COMBEKÎiülüS IN PB1MAM u SECUNDAE (fiq. 7>-89) u AUCTORE LUDOVICOJïILLO s. r/e. OLIM INI PONTIFICI ca>rdina|.i UN RSIT THEQL Editio Quinta ROMAE AEDEs universitatis gregokianae APUD 1N «VIA DEL SEMINARIO 120 > mcmxxtv Ft. Albertus imprimatur Lepidi O. P., S. P. A. Magister IMPRIMATUR t Iosephus Palica Archiep. Philippensis, Vicesg VJ ROMAE TYHS FONTIRICIIS ,N 1N5TITuTo PROOEMIUM De peccato nunc loquimur, prout peccatum conver­ titur cum culpa, id est, cum actu moraliter malo. Scien­ dum enim est quod apud antiquos philosophos hoc nomen peccatum largiorem habet acceptionem, ut bene declarat S. Thomas, de Malo, Quaestione 2, a. 2, ostendens quo­ modo haec tria, videlicet malum, peccatum, et culpa, ad invicem se habeant iuxta primam nominum imposi­ tionem. Malum, inquit, communius est. Ubicumque enim est privatio formae, aut ordinis, aut mensurae debitae, sive in subiecto, sive in actu seu operatione ipsius, ibi habetur ratio mali. Quippe, malum est omnis negatio perfectionis quae in aliquo esse debet. Sed peccatum iuxta Philoso­ phum in secundo Ethicorum, non dicitur nisi de his quae nata sunt finem consequi, cum finem non consequuntur. Et quia quaelibet res nata est consequi finem suum per suam operationem, peccatum non est nisi malum opera­ tionis quae non recte dirigitur ut finis exigit, puta cum 6 PROOEMIUM grammaticus non recte scribit, nec recte medicus parat potionem. Quare, generatim loquendo, peccatum est actus qui debito ordine caret, in quantum scilicet deviat a fine vel termino quem respicit operationis principium, et hac ratione omnis operatio defectuosa vocatur peccatum, vel naturae, vel artis, vel moris (*). Peccatum quidem naturae, si principium operationis sit potentia per se ad unum de­ terminata, quae tamen propter defectum organi aut ali­ quod aliud superveniens impedimentum deficit a suo fine recte attingendo, sicut accidit in generatione monstri. Pec­ catum artù, si principium operationis sit ratio practica deficiens a particulari fine quem artificis voluntas conse­ quendum praestituerat. Denique peccatum moris, si ca­ rentia rectitudinis afficiat operationem formaliter ut est a voluntate domina sui actus. Voluntas autem de sui ratione est appetitus intellectualis respiciens bonum non particu­ lare, sed universale atque absolutum, et ideo inordinatio operationis voluntariae in quantum huiusmodi, nihil aliud esse potest quam deviatio ab ordine veri summi boni, sive veri ultimi finis totius humanae vitae qui Deus est. Sic igitur patet quod in solo peccato moris invenitur ratio voluntarii, quia formaliter loquendo, nec in operatione na­ turae, nec in operatione artis, principium operandi est libera voluntas. Unde etiam, solum peccatum moris est vituperabile, et pro tanto speciale nomen culpae obti­ nuit. Quare, si primam nominum impositionem consideres, malum communius est quam peccatum, et rursus pecca­ tum latius patet quam culpa. At vero in usu theologorum pro eodem sumuntur peccatum et culpa, quia theologi (l) S. Thom., 1-2, Quaest. 21, a. 1 et 2, praesertim ad 2um. PROOEMIUM 7 considerant peccatum in moralibus tantum, non autem in naturalibus vel artificialibus, ubi non consistit in devia­ tione a fine ultimo et supremo quem principaliter respicit theologia. Nostra igitur consideratio versatur circa illud malum, cuius formalis ratio reponitur in defectu actus liberi re­ cedentis a regula moralitatis, quae se tota dirigit in Deum sub ratione ultimi finis. < Peccatum, ut pertinet ad prae« sentem considerationem, inquit S. Thomas in II, D. 24, < qu. 3, a. 2, non est aliud quam inordinatus actus ad < genus moris pertinens ». Et brevius, de Malo, Quaest. 7, a. 3, est « actus malus moraliter ». Sciendum tamen est quod cum dicitur peccatum in actu consistere, signatur id in quo primo et originaliter invenitur peccati ratio; nam peccatum proprie etiam est id quod consequitur ad actum peccaminosum, a quo scilicet homo denominatur habitu peccator seu existens in statu peccati, usquedum remissionem sit consecutus. Unde Magister Sententiarum 1. 2, Dist. 42: < Praeterea quaeri solet, cum ab aliquo, < peccato voluntate perpetrato, voluntas id agendi et < actio transierit, nondum tamen vera poenitentia habita, < utrum illud peccatum usquequo poeniteat, sit in eo. < Quod non esse videtur... Sed non est ignorandum, pec< catum duobus modis in aliquo dici et transire, scilicet < actu et reatu. Actu est in aliquo, dum ipsum quod pec« catum est ut actio vel voluntas, in peccante est ; reatu < vero, cum pro eo, sive transierit sive adsit, mens ho< minis polluta est et corrupta, totusque homo suppliciis < obligatur aeternis ». Porro peccatum hoc modo acce­ ptum dicitur a recentioribus peccatum habituale. Dicitur a Magistro ubi supra, reatus ciilpae, nam « reatus in Seri- -: .: 8 B ··<·-■ ■ . : * ■·’ À ? · ' -f 9 ' · - ·· v λ PROOEMIUM < ptura, inquit, multipliciter accipitur, scilicet pro culpa < (habituali), pro poena, pro obligatione poenae tempo< ralis vel aeternae >. Dicitur saepius a S. Thoma macula peccati) nam, inquit, * in peccato duo possunt considerari, < scilicet actus culpae, et macula sequens > (‘). Quae omnia nomina unam eamdemque rem signant sub lormalitatibus diversis, ut suo loco videbitur. Verum non est solum attendenda in peccato distin­ ctio inter actum culpae et consequentem maculam sive reatum, sed est etiam consideranda divisio peccati in per­ sonale et originale, in mortale et veniale. De qua quidem divisione iam ab initio animadvertes, non esse divisionem generis in species quae aequaliter rationem generis par­ ticipant, sed analogi in ea de quibus praedicatur secun­ dum prius et posterius, fere eo modo quo ens dividitur in substantiam et accidens. < Duplex est modus dividendi < commune in ea quae sub ipso sunt, sicut est duplex < communitatis modus. Est enim quaedam divisio univoci < in species, per differentias quibus aequaliter natura ge< neris in speciebus participatur, sicut animal dividitur in < hominem et equum et huiusmodi. Alia vero divisio est < eius quod est commune per analogiam, quod quidem < secundum perfectam rationem praedicatur de uno di« videntium, et de altero imperfecte et secundum quid, < sicut ens dividitur in substantiam et accidens, et in ens « in actu et in ens in potentia; et haec divisio est quasi < media inter aequivocum et univocum, et talis divisio < est peccati in mortale et veniale, etc. > (*). Ratio autem praedictorum est quia duo sunt de communissima notione (1) S. Thom., 1-2, Quaest 87, a. 6. (2) S. Thom., in II, D. 42, q. 1, a. PROOEMIUM peccati, ut ex sequentibus manifestius apparebit : (Inordi­ natio ab ultimo fine, unde habet peccatum rationem mali, et voluntarietas, unde habet rationem culpae. Manifestum est autem quod deordinatio minime univoca est in mor­ tali peccato et in veniali; nam veniale non simpliciter a fine deordinat, sed solum aliquo modo retardat, ordine ad finem salvato. Similiter voluntarietas est omnino di­ versa in personali peccato et in originali, nam peccatum personale, etiam veniale, est voluntarium voluntate istius personae, originale autem voluntate capitis naturae tan­ tum. Cum ergo diversificentur ipsae rationes quae sunt de conceptu peccati communissime accepti, impossibile est ut peccatum sit genus respectu mortalis et venialis, personalis et originalis. Sed unum est quod per prius peccatum dicitur, scilicet peccatum personale mortale, quia in eo solo plene et perfecte peccati ratio invenitur, in aliis vero non adest nisi deficienter, et ideo per po­ sterius (*). Quae igitur cum ita sint, non sic ordinanda est dispu­ tatio, ut primo dicatur de peccato in genere, deinde vero (9 « Peccatum non dicitur univoce de omnibus generibus pecca« torum, sed per prius de peccato actuali mortali, a quo peccatum ve« niale deficit ex hoc quod non omnino a fine deordinat, sed aliquo «modo a fine retardat, ordine ad finem salvato; unde deficit ex parte < illa ex qua peccatum formaliter rationem mali habet. Originale autem « deficit ab eo ex parte ipsius substantiae actus ; actuale enim mortale « est voluntarium voluntate propria illius in quo est, sed originale est «voluntarium voluntate alterius; unde deficit ex parte illa e qua pec« catum habet rationem culpae. Et ideo non oportet quod definitio « peccati in genere conveniat nisi illi peccato, in quo perfecte ratio ge« neris invenitur; potest autem et definitio peccati in genere eis secun< dum quid convenire, sicut et ratio generis in eis per posterius inve«nitur». S. Thom, in II, D. 33, q. 1, a. 2, ad 2um. 10 PROOEMIUM de mortali et veniali, vel de personali et originali, quasi de totidem speciebus. Sed primum omnium dicendum est de eo cui perfecte peccati ratio inest, tum de iis quibus convenit imperfecte et per posterius. Et S. Thomas qui­ dem, quaestiones de originali peccato intermiscet quae­ stionibus de causis peccati communiter accepti, sumpta occasione ex hoc, quod homo habet quemdam specialem modum causandi peccatum in alterum per originem (l). Nunc vero, visum est magis expedire, si omnia prius po­ nerentur quae quocumque modo spectant peccata perso­ nalia, disputatio autem de originali, inverso paulisper or­ dine S. Thomae, ultimo loco adiungeretur. Hoc itaque pacto, materia tota in tres sequentes partes distributa relinquitur. Prima erit de peccato per­ sonali mortali (Qq. 71-87). Secunda de veniali (Qq. 88-89). Tertia, de originali (Qq. 81-83). Ubique autem doctrinam Angelici, quantum Deus dederit, fideli commentario prosequemur. (‘) 1-2, Q. 81, in prooemio. KV.vves h. ■ I ’ nu PARS PRIMA il DE PECCATO PERSONALI MORTALI *::· ■ Jr PARS PRIMA DE PECCATO PERSONALI MORTALI Circa peccatum mortale primo dicendum de actu (Quaest. 71-84), deinde de his quae actum consequuntur, et maxime qui­ dem de duplici reatu, culpae nimirum et poenae (Quaest. 85-87). CAPUT PRIMUM DE ACTU PECCATI Circa actum peccati, primo agendum de ratione sive defimtione eius in generali ; secundo de distinctione peccatorum tam secundum speciem quam secundum gravitatem ; tertio de subiecto et causis eorumdem. QUAESTIO LXXI DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI Cum iuxta Philosophum parvus error in initio evadat maximus m fine, necesse profecto est ut solutio huius primae quae­ stionis, ex qua omnis fere dicendorum series et ordo dependet, quam accuratissime tradatur. Et ideo, maioris claritatis gratia, 9 ·> ■■ λ ■. i J r 1 'l <Λ· i T . 14 QUAEST· LXXI. visum est praemittere sub distinctis quibusdam capitulis expo­ sitionem principiorum quae totam materiam illustrant, et a S. Thoma tanquam alibi passim tradita nunc praesupponuntur. Ordimur autem a definitione nominali, per hoc nomen peccatum generatim intelligentes, ut supra dictum est, quemlibet actum moraliter malum, sive omnem actum inordinatum ad genus moris pertinentem. Prae primis igitur versari debet consideratio nostra circa propriam rationem moralis malitiae. -Ci-Λ .· '· Quod in moralibus bonum et malum contrarie opponuntur. •.*-*’-**1 F *J Praeobservandum est quod « ilia proprie dicuntur contra« ria, quorum utrumque est aliquid secundum naturam (vide« licet aliquid positivum) ; sed alia, quorum unum est secundum « naturam, et aliud recessus a natura, non opponuntur proprie « ut contraria, sed ut privatio et habitus » (*). Insuper, nulli hominum dubium esse potest quin ipsa ratio mali universalis­ sime accepta, in quadam privatione formaliter consistat. « Sicut « album, ita et malum dupliciter dicitur. Uno enim modo cum « dicitur album, potest intelligi id quod est albedini subiectum ; « alio modo album dicitur id quod est album in quantum est « album, scilicet ipsum accidens. Et similiter malum uno modo « potest intelligi id quod est subiectum mali, et hoc aliquid est; « alio modo potest intelligi ipsum malum, et hoc non est ali« quid, sed est ipsa privatio alicuius particularis boni » (2). Quae igitur cum ita sint, iure inquiritur quid sibi velit S. Thomas, cum in eadem quaestione de Malo, art. 1 ad 4om ait, in mo­ ralibus magis quam in naturalibus, malum contrarium bono dici, (‘) S. Thom., de Malo, Quaest. 1, a. 1 ad 2αΜ. (*) Ibid, in corp. DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI 15 et infra ad 12um, quod in moralibus malum positive aliquid di­ citur, et infra q. 2, a. 5 ad 3um, quod bonum et malum in mo­ ralibus opponuntur contrarie, et non secundum privationem et habitum. Nam si de malo concrete accepto sermo sit, constat quod tam in naturalibus quam in moralibus bonum et malum opponuntur ut duo positiva, sicut vivens contrarie opponitur mortuo, et videns caeco. Si autem de malo in abstracto, sic non minus in moralibus quam in naturalibus bonum et malum pri­ vative opponi dicenda sunt, cum nusquam in re positiva ratio mali formaliter reponi queat. Ad huius igitur dubii solutionem quae fundamenti instar in praesenti disputatione esse debet, non­ nulla sunt animadvertenda. ) In primis sciendum est quod duplex privatio distinguitur. Alia enim est privatio pura, sicut tenebra quae nihil lucis re­ linquit, et mors quae non relinquit aliquid vitae. Alia est pri­ vatio non pura, de cuius ratione est ut non tollat totum bonum cui opponitur, sed aliquid eius relinquat, et hoc modo aegritudo non tollit totaliter commensurationem humorum quae requiritur ad sanitatem, nam si totum tolleretur, iam non esset amplius aegritudo, sed alia species privationis. Quia igitur in privatio­ nibus primi generis totum privatur, et id quod positive dicitur non est de ratione privationis, sed merum subiectum eius, con­ stat quod in huiusmodi, inter bonum et malum non potest esse nisi privativa oppositio, sicut inter caecitatem et visum, mortem et vitam, atque ita porro. Sed quia in privationibus secundi ge­ neris, id quod positive dicitur est de ratione eius quod dicitur Privative (*), sicut privatio valetudinis in febricitante de sui ra­ tione importat positivum aestum sanguinis, et defectus claudi positivam curvitatem cruris : oportet profecto ut ibi intercedat oppositio etiam contrarietatis, non quod ipsa ratio mali ut sic aliquid positivum sit, sed quia est de ratione talis mali ut ne-i i1) S. Thom., de Malo, q. 2, a. 9, in corp. 16 Kg.λ QUAEST. LXXI. quaquam purum exsistat, seu ut non privet totum particulare bonum cui opponitur. His itaque praemissis, ulterius considerandum est quod in naturalibus privationes utriusque generis inveniri possunt et de facto inveniuntur, quemadmodum in praedictis exemplis videre est, ex quibus etiam constat, privationem mixtam esse viam ad privationem absolutam, sicut « aegritudo est via in mortem, et < ophtalmia est via in caecitatem » (/). Quare accidit malo phy­ sico in quantum physici ordinis est, ut contrarie bono oppona­ tur; quin imo, quoties pertingit ad ultimum sui, non opponitur nisi ut privativum positivo. At contra in moralibus aliter sen­ tiendum est, quia moralia sunt actus agentis voluntarii qui suae actionis dominus est. Unde in tantum posset esse in huiusmodi privatio pura, id est tollens totum bonum moralitatis, in quantum « creata libertas posset ferri in malum sub ratione mali, inten­ dendo ipsam deformitatem seu inordinationem moralem qua ta­ lem. Sic enim haberetur actus in esse physico ut subiectum pri­ vationis, et privatio ipsa absolute removens bonum moris ; adeoque peccatum formaliter qua peccatum non diceret privationem involutam in positivo, sed privationem et nihil aliud quam pri­ vationem, sicut mors vel caecitas. Atqui constat hoc esse impos­ sibile, quia voluntatis dominium consentaneum sane est naturae omnis appetitus, in cuius obiecto adaequato non est malum sub ratione mali. Quapropter forma moralitatis nunquam potest to­ taliter corrumpi, quia intentio actus liberi nunquam terminari potest ad recessum a summo bono secundum se, sed semper fertur in aliquid in quo summi boni relucet participatio, quamvis praeter vel contra ordinem rectae tendentiae in ipsum. Unde Augustinus 1. 2 Confess, c. 6, Deum alloquens dicit : « Perverse « te imitantur omnes qui longe se a te faciunt, et extollunt se « adversum te. Sed etiam sic te imitando indicant creatorem te « esse omnis naturae, et ideo non esse quo a te omni modo re(l) S. Thom., ibid., q 1, a. 1, ad 2°“. DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI 17 « cedatur ». Et S. Thomas, in 1-2, Quaest. 73, a. 2; «Non « enim remanere posset substantia actus vel affectio agentis, nisi « aliquid remaneret de ordine rationis ». Et iterum, de Malo, Quaest. 2, a. 6 : « Non potest, actu remanente, totaliter rationis « proportio tolli ; unde dicit Philosophus quod si malum sit in« tegrum, importabile fit et seipsum destruit ». Semper igitur in actu moraliter malo habetur positio ordinis ad quemdam finem qui non omnino bonitate caret, sed ei admiscetur privatio finis debiti, ex quo ratio mali incidit. Hinc in malo morali praecise qua morale est, necesse est inveniri aliquid positivum quod de ratione privationis sit, quatenus non potest ibi concipi privatio non retinens aliquid de genere boni quod privatur, et pro tanto recte dicuntur bonum et malum in moralibus contrarie opponi. Sic ergo patet responsio ad rationes dubitandi initio po­ sitas. Dicitur enim malum morale esse aliquid positivum, non quidem quantum ad id quod formaliter causai rationem mali, nam istud est privatio. Neque etiam quantum ad subiectum mere materialiter ad privationem se habens, quia hoc modo omne malum tam in moralibus quam in naturalibus aliquid po­ nit. Sed quantum ad id cui per se admiscetur privatio, videlicet quantum ad liberam electionem particularis boni quae privatio­ nem ordinis iustitiae sic coniunctam habet, ut de huius priva­ tionis ratione exsistat, omnia intelligendo iuxta superius prae­ missa. Unde S. Thomas, de Malo, Quaest. 2, a. 5, ad 3um : « Malum (in moralibus) ponit aliquid, in quantum consequitur « quemdam ordinem vel modum vel speciem », seu in quantum « ad positionem alicuius modi vel speciei vel ordinis, sequitur « privatio debiti modi aut speciei vel ordinis », ut idem S. Do­ ctor dicit, art. praeced. ad 8um. De natura et ratione peccati personalis. I 18 QUAEST. LXXI. Quod ad rationem peccati duo concurrunt: substantia actus et defectus rectitudinis. Haec est positio S. Thomae plurimis in locis (*), quae etiam nihil aliud est quam conclusio praecedentis, nec iam potest esse ambigua, si tamen fundamentale principium mox expositum recte teneatur. Tota difficultas est in assignando, quid per substantiam actus in praesenti significetur. Suppono ut satis notum, quod substantia dupliciter dicitur: « Uno modo dicitur substantia, secundum quod « significat rationem primi praedicamenti... Alio modo dicitur « substantia, illud quod significat quid in omnibus rebus, sicut « dicimus quod definitio significat rei substantiam, et hoc modo « quidquid positive dicitur, in quocumque genere sit, substantia « est vel substantiam habet ; sic enim substantia pro essentia « sumitur » (*). Verum, quia de actibus humanis loquimur, sub­ stantia actus sumi potest, vel in esse moris vel in esse ?iahirae. In esse quidem naturae, si consideretur ut egrediens a volun­ tate in quantum voluntas est potentia physica, determinata ad bonum sibi conveniens. In esse vero moris, si consideretur ut egrediens a voluntate in quantum voluntas est domina determi­ nationis suae, et in latitudine sui obiecti quod est bonum, pro suo arbitrio ad utrumlibet oppositorum se habens : quippe, ut (*) « Ad rationem peccati duo concurrunt, scilicet actus volunta« rius, et inordinatio eius. Horum autem duorum unum per se compa< ratur ad peccantem, qui intendit talem actum voluntarium exercere < in tali materia; aliud autem, scilicet inordinatio actus, per accidens « se habet ad intentionem peccantis,etc.». Ita S.Thomas, 1-2, Quaest. 72, a· 1· — Et iterum, in II, D. 35, Quaest. 1, a. 2: « Peccatum dicit ma­ il lum quod in operatione consistit ; unde ad rationem peccati duo con< currunt, scilicet actus et ipse defectus, ex quo ratio mali incidit ». (2) S. Thom., in II, D. 37, q. 1, a. 1. DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI 19 dicitur in II, D. 24, q. 3, a. 2, genus moris incipit ubi primo dominium voluntatis invenitur. Dubium igitur esse posset an substantia actus quae dicitur concurrere ad ipsam rationem peccati, sumenda sit pro actu in quantum est ens naturae, id est emanatio quaedam secundum physicam virtutem agentis. Verum diligenter consideranti ap­ paret hoc esse impossibile, quia actio peccati in esse naturae mere materialiter se habet in peccato, tamquam extra rationem eius exsistens. Tunc enim sumitur pure et simpliciter prout est secundum naturalem inclinationem appetitus ad bonum, quo sub respectu abstrahit a prohibito vel non prohibito, a licito vel il­ licito. Praeterea, peccatum dividit actus humanos reduplicative in quantum actus humani sunt; sed actus humanus non est nisi actus in esse moris. Denique, de substantia actus nunc agitur secundum quod per se ei annectitur privatio ordinis iustitiae. Hoc autem non est nisi actus prout a libera voluntate inordi­ nate eligente bonum particulare, rectitudinis regula praetermissa. Nam « deformitas peccati non consequitur speciem actus secun« dum quod est in genere naturae, sic autem a Deo causatur, « sed consequitur speciem actus secundum quod est moralis « prout causatur a libero arbitrio » (*). Relinquitur ergo ut cum dicuntur duo ad peccati rationem concurrere, primum, id est substantia actus, sumi debeat pro actu in esse moris; sic enim non tam subiectat quam involvit moralem deformitatem, eo modo quo positivus sanguinis aestus involvit physicum defectum in febricitante. — Quod ut melius intelligas, attende exemplum claudicationis in qua tria possunt distingui : primo motus in quan­ tum huiusmodi, secundo curvitas sive obliquitas motus, tum tertio, quae in hac curvitate involvitur debitae commensurationis pri­ vatio. Constat tamen quod ad ipsam claudicationis rationem non­ nisi duo posteriora concurrunt, nam motus qua talis mere su­ bjective se habet respectu eius a quo homo claudicans denomi(J) S. Thom., de Malo, Quaest. 3, a. 2, ad 2um. - 20 « ! / QUAEST. LXXI. natur. Similiter ergo in peccato tria sunt : primo substantia actus in esse naturae, ut est motus appetitus in bonum ; secundo sub­ stantia actus in esse moris, ut est libera determinatio ad bonum illud cuius appetentia rectae tendentiae in summum bonum con­ trahatur ; tum tertio privatio debiti ordinis in finem ultimum, quae in praedicta determinatione est involuta. Et hic etiam, pri­ mum ex tribus se habet mere materialiter in peccato, cuius con­ stitutivam rationem duo posteriora tantum ingrediuntur. Sed statim occurrit difficultas, quia si substantia actus mali etiam in esse moris, aliquid positivum est, ipsamque peccati ra­ tionem ingreditur, iam consequitur unum de duobus: vel quod peccatum sit a Deo, vel quod non omne positivum in rebus a causa prima dependeat. — Respondeo, substantiam actus mali in esse moris sumi dupliciter: primo inadaequate, prout est re­ tinens aliquid de ordine rationis, secundo adaeqzcate, prout re­ tinendo aliquid de ordine rationis deviat ab eo quod est iustum simpliciter. Primo modo consideratur positivum pure et praecisive in quantum positivum est; secundo modo consideratur po­ sitivum reduplicative prout defectum fundat, videlicet in quan­ tum est per se involvens moralis rectitudinis privationem. Porro, secundum considerationem inadaequatam nondum intelligitur ad rationem peccati pertinere, quia sic dicit illud quod de naturali voluntatis inclinatione semper servat libertas. Praeterea, hoc ipsum aliquid boni est, quod rationis ordo non totaliter corrum­ patur, et quod voluntas non tendat in moralem deformitatem directa intentione. At vero, secundum considerationem adaequa­ tam constat quod actus malus non habet causam nisi volunta­ tem creatam deficienter eligentem, id est, sese determinantem ad unum oppositorum praeter et contra regulam rectitudinis. Et simile est si quis a summo artifice haberet artem incidendi li­ gnum, simul cum mensura ad incidendum recte, sed procederet ad incidendum non tenens mensuram. Quidquid enim est de arte in defectuosa incisione deberet refundi in primum sicut in causam principaliorem, sed incisio prout debitae rectitudinis ca- À?*’· * ? -? : DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI 21 rentiam involvens, non esset nisi a secundo agente qui mensu­ ram in incidendo non tenuit. Unde S. Thomas in II, D. 37, Quaest. 2, a. 2, ad 2nm : «Illud dicitur ad malum cooperari « quod inclinat ad actionem secundum quod actio deformitati « substat, unde mala est. Hoc autem Deo non convenit, et ideo « non oportet ut ad malum cooperari dicatur, quamvis actionis « illius causa sit in qua malum consistit, secundum quod in­ « fluit agenti esse, posse, et agere, et quidquid perfectionis in « agente est » (*). Et hucusque quidem ostensum est, peccahim qua peccatum non esse privationem puram, sed actum humanum debita rectitudine privatum Nunc igitur, undenam habeat ut sit debita rectitudine carens, investigandum est. Quod privatio debitae rectitudinis actui morali inest, in quantum caret commensuratione ad regulam legis ae­ ternae per dictamen conscientiae voluntati applicatam. Rursus prae oculis habendum est, considerari actum in ordine morali, scilicet secundum quod est malus formaliter ut (*) Hoc supponit fuisse alias demonstratum quod contingens de­ terminatio actus ad unum e duobus oppositis, est a sola voluntate, sicut fert ipsa essentialis ratio liberi arbitrii. Nam si Deus esset de­ terminans voluntatem ad bonum inhonestum, esset causa actionis in quantum involvit deformitatem, ac per hoc, causa peccati qua pecca­ tum est. (2) Quidam hic haerent in peccato omissionis, quasi non verificaret rationem actus positivi inordinati, et de hoc infra. Interim dicendum est, tam secundum doctrinam S. Thomae quam secundum rationem omnino cogentem, peccatum omissionis radicaliter consistere in actu positivo, quatenus quidquid voluntarietatis est in omissione formaliter conside­ rata, derivat a deliberatione qua homo positive decrevit vel omittere rem praeceptam, vel facere aliquid quod sit cum ea incompossibile. QUAEST. LXXI. 22 voluntarius, defectu cadente super ipsam rationem voluntarii. Nam, « actionum quae ab homine aguntur, illae solae propriae di« cuntur humanae, quae sunt propriae hominis in quantum est « homo. Differt autem homo ab aliis irrationabilibus creaturis, « ex hoc quod est suorum actuum dominus... per rationem et « voluntatem ; unde et liberum arbitrium esse dicitur facultas « voluntatis et rationis. Illae ergo actiones proprie humanae « (seu morales) dicuntur, quae ex voluntate humana proce« dunt » (£). Dictum est autem supra in prooemio, quod in unoquoque genere, sive naturae, sive artis, sive moris, privatio debitae rectitudinis in actione contingit propter deviationem a termino quem principaliter respicit actionis principium. Itemque ostensum est quod in moralibus principium activum, utpote ra­ tionalis appetitus, principaliter respicit bonum universale, sive finem simpliciter ultimum qui est finis totius humanae vitae. Unde concludebatur, actum moralem qua talem, in tantum esse malum in quantum deviat ab ordine eius in quo vere ratio ul­ timi finis vitae humanae invenitur, ac per hoc, in quantum non est commensuratus regulae dirigenti in ipsum, quae regula moralitatis vel regula actuum humanorum nominatur (2). I1) S. Thom., 1-2. Quaest. 1, a. 1, in corp. (2) Nota quod voluntas non est naturaliter determinata ad ultimum finem in concreto; unde potest sibi finem ultimum assignare in variis bonis, puta in bono divitiarum, voluptatum, etc. Sed haec et alia eiusmodi non sunt id in quo vere salvatur ultimi finis ratio, videlicet ratio summi atque absoluti boni. Non enim salvatur nisi in Deo; in Deo, inquam, non praecise quatenus est summe bonus nobis, sed quatenus est in seipso absolute perfectus, propter seipsum super omnia diligibilis et diligendus, etiam super nosmetipsos et super beatitudinem nostram ; nam beatitudo non est nisi finis sub fine, seu finis ut quo coniungimur ultimo fini, ipsi per laudem perfectam et consummatam charitatem inhaerendo. « Deus, ait S. Thomas, in II, D. 38, a. 2 in corp., recta< rum voluntatum finis est, et charitas, et bona delectatio, et beatitudo: * ita tamen quod Deus ultimus finis sii, et beatitudo charitatem et de« eclationem complectens sit sicut finis sub fine, coniungens ultimo finit». .________ _ I DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI 23 Nunc autem, ex hoc ipso quod humana voluntas possibilis est ad defectum, sequitur in primis, dictam moralitatis regulam ab eadem voluntate realiter distingui. Quippe, « nullus actus «a rectitudine declinare contingit, cuius regula est ipsa virtus « agentis. Si enim manus artificis esset ipsa regula incisionis, «nequaquam posset artifex nisi recte incidere; sed si rectitudo « incisionis sit ab alia regula, contingit incisionem esse rectam « et non rectam » (*). Rursus, ex hoc quod voluntas humana non est regula sui actus, eo ipso sub regula sit necesse est quasi regulae subiecta et per regulam obligata. Et si est sub regula quasi per regulam obligata, oportet ut regula ei ab aliquo superiore imponatur, quandoquidem subiectio qualiscumque respectu abstractionis quae nullum haberet esse extra in­ tellectum considerantis, omnino non concipitur. Porro superiorem hunc esse solum Deum, tribus potissimum rationibus ma­ nifestum fiet. Etenim primo, cum regula morum homini dominetur in quantum est homo, ab eo solo imposita esse potest, cui homo subest secundum quod naturam humanae speciei participat. Ipse autem non est nisi Deus, qui solus humanae naturae auctor est et dominus. Praeterea secundo, regula moralitatis non potest con­ tineri nisi in eo cuius intentio a moralitatis fine omnino nequeat de­ ficere, quique per essentiam absolute impeccabilis exsistat, utpote voluntate sua indeclinabiliter atque immobiliter inhaerens su­ premo bono quod totius moralis ordinis principium est et ter­ minus. Sed voluntas ista non est nisi divina, nam ut dicitur in Compendio theologiae, c. 113: « Sicubi voluntas non potest « a fine deficere, manifestum est quod ibi defectus voluntariae « actionis esse non potest. Voluntas autem deficere non potest « respectu boni quod est ipsius volentis natura. Quaelibet enim « res suo modo appetit suum esse perfectum, quod est bonum « uniuscuiusque ; respectu vero boni exterioris deficere potest, « bono sibi connatural! contenta. Cuius igitur volentis natura (*) S. Thom., 1, Quaest. 63, a. 1. I 24 'ίA. i QUAEST. LXXI. « est ultimus finis, in hoc defectus voluntariae actionis con« tingere non potest ; hoc autem solius Dei est, nam eius bo« nitas quae est ultimus finis rerum, est sua natura. Aliorum « autem volentium natura non est ultimus finis ; unde potest « in eis defectus voluntariae actionis contingere per hoc quod « voluntas remanet fixa in proprio bono, non tendendo ulte« rius in summum bonum quod est ultimus finis ». Denique tertio, moralis obligatio non est nata descendere nisi ab eo summo superiore qui non solum est in seipso absolute san­ ctus, verum etiam necessario vult omnes alias voluntates esse servandi ordinis debitrices. Hoc autem iterum solius Dei est, cui idem est, velle seipsum ut ultimum finem omnium rerum, et velle servari in universo ordinem iustitiae, quandoquidem ordo iustitiae et ordo ultimi finis adaequate convertuntur. Sic igitur constat, regulam obligatoriam humanorum actuum nullam aliam esse praeter legem Dei, sive rationem divinae sapientiae prout voluntate adiuncta, praeceptiva est eorum quae ad finem conducunt et pro tanto rectitudinem ordinis servant, prohibitiva vero eorum quae a fine abducunt et pro tanto or­ dinem perturbant. Quo sensu dixit S. Thomas, Q. 63, a. 1, quod « divina voluntas sola est regula sui actus, quia non ad « superiorem finem ordinatur ; omnis autem voluntas cuiuslibet « creaturae rectitudinem in suo actu non habet, nisi secundum « quod regulatur a voluntate divina ad quam pertinet ultimus Sed nunc ulterius procedendo, statim apparet impossibile esse ut lex Dei prout in Deo est et est ipse Deus, regula exsistat proxima actuum humanorum. Obiectum enim volun­ tatis est illud quod proponitur a ratione, cum semper voluntas feratur in aliquid ut apprehensum. Ideoque homo voluntarie deviat vel non deviat ab ordine ultimi finis, prout in agendo se conformat vel non, dictamini rationis proponentis has nu(l) Vide etiam di Malo, Quaest. 1, a. 1. in corp. * V.··.· DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI 25 mero actiones ut legi Dei conformes, has vero alias ut ab eadem dissonantes, ac pro tanto illicitas atque omittendas, Huiusmodi autem dictamen, fundamentaliter quidem in scientia legis repo­ nitur, formaliter vero in iudicio quo iudicatur de actibus in particulari, an sint secundum legem necne, quod fit per appli­ cationem scientiae ad ipsos. Et quia hanc applicationem nomine conscientiae solemus significare f1), hinc tandem dicitur duplicem esse regulam actuum humanorum: unam propinquam et homo· geneam quae est conscientia, aliam vero primam et remotam quae est lex aeterna, seu ratio vel voluntas Dei ordinem natu­ ralem conservari iubens, perturbari vetans, ut ait Augustinus 1. 22 c. Faustum, c. 27. — De prima regula scriptum est, Psalm. XVIII-8: « Lex Domini immaculata, convertens animas », id est, dirigens eas in viam iustitiae. De proxima vero, Rom. XIV-22 : « Omne quod non est ex fide (2), peccatum est ». De «utraque simul, Psalm. IV-6: Multi dicunt, quis ostendit nobis «bona? Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine»,(*) (*) «Nomen conscientiae significat applicationem scientiae ad ali«quid; unde conscire dicitur quasi simul scire..... Applicatur autem < aliqua notitia ad aliquem actum duplicitur: uno modo secundum quod «consideratur an actus sit vel fuerit; alio modo secundum quod con« sideratur an actus sit rectus vel non. Et secundum primum modum « applicationis dicimur habere conscientiam alicuius actus, in quantum « scimus illum actum esse factum vel non factum..... Secundum vero « alium modum applicationis quo notitia applicatur ad actum, ut sciatur « an actus sit rectus vel non, duplex est via. Secundum enim quod « applicatur scientia ad actum ut dirigens ipsum, secundum hoc . S. Thom., de Verit., q. 17, a. 1, in corp. (2) Ex fide, id est, ex conscientia. J Ί » K! : 26 QUAEST. LXXI. ut sit sensus: Lumen rationis quod in nobis est, in tantum potest nobis ostendere bona et nostram regulare voluntatem, in quantum est lumen vultus tui, id est a claritate aeternae sapientiae tuae derivatum. · Relinquitur ergo dicendum quod actus moralis malus est actus non concordans rationi informatae lege divina, vel natu­ raliter, vel per doctrinam (’): quod est, privationem rectitudinis in actu humano nihil aliud esse quam carentiam commensurajionis ad regulam legis aeternae per conscientiae dicta men voluntati adhibitam. Sed iam exinde perspicere licet quid sen­ tiendum sit de peccato quod nonnulli philosophicum dixerunt, et ad huius conclusionis elucidationem pertinet assertio sequens. Quod malum morale nec esse nec concipi ullo modo potest abstractione facta a lege Dei et fine quem respicit lex divina, et quod peccati philosophici notio est metaphysice repugnans. : De peccato philosophico celebris quondam exstitit contro­ versia, quae non fuit hic omnino negligenda, maxime propter placita eorum qui moralem, ut aiunt, independentem statuunt. Porro nomine peccati philosophici intelligi solet actus moraliter malus quo solus violaretur rationis naturalis ordo, minime vero lex divina. De quo tamen triplex esse potest dicendi modus. Primus est eorum qui divinam legem de medio tollunt, vel quia dicunt Deum non exsistere, vel quia ponunt ipsum non curare de humanis actibus, ac per hoc negant Deum le­ gislatorem, iudicem, et remuneratorem. Quorum sententia, ut constat, non solum adstruit possibilitatem peccati philosophici, verum etiam pro chimaera habet peccatum theologicum in Dei (‘) S. Thom., de Malo, q. 2, a. 6. 3K:·: DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI 27 offensa consistens. Et hos relinquamus, cum evidenter appareat opinionem eorum eodem loco esse habendam quo haberi debet ipse atheismus. Alius igitur est dicendi modus a praecedenti longe diversus, eorum scilicet qui solum posuerunt dari de facto in praesenti rerum ordine quosdam actus moraliter malos, offensam Dei eatenus non includentes, quatenus fiunt contra conscientiae dictamen ab iis qui, vel ignorantes Deum, vel de Deo et lege eius omnino non cogitantes, ordinem quidem rectae rationis violant, sed reatum transgressionis divini praecepti nequaquam incur­ runt, cum sit impossibile ut offendatur Deus quin aliquo modo cognoscatur et in consideratione peccantis obversetur. Horum positio proscripta est ut erronea ab Alexandro VIII, in damnatione sequentis propositionis: « Peccatum philosophicum seu « morale est actus humanus disconveniens naturae rationali et « rectae rationi, theologicum vero et mortale est transgressio « libera divinae legis. Philosophicum quantumvis grave, in illo « qui vel Deum ignorat, vel de Deo actu non cogitat, est grave « peccatum, sed non est offensa Dei neque peccatum mortale « dissolvens amicitiam Dei, neque poena aeterna dignum » (l). Proscripta est, inquam, ut erronea, quia etsi praefata peccati divisio in philosophicum et theologicum non immediate forsitan opponatur veritati revelatae, certo tamen certius eius falsitas facili ratiocinio ex ea eruitur, saltem quod attinet ad praesen­ tem ordinem providentiae. Huc faciunt frequentia illa Scripturae testimonia quibus edocemur Deum esse vindicem omnium omnino malorum operum quae sunt a libero hominum arbitrio. Nam profecto, si in praesenti ordine locus esset peccato philosophico, non omnia opera mala deberent in foro Dei puniri, quia nusquam punitur delinquens nisi in eo foro cuius legis violator exstitit. Si ergo universaliter pronuntiat Apostolus, Rom. II, 5-11, tri­ bulationem fore et angustiam in Dei iudicio super omnem ani(*) Enchirid., n. 1157. I ili ' ti te ■ 28 λ’ QÜAEST. LXXI. mam hominis operantis malum, ludaei primum et Graeci ; si Christus Dominus, Ioan. V, 28-29, sine restrictione asserit ven­ turum esse tempus in quo omnes qui in monumentis sunt au­ dient vocem Filii Dei, ut qui bona fecerunt procedant in resur­ rectionem vitae, qui vero mala in resurrectionem iudicii : sequitur sane, nullum esse opus malum, saltem in praesenti ordine rerum, per quod divina lex de facto non violetur. Quicumque enim sine lege revelata peccaverunt, habuerunt opus divinae legis scriptum in cordibus suis, testimonium perhibente ipsis con­ scientia ipsorum. lure ergo meritoque censurata est doctrina asserens vel supponens exsistentiam peccati non includentis di­ vinam offensam. Nam etsi concederetur posse adhuc absolute concipi actum moraliter malum in eo qui nullo modo, et ne confuse quidem, Deum legislatorem apprehendit, adhuc tamen remaneret dicendum secundum Scripturas, hypothesim hanc nusquam contingere, sed esse meram abstractionem quae ad sum* · mum in quodam alio possibili ordine auxiliorum et providentiae potuisset inveniri. Nec improbabiliter censet Viva (l), damnationem propositionis ad hos limites restringi, adeoque censuram non attingere eos qui solam possibilitatem metaphysi cam pec­ cati philosophici adhuc adstruerent. Hinc datur et tertia opinio, eorum scilicet qui cum Car­ dinali de Lugo (2), hanc ipsam peccati philosophici possibili­ tatem agnoscunt, tametsi fateantur eam non reduci ad actum, quatenus in praesenti providentia contingere non potest ut detur invincibilis Dei ignorantia aut inadvertentia ad legem eius, dum peccatur. Sed haec sententia, etsi praefatae censurae non certo subiaceat, adhuc tamen communiter a theologis respuitur, quia conscientiae dictamen essentialiter et ex natura rei cognitionem involvit legis divinae ut principii obligationis moralis, ac per hoc, (l) Viva, de duabus propositionibus ab Alexandro VIII proscriptis, 24 Augusti 1690, n. 3. C2) Lugo, de Incarn., Disp. 5, Sect. 5. I .<^5- W'”' î DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI 29 metaphysice repugnat ut qui Deum non cognoscit, vel ad eius legem confuse saltem non advertit, habeat unquam conscientiam actus moraliter mali. Quare, vel non est morale peccatum, nisi forsitan mere materiale, vel si est peccatum, eo ipso est de sui ratione peccatum theologicum et Dei offensivum, utpote in vio­ lationem legis eius admissum. Et re quidem vera, omnis actio quae proponitur in conscientia uti moraliter mala, hoc ipso apprehenditur ut prohibita, et quod amplius est, in eo foro prohibita in quo nulla Hominum intervenit auctoritas. Sed prohibitio nequit intelligi nisi intelligatur prohibens, et prohibens in eo foro in quo nullus hominum aut ligat aut solvit, cadere non potest in apprehen­ sione nisi sub ratione plus minusve confusa summi legislatoris qui supra homines sit, et a quo homines necessario depen­ deant; talis autem est Deus. Ergo quisquis actus humani capax discernit inter bonum et malum morale, eo ipso scit se esse positum sub potestate alicuius Entis supremi, cuius aequissima voluntas naturalem ordinem servari vult, perturbari vetat. Quin imo, pro tanto apprehendit aliquid ut prohibitum in conscientia, pro quanto invisibilis et indeclinabilis superioris legem agnoscit. « Quamvis cognitio explicite attingens peccatum ut dissonum « naturae rationali, non eatenus attingat explicite illud ut trans« gressivum divinae legis, nihilominus repugnat quod peccatum « sub illo priori conceptu attingatur, quin simul attingatur « implicite sub hoc secundo, quantum satis est ad contemptum « divinae legis, atque adeo ad offensam Dei ; ergo metaphysice « repugnat peccatum morale pure philosophicum. Antecedens « probatur quia praecise per hoc quod peccatum attingitur « explicite ut disconveniens naturae rationali et rectae rationi, « attingitur implicite ut illicitum, atque adeo ut prohibitum et «nullatenus patrandum; ergo etiam attingitur implicite ut op« positum divinae voluntati illud prohibenti, atque adeo ut con« temptivum divinae prohibitionis. Probatur haec consequentia, « quia quoties peccatum apparet ut prohibitum, ita ut nulla- 30 QUAEST» LXXI. « tenus liceat, apparet ut prohibitum, ab ea voluntate quae « unice potest illud prohibere. Atqui sola Dei lex et voluntas « potest peccatum prohibere, ita ut nullatenus liceat, quibuscum« que creaturis illud suadentibus aut praecipientibus. Ergo quo« ties peccatum apparet ut omnino prohibitum, apparet etiam « oppositum divinae voluntati illud prohibenti, atque adeo « contemptivum divinae legis (£). Et confirmatur, quia quisquis male agit moraliter, contra notam conscientiae obligationem agit. Videndum igitur est, in cuius virtute conscientia liget, ut siquidem intelligi possit veri nominis obligatio in foro interno, non intellecta lege Dei, peccatum phi­ losophicum absolute possibile dicatur ; sin autem minus, absolute repugnans. Atqui manifestum est quod conscientia non ligat nisi in quantum est cognitio praecepti, scilicet in virtute legis quam certe ipsa non facit, sed monstrat etiam nolenti. Monstrat, inquam, non ut ab ipso homine derivatam, (cum nemo sibi ipsi obli­ gationem possit imponere, praesertim contra propriam volun­ tatem), sed ab eo cui, velit nolit, natura rationalis est neces­ sario subiecta. Unde conscientia ligare dicitur vi praecepti di­ vini, cuius actualem notitiam ex sui ratione involvit, et pro tanto, absolute impossibilis est actus contra conscientiam, qui eo ipso non sit vera et proprie dicta legis Dei transgressio (2). Obiicies tamen primo: Dicit S. Thomas (3), « quod a « theologis consideratur peccatum praecipue secundum quod est « offensa contra Deum, a philosopho autem morali secundum « quod conlrariatur rationi ». Ergo ratio peccati setc mali mo(l) Viva, op. di., n. 3. — Sed nota bene quod in toto hoc argu­ mento, semper supponimus nos agi de eo qui antecedentem habet de Dri legislatoris existentia cognitionem. Alias, de conscientia obligatio­ nis moralis, seu actus moraliter mali, quae est principium unde argu­ mentatio procedit, ne quaestio quidem esse posset. (?) S. Thom., de Verit., q. 17, a. 3, et in II, D. 30, q. 3, a. 3, ad 3um. (?) S. Thom., 1-2, Q. 71, a. 6, ad 5am. DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI ralis iam actui humano inesse intelligitur, ex hoc solo quod sit contra rationis regulam, praescindendo a lege Dei prohibente ; nam alias, nulla foret oppositio inter theologicam illam et phi­ losophicam peccati considerationem quam asserit Angelicus. Dicendum igitur, aliam esse formalem rationem peccati apudphilosophum, aliam vero apud theologum : ex quo demum consequitur absoluta possibilitas peccati mere philosophici, in eo scilicet qui invinci­ biliter Deum ignoraret. Respondeo concedendo auctoritatem S. Thomae, et negando consequentiam. Ad cuius negationis evidentiam dico duplicem esse praecisionem, aliam absolutam et simpliciter dictam qua totaliter removetur conceptus rei praecisae, alteram imperfectam et secundum quid, qua res praecisa non removetur nisi secun­ dum explicitam considerationem eius, sicut cum unum attri­ butum divinum consideramus praecisive ab altero, puta sapien­ tiam praecisive a iustitia, atque ita porro. Sicubi ergo dicatur philosophus considerare peccatum secundum quod rationi contrariatur, non ideo asseritur praecisio absoluta ab ordine ultimi finis et a lege aeterna in ipsum dirigente. Sed cum sit duplex regula moralitatis, remota videlicet et proxima, iure meritoque explicita regulae supremae consideratio theologo attribuitur prae philosopho, cuius speculatio versatur potissimum circa opposi­ tionem quam peccatum habet ad rationem. At vero, cum na­ turalis ratio non sit regula obligatoria nisi in quantum signatum est super eam lumen legis aeternae, constat quod philosophus considerans peccatum ut rationi contrarium, eo ipso implicite attingit ipsum ut Dei offensivum. Quare, si secundum explicitam considerationem praescindit ab offensa divina, hoc demum et nihil aliud concludere licet : notionem peccati apud moralem philosophum esse imperfectam et ulterius expoliendam. Non autem sequitur: ergo, absolute sistendo in sola oppositione actus cum ratione, moralis malitia actui humano iam inesse concipitur. Obiicies secundo: Pervulgata est distinctio inter ea quae sunt mala quia prohibita, et ea quae sunt prohibita quia mala. Sed i: ». 4.. »' 32 QVAEST. LXXl. si malum morale nee esse nee eoncipi posset, absiraciione facta a lege Dei prohibente, sequeretur omnia esse mala quia prohibita, nihilque esse prohibitum quia malum. Ergo antecedenter ad legem Dei pro­ hibentem, et independenter ab ea, malum morale concipitur et est. Respondeo: Dist. mai. Et haec distinctio importat, aliqua esse mala quae antecedenter ad prohibitionem mala sunt, prae­ cise quia et in quantum ordinem rationis violant, in sensu ad­ versariorum, neg. mai. Aliqua esse mala antecedenter ad for­ malem prohibitionem divinae voluntatis, quia et in quantum repugnant ex natura sua tendentiae in Deum finem ultimum, qui est proprius legis divinae finis, subdist. Hoc sensu quod completa ratio moralis malitiae antevertat prohibitionem, iterum neg. mai. Hoc sensu quod antecedenter ad prohibitionem inve­ nitur in quibusdam actibus malitia radicalis, propter insitam oppositionem ad finem illum in quem divina lex necessario cuncta dirigit, cone. mai. — Hinc ad minorem dico: Si malum mo­ rale nec esse nec concipi posset abstractione facta a lege Dei prohibente, sequeretur omnia esse mala quia prohibita, hoc sensu quod completa ratio malitiae moralis semper adveniet ex prohibitione Dei vel libera vel necessaria, cone. min. Hoc sensu quod ante signum voluntatis divinae prohibentis, nulla esset etiam radicalis atque intrinseca malitiae ratio, subdist. Sequeretur hoc, si lex Dei prohibens nihil aliud esset quam voluntas vetans, cone. Si lex illa importat per prius rationem divinae sapientiae in qua relucet unumquodque secundum naturalem suam conso­ nantiam vel contrarietatem ad finem ultimum, neg. — Et sane, in signo priori ad prohibitionem, divinus intellectus considerat divinam bonitatem ut finem, videtque ea quae ex intrinseca natura sua rectam tendentiam creaturae rationalis in ipsam vel destruunt vel impediunt, et cum talia habeant in se unde ne­ cessario a Deo prohibeantur, merito dicuntur prohibita quia mala, non autem mala pure et simpliciter quia prohibita. Obiicies tertio: Non sola lex divina, sed et lex humana ligat in conscientia; unde eius transgressio constituit actum mo- 33 DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI raliter malunt. Potest igitur concipi actus moraliter malus abs­ traction facta a lege Dei et fine ultimo humanae vitae. Respondeo : Dist. mai. Lex humana ligat in conscientia, virtute legis aeternae, conc. mai. Virtute sibi propria, in quan­ tum humana est, neg. mai. Nisi enim lex aeterna iuberet et prohiberet quidquid a legitima auctoritate iuste imperatur aut prohibetur, nullum esse posset conscientiae ligamen. — Unde etiam contradistinguitur consequentia: Transgressio humanae legis constituit actum moraliter malum, praescindendo a lege divina a qua omnes aliae leges habent vim obligandi, neg. con­ sequent. Quatenus, sicut ait Apostolus Rom. VIII-1, omnis po­ testas humana a Deo est, et ideo, qui potestati resistit in his quae ad potestatis ordinem pertinent, Dei ordinationi resistit, et secundum hoc efficitur reus quantum ad conscientiam (*), conc. consequent. — Sane vero, « lex importat rationem quamdam « directivam actuum ad finem. In omnibus autem moventibus « ordinatis oportet quod virtus secundi moventis derivetur a « virtute moventis primi, quia movens secundum non movet « nisi in quantum movetur a primo. Unde in omnibus guber« nantibus idem videmus, quod ratio gubernationis a primo gu« bernante ad secundos derivatur, sicut ratio eorum quae sunt << agenda in civitate, derivatur a rege per praeceptum in infe« riores administratores ; et in artificialibus etiam, ratio artifi« cialium actuum derivatur ab architectore ad inferiores arti« fices qui manu operantur. Cum ergo lex aeterna sit ratio gu« bernationis in supremo gubernante, necesse est quod omnes « rationes gubernationis quae sunt in inferioribus gubernantibus « a lege aeterna deriventur. Huiusmodi autem rationes inferio1 « rum gubernantium sunt quaecumque aliae leges praeter aeter« nam. Unde omnes leges, in qùantum participant de ratione « recta, in tantum derivantur a lege aeterna » (2). (*) S. Thom., 1-2, Quaest. 96, a. 4, ad lum. (2) S. Thom., 1-2, Quaest. 93, a. 3. De natura ei ratione peccati personalis. 3 34 QUAEST. LXXI. Sic igitur, ratio malitiae moralis semper habetur ex defectu commensurationis actus ad legem divinam, vel quod redit ad idem, ex defectu proportionis cum fine quem respicit divina lex. Nunc autem non omnia quae lege illa prohibentur, eodem modo prohibentur; quo fit ut non omnes actus mali in eodem mali­ tiae ordine sint, et hoc restat ad complementum huius praeambulae disputationis convenienter exponendum. Quod lex Dei quaedam prohibet intentione primaria, quae­ dam vero intentione secundaria tantum; et quod ideo quidam actus dicuntur mali in quantum sunt contra legem, alii vero in quantum sunt praeter. Lex aeterna, ut dictum est, dirigit voluntates creatas in Deum finem ultimum. Porro in ordine voluntatis creatae ad Deum, duplex veluti gradus est distinguendus: primus quoad substantiam ordinis, alter quoad eius complementum. Primus est ut voluntas bene se habeat circa finem ipsum, scilicet ut non sit ab eo. aversa, sed imo ei subiecta tanquam summo suo diligibili. Secundus est ut conversione in finem praesupposita, voluntas bene etiam se habeat respectu eorum quae sunt ad finem, dum in eis non immoratur actu retardante a fine et in finem non referibili. Sicut si dicerem quod in ordine corporis gravis ad centrum terrae, aliquid consideratur ut principium ordinis, aliquid vero ut post principium. Salvatur enim princi­ pium ordinis, quamdiu est et manet gravitas per quam corpus quodammodo habitualiter convertitur ad centrum suum. Atta­ men complementum ordinis ulterius requirit ut supposita gra* vitatis permanentia, non superveniat impedimentum retardans motum et coniunctionem cum termino. Sunt igitur quaedam quae lex Dei prohibet ut ab­ ducentia seu avertentia a fine, quibus scilicet commissis, ~ ' I *~* n * DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI 35 non manet amplius ipsum principium ordinis; et ista sunt om­ nes actus dilectioni Dei super omnia, vel immediate vel mediate repugnantes. — Quo in genere, primo loco veniunt quaecumque contra Deum ipsum committuntur, ut blasphemia, infidelitas, desperatio, periurium, et huiusmodi ; haec enim fini opponuntur immediate, ut constat ex terminis. — Secundo loco recensentur illa quae tollunt ordinatum amorem hominis ad seipsum, quia cum ordinatus sui amor praedispositive se habeat ad dilectio« nem Dei super omnia, quidquid destruit rectitudinem dilectionis qua homo semetipsum prosequi debet, eo ipso prosecutioni ul­ timi finis mediate contrariatur. Ad cuius evidentiam consideran­ dum est, nihil esse conveniens appetitui nisi sit, vel propria perfectio appetentis, vel perfectio eorum cum quibus appetens est aliquo modo unum, vel demum et maxime, perfectio illius entis a quo participat esse, vivere, intelligere, et quidquid aliud habet aut habere potest. Quare, si Deum iubemur amare super omnia et supra nosmetipsos, ratio sumitur ex hoc quod bonum nostrum minus est in nobismetipsis quam in Deo, in quo emi­ nenter continetur tanquam in causa principe et ratione altissima totius esse creati. Unde S. Thomas in prima parte, Quaest. 60, art. 5: « Inclinatio naturalis in his quae sunt sine ratione, de« monstrat inclinationem naturalem in voluntate intellectualis « naturae. Unumquodque autem in rebus naturalibus quod se« eundum naturam hoc ipsum quod est, alterius est, principalius « et magis inclinatur in id cuius est, quam in seipsum. Et « haec inclinatio naturalis demonstratur ex his quae naturaliter « aguntur... Videmus enim quod naturaliter pars se exponit adeon« servationem totius, sicut manus exponitur ictui absque deli« beratione ad conservationem totius corporis. Et quia ratio « imitatur naturam, huiusmodi imitationem invenimus in virtu« tibus politicis ; est enim virtuosi civis ut se exponat periculo « mortis pro totius reipublicae conservatione; et si homo esset « naturalis pars huius civitatis, haec inclinatio esset ei naturalis. « Quia igitur bonum universale est ipse Deus, et sub hoc bono 36 •'•‘Λ *· I Γ QUAEST. LXXI. « continetur etiam angelus, et homo, et omnis creatura, quia « omnis creatura naturaliter secundum id quod est, Dei est, « sequitur quod naturali dilectione etiam angelus et homo plus « et principalius diligat Deum quam seipsum ». At vero neces­ sario ad hoc praerequiritur ut non corrumpatur per abusum li­ beri arbitrii, naturalis amor quo homo amat in se id quod est Dei. Destructa enim ordinata illa dilectione, consequens est ut non possit amplius consistere affectus quo super omnia in Deum ferimur tanquam in ens omnium optimum, cuius absoluta atque imparticipata bonitas totius nostri boni causa est, et exemplar, et ratio suprema. Bene ergo lege aeterna prohibitum asseritur quidquid recto sui ipsius amori contrarium est. Asseritur, in­ quam, prohibitum, non praecise in quantum est proprii boni corruptivum, sed in quantum tollit praerequisitum ordinis quo Deo ut ultimo fini summoque diligibili inhaeremus. — Ast non­ dum satis, nam in iis quae sub aversione a Deo per Dei legem vetantur, tertio tandem loco commemorari debent quaecumque contra humanae societatis foedus exsistunt, et haec recensentur dupliciter. Quaedam enim sunt quae ex sese destruunt conve­ nientem praedictae societatis propagationem, puta peccata de genere luxuriae. Alia vero sunt de sui ratione eversiva socie­ tatis iam exsistentis, sicut ea quae tollunt vel pietatem ac su­ blectionem erga maiores, vel iustitiam erga aequales et inferiores, vel demum simplicem charitatem erga omnes. Quocumque au­ tem modo sociali foederi ista repugnent, statim intelliguntur prohibita in vi fundamentalis principii moralitatis. Cum enim homo sit naturaliter animal sociale, finem suum nonnisi in so­ cietate et per societatem consequi potest; societas autem non tam medium quam impedimentum exsisteret, nisi eius membra concorditer ad invicem ordinarentur. Itaque corrumpere foedus humanae societatis, nihil aliud est quam corrumpere necessarium medium tendendi in ultimum humanae vitae finem, et pro tanto, vere dicitur esse contra finem ipsum sin minus imme­ diate, at certe mediate, quantum est ex natura sua. — Quare DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI 37 Dominus in Evangelio omnia hactenus exposita compendiose attingens, Matth. XXII, 37-40, ait: « Diliges Dominum Deum « tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente « tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum au­ « tem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. « In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae». Sublimis sane sententia, quae in summa simplicitate totam de integro comprehendit regulam moralitatis. Praecipit enim ipsum ordinis principium, cum dicit: Diliges Dominum Deum luum. Praecipit et illud sine quo principium stare omnino nequit, cum addit: Diliges proximum tuum sicut teipsum, quibus verbis et ordinatus sui amor, et humanae societatis foedus, iuxta mox praemissa, sancte servanda iubentur. Haec igitur dicta sint de iis quae prohibentur ut contraria ultimo fini. Nunc autem ulterius considerandum venit, aliqua esse quae ex natura sua essentiam ordinis non tollunt, quia nec immediate sunt Contra ipsum Deum, nec etiam mediate, qua­ tenus bonum humani convictus aut charitatem hominis ad seipsum graviter non laedunt, sed utrumque, quoad substantiam illaesum relinquunt. Quo tamen non obstante aliquam inordina­ tionem involvunt, vel quia nonnihil tollunt de reverentia erga res divinas, vel quia debitae proximo charitati et iustitiae quadan tenus detrahunt, vel certe quia i usta necessitate necnon et pia utilitate carent, sicut leve furtum, mendacium officiosum, ludus superfluus, et alia similia. Itaque in huiusmodi, aliqualis ratio malitiae moralis invenitur, non tamen inducens aversionem a Deo, quia quantum est ex natura obiecti, aliquid admittitur quod in Deum referibile_noi} est, sed nondum a subiectione ad. ipsum tanquam ad ultimum finem super omnia dilectum rece­ ditur (‘). Talia igitur sunt solum praeter finis ultimi ordinem J LlFIlTI e e quamvis ad ea quae sunt contraria fini aliqualiter disponant * (*) Nec quaerendum est ad quem ultimum finem referatur huius· modi actus peccaminosus, si nec est referibilis ad Deum, nec inducit Ili i i: I 4 I 38 QUAEST. LXXh His igitur suppositis, constat quod intentio legis semper V ·.* ' respicit finem ; unde actus humani sub voluntate praeceptiva vel prohibiti va legislatoris aliter et aliter cadunt, secundum quod in ordine aut extra ordinem finis aliter et aliter se habent. Id­ circo ea quae simpliciter tollunt subjectionem ad ultimum finem Deum, primaria intentione prohibentur, sicut intentione pariter primaria praecipiuntur ea sine quibus recte servatis ordo ille non manet. Illa vero quae ordinem finis non tollunt, sunt ta­ men ad finem irreferibilia, prohibentur intentione tantum secunfe_ daria, et idem proportionaliter dicendum de praecepto. Quare, sumendo nunc legem pro eo quod est principale in lege, id est comparando actus humanos ad regulam legis praecisive consi­ deratam quoad ordinationem primario intentam, constat non omnes actus moraliter malos esse contra legem, quia non omnes sunt contra finem legis, sed quosdam esse contra, quosdam vero praeter. Et hoc sensu dicit S. Thomas in III, D. 38, Quaest. 1, a. 4 ad 5“°: « Divino praecepto prohibetur aliquid dupliciter. « Uno modo directe, quod contra praeceptum dicitur, et sic prohi« betur mendacium perniciosum... Alio modo indirecte, quod « praeter praeceptum dicitur, et sic mendacium iocosum et of« ficiosum, sicut et alia peccata venialia, praecepto divino prohi- finem Deo oppositum. Dicendum enim quod ad nullum finem ultimum determinatum refertur, sed ad finem indeterminatum qui est bonum in genere, sicut infra videbimus agentes de peccato veniali; quo in loco difficultas ex professo examinabitur. Attamen iam notandum est, haec esse intelligenda per respectum ad hominem in praesenti statu. Si enim exempli gratia sermo esset de angelo qui in omnibus necessario agit propter finem ultimum determinatum, iam distinctio introducta inter actus qui sunt contra, vel tantum praeter finem, locum amplius non haberet. Et sane, finge in angelo mendacium de suo genere leve; foret in eo mortale peccatum, non praecise quia mendacium, sed quia mendacium relatum ad finem peccati mortalis, sicut si quis levem summam furaretur propter finem adulterii. Sed de his, infra. Sï'lL DE RATIONE SEU DKEINITIONB PECCATI 39 « bentur ». Et eadem docet in 1-2, Q. 88, a. 1 1QB1; et de « Malo, Q. 14. a. 2 ad 8U“ ; et in II, D. 42, Q. 1 a. 4, etc. Ex dictis concludes, non esse cur simus multum solliciti de argumentis quae adversus praedictam divisionem afferuntur a nonnullis contendentibus omne peccatum indiscriminatim esse contra legem. Si enim per legem intelligas quidquid quolibet modo in lege continetur, sic verum est quod ipsi dicunt. Sed si legis nomine accipias principalem et directam legis intentio­ nem, iuxta superius declarata, sic omnino evidens est distinctio S. Thomae. Tunc enim praeter vel contra legem, idem est ac praeter vel contra finem quem respicit lex. Ad rem Caietanus in 1-2, Q. 88, a. 1 : « Dicendum, inquit, quod in verbis laborat « argumentum. Concedimus gratis, omne peccatum veniale esse « contra legem secundum quid, et hoc est esse praeter legem. « Est enim contra legem quidquid a legis fine discordat: si «simpliciter, simpliciter: si secundum quid, secundum quid. « Sed simpliciter a fine non discordat, nisi quod contrarium in« ducit finem ; secundum quid vero, quod finis assecutionem « impedit; illud in mortali, hoc in veniali. Ad pleniorem doctri­ « nam scito quod cum dicitur veniale ex genere esse praeter, « non contra legem, potest dupliciter intelligi. Primo, ut ita sit « praeter legem, ut contra nullam sit legem, et hoc sensu fal­ sum est; nam mendacium est secundum se pravum et con­ « trarium virtuti, ac per hoc, contra legem illius virtutis, et « tamen non est mortale ex genere suo. Alio modo, ut sit praeter « legem et non contra, quia non est contra intentum finem legis; « et hoc modo, contra nullam legem est veniale, quia finis cuius­ « vis legis est dilectio Dei, sui et proximi, contra cuiusvis bonum « nisi secundum quid, non fit per veniale. Praeter autem legem « est, quia... violatur debitus modus quo secundum rationem « referenda est materia illa ad finem ». Sed iam ad ipsam definitionem peccati mortalis acceden­ dum est, de qua S. Thomas in articulis ultimis huius quaestio­ nis. Hinc: '1 40 QUAEST. LXXI. THESIS I. (Art. 5-6). Peccatum mortale ex parte substantiae actus convenienter definitur: dictum vel factum vel concupitum contra le­ gem aeternam. Ex parte vero defectus seu privationis, aversio a Deo fine ultimo per voluntariam conversionem ad bonum commutabile. De illo peccato nunc agitur, ut supra dictum est, cui pec­ cati ratio plene, perfecte et simpliciter inest, seclusa omni con­ ditione diminuente. Dicitur autem mortale, ducta analogia ex iis quae in corporalibus considerantur. « Duplex enim est inordi« natio. Una per subtractionem principii ordinis ; alia qua, etiam « salvato principio ordinis, fit inordinatio circa ea quae sunt « post principium. Sicut in corpore animalis quandoque quidem « inordinatio complexionis procedit usque ad destructionem prin« cipii vitalis, et haec est mors ; quandoque vero, salvo prin« cipio vitae, fit deordinatio quaedam in humoribus, et tunc est « aegritudo. Principium autem totius ordinis in moralibus est « finis ultimus... Unde quando anima deordinatur per peccatum « usque ad aversionem ab ultimo fine, tunc est peccatum « mortale ; quando vero fit deordinatio citra aversionem a Deo, <<. est peccatum veniale » (*). Recte igitur et rationabiliter pec­ catum perfectum in ratione peccati, seu peccatum quo quis sim­ pliciter deviat ab ordine finis, eam obtinuit denominationem cuius convenientiae adhuc magis in sequentibus apparebunt. Sicut autem ex superioribus liquet, duo ad obiectum prae­ sentis considerationis pertinent, scilicet defectus ex quo ratio­ nem mali habet, et substantia actus moralis secundum quam actuale peccatum dicitur (l). Quo fit ut duplici modo peccatum 0) S. Thom., 1-2. Q. 72, a. 5. 0) Cf. S. Thom, in II, D. 35, Divisio textus. DE RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI 41 definiri contingat: uno modo, sumendo ipsum ex parte sub­ stantiae actus qui defectum involvit; alio modo, ex parte ipsius formalis defectus qui involvitur in actu. Quorum haec est diffe­ rentia, quod in primo modo quidquid in peccato positivum est ponitur in recto, et id quod ad privationem pertinet consequitur in obliquo; in secundo autem modo est e converso. Prior ta­ men modus magis proprius est, quia peccatum est actus volun­ tarius; voluntas autem non fertur in privationem directa inten­ tione, sed in bonum positivum quod est proprium eius obiectum. l* I ■ >. Nunc igitur facile declaratur legitimitas primae de­ finitionis. Omnia enim sequuntur ex praemissis in prolegomeno. Et re quidem vera, propria nota peccati mortalis in hoc est, quod sit perfectum in ratione peccati. Atqui in tanium est peccatum, in quantum est actus voluntarius discordans a lege aeterna (*) ; et in tantum est perfectum in ratione peccati, in quantum discordat, non utcumque, sed ut simpliciter tollens or­ dinem in finem legis, qui est verus ultimus finis totius humanae vitae. Huiusmodi autem actus dicitur esse contra legem, ut in superioribus explicatum est. Quare, cum actus voluntarii distin­ guantur in elicitos et imperatos, seu in interiores qui sunt con­ cupita, et exteriores qui sunt dicta et facta, sequitur rectam esse definitionem peccati mortalis quam tradidit Augustinus 1. 22 contra Faustum c. 27 : « Ergo peccatum est factum vel dictum « vel concupitum contra legem aeternam ». L i 1 |‘· ' ! (!) Regulae obligatoriae actuum humanorum sunt primo lex natu­ ralis, quae continetur in naturali iudicatorio rationis humanae; secundo lex divina supernaturalis, quae continetur in deposito revelationis ; de­ nique lex humana tam canonica quam civilis, quae continetur in utro­ que iure. Verum lex tam naturalis quam supernaturalis nihil aliud est quam directa emanatio legis aeternae quae continetur in Deo, et est ipse Deus; rursus lex humana nonnisi a lege aeterna vim obligandi habet, ut dictum est superius. Et ideo, uno nomine comprehendendo regulam cui actus nostros oportet commensurari, convenienter ponitur lex aeterna, profecto in quantum homines respicit, et est humanarum voluntatum directiva. I ■ 42 QUAEST. LXXI. Caeterum solutiones argumentorum in textu S. Thomae sunt clarae, nec apparet specialis difficultas nisi quod attinet ad peccatum omissionis, cui non videtur convenire proposita defi­ nitio. Sed sciendum est quod de huiusmodi peccato loqui pos­ sumus dupliciter : vel considerando omissionem secundum se, et sic est aliquid negativum: vel considerando causam omissionis, et sic est semper actus positivus quo quis directe vult omittere rem praeceptam, aut certe vult aliquid aliud per quod impedi­ tur a faciendo quod debet (*). Si ergo loquamur de actu posi­ tivo qui est causa omissionis, et ex quo omissio ipsa habet ut sit voluntaria, sic manifestum est quod definitio proposita con­ venit ei formaliter. Si vero de omissione secundum se, sic con­ venit ei reductive, quatenus negatio reducitur ad genus affirma­ tionis, sicut in divinis ingenitum reducitur ad relationem, ut Augustinus dicit in 5 de Trinit., c. 6. Unde pro eodem acci­ piendum est, dictum et non dictum, factum et non factum. — (*) < Si in peccato omissionis intelligantur etiam causae vel occa« siones omittendi, sic necesse est in peccato omissionis aliquem actum < esse. Non enim est peccatum omissionis, nisi cum aliquis praeter« mittit quod potest facere et non facere. Quod autem aliquis declinet < ad non faciendum illud quod potest facere et non facere, non est nisi < ex aliqua causa vel occasione coniuncta vel praecedente. Et si quidem < causa illa non sit in potestate hominis, omissio non habet rationem « peccati... Si vero causa vel occasio omittendi subiaceat voluntati, « omissio habet rationem peccati, el tunc semper oportet quod ista causa, α in quantum est voluntaria, habeat aliquem actum, ad minus interiorem < voluntatis. Qui quidem actus quandoque directe fertur in ipsam omis< sionem, puta cum aliquis vult non ire ad ecclesiam, vitans laborem... « Quandoque autem actus voluntatis directe fertur in aliud per quod « homo impeditur ab actu debito, sive illud in quod fertur voluntas sit « coniunctum omissioni, puta cum aliquis vult ludere quando ad ecclesiam < deberet ire, sive etiam sit praecedens, puta cum aliquis vult diu vi« gilare de sero, ex quo sequitur quod non vadat hora matutinali ad « ecclesiam ». S. Thom., hic, art. 5, in corp. DK RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI 43 Et de mortali quidem peccato considerato ex parte substantiae actus, hactenus. Sin autem sumatur peccatum ex parte privationis, quae in aversione a Deo, vero fine ultimo, iam noscitur consi­ stere, considerandum est quod aversio huiusmodi non potest esse per se voluntaria, cum nullus intendens ad malum operetur, ut dicit Dionysius, de divin, nom. c. 4. Et nihilominus nisi certa quadam ratione esset voluntaria, non haberet rationem culpae. Relinquitur ergo ut sit voluntaria indirecte, id est non ratione sui, sed ratione cuiusdam conversionis ad bonum creatum in quod directe fertur motus voluntatis: dum scilicet, duobus sibi propositis, homo magis eligit incurrere inordinationem peccato inhaerentem, quam ab actu cessare et delectatione privari. Hinc postquam positum est id quod defectum audit, oportet addere illud unde defectui accidit ratio voluntarii, et sic remanet di­ cendum quod defectus peccati consistit in aversione a Deo per conversionem ad bonum commutabile. Hic tamen occurrit difficultas, quia constat esse speciale peccatum quod dicitur odium Dei, in quo peccantis intentio vi­ deretur directe ferri super aversionem ipsam. Imo idem obser­ vatur in omni peccato contra virtutes theologicas. Sed sciendum est quod aversio de qua nunc loquimur, est aversio a Deo szib ratione summi boni seu veri ultimi finis, quae quidem ut sic non potest induere boni apparentiam, ac per consequens nequit esse unquam per se voluntaria. Aversio autem a Deo sub ra­ tione prohibentis peccatum et vindicis ordinis iustiliae, potest ali­ quando apprehendi a peccatore ut bonum, et pro tanto directe intendi, ita ut sit obiectum positivi motus appetitivae potentiae, seseque teneat ex parte substantiae actus in supradicto peccato quod est omnium gravissimum (J). Tunc igitur aversio sumpta (l; « Odium est quidam motus appetitivae potentiae, quae non < movetur nisi ab aliquo apprehenso. Deus autem dupliciter ab homine < apprehendi potest : uno modo secundum seipsum, alio modo per ef- 44 QUAEST. LXXT. pro formali privatione ut supra, involvitur in positiva renitentia qua quis movetur contra summum iudicem quem apprehendit ut nocivum sibi, in quantum est peccatorum prohibitor et poena­ rum inflictor. Haec autem positiva renitentia ultimo radicatur in conversionem ad bonum commutabile, puta in appetitu pro­ priae independentiae et libertatis, quia « nihil odio habetur, nisi « hoc quod contrariatur convenienti quod amatur ». Quare aver­ sio a Deo ut fine ultimo nunquam est voluntaria, nisi ratione appetentiae commutabilis boni et renitentiae contra privativum eius, in qua sola potest directa voluntarietas inveniri. COROLLARIUM Ergo in mortali peccato aliquid considerari debet ut mate­ riale, et aliquid ut formale. Ut materiale quidem, qua­ tenus homo se convertit ad id quod est extra ordinem finis, indebito modo fruens creatura. Ut formale vero, quatenus ita ad creaturam convertitur ut a Deo sese avertat, in commutabili bono suum ultimum finem con­ stituens. Primum omnium observabis duplici modo sumi posse ma­ teriale peccati; vel pro eo quod est extra rationem constitu- « fectus suos. Deus autem per essentiam suam est ipsa bonitas, quam « nullus habere odio potest, quia de ratione boni est ut ametur... Sed * effectus eius aliqui sunt qui nullo modo possunt esse contrarii volun< tati humanae, quia esse, vruere, et intelligere est et appetibile et ama« bile omnibus, quae sunt quidam effectus Dei. Unde etiam secundum quod Deus apprehenditur ut auctor horum effectuum, non potest odio « haberi. Sunt autem quidam effectus Dei qui repugnant inordinatae < voluntati, sicut inflictio poenae et etiam cohibitio peccatorum per < legem divinam, quae repugnant voluntati depravatae per peccatum ; < et quantum ad considerationem talium effectuum, ab aliquibus Deus « odio haberi potest, in quantum scilicet apprehenditur peccatorum prohibitor, et poenarum inflictor». S. Thom., 2-2, Quaest. 