo tertio descriptam, in qua sub symbolismo factorum imaginariorum, propositae inveniuntur ideae Christianae pro statu evolutionis quem in hoc eodem saeculo obtinebant. Caeterum constat quod perniciosissimo principio semel suppo- Ά ·Ί 97 DE SENSU SPIRITUALI SCRIPTURAE SACRAE Altera quoque conclusio sit, quod si sensus spiritualis totus quantus est, suum habet in historia fundamentum, vice etiam versa, verae historiae fidem haud raro firmat et tutatur, pro quanto scilicet suppeditat elavem intelligendi rationem certarum circumstantiarum quae alias, vel supposititiae, vel otiosae, vel minus dignae commendatione narrationis divinitus inspiratae viderentur. Quod quidem multis prosequitur Augustinus, 1. 12 c. Faustum, c. 30 : « Si Ismael et Isaac homines nati, duo testamenta significant, « quid credendum est de tot factis, quae nullo naturali usu, « nulla negotii necessitate facta sunt ?.... Verbi enim gratia, « numquid, si oportebat adiutorium viro feminam fieri, « etiam hoc necessitas ulla cogebat, vel ulla suadebat u« tilitas, ut de dormientis latere fieret ? Si causa evadendi «diluvii opus erat fabricari arcam, quid opus erat mensuras « eius, aut ipsas potissimum fieri, aut etiam scriptis ad reli« gionem posteritati propagandis commemorari ? Si propter «genus reparandum animalia includi oportebat, quid opus « erat illo potissimum numero, septena de mundis, bina de « immundis ? Aditum ad arcam fieri necessitas utique cogebat; «in latere autem fieri, vel etiam memoriae commendari «per litteras, quid cogebat? Immolare filium iubetur A« braham ; iussus hoc fuerit, ut eius obedientia tali etiam « examine probata posteris innotesceret ; convenientius li« gna portaverit filius, ne pater senexque portaret ; non sit « postea filium ferire permissus ne orbitate gravissima se « feriret : numquid etiam si nullo effuso sanguine rediretur, « minus esset probatus Abraham ? Aut si iam opus erat per< fici sacrificium, etiamne, ut ille aries in vepre adhaerens «cornibus appareret, ad ullum augmentum [victimae perti- .· •ta 1 ilia II sί I 11 sito, licebit totam historiam sacram ad fictiones ideales reducere. Quodnam, quaeso, miraculum Christi in quo figura invisibilium my­ steriorum gratiae non invenies? Quodnam factum in veteri oeconomia conspicuum, cui respectu Christi et Ecclesiae figurae ratio non conve­ niat, dicente apostolo; Omnia haec in figura contingebant illis. Billot - De inspiratione Sacrae Scripturae 7 I PARS ALTERA - CAP. ' L ‘i 3· • nebat ? Sic omnia cum considerantur, et quasi superflua « necessariis contexta inveniuntur, admonent humanum animum, prius aliquid significare, deinde quid significent α quaerere Itaque etiam ipsi ludaei qui Christum nolunt talibus rerum, non tantum dictarum, sed etiam gestarum ■; figuris praenuntiatum videri, coguntur a nobis discere quid illa significent. Quae nisi aliquid significare concedant, · divinae auctoritatis libros ab ineptarum fabularum igno­ ti minia non defendunt ». Ultima denique conclusio esse potest, quod cum spiri­ tuales sensus ad splendorem fidei catholicae tantopere con­ ferant, multae sunt, in scripturis historicae narrationes, quae cum aliunde indifferentes prorsus, et nullius emolumenti videri possent, nihilo tamen minus, praedictorum sensuum ratione, dicendae sunt omnino esse de illis rebus fidei et mo­ rum ad aedificationem doctrinae Christianae pertinentium, a quibus ad sua placita contorquendis, per decretum Con­ cilii Tridentini, omnis humana critica iam dudum iussa est abstinere. Sed de his ipsis sic dictis rebus fidei et morum, pro­ pter quaestionis gravitatem, aequum est ut specialis consi­ deratio habeatur. Huc igitur spectabit capitulum sequens. 1 1 CAPITULUM SECUNDUM DE INTENTIONE SCRIPTURAE AD RES FIDEI ET MORUM PER SE TERMINATA * Omnis scriptura divinitus inspirata uti« lis est ad docendum, ad arguendum, «ad corripiendum, ad erudiendum in « iustitia ». 2 Tim. Ill -16. « Ad coercenda petulantia ingenia, decernit (sacrosanta « Synodus) : ut nemo suae prudentiae innixus, in rebus fidei « et morum ad aedificationem doctrinae christianae -pertinentium, « sacram scripturam ad suos sensus contorquens, contra « eum sensum quem tenuit et tenet Sancta Mater Ecclesia, « cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione scriptu­ li rarum sanctarum, aut etiam contra unanimem consensum « Patrum ipsam scripturam interpretari audeat, etiam si «huiusmodi interpretationes nullo unquam tempore edendae «forent». Ita Tridentinum in notissimo illo decreto de edi­ tione et usu sacrorum librorum. Ex cuius tenore statim de­ ducitur quod non omnia ac singula in sacris contenta libris possunt dici res fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinentrum. Alias redundaret specificatio ista, quae nisi sensum haberet limitativum seu restrictivum, frustra omnino ac superflue apponeretur. Sed summopere interest ut recte intelligatur quid veniat ibi nomine rerum fidei et morum. Et ad hoc ipsum, primum omnium, per praeambuli modum, recolenda sunt quaedam principia alibi tradita, ubi de obiecto fidei materiali (x). (i) De virtutibus, thes. io. ■ 100 À ·1 PARS ALTERA - CAP. II Obiectum materiale fidei dupliciter sumi potest. Uno quidem modo mere materialiter, pro eo quod cadit de facto sub divina revelatione praescindendo a peculiari fine in quem revelantis feitur intentio. Et sic, ad obiectum fidei indiscriminatim et eodem titulo pertinent omnia quaecumque in scri­ ptura divinitus inspirata proponuntur (prout et ea ratione qua proponuntur, sicut alias dictum est), quia omnibus et singulis de facto aequaliter applicatur formale fidei motivum, quod est Dei loquentis auctoritas. Non ergo hoc sensu accipies di­ stinctionem inter res quae sunt vel non sunt fidei et morum, quasi alia forent in scriptura de quibus esse debet fides, alia vero de quibus esse non debet, sed liberum unicuique maneret, pro arbitrio et 1 ubi tu ea credere vel discredere. Certo enim certius, supposita nunc inspiratione ad omnes et singulas scripturae partes sese extendente, positio huiusmodi nil minus sonaret quam apertam impietatem. Nisi forte in tantum quis desipiat ut dicat Deum esse fide dignum cum revelat trinitatem personarum et amplius non esse cum testatur factum qualecumque ad rerum humanarum ordinem per­ tinens ; quod absit omnino. Sub hac ergo consideratione nec est nec esse potest discrimen differentia, λ'βΐ gradus, qua late patet divinae revelationis seu inspirationis ambitus, quia non minoris est infidelitatis discredere punctum vel minimum de cuius revelatione constat, quam discredere articulum etiam primarium inter principales. At nunc venit alia obiecti materialis consideratio, in qua ratio iam habeatur intentionis dirigentis divinam revela­ tionem seu inspirationem. Deus enim in revelando se habet sicut in humanis magister ad discipulos, et quidem magister peculiaris cuiusdam disciplinae. Quemadmodum enim apud nos, alius docet geologiam, alius physicam, alius mathesim, alius medicinam, et singulus quisque ita semper se gerit, ut quidquid ab eo docetur, doceatur in ordine ad principale DE REBUS FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. S. ΙΟΙ obiectum scientiae cuius doctor est et magister : sic etiam accidit in revelatione Dei. Unde statim consequitur quod cum res revelatae a Deo ad specialem quemdam veritatum ordinem determinentur, quin tamen omnes ac singulae ae­ qualem in praedicto ordine gradum obtineant, locus utique iam erit quibusdam distinctionibus in iis quae materiale obiectum fidei constituunt. Et quamvis distinctiones istae non huc vergant aut vergere possint, ut maioris credibilitatis alia prae aliis esse dicantur, faciunt tamen quam maxime ad intelligendum cur et quomodo non omnia revelata sint aequaliter nobis cognitu necessaria; praesertim vero, cur et qua de causa non quoad omnia infallibile medium vel conservationis vel authenticae interpretationis debuerit a Deo provideri. Sciendum itaque est, obiectum fidei primarium, quod attributionis vocant, esse Deum ipsum ut finem supernaturalem, quia sub revelatione divina et fide theologica caetera non cadunt, «nisi secundum quod habent aliquem ordinem «ad Deum, prout scilicet per aliquos divinitatis effectus «homo adiuvatur ad tendendum in divinam fruitionem» (x). - Id certe nos docet Apostolus, Heb. XI-i, cum dicit : Est autem fides sperandarum substantia rerum. Nam quocumque modo accipiatur ibi substantia, sive cum S. Thoma pro eo quod est prima· in nobis futurae beatitudinis inchoatio primumque fundamentum (12), sive cum aliis pro eo quod iam ex nunc sperandis rebus tribuit quamdam in mente nostra subsistentiam (3), semper verum est fidem principali­ ter versari circa illius beatitudinis obiectum quam sperare debemus ; quod quidem obiectum nihil aliud est nisi Deus ipse ut in intuitiva visione possidendus. - Et eadem quoque conclusio erit ex iis quae paulo infra subduntur : Accedentem ad Deum oportet credere quia est, et quia inquirentibus se re(1) S. Thomas, 2-2, Q. 1, a. 1. (2) S. Thomas, 2-2, Q. 4. a. 1, et de Verit. Q. 14, a. 1. (3) Estius, Comment, in epist. ad Heb. Λ -C; ÎO2 PARS ALTERA - CAP. II munerator sit. Nam ibi intendit Apostolus id in quo tota doctrina recapitulatur, et velut in compendio abbreviatur. Unde et communi consensu theologi consequenter docent, haec duo esse ab omnibus explicite scienda et credenda, necessitate etiam medii. Nunc autem, quid sibi vult illud, quia est et quia inquirentibus se remunerator sit ? Nempe, quia est profecto ut substans suae ipsius revelationi, cum de necessitate credendi sermo sit ; ac per hoc, quia est sub ea ratione sub qua hominibus proponitur ut finis transcendens naturae ordinem ; illum dico ordinem in quo nonnisi per ea et in iis quae facta sunt, invisibilia eius cognoscuntur. Quare statim subiungitur : Et quia inquirentibus se remunerator sit. ’ Remunerator scilicet illius remunerationis quae sola in scripturis novi testamenti ubique annuntiatur, et quae est remuneratio supradictae aeternae vitae. Si ergo totum de integro obiectum fidei continetur et veluti incardinatur, tum in esse divino prout finis est naturam excedens, tum in pro­ videntia prout se extendit ad omnia quae a Deo temporaliter dispensantur ac disponuntur in hominum salutem, cuncta ibi profecto collineant in Deum finem supernaturalem, qui idicirco obiectum attributionis rectissime ponitur. - Et hoc idem egregie confirmatur ex hoc quod videmus Scripturam, quae quoddam depositorium est revelatae veritatis, inci­ pere per genesim mundi, et desinere in apocalypsim aeterni­ tatis, omnem viam generis humani in ordine ad Deum inter haec duo extrema comprehendendo. Initium quippe est in verbo Dei educentis universum de nihilo (Genes. I). Finis est in verbo Dei revocantis hominem ad se in gloria caelesti (Apocal. XXI-XXII). Denique intermedium in informatione morum reponitur, necnon et in propositione tam historica quam dogmatica mysterii incarnationis Christi Domini, qui simul via est et teminus, terminus quo perveniendum est, et via qua ad terminum pervenitur. His iam praemissis, sine difficultate intelliges quaenam ea sint quae in scripturis, speciali nomine rerum fidei et morum insigniuntur. Sunt enim ea quae directa intentione fuerunt DE REBUS FIDEI ED MORUM IN SCRIPT. S. 103 divinitus inspirata, ratione habita scopi quem Deus revelans sive inspirans sibi praestituebat. Illa dico omnia quae quolibet modo faciunt ad notitiam vel speculativam vel affectivam finis, necnon et mediorum conducentium ad finem, utputa praeceptorum, consiliorum, sacramentorum, et totius demum oeconomiae regni Christi Redemptoris a prima eius praepa­ ratione statim post lapsum protoparentum, usque ad per­ fectam eius constitutionem in Ecclesia novi testamenti. Et licet in his adhuc occurrat distinctio inter ea quae sunt de substantia doctrinae, et ea quae solum sunt de complemento eius, utpote ad penitiorem tantum cognitionem veritatum salutis ordinata, (ex quo quidem multiplices exoriuntur necessitatis gradus quoad propositionem, praedicationem, cognitionem, et explicitam credibilium fidem), omnia tamen sine ulla contradictione in ordinem eorum veniunt, quae a Tridentino dicuntur ad aedificationem doctrinae Christia­ nae pertinere. At praeter haec, inveniuntur in scripturis aliqua, quae non directa intentione inspirata perhibentur, sed pure per concomitantiam, propter connexionem mere materialem cum caeteris. Illa dico adiuncta, quae ex sese ad fidei doctrinam undequaque indifferentia, in unum nihilominus historiae sacrae corpus coalescere debuerunt, eo quod sine illis ipsa sacra historia, humano saltem et connaturali modo exarari non poterat (x). Cogita multas circumstantias chronologicas, (i) Nulli sane dubium esse potest quin voluerit Deus, cuius pro­ videntia disponit omnia suaviter, ut sacra historia pertinens ad prae­ parationem, annuntiationem, praefigurationem adventus Christi Re­ demptoris, consueto modo exararetur. Unde inspirando scriptores sacros, accommodavit se modo ordinario quo alias solet historia con­ fici, praesertim cum propositum intentionis esset ut in iisdem libris simul cum formalitate scripturae sacrae, haberetur quoque distincta formalitas documentorum quibus idem accederet auctoritatis genus ac aliis transactorum temporum monumentis, idque in ordine ad in­ dicium credibilitatis, cuius fundamenta naturali rationi independenter ab auctoritate divina innotescere debent. Ideo, uti iam in superio- — w y · ‘AT V. 104 *·'9 » · ·· PARS ALTERA - CAP. II physicas, geographicas, genealogicas in libris veteris testamenti consignatas. Quod Adam secundum vulgatam vixerit annis nongentis triginta, Seth annis nongentis duodecim, Enos annis nongentis quinque. Quod nomen unius fluviorum para­ disi fuerit Phison; alterius, GehonJQuod Cain genuerit Enoch, Enoch I rad, Irad Maviael, etc. Item, quod Paulus reliquerit penulam suam Troade, quod et advenienti Romam Christiani occurrerint ad Appii forum ac tres tabernas, aliaque sexcenta huiusmodi. Et certo quidem certius, sine discussione et velut a priori constat, talia esse eiusmodi, ut nemo ad ea addiscenda, ac per hoc, explicite credenda obligetur. Imo constat nullam fuisse necessitatem ut per specialem Dei assistentiam impe­ diretur in versionibus vel quibuslibet transcriptionibus ori­ ginalium scripturarum, error amanuensium sive interpretum, quoniam infallibilis horum conservatio ad fidelium utilitatem minime intererat. Ex quo etiam bene explicatur quomodo in codicibus vel versionibus scripturae quas nunc prae ma­ nibus habemus, distingui possint res diversae auctoritatis, quin tamen liceat distinctionem hanc ad ipsa originalia, prout ab hagiographis prodierunt, extendere. Constat de­ nique, non requiri in supradictis rebus authenticam Ecclesiae interpretationem sive propositionem, easdemque res hac de causa contradistingui in Tridentino a rebus fidei et morum, ut supra, in quibus nemini licet interpretari Scripturam contra eum sensum quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, aut etiam contra unanimem consensum Patrum. Licet enim ribus dictum est, character vere historicus in omnibus servari debuit. Et simile quid animadvertendum de apostolicis epistolis, quorum plura adiuncta ad doctrinam quidem adiaphora sunt, sed tamen exhibent signa authenticitatis documentorum, talesque promunt characteres, quibus omnis suppositionis suspicio procul removeatur. « Les seules épitres de S. Paul, si vives, si originales, si fort du temps, « des affaires et des mouvements qui étaient alors..., suffiraient pour • convaincre les esprits bien faits, que tout est sincère et original dans îles écritures que les apôtres nous ont laissées». Bossuet, Histoire universelle, Part. 2, chap. 28. r DE REBUS FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. S. sub eo tenore quo ex Dei inspiratione descenderunt, m fidci dicendae sint, non tamen res fidei lacientes ad aedificationem doctrinae Christianae i1). Ex qua quidem speciali earum con­ ditione id demum consequitur quod mox dictum est : opus non fuisse aut peculiari providentia ut incorrupte conser­ varentur iij scripturae editionibus, aut magisterio authen­ tico ut cognitioni et explicitae fidei Christianorum propo­ nerentur. Et distinctio quidem inter ea quae, formula abbreviata, res fidei et morum vocantur vel non vocantur, in eo quem di­ ximus sensu fuerat a theologis hactenus intellecta, exposita, et tradita. § 2. . Nunc autem alia est interpretatio novellae scholae cri­ ticorum. Et primo quidem nonnulli opinati sunt aliquando, sic accipienda esse ea quae in Scripturis nomine rerum fidei et morum veniunt, quasi contraponerentur aliquibus aliis quae nullo modo nulloque sensu ad fidei obiectum pertine­ rent. Et quia aliunde videbant, tam late patere fidei obie­ ctum quam late patet divina revelatio, negandam ex conse­ il) Oppones forsitan auctoritatem Pauli, 2 Tim. III-16, ubi dicitur omnis scriptura divinitus inspirata utilis esse ad docendum. Nam divinitus inspirata afficit absque limitatione omnem scriptu­ ram. Ergo et utilis, etc. Ergo non relinquitur locus obiecto accidentario, condisti neto a rebus fidei et morum. At respondeo quod aliter atque aliter pro rei natura, duo haec praedicata afficiunt subiectum omnis scriptura. Sicut si dicerem : totus ille liber est scriptus ab Augustino, et est valde utilis ad theolo­ giam. Certe intelligerent omnes, primum dici de toto libro secun­ dum totalitatem etiam materialem, non autem secundum, quoniam in omni libro inveniuntur quaedam obiter dicta, vel ad ornamentum, vel ad aliquem finem accidentarium qui per se non facit ad princi­ palem libri finem. I* » ·.