34, a. 1. DK RATIONE SEU DEFINITIONE PECCATI 45 tivam eius, vel pro eo quod est de ipsius essentia, non tamen ut pars perfectiva. Et simile est etiam in aliis rebus; nam si quis diceret quod materiale albi est substantia, sic assignaret id quod mere subjective se habet ad album in quantum huiusmodi, quia substantia est omnino extra albedinis quidditatem. Sed si dicas quod materiale hominis est animalitas, sic assi­ gnas id quod essentiam hominis ingreditur, utique tanquam pars perfectibilis per rationalitatem quae se habet ut forma. Cave ergo aequivocationem, ubi sermo est de peccato. Quan­ doque enim dicitur quod materiale peccati est a Deo ut a causa prima, et sic materiale sumitur pro eo quod est extra essentiam peccati qua peccatum est, mere subiective in eo se habens. Quandoque etiam dicitur quod pro materiali peccati infligitur poena sensus, pro formali vero poena damni, et tunc materiale sumitur pro aliquo quod pertinet ad ipsam peccati essentiam, sicut pars determinabilis. Materiale autem peccati priori modo acceptum, nihil aliud est quam substantia actus in esse naturae, prout scilicet phy­ sica virtute voluntatis elicitur, minime vere prout est ab eligente unum prae opposito quod pariter erat in eius potestate. Et de huiusmodi materiali non agitur in praesenti, quia nunc inten­ dimus assignare quid materialiter, quidve formaliter se habeat in ipsa ratione peccati^constitutiyaj quae quidem ratio competit »1.· ■■■***—^ actui considerato in esse moris, secundum quod procedit a vo­ luntate reduplicative ut domina suae determinationis. Porro in actu peccati mortalis qua talis, duplex moralis inordinatio con­ tinetur. Prior est conversio ad bonum commutabile extra ordinem veri ultimi finis totius humanae vitae. Hinc enim iam intelligitur actus malus moraliter, id est carens, debita commensuratione ad regulam legis aeternae, quandoquidem lex aeterua nihil per­ mittit quod ad finem referibile non sit. At vero si nihil plus haberetur quam indebita creaturae fruitio, non esset inordinatio tanta, quae ■ ad mortale peccatum sufficeret, ut ex praemissis iam j — _ ■—rr,— constat, et amplius constabit ex dicendis de peccato veniali. —ltt 46 QUAEST. LXXI Unde S. Thomas, 2-2, Quaest. 20, a. 3 : « In quolibet peccato « mortali principalis ratio mali et gravitas est ex hoc quod « avertit se a Deo. Si enim posset esse conversio ad bonum « commutabile sine aversione a Deo, quamvis esset inordinata, « non esset peccatum mortale ». Illud ergo quod moralem inor­ dinationem consummat et veluti constituit in actu perfecto, est conversio ad commutabile bonum, non solumj extra, sed etiam contra orfiinem finis, pro quanto homo, postposito Deo, in aliqua re creata suum finem ultimum ponit, eique adhaeret ut summo diligibili (‘). Recte igitur hoc postremum in malitia mortalis peccati consideratur ut formale, primum vero ut ma­ teriale. (‘) Iterum atque iterum animadverte quomodo peccator semper convertatur ad bonum finitum tanquam ad ultimum finem, etiam quando peccatum actu aversativo absolvitur, quia eiusdem rationis est aversari malum et prosequi bonum oppositum ; omne enim odium in amore con­ trarii boni fundatur. Unde consequens est, ait Caietanus in 1-2, Quaest. 87, a. 4, ut in omni peccato sit conversio ad commutabile bonum, quamvis diversimode, quia in prosequendo bonum est conversio formalis, in fu­ giendo vero malum est tantum aequivalens, dum scilicet fugitur malum quia contrariatur illi commutabili bono. « Peccator namque nimis seipsum « amans, ac per hoc, seipsum constituens sibi ut finem ultimum, amando «inordinate aliquid, seipsum amat; odiendo vero inordinate aliquid, « odit illud ut contrarium sibi amato, et sic etiam in odio convertitur « ad seipsum ». — Considerandum tamen quod potest esse conversio ad creaturam tanquam ad ultimum finem, vel signate, vel tantum exercite. Signate quidem, si peccator eousque procedat ut velit creaturae ratio­ nem ultimi finis, expresse et formaliter eam sibi summum bonum con­ stituendo ; sicut quando Deum amore charitatis prosequimur, non solum diligimus eum super omnia, sed etiam volumus ei bonum quo dignus est amore super omnia. Exercite vero, si peccator, etsi non velit crea­ turae rationem ultimi finis, tamen de facto adhaeret ei non secus ac si esset ultimus finis, praeferens eam Deo. Quocumque autem modo crea­ turae inhaereatur, peccatum mortale est, tametsi prior modus habeat gravitatem incomparabiliter maiorem ; importat enim summum ac supre­ mum gradum superbiae. (•‘risi DE DISTINCTIONE PECCATORUM QUAEST. LXXII-LXXIII. DE DISTINCTIONE PECCATORUM. Deinde considerandum est de distinctione peccatorum, pri­ mo quantum ad speciem, secundo quantum ad gravitatem. (Quaest. 72). Peccata specie distinguuntur ex parte actus voluntarii, po­ tius quam ex parte inordinationis in peccato exsisten­ tis, secundum obiecta moraliter mala ad quae peccans convertitur. 1. Videretur tamen dicendum cum Scoto in II Sent. D. 35, quod peccata specie distinguuntur ex parte inordinationis in pec­ cato exsistentis, potius quam ex parte actus voluntarii vel po­ sitivae conversionis ad bonum commutabile. Ait enim ipse S. Thomas (*), quod a versio a Deo est in peccato sicut for­ male, conversio autem ad creaturam sicut materiale. Sed species semper accipitur ex parte formalis. Si autem peccati species se tenet ex parte inordinationis, differentiae peccatorum specificae non debent sumi ab obiectis ad quae peccans sese convertit, sed magis ab oppositis virtutibus a quarum honestate peccando re­ ceditur: 2. Praeterea, in superioribus duplex definitio peccati fuit assignata: una ex parte substantiae actus, altera ex parte de­ fectus sive privationis. Cuius ratio videtur esse, quia peccatum duplicem habet formalitatem, scilicet formalitatem mali, et formalitatem voluntarii. Ergo non est altera tantum specificatio afferenda, alia omissa. Et si dicitur quod una est privativa (9 S. Thom. 3, Q. 86, a. 4, ad lum. 14 ». * i: t 48 QÜAKST. LXXII-LXXUI. et altera positiva, hoc neutram exclusionem causât, quia species alicuius assignantur iuxta naturam eius; unde si peccatum sit duarum formalitatum, ambae sunt assignandae; si unius, una tantum. Ita iterum Scotus apud Caietanum in praesenti. 3. Praeterea, esto quod peccata specie distinguantur ex parte substantiae actus, adhuc tamen insufficienter speci ficativum su­ meretur ab obiecto. Contingit enim ut peccata obiecto differant, et nihilominus specie conveniant, sicut videre est exempli causa in peccato inobedientiae, quod esse potest circa materias seu obiecta diversissima, imo inter se omnino contraria. Unde dicit Bernardus, idem esse inobedientiae genus, tam pro somno quam pro vigilantia monasterii statuta convellere, tantumque esse ab­ batis transire praeceptum ut dormias, quam si contemnas ut legas. Sed forsitan respondebitur, peccata habere speciem ab obiecto formali, non autem a materiali. At contra, quia obiectum for­ male videtur esse illud quod movet operantem. Atqui multa sunt peccata quae speciem trahunt aliunde quam ex motivo, sicut apparet in eo qui furatur ut pauperi eleemosynam tribuat, vel ut committat adulterium. Nam in primo casu actus non est peccatum ex motivo; in altero autem, tametsi sit ex motivo malus, non tamen propria et specifica malitia furti. 4. Insuper peccatum est actus humanus. Sed actus sive operationes distinguuntur specie, non solum secundum fines vel terminos, verum etiam secundum principia activa a quibus exo­ riuntur, ut S. Thomas dicit, art. 3 huius quaestionis. Non ergo sufficienter accipitur specificativum peccati ex parte obiecti. 5. Praeterea, dantur circumstantiae vel speciem mutantes, vel novam speciem actui superaddentes. Redit igitur eadem con­ clusio: non a solo obiecto peccata specificari. 6. Denique, in confessione sacramentali nihil aliud aperire necesse est nisi mortalia peccata quoad speciem et numerum. Sed poenitens tenetur declarare an peccatum fuerit opere con­ summatum, necne. Ergo peccatum opere consummatum specie DE DISTINCTIONE PECCATORUM 49 differt a non consummato, quamvis utrumque circa idem obiectum versetur, et sic, idem ac prius. Sed contra est primo, quod nomina peccatorum specifica sunt nomina actuum positivorum, non autem privationum, iuxta illud Matth. XV-19: « De corde exeunt cogitationes malae, « homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, bla« sphemiae ». Sed contra est secundo, quod actus humani sive morales communiter dicuntur specificari ab obiectis ad quae motus voluntatis terminatur. Respondeo dicendum quod peccatum qua tale non est pura privatio, sed actus voluntarius debito ordine carens, pro quanto terminatur ad aliquod commutabile bonum praeter et contra re­ gulam iustitiae. Necesse igitur est ut peccata specie distinguan­ tur eodem modo ac caeteri actus voluntarii seu morales. Huiusmodi autem consequuntur speciem ab obiectis ad quae termi­ nantur, ut nunc suppono ex materia de actibus humanis. Quot igitur sunt obiecta moraliter mala specie diversa, id est speciali modo a lege aeterna et regula morum discordantia, tot etiam dantur distinctae peccatorum species. Ad lum ergo dicendum quod inordinatio in peccato exsi­ stens duplici modo considerari potest. Uno modo absolute se­ cundum se, et hac ratione non est aliquatenus voluntaria, cum voluntas nunquam terminetur ad malum sub praecisa ratione t mali, etiam ut ad obiectum mere materiale; nondum ergo te­ netur ipsa intrinseca peccati formalitas, in cuius latitudine spe­ ciem inveniri necesse est. Alio modo consideratur inordinatio prout involuta in prosecutione alicuius boni praeter et contra iustitiae regulam, et sub hoc respectu tantum voluntarietatem habet, ac per hoc, rationem culpae. Voluntatis enim obiectum sunt res ut consistunt in suo esse extra voluntatem. Unde si quod bonum contra ordinem ultimi finis exsistat, nequit appe­ titus terminari ad ipsum cum praecisione eiusmodi contrarietatis, sed necessario fertur in illud prouti est, et inde in ipso volun­ tario ratio inordinationis enascitur. Quia igitur inordinatio seDe natura et ratione peccati personalis. i Μ 50 QVAEST. ΕΧΧΠ-LXXin. eundum se non habet geneticam peccati rationem, neque etiam habere potest specificas eius differentias, sed necesse est ut spe­ cies se teneat ex parte actus positivi involventis privationem, et per consequens sumatur ab eius obiecto. Ubi autem docet S. Tho­ mas aversionem a Deo esse in peccato sicut formale, conver­ sionem vero ad creaturam sicut materiale, intelligendus est modo iam dicto in corollario thesis praecedentis, de aversione prout contenta in prosecutione boni creati. Alias, omnia mortalia eius­ dem speciei forent, cum aversio a vero ultimo fine sit commu­ nis nota omnium. Caeterum, ut ipse Angelicus dicit in praesenti, art. 1 ad 2a“. etiamsi peccata specie distinguerentur secundum oppositas virtutes a quarum honestate peccando receditur, « in « idem rediret ; virtutes enim distinguuntur specie secundum « obiecta ». Porro recessus a bono et accessus ad malum oppo­ situm sunt duo correlativa quae mutuo se inferunt, ideoque op­ positio ad obiectum distinctae virtutis optime arguit speciem peccati, quae tamen, proprie et formaliter loquendo, desumenda est ex obiecto moraliter malo ad quod actus peccaminosus ter­ minatur. Ad 2““ dicendum quod duplex definitio in superioribus proposita, non est nisi duplex modus enuntiandi unam eamdemque indivisibilem peccati quidditatem, secundum quod ab una vel altera e duabus notis in ea concurrentibus initium definiendi accipitur. Sed non ponit duas formalitates mere concomitanter in peccato se habentes, quia si a deordinatione praescindas vo­ luntarium, vel a voluntario deordinationem, perit ratio peccati quod non est malum sic et simpliciter, sed malum tale, id est morale, seu consistens in actu voluntario inordinato. Falso igitur assumit Scotus, duplex specificativum esse assignandum. Ad 3am dicendum quod obiecta a quibus species humano­ rum actuum desumuntur, non sunt obiecta in esse naturae, sed in esse moris. Contingit autem ut plura obiecta physice diversissima conveniant in una eademque specie morali, quando induunt unam eamdemque rationem sive laudis sive inhonestatis. Unde ' » - 51 DE DISTINCTIONE PECCATORUM dormire vel vigilare contra praeceptum superioris computatur pro uno obiecto moraliter malo, sicut etiam discredere Trini­ tatem Personarum vel septenarium numerum sacramentorum, quia utrobique eadem est inhonestatis ratio in contemptu aucto­ ritatis Dei revelantis consistens. — Ad instantiam vero in obiectione positam facilis responsio est, si modo aequivocationem removeas quae circa obiectum formale nonnunquam accidere solet. Nam sicut formale peccati quandoque opponitur ei quod est extra rationem peccati constitutivam (*), sic etiam formale obiectum actus humani dicitur per oppositionem ad illud quod est extra rationem obiecti considerati in esse moris. Cogita verbi gratia specialem malitiam furti quae consistit in accipiendo rem alienam ; sane vero, nihil refert an sit pecunia, vel ager, vel domus, aut aliquid aliud, sed sufficit ut habeatur ratio rei alie­ nae, quae sola pertinet ad formale obiectum peccati in quantum huiusmodi. Sumendo igitur obiectum materiale pro eo quod mere subiective se habet ad id unde ratio malitiae vel laudis enascitur, specificatio actuum humanorum nunquam est a ma­ teriali obiecto, sed solum a formali. — Nunc autem formale obiectum quandoque etiam sumitur pro eo quod movet agentem ut finis operantis, materiale vero pro eo quod assumitur ut me­ dium ad finem, et in hac acceptione specificatio non est a solo formali obiecto. Considerandum enim quod obiectum specificat, non praecise quia movet, sed quia terminat actum, nam actus assimilatur motui qui habet speciem a termino (*). Equidem fa(*) Vide supra, pag. 44 et seq. (2) Nec obstat quod S. Thomas passim, a solo motivo speciem peccati desumere videatur, sicut cum art. 7 in corp., ait : « Patet quod « haec tria (peccatum cordis, oris, et operis), pertinent ad unam per< fectam peccati speciem, cum ab eodem motivo procedant». Et iterum, art. 8: «Ubicumque occurrit diversum motivum inclinans intentionem «ad peccandum, ibi est diversa species peccati ». Sciendum quippe est quod in his et similibus, nomine motivi non intelligitur praecise id quod movet ut finis operantis, sed intelligitur una specialis ratio obiec- ■ bi; 52 QUAEST. LKXn-LXXin. teri necesse est, actum semper specificari etiam a motivo, quia semper ad illud terminatur, imo multo magis, cum non termi­ netur ad medium, nisi ut stat sub ordine finis qui principaliter intenditur. Attamen, etsi secundario, adhuc vere in medium fertur voluntas agentis, et ideo actus contrahit specialem malitiam quae forte in eo continetur, ut sic maneat in tuto veritas vulgati axio­ matis: finis non légitimât media. Ad 4D“ dicendum quod actus morales praecise in quantum huiusmodi, nonnisi ab obiecto specificari possunt, minime vero a principio activo vel impulsivo a quo exoriuntur. Et ratio est quia principium actuum moralium qua morales sunt, est libera voluntas, quae cum sit active indifferens, aequaliter se habet ad utrumlibet. Porro ex indifferenti specificativum sumi non potest, ut evidenter constat. — Sed alia ratio est de actu considerato in esse naturae, prout scilicet procedit a principio determinato ad uuum. Unde Angelicus: « Principia activa naturalia, inquit (£) « sunt determinata semper ad eosdem actus, et ideo diversae « species in actibus naturalibus attenduntur non solum secundum « obiecta quae sunt fines vel termini, sed etiam secundum prin« cipia activa, sicut calefacere et infrigidare distinguuntur specie « secundum calidum et frigidum. Sed principia activa in actibus « voluntariis, cuiusmodi sunt actus peccatorum, non se habent « ex necessitate ad unum, et ideo ex uno principio activo vel « motivo possunt diversae species peccatorum procedere, sicut « ex timore male humiliante potest procedere quod homo fu« retur, quod occidat, et haec eadem possunt procedere ex*(*) tiva in quam feratur motus voluntatis. Cum enim aliquid boni in ea eluceat, semper habet in se unde possit movere et inclinare appetitum, etiamsi de facto non moveat operantem qui forte intendit alium finem. Unde, cum dicuntur peccata vel alii actus humani specifice distingui secundum motiva, sensus est quod distinguuntur secundum speciales rationes obiectivas ad quas actus voluntarii terminantur. (*) S. Thom., hic, art. 3 in corp. DE DISTINCTIONE PECCATORUM 53 * amore ». — Quapropter animadvertere hic iuvat quomodo ex communi doctrina de specificatione actuum nequaquam sequa­ tur, actus supernaturales qua supernaturales desumere speciem suam ab obiecto. Non enim eadem est moralitatis et supernaturalitatis formalitas. Insuper principium supernaturale, puta habitus infusus vel quidquid supplet eius vices, minime indifferens est ad utrumque oppositorum ; unde ratio non amplius applicatur. Nihil ergo mirum si multi theologi sentiant supernaturales actus virtutum non tam ab obiecto quam a principio elicitivo supernaturalitatem trahere : quod tamen ut obiter nunc dictum accipias, quia a quaestione satis complexa et praesenti indagini extranea oportet abstrahere. Ad 5um dicendum quod omnes specificationes ex circum­ stantiis desumptae reducuntur ad eam quae est ex obiecto. Pro cuius evidentia praemittendum est, circumstantias ad actus mo­ rales per se pertinentes, illas solas esse quae ponunt aliquid re­ pugnans regulae rationis et legis aeternae. Omissis autem eis quae sunt mere aggravantes, non relinquitur nisi duplex circum­ stantiarum genus, quarum aliae trahunt actum in aliam speciem moralem, aliae vero novam speciem disparatam ei superaddunt. Nam, ut dicitur de Malo, Quaest. 2, a. 6 ad 2nm, non est in­ conveniens eumdem actum esse sub diversis speciebus peccati, quia species peccati non est species actus secundum suam na­ turam, sed secundum esse morale, quod comparatur ad naturam actus sicut quale ad substantiam, vel potius sicut deformitas qualis ad subiectum. Sicut ergo non est inconveniens quod idem homo sit caecus et surdus, ita non est inconveniens, eidem actui peccati diversas species morales inesse. — Nunc autem circum­ stantiae quae speciem moralem mutant, non sunt nisi circum­ stantiae obiecti, includendo in eis circumstantias actus externi quem quis intendit exercere, quia respectu actus interioris vo­ luntatis, in quo sicut in radice peccatum consistit, actus exter­ nus se habet ut obiectum. lam vero circumstantiae obiecti actum specificantes circumstant quidem obiectum in prima sui considera- i 1 t 1 ! 11 V » il J •I •5 i H ! I ' V<·. 54 QVAEST. LXXn-LXXni. tione acceptum, et pro tanto circumstantiae nomen iure sibi vindi­ cant; sed in ulteriori processu rationis accipiuntur ut ponentes in obiecto specialem quamdam convenientiam vel repugnantiam ad regulam morum (4). Et ideo evidens est quod non differt spe­ cificatio peccati ex circumstantiis obiecti a specificatione ex obiecto ipso, « quia circumstantia quae dat speciem actui consideratur ut « quaedam conditio obiecti, et quasi quaedam specifica differentia « eius » (*). —Circumstantia autem quae speciei actus praeintellectae superaddit aliam speciem disparatam, non est nisi cir(*) Cogita fornicationem prout c nu persona alteri obligata vinculo coniugii, vel delectationem carnalem prout speciali lege voti ipsi pec­ canti vetitam, et sic de aliis. (®) « Sicut species rerum naturalium constituuntur ex naturalibus « formis, ita species moralium actuum constituuntur ex formis prout « sunt a ratione conceptae. Quia vero natura determinata est ad unum, < nec potest esse processus naturae in infinitum, necesse est pervenire « ad aliquam ultimam formam ex qua sumatur differentia specifica, post c quam alia differentia specifica esse non possit. Et inde est quod in < rebus naturalibus id quod est accidens alicui rei, non potest accipi < ut differentia constituens speciem. Sed processus rationis non est de< terminatus ad aliquod unum, sed quolibet dato, potest ulterius proc cedere ; et ideo, quod in actu uno accipitur ut circumstantia superad< dita obiecto quod determinat speciem actus, potest iterum accipi a <·. ratione ordinante ut principalis conditio obiecti determinantis speciem « actus. Sicut tollere alienum habet speciem ex ratione alieni, ex hoc « enim constituitur in specie furti ; et si consideretur super hoc ratio < loci vel temporis, se habebit in ratione circumstantiae. Sed quia ratio < etiam de loco vel de tempore et aliis huiusmodi ordinare potest, con« tingit conditionem loci circa obiectum accipi ut contrariam ordini < rationis, puta quod ratio ordinat iniuriam non esse faciendam loco « sacro. Unde tollere aliquid alienum de loco sacro addit specialem < repugnantiam ad ordinem rationis. Et ideo locus qui prius conside < rabatur ut circumstantia, nunc consideratur ut principalis conditio « obiecti rationi repugnans. Et per hunc modum, quandocumque aliqua ';· QUAEST. LXXH-LXXIH. directe charitati oppositum non est nisi peccatum quo odio ha­ betur Deus, quia contrarium amoris odium est. Et licet non possit odio haberi Deus praecise ut Deus, sed ut privativus commu­ tabilis boni nimis amati a peccatore, adhuc tamen charitas et odium circa idem obiectuni quod versantur, et hoc sufficit ad directam oppositionem. — Indirecte autem charitati opponitur omne peccatum quo quis, etsi Deum non oderit, nihilominus postposito Deo, magis appretiative amat aliquod bonum crea­ tum. Et in hoc ordine iterum multi gradus assignari possunt ; nam aliqua sunt peccata quae etsi non habeant directam oppo­ sitionem ad charitatem, directe tamen opponuntur aliis officiis circa Deum, puta fidei vel religioni, et ista magis repugnant subiectioni hominis ad verum ultimum finem humanae vitae, quam si solum subverterent medium tendendi in ipsum. Plus enim elongatur ab amando Deo super omnia, qui vult esse independens a Deo veritate prima per incredulitatem, quam qui solum perrumpit foedus societatis humanae subripiendo rem alie­ nam. Quare, hisce principiis innitendo, pronum est determinare unde accipi debeant gradus gravitatis in peccato. Primo accipitur ex genere seu specie peccati, ac per conse­ quens, ex morali specie obiecti; actus enim speciem habet ex obiecto, ut in propositione praecedenti dictum est. « Gravitas « ergo peccati quam habet ex specie sua attenditur ex parte « obiecti sive materiae, et secundum hanc considerationem gra« vius peccatum dicitur ex suo genere, quod maiori bono vir« tutis opponitur. Unde cum bonum virtutis consistat in ordi« natione amoris, ut Augustinus dicit, Deum autem super omnia « diligere debeamus, peccata quae sunt (directe) in Deum, sicut « idololatria, blasphemia, et huiusmodi, secundum suum genus « sunt reputanda gravissima. Inter peccata autem quae sunt in « proximum, tanto aliqua sunt aliis graviora, quanto maiori bono I DK DISTINCTIONE PECCATORUM 61 — « proximi opponuntur. Maximum autem bonum proximi est ipsa « vita hominis, cui opponitur peccatum homicidii quod tollit « actualem hominis vitam, et peccatum luxuriae quod opponitur « vitae hominis in potentia, quia est inordinatio quaedam circa « actum generationis humanae. Unde inter omnia peccata quae « sunt in proximum, gravius est homicidium secundum genus « suum, et secundum locum tenet adulterium, et fornicatio, et « huiusmodi peccata carnalia ; tertium autem locum tenet furtum, « et rapina, et huiusmodi, per quae in exterioribus bonis lae­ « ditur proximus. In singulis autem horum generum sunt diversi « gradus, in quibus mensuram peccati secundum genus suum « oportet accipere secundum quod bonum oppositum magis vel « minus per charitatem debet amari » (*). Secundo accipitur peccati gravitas ex circumstantiis quae dicuntur simpliciter aggravantes, quia vel augent deformitatem provenientem ex alia circumstantia, vel multiplicant rationem peccati in eadem specie. « Circumstantia tripliciter se habere « potest ad actum peccati. Quandoque enim neque variat spe« ciem, neque aggravat, sicut percutere hominem indutum veste « alba vel rubra. Quandoque vero speciem peccati constituit, sive « actus cui advenit circumstantia ex suo genere indifferens sit, « sicut cum aliquis levat festucam de terra in contemptum al« terius, sive sit bonus ex genere, sicut cum aliquis dat elee« mosynam propter laudem humanam, sive sit malus ex genere « et addatur sibi alia species malitiae ex circumstantia, sicut « cum aliquis furatur rem sacram. Aliquando vero aggravat qui« dem peccatum, non tamen constituit peccati speciem, sicut « cum aliquis furatur multum. Et huius diversitatis ratio est, « quia si circumstantia adveniens actui indifferenter se habeat « quantum ad rationem, talis circumstantia nec dat speciem pec­ « cato, nec aggravat. Si vero differentiam aliquam habeat per « comparationem ad rationem, aut importat aliquid repugnans (l) S. Thom., de Malo, Quaest. 2, art. 10. ? 62 QVAEST. LXXU-LXXUI. « rationi primo et per se, et tunc dat peccato speciem, sicut « accipere alienum ; aut primo et per se non importat aliquid « rationi repugnans, sed per comparationem ad id quod primo « et per se rationi repugnat, aliquam repugnantiam habet ad « rationem, sicut accipere aliquid in magna quantitate nihil re* pugnans rationi potest dici, sed accipere alienum in magna « quantitate dicit maiorem repugnantiam ad rationem. Unde ista « circumstantia aggravat peccatum, in quantum est determina« tiva illius circumstantiae quae dabat speciem peccato » (l). Potest etiam gravitas maior accidere ex circumstantia multipli­ cante rationem peccati, « sicut si prodigus det quando non debet « et cui non debet, multiplicius peccat eodem ’genere peccati, « quam si solum det cui non debet, et ex hoc ipso peccatum « fit gravius, sicut etiam aegritudo est gravior quae plures partes « corporis inficit » (*). Tertio demum peccati gravitas sumitur ex intensione vo­ luntatis; ex quo fit ut plerumque plus peccet qui peccat volun­ tate et actu, quam qui sola voluntate. « Sunt enim aliqui actus « peccati delectabiles in quibus voluntas augetur quasi remoto « freno rationis quae ante actum aliqualiter remurmurabat ; qua« litercumque autem sit inaequalitas voluntatis est inaequalitas « peccati » (4). Et ex eadem ratione provenit quod peccata car­ nalia, ut plurimum, minoris culpae sint quam spiritualia, quia in carnalibus plura sunt incentiva voluntatem ad peccandum in­ clinantia praeter naturam et ordinem voluntatis, quae nata est moveri libere ex seipsa secundum iudicium rationis. Porro quid­ quid minuit voluntarium minuit in eadem proportione et peccati gravitatem. (*) S. Thom. ibid. a. 7, in corp. (2) S. Thom, hie, art. 7. tetraw1 DE SUBIECTO KT CAUSIS PECCATORUM 63 QUAEST. LXXIV-LXXXIV. DE SUBIECTO ET CAUSIS PECCATORUM. Deinde considerandum est de subiecto et causis actuum pec­ cati. In quo quidem, omissis iis quae vel sunt facilioris intelle­ ctus, vel originale peccatum specialiter respiciunt, vel denique ad materiam theologiae moralis exclusive pertinent, haec pauca sufficiet animadvertere. Actus peccati est operatio voluntaria debito ordine carens. Operatio autem voluntaria dicitur non tantum quasi elicita a voluntate, sed etiam quasi ab eadem imperata. Unde subiectum actus peccati non est sola voluntas, sed omnis etiam potentia quae nata est, vel moveri ad actus suos per voluntatem, vel ab eis ponendis impediri. Considerandum tamen est quod si de subiecto peccati lo­ quamur, cui peccatum attribuitur, sic subiectum peccati non est nisi potentia principaliter operans, quia « actio magis attribuitur « principali et primo agenti quam instrumento », ut dicitur de Malo, Quaest. 7, a. 6 in corpore. — Hinc primo, subiectum peccati hoc modo acceptum non debet reponi in exterioribus membris corporis, quae utpote mera organa, comparantur ad animam moventem sicut servus qui agitur et non agit (2). — Hinc secundo, subiectum peccati potest esse sensualitas prout est participative rationalis et libera, si quando inordinate se mo-(*) (*) S. Thom. de Malo, q. 2, 'a. 2, ad 8um. (2) « Membra corporis non sunt principia actuum, sed solum or«gana; unde et comparantur ad animam moventem sicut servus qui « agitur et non agit Potentiae autem appetitivae interiores comparan. De quibus legendus est S. Thomas, tum hic, tum praesertim de Malo, Quaest. VIII-XV, ubi etiam maxime illustrat fundamentale principium quo peccata ex genere suo mortalia, ab iis quae sunt ex genere venialia discernuntur. « CAPUT SECUNDUM <5 DE HIS QUAE ACTUM PECCATI CONSEQUUNTUR Deinde considerandum est de effectibus actus peccati, et primo de corruptione naturae. Porro in bonis naturae recensen­ tur, tum ipsa principia naturae constitutiva et proprietates ex his causatae, sicut potentiae animae et alia huiusmodi, tum in­ clinatio ad virtutem quam homo ex natura habet secundum quam­ dam inchoationem (*), tum denique gratuitum originalis iustitiae (*) ■ torn. 2, D. 6, q. 2. *4* 72 QUAEST. LXXXVI. destructionem reatus de congruo sufficiens, et haec est perfecta contritio, in qua, etsi non condignitatis, at certe proportionalitatis cuiusdam, respectu condonationis offensae, aequalitas at­ tenditur. Etenim aequalitas proportionalitatis tunc habetur, quando aequaliter se habet hoc ad illud, sicut aliud ad alterum. Atqui revera, sicut contritio perfecta se habet ad possibilitatem pec­ catoris, sic offensae condonatio se habet ad id quod decet Deum, quatenus peccator non potest plus, et Deum non decet minus. Non enim salva maneret divinae bonitatis ratio, si peccatori rectificanti se circa ultimum finem, seseque denuo convertenti ad Deum ex toto corde, adhuc remaneret offensa non remissa. Et hoc sensu dici solet quod contritio amore perfecta expellit ex natura rei culpae reatum. Est demum et alia retractatio im­ perfecta, per quam scilicet abiicitur peccati affectus, nondum tamen ex motivo amoris Dei super omnia. Quae etsi neque ex natura rei, neque ex iure positivo sufficiens sit ad ablationem reatus, tollit tamen obicem impedientem ne per opus operatum, id est per sacramentum tanquam Dei instrumentum, remissio perficiatur, ut suo loco apparebit. Verum, praeter haec, nulla possibilitas cessationis imputabilitatis culpae, et quamdiu impu­ tabilitas non cessat, tamdiu perdurat reatus seu status culpabi­ litatis (*). Quibus suppositis, dico : Peccatum habituale nihil aliud est (*) Nota quod imputabilitas dupliciter accipitur. Primo est imputabilitas peccati considerati jn se, id est in sua actualitate transeuptg^ et per ordinem ad instans in quo commissum est. Et ista est inauferibilis. Secundo est imputabilitas peccati considerati in suis sequelis, id est, in eo quem induxit culpabilitatis statu, et per ordinem ad durationem quae instans commissionis consequitur. Et ista est auferibilis per satisfactionem et condonationem, quia satisfactio et condonatio vere destruit culpam, non quidem da_sfi, faciendo ut quod commissum est, commissum non fuerit, aut non ab eo commissum qui reapse com­ misit; sed in suis consequentiis, faciendo ut in posterum amplius non valeat ad perseverantiam moralis status quem prius induxerat. DR REATU CULPAK KT MACULA PECCATI 73 quam peccatum actuale, reatu manens7 Sed peccatum actuale consistit in actu transeunte avertendi se a Deo, per volun-, tariam conversionem ad bonum creatum. Oportet igitur utha-( bituale peccatum formaliter sit status aversionis a Deo, depen-I dens ab actione peccaminosa, secundum quod in ordine ad suas sequelas manet non destructa. Habes itaque assignatam for­ malem nominis significatiouem, cum de habituali culpa sermo est. At vero, bene notavit S. Thomas, de F ol. Q. 9, a. 4, quod aliud est loqui de formali ratione alicuius nominis, aliud vero de eo in quo talis ratio salvatur. Sicut hoc nomen persona, formali quidem significatione importat distinctum subsistens in natura intellectuali, significatione vero materiali in divinis dicit relationem, quatenus in Deo nihil aliud praeter relationem potest esse distinctum. Et aliquid simile contingit in praesenti. Si enim loquamur de formali significatione huius nominis habi­ tuale peccatum, nonnisi una est, et semper eadem. Verumtamen non in eodem verificatur pro duplici hypothesi naturae purae vel elevatae. Nam certe, homo in praesenti ordine est habitualiter conversus ad finem suum, per supernaturalem habitum gratiae et charitatis. Ergo et ab eodem fine habitualiter aversus, per hoc quod gratia sanctificante privatur. Ergo etiam, in hac ipsa privatione peccatum habituale nunc consistat necesse est. Non tamen in ea praecisive sumpta, sed sumpta cum eo quod est ratio eius, id est, cum actu voluntario malo, secundum quod in esse morali imputabilitatis adhuc perseverat. Nam « privatio « gratiae non habet rationem culpae, sed poenae, nisi in quan« tum est ex voluntate » (*). Quae igitur cum ita sint, statim liceat concludere quod in praesenti ordine, remissio culpae consistit in duobus insepara­ biliter connexis : Tum in hoc quod offensa per condonationem destruitur, ut non valeat amplius ad effectum constituendi ho­ minem in statu aversionis a Deo ; tum in hoc quod ipse status (<) In II, D. 33, a. 1 ad 2““. 74 k ■ .-*1 »· T1 QUAEST. LXXXVI. aversionis aufertur per reordinationem hominis ad Deum (l). Quorum utrumque fit formaliter per infusionem gratiae. Nam si consideretur infusio gratiae ut a Deo, sic importat receptio­ nem in amicitiam, et receptio in amicitiam formaliter aurfert of­ fensae imputabilitatem. Si autem consideretur ut in homine, sic importat inductionem status conversionis ad Deum, et inductio status conversionis ad Deum formaliter aufert statum aversionis a Deo, ut in terminis constat. Sed de his alias. Interim vero cavendum est ne in reatu culpae sola consi­ deretur absolute sumpta gratiae privatio, sed per prius atten­ denda ratio privationis, quae in aliqua actus voluntarii impu(!) Cf. S. Thom, de l'erit. Q. 28, a. 6, nbi comparat remissionem culpae ablationi umbrae. Sicut, inquit, ablatio umbrae importat non solum remotionem tenebrae, sed remotionem corporis impedientis dif­ fusionem luminis: ita remissio culpae non solum importat ablationem absentiae gratiae, sed ablationem impedimenti gratiae quod erat ex actu peccati praecedente, non ut actus ille non fuerit, quia hoc est impossibile, sed ut propter illum influxus gratiae non impediatur. Notabis etiam, quid distat inter condonationem offensae de qua nunc sermo, et non imputationem eius sensu protestantico intellectam. Nam illa condonatio, quae semper supponit mutationem voluntatis in peccatore, dicit veram destructionem debiti super quo imputatio fun­ datur, ut scilicet vere, et non fallaciter cesset imputari id quod reipsa i imputabile amplius non est. In systemate autem protestantico, cum nihil omnino mutetur, nec in voluntate nec in statu peccatoris, ista quam dicunt, non imputatio^ plena est falsitatis, quia per illam non im­ putantur ea quae semper manent imputabilia et imputanda, permanente scilicet fundamento seu debito imputationis. Sed in hunc suum errorem inductus est Lutherus per hoc quod dicitur in Psalmo : Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, non intelligens quod cum de non imputatione Dei agitur, necessario est accipienda talis non imputatio quae sit efficax suae veritatis, ac per hoc, destructiva reatus, quo per­ durante, mendax esset imputatio iustitiae, seu non culpabilitatis. Unde, praescindendo etiam ab eo quod in remissione culpae addit praesens nostra ad supematuralem ordinem elevatio, evidenter falsa et erronea est protestandum de iustificatione opinio. — Cf. S. Thom. 1-2, Q. 113, a. 2 ad 2um. ’At DE REATU CULPAE ET MACULA PECCATI 75 tabilitate consistit. Alias, nec staret culpae formalitas, nec pos­ sibile esset reatus peccatorum multiplicari, aut reatum unum alio graviorem exsistere. Quippe, privatio gratiae secundum se, nonnisi una est, nec maior in uno, nec minor in altero. Nunc autem si gratiae destitutio rationem culpae non habet nisi in sua connexione cum voluntariis actibus imputabiliter (sensu declarato) perstantibus, apparet quomodo ex hac parte, reatus peccatorum tam numero quam gravitate distinguantur. Et idem proportionaliter sentiendum est quoad maculam pec­ cati, de qua sit sequens propositio. M e ·■ THESIS V. Macula peccati est re idem cum culpa habituali, sed ra­ tione differt, et ideo dupliciter potest peccatum auferri, II II vel per modum ablutionis maculae, ut fit in Baptismo, vel per modum remissionis culpae, ut in sacramento Poenitentiae. Peccatorum maculas omnes fere paginae Scripturae com­ memorant. Nam Ezech. XXXVI-25, de futuro baptismo Novae Legis dicitur : Effundam stiper vos aquam mundam, et mun­ dabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Et Isai. IV-4 : Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion. Et iterum losue XXII-17 : An parum vobis est quod peccatis in Beelphegor, et usque in praesentem diem macula huius sceleris in vobis permanet? — Ratio etiam apud S. Thomam in praesenti evidens est. Nam sicut macula in corporalibus proprie dicitur quando aliquod corpus nitidum perdit suum nitorem ex alterius corporis con­ tactu: ita sane in spiritualibus dicetur metaphorice, quando anima decorem gratiae amittit ex spirituali velut conglutina­ tione ad commutabile bonum cui per amorem inhaesit inordi­ nate. Recte igitur et convenienter privatio nitoris gratiae in I!! ft · f 14 ' 1 » 76 QUAEST. LXXXVI. ordine ad suam causam quae est actus peccati, macula nomi­ natur. Atque hinc etiam evidenter apparet quomodo macula et culpa habitualis sint re omnino idem. Quod autem formalitate differant, non minus perspicuum est. Ratio enim culpae ponit voluntariam aversionem ab ultimo fine, et ratio maculae acci­ pitur per respectum ad subiectum, in quantum macula debitum decorem ab anima aufert. Et ideo, sicut iam supra dictum est, eadem gratiae privatio subit aliam atque aliam denominationem, secundum quad consideratur uno modo ut detrimentum nitoris proveniens ex spirituali contactu obiecti moraliter mali, vel alio modo ut habitualis separatio a Deo opposita unioni charitatis (l). Porro, si macula et culpa sunt idem realiter, constat quod macula auferri nequit quin eo ipso auferatur et culpa, vel viceversa. Sed si sunt ratione distincta, duplici modo iustificatio impii potest signo sacramentali significari, quatenus sacramen­ tum vel significat directe emundationem a maculis, vel significat directe solutionem a vinculo culpae: hoc in Poenitentia, illud in Baptismo. Nam forma baptismi est: ego te baptizo, id est, te abluo a maculis; sed forma Poenitentiae est: ego te absolvo a peccatis tuis, id est, ego iudex dico sive facio ius secundum quod debitum est ut pro reo innocens habearis, adeoque ut a morali ligamine imputationis peccatorum quo erga Deum eras (l) Haec facile intelliges si animadvertas, gratiam sanctificantem dupliciter considerari : primo, ut principium rectae habitudinis ad Deum, conversionis ad Deum, debitae ordinationis ad Deum; secundo, utprincipium beatitudinis animae, perfectionis animae, decoris animae, summi bene esse animae. Proinde, si primo modo consideretur gratia, tunc privatio eius habet rationem habitualis aversionis a Deo, ac per hoc, culpae. Si secundo modo, rationem habet destitutionis debiti decoris in anima ipsa, ac per hoc, non tam culpae quam poenae, ut in se­ quenti quaestione dicetur. Cf. Gregorium de Valentia, ubi supra, Q. 16, Punct. unie. iA REATU POENAE 77 obstrictus, liber exsistas. Et haec animadversio maximi momenti est ad distinctionem utriusque sacramenti intelligendarn, uti suo loco ostendetur ; in praesenti enim sufficiat innuisse. QUAEST. LXXXVII. DE REATU POENAE Deinde considerandum est de reatu poenae, qui nihil aliud est quam obligatio ad poenam, ut habetur in II, D. 42, q. 1, a. 2. Ad rectam autem dicendorum intelligentiam necesse est aliqua praemittere de poena in genere, et de variis poenarum generibus. 1. De ratione poenae in generali. — Sciendum in pri­ mis est quod in rebus voluntariis malum poenae condividitur contra malum culpae, et ita quidem condividitur, ut secundum praesentem providentiae ordinem (*), quidquid in rationali crea- (9 Atqui praesens providentiae ordo non est ordo debitus con­ ditioni nostrae; quod quidem serio considerandum est contra aliquos adeo praesumentes de iuribus creaturae adversus Deum, ut existiment iniustum esse si creatura patiatur, secluso peccato: quo vix absurdius aliquid cogitare est. Deus enim nihil debet creaturae, et creatura nul­ lum ius habet adversus Deum. Si quid ergo creaturae debitum dicitur, in tantum dicitur debitum, in quantum Deus suae sapientiae et bonitati debet ut creaturae aliquid conferat. Porro ordo sapientiae et bonitatis divinae minime exigit ut creatura ponatur in statu praetematurali ; aliunde vero impassibilitas est praeternaturalis creaturae, praesertim corporali, cum ipsa ex suis principiis propriis sit malo physico obnoxia. Ne ergo ex sensibilitate vel imaginatione res metiaris, sed magis ex ratione. Verum, ad factum quod attinet, per revelationem accepimus tantam fuisse liberalitatem Dei erga creaturas rationales, ut in eo statu eas condiderit in quo, si non peccassent, nihil mali paterentur. Hoc igitur sensu dicendum est, malum earum vel sub culpa vel sub poena contineri. Mt 1. s V.» ’* · ’ 78 ' l· ·. QUAEST. LXXXVH. tura mali rationem habet, vel culpa sit, vel poena. « Habet « enim hoc traditio fidei, ait S. Thomas, de Malo, q. 1, a. 4, « quod nullum nocumentum creatura rationalis potuisset incur« rere, neque quantum ad animam, neque quantum ad corpus, « neque quantum ad aliqua exteriora, nisi peccato praecedente « vel in persona vel saltem in natura. Et pari ratione in an« gelis, et sic omne malum rationalis creaturae vel sub culpa « vel sub poena (de facto) continetur ». Differentia autem inter poenam et culpam est triplex, ut passim docet S. Doctor. Nam primo, culpa est prior poena ut poenae inductiva; poena vero est posterior culpa ut per ipsam inducta. Secundo, culpa rationem habet voluntarii, poena autem est contra voluntatem; voluntatem dico vel actualem, sicut cum quis scienter sustinet aliquod nocumentum, vel habitualem, sicut cum alicui ignoranti subtrahitur aliquod bonum de quo doleret si sciret. Tertio demum, culpa importat deviationem ab ultimo fine humanae vitae, prout a voluntario agente est ; poena vero importat corruptionem proprii ac privati boni eius qui peccat, prout in invito patiente est. Itaque, dum culpa opponitur bono honesto, poena oppo­ nitur bono delectabili, ac per hoc generaliter definiri potest: Ablatio seu privatio boni delectabilis quam ratione culpae, contra naturalem appetitum suae voluntatis, creatura rationalis patitur. Dixi contra naturalem appetitum voluntatis, quia dupliciter consideratur voluntas, vel ut natura, vel ut ratio. Porro ad ra­ tionem poenae sufficit ut sit contra voluntatem ut naturam, etsi forte consentiat voluntas ut ratio, sicut cum in recom­ pensationem culpae praeteritae aliquis sibi poenam spontaneus assumit, vel etiam a Deo illatam patienter sustinet (*). Utroque (l) « Aliquid dicitur voluntarium dupliciter. Uno modo, voluntate < absoluta, et sic nulla poena est voluntaria, quia ex hoc est ratio « poenae, quod voluntati contrariatur. Alio modo dicitur aliquid volun« tarium voluntate conditionata, sicut ustio est voluntaria propter sa- I·, iZjk ’. L-J- ■ $ DE REATU POENAE U A * A-w ‘rf·’ · .·**> ··*<· ‘ j 79 tamen modo, quantum tollitur de involuntario, tantum adimitur de poenalitate. 2. De poena concomitante, et poena inflicta. — Cum igitur culpa de sui ratione sit voluntaria deviatio a fine uni­ versi, poena vero importet detrimentum quo quis invitus suo proprio bono privatur: impossibile sane est, ut idem secundum idem sit poena simul et culpa, quia idem secundum idem non potest esse voluntarium et contra voluntatem, neque etiam idem secundum idem privat ordinem finis universi, et tollit privatum bonum peccatoris. Sed, secundum diversa nihil prohibet quo­ minus idem sit poena et culpa, sicut nihil impedit quin ei quod volumus, sit aliquid coniunctum quod naturaliter voluntati re­ pugnet, ita ut quaerendo quod volumus, incurramus in id quod nollemus ({). Unde etiam minime repugnat quin culpa secum ipsa poenam concomitanter afferat; imo vero in peccantibus necesse est id evenire. Et re quidem vera, fieri omnino nequit ut quis tendat in commutabile bonum tanquam in finem ulti­ mum, quin incurrat in seipso deformitatem et privationem per­ fectionis sibi maxime debitae. Haec autem deordinatio habet omnes poenae conditiones, tum quia privat propriam animae rectitudinem quae est unicuique delectabilis, tum quia etsi in­ directe simpliciter voluntaria, semper tamen est involuntaria secundum quid. Si enim peccator posset frui bono quod con- •i « nitatem consequendam, et sic aliqua poena potest esse voluntaria « dupliciter. Uno modo, quia per poenam aliquod bonum acquirimus, < et sic ipsa voluntas assumit poenam aliquam, ut patet in satisfactione, « vel etiam quia ille libenter eam accipit, et non vellet eam non esse, < sicut accidit in martyrio. Alio modo, quia quamvis per poenam nullum « bonum nobis accrescat, tamen sine poena ad bonum pervenire non « possumus, sicut patet de morte naturali, et tunc voluntas non assumit «poenam, et vellet ea liberari, sed eam supportat, et quantum ad hoc «voluntaria dicitur». S. Thom in IV, D. 21, q. 1, a. 1, q. 4. (‘) S. Thom., de Malo, Q. 1, a. 4 ad lu“. »· I Γ·*’ so QUAEST. LXXYVII. cupiscit, non incurrendo illam, profecto illam non vellet, Et simili modo omnes passionum anxietates sunt in peccantibus contra naturalem tendentiam voluntatis eorum, nam iracundus eligit sic insurgere in punitionem alterius, ut ipse ex hoc nullam mo­ lestiam, nullum laborem pateretur; unde cum in ista incidit, poenale ei est, idemque dic de conscientiae remorsu, aliisque eiusmodi. Haec itaque sunt quae vocantur poena peccati con­ comitans, de qua intelligitur clamor impiorum in novissimo die, Sap. V-7. « Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, am. Atqui affli­ ctio quaelibet, undecumque orta, privat bonam naturae habitudinem, ut constat. Ergo ex hac parte dolor ortus ex privatione supematuralis beatitudinis pertinere dicendus est ad poenam sensus. DE REATU POENAE 85 beatitudinis consequens, ita ut ex parte poenae sensus sola se teneat gehenna ignis. Verumtamen si sermo sit de iis qui decedunt in originali absque reatu peccatorum personalium, poena damni nihil aliud importat quam puram privationem, eo quod pro originali peccato nulla est poena positiva in futura vita, uti suo loco dicetur. Vide ergo quomodo ex subiecta ma­ teria amplitudo sensus sit semper determinanda. Ultimo animadvertendum occurrit quod in purgatorio di­ latio gloriae non habet simpliciter rationem poenae damni, quan­ doquidem anima ibi possidet gloriam in radice inamissibilis gra­ tiae, necnon et in expectatione quam scit absolute certam atque infrustrabilem. Est tamen dilatio ista maxime poenalis, quia etsi in hac vita carentia visionis Dei non sit privatio veri no­ minis, (nam ut dicitur 1. 3 c. Gent., c. 144, privatio alicuius non est nisi quando natum est haberi, non enim catulus mox natus dicitur visu privatus) : at certe statim post finem vitae talis efficitur, et ex tunc annexam habet punitivam afflictionem. Verum in infinitum distat a poena damnatorum (*) cui soli no­ men damni attribuere solent; et hoc debuit convenienter hic no­ tari, ne forte ex confusione nominum sequatur aliquando con­ fusio conceptuum. Nunc autem post notiones praeambulas, ad ipsam doctrinae expositionem accedamus oportet. Hinc: (*) In inferno nullus ordo sed sempiternus horror inhabitat, nec aliquid tollitur de ratione poenae, quia damnati utpote voluntatem ha­ bentes obstinatam in malo, iustitiae Dei totaliter repugnant. Ast in purgatorio adest charitas, imo charitas confirmata quae nec potest amitti, nec iam compatitur motum aut affectum ullum qui praeter re­ ctum ordinem existât. Quapropter purgantes animae consentiunt poenis suis, sicut et Dei iustitiae quae poenas ordinat. Porro, ut supra ha­ bitum est, quantum adimitur de involuntario, tantum tollitur de poenalitate. ! QVAKST. LXXXVII. THESIS VI. (Art. 1). Omne peccatum inducit reatum poenae proportionatae pro futura vita in foro Dei. Haec est fundamentalis assertio, cuius sensus recte asse­ quaris oportet. Non enim dicitur omne peccatum in praesenti vita commissum, fore de facto puniendum in futura ; contingit enim peccatum hic remitti et quantum ad culpam et quantum ad poenam. Sed asseritur semper induci reatum, id est ligatio­ nem ad poenam alterius vitae, sive postea reatus ille ante mortem solvatur, sive non. Hoc igitur sensu, assertio est valde obvia tam in Scripturis quam in doctrina Sanctorum. Inter alia autem revelationis te­ stimonia ponderandum est verbum Domini, Matth. XII-36 : « Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod lo« cuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii » (*). I1) Vix potest aliquid inveniri quo fundamentale principium moralitatis magis illustretur; hinc enim habemus quod verbum otiosum est quoddam malum morale ; nunc autem iure inquiritur quidnam verbo otioso inesse possit, unde ei mali moralis ratio conveniat ? Et nihil aliud occurrit nisi irreferibilitas in finem ; quippe otiosum idem est ac extra ordinem finis (quod redundat et non est ad rem). Sed quis tan­ dem ille est finis, cuius respectu verbum dici potest otiosum, et quia otiosum, ideo deordinatum ac punibile? Non certe ipse homo, cui si verbum dicere lubet, per hoc ipsum implet beneplacitum suum et in hoc ordine nihil otiosum facit. Neque etiam alius finis a quo homo se toto non dependeat: nec tu, nec ille, nec creatura qualiscumque ; nam etiamsi respectu tui, vel illius, vel cuiuslibet creaturae, otietur verbum meum, quaeso te, quis adeo desipiet ut dicat ipsum esse hoc titulo inordinatum? Non enim constituor ego sub ordine tuo, nec tu sub meo ; unde nihil est deordinationis si nec actio tua ad me tendit, nec mea ad te. Ergo unus solus finis est, cuius respectu aliquid intelligitur DE REATU POENAE 87 Nam de eo solo reddetur ratio in futuro iudicio, de quo est poena taxata in foro Dei. Sed in futuro iudicio rationem red­ dent homines etiam de verbo otioso, hoc est de omni actu qui ex suo genere omnino indifferens, tantummodo iusta necessitate caruit, vel pia utilitate; et hoc est minimum quid in ordine peccatorum. Ergo a fortiori reatus poenae inducitur per quam­ libet aliam culpam, nihilque excipitur a generalitate verborum Apostoli, Rom. II-9 : « Tribulatio et angustia in omnem animam « hominis operantis malum, ludaei primum et Graeci ». Ratio etiam intrinseca est in aperto, nam lex de sui ra­ tione habet vim coercitivam ; coercitio autem legis est per ti­ morem poenae; requiritur ergo ut lex poena proportionata san­ ciatur. Sed lex Dei prohibet omne peccatum. Ergo omne pec­ catum inducit in foro Dei reatum poenae ; non autem pro praesenti vita, ut constat ex praemissis (£) ; ergo pro futura, in qua unicuique iuxta opera sua a iusto iudice retribuitur. Ac­ cedit et argumentum S. Thomae in praesenti. Videmus enim hoc esse in natura rerum, ut quisquis insurgit contra ordinem aliquem, a principe huius ordinis deprimatur. Ergo omnis qui insurgit contra ordinem iustitiae, deprimi debet ab eo qui huius ordinis princeps exsistit, contrahendo scilicet reatum poenae in iudicio eius. Sed omnis peccans agit contra iustitiae ordinem cuius princeps est Deus. Ergo sequitur eadem conclusio, in qua cum non occurrat specialis obscuritas, statim ad ampliores quas­ dam determinationes veniendum est, ut in thesi sequenti.* (*) ex ipsa sua otiositate malum : ille, inquam, finis ad quem omnes meas actiones referre teneor, et iste est Deus, totius moralitatis principium et terminus. (*) Vide supra pag. 82. ·>. * 88 QVAEST. LXXXVlh THESIS VII. (Art. 3-5). i Omne et solum peccatum mortale per se Inducit reatum poenae aeternae, quae etiam est duplex: poena quidem damni respondens inordinationi aversionis a vero ul­ timo fine, et poena sensus respondens inordinationi conversionis ad indebitum finem. Porro aeternae puni­ tionis ultima ratio est aeterna permanentia moralis inordinationis in humana voluntate, quae post mortem non est amplius flexibilis circa ultimum finem, sed in eo fine cui in instanti mortis adhaerebat, immobiliter ac necessario ex rei natura obfirmatur. Iterum distingue reatum poenae a punitione ipsa, quia po­ test incurri reatus, quin sequatur punitio, si forte reatus sol­ vatur antequam veniat tempus luendi poenam. Hinc duplex pars in thesi iure meritoque distinguitur; et primo agendum de ipso reatu quem ex sese et suapte vi peccatum inducit, consi­ derando poenam peccati tam quoad durationem quam quoad quidditatem. Quod omne mortale peccatum inducat reatum aeternae poenae damni, indubia Sacrae Scripturae testimonia attestantur. Legitur enim in 1 Cor. VI-9: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles... regnum Dei posside­ bunt. Ergo quisquis elapso tempore viae, quod solum iuxta Scripturas assignatur poenitentiae et remissioni peccatorum, reus invenitur alicuius e supradictis sceleribus, ita ut fornicarius vel adulter vere nominetur et sit (*): iste absolute et in perpetuum (*) Nota hic, quod de aliis mortalibus peccatis eadem evidenter ratio est. DE REATU POENAE 89 a regno Dei manet exclusus, ideoque aeterna poena damni pu­ nitur per privationem beatitudinis caelestis. Porro huius poenae reatus non incurritur, ut constat, quando homo moritur, sed quando peccat; post mortem enim incipit tantum inamovibiliter persistere et ad exsecutionem perduci. Peccatum itaque semper efficit hominem reum aeternae poenae damni, tametsi toto tem­ pore quo vita praesens agitur, reatus ille simul cum culpa quam consequitur, possit auferri. — Et eodem moto ratiocinaberis circa illud Evangelii, Matth. XXIV-41: Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti. Quid est enim excludi a consortio Christi regis gloriae in illa regeneratione et novo natali totius universi, nisi longe fieri ab ea Jerusalem ubi est haereditas filiorum in visione Dei ? Iterum ergo inculcatur poena damni, cuius reatum incurrit quisquis malus efficitur per voluntariam a Deo aversionem, et quantum est ex vi huius aver­ sionis, debet habere locum inter eos qui a sinistris erunt. — Item, Apoc. XXI-XXII, describens loannes regnum in quo Sancti Deo fruuntur, munditiam absolutam aeternae illius civitatis multis prosequitur: ubique aurum mundum simile vitro mundo, ubique plateae nitidissima luce resplendent, nec sine sacro quodam ter­ rore cogitari potest, quanta sit puritas requisita ut quis am­ bulet per fulgentes vias, et vel appropiet ad muros quorum sin­ guli lapides margaritae sunt. Quare ab hoc paradiso gloriae vox egreditur dicens : Foris canes, et venefici, et impudici, et homi­ cidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. In quo iterum atque iterum denuntiatur peccatoribus finalis et definitiva a beatitudine exclusio; unde eadem conclusio sequitur ac supra. Reatum quoque aeternae poenae sensus notissimae aucto­ ritates nos edocent. Dicitur enim Marc. IX-42 : Et si scandali­ zaverit te manus tua, abscide illam, bonum est tibi debilem in­ troire in vitam, quam duas manus habentem ire.... in ignem inexstinguibilem. Sed nulla esset haec consequentia si mortale peccatum, cuius occasio vel causa hic removeri iubetur, non J? < t r- 1 90 QUAEST. LXXXVII. faceret hominem reum gehennae ignis perpetui. Dicitur etiam Mat th. XXV-41: Discedite a me in ignem aeternum, et infra: Ibunt hi in supplicium aeternum, et Isaiae ultimo: Ignis eorum non exstinguetur, et Apoc. XIV-11: Et fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum. De quibus grandis nobis sermo esse deberet, si occurreret necessitas demonstrandi pro­ prietatem verborum Scripturae quoad ignem inferni, vel etiam declarandi qua ratione ignis torqueat animas et spiritus ange­ licos. Sed haec omnia non sunt huius loci, cum praesens indago solum respiciat veritatem reatus interminabilis poenae quae non solum in privatione beatitudinis, sed etiam generatim in posi­ tiva inflictione alicuius contrarii consistat. Porro, quocumque modo ignem interpreteris, duo saltem satis superque perspicua sunt: primo quidem nomine ignis significari positivum instru­ mentum divinae iustitiae ad vindictam peccati ; tum praeterea, huius ignis poenam denuntiari aeternam, id est nunquam omnino finiendam. — Constat primum, quia ignis qui paratus est dia­ bolo et angelis eius (*), ignis exstans in loco tormentorum (*), ignis qui armatur ad ultionem inimicorum (3), gehenna quam sicut torrens sulphuris succendit flatus Domini (4), profecto non est aliquid de genere privationum, sed res quaedam a Deo facta, et ab eo ordinata in cruciatum impiorum. — Constat pariter et secundum, cum ubique ignis ille dicatur inexstinguibilis, et expresse appelletur aeternus. Nec valet si opponas quod in poe­ ticis locutionibus V. T., aeternitas quandoque non absolutam interminabilitatem, sed solum durationis diuturnitatem significet. Nulla enim hic paritas esse potest, tum quia in Novo Testa­ mento nusquam vox αιώνιος eo sensu adhibita invenitur, tum quia eodem tenore impiis denuntiatur ignis aeternus quo iustis t1 ) C) p) (4) Matth., XXV-41. Luc., XVI, 24-29. Sap., V-18. Isai., XXX-33. DE REATU POENAE 91 vita aeterna, turn denique quia subiecta materia et scopus ora­ tionis omnem haesitationem manifeste excludunt, quandoquidem in praefatis locis aliisque similibus explicatur consummatio saeculi et ultimus terminus omnium rerum, post quem nihil ultra expectandum erit, regno caelorum in toto universo immobiliter consti­ tuto (*). Nunc si praedictorum rationem intrinsecam quaeras, considera primo quam necessario per mortale pecôatum aeterna poena incurratur. Et principium totius argumentationis hinc su­ mendum est, quod quidquid moralitatis ordinem irreparabiliter pervertit, interminabilis etiam poenae reum hominem efficere debet, in foro utique illius ad quem spectat ordo moralitatis (*) « Commoneo ut de diaboli angelorumque eius correctione et < in pristinum statum reparatione sapere nihil audeas, non quia diabolo c et daemonibus invideamus..... sed quia ultimae sententiae summi et < veracissimi ludicis ex nostra praesumptione addere nihil debemus. « Ipse enim se similibus eorum dicturum esse praedixit: Ite in ignem « aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius. Nec movere debet, « ut hoc loco aeternum pro diuturno accipiamus, quod alibi scriptum < est : In aeternum et in saeculum saeculi...... Sed quisquis prudenter < advertit quod dictum est, ite in ignem aeternum, illud esse dictum « quod non habet finem, a contrario probat eo ipso loco evangelico de < vita aeterna quam iusti accepturi sunt ; non enim et ipsa habet finem, c Ita enim conclusit: Ibunt illi in ambustionem aeternam, iusti autem « in vitam aeternam. In utroque graecus αΙώνιον habet. Si misericordia « nos provocat credere non futurum impiorum sine fine supplicium, « quid de praemio iustorum credituri sumus, cum in utraque parte, < eodem loco, eadem sententia, eodem verbo pronuntietur aeternitas?... « Postremo si aeternum et aeternale, hoc est αιών et αΙώνιον, sub utroque « intellectu in Scripturis poni solet, aliquando sine fine, aliquando cum c fine, quid de illis Prophetae verbis responsuri sumus, ubi scriptum « est : Kermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur ? i Qualiscumque poena significata sit nomine vermis atque ignis, certe | » C) Eccl. XI-3. De natura cl ratione peccati pet sonatis. 98 QVAEST. LXXXVH. rum hoc videri debet, quia mobilitas in perfectionem competit ei quod adhuc est quodammodo in fieri, natura autem nulli rei aeternum fieri assignat. Oportet igitur ut omni enti naturaliter attribuatur certum spatium perveniendi ad ultimum factum esse, sive ad statum quemdam in quo semper necessario permaneat, si sit de genere eorum quibus competit essendi perpetuitas. Nunc autem, cum finis habeat rationem boni et perfectivi, ex adhae­ sione ad finem adipiscitur creatura intellectualis perfectionem seu veram seu falsam, pro libertate sui arbitrii. Quapropter prae­ cedit aliquis status in quo potest moveri ad finem, et sequitur alius status perpetuus in quo necessario immobilizatur in fine quem sibi praestituit, quicumque tandem ille sit. Et quia anima unitur corpori ut in eo existens perficiatur quasi ad perfectio­ nem mota, status ille prior durat toto tempore praesentis vitae, incipit hic posterior statim ac fit separatio a corpore. « Anima « igitur, quemcumque finem sibi ultimum praestituisse invenitur * in statu mortis, in eo fine perpetuo manebit..,. Sic igitur, post $ hanc vitam qui boni in morte invenientur, habebunt perpetuo « voluntatem firmatam in bono ; qui vero mali tunc invenientur, « erunt perpetuo obstinati in malo » (4). Et hoc quidem argu­ mentum sumitur ex notione viae et termini, quae in duratione creaturae rationalis necessario est introducenda ; nihil enim aliud est via quam status tendentiae in finem, nihil aliud terminus viae quam status mansionis sive immobilizationis in fine. — Sed ad eamdem conclusionem deveniet quisquis diligenter attendet quid sit adhaerere alicui bono tamquam ultimo fini. Etenim amor quo aliquid amatur ut summum diligibile, semper est per se definitivus et irrevocabilis, eo quod amor summi diligibilis revo­ cari non potest per aliquid amatum magis, sicut nec error circa principia per aliqua certiora. Sicubi ergo contingat mobilitas quoad finem ultimum, hoc non est nisi per accidens, videlicet ratione coniunctionis ipsius intellectus et voluntatis cum corpore (‘) S. Thom. Contp. theol. c. 174. ■ -Λ 2 - DE REATU POENAE 99 eis deserviente ad proprias operationes. Ex mobilitate enim cor­ poris movetur et dispositio animae, fitque ut recedat ab eo in quo prius fixa permanebat, et vice versa. At puri spiritus ne­ quaquam retrahibiles sunt a fine ultimo quem primo amplexi sunt, nec animae humanae ab eo cui vel actualiter vel habitualiter inhaerebant in instanti separationis, dicente Damasceno : Hoc est hominibus mors, quod angelis casus. « Dispositione ma« nente qua aliquid desideratur ut ultimus finis, non potest illius « finis desiderium moveri, quia ultimus finis maxime desideratur ; « unde non potest aliquis a desiderio ultimi finis revocari per « aliquid desiderabile magis. Anima autem est in statu mutabili « quamdiu corpori unitur, non autem postquam fuerit a corpore « separata. Dispositio enim animae movetur per accidens secundum « aliquem motum corporis ; cum enim corpus deserviat animae ad « proprias operationes, ad hoc ei naturaliter datum est, ut in « ipso existens perficiatur quasi ad perfectionem mota ; quando « igitur erit a corpore separata, non erit in statu ut moveatur « ad finem, sed ut in fine adepto semper quiescat. Immobilis « igitur erit voluntas eius quantum ad desiderium ultimi finis; « ex ultimo autem fine dependet tota bonitas vel malitia volun­ « tatis, quia bona quaecumque aliquis vult in ordine ad bonum « finem, bene vult, male autem quaecumque in ordine ad ma­ « lum finem. Non est igitur voluntas animae separatae muta­ « bilis de bono in malum, licet sit mutabilis de uno volito in aliud volitum, servato tamen ordine ad eumdem ultimum finem. « Ex quo apparet quod talis immobilitas voluntatis libero arbi­ « trio non repugnat, cuius actus est eligere ; electio enim est « eorum quae sunt ad finem, non autem ultimi finis. Sicut igi­ « tur non repugnat libero arbitrio quod immobili voluntate de­ « sideramus beatitudinem et miseriam fugimus in communi, ita « non erit contrarium libero arbitrio quod voluntas feratur in « aliquid determinatum sicut in ultimum finem, quia sicut nunc « immobiliter nobis inhaeret natura communis per quam bea­ << titudinem appetimus in communi, ita etiam immobiliter ma- W* 100 QUABST. LXXXVll. « nebit illa specialis dispositio per quam hoc vel illud deside« ratur ut ultimus finis. Substantiae autem separatae, scilicet « angeli, propinquiores sunt secundum naturam in qua creantur « ultimae perfectioni quam animae, quia non indigent acquirere « scientiam ex sensibus, neque pervenire ratiocinando de principiis « ad conclusiones, sed per species inditas statim possunt in con« templationem veritatis pervenire, et ideo, statim quod debito « fini vel indebito adhaeserunt, immobiliter in eo permanserunt. « Non est tamen aestimandum quod animae, postquam resu· K ment corpora in resurrectione, immobilitatem voluntatis amit» tant, quia ut supra dictum est, corpora in resurrectione dispo­ rt nentur secundum exigentiam animae, non autem animae im«t mutabuntur per corpora, sed immobiliter perseverabunt » (l). Haec igitur et aliae eiusmodi considerationes ostendunt, communem generis humani persuasionem circa statum delunctorum esse rationi maxime consentaneam, adeoque critérium veri­ tatis in se continere. Verumtamen habemus certiorem prophe­ ticum sermonem, cui bene faciemus attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco. Revelationi autem inhaerentes, tria haec inconcussa persuasione tenebimus : Primo, obstinatio vo­ luntatis in fine cui ultimo adhaesit dum esset in via, res est extra omnem dubitationem posita ; comnectitur enim logice cum dogmate quo credimus malos dare de facto poenas in interitu aeternas (*). Si enim unquam posset voluntas rectificari circa verum finem ultimum qui Deus est, non posset amplius esse poena perpetua, quia iniquum foret perpetuo puniri eos qui iam bonam voluntatem haberent, ut supra cum Angelico Doctore notatum est. Secundo, obstinatio ista non procedit a Deo qui neminem a se avertit, neminem in affectu peccati confirmat. Quin imo non est effectus aeternitatis poenae, sed magis ratio eius vel conditio sine qua non. Damnati enim non ideo obsti(‘) S. Thom. 1. 4. c. Gent. c. 95. i2) 2 Thessal. 1-9. VW**J DE REATU POENAE 101 nantur quia aeternis poenis addicuntur, sed e converso, ideo addicuntur poenis aeternis quia, voluntate eorum in malo con­ firmata, moralis deordinatio quam mortale peccatum induxit, semper duret necesse est. Tertio igitur dicendum remanet ob­ stinationem hanc esse ex natura rei, id est sequelam necessa­ riam liberae determinationis in qua mors invenit voluntatem ; sic olim lahel uxor Haber Sisaram clavo confixit in eo ipso situ et loco in quo oppressus somno ceciderat. Ergo, superbia eorum qui te oderunt ascendit semper (*), et propterea, fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saecu­ lorum (2). Nec obstat illud quod de impiis in novissimo die legitur Sap. V-2 : Videntes turbabuntur timore horribili, dicentes intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes : Hi sunt quos habuimus aliquando in densum et in similitudi­ nem improperii... Ergo erravimus a via veritatis, el iustitiae lumen non luxit nobis, etc. Non enim ea poenitentia hic signatur, qua quis ab affectu peccati, adeoque a pravo fine ultimo retra­ hit voluntatem, quia iniqui in inferno non hoc refugiunt in pec­ catis quod prius appetiverunt, puta proprium suum ac privatum bonum tanquam summum ac principale, sed aliquid aliud, vide­ licet poenam. Sciendum quippe est quod poenitere de peccato dicitur dupliciter : « Uno modo per se, et alio modo per acci« dens. Per se quidem de peccato poenitet quis, qui peccatum, «eo quod est peccatum, abominatur; per accidens vero qui « illud odit ratione adiuncti, utpote poenae, vel alicuius hu« iusmodi mali. Igitur non poenitebunt per se loquendo de « peccato, quia voluntas malitiae peccati in eis remanet ; poe­ « nitebunt autem per accidens, in quantum affligentur de poena quam pro peccato sustinent » (3). Nec iterum op- (i) Psalm. LXIII-23. p) Apoc. XIV-11. (3) S. Thom., in IV, D. 50, q. 2, a. 1, q. 2. > !i ! h i 102 QUAEST. LXXXVII. ponas quod timor vel odium poenae apud nos corrigit vol untatem. Nam primo, etiam apud nos, hunc effectum non semper nec necessario habet, ut patet in Antiocho 2 Machab. IX, et in aliis plurimis quos videmus quandoque scienter in infernum de­ scendere, et licet in timore horribili constitutos, tamen usque ad extremum contra Deum insurgere hac blasphemia : non fle­ ctar. In quo quidem adumbrationem quamdam obstinationis damnatorum medias inter gehennae poenas nobis exhibent. Prae­ terea, odium poenae vel timor potest quidem esse principium rectificandi affectus quamdiu homo est in statu praesenti, in quo propter specialem modum operandi tam intellectus quam volun­ tatis adhuc mutabilis exsistit ab uno fine in alium, non autem postquam in termino erit constitutus. Et universim loquendo, cavendum maxime est ne ea quae nunc in corpore corruptibili experimur, inconsulto transferamus ad futuram vitam, quasi esset univoca utrobique cognitionis et exercitii libertatis ratio. Caeterum haec omnia ampliorem declarationem habebunt in tractatu de Poenitentia, cum attritionis natura exponenda veniet ; ubi etiam examinabitur singularis casus hominis qui decederet in mortali post actum contritionis imperfectae absque sacramento. COROLLARIUM (Art. 6). Licet in justificatione impii, remissio culpae necessario in­ ferat remissionem reatus poenae aeternae, nihil tamen prohibet quominus post justificationem adhuc remaneat reatus poenae temporalis. Non assumitur hic demonstrandum, permanere de facto huiusmodi reatum, nam opportunior huic quaestioni locus reser­ vatur, ubi de effectu poenitentiae quoad mortalium remissio­ nem (/). Sed facto interim supposito, propositum intentionis est l) Vide Commentarium in tertiam partem, Quaest. 86, a. 4. - DE REATU POENAE 103 ostendere qualiter sit explicanda res ; multum enim hoc iuvat ad penitiorem cognitionem naturae peccat:, necnon et habitu­ dinis qua poena se habet ad culpam. Mortale peccatum, ut ex superioribus iam abunde constat, duplicem continet inordinationem (*). Est enim primo, extra ordinem veri ultimi finis, secundum quod indebite quis commu­ tabili bono fruitur, assumens sibi id quod sibi non competit. Est etiam contra verum ultimum finem, secundum quod in appetitu indebiti boni includitur contemptus Dei et eius amicitiae. Hinc • homo mortaliter peccans proportionalitate quadam se habet sicut qui in humanis violaret amicitiae foedus, aliquid ab amico au­ ferendo (8). Quod quidem scelus si quando admittitur, iure me­ ritoque offensus amicitiam subtrahit cum omnibus eam conse­ quentibus, iure etiam compensationem repetit pro ablato, et haec duo duplicem poenam damni et sensus suo modo repraesentant. Aut si forte excusatione offensoris commotus veniam concedere (*) Vide supra, ubi de definitione peccati. (2) « Dicendum quod tam iustitia quam amicitia in aequalitate qua« dam consistat. Qui ergo aliquem offendit, contra aequalitatem amici< tiae peccat, in quantum affectum debitum non impedit, et contra ae« qualitatem iustitiae, in quantum rem debitam subtrahit. Et sicut haec « duo in offensa quandoque dividuntur, ita etiam in recompensatione «separantur, sicut quando poena per violentiam offendenti infertur,fit «recompensatio quantum ad iustitiam, sed non quantum ad amicitiam. < Similiter quando offendens offensum verbis placat, nondum re sub« tracta restituta, fit recompensatio amicitiae, sed non iustitiae. Pecca« tor ergo per affectum peccati amicitiam Dei violavit, et per inobe< dientiam divinae legis honorem debitum Deo subtraxit ; et ex primo « amittit gratiam et incurrit offensam ; ex secundo meretur poenam « (sensus), ut ab eo qui per inobedientiam subtraxit, subtrahatur per « poenam. Et ideo per poenitentiam qua homo se Deo supponit, pec« cata praeterita detestando, remittitur quidem peccatum quantum ad < offensam, sed non oportet quod remittatur quantum ad totum reatum, « nisi poena iam soluta, et sic per poenitentiam non simul cum culpae < dimissione totus etiam reatus dimittitur ». S. Thom, in IV, D. 14, q. 2, a. 1, q. 2. r.. ('•i Li 104 ϋ QUAEST. LKXXVn. non renuit, cum offensam condonat resarciendo amicitiam, non est consequens ut ipso facto remittat obligationem restituendi, nam simul cum statu recuperatae amicitiae componi potest debi­ tum compensationis. — Haec nunc applica proposito. In foro Dei iuducitur reatus poenae damni pro violatione amicitiae, reatus vero poenae sensus pro indebita Iruitione crea­ turae, quia omnino iustum est « ut qui voluntati suae plus in« dulsit quam debuit (id quod suum non erat sibi attribuendo), « contra voluntatem suam aliquid patiatur : sic enim erit aequa« litas » (*). Cum autem Deus movens hominem ad poeniten­ tiam gratis remittit culpam restituendo gratiam (*), consequens equidem est ut ipso facto remittatur poena damni violationi ami­ citiae correspondens, non tamen poena sensus quae respondet indebitae conversioni ad bonum delectabile, et se habet sicut restitutio ablati in exemplo supra memorato. Unde ex natura rei tantummodo est ut non maneat poena sensus qua aeterna. tum quia causa aeternitatis poenae, id est perversio ordinis justi­ tiae per destructionem charitatis, amplius non exsistit ; tum quia inordinatio conversionis secundum se nullam infinitatem habet ; tum denique quia reatus poenae aeternae est evidenter incompossibilis cum charitate et gratia ex qua homo habet ius ad caelestem beatitudinem. Ad haec, necesse est ut non maneat poena residua secundum eamdem omnino rationem instrinsecam, quia ut dicit S. Thomas in praesenti, « macula peccati ab ho« mine tolli non potest, nisi voluntas hominis ordinem divi« nae iustitiae acceptet, ut scilicet vel ipse sibi poenam spon« taneus assumat in recompensationem culpae praeteritae, vel « etiam a Deo illatam patienter sustineat », et utroque modo, ut iam superius dictum est, diminuitur de ratione poenae pro quanto diminuitur de ratione involuntarii. Superest ergo con(*) S. Thom. 3, Quaest. 86, a. 4. (2) Remissio culpae semper est gratuita, quia pro formali peccato nulla est possibilis satisfactio de condigno. DE REATU POENAE 105 eludendum quod « remota macula culpae, potest quidem rema« nere reatus, non poenae simpliciter, sed satisfactoriae » (*). Dices : Remota causa, removetur efiectus. Sed culpa est causa reatus poenae. Ergo remota culpa, necessario debet omnis reatus cessare. Respondeo: Dist. mai. Remota causa, removetur effectus : hoc est, causa numquam exsistente, numquam exsistit effectus, conc. mai. Hoc est, causa cessante, cessat etiam effectus, subdist. Si effectus pendeat a causa tam in fieri quam in esse, conc. Si solum in fieri, neg. Non enim est consequens, si desinat archi­ tectus, ut desinat etiam domus ab eo aedificata. Ad minorem vero dico : Causa a qua reatus poenae pen­ det in fieri, est culpa, intelligendo per culpam, actum peccati, conc. min. Causa, vel melius conditio a qua reatus poenae pen­ det in esse, est macula permanens, subdist. Sensu affirmante, quatenus manente macula, necesse est remanere poenae reatum, conc. Sensu negante, quatenus ablata macula, necesse est et poe­ nae reatum auferri, iterum subdist. Auferri necesse est quoad ea omnia quae sunt incompossibilia cum statu charitatis et gra­ tiae, iterum iterumque conc. min. Quoad caetera quae incom­ possibilia non sunt, neg. min. Et quia reatus poenae temporalis sive poenae purgatoriae supra declaratae, minime opponitur re­ stitutae com Deo amicitiae, non oportet ut remissa culpa, omni etiam ex parte poena exstinguatur. Et haec quidem de reatu poenae generaliter dicta suffi­ ciant ; cum enim doctrina duorum posteriorum articulorum partim quidem obvia sit, partim vero non respiciat directe pecca­ tum personale, non est in his nunc specialiter insistendum. Si quis tamen de poenalitatibus praesentis vitae, prout consequuntur peccatum originale et manent etiam post baptismum, ampliora desideret, videat S. Thomam de Malo. Quaest. 5, a. 4-5, et praesertim in II, D. 32, Quaest. 1. (i) S. Thom. 1-2, q. 87, a. 6, in corp. PARS SECUNDA DE PECCATO VENIALI 7 .·*.*< Λ-"' ·.! PARS SECUNDA DE PECCATO VENIALI. QUAEST. LXXXVIII-LXXXIX. Fides catholica docet dari peccata venialia, id est, quae suapte natura ita levia sunt, ut non separent hominem a Deo, nec sint per se aeterna damnatione digna. Haeretici autem Calvinistae hanc Ecclesiae doctrinam improbant; improbavit et Baius, cuius propositio vigesima ex octoginta sex damnatis a S. Pio V, sic habet: « Nullum est peccatum ex natura sua ve« niale, sed omne peccatum meretur poenam aeternam » (*). Prae primis igitur tractanda quaestio an sit, pro qua statuitur sequens assertio : THESIS VIII. (Quaest. 89 — Art. 2). Per lignum, fenum, et stipulam, quae 1 Cor. Iil-12, dicuntur iuxtaponi fundamento spiritualis aedificii, intelligi de­ bent venialia peccata. Quapropter recte damnata est in Baio propositio asserens nullum esse peccatum ex natura sua veniale, sed omnem culpam mereri poenam aeternam. I De venialibus peccatis plura equidein exstant Scripturae testimonia, puta Prov. XXIV-16: Septies cadet iustus et resurP) Enchirid. n. 900. I I 110 QUAEST. LXXXVUl-LXXXIX. gei, et Eccl. VII-21 : Non esi homo iustus in terra qui facial bonum et non peccet, et 1 Ioan. I-S: 5>’ dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Ubique enim insinuatur peccatum quo quis a statu iustitiae non decidit, et ex consequenti, reatum poenae aeternae non in­ currit; et hoc est sine dubio veniale peccatum. His tamen praetermissis, unus principalis et vere classicus locus est, in quo simul cum veritate venialium peccatorum pro­ ponitur dogma purgatorii (‘). Habetur autem in 1 Cor. III, 11-15: Fundamentum aliud, inquit, nemo potest ponere praeter id quod Positum est, quod est Christus /esus. Si quis autem superaedi­ ficat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretio­ sos, ligna, fenum, stipulam, uniuscuisque ofus manifestum erit ; dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur, et unius­ cuiusque ofus quale sit, ignis probabit. Si cuius opus manserit quod superaedificavit (*), mercedem accipiet. Si cuius optes ar­ serit (’), detrimentum patietur ; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Qua in re considerandum est quid sit funda­ mentum et qui sint superaedificantes, itemque quid aurum, ar- (*) Obiter hic observabis, qua ratione cum venialium peccatorum existentia, connectatur dogma purgatorii. Non quod, ut multi de vulgo existimant, sola venialia in igne purgatorio puniantur; quin imo, pu­ niuntur vel maxime mortalia quae ante terminum viae in gratuita iustificatione fuerunt iam remissa, nondum tamen exstincto remanente tem­ poralis poenae reatu de quo supra in corollario. At vero transitoria purgatorii poena non competit mortali peccato nisi aliqua suppositione facta, id est, si iam sit ablata eius macula per poenitentiam et Dei mi­ sericordiam ; peccato autem veniali debetur antecedenter et absolute. Recte ergo Scriptura connectit dogma purgatorii cum reatu venialium peccatorum, sicut connectit dogma inferni cum reatu mortalium, utrobique respiciens id quod est per se. sive id quod propriam consequitur utriusque peccati rationem et naturam. (l) Huiusmodi est qui superaedificavit aurum, argentum, et lapides pretiosos. C3) Huiusmodi est qui superaedificavit lignum, fenum et stipulam. DE PECCATO VENIALI Ill gentum, cum caeteris hic recensitis; quis demum dies Domini, quis ignis, et quae per ignem salvatio. Porro concordi sententia statuunt interpretes, graeci pariter et latini, fundamentum de quo loquitur Apostolus esse funda­ mentum fidei in Christum ; superaedificantes vero esse fideles huic fundamento imponentes vel opera bona et viva, aeterna mercede remuneranda, quae per aurum et argentum et lapides pretiosos significantur, vel opera quaedam mala, nomine ligni et feni et stipulae designata. Nunc autem Chrysostomus et qui ipsum sequuntur, volunt haec mala opera esse peccata mortalia, fundamento fidei mortuae supervenientia, eademque aeterno igne punienda. Sed huic intellectui evidenter obstat illud quod postea sequitur, cum superaedificans ligna et fenum et stipulam, dicitur fore salvus quasi per ignem. Quod enim Graeci illi censent talem dici salvum per ignem, quia quamvis in gehennam mittendus, nunquam tamen consumetur, sed perpetuo in igne servabitur, vel, ut aiunt, superstes erit recens semper ad poenam (* ); haec, •ii (*) « Detrimentum patietur, ecce unum supplicium ; Ipse autem « salvus erit, sic tamen quasi per ignem, ecce secundum. Hoc autem « vult significare : non sic ille peribit ut opera, ad nihilum redactus, « sed manebit in igne. Salutem itaque hanc rem vocat, sed non sim« pliciter ; adiecit enim, quasi per ignem. Nam nos quoque solemus « dicere, in igne salvus est, de iis quae non comburuntur, nec statim « in cinerem abeunt. Ne ergo quia ignem audisti, putes eos qui combu« runtur, in nihilum redigi. Si vero tale supplicium salutem vocat, ne «mireris; solet enim etiam in iis quae male sonant, pulchris uti no· « minibus, et in bonis, contrariis. Verbi gratia, captivitatis nomen malae «rei nomen esse videtur, sed in re bona illo usus est Paulus dicens: < In captivitatem redigentes omnem intelligentiam ad obedientiam Christi. « Et in re mala, bene sonante nomine usus est dicens : Regnavit pec« catum, quamquam nomen regni potius bene sonet. Sic et hoc loco « cum dicit, salvus erit, nihil aliud quam augmentum supplicii indica< vit, ac si dixisset: Ipse autem manebit in aeternum cruciatus». Ita Chrysostomus, Horn. 9 in epist. 1 ad Cor. — Quanto melius Augu­ stinus, Enarr. in Psalm. 37, n. 3, orat Deum : < Ut in hac vita purges <5 ■ ' . -* 4 QVAF.sr. I.XXXVlit I.XXX1X. inquam, interpretatio praeter omnem fidem est, et omnem pro· habilitatem. Sane vero usus loquendi id non habet, « nec unr- quam Scriptura sic loquitur, ut salvus dicatur qui superstes ·< est in malis, quin potius tales et vulgo et more Scripturae « peri isse dicuntur: quo genere argumenti commentarium hunc « Graecorum Patres Latini in Concilio Florentino refutarunt » (*). Manifesta igitur cogit nos necessitas ut per lignum et fe­ num et stipulam intelligamus peccata quae cum fundamentum charitatis sive fidei vivae non destruant, ex sese poenam me­ rentur, non aeternam, sed temporalem, et pro tanto venialia ap­ pellantur. ·■ Sicut enim, inquit S. Thomas, huiusmodi congre­ gantur in domo (videlicet lignum, fenum, etc.), et non pertinent ad substantiam aedificii, et possunt comburi aedificio rema­ nente: ita etiam peccata venialia multiplicantur in homine, manente spirituali aedificio, et pro istis patitur ignem vel tem­ poralis tribulationis in hac vita, vel purgatorii post hanc vitam, « et tamen salutem consequitur aeternam ». Rationem vero convenientis distributionis in ternarium ligni, feni, et stipulae, as­ signans idem Angelicus in IV, D. 21, q. 1, a 2: « Dicendum, « ait, quod venialia charitati adiuncta possunt per aliquam poev nam consumi, et ideo convenienter secundum metaphoram si- * me, et talem me reddas, cui iam emendatorio igne non opus sit, < propter illos qui salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. Quare, nisi < quia hic aedificant supra fundamentum ligna, fenum, stipulam? Ae< dificarent autem aurum, argentum, lapides pretiosos, et de utroque < igne securi essent; non solum de illo qui in aeternum cruciaturus est « impios, sed etiam de illo qui emendabit eos qui per ignem salvi erunt < Dicitur enim: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Et < quia dicitur, salvus erit, contemnitur ille ignis. Ita plane, quamvis « salvi per ignem, gravior tamen erit ille ignis quam quidquid potest « homo pati in hac vita, etc. > - Cf. etiam Enarrat, in Psalm, 80, n. 20 et scq. i1) Estius, in cap. 3, ep. 1 ari Cor. hiC f'KCCATO VENIAÎJ gnantur ilia quae per ignem consumuntur. Et quia quanto aliquod peccatum est gravius, tanto difficilius purgatur, in a peccatis autem venialibus invenitur alterum altero gravius, ideo •i convenienter eorum diversitas signatur per diversitatem eorum quae facilius et tardius consumuntur ab igne. Et quia perfectio cuiuslibet quantitatis ternario comprehenditur, propter princi­ « pium, medium, et finem, ideo triplex differentia ponitur, quia quaedam sunt gravissima in genere venialium, et difficillime a purgabilia, et haec per lignum signantur; quaedam minima, quae per stipulam; quaedam media, quae per fenum signan­ tur ». Habes itaque legitimam huius loci expositionem, quae etiam egregie confirmatur, praescindendo a quacumque opinione particulari tam circa personas vel opera quae directe in prae­ senti respicit Apostolus, quam circa ignem vel diem Domini de quo terret Corinthios. In primis nil refert an directe agatur de omnibus indiscriminatim culpis quae superveniunt fundamento fidei per charitatem formatae (non destruendo illud), an specialiter, magis inhaerendo contextui, de defectibus qui a praedicatoribus admit­ tuntur in ipso praedicandi ministerio, veluti si doctrina eorum sit, non quidem haeretica aut perniciosa, sed minus sincera minusque solida, humanis ac philosophicis opinionibus admixta' plus satis, si curiosa magis quam utilis, si vana quadam oblectatione mentes Christianas occupans, ut contingit in iis qui studio pla­ cendi plus aequo indulgent. Nihil, inquam, hoc ad propositum refert, cum sit par atque eadem de uno genere venialium ratio, ac de aliis quibuslibet. Caeterum, omnino dicendum videtur quod Paulus, occasione accepta a praedicatoribus de quibus ab initio epistolae sermo fuit, tradidit generalem doctrinam circa peccata quae substantiae charitatis non opponuntur, adeoque salutem non impediunt, sed transitorii sive purgatorii ignis reum homi­ nem efficiunt. Quippe inter eos magistros de quibus Corinthii inter se contendebant, inveniebantur nonnulli qui pro humana 9 De natura et ratione peccati personalis, 114 y T QUAEST. LXXXVIII-LXXX1X. fragilitate affectus minus bene ordinatos miscebant zelo annuntiandi Christum. Multo minus scire interest de die Domini de quo vers. 13 dicitur: uniuscuiusque opus manifestum erit, dies enim Domini declarabit, etc., an scilicet hoc vocabulo designetur particulare iudicium. vel potius universale. Quamquam rectius ad litteram intelliges ultimum adventum et extremae conflagrationis ignem, iuxta illud 2 Petr. III-12: Expectantes et properantes in adven­ tum diei Domini, per quem caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent. Ubique enim in Scriptura dies Domini pro universali iudicio accipitur, quando nimirum apparebit Do­ minus in gloria et maiestate et supremo suo posse. Et nunc quidem dies hominis peragitur, quandiu homini permittitur prae­ valere adversus Christum. Tunc autem, non amplius hominis, sed Domini erit dies, cum ipse venerit ponere inimicos suos scabellum pedum suorum, et adimplere figuram Melchisedech : primum quidem qui interpretatur rex iustitiae, deinde rex pacis, imo vero, ideo rex pacis, quia ut verus iustitiae rex, sub im­ mobili lege regni caelorum tranquillitatem ordinis in toto universo instaurabit, unumquemque componendo in loco et gradu suo. — Sed dicet aliquis, si dies Domini in igne revelandus si­ gnificat ad litteram ultimum iudicis adventum, et qui ante ipsum praecedet conflagrationis ignem, quid tandem pro dogmate pur­ gatorii praesens facit testimonium, cum iuxta Ecclesiae fidem, purgatorium animarum nunc exsistat, et in consummatione sae­ culi debeat desinere ? Ad hoc respondeo morem esse Scripturae ut de hominibus loquatur, quasi viventes eos omnes deprehen­ surus esset dies Domini : itemque ut futuram vindictam recapitulet in igne quo tamquam instrumento iustitiae suae, Christus iudex tunc utetur. Et ille quidem ignis cunctos probabit qui tunc vivi erunt super terram, sed eos tantum purgabit quos quadantenus impuros inveniet. Si quos autem omnino puros et antea purgatos, hos illaesos transmittet ad regnum ; impios vero et Dei inimicos corripiet, inflammabit, cruciabitque in aeternum, vi? t f ‘ ■ i • DE PECCATO VENIAM 115 sicut post Psalmistam expressius de eo scribit Apostolus, 2 Thessal. I, 7-10: In revelatione Domini lesu de caelo cum angelis virtutis eius in flamma ignis dantis vindictam iis qui -non no­ verunt Deum, et qui non obediunt evangelio Domini lesu Christi, qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, et a gloria virtutis eius, cum venerit glorificari in sanctis suis, et admira­ bilis fieri omnibus qui crediderunt. lam vero, ut bene ratioci­ natur Estius in c. 3 epist. 1 ad Cor. : « Sicut Scriptura saepe « ex generali iudicio vult intelligi particulare, et ex die novis­ « simo quo omnes iudicabuntur, vult intelligi diem mortis unius­ « cuiusque quo singuli iudicantur, ita ex igne qui faciem Christi « iudicis antecessurus est ad universale iudicium, et purgaturus « quidquid illo tempore purgandum restabit, intelligendum re­ « linquit ignem aliquem quo statim post hanc vitam ad purgan< das animas particulare iudicium exerceatur. Itaque hac ratione, « poena purgatoria animarum ex hoc Pauli loco bene et solide « colligitur. Sed cur Apostolus, omissa mentione purgationis « animarum quae fit medio tempore, loquitur tantum de igne « extremi iudicii? Primum, quia non de animabus solis, sed « de hominibus anima et corpore constantibus sermo erat. Unde « et universalis iudicii multo saepius mentionem habemus in « Scripturis, quam particularis, quod nimirum de iudicio quo « iudicabuntur homines agant Scripturae. Deinde, quia solet Apo« stolus de se et aliis viventibus sic loqui, tamquam adventus Domini ad iudicium ipsos viventes esset occupaturus. Unde «dicit cap. 15 huius epistolae: Mortui resurgent incorrupti, et « nos, id est qui viventes reperiemur, immutabimur ; et 1 Thessal. « IV, semel et iterum, nos qui vivimus, qui residui sumus, etc. ». Uno igitur verbo, cum eiusdem conditionis sint in ordine ad divinam iustitiam, tam ii qui nunc moriuntur, quam illi quos vivos deprehendet ultimus adventus, quemadmodum ii qui iuxtaposita habebunt fundamento fidei vivae lignum et fenum et sti­ pulam, tunc salvabuntur, sic tamen quasi per ignem, ita et nunc. Unde etsi sermo Apostoli non respiciat directe ignem purga- i · ! I- 4 116 QVAEST. LXXXVIIT-LXXXIX. torium qui nunc est, indirecte tamen et ex consequenti ipsum adstruit, aut verius ex concomitanti. Intendit enim instruere fideles de poena quae propter leves culpas eos manet, transfi­ gurando omnes in personam eorum quibus non communis mors, sed ipsa saeculi consummatio finem viae afferet. Haec tamen de purgatorio animarum velut obiter dicta ac­ cipiantur, cum disputatio ista non sit huius loci ; sufficit enim si de veniali peccato sententia Scripturae dubitare nos non sinat. Sed nunc, post quaestionem an sii, exponendum superest quid sii, ut sequitur. THESIS IX. (Qvaest. 8S. Art. 1-2). Peccatum veniale, si etymon vocis attendatur, nihil aliud est quam peccatum ex sese condonabile. Si autem con­ sideretur ratio impositionis nominis, est actio moraliter mala quae non tollit principium ordinis per aversio­ nem a Deo fine ultimo, et pro tanto dici potius debet praeter quam contra legem aeternam, sive sit venialis ex genere suo, sive ex imperfectione actus tantum. Quoad etymon vocis, evidens est quod veniale dicitur a venia. Tripliciter autem, ut docet S. Thomas, potest aliquod peccatum a venia denominari. — Uno quidem modo, quia iam consecutum est veniam, sicut cum Ambrosius dicit quod mor­ tale peccatum fit per poenitentiam veniale, sed haec est deno­ minatio pure extrinseca quae sumitur ab eventu. — Alio modo peccatum potest denominari veniale, quia habet in se causam minoris punitionis propter circumstantias attenuantes quae in eo considerantur, et sic peccata mortalia quae ex infirmitate sive 1 -*** " DE PECCATO VENIALI passione fiunt, quandoque dicuntur venialia, non quidem sim­ pliciter, sed secundum quid, et comparative ad ea quae ex certa malitia procedunt. — Tertio tandem modo peccatum denomi­ natur veniale, quia quantum est de se, habet causam veniae totalis, utpote non aeterna, sed temporaria tantum poena dignum, et hoc est peccatum veniale simpliciter, condivisum contra mor­ tale, de quo in praesenti loquimur. Verum venialis nomen desumptum est ab aliqua proprie- eam. Non enim ideo est tale peccatum quia transitoria tantum poena ei debetur, sed omnino e converso. Inquirendum igitur superest quid speciale habeat peccatum hoc secundum suam essentiam consideratum, ut ex sese poenae aeternae reatum non inducat. Quaestio autem facile solvitur ex principiis superius tra­ ditis de peccato mortali. Etenim: « Cum peccatum sit quaedam « infirmitas animae, inquit Angelicus in praesenti, peccatum ali« quod mortale dicitur ad similitudinem morbi qui dicitur mor« talis, ex eo quod inducit defectum irreparabilem per destitu? « tionem alicuius principii. Principium autem spiritualis vitae « quae est secundum virtutem, est ordo ad ultimum finem, qui « quidem si destitutus fuerit, reparari non potest per aliquod 1 « principium intrmsec.um, sed solum per virtutem divinam.... Defectus ergo ordinis ultimi finis non potest per aliquid « aliud reparari quod sit principalius, sicut nec error qui est « circa principia, et ideo huiusmodi peccata dicuntur mortalia, « quasi irreparabilia. Peccata autem quae habent inordinationem, « conservato ordine ad ultimum finem, reparabilia sunt (per « principium interius), et haec dicuntur venialia. Tunc enim pec« catum veniam habet, quando reatus pjoenae tollitur, qui ces- Λ*· US QUAEST. LXXXVtH-LXXXIX. « sat cessante peccato * (*). Et eadem habet S. Thomas, de Malo, Quaest. 7, a. 1. Est igitur de essentiali ratione venialis peccati, ut deordinationem moralem habeat citra aversionem a Deo. Quod autem actio aliqua, etsi i r re feri bilis in Deum, nihilominus aversionem parte subiecti, id est ratione imperfectae voluntanetatis, quando actus ex plena deliberatione non procedit. Et re quidem vera voluntas non avertitur a Deo nisi creaturae adhaerendo, vel si­ gnate vel exercite, ut fini ultimo. Atqui conversio ad aliquid ut ad finem, nusquam esse potest per actum non plene delibe­ ratum. Finis enim ultimus se habet in operabilibus sicut pri­ mum principium in intelligibilibus. Sed in intelj^gibilibus non tenetur aliquid ut primum principium, quamdiu no'n habetur de eo nisi formidolosa vel opinativa aestimatio, et similiter in ope­ rabilibus, quisquis non fertur in aliquid nisi actu imperfecte vo­ luntario, nondum ei adhaeret tamquam supremo diligibili quod sit ratio caetera diligendi. Impossibile igitur est ut motus vo­ luntatis semideliberatus vim unquam habeat destruendi suble­ ctionem ad Deum ut ad finem, de qua subiectione dicitur: « Di« liges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima « tua, et in tota mente tua ». — Alio autem modo contingit peccatum esse absque aversione a Deo, ratione scilicet obiecti, quod tantummodo praeter, et non contra ordinem finis ultimi est, omnia intelligendo iuxta ea quae superius in Prolegomeno declarata sunt (*). Qui enim aliquid vult quod est solum praeter aliquem finem, et aliunde non ordinat illud ad finem oppositum, nequaquam se a praedicto fine avertit, tametsi aliquid faciat (1) Qui cessat, cessante peccato: id est, qui aliquando saltem ces­ sare debet, cessante culpae reatu; nam ut dictum est, necessaria con­ ditio aeternitatis poenae est aeterna permanentia perversionis ordinis quam peccati actus induxit. (2) Vide supra, de ratione seu definitione peccati, S 5. DE PECCATO VENIALI 119 quod nequit ad ipsum referri, ac per hoc, verissimam continet # — i «rw·» ·· «vw··. deordinationem, si de eo fine sermo sit ad quem nos et omnia nostra referre tenemur. — Ast: Contra praedicta obiicitur primo: Peccatum veniale in iis etiam esse potest qui sunt gratia et charitate destituti. Ergo propria eius ratio non in hoc consistit, quod deordinationem ha­ beat, conservato ordine ad ultimum finem. Respondeo quod cum dicitur conservato ordine ad ultimum finem, intelligendum est ordinem illum non destrui ex vi pec­ cati venialis, quo non obstante, semper permanet et conservatur quando est. Si autem aliunde destructus supponatur, non ideo variatur intrinseca levis culpae ratio ; nam etsi haec culpa de facto non componatur cum manente fundamento charitatis, ex sese tamen cum eo componi potest. Hinc peccatum veniale tam in iustis quam in peccatoribus est, quamquam in peccatoribus sit per accidens ab intrinseco irreparabile, et per accidens etiam in inferno puniatur poena aeterna, ut in sequenti propositione dicetur; quippe, ex mortalis peccati coexistentia impeditur, aut verius ligatur quodammodo venialitatis proprietas. Quare, ut distinctiva venialis peccati ratio epurata appareat ab eo quod in ipso non est nisi per accidens, seu propter aliud cui coniunctum invenitur, solet veniale considerari ut de facto coexsistens cum fundamento charitatis, iuxta illud Apostoli : Si quis autem su­ peraedificat super fundamentum hoc... ligna, fenum, stipulam..., detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Unde etiam vides doctrinam S. Thomae circa differentiam qua mortale a veniali distinguitur, ex purissimis Scripturae fontibus fuisse depromptam. Obiicitur secundo : Quisquis quacumque ratione, actu saltem deliberato peccat, praefert voluntatem suam voluntati Dei, ■adeoque amat aliquid supra Deum. Sed amare aliquid supra ' * *** .. 1 ■ ■ ! natura sua continet aversionem a Deo. .0« « II I 120 Ql’AEST. LXXXVIII-LXXXIX. Respondeo: Diet. niai. Quisquis quacumque ratione peccat, praefert voluntatem suam voluntati Dei, id est, praefert volun­ tatem suam creatam voluntati increatae quae est ipse Deus, neg. niai. Id est. praefert rem a se concupitam rei a Deo prae­ ceptae, subaist. Ita tamen ut res praecepta, vel sit de genere eorum sine quibus recte servatis principium ordinis quod est charitas super omnia Deo adhaerens, amplius non stat, vel e contra adhuc consistere potest (prout scilicet transgressionis obiectum aut contra, aut tantum praeter ordinem finis exsistit), iterum conc. niai. Alias neg., et concessa minore, nego conse­ quentiam. Sane vero, cum homo peccans dicitur voluntatem suam voluntati Dei praeferre, voluntas Dei evidenter hic sumitur pro re quam praecipit Deus. Videndum igitur est, cuiusmodi prae­ ceptum imponatur, ut si quidem sit sub aversione a Deo, po­ natur homo in necessitate eligendi inter Deum et rem prohibi­ tam, unumque alteri praeferendi, ac per consequens, vel absti­ nendi ab eo quod prohibetur, vel adhaerendi commutabili bono ut fini, Deo derelicto. Si autem praeceptum sub aversione a Deo non sit, tunc nequaquam ponitur homo in necessitate eligendi jnter unum et alterum finem. Imo vero, adhuc potest Deum diligere super hanc ipsam rem quam inordinate appetit, quia actio eius talem compatitur animi dispositionem, qua, si res prohibe­ retur ut contra ordinem veri ultimi finis exsistens, illam non vellet, sed magis eligeret eius emolumento carere, quam Dei amittere amicitiam. Et sic etiam contingit in humanis quod ali­ quis nollet pro ulla re mundi offendere amicum offensione se­ parativa ac per se dissolvente foedus amicitiae, tametsi quan­ doque faciat ea quae amico vere displicent. Tunc enim non praefert amico id quod appetit praeter amicitiae ordinem, sed paratus esset illud relinquere, si aliter retineri amicitia non posset; in huiusmodi ergo offenditur amicus, non simpliciter, sed secundum quid. Haec nunc applica proposito, et cum DK PECCATO VENIALI 121 proportione ratiocinare. — Ast, nondum omnino quiescit ani­ mus, nam : Obiicitur tertio: Necesse est ut omnia quae appetit homo, appetat propter ultimum finem qui est consummatum bonum eius, ut dicitur in 1-2, q. 1, a. 6. Ergo et obieclum venialis peccati propter ultimum finem semper appetitur. Sed non potest appeti propter ultimum finem qui Deus est, cum sit ad Deum irrefieribile ; ergo propter ultimum finem qui est creatura. Si autem propter ultimum finem qui est creatura, statim consequitur quod in omni peccato inducitur finis Deo oppositus, vel aliis verbis, quod nullo pacto aliquis possit peccare, conservato ordine ad Deum sub ratione ultimi finis. Respondeo quod de ultimo fine loqui possumus dupliciter: uno modo secundum rationem abstra,ctam ultimi finis, alio modo secundum id in quo ratio ultimi finis invenitur. Quantum igitur ad rationem abstractam ultimis finis, sicut in ultimo fine omnes conveniunt, ita in omnibus illum appetunt, ad eumque referunt omnes actus suos; hoc enim nihil aliud dictu est nisi quod semper appetimus nostram perfectionem adirnpleri. At quantum ad id in quo praedicta ratio ultimi finis reponitur^npn est necesse ut omnis actio nostra ad aliquid (determinatum referatur, sed potest esse quod aliquid velimus, non ut summiim appeti­ bile, ex solo desiderip_bpni}jn genere, parati interim illud relinquere potius quam aliud principalius amatum amittere. Et hoc ex duobus provenit. Primo ex hoc quod in obiecto apparet aliqua bonitas absoluta, ratione cuius potest terminare appetitum voluntatis ut finis intermedius. Secundo ex hoc quod intellectus noster in praesenti statu unionis ad corpus, modum habet co­ gnoscendi abstractivum et discursivum, quem consequitur pro­ prius modus operandi per voluntatem. — Et re quidem vera, in hac vita accipit mens nostra cognitiones suas a rebus sensi­ bilibus per abstractionis viam, habetque per prius generalem et confusam notionem boni et beatitudinis in communi, praescin­ dentem ab omni determinatione entis realis in quo ratio ista ·<“*“**·**♦··- - * — - '- .- - - ,I ç *·***- -T^ - I· i - Μ··*· ***' - j- JLi J . Γ ίΜ1·1 _ -—" ■- '■***·> y « U**?* 122 QUAEST. LXXXVIU-LXXXIX. sit reponenda. Insuper, cum apprehendit bona concreta in quibus pro suo arbitrio finem sibi praestituat, non uno eodemque actu intelligit finem et ea quae sunt ad finem, sed seorsum utrumque considerat. Cum autem voluntas sequatur intellectum, potest adhaerere alicui determinato medio tamquam medio, (id est non ut summo diligibili), quin appetat aliquid determinatum ut finem ultimum sibi praestitutum, sed solum finem in communi, sive bonum in genere. Quocirca, sicut homo in statu peccati mor­ talis manens test coniungere habitualem conversionem ad finem pravum cum quibusdam actibus bonis qui nondum includunt conversionem ad Deum ut ad finem cui super omnia adhae­ reat: ita ex adverso, homo exsistens in statu gratiae potest coniungere habitualem conversionem ad Deum cum actibus venialiter malis, qui etsi ad Deum irreferibiles, non ideo referuntur ad creaturam ut ad ultimum finem Deo oppositum. — Et per hoc patet solutio rationis inductae, quae quidem valeret pro angelo vel anima separata, ut in corollario mox dicetur, sed nullam vim habet quoad hominem in praesenti statu, quia eius voluntas non semper fertur in media secundum quod stant .sub ordine determinati finis. Unde nihil prohibet quominus, conser­ vato ordine ad unum finem ultimum determinatum, velit aliquid quod sit praeter ordinem huius finis, in vi solius appetitus boni in,gejure. Manet igitur peccati venialis ratio ab Angelico tra­ dita· * Secundum habitum, inquit (*), avertitur a fine incom·'■ mutabili, qui sibi alium finem contrarium ponit, et hoc est in «peccato mortali; unde qui peccat mortaliter, est sicut rece« dens a via. In actu vero tantum aliquis avertitur, quando « aliquis actum aliquem facit quo in Deum non tendit, ex eo « quod inordinate ei quod est ad finem inhaeret, non tamen « ita ut illud quod est ad finem quasi finem constituat, et hoc « est in peccato veniali. Unde peccans venialiter similatur ei qui (‘) S. Thom, in II, D. 42, q. 1. a. 3, ad 3um. DE PECCATO VENIALI 123 « nimis moratur in via, et hoc non est averti nisi secundum « quid, sicut etiam quod retardat motum corporis gravis, non « aufert gravitatem et inclinationem in finem ; auferret autem si « contrarium sibi motum daret, ut quando ex gravi leve gene« ratur ». Hinc peccatum veniale, ex parte substantiae actus de­ finiri potest: Dictum vel facium vel concupitum praeter legem aeternam (*). Ex parte vero privationis seu defectus: Moralis deordinatio consistens, vel in indeliberata conversione ad quodlibet obiectum per legem aeternam prohibitum, vel in deliberata inhaesione ad medium quod finem Deo oppositum non inducit, et tamen ad Deum non est referibile. Sicut autem in mortali, ita in veniali aliquid consideratur ut materiale et aliquid ut for­ male; materiale est conversio ad obiectum extra ordinem finis exsistens, formale est conversio eadem prout privat motum in finem et repugnat fervori charitatis. (J) Iterum animadverte peccatum veniale dici praeter legem Dei quatenus est praeter et non contra finem ultimum quem respicit lex, atque ideo, praeter et non contra id quod primario ac principaliter in regula legis continetur. Ad rem Caietanus, in 1-2, q. 88. a. 1 : « Ve­ ie nialia quidem ex imperfectione actus, sunt secundum quid, id est « secundum imperfectum motum contra legem Dei, ut primus motus « infidelitatis et adulterii testantur. Venialia autem ex genere sunt se<£ eundum quid, id est secundum imperfectam materiam, contra legem « Dei, ut mendacium iocosum et risus superfluus testantur >. il QÜAEST, LXXXVIII-LXXXIX. COROLLARIUM. (Art. 3-4). in angelo peccatum veniale omnino esse non potest. Sed nec potuit esse in homine, quamdiu per gratuitum ori­ ginalis iustitiae donum, inferiora sub superioribus in­ fallibili ordine continebantur. Haec conclusio, si modo de substantiis separatis et de ori­ ginalis iustitiae statu recte sentiamus, ultro sequitur ex prae­ missis, sed et multum confert ad hoc ut natura venialis peccati penitius inspiciatur. Ideo, maioris claritatis gratia, distincte est exponenda, primo quoad angelum, deinde vero quoad hominem in statu innocentiae. -J * In angelo bono vel malo, inquit Angelicus (*), peccatum « veniale esse non potest. Ratio est quia angelus non habet « intellectum discursivum, sicut nos habemus. Hoc autem per­ * tinet ad rationem intellectus discursivi, ut principia seorsum « interdum consideret, et conclusiones seorsum, et sic contingit ·' quod ab uno in alterum discurrat, nunc hoc, nunc illud con« siderans. Hoc autem in intellectu deiformi non discursivo esse '< non potest, sed semper conclusiones considerat in ipsis prin« cipiis absque omni discursu. Dictum est autem quod sic se « habet finis ad ea quae sunt ad finem in appetibilibus et ope« rativis, sicut se habet principium indemonstrabile ad conclu« siones in demonstrativis. Unde in nobis contingit quandoque « quod cogitamus vel afficimur circa ea quae sunt ad finem LOS r·' -λ r (l) De Malo. quaest. 7, a. 9, in corp. · 1 I DK PECCATO VENIALI 125 tantum, et quandoque solum circa finem, quod in angelis esse « non potest, sed semper motus mentis angelicae simul fertur « in finem et in ea quae sunt ad finem ; unde nunquam in eis potest esse deordinatio circa ea quae sunt ad finem, nisi simul exsistente deordinatione circa finem ipsum. In nobis autem « contingit esse deordinationem circa ea quae sunt ad finem « per peccatum veniale, mente hominis habitualiter exsistente « fixa in fine, et idcirco in hominibus contingit esse peccatum « veniale sine mortali, non autem in angelis, sed omnis inor­ « dinatio est in eis per aversionem a fine ultimo, quod facit « peccatum mortale. Ex hoc enim angelus peccat, quod inhaeret « alicui bono creato, avertendo se a bono increato ». Hactenus doctrina S. Thomae, ad cuius meliorem intelligentiam suppone hominem qui mendacium officiosum ordinaret ad finem adul­ terii ; talis profecto peccaret mortaliter, et non venialiter tan­ tum, quia etsi mendacium ex genere suo in venialibus debeat recenseri, ex quo tamen refertur ad finem mortalis peccati, sine dubio mortale efficitur. Proinde mendacium officiosum apud nos, ideo veniale peccatum plerumque est, quia potest homo men­ tiri quin ordinet mendacium suum ad malum ultimum finem, multoque minus ei ut fini inhaereat. Sed hoc non potest homo nisi propter modum abstractivum et discursivum suae cogni­ tionis, sicut paulo supra ostensum est in responsione ad 3nm. Nunc igitur cum talis modus in angelo non sit, fit ut voluntas eius nunquam feratur in ea quae sunt ad finem, nisi secundum quod stant sub ordine determinati cuiusdam finis ultimi, qui vel Deus est vel creatura : « Propter hoc ex natura sua habent « (angeli), quod non possit in eis esse deordinatio..., nisi simul « sit circa finem ipsum. Sed angeli boni non moventur in ea « quae sunt ad finem, nisi in ordine ad finem debitum, qui est « Deus, et propter hoc omnes eorum actus sunt actus chari« tatis, et sic in eis non potest esse peccatum veniale. Angeli « vero mali in nihil moventur nisi in ordine ad finem peccati « Ί ·· i ■ 126 QUAEST. LXXXVIH-LXXXIX. « superbiae ipsorum, et ideo in omnibus peccant mortaliter, quae« cumque propria voluntate agunt * (l). Haec si bene consideres, videbis sensum huius doctrinae minime assecutos eos fuisse, qui conclusionem S. Thomae im­ pugnant quasi ipse doceret materiam venialem in homine eva­ dere mortalem in angelo, aut naturam peccati immutari secun­ dum solam diversitatem subiectorum : quae omnia facile falsa demonstrantur. Sed docet Angelicus, duo ad veniale peccatum requiri (!): primo ut voluntas tendat in aliquid quod est de se praeter ordinem finis legis aeternae, secundo ut illud non or­ dinet ad finem contrarium, quia alias, sicut constat ex terminis, contra finem ipso facto evaderet. In quocumque ergo operante hae conditiones verificantur, non mortale, sed veniale peccatum est. Nunc autem in angelo postrema conditio verificari nequit, quia angelus non potest aliquid velle sicut nos ex appetitu boni in abstracto, sed quidquid vult infra finem, vult propter aliquem ultimum finem in concreto, et ideo, si quid appetat quod ad Deum referibile non sit, illud appetit propter finem contrarium Deo, ac per hoc, vel agit ex charitate, vel morta­ liter peccat. (l) S. Thom., hic, q. 89, a. 4, in corp. — Ea autem quae de an­ gelo dicuntur, propter paritatem rationis dici etiam debent de animabus separatis, et de homine integro postquam corruptibile hoc in­ duerit incorruptionem. Quo fit ut animae sanctae in charitate dece­ dentes non sint amplius capaces ullius actus etiam venialiter mali, animae vero damnatae in malo obstinatae, ullius affectus moraliter boni. Ad finem enim in quo immobiliter figuntur necessario cuncta referunt, non valentes amplius operari praeter finem illum. Propterea in purga­ torio est pulchritudo pacis, in inferno autem nullus ordo, sed sempi­ ternus horror inhabitat. (2) In his semper agitur de veniali quod tale est ex obiecto, non autem ex imperfectione actus. Quod enim in angelo non possit esse actus semideliberatus, nimis evidens est quam ut demonstratione in­ digeat. DE PECCATO VENIALI 127 § 2. Ex dictis hactenus satis superque apparet quod prima radix unde in nobis provenit possibilitas venialiter peccandi, consistit in modo intelligendi qui huius vitae proprius est. Sed nunc ulterius considerandum venit quod radix proxima invenitur in insubordinatione partis inferioris ad superiorem ; qui defectus, etsi naturaliter consequatur praesentem modum unionis animae cum corpore, potuit tamen impediri et de facto fuit aliquando per donum gratuitum impeditus. Et re quidem vera, si sub ra­ tione superiori omnes nostrae potentiae et vires infallibili lege continerentur, nusquam posset homo operari praeter ordinem illius finis in quo eius mens habitualiter fixa exsistit. Nusquam enim ratio inferior quae occupatur circa media, subtraheret se ab imperio superioris quae inhaeret ultimo fini. Unde in sensu composito habitualis conversionis ad Deum, omnes hominis actus essent necessario ad Deum relati, nec relinqueretur locus illogicitati praciicae (si liceat dicere), qua quis uni summo ac su­ premo fini affectu coniungitur, et tamen multa facit quae sub ordine huius finis non stant. — Quia igitur in statu innocentiae originalis cunctae hominis vires perfecte rationi subdebantur, ve­ niale peccatum tunc possibile omnino non fuit, quamdiu scilicet permansit ille status, hoc est, antequam per peccatum mortale ratio superior sese a Deo averteret. « Communiter ponitur, inquit Angelicus (*), quod homo in « statu innocentiae non potuit venialiter peccare. Hoc autem « non est sic intelligendum, quasi id quod nobis est veniale, « si ipse committeret, esset sibi mortale propter altitudinem « sui status. Dignitas enim personae est quaedam circumstantia « aggravans peccatum, non tamen transfert in aliam speciem, « nisi forte superveniente deformitate inobedientiae, vel voti, vel (*) S. Thom., hic, q. 89, art. 3, in corp. 128 QUAEST. LXXXVin-LXXXTX. « alicuius huiusmodi, quod in proposito dici non potest. Unde « id quod est de se veniale, non potuit transferri in mortale •λ propter dignitatem primi status. Sic ergo intelligendum est quod non potuit peccare venialiter, quia non potuit esse ut « committeret aliquid quod esset de se peccatum veniale, ante« quam integritatem primi status amitteret, peccando mortaliter. « Cuius ratio est, quia peccatum veniale in nobis contingit, vel « propter imperfectionem actus, sicut subiti motus in genere « peccatorum mortalium, vel propter inordinationem exsistentem « circa ea quae sunt ad finem, servato debito ordine ad finem. « Utrumque autem horum contingit propter quemdam defectum « ordinis, ex eo quod inferius non continetur firmiter sub su« periori. Quod enim in nobis insurgat subitus motus sensuali­ st tatis, contingit ex hoc quod sensualitas non est omnino subdita « rationi ; quod vero insurgat subitus motus in ratione ipsa, « provenit in nobis ex hoc quod ipsa exsecutio actus rationis « non subditur deliberationi quae est ex altiori bono. Quod vero << humanus animus inordinetur circa ea quae sunt ad finem, ser« vato debito ordine ad finem, provenit ex hoc quod ea quae < sunt ad finem non ordinantur infallibiliter sub fine qui tenet « summum locum, quasi principium in appetibilibus. In statu « autem innocentiae erat infallibilis ordinis firmitas, ut semper « inferius contineretur sub superiori quamdiu summum hominis « contineretur sub Deo, et ideo oportebat quod inordinatio in « homine non esset, nisi inciperet ab hoc quod summum ho« minis non subderetur Deo, quod fit per peccatum mortale. Ex « quo patet quod homo in statu innocentiae non potuit peccare « venialiter, antequam peccaret mortaliter » (*). C) Hanc rationem quae est ex natura rei, recentiores theologi post Suarezium non recipiunt, sed dicunt quod venialia a statu inno­ centiae abfuissent propter specialem Dei providentiam, quae a peccato veniali hominem avertisset. Nituntur autem hoc argumento : Qui potest plus, potest et minus; atqui homo in statu innocentiae potuit plus, id 129 DE PECCATO VENIALI Hinc consequitur B. Virginem nullius unquam veniale noxae ream exstitisse, ut catholica tenet sententia. Ipsa enim in sua conceptione accepit donum originalis iustitiae quantum ad omnia quae animae perfectionem spectant, et in hoc Adae innocenti comparatur. Nunc autem, ne peccaret mortaliter, supra Adam habuit confirmationem in gratia per ea Spiritus Sancti adiutoria sub quibus praevidebatur semper inhaesura Deo ut fini ultimo. Ergo tota pulchra fuit, in omnibus immaculata. est, peccare mortaliter ; ergo potuit et minus, id est, peccare venialiter. Verum argumentum in aequivoco laborat. Transmissa enim maiore, negabis suppositum minoris. Nam cum de peccato agatur quod inte­ gritati primi status coexsistat, vel comparatio inter veniale et mortale peccatum omnino extra quaestionem versatur, vel supponitur in mi­ nore, hominem potuisse componere mortalem culpam simul cum iustitia originali, quod profecto falsum atque contradictorium est. — Dicendum igitur, et melius, quod homo innocens, sicut potuit peccare mortaliter, sed amittendo ipso facto originalem iustitiam, ita potuit peccare et ve­ nialiter, sed amittendo per prius hanc eamdem originalem integritatem. Unde in sensu composito status innocentiae nullum peccatum esse potuit, nec mortale, nec veniale. Fuit tamen in potestate hominis ut hunc statum destrueret per mortalem culpam, qua semel admissa, ablatoque ordine quo sub ratione superiori cuncta continebantur, incepit etiam venialis peccati capax exsistere. De natura et ratione peccati personalis. 9 130 QUAEST. LXXXVTH-LXXXIX. THESIS X. (Quaest. 89, a. 1 - De Malo, Quaest. 7, a. 11). Peccatum veniale habituale est ipse peccati actus, prout imputabiliter permanens denominat hominem reum cuiusdam deviationis extra et praeter ordinem veri ul­ timi finis. Coniunctum cum mortali participat eius irreparabilitatem, et per accidens habet in inferno poenam aeternam. In iusto autem est simpliciter et absolute ab intrinseco reparabile, poena expiandum temporali tantum. Quoad peccatum veniale habituale, proportionaliter appli­ canda sunt principia de mortali peccato superius tradita (*). Sed duplex attendi debet differentia quantum ad id in quo habitualis culpae ratio salvatur. Prima differentia est quod reatus culpae mortalis privat sanctificantem gratiam, qua sola homo habitualiter convertitur ad Deum finem supernaturalem. Hoc autem in venialibus non est, quia veniale peccatum non excludit nec diminuit habitum charitatis aliarumve infusarum virtutum, et non causât proprie loquendo maculam in anima (!). Quapropter, cum veniale di- (l) Vide supra, Thes. 4. (*) « Macula importat detrimentum nitoris ex aliquo contactu, sicut * in corporalibus patet, ex quibus per similitudinem nomen maculae « ad animam transfertur. Sicut autem in corpore est duplex nitor, unus * quidem ex intrinseca dispositione membrorum et coloris, alius autem < ex exteriori claritate superveniente: ita etiam in anima est duplex « nitor, unus quidem habitualis quasi intrinsecus, alius autem actualis» quasi exterior fulgor. Peccatum autem veniale impedit quidem nito« rem actualem, non tamen habitualem, quia non excludit neque di« minuit habitum charitatis et aliarum virtutum. Macula autem importat DE PECCATO VENIALI 131 citur contrariari fervori charitatis sicut mortale contrariatur sub­ stantiae ipsiusmet, sensus non est quod culpa venialis habitualis consistat in aliqua privatione fervoris quae sit cogitanda ad mo­ dum privationis habitus in mortali. Sed sensus est quod inor­ dinatio cuius venialiter peccans reus efficitur, opponitur tantum perfectae dominationi charitatis in homine, pro quanto fervidae charitatis est nihil permittere in conversatione nostra quod non referatur ad Deum super omnia amicabiliter dilectum. Caeterum charitatis fervor aliquid actuale est, in cuius defectu physice con­ siderato habituale peccatum reponi omnino nequit. Nec obstat quod S. Thomas passim dicat venialia haud aliter quam per fervorem charitatis remitti. Per hoc enim non intendit quod ipse fervor sit causa formalis remissionis, sicut in mortalibus infusio gratiae, sed vult quod imputatio culpae non • sive reitas venialis * auferatur ex opere operantis, nisi mediante actu qui compenset perversionem ordinis per venialem actum inductum. « Aliter «ergo, inquit de Malo, Quaest. 7, a. 11 in corp., remittitur « peccatum veniale, et aliter mortale. Nam quantum ad culpam, « ad hoc quod peccatum mortale non imputetur, oportet quod « tollatur impedimentum quod erat ex corruptione principii per « novam charitatis et gratiae infusionem. Hoc autem non requi« ritur in peccato veniali, quia charitas manebat; sed oportet « quod tollatur impedimentum per aliquem fortem impulsum « repugnantem impedimento quod erat appositum ex obice ve« niali. Sicut impedimentum quod contingit ex gravi corru« ptione, non potest tolli nisi per iteratam eiusdem generatio« nem ; impedimentum vero quod esset ex aliquo obice apposito, « aliquid manens in re maculata ; unde magis videtur pertinere ad de« trimentum habitualis nitoris quam actualis. Unde, proprie loquendo, « peccatum veniale non causât maculam in anima. Et si alicubi dicatur « maculam inducere, hoc est secundum quid, in quantum impedit ni< torem qui est ex actibus virtutum » S. Thom. hic, q. 89, a. 1. 132 Q CA EST. LX XX VII1 - LX XXIX. tollitur per aliquem violentum motum removentem ipsum « obicem. Sic ergo et veniale quantum ad culpam remittitur « per fervorem charitatis, mortale per gratiae infusionem ». Ubi vides quod in exemplo proposito violentus motus non se habet ut causa formalis remotionis obicis, sed magis ut causa effi­ ciens. At contra, impedimentum quod in ipsius gravitatis cor­ ruptione consistebat, per iteratam eiusdem generationem formaliter aufertur. Et haec quidem maxime notata velim quoad primam differentiam inter habitualem venialem culpam et mor­ talem. Sed et alia differentia sequitur ex prima. Dum enim re­ missio mortalis culpae in duobus consistit, tum scilicet in hoc quod Deus offensam condonando destruit, ut non valeat am­ plius ad imputationem reatus, tum in hoc quod tollit aversio­ nem infundendo gratiam: remissio culpae venialis reponitur tantum in uno, id est in ablatione reitatis, quamvis ad eam essen­ tialiter requiratur praesentia gratiae in anima, sicut ex iam di­ cendis evidentius apparebit. Quod enim peccatum veniale coniunctum cum mortali, par­ ticipet eius irreparabili ta tern (‘), facile constat ex causa irreparabilitatis superius assignata. Nam mortale peccatum in tantum est per se irreparabile, in quantum tollit ipsum principium or­ dinis quo voluntas hominis subditur Deo ut fini ultimo. Sed impossibile est reparari id quod est post principium, antequam reparetur principium ipsum, et repugnat ut sanetur defectus per se oppositus fervori charitatis, nondum reparata charitate quoad sui substantiam. Quare, si quis in statu aversionis a fine ultimo exsistat, praecedens vel superveniens veniali noxae reatus pro­ fecto auferibilis non est, nisi praesupposita reparatione principii (*) Vide supra, Thes. 7. DE PECCATO VENIALI 133 quod est gratia habitualis. Quo fit ut adventante termino viae, maneat in perpetuum, interminabili poena puniendus, nam: « Aeternitas poenae, ut dictum est, concomitatur carentiam gra­ « tiae, ex qua provenit aeternitas culpae. Et inde est quod << peccatum veniale in eo qui decedit cum mortali, quia nun­ « quam remittitur, aeterna poena punitur propter gratiae ca­ « rentiam » (*). Hanc conclusionem communius recipiunt theologi (2), negat tamen Scotus cum sua schola, et ratio controversiae altius est repetenda. Quisquis enim intelligit quod in foro Dei taxantur poenae eodem omnino modo ac in foro iustitiae humanae, ita scilicet ut nihil aliud consideretur nisi transiens actus culpae, praeciso omni respectu ad perversionem interioris ordinis quam post se relinquit, iste necessario debebit Scoto consentire. Sic enim poena tam quoad durationem quam quoad acerbitatem, haberet mensuram a sola gravitate transeuntis actus, et veniale peccatum, quamvis in aeternum manens secundum culpae rea­ tum, temporaliter tantum in inferno puniretur. Quamquam nescio quomodo in his principiis recte adhuc explicare possent ea quae de peccato mortali omnes pariter confitemur. Scimus enim pec­ cato mortali reddi poenam aeternam tum damni tum sensus; scimus etiam poenam damni esse propter aversionem a Deo, et poenam sensus propter conversionem ad commutabile bonum, iuxta illud Scripturae: Quantum in deliciis fuit, tantum date illi tormentum. Nunc autem, etsi in gravitate aversionis a Deo sit quaedam infinitas, cui adhuc responderet poena duratione infi­ nita: non tamen in gravitate conversionis ad bonum creatum, si secundum se consideretur. Sequeretur ergo solam poenam (*) S. Thom., de Malo, q. 5, a. 2, ad 8nm. — Et idem docet in 1-2 q. 87, a. 5, ad 3nm. — In II, D. 33, q. 2, a. 1, ad 2aœ. — In IV, D. 21, q. 1, a. 2, q. 3, etc. (2) Cf. Gregorium de Valentia, Disp. 6, q. 17, Punct. 4. 134 to? : ■■ ' QUAEST. LXXXVTU-LXXXIX. damni debere esse sine fine, contra verbum Domini dicentis : lie in ignem aeternum. — Quanto igitur melius dices cum S. Thoma, quod in foro Dei duratio poenae non potest esse minor duratione perversionis ordinis moralis quam peccati actus induxit. Hoc enim vel maxime interest inter iudicem Deum et iudicem hominem, quod iudex homo curam habet ordinis par­ ticularis et mere exterioris, ideoque dum iudicat de actibus prout Hill laedunt exteriorem ordinem communitatis, debet sistere in solo actu transeunte cum suis exterioribus consequentiis, minime at­ tendendo ad perversionem ordinis interioris quae forte manet vel non manet intus in corde. Sed Deus universalis ordinis iustitiae princeps est, et propter hoc in foro eius eadem norma eademque mensura non tenet. — Sciendum itaque, quod quis­ quis peccat, meretur in aeternum puniri, si perversitas ordinis per actum peccaminosum inducta in aeternum manet. Nunc autem, quia peccatum mortale habet ex natura sua et quantum est ex parte peccantis, ut irreparabiliter pervertat interiorem ordinem, ideo per se inducit aeternae poenae reatum. Quia vero peccatum veniale ratione sui id non habet, ideo per se inducit poenam temporalem. Verumtamen, quia veniale coniunctum cum mortali, in sensu composito huius coniunctionis reparabile non est, ideo per accidens, seu ratione irreparabili tatis quam ab alio participat, punitur in gehenna poena nusquam finienda. In iustis autem veniale non invenitur nisi secundum ea quae sibi conveniunt per se, et est reparabile per principium interius charitatis quod remansit. Non tamen statim ac culpa tollitur, necessario etiam consumitur totus poenae reatus, quia pro ma­ teriali culpae remanere potest debitum cuiusdam restitutionis in igne purgatorio. Imo sic necesse est accidere quoties iustus de­ cedit cum venialibus ante mortem non retractatis. « Oportet « dicere, inquit Angelicus, de Malo, Quaest. 7, a. 11, quod ve« nialia remittuntur eis post hanc vitam, etiam quantum ad « culpam, eo modo quo remittuntur in hac vita, scilicet per DK PECCATO VENIALI 135 « actum charitatis in Deum, repugnantem venialibus in hac vita « commissis. Quia tamen post hanc vitam non est status me« rendi, ille dilectionis motus in eis tollit quidem impedimentum venialis culpae, non tamen meretur absolutionem vel diminu« tionem poenae sicut in hac vita ». Sed de his opportunior disserendi locus erit in tractatu de Poenitentia, PARS TERTIA PECCATO ORIGINALI 1 tl li ! 1 f.*<' q PARS TERTIA DE PECCATO ORIGINALI. QUAEST. LXXXI-LXXXIII. Peccatum originale pro distinctiva nota habet quod sit pec­ catum, non personae, sed naturae. « Non est peccatum huius « personae, inquit S. Thomas, Q. 81, a. 1, nisi in quantum haec « persona recipit naturam a primo parente. Unde et vocatur «peccatum naturae, secundum illud Eph. II-3 : Eramus naiura « filii irae ». Et in II, D. 20, Q. 2, a. 3 ad lum: « Peccatum « originale est primo et per se peccatum naturae, et per poste« rius personae; actuale autem est proprie peccatum personae « quod per personalem actum incurritur ». Et de Pot. Q. 3, a. 9 ad 3um : « Peccatum originale dicitur peccatum totius naturae, « sicut peccatum actuale dicitur peccatum personale. Unde, quae « est comparatio peccati actualis ad unam personam singularem, « eadem est comparatio peccati originalis ad totam naturam « humanam traditam a primo parente ». Et de Malo, Q. 4, a. 1 : « Dicitur esse peccatum totius naturae, nec ad personam per­ « tinet, nisi in quantum natura inficit personam ». Et sic in aliis locis sine numero, nec ullus theologus est, qui in hoc non con­ sentiat. i ίί 140 QUAEST. LXXXI-LXXXIII. Nunc autem de peccato naturae, in ipso limine disputa tionis statim occurrit quaestio, quid sibi velit tale peccati genus. Constat enim, peccatum naturae nunc non accipi in eodem sensu in quo accipiebatur in prooemio tractatus, quando sermo erat de peccato seu operatione defectuosa in triplici ordine naturae, artis, et moris. Constat, inquam, agi omnino de peccato ordinis moralis, id est theologico, quod eatenus naturae dicitur, qua­ tenus non a persona particulari qua tali ortum habuit, nec per­ sonam particularem qua talem infecit, sed communem naturam quae generatione propagatur. De tali ergo peccato quaeritur quae sit notio eius, quis verus ac legitimus conceptus. Nam si huic quaesito per prius satisfiat, recte et intelligibiliter procedet doctrina de peccato originali. Sin autem minus, in perpetuo versabitur aequivoco. Et inde enascitur necessitas praeambulae disquisitionis, quae ad tria sequentia capita commode revocari potest. Peccatum naturae, quid ? i %.··, · •Λ . ΊΙ · Peccatum, ut ex praecedentibus liquet, duobus modis ac­ cipi solet: primo ut actus, secundo ut habitualis defectus con­ sequens actum. Et utroque modo sumitur, sive de personae, sive de naturae peccato sermo sit. Sed, ut differentia inter unum et alterum appareat, per prius videre oportet, quis sit habitualis defectus rectae habitudinis ad Deum, cuius natura est capax, reduplicative in quantum natura est. Defectus quippe rectitudinis, in materia de peccato, conci­ pitur dupliciter. Uno modo, ut positiva aversio a Deo, per po­ sitivam conversionem ad oppositum, id est, ad creaturam ut ad ultimum finem. Alio modo, ut aversio pure privativa, per solam negationem debitae ad Deum ordinationis. Si quis autem bene consideret, vel primo intuitu videbit ·. · . - ■ k * DE PECCATO ORIGINALI 141 quod natura ut talis, id est natura specifica quae per genera­ tionem communicatur, incapax est defectus rectitudinis primo modo intellecti. In natura enim communi nihil omnino excogitabile est, per quod sit conversa ad ultimum finem Deo con­ trarium ; sed ubicumque talis deordinatio invenitur, id quidem nonnisi ratione eius quod ultra naturalia in origine accepta, per­ sona superinduxit per liberam electionem sui proprii arbitrii. Quidquid ergo ad eiusmodi defectum pertinet, sive in statu ha­ bituali, sive in actu quo status inducitur, totum hoc exclusive proprium est peccato personali, de cuius ratione et natura satis est disputatum in superioribus. Consideratio itaque restringitur ad defectum rectitudinis se­ cundo loco positum, consistentem nempe in simplici destitutione principii quo deberet natura perfici, et ad Deum ordinari. Et quaeritur utrum hoc saltem modo, natura communis quae a pa­ rente in prolem, et de generatione in generationem traducitur, possit esse debita rectitudine carens. In quo quidem opus est distinctione. Nam si cogitetur natura per Deum conditorem in­ stituta in puris naturalibus, iterum impossibile erit concipere in ea quamlibet privationem debitae rectitudinis. Non enim potest communis natura usquequaque destitui aliquo quod ad eam per­ tineat secundum seipsam, id est ut causatum ex propriis prin­ cipiis eius. Aliunde vero, uti per hypothesim supponitur, creata a Deo fuisset tanquam in proprio ordine circumscripta, seclusa quacumque elevatione ad ordinem superiorem.'Quare, si quo forte rectitudinis modo carere inveniretur, non esset ille modus debitus, sed modus cuius carentia pertineret ad defectum mere naturalem, ad puram negationem perfectionis transcendentis, ac per hoc, non haberet rationem destitutionis, nec privationis, nec deordinationis ab ultimo fine Deo. At longe aliter dicendum si natura nunc cogitetur institut^ in quodam elevationis statu. Si, exempli causa, supponatur pri­ mitus aucta ea perfectione quae nomine iustitiae originalis apud theologos venit. Si perfectio illa, etsi in se undequaque gra- ? 142 I QUAEST. LXXXI-LXXXHX. tuita, collata tamen fuisset vehit accidens naturae speciei (*): non equidem eo sensu quo accidens speciei dicitur quasi ex speciei principiis causatum, sed hoc sensu quo illud etiam non imme­ rito per modum accidentis speciei acciperetur, quod gratis da­ tum esset toti naturae tamquam quaedam eius proprietas, eo sci­ licet tenore, ut quantum esset ex parte ordinationis Dei, deberet non modo naturam perpetuo comitari, verum etiam simul cum natura a parente in prolem traduci, non secus ac caetera ad speciem pertinentia in quibus generans genitum sibi assi­ milât. Tunc ergo esse non posset quod natura careret eiusmodi perfectione (quae in rectitudine ad Deum finem supernaturalem supponeretur consistere), quin eo ipso carentia ista indueret ra­ tionem privationis, imo et aversionis ab ultimo fine Deo : intelligendo iterum aversionem, non per modum conversionis ad contrarium finem, sed per modum destitutionis a gratuita et intenta a Deo iustitia, iuxta declarationes prius factas. Sed iam ulterius procedendo in eadem semper suppositione, facile quoque apparebit, destitutionem eiusmodi nequaquam pos­ sibilem fore nisi ex aliqua actuali culpa. Quidquid enim quo­ cumque modo rationem habet habitualis aversionis a Deo, non­ nisi per voluntariam culpam inducitur, ut per se evidentissime constat. Et ideo statim quaeritur utrum culpa aliqua excogitari queat proportionata huic effectui, tollendi nimirum a communi natura gratuitam rectitudinem, faciendique ut natura ipsa, ad quos­ cumque ex traduce propagata perveniret, secum ferret privatio­ nis debitum, simul cum eo qui in privatione involveretur, culpae reatu. Et ratio dubitandi vel prima fronte occurrit, quia natura communis nec exsistit, nec agit, nec peccat, sed culpa nusquam est nisi a determinata et singulari persona. Verumtamen, etiam atque etiam considerandum est quod natura communis de qua nunc sermo, non est natura in abstracto, sumpta cum intentione universalitatis: quo quidem modo, utique non exsistit nisi in solo (‘) S. Thom. 1* Part. Q 100, a. 1. Et supra, Q. 95, a. 1. DE PECCATO ORIGINALI • 143 ·« , , intellectu. Sed est natura prout et in quantum traducibilis ad po­ steros ; natura secundum quod forma, in qua, per naturalem ge­ nerationem progenitor sibi assimilât prolem. Atqui natura com­ munis sic intellecta, revera est a parte rei, utpote communitatem non habens nisi secundum rationem communicabilitatis ad alia possibilia individua ; revera est in singulari persona a qua tam­ quam ab activo principio esse potest naturae propagatio; revera est in Titio, in Caio, in Socrate, sicut erat in Adamo, in uno­ quoque eorum communis exsistens per ordinem ad respectivam singulorum progeniem vel futuram vel futuribilem. Hoc ergo semel posito, et ut par est rite intellecto, dico duplicem hypothesim hic considerandam occurrere. Prima est secundum quam natura communis singularem personam infor­ mans, iam supponeretur praecorrupta eo corruptionis modo, quo solo communis natura corruptibilis intelligitur, videlicet per destitutionem gratuitae, et tamen quasi specificae perfectionis de qua supra. Et tunc manifestum per se est quod culpa personae nullatenus afficeret communem naturam in persona exsistentem, sed relinqueret eam sicut antea erat, plane invariatam, absque defectu vel reatu novo in ea inducto : siquidem iam completam inveniret corruptionem illam, praeter quam non est alia possi­ bilis in natura. Foret igitur culpa personae ut personae, non autem ut fontis naturae, eo quod, in dicta hypothesi caput na­ turae qua tale, culpae capax amplius non exsisteret ; ac per hoc. actio peccaminosa haberet pure et exclusive rationem peccati personalis cum omnibus et solis consequentiis quae eidem pro­ priae sunt. Nunc autem aliter omnino se res haberet in hypothesi op­ posita, secundum quam natura communis in Titio exsistens ut in activo propagationis principio, adhuc integra praesupponeretur. Tunc enim, superveniens culpa Titii duplicem haberet aspe­ ctum : culpae individui, et culpae capitis seu fontis naturae. Et haec eadem culpa, tum in persona, tum in natura reatum in­ duceret, diversi tamen generis pro diversa capacitate utriusque. 144 QUAEST. LXXXI-LXXXIII. Ut culpa individui, induceret personalem reatum positivae a Deo aversionis, tollendo gratiam secundum quod gratia huic parti­ culari personae principium erat rectae habitudinis ad Deum. Ut culpa fontis naturae, induceret in natura reatum recessus e statu gratuitae iustitiae, tollendo gratiam secundum quod gratia erat proprietas quasi specifica, instar caeterarum proprietatum natu­ ralium a parente ad posteros propaganda. Et hoc ipsum aptis­ sime posset illustrari exemplo desumpto e re in se quidem im­ possibili, sed impossibilitate proveniente e sola conditione ma­ teriae, quae idcirco non impedit quin, suppositione semel facta, consequentiae recte deducantur. Simile nimirum esset, si homo quispiam radicitus a se exstirparet facultatem aliquam natura­ lem, puta visivam vel auditivam. Nam, hoc faciendo, corrumpe­ ret homo ille et personam et naturam : personam quidem, re­ ferendo ad se individuum : naturam vero, referendo ad suam progeniem, eo quod post radicalem dictae facultatis exstirpatio­ nem, generaret filios eadem facultate orbatos, et illi alios, et sic in indefinitum. Et adhuc magis simile esset, si iterum per impossibile, eiusmodi radicalis exstirpatio dependeret a viola­ tione legis, et involveret in se rationem deordinationis a regula legis. Tunc enim delictum huius hominis, non modo mancam, sed et ream communem naturam efficeret, et rei nascerentur filii, non quidem reatu personali inferente debitum poenae po­ sitivae, sed reatu naturali inferente debitum poenae negativae, id est subtractionis omnium beneficiorum quae usum visus, vel auditus, vel cuiuspiam alius talis facultatis, consequuntur. Haec nunc applicata in casu Adae et generis humani, et con­ ceptum habebis peccati naturae, qualis in doctrina S. Thomae ubique proponitur. Vide illum in 1-2, Q. 81, a. 2, et in II, D. 31, a. I, et in 4 c. Gent. c. 52, etc. Verum, idem ille con­ ceptus clarior adhuc fiet ex responsione ad quaesitum quod se­ quitur. « 145 DE PECCATO ORIGINALI Actus peccati naturae, a caplte iuridico, an a capite naturae simpliciter et sine addito? Hic tangitur radicale discrimen inter conceptionem S. Tho­ mae de peccato originali, et conceptionem apud theologos recentiores vulgatam. Ipsi enim non concipiunt peccatum mundi, seu peccatum naturae, nisi in quantum fuisset a protoparente tanquam ab eo qui per positivum decretum Dei institutus esset caput morale sive iuridicum totius generis humani : habens ni­ mirum translatas in se voluntates posterorum, non physice qui­ dem, sed veluti legaliter, quatenus quidquid faceret ipse quoad observationem vel violationem praecepti de non comedendo fructu vetito, facere censerentur et posteri. « Suppono tertio, inquit Billuart, de actibus humanis, Diss. 6, « a. 2, Adamum fuisse a Deo constitutum caput non solum na­ << turale, sed morale omnium hominum quantum ad conservatio­ « nem aut amissionem iustitiae originalis, ita ut ipse Adam et « omnes eius posteri censeri debeant tanquam unum corpus cu­ « ius ipse Adam sit caput, atque gerat personam omnium in eo << in quo est caput, et voluntas ipsius in ratione capitis sit vo« luntas omnium posterorum, sicque quidquid vellet in ratione « capitis, ipsi etiam vellent, non voluntate propria et personali, « sed communi voluntate capitis... Ad hoc autem ut Adam esset « caput nostrum morale, et voluntates nostrae includerentur in « eius voluntate quoad conservationem aut amissionem iustitiae « originalis, duo fuerunt necessaria, unum ex parte Dei, alterum « ex parte Adami. Ex parte Dei fuit necessarium decretum quo « Deus statuerat voluntatem Adae esse habendam pro voluntate « nostra. Ex parte Adae, fuit necessarium ut istud decretum illi « manifestaretur ». Similiter Wirceburgenses, de Pecc. n. 95 : « Est communior sententia recentiorum, qui volunt posterorum « voluntates moraliter fuisse translatas in voluntatem Adae per De natura et ratione peccati personalis, io ‘λ. I 146 QUAEST. LXXXI-LXXXIll. « pactum initum, quatenus Deus Adamum caput posterorum « morale instituit, ita ut velut omnium nomine praeceptum Dei « servaret vel pro lubitu violaret, et eo quidem in iustitia et obe« dientia persistente, eius posteri gratiam et iustitiam originalem « obtinerent, eo autem peccante, posteri peccato inficerentur, fie« rentque inimici et invisi Deo ». Porro ad eamdem sententiam, velint nolint, satis accedunt illi etiam moderni qui etsi pactum initum inter Deum et Adam ad fabulum amandantes, et inclu­ sionem nostrarum voluntatum in Adami voluntate verbo tenus reficientes, adhuc tamen in medium adducunt legem positivam qua Deus statuisset nexum moralem inter voluntatem Adami et universam familiam humanam ; qui dicunt Adam constitutum fuisse repraesentantem genus humanum, et generis humani vica­ rium in eo quod spectabat observationem vel transgressionem prae­ cepti, et in summa, Adae posteros assimilant pupillis qui prius­ quam possunt proprium actum ponere, iam per caput suum volunt et agunt. Haec enim et similia nihil aliud sonant quam quod aliis verbis aiebant auctores praecitati : voluntatem nempe Adami ex divina ordinatione continuisse voluntates posterorum, non qui­ dem physice, sed i uri dice, ut quod ipse Adam faceret, censeren­ tur posteri etiam moraliter et imputabiliter facere if'}. Caeterum, si quis bene consideret, videbit omnino evidenter, nullum alium esse possibilem dicendi modum, ad substantiam quod attinet, semel ac in Adamo, praeter rationem capitis naturae, ponitur ratio capitis moralis seu iuridici, ut ex qua peccati originalis explicatio foret desumenda. Nunc autem, si de hac conceptione iudicium ferre oporte­ ret, in primis dici forsitan posset quod absolute accepta, con­ tinet nescio quid fictitium, imo et iustitiae veritatique contra­ rium, quod sensui morali repugnat. Ad fictionem enim perti­ net, quod ego censear fecisse id quod non feci, sed fecit meus parens quando nondum exsistebam ego. Iustitiae pariter et ve-(*) (*) Wirceburg. de Pecc. n. 99. Λ’. 1 rr Wa? ■: ’* ?■/· DE PECCATO ORIGINALI 147 ritati contrarium videtur, quod mihi imputetur actio quae mihi imputabilis non est, cum nullas in ea, nec directe nec indirecte, nec immediate nec mediate, habuerim partes. Sed et frustra sunt exempla rerum humanarum in medium adducta. Tutor no­ mine pupilli agit, sed pure et simpliciter in ordine ad administrationem bonorum quam ei lex bona et iusta commisit. Paterfamilias nomine familiae in obligationem aliquam consentit, sed ita ut singulum quodque familiae membrum subiectum attributionis esse possit, quantum ad obligationem quae est effectus consensus capitis, non quantum ad consensum ipsum qui causa obligationis fuit. Censetur populus vel natio fecisse id quod fecit eius gubernium, sed utique populus ut populus, col­ lectio ut collectio, cuius scilicet possibile organum non est praeter eos qui summo potiuntur imperio. At neque hic, neque alibi occurrit exemplum alicuius capitis communitatis, cuius li­ bera determinatio sit moraliter imputabilis vel imputata cunctis de communitate exsistentibus, et tam omnibus collective, quam singulis etiam distributive. Neque igitur exempla aliquid pro­ bant, neque rationes intrinsecae tales sunt, quae ab institutione capitis iuridici maxima inconvenientia superius memorata procul pellere queant. Verumtamen, ne a subiecta materia divertere videamur, id pro nunc animadvertere satis sit, videlicet : Quod cum conce­ ptione capitis iuridici, perit omnino propria ratio, propriusque conceptus peccati naturae, et fit reductio ad nescio quod genus peccati personalis, id est, directe et immediate personam affi­ cientis. Certe personae sunt, quae ut tales in capite iuridico trans­ feruntur. Personae sunt, quae moraliter censentur facere quod facit caput iuridicum. Personae etiam esse debent, quae ut per­ sonae, primo et per se reatum contraherent. Unde non remanet sensus possibilis in quo adhuc communi naturae peccatum at­ tribuatur. Neque enim esset a capite et fonte naturae in quan­ tum huiusmodi ; nec haberet reatum in communi natura subiectatum ; imo nec per naturalem generationem, formaliter loquendo, •·l Ii < Γii: i4 ιΤ.