*· ιοό >’·· *.· ■ * ’ Tl. • r* PARS ALTERA - CAP. II quenti existimaverunt integralem scripturae inspirationem, asserentes etiam solos textus dogmaticos esse a Spiritu Sancto. Qui error iam fuit in superioribus satis confutatus, et expresse damnatur in Encyclica Provûteniissiniits Detis, in qua edocemur non esse tolerandam opinionem dicentium, inspirationem ad res fidei et morum, nihilque praeterea, pertinere; quoniam secundum antiquam et constantem Ecclesiae fidem, libri omnes atque integri quos Ecclesia tanquam sacros et ca­ nonicos recipit, cum omnibus suis partibus, Spiritu Sancto dictante conscripti sunt. Sed huius erroris correctio vix desideratum attulit fru­ ctum, quia retinuerunt exegetae nostri errorem alium, ex quo per diversam viam ad easdem nunc, quod ad exegesim attinet, consequentias deveniunt. Et consistit alius ille error in eo quod res fidei et morum restringunt omnino ad solam dogmatum substantiam, ac veluti siccam ossaturam. Assu­ munt enim repertorium solemnium definitionum Ecclesiae, (nam magisterium ordinarium pro sufficienti regula genera­ rim videntur non habere) ; deinde extrahunt propositiones quae tanquam de fide ibi notantur, et si qua in scripturis respondeant illismet propositionibus sic nude acceptis, atque in ea praecise mensura, nec plus nec minus, in qua corre­ spondent, ista esse aiunt res fidei et morum, nihilque prae­ terea. Diceres aliquid simile ossibus aridis de visione Ezechielis, antequam daret Dominus super ea nervos, et suc­ crescere faceret carnes, et superextenderet cutem et insuf­ flaret spiritum. Caeterum, quaecumque in libris sacris prae­ dicta dogmata illustrant, exponunt, clarificant ; quaecumque de vitis sanctorum exempla dantur ; quaecumque historica facta providentiam Dei, oeconomiam salutis, et succes­ sionem religionis commendant: omnia, inquam, summatim reponuntur extra categoriam rerum in quibus solis regula traditionalis interpretationis tenemur. Et quia nihil iam in interpretationis negotio cogit sive consensus Patrum sive Ecclesiae magisterium, ecce tibi novam exegesim, plenam inauditis hactenus mythis, fabulis, fictionibus, quas admissi- DE REBUS FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. S. 107 biles esse volunt, imo et admittendas, absque ulla nota he­ terodox i ac (l). . Nunc autem, hanc eorum acceptionem quoad res fidei et morum, esse per omnem modum erroneam, multiplici argumento demonstratur. I. — Primum argumentum sumitur ex ipsissimis Tridentini verbis, quae restrictam criticorum interpretatio­ nem omnino non patiuntur. Res, inquit Concilium, fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium. Atqui ad aedificationem doctrinae christianae prolecto non sola pertinet abstracta dogmatum substantia. Nam et ad aedificationem domus non soli pertinent lapides quibus prin­ cipales muri constant, non solae trabes quae structuram sustentant, non sola contignatio nuda, ad usum habitationis procul dubio per se insufficiens. Ad aedificationem quoque humani corporis non sola requiritur compages ossaturae, et ideo, cum eductus esset Ezechiel in spiritu Domini, et dimissus in medio campi qui erat plenus ossibus, ut prophe­ tante eo, ossa illa arida reviviscerent, primo quidem acces­ serunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam ; se-(i) r J (i) L' autorité de la tradition a un objet déterminé: les choses de « la foi et des moeurs qui ont trait à I’ édification de la doctrine chré« tienne. La substance doctrinale des onze premiers chapitres de la « Genèse est facile à résumer. Us enseignent Dieu créateur du « monde et de Γ humanité, providence toute puissante, juste et mi« séricordieuse, l’unité de l’espèce humaine, la déchéance primitive « avec 1’ espoir de relèvement. Ces doctrines se présentent dans la «Bible sous forme concrète; en elles-mêmes, ce sont des idées qui « expliquent des faits généraux, Γ existence du monde, celle de 1’ hom« me, et 1’ origine du mal. L’ autorité de la tradition garantit-elle « absolument 1’ exactitude historique de la forme sous laquelle les « doctrines sont présentées, ou seulement les doctrines elles-mêmes ? « Pour que la forme sous laquelle ces doctrines sont présentées dans « la Bible dût être considérée comme vraie historiquement par Γ au« torité de la tradition ecclésiastique, il faudrait deux choses: d’a« bord que les faits appartinssent à Γ obiet de la foi, secondement « que la tradition fût unanime à les présenter comme tels ». Loisy, Etudes bibliques. Les onze premiers chapitres de la Genèse. * i·' 1 · *·· » eundo ascenderunt super ea nervi et carnes ; tertio extenta est in eis cutis desuper ; quarto venit spiritus., et insufflavit super interfectos istos, et vixerunt, steteruntque super pedes suos. Et quiddam simile etiam est in aedificatione doctrinae Christianae, ita ut nihil magis absonum excogitari possit quam reductio rerum fidei et morum in scripturis sanctis ad sceletum illum seu larvalem et omnino evisceratam do­ ctrinae formam quam nobis obtrudunt novi exegetae. Ut autem speciale sumatur exemplum de undecim pri­ mis capitibus Geneseos, dico intolerabile esse quod ipsi affirmant, volentes nihil aliud nos in iis edoceri, nisi quod Deus creavit mundum et hominem, quod provisor est iustus et misericors, quod ex uno viro et una femina caeteri omnes propagati sunt, et quod humanum genus lapsum est in suo capite Adam, accepta deinde promissione reparationis. Nihil ergo ad aedificationem doctrinae Christianae attinebunt sex creationis dies, et septimus ille in quo requievit Deus ab omni­ bus operibus suis ? At contrarium docet Deus ipse in pro­ mulgatione decalogi, Exod. XX-n. Contrarium Apostolus, Heb. IV, ubi disserit de requie quae nobis in futura vita re­ promittitur. Contrarium quoque Sancti Patres et Doctores, sive cum propriam rationem requiei Dei et sanctificationis diei septimae tam sublimiter exponunt (x) ; sive cum har­ monicam ostendunt concordantiam inter opus Dei creatoris et opus Christi redemptoris, qui ex hoc quod sexta die creatus est homo, sexta quoque feria humanae restaurationis implevit arcanum, sabbato autem in sepulcro requiescens, resurrecctionis quae octava die ventura erat, expectabat eventum (2); sive denique cum mysteria enarrant quibus apud nos do­ minica dies consecratur (3). Quidquid enim illud sit, in quo oporteat determinate reponere analogiam illorum dierum (i) Cf. August. 1. 4 de Genes, ad litt. c. 15; S. Thom. 1“ Part. Q. 73 per totum etc. (2) Cf. Beda, 1. 4 in Marcum, c. 15. (3) Cf. Bossuet, Elévations sur les mystères. III-7 I DE REBUS FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. S. ϊ 09 Geneseos cum diebus hebdomadae nostrae, id saltem ratum fixumque apud omnes est, analogiam aliquam exsistere, et non ex mytho seu fabula desumi, et in omni hypothesi solidum atque obiectivum praebere fundamentum documentis quae exhinc eruuntur. Quomodo igitur ad res fidei et morum ista non pertinebunt ? (J). Nihil etiam videbis ad aedificationem doctrinae Chri­ stianae attinens, in plasmatione corporis hominis de limo terrae, in qua tuae originis dignitas contra deliramenta Darwinistarum tam efficaciter vindicatur ? (2). Nihil in Eva e latere Adam educta, et de costa eius procreata, quidquid Apostolus dicat, Eph. V-32, de sacramento magno in Christo et Ecclesia ? (3). (ï) Hic nota duplicem confusionem apud auctorem paulo supra citatum. — Prima consistit in hoc quod pro eodem omnino accipit res fidei et morum, et res in quibus unanimis SS. Patrum interpre­ tatio est: quasi scilicet ex hoc solo quod deest interpretationis una­ nimitas, statim concludere liceret, non esse ibi aliquid quod ad do­ ctrinae Christianae aedificationem quavis ratione pertineat. Sed hoc nihil minus est quam negare possibilitatem omnis veri progressus in intelligentia veritatum fidei. Et mirum sane, si homines qui aliunde toti sunt in errore evolutionismi praedicando, excessu nunc directe contrario, a censu rerum ad aedificationem doctrinae pertinentium excludant in globo omne id in quo diversa dixerunt Patres, hoc solo nomine, quia concors exegesis non fuit. — Altera et potissima con­ fusio est, quia auctor non distinguit inter discordantiam secundum quid, et discordantiam simpliciter. Et valde quidem sibi complacet in enumerandis opinionibus contradictoriis quae prodierunt de situ paradisi terrestris, cum tamen concretam eius realitatem, praeter unum quem sciam Origenem, omnes tueantur. Et simile est de diebus Genesos, quia etsi Patres discordent circa determinatam eorum quidditatem, minime tamen circa obiectivitatem quae omnem fabulae suspicionem procul removeat. (2) Cf. Pignataro, de Deo Creatore, thes. 37. (3) « Dieu tire la femme de Γ homme même, et la forme d’une « côte superflue qu’ il lui avait mise exprès dans le côté. Mais pour «montrer que c’était.là un grand mystère, et qu’il fallait regarder « avec des yeux plus épurés que les corporels, la femme est produite ■«dans une extase d’Adam, et c’ est par un esprit de prophétie qu’ il -T * r· IIO PARS ALTERA - CAP. U Adhuc, nihil ad aedificationem doctrinae Christianae facit historia tentationis, et ipse ordo praevaricationis quae incipit in muliere, tum per mediatricis mulieris suggestio­ nem persuadetur viro, ac demum in viro universum inficit genus ? Nihil, inquam, ad intelligentiam oeconomiae redem­ ptionis nostrae, quam tota traditio Christiana agnovit tanquam ordini ruinae e diametro oppositam, ita ut in ea, veteri Evae nova E va, veteri Adae novus Adam respondeat, et quid­ quid diabolus ad perditionem nostram machinatus fuerat, divina quadam et stupenda recirculatione contra ipsuin retorqueatur ? (x). » connut tout le dessein d’un si bel ouvrage... Mon Dieu! que de « vains discours je prévois dans les lecteurs au récit de ce mystère ! « Mais pendant que je leur raconte un grand et mystérieux ouvrage « de Dieu, qu ils entrent dans un esprit sérieux, et, s' il se peut, dans « quelque sentiment de cette- admirable extase d’Adam, pendant laquelle : «aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in nutlie·' rem... Sans nous arrêter davantage à des questions curieuses, et ‘•■remarquant seulement en un mot ce qui parait dans le texte sacré, ■«considérons en esprit cette épouse mystérieuse, c. à. d. la sainte * Eglise tirée et comme arrachée du sacré côté du nouvel Adam pen*dant son extase, et formée pour ainsi parler, par cette plaie; dont « toute la consistance est dans les os et dans les chairs de Jésus-Christ « qui se Γ incorpore par le mystère de 1’ incarnation, et par celui de «l'eucharistie qui en est une extension admirable. Il quitte tout « pour s’ unir à elle. Il quitte en quelque façon son père qu’ il avait « dans le ciel, et sa mère la synagogue d’où il était issu selon la «chair, pour s’attacher à son épouse ramassée parmi les gentils. « C’ est nous qui sommes cette épouse ; c’ est nous qui vivons des «os et des chairs de J. C., par les deux grands mystères qu’ on vient «de voir». Bossuet, Elévations, V-2. (i) «En même temps qu’un homme et une femme perdaient « le genre humain, Dieu qui avait daigné prédestiner un autre homme « et une autre femme pour les relever, a désigné cet homme et cette « femme jusque dans ceux qui nous donnaient la mort. Jésus-Christ «est le nouvel Adam. Marie est la nouvelle Eve.... Tout convient à «ce grand dessein de la bonté divine: un ange de ténèbres intervient «dans notre chute; Dieu prédestine un ange de lumière qui doit « intervenir dans notre réparation. L’ ange de ténèbres parle à Eve . γ- ΏΕ REBUS FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. S. Adiaphora quoque est historia Cain et Abel, ubi tam insignis elucet figura de Christo et populo deicida ? Purum ornamentum litterarium erit tremendum illud diluvii fla­ gellum quod teste ipso Domino Matth. XXIV-37, necnon et Petro, 2 epist. III-6, in iudicii universalis ostensionem praecessit ? Fidei veritatem non illustrat Noe inebriatus et nudatus in tabernaculo suo, in quo Christi crucifixi op­ probrium cernitur ; Cham irridens, seu Judaeus nuntians cum derisione ignominiam eius ; Sem denique et laphet, id est primitiae circumcisionis et plenitudo gentium, cum pietate et faciebus aversis ad patrem accedentes, quasi dé­ testantes scelus parricidarum ? Haec igitur ex undecim prioribus Geneseos capitulis, brevis speciminis gratia sint summatim recensita, ut noveris quam sit abnormis interpretatio criticorum quoad res fidei et morum a Tridentino memoratas, quasi nempe illae res nihil plus importarent quam quae locum habent in fidei symbolis, aut catalogis praeceptorum. Sed ab eiusmodi interpreta­ tione, praeter alia permulta removere eos debuissent vel sola verba non frustra a Concilio apposita : ad aedificationem doctrinae Christianae ■pertinentium. II. — Secundum argumentum sumi potest ex auctorii «encore -vierge; Γ ange de lumière parle à Marie qui le demeura tou« jours. Eve écouta le tentateur et lui obéit; Marie écouta aussi Γ ange « du salut, et lui obéit. La perte du genre humain qui se devait coniiiii « sommer en Adam commença par Eve; en Marie commence aussi « notre délivrance; elle y a la même part qu’ Eve a eue à notre malheur, «comme Jésus-Christ y a la même part qu’ Adam avait eue à notre « perte. Tout ce qui nous a perdus se change en mieux. Je vois pa­ ir raître un nouvel Adam, une nouvelle Eve, un nouvel ange. Il y a « aussi un nouvel arbre, qui sera celui de la croix, et un nouveau fruit « sur cet arbre, qui détruira tout le mal que le fruit défendu avait ■' causé. Ainsi l’ordre de notre réparation est tracé dans celui de «notre chute; tous les noms malheureux sont changés en bien pour • nous, et tout ce qui avait été employé pour nous perdre, par un «retour admirable de la divine miséricorde, se tourne en notre fa« veur ». Bossuet, Elévations, VIII-3. 