λ’; ’ :ϊ· 148 4· · <· QVAKST. LXXXI-LXXXHI. posset prapagari, cum naturalis generatio nullam per se habi­ tudinem dicat ad iuridicam corporationem cuius vices protopa rens egisset in paradiso. Relinquitur ergo peccatum personale, quod tamen simul esset non personale: personale, quia personis qua talibus imputatum ; non personale, quia non propter per­ sonalem actum ; in omni autem modo, non ideo non personale, quia naturae proprium, secundum quod communis natura a sin­ gularibus personis in ea exsistentibus, contradistinguitur. Propterea dico necesse esse, aut valedicere conceptioni capitis iuridici, aut non insistere amplius rationi peccati naturae, cum de originali sermo est, quaerendo aliam interpretationem verbis apo­ stoli : eramus natura filii irae. Sane vero, S. Thomas qui omnem explicationem ipsius ori­ ginalis peccati e formali ratione peccati naturae derivat, de ca­ pite iuridico nihil scit, nihil novit, et non solum de eo altum silentium servat, verum etiam illud evidentissime excludit in omnibus et singulis suae doctrinae punctis. Excludit, cum docet quod si Adam non peccasset, peccasset autem quilibet e posteris eius, iste induxisset originale peccatum in suam propriam poste­ ritatem, sicut de facto Adam illud induxit in totum genus hu­ manum : « In quocumque homine fuisset inventa humana natura integra, per peccatum ipsius poterat corrumpi in eo et in his qui ab eo descenderent (*). Si ergo aliquis ex posteris Adae « peccasset, eo (Adam) non peccante, moreretur quidem propter suum peccatum actuale sicut Adam mortuus fuit, sed posteri « eius morerentur propter peccatum originale » (2). Excludit, ubicumque rationem reddit cur peccata proximorum paren­ tum, vel alia peccata Adae praeter primum, in posteros non traducantur. Non enim allata ab eo ratio est, quia nec proximi parentes, nec ipse Adam quoad praecepta alia a praecepto de non comedendo fructu arboris scientiae boni et mali, constituti C) In II, Dist. 33, Q. 1, a. 1 ad 3*®. (2) De Malo, Q. 5, a. 4 ad 8Q“. DE PECCATO ORIGINALI 149 sunt capita iuridica suae posteritatis. Sed ratio una, constans, invariabilis assignatur : quia peccata illa invenerunt et inveniunt naturam iam corruptam, quantum corrumpi poterat, et ideo ex natura rei est quod in filios transire nequeant : « In Adam fuit « natura integra, dotata munere quod Deus naturae humanae « gratis contulerat ; unde per peccatum ipsius potuit natura cor« rumpi in ipso, et per consequens in omnibus qui naturam hu« manam ab eo acciperent... In aliis autem hominibus invenitur « natura iam corrupta ; unde illius corruptionis ulterius istud « peccatum causa esse non potest, sicut quod semel mortuum « est, iterum non occiditur (*). Peccata proximorum parentum « nihil in naturam corruptionis inducunt, in quantum natura est, « quia natura iam corrupta est secundum quod corrumpi po« tuit, per peccatum primi hominis, et ideo natura cum illa cor« ruptione pervenit ad proximos parentes, et cum illa corru« ptione naturam traducunt..., et ita patet quod ex solo peccato « primi parentis originale contrahitur » (2). Excludit, ubicumque docet quod peccatum quo infectum est genus humanum, fuit esus pomi vetiti, non praecise quia fuit violatio talis determi­ nati praecepti, in ordine ad quod fuisset Adam institutus tam­ quam repraesentans genus humanum ; sed pure et simpliciter quia et in quantum fuit de facto peccatum primum. Semper enim ad peccatum primum, ut primum, nos revocat Angelicus: « Defectum ad naturam pertinentem solum primum peccatum « induxit ; ipsum enim discontinuavit adhaesionem hominis ad « Deum... Intercisa autem prima obedientia per hoc quod ratio « primi hominis a Deo aversa est per peccatum, consecuta est « disturbatio ordinis... Sequentia autem peccata non sunt causa « huius intercisionis..., et ideo peccata actualia proximorum pa« rentum nullo modo ad filios transeunt (3). Impossibile est quod (*) In II, Dist. 33, Q. 1, ad 3“m. (2) Ibid, ad 1«». — Cf. 1-2, Q. 81, a. 2. Et De Malo, Q. 4 a. 8. (:<) Ibid, in corp. 150 QUAEST. LXXXI-LXXXIII. aliqua peccata proximorum parentum, vel etiam primi paren­ >j w >·<’ : Ponitur haec quaestio propter verba Apostoli, Rom. V-12: Εφ’ ω παντες ήμαρτον. Ubi primum dico, retinendam omnino esse, meo quidem iudicio, versionem vulgatae : In quo (Adamo) omnes peccaverunt. Erasmus quidem vertit: εφ’ ώ, eo quod, seu quia omnes peccaverunt. Quae tamen versio nullo solido nititur fundamento, et habet contra se auctoritatem omnium vetusto­ rum interpretum, excepto haeretico Pelagio inter Latinos, et Theodoreto necnon et schismatico Photio inter Graecos. Argu­ mentum Erasmi est, quod praepositio έπι constructa cum dativo sensum causalem reddit. Quod forte est semper verum secun­ dum proprietatem attici sermonis, non autem secundum graecitatem N. T., ut apparet per exempla quae affert Estius in commentario. « Constat enim apostolum Paulum in epistolis, et DK PECCATO ORIGINALI 153 « Lucam in Actis, indifferenter uti interdum tribus hisce prae« positionibus επί, εν, et εις, pro una latina praepositione in. « Quanquam etiam hic causa significatur, cum dicitur in quo « Adam, Certe paulo post, ubi nos legimus, in similitudinem « praevaricationis Adae, graece est επί τω όμοιώματι, in simili« tudine, sicut hic, in quo ; licet alias dicere soleat έν όμοιιό· « μάτι, ut supra cap. 1, et infra cap. 8, et ad Philipp, cap. 2. « Sic, Act. II : Baptizetur unusquisque vestrum in nomine I. C., « graece έπι τφ δνόματι, quod passim dicitur έν τω δνόματι, « et interdum είς τό όνομα, ut Matth. 10 et 28. Sic etiam, « Heb. IX: In cibis et potibus, ac rursum: Testamentum in « mortuis confirmatum est. Utrobique, graece έπι. Quae loca « nec Erasmus aliter vertit » (*). (0 Quatuor argumentis demonstrat Bossuetius contra Richardum Simon, legitimitatem versionis in quo. Primum argumentum est, quia est versio Ecclesiae. « Pour l’Ecriture, le principal fondement (de la foi du péché ori« ginel) est dans ce passage de S. Paul : Le péché est entré dans le monde «.par un seul homme... en qui tous ont péché. Il y a deux versions de «ce passage: l’une au lieu deces mots: en qui, in quo, met parce que, « quatenus, quia, eo quod. C’est celle qui favorise le plus les pélagiens, « et qui leur donne lieu de dire que le péché est entré dans le monde < par Adam, à cause seulement que tous ont péché à son exemple, de « laquelle explication Pélage est constamment le premier auteur. La «seconde version est celle de toute l’Eglise, selon laquelle il faut lire: « Que le péché est entré dans le monde par un seul pomme en qui tous « ont péché, ce qui ne laisse aucune ressource à ceux qui nient le péché « originel. C’est un fait constant, que cette dernière version, qui est «celle de notre Vulgate, l’est aussi de la Vulgate ancienne, comme < il paraît, non seulement par S. Augustin, mais encore par le diacre < Hilaire, par S. Ambroise, par Pélage même, qui lit comme les autres; « in quo, dans son Commentaire, encore que dans sa note il détourne « le sens naturel de ce passage, de la manière qu’on vient de voir. « M. Simon convient aussi que selon l’explication de S. Chrysostome, « il faut traduire in quo, et on en peut dire autant d’Origène, de sorte « que les anciens Grecs ne diffèrent point des Latins. La suite fera pa- 154 QUAEST. LXXXI-LXXXIII. Caeterum, lectio in quo, etsi non in littera, adhuc tamen esset in sensu Apostoli, ut omnes catholici fatentur. Unde iam quaeritur quo modo intelligi possit et debeat, omnes Adae po· « raitre quel est parmi eux l’auteur de l’innovation. Quoi qu’il en soit, < il est bien certain que depuis le temps de Pelage, tous les docteurs « qui ont disputé contre lui : tous, dis-je, sans exception, lui ont op« posé ce passage, et ont suivi en cela S. Jérôme et S. Augustin. « Après un consentement si universel et si manifeste de tout l’Occi« dent à traduire in quo, il n’est pas permis de douter qu’il ne faille < tourner ainsi ce célèbre εφ’ ώ de S. Paul, puisque tous les Latins < l’ont pris naturellement de cette sorte > (Défense de la tradition et des SS. Pères, 1. 7, c. 12). Secundum argumentum est, quia quatuor Concilia, inter quae Tridentinum, pro fundamento suae definitionis habent: In quo amnes peccaverunt, et declarant sic esse intelligendum textum Apostoli, quemadmodum Ecclesia toto orbe diffusa semper in­ tellexit. v. Le premier Concile est celui de Milève où 60 évêques rap< portent ce passage selon la Vulgate, et n’allèguent que celui-là dans < leur lettre synodique à S. Innocent, avec un autre de même sens du < même S. Paul, ce qui montre qu’ils en faisaient le principal fonde« ment de la condamnation des pélagiens. Le second concile est celui < de Carthage ou d’Afrique, de 214 évêques, qui dans le chapitre 2, « après avoir établi la foi du péché originel sur le baptême des ent fants, anathématise les contredisants : à cause, dit-il, qu’il ne faut pas « entendre autrement ce que dit l’apôtre: le pêché est entré dans le monde « par un seul homme en qui tous ont péché, que comme l’Eglise catho« lique répandue par toute la terre l'a toujours entendu. Où le Concile v en suivant la version qu’on veut contester, dit deux choses. Premiè< rement, que le sens qu’il donne à ce passage n’est pas seulement le « véritable, mais encore celui qui a toujours été reçu dans l’Eglise « universelle. Secondement, que pour cela même il n’est pas permis « de ne pas le suivre, à moins qu’on ne dise en même temps qu’il est < permis de s’opposer à l’intelligence constante et perpétuelle de toute « l’Eglise. Le troisième concile est celui d’Orange, qui, dans une sem« blable décision, allègue pour tout fondement le même passage en de S. Augustin, il est certain, de l’aveu de M. Simon, qu’elle ôtait < à la preuve de l’Eglise contre les pélagiens ce qu’elle avait de plus < fort et de principal... « Pour ce qui est de Théodoret dont (M. Simon) fait valoir l’au< torité..., comme constamment il est le premier des orthodoxes qui ait < donné lieu de changer Vin quo en quatenus, il est d’abord fâcheux ·. pour lui qu’il ait suivi en cela une explication dont Pélage l’héréti< que a été l’auteur. Je ne veux pas dire pour cela qu’il ait été péla< gien. C’est assez qu’il ait été peu attentif, aussi bien que quelques autres Grecs, à l’hérésie pélagienne, comme M. Simon le remarque 4 lui-mème, pour conclure que ce n’est pas de lui qu’il faut apprendre > les moyens de la combattre. On sait d’ailleurs combien il est attaché < à Théodore de Mopsueste, qui a écrit contre S. Augustin, qui s'est « déclaré le défenseur de Pélage, qui en a suivi les faux préjugés sur < le péché originel, et s’est comme mis après lui, à la tète de ce parti « réprouvé, en protégeant Julien. Ajoutons que l’étroit commerce qu’eut < Théodoret à Ephèse, dans le faux concile d’Orient, avec les évêques « pélagiens intéressés comme lui dans la cause de Nestorius, aura fait < peut-être, que trop favorable aux personnes des hérétiques, il aura ■- pris quelque teinture de leurs interprétations, avec d’autant plus de < facilité, qu’elles étaient du génie de Théodore, un de ses maîtres » (Ibid. 1. 7, c. 16. Et. 1. 9, c. 18). Quartum argumentum est, quia versio in quo ita est con­ sentanea textui et consequentiae sermonis apostoli, ut ab iis ipsis exercite restituatur, qui eam signate reiiciunt. * S. Augustin remarque qu’il est ridicule d’attribuer tous les pé« chés des hommes au mauvais exemple d’Adam, que les hommes, pour < la plupart, n’ont pas connu. Il leur nuisait donc autrement que par « son exemple, comme un père qui les engendre, et non point comme « un modèle dont l’exemple les induisait à faire mal; d’autant plus que I DE PECCATO ORIGINALI 157 deditionis actum, et ex consequenti, hoc quod est contrahere subiectionem erga eum cui deditio fit. Et utrumque per modum unius significatur, ubi simplex est, et sine addito diminuente, < visiblement S. Paul comprenait dans sa sentence tout ce qui était « sorti d’Adam, et tout ce qui était sujet à la mort. Il y comprenait «par conséquent les petits enfants, à qui l’exemple d’Adam, nonplus «que celui de J. C., ne pouvait ni nuire ni servir. Enfin il s’agissait «de montrer dans le genre humain la cause de la mort et de la vie; < l’une dans le péché d’Adam, l’autre dans la justice de J. C. Tous < mouraient, et les enfants mêmes. Si par les paroles de S. Paul, le « péché était introduit dans le monde par Adam, et la mort par le pé« ché, les enfants qui participaient à la mort d’Adam, devaient aussi « participer à son péché. Autrement, dit S. Augustin,... vous faites pas« ser l’effet sans la cause, le supplice sans la faute... Chicanez, M. Si« mon, tant qu’il vous plaira : ni vous, ni les pélagiens ne pouvez pas < reculer. Laissez à part pour un moment les noms de Théodoret, de < Photius si vous voulez, et des scoliastes grecs; traduisez comme vous « voudrez les passage de S. Paul. Voulez-vous traduire par en qui? « C’est la bonne, c’est la naturelle version où l’Eglise de votre aveu « gagne sa cause, parce qu’on y trouve celui en qui tous étaient un seul « homme, comme dans le principe commun de leur naissance, et en quj « aussi ils sont tous un seul pécheur dans le principe commun de leur «corruption. Voulez-vous, au lieu à.'en qui, mettre parce que? Vous < n’échapperez pas pour cela à la vérité qui vous presse : la mort à « passé à tous, parce que tous ont péché. Il faut donc trouver le péché « partout où l’on trouvera la mort. Vous la trouvez dans les enfants ; « trouvez-y donc le péché. S’ils sont du nombre de ceux qui meurent, « par votre propre traduction, ils sont du nombre de ceux qui pèchent. « Ils ne pèchent pas en eux-mêmes. C’est donc en Adam, et malgré < que vous en ayez, il faut ici de vous-même rétablir Vin quo que vous « aviez voulu supprimer. On y est forcé par la seule suite des paroles «de S. Paul ». (Ibid. 1. 7, c. 20). Ex his ultimis verbis satis apparet, nos ita defendere legitimitatem versionis in quo, ut ultro concedamus posse adhuc demonstrari verita­ tem peccati originalis cum versione eo quod. Sed hoc ideo, quia adhuc demonstrari potest, istos omnes qui hic peccavisse dicuntur, esse etiam eos qui nullo modo peccare potuerunt actu proprio per imitationem * 1h 158 ■ · QUAEST» LXXXILXXXIII. vocabuli usurpatio. Sed si esset additum diminuens, ut si qui in suis antenatis sese dedidisse dicerentur, (puta, veteris Delphinatus cives sese in maioribus suis dedidisse coronae Franciae > ea conditione ut coronae haeres, Delphini nomine semper insi­ gniretur): constat quod per additum in suis antenatis, restrin­ geretur ex natura rei significatio verbi, ita scilicet ut accipi iam deberet pro hoc quod est contrahere subiectionem politicam, minime vero, pro hoc quod est actum deditionis exercere. Haec iam proportionali ter applica dicto Apostoli: Εφ’ ώ παντες ήμαρτον, in quo omnes peccaverunt. Certe, quando peccavit Adam, ipse solus peccandi actionem exercuit, ipse solus male egit, solus quoque ipse fuit qui de actione mala respondere debuit Deo. Sed quia sua actione pec­ candi, ream fecit communem naturam sensu saepe in superio­ ribus explicato: ideo in ipso peccante omnis eius posteritas in­ cidit in necessitatem trahendi ex origine, simul cum communi natura, illum quoque reatum qui eam ex tunc coepit afficere, et non aliter quam per personale sanctificationis donum, unicui­ que individuo praeter vim originis, ex Christi meritis collatum, poterat deinceps auferri. Quare posteri Adae dicuntur peccasse in Adam, non quasi in Adam actum aliquem exercentes, non quasi per fictionem iuris censiti fecisse quod Adam fecit, non quasi responsabiles effecti de scelere admisso antequam nati fuissent, aut aliquid boni egissent aut mali : sed pure et sim­ pliciter, nec plus nec minus, quatenus in Adam incurrerunt de­ bitum nascendi cum defectu per se naturali^ habente tamen Λ- r praevaricationis Adae, et de quibus ex consequenti, ly peccaverunt aliter intelligi nequit quam cum addito subaudito : In Adamo. Atque hoc modo, ut mox citatus aiebat Bossuetius, lectio in quo quae a littera aufertur, in sensu restituitur. < Verba in eo (Adamo), inquit Comely in < c 5 ad Rom., ex contextu... sua sponte suppleri respondemus x>. Ut quid tunc, tanta concertatio contra litteralem lectionem Vulgatae, quae tot validis rationibus firmatur? 159 DE PECCATO ORIGINALI rationem deordinationis et culpae, per respectum ad originalem elevationis statum, et ad voluntarium actum illius qui fons et caput et principium naturae exsistens, ipsam naturam rectitu­ dine privavit, qua gratuito eam dotaverat Deus. « Uno peccante, « inquit S. Thomas 4 c. Gent. c. 52, omnes peccaverunt in « ipso..., non quod essent actu in ipso alii homines, sed virtute, « sicut in originali principio. Nec dicuntur peccasse in eo, quasi « aliquem actum exercentes, sed in quantum pertinent ad natu« ram ipsius, quae per peccatum corrupta est ». His igitur ad claritatem conceptuum praemissis, dicendum est primo de exsistentia et traductione peccati originalis. Secundo de eius essentia. Tertio de poenis quae ipsum consequuntur. THESIS XI. I i __ Est peccatum originale, veram ac propriam peccati ratio­ nem habens, quod ab Adam in omnes traducitur, qui per viam seminis ex eo generantur. Sensus terminorum iam fere sufficienter patet ex praemissis. Dicitur primo: Peccatum originale, hoc est, peccatum aliquod habituale, simul cum natura per originem propagatum. Se­ cundo: Veram ac propriam peccati rationem habens, cui nimi­ rum vere, et non metonymice tantum, culpae ratio convenit et nomen, salva interim subintellecta semper differentia qua a culpa personali peccatum naturae differt. Tertio: Quod ab Adam tra­ ducitur, seu ab eo qui totius naturae caput fuit, et ut tale, com­ munem naturam per primum suum peccatum, debita ad Deum rectitudine privavit. Quarto: In omnes qui per viam seminis ex eo generantur, videlicet: In omnes absolute, si de traductione in debito sermo sit. Si autem de traductione in actu, nonnisi ita ut firma maneat miraculosa exceptio, aliunde nobis per Scripturam et Traditionem notificata; a qua tamen, utpote in una tantum singulari persona inventa, omnino nunc abstrahitur. ii 160 QUAEST. LXXXI-LXXXIII. Principalis locus Scripturae pro dogmate peccati originalis, ille est epistolae ad Romanos, V-12, adeo celebratus in Conci­ liis, et praesertim in Tridentino, Sess. 5, can. 2 et 4, ubi non solum in argumentum affertur, verum etiam expresse definitur intelligendus de ipso originali peccato, quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Porro in hoc loco ostendit apostolus charitatem lesu salvatoris erga homines, et beneficium redemptionis exponit, comparando primum hominem cum secundo: processum peccati ab Adamo, cum processu gra­ tiae destruentis peccatum a Christo ; denique, unum illum per quem intravit peccatum et mors, illi uni per quem iustitia et vita. Haec sunt verba apostoli : Sicut per unum hominem pecca­ tum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.... Sicut (inquam) per unius delichim in omnes homines in con­ demnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per uiiius obeditionem iusti constituentur multi. Haec dico verba apostoli secundum nexum consecutionemque sententiarum, quae unicuique attendenti gene­ rale capitis argumentum et totius seriem sermonis, evidens ap­ parebit. Nec obstat omnino, quod inter unum et alterum com­ parationis membrum interiaceant omnia ea quae a vers 13° ad 17nm inclusive continentur. Id enim frequens est apud aposto­ lum, cuius stylus saepe impeditior, eo quod abreptus impetu spiritus, aut celeri nimium atque praecipiti transitione de uno in aliud prosilit argumentum, aut sermonem ex abrupto suspen­ dens, parentheses interponit circa ea quae incidunt, donec filum resumendo, inceptam absolvat perficiatque sententiam. Et sic plane est in praesenti. Nam in priori membro comparationis DK PECCATO ORIGINALI 161 ponebatur processus peccati in omnes omnino homines. Unde statim ex obliquo, pericopes de universalitate regni peccati inde ab Adam et praevaricatione eius: Usque ad legem enim pecca­ tum erat in mundo, peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri. Ecce tibi prima parenthesis, in qua sollicitus est ostendere ex universali dominatione mortis, quod peccatum vere in mundo fuit, eo etiam tempore quo ab homi­ nibus vix cognoscebatur aut attendebatur, quando nondum exsi­ stebat lex positiva, et aliunde lex naturalis erat multum obs­ curata. At rursus, cum incidisset sermo in Adam formam fu­ turi, novam parenthesim parenthesi superaddit, ad explicandum in Adam, hanc ipsam rationem formae seu typi futuri Christi. Quam iterum statim exponit per comparationem a contrario, ea addita consideratione, quod gratia Christi in bonum, prae pec­ cato Adae in malum, multo potentior fuit, atque efficacior: Sed non sicut delictum, ita et donum. Si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis lesu Christi in piures (multos) abundavit. Et non sicut per unum peccatum, ita et donum: nam indicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Si enim unius delicto mors regnavit per unùm, multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae acci­ pientes, in vita regnabunt per unum lesum Christum. Et haec est secunda parenthesis, in qua explicat id quod dixerat de Adam forma futuri. Quo facto, resumit tandem suspensam prius orationem, apponendo alterum membrum comparationis inceptae in vers. 12 : Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam, et reliqua quae superius transcripta sunt. Porro, quaecumque in supradictis parenthesibus interclu­ duntur, confirmant quidem et illustrant praesentem demonstra­ tionem. Interest tamen claritatis, ut praecisis iis quae ex obliquo Dt natura et ratione peccati personalis. 162 ; d i :: A I > !.. QUAEST. LXXXI-LXXXIH. sunt, substantiam argumenti desumamus ex directa textura ser­ monis. Quod quidem faciemus, ostendendo in verbis apostoli: Primo, peccatum proprie dictum. Secundo, ab Adam non imi­ tatione, sed propagatione transfusum in universum genus huma­ num. Tertio, transfusum per viam originis ab eodem Adamo, tamquam ab activo principio communicationis naturae. I. — Et primo quidem, peccatum de quo haec praesens Scriptura loquitur, est peccatum proprie et non metonymice dictum. Quod nempe non accipitur pro poena peccati, uti mors, non pro eo quod tantum inclinat ad peccatum, uti concupiscentia; sed pro eo quo vere constituitur homo in statu deordinationis a Deo fine ultimo, omnia intelligendo iuxta ea quae saepius praemissa sunt. Et facile declaratur. Nam pecca­ tum illud quod in mundum intravit, dicitur post se induxisse mortem ; ergo apprime distinguitur a morte, in qua omnes pec­ cati poenae ac sequelae usu Scripturae recapitulantur. Deinde dicitur peccatores constituisse multos, idque in oppositione ad iustitiam qua iusti constituuntur multi. Sed nec poena peccati. nec concupiscentia, nec quidquam aliud propriam peccati ratio­ nem non habens, aut privat iustitiam, aut cum ea in opposi­ tione est. Denique, de eius ingressu hic sermo est, ad quod destruendum venit lesus Christus. Id autem esse principaliter peccatum, utique proprio sensu acceptum, nemo in doctrina Scripturarum vel leviter eruditus inficiabitur. Omnia ergo in­ culcant et demonstrant peccatum secundum veram ac propriam nominis acceptionem. II. — Secundo, est peccatum ab Adam, non imitatione, sed propagatione transfusum in universum genus humanum. — Dico: Ab Adam. Nam, per unum hominem, inquit. Et paulo infra, vers. 14, exponens quem hominem dixerit, bis nominat eum qui primus a Deo formatus est pater orbis terrarum, his verbis: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adac. — Dico insuper: In universum genus humanum. Ait enim: U DE PECCATO ORIGINALI 163 in hunc mundum intravit. Et hoc idem valet ac: in omnes ho­ mines. Sic enim seipsum exponit, statim subiiciens quod pro­ cessum peccati comitatus est processus mortis, et ita in omnes homines mors pertransiit. Et ne forte adhuc obscurum tibi esset, qua ratione universum genus mors invaserit, signanter addit quod in uno illo homine Adam omnes peccaverunt, id est, rea­ tum peccati incurrerunt. — Dico praesertim : Non imitatione, sed propagatione transfusum. Non imitatione, ut dicebant Pelagiani volentes eludere vim praesentis testimonii, concedendo quidem quod peccatum per unum Adam in mundum intravit, sed forma tantum et exemplo. « Hoc ibi sentiunt, ait Augu« stinus, quod et mors ista quae illic commemorata est, non « sit corporis, quam nolunt Adam peccando meruisse, sed ani« mae, quae in ipso peccato fit ; et ipsum 'peccatum, non pro« pagatione in alios homines ex primo homine, sed imitatione « transiisse » (l). Atqui huiusmodi expositio omnino non susti­ netur. Nam in primis, si apostolus peccatum illud commemo­ rare voluisset, quod in hunc mundum, non propagatione, sed imitatione intravit: eius principem, non Adam, sed diabolum diceret, de quo scriptum est: ab initio diabolus peccat. De quo etiam legitur in libro Sapientiae, quod invidia diaboli mors in­ travit in orbem terraram. Nam quoniam ista mors a diabolo venit in homines, non in quantum ab illo fuerunt propagati, sed in quantum fuerunt eum imitati, continuo subiunxit eadem Scriptura : Imitantur atitem eum qtii sunt ex parte illius. Proinde apostolus, cum illud peccatum ac mortem commemoraret, quae ab uno in omnes propagatione transivit, eum principem posuit, a quo propagatio generis humani sumpsit exordium (2). — Deinde quod sequitur, in quo omnes peccaverunt, quam circumspecte, quam proprie, quam sine ambiguitate dictum est. Quis, quaeso, unquam dici potuit peccasse in eo a quo pravum peccandi exem- : I» ‘ 1 > (‘) August. 1. 1 de peccatorum meritis et remissione, c. 9, π. 9. (2) Ibid. ♦· 164 QUAEST. LXXX1-LXXXIII. plum accepit? Imo, ille potius qui exemplum dedit, dici e con­ verso deberet peccare in iis quos suo exemplo corrupit. Et ideo, illud quod legitur in psalmo : et ab alienis parce servo tuo, nemo sane intelliget de illis peccatis quae peccans imitatus est, sed e contra de illis quorum aliis se imitantibus causa exstitit et origo. Si ergo imitatio hic in causa esse posset, tolerabilius diceretur Adam peccasse in omnibus, quam omnes peccasse in Adam. Nunc autem ait: in quo (Adam) omnes peccaverunt. Quod eatenus tantum intelligibile est, quatenus peccati reatus quem in­ currit Adam, non in eo solo remansit, sed ab eo transiit in mundum, ut concludamus cum Augustino: « Restat intelligenda, non imitatio, sed propagatio peccati » (*). — Idem evidenter sua­ debit oppositio Adae ad Christum. Nam si sola imitatio facit peccatores per unius inobedientiam, sola quoque imitatio faceret iustos per unius obedilionem. Sicut enim, ait, per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem iusti constituentur multi. Proinde isti unus et tenus, non Adam et Christus, sed Adam et Abel constitui potius de­ buissent. Quoniam si ideo Adam dictus est, in quo omnes imi­ tatione peccaverint, quia primus hominum ipse peccavit, conse­ quens erit, Abel debuisse dici, in quo omnes similiter imitatione iustificentur, quia ipse primus hominum iuste vixit (2). — Denique, cum apostolus tanta emphasi dicit, per unum hominem Adam peccatum in hunc mundum intrasse, aliquid profecto intendit quod sit commemoratione dignum, et non in solemnem resol­ vatur ineptiam. Intendit delictum cuius maximus fuit in genere humano influxus; inobedientiam cuius consequentiae in ordine ruinae aequiparantur consequentiis obedientiae Christi in ordine instaurationis. Nunc autem, pone a parte id quod docet dogma catholicum; fac sermonem revera hic esse de ingressu peccati tamquam in exemplo et forma quae totam Adami posteritatem (l) Ibid. c. 10-13. f) Ibid. c. 15, n. 19. DE PECCATO ORIGINALI 165 ad peccandum induxisset. Quid iam absurdius sententia apostoli ? quid magis ridiculum ? Siquidem de eo peccato agitur, quod in iis praecise circumstantiis commissum est, in quibus nulli ho­ minum exemplo esse, nullum hominum exemplo corrumpere va­ luit. Neque enim tunc erant qui exemplo traherentur. Aut si dicis, non ipso commissionis tempore incepisse influxum exempli, sed tantum postquam genuisset Adam filios et filias, et eis nar­ rasse! ea quae in paradiso acciderant: mirum sane erit, imo supra omnem admirationem et fidem, si in ea narratione per Scripturam usque in praesentem diem nobis conservata, peccati incentivum et non potius peccati horrorem accipere potuerit posteritas. Quid plura? Si quispiam interrogatus unquam fuisset, quid causae ad peccandum sibi fuerit Adami exemplum, nonne interrogatorem suum, aut nugari putasset, aut insanire? Rursus ergo, et evidentissime, intelligendum restat, non imitatione, sed propagatione transfusum peccatum in universum genus humanum. III. — Tertio demum, est peccatum transfusum per viam originis ab Adamo, tamquam ab activo naturalis gene­ rationis principio. Et iterum demonstratur ex verbis illis: In quo omnes peccaverunt. Nam certe, non alia ratione in Adam omnes peccaverunt, quam qua ratione in Adam omnes contine­ bantur. Atqui continebantur in eo ut in fonte totius naturae, ut in origine stirpis, ut in illo uno ex quo fecit Deus omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae (Act. XVII26). Haec quippe ratio continentiae est, quae per se evidens est ac manifesta, quam ubique Scriptura assignat, et praeter quam nulla alia excogitabilis est, uti patet ex dictis in anteces­ sum cum ratio capitis iuridici a recentioribus quibusdam theo­ logis inventa confutabatur. Nunc autem, si peccati reatum omnes incurrerunt in Adam, formaliter qua contenti in eo ut in prin­ cipio naturalis generationis: eo ipso per eiusdem naturalis ge­ nerationis viam, idem peccati reatus actu transfundatur necesse est. Et hoc modo ex textu apostoli omnia constant, quae ad peccati originalis exsistentiam, rationem, et notas distincti vas 166 QUAEST. LXXXI-LXXXUI. pertinent. Quamquam ex solutione difficultatum iam nunc oc­ currentium, adhuc plenior totius argumenti intelligentia expectanda est. Plures, inquam, difficultates iam occurrunt contra omnia et singula in thesi posita, sive ut in se absolute considerata, sive ut per textum apostoli demonstrabilia. Primo, contra rationem veri ac proprie dicti peccati, {peccatum originale, veram et pro­ priam peccati rationem habens'}. Secundo, contra universalitatem propagationis, {quod ab Adam in omnes traducitur). Tertio con­ tra propagationis modum, (in omnes qui per viam seminis ex­ eo generantur}. I. — Et primo quidem, contra rationem veri ac proprie dicti peccati obiicitur : De ratione peccati est voluntarietas. Ubi ergo voluntarietas non est, neque peccatum proprie dictum. Sed in eo quod origine trahitur, nec est voluntarietas, nec esse po­ test. Ergo peccatum de quo agit apostolus, vel est imitatione et non origine transfusum, vel si origine transfusum., metonymice dictum intelligatur necesse est. Respondeo: Dist. mai. De ratione peccati est voluntarie­ tas, quae tamen alio atque alio sensu accipiatur, prout sermo est de actuali peccato vel de habituali, et rursus, de habituali peccato personae, vel de habituali peccato naturae, conc. Quae semper eamdem voluntarii rationem prae se ferat in omnibus et singulis modis quibus peccatum accipitur, neg. Unde et di­ stinguitur minor sic: In eo quod origine trahitur, nec est nec esse potest voluntarietas peccato actuali propria, conc. min. (Et nego suppositum, cum peccatum originale nequaquam sit actuale peccatum). Non est voluntarietas quae et prout inveniri debet in peccato habituali, subdist· In peccato habituali quod in persona est ratione personae, conc. In peccato habituali quod in persona non est nisi ratione naturae, neg. Et explicatio de- * DE PECCATO ORIGINALI 167 ducitur ex praemissis in antecessum, tam circa peccatum in communi, quam circa peccatum naturae in specie. Peccatum namque theologicum in communi habet duas no­ tas : deordinationis a Deo fine ultimo, ete - voluntarietatis . Rursus, pl·-" · deordinatio a fine ultimo dupliciter consideratur: ut actus, et ut status consequens actum. Si consideretur ut actus, tunc volun­ tarietas aliquid dicit quod formaliter in voluntate est. Nam actualis aversio a fine ultimo non aliter concipitur quam ut in­ voluta in ipso actu libero voluntatis recedentis ab ordine finis. Sed si consideretur ut status, id est, ut permanens defectus rectae habitudinis ad Deum, sic voluntarietas non amplius ali­ quid dicit quod formaliter in voluntate sit, sed quod inductive tantum ab ea est. Neque enim existimandum, voluntarietatem quae est de relatione habitualis peccati, consistere unquam in perseverantia etiam mere habituali voluntariae adhaesionis ad peccatum. Et patet evidenter exemplo eius qui adhuc in statu peccati manet, et quidem secundum plenam atque integram habi­ tualis peccati rationem, etiamsi supponatur ita retractasse pec­ catum suum per attritionem appretiative summam, ut de volun­ tate peccaminosa nihil iam formaliter remaneat, neque in actu, neque in habitu. Ergo voluntarietas in peccato habituali nihil plus est, quam trascendentalis relatio status aversionis, ad cau­ sam per quam solam inductus est et induci potuit, nimirum ad voluntarium actum qui praecessit, et in ordine ad suam seque­ lam manet non abolitus. Nunc igitur, si sermo sit de peccato habituali personali, clarum est quod actus ille praecedens a quo derivat voluntarietatis denominatio, debet esse voluntarius actus huius personae. Si autem de habituali peccato naturae {quod non comparatur ad peccatum personale sicut alia species sub eo­ dem genere, sed sicut aliud analogatum sub communi analogo), voluntarius ille actus nullus alius esse potest quam actus capitis, a quo in suo fonte natura fuit corrupta, ut explicatum est su­ pra. Non ergo quaerenda ratio voluntarietatis originali peccato propriae, in nostris personis; alias, confunderemus semper pecλ·-· :jr.i! ii ri T 168 *'ΐςτ·3 QUAEST. LXXXf-LXXXIH. catum originale cum personali. Sed est quaerenda in Adamo, et in eo solo: quatenus nempe, defectus rectitudinis ad Deum, propagandae humanae naturae nunc inhaerens, prout et in quan­ tum per liberam praevaricationem protoparentis inductus, eam habet voluntarietatis rationem, quae sufficit ad habitualem culpam, non quidem personalem, sed originalem. Unde a primo ad ul­ timum, nihil obstat quominus peccatum quod apostolus dicit per unum hominem in mundum intrasse, sit peccatum proprie et non metonymice sumptum, idemque origine transfusum. Instabis: Etsi nihil obstet, nihil tamen cogit ut sic accipia­ tur. Quia adhuc salvari possunt verba apostoli, quatenus per unum Adam peccatum intrasset in mundum, non quidem propa­ gatione sui ipsius, sed propagatione eius quod inclinat ad pec­ candum, id est, concupiscentiae. Et hoc modo, id quod origine trahitur, esset quidem causa peccati in omnibus hominibus, non autem peccatum in se, verum ac proprie dictum. Respondeo primo, negando assumptum et rationem eius. Directe enim agit apostolus de peccato proprie dicto, uti multis iam ostensum est, quod in eos omnes intravit, in quos mors pertransiit, adeoque tam in adultos quam in infantes. Concupi­ scentia autem, praeterquam quod neminem necessario et infallibiliter ad peccandum pertrahit, procul dubio in infantibus pec­ cati causa nec est, nec esse potest. Non ergo ratione concupi­ scentiae dici potuit peccatum intrasse in homines universos, et nihil aliud relinquitur intelligendum, nisi propagatio reatus pec­ cati secundum se. Sed observandum praeterea, quod admissa semel propaga­ tione concupiscentiae tamquam a peccato Adae ortae, eo ipso admittitur principium ex quo necessaria consequentia colligitur veritas originalis peccati sensu catholico intellecti. Iam enim admittitur, Adam peccato suo corrupisse totam naturam, eamque privavisse gratuita illa rectitudine in qua primitus a Deo condita fuerat. Porro haec rectitudo, iuxta doctrinam Scriptu­ rarum, non in sola immunitate a concupiscentia erat reposita. DE PECCATO ORIGINALI 169 sed primario ac principaliter in ea sanctitate et iustitia quae per redemptionem Christi in nobis instauratur. Ideo propagatio con­ cupiscentiae tamquam a peccato Adae ortae, adhuc argueret propagationem privationis iustitiae seu ordinis ad Deum finem ultimum, in qua formaliter habitualis culpae ratio consistit. Nihil ergo proficerent adversarii, reducendo ad concupiscentiam id quod ab Adam, iuxta apostolum, origine transfunditur; et hoc ipsum apprime senserunt Pelagiani, qui ad' huiusmodi explica­ tionem nunquam recurrerunt. Iterum dices : Scriptura alibi docet, Sap. X-2, Adam fuisse a Deo eductum e delicto suo. Et nihil obstat quominus suppo­ natur emundatus ac iustificatus stalim post eiectionem e para­ diso, antequam incepisset generare filios et filias. Si aiitem a grandi illo suo peccato iam erat immunis, non potuit transfun­ dere illud in suam posteritatem, cum nemo alteri det id quod ipse non habet. Et haec eadem ratio adhuc evidentius valet de multis patribus post Adam, qui certissime creduntur fuisse ante generationem prolis gratiam iustificationis consecuti. Cogit igitur nos intelligere id quod dicit apostolus, non de proprie dicto pec­ cato ab Adam origine transfuso, sed vel de propagatione pec­ cati per modum imitationis, vel certe, si per modum originis, quantum ad illud tantum quod a peccato est et ad peccatum in­ clinat, id est, quoad concupiscentiam. Respondeo, transmissionem peccati originalis esse omnino independentem a statu in quo contingebat versari Adam, et caeteros post ipsum, quando genuerunt filios et filias. Cuius conclusionis ratio est desumenda ex propria notione peccati na­ turae, in prooemio quaestionis declarata. Redi enim mecum ad praemissa. Cogita culpam Adae ut quae peccati reatum in na­ tura induxisset, tollendo rectitudinem ordinis ad Deum finem supernaturalem, secundum quod proprietas erat quasi specifica, instar caeterarum naturalium proprietatum a parente in posteros propaganda. Cogita insuper gratiam Adae poenitenti, restitutam quidem ex meritis Christi redemptoris, sed iam ut dotem mere 11 l:r î I V 170 QUAKST. LXXXM.XXXllI. personalem, quae naturam speciei in quantum huiusmodi, spoliatam relinquebat iis omnibus donis quibus fuerat primitus aucta. Et statim videbis, nihil referre in ordine ad peccati ori­ ginalis transfusionem, utrum generans fuerit, necne, personaliter emundatus a culpa, siquidem : « homo generat sibi idem in « specie non autem secundum individuum » (*). Unde in forma, ad hoc quod dicitur: Qui in peccato iam non erat, non potuit peccatum transfundere in suam posterita­ tem: Dist. Si traductio peccati originalis intelligi deberet esse a generante, tamquam in suo individual! ac personali statu con­ siderato, conc. Si a generante tamquam a fonte communis na­ turae posteritati communicandae, subdist. Supposito quod ablatio maculae in ipso, affecisset naturam speciei in quantum huius­ modi, eamque in primitiva conditione restituisset, iterum conc. Supposito quod affecerit, non naturam communem qua talem, sed solum qua in hoc homine individuatam, id est, personam in quantum haec particularis persona erat, neg. Et explicatio patet ex praemissis. Et ad hoc quod dicitur: nemo dat quod non habet: Dist. Si de re positiva sermo sit, conc., et nego suppositum. Si de defectu annexo rei quae positive communicatur, subdist. Si defectus cogitetur annexus dependenter a personali statu com­ municantis, conc. Secus, neg. Et potest aliquali illustrari exem­ plo, quo iuvetur intellectus: Ut si, per impossibile, facultas visiva fuisset radicitus corrupta in humana natura, et nihilominus forent (*) « Generans univocum naturam suae speciei communicat gene« rato, et per consequens omnia accidentia quae speciem consequun< tur... Si autem virtus generantis sit fortis, tradit similitudinem suam « genito, etiam quantum ad accidentia individualia. Sed hoc verum est « de accidentibus quae aliqualiter ad corpus pertinent, non autem de < accidentibus quae solum pertinent ad animam, maxime intellectivam, « quae non est virtus in organo corporali. Homo enim albus plerumque «generat filium album, et magnus magnum; nunquam autem gramma« ticus grammaticum, aut physicus physicum, etc. ». De Malo, Q. 4. a. 8. DE PECCATO ORIGINALI 171 aliqui individui praeternaturaliter visu donati. Nam illi, non obstante sua personali praerogativa, adhuc communicarent filiis a se genitis naturam caecitate affectam. Exemplum nunc applica in proposito, et cum proportione ratiocinare. Sic igitur apparet, nihil ex hac quoque parte obstare posse quominus, iuxta naturalem ac proprium sensum verborum, dicta apostoli de vero ac proprie dicto peccato, origine transfuso, ac­ cipiantur. II. — Sed iam contra universalitatem propagationis obiicitur: Non in. phires transit peccatum Adae, quam iustitia Christi. Ait enim apostolus : « Sicut per unites delictum in omnes ho« mines in condemnationem, sic et per unius iustiiiam in omnes « homines in iustificationem vitae ». Sed iustitia Christi non tran­ sit in universum genus humanum. Ergo nec peccahtm Adae. Respondeo, negando maiorem. Ad rationem additam dico, sensum apostoli esse, quod sicut peccatum Adae traducitur in omnes qui ab Adam corporaliter generantur, ita gratia Christi in omnes qui ex Christo spiritualiter nascuntur per fidem et baptismum. Et in hoc est absoluta aequiparatio. Nunc autem, corporalis generatio de Adam, ad totum humanum genus exten­ ditur; non ita spiritualis regeneratio in Christo, et ideo com­ paratio non tenet, quod attinet ad absolutam hominum univer­ salitatem. « Ob hoc dictum est omnes et omnes. Neque enim « qui generantur per Adam, iidem ipsi omnes per Christum « regenerantur. Sed hoc recte dictum est, quia sicut nullius car­ it nalis generatio nisi per Adam, sic spiritualis nullius nisi per « Christum. Nam si aliqui possent carne generari non per Adam, « et aliqui generari spiritu non per Christum, non liquide omnes « sive hic, sive ibi diceretur ». Ita recte Augustinus, 1. 1 de pecc. mer. c. 15. Nec quemquam moveat, quod vers. 15 in apostolo legitur: « Si unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei « et donum in gratia unius hominis lesu Christi in plures abun« davit ». Nam quod in vulgata vertitur, in plures, in graeco : f w 172 QUAEST. LXXXI-LXXXIII. est, in mullos, εις τους πολλούς. Qui quidem multi, tum hic, tum infra vers. 19, iidem sunt ac quos vers. 18 omnes dicit apostolus. * Possunt quippe in aliqua re omnes esse qui pauci « sunt. Sed multos habet generatio carnalis, multos et spiritualis, « quamvis non tam multos haec spiritualis, quam illa carnalis. « Verumtamen, quemadmodum illa omnes habet homines, sic « ista omnes iustos homines, quia sicut nemo praeter illam homo, « sic nemo praeter istam iustus homo, et in utraque multi. Sicut « enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt « multi, ita per unius obeditionem iusti constituentur multi ». Sic iterum Augustinus, ubi supra. Nulla ergo de transfusione originalis peccati in universum genus humanum, remanet ratio dubitandi. III. — Sed iam ultimo loco veniunt argumenta quae contra propagationis modum fiunt: quibus confisi Pelagiani, tamquam contumelioso traducianorum cognomine, catholicos olim prose­ quebantur ut refert Augustinus, 1. 1 op. imperf. c. lulian. n. 75, et 1. 3, n. 91. Dices enim primo : Illud quod per viam seminis propagatur> Per originem camis traducitur. Sed per originem carnis traduci peccatum verum ac proprie dictum, omnino non intelligilur. Respondeo in primis quod etiamsi non intelligeretur, adhuc adesset superius fidei lumen, a quo ita esse certissime edocemur. Ait enim apostolus quod per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit. Atqui non potuit ex uno homine humanum genus infici, nisi eo modo quo totum genus humanum ex uno homine processit. Hoc autem fuit per originem carnis. Ergo per originem carnis peccatum originale in nos transit a primo parente, in quo omnes peccavimus. Respondeo secundo, quod peccatum originale non afficit singulares personas nisi ratione naturae communis in nativitate acceptae, uti saepe dictum est in superioribus. Oportet igitur intelligere propagationem eius ad modum propagationis naturae, quam utique necessario comitatur, usquedum personali iustifi- •y ? ’Λ * * DE PECCATO ORIGINALI 173 cationis gratia in unoquoque purgetur. Nunc autem natura humana non aliter propagatur quam per seminis viam, effective quidem quantum ad corpus, dispositive autem quantum ad ani­ mam. Recte ergo, et consequenter, eadem haec via ea esse intelligitur, per quam traducitur originale peccatum. Instabis : Oporteret animam esse ex traduce. Nam accidens non potest traduci, nisi traducatur eius subiectum. Sed subiedum beccati est anima. Ergo. Respondeo negando assumptum. Ad rationem additam: Dist. mai. Nisi traducatur subiectum, vel effective, vel saltem dispositive, conc. Solum effective, neg. Nam alias, eadem ra­ tione dicendum foret naturam humanam non vere propagari, eo quod ex traduce non est forma per quam perficitur. Sed hoc, quaeso, quis sapiens admittet? Quia etsi virtute seminis forma humana non educatur de potentia in actum, educitur tamen corpus huic formae proportionatum, cum hac forma contempe­ ratum, et hanc formam exigens. Et sicut hoc sufficit ad veram traductionem naturae humanae ab uno in alium, sic etiam suf­ ficit ad traductionem peccati quod afficit et comitatur naturam. Intelligendum est ergo, propagari animam a semine, non quidem per effectivam productionem eius, sed per dispositionem materiae ei proportionatae et convenientis. Et ideo S. Thomas, 1-2, Q. 83, a. 1 ad 3um, cum sibi obiecisset, peccatum originale ex primo parente a nobis contrahi, prout in eo fuimus secun­ dum rationem seminalem, quo quidem modo non fuit ibi anima, sed sola caro, respondet : « Dicendum quod anima huius homi« nis non fuit secundum seminalem rationem in Adam peccante « sicut in principio effectivo, sed sicut in principio dispositive : « eo quod semen corporale, quod ex Adam traducitur, sua vir« tute non efficit animam rationalem, sed ad eam disponit ». Rursus dices : Si anima non est ex traduce, unum iam de duobus dicendum relinquitur : Quod scilicet peccato inquinetur, vel ex creatione sua, vel ex infusione in corpus. Atqui utrumque 174 est impossibile, quia utroque modo esset causa peccati Deus, qui esi auctor tum creationis, tum etiam infusionis. Respondeo eligendo secundum membrum cum distinctione. Inquinatur anima ex infusione in corpus, non tamen secundum quod infusio importat respectum ad Deum infundentem, sed solum secundum quod importat respectum ad carnem cui fit infusio. Et sic nego quod in Deum sicut in causam, inquinatio animae sit referenda. Nam Deus ut naturae auctor et conser­ vator, animam creat, eamque infundit corpori tamquam materiae praeparatae et ultimo dispositae. Quod autem haec materia sit corpus seminatum ex fonte infecto, et quod ex consequenti, anima corpori infusa efficiatur pars naturae iam privatae dote quasi specifica supernaturalis iustitiae qua primitus fuerat or­ nata, in causa profecto non est Deus, sed ille solus qui prae­ varicatione sua communem naturam corrupit, sensu multoties in superioribus explicato. Unde S. Thomas, ubi supra, in re­ sponsione ad 4U“ : « Infectio originalis peccati nullo modo cau« satur a Deo, sed ex solo peccato primi parentis per carnalem « generationem. Et ideo, cum creatio importet respectum animae « ad solum Deum, non potest dici quod anima ex sua creatione « inquinetur. Sed infusio importat respectum et ad Deum in­ « fundentem, et ad carnem cui infunditur anima. Et 'ideo, ha­ « bito respectu ad Deum infundentem, non potest dici quod « anima per infusionem maculetur, sed solum habito respectu « ad corpus cui infunditur ». I - QUAEST. LXXXI-LXXXIH. Ί Sic igitur, veritas peccati originalis ex apostolo, Rom. V-12, omnino constat. Constat quoque invaliditas argumentorum quibus Pelagiani, eorumque succedanei, conati sunt vim demonstrativam tam expressae auctoritatis eludere. Sed nec desunt pro eiusdem dogmatis confirmatione, alia etiam Scripturae loca, utputa Eph. ■■ W’ DE PECCATO ORIGINALI 175 11-3, et Psalm. L-7, ad quorum tamen expositionem non vacat nunc divertere. Argumentum porro antiquae traditionis dabit tibi Augu­ stinus, 1. 1 c. lulian. n. 5-20, ubi colligit testimonia Irenaei, Cypriani, Reticii, Olympii, Hilarii, Ambrosii, Innocentii, Nazianzeni, Basilii, et ipsius Chrysostomi, tamquam totidem attesta­ tiones simplicis fidei Ecclesiae, nullo adhuc in hac parte insur­ gente adversario, prorsus imperturbatae. Quod si in tanta copia testium, unus aut alter inveniatur qui aliquam difficultatem creet, in memoriam revocabis principia alias tradita pro interpreta­ tione Patrum qui ante ortas haereses scripserunt, praesertim quando in confutandis contrariis erroribus suo tempore grassantibus occupabantur. Et haec principia maxime valent in prae­ senti materia, cum nulla alia sit quae omnis generis aequivocationibus ansam facilius praebeat. Est enim peccatum originale, peccatum quidem proprie dictum, sed longe alius rationis ac peccatum omnibus notissimum: peccatum naturae, non personae: peccatum voluntarium non voluntate propria, sed voluntate solius capitis humani generis : peccatum quod quodammodo di­ citur alienum, et quodammodo nostrum, alienum proprietate actionis, nostrum contagione propaginis. Propterea infans recens natus aliquo sensu innocens est, et aliquo sensu peccator. Pro­ pterea grande illud Adae delictum quadantenus ad posteritatem transit, et quadantenus non transit: transit quantum ad reatum, non transit quantum ad actum. Propterea demum, si ante or­ tam haeresim Pelagianorum, loca sunt patristica in quibus co­ ruscat peccati originalis veritas, alia quoque esse poterunt ubi videbitur doctrina confundi et aliqualiter obscurari : sicut videre est apud Chrysostomum in locis illis quos a Pelagianis sibi obiectos, luculenter tibi exponet et explicabit supracitatus Au­ gustinus. Vide praesertim, 1. 1 contr. lulian. n. 22. Sed iam dicendum nobis est de eo in quo reponitur es­ sentia peccati originalis, ut in thesi quae sequitur. ♦ jr 176 QUAEST. LXXXI-LXXXIH. THESIS XII. Peccatum originale est essentialiter destitutio iustitiae ori­ ginalis, prout dependens a voluntario actu protoparentis qui fons fuit et principium naturae. Et quia In lustitia originali aliquid se habebat ut formale, id est gratia radix charitatis, et aliquid ut materiale, id est, ipsi charitati annexum integritatis donum quo inferior pars sub dominio rationis continebatur, in peccato quoque originali eadem distinctio attenditur: hinc quidem for­ male, id est privatio gratiae et charitatis per quam vo­ luntas subdebatur Deo, inde vero materiale, id est concupiscentia sive privatio vigoris quo sub voluntate frenabantur aliae omnes animae vires. § 1· Prior et principalis assertio aperte sequitur ex dictis, tum in propositione praecedenti, tum in thesi de ratione peccati habitualis in communi. Certe, peccatum habituale semper ponit privationem habitualis iustitiae, cum ordine ad actum per quem inducta est, et a quo pendet haec ipsa iustitiae privatio. Si ergo peccatum originale, peccatum habituale est, et quidem in­ ductum per actum capitis naturae formaliter in quantum huiusmodi: necesse est ut consistat in privatione illiusmet iustitiae qua natura ut natura fuerat primitus ornata, et de qua loquitur Tridentinum, can. 2, cum dicit: « Si quis Adae praevaricatio« nem sibi soli, et non eius propagini asserit nocuisse, et acce« piam a Deo sanctitatem et iustitiam, quam perdidit, sibi soli, « et non nobis etiam eum perdidisse, anathema sit ». Neque in hoc, quod sciam, aliquis est contradicens inter theologos ho­ diernos. Sed est residua controversia spectans ea quae in thesi addita sunt de formali et materiali peccati originalis. Sunt enim qui volunt peccatum originale in privatione gratiae ita consi- s 'X7iAi DE PECCATO ORIGINALI 177 stere, ut ne materialiter quidem ad constitutivum eius pertineat concupiscentia. Nostra autem assertio est constans assertio S. Thomae, praesertim in praesenti, Q. 82, a. 3, et de Malo, Q. 4, a. 2. Et videtur facile probari ex analysi perfectae illius rectitudinis mo­ ralis quam in sua creatione natura acceperat, quaeque, uti nunc demonstratum suppono in tractatu de Deo creatore, duobus ab­ solvebatur: subiectione scilicet partis superioris ad Deum finem ultimum per charitatem, et partis inferioris ad superiorem per donum integritatis : quorum utrumque ab habituali gratia velut a radice dependebat, primum ex natura rei, alterum ex positiva ordinatione creatoris. Haec sane moralis perfectio est, quam in Adam amisimus. Haec quoque sanctitas et iustitia, quae nobis e per Christum restituitur, et abundantius restituitur, quamquam nonnisi processu et ordine quodam : nondum quidem formaliter, durante statu viae, quoad integritatis donum, sed tamen virtualiter: relicta interim concupiscentia ad agonem, ut cum gratiae adiutorio, vi et conatu quoad eius fieri poterit reassurgamus ad id unde decidimus, componendo omnes animi motus, eosque subiiciendo rationi, id est menti et spiritui, donec in termino viae consummatum effectum passionis Christi recipientes, plene et perfecte efficiamur regnum Dei : « In quo, inquit Augustinus. « ita sunt ordinata omnia, ut id quod est in homine praecipuum « et excellens, hoc imperet, caeteris non reluctantibus quae sunt « nobis bestiisque communia, atque idipsum quod excellit in « homine, id est mens et ratio, subiiciatur potiori quod est ipsa « Veritas, unigenitus Filius Dei » (*), Duabus igitur exsistentibus partibus vel quasi partibus ori­ ginalis iustitiae, statim intelligitur rectitudinem appetitus infeferioris se habuisse in ea ut materiale, rectitudinem vero supe­ rioris animae partis ut formale. Semper enim formale est, a quo species sumitur; iustitia autem de qua in praesenti, spe(l) August. 1, 1 de sertu. Domini in monte, c. 2. De natura et ratione peccati personalis. Ï i * I’ 178 QUAEST. LXXXI-LXXXIH. ciem suam tota quanta sortitur, secundum quod iustitiae nomine venit recta ad Deum finem ultimum habitudo. Porro, ordinatio inferiorum virium per immunitatem a concupiscentia, ut substans quidem ordinationi mentis per charitatem, hanc ipsam rectam ad Deum habitudinem omnino ingredi concipitur; ut seiuncta vero a charitate, iam non importat quo ad Deum homo recte se habere dicatur. Si enim ratio praesupponatur subiecta Deo, tunc utique subiectio inferiorum virium ad ipsam rationem maximopere conferet ad perfectum ordinem, cuius finis et terminus Deus; sin autem minus, nihil. Itaque bona appetitus sensitivi habitudo, nonnisi a bona habitudine mentis habere poterat ut pars iustitiae et diceretur et esset : eodem plane modo quo non­ nisi ab anima rationali habere potest corpus, ut humani corporis rationem obtineat. Quemadmodum igitur in humano composito anima est ut forma, corpus ut materia, ita quoque in iustitia originali aliquid erat ut formale, a quo tota huius iustitiae per­ fectio dependebat, scilicet gratia cum virtutibus, et aliquid ut materiale, quod a formali perfectionem iustitiae accipiebat, sci­ licet immunitas a concupiscentia. Nunc autem eadem est ratio privationum, quae est positivorum quorum sunt privationes. Et ideo, si peccatum originale essentialiter est iustitiae originalis privatio, sequitur manifeste quod privatio gratiae se habet in eo ut formale, ut materiale autem privatio doni integritatis, quae alio nomine concupiscentiae fomes appellatur (*). (*) < Concupiscentia secundum quod pertinet ad originale pecca< tum, non est concupiscentia actualis, sed habitualis. Sed intelligendum < est quod ex habitu efficimur habiles ad aliquid. Dupliciter autem ali« quod agens potest esse habile ad aliquid agendum. Uno modo ex « aliqua forma inclinante ad hoc, sicut corpus grave ex forma sua < quam habet a generante, inclinatur deorsum. Alio modo ex subtra< ctione eius quod impediebat, sicut vinum effunditur, fractis circulis « qui effusionem impediebant, et equus concitatus praecipitanter vadit, < rupto freno quo retinebatur. Sic ergo concupiscentia habitualis potest < dici dupliciter. Uno modo, aliqua dispositio vel habitus inclinans ad DE PECCATO ORIGINALI 179 Nec obstat quod baptismus non tollat fomitem, quamvis tollat originale peccatum. Quia ad hoc ut res tolli dicatur, satis est ut tollatur formale ipsius, quo sublato solvitur species, et non remanet materiale sub eadem ratione ac prius. Sicut su­ blata anima, solvitur species hominis, et non remanet corpus humanum, sed solum reliquia illius qui prius fuit homo. Et sic etiam, sublata per baptismum privatione gratiae, restitutoque or­ dine in superiori animae parte, tollitur peccatum, tollitur ex con­ sequenti a fomite omnis ratio constitutiva peccati, ut iam non perseveret fomes nisi sub ratione cuiusdam reliquiae de destructo peccato remanentis. Sed et si quis bene consideret, statim videbit mortalitatem, passibilitatem, caeterasque huius vitae miserias esse alius plane conditionis. Habent quidem rationem poenae, sed non possunt pertinere ullo modo ad ipsam originalis peccati quidditatem, etiamsi cogitentur coniuncta cum gratiae privatione, quia qua­ cumque hypothesi facta, nihil tollunt de rectitudine ad Deum, nihil de perfectione morali et plena dominatione gratiae in ho­ mine. Et haec ratio est cur, tam in Christo qui ex vi originis, quam in B. Virgine quae ex speciali privilegio, ab originali labe fuerunt omnino immunes, eiusmodi defectus, iique soli, esse potuerunt. « concupiscendum, sicut si in aliquo ex frequenti actuali concupiscentia < causaretur concupiscentiae habitus, et sic concupiscentiam non di< cimus originale peccatum. Alio modo potest intelligi habitualis con« cupiscentia ipsa pronitas vel habilitas ad concupiscendum, quae est < ex hoc quod vis concupiscibilis non perfecte subditur rationi, sublato < freno originalis iustitiae. Et hoc modo peccatum originale materialiter « loquendo, est habitualis concupiscentia ». De Malo, Q. 4, a. 2 ad 4nm l£.·, * mV"· - »'*·%·? ( r ---------------------------------------------------- . 180 J ( · QUAEST. LXXXI-LXXXin. Caeterum, satis superque constat peccatum originale esse tamquam in subiecto in animae essentia, cum essentia animae se­ des sit privationis gratiae, a qua velut a radice tota de integro pendet inordinatio per Adami culpam inducta. Et inde deriva­ tur ad potentias, quia defectus ex praevaricatione primi parentis ad totam animam pervenit, ut apparet ex dictis, et late decla­ ratur in Quaest. 4 de Malo, art. 4-5. De poenis autem quae originali culpae debentur, breviter dicendum, eas consistere, formaliter loquendo, pro praesenti vita in sola subtractione donorum praetematuralium, pro vita vero futura in sola amissione supernaturalis beatitudinis, seclusa omni poena sensus et omni afflictione positiva. Ratio est quia pec­ catum originale est peccatum naturae, cui debetur poena affi­ ciens naturam qua talem, non vero naturam ut individuatam in hac persona quae voluntate sua nihil contulit ad peccatum. Porro omnis poena quae per inflictionem alicuius contrarii in­ fertur, immediate afficit personam qua haec singularis persona est, sicut cum quis flagellatur, vel occiditur, vel in ignem mit­ titur, etc. Tunc enim non est privatio inhaerens communi na­ turae quam ipse a progenitoribus accepit, sed aliquid directe afficiens individuum in quantum huiusmodi. Quapropter poena peccato originali debita non est nisi subtractio gratuitarum prae­ rogativarum primitivae conditionis ; sed et affictiones positivae ad illam non pertinent nisi in quantum sunt naturales sequelae huius subtractionis. Atqui afflictiones positivae naturaliter con­ sequentes originalium praerogativarum subtractionem, non sunt neque esse possunt nisi in statu huius vitae. Sunt, inquam, in statu huius vitae, quia remoto freno quo impediebatur naturalis corruptibilitas, sponte sua enascuntur omnia quae nunc patimur. At vero in futura vita corruptibilitas ex natura rei amplius non est : afflictio autem et tristitia interior ex privatione supernatu- DE PECCATO ORIGINALI 181 ralis beatitudinis nequaquam esse potest in iis qui illam non cognoscunt, et aliunde fruuntur bonis quae per naturam habent, quales illi sunt qui decedunt in solo originali. Relinquitur ergo quod poena damni in eis condividatur ab omni tormento positivo. Concludendum est ergo, maximam esse differentiam inter reatum peccati personalis et peccatum originale. Et personale quidem peccatum bene concipitur, quocumque naturae humanae statu praesupposito : sive enim sit homo ad supernaturalia ele­ vatus, sive in puris naturalibus institutus, semper potest unus­ quisque proprio actu sese a Deo ita avertere, ut vel signate vel exercite in bono commutabili ultimum sibi constituat finem. Unde ex diversitate status minime immutari potest formalis ratio reatus culpae personalis, tametsi materialiter loquendo, non in eodem verificaretur, uti suo loco dictum est. At vero, peccatum originale nequit omnino concipi, seclusa hypothesi supernaturalis rectitudinis qua fuit humana natura primitus a Deo aucta. Est enim essentialiter originalis et gratuitae iustitiae destitutio, inducta per actum eius qui fons erat et principium naturae, aut cum supernatural! sanctitatis rectitudine propagandae, si in ipso fonte remansisset natura talis qualis a Deo erat instituta, aut cum illius privatione, si secus. Haec itaque dicta sint ut reatum culpae mortalis in originali et personali peccato, non secundum univocitatem intelligas, sed secundum analogiam. Licet enim utrobique habeatur privatio gratiae tollens conversionem ad Deum finem supernaturalem, non tamen utrobique eadem exsistit privationis ratio. Hic reitas simplicis recessus ab ordine gratuitae iustitiae, ex capite naturae in omnia eius membra descendens : illic vero, personalis reitas positivae adhaesionis ad creaturam tamquam ad finem supremum, postposito Deo. Porro haec est radicalis differentia ex qua omnes aliae derivantur quoad utriusque pec­ cati sequelas et effectus, ut ex hucusque disputatis satis con stare videtur. • ! ■ Ecce qui elongant se a te peribunt, perdidisti omnes qui for­ nicantur abs te, mihi autem adhaerere Deo bonum est (*). Haec ultima praesentis tractatus conclusio sit : in qua, post conside­ rata tria suprema peccatorum genera, aequum est mentem re­ ducere ad peccatum illud in quo perfecte et per prius generis ratio invenitur; perfecte quoque et per prius continetur quidquid alia duo, vel perversitatis habent, vel poenalitatis causant. Et hoc est peccatum personale mortale, quod verbis praecitatis de­ scribitur, quantum ad deordinationem actus, quantum ad sub­ stantiam eius, et quantum ad irreparabilem miseriam quam in­ ducit. Deordinatio peccati mortalis designatur cum dicitur : Qui elongant se a te, siquidem ut ex praemissis constat, moralis per­ versitatis ratio in nullo alio esse vel concipi potest, praeter­ quam in deviatione a Deo vero fine ultimo humanae vitae. Est enim Deus, ipseque solus, totius moralitatis principium et ter­ minus, ita ut tam repugnet concipere bonum vel malum mo­ rale, non intellecta convenientia vel disconvenientia cum lege Dei ad seipsum omnia necessario dirigentis, quam repugnat con­ cipere hominem, nondum intellecta rationalitate. Quod si quan­ doque de bono vel malo morali loquimur secundum convenien­ tiam vel disconvenientiam ad naturam rationalem, hoc ideo est (<) Psalm. LXXII, 27. 184 EPILOGUS quia ipsam rationalem naturam apprehendimus prout ipsa sub ordine veri ultimi finis constituta, se tota involvit dependentiam ab eodem fine, necnon et a lege ipsum respiciente. Sed si talis fieret abstractio per quam totaliter et absolute removeretur di­ vinae legis et proprii eius finis conceptus, nihil iam ex omni­ bus ad quae libido humana se extendit, apparere posset ut ter­ minus deordinationis voluntariae, quia tunc liberum arbitrium inveniretur in apice et fastigio ordinis, sibique ipsi regula fo­ ret, ac pro tanto a rectitudine sui actus declinare amplius non valeret. Vere igitur tota actus moralis malitia in elongatione seu aversione a Deo reponi dicenda est. Ast impossibile sane est ut homo moraliter agens omni modo se subtrahat ab appetitu ultimi finis, sed semper oportet ut de ordine moralitatis rema­ neat motus in bonum, quin possit unquam voluntas ipsam ra­ tionem mali in seipsa intendere. Et hac de causa, explicans Propheta modum quo anima voluntarie a Deo elongatur, addit: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Designat enim forni­ catio ista substantiam actus peccati qua homo contra debitum convertitur ad commutabile bonum, ac per hoc ipsum deviat a vero fine. « Si enim mens hominis delectetur in spirituali con­ ic iunctione ad id cui debet coniungi, scilicet ad Deum, et ab« stineat se ne delectabiliter aliis coniungatur contra debitum « divini ordinis, dicetur castitas spiritualis secundum illud 2 Cor. « XI-2 : Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere « Christo. Si autem delectabiliter contra debitum divini ordinis « coniungatur mens quibuscumque aliis rebus, dicetur fornicatio « spiritualis, secundum illud lerem. Ill-1 : Tu autem fornicata « es cum amatoribus multis (*). Sed fornicatio ista ducit ad interitum et perditionem abs­ que remedio, et ideo dicit : Omnes qui elongant se a te peri­ bunt, perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Quomodo periP) S. Thom., 2-2, Quaest. 151, 2. 2. EPILOGOS 185 bunt, et quando perdentur ? Cum non dabitur amplius locus poe­ nitentiae qua voluntas aberrans sese rectificat circa ultimum fi­ nem, quod erit in termino viae. Et hinc necesse erit consequi extremam miseriam hominum qui a prima Bonitate immobiliter aversi, et a vera vita perpetuo exclusi, semper diligent ea pro quibus punientur et summo odio habebunt poenas quae pro huiusmodi infligentur. Haec est mors aeterna, hic remorsus pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, qui in Scripturis metaphorice vermis nominatur, secundum illud Isai. LXIV-24 : Veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. Et egredientur et videbunt cadavera virorum qui prae­ varicati sunt in me ; vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. E regione vero ponitur in prophetia illud in quo absoluta hominis felicitas consistit : Mihi autem, inquit, adhaerere Deo bonum est. Et ideo certe bonum adhaerere Deo, quia ipse solus est Bonum per essentiam, a quo omnia, per quem omnia, in quo et ad quem omnia. Ipse cuius voluntas, suprema et imparticipata regula honestatis est, a cuius etiam ordine nemo vel leviter absque iactura rectitudinis se subtrahere potest ; unde et scriptum est : Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu, spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam (*). Ipse demum altissimum obiectum circa quod in futura vita perfectis­ sima erit operatio, eaque annexam habens ut connaturalem pro­ prietatem delectationem purissimam, in qua nimirum nihil mi­ scebitur quod a delectatione alienum sit, nihil turpitudinis, nihil anxietatis, nihil defatigationis. Et ratio est quia « delectatio « perficit operationem sicut pulchritudo iuventutem, est enim « quidam decor operationis ipsa delectatio... Ipsa autem ope« ratio perfecta, beatitudo est : obiectum autem altissimum, Deus « est ; delectatio autem purissima est spiritualis delectatio, ut « in decimo Ethicorum probatur. Et ideo in littera dicitur quod (i) Psalm. CXLII-10. 1S6 EPILOGUS << Deus rectarum voluntatum finis est, et charitas, et bona de­ « lectatio, et beati tudo : ita tamen quod Deus ultimus finis sit, « et beatitudo charitatem et delectationem complectens sit sicut « finis sub fine, coninngens ultimo fini » (*). Quae igitur cum ita sint, manifestissime apparet unum esse verum et summum hominis malum quod est peccatum, et post peccatum commissum, unum remedium quod est poenitentia, antequam veniat dies immobilitatis nostrae, in qua, si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceci­ derit, ibi erit. (l) S. Thom, in II. D. 37, q. 1, a. 2. Vii INDEX PAG. Prooemium......................................................................................... 5 PARS PRIMA DE PECCATO MORTALI CAPUT PRIMUM. — De actu peccati.................................... Quaest. 71. — De ratione seu definitione eius........................ Quod in moralibus bonum et malum contrarie opponuntur................................................... Quod ad rationem peccati duo concurrunt; substantia in actus, et defedus rectitudinis . Quod privatio debitae rectitudinis actui morali inest, in quantum caret commensuratione ad regulam legis aeternae per didamen con­ scientiae voluntati applicatam................ Quod malum morale nec esse nec concipi ullo modo potest, abslradione facta a lege Dei et fine quem respicit lex divina, et quod pec­ cati philosophici notio est metaphysice repu­ gnans ............................................................ Quod lex Dei quaedam prohibet intentione pri­ maria, quaedam vero intentione secundaria tantum ; et quod ideo, quidam actus dicun­ tur mali in quantum sunt contra legem, alii in quantum sunt praeter.......................... Thesis I. — Peccatum mortale ex parte sub­ stantiae actus convenienter definitur, di­ ctum vel factum vel concupitum contra le­ gem aeternam. Ex parte vero defectus seu 13 ibid. 1417 18-21 21-26 26-34 34-39 ISS INDEX PAG. privationis, aversio a Deo fine ultimo per voluntariam conversionem ad bonum com­ mutabile ........................................................... Corollarium — Ergo in mortali peccato ali­ quid considerari debet ut materiale, et ali­ quid ut formale. Ut materiale quidem, qua­ tenus homo se convertit ad id quod est extra ordinem finis, indebito modo fruens creatura. Ut formale vero, quatenus ita ad creatu­ ram convertitur ut a Deo sese avertat, in commutabili bono suum ultimum finem con­ stituens ............. Quaest. 72 73. — De distinctione peccatorum.......................... Thesis II. — Peccata specie distinguuntur ex parte actus voluntarii potius quam ex parte inordinationis in peccato exsistentis, secun­ dum obiecta moraliter mala ad quae pec­ cans convertitur......................................... Thesis III. — Non omnia peccata mortalia sunt inter se paria, sed dantur alia aliis graviora, sive ex genere suo, sive ex cir­ cumstantiis intra eamdem speciem aggra­ vantibus, sive demum ex maiori intensione voluntatis.................................................... Quaest. 74, seq. — De subiecto et causis peccatorum. . . CAPUT SECUNDUM. — De his quae actum peccati con­ sequuntur....................... Quaest. 85. — De corruptione boni naturae......................... Quaest. 86. — De reatu culpae et macula peccati . . . . Thesis IV. — Reatus culpae seu peccatum habituale, formali quidem significatione di­ cit statum culpabilitatis et aversionis a Deo, qui per actum peccandi inducitur. Signifi­ catione vero materiali in praesenti ordine naturae elevatae, dicit privationem gratiae sanctificantis prout dependentem ab actu voluntario qui praecessit ec imputabiliter adhuc in esse perseverat.............................. 40-44 44-46 47 47-57 57-62 63-66 67 67-69 69-70 70-75 INDEX 189 pag. Thesis V. — Macula peccati est re idem cum culpa habituali, sed ratione differt, et ideo dupliciter potest peccatum auferri, vel per modum ablutionis maculae ut fit in baptismo, vel per modum remissionis culpae ut in Sacramento Poenitentiae. . 75-77 Quaest. 87. — De reatu poenae................................... 77 De ratione poenae in genet ali , . 77-79 De poena concomitante et poena inflicta . 79-81 De poena quae infligitur in remedium salu­ tis, et ea quae est ex pura iustitia in vin­ dictam violationis ordinis..................... 81-82 De poena inflicta futuri saeculi, prout in poe­ nam damni et poenam sensus dividitur . . 82-85 Thesis VI. — Omne peccatum inducit rea­ tum poenae proportionatae pro futura vita in foro Dei................................................... 86-87 Thesis VII. — Omne et solum peccatum mortale per se inducit reatum poenae ae­ ternae quae etiam est duplex : poena qui­ dem damni respondens inordinationi aver­ sionis a vero ultimo fine, et poena sensus respondens inordinationi conversionis ad in­ debitum finem. Porro aeternae punitionis ultima ratio est aeterna permanentia mo­ ralis inordinationis in humana voluntate, quae post mortem circa ultimum finem am­ plius flexibilis non est, sed in eo fine cui in instanti mortis adhaerebat, immobiliter ac necessario ex rei natura obfirmatur . . . 88-102 Corollarium — Licet in iustificatione impii remissio culpae necessario inferat remissio­ nem reatus poenae aeternae, nihil tamen pro­ hibet quin post iustificationem adhuc rema­ neat reatus poenae temporalis................... 102-105 .I INDEX 190 PARS SECUNDA DE PECCATO VENIALI PAG. Qvaest. SS-S9 — Introductio........................................................ 109 Thesis VIII. — Per lignum, fenum, et stipu­ lam, quae 1 Cor. III-12 dicuntur iuxtaponi fundamento spiritualis aedificii, intelligi de­ bent peccata venialia. Unde recte damnata est in Baio propositio asserens nullum pec­ catum esse ex natura sua veniale, sed om­ nem culpam mereri poenam aeternam . . 109-116 Thesis IX. — Peccatum veniale, si etymon vocis attendatur, nihil aliud est quam pec­ catum ex sese reparabile. Si autem atten­ datur ultima ratio im •I* sitionis nominis, est actus moraliter malus qui non tollit prin­ cipium ordinis per aversionem a Deo, et pro tanto dici debet praeter potius quam con­ tra legem aeternam, sive sit venialis ex ge­ nere suo, sive ex imperfectione actus tan­ tum ................................................................. 