1 .41 1 1 112 PARS ALTERA - CAP. II tate Scripturae. Nam ubicumque documenta sunt ad do­ cendum, ad corripiendum, ad arguendum, ad erudiendum in iustitia, ut dicitur 2 Tim. III-16, ibi quoque res sunt fidei et morum aedificationi doctrinae Christianae idoneae. Atqui ipsamet scriptura semetipsam explicans atque interpretans, materiam docendi, arguendi, corripiendi, erudiendi, expresse assumit ex nuda etiam et simplici veteris testamenti historia reduplicative in quantum historia est. Si de hoc dubitas, lege caput quartum epistolae ad Romanos, ubi docet Apostolus quod non ex legis operibus contingit iustificatio, sed ex fide in Deum quae Abrahae reputata fuit ad iustitiam ante datam ei circumcisionem ; et quod idem Abraham ex iustitia fidei constitutus est pater omnium credentium, dum credidit · promissum sibi a Deo semen, cum tam ipse quam uxor eius Sara annos excessissent aptos ad generandum. Lege caput nonum et undecimum, ubi iteium historia, Genes. XVIII-XXV, et 3 Reg. XVI1I-XIX, in argumentum assumitur. Item caput quartum epistolae ad Galatas. Item caput secundum et quintum epistolae lacobi. Item 1 Petr. II, 5-15. Lege prae­ sertim splendidam illam pericopen epistolae ad Hebraeos, ubi fidem magnifice commendat Apostolus ex actis patrum a mundi exordio usque ad David et prophetas, enarratque quanta per fidem patrarint et passi sint, nec tamen plenam adhuc acceperint retributionem : « Fide plurimam hostiam «Abel... Fide Henoch... Fide Noe.... Fide qui vocatur A«braham.... Fide et de futuris benedixit Isaac.... Fide lacob «moriens.... Fide loseph.... Fide Moyses... Et quid adhuc «dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, « Barac, Samson, lephte, David, Samuel, et prophetis. Qui « per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti «sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, exstinxe« runt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt « de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt « exterorum, acceperunt mulieres de resurrectione mortuos «suos. Alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptio« nem, ut meliorem invenirent resurectionem ; alii vero Iu- : .·> *,·: : . DE REBUS FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. S. 113 «dibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres. < Lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gla<· dii mortui sunt, ci rcu ierunt in melotis, in pellibus capri■ nis, egentes, angustiati, afflicti. Quibus dignus non erat « mundus ; in solitudinibus errantes, in montibus et spe< luncis et in cavernis terrae. Et hi omnes testimonio fidei «probati, non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis « melius aliquid providente, ut non sine nobis consum« inarentur. Ideoque et nos, tantam habentes impositam « nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos (.peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis « certamen ». Adhuc lege quatuor ultima capita libri Sapien­ tiae, necnon et Ecclesiasticum, XLIV-L, ubi eadem et fidei et morum instructio est, nisi quod Apostolus documenta hi­ storiae ulterius protrahit usque ad Machabaeos, et ad heroica illa martyria quae in secundo libro, VI-VII, aeternae me­ moriae sunt commendata. Haec sane vel sola satis essent ad explodendam sin­ gularem eam atque inauditam criticorum inventionem, dum scilicet in narratione factorum nihil aliud vident praeter formam aliquam litterariam, quae cum ratione sui nullius -valoris sit, et ad res fidei et morum per se nihil attineat, li­ berae ac phantasticae eorum exegesi relinquatur, etiam contra evidentem atque unanimem totius traditionis sensum. Et mirum rursus si homines, quibus unicus nunc probatus argumentandi locus historia positiva est; ad hunc excessum devenire potuerint, ut dicerent facta qua talia, esse extra ordinem rerum quibus nos in Scriptura erudit Deus, quibus corrigit, quibus arguit, quibus fidem nostram firmat, spem roborat, et ad omne opus bonum animum accendit ! aut eumdem esse disciplinae fructum sintne illa vere historica, an imaginaria potius et fabulosa ! Nunc autem, si ad aedificationem Christianae doctrinae sacra veteris testamenti historia omnino dicenda est per­ tinere, quanto magis illa evangelii. Christus enim est qui coepit facere et docere, et non tam per praecepta theoretica Billot - De inspiratione Sacrae Scripturae ' --------- ~ _________________________________________ < I I ( ψ. .· •f/vi* r quam per divinissimae vitae exempla viam nobis salutis demonstravit. · Oportet ad beatitudinem tendentes se­ rt eundum virtutem disponi. Ad virtutem autem et verbis et ' exemplis provocamur. Exempla autem alicuius et verba tanto ♦ efficacius ad virtutem inducunt, quanto de eo firmior boni<·. tatis habetur opinio. De nullo autem homine puro infal­ libilis opinio bonitatis haberi poterat, quia etiam sanctissimi «viri in aliquibus inveniuntur defecisse. Unde necessarium ► fuit homini, ad hoc quod in virtute firmaretur, quod a Deo » humanato doctrinam et exempla virtutis acciperet. Propter « quod ipse Dominus dicit : Exemplum dedi vobis, ut qusmad« modum ego feci, ita et vos faciatis » i1). Vide igitur utrum sacram scripturam, in rebus fidei et· morum, contra eum sen­ sum quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, itemque contra unanimem Patrum consensum, ad tuos sensus non contorqueas, si foite facta quae in quarto evangelio propo­ nuntur, ad nescio quam idealem formam reducas, quae theoriis quibusdam, quantumvis per revelationem a Deo acceptis, involucro esset, et ut critici dicunt, litterario ve­ stimento. III. — Tertium tandem argumentum sit ex ordine quem Scriptura habet in oeconomia religionis. Re enim vera; si oporteret nos, ut adversariis placet, res fidei et morum in scripturis accipere, illud statim sequeretur, scripturas ipsas in hac oeconomia prorsus redundare, et se habere instar ac­ cessorii superflui, quod absit omnino. Et probatur consequentia, quia ad quid, quaeso, ingens illud scripturae volumen, si fidem nostram non instruit nisi quoad solam substantiam dogmatum, quorum propositio intra terminos brevissimi symboli seu catechismi facile posset contineri ? Fuit equidem convenientissimum ut a Deo inspi­ raretur scriptura, quae esset in adiutorium ecclesiastico magisterio, tanquam medium conservationis revelatarum (i) S. Thomas, 1. 4, c. Gent. c. 54. --•.V ii DE REBUS FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. S. - veritatum, et fons specialis unde in fidei praedicatione doc­ trina promeretur. Non quod per solam traditionem de ore in os, ipsa nuda dogmatica veritas non potuisset absolute conservari, sed quia ad connaturaliorem conservandi modum congruebat ut pro potiori saltem dogmatum parte, orali tra­ ditioni fixum quoque inspiratae scripturae instrumentum adiungeretur. Verumtamen, praeterquam quod sub hoc respectu non consideratur nisi necessitas secundum quid, prout sci­ licet necessarium dici potest id per quod melius et conve­ nientius pervenitur ad finem, constat evidenter quod si ad solam dogmatum ossaturam intentionem Scripturae ter­ minatam supponas, nunquam invenietur ea quae in operibus sapientiae Dei necessario adesse debet, medii ad finem iusta proportio. Et in hoc sensu rectissime dixit Bellarminus, 1. 4 de verbo Dei, c. 12 : «Finis scripturae praecipuus non est, «ut sit regula fidei, sed ut variis documentis, exemplis, « adhortationibus, nunc terrendo, nunc instruendo, nunc « minando, nunc consolando adiuvet nos in hac peregrina« tione. Hinc enim est, quod scriptura non est unum opus «continuum, quale esse deberet regula fidei, sed continet « varia opera, historias, conciones, vaticinia, carmina, epi« stolas, etc. Quem finem expressit Paulus. Rom. XV-4 : « Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta « sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem « habeamus. Et 2 Petr. I-13 : lustwn autem arbitror, quamdiu <· sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione. Et « lll-i : Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, « in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem, « etc. ». Quae igitur cum ita sint, dicendum est duas fuisse prin­ cipales rationes inspirationis Scripturae. — Prima fuit, quia non sola abstracta dogmata seu aridi fidei articuli erant nobis a Deo manifestanda, sed ea quoque omnia quae ad eorum illustrationem faciunt, ut sunt prophetiae, historiae, figurae, exempla, et alia id genus innumera ex quibus doctrinae Chri­ stianae suus accedit decor et ornatus. Haec enim doctrina, Il6 PARS ALTERA - CAP. II sine multiplicibus factis eam illustrantibus, sine splendore veterum vaticiniorum ac figurarum, sine cognitione cir­ cumstantiarum in quibus acta sunt mysteria redemptionis nostrae, sine notitia viarum civitatis Dei inde ab initio mundi, non esset ut par est hominibus accommodata. Ideo ergo re­ quirebatur omnino scripturae instrumentum, quandoqui­ dem, secluso inutili miraculo, impossibile fuisset ut in tanta factorum circumstantiarumque varietate, sola oralis traditio multipliciter non deficeret, prout cuique consideranti statim apparebit. — Altera quoque necessitatis ratio fuit, ut ha­ beret Ecclesia divinas commonitiones, consolationes, pro­ missiones, suggestiones, non tantum per interpositos rela­ tores et praecones, sed etiam velut immediate de ipsius Dei ore acceptas. Quippe, inter verbum Dei scriptum et traditum id demum distat, quod verbum traditum se habet sicut re­ latio verborum amici per alios ad nos facta, verbum autem scriptum sicut epistola, propria amici ipsius manu exarata, in qua procul dubio multo maiorem vim ad commovendum omnis cordatus agnoscet. Unde Gregorius, 1. 4 epist. 31 : ■ Quid est autem scriptura sacra, nisi quaedam epistola om­ nipotentis Dei ad creaturam suam ? » Et Augustinus, Serm. 2 in Psalm. 90, n. 1, itemque Enarr. in Psalm. 149, n. 5 ; ' Sion vera et Jerusalem vera aeterna est in coelis, quae est « mater nostra. Ipsa nos genuit, ipsa est ecclesia sanctorum, ■ ipsa nos nutrivit, ex parte peregrina, ex magna parte im« manens in coelo... Ibi sunt et angeli cives nostri. Sed quia ·· nos peregrinamur, laboramus ; illi autem in civitate expe­ ctant adventum nostrum. Et de illa civitate unde peregri« namur, litterae nobis venerunt ; ipsae sunt scripturae « quae nos hortantur ut bene vivamus... Venerunt ad nos «litterae de patria nostra, ipsas vobis recitamusJ». Si ergo ea est principalis scripturae ratio quam diximus, si insuper ne dubium quidem esse unquam potuit quin in­ tentio eius ad res fidei et morum semper terminetur, con­ sequens profecto est ut praedictas res fidei et morum quae- r- . Λ . Μ u·? DE REBUS FIDEI ET MORUM IN SCRIPT. S. ramus, non in solis abstractionibus, sed et in historiis, exempiis, typis, commonitionibus, aliisque id genus supra me­ moratis, quibus maxima ex parte Biblia constant. Sic quoque et non aliter, eidem scripturae vere conveniet proprietas illa, ex inspirati libri essentia promanans, quam enuntiat Apostolus ubi ait : Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudien­ dum in iustitia. ■■ ■ ·._»> · ' ·' CAPITULUM TERTIUM DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE « Est autem Deus verax ». Rom. III-4 Ί1 Absolutam scripturae sacrae inerrantiam esse firmis­ simum dogma catholicae religionis, nemo prudens negaverit. Nam etsi in hac parte non possit afferri solemnis et diserta alicuius concilii vel pontificis definitio, praecise quia in praeteritis temporibus necessitas huiusmodi definitionis non occurrit, satis perspicua est universalis ac perpetua Ec­ clesiae praedicatio, cui insitus cunctorum fidelium sensus per omnia respondet. Quis enim Christianus audiens hac de re testimonia Patrum, non in iis statim agnoscet unum e prin­ cipiis quae in fide nostra instar fundamentorum sunt ? Ait Augustinus, epist. 82, n. 3 : ■ Solis eis scripturarum libris equi iam canonici appellantur, didici hunc timorem ho­ noremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo « aliquid errasse firmissime credam... Alios autem ita lego, « ut quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ■ ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi '■ vel per illos auctores canonicos, vel probabili ratione, quod «a vero non abhorreat, persuadere potuerunt. Nec te, mi « frater, sentire aliud existimo. Prorsus, inquam, non te ar« bitror sic legi tuos libros velle, tanquam Prophetarum vel «Apostolorum, de quorum scriptis, quod omni errore ca« reant, dubitare nefarium est ». Ait Hieronymus, epist. 105, n. 5 : « Si in Evangeliis ac Prophetis perversi homines inve( niunt quod nitantur reprehendere, miraris si in tuis libris... « quaedam a recta linea discrepare videantur ? » Ait Nazianzenus, Orat. 2, n. 105 : « Neque enim nobis in mentem veniat 'Λ DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE 119 <- exsistimare, ea temere litterarum (sacrarum) monumen< tis commendata fuisse, atque inanem quamdam rerum <· et verborum turbam esse ad oblectandos audientium ani< mos compositam.... Haec sane ludant fabulae et gentiles <- qui de veritate parum solliciti, verborum lenocinio quasi < praestigias quasdam auribus atque animis offundunt.· At <· nos, qui Spiritus diligentiam vel usque ad levem apicem <« et lineam trahimus, nunquam, nec enim fas est, ne minimas * quidem actiones ab iis a quibus memoriae proditae sunt, « temere perscriptas et elaboratas, memoriaque ad haec - usque tempora conservatas esse concedemus». Ait S. Thomas, Quodl. 12, a. 26 ad iu“: «Hoc tamen tenendum est, quod «· quidquid in sacra scriptura continetur, verum est. Alias, < qui contra hoc sentiret, esset haereticus ». Et in Ia Part. 0. 68, a. i, ubi de opere sex dierum agere incipit, duas cau­ tiones, adhibendas esse praemittit : « Primo quidem, ut ve« ritas Scripturae inconcusse teneatur. Secundo, cum scriptura V divina multipliciter exponi possit, quod nulli expositioni <■ aliquis ita praecise inhaereat, ut si certa aliqua ratione constiterit hoc esse falsum quod aliquis sensum Scripturae « esse credebat, id nihilominus asserere praesumat, ne Scri« ptura ex hoc ab infidelibus derideatur, et ne eis via cre‘ dendi praecludatur ». Unde rectissime Melchior Canus in principio operis de locis theologicis observat : « Libros sacros < et canonicos appellamus, quos Spiritu Sancto dictante, <·. sacri auctores exceperunt. Quos igitur tales esse constiterit. <· eos dubio procul certissimos ac verissimos esse credemus. « Nisi enim fundamentum hoc fideliter ieceris, corruet ci« vitas illa Dei, cuius fundamenta in montibus sanctis, et in < scripturis principum qui fuerunt in ea. Quarum scriptu<· rarum auctor est, non homo, sed Deus ». Quocirca, omnes qui in Scripturis errores admiserunt, notati sunt nota haereseos. In qua haeresi fuerunt olim Anomaei, teste Epiphanio, Haeres. 76 in fine: «Cumque <· urgeri rationum vi, ac male haberi coeperint, effugiunt ac « prosiliunt : Et ista, inquiunt, apostolus tanquam homo ’ c M >4^ - · · . I- « , · ’ ■ :·ι. • - .<■-·■ 120 <·: · *- * >· ί?ΓΛ 1 PARS ALTERA - CAP. Ill • dixit ». Item Manichaei, si Augustino credas, 1. 2. c. ad­ versarium legis et prophetarum, c. 2 : « Hoc totum propte« rea molitus est, ut si quando aliquid de apostolica pro » ferretur epistola, ubi attestantur evangelio lex et pro« phetae, hoc dicat apostolum, non sapientibus et perfectis, «sed ludaeis locutum fuisse quasi ludaeum, etc. . Item Erasmus, de quo Bellarminus 1. i de verbo Dei, c. 6 : « Nostro . saeculo, inquit, Erasmus eamdem haeresim renovavit, si< quidem in annotationibus suis ad 2am et 2/Qm caput Matthaei «non obscure scripsit non esse metuendum ne totius scrip« turae corruat auctoritas, si levis aliquis error in ea de• prehendatur, praesertim cum evangelistas memoria lapsos • Augustinus concedat, et negari nullo modo posse videatur·'. Sed antiqua haec haeresis intimo saltem nexu connectebatur in mente suorum auctorum, cum negatione dictationis di­ vinae sese ad omnes et singulas Scripturae partes extendentis. Neque enim hactenus somniaverant posse errorem aliquem, cuiuscumque tandem ordinis sit, de revelatione Dei descen­ dere. Soli nostrae aetati reservabatur novus ille sui generis progressus : incredibilem dico quorumdam biblicorum opi­ nionem, qui scientificos vel historicos errores in Scripturis admissibiles esse existimaverunt, etiam in sensu compo­ sito divinae inspirationis. Imaginantur namque inspirationem quam oeconomicam vocant, contra distinguentes doctrinam quam nos Deus docere intendit, a modis sub quibus docet et proponit eam. Et de doctrina quidem quae terminat inten­ tionem Dei inspirantis, ultro fatentur quod non est et non po­ test esse nisi veritas, quanquam veritas illa senper con­ tineatur in ordine fidei et morum, eo utique sensu restrictis­ simo de quo dictum est in capite praecedenti. At vero, per ipsos nihil prohibet quominus forma sub qua veritas dogma­ tica dictata est a Deo, sacris litteris consignanda, iis erroribus sive scientificis sive historicis fuerit referta, quibus pro tem­ porum vel locorum diversitate praeoccupatae erant mentes hominum ; eorum videlicet hominum, per quos condebantur, et ad quos tanquam ad proximos atque immediatos lectores ■v. ij DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE dirigebantur scripturae sacrae. Caeterum addunt nihil incom­ modi inde esse timendum, eo quod Scriptura coordinatur ad Ecclesiam, quae est constituta interpres eius infallibilis (l). Quae igitur cum ita se habeant, videndum est primo, quibus de causis biblici nostri ad eam opinionem devenerint, quae sensui christiano, ne dicam communi, tam aperte re­ pugnat. Secundo, quibus argumentis illam utcumque firmare conentur. Tertio, quomodo fuerit insubsistens ista opinio expresse condemnata per Encyclicam Providentissimus Deus. Et certo quidem certius, vel a priori existimandum esset, viros catholico nomine adhuc gloriantes, non sine gravissimis rationibus, imo vero nonnisi evidentia ineluctabili coactos, ■ (i) Ita Alfredus Loisy, Etudes bibliques, p. 6o: « La vérité des Ecritures est une vérité que Γ on peut dire, à certains égards, éco« nomique. Elle est coordonnée à Γ infallibilité de Γ Eglise qui 1’ inter* prête. La forme sous laquelle cette vérité a été présentée d'abord, implique relativement à nous, beaucoup d’imperfections que Γ on ·< peut, au point de vue de la science moderne, qualifier d’erreurs, a mais qui, n’ étant pas Γ obiet de Γ enseignement révélé contenu « dans la Bible, jouissent au point de vue théologique, d'une sorte de « vérité proportionelle comme condition inévitable de la révélation dans « les temps bibliques ». Revera capiat qui potest. — Idem auctor paulo supra, sequentia principia, velut ex cathedra definiens, proposuerat: • L' inerrance de la Bible ne peut impliquer la vérité absolue de tout « son contenu et de toutes ses propositions, quel que soit leur objet. «Un livre absolument vrai pour tous les temps, dans tous les ordres«de vérité, n’est pas plus possible qu’un triangle carré. Un livre, <· même divin, est toujours un livre... Un livre absolument vrai « pour tous les temps serait, s’ il pouvait exister, inintelligible pour tous les temps. Un livre vrai selon la science d’aujourd’ hui ne sera <· plus tout à fait vrai selon la science de demain». Si demonstratio­ nem desideras, nimium forte desideras. Numquid enim evidens tibi non est, tam repugnare librum absolutae veritatis, quam repugnat quadratus triangulus? evidens autem dico, instar principiorum quae ipsa perceptione terminorum, velis nolis, statiin admittuntur? » I ·' y 3 122 PARS ALTERA - CAP. Ill ei quae inox dicta est, theoriae subscripsisse. Nam etsi multi nunc inveniantur, quibus apprime convenit quod de Athe­ niensibus Act. XVII-2I, scriptum legitur : Atheniensi autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant, nisi aut dicere, aut audire aliquid novi, ipsa tamen novitas nequaquam habere potest illimitatam vim alliciendi animos, praesertim cum ad eos limites devenitur, ubi locus est dicto poetae : Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi. Non ergo intervenire hic potuit sola novitatis illecebra, sed graviores procui dubio rationes in causa esse debuerunt, quas, antequam ad ulteriora progrediamur, opus est con­ siderare. Primo ergo notant, Scripturam aperte errare in re astronomica quoad systema mundi. Nobis enim exhibet solem sese moventem circa terram, terram autem immobilem. Dicit astra esse luminaria ad usum hominis facta, ex quibus duo omnium maxima sunt sol et luna. Docet quoque Deum fundasse terram super aquas, et caelos desuper velut tento­ rium extendisse. Atqui haec omnia, uti nunc omnibus notum est, contradicunt in terminis veritati scientificae (x). — Quod si timide respondeas, scripturam loqui eo ipso modo quo et i am num loquuntur moderni astronomi omnes, quoties circumlocutionibus technicis uti non coguntur (12) ; terram A· ? (1) ■ Les auteurs bibliques, en tout ce qui touche aux sciences de la nature, auraient partagé les opinions de leur temps qui au■■ jourd’ hui sont reconnues fausses, et de ce chef il y aurait dans la • Bible quantité d’énoncés en contradiction avec la vérité scienti• tique. On lit en effet dans Γ Ecriture que la terre est à jamais i m mo­ i-bile ; que Dieu l’a fondée sur les eaux; que les deux la couvrent « comme un pavillon; que les astres sont de simples luminaires de■' stinés au service de la terre, et dont les plus grands sont le soleil • et la lune, etc. ». Alfred Loisy, Etudes bibliques, p. 39. (2) h Poveri astronomi, se per non parere antiquati dovessero « dire: La terra è a tai punto della sua rotazione, chc i raggi del sole, •1 tenuto pur conto della rifrazione atmosferica, incominciano ad appa• rire sul nostro orizzonte! Il volgo dice semplicemente: Γ1 sole si leva, -, e col volgo parleranno gli astronomi sino alia fine del mondo. se DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE 123 ab Ecclesiaste dici stare in aeternum, non absolute, sed per oppositionem ad perennem generationum sibimet deinceps succedentium vicissitudinem (1) ; solem ac lunam lumi­ nare maius et luminare minus a Moyse per respectum ad nos verissime appellari ; denique, sacros scriptores adhi­ buisse in hymnis et canticis et psalmis easdem locutiones quas usque hodie poetae passim usurpant, quin unquam vel minimam aut erroris aut ignorantiae in rebus physicis su­ spicionem de se suppeditent : si timide, inquam, simplices et obvias responsiones opponas, quas a puero omnes didi­ cimus, sciendum tibi est responsiones istas iam amplius non valere. Superest igitur ut absque scrupulo teneas esse in Bibliis enuntiationes multas quae cum scientifica veri­ tate contradictorie opponuntur, quanquam errores mox memorati nondum inveniantur nisi in iis quae sunt obiter dicta. Sed ecce tibi aliquid gravius. Secundo ergo proclamant necessitatem adhaerendi con­ clusionibus quas scientia moderna definitivas fecit. Con­ clusiones autem sunt eiusmodi, ut pleraeque narrationes in libris veteris Testamenti consignatae, tanquam historice < prima non perdono il senno. Perché sempre il linguaggio, che deve < essere popolare e spontaneo, è conforme alie apparenze e alie prime ·<·. impressioni. Tocca al ftlosofo, scrutatore delle riposte cagioni, cercar v la realtà, non sempre rivelata dalle più ovvie esperienze sensibili. ' Tuttavia non dovrà pretendere di mutare, ma solo d’interpretare <' a chi studia, il linguaggio che per necessaria legge di natura s’ è • introdotto. Poteva dunque lo scrittore del sacro testo ottimamente < sapere che il periodo diurno è dovuto al rotar della terra, saper che « la diversa declinazione del sole nelle varie stagioni viene dal moto ■ annuo del nostro globo e dall’ inclinazione dell’ eclittica sull' equa< tore, eppure scrivere che il sole appare in oriente e gira ad occi< dente, etc. ». Mattiussi, Di una improvmda concessione intorno alia infallibilita della Bibbia, Milano, 1893. (1) Eccl. I-4: Generatio praeterit, et generatio advenit : terra autem in aeternum stat. Super quo commentaris Hieronymus ait: «Quid hac « vanius vanitate, quam terram manere quae hominum causa facta < est, et ipsum hominem terrae dominum in pulverem repente dissolvi ? » Pre­ » kV- ·; ! Ko PARS ALTERA falsae debeant omnino haberi p). Oppones fortasse, definitivas istas scientiae conclusiones, definitivas non esse nisi in phantasia suorum assertorum, vel benevola credulitate discipulorum. Nonnulla quoque, confirmationis gratia, af­ feres exempla. Vtputa exemplum de definitivis illis encyclo­ pedistarum saeculi decimi octavi conclusionibus quantum ad fabulosum characterem relationum Abrahae et loseph cum regibus Aegypti, quas mox ineunte saeculo decimo nono,, nil minus quam definitivas ostendebat hieroglyphorum in­ ventio et interpretatio. Item exemplum de conclusione pa­ riter definitiva, et post repertas tabellas in El-Armana statim antiquata, qua ante annos vix viginti, artem scribendi in populo Israelitico, nonnisi tribus aut quatuor saeculis post Moysen et losue inventam decernebant (1 2). Adhuc observa­ bis, quotidie evenire ut puri etiam rationalistae definitivas suorum conclusiones contra facta biblica penitus explodant, et solidissimis destruant argumentis (3). Nossignore ■! \ alet '·£·<·· ’ l* · (1) a Quelques-uns vont jusqu’ à dire qu’ il y a dans la Bible* des erreurs de fait plus graves que les obiter dicta dont il était que« stion tout-à-Γ heure. Les récits de la création n' auraient rien d’hi«storique et le déluge aurait été aussi tout autre chose que ce que l’on « raconte. Les patriarches antédiluviens et plusieurs des postdiluviens • n’ auraient pas existé, mais pourraient être la personnification * de peuples, de villes, d\événements historiques très reculés ». Loisy,. ubi supra. (2) «L'écriture en Israel est postérieure à Moïse et à Josué de « 300 ou 400 ans. Les siècles sans écriture n’ engendrent et ne trans« mettent que des fables ». Renan, histoire du peuple d’Israel, Torn.. i, ιρ*α,β, édition, pag. 181, note 3. (3) Accipe speciminis gratia testimonium unius notissimi scri­ ptoris e schola rationalistarum, in ephemeride lievue bleue, 9 Août if)O2 : » J’ ai comparé le récit de Γ éruption du Mont-Pelé (Martini« que) à celui de Γ éruption du volcan qui détruisit les villes désignées < sous le nom de Sodome et de Gomorrhe, et Γ on a vu avec quel accent « de vérité il nous était parvenu à travers des siècles innombrables. • On pourrait multiplier les vérifications. Le déluge lui-même, nié « par une école de savants, reprend aujourd’ hui quelque credit et « revient en faveur auprès de ceux-là mêmes qui avaient démontré DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE 125 enim scientia rationalistarum cum contra Biblia pugnat, sed cum Biblia confirmat, amplius non valet, quia tune sufficientem independentiae sponsionem ac veluti fideiussionem minime suppeditat. Tertio, prodigiosam antiquitatem mundo et generi hu«son impossibilité géologique. Peut-être avons-nous aidé à cette « évolution en découvrant les traces manifestes d’un cataclysme « qui submergea la Perse durant Γ époque quaternaire, et en faisant « souvenir du texte original de la Bible, où il est parlé d'une inon* dation qui aurait eu son origine dans le déversement d’une mer, «et que grossirent seulement les cataractes du ciel, (Genes. VII, n« 12, et VIII-2). Les vallées comprises entre les deux chaînes de mon« tagnes, qui semblables à deux immenses murailles, soutiennent la «Perse à mille et douze cents mètres d’altitude, sont comblées sur « une profondeur considérable par des galets roulés, du sable, et de «la terse. Il est même facile de vérifier, grâce à la multiplicité des « forages entrepris pour la construction des galeries souterraines qui « conduisent à fleur du sol les eaux sous-jacentes, que les dépôts al­ luvionnaires ne présentent, au moins jusqu’à 120 mètres de pro« fondeur, aucune stratification, et qu’ ils se distinguent entre eux « par le volume des galets plus gros dans le Nord que dans le Sud, « et dans les couches profondes qu’ à la surface. On peut reconnaître « à ces premiers indices qu’ un courant d'une extrême violence, dé « terminé sans doute par la rupture d’un barrage naturel et l’irru« ption d’une mer, se précipita sur le Nord-Ouest de la Perse et s’ épa« nouit vers le Sud où il se déversa, partie dans les déserts de la Bir« manie, partie dans la zone comprise entre le Fars et le golfe Per« sique. A mesure que le flot s’ avançait et que sa vitesse diminuait. « il laissait tomber des fragments de roche de moins en moins lourds. « D' un autre côté, quand on vient de 1’ ancienne Arménie et que «l’on s’ engage dans les défilés qui conduisent en Perse, leurs parois « verticales apparaissent polies sur une grande hauteur et sillonnées « de profondes rainures creusées suivant la direction à peu près ho«rizontale des plans de stratification. Dès que l’on a franchi les « passes du Nord, et que s’ ouvrent les côtés de 1’ angle formé par a les deux chaînes qui comprennent la Perse, les stries disparaissent, a et en même temps commence la région des plateaux. Cette seconde « observation confirme la première, et montre bien que dans cette « région voisine du pays habité par les ancêtres d’Israel, il se produisit c un cataclvsme hydraulique épouvantable, dont les hommes purent , ■ .... Λ ■ ·. I2Ô PARS ALTERA - CAP. Ill mano attribuendam esse docti exegetae non dubitant. Et quia relative recens est iuxta Scripturam apparitio hominis super terram, reliquum est ut concedamus historiam biblicam, qua historiam esse falsam, minimeque factis consenta­ neam f1). — Repones iterum, multa forsitan esse quae huius argumenti vim satis superque enervare viderentur. Codices quoad supputationem annorum inter se non concordare, ita ut in hac parte errores amanuensium seu transcriptorum legitime possint et debeant praesumi. Nihil cogere ut series patriarcharum sive ante sive post diluvium, velut series hominum sibi invicem immediate succedentium, nullis sup­ pressis intermediis, accipiantur. Falsum praesertim esse principium unde procedunt, cum supponunt hominem len­ tissimo et continuo progressu e statu informi ac penitus sil­ vatico ad statum civilizationis sese reduxisse, cum diserte testentur Scripturae, et quidem in re ad hdem et mores être témoins, et dont le souvenir et le récit sont restés aussi bien « dans la Bible que dans les légendes de la Chaldée et de la Grèce. « Un second livre que les fouilles de Suse ont également confirmé, « est la meghillah d’ Esther. Les exégètes y ont attaché une impor• tance secondaire, et beaucoup d’entre eux ne veulent y voir qu’ un « conte ridicule fait