116-123 Corollarium. — In angelo peccatum veniale omnino esse non potest; sed nec potuit esse in homine quamdiu per gratuitum originalis iustitiae donum inferiora sub superioribus infallibili ordine continebantur................... 124-129 Thesis X. — Peccatum veniale habituale est ipse peccati actus, prout imputabiliter per­ manens denominat hominem reum cuius­ dam deviationis extra et praeter ordinem veri ultimi finis. Coniunctum cum mortali participat eius irreparabilitatem, et per ac­ cidens habet in inferno poenam aeternam. In iusto autem est simpliciter et absolute ab intrinseco auferibile poena expiandum temporali tantum..........................................130· 135 * · INDEX 191 PARS TERTIA DE PECCATO ORIGINALI PAG. Quaest. 81-83. — Tntroductio.................................................... Peccatum naturae, quid ?.................................. Actus peccati naturae, a capite iuridico, an a capite naturae simpliciter et sine addito ? In capite naturae, quo sensu omnes posteri peccasse dici possint?................................ Thesis XI. — Est peccatum originale, veram ac propriam peccati rationem habens, quod ab Adam in omnes traducitur, qui per viam seminis ex eo generantur .... Thesis XII. — Peccatum originale est essen­ tialiter destitutio iustitiae originalis, prout dependens a voluntario actu protoparentis qui fons fuit et principium naturae. Et quia in iustitia originali aliquid se habebat ut formale, i. e. gratia radix charitatis, et ali­ quid ut materiale, i. e. ipsi charitati anne­ xum integritatis donum quo inferior pars sub dominio rationis continebatur, in pec­ cato quoque originali eadem distinctio at­ tenditur : hinc quidem formale, i. e. privatio gratiae et charitatis per quam voluntas sub­ debatur Deo ; inde vero materiale, i. e. concupiscentia, sive privatio vigoris quo sub voluntate ipsa frenabantur aliae omnes animae vires.............................................. De subiecto peccati originalis......................... De poenis eius.................................................. Epilogus . . 139- 140 140- 144 145-152 • ι 152-159 159-175 Mi I 176-181 176-179 180-181 183-186 INDEX 190 PARS SECUNDA DE PECCATO VENIALI PAG. Quaest. 88-89 — Introductio...................................................... 109 Thesis VIII. — Per lignum, fenum, et stipu­ lam, quae 1 Cor. III-12 dicuntur iuxtaponi fundamento spiritualis aedificii, intelligi de­ bent peccata venialia. Unde recte damnata est in Baio propositio asserens nullum pec­ catum esse ex natura sua veniale, sed om­ nem culpam mereri poenam aeternam . . 109-116 Thesis IX. — Peccatum veniale, si etymon vocis attendatur, nihil aliud est quam pec­ catum ex sese reparabile. Si autem atten­ datur ultima ratio impositionis nominis, est actus moraliter malus qui non tollit prin­ cipium ordinis per aversionem a Deo, et pro tanto dici debet praeter potius quam con­ tra legem aeternam, sive sit venialis ex ge­ nere suo, sive ex imperfectione actus tan­ tum ............................................................ 116-123 Corollarium. — In angelo peccatum veniale omnino esse non potest; sed nec potuit esse in homine quamdiu per gratuitum originalis iustitiae donum inferiora sub superioribus infallibili ordine continebantur................... 124-129 Thesis X. — Peccatum veniale habituale est ipse peccati actus, prout imputabiliter per­ manens denominat hominem reum cuius­ dam deviationis extra et praeter ordinem veri ultimi finis. Coniunctum cum mortali participat eius irreparabilitatem, et per ac­ cidens habet in inferno poenam aeternam. In iusto autem est simpliciter et absolute ab intrinseco auferibile poena expiandum temporali tantum..........................................130-135 INDEX 191 PARS TERTIA DE PECCATO ORIGINALI PAG. Quaest. 81-83. — Introductio.................................................... 139- 140 Peccatum naturae, quid?.................................. 140- 144 Actus peccati naturae, a capite iuridico, an a capite naturae simpliciter et sine addito? 145-152 In capite naturae, quo sensu omnes posteri peccasse dici possint?............................... 152-159 Thesis XI. — Est peccatum originale, veram ac propriam peccati rationem habens, quod ab Adam in omnes traducitur, qui per viam seminis ex eo generantur .... 159-175 Thesis XII. — Peccatum originale est essen­ tialiter destitutio iustitiae originalis, prout dependens a voluntario actu protoparentis qui fons fuit et principium naturae. Et quia in iustitia originali aliquid se habebat ut formale, i. e. gratia radix charitatis, et ali­ quid ut materiale, i. e. ipsi charitati anne­ xum integritatis donum quo inferior pars sub dominio rationis continebatur, in pec­ cato quoque originali eadem distinctio at­ tenditur : hinc quidem formale, i. e. privatio gratiae et charitatis per quam voluntas sub­ debatur Deo ; inde vero materiale, i. e. concupiscentia, sive privatio vigoris quo sub voluntate ipsa frenabantur aliae omnes 176-181 animae vires.............................................. 176-179 De subiecto peccati originalis......................... 180-181 De poenis eius.................................................. 183-186 Epilogus . . * QUAESTIONES NOVISSIMIS 4F ? r* AUCTORE LUDOVICO BILLOT S. J K S. R. E. Cardinal! Olim I in F’ontlficia Universitate Gregorian a 'Ttreologiae Professore R Ί ? ROMAE IN UNIVERSITATE GREGORIANA Via dei Seminario, 120 1924 Tî.'*·· £ i PROOEMIUM RAETERIT figura huius mundi, ait Apostolus a scenis, comicis aut tragicis quae subito cum personis mu­ tantur, metaphoram sumens. Nec sane inepta aut iusta proportione carens metaphora. « Quemadmodum enim in « theatro velamina multa sunt, multique scenici ingressi his< trionicam larvam in vultu habent, veterem fabulam tractant, * « resque gestas narrant, et alius quidem philosophum agit qui non est philosophus, alius medicus qui ne lignum « quidem tractare potest, sed medici vestibus amictus est ; « alius servus qui tamen liber est ; alius doctor qui ne lit- « teras quidem novit, nullo modo suam, sed alienam speciem « referentes... Donec autem scena et theatrum est, laetique « spectatores assident, larvae manent ; cum autem adveniente « vespera theatrum solvitur, recedentibus omnibus, larvae ' m PHitOEMH M proiiciuntur..., ita quoque in vita in fine vitae, Res praesentes sunt theatrum ; histrionicam agunt divitiae et paupertas, princep et subditus, et his similia. Cum autem « dies illa transierit, et nox illa tremenda advenerit, imo potius dies quae peccatoribus nox, iustisque dies erit, cum solutum fuerit theatrum, cum proiectae fuerint larvae, « cum unusquisque et opera ad examen vocabuntur, non unusquisque et divitiae eius, non unusquisque et principatus eius, non unusquisque et honor eius, non unusquisque et potentia eius, sed unusquisque et opera eius... Et quemad­ modum hic, postquam solutum fuerit theatrum, si quis « nostrum in edito loco sedens viderit eum qui intus (in theatro philosophus erat, foris aerarium esse, exclamabit : « Hein ! annon hic intus philosophus erat ? iam foris aerarium video. Annon hic rex intus erat ? et iam foris vilem quem­ « dam hominem cerno. Annon hic intus dives erat? at foris pauperem video: ita et illic erit* (1). Sed, quod malorum omnium caput est, de iis quae post solutum theatrum erunt, plerique hominum aut nihil sciunt, aut nihil cogitant, aut nihil curant. Et alii quidem in hoc toti incumbunt, ut sceram occupent cum spectatorum admi­ ratione et plausu continuo, larvatam que personam in finem usque, gloriosi mimi sustineant. Quorum omnium typus fuit imperator ille Caesar Augustus, de quo historiae narrant quod supremo die. iamiam efflaturus animam, petito speculo, capillum sibi comae ac malas labentes corrigi praecepit, et amicos admissos percunctatus, ecquid iis videretur mimum K* (1) Chryeost. Cone. 6 tie Lazaro I’BOOEMIIM litae commode transegisse, consuetam in comoediis adiecit et clausulam : date, plausum, et vos omnes cum gaudio ma­ nus tundite (1). Alii vero non tam theatri gloriam, quam iucunditatem voluptatemque quaerunt. Florum voces audimus in Sapientia: Umbrae enim hansitus est tempus nostrum, et n m est reversio finis nostri, quoniam consign ita est, et nemo revertitur. Venite ergo, et finiamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter. Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis. Comemus nos rosis antequam marcescant, nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra (2). Quare beatum dixerunt eum cui vere contingit illa sors, beatum qui affluit deliciis, qui prospere it post omnem con cupiscentium, quique exact) contentus tempore vitaef cedat uti conviva satur (3). At cum nonnisi paucorum ista conditio sit, ideo irruunt alii, partem suam de larvata felicitate exi­ gentes, et theatri ordinem turbantes, imo sus deque subver­ tere conantes, ut fiant tandem primi qui erant novissimi, et novissimi qui erant primi. Interim vero super omnes indis- criminatim tonat illud verae sapientiae effatum : Vanitas va­ nitatum, et omnia vanitas. Et iterum : Vidi cuncta quae fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. Risum reput ivi errorem, et gaudio dixi, quid frustra de­ ciperis P Inspiciendum igitur quid post theatrum erit, et illuc (1) Sneton. in Augusto, c. 99, (2) Sap. IÏ-5. (3) Horat. 1. 1 Sat. 1. PROOEMIUM transferenda cogitatio ubi res verae sunt, ubi larvae proli­ ciuntur, ubi fabulae habitus deponitur. Et tunc quoque pers­ picue apparebit qua ratione, quo ve sub respectu humanae res scenico ludo recte comparentur. Numquid enim putabis eatenus tenere comparationem, quatenus pro inani ioco vita praesens habenda sit? Nihil eo absurdius, vero dissimilius nihil. Sed e contra, in tantum valet analogia in quantum praesentes istae felicitates et miseriae pro quibus vel inse­ quendis vel fugiendis a gravissimo fine humanae vitae tur­ piter aberramus, tam caducae, tam fluxae, tam fallaces sunt, quam illae mimorum in theatro. « Sicut enim in theatro se- « dens, si quem videris ex iis qui inferius ludunt, personam « gestantem regis, non iudicas eum beatum, neque regem « esse credis, imo nec ipse optaris esse talis : sed cum scias « quod sit quispiam ex iis qui ficus aut botros vendunt in « foro, funium opifex, aut faber aerarius, aut aliud quidquam « tale, non iudicas illum beatum ob personam, aut ob vestem, « neque ex hisce rebus aestimas illius vitam : sic sane et hic > velut in theatro, videlicet in mundo sedens, et in scena I « ludentes spectans, ubi videris complures divites, ne putes « vere divites esse, sed divi tum obtectos personis » (1). Non ergo pro lanugine quae ab aura tollitur, et pro spuma gra­ cili quae a procella dispergitur, et pro fumo qui cito a vento dissipatur, in eorum partes secedendum, a quibus tardior experientia hanc tremendam confessionem aliquando extor­ quebit: Ergo erravimus a via veritatis, ei iustitiae lumen non luxit nubis, et sol intelligentiae non est ortus nobis! i (1) Chryaost. Conc. 2 de Lazaro n. 3. PROOEMIUM Sit itaque de novissimis nostris diligens consideratio, Quae quidem consideratio quatuor capitibus absolvetur. Primo de morte termino viae. Secundo de statu animarum post mortem, in inferno, in purgatorio, in paradiso. Tertio de universali resurrectione. Quarto de fine mundi, iudicio ultimo, et definitiva omnium ordinatione. 1 CAPUT PRIMUM (JUAEST. I. DE MORTE TERMINO VIÆ Duo sunt fundamentales errores circa mortem in sua ha­ bitudine ad vitam praesentem. Primus est materialistarum dicentium mortem esse terminum post quem nihil. Qui error omnium temporum fuit et erit, quia conformis est aestimationi sensuum, et a legis mora­ lis iugo eximens, et libidini frena auferens, bisque de causis mentem carnalis hominis in praeceps trahens. Et ad eumdero errorem pertinet opinio eorum qui nunc dicuntur positivistae, quique a futura vita, an sit vel non sit, se abstrahere fingentes, docent finem ultimum activitati nostrae propositum ultra vi­ tam terrestrem minime subsistere, tametsi non in privato singulorum individuorum bono sed in progressu totius collectivitatis humanae ipsum repositum velint, et aliquam exinde honestatis speciem suo systemati, quod altruismi nomine de­ corant, conciliare tentent. Denique sub eadem errantium cate­ goria recensendi quoque illi pantheistae qui mortem concipiunt velut refusionem quamdam in magnum Πάν, seu animam mundi. Et antiqui quidem philosophi, sicut existimabant singu­ lorum animas particulas esse animae mundanae, quarum quae­ libet suo corpore ut aqua vase includeretur, ita et reputabant unamquamque animam, corpore dissoluto quasi effracto vase, effluere, ac animae mundi e qua deducta fuerat, iterum uniri. 10 QUAEST. i. Nec longe sunt ab hac conceptione places e modernis, quibus vetera deliria sub formis vix diversis innovare placuit. Constat autem quod materialist icae positioni prorsus aequi valet eiusmodi resorptio, qua omnis individualitas et distincta subsi­ stentia amitteretur; per ordinem enim ad futuram retributio­ nem easdem in facto habet consequentias. Alius fundamentalis error fuit Pythagoraeorum et Pla­ tonicorum qui alterius vitae praemia et poenas non difiitebantur. Verumtamen vitam praesentem mimiiie habebant ut viam et probationem unicam, quam deinde immutabilis status sive in bonis sive in malis consequitur, sed metenipsyciiosim et transmigrationes animarum et seriem iniinitam vicissitu­ dinum adstruebant. llurum doctrinam secutus est Origenes, praesertim in libris περί αρχών, de quibus sic censet Hie­ ronymus episL 124 ad Avitum; « Quamobrem petis, Avite « carissime, ut ipsum ad te exemplar dirigam, quod a me olim u translatum, et nulli alii traditum, a (quodam) fratre perver­ ti se editum est. Accipe igitur quod petisti, sed ita ut scias de> testanda tibi in eis esse quam plurima, et iuxta sermonem Domini inter scorpiones et collibres incedendum, ut est illud « statiin in primo volumine... : Ipsos daemones ac rectores tene­ <1 brarum in aliquo mundo, vel mundis, si voluerint ad meliora « converti, fieri homines, et sic ad antiquum redire principium : « ita dumaxat ut per supplicia atque tormenta quae vel multo « vel brevi tempore sustinuerint, m hominum eruditi corpori« bus, rursum veniant ad angelorum fastigia. Ex quo conse« quenti ratione monstrari, omnes rationabiles creaturas ex « hominibus posse fieri, non semel et subito, sed frequentius, « nosque et angelos futuros daemones si 'voluerint capere virtu« tes, pervenire ad angelicam dignitatem... In secundo autem « libro mundos asserit innumerabiles, non, iuxta Epicurum, « uno tempore plurimos et sui similes, sed post alterius mundi « finem, alterius esse principium. Et ante hunc nostrum mun­ ii dum, alium fuisse mundum, et post hunc, alium futurum, et « post illum alium, rursumque caeteros post caeteros... In li­ ti bro quoque tertio haec vitia continentur: Saepius diximus in (I I»K MORTE TERMINO VIAE 11 <( infinitis perpeluisque saeculis in. quibus anima subsistit et « vivit, sic nonnullas carum ad peiora corruere, ut ultimum « malitiae locum teneant, et sic quasdam proficere, ut de ulti« mo malitiae gradu ad perfectam veniant consummalamque « virtutem... Et post disputationem longissimam qua omnem « creaturam corpoream in spiritualia corpora et tenuia dicit <· esse mutandam, cunclamque substantiam in unum corpus u mundissimum et omni splendore purius convertendam, et ta« leni qualem nunc humana mens non potest cogitare, ad ex« tremum intulit: Et erit Deus omnia in omnibus, ut universa « natura corporea redigatur in eam substantiam quae omnibus * « melior est, in divinam scilicet, qua nulla est melior ». Haec Origenes, Pythagorae Platonisque dogmata sequens. Quae etiam usque hodie aliqui retinent, somniantes rehabilitationem Sata­ nae et damnatorum redemptionem et post longa saecula uni­ versalem cunctorum restitutionem. Ergo iuxta alios, omnium rerum mors est extremum. Iuxta alios vero, nequidem est extremum viae, sed solum unius viae, post quam alia est futura, et post illam alia, rursumque caeterae post caeteras. Porro inter utramque positionem medium stat fidei catholicae .immobile dogma, quod sequenti proposi­ tione continetur. THESIS I. Hominibus vita praesens est via ad futuram, eamque immomobilem ac perenniter duraturam, in qua unusquisque recipiet a Domino prout gessit in corpore, sive bonum sive malum. Et huic viae definitivus terminus imponitur per mortem, post quam nullus relinquitur locus, nec ad poenitendum, nec ad merendum, nec de­ nique ad immutandum quavis ratione statum peccati vel gratiae in quo animam ultimum instans deprehenderit. § iEsse vitam futuram, eamque perennem et nusquam desitu­ ram, in qua pro praesentis vitae meritis retributio fiet, omnes quotquot sunt, Evangelii paginae procul dubio protestantur. 12 QUAEST. I. Ubique enim vita aeterna et regnum coelorum in praemium re­ promittitur. Ubique etiam e regione ponitur ignis aeternus et locus tormentorum paratus iis qui egerint mula. Ita sane in primo initio et ultima consummatione praedicationis Christi. Iu primo quidem initio, id est in oratione illa inaugural!, Maith. V-VI1, in qua sumpto exordio u beutiiudluibus, ad regnum cae­ lorum, ad possessionum terrae viventium, ad visionem aeternum iu gloria iniorum uei cunctos evocat, m consummatione vero, id est m sermone qui uitmius luit ante passionem, Mattii. .\aV, uui descripto adventu lilii hominis m maiestate ad iudicanduin omnes gentes, his conclusit verms: EL ibunl hi in supplicium aeiernum, iusli 'luleni in citam uelernum. Porro principio et uni plane consonant intermedia, et 111 primis praecipuae evangehcae parabolae. Parabola certe zizaniorum: Sicut ergo, in­ quit, colliguntur zizania el igni cuiuburantur, sic erit in consiimmaliunt saeculi. Militi Filius hominis angelos suos, el col­ ligent de regna eius omnia scandala cl eus qui faciunt iniquita­ tem, tunc iusti fulgebunt sicul sui in regnu Patris eorum. Tum parabola de sagena missa in mure ei ex omni genere piscium congregante, aliis \id est bonis; reservatis in vasis, aliis vero (id est malis; forus missis: Sic erit m consummatione saeculi. Exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mit­ tent eos in caminum ignis: ibi em délits et stridor dentium, Itursus parabola de inventione thesauri et pretiosae margari­ tae, pro quibus emendis omnia quae habet vendere debet homo. Parabola quoque de divite epulone et Lazaro paupere, quorum unus moriens sepelitur in inferno, alter veru portatur ab an­ gelis in sinum Abrahae. Item parai ola de villico nequam, cuius exemplo edocemur facere nobis amicos qui recipiant nos in ae­ terna tabernacula. Parabola demum talentorum in qua domi­ nus qui peregre profectus fuerat, rediens praemiat servos dili­ gentes, servum vero inutilem iubet proiici in tenebras exterio­ res. Hinc gravissimae illae monitiones quae continuo occurrunt in ore Christi: Quid prodest homini si mundum universum lucrelur, animae vero suae detrimentum patiatur?... Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et I»E MORTE TERMINO VIAE 13 Ιιιιΐι- reddet unicuique secundum opera cius. Et iterum: S’? ma­ nus tua vel pes tuus scandalizat te. ahscide eum et proiice abs te; bonum tibi est ad vilain ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem. aeternum. Itemque: Illi qui digni habebuntur saeculo Hio et resurrectione er mortuis, neque nubent, neque duceni uxores; neque enim ultra mori, poterunt: aequales enim angelis sunt et [Ilii sunt T)ei\ cum sint filii resurrectionis. Ei rursus: Attendite vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vi­ tae. et superveniat in vos repentina dies illa· Et alia eiusdem tenoris eiusdemque sensus pene innumera. Tdeo Petrus in ipsa intimatione Legis evangelicae ad primitias gentium: Praecepit nobis praedicare populo ct testificari quia ipse est qui constitu­ tus est a Pea ruder virnrum et mortuorum. Et Paulus in Areo­ pago: Nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique poeniten­ tiam agant, eo quod statuit diem in quo indicaturus est orbem in aequitate, in viro in quo statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis. Hinc demum in symbolo fidei profi­ temur: «Inde venturus est indicare vivos et mortuos. Ad « cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corpo« ribus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem. Et « qui bona egerunt, ihunt in vitam aeternam, qui vero mala, in «ignem aeternum. Haec est fides catholica, quam nisi quisque « fideliter firmitorque crediderit, salvus esse non poterit ». Cum igitur futura vita et nronria eius praemia et poenae in libris N. T. tam clare, tam asseveranter, tamque instanter proponantur, de Veteri Testamento paulo difficilior occurrit quaestio, ct operae pretium erit si in quaestione discutienda aliquantisper immoremur. Id in primis ex Christiana revelatione certissimum, quod omni temnore omnique aetate, videlicet ab ipso mundi exordio, de alterius vitae remuneratione indubitata fides viguit in populo Dei. Cuius rei fideiussorem habemus Paulum, Heb. XI. ubi absolute asserit nemini unquam contigisse iustitiam apud Deum nisi credenti quia inquirentibus se remunerator sit. testaturque omnes antiquos iustos in hac fide testimonium esse QUAEST. 1. U consecutos: Abel. Henoc, Noe, Abraham. Isaac, lacob, loseph, Afoysen, Gedeon, Barac, Samson, lephte, David, Samuelem et Prophetas. Neque enim dubium esse potest de qua remunera­ ti one hic sermo sit. Nam praeterquam quod in scriptulis apostolicis nulla alia annuntiatur remuneratio nisi illa futuri sae­ culi. sensum satis declarant ea quae mox subdit Apostolus de Abraham, Isaac et lacob: Fide demoratus est (Abraham) in terra repromissionis tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et lacob cohaeredibus repromissionis eiusdem. Expectabat enim fundamenta habentem civitatem. Et rursus: Confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. Et si qui­ dem ipsius meminissent de qua exierant, habebant utique tem­ pus revertendi. Nunc autem meliorem appetunt, id est caele­ stem. Eumdem sensum confirmant quae infra dicuntur de Moyse: .Magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem... Aspiciebat enim in remunerationem, utique vitae futurae, ut stet oppositio ad delicias tempo­ rales quibus potuisset frui m aula Pharaonis. Item quae sub­ duntur de Eleazaro et Machabaeis: Alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resur­ rectionem, id est, nolentes illicito pacto vitam redimere, certis­ sima spe vitae melioris animati. Denique ea quae conclusionis instar in fine capitis leguntur: Et hi omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. Ubi ite­ rum sermo est de promissione caelesti, nam terrenae promissio­ nes iam praestitae fuerant illis quibus secundum ordinem pro­ videntiae Dei praestandae erant. Sed consummatio remunerationis caelestis in gloriosa resurrectione nondum fuit facta; differtur enim usque in saeculi finem, eis pariter et nobis uno eodemque tempore exhibenda. Ex his igitur et aliis Novi Te­ stamenti testimoniis res iam conficitur, nec remanet dubita­ tioni locus, an fuerit in antiquis fidelibus de remuneratione venturi saeculi, non secus ac in nobis, fides constans et invicta. Proinde quaestio solum esse potest de ipsissimis Veteris Testa- MORTE TERMINO VIAE 15 menti libris. Non enim desunt qui dicere audeant, nihil a paganismo distare litteras istas, quod attinet ad vitam futuram et repositas in ea sanctiones legis moralis qua in conscientia ho­ mo obligatur. Ad huius autem rei convenientem elucidationem praemit­ tere oportet, omnem Scripturam apud Tudaeos, teste Hierony­ mo in Prologo Galeato, in tres classes fuisse divisam. Prima classis, sive primus ordo qui Lex ab eis dicebatur, quinque libros Moysis continebat, id est Pentateuchum. Secundus ordo complectebatur Prophetas; sub qua divisione ponebant libros Tosue, Tudicum et. Kegum, tum Isaiam, leremiam, Ezechielem, et duodecim minores. Denique tertius ordo hagiographa com­ prehendit, quae novem numerabantur: Tob, Psalmi, Proverbia, Ecclesiastes, Canticum canticorum, Daniel, Paralipomenon, Esdras et Esther. Adde tanden 'deuterocanonicos (Sapien­ tiam, Ecclesiasticum, Baruch, Tobiam, Tudith, et duos Machabaeorum), qui apud Tudaeos in magna erant veneratione, quamquam in canone non adscript], quoniam post tempora Esdrae, ut scribit Tosephus 1. 1 c. App. c. 8, « minus explorata « fuit successio prophetarum », id est successio eorum virorum qui munere prophetico a Deo insigniti, tantam habuerint aucto­ ritatem quanta requirebatur ad hoc, ut in albo Scripturarum novi libri authentice referrentur. At nobis horum librorum canonicitas ex apostolica traditione certissime innotuit: qui id­ circo hire meritoque sub hagiographorum categoria simpliciter et absolute sunt recensendi. Nunc ergo fatendum omnino est quod in libris proprie le­ galibus, hoc est in ipsa Lege per Moysis ministerium a Deo data populo Hebraeorum, non continentur promissiones futurae vitae, iuxta illud Apostoli: Umbram habens Lex futurorum bonorum, non· ipsam imaginem rerum. Neque enim in vi huius legis ad invisibilia bona homines ordinabantur. Sed, ut alibi expositum est (1), in antiquis fidelibus duplex omnino respectus est distinguendus, prout formaliter considerantur vel ut incor­ porati hierarcbiae V. T., vel ut pertinentes ad testamentum P (1) De Ecclesia, Q. 1 in prologo. — De Sacramentis. & ?■· ·&·* ?<·? ■ QUAEST. 1. illud quo .statuerat Deus universum genus humanum per unum inediatoren) Christum in pristinam gratiam reparare. Et pri­ mo quidem modo non erant nisi in vestibulo regni Christi, um­ bratilibus typis ac terrenis figuris insistentes. Alio autem modo evocati erant ad futura bona non secus ac nos. Hinc simul cum Lege Mosaica praesto eis aderat alia doctrina et alia revelatio, caque antiquitus primum ab Adam et patriarchis de ore in os tradita, deinde vero scripturis etiam sacris commendata, sed iis potissimum scripturis quae in hagiographorum ordine pau­ lo supra fuerunt numeratae. Potissimum dixi, at non exclusive. Antiquae enim traditio­ nis et certissimae fidei gentis Hebraeorum de futura vita, in ipsis libris Mosaicis aperta prostant documenta, vellit cum de Abraham dicitur. Genes. XXV-8: Deficiens mortuus est in se­ nectute bona e! plenus dierum, congregat usque est ad populum suum Γ Et de Isaac. Genes. ΧΧΧ-2Γ·: Consumpfusque aetate mortuus est, et appositus est populo suo senex et plenus die­ rum. I t do Tacob, Genes. XLIX-29: Praecepit eis dicens: Ego congregor ad papulam meum, sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hethaei... Finilisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos su­ per lectulum, et obiit, appositusque est ad populum suum (2). Et Deutor. XXXTI48: Loeutusque est Dominus ad Afoysen di­ cens : Ascende in montem Nebo... Quem conscendens iutigeris papulis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte, lior, et- appofihts povflis suis (3). Quibus verbis quid aliud signifi­ catur nisi translatio e statu viventium in hac mortalitate, ad (1) Hic non potest significari communitas sepulcri, praesertim quia Abraham non habuit communem cum populo suo sepulturam, qui in terra aliena, longe a cognatione sua e qua exierat, vixit et mortuus est. (2) Distinguitur congregatio ad populum a sepultura cum pa­ tribus, quae etiam nonnisi post multos ab obitu dies secuta est, deferente loseph corpus patris e terra Aegypti in terram Chanaan. (3) Et nota quod Moyses mortuus est in solitudine,^ quin unquam cognoverit homo locum sepulcri eius, ut habetur Deuter. XXXIV 6- i PE MORTE TEH Ml NO V1AE 17 statum patrum degentium in altera vita, id est ad societatem iustorum, ad quam in morte congregari dicuntur sancti pa­ triarchae, sicut cum de agris in horreum congregatur messis matura? Et bene quidem dicuntur congregari sive apponi ad populum suum, quia hic apud nos duae civitates interim per­ miscentur et permixtae manent quamdiu durat saeculum prae­ sens. In altera vero vita plane separantur, ut unaquaeque seor­ sum sinu suo proprios excipiat cives, quos iam non caro et san­ guis, non terreni generis communitas, non sors nativitatis, sed cognatio animorum, et amores iidem, et similis vitae merita coniunxerunt. Et haec quidem de communione sanctorum post mortem vetus Scriptura habet. Sed nec de congregatione malorum in inferno silet, imo iis passim utitur verbis quae traditionis Moyse longe antiquioris circa poenas futuras certam faciant fidem. Quid est enim quod infernos manes nomine gigantum (Raphaim) appellare consue­ vit? Sane vero, Proverb. IX-18, Salomon ait quod viae mulieris meretricis ducunt ad locum gigantum : Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivae eius. Et infra, XXI-16, dicit quod quisquis a via sapientiae deflexerit, in coetu gigantum commorabitur. Apud lob quoque, XXV1-5, legitur: Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. Denique Isaias, XIV-9, regi Babylonis vaticinatur fore ut, postquam morte perculsus fuerit, Raphaim seu gigantes e loco suo obviam ituri sint ut venientem excipiant: Infernus, inquit, subter conturbatus est in occursum adventus tui, suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae sur rexerunt de soliis suis... Universi respondebunt et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es. Detracta est ad inferos super­ bia tua, concidit cadaver tuum, subter te sternetur tinea, et ope­ rimentum tuum erunt vermes. Unde inter alias acceptiones huius vocis gigantes, communi consensu interpretes ponunt ma­ nes impiorum. Sed huiusmodi acceptionis quaenam alia origo esse potest nisi id quod narratur in Genesi (VI-4) de famosis gi-2 De Notissimis T ►I ίκ ·; · 18 • ! i Q L A EST. i. gant ibus qui i emanserant in memoria familiae Noe velut quae­ dam nequitiae persoidilcatii): quorum impietas, ut scribit Hie­ ronymus epist. 10, totius orbis naufragium in diluvio adduxit? Erat igitur in traditione veterum Hebraeorum, eaque scriptis a Moyse libris longe antiquiore, quod impiorum animae in infer­ num descendunt, ibique simul congregantur tamquam in terra miseriae, ut habetur lob X-22. terra tenebrarum in qua umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Verum, ut supra dictum est, ad eos potissimum V. T. li­ bros attendamus oportet, in quibus ex professo et data opera praesens vita ut praeparatio futurae exhibetur. Et in hoc genere, primo loco afferendus liber Ecclesiastae. qui hac unica velut argumentatione totus continetur: Cum vana omnia sub sole sint, id unum in homine magnum verumque esse, si Deum timeat, praeceptis eius pareat, ac futuro indicio purum atque integrum se servet. Cuius enthymematis antecedens, inquit Bossuetius Praef. in Eccl., « rerum humanarum enumeratione, « tantique regis Salomonis) experimentis constat, ut quia ex« quisitissimas voluptates assequi alii per egestatem aut impe« ritiam nequeant aiii temperantia non curent, exsistat Salo« mon unus regum opulentissimus, rerumque prudentia claris« simus, qui cum ultro fateatur in tanta bonorum affluentium « copia nihil a se denegatum cupiditatibus, simul tamen coga­ « tur agnoscere, non modo vana et nulla, verum etiam irridenda a partira. partira etiam deploranda esse omnia, sibique tam flo­ « renti. tam beato vitam fuisse taedio, ac potiores visos qui nec­ « dum nati essent. Id autem sic conficit : Quod homo nascatur « ad malorum experientiam, neque quidquam in scientia sit praesidii, neque ea tolli queat caecum illud atque improvidum « quo in perniciem, velut obiecto hamo, inscii devolvamur (1). « Quin ipsa etiam qualis esse solet in humano genere sapientia, (1) Vidi sub sole, nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientum panem, nec doctorum divitias, sed tempus casumque in omnibus. Nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut ares laqueo comprehenduntur, sie capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit (Eccl. IX-11). 1 '·*“ i* DE MORTE TERMINO VIAE 19 « inter vanissima, imo inter cruciatus animi reputanda sit (1). « Docet denique, eo deduci hominem tot aerumnis, curis, libi« dinibus, laboribus, erroribus, ut caeca mersus caligine, neque « sapientem a stulto, neque, quod gravius est, seipsum a pe« cude satis secernere valeat (2), donec ad Deum eiusque indicia <( coniectis oculis, deprehendat in se occultum illud quod ad Dei « imaginem conditum, dissoluto corpore atque in terram suam « abeunte, ad auctorem Deum redeat, eius arbitrio iudicandum. « Atque id quidem ultimo capite et uno verbo transigitur. Cae« terum toto libro praeparatur iactis veri seminibus, sanisque « sententiis velut radiis inter offusas tenebras interrnicanti« bus (3), quae tanquam disiectis nubibus, tandem in limpidis« simam lucem erumpunt ». Sic enim conclusit Ecclesiastes: Memento creatoris lui in diebus inventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas : non mihi placent, seniles scilicet, et ad sepulcrum praecipites. Quando commovebuntur custodes domus, id est manus protegendo corpori natae, et nu- (1) Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam, et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus, eo quod in multa sapientia multa sit indignatio, et qui addit scientiam, addit et laborem (1-17). (2) Hac spectant plura quae material isticum dogma redolere Adderentur : Diri in corde meo filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. Idcirco unus interitus est hominis et iumentorum, et aequa utriusque conditio : sicut moritur homo, sic et illa moriuntur.... Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum f Quis novit 1 inquit, referens id quod impii dicunt, ac per hoc ostendens abyssum ignorantiae humanae. (3) Sit ad exemplum : Vidi sub sole in loco indicii impietatem, et in loco iustitiae iniquitatem, et diri in corde meo : lustum et impium indicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit (111-16). Et alibi : Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur' in civitate quasi bustorum operum, sed et hoc vanitas est. Etenim, quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Attamen peccator er eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod erit ' bonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius (VIII-10). μ j QL’AEST. I. 20 tabunt viri fortissimi, id est crura quae corpus sustentant, et otiosae erunt inolentes in minuto numero, id est dentes quibus permoliti cibi in alvum transmittuntur, et tenebrescent videntes per foramina, id est oculi quibus aetate confectis caligat acies et intuitus obscuratur. Et claudent ostia in platea .in humilitate vocis molentis, id est, quando claudentur labia extrinsecus, su­ blatis dentibus compressa, ut vox exire nisi exilis et fracta non possit. Et consurgent ad vocem volucris, quatenus frigescente iam sanguine et humore siccato, quibus materiis sopor alitur, ad levem sonitum senex evigilat, noctisque medio cum gallus ce­ cinerit, festinus exsurgit. Et obsurdescent omnes filiae carminis, dum auribus aggravatis, concidet omnis delectatio musicae et cantus. Excelsa quoque timebunt et formidabunt in via, pro quanto ardua ingredi senex non valet, et lassis poplitibus ac trementi vestigio etiam in plano itinere fluctuans, offensam gressuum formidat. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta (vel talus), et dissipabitur capparis, capillo scilicet incanescen­ te, tumescentibus pedibus, et vigore omni propter ruptum mem­ brorum foedus relaxato. Memento itaque creatoris tui antequam veniant dies illi, et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. Praeclara sane sen­ tentia, in qua etiam apparet quorsum in antecedentibus verge­ bat tam studiosa dissolutionis corporis descriptio: nimirum ut etiam atque etiam inculcaretur quid sit inter animam et corpus discriminis , quave ratione post consu Hlll atam machinae paulatim fatiscentis ruinam, animus integer et incorruptus et plane immortalis ad Deum revertatur. Unde iam parata est ultimae conclusioni via. Principium enim repetens a quo exorsus fuerat: Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas... Fa­ ciendi plures libros nullus est finis, frequensque medidatio car­ nis afflictio est... Finem loquendi pariter omnes audiamus: Deum time et mandata eius observa, hoc est enim omnis homo. Et cuncta quae fiunt adducet Deus in indicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit. Haec, inquam, totius libri conclusio est, ad quam lectores omnes provocantur. Haec sum- DE MORTE TERMINO VIAE ma, haec recapitulatio quae, ut dicitur vers. 11, quasi clavus in altum defixus haerere debet, ut iam necesse non sit petere iibros qui per hominum manus nullo fine aut operae pretio cir­ cumferuntur, sed unum id infigere animo quod omnium caput est: ad hoc scilicet natum esse hominem, ut creatorem suurn intelligens, veneretur eum honore et opere mandatorum. « Si« quidem cum judicii tempus advenerit, quidquid a nobis ge«stum est, stare sub iudice, et unumquemque recipere pro ope« re suo, sive mali quid gesserit, sive boni » (1). Vides igitur omne dogma vitae futurae, data opera et om­ nino ex professo inculcatum in hoc Salomonis libro. Cui ad amussim consonat liber Ecclesiastici, nomine παρενέτου vel Sa­ pientiae lesu filii Sirach a veteribus passim appellati: velut cum semel et iterum iubemur habere praesentem mortis memo­ riam, tamquam solidissimum virtutis praesidium et ad omne opus bonum efficax incitamentum : Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur (Eccli. 1-3) In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeter­ num non peccabis (VII-40). Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris... Fecit enim mirabilia in vita sua... Ideo stabilita sunt bona illius in Domino (XXXI-8). Consonat et divinissimus liber Sapientiae, ubi in primis diserte explicatur cuiusmodi sit bona illa mortis cogitatio ab Ecclesiastico commendata, et quam di­ versa ab ea quae impios spem futurae vitae non habentes in omne potius flagitium dat praecipites, (Sap. II per totum). Deinde describitur felicitas sanctorum, quorum animae in manu Dei sunt, quos non tangit tormentum mortis, qui visi sunt ocu­ lis insipientium mori, dum spes illorum immortalitate plena est, (II, 1-9). Beatificatur iustus praematura, morte occupatus, quia in refrigerio erit, quia placens Deo factus est dilectus, quia raptus est ne malitia mutaret cor illius (IV-16). Denique indicium extremum intimatur, in quo impii admirantes muta- F : (1) Hieronymus in Ecclesiasten, cap. nlt. — Item Bossuet in li. 1. passim. I WWW# * ^λ- ? OO QlAF.ST. I. tam sortem eorum quos hic contempserunt, aeternam suam de­ flebunt miseriam, momentanea felicitate partam: Videntes tur­ babuntur timore horribili... Talia dixerunt in inferno hi qui pec­ caverunt... lusti autem in perpetuum rivent, et apud Dominum est merces eorum, (V, per totum). Libro Ecclesiastae multo antiquior est liber lob, in quo reperire est veterem traditionem populi Dei extra stirpem Israeliticam. De eo Hieronymus, epist. ad Paulinum : « lob « exemplar patientiae, quae non mysteria suo sermone non com­ ic plectitur?... Et, ut de caeteris sileam, resurrectionem corpo« rum sic prophetat, ut nullus de ea vel manifestius vel cautius «scripserit: Scio, inquit, quod Redemptor meus vivit, et in noit vissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor « pelle mea, et in carne mea videbo Deum, quem visurus sum « ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita • « est haec spes mea in sinu meo ». Et hac spe fretus vir iustus, atrocitatem malorum quorum descriptio praecessit (XIX, 8-22), longanimiter tolerabat, erectisque in caelum oculis, inter ruinas domus, poenas ulceris, innumeras orbitates, amicorum obiurgationes, et ad extremum, uxoris insidias, invictam tenebat pa­ tientiam (1). At miraculo patientiae tres eius amici nequa­ quam movebantur, nihilque remittebant de inveterato et tenaci praeiudicio quo opinabantur mala huius vitae nonnisi in vin­ dictam admissorum scelerum de ira Dei descendere. Hinc ad altiores Providentiae rationes lob assurgit, seseque contra iniustas imputationes Saphar Nâamathitae defendit (XXI per totum). ■ " ! Et in primis ab amicis quaerit, qua tandem ratione impio­ rum prosperitatem explicabunt, si verum est quod iustitia Dei in praesenti vita secundum merita vel punit vel praemiat : Qua­ re ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? Se­ men eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepo­ tum in conspectu eorum. Domus eorum securae sunt pt pacatae, et non est virga Dei ^correctionis scilicet) super illos. Bos eorum I (1) Of. Hieronym. in cap. 19 lob. l¥ f-. I ,' · · 71 . J < DE MONTE TEBMINO VIAE concepit, el non abortivit; vacca peperil, cl non est privata foeta suo. Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. Tenent. tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto (id est sine dolore, et nequaquam longa aegritudine discruciati) ad in­ ferna desccnduntt Qui dixerunt Deo: recede a nohis, et scien­ tiam viarum tuarum nolumus. Quis esi omnipotens ut servia­ mus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?-Itaque, ob­ secro, respondete mihi: Numquid vos qui Deum contra me iustum defenditis, iniustitiae simul arguetis, ex hoc quod in me acerbus ultor exsistat, et in mei similibus clemens? Tum prae­ fatae impiorum prosperitati opponens afflictiones quibus saepis­ sime in finem usque obruitur iustus: Iste, inquit, moritur robu­ stus et sanus, dives et felix. Viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur. Alius vero moritur in -amaritu­ dine animae absque ullis opibus. Et tamen simul in pulvere dor­ mient, et vermes operient eos. Ex quo consequens esse vult, ut non in hoc mundo, sed in alia vita parata a Deo retributio sit. Et hanc tacitam consequentiam expressis iam verbis enuntians: Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem illum inintelligerb cognoscetis, quia in diem perditionis servatur malus, el ad diem furoris ducetur. Quam· quidem diem, diem futurae seu aeternae perditionis necesse omnino est intelligi. De illo enim iniquo sermo est de quo supra; qui laetos dies egit, qui absque dolore mortuus est dives et felix: imo vero, cui nequidem gloria posthuma in terra denegatur, sicut ex proxime con­ sequentibus liquet: Quis arguet coram eo viam eius? et quae fecit, quis reddet illi? Ipse ad sepulcra ducetur cum pompa et maiestate. Ipse in congerie mortuorum vigilabit·, quasi princeps super eos constitutus. Dulcis fuit glareis Cocyti (1), et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles,· dum so- (1) Cocytus hic a vulgato interprete pro quovis fluvio vel tor­ rente positus est. Glarea vero genus est terrae arenosae. Quia ergo apud antiquos sepulcra nobilium ad ripas fluminum ple­ rumque ponebantur, glareas Cocyti, pro sumptuosis monumentis recte accipies. i f κ r I I 24 QUAEST. I- lemnis delatio cadaveris ad sumptuosum monument mu. non tam tristis et amara fuit, quam laeta et suavis, ut pote honori­ bus referta, floribus ornata, iisque demum omnibus decorata quae mortis horrorem valeant dissimulare. Unde tandem om­ nem altercationem disputationis suae concludit Ioh his verbis: Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit l'eritati? Quippe Eliphaz et Raldad et Saphar convenerant ut afflictum consolarentur. Id tamen non alia via tentaverant, quam exhortando eum ut de admissis sce­ leribus poenitentiam ageret, pollicentes infallibile fore ut acta semel poenitentia, cuncta ei prospera denuo redirent (1). Hanc ergo consolationem frustraneam et inanem vocat vir sanctus, si­ quidem ex argumentis quibus adstruxit pios aeque ac impios aerumnis in hac mortali vita afflictari, palam apparuit ineptum esse solatii genus, si quis viro afflicto quem censet impium, poe­ nitentiam agere suadeat, promittens, si in gratiam Dei redeat, futurum esse ut secundae res ad votum succedant, et opes, ho­ nores, commoda circumfluant. Frivolum, inquam, solatii genus, quia res plane incerta est. Neque enim ex reditu in Dei bene­ volentiam efficitur ut qui iam pius est, fortunetur: cum constet plerosque iustissimos aerumnis consumptos interire, et e con­ trario plerosque improbos ad mortem usque florentes perdurare. Plane ergo allata consolatio repugnare ostensa est veritati, si­ quidem habet veritas bonos et malos promiscue in hac vita af­ fligi. neque ex opibus vel inopia firma vitii aut virtutis argu­ menta produci, sed superesse aliam vitam in qua boni praemiis cumulandi, improbi vero commeritas poenas in sempiternum daturi sint (2). Haec quidem divina philosophia libri lob. Et vere dico di­ vinam. Nam postquam lob pluribus prosecutus esset suam in­ nocentiam et tres eius amici omisissent respondere ei, locum dantes quinto interlocuturi, nempe Eliu, iuveni loquaci et teine- (1) Vide consolatoriam promissionem Eliphaz (V, 17-27). Pro­ missionem Baldad (VIII, 2 7). Promissionem Saphar (XI, 14-19). (2) Ita Corderus in h. 1. ! DE MORTE TERMINO VIAE rario, qui theslm trium seniorum rnodo suo réassurait, male eam ab illis propugnatam existimans: ecce tandem Deils ipse disputationi se interponit. lubet silere Eliu; ipsum quoque lob redarguit, ut qui in suis lamentationibus modum nonnihil ex­ cessisset. At nihilominus finem facit confirmando quaecumque ille de rationibus providentiae in ordine ad futuram vitam, con­ tra Eliphaz et Baldad et Saphar disputaverat. Veniam nunc ad Psalmos, a quibus fidem vitae futurae aliqui tollere non erubescunt, sese potissimum munientes se­ quentibus locis: Quoniam non est in morte qui memor sit tui, in inferno autem quis confitebitur tibi? (Ps. VI-6). Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infer­ num, sed nos qui vivimus, benedicimus Domino (Ps. CXIII-17). Quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam? (Ps. XXIX-10). Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? Num· quid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblivionis? (Ps. LXXXVII-12). Quae omnia parallela sunt iis quae leguntur in cantico Ezechiae, Isa. XXXVIII-18: Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te, non ex­ spectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam. Vivens, vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie, pater filiis no­ tam faciet veritatem luam. 1w· Verumtamen non haec profecto sunt quae vel specie tenus materialisticae interpretationi favere possint. Ibi enim con­ siderat Psalmista ea solummodo quae cadavera in sepulcris pa­ tiuntur, et cum laudum meminit, eas laudes significat quibus homines his in terris, meritorie scilicet et cum aedificatione pro­ ximorum, Deum prosequuntur; minime vero illas quibus ip­ sum celebrant animae separatae, a nobis terrigenis et nostris rebus longe longeque remotae. Uno verbo, de mortuis sermo est relate ad mundum in quo sumus, et ad officia quae in eo, eoque solo adimpleri possunt. Neque enim extra hunc praesentem Ql’AEST. I- 26 mundum locus est praedicandi praeceptum Domini (1), annun­ tiandi nomen Domini in portis filiae Sion (2), narrandi nomen Domini fratribus, et in medio Ecclesiae laudandi eum (3), bene­ dicendi eum in ecclesiis (4), in ecclesia magna, in populo gra­ vi (5), narrandi filiis qui nascentur virtutes eius, et mirabilia eius quae fecit (6), notam faciendi filiis hominum potentiam eius, et gloriam magnificentiae regni eius (7), etc. Quid ergo mirum si dum respicitur ad officium serviendi Deo, per eam praesertim laudem qua caeteri ad divinum cultum informen­ tur, abstractio fiat ab iis quae aguntur in altera vita, ut ea tantum specientur quae de mortuis residua sunt apud nos, si­ lentium et *tenebrae sepulcrorum, pulvis et cineres cadaverum? Quid mirum si duo ex praecitatis psalmis 29.us et 87.US, ha­ bentur ut scripti in persona Christi petentis a Patre resurre­ ctionem, sine qua compleri non poterat negotium quod suscepe­ rat, clarificandi Patrem super terram, et annuntiandi nomen eius hominibus? Aut si haec in materialisticum sensum trahe­ re placet, quidni eamdern calumniam inferes Evangelic, ubi legitur loan. IX-i: Venit nojr (id est mors), quando nemo po­ test operari? Et re quidem vera, nihil magis absonum dici unquam po­ terit, quam quod exsulet fides et spes vitae futurae in psalmis illis qui de Deo eiusque religione et cultu tam sublimibus ubi­ que referti sunt sensibus,. quique affectus omnes animae san­ ctae, animae fidelis, animae in deserto huius mundi peregrinantis, ad vivum sic exprimunt, ut eadem veritate eademque actualitate usque nunc canantur in ecclesia Christianorum, qua olim in Israel. Cogita praesertim id quod proprius horum can- (1) (2) (3) (4) (5) (6) (7) Ps. Ps. Ps. Ps. Ps. Ps. Ps. II 6. 1X15. ... XXI-23 XXV-12. . XXX.18. LXXVII, 4-6. CXLIV-12. HE MORTE TERM INO VIAE ticoruin character, distinctivaque tessera est: stupendam nimis, fiduciaque simul et humilitate plenam ad Deurn familiari­ tatem (1); amorem ad eius conspectum ac praesentiam perpe- (1) « Je trouve dans les poètes, dans les écrivains de toutes « les nations, les grandeurs de Dieu, et je n’en sais point surprie. < Il suffit de regarder le ciel et la terre pour avoir l’idée d’un < grand pouvoir, et cette idée est à tous les hommes, excepté aux «athées qui se sont mis hors de l’espèce humaine. Mais la bonté «de Dieu! Elle a été aussi aperçue chez tous les peuples, j’en con« viens; elle est si visible! Cependant je ne la vois sentie que « par les auteurs de la Bible et les chrétiens. Eux seuls sont élo« quents sur cet attribut de la divinité, qui de tous est le plus «près de nous... Que dans les mêmes livres où se montrent sans « aucun alliage les idées les plus pures et les plus hautes de la «divinité, comme cela n’est pas même contesté; que dans les « livres pleins du plus profond respect pour Dieu, et de la crainte « de Dieu la plus religieuse, le Très-Haut paraisse en même temps «traiter 1’homme comme un ami dans la force du terme, sans que « cette espèce de commerce si extraordinaire affaiblisse jamais dans «l’homme la vénération et la soumission, c’est ce qui est pour « moi une démonstration morale de l’inspiration divine, et ce qui « devrait être au moins, pour tout homme de sens et de bonne «foi, matière à examen et à réflexion... C’est de ce sentiment « de la bonté que nait celui de l’amour dans les Prophètes, et « principalement dans le Psalmiste. Il fera, dit David, la volonté « de ceux qui le craignent. Quel homme ne croirait pas dégrader «la divinité par de semblables expressions?... C’est que dans « toutes nos idées sur les grandeurs divines, quand ces idées ne «sont que de nous, nous mêlons toujours involontairement ce qui «dans nous se mêle plus ou moins à toute grandeur, l’orgueil. «L’orgueil est l’attribut nécessaire de l’imperfection; il appartient « à tout ce qui est sujet à comparaison ; tout être qui peut se « comparer à un autre est donc sujet à l’orgueil. Dieu ne saurait «être orgueilleux, parçequ’il ne peut se comparer à rien, et c’est « aussi pour cela qu’ il ne peut pas craindre comme nous de de«scendre... La main de Dieu est une figure reçue, mais je ne «crois pas qu’aucun auteur eut risqué de dire avec David: Si le «juste tombe, il ne sera pes froissé, pareequa le Seigneur avancera « la main pour le soutenir. Cette figure ne nous aurait-elle pas «paru trop petite? Mais supposons qu’elle passe, si l’on veut, «grâce à l’habitude et à l’éducation, en voici une où tous les «lecteurs, quoique bien avertis, vont se récrier tout d’une voix: « Heureux Γ homme attentif aux besoins du· pauvre et de l'indigent, « Le Seigneur Γ assistera sur le lit de sa douleur. Oui, Seigneur, < votre main retournera son lit pour reposer ses infirmités. Dieu t QUAEST. I. 28 tuo anhelantem (1); dilectionem in eius legem miris undique modis exardescentem. Quam legem divinus Psaltes « nocte die« que versat, huic intelligendae inhiat, non a manibus, non ab « ore dimittit; hanc gestat in oculis, hanc imo pectori medullis« que infigit; huius admiratur speciem, arcana scrutatur; in « ea spem, gaudia, gloriam, divitias, amicitias, consilia omnia « denique reponit, huius aequitati ac rectitudini se aptat; et ea «retourner un lit! Riez, grands esprits. J’avoue que ces figures « là ne sont pas de votre rhétorique, mais elles sont du bon Dieu < des chrétiens qui savent que rien n’ est petit dans sa bonté. < David ne tarit pas sur les miséricordes de Dieu, et sur le bon· «heur de l'aimer. Qu'elles sont grandes, ô mon Dieu, les dou« ceurs que vous réserves à ceux qui vous craignent ! Vous les ca· « cherez dans le secret de votre face, loin de la persécution des « hommes ; vous les mettrez en sûreté dans votre tabernacle, à V abri « de la contradiction des langues. Je disais dans l'excès de mon trou« ble: mon Dieu, tous m'avez donc rejeté loin de vous, et tandis « que je vous adressais ma prière, vous m' aviez déjà exaucé... ». Laharpe, Discours préliminaire sur les Psaumes. (1) « David s’écrie an commencement du Psaume 41: Comme « le cerf altéré cherche Veau des fontaines, ainsi mon âme vous dé« sire, o mon Dieu. Mon âme a soif du Dieu vivant, du Dieu fort. « Oh! quand est-ce que j’irai et que je paraîtrai en la présence de « mon Dieu f Où a-t-on vn ce désir de paraître devant Dieu si vi« vement exprimé ! S’il n’ était pas surnaturel, on le trouverait « dans les prières des antres religions; mais il n’y est pas, il n’y « est jamais. Horace prédit à Auguste qu’ il sera dieu, ce qui est « beaucoup plus que de voir Dieu; mais il lui conseille de ne pas « se presser, malgré tout le plaisir qu’ il peut y avoir à être dans « l’Olympt. Serus in coelum redeas. Il a raison, il ne faut être « dieu de cette manière que le plus tard possible... David ne paraît « jamais vraiment affligé que de deux choses, de ses péchés, et des « injures qu’on fait à son Dieu. C’est encore ce qu’on ne ren« contre pas dans l'antiquité païenne. Partout, il est vrai, les hi« storiens, les poètes, les philosophes détestent le sacrilège et l’im« pieté; c’est une disposition naturelle et générale. Mais aucun ne «va jusqu’à s’en affliger, jusqu’à s’en faire un sujet de chagrin. «Il n’y a que David qui dise et redise: Je me nourris le jour et * la nuit du pain des larmes, pareeque j'entends qu'on me dit sans cesse, où donc est ton Dieu. Ces blasphèmes sont dans ma mémoire, « et je rentre dans mon âme jusqu’au jour où je passerai dans les « festins des justes. J'ai vu les prévaricateurs, et j'ai séché d'af« fiction pareequ' ils n' observaient pas vos paroles... » Id. Ibid. DE MORTE TERMINO VIAE 29 «se regit, se tuetur, se exornat.. Et postquam voluptate amens, «a lege aberravit, insecuti gemitus tristiores, iique continui, « Turii ex imo pectore non modo suspiria, verurn etiam fremitus; «non aves solitariae flebilius sonant, non leo rugit violentius. «Tum ipso luctu contabescentes artus, nec modus lacrimis: «his cibos, his lectum irrigat; versi in fontes oculi; deductique «in sinum rivi ne ipsa quidem venia exarescunt » (1). Quis iam talem Dei amatorem, zelatorem, quaesitorem, de aeterna vita nihil scire, nihil cogitare suspicabitur, velut aequam reputaret conditionem hominis cum conditione iumenti quod hodie est et cras in terram suam totum revertetur? Nunc autem audi dicentem: Quid mihi est in caelo, et a te quid volui super terram?... Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum (2). Et rursus: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (3). In aeter­ num, inquit, et in saecula saeculorum. Non ergo ad breve il­ lud spatium praesentis vitae, in quo velut herba transit homo, mane floret et transit, vespere decidit, indurat, et arescit (4). Audi iterum: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos, quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen, et nota quomodo exuberantiam istam sanctae et a Deo praestitae voluptatis, fragilis huius et egenae mortalitatis conditio non capit. Audi celebrantem beatitudinem hominis qui operatus iustitiam, non movebitur in aeternum, sed habitabit in tabernaculo Domini et requiescet in monte sancto eius (5); hominis qui praeventus benedictio­ nibus dulcedinis, petiit a Deo vitam ,et accepit longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi (6); quem miseri­ cordia Dei subsequitur omnibus diebus vitae suae, ut inhabitet (1) (2) (3) (4) (5) (6) Bossuet, in Ps. Ps. LXXII 25. Ps. LXXXIII-5. Ps. LXXXIX-6. Ps. XIV, 1-5. Ps. XX 5. 30 QUAEST. I. in domo Damini in longitudinem dierum (1); cuius denique iustitia manet in saeculum saeculi, et cornu exaltabitur in glo­ ria (2). Audi adhuc canentem: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius (3), et prophetizantem de Christo qui dux nobis est et praecursor in aeternam vitam: Caro mea requiescet in spe, quoniam non derelinques animam meam in inferno, •nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fe­ cisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delecta­ tiones in dextera tua usque in finem, seu. ut vertit Hiero­ nymus: Ostendisti mihi semitam vitae, plenitudinem laetitia­ rum ante vultum tuum, decores in dextera tua aeternos (4). Concludamus cum psalmo septuagesimo secundo, in quo lugenda describitur peccatorum sors, et propalantur altissimae Providentiae viae, proposito per prius solito aenigmate de pro­ speritate impiorum et piorum afflictione, indeque enascente scandalo in populo Dei: Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso? Ecce ipsi peccatores e! abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum et lari inter innocentes manus meas, et fui flagellatus ■ tota die. et castigatio mea in matutinis? Et prosequitur Psaltes (1) Ps. XXII-6. (2) Ps. CXI 9 Er rursus observa argumentum minime inni­ ti in hoc, quod verbis istis in aeternum, vel in saeculum saeculi, significetur ea quam nos vocamus aeternitatem. Satis enim est pro praesenti puncto quaestionis, ut ea importetur duratio quae non possit ad breves huius praesentis vita- terminos coarctari. Eo vel magis quod admissa semel vita fatura de qua nunc sermo, inter­ minabilem illam agnoscere necesse est, cum nulla sit excogitabitis causa interitus, ex qao concessum est, animam vel uno momento corpori esse superstitem. (3) Ps. CXV 15. Numquid forte pretiosus reditus in nihilum, praesertim in conspectu eius qui mortem non fecit, nec delectatur in perditione vivorum ? Ideo ergo pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius, quia per mortem consequuntur statum in quo malitia non potest amplius mutare cor eorum, sed fiunt haereditas Dei, immobili iam ordine adhaerentes Deo. et ab ipso nusquam in posteram separandi. »Λ' DE MORTE TERMINO VIAE 31 fl I dicens : Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante. me. Quibus verbis difficultatem propositae quaestionis significat, imo omnimodam insolubilitatem quarndlu quis res vitae prae­ sentis non transgreditur. « larndiu laboro, inquit, et ante faciem «meam laborem quemdam inextricabilem video, ut cognoscam . Ratio autem metaphysica videtur esse, quia amor alicuius boni tamquam ultimi finis, per se loquendo, est definitivus, utpote affectio suprema, caeteras omnes imperans et sibi subordinans, non habens supra se aliam, 'per quam possit voluntas ab eo quod maxine diligit ac desiderat, revocari. Quod si cbn• ·4 · · - . · tingat voluntatem revera resilire ab eo bono cui tanquam ulti­ mo fini semel inhaesit, imo agere praeter ordinem huius boni, etiam antequam resilient, id quidem per accidens. Et hoc acci­ dens habetur apud nos, quamdiu vita praesens durat, propter eum qui eidem vitae proprius est, cognoscendi modum. Inde enim provenit ut affectio primigenia quae omni nostrae volitioni supponitur, non sit nisi affectio ad bonum universale univer­ salitate abstractionis et indeterminationis, quod indifferenter se habet ad fines oppositos, utputa, tum ad bonum privatum seu egoisticum, tum ad bonum summum a quo omnia participant, i. e. Deum. Quia igitur cardo supra quem nunc volvitur nostra voluntas in actibus suis, fixus manet in tali abstracta generalitate boni, explicatur qui fiat ut anima circa ipsos ultimos fines determinatos semper mutabilis remaneat, semperque sit potens ab uno in alium sese convertere. Nam in vi primordialis affe­ ctionis quae abstract i vum cognoscendi modum consequitur, semper habet in sua potestate velle ea quaecumque sub eius la­ titudine continentur. Sed statim ac anima separatur a corpo­ re, cessat praedictus cognoscendi modus. Cessat ex consequenti inclinatio illa ad bonum generale et indeterminatum, atque in eius locum ipso facto subrogatur affectio ad determinatum seu concretum illum finem ultimum, cui supremum vitae instans T 42 Ql.’AEST I. ani mapi inhaerentem adinvenit: pro quanto scilicet, sublata illa priore, incipit ista primas obtinere partes, ut super eam, immobilis cardinis instar, omnes in posterum volubiles animi affectus ultimato nitantur. Si Deo ut summe dilecto inhaerebat anima, nihil iam velle poterit nisi in ordine ad Deum. Si sibimetipsi. nihil nisi in ordine ad suum privatum bonum. Fru­ stra autem appellabis ad mutationem status, ad experientiam poenarum futurae vitae, ad agnitionem erroris quae vel in­ vitis hanc confessionem extorquebit: er/70 erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis. Si quis enim bene consideret, manifestum ei erit quod haec scientia de novo ad­ veniens non imponat causam revocantem animam ab inordi­ nato amore sui, sed solum causam inducentem poenitentiam illam serviliter servilem, quae facit dolere de peccato pure et exclusive ut est privativum proprii boni. Et haec est poeni­ tentia mala, nequaquam rectificans voluntatem nulloque modo corrigens ordinis perversitatem. Sic igitur explicari videtur fundamentalis veritas quam adeo clare nos docet revelatio: mortem esse hominibus terminum viae, idque non ex arbitraria Dei lege, sed omnino ex na­ tura rei. Nunc considerandus iam venit status qui mortem consequitur, et primo quidem quoad animas a corpore separa­ tas, usque ad tempus universalis resurrectionis in die indicii. CAPCT SECUNDUM DE STATU ANIMARUM POST MORTEM Deinde considerandum de iis quae spectant animas a cor­ pore separatas. Et primo, de indicio particulari, quo statim post egressum ex hac vita, omnes a Deo singillatim judican­ tur, et locum accipiunt suis meritis congruentem. Secundo, de inferno, de purgatorio et de paradiso, quae totidem sunt re­ ceptacula diversitati meritorum assignata (1). Tertio de relationibus defunctorum ad homines adhuc in terra degentes, et (1) « Receptacula animarum, iuquit S. Thomas Suppl. Q. 69, « a. 7, distinguuntur secundum diversos status earum. Anima autem « coniuncta mortali corpori habet statum merendi, sed exuta a cor« pore est in statu recipiendi pro meritis bonum vel malum. Sic «ergo post mortem, vel est in statu recipiendi finale praemium, « vel est in statu qui impeditur ab illo. Si autem est in statu « recipiendi finalem retributionem, hoc est dupliciter: vel quan« tum ab bonum, et sic est paradisus ; vel quantum ad malum, «et sic ratione actualis culpae est infernus; ratione autem ori« ginalis est limbus puerorum. Si vero est in statu quo impe« ditur a finali retributione consequenda, vel hoc est propter « defectum personae, et sic est purgatorium, in quo detinentur « animae ne statim praemium consequantur, propter peccata quae « commiserunt. Vel propter defectum naturae, et sic est limbus «patrum, in quo detinebantur patres a consecutione gloriae propter « reatum humanae naturae, qui nondum poterat expiari ». Sio igitur quinque receptacula distinguuntur. Sed limbus patrum a tempore propalatae sanctorum viae pet mortem Christi, amplius non exsistit. De limbo autem puerorum sermo est in quaestione de peccato originali, et de poena ei respondente in futura vita, quando nulla adiungitur culpa personalis. Itaque non remanent nisi tria, id est, infernus, purgatorium, et paradisus, in praesenti con­ sideranda. 44 QUAEST II. hominum hic viventium mi defunctos, ut sic tota disputatio quinque quaestionibus constet, per ordinem iam nunc per­ tractandis. Quaestio II. DE JUDICIO PARTICULARI K * · * ·» i « < Tria sunt quae in praesenti brevem requirunt declaratio­ nem: An constet de veritate iudicii statim post mortem ab uno­ quoque subeundi. Quis sit huius iudicii modus. Quid denique per modum exsecutionis sententiae, ipsum consequatur. § 1. In primis, si de iudicio illo quod unumquemque manet in ipso exitu vitae, auctoritates Scripturae quaerantur, nulla for­ tasse poterit afferri formalis et expressa. Et de iudicio quidem quod in fine temporum publice est exercendum circa cuncta quae gesserimus in corpore, innumera prostant notissimaque testimonia. Praeter haec, alia quaedam sunt, velut Heb. IX-27, Eccl. Xl-li, etc., quae de particulari iudicio optime possunt mtelligi; verumtamen ad' hanc acceptionem nec contextus nec iis verborum cogit. Convenientius igitur ad ea Scripturarum documenta recurres, in quibus particularis iudicii veritas, etsi non formaliter, at certe virtualiter vel praesuppositive conti9 netur. Et sane, in Scripturis Sanctis diserte edocemur, animas statim post mortem praemiari a Deo secundum merita, vel pu­ niri. Facile est coram Deo, inquit Eccli. X1-28,in die obitus re­ tribuere unicuique secundum vias suas. Et Luc. XVI-22: Fa­ ctum est ut moreretur mendicus, et portaretur ad angelis in sinum Abrahae; mortuus est et dives, et sepultus est in inferno. Et Paulus 2 Cor. V-l, signanter asserit retributionem coelestem nequaquam differi usque in saeculi finem, sed ad terrestris DE II 1)1(30 PARTICV LAR f huius habitationis dissolutionem (si nihil aliunde luendum SU· persil), statim recipi. Et loannes in Apocalypsi audivit vocem de coelo dicentem sibi : Beati mortui qui in Domino moriuntur; amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laborubus suis, id est, iam ex nunc requie potiantur aeterna, iuxta merita bonorum operum quae sequuntur illos. Et infra ait se vidisse animas de­ collatorum propter testimonium lesu, in resurrectione prima, id est in beatitudine quae corporum resurrectionem antecedit; additque secundam mortem in his non habere potestatem (1). Per secundam autem mortem, ut ex sequentibus liquet (2), intelligit eam quam impii patientur in novissimo die, quando non iam secundum solam animam sicut prius, verum etiam secun­ dum corpus in inferno sepelientur (3). Ex his igitur aliisque similibus testimoniis certissime ostenditur, retributionem uni­ cuique a Deo fieri statim post mortem. Atqui retributio sine iu­ dicio omnino non est. Oportet itaque ut sit iudicium quo singillatim indicantur animae in termino viae, id est in ipso instanti separationis a corpore, et hoc vocamus particulare iudicium. Accedit et traditio perpetua, ac constans de ea re Ecclesiae praedicatio. Unde Augustinus veritatem iudicii particularis po­ nit inter veritates illas quae nulli Christianorum possunt esse vel ignotae, vel quomodocumque dubiae seu obscurae. Nam 1. 2 de anima et eius origine, c. 4, reprehendens Petrum presbyte­ rum, ut qui libros approbasset cuiusdam Vincentii Victoris suo (1) Apocal. XX, 4-6. (2) Ibid. 12-14. (3) Est prima mors secundam solam animam. «Anima et mor« talis esse intclligitur et immortalis, inquit Gregorius Magnus 1. 4. < Dialog, c. 45. Mortalis quippe, quia beate vivere amittit; immor< talis autem, quia essentialiter vivere nunquam desinit, et naturae « suae vitam perdere non valet,- nec cum in perpetua fuerit morte «damnata. Illic enim posita, beata esse perdit, et esse non perdit. « Qua ex re cogitur semper, ut et mortem sine morte, et defectum « sine defectu, et finem sine fine patiatur, quatenus ei mors im« mortalis sit, et defectus indeficiens, et finis infinitus ». Est et se­ cunda mors quoad utramque naturae partem, quando mortis immor­ talis, et defectus indeficientis, et finis infiniti socium corpus coniungitur. 46 Ql'AEST U. eo praetextu quod inter errores quibus referti erant, nonnulla ve­ ra et scitu necessaria continerent, ostendensque nihil revera veri in iisdem reperiri. nisi quod esset lippis etiam et tonsori­ bus apud fideles Christianos notissimum: « Illud, inquit, quod « rectissime et valde salubriter credit (ille Vincent ius Victor), « iudicari animas cum de corporibus exierint, antequam ve« niant ad illud indicium quo eas oportet iam redditis corpori« bus iudicari, atque in ipsa in qua hic vixerunt carne torqueri « sive gloriari : hoc itane tandem ipse nesciebas? Quis adver« sus Evangelium tanta obstinatione mentis obsurduit, ut in « illo paupere qui post mortem ablatus est in sinum Abrahae, « et in illo divite cuius in inferno cruciatus exponitur, ista non « audiat, vel audita non credat? ». Nec valet si dicas non bis fieri indicium in idipsum, ac per hoc, excludendum esse omne indicium praeter illud solemne quod in secundo adventu Christi, veniente consummatione tem­ porum, agendum annuntiatur. Respondebit enim S. Thomas. Suppl. Q. 88, a. 1 ad 1 um: « Dicendum quod quilibet homo et « est singularis quaedam persona, et est pars totius generis « humani. Unde et duplex ei indicium debetur. Unum singula« lare, quod de eo fiet post mortem, quando recipiet iuxta ea « quae per corpus gessit, quamvis non totaliter, quia non quoad « corpus, sed quoad animam tantum. Aliud indicium debet es« se de eo secundum quod est pars totius generis humani, sicut « aliquis iudicari dicitur secundum humanam iustitiam. etiam « quando indicium datur de communitate cuius ipse est pars. « Unde et tunc quando fiet universale indicium totius generis « humani per universalem separationem bonorum a malis, « etiam quilibet per consequens indicabitur. Nec tamen Deus indi« cabit bis in idipsum. quia non duas poenas pro uno peccato « inferet, sed poena quae ante indicium complete inflicta non « fuerat, in ultimo iudicio complebitur, postquam impii crucia« buntur quoad corpus et animam simul ». Sed et huic consi­ derationi accedunt etiam aliae rationes, quae tamen cum alibi exponendae sint, pro nunc omittuntur. Unde statim de modo quo particulare indicium peragitur, videndum est. HE IUDÎCIO PARTICULARI I 47 Soient doctores inquirere an iudicium ultimum per locutio­ nem vocalem perficiendum sit, an tantum mentaliter, et in hanc posteriorem partem inclinant plerique, sive quantum ad examen et disquisitionem meritorum, sive quantum ad prolationem sen­ tentiae a indice. Porro in suae opinionis confirmationem affe­ runt id quod ait Apostolus, Rorn. 11-15: Testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus ac­ cusantibus, aut etiam defendentibus, in die cum iudicabit Deus occulta hominum. Unde quod legitur Apocal. XX-12: Libri aper· ti sunt, et indicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum, non de libris materialibus intelligendum aiunt, sed de conscientiis singulorum. Tunc enim uni­ cuique suus liber ex quo iudicandus sit aperietur, quatenus factorum omnium suorum conscientiam ac plenam actualemque notitiam quisque accipiet, non vocis externae significatione, sed interna manifestatione divina, de qua Augustinus 1. 20 de Civ. c. 14: « Quaedam, inquit, vis est intelligenda divina, qua « fiet ut cuique opera sua vel bona vel mala, cuncta in memo« riam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, « ut accuset vel excuset scientia conscientiam, atque ita simul « et omnes et singuli indicentur; quae nimirum vis divina, li­ ci bri nomen accepit ». lam, quod de libris dicitur non materia­ liter, sive ut ibidem loquitur Augustinus, non carnaliter cogi­ tandis, id etiam de examine et disquisitione factorum unius­ cuiusque similiter sentiendum. Imo, quod ad posteriorem indi­ cii partem, id est sententiam indicis attinet, censent eam quo­ que non corporalem, sed spiritualem futuram, seu non sono vocis pronuntiandam, sed singulorum ment i l»us imprimendam virtute eius qui index est omnium. Ita S. Thomas in Suppl. Q. 88, a. 2, Estius in IV, 1). 47. et alii. Nunc autem quidquid de indicio ultimo in hac parte valde rationabiliter tenetur, quamquam homo integer in eo sit compariturus, id sane in omnimodam vertitur certitudinem quoad > UiHJ Ί QI’ASST U. indicium particulare in quo sola a corpore separata sistitur anima. Tunc igitur, in ipso egressu, in momento, in ictu oculi, aperietur conscientiae liber per actualem notitiam omnium quae gesta sunt in vita. Tunc ponetur ante mentis oculos tran­ sactum saeculum in illuminatione vultus Dei, dum scilicet di­ vina operante virtute, summa totius meriti vel demeriti indecli­ nabili claritate intellectuality· apparebit. Tunc demum a Deo indice imprimetur sententia per ingestam cognitionem praemii vel poenae merito vel demerito respondentis, eodem fere pacto quo a Deo legislatore impressa fuerat ipsa lex per synderesim et habitum primorum principiorum. Tremendum profecto in­ stans, in quo a vanitatibus huius mundi evigilans anima, uno conspectu colliget quidquid meruit, quidquid ipsam manet in domo aeternitatis suae! Utinam locus non sit scripturae pro­ pheticae: Appensus es in statera, et inventus es minus habens! Et sententia quidem summi indicis cadit super animam quae in morte consecuta est statum immutabilem. Adverte ta­ men cum Caietano in tertiam partem, Q. 59, a. 5 quod aliud est animam post mortem sortiri statum immutabilem, et aliud est sortiri statum non impedibilem. « Anima enim per mortem « pervenit ad statum immutabilem de bonitate in malitiam, aut « e contra, et aut est confirmata in bono, aut obstinata in malo, « aut civis coelestis, aut inferni. Et penes hoc attenditur immu« tabi litas status; cum qua immutabilitate stat, quod possit im« pediri ad tempus ne ad suam civitatem perveniat. Et huius« modi impedimenta pertinent ad purgatorium, quod non con« stituit tertium statum animarum, neque facit mutationem « aliquam in statu animae, sed impedimentum praestat con« summation! status illius. Et simile est ei quod invenitur in « motibus naturalibus. Leve enim ascendens sursum, si impe« diatur in via, non propterea mutat sui motus naturam, nec « cessante impedimento, ascendendo novum acquirit princi« pium motus, sed remoto prohibente, a primaevo immutato « principio ascensum prosequitur. Sic etiam anima immutata « secundum statum suum, soluto purgatorio tanquam remoto « prohibente, ad finem sui immobilis status in quo est confir- DE IUDICIO PARTICULARI 49 «mata per mortem, gratia duce pervenit». Itaque in iudicio particulari definitiva quidem fertur sententia vel vitae vel mor­ tis, sed quia sententia vitae esse potest cum sententia poenae temporariae, ideo, dum in eodem instanti sequitur sententiae exsecutio, anima abducitur vel ad coelum, vel ad purgatorium, vel ad infernum. Quid autem importet abductio ista, iure meri­ toque iam quaeritur. Dupliciter de coelo et purgatorio et inferno sermo esse potest. Primo quidem sub ratione speciali, secundum quod his nominibus importatur vel beatitudo vel poena seu temporalis seu aeterna. Alio modo sub ratione communi, secundum quod coelum et purgatorium et infernus dicunt locos quosdam cor­ poreos animabus post mortem assignatos, prout fert constans tum Patrum tum theologorum aestimatio, a qua procul dubio non sine·magna temeritate quispiam recederet. Cum autem ac­ ceptio prior futura sit obiectum trium quaestionum subsequentium, id unum in praesenti discutiendum restat : quo nimirum pacto separatae a corpore animae alicui loco corporeo deputari possint, et in locum illum quem sententia in particulari iudicio lata determinat, de facto transmittantur. In quo quidem necesse est prae primis meminisse: «Quod « in divinis non oportet ad imaginationem deduci, et similiter « nec in incorporalibus omnibus, quia cum imaginatio sit se« quela sensus, non potest extendi ultra quantitatem quae est « qualitatum sensibilium subiectum. Hoc autem quidam non « attendentes nec imaginationem transcendere valentes, non « potuerunt aliquid intelligere nisi per modum rei situalis, et « propter hoc quidam antiqui dixerunt quod illud quod non est «in loco, non est. Et ex simili errore quidam moderni(dixerunt « quod angeli absque creatura corporali esse non possunt, in« telligentes angelos tanquam ea quae imaginaverunt situaliter « distincta » (1). Neque in hac parte discriminatur ab angelis (1) S Thom, de Pot. Q. 3, a. 19 De Novissimis L QUAESI II. 50 anima separata, nam et ipsa transcendit totum genus extensio­ nis ac spatii, et secundum se nullibi est. nec habet aut habere potest quamlibet localem distantiam vel indistantiam ad quem­ libet locum corporeum. Nihilominus, per quamdam ad locum habitudinem quae semper cogitanda est extra omnem ordinem situs et circumscriptionis et contactus quantitative in loco esse potest, modo spiritualibus substantiis conveniente qui nobis plene manifestus esse non potest, inquit S. Thomas Suppl. Q. 69, a. 1; imo. ut adiicere licet, modo qui adhuc obscurior nobis est quantum ad animas quam quantum ad spiritus angelicos. Et quoad angelos quidem ea assignatur ratio coniunctionis cum loco, quae consistit in contactu virtutis: ut scilicet angelus ibi per suam essentiam esse dicatur, ubi est corpus cui suam virtutem immediate applicat, actu operando in illud; ibi vero per potentiam, ubi etsi actu non operetur, adhuc tamen ad ope­ randum habet virtutem expeditam. Et sic intelligitur quod le­ gitur Apocal. XX-2, de dracone ligato per annos rnille et misso in abyssum, pro quanto ligata fuit eius virtus ne extra locum inferni operari valeret. Sic etiam intelligitur deprecatio dae­ monum qui. Luc. VI11-31. rogabant Christum ne imperaret illis ut in abyssum irent. Nam cum daemonibus duplex locus de­ beatur. unus quidem ratione suae culpae, et hic est infernus, alius autem ratione exercitationis humanae usque ad diem in­ dicii. et hic est caliginosus aer: magnam sibi poenam reputa­ bant. si forte fuisset impedita eorum virtus ne exiret in actum in loco ubi hominibus nocere poterant ;1). Haec igitur est, sin unica 2;. at certe principalis ratio coniungibilitatis cum loco in spiritibus angelicis: contactu.- nimirum virtutis per opera­ tionem in corpus locatum. At de animabus separatis communi­ ter sentiunt quod nequaquam possunt movere corpora, etiam mere localiter, quia virtus motiva animae est determinata ad illud corpus cui unitur ut forma, et nonnisi eo mediante, ad (1) S. Thom. 1Λ Part. Q. 54. a. 4. (2) Id. Qnodl. 1. a. 4. DE H DICIO ΡΑΗΙΠΊ ί.ΛΚΙ caetera (1). Si autem ne localiter quidem corpora movere valent, nulla in eis relinquitur activitas in materiam exteriorem, saltem quantum est ex virtute propriae naturae, et non est, opinor, imaginandum quod aliquid eis supernaturaliter a Deo conferatur in separationis statu, eo solum fine ut ad certum locum determinari queant. Quare non videtur habere magnam probabilitatem quod scribit Ferrariensis in 1. 3 c. Gent. c. 68, animas in tantum dici esse in coelo vel inferno, in quantum aliquid ibi operantur, quidquid illud sit. Et S. Thomas quidem in prima parte, Q. 8, a. 3, triplicem modum essendi in loco assignans, per essentiam, per potentiam, et per praesentiam, de hoc tertio modo ait: « Per praesentiam « vero suam dicitur aliquid esse in omnibus quae in conspectu « ipsius sunt; sicut omnia quae sunt in aliqua domo dicuntur « esse praesentia alicui, qui tamen non est secundum substan­ ti tiam suam in qualibet parte domus ». Quidni igitur anima separata quae secundum se ab omni loco absolvitur, nullum­ que locum contactu virtutis contingere naturaliter A’alet, ad certum nihilominus locum definiri diceretur per certam habi­ tudinem de genere cognitionis? pro quanto scilicet divina or­ dinatione determinaretur ad cognoscendum in particulari illa sola quae in eo loco sunt, quae in eo contingunt, quae eadem secum relatione ad eum referuntur, ipsum locum iam in pro­ spectu habens velut appropriatum sibi? Forte aliquid plus dicendum est, sed de hoc quod plus est, simpliciter fatebor ignorantiam meam. Et ideo, nihil in hac parte temere vel affir­ mando vel negando, sed ea tantum asserendo quae ad proposi­ tum revera sufficiunt, ut ex post dicendis apparebit, dico ani­ mam statim post particulare indicium proportionaliter adscribi loco vel paradisi vel purgatorii vel inferni, sicut nunc adscribimur loco terrestri secundum relationes intellectualis vitae, connaturaliter segregati a conversatione eorum qui hic non de­ gunt, et a cognitione eorum quae hic non aguntur, et a visione (1) Vide S. Thomam, 1." Parte, Q. 117, a. 4. cum commen­ tario Caietani. ·- 52 QUAEST. III. eorum quae in hoc rerum ordine et complexu non comprehen­ duntur. Caeterum haec nunc quasi summatim sint dicta, nam pro ampliori declaratione, ad sequentes quaestiones benevolum lectorem remitto. QUAEST III. Tria in praesenti principaliter quaerenda occurrunt. Pri­ mo. an poenae inferni sint aeternae. Secundo, an etsi sine fine duraturae, aliquando saltem mitigandae. Tertio, an dividantur in poenam damni et poenam sensus, et quatenus affirmative, situe ignis gehennae, ignis verus et corporeus, an improprius et methaphoricus tantum. Circa primum autem sic proceditur. THESIS IL Articulus fidei catholicae est, poenas damnatorum in inferno esse aeternas, id est sine fine duraturas, et nec characterem chri­ stianitatis, nec fidem in finem usque retentam, nec exercita mise­ ricordiae opera quidquam valere ad eximendum eos qui cum reatu peccati mortalis de hac vita decesserint. ; y Haeresis negans poenarum aeternitatem magna ex parte coincidit cum ea quae superius. Thés. 1, §2, commemorata est. et tota de Platonicorum schola descendit, qui quamvis im­ punita nulla vellent esse peccata, tamen omnes omnino poe­ nas existimabant esse purgatorias, sive in hac vita sive in fu­ tura. Et Platonici quidem sese variis muniebant rationibus ex praepostero conceptu poenae plerumque desumptis. Inter Chri­ stianos vero, erronea opinio favorem potissimum obtinuit sub colorato praetextu misericordiae. Quo fit ut eos quos 1. 21 de civ. suscipit confutandos, generali nomine misericordium nun­ cupet Augustinus: « Tam, inquit, cum misericordibus vostris « agendum esse video, qui vel omnibus illis hominibus quos ■ .··· i ' «·■ * L - DE INFEHXO 53 « justissimus index, dignos gehennae supplicio indicabit, vel « quibusdam eorum, nolunt credere poenam sempiternam futu« ram, sed post certi temporis metas pro cuiusque peccati quan« titate longioris sive brevioris, eos inde existimant liberandos». Et prius observat quod omnium misericordior videri posset Origenes, qui et ipsum diabolum atque angelos eius post gra­ viora pro meritis et diuturniora supplicia, ex illis cruciatibus eruendos atque sociandos sanctis angelis credidit. Verumtarnen, Origenis misericordia magis in superficie fuit quam in sub­ stantia. Dum enim diabolo concedebat potestatem in angelorum culmina transferri, sanctis vicissim angelis tribuebat posse in daemonum poenas decidere, et nullum finem his vicissitudini­ bus imponendo, faciebat sanctis veras miserias quibus aliquan­ do poenas luerent, et falsas beatitudines in quibus securum et sine timore certum sempiterni boni gaudium nusquam habe­ rent. Aliter itaque sentiebant misericordes illi cum quibus age­ bat Augustinus. Concedebant quidem, diaboli et angelorum eius esse sine fine supplicium, at non hominum; caeterum, om­ nium eorum qui de gehenna vel citius vel tardius liberantur, aeternam aiebant fore felicitatem. Haec iam misericordia po­ tior. Sed si sententia ideo bona et vera quia misericors, tanto utique et melior fuisset et verior, quanto misericordior. Quidni ergo extendebatur ad damnatos angelos, saltem post multa at­ que prolixa quantumlibet saecula liberandos? aut quid est quod fons huius misericordiae ad universam naturam manabat hu­ manam. et cum ad angelicam ventum esset, statirn arescebat? Profecto, si in causa erat misericordia, debebant se ulterius mi­ serando porrigere, et ad liberationem ipsius quoque diaboli per­ venire (1). At re quidem vera, non solo misericordiae affectu miseri­ cordes illi movebantur, et aliam profundiorem, longeque viva­ ciorem erroris radicem statirn tangens Augustinus, addit : . dicunt de malis et infidelibus hominibus divinitus quidem ve­ rum praedictum esse, quod digni sunt poena, sed cum ad iu« dicium ventum fuerit, misericordiam superaturam.... Humana quippe circa solos homines moventur misericordia, et causam maxime ayant suant, per generalem in a en us hu~ manum quasi Dei miserationem, impunitatem falsam suis « perditis moribus pollicentes ». Proinde cum de sua ipsorum causa essent solliciti, non adeo tenaces se ostendebant genera­ lis principii liberationis hominum universorum. Sed erant alii qui liberationem promittebam « tantummodo Christi baptisma« te ablutis qui participes fiunt corporis eius, quomodolibet « vixerint, et in quacumque impietate fuerint » (l). Alii, qui hoc nec omnibus habentibus baptismum Christi et eius corporis sacramentum. « sed solis catholicis, quamvis male viventibus « pollicebantur 2). Alii, qui hoc nec omnibus catholicis, sed iis solis qui pro peccatis suis facere dignas eleemosynas non negligunt. vel qui iniurias fratribus ignoscendo dimittunt: « Putant, eis qui perdite vixerint donec claudant diem vitae « huius extremum, qualiacumque et quantacumque fuerint, om­ nia peccata dimitti, si hoc tantummodo custodire meminerint, « ut quando ab eis veniam petunt qui eos peccato qualitercum­ que laeserunt, ex corde dimittant » (3). Ergo a primo ad ulti­ mum. facile tandem concedebatur malos omnes arsuros illius aeternitate supplicii, modo semper exciperetur ea hominum ma­ lorum categoria, ad quam pro suo quisque studio vel conditio­ ne se videbat adscribendum. Et sic etiam est, saltem quod atti­ net ad formalitatem principii, usque in praesentem diem. Plerique enim perdite viventes, et a mala sua vita retrocedere minime intendentes, molestam aeternae damnationis commina­ tionem removere volunt. Ideo, vel evangelii fidem simpliciter respuunt, vel in evangelio quaerunt unde sibi et aliis fucum faciant, per ea media quae ars critica suis electis cultoribus abundanter ac copiose iam nunc suppeditat. 4( ίί C( ·■ ■*. T< (1) August, ibid. c. 19. (2) Ibid. c. 20. («) Ibid. c. 22. BE IXFEHNO Sed contra hos omnes est aperta totius Ecclesiae per orbem dispersae praedicatio. Cui accedunt quoque, turn solemnes oecumenlcorum conciliorum definitiones, tum expressus symboli fi­ dei articulus. Nam in decreto Concilii Florentini sic habetur: Diffinimus insuper... illorum animas qui in actuali mortali pec­ cato vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparilius puniendas. Turn de poenis eorum qui cum actuali seu personali mortali peccato decedunt, in Concilio Lateranensi IV cap. Firmiter, specialiter sic statuitur: Firmi­ ter credimus et simpliciter confitemur quod... omnes (tam re­ probi quam electi) cum suis propriis resurgent corporibus quae nunc gestant, ut recipiant secundum opera sua, sive bona fue­ rint sive mala, illi cum diabolo poenam perpetuam, et isti cum Christo gloriam sempiternam. Accedit et expressus symboli fi­ dei articulus: EI qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam, qui vero mala, in ignem aeternum. Haec est fides catholica quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Ü■ Quod poenarum aeternitas dogma est in Sacris Scripturis perspicue et evidenter propositum. In primis perspicue et evidenter proponitur in evangelio, Matth. X.XV-41, ubi index reprobis dicturus praedicitur: Di­ scedite a me, maledicti, in ignem, aeternum qui paratus est dia­ bolo et angelis eius. Quod ne de igne tantum, non autem de supplicio quis acciperet, postea subiecit Dominus: El Hunt hi in supplicium aeternum, iusli autem in vitam aeternam. Ούτοι εΣς κόλασιν αιώνιον, ol δε δίκαιοι είς ςωήν αιώνιον. Quapropter nihil nobis ulterius declarandum relictum fuit nisi potestas vo­ cis αίώνιον, quam Vulgata reddit aeternum, et catholica Eccle­ sia semper intellexit, ut quae ducationem importet plane inter­ minabilem et omni fine carentem. Porro ad huius rei eviden- .· : L Λ χ* 1 rl 5(5 QI aest. III. tiam, de significatione vocabuli αιών, a quo αιώνιος derivatur, per prius quaerendum est (1). Αιών in evangelic dupliciter accipitur. Pii mo pro saeculo praesenti, cuius consummatio et finis annuntiatur in glorioso adventu Christi (ό αιών ούτος : Matth. XI1-32; XI11-22. 39, 49; XX1V-3; XXVII1-20. Luc. XV1-18; XX-34). Secundo pro saeculo futuro, quod etsi habeat initium, nullum tamen habiturum est finem (ό αιών δ ερχόμενός: Matth. XI1-32. Marc. X-30. Luc. XVII1-30; XX-35). Insuper, αιών consideratur vel a parte ante, vel a parte post. Si a parte ante, dicit totam durationein quae praecessit a constitutione mundi, vehit Lue. 1-70: Qui a saeculo sunt, αιών:ς, prophetarum eius: et loan. 1X-32: .4 saecula, -r/y αιωνος. non est auditum quia Quis aperuit oculos caeci nati. Si autem a parte post, tunc significat, vel to­ tam durationein quae usque ad huius mundi finem extenditur, vel durationein aeternam, id est absolute interminatam atque interminabilem, prout sermo est vel de praesenti saeculo, vel de venturo. Exemplum prioris significationis est, Ioan. XIV-16: Et alium paracletum datât vobis, ut maneat vobiscum in aeter- (1) « Αιών non simplici notione gaudet, nam modo finitum « tempus, modo indefinitam, modo infinitum sonat. Aristoteles in « primo de Coelo factam putat vocem αιών ab ών, quo aeter« nitatis notio continetur. Hanc originationem deinde usurparunt « Plotinus, Proclug, et alii. At eo tamen vocabulo utrumque tcm* pus exprimi fatetur iditlem Aristoteles. Ab α·ών prodiit latinum « aevum. Aevum igitur, ut αιών, multiplicem habet vim, modo « tempus tine carens, modo terminatum designans. Saepe pro aetate «adhibetur; unde longaevus, grandaevus, coaerus. Ab aevo aevitas, < et per contractionem aetas, cuius idem est intellectus ac aevi, < nam modo tempus aeternum, modo circumscriptum sonat. Ab « aevo itidem aeviternus et per syncopen aeternum, qua voce tem« pus etiam finitum aliquando exprimitur. Errant inulti, qui ab « aeternus factum putant sempiternus. Repugnat modulus syllabae « secundae quae corripitur. Sempiternus fit a semper, ut ab heri, « hesternus, a diu. diurnus, auctore Prisciano ». Huetius, Origenian. 1. 2, c. 2. Q. 11, n. 26. — Quidquid vero sit de his etymo­ logiis, patet evidenter quod non ex sola materiali acceptione vocum quidquam certi ac definiti erui potest, sed videndum quomodo in evangelio, et generatim apud auctores N. T. accipiatur primo ter­ minus aitov, tum qui ab eo derivatur, αίώνιος. UE INFERNO 57 num, εις τον αίώνα. Cbi promittit Dominus Spiritum Sanctum apostolis et successoribus eorum in ordine ad magisterium ve­ ritatis; quod quidem magisterium cum non sit nisi in praesenti tempore exercendum, constat qilod εις τον αιώνα idem nunc va­ let ac έως τής συντέλειας τού αιώνος apud Matthaeum. Exemplum vero posterioris significationis est in his et similibus: Qui bi­ berit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet τόν αίώνα, Ioan. IV-13. .St quis manducaverit er hoc pane, rivet ε?ς zlù'/z, ibid. VI-52. Ego vitam aeternam do eis, el non peribunt =«; τό'/ αιώνα, et non rapiet eas quisquam de manu mea, ibid. X-28, etc. etc. Hactenus de nomine substantivo αίών, in quo constat semper importari quiddam interminatum, sin minus absolute, at saltem respective, id est intra proprium ordinem propriamque lineam uniuscuiusque aevi. Nunc ergo de adiectivo αίώνιος, proportionaliter dicendum est. Semel usurpatum invenitur pro duratione increata seu di­ vina, quae tam initio quam fine caret: Secundum praeceptum aeterni Dei, τού αιωνίου Θεού, inquit apostolus, Rom. XVI-26. Alibi accipitur pro duratione creata, sed semper interminata, eo nimirum interminationis modo quem creatae durationis condi­ tio fert. Nam creata duratio aliter habetur pro interminata a parte ante, et aliter a parte post. A parte ante, si nulla anterio­ ri duratione praecedatur, sed ab exordio omnium omnino tem­ porum currat. A parte post, si nullam subséquentem durationem patiatur aut pati possit, sed sine meta seu limite in sem­ piternum extendatur. Priori igitur modo (a parte ante) sumi­ tur nomen adiectivum αιώνιος in tribus locis N. T. Primus est Rom. XVI-25: Secundum revelationem, mysterii temporibus aeternis taciti, yoow.c αιωνίοις σεσιγη μενού, id est, in omnibus retro temporibus absconditi, et nunc primum patefacti. Duo alii sunt. 2 Tim. 1-9, et Tit. 1-2: Ante tempora saecularia (aeterna), rpo χρόνων αίωνίων. id est ante omnia saecula, seu ante initium totius durationis. At altero modo (a parte post), accipitur in aliis locis omnibus, ubi constanter importat permanentium il­ lam absolute interminabilem quae futuri aevi propria est, et QI VEST. semper intelligitur in oppositione ad ea quae «licuntur^ιωτικά(Ι), κοσμικά 2). πρόσκαιρα (3). sive temporalia. Non contemplatiCor. IV-18, sed tibus nobis quae videntur, inquit apostolus quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Τα γάρ βλεπομενα πρόσκαιρα δε μή βλεπόμενα αιώνια. Hinc vita aeterna, ξωή quae singulis fere evangelii paginis, ut proprium novi et aeterni testamenti praemium annuntiatur. Hinc aeterna tabernacula. αιώνιοι σκήναι, in qua recipient nos amici facti de mammona iniquitatis. Hinc aeternum regnum Domini nostri et Salvatoris I. C. αιώνιος βασιλεία, in quod nobis 2 Petr. 1-11 ministratur introitus, quodque Luc. 1-33 expresse dicitur fore sine fine. Hinc Quoque το πυρ το αιώνιον, hinc κόλασις αιώνιος, ignis aeternus, supplicium aeternum, quod plane necesse est tanquaiu omni termino et fine cariturum accipere. Et confirmatur evidenter quia eadem sententia, eodem ver­ bo. eodem demum tenore, impiis denuntiatur supplicium aeter­ num, quo iustis vita aeterna. Sed quis unquam vel verosimiliter imaginari potuit quod vita aeterna iustis in evangelio repromissa aliquando esset finem habitura? Recte ergo Augusti* nus, contra Origenistas, n. 7: « Quisquis, inquit, prudenter ad«vertit quod dictum est: ife in ignem aeternum, ill ud esse di« ctum quod non habet finem, a contrario probat eo ipso loco « evangelico de vita aeterna quam iusti accepturi sunt; non e« nim et ipsa habet finem. Ita enim conclusit : Ibunt illi in am­ « bustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam. In utro­ « que Graecus αιώνιον habet. Si misericordia nos provocat cre­ « dere, non futurum impiorum sine fine supplicium, quid de « praemio iustorum credituri sumus cum in utraque parte, eo­ « dem loco, eadem sententia, eodem verbo pronuntietur aeter­ nitas? An iterum etiam i ustos ex illa sanctificatione et vita aeterna in peccatorum immunditiam atque in mortem relap(( (( (1) 1 Cor. VI-3. (2) Tit. Π-12. (3) 2 Cor. IV 18, Heb. XI 30. etc. DE INFEHNO 59 «suros esse dicemus? Absit hoc a Christianae fidei sanitate. U« trumque igitur sine tine dictum est aeternum,' hoc est, αίών^ν, « ne cum diaboli poenas dolemus, de regno Christi dubitemus ». Sed si supplicium aeternum pro supplicio interminabili ac­ cipere repugnas, effugia quaerens quibus evangelicam aucto­ ritatem tuis praeiudiciis utcumque accommodes, quale tandem effugium tibi relinquetur in eo quod legitur apud Marcum 1X42? Et si scandalizaverit te manus tua abscide illam; bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexlinguibilem, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. Et si pes tuus te scanda­ lizat, amputa illum; bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inexlinguibilis, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non ex­ tinguitur. Quod si oculus tuus scandalizat, te, eiice eum: bonum esi libi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos ha­ bentem mitti in gehennam ignis, ubi vermis eorum non mori­ tur, et ignis non extinguitur. Sane vero, quaecumque demum poena significata sit nomine vermis atque ignis, si non morietur nec extinguetur, sine fine praedicta est. Et quasi non suffecisset dixisse semel, ter repetitum est; imo vero, singulis quoque vi­ cibus ter replicata sunt ea quae ad interminabilitatem spe­ ctant: ignis inextinguibilis, ignis qui non extinguitur, vermis qui non moritur. « Non eum piguit, ait Augustinus 1. 21 de civ. « c. 9, uno loco eadem verba ter dicere : quem non terreat ista « repetitio, et illius poenae comminatio tam vehemens ore di« vino? ». Sed et idem dogma inculcatur Matth. III-12: Permunda­ bit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum, pa­ leas autem comburet igni inextinguibili. Idem, 2 Thess. 1-8: In flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt. evangelio D. N. I. C. Qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt. dem, Apocal. XIV-11: Et fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum. Et infra, XX-9 et seq., ubi sermo est de I *■■■ I. - 60 QUAEST. IU. stagno ignis in quo bestia et pseudopropheta cruciabuntur die uc nocte in sateida saeculorum, et deinde additur quod in hoc stagnum mittetur omnis qui. indicio lacto, non inventus fuerit in libro vitae scriptus. Idem quoque apud Danielem, Xll-2: Et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt (1), alii in vitam aeter­ num. et alii in opprobrium ut videant semper (2). Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt mullos, quasi stellae in perpetuas aeterni­ tates. Idem demum apud Isaiaxn, tum in tine totius prophetiae unde desumpta sunt ea quae de immortali verme et inextinguibili igne a Christo supra relata sunt, tum etiam XXX11I-14, ubi ad hypocritas dicitur: Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempi­ ternis? Ubi vides duo testamenta in eamdein plane collineare sententiam, et tremendam veritatem iis denuntiare terminis, qui nulli glossae, interpretationi, vel emollitioni relinquant locum. Quod dogma aeternitatis poenarum semper fuit in aperta et explicita Ecclesiae praedicatione. •. Augustinus 1. de haeresibus c. 43, Origenistarum errorem referens ait: < Sunt huius Origenis alia dogmata quae catho« lica Ecclesia omnino non recipit...., maxime de purgatione et « liberatione... Quis enim catholicus Christianus vel doctus vel « indoctus non vehementer exhorreat eam quam dicit purga<> tionem malorum, id est, etiam eos qui hanc vitam in flagitiis (1) Multi, inquit, id est mortui qui multi sunt ; omnes enim resurgent. Sic Apostolus Κοιη. V, multos dicit pro omnibus, et vice versa: /*er unum hominem peccatores constituti sunt multi. Et paulo post: In quo omnes peccaverunt. (2) Quidam, ubi nos legimus: ut videant semper, legunt: ut vileant semper, id est, ut in perpetua vilitate et contemptu sint. ‘Sensus tamen non variatur, quia qui resurgunt in opprobrium ut videant semper, ad hoc resurgunt ut sui opprobrii oculati testes in sempiternum exsistant. ■ ■ 1>K J M ENNO G1 « et facinoribus et sacrilegiis atque impietatibus quamlibet « maximis finierunt..... purgatos atque liberatos regno Dei lu« cique restitui?.... De qua vanissima impietate adversus phi« losophos a quibus ista didicit Origenes, in libris de r civitate «Dei diligentissime disputavi». (1). Nunc autem quam recte prava haec opinio inter haereses ab Augustino recenseatur, ma­ nifeste apparebit percurrenti monumenta praedicationis eccle­ siasticae inde ab intio. Ex quibus selecta quaedam testimonia, quantum instituti nostri brevitas patitur, iam accipe. Irenaeus 1. 2 c. haeres, c. 28, n. 6: « Quoniam quidem « transgressoribus ignis aeternus praeparatus est, et Dominus « manifeste dixit, et reliquae demonstrant Scripturae ». Et 1. 3, c. 13, n. 3: « Omnis maledictio decurrit in serpentem qui «seduxerat eos (protoparentes...). Hoc idem autem et Domi« nus in evangelic his qui a sinistris inveniuntur, ait : Abite, « maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus « diabolo et angelis eius, significans quoniam non homini prin« cipaliter praeparatus est aeternus ignis, sed ei qui seduxit... « quem quidem (ignem) juste percipient etiam hi qui simili« ter ut illi (angeli apostatae), sine poenitentia et sine regressu « in malitiae perseverant operibus ». Tertullianus in Apologetico c. -45, ostendens innocentiam vitae apud Christianos, non ex timore hominis, sed ex reve­ rentia Dei provenire: « Enimvero, inquit, nos qui sub Deo « omnium speculatore dispungimur, quique aeternam ab eo » « poenam providemus, merito soli innocentiae occurrimus, et « pro magnitudine cruciatus, non diuturni, verum sempiterni, « eum timentes quem timere debebit et ipse qui timentes iu« dicat. Deum, non proconsulem timentes ». Cyprianus de laude martyrii c. 8 declarat qua ratione non sit corporum nostrorum casus pertimescendus, aut de interi­ menda carne admittendus dolor: « Quid enim tibi cum hac « luce, cui lux aeterna promissa est? Quid cum hoc vitae na« turaeque commercio, quem coeli amplitudo deposcit? Sane (1) Ubi supra. 1. 21 per totum. r ’MKXXiJ 62 <· teneat cupiditas vivendi, sed quos inexpiabili malo saeviens « ignis aeterna scelerum ultione torquebit. Teneat cupiditas « ista vivendi, sed quibus et mori poena est. et durare (post «mortem) tormentum». Et 1. de mortalitate c. 14: «Mori ti­ « meat... qui ad secundam mortem de hac morte transibit. Mori « timeat, quem de saeculo recedentem perennibus poenis aeter­ na flamma torquebit ». Et 1. ad Demetrium c. 24: « Quae « tunc erit fidei gloria, quae poena perfidiae, cum indicii dies «. venerit?... Cremabit addictos ardens semper gehenna, et vi« vacibus flammis vorax poena, nec erit unde habere tormenta vel requiem possint aliquando vel finem. Servabuntur cum corporibus suis animae infinitis cruciatibus ad dolorem... In « aeternam poenam sero credent, qui in vitam aeternam cre­ dere noluerunt ». Arnobius 1. 2 apologiae adversus Gentes c. 14. Ius pa­ ganos increpat veritis: -Audetis ridere nos (christianos), ·.< cum gehennas dicimus, et inexstinguibiles quosdam ignes, in « quos animas deiici ab earum hostibus inimicisque cognoviu mus? Plato idem vester in eo volumine quod de animae im-- mortalitate composuit, non Acherontem, non Stygem, non « Cocytum fluvios nominat, in quibus animas asseverat volvi « mergi, exuri? ». Hilarius in Matth. c. 5. n. 12: « Igitur requies nulla « gentibus (id est pagano more vita functis), neque mortis, ut « volunt, compendio quies dabitur, sed (in resurrectione) cor« poralis et ipsis aeternitas destinabitur, ut ignis aeterni in ipsis sit aeterna materies, et in universis sempiternis exercea« tur ultio sempiterna. Si igitur gentibus idcirco tantum indul­ « ge! u r aeternitas corporalis. ut mox igni indicii destinentur, « quam profanum est. sanctos de gloria aeternitatis ambigere, cum iniquis aeternitatis opus praestetur ad poenam ». Paci anus in Paraenesi ad poenitentiam c. 11-12: «Timete « igitur, dilectissimi, insta indicia, properat iam tempus extre« rnum « .... Post animarum tempestiva supplicia, redivivis quo« que perpetua corporibus poena servatur. Nemo Tityi iecur « credat, et Vulturem poetarum. Ipse sibi materiam recrescenti U (t il •a t( DK INFERNO 63 u tium corporum reparat ignis aeternus... Mementote, fratres, v quia apud inferos exomologesls non est... Saeculares ecce « ignes timemus, et carnificum ungulas expavescimus, compa« rate cum Ids aeternas torquentium manus, apicesque flarn« marum nulla aetate morientium ». Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 13 n. 38: ά Si crucem «negaveris, manebit te ignis aeternus. Dura dico ne tu dura « expert are ». Et catech. 15, n. 26: «Tremendum vere iudi« cium est, et propter ea quae denuntiantur secutura, verus ti« mori locus. Regnum coelorum proponitur, et ignis aeternus «praeparatus est». Et catech. 18, n. 19: « Resurgemus igitur, « aeterna quidem omnes, non omnes vero similia habentes cor« pora. Verum si quis i ustus est, coeleste corpus accipiet, ut « possit cum angelis digne una versari. Si quis autem pecca« tor est, corpus accipiet aeternum, perpetiendae poenae ca« pax, ut in igne aeternum combustus nunquam absumatur ». Rasilius, Regul. brevior, c. 267 : « Cum igitur Deus pro« nuntiet hos in supplicium aeternum ituros.... hoc quoque u« nuru est ex artificiis diaboli, ut plerique homines velut obliti «tot et talium Domini verborum, quo maiore cum audacia «peccent, supplicii sibi finem praescribant. Etenim si aeterni « supplicii futurus est aliquando finis, finem utique habitura « est etiam vita aeterna. Quod si non possumus illud de vita « aeterna intelligere. qua ratione supplicio aeterno adscribitur « finis?... Quamobrem illud, multis et paucis vapulare (Luc. « ΧΙΓ-47), iterum dico, nequaquam porrigi aut compleri ac fi« niri tempus, sed supplicium diversum esse significat ». Et hornil. in Psalm. 28, n. 8: « Ad aliquod peccatum impelli cum « te videris, horrendum illud et intolerabile Christi tribunal, «quaeso, cogita.... postremo supplicium omnium gravissimum. « probrum illud et dedecus sempiternum. Haec time, et hoc «timore eruditus, quasi freno quodam a pravis concupiscens « tiis luam cohibe animam». Ambrosius in Psalm. 118, Serm. 21, n. 8, sanctum esse docet timorem poenarum aeternarum, ei in ipsis martyribus quoddam principium invictae constantiae: « Pone, ergo, inquit, 64 k WÎ, QUAEST. ΠΙ. .. martyrem inter pericula constitutum... ’one, inquam, cir« cumspectantem omnia plena supplicii, deinde cogitantem « mandata divina, illum ignem perpetuum, illud sine fine in­ « cendium perfidorum, illam poenae recrudescentis aerumnam; trepidare corde, ne dum praesentibus cedit, perpetuis se de­ dat exitiis; perturbari animo, dum futuri iudicii rhom« phaeam illam terribilem quam conspectus sui acie contuetur. Nonne hanc trepidationem fiduciae viri constantis aequabis? « In eumdem concurrit effectum confidentia cupientis aeterna. « et divina trepidantis » (1). Nazianzenus Orat. 10. n. 36. duplicem ignem distinguit, unum mysticum ad quem mittendum Christus in terram ve­ nit. alterum de quo subiungit : « Est alter ignis non purgans, «sed scelerum vindex: sive Sodomiticus ille, quem sulphure ■ et procella permixtum Deus in peccatores omnes fundit, sive ille qui dial olo eiusque angelis paratus est. sive etiam ille qui • ante faciem Domini procedit, et in circuitu inimicos eius in« flammat, sive denique ille omnibus his formidabilior, qui cum 1) Immerito Petavins 1. 3 de angelis, c. 7. n. 12, et post eum Huetins in Origenianis, Ambrosium traducunt tanquam in Origenis dogma propendentem, propter ea quae leguntur in sermone praeeedenti (Serm. 20 in Psalm. 118. n. 23). de divite erangelico qui liret peccator, poenalibus urgetur aerumnis, ut citius possit era­ dere. Id nimirum accipiunt velut dictum de divite epulone, qui Luc. XVI, sepultus est. in inferno. S d hoc plane voluntarium est, praesertim cum de hoc epulone signanter dicat Ambrosius in Luc. 1. 8. n. 18: « Inter hunc igitur divitem et pauperem (Lazarnm) chaos magnum est quia post mortem nequeunt merita mutari ». Itaque dives ille qui in evangelio secundum Ambrosium, poenalibus urgetur aerumnis ut possit citius a poenis absolvi, ipse est de quo in alio l»«co Li.c. XII-16: Hominis cuiusdam divitis uberes • fructus ager attulit. Ht cogitabat intra se dicens: Quid faciam quia non habeo quo congregem fructus meos?... Et dicam animae meae: Anima, habes bona posita in dies plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. Dirit autem illi Deus: stulte, hac nocte animam tuam repetent a te. Et haec est medicinalis aerumna qua urgetur homo adhuc in via constitutus, non qua liberatur homo in peccato iam defunctus. Haec amara cogitatio divinitus immissa, qna turbatur in sua securitate ille qui mundo fruebatnr, ut possit poenas aeternas evadere, et pur­ gatorias citius transilire. ■ ’.wx? .’i T j SJ· •'vf: f ΊΤ.’ S DE 1XEERN0 « insomni illo verme coiiiiinctus est, nec unquam exstinguitur, « verum in sceleratorum hominum poenam perennis est et sern« pitermis. Hi enim munes eam vim habent, ut perdant ac de« leant, nisi tamen hoc quoque loco quispiam ignem mitiorem, «et ut puniente dignum est, malit intelligere » (1). JE Chrysostomns, Paraenes. ad Theodorum lapsum, 1. 3: « Ilum· (indicem) semper cogita, necnon fluvium illum «igneum... Qui enim semel igni traditus ab illo fuerit, nullum «potest supplicii sperare finem. Et absurdae quidem vitae volu« jitates nihil ab umbris et somniis differunt. Priusquam enim «peccata ad finem deducantur, ylelectatio voluptatis exstin« guitur; supplicia vero iis destinata nullum habent terminum. « Suavitas illa brevissima, cruciatus aeternus ». Et homil. 25 ad Rom. n. 5: «Quod finem non habitura sint, audi ilium di«centeni: Vermis eorum non morietur, et ignis non extingue- (1) Rursus glossatur Petavius super haec verba Nazianzeni, di­ cens: « Manifestum est, hoc in loco Gregorium Nazianzenum de « damnatorum hominum poenis dubitasse, utrum sempiternae futu« rae sint, an ex Dei benignitate potius aestimandae, uti scilicet « aliqnando terminentur ». At quo iure manifestum hoc asserat Petavius, aestimet prudens lector. Non enim mitior ignis τούτο φιλαν&ρωπότερον, de quo in ultimo inciso, idem est cum ignibus quorum praecessit enumeratio, πάντα ταύτα άφανιστικης δυνάμεως. ut ipsa constructio grammaticalis luculenter ostendit. Sed cum igni mystico quem Christus venit mittere in terram, opposuisset Gregorius ignes scelerum vindices qui eam vim habent ut perdant ac deleant, his Gemam accensere permittit ignem quoque mitiorem, « qui videlicet « non perdat ac deleat, ut Sodomiticus, et qui reprobis destinatus « est, sed qui malos in tempore ulciscatur, et a peccatis emundet, « de quo Augustinus: Hic ure, hic seca, modo in aeternum parcas». Ita rectissime annotator editionis Benedictinae, apud Migne, P. G. Tom. 36, coi. 412. — Adhuc magis a vero abludit Petavius, cum carpit ea quae leguntur Orat. 39, n. 19, ubi Gregorius redarguens Novatianos qui laboriosum poenitentiae baptismum negabant, sic con­ cludit: « In altero aevo igne fortasse baptizabuntur, qui postremus « est baptismus, nec solum acerbior, sed et diuturnior, etc. » Quasi diceret: Nolunt nunc ullum admittere baptismum post baptismum aquae. At fortasse (quod eis maxime optandum est propter eam quam supponit conversionis gratiam saltem in extremis), experi­ mento suo discent esse extremum baptismum purgatorii, eumdemque duriorem et diuturniorem, qui crassam materiam instar feni depascitur, et omnis vitii levitatem absumit. De Novissim:s ■· 5 Λ ·*« P4d ()6 QTaEST. <· tur, et: Ibunt hi in vitum aeternant, et isti in supplicium fle­ u ternum. Si ergo vita aeterna est, supplicium est aeternum». Et hom. 23 in 1 Cor. n. i: « Sicut enim huius vitae poenae si- mul cum vita solvuntur, sic illic poenae aeternae erunt... Co­ et gitantes igitur benignitatis eius magnitudinem, hic illum no­ « bis propitium reddamus, et praeoccupemus faciem eius in confessione, ut ne hinc abeuntes sine defensione extremum subeamus iudicium ». Et supra, idem dogma ex professo exponit, hom. J» per totam. Hieronymus in Matth. « Prudens lector, attende « quod et supplicia aeterna sini, ei vita perpetua metum dein« cep: non habeat ruinarum ». Et ibid. X-2X: «Futura ergo « supplicia et poenae perpetuae, quibus peccatores cruciandi « sunt, huius loci vocabulo (gehenna) denotantur ». Et in Isai. cap. ull. : «Et sicut diaboli et omnium negatorum atque im­ piorum qui dixerunt in corde suo: Non est Deus, credimus « aeterna tormenta, sic peccatorum atque impiorum et tamen « Christianorum, quorum opera in igne probanda sunt atque purganda, moderatam arbitramur et mixtam clementiae sen« tentiam indicis » (1). Cyri itus Alexandrinus in Isai. I tom. 5 : « Sunt qui voa lunt verba haec ad tempus consummationis saeculi referre. < medius, uli non sit in supplicio, qui illo non fuerit constitu<*tus in regno ». contra praedicta esse potest quod legitur Matlh. Discedite a me, maledici i, in ignem aeternum. Esurivi enim et non dedistis mihi manducare quasi pro solis omissis misericordiae operibus, aliqui puniantur aeternaliter, Re enim vera minime id sequitur» sicut non sequitur iustos pro solis illis operibus esse aeternaliter praemiandos. Et recte nota vit Maldonatus, Christum unam operum speciem pro toto genere posuisse, quemadmodum in exemplis facere consuevi­ mus. ut inculcaret se neminem temere aut salvaturum esse aut damnaturum, sed solum ex causa Justissima, eaque publice et coram hominibus declarata, sicut in forensibus sententiis fieri solet. Ideo autem hanc potius quam aliam operum speciem proposuit, quia magis idonea videbatur, quae humano modo ostenderet rectitudinem indicii et sententiae aequitatem. Ju­ stum quippe est. etiam in oculis hominurn, ut qui susceperint Christum quando erat pauper et infirmus et nudus, adveniente postea die gloriae eius, ab eo assumantur, 1 ustum quoque ut qui despexerint eurn in diebus malis paupertatis et humiliatio­ nis, deinde in regeneratione cum sederit in sede ni aiestatis suae, a beatitudinis consortio excludantur. Tale ergo exemplum positum est. in quo luculentius appareret secundum regulas quoque humani indicii. perfecta proportionalitas sive praemii sive poenae cum operibus sive meritoriis sive demeritoriis. Caeterum. in una specie totum genus subintelligitur. Non ergo pro sola omissione operum misericordiae condemnatur horno ad ge­ hennam. nec pro sola positione eorarndem liberatur ab ea. Cum enim illi salvandi dicuntur qui Christum esurientem ci­ baverint, nudum vestierint, in carcere detentum visitaverint, sermo est de iis qui vere Christo in persona pauperum famu­ lati fuerint. Uniusmodi autem famulatus nequaquam esse po- DE ΙΜ ΕΚ.ΧΟ cum perseverante voluntate laciendi ea quae prohibet et graviter reprobat lex Christi. << Ideo autem Dominus, et de« xiris eleemosynas ab eis factas, et sinistris non factas se irn«palaturum esse praedixit, ut hinc ostenderet quantum va« leant eleemosynae ad priora delenda, non ad perpetua impu« ne committenda peccata. Tales autem eleemosynas non di­ scendi sunt facere qui vitam nolunt a consuetudine scelerum «in melius commutare. Quia et in hoc quod ait: Quando uni « ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis, ostendit eos « non facere etiam quando se facere existimant. Si enim chri«stiano esurienti panem tamquam Christiano darent, profecto «sibi panem iustitiae, quod ipse Christus est. non negarent: «quoniam Deus, non cui detur, sed quo animo detur, attendit. «Qui ergo Christum diligit in Christiano, hoc animo ei porrigit « eleemosynam quo accedit ad Christum, non quo vult recede« re impunitus a Christo. Tanto enirn magis quisque deserit «Christum, quanto magis diligit quod improbat Christus» T). Et eodem quoque modo ratiocinandum est quoad condonatio­ nem iniuriarum, Matth. VI-12. Condonatio enim ista impetrativa est remissionis peccatorum his qui a Deo petunt debitum sibi relaxari, non vero illis qui voluntate in peccato persistunt. Et ideo soli poenitentes per opera misericordiae consequentur veniam ab aeterna poena liberantem. At nunc occurrit Hieronymus qui in cap. ult. Isaiae, ubi supra, Christianos ex hoc quod Christiani sunt, seu credentes in Deum, videtur ab aeterna poena eximere. Et idem habet 1. 2 apologiae contra Rufinum η. 7 : « Quod autem imprecaris « fratribus, hoc est comminatoribus tuis, aeternos ignes cum « diabolo, non tam fratres mihi videris premere, quam diabo­ li Ium sublevare, cum iisdem quibus Christiani ignibus punien« dus sit ». Idem quoque in dialogo contra Pelagianos n. 28, ubi distinguit inter impios et peccatores 2), tum concludit: (1) August. 1. 21 de civit, c. 27, r. 3. (2) « Cuius est temeritatis, inquit, iniquos et peccatores impiis « inngere, qui a nobis sic definiuntur. Omnis impius iniquus est « et peccator, nec reciprocatur, ut possimus dicere, omnis peccator ·τ*>· ; Ql \ESI. HI. Diabolum et satellites eius onmesque impios dicimus perire perpetuo, et Christianos si in peccato praeventi fuerint, $alα vandos esse post poenas ». Idem rursus in commentario super Ezeehielem c. 26, ubi eorum meminit qui in angustia huius saeculi constituti deducuntur ad inferos, et operiuntur abyssis tincti busqué poenarum, et trahuntur ad interiora terrae, et his copulantur qui in veteri solitudine sum, et deducuntur in lacum sive in foveam sempiternam ut ultra non habitentur a Spiritu Sancto; de quibus scriptum est; impius cum ceciderit in pro­ fundum malorum, contemnit; nec de caetero erunt in terra viventium, sed peribunt et redigentur ad nihilum, et Deo esse cessabunt : Quibus testimoniis utuntur, inquit, qui dicunt « impiorum, et non peccatorum, poenas esse perpetuas, qui « quaesiti a Deo, non sunt inventi, et in aeternum esse cessa« runt, quia suo vitio perdiderunt eum qui dicit; ego sum vita ». Haec Hieronymus, cuius sententia fuisse videtur: irnpios, id est infideles, incredulos, vel etiam haereticos, si noluerint ad Dominum reverti quem dereliquerunt, aeternis poenis esse addicendos; at fideles in statu peccati morientes non esse perituros in sempiternum, sed fore salvandos post poe­ nas purgatorias. AI» hoc naevo nonnulli inter quos Maffaeius in notis et observationibus ad opera Hieronymiana (1), S. Doctorem defendere conantur. Utrum felici successu, diiudicent doctiores. Sed in omni modo, nulla contra dogma catholicum sequitur conclusio. Etenim distinctio inter impios et peccatores intellecta de his qui in mortali decedunt, in ordine ad poe­ narum aeternitatem, est apud caeteros Patres penitus inaudita ac peregrina. Insuper nulli omnino rationi innititur, nisi qui­ busdam male intellectis Scripturae testimoniis, ut evidentissime C( ·' I I « et iniquus etiam impius est. Impietas enim proprie ad eos per« tinet, qui notitiam Dei non habent, vel cognitam transgressione « mutarant. Peccatum autem et iniquitas pro qualitate vitiorum, « post peccati et iniquitatis vulnera recipit sanitatem ». Et infra: « Sine lege impius est qui in aeternum peribit. In lege peccator « credens in Deum, qui per legem indicabitur, et non peribit ». (1) Migne, Patr. Lat. Torn. 23. col. 521. I ΛΑ* UE I.XFER.XO ostendit Augustinos in libro de fide et operibus (1,. Denique est aperte contraria turn Apostolo ubi supra, turn etiam euan­ gelio, ubi una sola distinctio admittitur, ovium et haedorum, eorum qui bona egerint, et eorum qui mala. C.aeterum ratio intrinseca alibi exposita, sic breviter pro- (1) Pro distinctione inter impium et peccatorem in ordine ad poenas aeternas, Hieronymus in dialogo c. Pelag, n. 28, has ra­ tiones affert: « Scripturn est : Multa flagella peccatoris, et non in< terit ne sempiternus.... Quam ob causam et in primo Psalmo ca«nitur: Quoniam non resurgent impii in iudicio. Iam enim in per« ditionem sunt praei udicati. Neque peccatores in concilio iustoriim. « Aliud enim est gloriam perdere resurgendi, aliud perire perpetuo. « Veniet, inquit, hora in qua omnes qui in sepulcris sunt, audient vocem « eius et egredientur qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui autem « mala, in resurrectionem indicii. Unde et Apostolus eodem sensu, quia « eodem et spiritu, loquitur ad Romanos: Quicumque enim sine lege pec· < caverunt, sine lege peribunt, e' quicumque in lege peccaverunt, per « legem indicabuntur. Sine lege impius est, qui in aeternum peribit. « In lege peccator credens in Deum, qui per legem indicabitur, et « non peribit ». — At contra, Augustinus 1. de fide et operibus c. 23 : « Nec mitior ulla conditio promittenda est, sic in Deum cre« dere volentibus, ut permaneant in perditis moribus,... de illis « (verbis) ubi Apostolus ait : Qui sine lege peccaverunt, sine leae * peribunt : qui autem in lege peccaverunt, per legem indicabuntur ; * tamquam hoc loco aliquid distet inter perire et indicari, cum alio « verbo hoc idem significatum sit. Solent enim Scripturae indicium « etiam pro aeterna damnatione ponere, sicut in evangelio Dominus «loquitur: Veniet hora in qua omnes qui sunt in monumentis audient « vocem eius, et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae, « qui autem male egerunt, in resurrectionem· iudicii. Neque hic di· « ctum est: hoc qui crediderunt·, illud autem qui non crediderunt, «sed: hoc illi qui bene egerunt, illud qui male. Inseparabilis est «quippe bona vita a fide quae per dilectionem operatur, imo vero « ea ipsa est bona vita. Videmus itaque resurrectionem iudicii di« xisse Dominum pro resurrectione damnationis aeternae, etc. ». — Haec si bene consideraveris, vix dubium tibi remanebit quin liber Augustini de fide et operibus conscriptus sit, sin minus in directam confutationem sententiae Hieronymi, at certe in confutationem scri­ ptorum quae ex eodem fonte processerant. De quibus scriptis ait Augustinus ipse 1. 2 Retract, c. 38 : « Interea missa sunt mihi a «quibusdam fratribus.... scripta nonnulla, quae ita distinguerent « a bonis operibus christianam fidem, ut sine hac non posse, sine «illis autem posse perveniri suaderetur ad aeternam vitam. Quibus «respondens librum scripsi... de fide et operibus». poni potest: Quisquis peccando sese mora Ii ter deordinat deor· dinatione irreparal ili. interminabilem meretur poenam in foro illius cm interim' iustitiae ordo subesi, hoc est in furo Dei. Atqui per omne mortale peccatum homo sese moralih r deordinat ea deordinatione. quae adhuc quidem reparabilis est per acci­ dens in praesenti vita. sed omnibus modis irreparabilis evadit, adveniente termino viae, quando lii erum arbitrium non ampiius mobile est circa ultimum finem, Ergo eis omnibus qui cum reatu mortalis peccati decedunt, iustissime infligitur a Deo poena sine fine duratura. Et nota quod immobilitas volun­ tatis post mortem non est ipsa causa meritoria poenae aeternae, ahsit: sed solum est conditio sub qua meritum quod ex actu peccati oritur, semper manet et nunquam removetur. THESIS III. Inter omnes modos quibus accipi potest poenarum inferni mi­ tigatio, ille certo certius pro erroneo habendus est, quo de lege praesertim universali et fixa statueretur diminutio secundum trac­ tum temporis semper progressiva, quantum ad poenas quae per se, et non per accidens tantum, luuntur in inferno. Phiribus modis intelligi potest mitigatio poenarum in in­ ferno. Et primo quidem, ita ut dicatur quantitas poenae in iudicio Dei non adaequari culpae, sed ex misericordia taxari infra condigjpurn. Hunc modum multi theologi ponunt. Sic S. Thomas in prima parte, Q. 21. a. i ad l.um: « In damna­ <( tione reproborum apparet misericordia non quidem totaliter tl relaxans, sed aliqualiter adevians. dum punit citra condi­ « gnum ». Et in Suppl. Q. 99, a. 5 ad l.um. huiusrnodi mitiga­ tionem ponit specialiter pro his qui aliqua misericordiae opera in vita sua exercuerint: « Illi, inquit, misericordiam consequen« tur qui misericordiam ordinate impendunt. Non autem ordi« nate misericordiam impendunt qui seipsos in miserendo negli« gunt, sed magis se impugnant male agendo. Et ideo tales mi- DE IXI EHNO 10 « sericordiam penitus absolventem non consequenlur, etsi con­ ti sequentur misericordiam d»· poenis debitis aliquid relaxan« tem >■. Hic mitigationis modus doctrinae fidei non repugnat. Quid autem de eo absolute sentiendum sit, difficile est dicere, cum ex utraque parte non contemnenda afferantur argumenta, et ideo tutius erit id nos Dei soliujB scientiae derelinquere, cuius misericordiae et indicia in pondere sunt, solumque dica­ mus quod humanae convenit fragilitati: Domine, ne in furore luo arguas me, neque in ira hia corripias me. Alio modo intelligi posset poenas diminutum iri. idque iam processu temporis, quod praecedens modus non ponebat: ut si dicantur venialia puniri in inferno poena tantum tempo­ rali, itemque mortalia quoad culpam iam dimissa, in iis scilicetqui satisfactione nondum praestita, iterum peccant mortaliter, et pereunt. Et sane, si etiam in inferno non est nisi temporalis poena pro eiusmodi peccatis, statirn sequitur diminuendas esse poenas post solutionem debiti quod eis respondebat. Porro iste quoque modus absque ulla censura sustinetur a pluribus theo­ logis, duce Scoto in IV, Dist. 21. Quamquam non videatur ad­ modum probabilis, ut dictum est in tractatu de peccatis, thes. 10 § 2. Vide rationes ibi expositas, quae etsi sola venialia di­ recte respiciant, possunt etiam residuo reatui mortalium facile applicari. « Si enim, inquit Estius iïi IV, I). '16, § 3, satisfacere « quis Deo non potest in hac vita dum est in affectu mortalis «peccati, multo minus satisfacere poterit in inferno, cum eo« rum qui in inferno sunt, nulla possit esse cum Deo amici« tia, nec ullum amicitiae desiderium, sine quo tamen fieri « non potest ut quis Deo satisfaciat ». Quidquid vero sit, non haec est poenarum mitigatio quantum ad peccata quae per se in inferno puniri debent et puniuntur. Loquendo igitur de poenis per se in inferno luendis, fue­ runt quidam veteres scholastici qui successivam mitigationem J I Q( u:sr. $ possinilem esse dixerunt, propter suffragia fidelium, 1(1 quo quidem nitebantur tum apocryphis quibusdam historiis; I um auctoritati Augustini dicentis quod quibus prosunt suffragia, unt ad hoc prosunt ut sit plena remissio, aut certe ut tolcrabi· lior pal ipsa damnatio (1); tum denique auctoritati ipsius Scripturae 2 Much. Nil—40, ubi laudatur ludas Machabaeus de eo . Non solum ergo non patrocinatur Augustinus sententiae eorum qui dicebant, per Ecclesiae suffragia sublevari animas damnatorum, sed etiam ei positive contradicit: Nulla, inquit, adiumenta mortuorum, sed qualincumque solatia vivorum. Nec meliori iure (quidquid dicat Petavius 1.3 de angelis c. 8 n. I7i, afferretur auctoritas Chrysostomi in hom. 3 ad Philip, n. 4 ubi ostendit qua ratione quove modo lugendi sint mortui. Et primo dicit esse aliquem luctum qui ipsi lugenti prodest, si nempe ploretur mortuus quia peccator defunctus est : « Nam qui « illum, inquit, hoc modo luget, multo magis ipse studium adhi- i’ hE 1> I EILXO I i etiamsi concedatur suppositione facta, nihil concluditur, nam * peccatum horum interfectorum fuisse mortale peccatum, adhuc tamen probabiliter aestimari poterat quod ante mortem, maxi­ me cum in ipsa pugna vidissent periculum imminere, de pec­ cato eos poenituisset. Aderat ergo ratio sperandi quod cum pietate dormitionem accepissent, et consequenter cogitandi de suffragiis. Quare de hac opinione dicit S. Thomas in Suppl. Q. 71 a. a : « Est praedicta opinio praesuniptuosa, utpote sanctorum eadem opinione profert Damascenum in libro de defunctis, nullum praecisum ac determinatum locum citans. Sed liber ille de defunctis profecto iUe est qui alias inscribitur; l)c iis qui in fide dormierunt, quomodo missis et eleemosynis et be­ neficentiis quae pro illis Jiunt adiiiventur (Patr. gr. Torn. 95 col. 247. seq.). Atqui iu eo libro docet quidem Damascenus, eos qui ' pro peccatis suis nondum ad plenum in hac vita satisfecerunt, posse adiuvari per preces propinquorum et amicorum, nusquam vero inter mortuos quibus suffragia prosunt, eos recenset qui de­ cesserunt cum reatu mortalium quoad culpam Vide praesertim ea qnae diserte dicit n. 21 et seq. At praeter omnem fidem est quod dicit Petavius de Augu­ stino: «Damnatorum animas, inquit, sublevari istis vivorum auxi< Ius, eornmqne mitigari supplicia credit » Et in probationem ad­ ducit verba Enchiridii e. 110, ubi ait Augustinus sacrificium altaris esse propitiationem pro non valde malis! Sed quis, quaeso, un­ quam non valde malos, damnatos appellavit? Adhuc, eodem pruritu incitatus, de ipso Augustino addit idem Petavius: « Et in cap. 112 Enchiridii concedit ut mitigari aliquantum « poenas damna­ torum arbitremur ». Atqui, utrum hoc concedat S. Doctor, pru- £■ I I - DE INFERNO 79 divisione* linearum. Quae cum sint finitae (sicut finitae quo­ que sunt poenae interni quoad intensitatem), tamen in infini­ tum dividi possunt, et nunquam per divisionem consumuntur, dum scilicet subtractio successiva iit, non secundum earndem quantitatem, sed secundum earndem proportionem; velut si primo auferatur pars dimidia totius, et secundo pars dimidia illius dimidiae, et iterum dimidium dimidii, et sic deinceps in infinitum. Et similiter dicunt quod post certum tempus dimi­ nuitur uliquota pars poenae, et post aliam temporis partem, aliqua remanentis pars secundum earndem proportionem, atque ita porro, ita scilicet u.t quidam ausus fuerit aliquando opina­ ri, poenas damnatorum ad eum statum tandem posse reduci, in quo simillimae forent dolori qui apud nos ex simplici irri­ tatione dentium innascitur. Sed haec somnia sunt, praetereaque, nihil, nisi quod som­ nia ista regulae fidei omnino adversantur. Quibus tum teme­ ritatis, tum scandalositatis, tum erroneitatis notae apprime conveniunt. dens lector diiudicet. Agit de aeternitate poenarum contra eos qui illam non credebant : non quidem Scripturis divinis adversando, sed pro suo motu dura quaeque molliendo, et in leniorem flectendo sententiam, quae putabant in eis terribilins esse dicta quam ve­ rius, illud Psalmi 76 pro se atterentes: Aut obii viscetur misereri Deus? ont continebit in ira sua misericordias suas? Tum subdit: « Hoc « quidem in psalmo legitur sancto, sed de his sine scrupulo intel» ligitur qui vasa misericordiae nuncupantu'·, qnia et ipsi non pro < meritis suis, sed Deo miserante de miseria liberantur. Aut si c hoc ad omnes existimant pertinere, non ideo necesse est ut e damnationem opinentur posse finiri eorum de quibus dictum est: « Et ibant in supplicium aeternum... Sed poeuas damnatorum certis e temporum intervallis existiment, si hoc eis placet, aliquatenus « mitigari. Etiam sic quippe intelligi potest manere in illis ira Dei, < hoc est ipsa damnatio... Manebit ergo sine fine mors illa perpe- tua damnatorum... quaelibet homines de varietate poenarum, de < dolorum relevatione vel intermissione pro suis humanis motibus « suspicentur ». In quo quidem manifestum est, Augustinum nequa­ quam concedere ut mitigari poenas arbitremur, sed pure transmit­ tere id quod ad suum intentum non faciebat. Caeterum, nullum aliud fundamentum in opinione mitigationis agnoscit, praeter hu­ manum placitum, humanainque cogitationem : .$'* hoc eis placet, inquit. Et iterum: Pro suis humanis motibus. 80 QlAEST. Hl. Dieo primo: no/u lemerUnits. Num omnis propositio quae audacter >ese erigit absque fundamento contra receptam in Ecclesia sententiam, hoc nomine temeraria dicenda est. quid­ quid sii an graviores etiam censuras aliis ex capitibus forte mereatur, ut dictum est in tractatu de virtutibus, tlies. 13^2. Atqui omnes temeritatis conditiones in praesenti concurrunt: hinc quidem communis Ecclesiae sensus, de quo ambigere pos­ sibile profecto non est; inde vero absentia cuiuscumque ratio­ ni.-- v.·! auctoritatis, sed sola pro ratione vel auctoritate volun­ tas. Nam si testimonia a Petavio allata nihil faciunt pro sen­ tentia quae vult posse ex vivorum suffragiis usque ad diem iudieii aliquatenus mitigari supplicia damnatorum, mullo mi­ nus. et ne apparenter quidem, pro diminutione progressiva atque indefinita quam moderni nostri ex suo arbitrio excogi­ tant, et suo humano affectu in medium proferunt. Dico secundo: nola scandulnsitafis. Est enim scandalosa propositio, quae praebet occasionem ruinae spiritualis, incli­ nando ad peccata, vel avocando ab exercitio virtutum. Haec autem sententia, sub specie emolliendi ea quae a doctrina fidei deterrent incredulos, penitus enervat timorem poenarum ae­ ternarum. et conciliat vitio securitatem, et de se nata est per­ trahere in spatiosam viam de qua Dominus in evangelic: quia lata porta, et spatiosa via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. Quanto ergo consultius dice­ rent cum Chrysostomo, hom. 9 in 1 Cor. n. 1 : « Molesta sunt « haec de poenis inferni) et molestia afficiunt auditorem. Hoc « bene novi ex iis quae ipse patior. Cor enim rneum turbatur et « palpitat, et quo magis video probari id quod de gehenna di« citur, eo magis tremo et ex metu refugio. Sed necesse est «« haec dicere, ne in gehennam incidamus ». Dico denique tertio: nola erroneitatis. — Primo propter sententiam Christi apud Marcum. TX-42. Si9 enim eo modo quo isti dicunt, poenae damnatorum cum progressu temporis dimi­ nuerentur. vermis eorum semper magis ac magis mortificare­ tur. et ignis eorum semper magis ac magis versus totalem ex- .4« DE INFERNO 81 tinctionem declinaret, quidquid nunc illud sit quod vermis et ignis nomine determinate intelligendum venit Sed de verrne qui semper magis ac magis elanguescit, de igne qui continuo motu semper magis ac magis consopitur, nusquam dici posset, praesertim cum tanta illa emphasi qua utitur Christus: in ignem inextinguibilem, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. — Secundo propter proportionem quae Matth. XXV-46 ponitur inter aeternum supplicium damnatorum et vi­ tam aeternam iustoruni. Nam si aeternitas vitae nullum vitae decrementum recipit in iustis, nullum quoque aeternitas sup­ plicii in damnatis. Unde et in Apocalypsi legitur quod fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum, et Patres ubi supra, memorant ardentem semper gehennam, et voracem vivacibus flammis poenam sine fine ac requie, et exercitam in universis sempiternis ultionem sempiternam, et alia similia quae hypothesi misericordiam nostrorum per omnia contradi­ cunt. — Tertio denique, propter incompossibilitatem blandae illius poenae quam isti imaginantur, cum perpetua exclusione a regno Dei de qua Apostolus 1 Cor. VI-9, et Gal at. V-19. Nam, ut dicit Augustinus, Enchir. c. 112, etiamsi poena soia esset, quanta ibi minima cogitari potest: perire a regno Dei, exsulare a civitate Dei, alienari a vita Dei, carere tam magna mul­ titudine dulcedinis Dei quam abscondit timentibus se, tam grandis est poena, ut ei nulla possint tormenta quae novimus comparari, si illa sit aeterna, ista autem sint quamlibet multis saeculis protrahenda. i · t ■ TJX ■ Dt Notissimis t 82 QI VEST. 111. THESIS IV. In inferno, praeter poenam concomitantem, est poena inflicta duplex, poena scilicet damni consistens in privatione visionis Dei, tum poena sensus cuius instrumentum est ignis verus ac corporeus, miris sed veris modis torquens etiam animas et spiritus angelicos. Atque ex his omnibus poenis consurgit extrema miseria damnato­ rum, quae tamen non est eadem in omibus, sed inaequalis secun­ dum meritorum inaequalitatem. Poenam concomitantem dico illam quae ex natura rei pra­ vam voluntatem ita comitatur, ut ipsa per se prava voluntas sit huius poenae causa, noli modo meritoria, verum etiam ef­ fectiva. atque exsecutiva. lussisti enim, ait alloquens Deum « Augustinus l. 1 Confess, c. 12. et sic est. ut poena sua sibi « sit omnis inordinatus animus ». Et sane, sicut delectationis puritas perfectioni operationis naturali lege semper proportionatur, ita anxietas et perturbatio inordinationi eius. Nunc autem voluntas damnatorum est obstinata in malo, et ad finem pravum in quo immobiliter figitur, omnia refert, non valens amplius praeter finem illum operari 1). Cogita ergo, quantus sit vel ex solo hoc capite horror illius loci, ubi nulla et in nullo (1; « In damnatis potest duplex voluntas considerari, scilicet vo« Juntas deliberativa et voluntas naturalis. Naturalis quidem non « est eis ex seipsis, sed ex auctore naturae, qui in natura hanc in« clinationeni posuit, quae naturalis voluntas dicitur. Unde cum < natura in eis remaneat, secundum hoc bona poterit in eis esse « voluntas naturalis. Sed voluntas deliberativa est eis ex seipsis, * secundum quod est in potestate eorum inclinari per affectum ad « hoc vel illud. et talis voluntas est in eis solum mala. Et hoc « ideo, qnia sunt perfecte aversi a fine ultimo rectae voluntatis, « neque aliqua voluntas potest, esse bona nisi per ordinem ad finem « praedictam. Unde etiam, etsi aliquod bonum velint, non tamen < bene volunt illud, ut ex hoc voluntas eorum bona dici possit ». S. Thom. Suppl. Q. 98, a. 1. DE I M ERSO moralis rectitudo manet, sed sempiterna et consummata mali­ tia inhabitat. Verum de poena inflicta potissimum hic sermo esse debet, cuius scilicet efficiens causa solus Deus est, large nunc sumen­ do rationem efficientiae, prout se extendit etiam ad eas priva­ tiones quarum aliquis est auctor ,non quidem agendo, sed po­ tius non agendo, ut alias dictum fuit in tractatu de peccatis, ad Q. 87. Et quia haec poena est duplex, de utraque per ordi­ nem paucis agendum est. -· * Poena damni consistit in definitiva exclusione ab aeterna vita, seu gloria beatitudinis. Hanc poenam Dominus in evangelio eiectionem appellat in tenebras exteriores, Matth. VIII-12, XXI1-13, XXV-30. Nam, ut scite Maldonatus adnotat, beatitudo regni caelestis plerum­ que nobis exhibetur sub figura et similitudine convivii, et qui­ dem non diurni, sed vespertini. Ratio est quia antiquus mos erat· ut solemnia convivia de nocte fierent, ut apparet ex nomine coenae δείπνου quo fere semper nominantur, et ex pa­ rabola virginum apud Matth. XXV, et etiam ex Paulo qui ad receptam ubique consuetudinem alludens, in 1 Thess. V-7, ait: Qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Cum ergo solemnes coenae, utpote de nocte celèbratae, copioso lampadum ornatu, tum ad necessitatem et usum, tum ad pompam et splendorem solerent illustrari, illi qui in coenaculo erant, in magno erant lumine; qui vero extra, versabantur in tenebris. Et sic etiam erit de aeterno gloriae coenaculo. Nam qui in eo admittentur, non ege­ bunt lumine solis, neque lumine lucernae, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in aeternum. Qui vero fo­ ras eiecti hac beatitudine privabuntur, in densa nocte aeter­ num manebunt, et hoc modo idem erit, ab hoc convivio excludi, et in tenebras mitti exteriores. Eadem poena adhuc, significatur, in sententia indicii ulti• 84 QVAEST. III. mi. Matth. XXV-41, quando dicet Rex his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti. Sicut enim iusti iubebuntur venire ut possideant regnum quod eis paratum est a constitutione mundi, id est regnum coelestis beatitudinis, ita iubebuntur mali discedere tamquam ab hoc regno exclusi. Discessus ergo a Christo rege gloriae nihil aliud importat nisi aeternae pri­ vationis poenam, quam poenam damni vocant theologi. Item Apoc. XXI-XXII, describens loannes regnum in quo sancti Deo fruuntur, munditiam absolutam aeternae illius ci­ vitatis multis prosequitur. Ubique aurum mundum simile vitro mundo, ubique plateae nitidissima luce resplendent, nec sine sacro quodam terrore cogitari potest quanta sit puritas requi­ sita ut quis ambulet per fulgentes vias, et vel appropiet ad muros quorum singuli lapides margaritae sunt. Quare ab hoc paradiso gloriae vox egreditur dicens: Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. In quo iterum asseritur poena damni, seu aeterna exclusio ab ea Jerusalem ubi est haereditas filio­ rum in visione Dei. Haec est maxima poena inferni, sive consideretur secun­ dum se. sive consideretur ut dolorem afferens et tormentum. In quo quidem primum omnium animadvertes rationem huius distinctionis in hoc esse, quod non oportet ut omnis poena sit semper coniuncta cum dolore et tormento. Ad poenam enim sufficit ut sit contra voluntatem solum habitualem, eo modo quo contra habitualem voluntatem est privatio boni de qua doleret homo si illam cognosceret .etiamsi forte de ea non doleat quia de facto illam non cognoscit. Et sic se habet poena damni in iis qui cum solo originali decedentes, omnia bona quae na­ turae debita sunt possident, et de ordinatione hominis ad supernaturalem visionem gloriae nihil sciunt aut scire pos­ sunt (1). At non ita in caeteris. Quapropter alio modo consi­ deratur haec poena secundum se, et alio modo secundum quod (1) S. Thom, de Malo, Q. 5, a 2 3. DE INEEKNO 85 ex ea positivus innascitur dolor. Porro secundum se non admit­ tit gradus, sed est eadem in omnibus, mensuram habens ex ma­ gnitudine boni cuius est privatio; cui quidem bono nihil potest comparari, ut constat. Solum igitur superest consideranda poena ista secundum quod in inferno maximam secum affert tristitiam et despera­ tionem. Sed in ea re omnis sermo deficit, et omnis succumbit cogitatio, quia huius afflictionis gravitatem vix nos inter fa­ scinationes mortalis vitae constituti valemus aestimare. Atten­ de tamen illam abyssum universae spiritualis creaturae in pro­ fundo tenebroso, de qua alicubi meminit Augustinus (1). Re vera, tenebrosa abyssus ipsi sibi est universa mens creata, propter infinitatem quam habet, non actus, sed capacitatis seu potentiae. Vae autem ei, iterumque vae, si in hanc abyssalem vacuitatem defluat, et in ea profundetur. Et in praesenti quideni, eiusmodi tormenti adumbrationem aliquantisper experimur. praesertim cum nobismetipsis relinquimur, et ab exterio­ ribus bonis quae nos maxime pro statu mortalitatis trahunt, sequestramur, ut locus sit dicendi cum lob: «Cogitationes « mea dissipatae sunt torquentes cor meum, noctem verterunt « in diem, in tenebris stravi lectulum meum ». Verumtamen, ad inferiora et materialia nunc conversi ,circa spiritualia atque invisibilia parum afficimur; atque idcirco, tanto tolerabilius portamus miseram inquietudinem nostram, quanto magis ab interioribus distrahimur et fascinatione nugacitatis illudimur. (1) « Defluxit angelus, defluxit anima hominis, et indicaverunt « abyssum universae spiritualis creaturae in profundo tenebroso, « nisi dixisses ab initio, fiat lux, et facta esset lux, et inhaereret « tibi omnis ohediens intelligentia caelestis civitatis tuae, et requiesce· « retin Spiritu tuo qui superfertur incommutabiliter super omne mu< labile. Alioquin et ipsum caelum caeli tenebrosa abyssus esset « in se ; nunc autem lux est in Domino. Nam et in ipsa misera «inquietudine defluentium spirituum et indicantium tenebras suas « nudatas veste luminis tui, satis ostendis quam magnam creaturam « rationalem feceris, cui nullo modo sufficit ad beatam requiem d quidquid te minus est, ac per hoc, nec ipsa sibi ». August. 1.13 Confess, c. 8. 8(î I J Ql AEST. Sed in futura vita alius est et essendi et cognoscendi modus, et tam cito cessante unione ad corruptibile corpus, tam cito cessat transvertens sensum inconstantia concupiscentiae. Tunc ergo in tenebrosa sui ipsius abysso anima damnata profunda­ tur. et eo magis profundatur, quo maiori sensu afficitur suae potentialitatis, sciens ad quum magnam beatitudinem fuerat praeordinata; quo etiam longius a terra quietis in sempiter­ num repulsam se videt; quo magis de aeterno vacuo et impertransibili chao in quod decidit, sibi conscia est. Hinc, Matth. V1H-12: Eiicientur in tenebras exteriores, ihi erit fletus et stridor dentium. Et infra, XX11-13: Mittite eum in tenebraA exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. Et rursus, \XV30: Elicite in tenebras exteriores, illic erit fletus et stridor den­ tium. Et de poena quidem damni hactenus satis. Sed praeter poenam danmi est etiam poena sensus, quae tamen non ideo dicitur sensus, quasi esset necessario m i ; rte sensitiva. Divisio enim in poenam damni et poenam sensus ge­ neralissima est. et applicatur etiam spiritibus angelicis animabusque separatis in quibus nulla sensatio esse potest. Sed sicut poena -damni consistit essentialiter in subtractione boni, id est beatitudinis, ita poena sensus in positiva inflictione eius quod extrinsecus in instrumentum punitionis adhibetur. Poena enim debet respondere culpae per quam mens non solum avertitur ab ultimo fine, verum etiam indebite convertitur in alia quasi in fines. Et ideo non solum puniendus est ille qui peccat, per hoc quod excludatur a fine, sed etiam per hoc quod ex aliis re­ bus sentiat nocumentum, iuxta illud Apocal. XVIII-7: Quan­ tum glorifirarit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum Porro instrumentum poenae sensus dicimus esse ignem verum ac corporeum. In qua quidem assertione etsi dogma fi­ dei non sit. est tamen sententia adeo recepta in Ecclesia, ut maximae saltem temeritatis notam effugere non possit quisquis in contrarium opinatur. « Corporeum et materia constantem DE INFEHNO 87 «esse inferorum ignem, theologi hodie omnes, imo et Christiani «consentiunt», inquit Petavius I. 3 de angelis, c. 5. « Praemit«teiidum est ignem inferni esse corporeum; quae sententia est «communis omnium scholasticorum», inquit Vasquez in pri­ mam partem, Disp. 243, c. 1. « Ignem corporeum hoc loco in« telligi non dubitamus, ait Estius in c. 10 ad Heb., sicut et «alibi, cum de poena damnatorum Scriptura loquens ignem «nominat... Nobis (contra Calvinum) sufficiat quod eam ignis « metaphorici interpretationem orthodoxi Patres iarn olim in « Origene damnarunt ». Qua in re maxime perpendenda sunt verba Hieronymi, ubi super locum Apostoli ad Eph. V-6: Ne mo vos decipiat inanibus verbis, sic commentatur: «Verba « quae decipiunt atque supplantant, inania sunt et vacua. Quae «vero aedificant auditores, plena, cumulata, conferta. Quia « igitur sunt plerique qui dicunt, non futura pro peccatis esse «supplicia, nec extrinsecus adhibenda tormenta, sed ipsum « peccatum et conscientiam delicti esse pro poena, dum vermis « in corde non moritur, et in animo ignis accenditur, in simi« libidinem felu-is quae non torquet extrinsecus aegrotantem, « sed corpora ipsa corripiens, punit sine cruciatuum forinsecus « adhibitione quod possidet. Has itaque persuasiones et deci« pulas fraudulentas, verba inania appellavit et vacua, quae « videntur florem quemdam habere sermonum, èt blandiri pec« cantibus, sed dum fiduciam tribuunt, magis eos ferunt ad « aeterna supplicia » (1).’ Ponderanda, inquam, sunt haec Hie­ ronymi verba, quia ostendunt quam crudelem misericordiam habeant erga homines, et quam praevaricatores sui muneris % · sint, quicumque contra communem sensum Christianorum aut negant aut in dubium revocant realitatem ignis infernalis; au­ ferentes a denuntiatione poenae id quod in ea maxime medici­ nale est. Non quod poena, ignis sit gravior quoad se,‘sed quia illa sola est qua in praesenti vita commoveri solent peccatores, ut recte notavit S. Thomas 1. 