à plaisir par un narrateur ignorant. Il présente au contraire un tableau parfait de la cour des Grands Rois... Com­ bien l’on relèverait dans les livres des Juges ou des Rois de ces 'faits réputés faux, combien l'on citerait de ces soi-disant preuves « infirmant les récits bibliques, et qui tournent à la confusion de leurs « auteurs ! « La morale, c' est que la raison humaine est bien fragile, et qu’ « elle embrasse un espace si limité, qu’ il faut appeler de ses jugements dès que son champ d’action s'élargit: c’est que nous ne savons presque rien, et que la vérité substituée à 1’ erreur n’ est qu’ une « hypothèse mise à la place d’une conjecture, dont la valeur per• siste jusqu’ au jour où une nouvelle supposition ruinera de la même « manière la vérité d’hier et 1' erreur d’avant-hier », Jane Dieulafov. .4 propos d'une ville détruite. (l) ■ journer dans un puits, et les avait frottés de toutes sortes d’immon« dices. Pour les inscriptions, ayant vu la stèle de Mesa, quand elle fut « apportée à Jerusalem, il en avait copié les lettres un peu au hasard, « et les avait mises dans un ordre quelconque au bas de ses statuettes «et à Γ entour de ses vases. Le tout, acheté par un diplomate et en t I DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE 129 pturalium narrationum cum fabulis gentium. Quas quidem concordantias studium linguarum semiticarum, inventio cu­ neiformium inscriptionum, et continuae orientalistarum in­ quisitiones omni die evidentiores faciunt. Quanquam non tantae molis res ista erat, quia litterae classicae tam graecae quam latinae ad eamdem observationem iamdudum abunde suffecerant. Quis enim exempli gratia, non animadverteret in tragoedia Aeschylis Prometheus vinctus, adumbrationem eorum omnium quae narrantur a Moyse circa tentationem et lapsum hominis in paradiso terrestri, necnon et promis­ sum mulieris semen, serpentis caput contriturum ? prae­ sertim cum de hoc futuro salvatore Mercurius in fine dicat : Talis aerumnae finem ne expecta, 0 Prometheu, priusquam deorum alius laborum tuorum successor exstiterit, volueritque ad tenebricosum descendere orcum, et ad caliginosam tartari profunditatem (’). Quis non bibli cos agnosceret gigantes, posterioremque turris Babel aedificationem, in sequentibus Ovidii versibus : Affectasse ferunt regnum coeleste gigantes, « voyé à Berlin, avait révolutionné Γ Allemagne savante, et forte« ment ému le monde archéologique. «En Angleterre c’est la même chose... Il s’agit d’une Bible. « Ah ! mais'! pas d'une Bible ordinaire. Elle a été écrite, celle-ci, par «Moïse en personne, écrite après le passage de la mer Rouge... La « forme des caractères atteste une antiquité si reculée, que le doute « n’ est pas possible. Le British Museum a mis Γ oeuvre de Moïse dans « une vitrine et se prépare pour 1’ acheter. Le manuscrit allait être « acheté quand tout à coup il fut démontré que la Bible de Moïse c avait été découpée dans un des rouleaux rituels de certaines syna « gogues, rouleaux qui sont en cuir, et qui ont, parait-il, un aspect « tout à fait vénérable. Cet aspect avait été rendu plus vénérable « encore par des bains d’huile, par des frottements de bitume, et « par d’autres procédés plus ou moins sales. En fait, la Bible exha« lait une odeur à rendre 1’ âme. Elle aurait empoisonné le plus beau « musée de l’Angleterre... Entrons donc dans nos musées avec la foi « du charbonnier. Croyons à 1’ authenticité parfaite de tout ce qui «s’y trouve. Mais, hors de là, méfions-nous!» Edouard Lockroy. L' Eclair, Mercredi 25 Mars 1903. (1) Aeschyles, Prometheus vinctus, vers. 1026. Billot - Dr inspiratione Sacrae Scripturae 9 ? Ml • *w »->5 ** • .- F 1 :. ϊ · ' Λ · 5ί· I3° PARS ALTERA - CAP. Ill attaque ccngestQS struxisse ad sidera montes. Tum Pater omni­ potens misso perfregit Olympum fulmine, et excussit subtectum Pelion Ossae? Quis etiam legens in primo libio Métamor­ phosées eiusdem Ovidii, quomodo evolutum sit chaos, fuerintque in initio elementa suis quaeque composita locis ; quomodo ornatum coelum astris, tellus animantibus ultimus omnium conditus homo ; quomodo denique aurea prima sata est aetas, cui deinde aetas successit argentea, tum aerea, tum ferrea, donec bello Superis a gigantibus indicto, orbem Tupiter diluvio perdere statuit, solo Deucalione sospite et in Parnasso monte recepto, ubi cum conserte tori parva rate vectus adhaesit : quis, inquam, evidentem parallelismum non notavit cum prioribus undecim Geneseos capitulis? Quis Adamum in Saturno liberos devorante, vel Noe in lano du­ plicem habente faciem, senilem unam qua veterem respicit mundum aquis diluvii destructum, iuvenilem alteram qua in mundum novum de se iam nasciturum laetos coniicit oculos, expressum non arbitrabitur ? Eadem ergo narrata inve­ niuntur tum apud Moysen, tum apud antiquos gentium poetas. Sed si ista sunt falsa commenta in mythologiis graecis vel aegyptiacis vel babylonicis, eruntne demum veritas in Bibliis ? Dicendum itaque superest quod Deus inspirans scri­ ptores sacros sese accommodavit communi antiquorum ho­ minum mentalitati, dum scilicet prae scopo quem intendebat docendi veritates divinas ac morales, adhibuit quidem falsas legendas quae ubique admittebantur, sed eas epuravit ab omni naevo dogmatico, quin imo vehiculum illas fecit subli­ missimae altissimaeque doctrinae religiosae (l). — Conclu­ sionem eiusmodi tu forsitan miraberis, eo quod antiquatis veteris apologiae praeiudiciis adhuc retineris. Existimabas(i) (i) De incredibili hoc argumento quo vertitur in instrumentum destructionis quod hactenus in confirmationem veritatis sacrarum scripturarum semper fuerat acceptum, vide librum Alfredi Loisy: Les mystères babyloniens et les premiers chapitres de la Genèse. Paris Picard, 1901. DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE I3I enim quod ipsae gentium fabulae, in eo in quo concordant, fundum quemdam veritatis historicae indubitanter ostendunt multis licet phantasticis absurdisque chimaeris adulteratum. Quippe in quolibet rerum ordine, proportionata effectui causa quaerenda est. Si autem imaginatio populorum recte assignatur explicandis dissimilibus varietatibus, nonnisi ir­ rationabiliter poneretur principium communium atque uni­ versalium traditionum, cuiusmodi illae sunt de originali quodam innocentiae et felicitatis aevo, de serpente tentatore, de lapsu generis humani in praesentem miseriae et aerum­ narum statum, de reparatore promisso, de impietate gigantum, de catastrophe diluvii, atque ita porro. Hinc ergo de­ ducebas quod si qua harum rerum narratio forte inveniretur, super caeteras omnes resplendens sicut sol super tenebras, narratio pura, simplex, limpida, sublimis, rectaeque consentanea rationi, ipsa procul dubio habenda foret tanquam accipiens ab aliis testimonium absolutae veritatis, nedum esset trahenda in consortium communis falsificati onis. De­ ducebas praesertim, removendam fore vel solam suspi­ cionem derivationis tam sublimis libri a corruptis fabularum fontibus, quoniam ab impuro purum vix oritur, et etiam in naturalibus, aqua sincera non solet e fonte coenoso emanare, dum e contra contingit frequentissime ut e fonte purissimo unda primum profluens, postmodum in suo decursu, mul­ torum foedetur aut corrumpatur admixtione heterogeneorum elementorum ; quapropter, si unum ab altero derivatum oporteret necessario agnoscere, longe longeque verosiiniliorem videri derivationem fabulae a Scriptura quam Scrip­ turae a fabula. Haec, inquam, tu deducebas secundum re­ gulas antiquae sapientiae. Sed cum in eis regulis nescio quod logicae vitium inventum sit, revera concludendum nunc est, Scripturam equidem ab omni naevo esse immunem quoad dogma religionis, sed esse in eadem conditione cum paganis mythologiis quantum ad caetera. Quinto enumerant antilogias inventas in Scripturis. De Antiocho v. g. narratur 2 Mach. I-13, quod occisus est a PARS ALTERA - CAP. HI sacerdotibus in templo Naneae ; et infra IX-28, dicitur quod Persepoli fugiens, dum ludaeos ad internecionem perdere meditaretur, maximis viscerum doloribus a Deo percussus, cum foetore intolerabili scaturientibus e corpore vermibus, naturali morte occubuit. Item, Genes. XI-I2, Sale dicitur filius Arphaxad, et Luc III-36, filius Cainan, de quo, si versionem septuaginta excipias, nullum vestigium reperitur. Rursus, i Reg. XVII-55, Saul quaerit ab Abner de qua stirpe oriundus esset David progrediens contra Goliath, cum ta­ men David Sauli ignotus tunc esse non posset, siquidem fa­ ctus iam antea fuerat ipsius Saulis armiger et commensa lis, i Reg. XVI-21. Adhuc, in censu populi quem sub finem regni sui David fieri iusserat, numerantur 2 Reg. ΧΧΙλ -g, octingenta millia tarorum fortium de Israel, et luda quingenta millia ; at 1 Par. XXI-5, numerantur mille millia et centum millia de Israel, de luda vero quadringenta septuaginta millia. Item in evangeliis plurimae notantur discordantiae, tum quoad infantiam Salvatoris, tum quoad facta vitae pu­ blicae, tum denique quoad circumstantias passionis, et prae­ sertim apparitionum post resurrectionem. His autem, aliis­ que eiusdem generis difficultatibus, in suppositione abso­ lutae Bibliorum inerrantiae, nusquam datae sunt respon­ siones quae vere satisfaciant (x). — Ad haec tamen reponi (1) «On a relevé certaines contradictions qui se trouvent dans « les livres historiques de Γ ancien Testament. Le livre de Samuel «se contredit quand il présente David comme écuyer de Saul, qu’ il «fait ensuite dire au roi, lorsque David s’avance contre Goliath: «Que/ est donc ce jeune homme? et qu’Abner commensal de Saül et de « Da-\id, répond: Je n’ en sais rien. Quoiqu’ on lise au livre des Para« lipomènes, que le prophète Elie envoya une lettre au roi Joram de « Juda, il ne parait pas que cette lettre ait pu être écrite, puisque « le prophète avait quitté ce monde avant la mort de Josaphat père « de Joram... On pourrait ajouter que les évangélistes se contredisent « assez fréquemment sur les circonstances de temps et même de lieu ·« qu’ ils attribuent aux mêmes faits, ainsi que sur d’autres détails * historiques. Saint Luc change Γ ordre attribué par saint Mathieu « a la seconde ôt a la troisième tentation du Christ. Les svnoptiques DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE I33 forsitan posset, assertionem istam de insufficientia respon­ sionum videri sat temere prolatam ; non ita hactenus inter catholicos indicatum fuisse, et pro appretiatione mere subiectiva iure meritoque haberi quidquid absque probatione ulla contra communem prudentum existimationem noviter af­ firmatur. Nimis durum se exhibere eum cui antilogiae evangelicae adhuc irreductibiles viderentur post multiplices valdeque rationabiles solutiones datas a nostris commentato­ ribus, et tam probabilibus conciliationis modis hucusque propositis praeferenda nunc appareret radicalis illa solutio qua in libris divinitus inspiratis errores essent admittendi i1). Quoad vetus testamentum, rationem in primis habendam esse hodierni status codiculn in nominibus et numeris, ne forte ad originales scripturas transferas difficultates quae ex solis versionibus seu apograpbis originem ducunt (2). De Antiocho etiam non esse valde curandum, tum quia valde incertum est an de eodem Antiocho in utroque loco sermo sit (3), tum quia dato quod de Antiocho Epiphane agatur in epistola quae initio libri relata invenitur, adhuc solidae non desunt explicationes (4). In summa, tantam esse sub­ jecti vitatem in aestimandis huiusmodi rebus, ut non ignobilis scriptor de schola rationalistarum inveniat positi­ vum veritatis historicae documentum in ea ipsa Saulis in9 M disent que le Christ commença à prêcher en Galilée après que JeanBaptiste eut été emprisonné, tandis que selon le quatrième évangile, « Jésus aurait déjà enseigné avant la captivité du Précurseur... Les divergences de ce genre sont nombreuses dans les Evangiles ». Loisy Etudes bibliques, ubi supra. (r) Quoad concordantiam evangelicam vide nonnulla docu­ menta: de Verbo incarnato, Q. 36; Q. 46, thés. 48; et Q. 55, thés. 54. (2) Cf. Comely, Introductionis in utriusque Testamenti libros compendium. De Paralipomenon auctoritate, n. 2. (3) Cf. Patrizi, De consensu utriusque libri j\lachabaeorum, In­ trod. n. 10. (4) Comely, op. cit. De utriusque Machabaeorum auctoritate divina η. 5. PARS A-LTERA - CAP. Ill terrogatione, i Reg. XVH-35, quam encyclopedistae affe­ rebant in demonstrationem apertae contradictionis (1). — Haec et alia similia responderes argumento quod ex biblicis antilogiis deducunt exegetae nostri. Sed iterum, causa finita est, quia ea est in hac parte critica evidentia, ut non aliam patiatur rei iudicatae demonstrationem (2). Superest tamen ut hanc suam positionem de multipli­ cibus Bibliorum erroribus in re tam scientifica quam histo­ rica, cum dogmate inspirationis conciliabilem critici osten­ dant. Et hic opus, hic labor. Suntne igitur quaedam rationum momenta quibus possibilitas conciliationis, non dico nunc, persuadeatur, sed vel a longe, etiam insinuetur ? Et quomodo esse possent, si omne dictum Scripturae est dictum Dei, si Deus est prima veritas, si a prima veritate falsum aliquid dici, prorsus impossibile et contradictorium est ? Certe S. Thomas quaerens utrum fidei quae per Scri­ pturam divinam a Spiritu Sancto traditam docetur, possit subesse falsum, repsondet : « Nihil potest cadere sub fide (1) « Saül était un névropathe sujet à des attaques de fureur < démoniaque, atteint du délire de la persécution. Dans une fan« taisie de despote malade, envieux et jaloux d’un triomphe qu’ on « lui avait ravi, n' aurait-il pas feint d’ignorer le vainqueur de Goliath, «bien qu’ il lui eût offert des armes avant le combat?... Loin d'être « une anomalie, cette conduite ne serait-elle pas la conséquence de «son état morbide... un prodrome régulier, un symptôme caractéri« stique des crises à venir, la première manifestation de la haine ma« ladive qu’ il allait concevoir pour David ? La suite du récit donne « à cette conjecture un certain degré de vraisemblance, et change les « soi-disant contradictions du morceau en un signe d’authenticité ». Marcel Dieulafoy, Le roi David, c. 5. (2) A tous ces faits dont Γ évidence critique ne réclame « néral d'autre démonstration, beaucoup de théologiens répondent «par une fin de non recevoir». Loisy, ubi supra. • DE 1NERRANHA SCRIPTURAE SACRAE 135 « nisi in quantum stat sub veritate prima, sub qua nullum « falsum stare potest, sicut nec non ens sub ente, nec malum « sub bonitate ». i1). In quo quidem, puto, merum enuntiat purae etiam rationis principium, quod nulla tergiversatione eludi unquam poterit, quamdiu stabit in mentibus homi­ num conceptus subsistentis et absolutae Veritatis, quae est Deus Ο. M. Unde, cum apud quosdam declivioris aetatis theologos occurrit quaestio per longum et latum agitata, an Deus vel per se vel per alium, vel de ordinaria vel de ab­ soluta potentia fallere aut mentiri possit, contra tam vanam disputationem sensus intimus protestatur, et unusquisque apud se, notabili cuidam progressui adseribendum censet, quod tam otiosa problemata in scholis hodiernis locum iam non habeant. Est autem Deus verax, inquit Apostolus, Rom. III-4. Et Christus Dominus, Ioan XVII-17 : Sermo tuus veritas est. Et supra : Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere... Spiritum veritatis qui a Patre procedit... Cum autem venerit ille Spiritus veritatis. Denique 1 Ioan. II-21 : Omne mendacium ex veritate non est. Neque ullum invenire est effugium in ea quam fingunt oeconomica inspiratione, distinguentes inter id quod inten­ debat Deus homines edocere, et id quod loco medii adhibuit ad proponendum doctrinam religionis. Eiusmodi enim con­ ceptio, si eo vergat ut in medio ad finem praedictum possi­ bilis fallacia asseratur, destruit primo sanctitatem, deinde vero sapientiam Dei. — Destruit sanctitatem, quia dicere falsum ad docendum verum, idem est ac facere malum ad procurandum bonum. Id autem certo certius intrinsece malum est. Alioquin, inquit Apostolus Rom. III-8, quid adhuc et ego tanquam peccator iudicor ? Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere, faciamus mala ut veniant bona ; quorum damnatio iusta est. Et ratio est notior quam ut indigeat explicari, quia nimirum finis legitima non facit media, ac per hoc, intentio docendi veritatem nusquam (i) S. Thomas, 2-2, i, a. 3. I 136 PARS ALTERA - CAP. HI abstulit a falso testimonio deformitatem mendacii. I num ergo de duobus : Vel non est Scriptura in omnibus suis par­ tibus inspirata, sed quoad partes non inspiratas Deus mere permissive se habuit. Vel si, ut fert praesens quaestionis status, omnia fuerunt dictante Deo conscripta, distinctio inter id quod dictavit Deus, et id ad quod, sive cuius causa dictavit, prorsus impertinens est ad praefixum scopum po­ nendi in tuto summam Dei veracitatem infinitamque sancti­ tatem. — At si destruitur sanctitas, salvane erit sapientia, cuius est iusta et proportionata media ad finem ordinare ? Sed quomodo, quaeso, libri illi fidem meam obtinebunt de coelestibus et supramundanis rebus, si quoad res quae meat cognitioni subjacent, mendosi inveniuntur ? Recte Beda alicubi redarguit illos Pharisaeos qui tentantes Chri­ stum, signum de caelo quaerebant ab eo : « At tu, inquit, ■ qui calumniaris ea quae oculis vides, manu tenes, utilitate -.i sentis, quid feceris de iis quae de caelo venerint ? Utique « respondebis, et magos in Aegypto multa signa fecisse de « caelo ». Quidni ergo aliquis esset, Scripturam pariter re­ darguens in hunc modum : At tu, quae nequidem in rebus sub me positis veritati consentiens deprehenderis, utquid fidem iubes de his quae sunt supra me ? Xumquid fallax in minimis, et in maximis verax ? Me decipiens ubi errorem detegere valeo, et infallibiliter me docens ubi iam non valeo ? Scio equidem novos biblicos ad haec dicturos esse, quod deprehensio errorum in bibliis, nonnisi posterioribus scienti­ fic! progressus aetatibus erat reservata, et quod biblia sunt nec plus nec minus, id quod esse debebant ut a primis suis lectoribus intelligerentur (*). Sed cum de hac sua assertione iuxta consuetum, nullam prorsus afferant probationem, praeferenda forte tibi videbitur sententia Augustini : « Ad» misso semel in tantum auctoritatis fastigium officioso ali« quo mendacio, nulla illorum librorum particula rema(1) «La Bible est ce qu’elle devait être pour être comprise de « ses premiers lecteurs ». Alfredus Loisy, Etudes bibliques, pag. 25. 5 ’ ' • ·-*·.* i · .· ■ DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE 3 r 137 « nebit, quae non ut cuique videbitur vel ad mores difficilis « vel ad fidem incredibilis, 'eadem perniciosissima regula « ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur » i1). Unde iam vides quo loco reponenda sit paritas illa quam identidem insinuant inter Ecclesiam et Scripturam, quasi nimirum ex hoc quod Ecclesia non est infallibilis nisi in rebus fidei et morum, idem quoque concludendum foret de Scriptura. — In quo quidem primum omnium observandum est quod nonnisi ineptissime Scriptura cum Ecclesia com­ paratur. Simile enim est ac si loco comparandi Aeneidem cum Iliade, et Virgilium cum Homero, comparares Homerum cum Aeneide, et cum Iliade Virgilium. Proinde, dum com­ paratio in praesenti instituitur, oportet comparare Scripturam cum definitionibus Ecclesiae, et Ecclesiam ipsam cum Deo auctore scripturarum. Sed sic disponendo comparationis terminos, cui non absurda videbitur paritas ? Paritatem dico inter infallibilitatem Ecclesiae et infallibilitatem Dei ? Haec quippe est absoluta et per essentiam. Illa vero est tantum participata per gratuitum assistentiae charisma, et hac utique de causa non habet sphaeram illimitatam, sed omnino ad eos limites determinatur quos praestituit assistentis Dei voluntas et sapientia. — Quid si nunc se­ cundo observares quod infallibilitas Scripturae ad solas res fidei et morum restricta, poneret Scripturam ipsam longe infra Ecclesiae definitiones ? Nam si recte de infallibilitate Ecclesiae sentis, confiteri debes quod infallibilitas ista exercitium supremi magisterii semper et necessario co­ mitatur, ita scilicet ut nulla opus sit inquisitione de ser­ vatis, vel non servatis certis quibusdam conditionibus sed ex hoc solo quod aliquid a supremo illo magisterio cre­ dendum proponitur, eo ipso accipi debeat tanquam con­ forme veritati, et inerrantiae'charactere signatum. Nec obstat omnino infallibilitatis limitatio ad determinatum quem­ dam ordinem rerum, quia pars eius non minima in hoc prae- I J i : (i) August, epist. 28, n. 3. l·’ P-TS' ! 138 PARS ALTERA - CAP. Ill cise consistit, quod magisterium tali ac tanto charismate auctum nunquam possit extra sui proprii obiecti campum in ipso definiendi actu excurrere. Atque hinc demum effi­ citur ut in ecclesiasticis definitionibus non oporteat separare pretiosum a vili, et verum a falso, sed sit in eis purissima et sincerissima veritas. At Scriptura de facto excurrit extra ordinem rerum quae fidei et morum dicuntur. Unde si ad eas res inerrantia eius restringeretur, contineret falsitatem mi­ xtam veritati, et talem quidem falsitatem quae nata esset, ut supra ostensum est, omnem eius auctoritatem funditus destruere. Nec demum ulla ratio habenda est considerationis quam afferre solent, ut persuadeant vitari et corrigi inconvenientia ex biblicis erroribus alias enascitura, per hoc quod Eccle­ sia magistra veritatis, infallibilisque interpres nobis provisa sit. Nam hic est deus ex machina, quem reservant et in promptu habent pro omni casu desperato. Destruunt unam post aliam omnes dogmatum demonstrationes quae ex fonte tam scripturali quam traditional! deducuntur, et cum inter­ rogas ubinam tandem aliquando quaerendum erit dogmati­ cae veritatis fundamentum, ecce tibi Ecclesiae infallibilitas. Abeunt in quamlibet temeritatem, ipsas primas fidei bases in ruinam et scandalum multorum convellendo, et cum ab eis petitur ut tantae suae licentiae rationem reddant, respon­ dent id exigere progressum scientiae, nihil obtineri posse nisi aliquid sub periculo sit, caeterum adesse infallibilem Ecclesiam quae potens est cunctos, si occurrant, reprimere errores. Sicut si pueri admoverent ignem ad quatuor angulos domus, et interrogati quo animo id facerent, responderent : quia sunt in civitate ad extinguenda incendia vigiles con­ stituti (1). Eadem igitur nunc quoque, ad Biblia quod attinet, ultima responsio erit : Biblicos quidem errores qui accommo­ dabantur infantili antiquorum hominum mentalitati, iam non esse in eadem conditione quoad nos ; adhuc tamen nihil (i) Vulgo, pompieri. DE INERRANTIA SCRIPTURAE SACRAE IJ9 Sequi incommodi, eo quod adest infallibilis Ecclesia quae separabit pretiosum a vili, et praeibit tanquam luminis columna ad omnem epuratae veritatis inventionem (x). At ne in longius abeat ista disputatio, satis iam erit annotare duo. — Notandum primo, quod non est cogitanda infallibilis Ecclesia, ut cui per novas revelationes assistat Spiritus Sanctus. « Neque enim, ait Vaticanum, Petri succes« soribus Spiritus Sanctus promissus est, ut eo revelante novam « doctrinam patefacerent, sed ut eo assistente, traditam « per apostolos revelationem seu fidei depositum sancte cu­ te stodirent et fideliter exponerent ». Quapropter, cum in de­ posito apostolico nequaquam contentum inveniatur prin­ cipium de mixtione veritatis cum errore in libris canonicis, multoque minus critérium quo in iisdem purum ab impuro discerni queat, statim apparet quomodo, seclusa revelatione nova, nullus remaneat locus iudicio infallibili in ordine ad selectionem quam somniant novi exegetae. — Notandum praesertim secundo, quod valde accidentale est in praesenti, an possent vel non possent vitari inconvenientia ex bibli cis erroribus secutura, quia suprema atque indeclinabilis quaestio semper redit : Possitne ad errorem quoque sese extendere inspi­ ratio illius qui summa, absoluta, et subsistens Veritas est (2). : 11 Hinc Leo XIII in ençyclica Providentissimus Deus: « Dolendum multos esse qui antiquitatis monumenta, gen« tium mores et instituta, similiumque rerum testimonia, (1) « Ce que le progrès de la science scripturaire paraît enlever a au prestige de Γ Ecriture, manifeste la nécessité du magistère ecclé« siastique. La critique fait ainsi Γ apologie de Γ Eglise contre les sectes « fondées sur Γ autorité de la Bible seule ». Alfredus Loisy, Etudes bibliques, pag. 59. (2) Vide alia multa ad idem argumentum pertinentia in egregio opere recens edito a S. Schiffini S. I., Divinitas Scripturarum adver­ sus hodiernas novitates asserta et vindicata, c. 6-7, ubi rationes criti­ corum dilucide solvuntur. - ■V ·.■ -u > 140 « PARS ALTERA ni magnis ii quidem laboribus perscrutentur et proferant, « sed eo saepius consilio ut erroris labes in sacris libris de­ prehendant, ex quo illorum auctoritas usquequaque infir­ metur et nutet. Idque nonnulli et nimis infesto animo fa­ ciunt, nec satis aequo indicio. Qui sic fidunt profanis libris et documentis memoriae priscae, perinde ut nulla eis ne suscipio quidem erroris possit subesse, libris vero Scriptu< rae sacrae, ex opinata tantum erroris specie, neque ea probe (discussa, vel parem abnuunt fidem. Fieri quidem potest, «ut quaedam librariis in codicibus describendis minus recte exciderint ; quod considerate indicandum est, nec facile admittendum, nisi quibus locis rite sit demonstratum. Fieri etiam potest ut germana alicuius loci sententia per­ maneat anceps, cui enodandae multum afferent optimae interpretandi regulae. At nefas omnino fuerit, aut inspira■ tionem ad aliquas tantum sacrae Scripturae partes coangu• stare, aut concedere sacrum ipsum errasse auctorem. Nec enim toleranda est eorum ratio, qui ex istis difficultatibus sese expediunt, id nimirum dare non dubitantes inspi­ rationem divinam ad res fidei et morum, nihilque praete< rea, pertinere, eo quod /also arbitrentur, de veritate sententia­ rum cum agitur, non adeo exquirendum quaenam dixerit Deus, ut non magis perpendatur quam ob causam dixerit. «Etenim libri omnes atque integri... Spiritu Sancto dictante ■·' conscripti sunt. Tantum vero abest ut divinae inspirationi error ullus subesse possit, ut ea per se ipsa, non modo errorem "■ excludat omnem, sed tam necessario excludat et respuat , quam necessarium est, Deum, summam Veritatem, nullius omnino erroris auctorem esse. Haec est antiqua et constans fides « Ecclesiae ». His igitur convicti tum rationibus tum auctoritatibus, plerique biblici, verbo saltem tenus, recesserunt ab inconsulta concessione errorum in Scripturis. Sed nunc adinvenerunt novos dicendi modos, qui ad rem quod attinet, in idem reincidunt. De quibus iam dicendum venit in capitulo quod sequitur. .... Γ’ 'Â s CAPITULUM QUARTUM DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE « Dei Filius lesus Christus... non fuit est » ■: ' ‘ v ‘ i r'? ; Quidquid vero sit, de vocabulo non tantopere curabimus, quia satis est ut de re ipsa quae per vocabulum intenditur, constet. Porro sub appellationè implicitae citationis nunc venit tacita adductio documenti quod auctor prae manibus habet, et quod inserit narrationi suae sub fide documenti ipsiusmet, sponsorem veritatis eius nequaquam se faciendo. Et propterea citationis nomen ubique affectant, ut scilicet quemdam alium insinuent testem, penes quem solum sit la­ psus vel fallacia Sed vanissimum effugium ad conciliandam inerrantiam Scripturae cum materiali falsitate narrationum eius, sequens tibi ostendet consideratio. Quamcumque enim formam litterariam supposueris, quos­ cumque usus seu conventiones pro temporum vel locorum diversitate rigentes in medium adduxeris, oportet tandem corde credere et ore confiteri, libros sacros fuisse Spiritu Sancto dictante conscriptos, et quidem quoad omnes et singulas eorum partes, adeoque et quoad omnes et singulas sic dictas citationes implicitas. Nam si citatio etiam proprie dicta, id est formalis atque explicita, verissima quaedam pars libri est, quae ab auctore esse debet, non secus ac caetera, uti supra ostensum est eri denti argumento f1), quanto magis citatio implicita, quae nulla allegatione facta, corpori narrationis interseri nunc supponitur ! Necesse igitur est ut et ipsae quas implicitas dicis citationes, fuerint ab hagiographis, non proprio motu propriaque industria appositae, sed sub dictatione Dei. Quo semel principio inconcusse praeiacto, iam vide quam sit insubsistens tui systematis constructio. Et scriptor quidem humanus invenit documentum cuius va­ lorem ignorat ; nihilo tamen minus transcribit illud, et inserit narrationi sub quodam veluti periculo sortis, existimans se in omni casu pro excusato haberi posse, partim propter prae­ sumptam probabilitatem veracitatis documenti, partim pro­ pter considerationes quas critici nostri ingeniose invenerunt :(i) (i) Vide supra, Part. I3, Cap. 1°, § 2, n. 3. 1·; DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE 159 transeat ! Sed quid, quaeso, diceres de illo cui falsitas docu­ menti esset certissime nota, quique non obstante hac sua certissima conscientia, documentum ipsum simpliciter ac sine addito, vel insereret narrationi, vel dictaret inserendum? An forte probitatem historicam distingues in occidentalem et orientalem, in antiquam et modernam ? Mirum sane si in casu, probitas etiam orientalis, adhuc salva et integra ma­ neret. Quidquid vero sit, cum Deus ipse nec occidentalis sit nec orientalis, nec antiquus nec modernus ; cum insuper ea quae falsa sunt, non apprehendat ut probabiliter vel possibiliter vera, sed cognoscat certissime et determinatissime ut falsa ; cum denique apud ipsum nil valeant illi usus et illae conventiones quas sola hominum vel vanitas vel ignorantia introduxit : intelliges, puto, quomodo ex dictatione eius descendere omnino non possit citatio implicita falsi et erronei documenti. Et ideo a primo ad ultimum, doctrina de cita­ tionibus implicitis intellecta in eo sensu, et prae eo scopo quem intendunt novi exegetae, est evidentissime reiicienda. Denique hic quoque proportionaliter applicari potest regula Augustini ubi supra : Admissa semel in tantum aucto­ ritatis fastigium implicita aliqua citatione, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non ut cuique videbitur ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad ci­ tati auctoris consilium officiumque referatur. Id quidem aequivalenter fatentur, ut vidimus, illi quos non male radicales criticos appellares. Sed et frustra alii qui moderati dicuntur, applicationem systematis ad certos limites restringere et circumscribere tentant. Nam si, exempli gratia, ut te expedias a sat levi difficultate quae in genealogia Christi (Luc. ΙΠ-36) de Cainan occurrit, pro quanto dicitur ibi Cainan filium fuisse Arphaxad, Sale autem filium Cainam, dum Genes. XI-12, dicitur Sale fuisse filium Arphaxad, nulla apposita genera­ tione media: si, inquam, dicis Lucam implicite citasse men­ dosam versionem septuaginta interpretum, ita scilicet ut penes ipsos solos esse vellet in hac parte fidem et auctorita­ tem, curnam, quaeso, de quolibet evangelico sermone Christi PARS ALTERA - CAP. IV ad explicationem difficili, non eodem iure praetenderet quis­ piam implicitam citationem unius ex iis dubiae fidei docu­ mentis, quae tempore reductionis evangeliorum, testante ipso Luca I-i, de vita et gestis Christi passim vulgabantur ? Et sic discurrendo per singula, perniciosissimo semel prin­ cipio introducto, auctoritas evangelii fluctuans, incerta, et per omnia labilis invenitur. Sint ergo ut volueris, tacitae quaedam in Scripturis transcriptiones praeexistentium docu­ mentorum ; id tamen certo certius nonnisi ex dictatione Dei, qui dum documenta illa inspiratae narrationi interseruit, eo ipso fideiussorem se fecit fidelitatis atque omnimodae veracitatis eonimdem. Caeterum, ad difficultatem supradictam, aliasque similes, tot possibiles atque etiam obviae ex­ plicationes occurrunt, ut nequaquam ibi locum habere possit excusatio, ut aiunt, petita ex necessitate causae. De qua re Aide, si lubet, probatos auctores (x). Interim vero, liceat praesentem doctrinam firmare ex recenti decisione Commissionis Pontificiae de re biblica. Quaesitum fuerat : Utrum ad enodandas difficultates quae Occurrunt in nonnullis S. Scripturae textibus, qui facta histo­ rica referre videntur, liceat exegetae catholico asserere agi in his de citatione tacita vel implicita documenti ab auctore wn in- I ; ■ - (i) Primus inventor citationum implicitarum videtur fuisse Caietanus, teste Melchiore Cano 1. 