3 c. Gent. c. 145: «Nullus, in« quit, timet amittere quod non desiderat adipisci. Qui ergo (1) Hieronymus, 1. 3 Comment, in epist. ad Ephes, QUAEST. ΙΠ. « habent voluntatem aversam ab ultimo fine, non timent exclu­ di ab illo. Non ergo per solam exclusionem ah ultimo tine, a « peccando revocarentur. Oportet igitur peccantibus aliam poe­ nam adhiberi, quam timeant peccantes ». Porro veritas ignis infernalis demonstratur ex Scriptura, quae non modo in poeticis prophetarum descriptionibus, verum etiam in plano et simplici sermone, etiam cum ratio argumenti omnimodam requirit locutionis proprietatem, etiam cum sanctio legis a legislatore ipso edicitur ac promulgatur, poenam ignis uniformiter ac constanter gravissimis verbis asseverat. Senten­ tia in ultimo iudicio proferenda, haec est: Discedite in ignem aeternum. Item apud Matthaeum. ΧΊΙΙ-12, ubi de seminante et zizaniis, non iam in parabola ipsa, sed in explicatione seu declaratione parabolae ad discipulos : Messis, inquit, consum­ matio saeculi est. Messores autem angeli sunt. Sicut ergo colli­ guntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi. Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de re­ gno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem, et mit­ tent eos in caminum ignis. Rursus apud Marcum, IX 48, post ter commemoratam gehennam ignis ubi vermis non moritur et ignis non exstinguitur, ut ignis poenam altius in mente audi­ torum infigeret, hac finali clausula sermonem conclusit dicens: Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur, id est, salietur igne sicut omnis victima salitur sale (1). Ubi de damna­ tis loquitur tamquam de victimis ad ostensionem iustitiae Dei et vindictam laesae maiestatis immolatis. Et quia, ut Lex prae­ cipiebat, Levit. 11-13, omnis victima sale condienda erat, dixit etiam saliendos esse damnatos; verumtamen futurum illis esse pro sale ignem, cuius perpetuis cruciatibus punirentur. Id tan­ dem insinuat ipsum gehennae nomen, toties pro inferno in evangelio positum. Nam idem est gehenna ac gehennon, seu val­ lis filiorum Hennon, in qua ludaei filios suos et filias suas daemoniis olim immolaverant in igne. « Idolum Baal, inquit Hieet Cl (1) Eadem loquendi forma ac Prov. XXV-3, 23, 25, ubi et ponitur pro sicut. l>E INFERNO 89 « ronymu» 1. 1. in Matth. c. 10, fuisse iuxta Jerusalem ad radi« ces montis Moria, in quibus Siloe fluit, non semel legimus... «In tantam autem dementiam populus Israel venerat, ut de« serta templi vicinia, ibi hostias immolarent, filiosque suos dae« molli is incenderent... Et appellabatur locus ille gehennorn, id «est vallis filiorum Hennon. Hoc Regum volumen (1), et Pa« ralipomenon (2), et leremias (3) scribunt plenissime ». Semper ergo in eadem ignis puena omnibus modis inculcanda perseverat Christus. Illam apostoli quoque simplicibus et planis, minimeque hyperbolicis verbis denuntiant. Apud ludam vers. 23, idem est rapere errantes de igne, ac retrahere eos ab aeterna damnatione: Illos vero salvate, inquit, de igne rapientes. Et Petrus in secunda sua epistola, 111-7, ait coelos qui nunc sunt et ter­ ram esse igni reservatos, idque in diem iudicii et perditionis impiorum hominum, u,t usum illius ignis praecipuum ostendat, qui erit, iniquos in aeternum punire. Paulus etiam, Heb. X-27, exhortatur ad constantiam in fide, ostendens quod nulla apostatis relinquitur pro peccatis hostia, sed terribilis quaedam expectatio iudicii, et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios. Tum 2 Thess. 1-8, commemorat futuram revela­ tionem Domini lesu de coelo cum angelis virtutis eius in flam­ ma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt evangelio, qui dabunt poenas in interitu aeter­ nas a facie Domini et a gloria virtutis eius. Quae omnia quo­ minus tamquam metaphorice dicta accipiantur, vetat vel ipsa continuata, uniformis, ac toties repetita ignis denuntiatio. Ve­ tat vel maxime, quod ignis ille in quem mittentur impii, et in (1) « Contaminavit quoque Tophet, quod est in convalle filii « Ennon, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, « Moloch y>, 4 Reg. XXHI-10. (2) « Ipse est (Achaz) oui adolevit incensum in Valle Hennon, « et lustravit filios suos in igne, iuxta ritum Gentium quas inter< fecit Dominus in adventu filiorum Israel ». Paralip. XXVIII-3. (3) « Aedificaverunt excelsa Tophet, quae est in valle filii « Hennon, ut incenderent filios suos et tilias suas igni». lerem. VI1-31. > -W t' ·· Λ - 1 90 ·. ■ I M Ii I -D I QUAEST. III. quo salientur, ignis aemulator seu zelans pro gloria Dei contra adversarios, ignis cui reservantur coeli qui nunc sunt et terra, et in quo revelabitur dies Domini: huiusmodi, inquam. Ignis nonnisi ineptissima locutione diceretur de aliquo quod non es­ set ipsis impiis extrinsecum, sed ab intimis eorum oriens, in intimis quoque eorum immaneret, quemadmodum iis placet qui Origenem secuti, ignem interpretantur conscientiam pec­ catorum et poenitudinem intima cordis urentem. At dices eamdem esse rationem de igne ac de verme, de quo Isai. LXVI-24: Vermi.? eorum non morietur. el ignis eorum non extinguefur. Atqui vernus est metaphorice accipiendus. Ergo et ignis. — Respondeo: Dist. mai. Est eadem ratio quoad interrninabilitatem cruciatus, cone. Quoad proprietatem acceptionis tam' vermis quam ignis, neg. In hoc enim paritas multipliciter deficere ostenditur. Primo quia de igne constans est et ubique repetita asseveratio: de verme autem non ita. Se­ cundo quia usualis et trita est metaphora, qua vel remorsus conscientiae vel animi moeror vermis nominatur, iuxta illud Prov. XXV-20: .Sicul tinea vestimento, et vermis ligno, ita tri­ stitia viri nocet cordi. At nescio utrum vel unum exemplum e Scriptura adduci possit, in quo ignis pro causa afflictionis me­ re interna positus sit. Tertio denique quia vermis affligens et corrodens semper exhibetur ut ab intimis pullulans et ex putri generatus; quod sane ad litteram verificari nequit, nec quan­ tum ad animas separatas, nec quantum ad corpora post resur­ rectionem. Superest igitur ut usualis figura sermonis ibi agno­ scatur; nunc autem metaphorica acceptio omnino repugnat iis quae de igne inferni diserte nos Scriptura edocet, ut dictum est supra, et ideo non est similis ratio. Sed iarn instabis dicendo quod de igne quoque est ratio cogens ne proprie accipiatur, quia ut sibi obiicit Augustinus 1. *21 de civit, c. 10: « Si non erit ignis incorporalis, sed cor­ ti poralis, tactu noxius, ut eo possint corpora cruciari, quomodo « in eo erit etiam poena spirituum malignorum? Idem quippe « ignis erit supplicio hominum attributus et daemonum, dicente DE INFERNO 91 «Christo: Discedite... in if/nrm aeternum. qui parûtes est diaubulo et angelis suis». Unde sic formatur argumentum: Im­ possibile est ut corporeus ignis torqueat spiritus incorporeos. Sed ignis inferni ille ipse est qui paratus est spiritibus seu daemonibus ab omni materia separatis. Ergo corporeus et ma­ teria constans nequaquam esse potest. — Respondeo; Dist. mai. Impossibile est ut corporeus ignis torqueat spiritus incor­ poreos ex sola virtute suae naturae, cone. mai. Ut instrumen­ tum divinae iustiliae, subdist. Tamquam inferens passionem vel corpoream vel animalem, conc. Tamquam ingerens passio­ nem spiritualem, id est afflictionem et tristitiam secundum quod inedia apprehensione esse potest in appetitu intellectivo, neg. mai. In quo quidem aliqualiter iuvari possumus cogitando quantum valeat horribilis visio ad cruciandam et terrendam animam, praesertim si huic visioni contra omnem suam volun­ tatem anima alligetur, et visio ipsa se habeat per modum con­ tinuae cuiusdam obsessionis. Pone ergo spiritus in inferno al­ ligatos aeternae et semper actuali apprehensioni illius ignis quem in suae irae perenne instrumentum succendit Deus, et iam apparebit posse ignem corporeum incorporeas mentes cru­ ciare et affligere. Sive ergo solus ille admittatur modus, sive addantur etiam alii de quibus inter se disputant theologi, sem­ per rationabilis videbitur sententia Augustini ubi supra: «Cur « non dicamus, inquit, quamvis miris, tamen veris modis etiam « spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis affligi, si «spiritus hominum, etiam ipsi profecto incorporei, et nunc «potuerunt includi corporalibus membris, et tunc poterunt « corporum suorum vinculis insolubiliter alligari? Adhaere« bunt ergo spiritus daemonum, imo spiritus daemones, licet « incorporei, corporeis ignibus cruciandi: non ut ignes ipsi qui« bus adhaerebunt eorum iunctura inspirentur..., sed ut dixi, «miris et ineffabilibus modis adhaerendo, accipientes ex igni« bus poenam, non dantes ignibus vitam». Frustra etiam muniret se aliquis auctoritate quorumdam Patrum, puta Ambrosii 1. 7 in Luc. n. 14, lheophylacti in 92 Ql’AEST. HI. cap. 9 Marci, et Damasceni in fine operis de tide orthdoxa. Nam in primis, dici forsitan posset, non eas esse auctoritates quae sibimetipsis semper constent, aut interpretationem non patiantur. Certe cum Damascenus ignem asserit, non qui instar nostri materia constet, sed qualem Deus novit (1), non absolute corporeum ignem negat, sed ignem qui sit sicut ille quem novimus et experimur, nimirum pabuli egens, et consu­ mens corpora ex quarum combustione alimentum capit. Et idem ille Ambrosius qui in Lucam ubi supra, dixit : « Ergo « neque est ignis aliquis perpetuus flammarum corporalium, « neque vermis est corporalis... Ignis est quem generat moesti« lia delictorum », alibi in enarrationibus super Psalmum 118 passim, et super Psalmum 36, n. 26, aliter omnino sentire vi­ detur. Quidquid vero sit, extra omnem controversiam positum est, quod non omnia quae nonnulli dixerunt Patres in re non­ dum plane eliquata, causam semper suppeditent libere opinan­ di. etiam postquam facta est in Ecclesia doctrinae explicatio, et accessit universalis consensus omnium scholarum et proba­ torum theologorum. Alioquin, usque nunc liberae manerent opiniones quas certo certius orthodoxia iarn non patitur, ut est exempli gratia, opinio illa quae angelis tribuebat corpora, aut illa alia solemni iudicio confixa, quae differebat in sanctis vi­ sionem Dei usque in indicii diem. Denique adhuc magis explodenda est ratio eorum qui ex pruritu emolliendi tremendam veritatem poenarum aeterna­ rum. et construendi infernum a quo humana carnalitas non adeo refugeret, tali utuntur argumento: Si. inquiunt, poenae illae tam graves exsisterent sicut vulgo esse existimantur, quo­ modo tandem fieri posset ut diabolus qui omnium damnatorum caput et princeps, in miseria quoque damnatorum obtinet prin­ cipalitatem. adhuc occupari posset in decipiendo et tentando homines? Quomodo explicarentur ea quae in exorcismis eve­ niunt. in quibus videntur quandoque daemones ludere, irride(1) L. 4 de fide ortli. c. 27. k DE INFERNO 93 re, et cachinnari? Quomodo Satanas incenso adorationis tantopere delectaretur, et pro retinendo mundi principatu tarn de­ sperate concertaret? Certe doloris in tensi tas omnem aliam ope­ rationem impedire atque suspendere solet. Pone hominem in rugo medias inter flammas: numquid forte in tanto tormento positus, adhuc de aliis poterit esse sollicitus, et non totus in suo dolore immergetur? Atque hoc quidem modo ingeniosi isti auctores ratiocinantur. Sed si qua in eo ratiocinio apparentia est veritatis, non­ nisi ex falsa et valde grossa imaginatione qua imaginantur conditionem spirituum eamdem cum nostra in hoc praesenti corruptibilitatis statu. Quippe apud nos intensus dolor impedit et suspendit operationes alias, quia in nostra mortali vita omnis omnino operatio, etiam intellectus et voluntatis, requi­ rit conatum corporalem et expensam vitalium fluidorum; quae si in una parte consumantur ac veluti absorbeantur, conse­ quens est ut ad caeteras functiones desint. At ridiculum sane esset conditionem hanc transferre ad spiritus angelicos vel animas separatas, imo et ad integrum hominem postquam in futura resurrectione incorruptibile corpus acceperit. Neque enim erit tunc quoad ipsa corpora idem patiendi modus ac nunc, sed ibi quoque id futurum est quod oculus non Addit et auris non audivit. Duo igitur interim certissime tenenda. Primo quod non oportet ea quae ad vitam futuram spectant, reducere ad mensuram eorum quae in praesenti experimur. Secundo quod in aeternum permanet eloquium Veritatis : Horrendum est inci­ dere in manus Dei viventis, et iterum : Bonum erat ei si natus non fuisset homo ille. & p * ··£ kA r/ jjrç quaest. IV. Quaestio IV. DE PURGATORIO Deinde considerandum est de purgatorio. Et primo de exsistentia puigatorii. Secundo de durations eius, Tertio de poenis animarum quae in eo detinentur. THESIS V. Dogma fidei catholicae est, existere purgatorium, in quo post mortem poenis purgantur qui vere poenitentes in Dei caritate de­ cesserunt, antequam dignis poenitentiae fructibus de commissis sa­ tisfecerint et omissis. Propositio integra est Concilii Florentini in definitione fidei seu decreto unionis Graecorum, apud Denzinger n. 588. Ex cuius tenore decreti constat causam poenarum purgatorii assignari omne peccatum pro quo homo in Dei charitate de­ cedens, plenam remissionem non est consecutus. Non ergo imaginaberis sola venialia puniri in purgatorio, sed firmiter tenebis ibi expiari \el maxime, mortalia quae ante terminum viae iam fuerunt remissa quoad culpam, nondum tamen, sal­ tem de integro, quoad remanentem illum temporalis poenae reatum de quo agunt theologi in tractatu de Poenitentia (1). Proinde, si quando specialis connexio ponitur inter purgato­ rium et venialia, hoc ideo est, quia mortali peccato non debetur poena tantum transitoria nisi aliqua suppositione facta, id est si iam ablata sit eius macula per justificationis gratiam; veniali autem debetur antecedenter et per se. Caeterum, quid- (1) Vide in tertiam partem, Q. K6, n.5; et de Peccatis, thes. 7 in corollario. DE Pl RGATOfUO 95 quid in hac vita dignis satisfactionibus remissum non est (1), in futura vita usque ad plenam remissionem expurgandum re­ linquitur. Et hoc sensu asseritur nunc contra haereticos pur­ gatorii exsistentia, pro qua, non traditionis modo, sed et Scripturae quae in canone est (?), certissima prostant testi­ monia. Porro primum caput probationis desumitur ex oratione pro mortuis, qualis semper in usu fuit in ecclesiis fidelium, vi­ delicet pro eis mortuis qui praesumuntur decessisse in Dei gratia, et tamen ad refrigerii sedem, utpote adhuc vinculis peccatorum constricti, nondum pervenisse. Si enim eiusrnodi suffragia in monumentis revelationis instituta, laudata, omnique ope commendata inveniuntur, eo ipso pro revelato dogmate habendum est, esse aliquod receptaculum in quo post mor­ tem animae sanctae propter peccata in vita commissa poenis detinentur, donec plene purgatae ad beatorum transeant societatem. Atqui revera, in religione revelata tam Veteris quam Novi Testamenti, haec ipsa pro mortuis oratio certissimis aucto­ ritatibus communitur. · , Lt autem a Veteri Testamento exordiar, apertissimus necnon et notissimus locus est 2 Mach. XII-39: Sequenti die venit cum suis ludus, ut corpora prostratorum tolleret, et cum pa­ rentibus poneret in sepulcris paternis. Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum... a quibus 1er pro­ hibet ludaeos. Omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc •c tl) Dignis satisfactionibus, inquam. Quae tamen possunt esse etiam ab extrinseco sub certis conditionibus applicatae, prout ex­ plicari solet cum de indulgentiis sermo est, vel de reversibilitate satisfactionum generatim. (2) In bulla Leonis X contra Luthermn damnatur haec propo­ sitio, quae est 371: Purgatorium non potent probari er sacra Scri­ ptura quae sit in canone. · 96 Q( AEST. IV. causam eos corruisse. Um nes itaque benedixerunt iusluvi indi­ cium Dei, qui occulta fecerat manifesta. Atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum oblivioni traderetur. At fortissimus ludas hortabatur populum conser­ vare se sine peccato, sub oculis videntes quae facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt. EI facta collatione, misit lerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans... Et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant·, optimam ha­ berent repositam gratiam. Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare ut a peccatis solvantur. Quo in loco ha­ bes omnia quae ad rem praesentem faciunt. Est enim sermo de mortuis qui sancta morte obi isse supponuntur, ut expresse dicitur vers. 15. Et iam superius notatum est, nihil omnino referre an peccatum quod admiserant, mortale fuerit vel niale tantum, quia pro mortali quoque peccato locus est contri­ tioni et poenitentiae in extremis quae etiam tanto meliori iure erat in casu praesumenda, quod pro patriis legibus sanctissimaque religione in bello sacro decertantes isti occubuerant (1). Praeterea, factum ludae Machabaei a Scriptura laudatur tam­ quam ex vera fide et religiosa voluntate profectum. Denique expressa conclusio est in asserta sanctitate orationis quae fit pro defunctis ut a peccatis solvantur, hoc est a poenis pecca­ torum; tunc enim ultima peccati solutio est, cum dimissa tota 4 (1) « Il ne sert de rien de répliquer que faction de Judas « Machabée était manifestement irrégulière, puisque les morts pour «lesquels il fit offrir des sacrifices étaient des gens morts dans le « crime, a qui on avait trouvé des viandes immolées aux idoles, «et que Dieu avait punis pour cela. Car Judas Machabée... en tout «cas ignorait s’ils ne s'étalent pas repentis de ce péché. Ce grand «homme savait que tous ceux que Dieu fait servir d’exemple aux «autres, ne sont pas pour cela toujours damnés sans miséricorde. « Ainsi il avait raison d'avoir recours aux sacrifices, et son action «où personne ne remarque rien d’extraordinaire, non plus que dans «la louange que lui donne l’auteur de ce livre, fait voir qu’il était « dès lors étabbli parmi les Jufis, qu’il restait une expiation et des « sacrifices pour les morts ». Bossuet, Defense de la tradition sur la communion sous une espèce, c. 8 DE PCHG VrOFUO t peccati poena, plenntn libellai in ab omnibus peccati sequelis anima consequitur. Et nota quod factum Indae Machabaei prodit etiam usum ac consuetudinem in antiqua Synagoga exsistentem. Nota quod ex eodem facto lucem accipere possunt aliqua alia Scripturae loca quae per se obscura et ambigua non diffitemur, velut cum 1 Heg. XXXI, ut 2 Keg. 1. pro mortuis luctus et ieiunium indicitur, vel cum Tobias senior inter caetera pietatis prae­ cepta mandat filio suo dicens: Panem. tuum cum esurientibus ei egenis comede, el de veslimenlis luis nudos tege. Panem tuum et rinum tuum super sepulturam iusti constitue, el noli ex CO manducare el bibere cum peccatoribus 1). Ubi allusio fieri videtur ad morem Gentilium qui super tumulos defuncto­ rum cibos et vina conferebant, quasi solatium inde mortuis proveniret. A qua superstitione filium suum avertens Tobias, hortatur ut de pane et vino suo pro iusto defuncto largiatur pauperibus eleemosynam quae animae eius possit prodesse per modum suffragii. Denique non improbabiliter censent multi, ad hoc quoque pertinere id quod Paulus in 1 Cor. XV-29 dicit de iis gui baptizantur pro mortuis, per allusionem ad morem apud ludaeos obtinentem assumendi purificationes et poeni­ tentias pro requie mortuorum. Quidquid vero de hoc sit, fidei antiquae Synagogae documentum omni exceptione maius in eo est, quod usque in hodiernum diem ex immemorabili traditione maiorum ludaei pro suis defunctis orant (2). Quare non mul­ tum proficient Protestantes, canonicitatem libri Machabaeorum ex arbitrio reiiciendo. Adhuc enim contra eos facit oratio pro mortuis (cum qua intime connectitur fides purgatorii), prout fuit in communi usu antiqui populi Dei. Et multo magis eos ferit universalis disciplina totius ab initio populi Christiani apostolorum institutione formati; cuius quidem disciplinae si (1) Tob. IV-17. (21 « La prière pour les morts se trouve dans toutes les synagogues des Juifs, et dans leurs rituels les plus autentiques». Bossuet, 1. c. De Xorlssimis Εν·· -. I I ίΐ· h e, 9S QUAEST· IV. omnia testimonia referre opus esset, « nec ipsum arbitror « mundum capere posse eos qui scribendi sunt libros ». In Constitutionibus apostolicis I. N. c. ii sic legitur: « Pro fratribus nostris qui in Christo requieverunt, oremus, ■ ut hominum amans Deus, qui animam defuncti suscepit, ei « remittat omne peccatum voluntarium ac non voluntarium, et « propitius clemensque factus, collocet eum in regione piorum « quiescentium in sinu Abrahae, cum omnibus qui a saeculo <· placuerunt Deo. ac eius voluntatem fecerunt; unde aufugit « dolor, tristitia et gemitus, etc. ». — Tertullianus de Monoga­ mia c. 10 ait: . Enim vero (vidua Christiana) pro anima eius <· (.mariti orat, el refrigerium interim adpostulat ei. et in prima resurrectione consortium, et offert annuis diebus dormitionis « eius ». Et idem repetit. Exhort, ad cast it. c. 11. — Cyprianus epist. 66, de quodam Victore defuncto ad clerum et plebem Furnis consistentem scribit: «Et ideo Victor, cum contra for« mani nuper in concilio a sacerdotibus datam. Geminium Fau« sium presbyterum ausus sit testamento) tutorem constitue* <·. re. non est quod pro dormitione eius apud vos fiat oblatio, « aut deprecatio aliqua nomine eius in Ecclesia frequentetur. « ut... caeleris fratribus detur exemplum ne quis sacerdotes « et ministros Dei altari eius et Ecclesiae vacantes, ad saecu« lares molestias devocet ». — Arnobius 1. 4 c. Gent. 36, paga­ nos Christianorum persecutores his redarguit verbis: «Nam « nostra quidem scripta cur ignibus meruerunt dari? cur im« rnaniter conventicula dirui? iu quibus summus oratur Deus, « pax cunctis et venia postulatur, magistratibus, exercitibus, « regibus, familiaribus, inimicis, adhuc vitam degentibus, et « resolutis corporum vinctione ». — Ambrosius in funebribus orationibus quae sunt apud omnes notissimae, Valentiniano et Theodosio imperatoribus requiem precatur, et oblationes cum orationibus pro iis faciendas admonet. — Hieronymus epist. 66, n. 5, Parnmacbium laudat quod animae uxoris de­ functae eleemosynis suffragetur: « Caeteri mariti, inquit, su­ ti per tumulos coniugum spargunt violas, rosas, lilia, floresque L·;· DE PURGATORIO 99 « purpureos, et dolorem pectoris his officiis consolantur. Pam« inachius noster sanctam favillam ossaque veneranda elee« mosynae balsamis rigat. Ilis pigmentis atque odoribus fovet «cineres quiescentes, sciens scriptum: Sicut aqua extinguit «ignem, ita eleemosyna peccatum» (1). — Epiphanius, Hae­ res. 75, c. i, Aerium referi in numerum haereticorum, quod inter alia dixerit: Quae ratio est, post obitum mortuorum ap­ pellare nomina? Nam ul vivus oret, aut in pauperes bona sua dispenset, quid ex ea re tandem ad mortuum redit? Tum c. 8-9 hunc errorem confutat, ad Ecclesiae traditionem seu le­ gem potissimum appellando (2). — Cyrillus Hierosolymita­ nus, catech. 23, n. 9, ordinem sacrae liturgiae exponens dicit: «Postea recordamur eorum quoque qui obdormierunt: pri« mum... apostolorum, martyrum, ut Deus eorum precibus ora« tionem nostram suscipiat. Deinde et pro defunctis sanctis « patribus et episcopis et omnibus generatim qui inter nos vi« ta functi sunt oramus: maximum hoc credentes adiumen« tum illis animabus fore, pro quibus oratio defertur, dum «sancta et perquam tremenda coram iacet victima... Christum «mactatum pro peccatis nostris offerimus, clementem Deum « cum pro illis tum pro nobis demereri et propitiare satagen« tes ». — Magnus etiam sanctus Basilius in orationibus, quae in vigilia Pentecostes genu flexo dici solebant, in una earum sic pro mortuis orat: Exaudi nos humiles supplicantes... et da requiem animabas servorum tuorum praedormientium, in loco lucido, in loco virenti, in loco refectionis, unde dolor, gemitus et moeslitia longe depulsa sunt, et statue spiritus eorum in tabernaculis iustorum pacis atque remissionis. Tn exsequiis vero mortuorum sic vice defuncti Salvatorem alloquitur: Imago sum tuae ineffabilis gloriae, quamris fcram stigmata peccatorum. Figmenti tui Domine, miserere, et pie(1) Huic Hieronymi epistolae gemina est epist» 13 S. Paulini Nolani ad eumdem Painmachinm. (2) Epiphanio adiunge Augustinum 1. de haeresibus, c. 53 et Damascenum 1. de haeresibus, c. 75. v.· /.■ ill 100 Q l A EST · largire, itcrum paradis· curi ie restitue i). Xeeedmit expressa nionia ( hrvsosîomu / gust ini. et Damasceni iu praecedenti quaestione iam allata, Accedunt et monumenta liturgiarum omnium tam Orientalium quam Occidentalium quae hic tran­ scribere non vacat. Haec igitur indubia argumenta sunt institutionis quae ab ipsis Christi apostolis profecta, in totam manavit Ecclesiam; in qua quidem institutione continetur apertissime fides cuius­ dam status seu receptaculi, in quo animae fidei i uni luunt poenas peccatis debitas, antequam admittantur in beatitudinem. Et hoc vocamus purgatorium. tali· lua me purga, patriamque desideratam Alterum caput demonstrationis est ex loco Apostoli, 1 Cor. III. 11-15: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem superaedificat super fundamentum, hoc, aurum. argentum, la­ pides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscuiusque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probahit. Si cuius opus arserit detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, $ic tamen quasi per ignem. Huius loci tres tantum sunt expositiones possibiles, quatenus ignis de quo hic sermo, vel est ignis tribulationis praesentis vitae, vel est ignis puniens peccata in altera vita, et siquidem in altera vita, vel ignis ae­ ternus inferni, vel ignis quidam purgatorius. Atqui nec de praesenti tribulatione, nec de igne inferni accipi possunt verba Apostoli. Non de praesenti tribulatione, tum quia dies Domini in quo ignis ille probahit opera, constanter accipitur in Scriptu­ ris pro tempore indicii et retributionis post hanc vitam: tum i ‘ (1) Acta Concilii Florentins Collât. 22. in deputatorum cedula de purgatorio. M. > Î ·4Ϊ< Ilk Pl IU/A10HI0 101 quia tribulationes praesentes nequaquam manifestam faciunt qualitatem operum, sed communes sunt et I onis et malis, imo vero speciali quodam privilegio melioribus et sanctionbus ple­ rumque reservantur. Nec etiam de igne inferni. Primo, quia illi qui deputan­ tur igni aeterno nullo modo dici possunt habere in corde Chri­ stum loco fundamenti, quandoquidem, ut ratiocinatur Augu­ stinus Enchirid, c. 69, in aedilicio prius non est aliquid fun­ damento, et ideo si Christus in corde tenet fundamenti locum, nihil ei anteponitur, sed mavult homo rebus omnibus magis carere quam Christo. Secundo, quia multo minus de iisdem verum esse potest quod salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. Et licet censeat Chrysostom us, idem esse salvum fore per ignem, ac nunquam in igne mori seu nunquam redigi in nihilum, sed semper manere superstitem sustinendo cruciatus aeternos, tamen interpretatio ista adeo violenta est, ut omnem superet credibilitatem. Nusquam enim salus sic accipitur, sive in Scripturis, sive in communi omnium hominum loquendi modo: «Vox illa salvabitur, salutem, auxilium, liberationem « a malis, et refrigerium et similia denotat, et bonum quid « significare intelligitur, atque ita accipitur, non autem ma« lum... Ecce verbum hoc salvari in bonam, non in malam su« mitur partem», Ita Patres Latini in Concilio Florentino, collât, antesynod. de igne purgatorio. Denique, ille tantum dicitur per ignem salvari, qui igne ad tempus purgatur, ut inde integer exeat et veges. Restat igitur una sola admissibilis interpretatio, de igne puniente in futura vita, eodemque transitorio, propter eos qui fundamento fidei vivae iuxtaposita habebunt lignum, foenum, et stipulam, id est venialium reatus peccatorum (1), secundum quod in tractatu de peccatis sat fuse declaratum est (2). Ita (1) Nota quod in reatibus venialium, propter paritatem rationis oportet quoque intelligere remanentes reatus mortalium iam remisso­ rum quoad formalitatem aversionis seu contrarietatis ad charitatem. (2) Vide de natura et ratione peccati personalis, thes. 8. :.w 91 i • * 1. 102 QI VEST. nimirum ut totius sententiae apustolicae sensus sit: «In fu« turn saeculo atque in indicio Dei examinanda opera eorum « qui Christum in hac vita pro fundamento retinuerunt. Quae « quidem opera si bona inventa fuerint, qualia significantur <1 per aurum, argentum, et lapides pretiosos, non consumentur <1 ab igne purgationis, sed permanebunt et sustinebunt indi­ id est minuta ac venialia quae fundamentum non evertunt, « cuiusmodi significantur per ligna, foenum, stipulam, detri<· mentum illorum operum patietur qui ea fecerit. Ipse autem « salvus erit tamquam per ignem quemdam purgationis et pu« nitionis divinae, qua videlicet, expurgatis sordibus et reli« quiis peccatorum, ipse tandem perfecte mundus et regno <1 Dei idoneus inveniatur » >1). Nec obstat quod Apostolus eum denuntiet diem qui alias consummatio saeculi et adventus gloriae D. N. I. C. appella­ tur. quasi hinc sequeretur nihil ibi esse connexionis cum pur­ gatorio quod nunc est. Nam quantum ad diem illum ultimum qui in igne revelabitur, considerandum quod aliquid habebit ad praesentem vitam pertinens, et aliquid ad futuram. Ad praesentem vitam pertinebit conflagrationis ignis, secundum quod naturali sua virtute mortem afferet omnibus hominibus qui tunc vivi reperientur super terram. Et hoc modo ignis ille non probabit opera: hoc modo indifferenter aget et in bonos et in malos; hoc modo, sicut in incendio quopiam, alios F citius forsitan interficiet, alios diutius exercebit, secundum diversam naturalium causarum applicationem contingentemve habitudinem: hoc denique modo, quidquid de illo dicitur nullum habet respectum ad nos, vel ad alios iam mortuos, aut ante mundi finem morituros. At vero, futuri saeculi erit idem ille conflagrationis ignis, quatenus statim post illatam omni­ bus vivis mortem corporalem, et ante generalem resurrectio- (1) E s tins in IV, 21. par. I. Pl RGATOHIO 103 nem quae renovationem caeli et terrae consequetur (2 Petr, Ili. 7-13), animas puniet purgabitque tamquam divinae iustitiae instrumentum; et Ime alio modo considerat hunc ignem Apostolus. Cum igitur in ordine ad divinam justitiam alterius vitae, eadem omnium conditio sit necesse est ut in igne qui ultimum indicium antecessurus est, purgaturusque quid­ quid illo tempore adhuc purgandum remanebit, intelligatur quoque ignis aliquis iam nunc excipiens eos qui decedunt e praesenti vita cum ligno, foeno, vel stipula fundamento spiri­ tuali superimposita. Quippe Scriptura ista ad omnes indiscriminatim Christianos evidenter dirigitur, quamquam, ut alias assolet, omnes transfiguret in persona eorum quos vivos inve­ niet, et quibus viae finem afferet ultimus mundi dies. Hinc in Apostoli verbis purgatorium intelligit Cypria­ nus epist. 10 ad Antonianum, n. 20, ubi a statu martyrum in altera vita ita distinguit statum lapsorum qui nondum poeni­ tentiam compleverunt: «Aliud est, inquit, statim fidei et vir« tutis accipere mercedem, aliud pro peccatis longo dolore « cruciatum emundari et purgari diu igne, aliud peccata « omnia passione purgasse ». — Item Hieronymus in Matth. II1-12: « In praesenti, spiritu baptizamur, et in futuro, igne. «Apostolo quoque huic sensui congruente: Uniuscuiusque « opus quale sit, ignis probabit ». Et in Isai. LXVI : « Sicut « diaboli... credimus aeterna tormenta, sic... Christianorum « quorum opera in igne probanda sunt atque purganda, mo« deratam arbitramur et mixtam clementiae sententiam indi­ ce cis ». — Item Basilius 1. de Spir. Sancto, c. 15: «Baptismum «ignis (Matth. 111-11), probationem quae fiet in indicio di­ ce cit, quemadmodum Apostolus ait: Uniuscuiusque opus quale «sit, ignis probabit, et rursus: Dies enim Domini declarabit « quod in igne patefit ». Cui consonat Nazianzenus. Orat. 39, n. 19. quemdam ignis baptismum in altero aevo commemorans. « qui postremus baptismus est, nec solum acerbior, sed et diu« turnior, qui crassam materiam instar foeni depascitur, ac « omnis vitii levitatem absumit ». — Item Cyrill. Hieros. Ca- r... λ- I ίρ-. 9A ’*τι - 04 A q; usi. n. 21 : u Si quis a urca habent opera, illustrior liet; si quis stipulae similem operat innem imbuerit ab igne com· c< b uretur ». Item Paulinus, episl. 2S ad .severum, n. 2: o Uremus, inquit, Hominum, ut doceat no-'' facere voluntates « suas, et spiritus eius bonus deducat nos in viam rectam, ne in corollario. Quarto sic ratiocinantur: Non est in futura vita temporarius paradisus pro bonis operibus quae egerunt damnati. Ergo nec temporarium purgatorium pro malis operibus quae fecerunt electi. — Sed neganda est paritas et consequentia. Primo, quia peccatum per seipsum poenam meretur, quin ad hoc opus sit aliqua ordinatione speciali. At bona opera non sunt meritoria nisi praesupposita ordinatione qua a Deo or­ dinantur ad mercedem in altera vita: cuiusmodi ordinatio non est. neque pro operibus mere naturalibus, neque etiam pro supernaturalibus si mortua fuerint, aut mortificata. Secundo, quia mortale peccatum contrarietatern habet ad omnem retri­ butionem futuri saeculi, et ideo in anima damnata absolute perimit omnia bona quae egit. At charitas non habet contrarietatem neque ad omnem peccati reatum, neque praesertim I ’· . ' (L £· ■ ’ ; · }· H ’’ Ί1 ' w’ ' Mfi ■ n ”( ni < ■'/. ■ . Kgl h. ■' ‘ :,·.ζ' ■' ' ζ. iq 'r-W'■ |Wi ?■<;>'. I I■'/ !■:··κί!;·|’ I‘ i* I I li f . I thi ad poenam quae sit praeparatoria ad ingressum gloriae. I nde S. Thomas in IV, h. 21. u. 1. a. 1: <· Hie qui in peccatum «mortale incidit, omnia I ona anteacta mortificat; et quae In peccato mortali exsistens facit, mortua Mint, (juin ipse Deum ·■ offendens omnia bona meretur amittere quae a Deo habet. «Inde ei qui in peccato mortali decedit, non manet aliquod « praemium post hanc vitam, sicut manet aliquando poena ei - qui in charitatedecedit, quae non sempei delet omne malum «quod invenit, sed solum hoc quod est sibi contrarium». Ultimo opponunt quod in die extremi indicii, Matth. XXV. 16. omnes stalim vel recipientur in regno, vel mittentur in ignem aeternum, nulla exceptione facta pro iis qui vivi reperti fuerint, veniente temporum consummatione. Sed instantia ista solutionem habebit ex dicendis in propositione iam nunc declaranda, quae est ut sequitur. I THESIS VI. I Purgatorium non manet in perpetuum, nec indeterminatum habet suae durationis limitem, sed finem accipiet in resurrectione universali et iudicio extremo, abeuntibus aliis in supplicium aeternum, aliis autem in vitam aeternam. i l· 1 · ' I | ‘ ·.■·..· J ‘ 3 J : i ’ .- 'j' ·-. « V. » ■' - A” Haeec est perpetua Ecclesiae fides, cuius egregium rnonumentum est in actis Concilii Florentini, ubi referuntur diffe­ rentiae inter Graecos et Latinos circa purgatorium. Sic enim legitur in collatione antesynodali: «Itali (id est Latini), et « in praesenti saeculo ignem fatentur, purgationemque per «ignem; et in futuro ignem fatentur, non tamen purgatorium, « sed aeternum. Atque hoc tempore animas per ignem emun«dari et liberari pro cuiusque peccatis, ita ut qui multa com«misit delicta, longo purgatus tempore liberetur; qui vero «pauca, celerius al solvatur, opem etiam ferente, ut dictum « est. ecclesia; et omnes per ignem expiari. Itaque hunc ignem «Itali, et in praesenti ad tempus accipiunt, et in futuro sae« culo aeternum, et eurn qui nunc agit, purgatorium nominant. •w' -4 -■ hE Pl H . \TORIO ; 109 «At vi-ro Graeci eresse potest, an instrumentum poenae ibi sit ignis corporeus, non secus ac in inferno. Et sic non est tanta certitudo, sed sententiam p ro ba 1 » i 1 i ssi rn an i esse dicit Bellarminus I. 2 de purgat, c. 11. Nititur autem haec sententia testimonio Apostoli: Salvus erit, sic lumen quasi per ignem, id est. sicut salvus efficitur qui prius per ignem pur­ gationis transire debet: quem quidem ignem, cum ille ipse sit in quo revelabitur dies Domini, corporeum et materia con- DE PTRG vroiuo 113 stantem oportet accipere. Nititur praeterea dictis Patrum, praesertim Augustini et Gregorii, necnou et consensui schola­ sticorum (pii non potest nisi temere contemni. In omni autem modo animadvertes separatam esse causam ignis purgatorii et ignis inferni, et si qua sit incertitudo quoad primum, non­ nisi immerito extendi ad secundum. Unde non est ad rem con­ sideratio qua utitur Vasquez in primam partem, Disp. 243, c. 1. ubi cum praemisisset non fuisse adhuc expresse defini­ tum ab Ecclesia quod ignis inferni corporeus sit, addit confirmationis gratia: « Imo cum Graeci in Concilio Florentino « assererent ignem purgatorii non esse verum ac corporeum « ignem, in sessione ultima in definitione fidei, ubi multa con« tra ipsos definiuntur, nihil de igne purgatorii dicitur ». Atqui Graeci explicite confitebantur verum ac corporeum ignem inferni, et ignem purgatorii ideo praecise negabant, quia locum Apostoli quem nos tamquam de purgatorio dictum accipimus, ipsi intelligebant de inferno. Ex hoc igitur quod Concilium, in re inter Graecos et Latinos tunc controversa, ab omni definitione abstinere voluit, nullum argumentum ac­ cipere licet, quo veritas ignis infernalis tot Scripturae aucto­ ritatibus inculcata, quacumque tandem ratione aut labefa­ ctetur aut diminuatur. De gravitate autem poenarum purgatorii notissima sunt loca Augustini, Enarr. in Ps. 37, n. 3, et Gregorii Magni in Psalm. 3 poenitentialem, n. 1. Orat Augustinus Deum, optans in hac vita purgari, et talis reddi cui iam emendatorio igne opus non sit. propter eos qui salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. « Et quia, inquit, dicitur, salvus erit, contemnitur ille «ignis. Ita plane, quamvis salvi per ignem, gravior tamen erit « ille ignis quam quidqjuid potest homo pati in hac vita. Et « nostis quanta hic passi sunt mali, et possunt pati: tamen «tanta nassi sunt, quanta potuerunt pati et boni. Quid enim « quisque maleficus, latro, adulter, sceleratus, sacrilegus perDe Nov tsiinis r r* HI QUAEST. IV. «tulit legibus, quod non pertulit martyr in confessione Chri« sti? Ista ergo quae hic sunt mala, multo faciliora sunt», Augustino consonat Gregorius dicens: « Scio futurum esse ut « post hujus vitae exitum alii flammis expientur purgatoriis, « alii sententiam aeternae subeant damnationis. Sed quia il« Ium transitorium ignem omni tribulatione praesenti aestimo « intolerabiliorem. non solum in furore aeternae damnationis « opto non argui, sed etiam in ira transeuntis timeo correptio« ne purgari ». Porro, utriusque assertionem sensu duriori retinuisse vi­ detur S. Thomas in IV, D. 21, Q. 1, a. 1, sic dicens: « In pur« gatorio erit duplex poena: una damni, iu quantum scilicet «retardantur a divina visione: alia sensus, secundum quod « ab igne corporali punientur. Et quantum ad utrumque, poc« 7ui purgatorii minima excedit maximam poenam huius vitae, « Quanto enim aliquid magis desideratur, tanto eius absentia « est molestior. Et quia affectus quo desideratur summum bo« num post hanc vitam, in animabus sanctis est intensissimus, « quia non retardatur affectus mole corporis, et etiam quia « terminus fruendi summo bono iam advenisset, nisi aliquid «impediret: ideo de retardatione maxime dolent. Similiter « etiam cum dolor non sit laesio, sed laesionis sensus, tanto « aliquid magis dolet de aliquo laesivo, quanto magis est sen­ ii sitivum. 1'nde laesiones quae fiunt in locis maxime sensibi« libus, sunt maximum dolorem causantes. Et quia totus sen­ ti sus corporis est ab anima, ideo si in ipsam animam aliquid « laesivum agat, de necessitate oportet quod maxime affliga« tur... Et ideo oportet quod poena purgatorii, quantum ad « poenam damni et sensus, excedat omnem poenam huius « vitae ». Sed haec difficultatem non minimam habent. * Nam prirno, quantum ad poenam damni in purgatorio, omnino valere videntur ea quae post S. Bonaventuram ait Bellarminus 1. 2 de Purg. c. 14. observans quod etsi absentia summi boni ex se generet in amante summam tristitiam, tamen mitigatur DE PI HGATOHIO haec tristitia, et levat UE magna ex pa rie propter certam spem illius boni acquirendi. Ista enim certissima spes affert incredibile gaudium, et quo magis appropinquat finis illius exsilii, tanto magis gaudium crescit. 1'nde etiam alibi notatum est quod dilatio gloriae in purgatorio non habet simpliciter ratio­ nem poenae damni, quandoquidem anima ibi possidet gloriam in radice inamissibilis gratiae, et in exspectatione quam scit absolute certam atque infrustrabilem (1). Quod autem attinet ad poenam sensus, considerandum occurrit quod haec poena in anima separata nonnisi analogice dicitur cum sensibilibus poenis quas nunc experimur, et quod ignis affligens non agit ex virtute suae naturae, sed tantum ut instrumentum divinae iustitiae quae attemperat plagarum modos secundum mensu­ ram delictorum. Et ideo a S. Paulino ubi supra, vocatur ignis ille sapiens. Licet igitur sit terribilis quaedam iudicii exspe­ ctatio, ac vera quaedam infernalis ignis aemulatio pro anima­ bus illis quae in purgatorio poenas mortalium peccatorum, praesertim numero et pondere maxime praevalentium, luere debent, incredibile tamen videretur, propter paucos reatus ve­ nialium pati debere aliquem supplicia graviora omnibus poe­ nis huius mundi; quod utique consequens esset si minima pur­ gatorii poena excederet maximam poenam praesentis vitae. Melius ergo, ut videtur, S. Bonaventura in IV, D. 20, Part. 1, a. 1, q. 2: «Dicendum, inquit, quod poena purgato« ria gravior est omni temporali poena quam modo sustinet «anima carni coniuncta... Sane tamen hoc intelligendum, ut « generaliter poena illa sit maior ista secundum regulam Phi«losophi: si optimum in uno genere est melius optimo in alio « genere, et hoc simpliciter illo melius. Similiter intelligen« dum est hic. quod illa (poena) sit maior, non quia minima « sit maior maxima in hoc genere, sed quia maxima in illo ge« nere maior sit maxima in hoc genere ». Et hoc est quod in thesi significare placuit dicendo, poenas purgatorii correspondentibus huius vitae poenis semper esse graviores: pro quanto (1) De peccatis, Q. 87. • I 11 <1 116 QI VEST. sdlicet satisfactiones praesentes multo sunt leviores illis poenis quae pro iisdem reatibus in futuro luxantur. Kt iu hoc sensu ratio assertionis satis evidens est. quia futurum saecu­ lum est saeculum iudicii. retributionis, et vindictae pro malis commissis: saeculum autem praesens est misericordiae et re­ missionis. Item poena hic voluntarie ac libere suscepta multo plus purgat quam poena post mortem de necessitate sustinen­ da. Denique ime pertinet paranoïa evangeiica, Luc. N1I-58: Cum vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad iudicem, et iudex tradat te exactori, et erador mittat te in carcerem. Dico libi, non exies inde donec, diam novissimum m i n u I u m reddas. Quo in loco via est vita praesens : princeps est Deus ad quem imus; index est Christus cui Pater omne iudiciurn dedit; adversarius vero sunt lex divina et propria conscientia, quae testes erunt contra nos in iudicio. Monemur ergo componere nunc cum eis. quando facile impetramus remissionem poenae pec­ catis nostris debitae, et non exspectare saeculum futurum in quo severissime agetur (1). Ergo in purgatorio sunt dolores indicibiles, et sensu expli­ cato, aerumnae graviores quam illae sint praesentis vitae. Ibi sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis. Ibi de profundis abyssi gemitus dicentium: Heu mihi, quia incola­ tus meus prolongatus est! Et rursum: Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: ubi est D>’us tuus. Et iterum: Tribulationem et dolorem inveni... Cir­ cumdederunt me mala quorum non est numerus, <1 cor rieum dereliquit me. Et rursus: Sitivit anima mea ad Deum fortem, virum; quando veniam et apparebo ante faciem Domini? Vcrumtamen. uti supra pluries praemissum est, ibi quoque spes omni iam ex parte certissima. Ibi et charitas confirmata, eaque non modo inamissibilis, verum etiam cunctos animae tro(1) Vide Bellarminum, 1. 1 de Purg., c. 7. DE Pt RGATORÎO tus atque affectus indeelinniili necessitate sub suo coulu .-ns imperio. Unde in bulla Leonis X Exuryt' Domine, damnatae inveniuntur duae sequentes propositiones Luth eri ; « Animae «in purgatorio non sunt securae de earum sal ne, s iliem «omnes». Et: «Animae in purgatorio peccant sine interi .is « sione, quamdiu quaerunt requiem et horrent poenas» 1). Et impeccabilitas quidem purgantium animarum colligi­ tur ex dictis ab initio, de morte termino viae. Cecidit enim ar­ bor, et non ad boream cecidit, sed ad austrum, quod in bonampartem in Scripturis accipitur. Ideo liberum arbitrium in ve­ ro fine ultimo Deo est immobiliter firmatum, et exhinc sequi­ tur impossibilitas peccandi mortaliter. Insuper, subtrahitur ex natura rei in altera vita, omnis causa et radix quae apud nos possibiles facit actus irreferibiles ad supremum illum fi­ nem cui habituali affectu mens coniungitur; et hinc sequitur ulterius impossibilitas peccandi venialiter (2). Proinde, sicut in inferno nulla et in nullo moralis rectitudo, sic e converso in purgatorio nulla et in nullo moralis deordinatio. Ad quorun i confi rm a t i onem valét quoque id quod docet Augustinus 1. de praedest. Ss. c. 1 i. ubi relatis prius Cypriani testimoniis: « His. inquit, atque huiusmodi doctor ille sententiis in catho« licae fidei luce clarissima, satis aperteque testatur, usque ad « huius corporis depositionem peccandi pericula tentationes« que metuendas; deinceps nulla talia quemquam (iustorum) « esse passurum. Quod etsi non testaretur, quando de hac re « Christianus qualiscumque dubitaret? ». Est igitur pro omnibus animabus purgantibus, utpote quae certamen et cursum suum consummarunt, ab omni in posterum periculo labendi securae, immobiliter constituta mer­ ces vitae aeternae. At quaestio superesse posset utrum de hac sua conditione certam habeant cognitionem. Fuerunt enim qui(1) Enchirid., n. 772-663. (2) Vide quae diximus inl disquisitione de peccatis, Coroll. thes. 9, § 1 in inota. ----- Vide etiam Bellarniinum, 1. 2 de Purgat , c. 3. ubi Lntberi rationes solvit. Ql AES'L k ■ il· Jam \eteres qui considerantes poenas purgatorii esse alias aliis graviores, poenam omnium maximam posuerunt incertitudiuem salutis, qua i usto Dei iudicio animae nonnullae affli­ guntur : quatenus scilicet, etsi revera certo salvandae, interim tamen in tantis tenebris versantur, et poenis suis adeo absor­ bentur, ut non intelligant se purgari, sed aeternae damnationi addictas se putem, aut sailem reformident. Et hanc opinio­ nem initio suae defectionis, quando purgatorii fidem nondum totaliter abiecerat, Lutherus secutus est, aggravando eam no­ vis erroribus, ut in propositionibus eius videre est. Sed opinio ista omnino non stat. Nam si animae illae onuies certitudinem suae salutis non haberent, id esset propter unam e tribus sequentibus causis: vel quia nondum essent in­ dicatae, vel quia eas latuisset sententia iudicis, vel quia pro­ pter magnitudinem dolorum, omnis in eis cognitio foret obscu­ rata et in sensu poenae veluti absorpta. Atqui nihil horum habet locum. Non primum, ut constat ex dictis de iudicio par­ ticulari. Non secundum, quia sententia Dei circa unumquem­ que est ipsamet decreti eius manifestatio, qua cuique sua re­ tributio innotescit. Non denique tertium, quia ■ quod in hoc mundo ex intensione dolorum impediantur homines a iudicio recto, provenit ex laesione organi corporei vel aliqua causa analoga, quae procul dubio in anirnabus separatis nequaquam esse potest (1). Praeterea animae illae illuminatae sunt lumine fidei, et consciunt se Deo inhaerere per charitatem, se in suis poenis toto corde consentire iustitiae Dei, se in ordine moralis recti­ tudinis esse radicatas et firmatas. Sciunt quoque quod haec omma post hanc vitam in solis salvandis esse possunt. Sciunt quod in inferno vermis est qui non moritur, et quod ibi ani­ ma, nedum melioretur, desperatione, blasphemia, et odio sem­ piterno consumitur. Qua igitur ratione adhuc possibilis esset incertitudo de salute, et a fortiori existimatio de statu damna­ tionis? (1) Cf. Bellarrn.., de Ptirg., 1. 1. c. 4. DE m iu ai ον i ο 119 Hinc concludit S. Bomiventura iri IV, I). 20, Part. 1. a. 1, q. 4, certitudinem aeternae gloriae in purgatorio mediam esse inter certitudinem viae et patriae: « In patria enim est « certitudo tentionis, evacuans exspectationem et timorem. In « via vero est certitudo expectationis immixta timori, quia <· quilibet potest labi dum est viator. In purgatorio est medio «modo, scilicet certitudo expectationis eorum quae nondum « obtinuit; sed est evacuatio timoris propter confirmationem «liberi arbitrii, qua deinceps scit se peccare non posse. Et sic « patet quod est maior certitudo, dum evacuatur timor de la« psu; et illa evacuatio non est per animae maiorem perfectio« nem, sed per status mutationem ». Ultimo tandem animadvertes, nihil contra hactenus dicta concludi posse ex liturgia defunctorum, puta ex offertorio missae: Domine lesii Christe rex gloriae, libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni et' de pro­ fundo lacu, libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus, etc.; neque ex aliis precibus, ubi in 'persona defuncti sic orat Ecclesia: Dum veneris indicare, noli me condemnare, vel: Ne recorderis peccata mea, Domine, dum veneris indicare saeculum per ignem, et rursum: Libera me, Domine, de morte aeterna in die illa tremenda, quando caeli movendi sunt et terra: quasi nimirum animae fidelium nondum evasissent pe­ riculum damnationis, et sors earum adhuc esset in ancipiti. Etenim, praeterquam quod nomine inferni, tartari, etc., signi­ ficatur etiam purgatorium, ut norunt omnes, sciendum est Ecclesiam sic orare pro defunctis, ut simul consulat eruditioni viventium. Et ideo, modo nobis repraesentat tremendum in­ stans mortis a quo pendet aeternitas, modo indicium illud extremum in quo iudicii particularis sententia solemniter con­ firmabitur. Nam sicut celebrat nativitatem, passionem, et re­ surrectionem Salvatoris, non secus ac si nunc Christus nasce­ retur. pateretur, et resurgeret, sic etiam defunctos commemo­ rat quasi adhuc essent in termino illo viae in quo sors aeterna deciditur, vel e contra quasi terminus iste transferretur usque 120 qi'aest. ad diem irae. diem calamitatis el miseritu·, quae solvet saecu­ lum in favilla, teste David cum Sibylla. Caeterum, dum pro defunctis in Christo, pro dormientibus in somno pacis, pro iis qui nos praecesserunt eum signo fidei, petit liberationem a condemnatione et morte aeterna, semper implorat pro eis in­ gressum vitae aeternae per liberationem a solo purgatorio, quamvis per figuram sermonis transferat cogitationem no­ stram ad instans extremi indicii, quando inter gehennam et regnum nihil erit medium. Et in summa, sensus omnium ora­ tionum elucet in clausula illa finali, qua solent concludi sup­ plicationes pro mortuis: Requiem (tel·) nam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis! Quaestio λ’. DE PARADISO Deinde considerandum est de paradiso secundum quud competit animalius separatis usque ad resurrectionis diem. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, an animae sanctorum iam nunc potiantur visione Dei. Secundo, quae et quanta sit ea­ rum beatitude, sive quoad substantiam, sive quoad accidenta­ lia. Et quoad primum conclusio est ut sequitur. r'WcVÏ; !»E PAIUMSO THESIS VUE Secundum fidem a Benedicto XII p.ïmum definitam, et a Con­ cilio Florentino in decreto unionis Gra orum iterum confirmatam, credendum est quod a tempore consummati Novi Testamenti per mortem Christi, iustorum animae quibus nihil luendum tunc supe­ rerat vel nunc superest, statim admissae sunt et admittuntur ad claram visionem ipsius Dei unius et trini sicuti est, suntque ante judicium universale ex tali visione vere beatae, habentes vitam et requiem aeternam. De animatus iustorum ante indicium universale non con­ cors fuit veterum Patrum sententia. Illi enim omnes qui ii uctoritate Papiae decepti, fabulam illam admiserunt mille annorum regni Christi Domini cum sanctis resuscitatis in reaedificata urbe Jerusalem, communiter quoque senserunt visio­ nem beatificam differ! usque ad extremi indicii tempus post completos praedictos mille annos. Huius sententiae inter La­ tinos fuerunt Tertullianus, Victorinus, Lactantius, ut refert Hieronymus in prologo 1. 18 in Isaiam : inter Graecos vero, maxime Irenaeus, qui animarum •sanctarum tres veluti statio­ nes distinguit. Primam in loco quodam invisibili ubi eas deti­ neri existimat donec veniat resurrectio prima, in qua secundum opinionem istam soli iusti habebunt partem 1). Alteram post resurrectionem praedictam, in terrena Jerusalem instaurata et renovata, ubi sub imperio et gubernatione Christi, in summa quiete ac secundarum rerum affluentia degentes, crescentesque ex visione humanitatis Domini, per ipsum assue(1) «Çnru Dominus in medio umbrae mortis abierit, ubi animae « mortuorum erant, post deinde corporaliter resurrexit, et post resur« rectionem assumptus est, manifestum est quia et discipulorum eius «animae abibunt in invisibilem locum definitum eis a Deo, et ibi «usque ad resurrectionem commorabuntur. Post recipientes corpora, «et perfecte resurgentes, hoc est corporaliter, quemadmodum et « Dominus resurrexit, sic venient ad conspectum Dei ». Ireu. 1. 5, c. 31. J .1 - · scent capere μίοπηηι Dei P lertiam demum. post indicium, in regno caelorum in quo ipsius divinitatis conspectu aeternaliter fruentur (2). Unie certe sententiae, quae particularis quorumdam per­ suasio erat, alii penitus contradicebant, prout videre est apud Irenaeum ipsum I. 5, c. 31, et apud Justinum in dialogo cum Tryphone n. SO, et apud alios infra afferendos. Verumtamen tantorum virorum auctoritas causa fuit cuiusdam fluctuationis quae insequentibus saeculis, quoad dilationem gloriae usque in indicii diem, nonnulla vestigia reliquit. Cum autem in medio aevo sub loanne XXII. propter privatam huius Pontificis opi­ nionem. acriter de hac re disputatum esset, omni demum controversiae finem attulit decretalis Benedicti XII. qui loanni proximus successerat : « Sane dudum tempore loannis XXII « praedecessoris nostri, inter nonnullos etiam theologicae f&« cultatis magistros, super visione animarum iustorum homi« num post mortem suam, in quibus nihil erat purgabile cum « de hoc saeculo decesserunt, vel si fuerat, iam purgatum fue­ r< rat ex toto, an divinam essentiam videant ante corporum suo« rum resumptionem et indicium generale... orta materia quae­ « stionis. ipsorum aliqui negativam, aliqui affirmativam osten­ dere nitebantur... Cumque idem praedecessor noster ad quem « praedictorum determinatio pertinebat, ad decisionem concer­ « tationum huiusmodi se pararet in suo consistorio publico, « tam fratribus suis S. R. E. cardinalibus, quam praelatis et « magistris in theologia iniungendo districtius et mandan(t i* (1) ibid. cc. 32 35 (2) « Et quemadmodum presbyteri dicunt, tunc (post indicium) * qui digni fuerint coelorum «-onvereutione, illuc transibunt, id est in «coelos...; ubique autem Deis videbitur, et quemadmodum digni, «erunt videntes eum». Ibid. c. 36. η. 1. Tum n. 3: «Diligenter «ergo loannes praevidit primam iustorum resurrectionem, et in « regno terrae haereditatem... Et in omnibus iis idem Deus Pater « ostenditur, qui haereditatem terrae promisit patribns, qui eduxit « (creaturam a servitute corruptelae) in resurrectione iustorum, et « promissiones adimplet in Filii sui regnum, postea praestans illa « paternaliter quae neque oculus vidit, neque... etc. ». DE I’AHADJSO 123 «do ut super materia de visione praedicta, quando requi« rerentur ab eo, deliberate unusquisque diceret quod sen« liret, tamen morte praeventus, sicut Domino placuit, perfi« cere illud nequivit (1). Defuncto itaque praedecessore praefa­ ti to, nos divina dignatione ad apicem surnmi apostolatus as« sumpti.., delinimus: Quod animae sanctorum omnium... (in «quibus nihil purgabile fuit quando decesserunt, nec erit «quando decedent etiam in futurum, vel si tunc fuerit ali« quid purgabile iii eisdem, cum post mortem suam fuerint « purgatae)... etiam ante resumptionem suorum corporum et «indicium generale, post ascensionem Salvatoris D. N. I. C., « fuerunt, sunt, et erunt in cocto..., ac post Domini lesu Christi « passionem et mortem viderunt et vident divinam essentiam « visione intuitiva... Quodque postquam inchoata fuerit, vel erit « talis intuitiva ac facialis visio et fruitio..., sine aliqua inter­ ii cessione seu evacuatione, continuata exstitit et continuabitur « usque ad finale indicium, et ex tunc usque in sempiternum ». Haec quidem definitio fidei, quam summus deinceps inter ca­ tholicos consensus subsecutus est. Sed saeculo XVI errorem Λ renovarunt Protestantes, post Lutherum et Calvinum asserentes, solum Christum ingressum esse sanctuarium coeli, reliquos vero omnes residere in atrio, ibique cum felici laetitia fruitio­ nem promissae gloriae exspectare. Iam ergo Audendum est, qui­ bus Scripturarum testimoniis dogma catholicum firmetur. In primis ad rem faciunt omnia loca in quibus dicitur Christus ad inferos primum descendens, et in coelum deinde ascendens, liberasse animas patrum, secundum quod futurum praedixerat Zacharias IX-14 F ■■. · rv·-"· 04— liicuMtur quiciHHt|ue divina gloria perfruuntur. Et do isto paradiso intelligendum est quod l)ominus latroni dixit. pro (pianto scilicet in ipso loco inferni fuit paradisus statini post consummatam redemptionem, duin descendente anima Christi ad inferos, omnes animae quae in limbo patrum erant, luce gloriae illustratae sunt, et ad læatihcam visionem admissae. Alius locus est Ephes. 1V-S. ubi ostenditur Christus ascen­ dens in altum. captivum dit.risse captivitatem. quatenus scilicet eos qui luerant a diabolo captivati, secum duxit in coe« him quasi in locum peregrinum humanae naturae, bona ca« ptione captivos, utpote per victoriam acquisitos » (1). Quis autem in hac gloriosa eductione solam et nudam mutationem loci intelliget. cuiusmudi fuisset si in animabus quas ut trophaenm victoriae secum trahebat Redemptor, adhuc perman­ sisset poena dilationis gloriae quae propria et potissima erat inferorum poena ? Hinc Apostolus. Heb. IX-8: floe signifi­ cante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse Sanctorum riam. adhuc priore tabernaculo habente statum. Quibus verbis > significavit differentiam inter tempus Veteris et Novi Testa­ menti. pro quanto per Christum assistentem pontificem fu­ turorum bonorum, sanguine effuso in cruce, aperta fuit via ad vera sancta sanctorum, id est ad visionem Dei seu vitam aeternam, in qua. etiam justissimi quique durante statu taber­ naculi veteris, non poterant introire. '■■·,· Eamdem quoque veritatem demonstrant verba apostoli, 2 Cor. V. 1-8. ubi postquam commemorasset naturale deside­ rium quod habemus non deponendi corpus, subdit: Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, pere­ grinamur a Domino, per fidem enim ambulamus, et non per speciem: audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, cl praesentes esse ad Dominum. dei icet : Ut simus praesentes ad Dominum, et non amplius per fidem ambulemus, sed facie ad faciem Deum videamus, quem- (I) S. Tbom. 3* Part. Q. 6. m: pakadiko 125 admodum enim <·χ collatione praesentis loci cum 1 Cur. Xlil-12 facile constat, idem est apud apostolum videre διά ειοους, per speciem, seu quoad propriam naturam quam specificam vocant, et videre facie ad faciem, πρόσωπον πρόσω77Gv): ut, inquam, per speciem, seu facie ad faciem Deum videa­ mus, optamus et desideramus separari a corpore, desiderio uti­ que gratiae, quo naturae inclinatio superatur. At frustra sane haec dicerentur, si ad visionem Dei non perveniretur nisi in iudicio universali post corporum resurrectionem. Sic enim, non in separatione a corpore, sed in corporis resumptione consequeremur eximium illud bonum, neque ad eius consecu­ tionem quidquam compendii nobis nunc afferret dissolutio terrestris domus huius nostrae habitationis. Statim igitur ac anima sancta a corpore separatur, patet accessus ad visionem in qua beatitudinis essentia consistit (1). Hoc idem iterum confirmant verba eiusdem apostoli, Piiilip. 1-23: Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Et esse, inqu.it, cum Christo, eo utique modo quem Christus ipse in ultima coena, Ioan. XVIII-24, expresserat dicens: Volo ut ubi sum ego, et illi sint ineciim, per consortium gloriae in re­ gno Patris; esse cum Christo, in eadem nimirum beatitudine animae, sicut post resurrectionem, sancti omnes erunt cum eo in eadem beatitudine tam animae quam corporis, iuxta illud 1 Thess. IV-16: et sic semper cum Domino erimus. Sperabat igitur apostolus, statim post dissolutionem corporis se perven­ turum ad vitam aeternam quae in clara visione Dei consistit. Hinc tandem, Heb. XII-22 dicitur: Accessistis ad Sion mon­ tem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem, et multo­ rum angelorum frequentiam, et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in coelis...., et spiritus iustorum perfectorum. Ubi, inquit Estius, describitur ecclesia non post resurrectio­ nem triumphatura, sed nunc triumphans in caelis, et eodem ordine censentur in illo regno spiritus iustorum cum angelis, (1) Cr. S. Thom. 1-2, Q. 4, a. 5 »» corp., et Estium in IV, Diet. 45. par. 2. Z £7 1 I qui ipso Christo attestante, semper vident faciem Patris. Participant ergo utique eamdem beatitudinem. Quapropter, semper haec fuit persuasio in Ecclesia Dei, quod vigente iam Testamento Novo, beatae sunt animae qui· bus luendum nihil superest; beatae, inquam, non modo in spe, sed omnino in re, actu iam obtinentes illud in quo beatitudo consistit essentialiter, id est. visionem Dei. Pulchre Nazianv.„.. ............. ..........sororis ................. ...jiae, , n. 23: « Equi­ zenus., Orat. 8 in laudem suae..v.. Gorgon « dem non dubito quin iis quae oculis cernuntur, multo prae« stantiora sint ea quibus nunc frueris, nempe angelorum cho­ α rea, coelestis ordo, gloriae contemplatio, tum supremae Tri­ « nitatis purior et perfectior illuminatio, non iam vinctam « mentem ac per sensus diffusam suffugientis, sed totam sese « toti menti contemplandam et tenendam praebentis, totoque « divinitatis lumine animis nostris affulgentis. Omnino, in« quam, his fruaris quorum, etiam dum adhuc in terra esses, « ob sinceram ad ea mentis erectionem. rivulos habebas ». Et Orat. »3 in laudem Basilii Magni, n. 82: « Habes haec a nobis, « Basili, hoc est a lingua quondam tibi suavissima, atque ho« nore et aetate aequali... Tu vero, e coelo, nos, quaeso, inspi« ce..., nosque posteaquam ex hac vita migraverimus, illic ta­ « bernaculis tuis excipe, ut simul viventes, et sanctam ac bea­ s< conclusionem. Non enim omnes ciivunislairtiae in parabolis, significandi gratia apponuntur, Sed oportet considerare scopum, qui in praesenti nullus alius est quam retundendi arrogantiam ludatorum sexe supra Gen­ tiles extollentium, quasi Gentiles ut pote tardius vocali, in in­ feriori gradu reponendi essent quoad retributionem in regno caelorum. Sicut ergo intentio parabolae nequaquam in hoc est, ut aequalis merces credatur retribuenda pro meritis inaequa­ libus. sed solum ut ostendatur non ideo minor futura in Gen­ tilibus. praecise quia isti cum antiquo illo Hebraeorum populo primitias vocationis non habuerunt : sic neque in hoc, ut circa tempus retributionis aliquid determinetur. Accidit ergo cir­ cumstantia shnultaneae remunerationis ad diei vesperam, et non magis necesse est ipsam in applicationem venire, quam il­ lam aliam de murmuratione adversus patremfamilias (1). Quamquam nulla adhuc esset consequentia, etiamsi ibi quoque figuram inesse velles, quia revera in line mundi omnibus iustis simul reddetur merces beatitudinis consummatae, qua sci­ licet totus homo in corpore et anima beatus fiet, et per sen­ tentiam toti mundo mitificatam glorificabitur, dicente Chri­ sto: Venite benedicti.... percipite regnum. Cum quo tamen stat, non ad hoc usque tempus differri animabus separatis ri­ sionem Dei. Et haec ultima responsio valet pro locis omnibus in qui­ bus bonorum operum merces reiicitur in diem resurrectioni? iustorum Luc. XIV-14), in diem Domini Rom. II. 5-6). in diem illum 2 Tim. 1-12). in diem quo veniet Dominus (1 Cor. (1) Simile est ia parabola di vitis epulonis, in qua edocemur quod post mortem unicuique retribuitur secundum ea quae gessit in corpore, quod tunc merita non possunt amplius mutari, quod inter infernum et paradisum impertransibile chaos positum est, quod denique ad vitandum irreparabile illud aeternae damnationis malum, sufficere nobis debet ordinarium Ecclesiae magisterium seu ministerium, quin expectandae sint extraordinariae monitiones vel mortuorum apparitiones. Caetera vero accidunt, vel ut circumstantia devotae orationis epulonis damnati ad patrem Abraham, circumstantia sollicitae curae pro salute fratrum, et si quae aliae eiusmodi. DE PARADISO 129 1V-5), etc. Valet quoque pro auctoritate apostoli, Heb. XI40. ubi coinmejnoratis prius gestis sanctorum V. T., subdit: EI hi omnes leslimonio /Idei prohali non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente, ul non sine nobis con­ summarentur. Nam vox illa consummari, su apte vi ul­ timum perfectionis solet designare, adeoque recte accipitur pro renumeratione completa et ultimata quae habebitur in resurrectione. Et tamen, si repromissionem interpretari velles solam beatitudinis substantiam in visione intuitiva, iterum nihil sequeretur. Sensus enim esset, iustos antiquos non acce­ pisse illam statim a morte sicut sancti earn nunc accipiunt, sed debuisse exspectare tempus nostrum, id est tempus Novi Testamenti; nam hoc etiam modo verum est quod non sine no­ bis consummantur. Quod autem ad Patres attinet, concedendum nonnullos ex vetustioribus in oppositam sententiam abiisse, idque pro­ pter rationes superius dictas, quas constat esse extraneas fonti traditionis. Aliqui ve o alii immerito obiiciuntur; quorum sensus apparebit ex iam dicendis in propositione quae sequitur. THESIS IX. Beatitudo sratim consummatur quoad sui substantiam, sed crescit usque ad ultimum diem quantum ad accidentale gaudium 0 communionis sanctorum in concordissima illa societate coelestis lerusalem, donec tandem ultimo compleatur per gloriosam corpo­ rum resurrectionem, et manifestationem iudicii generalis de qua Illuminabit abscondita tenebrarum, et manifedicit apostolus : < stabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo ». Supponitur in praesenti trita illa distinctio inter substantiam beatitudinis et accidentalia eius. Sciendum tamen est quod accidentalia beatitudinis dupliciter sumi possunt: vel pro iis quae ab essentia sunt non modo distincta, verum etiam se­ para* ilia; vel pro iis quae distincta quidem sunt, tametsi es­ sentiam necessario et semper comitentur. Hic autem a subDe Novissimis 9 i 130 quaest. v. stantia beatitudinis conlradistinguuntur solum ilia quae ah ea possuut separari at per modum unius nunc accipiantur tum visio Dei, tum concomitans amor et fruitio (1). Loquendo igitur de substantia beatitudinis, id est de vi­ sione Dei et concomitante amore et fruitione, opinio quorum­ dam fuit, eam esse non posse tam perfectam ante, quam post resumptionem corporum, quia naturalis appetitus quo anima separata fertur in corpus ut ei rursus uniatur, remoratur eam quominus tota intensione tutoque conatu feratur in Deum. Unde dicebant id esse discriminis inter angelos et animas, quod angeli nullo impedimento retardantur, animae vero san­ ctorum usque ad resurrectionis tempus aliqualiter distrahun­ tur a visione Dei. Ita sensisse videtur Augustinus 1. 12 de Genes, ad litt. c. 35, et 1. 1 Retract, c. l’r (2). Ita quoque post Augustinum Bernardus, Serin. 3 de omnibus sanctis, n. 2, ubi distinctione prius facta inter tres sanctarum animarum sta­ tus. 'primurn in corpore corruptibili, secundum sine corpore, tertium in beatitudine consummata; primum in tabernaculis, secundum in atriis, tertium in domo Dei), sic prosequitur: « Sed unde hoc tibi, o misera caro, o foeda, o fetida, unde tibi Ε1·1 NCTOIHJM AD VIVOS ETC. 139 iroducitur petitio epulonis solliciti de salute fratrum, nisi ut poni possit in ore Abrahae haec ad nos directa admonitio: Habent Moyseu et Prophetas, audianl illos. Et iterum: Si Moysen il Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. Quatenus scilicet satis nobis esse debet authenticum Ecclesiae magisterium et regimen, et frustra expectoremus ex­ traordinarias revelationes seu apparitiones, si nobis ordinaria et communia media non sufficiunt, multoque magis si ad manum posita negliguntur, vel oblata contemnuntur. Cum igitur de damnatis nulla in praesenti quaestio esse possit, nulla quoque, sed sensu inverso, possibilis dubitatio est de animabus beatis in paradiso.- Has enim beatas animas suf­ fragio suo nos iuvare apud Deum, catholica doctrina est, et non in sola Traditione fundata, verum etiam in Scripturis tum Ve­ teris tum Novi Testamenti. Nam 2 Mach. XV-14, refertur vi­ sio ludae Machabaei qui vidit Oniam... manus protendentem orare pro populo ludaeorum, aliumque virum aetate et gloria mirabilem, quem designans Onias dixit: Hic est fratrum amator el populi Israel; hic est qui mullum orat pro populo et universal sancta civitate, leremias propheta Dei. Cuius etiam oratio pro­ tinus ostenditur exaudita, in hoc quod subditur: Extendisse leremiam dextram, et dedisse ludae gladium aureum, dicentem: Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo deiicies adversa­ rios populi mei Israel. Et ista quidem ad ea tempora referun­ tur, in quibus animae Patrum adhuc in limbis detinebantur, et nondum fruebantur visione Dei. Quanto érgo magis vera erunt, ex quo aperta fuit sanctorum via. et sancti in patria nunc de­ gentes, Deo sunt propinquissimi! Unde Scripturae N. T. aperte nos edocent, communionem Ecclesiae triumphantis cum militan­ te sub uno capite Christo, Heb. XI1-23, Eph. 11-19, et 1V-1G. Communio autem ista necessario exigit ut membra pro invicem sollicita sint, seque invicem invent, ut apostolus docet. Rom. XI1-4, et I Cor. XII per totum. Sed nec in aliquo alio sollicitudo triumphantium in coelis pro nobis in terra peregrinantibus con­ sistere potest, quam in intercessioni bus apud Deum, et ideo, t Γ ..Λ O P * 5· . 