2 de locis, c. 18 in responsione ad 6UB1: ■< Eam obiectionem quae sexto loco posita est (de Cainan filio « Arphaxad et patre Sale), qua via Caietanus noster repellere ten« taverit, invitus quidem facio ut dicam, sed dicam tamen ne in E« vangelii veritate tuenda nostris videar pepercisse. Significat certe «ille primum, (nam deinde in ea opinione non perstat), Lucani evan«■ geli stant septuaginta interpretum errorem in hac parte, sine proprio « tamen errore secutum. Id quod ego non solum intelligere, sed ne «cogitatione quidem informare possum. Si enim evangelista im« prudens septuaginta interpretes errantes in historia evangelii se« quitur, licet imprudens, sed errat tamen. Sin autem videns pru« densque, ut dicitur, fictam a septuaginta narrationem suo evan« gelio inserit, errat quoque, et eo magis, quod dedita opera Evan« gelii sinceritatem fabula commentitia contaminat, etc. ». , 1 K < :* r DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE l6l » i spirato conscripti, cuius adserta omnia auctor inspiratus minime approbare- aut sua /acere intendit, quaeque ideo ab errore immunio, haberi non possunt. — Et fuit responsum : negative, excepto casu in quo, salvis sensu ac indicio Ecclesiae, solidis argumentis probetur : i°) hagiographum alterius dicta vel documenta re­ vera citare, et 2°) eadem nec probare nec sua facere, ita ut iure censeatur non proprio nomine loqui. Itaque negativa responsio est. Sed propter exceptionem appositam, visum est aliquibus, reiectam quidem fuisse opinionem exaggeratorum, qui integros fere libros historicos Sacrae Scripturae citationibus implicitis nec plus nec minus constare volunt ; probatam vero, et vix non canonizatam sententiam aliorum qui dicuntur moderati, et intra iustos limites, ut aiunt, systema concludunt. Verene sic se rem habere putas ? At contra eiusmodi interpretationem iam satis superque foret vel simplex illa observatio, quae prima etiam fronte occurrit : Neminem nempe ita unquam desipere potuisse, ut diceret quod, verificata semel duplici hypothesi casus excepti, (si solidis argumentis probetur, hagiographum al­ terius dicta vel documenta revera citare, et eadem nec pro­ bare nec facere sua), non liceat exegetae catholico inde eno­ dare difficultates occurrentes in nonnullis Scripturae textibus. Nimis enim evidens atque aperta res ista est, quam ut viri sensati contradictionem ferat. Non ergo ibi est aut esse potuit punctum controversiae circa sic dictum citationum impli­ citarum systema. Sciendum igitur quod huius systematis auctores id sibi volunt : Hagiographum iure censeri non proprio nomine loqui, ex hoc ipso, ex hoc solo, quod documenta alterius auctoris tacite citat. Et solum est differentia inter exaggeratos et moderatos, quatenus exaggerati opinantur citationes im­ plicitas habendas esse pro regula in historia sacra, casus vero in quibus hagiographus proprio nomine loquitur, pro exce­ ptionibus ad regulam, toties quoties positive probandis. Mo­ derati autem ex inverso sentiunt regulare esse, quod sacer Billot - De inspiratione Sacrae Scripturae F Γ· ‘b Λ iWi • ·♦ 11 4 f* TÔâ ■ PARS ALTERA - CAP. IV historicus proprio nomine loquatur, et citationes implicitas, utpote extraregulares, debere pro singulis casibus specialiter demonstrari. Caeterum, omnium indiscrimi narim sententia est sufficere solum factum (aut praesumptum iuxta exagge­ ratos, aut demonstratum iuxta moderatos) tacitae citationis documenti non inspirati, ut legitima conclusio sit : hagiographum sub sola fide dicti documenti asserta eius retulisse, et idcirco asserta ista non necessario tanquam ab historico errore immunia haberi debere. Nunc autem Commissio biblica opinionem hanc de in­ tegro reiicit, et casus quem excipit, est revera extra ambitum systematis implicitarum citationum, quocumque tandem modo accepti. Nam secundum exaggeratos, ad enodandas difficultates occurrentes in textibus Scripturae qui facta hi­ storica referre videntur, liceret exegetae catholico asserere agi in his de citatione implicita, nulla diam speciali demonstra­ tione jacta. Secundum moderatos vero, id liceret exegetae catholico, una tantum demonstratione jacta, hagiographum nenipe alterius dicta vel documenta revera citare. At Commissio biblica non unam tantum demonstrationem necessariam esse asserit sed duas: quatenus praeter factum citationis tacitae, hoc quoque aliud solidis argumentis vult probari, hagiographum scilicet documenta tacite citata nec probare nec facere sua. Quo quidem in casu evidenter constat errorem admissibilem non provenire praecise ex hoc quod citatio implicita fuit, sed ex illo alio capite cuius probatio quaeritur, et a quo tota de integro solutionis legitimitas pendet. Esset enim eadem ratio extra citationis casum. Sicut quando dicit Ecclesiastes: Unus est interitus hominum et iumentorum, etc., nulla est etiam implicita documenti citatio. Adhuc tamen veritas non est. Quippe, solidis argumentis demonstratur, poni haec in ore materialistarum seu scepticorum, et hagio­ graphum nec probare ista nec facere sua. Recte ergo concludes Commissionem biblicam simpli­ citer et absolute confixisse systema quod vocant citationum implicitarum De quibus hactenus satis. Λ-di DF FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE 163 IV. — Superest tandem ultima et pessima omnium inventio, qua scilicet in eloquiis veritatis introducitur for­ malis, expressa, et data opera ab ipso auctore sacro quaesita historiae corruptio, amplificatio, arbitraria accommodatio ad veritates fidei et morum efficacius inculcandas. In quo quidem iterum redeunt omnes animadversiones superius adductae, sive de fine qui non légitimât media ; sive de inau­ dito illo ac vere incredibili modo informandi mores per ipsum in actu exercito datum falsationis exemplum ; sive de dictatione seu suggestione divina, quae si suppo­ natur ad eiusmodi falsationem sese non extendere, pessum ibit fides integralis Scripturae inspirationis; sin autem e contra, in causa erit principium a quo sine blasphemia re­ cedere nefas, Deum scilicet nullius mendacii auctorem esse posse. Quippe omnia quae adducunt ad palliandum mendacii crimen, illis solis fucum facere poterunt, quibus ad suas praeiudicatas opiniones tuendas omnis tandem ratio bona videbitur. Non ergo est cur in his denuo occupemur. Sed quoniam speciale nunc argumentum se habere putant ex modo quo in Scriptura praenuntiantur futura, operae pretium erit de novo hoc sophismate pauca quaedam observare. Revera admirationem movet quod homines qui tot ge­ nera litteraria distinguunt secundum usus et conventiones hominum, distinctionem iam apponere nesciant ubi eam ipsa rerum natura indicat. Quaerunt igitur quid distet inter hi­ storicam narrationem praeteriti, et propheticam annuntia­ tionem futuri, et dico quod responsio non est a longe repetenda, sed ex ipsa diversa conditione praeteriti et futuri naturali­ ter accipitur. Id nempe distat, quod distat inter cognitio­ nem rerum in seipsis, et cognitionem rerum in speculo divinae aeternitatis. Id distat, quod distaret inter visionem hominis qui considens in via, caeteros per eamdem viam ambulantes intueretur unum post alium, et visionem hominis qui in alto atque eminenti loco extra ordinem transeuntium po­ situs, omnes transeuntes simul aspiceret. Uno verbo haec est differentia, quod historica narratio praeteriti modum I <>4 PARS ALTERA - CAP. IV habet ipsarum rerum quae motu temporis abripiuntur, pro­ phetica autem annuntiatio futuri impressum retinet modum divini intuitus, cui ratione quadam incomprehensibili cuncta volumina saeculorum transeuntia manent, currentia stant, ut dicit Gregorius 1. 20 Moral, c. 32. Nam in illustratione mentis prophetae resultat similitudo veritatis divinae prae­ scientiae, et propter hoc eiusmodi illustratio vocatur speculum aeternitatis, quasi repraesentans Dei praescientiam, qui in sua aeternitate omnia praesentialiter videt. Hinc ergo sumes rationem ex natura rei, cur in prophetica dictione eventus longo intervallo separati simul coniungantur, aut cur saepe sit subitus transitus a typo ad antitypum, imo antitypus eodem quandoque nomine censeatur ac typus ipse, quasi quaedam eius continuatio. Nam propheta in ea est specula constitutus, in qua mutatur prospectiva, et sub alio veluti angulo res motu temporis abreptae attinguntur (1). Hinc quoque intelliges cur contingat ut quae quoad nos adhuc futura sunt, enuntientur in forma praesentis, et frequentius in forma praeteriti : « Intendite, inquit Augustinus, quare « pleraque prophetae ita dicunt, tanquam praeterita sint, « cum praenuntientur futura, non facta... Quia Deo et futura «tam certa sunt, tanquam praeterita sint. Nobis enim ea « quae praeterierunt, certa sunt ; quae futura, incerta sunt. « Novamus enim aliquid accidisse, et non potest fieri ut non « acciderit quod accidit. Da prophetam cui tam certum sit «futurum quam tibi praeteritum; et quam tibi quod me(1) « Ex hoc Deo competit futura certitudinaliter ut praesentia « cognoscere, quia eius intuitus aeternitate mensuratur, quae est «tota simul; unde eius aspectui subiacent omnia tempora, et quae « in eis geruntur. In quantum igitur ab isto divino aspectu resultat «in mente prophetae futurorum scientia per lumen propheticum «et per species in quibus propheta videt, ipsae species simul cum «lumine prophetico speculum aeternitatis dicuntur, quia divinum «intuitum repraesentant, prout in aeternitate futurorum eventus «praesentialiter inspicit». S. Thomas de Verit. Q. 12, a. 6. Vide etiam 2-2, Q. 173, a. 1. DE FORMIS LITTERARIIS SCRIPTURAE SACRAE I&5 « ininisti factum, non potest fieri ut non sit factum, tam illi «quod novit futurum, non potest fieri ut non fiat. Ideo de u securitate dicuntur tanquam praeterita, quae adhuc futura «sunt » (x). Accedit quod futurum est secretum Dei ; praete­ ritum vero, naturale humanae cognitionis obiectum. Et putas necesse esse ut secretum Dei tam distincte nobis pan­ datur, quam distincte sese notitiae nostrae offerunt res com­ munes in propatulo expositae ? Imo vero, in revelatione futuri semper expresso consilio miscetur obscuritas, quam sola removet eventus adimpletio (12). Undecumque ergo res aspiciatur, apparet nullum esse argumentum quo a modo praenuntiationis propheticae consequentiam aliquam tra­ here volunt ad modum narrationis historicae: praesertim cum nihil commune habeat, praetereaque nihil, quidquid in stylo et forma vaticiniorum notari unquam poterit, cum amplificationibus illis mendacio plenis, quibus proponerentur tamquam facta ea quae facta non sunt, vel tanquam circum­ stantiae realium eventuum ea quae nunquam evenerunt. (1) August. Enarrat, in Psalm. 43, n. 8. (2) Egregie Bossuetius, rationes exponens cur Christus, Matth. XXIV, sub uno sermonis contextu depinxerit proximam ruinam Jérusalem et remotam ruinam totius mundi in fine saeculorum, ait: « On demandera pourquoi J.-C. n’ a pas voulu distinguer des choses si « éloignées. C’ est premièrement, par la liaison qu’ il y avait entre elles, « 1’ une étant la figure de I’fautre: la ruine de Jérusalem figure de celle « du monde, et de la dernière désolation des ennemis de Dieu. SeconIlli! « demment, pareequ' en effet plusieurs choses devaient être communes a à tous les deux évènements. Troisièmement pareeque, lorsque Dieu << découvre les secrets de Γ avenir, il le fait toujours avec quelque " obscurité; pareequ’ il ne veut pas contenter la curiosité, mais édi« fier la foi: pareequ’ il veut que les hommes soient toujours surpris a par quelque endroit... Voilà pourquoi la prédiction de la ruine de « Jérusalem est en quelque sorte confondue avec celle du monde. Ap­ prenez, ô hommesI par l’obscurité que J.-C. même veut laisser dans sa prophétie, apprenez à modérer votre curiosité, à ne vouloir pas plus savoir qu’ on ne vous dit, à ne vous pas avancer au delà « des bornes, et à entrer avec tremblement dans les secrets divins ». Méditations sur Γ Evangile, dernière semaine, 68®me jour. - 'Â- - ιόό pars ALTERA - CAP. IV Ultima itaque conclusio sit, quod cum de formis litterariis nunc agatur, sanioris forsitan criticae argumentum darent, si loco quaerendi cui communi generi seu praedicamento divini libri sint adiudicandi, agnoscerent potius genus illud singulare, transcendens, nullam cum aliis comparationem ferens., quod est ipsa Scriptura sacra. Tunc enim non arbitrariis suis considerationibus relinquerentur, sed nec ratio a priori eis deesset, nec ratio a posteriori. Non ratio a priori, quia dignum sane est ut libri illi quorum Deus principalis auctor, proprium quiddam in ipso modo loquendi prae se ferant, quod in aliis non invenitur. Nec etiam ratio a posteriori, quia de facto exsistunt Biblia, quibus nulla alia litteratura vel a longe comparari potest, multoque minus litteratura illa Babylonica quam in medium adducunt. Quae si Bibliis nostris similis esse dicitur, forte sicut deformis simia dici potest similis homini. CAPITULUM QUINTUM OE INTERPRETATIONE SACRAE SCRIPTURAE « Omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit». 2 Petr. I-20. Ultimo dicere oportet de subordinatione criticae ad ma­ gisterium ecclesiasticum et unanimem consensum Patrum in exegesi scripturaria. Et primo de legitimo sensu decreti Tridentini circa usum et interpretationem sacrorum libro­ rum. Secundo de iis quae ex hoc decreto consequuntur. Dupliciter hac nostra aetate eludere tentaverunt decretum Tridentini de usu et interpretatione sacrorum librorum. Dixerunt aliqui, decretum hoc esse mere disciplinare, et non absolute pro quovis tempore habere valorem, sed solum pro illis circumstantiis in quibus editum est. Alii vero per­ spicientes ne verosimiliter quidem id persuaderi posse, ad aliam confugerunt cavillationem, asserentes interdictum con­ cilii, ne quis Scripturam Sacram interpretari audeat contra sensum quem tenuit et tenet Ecclesia, esse intelligendum pure et simpliciter de eo quod fas non sit, interpretando Scripturas, dogma aliquod fidei ab Ecclesia definitum ex­ cludere vel negare ; caeterum, plenam relinqui libertatem quoad positivam quorumlibet textuum exegesim, dummodo doctrina Ecclesiae pro norma saltem negativa sancte reti­ neatur. Ne ergo, exempli gratia, neges explicite lesu Christi i6S i 1 !.. • X -* 1 ■■ ■ I 1 riosi, et quod coinp.irat huius diei adventum cum adventu diluvii, et cum adventu ignis de ea !o super Sodomam et Gomorrham. Id plane perspicimus, nec contendimus aliquid aliud ibi materialiter describ:. praeter iri quod con unget ia dic mundi novissimo. Sed quia pro unoquoque hominum incerta mors est. sicut incertus est univer­ salis indicii dies: quia rursus, cum unoquoque hominum eodem pror­ sus modo agetur in indi ;io illo, ac si instans mortis eius, materialiter etiam coincidisset cum parousi a et ultimo· adventu Christi: hinc est quod in diis quos ultima mundi hora adhuc viventes deprehendet, includit Dominus naturali figura sermonis, eaeteros omnes ante mo­ rituros, cunctosque admonet ut vigilent omni tempore orantes, ut digni habeantur fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis. Et quando addit auctor quod Excellentia Sua tunc tantum ius habet interpretandi s.trmones eschatologicus evaiigdii de praepara­ tione ad mortem, quando praedicando in sua cathedrali, eruit me­ liorem quam sermones isti hodie ierunt accommodationem, eo quod evidens sit omni homini a praeni linis libero, falsam esse exegesim il­ lam, si pro historica textus c sensus Christi explicatione habeatur: penes ipsum sit illa semper facilis evidentiae affirmatio. Imo vero, puto quod omni homini qui principiis evangeiii imbuitur, nihil magis evidens erit quam quod convertitur et omnino coincidit praeparatio ad mortem cum praeparatione et vigilantia in ordine ad parousiam. DE INTERERE ΓΑΓΙ0ΝΕ sacrae scripturae ‘75 text ns certatim testantur : apostolos nempe ea praecepisse omnia quae ad humanae societatis instaurationem ac renovationem spectabant, nedum insinuaverint in ianuis esse ultimam catastrophen. Inhaerendum itaque generalibus principiis interpreta­ tionis catholicae, quia ubi id negligitur, non solum impossi­ bilis est assecutio veri illius Scripturae sensus, quem tenuit et tenet Ecclesia, verum etiam pronus est lapsus in sensum contradictorie ei oppositum, imo et penitus destructivum auctoritatis sacrorum librorum, qui iam ut falsitatibus et er­ roribus pleni impudenter traducuntur. Et possent multipli­ cari exempla, quorum interminabilem seriem suppeditarent ea quae ultimis temporibus cum tanta argumentorum levi­ tate, tantoque scandalo fidelium, a Schola larga in medium adducta sunt. Sed haec limites praesenti opusculo praefixos longe excederent. Placet igitur huic qualicumque dissertationi cum verbis Irenaei imponere finem, ubi Scripturarum expositionem ab iis qui in Ecclesia catholica successionem habent ab apostolis, petendam esse significans, ait : «Quapropter eis qui in Ecclesia « sunt presbyteris obaudire oportet, his qui successionem « habent ab apostolis, sicut ostendimus ; qui cum episcopatus « successione charisma veritatis certum secundum benepla« citum Patris acceperunt ; reliquos vero qui absistunt a prin« cipali successione, et quocumque loco colligunt, suspectos ‘ habere.... Ubi igitur charismata Domini posita sunt, ibi « discere oportet veritatem, apud quos est ea quae est ab apostolis Ecclesiae successio, et id quod est sanum et ir« reprobabile conversationis, et inadulteratum et incorrupti« bile sermonis constat. Hi enim et eam quae est in unum « Deum fidem nostram custodiunt, et eam quae est in Fi«lium Dei dilectionem adaugent, qui tantas dispositiones « propter nos fecit, et Scripturas sine periculo nobis expo­ 5 .V PARS ALTERA - CAP. V ,. mint, neque Deum blasphemantes, neque patriarchas ■exhonorantes, neque prophetas contemnentes» (l). Porro ab hac traditional! expositione et recepto a maio­ ribus sensu recedendum esse existimaverunt novi exegetae, altioris intelligentiae nomine, et progressus specie allecti. Cuiusmodi autem progressus ille sit qui eorum studiis et laboribus iam debetur, ex hactenus dictis satis apparuit. Antea securi dicebamus cum Psalmista: Eloquia, Domini, casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. Nunc eadem illa divina eloquia, et plumbum et stannum et scoriam continere perhibentur, quae opere cri­ ticae oportebit ad purum excoquere. Antea iirmiter persuasum habebatur, scripturam etiam veterem esse talem, quae humili sermonis modulo inexhaustam veritatis plenitudinem comprehendens, simul et parva nutriret, et magna oblectaret ingenia. Nunc inventum est quod infantili cogitatione con­ cepta, soli infantili mentalitati antiquorum accommoda­ batur. Antea contra Protestantes asserebatur Scripturae ut in multis, sed absit ut in omnibus, mysteriosa obscuritas. Nunc ultima novae exegesis conclusio est, Scripturam esse atra a principio ad linem caligine perfusam, et longe longeque densioris obscuritatis in iis quae hactenus pro claris et per­ spicuis habita fuerant, quam in caeteris. Cui enim aenigmata sphyngis faciliora non viderentur, quam simplex Bibliorum historia qualem illam esse volunt ? Et iam peius accidit nobis quam ludaeis, de quorum futura circa prophetias obcaecatione vaticinans Isaias aiebat : Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, claudet oculos vestros, pro­ phetas et principes vestros qui vident visiones operiet. Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent : lege istum, et respondebit : non pos­ sum, signatus est enim. Ergone, dices cum Lirinensi, nullus in Ecclesia Dei pro­ fectus habebitur quoad intelligentiam Scripturarum ? « Habea(t) Irenaeus lib. 4. c. haeres, c. 26. DE INTERPRETATIONE SACRAE SCRIPTURAE I 177 , tur plane et maximus. Nam quis est tam invidus hominibus « tam exosus Deo, qui istud prohibere conetur ? Sed ita stamen ut vere profectus sit ille fidei, non permutatio... in « eodem sensu, eademque sententia ». Ad huiusmodi autem profectum multa forsitan requirerentur quae desunt. Re­ quireretur studium in sacras illas disciplinas impensum, quarum Ecclesia est auctrix et magistra ; nunc autem nimiae litterae orientales eos insanire faciunt. Requireretur prae­ sertim aliqua in Deum reverentia et in sacra oracula eius ; nunc autem ad quamlibet opinionis levitatem quotidie tor­ quent et flectunt Scripturam, quasi experimento facto in anima vili. Requireretur adhuc depositio omnis arrogantiae de clave scientiae, pro qua contra fas usurpata reprobantur in evangelio a Christo Pharisei ; nunc autem elavem hanc sibi ita propriam esse volunt, ut seipsos competentes, caeteros quoscumque incompétentes soleant appellare. Oporteret etiam destruere ridiculum illud idolum animae modernae, cui aras extraxerunt, et thus adolent, et amatoria carmina canunt. Nam de illa anima moderna hucusque nescitur cuius speciei sit, et si vera sunt exposita, extra universalem Christi redemptionem posita videretur, quandoquidem omnibus iis quae Christus ad suae religionis aedificationem providit, utputa miraculis et prophetiis, non movetur. In summa, oporteret redire ad nidum illum quem eleganter signat Au­ gustinus 1. 12 Confess, c. 27, cum de iis loquens quibus fastidio incepit esse Scripturarum simplicitas, ait: « Quorum si « quispiam quasi vilitatem dictorum aspernatus, extra nu·< tritorias cunas superba imbecillitate se extenderit, heu ! « cadet miser. Et, Domine Deus, miserere, ne implumem « pullum conculcent qui transeunt viam, et mitte angelum « tuum qui eum reponat in nido, ut vivat donec volet ». 12 Billot - De inspiratione Sacrae Scripturae . ____________________________ i- PAG· Prooemium PARS PRIOR DE INSPIRATIONE SCRIPTURAE SACRAE Introductio............................... Capitulum primum. - Ubi dogmatica inspirationis notio declaratur. § i. — Quod libri Scripturae omnes et singuli pro sacris et canonicis habendi sunt, non ratione acceptae ab infallibili Ecclesiae magisterio approbationis, nec etiam ratione solius materiae seu veri­ tatis revelatae sine erroris admixtione in eisdem contentae, sed omnino ratione originis, in quantum Spiritu Sancto inspirante conscripti, habent auctorem Deum.................................................... §2. — Quod Deus est auctor librorum novi et veteris Testamenti, non sensu abusivo, quatenus solum inspiravit ha­ giographis consilium scribendi, suppedi­ tavit generale libri argumentum, et dum scriberent, adsistit ne errarent; sed sensu proprio quatenus libros ipsos cum omnibus suis partibus, scriptoribus sacris quibus tanquam instrumentis utebatur, suggerendo dictavit. Unde se­ quitur, omnia et singula in originalibus Scripturae libris contenta, prout et ea ratione qua in eisdem libris lectori pro- i8 L· * r ■ 1· 4 -V < r* 4a s i > posita iacent, vere esse a Deo ut directum ad nos scriptum verbum Dei . §3. — Quod duobus modis intelligi pos­ set. Scripturam fuisse Spiritu Sancto dictante conscriptam. Uno quidem modo per dictationem materialem seu verbalem. Alio vero modo per dictatio­ nem longe altioris ordinis, hoc est per interiorem motionem seu instinctum ad concipiendum mentaliter sententias et propositiones quas Deus ad nos per hagiographos dirigere voluit, ensque sic conceptas scripto consignandum. Et quod prior dictationis modus nec est necessarius ad hoc ut dicatur Deus li­ brorum scripturae auctor, nec est ge­ nerarim loquendo ullatenus admitten­ dus. Unde relinquitur modus posterior, ut in quo vere habeatur propria ratio inspirationis de qua \'aticanum: Eos vero libros Ecclesia pro sacris et canonicis habet, propterea quod Spiritu Sancto inspi­ rante conscripti Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt Capitulum secundum. - Ubi notio inspirationis expolitur. § i. — Quod acceptio notitiae rerum scri­ bendarum est quidem de praerequisitis ad inspirationem, sed nondum in ea for­ maliter includitur. Et quod haec acce­ ptio fit dupliciter. Vel per revelationem propheticam secundum unum aut alte­ rum e multiplicibus modis qUos assi­ gnat S. Thomas, 2-2. Qq. 171-174, si res sint a cognitione scriptoris procul re­ motae. Vel per media naturalia sub as­ sistentia divina, utputa per propriam hagiographi industriam in quaerendis documentis, consulendis fontibus hi­ storicis, et comparandis omnibus quae ad scientiae humanae acquisitionem faciunt, si secus . -..-.-λ i8r INDEX PAG. §2. — Quod inspiratio formaliter con­ stat motione intellectus et voluntatis, qua sacer scriptor est motus divinitus, primo quidem ad formandum intus apud se contextum sententiarum quas Deus ut principalis auctor in libro scribi vult, tum deinde ad delineandum scri­ ptione materiali quidquid fuit prius mentaliter compositum instinctu seu afflatu divino. Et quod scriptum huiusmodi vere est scriptum Dei, tametsi servet proprium scriptoris humani cha­ racterem quantum ad modal itatem conceptionum et connexam styli et lit­ terariae artis rationem..................... §3. — Ubi conclusiones quaedam ex enucleata hactenus notione inspirationis fluentes explicantur..................... Conclusio prima : Quod accipiendo revevelationem secundum sensum usu eccle­ siastico consecratum, pro positiva Dei ad nos locutione, omnis inspiratio scri­ pturae est revelatio, sed non e converso. Et quod quaedam est revelatio antecedens inspirationem, quaedam consequens il­ lam, quaedam quoque quae nullo ad eam ordine religatur.................................... Conclusio secunda: Quod inspiratio tam ad verba quam ad conceptus protenditur. Et quod vivisectio quam quidam introdu­ cunt, procedit ex falso eorum supposito de eo quod inspiratio intelligenda sit per modum infusionis sive immissionis prae­ formatorum vel conceptuum vel verbo­ rum. Sed non habet amplius locum, ac­ cepta semel inspiratione per modum mo­ tionis qua intellectus hagiographi instrumentaliter movetur ad componendum in­ tegrum in concreto contextum, et non quoad solas in abstracto sententias, sed inseparabiliter etiam quoad verba earum expressiva J* .e. to r-r • Λ 4 * * z PAG. Conclusio tenia: Quod libri sueti toti a Deo sunt, et loti ab homine, sicut opus artis totum est ab instrumento, et totum ab artifice : pro quanto nimirum non est pars a parte realiter distincta quae pro­ priae virtuti instrumenti seorsum ab influxu causae principalis, ve! influxui causae principalis seorsum a propria activitate instrumenti debeatur, sed solum sunt distinctae for malitates quas in unam alteramve causam tanquam in proprium principium necesse esi refundere Conclusio quarta: Quod falsum est, li­ bros Scripturae tam humanos esse ac si divini non essent. Falsum quoque, hagiographos fuisse nec pius nec minus auctoctores librorum canonicorum, sicut sunt suorum auctores profani. Falsum deni­ que, sensum eorumdem librorum non mi­ nus esse proprium scriptori biblico,\quam sensum Iliadis Homero, vel orationum contra Verrem, Ciceroni...................... Conclusio quinta: Quod ad rationem libri inspirati nihil equidem refert, quis fuerit scriptor inslrumentalis. Et quod nihilominus falsissime infertur : ergo universaliter loquendo, quaestiones de per­ sonis scriptorum biblicorum pertinent ad altam criticam, tamquam in proprio ac reservato eius campo circumscriptae . Praecedentis conclusionis confirmatio, ex solutione quaestionis : Utrum sine gravi errore in materia fidei dici possit, Pentateuchum non fuisse scriptum a Moyse............................................... 66 67 70 73 PARS ALTERA DE HIS QUAE AD INSPIRATIONEM CONSEQUUNTUR (Introductio |.................................................................................. Capitulum primum. - De sensu spirituali Script. Sacrae, i· — Sensus spiritualis quidditas et ex­ sistentia ... 85 85 ai y WM 183 PAG. § 2. — Conclusiones contra largam scho­ lam Biblicorum . ............................... 95 Capitulum secundum. — De intentione Scripturae ad res fidei et morum per se terminata. § i. — Quid nomine rerum fidei et mo­ rum ad aedificationem doctrinae Chri­ stianae pertinentium, debeat intelligi. § 2. — Gravissimus in hac parte Biblico­ rum error ............................................. Capitulum tertium. ΙΟΟ 105 - De inerrantia Scripturae Sacrae. Status quaestionis................................... § i. —Rationes eorum qui in Bibliiiserrorores admiserunt........................... § 2. — Confutatio .............................. § 3. — Encyclica Providentissimus Deus Capitulum quartum. - De US 121 134 139 formis litterariis Scripturae Sacrae. Capitulum Status quaestionis. ....... § i. — Ingeniosa inventio ad concilian­ dam inerrantiam Scripturae cum mate­ riali falsitate assertionum eius . §2. — Confutatio systematis, primo quoad generalia principia eius . Secundo quoad mythos........................ Tertio quoad citationes implicitas, (ubi de recenti decisione Commissionis Biblicae) ............................................. Quarto quoad artificiales historiae ac­ commodationes ................................. quintum. - De interpretatione Scripturae Sacrae. § i. — De legitimo sensu decreti Tridentini circa usum et interpretationem sa­ crorum librorum............................ 2. — De iis quae ex hoc decreto conse­ quuntur ........................................... § 3. — Epilogus......................... 157 ? 163 167 IMPRIMI POTEST Romae, die 22 Septembris 192$ P. Petrus Boetto Praepositus Provinciae Romanae Nihil obstat quominus imprimatur. Patavii - die 27 Septembris 192S Can.eus Doct. Ænulius Seraglia Cens. Eccl. IMPRIMATUR Patavii - die 2S Septembris 1928 Can.eus Doct. Primus Carmionoto Vic. Gen. PATAVII - TYPIS SEMINARII