140 QUAEST. VI Apocal. V-8, sermo est de phialis aureis plenis odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum. Verum plenissima demonstratio hic sumitur ex divina Traditione, cuius monumenta caeteroquin sat nota, transcribere nunc non vacat (1). Remaneret ergo dubium de animalius purgatorii. Quoniam, dicet fortasse quispiam, si animae illae seipsas iuvare non pos­ sunt, multo minus iuvare poterunt alios. Sed absit ut in hanc opinionem quae communi fidelium sensui plane repugnat, abea­ mus. Re enim vera, ratio superius desumpta ex communione sanctorum omnino universalis est, et vinculum charitatis quo Ecclesia patiens cum Ecclesia militante i ungitur, etiam compre­ hendit. Itaque, sic nos et animae illae mutuam praestamus ope­ ram, dum nos pro illis, illae pro nobis orant, quomodo viventes oramus pro invicem ut salvemur. Nec ab illo charitatis officio animas purgantes impedire potest poenarum acerbitas, quia ut iam notatum est, ratio propter quam in hac vita intentio mentis per doloris intensi tatem impeditur, locum amplius non habet post corruptibilis huius corporis depositionem. Rursus nulla de­ duceretur consequentia ex hoc quod ea quae hic aguntur, igno­ rant. Nam praeterquam quod de iis quae per seipsas cogno­ scere non valent, per suos angelos fieri possint certiores: « di« cendum quod animae mortuorum possunt habere curam de · DE RESURRECTIONE MORTUORUM 161 enim super defunctos istos, aut quasi nullo modo resurrecturos, aut quasi non habituros partem in gloria diei Domini, t’tramque igitur opinionem destruit Apostolus. Primam ubi ait: Si enim credimus quod lesus mortuus esi el resurrexit, ita ct Deus eos qui dormierunt per lesum, adducet cum eo. Alte­ ram vero, ubi consequenter adiungit : Nos qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt. Et ad huius rei declarationem docet quod descen­ dente Domino de coelo, primum fiet resurrectio dormientium deinde vero simul tan eus eorum et aliorum electorum raptus obviam Christo in aera. Non ergo consequens est quod residui in adventum Domini non sint revera morituri, quia si in textu apostoli contradistinguuntur a resurgentibus mortuis, ratio, eadem est ac supra, in responsione ad lum, praeterquam quod nulla de illis quaestio movebatur nisi quoad ordinem prioritatis in coniunctione ad Christum. Quam solam prioritatem re­ movere intendit Apostolus, cum sermonem concludit dicens: Simul rapiemur cum illis obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis. Ad 3utn denique dicendum quod impossibile est ut distin­ ctio inter vivos et mortuos quos Christus venturus est iudicare, referatur ad ipsum instans indicii, ut omnes concedunt. Oportet igitur ut referatur ad aliquod tempus antecedens. Gra­ tis autem et sine fundamento diceretur referri ad tempus quod erit omnino immediate ante iudicandi actum, sed satis est ut cadat super tempus incipientis apparatus iudicii, -videlicet cum incipiet dies Domini in igne revelari, ut habetor 1 Cor. ΠΙ-13. « Dicendum, inquit S. Thomas ubi supra, ad 1 um, quod distin« ctio illa mortuorum et vivorum non est referenda ad ipsum « iudicii tempus, neque ad totum tempus praeteritum, quia « omnes iudicandi aliquo tempore fuerunt vivi, et aliquo tem­ « pore mortui, sed ad illud tempus determinatum quod imme­ « diate indicium praecedet, quando scilicet iudicii signa inci­ pient apparere ». Haec quidem de termino a quo futurae resurrectionis. Succedit iam paulo difficilior quaestio de termino ad quem. (( De Novissimis 11 ■ I ■ ÇHAEST. THESIS XIII. Regula fidei aperte tradit corpora resurgentium fore eadem ac prius, tum specie tum numero, sed undenam numerica identitas repetenda sit, diserte non determinat. Videretur autem satis illa repeti ex identitate animae, cui quaecumque materia accedat secun­ dum successionem temporis, semper idem manet homo, idemque numero corpus simpliciter. ? Omnes heterodoxae circa resurrectionem opiniones ab Origene descenderunt. Dixit Origenes in pluribus locis, et maxi­ me in libro Resurrectionis quarto, et in expositione primi Psalmi, et in Stromatibus, ut refert Hieronymus, duplicem errorem versari in Ecclesia: nostrorum et haereticorum. Haereticorurn quidem, id est Marcionis, Valentini et Manichaei, qui resurrectionem penitus de medio tollebant. Nostrorum vero, id est idiotarum rustica simplicitate deceptorum, qui in resurrectione soliditatem carnis, sanguinis liquorem, venarum perplexionem, et ossium duritiem agnoscunt. Porro contra hanc simplicium sententiam multum excandescit Origenes, ubique sugillans eos quos philosarchas vocat, affirmantes eadem ossa et sanguinem et carnem, id est vultum et membra, toti usque, compaginem corporis resurgere in novissimo die. Existimat enim hinc consequi quod et comedendum nobis foret et bi­ bendum. digerenda stercora, effundendus humor, ducendae uxores, liberi procreandi. Quo enim venter, si escae amplius non erunt? Quo dentes, si cibi non molendi sunt? « Et vis « rursum, carnem, ossa, sanguinem, membra, ut crescentibus « capillis tonsore egeas, nasus pituitas digerat, incrementa un* « guium resecanda sint?... Si affers istas ineptias rusticorum, « carni in qua Deo placere non possumus, quasi inimicae obii- DE RESl'ERECTION K MORTÜORI'M i 63 «visceris, et resurrectionis mortuorum: Seminatur in corni u/itione, surget in i neor ruptione ». Turn proprium dogma udstruens: «Nunc, inquit, oculis videmus, auribus audimus, «manibus agimus, pedibus ambulamus. In illo autem cor «pore spirituali toti videbimus, toti audiemus, toti operabi« mur, toti ambulabimus, et transfigurabit Dominus corpus hu­ it militatis nostrae, conforme corporis suae gloriae. Quando «dixit transfigurabit, id est μετασχηματίσει, membrorum qui­ it bus nunc utimur diversitas denegatur. Aliud nobis spi­ lt rituale et aethereum promittitur, quod nec tactui subiacet, «nec oculis cernitur, et pro locorum in quibus futurum est, «varietate mutabitur... Nec vos, o simplices, resurrectio Do­ ti mini decipiat, quod latus et manus monstraverit, in littore « steterit, in itinere cum Cleopha ambulaverit, et carnes et « ossa habere se dixerit. Comedit post resurrectionem suam et « bibit, et vestitus apparuit, tangendum se praebuit, ut dubi« tantibus apostolis, fidem faceret resurrectionis. Sed tamen « non dissimulat naturam aerei corporis et spiritualis. Clausis « enim ingreditur ostiis, et in fractione panis ex oculis eva« nescit » (1). Hic igitur error est, apud Origenis asseclas diu deinceps perseverans, quem magno consensu confutavere Patres, speciatim vero Epiphanius in Haeres. 64, Hieronymus ubi supra, Augustinus 1. 22 de civit., postea Gregorius Magnus in 1. 14 Moralium, narrans quomodo ipsemet a Pelagio Papa legatus Constantinopoliin missus, revocasset ab errore Eutychium pa­ triarcham qui scripserat contra veram ac tractabilem corpo­ rum resurrectionem : « Quia non sicut Eutychius Constantino« politanae urbis episcopus scripsit, corpus nostrum in illa re­ ti surrectionis gloria erit impalpabile, ventis aereque subtilius... « Qui cum eidem Eutychio in Constantinopolitana urbe posi­ ti tus, evangelicae veritatis testimonium protulissem (Luc. (1) Apud Hieronymum, 1. contra loannem Hierosolymitanum, n. 25 et sq. Alibi vero, corpora resurgentium sphaerica futura autumat Origenes. i. 164 Ql’AEST. « XXIV-39), ait : Idcirco Dominus hoc fecit, ut dubitationem resurrectionis suae de discipulorum cordibus amoveret. Cui « inquam: Mira est res valde quam adstruis, ut inde nobis du­ « bietas surgat, unde discipulorum corda a dubietate sanata « sunt... Tunc itaque de hac re in longa contentione deducti, « gravissima a nobis coepimus simultatione resilire, etc. ». At tandem Gregorii rationibus convictus Eutychius, cum iam es­ set morti proximus, pellem manus suae tenebat dicens: Confi­ teor quia omnes in hac carne resurgemus (1). Idem denique error est, qui in definitionibus Conciliorum et professionibus fidei ubique excluditur. Confitemur vera fide, inquiunt Patres Concilii Toletani XI, resurrectionem carnis omnium mortuorum; nec in aerea vel qualibet alia carne, ut quidam delirant, surrecturos nos credimus, sed in ista qua vi­ vimus, consistimus, et movemur. Et Concilium Lateranense IV, cap. Firmiter: Qui omnes ftam reprobi quam electi) cum suis propriis resurgent corporibus quae nunc gestant. Et in pro­ fessione fidei Waldensibus imposita: Corde credimus et ore confitemur huius carnis quam gestamus, et non alterius resur­ rectionem. Et in canonibus qui hactenus Concilio quinto attri­ buebantur: Si quis dixerit Domini corpus post resurrectionem fuisse aethereum et figura sphaerica, et quod talia eliam reliquorum post resurrectionem futura sunt corpora, anathema sit, etc, etc. Elegantissime autem Hieronymus catholicam veritatem praefato errori oppositam defendit et demonstrat ex prophetia lob, XIX-23. sequentibus verbis : « Tonet lob tormentorum vi­ « ctor, et testa radens putridae carnis saniem, miserias suas « resurrectionis spe et veritate soletur... Quid hac prophetia « manifestius? Nullus tam aperte post Christum, quam iste « ante Christum de resurrectione loquitur. Vult verba sua in perpetuum durare, et ut nulla possint vetustate deleri, exa« rari ea vult in plumbi lamina, et sculpi in silice. Sperat re­ ti sui rectionem, imo novit et vidit quod vivit Christus redem(( 1· . (1) L. 14 Moral., n. 72-74. ΙΈ RESURRECTIONE MORTUORUM 165 « ptor eius, et in novissimo die de terra resurrecturus sit. II„ lud voro quod infert: EI rursum circumdabor pelle mea, et ,i in carne mea videbo Deum, puto quod non loquatur quasi a« mator carnium quas putridas fetentesque cernebat, sed ex fiII ducia resurgendi contemnit praesentia solatio futurorum. Rur­ et sum ait : Circumdabor pelle mea. Ubi hic corpus aethereum? « ubi aereum, et spiritui et aurae simile? Certe ubi pellis et « caro, ubi ossa et nervi, et sanguis et venae, ibi carnis stru­ it dura, ibi sexus proprietas. Et in carne, inquit, mea videbo « Deum. Quando omnis caro videbit salutare Dei, et lesum « Deum, tunc et ego videbo Redemptorem et Salvatorem et « Deum meum. Videbo autem in ista carne quae me nunc eru­ ti ciat, quae nunc prae dolore distillât. Idcirco Deum in carne « conspiciam, quia omnes infirmitates meas sua resurrectione » sanavit. Nonne tibi videtur iam tunc lob contra Origenem « scribere, et pro carnis veritate, in qua tormenta sustinuit, al­ ti terum contra haereticos habere certamen? Dolet enim, si tanta « sit frustra perpessus, et alia spiritualiter resurgente, ista « carnaliter cruciata sit. Unde inculcat et exaggerat... dicens: « Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et « non alius. Is si non sexu suo resurrecturus est, si non eisdem « membris quae iacuere in stercore, si non eosdem oculos ape« riat ad videndum Deum, quibus tunc videbat vermiculos, ubi « erit ergo lob? Tollis ea in quibus subsistit. lob, et donas mihi « inane vocabulum resurgentis, quo modo si navem post nan­ ti fragium restitutam velis, ac neges singula de quibus navis « construitur » (1). His rationibus deinde accedunt evangelica documenta de resurrectione Christi, quae fuit typus et exemplar resurrectionis nostrae. Accedit et ipsum resurrectio­ nis nomen, quo nihil aliud importatur nisi secunda eius quod cecidit erectio. Ipsum ergo corpus quod corrumpitur et dissol­ vitur, idemmet resurget incorruptum, ut concludit Damasce­ nus 1. 4, c. 27. Ad rationes vero Origenis dicendum quod consequentiae ■P (1) Hieronymus, 1. contra loannem Hierosolymitanum, n. 30. 166 QUAEST. VI!. non sunt in praemissis. Non enini .sequitur: Erit idem specie et numero corpus; ergo iisdem quibus nunc qualitatibus suble­ ctum; ergo nullis ornatum dotibus quae statum incorruptibili­ tatis constituant. Sicut proportione servata, non sequitur: Cor pus Adam in paradiso innocentiae fuit ab omni concupiscentia immune; ergo aliud fuit tum specie tum numero corpus post peccatum. Simili quoque modo non sequitur: Resurget homo eunt omnibus membris quae nunc habet, quaeque ad naturae huma­ nae veritatem pertinent; ergo omnium ac singulorum usus erit in resurrectione, et falso dixit Christus quod neque nubent ne­ que nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in coelo. Sapienter enim respondebit Angelicus quod membra possunt dupliciter considerari in comparatione ad animam, vel secundum habitu­ dinem materiae ad formam, vel secundum habitudinem instru­ menti ad agentem. — Si sumantur primo modo, finis eorum non est operatio, sed magis perfectum esse speciei, quod etiam in resurrectione requiretur. « Est enim comparatio animae ad « corpus, sicut artis ad artificiatum. Quidquid autem explicite « in artificiato ostenditur, hoc totum implicite et originaliter in « ipsa arte continetur. Similiter etiam quidquid in partibus « corporis apparet, totum originaliter et quodammodo impli« cite in anima continetur. Sicut ergo artis opus non esset per­ te fectum, si artificiato aliquid deesset eorum quae ars continet, non est inconveniens si delectationes tactus praedictae in « be tis non inveniantur, qui spiritualem vitam vivent, inveniantnr « autem in eis aliorum sensuum delectationes ». QUAÈSt. VIH. 182 « tolletur, virtute redundante ex anima Deo coni uncta >< (1). Et ex huiusmodi agilitate fiet ut totus mundus corporeus futurus sit in possessione justorum. Propter hominem enim omnia haec visibilia creata sunt, tametsi in angustissimo illo ac vix perceptibili terrarum orbe ipse homo nunc positus exsistat. Tunc autem immensitas universi erit sub dominio eius. Tunc iusti in infinitis spatiis tanquam scintillae in arundineto discu rrent. Tunc locus erit dicto Psalmistae: Quoniam videbo coelos tuos opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti! Quarta demum dos est claritas, quia sicut anima divina visione fruens quadam spirituali claritate replebitur, ita ipsum corpus suo modo claritatis gloria induetur, ut fulgeant iusti sicut sol in regno Patris eorum. Et de hac dote dicit Aposto­ lus: Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Caeterum de illo futuro gloriae statu quid aut quantum in hac mortalitate adhuc positi dicere valemus? Tutissimum itaque erit ab omni ulteriori determinatione abstinere, usquedum veniat beata experientia quam futuram speramus de mi­ sericordia Christi. Quaestio VIII. DE IUDICIO GENERALI ET FINE MUNDI Superest ultimo dicendum de iudicio generali. Cuius qui­ dem iudicii rationes notiores sunt quam ut indigeant multis exponi, sed et satis elucent ipsis nominibus quibus in Scriptu­ ris insignitur novissimus dies. Dicitur in primis dies revelatio­ nis iusti iudicii Dei (Rorn. II-5), quatenus in eo palam appa­ rebunt sitissimae illae viae Providentiae in tanta nunc caligine obvolutae, et manifestabitur coram hominibus universis summa Dei sapientia, bonitas, et iustitia in omni opere administratioI (1) 4 c. Gent. c. 86. DE FINE MUNDI rerum humanarum, sicut scriptum est: « Ut iustificeris in senionibus tuis, et vincas cum iudicaris ». Dicitur quoque dies Domini, et adventus gloriae magni Del et Salvatoris nostri Icsti Christi (1 Cor. 111-13, Tit. 11-13, etc.), quia cum nunc cur­ rat hominis dies, nunc hora et potestas tenebrarum quibus per­ mittitur praevalere adversus Dominum et adversus Christum eius, tunc tandem ipsius Christi dies erit; cuius nutu et impe­ rio solvetur theatrum huius mundi; cuius gloria per totum universum velut in aeterno quodam solstitio iam resplendebit; de quo denique vere accipitur illud : «Et ridebit in die novis­ simo! ». Iterum iudicii dies vocatur regeneratio (Matth. XIX28), quia tunc habebitur omnium instauratio et novus natalis totius creaturae, dum a fundamentis qui antea vigebat ordo immutabitur. Vocatur quoque tempus messis (Matth. XII1-39), aestas (Marc. XI1I-28), consummatio saeculi (Matth. XXIV-3), quia sicut tempore messis et calente aestate omnes fruges ad maturitatem perducuntur, sic in die illa, omnia opera hominum ad talem maturitatem erunt perducta, ut de eis adaequatum iudicium secundum omnes respectus et habitudines ferendum occurrat, et singulus quisque collecturus sit plenitudinem fructuum quos seminavit per opera vitae. Dicitur tandem idem iudicii dies redemptio nostra (Luc. XXI-28), quia quamvis multis futurus sit in poenam et damnationem, primario tamen erit ad bonorum gloriam et definitivam ab omni malo libera­ tionem. Tunc enim vel maxime implebitur in Christo figura Melchisedech, primum quidem qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex pacis; et ideo rex pacis in toto mundo, quia rex iustitiae, constituens unumquemque loco debito dispositione immobili; cuius aeterna lege in meritis praemiorum atque poenarum, creaturae cunctae ordinabuntur. Et de modo quidem quo peragetur generale iudicium, quantum nostra fragilitas nosse sinit, iam dictum est in Q. 2. De loco autem id unum constat: in terris fore celebrandum; ut ibi exitum habeat via totius generis humani, ui>i habuit iniilis ’ *- A/ i* - r QUAEST. tium, progressum, et finem, et ibi quoque Christus index giorificatus assideat, ubi sub homine indice olim despectus, humi­ liatas, et reprobatus fuit. Caeterinn non est cur in materiali valle losaphat quae est prope lerusalem inter montem Oliveti et montem Moria, congregandos existimemus omnes homines indicandos. Non enim apud prophetam certus locus materialiter designatur cum dicitur: « Et congregabo eos in vallem losaphat, etc. »; sed quia losaphat interpretatur Dominus iu· dex, ideo theatrum in quo ad indicium cogentur omnes gentes, metaphorice vallis losaphat appellatur. Una ergo relinquitur quaestio discutienda, videlicet de iudi­ cio in sua connexione cum fine mundi. Et dicendum primo de modo, causa et ordine; secundo de tempore ultimae catastrophes, secuturaeque renovationis totius universi. Prae primis observandum quod etiamsi solam scientiam naturalem seu physicam consuleremus, certissima iam conclu­ sio esset, mundum hunc praesentem et initium habuisse, et finem pariter esse habiturum (1). Sed sicut in humanis du- (1) « Notre globe n’a pas toujous été dans l’état où nous le « voyons. La géologie et la géogénie ont reconstitué son histoire. « laquelle se relie à la cosmogonie générale. Primitivement petit « soleil, issu de la même nébuleuse qoe Je grand soleil qui aujour« d’hui l’éclaire, l’échauffe et le vivifie, la terre, lumineuse et re· « plendissante, s’est refroidie dans un délai comparativement court, « en raison même de l’exiguïté proportionnelle de ses dimensions. « Durant de longs siècles elle a roulé dans les cieux, étoile éteinte, « mais trop brûlante encore pour que la vie pût prendre pied à sa < surface; puis à la suite des innombrables précipitations atmosphé« riques qui peu à peu rafraîchirent la croûte solide toute péné« tree encore de la chaleur du foyer intérieur, la vie commença à « s’implanter sur elle sous la forme des premiers végétaux, ensuite « des premiers animaux. Voilà ce que révèle la science de nos *t jours. La vie a donc eu un commencement sur notre sphéroïde... « Pareillement elle y aura une fin... car dans vingt ou trente mil­ lions d’année au plus, notre soleil encroûté et refroidi aura cessé i)É II NÉ MINIÙ 4 Bd plex accidit mortis modus, naturalis scilicet et violentus, ita et pro mundo nostro duplex finis possibilis ostenditur. Certe, praecisione facta ab omni interventu causae per quam regu­ laris ac consuetus ordo cosmicus casu quodam aliquando per­ turbaretur, finis non adveniret nisi post annorum millia mil­ lium ex lenta exstinctione solis et progressivo defectu condi­ tionum ad vitam organicam in terra. Et modus iste quem so­ lent astronomi describere, similitudinem haberet cum morte hominis qui senectute conficitur (1). Verumtamen semper ma« d’envoyer à la terre la somme de chaleur nécessaire pour la vivi« fier. Bien avant même ce refroidissement de l’astre qui nous éclaire, « notre globe aura cessé d’être habitable pour l’homme et les grands «mammifères, du fait de l’arasement des continentset des îles au « niveau de l’océan, résultant de l’érosion sur les rives, de la « mer et surtout des cours d’eau ». Kirwan, Comment peut finir V univers ch. 1. (1) « Le soleil actuel perd continuellement de sa chaleur; sa « masse se condense et se contracte ; sa fluidité actuelle doit aller « en diminuant. Il arrivera un moment où la circulation qui ali « mente la photosphère et qui régularise sa radiation en y faisant < participer l’énorme masse presque entière, sera gênée et corn« mencera à se ralentir. Alors la radiation de lumière et de cha« leur diminuera, la vie végétale et animale se resserrera de « plus en plus vers l’équateur terrestre. Quand cette circulation « aura cessé, la brillante photosphère sera remplacée par une croûte « opaque et obscure qui supprimera immédiatement toute radiation « lumineuse. Réduit désormais aux faibles radiations stellaires, notre « globe sera envahi par le froid et les ténèbres de l’espace. Les « mouvements continuels de l’atmosphère feront place à un calme « complet. La circulation aérotellurique de l’eau qui vivifie tout « aura disparu ; les derniers nuages auront répandu sur la terre «leurs dernières pluies; les ruisseaux, les rivières cesseront de ra« mener à la mer les eaux que la radiation solaire lui enlevait in« cessamment. La mer elle-même entièrement gelée cessera d’obéir « aux mouvements des marées. La terre n’aura plus d’autre lu« mière propre que celle des étoiles filantes qui continueront à pé« nétrer dans l’atmosphère et à s’y enflammer. Peut être les alter« natives qu’on observe dans les étoiles au commencement de leur « phase d’extinction, se produiront-elles aussi dans le soleil. Peut« être un développement accidentel de chaleur, dû à quelque af« faissement de la croûte solaire, rendra-t-il un instant à cet astre « sa splendeur première. Mais il ne tardera pas à s’affaiblir et ù « s’éteindre de nouveau, comme les étoiles fameuses du Cygne, du 186 Ql’AÉST. VIII. net, etiam e conspectu solius scientiae naturalis, possibilitas cuiusdam accidentalis ac subitaneae catastrophes, eaque mul­ tiplici ex causa repetita. Ex causa quidem ordinis tellurici, utputa ex eruptione ignis subterranei. Ex causa praesertim ordinis cosmici, utputa ex collisione seu occursu terrae vel etiam solis cum uno e sideribus illis quae per immensas caeli plagas quoquoversum moventur (1). Proinde, si solis argumentis scientiae naturalis innitere« Serpentaire, et dernièrement encore, de la Couronne Boréale... Il « faut donc renoncer à ces brillantes fantaisies par lesquelles on * cherche à se faire illusion, à considérer l’univers comme l’ini« mense théâtre où se développe spontanément un progrès sans fin. « Au contraire, la vie doit disparaître ici-bas, et les oeuvres ma· « térielles les plus grandioses de l’humanité elle-même s’effaceront « pen à peu sous l’action des quelques forces physiques qui lui « survivront pendant un temps. Il n'en restera rien, pas même des « ruines *. Faye, VOrigine du monde. Et bene quidem, si solum sermo sit de eo quod futurum esset in ea quae nunc consideratur hypothesi. (1) « Personne n’ignore que notre soleil n’occupe pas un point « fixe dans l’espace. Comme toutes les étoiles il est animé d’un * mouvement propre, dans lequel il entraîne tout son cortège de « planètes, de satellites et d'astéroïdes... Il suit de là que depuis « l’origine, les planètes, la terre comprise, n’ont jamais dans leurs * révolutions autour du soleil, repassé par le même chemin. Elles « décrivent sous les apparences de courbes fermées, une série de tours « de spire, écartés les uns des autres de tout le chemin parcouru, « durant chaque révolution de la plauète, par le soleil dans son « mouvement de translation. Bien des rencontres, pendant ce vo« yage à travers les immensités de l’espace et de la durée, sont . · possibles entre notre globe et tel au tel objet sidéral circulant « avec une vitesse plus ou moins grande ou de sens différent. Cha« cune de ces rencontres pourrait amener la fin de notre planète « sons une forme ou sous uue autre. Par exemple, le choc contre « un globe de masse égale ou supérieure, fût-il obscur, produirait « un dégagement de chaleur suffisant pour lu volatiliser. Si ce globe « était un soleil incandescent, il la consumerait avant même le « contact. La rencontre d’un essaim d’uranolithes, ou d’une a grande comète à noyau solide ou composée de gaz délétères, « ou d’une nébuleuse formée de particules embrasées, ou d’un » amas cosmique quelconque, suffirait à déterminer sur notre terre * des commotions violentes capables soit de l’anéantir, soit d'y « détruire la vie en révolutionnant complément sa constitution « physique... On peut aussi supposer la rencontre de la terre avec mur, nihil nobis certum, nihil fixurn esset quoad modum quo desiturus est mundus. Nunc autem certiorem habemus propheticuin sermonem cui bene facimus attendentes tanquam lucer­ nae lucenti in caliginoso loco; et duo sunt quae clare omnino ac perspicue in deposito revelationis continentur. Primum est quod finis mundi erit subitaneus ac repentinus : Sicut in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes, usque ad eum diem quo intravit Noe in arcani, et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis, inquit Christus Dominus, Matth. XXIV-37. Et Paulus, 1 Thess. V-2: Dies Domini sicut fur in nocte ita veniet. Dum enim dixerint: pax et securitas, tunc repentinus .eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. Et 2 Petr. III-10: Adveniet autem dies Domini ut fur. Alterum est quod mundus iste noster per ignem peribit. De qua re plurima quoque sum tum antiqui tum novi Testamenti testimonia, praecipue vero notissimum illud Petri in secunda epistola, 1II-7 : Caeli autem qui nunc sunt et terra... igni reservati in diem iudicii .et perditio­ nis impiorum hominum... Adveniet autem dies Domini ut fur, in quo caeli magno impetu transient, elementa vero calore sol­ ventur, terra autem et quae in ipsa sunt opera exurentur. Cum igitur haec amnia dissolvenda sint, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exepectantes et prope­ rantes in adventum diei Domini, per quem coeli ardentes sol­ ventur et elementa ignis ardore tabescent. Solum quaeri posset utrum ultima haec conflagratio de facto eventura sit per solam operationem omnipotentiae divi- « une comète du genre de celle de 1811. On sait que la tête de « cet astre extraordinaire ne mesurait pas moins de 1.800.000 kilo« mètres de diamètre, et que sa queue occupait une longueur de « 176.000.000, près de cinq fois le rayon de l’orbite terrestre... « Tout flamberait, tout se consumerait; il y aurait fin de monde « terrestre par le feu... D'ailleurs un tel incendie cosmique ne serait « pas sans exemple dans les profondeurs intersidérales, etc. ». Kirvan, Comment peut finir l'univers, ch. 1. Ij 'J :· ■’ ! I 11 II ||| I1) > iss Ql’kEST. vili. nae absque causis secundis, utrum vero mediantibus ipsismet agentibus naturalibus sub Dei directione ac providentia. Nec forte probabilitate caret posterior hypothesis, praesertim hypothesis cuiusdam sideralis collisionis, in qua sat verosimilis ratio redderetur, secundum statum scientiae hodiernum, va­ riorum phaenomenorum quae in evangelio et caeteris Scriptu­ ris pro fine temporum describuntur (1). Adhuc tamen confor­ mior Scripturae videretur sententia S. Thomae qui finem (1) « Les étoiles temporaires qui surgissent tout-λ coup dans ·; les profondeurs du firmament, augmentent rapidement d’éclat, <« puis décroissent et finissent par disparaître, nous donnent le '· spectacle d’incendies sidéraux qu’il n’est point interdit de corn« parer à ce que pourrait être l’incendie de notre séjour terrestre « d’après les prédictions d« St. Pierre. Que notre globe vienne à rencontrer par le noyau quelque comète comparable à celle de « 1811, et dans les conditions indiquées plus haut, que va-t-il se a passer î Ce sera d’abord, par l’attraction exercée sur les parti« cules les plus tenues, une averse de ces météores comme on n’en aura jamais vu, stellae cadent de coelo. Puis une ébullition bru­ yante avec évaporation en nuages épais des eaux de la mer, des lacs et des fleuves, prae confusione sonitus maris et fluctuum, in" terceptant plus on moins complètement la lumière du soleil et « de la lune, sol obscurabitur et lima non dabit lumen suum. La température continuant à s’élever par suite du frottement inces« sant et énergique de notre globe contre la matière cométaire ou « nébulaire, il finirait par prendre feu lui-même dans son atmoiî sphère et sur ses continents desséchés, calcinés. Ce serait alors a le jour dans lequel les cieux passeront avec une grande impé­ tuosité, magno impetu, les éléments seront dissous par la chaleur, « et la terre sera bnilée avec tout ce qu’elle contient; où les cieux « embrasés, coeli ardentes, seront dissous et les éléments consumés « par l’ardeur du feu. Des effets analogues résulteraient encore, « soit du choc de la terre contre quelque bolide gigantesque d’une « masse comparable à la sienne, soit de la chute d’un corps de « semblable importance dans le soleil lui-même, soit du rapproche« ment extrême de ce dernier avec quelqu’un de ses pareils. Et « dans ces diverses hypothèses, Je mouvement de notre sphéroïde « sur son orbite, comme celui des autres planètes sur leurs tra« jectoires respectives, serait plus ou moins profondément modifié... « Les forces cosmiques, virtutes coelorum, seront ébranlées, commo­ ti vehuntur. Le ciel s’est replié comme un livre qui s’enroule; les « montagnes et les îles ont été secouées sur leurs bases ». Kirwan, ubi supra, 3- DE FINE MUNDI 189 mundi prout de facto futurus est, collocat inter ea «quae soli « subjacent divinae potestati, in quibus nulla creatura ei fcoope« ratur » (1). Ait enim Christus Dominus, Act 1-7: Non esi vestrum nosse tempora vel momenta quae Paler posuit in sua potestate·, quasi diceret, quae soli potestati eius reservata sunt. Praeterea, si mundi finis per aliquam naturalem causam esset obventurus, difficilius intelligitur quomodo omnem naturalem praevisionem transcenderet, non tantum hominum in terra, sed et angelorum in caelo, secundum illud Matth. XXIV-36: De die autem illo et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus Pater. Aut quomodo cum ea subitaneitate adveniret, quam ubique locutiones Scripturae inculcant: sicut fur in nocte, tanquam laqueus superveniens, et cum dicent : ubi est promissio aut adventus eius? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae, etc. Sed haec satis obscura sunt, et non est cur de causa proxima ultimae ca­ tastrophes multum disputetur, cum id nobis tandem scire suf­ ficiat, quod quacumque suppositione facta, eo modo semper re­ vera accidet quo fuit praenuntiata. Potior itaque esset ratio inquirendi de ordine quo sese excipient omnia ea quae in novissimo die complenda propo­ nuntur. Ordo autem videtur fore huiusmodi. Primo erit con­ flagratio in qua dies Domini revelabitur; conflagratio praevia adventui iudicis, testante psalmista ubi ait: ignis ante ipsum praecedet; conflagratio mundum destruens, hominibus in terra residuis finem viae afferens, iustosque quibus luendum aliquid supererit purgans. Postea sequetur generalis resurrectio, ap­ paritio signi Filii hominis in caelo, et descensus ipsius Christi, quem in maiestate et virtute multa venientem aspicient homi­ nes universi. Aspicient, inquam, oculis corporeis, non iam in carne mortali exsistentes, non iam ad poenitentiam mobiles, sed omnes a mortuis redivivi, omnes in ultimo statu termini constituti, et pro iis quae gesserint sive bona sive mala retri(1) S, Th oui, Suppl. Q. 88, a. butionein a indice recepturi. Tunc ergo mysticae aquilae, aqui­ lae sublimes congregabuntur ubi fuerit corpus, dum iuxta Apostolum, cuncti electi rapiemur obvium Christo in aera; plangent autem ex adverso omnes tribus terrae, id est, qui hoc nomine in evangelio designantur reprobi. Et statim fiet indi­ cium. Quo quidem peracto, abeuntibusque malis in locum suum, consummabitur renovatio illa caeli et terrae quam futuram praenuntiat Petrus ubi supra: Aovos rero caelos, inquit, et noram terram secundum promissa ipsius exspectamus. Cui concordat Isaias LXV-17 : Ecce ego creo caelos et terram, no­ vum, et non erunt in memoria priora. Concordat et loannes in Apocalypsi XX1-1 : Vidi caelum novum et terram novam; pri­ mum enim caelum et prima terra abiit. Concordat denique et Paulus, Rom. VIII ubi introducit omnem creaturarum inge­ miscentem et parturientem, exspectantemque revelationem glo­ riae filiorum Dei, quando et ipsa liberabitur a servitute cor­ ruptionis. <« Dicendum quod omnia corporalia propter homi­ nem facta esse creduntur, unde et omnia dicuntur ei su> i-iecta. Serviunt autem homini dupliciter: uno modo ad sustentationem corporalis vitae, alio modo ad profectum co< gnitionis divinae, in quantum homo per ea quae facta sunt, ■< invisibilia Dei conspicit, ut dicitur Rom. I. Primo ergo mi■ nisterio creaturarum homo glorificatus nullo modo indigebit.. ■< Secundo etiam ministerio non indigebit homo quantum ad < cognitionem intellectivam, quia tali cognitione Deum sancti ■ videbunt immediate per essentiam. Sed ad hanc visionem βε­ ι sentiae oculus carnis attingere non poterit, et ideo, ut ei « etiam solatium congruens de visione divinitatis praebeatur. < inspiciet divinitatem in suis effectibus corporalibus, in quibus « manifesta indicia divinae maiestatis apparebunt, et praecipue • in carne Christi, et post hoc in corporibus beatorum, et dein·< ceps in omnibus aliis corporibus. Et ideo oportebit ut etiam « illa corpora maiorem influentiam a divina bonitate suscipiant <· quam nunc: non tamen speciem variantem, sed addentem cu« iusdam gloriae perfectionem; et haec erit mundi innovatio. DE FINE MUNDI jQj <1 Unde simul mundus innovabitur, et horno glorificabi­ tur » (1). Haec igitur de fine mundi quantum ad modum, causam, et ordinem generaliter dicta sufficiant. Neque enim expedit ad particularia descendere, quia cum ad ea devenitur, aut puris conjecturis datur locus, aut iis quaestionibus, quibus, antequam novissimus dies experimentaliter innotescat, nulla omnino so­ lutio est. Nunc autem de tempore in evangelio et caeteris scri­ pturis N. T. pro glorioso adventu Christi assignato gravior causa dicendi occurrit, propter intolerandum errorem quem neocritici, rationalistarum vestigia prementes, in hoc puncto iam passim evulgant. § 2. Quorumdam itaque neocriticorum assertio nunc est, quod Dominus noster Jésus Christus annuntiavit in evangelio finem mundi tamquam proxime imminentem. Et hanc assertionem ex qua logice sequeretur lesum fuisse falsum prophetam, adeoque vanam esse fidem nostram, sumunt ex rationalistis qui in quibusdam evangelicis textibus suam opinionem fundant et construunt (2). A Christo autem error in apostolos dimanasset, (1) S. Thorn. Suppl. Q. 91, a. 1. (2) Alfredus Loisy in opere V Evangile et l’Eglise, pro funda­ mento assumit quod lesus persuasum habebat finem temporum et consummationem saeculi in glorioso regno caelorum iamiam instare, imo in tantum habebat persuasum, ut huic ideae fixae omnia evangelii praecepta accommodaverit. Hinc enim res omnes temporales contemnendas esse ducebat.; hinc a suis discipulis exigebat, non modo ut parati animo essent ad abdicandum bona sua, ubi forte id requireret supremum salutis interesse, sed omnimo ut statim actu omnia relinquerent, ipsnmque sequerentur, etc. etc. Porro eiu· em odi blasphemiam praeformatam de integro habes apud Kenan, Vie de Jésus, c. 17 per totum ; a Les déclarations (de Jésus) sur « la proximité de la catastrophe ne laissent lieu à aucune éqnivo« que. La génération présente, disait-il, ne passera pas sans que « tout cela s’accomplisse (Matt. XXIV-34). Plusieurs de ceux qui « sont ici présents ne goûteront pas la mort sans avoir vu le Fils « de l’homme venir dans so royauté (Matt. XVI-28). Il reproche 192 I ! Ql’AEST. VIII. apud quos frequens esset mentio parousiae, seu ultimi uc gloriosi adventus lesu Christi, velut statiin, id est tempore coaevae generationis, omnino eventurae. Et rursus varios textus ad­ ducunt ex epistolis Pauli, Petri, loannis, et lacobi (1). Porro omnia ista regulae fidei catholicae ita aperte et evidenter con­ tradicunt, ut supervacanea sit omnis demonstratio. Re enim vera, si haereticum est attribuere Christo aliquam ignoran­ tiam, etiam in natura humana in qua fuit plenus gratiae et veritatis, quanto magis positivum errorem. Insuper, Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt apostoli in scripturis quas nobis reliquerunt; et inspiratio tam necessario respuit errorem om­ nem. quam necessarium est ipsum Deum nullius prorsus falsitatis auctorem exsistere. Denique, quid quaeso certius in doctrina Patrum, quid clarius in fide omnium Christianorum, quid luculentius in praedicatione totius Ecclesiae inde ab « à ceux qui ne croient pas en lui, de ne pas savoir lire les pro­ nostics du règne futur. Quand vous voyez le rouge du soir, disait il. vous prévoyez qu’il fera beau ; quand vous voyez le « rouge du matin, vous annoncez la tempête. Comment vous qui « jugez la face du ciel, ne savez-vous pas reconnître les signes du <4 temps î (Matt. XV. 2-4). Par une illusion commune à tous les « grands réformateurs, Jésus se figurait le but beaucoup plus proche qu’il n’était; il ne tenait pas compte de la lenteur des mouve­ « ments de l’humanité; il s’imaginait réaliser en un jour ce qui, <( dix-huit cents ans plus tard, ne devait pas encore être achevé. « Ces déclaration si formelles préoccupèrent la famille chrétienne « pendant près de soixante-dix ans, etc. etc. ». (1) « Si la première génération chrétienne a une croyance « profonde et constante, c’est que le monde est sur le point de « finir (Act II, 17 ; 1 Cor. XV, 23,24, 52 ; 1 These. III-13. 1V-14 ; « 2 Thess. Il 8; 1 Tim. VI14 ; 2 Tim. IV-1 ; lacob. V-3, 8; 2 tf Petr. Ill entier; Apoc. 1-1, II-5, etc.), et que la grande révéla­ tion du Christ va bientôt avoir lieu. Cette vive proclamation : « Le temps est proche! qui ouvre et ferme l’Apocalypse, cet appel « sans cesse répété: Que celui qui a des oreilles entende! sont les « cris d’espérance et de ralliement de tout l’âge apostolique. Une « expression syriaque Maran atha, Notre Seipneur arrive! devint u une sorte de mot de passe que les croyants se disaient entre eux « pour se fortifier dans leur foi et leurs espérances. L’Apocalypse « écrite en l’an 68 de notre ère, fixe le terme à trois ans et demi, σ XI-2, XII-4 ». Renan, ubi supra. DE FINE MUNDI 193 initio, quam qimd Christus sit infallibilis veritas, quod apo­ stoli eius infallibiles exstiterint praecones veritatis, quoij proplietine tam veteris (piam novi Testamenti omnes ac singulae adeo verae esse debent, ut si vel aliqua tantum ex parte falla­ ces invenirentur, eo ipso positivum suppeditarent argumentum falsitatis nostrae religionis? Hinc oleum perderet et operarn quisquis argumenta a' longe quaereret, ut demonstraret, auda­ cem illam neocriticorum opinionem esse revera multis ex ti­ tulis haereticam. Non ergo in id insistendum, sed solum solvere oportet rationes quas in medium adducunt, et hoc quidem perficiemus declaratione duarum sequentium propositionum. Propositio prima: Quod omnes textus Evangelii qui afferuntur pro praenuntiato a Christo fine mundi tam­ quam proxime et sine mora eventuro, fuerunt male a rationalistis et neocriticis intellecti. I. — Principalis textus ille est in quo post inulta prae­ missa de ruina templi et glorioso suo adventu in nubibus coeli cum virtute et maiestate magna, Matth. XXIV-34, Dominus ait: Arnen dico vobis quia non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiant. Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt. Ubi difficultatem faciunt verba generatio haec, quae sensu obvio et naturali accepta designant genera-· tionem tunc praesentem, in oppositione ad generationes futu­ ras, adeoque generationem coaevam lesu. quae cum primo aerae Christianae saeculo finem accepit. Equidem non desunt interpretes qui insistentes in aliquo possibili sensu vocis graecae ‘γενεά (nam γενεά accipi etiam potest pro stirpe, genere, progenitura), omnes prorsus usque in mundi finem seu hominum seu ludaeorum generationes hac f locutione ή γενεά αΰτη comprehendi opinantur, ita ut sensus sententiae esset: Non praeteribit genus humanum vel stirps Tudaica, donec omnia a me nunc praedicta fiant. Sed supra omnem fidem 'est eiusmodi interpretatio, quia si referas ad genus humanum, sensus esset : Non veniet finis usquedum fi­ nis a me praedictus veniat, quod est ridiculum, et in mera tautologia positum. Si autem ad stirpem iudaicam. sensus foDc Novissimi <3 ? Vi 191 Ql'VFST. VtU. ret : Non delebitur populus Judaeorum, quoadusque fiat saeculi consummatio. Et tunc, adderetur quidem prophetia de perenni huius populi duratione, sed quod attinet ad quaestio­ nem a discipulis positam de tempore seu epocha eventuum, responsio iterum ad hoc reduceretur : Veniet consummatio quando veniet. Sunt ergo alii qui liis rationibus convicti, concedunt quod locutio generatio haec revera designat generationem Christo coaevam, iuxta sensum verborum obvium et maxime natura­ lem. Difficultatem autem evacuare putant dicendo: ea omnia quae praecedunt in textu evangelico respicere excidium ierusalem supparesque eventus, minime vero finem mundi et gloriosum Christi adventum ad extremum tremendumque iudicium. Sed cuilibet vel leviter attendenti adhuc magis incredibile id videbitur, et contra violentam interpretationem totus a vers. 29 contextus clamat: <« Statim autem, inquit, post « tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur et luna non (C dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coe­ « lorum commovebuntur. Et tunc parebit signum Filii homi­ « nis in coelo, et tunc plangent omnes tribus terrae, et vide­ « bunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum vir­ « tute multa et maiestate. Et mittet angelos suos cum tuba et « voce magna, et congregabunt electos eius a quatuor ventis; « a summis coelorum usque ad terminos eorum. Ab arbore au­ t( tem fici discite parabolam... Arnen dico vobis quia non prae­ « teribit generatio haec, etc ». Ecquis enim sibi unquam per­ suadebit. agi hic de adventu Christi in fide populorum, de conversione orbis per praedicationem evangelii, de accessione electarum gentium ad Ecclesiam, ut volunt auctores singularis huius ac vere incredibilis sententiae? Quid tunc, quaeso, obscuratio solis et lunae, quid stellae cadentes de caelo, quid planctus omnium tribuum terrae? Praeterquam quod nihil magis inusitatum est in N. T., quam ut angeli accipiantur pro apostolis, tuba pro praedicatione doctrinae, Filius hominis ve­ niens cum potestate et maiestate multa in nubibus caeli, pro ! /v : DE FINE MUNDI 195 Filio hominis subdente sibi corda per fidem et suasionem ve­ ritalis. Et ideo, tali explicatione data, nescio an non in re dicerent adversarii, nos torquere documenta simul cum proprio intellectu, ad inveniendum in eis id quod in eis non est, sed ad necessitatem causae in eis debet inveniri. Inde ergo triumphare sibi videbuntur neocritici. Ou amquam revera pudere eos deberet, si modo omnem sensum Chri­ stianum ex animo nondum penitus abiecerunt, ibi praecise fal­ sam opinionem adscribere Christo, ubi Christus adhibet solemnem ac juramento similem formulam assertionum suarum : Anien dico vobis. Et rursus: Coelum et terra transibunt, verha autem mea non praeteribunt. Nam si talis ac turn solemnis prophetia fallit, quid adhuc revelatam veritatem quaerimus in christianismo? Invenimur autem et falsi testes Dei, quo­ niam testimonium diximus adversus Deum quod miserit Chri­ stum, quem utique non misit si falsa inveniuntur ea quae ab eo praedicta sunt sub tanta asseveratione infallibilitatis. Sed mirum si in re tam obvia nullam aliam explicationem, nisi ex erronea Christi persuasione repetitam, inveniri posse arbitrati sunt. Et inde tandem tota de integro oritur difficultas, quod verba dominica: non praeteribit pene ratio haec, connectant cum praecedentibus, ac si essent instar conclusionis in qua pausare oporteret. At contra, contextus ratio et continuatio sermonis id evidenter exigit, ut praefata verba accipiantur tanquam in capite novae declarationis posita, et connectantur cum sequentibus hoc modo: « Non praeteribit generatio haec « donec omnia haec fiant. Coelum et terram transibunt, verba « autem mea non praeteribunt. De die autem illa et hora ne« mo scit, neque angeli coelorum, nisi solus Pater ». Et sic evanescit difficultas. Ad quorum evidentiam considerandum est quod quaestio discipulorum fuerat de duobus: primo de tempore praenun­ tiatae eversionis templi ac gloriosi adventus Christi, secundo de signis utrique huic eventui praeviis. Id quidem apud tres evangelistas. Apud Matthaeum: Dic nobis quando haec erunt. ■ - 196 QUAEST. VI Π. et quod signum adventus lui et consummationis Saeculi. Apud Marcum: Dic nobis quando ista fient, rt quod signum erit quando haec omnia incipient consummari. Apud Lucam: Quando haec erunt, ei quod signum cum fieri incipient. Porro Christus ordine inverso respondet propositae quaetioni. Pri­ mo de signis prognosticis. .Matth. \X1V, 1-33; Marc. XIII. 5-29; Luc. XXL 8-31). Deinde de tempore seu epocha (Matth. XXIV, 31, seq.: Mure. XII1-30. seq.: Luc. XXT-32, seq.). Primo, inquam, de signis prognosticis. Et quia clades Je­ rusalem futura erat delineatio quaedam cladis novissimae to­ tius mundi, sive quoad atrocitatem ruinae (1), sive quoad cau­ sam eius meritoriam 2). sive quoad symptomata praecurso­ ria (3). nil mirum si utraque simul sub una veluti prospectiva more prophetico coniungitur 1). Interest tamen inter Lucam (1) Fuit lerosolymitana illa vastatio, quasi figura quaedam et imago vastationis ac finis mundi, inquit Maldonatus in c. 24 Matthaei. Et Augustinus, epist. 199, n. 30: « losephus qui iudaicam scripsit < historiam, talia mala dicit illi populo tunc accidisse, ut vix cre« dibilia videantur ». (2) Excidium lerosolymae fuit in vindictam crucifixi a ludatis Christi, Luc. ΧΧΙΠ-28 seq. — Clades novissima erit in vindictam repudiati a mundo apostata eiusdem Christi, 2 These. I-1I. (3) Praecipua symptomata utrique catastrophe communia, sunt ingens persecutio fidelium, pseadochristi et qui per excellentiam antichristus vocatur, abominatio posita in loco sancto, etc. (4) Nota illud more prophetico, qui ab historico longe diversus est. Tantum enim distat inter narrationem historicam et praedictio­ nem propheticam, quantum distat inter visionem hominis qui ambu­ lans in via videt cunct i e planitie campi, unum post aliud, et visionem hominis qui in eminenti loco positus extra ordinem transeuntium, omnia simul prospicit ac intuetur. Quapropter narratio historica modum habet ipsarum rerum quae motu temporis abripiuntur, sed praedictio prophetica impressum retinet modum aeternitatis divinae in cuius speculo praeseutialiter se habent omnia. Ideo fert modus propheticus ut sub eadem prospectiva et in eodem veluti campo visionis constituat eventus speciali inter se similitudinis seu analo­ giae nexu devinctos, longis licet temporum intervallis separatos. Et hunc modum tenet Christus in praesenti, quamdiu scilicet de assignatione epochae (quae ad alteram responsionis partem reserva­ batur), sermo non est. DE FINE MUNDI 197 et duos alios evangelistas, quod apud Lucam magis perspicua est distinctio eventuum. Nam post enumerata signa desolatioais lerusalem tam remota quam proxima (vers. 8-22), diserte vers. 23-24 dicitur: Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic. EI cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et lerusalem calcabitur a gentibus donec im­ pleantur tempora nationum. Tempora autem nationum procul dubio sunt tempora praefixa nationibus in salutem; tempora in quibus iuxta Apostolum ad Rom. XI, oportet plenitudinem gentium intrare Ecclesiam, ut postea omnis Israel salvus fiat; tempora proinde media inter tempus excidii lerosolymae et tempus ultimi iudicii, de· cuius signis in versiculis sequentibus iam subditur: Et erunt signa in sole #1 luna et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et flu­ ctuum, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi, nam virtutes coelorum mo­ vebuntur. Et tunc ridebunt Filium hominis venientem in nu­ be cum potestate magna et maieslate. His autem fleri incipien­ tibus, respicite et levate capita vestra, etc. Ergo apud Lucam descriptio cladis novissimae continuatur quidem cum descri­ ptione excidii lerusalem; adhuc tamen obvia et in promptu est délimitât io eorum quae ad consummationem saeculi exclu­ sive pertinent, Porro, parallela fere via procedit Matthaeus usque ad vers. 14: EI praedicabitur hoc erang.elium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio : qui versiculus respondet supradicto versiculo Lucae de temporibus nationum, et locum pariter relinquit cui­ libet longitudini saeculorum ante ultimum mundi diem. Sed ecce Matthaeus, et cum eo Marcus, aliquid iam appo­ nunt quod a Luca omissum est: signum scilicet abominationis desolationis quae dicla est a. Daniele propheta, stantis in loco sancto. Et hoc in causa fuit cur apud illos duos incipiant per­ misceri praenuntiationes de utraque catastrophe. Abominatio enim * desolationis stans in loco sancto praedicitur Dan. 1X-27, t 198 QUAEST. VIH. pro excidio urbis sub Tito (1), et iterum Dan. XII-11, pro fine mundi sub antichristo (2), et ideo ab iis potissimum verbis: Cum ergo videritis abominationem desolationis, etc., videbun­ tur confundi ea quae ruinam civitatis et templi respiciunt, cum iis quae finem mundi: non tamen ita ut attenta conside­ ratio nequeat discernere singula, et suis quaeque componere locis. Nam cum dicitur vers. 16; Tunc qui in ludaea sunt, fu­ giant ad monies, etc-, constat quod tunc refertur in primis ad tempus abominationis visae in templo, Dan. I.X-27, quando, ut narrat Josephus, nefanda flagitia et horrenda scelera a zelotis in templo commissa, templum ipsum locum abominationum effecerunt. Monitio siquidem dirigitur ad eos qui in ludaea sunt, et historia aliunde testatur qupd huic monitioni obtem­ perantes Christiani, ab horroribus obsidionis immunes revera fuerunt, eo quod tempestive in tuto se contulerant, in monta­ nis, in urbe Pella. Quo autem modo, quove sensu, monitio ea­ dem ad eos quoque pertineat qui futuri sunt tempore Anti­ christ!, nobis compertum non est, sed nec ante eventum com­ pertum esse poterit. At vero, cum paulo post dicitur, vers. 21: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet, istud tunc refertur maxime ad tempus abominationis praedictae a Daniele pro fine mundi, XII-11; de quo apud prophetam. XII-1 : Et veniet tempus quale non fuit ab po ex quo gentes esse coeperunt usque ad . tempus illud. Quamquam tribulationem illam maximam quae in fine temporum erit, intueatur Christus in tribulatione pro- (1) « Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce ven« tnro... et erit in templo abominatio desolationis, et usque ad ccn« summationem et finem perseverabit desolatio ». (2) « In tempore illo consurget Michael princeps magnus qui » stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo < ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud... Et atem« pore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abonii< natio in desolationem dies mille ducenti nonaginta ». De qua abo­ minatione Paulus 2 These. II-4, ubi sermo est de futura reve­ latione hominis peccati, filii perditionis, « qui adversatur et extol« litur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in « templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus » •a . »-itr DE VINE MUNDI 199 xima populi iudaici tamquam in sua prolusione seu delinea­ tione, et utramque simul prosequatur, sermonem ita confor­ mando ut ad utri usque descriptionem aptus evadat. Denique, cum vers. 29 subditur: Stalim autem post tribulationem die-, rum illorum, sol obscurabitur, etc., constat quod de sola iam catastrophe ultima sermo est, et reincidit deinceps parallelisinus cum Luca dicente: EI erunt signa in sole et luna et stel­ lis, etc. Sed non vacat in praesenti ad ampliorem singulorum di­ scussionem descendere. Nam pro nunc id unum refert, quod sdilicet omnia ista sunt in prima responsionis parte, quae est de signis prognosticis, et quod haec eadem pars per parabolam fici apud tres evangelistas pariter concluditur; Ab arbore au­ tem fici discite parabolam. Cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas. Ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. Sed hactenus de tempore quo haec erunt, quo ista fient, ut ferebat prima discipulorum interrogatio, nihil. Neque enim ex hoc quod ad discipulos dirigebatur sermo, (audituri estis praelia; videte ne turbemini; tunc si quis vobis dixerit; cum videritis abominationem desolationis; ita. et ros cum videritis haec omnia, etc. etc.), consequens ullo modo erat, discipulos ip­ sos adhuc in mortali vita degentes, visuros esse prophetiae adimpletionem, ac per hoc, praenuntiatas clades esse mox venturas, id est, coaeva generatione adhuc superstite. Norunt quippe Christiani omnes quod in persona praesentium discipulorum ,totam Ecclesiam suam usque in consummationem saeculi futuram solebat alloqui Christus. Et ideo, quidquid fuerat dictum de signis prognosticis poterat referri ad quamlibet fu­ turi temporis differentiam, salva de integro praedictionum ve­ ritate. Nunc ergo a capite resumitur sermo, et iam de epocha eventuum suos edocturus, nedum excidium lerosolymae confun­ dat cum excidio orbis, unum ab altero expressis verbis condistinguit, et uni assignat diem proximum, alteri vero diem ma­ gis remotum et in impervio Dei secreto repositum: Arnen dico I 200 QUAEST. νπι· vobis, inquit, quia non praeteribit ye nr ratio haec donec omnia haec fiant. Coelum el terram transibunt, verba autem mea non praeteribunt. De dic autem illo cl hora nemo scit, neque. angeli . coelorum, nisi solus Paler. Sicut autem in diebus Nor, ita erit et adventus Filii hominis... Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit... Tunc simile erit regnum coe­ lorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas, exie­ runt obviam sponso et sponsae... Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. Sicut enim homo peregre proficiscens voca­ vit servos suos, et tradidit illis bona sua... Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua, el omnes angeli eius cum co, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, etc. U). Ubi nota oppositionem quae est inter omnia haec πάντα ταύτα, et diem ill a m^ μέραν εκείνην. Nota etiam quod si dies illa est dies iudicii, ut tota sermonis consequentia evidentissime ostendit, reliquum est ut omnia haec nihil aliud sint quam quae spectant ruinam templi et civitatis. Nota praesertim quod tam in latino quam in graeco, haec ταΰτα, ei illa έκείνη, signant duo tempora distincta, vi­ cinum unum, longinquum alterum, ita ut a primo ad ultimum, sententiae Christi legitima expositio sit: De duobus locutus sum, de excidio lerusalem et de excidio orbis. Et quoad primum tempus, non praeteribit generatio haec. Quoad alterum vero, tempus est ignotum omni creaturae, et ignotum manere debet, ut continuae vigilantiae sit locus, nemo scit, nisi solus Pater (2). DK FINE MUNDI Ergo, praecisione etiam facta a rationibus pure theologi­ cis, et solis inhaerendo exegelicis criteriis, falsum est quod a neucriticis asseritur: finem mundi fuisse a Christo praenun­ tiatum tamquam statim et sine mora eventurum. Imo veritas in hoc est, quod de industria et expresso consilio celata sit ab eo hora, ut nesciretur determinatum tempus. Quanquam in an­ nexis parabolis non desunt incisa quibus adumbrate et tectis verbis significatur horam non esse ita vicinam, sicut plures e primis Christianis sibi imaginaturi erant. Nam in parabola vir­ ginum dicitur: Moram autem facient,e sponso, dormitaverunt omnes el dormierunt. Et in parabola talentorum: Post mullum vero temporis venit dominus servorum illorum. Unde Chrysostomus, hom. 78 in Matth. η. 1: « Non parvum temporis rursus « spatium interiectum ostendit, ut discipulos regnum ipsius « mox futurum exspectantes ab ea opinione deduceret ». Sed de his hactenus satis. 11. — Aliud nunc fundamentum neocritici post rationalistas assumunt e textu qui pariter apud tres synopticos inveni­ tur: Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum ange­ lis suis, el tunc reddet unicuique secundum op.era eius. Arnen dico robis, sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis wnientem in regno suo. Haec quidem apud Matthaeum. XV1-28. Apud Marcum vero. ■ « hora, personne ne la sait. Comme s’il disait: Je vous ai parlé de - et de' celle............... « deux choses, de la ruine de* Jérusalem, de tout ” Γ uni« vers au dernier jugement. Ce qui doit arriver dans la génération « où nous sommes, et dont les hommes qui vivent doivent être « les témoins, je vous en marque le temps, et cette génération ne passera pas qu’il ne s’accomplisse. Voilà pour l’événement auquel « nous touchons. Mais pour ce jour-là, ce jour où je viendrai juger le (î monde, personne n’en sait rien, et je ne dois pas vous le décou­ a vrir. Il est donc marqué clairement que la chute de Jérusalem était, proche, et l’Eglise le devait savoir. Mais pour ce jour-là, « pour ce dernier jour où tout l’univers sera en trouble, et où le « Fils de l’homme viendra en personne, on n’en sait rien, on ne « sait, ni s’il est loin, ni s’il est près, et le secret en est impé­ « nétrable, et aux anges qui sout dans le ciel, et à l’Eglise même, « quoiqu’elle soit enseignée par le Fils de Dieu ». Bossuet, Méditâtions rut l’Evangile, dernière semaine du Sauveur, îG.ème jour. * (1) Matth. XXXIV-34, usque ad XXV-46. Quibus consona omnino sunt, quae habet Marcus, XIII-30-37. (2) « En rerite', en vérité je vous le dis : Cette génération-ci ne * finira point, jusqu'à ce que toute* ces choses-ci soient accomplies ; le xciel et la terre passeront, mais mes paroles ne passeront point. « Main pour ce jour et cette heure-là, ni les anges mêmes (pii « sont dans le ciel ne la savent, ni personne que mon Père. « Voilà deux temps bien marqués. Haec et ilia, en grec com« me en latin, marquent deux temps opposés, l’un plus proche, a l’autre plus éloigné. Cette génération-ci verra toutes ces cho« ses-ci accomplies: generatio haec, omnia haec, omnia ista. Mais « pour ce jour-là, pour cette heure-lâ. de die autem illo et 201 . — · a · 1 · 4 · __ A. J _L·- — ïhX;'· <-*· 205 QHAEST. VIII-38. habetnr: Qwi /?./· confusus fuerit et verba mea in or­ iteratione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confun­ detur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis, Et dicebat illis : Arnen dico robis quia sunt quidam de hic st antibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute. Et rursus apud Lucam IX-27: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. Dico autem vobis vere, sunt aliqui hic stantes qui non gusta­ bunt mortem donec rideant regnum Dei. Ex quibus eanidem ac supra deducunt conclusionem, videlicet: Christum diserte praedixisse parousiam seu adventum gloriae eventurum, prius­ quam coaeva generatio finem acciperet. Nunc autem e converso, eaedem quoque pro confutatione occurrunt observationes. Prima est, quod hic etiam adhibet Christus solemnem formulam assertionum suarum: Arnen dico vobis, et iterum: Dico vobis vere. Hinc, si ibi errat et fallitur, ergo hallucinatione la­ borat, quia profecto hallucinati hominis est, res miras, supernaturales, omnem humanum ordinem transcendentes, tam asse­ veranter futuras annuntiare ex sola subiectiva persuasione, seu ut nunc dicunt, a ut ©suggestione. Si autem hallucinatione labo­ rat, ergo nec verus Christus est, nec promissus Messias, nec a fortiori Filius Dei. ac per hoc falsa est eius religio, et plane commentitia. Videant critici nostri utrum conclusionem reci­ piant, quidquid interim sit de eo quod libere dici posse arbi­ trantur circa defectum scientiae in anima Christi. Altera est observatio, quod iterum intervenit eadem causa er­ reris, non Christi, sed novorum exegetarum. Consistunt enim in verbis praecitatis, nihil curantes de his quae immediate conse­ quuntur apud omnes tres evangelistas. Atqui Matthaeus sic habet: Arnen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo. Et post dies sex assumit lesus Petrum et Iaco bum et loannem fratrem eius, et ducit illos in mont-em excelsum ·>> ·< T7 < DE FINE MUNDI 203 seorsum, el transfiguratus est ante eos. Idem iisdem fere ter­ minis Marcus. Lucas vero: Dico autem robis vere, sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei, Factum est autem post haec verba fere dies ocio, el as­ sumpsit Petrum tel lacobum et Ioan nem, et ascendit in montem ut oraret, etc. Ubi nota incisum istud, facium esi post haec verba, quo adhuc evidentius exprimitur connexio quae est inter promissionem praecedentem et factum transfigurationis. Et sane, datum est in transfiguratione specimen quoddam illius gloriae cum qua in fine temporum venturus est Christus ut reddat unicuique secundum opera eius. Ideo resplenduit facies eius sicut sol, ideo factus est vestitus eius albus et refulgens, ideo apparuerunt cum eo Moyses et Elias, Moyses quidem ve­ teris initiator foederis, Elias vero ultimi praecursor adventus, tamquam omnenl successionem saeculorum quae regi Christo currunt, in sua persona figurantes. Ut ergo credibiliorem fa-* ceret attestationem qua se dixerat venturum in gloria Patris sui cum angelis suis in extremo iudicio, iam ex nunc exemplum aliquod huius suae gloriae quibusdam adstantibus daturum se promittit, et isti quidam, isti hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum D.ei veniens in virtute, seu Filium hominis in regia claritate, ipsi sunt Petrus et lacobus et loannes qui in monte sancto evigilantes viderunt maiestutem eius, et duos viros qui stabant cum eo. Haec est communis in­ terpretatio Patrum, eaque plana, obvia, litterae consentanea, et sacro contextui per omnia inhaerens. III. — Adde ergo quam inane sit criticorum fundamen­ tum. Nam caeteri quos adducunt textus, non sunt ullo modo ad rem, velut illud Matth. IV-17 : Poenitentiam agite, appro­ pinquavit enim regnum coelorum, vel. Luc. X-9: Appropin­ quavit in vos regnum Dei, et alia plurima his similia. In huiusmodi enim, ne verosimiliter quidem agitur de parousia seu ul­ timo adventu in fine mundi, sed de regno Messianico super ter­ ram, quod est Ecclesia praesentis temporis. Equidem critici rationalistae affirmant quod regnum Dei seu regnum coelorum I *ΛΛ, 204 QUAEST- vi Η- ηοη habet in evangelib nisi unam acceptionem, et quod sumituf exclusive pro regno venturi saeculi. Atque hinc, inter alia enormia deducunt quod Christus historicus nusquam cogitavit de instituenda religione in terris, quod Ecclesia fuit supra lesum potius quam a lesu fundata, quod post lesuin introductae sunt modificationes necessariae ad accommodandum conditio­ nibus mundi perdurantis, id quod al> eo dictum non fuerat nisi pro mundo brevi desituro, etc. etc. Sed si demonstrationem quaeras fundamentalis affirmationis, in vanum certe labora­ bis: sic vult critica, sic critica iubet, sic pro ratione critica, nunc tandem praevalens contra traditionalem omnium Chri­ stianorum saeculorum intelligentiam. Caeterum quaestio ista est alterius loci, et sedem habet inter alias de Ecclesia dispu­ tationes. Confer igitur, si lubet, quae ibi dicta sunt in Quae-' stione prima, de institutione visibilis Ecclesiae Christi. Nunc enim id unum videndum superest, utrum error qui a criticis tam blasphemalorie imponitur Christo, apostolis saltem in scriptis quae nobis reliquerunt, iure attribuatur. Propositio secunda; Quod absque fundamento er­ ronea persuasio de imminente iam iudicio et parousia Christi, in scriptis apostolicis passim respersa asseritur: imo etiam contra diserta et expressa quae in iisdem iuveniuntur testimonia. 1. — Tria sunt loca in quibus de tempore parousiae seu ultimi Christi adventus, ex professo et data opera agitur, et in eorum singulis calumnia illa a neocriticis inventa penitus destruitur. Primus locus est 1 Thess. V-l, ubi postquam Thessalonicenses revocasset Apostolus ab immoderata tristitia qua mor­ tuos lugebant, eosque consolatus esset certissima spe resurre­ ctionis in novissimo die, sic pergit: De temporibus autem et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. Quasi di­ ceret: Necessarium vobis erat ut ad confirmandam fidem et spem vestram, et ad lugentium consolationem, scriberem de futuro Christi adventu et de mortuorum resurrectione. Ut au­ tem vobis significem tempora temporumque articulos et mo- <λ·* , ** . 3 DE FINE MUND1 menta quibus ea sint implenda, non opus habetis, nec attinet ea scribere, quia Dominus ea latere voluit. Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini simt fur in nocte, ita veniet. Hoc est : Ipsi vos a me dudum edocti, plane nostis quod dies illa domi­ nici adventus ita superveniet orbi inexpectlatus, sicut fur nocte supervenit hominibus secure dormientibus, Cum enim dixerint, pax el securitas, tunc, repentinus eis superveniet in­ teritus. Et omnibus quidem dies illa veniet ut fur noctur­ nus, quia ab omnibus, saltem quoad tempus praecisum igno­ rabitur, sed solos malos opprimet imparatos. Unde et iis solis interitum afferet, nam boni, quamvis diem adventus Domini ignorent, ad eum semper parati sunt et praemuniti. Cos autem, fratres, non estis in tenebris, ut ros dies illa, quaudocumque eam venire contingat, tamquam fur comprehendat (1). Ubi vi­ des Apostolum, nedum affirmet vicinum et iam imminentem Domini diem, unice stare monito illi quod ascendens in coelum Christus suis reliquerat dicens. Act. 1-7: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate, qua­ tenus fideles unice sollicitos esse iubet de praeparando se ad iudicium Dei, quin ad curiosa ac supervacanea, aut certe ad ea quorum cognitio mortalibus est denegata, desiderium exten­ derent. Secundus locus est ? Thess. II-l. Cum enim de adven­ tante iamiam iudicio rumores passim «temere spargerentur, errorem diserte et instanter refutat Apostolus, iisque verbis quae nullum relinquunt aequivocationi locum: Rogamus auleni vos, fratres, per adventum D. N. I. C. et nostrae congre­ gationis in ipsum, ut non cito moveamini a vestro sensu, hoc est, a sententia seu doctrina quam a nobis acceptam mente te­ netis, scilicet de tempore diei Domini. Neque terreamini, neque per spiritum tamquam divinum et propheticum, neque per sermonem tamquam a nobis profectum, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini. Ne quis vos seducat ullo modo, id est decipiat persuadendo Christum (1) Estius in çap. 5 primae ad Thess. * * * * ·* ' - 206 QI VEST- statim esse venturum. Quoniam nisi renent discessio (αποστασία) primum, id est generalis defectio a fide Christiana, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis qui adversatur et extolli­ tur supra omne quod dicitur Deus et quod colitur, scilicet antichristus. dies illa non veni» t. Num retinetis quod cum adime essem apud vos, haec dicebam robis? Quare non debebatis com­ moveri rumoribus aliquorum dicentium instare diem illum (1> Unde rursus vides, Apostolum minime esse in ea erronea per­ suasione, quam ei imponunt critici rationalistae, multoque mi­ nus Immsmet persuasionis auctorem aliis esse, sed imo eam in , suis neophytis expresse corrigere, et hac quidem ex ratione, .uod eventus non parvi temporis aut momenti quae nonduu acciderant. ultimi adventus diem debebant praecedere. Tertius locus est 2 Petr. 111-8. Dum enim quidam maxime terrebantur tamquam de instante consummatione saeculi, qui­ dam alii e contra vicinam illam adeo sperabant, et de procra­ stinatione sic affligebantur, ut aliorum terrores, aliorum vero impatientiam compescere necesse habuerint apostoli. Et Petrus quidem ad confirmandam fidem ac reprimendam curiositatem fidelium, ne vel dubitarent de adventu . Domini promisso, vel certum tempus quo venturus sit exquirerent: Unum vero hoc, inquit, non lateat vos, charissimi, quia unus dies apud Domi­ num sicut mille anni, et mille anni sicut unus dies. Sentit enim, nullum tempus debere longum videri comparatione aeternitatis secuturae, cum in oculis atque aestimatione Dei aeterni et hu­ mutabilis, unus dies et milie anni non differant. Non tardat Doinin us promissionem suatn sicut quidam existimant, sed patienter agit propter ros. nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti, ut scilicet electi qui adhuc restant colligendi colligantur, et ad poenitentiam aggregentur. Adve­ niet autem dies Domini ut fur. in quo coeli magno impetu transient... Cum igitur haec omnia dissolvenda sint, quales vos oportet esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspe­ ctantes. et properantes in adventum diei Domini, dum quisque (1) Estius in cap. 2 secundae ad These. DE FINE MfJNDI 207 vestrum sedulo piis operibus incumbens, ostendat se Domini adventum diligere ac desiderare, more servorum qui reditum dominorum absentium quos amant, desiderant, interim officio diligenter intenti. Propter quod, charissimi, haec exspectantes (novos coelos et novam terram in quibus iustitia habitat), sa· tagite immaculati el inviolati ci inveniri in pace. Id est: Ne auscultetis verba dicentium: ubi est promissio adventus eius? sed quae promissa sunt spe firma praestolantes, toti in hoc incumbite, ut tales a Domino ad indicandum venturo reperiamini, quales oportet esse eos qui bona ab eo recipiant, irre­ prehensibiles scilicet, immaculatos, et puros. Et Domini nostri longanimitatem qua suum differt adventum, salutem arbitre­ mini, hoc est, reputetis ad vestram spectare salutem, quia dif­ ferendo indicium, exspectat ad poenitentiam salutarem, ne vos cum reprobis damnemini (1). Ubi iterum iterumque vides, nullam determinatam temporis mensuram vel approximative praefigi, quia unum dumtaxat, auctore Petro, utile nobis et necessarium cognitu est, videlicet: quod cum omnes absque exceptione visuri sint diem Domini qui paratus est iudicare vivos et mortuos (1 Petr. IV-5), consequens est ut omnes abs­ que exceptione, etiam antea morituri, debeant properare in diem illum et exspectare illum exercendo bona opera, purificando corda sua, et ab amore transituri saeculi affectus suos retrahendo. Caeterum, ad proximitatem supremi eventus quod spectat, spatium mille annorum computandum esse sicut bre­ vitatem diei unius, et dilationem ipsam, si forte in oculis humanis longa esse videatur, ad miserentis Dei consilium esse refendam. Ita certe Petrus per omnia Paulo consonans, et tradens nobis normam intelligendi ea quae passim in scriptis apostolicis de parousia seu futuro Christi adventu occurrunt, quaeque neocritici nunc depravant et adulterant, sicut et caeteras scripturas, ad suam ipsorum perditionem (2). (1) Estius in caput tertium secundae Petri epistolae. (2) Locus Petri ita concluditur : α Et Domini nostri longa a nimitatem salutem arbitremini, sicut et charissimus frater noster « Paulus scripsit vobis, sicut et in omnibus epistolis loquens in 208 QUAEST. VI ïb 11. — Iaiu igitur, non multi negotii erit ostendere quod textus omnes quos isti afferunt pro re sua, frustra ab eis afferuntur. Nihil in primis ex 1 Ioan. 11-18: Filioli, narissima h ora est. et aliis similibus testimoniis, Act. 11 1?, 1 Cor. XIleb. IX-20, etc. « Dicendum, inquit S. Thomas in Suppi. Q. <38, « a. 3 ad 3,um. quod ex hoc quod dicitur, novissima hora est, « vel ex similibus locutionibus quae in Scriptura leguntur, non « potest aliqua determinata quantitas temporis sciri. Non enim « est dictum ad significandum aliquam brevem horam tempo­ ris, sed ad significandum novissimum statum mundi, qui est quasi novissima aetas; quae quanto temporis spatio duret, non est definitum: cum etiam nec senio, quod est ultima artas hominis, sit aliquis certus terminus definitus. Unde etiam « Apostolus, 2 Thess. II. excludit falsum intellectum quem « quidam ex suis verbis conceperant, ut crederent diem Domini iam instare ». Rursus nihil ex hoc quod Paulus ita loqui videatur quasi futurus de numero eorum quos adhuc vivos repe ri et Domini dies, dicens in prima persona. 1 Thess. IV-14: iVos qui rivimus. qui residui sumus in adrenhim Domini, non praereniem us cos qui dormierunt. Immerito enim et prorsus absque causa inde concluderes. Apostolum persuasum habuisse, se et alios coaetaneos suos non esse morituros antequam veniret dies indicii. Nam notetur primo quod Paulus ipsemet illegitimam conclusionem reiicit- et destruit in posteriori epistola, ad hoc directe ab eo scripta, ut removeret opinionem quam ex verbis suis male intellectis nonnulli conceperant. De quo vide supra. 2 Thess. II-2. Notetur secundo quod idem ipse Paulus e numero eorum qui vivent et residui erunt in adventu dominico, sese alibi aperte excludit, dicens 2 Tim. TV-6: Ego enim iam deli­ bor, id est immolor, martyrio consummor, et tempus resolutio(( <( (< << 7, -i (4 * Œ G h eis de his (id est de adventu Christi et fine mundi), in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et caetera» scripturas, ad suam ipsorum perditionem. Vos igitur, fratres, praescientes custodite, ne insipientium errore tra­ ducti excidatis a propria firmitate f UE FIXE MUNDI 209 nis meae inslat: eodem modo ac Petrus: Certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod et D. N. I. C. significavit mihi- Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam facialis. Notetur denique tertio quod epistolae apostolicaé non pro his solis qui tunc vive­ bant scribebantur, sed pro cunctis in finem fidelibus, quos uti­ que in coaevis Thessalonicensibus, vel Corinthiis, vel Philip­ pensibus, per Paulum erudiebat Spiritus Sanctus. Sicut ergo in Timotheo episcopo totum corpus pastorum per futuras Ec­ clesiae aetates Paulo praeceptori corarn obversabatur, ita in Thessalonicensibus de resurrectione mortuorum et adventu Christi instruendis, obversabantur omnes omnino fideles qui eiusdem resurrectionis et adventus futuri erant participes. Et quid iam miru-m si distinguens (ut supra, thes. 12) inter eos iam mortuos, et eos quos adhuc vivos ultima dies deprehendet, ipsemet Paulus tunc in vivis agens, sese simul cum aliis tunc pariter apud vivos degentibus, in partem vivorum naturali quadam figura sermonis transponat, et dicat: Nos qui vivimus, qui residui sumus? Unde Rosenmuller qui nostris criticis non adeo suspectus esse potest : « Loquitur in persona eorum qui « tunc vivi reperientur, idque propter incertidudinem temporis « iudicii, vel quia conveniens erat ut vivens in persona viven« tium loqueretur ». At dices: Nonne ad eos qui tunc temporis de fine, vel tanquam instante terrebantur, vel tanquam dilato contristaban­ tur, dirigebantur monitiones apostolicaé? Nonne ipsi erant qui­ bus commendabatur ut continuo vigilarent, ne eos dies illa tan­ quam fur comprehenderet (1 Thess. V-4); ut essent in sanctis conversationibus et pietatibus, expectantes et properantes in adventum diei Domini (2 Petr. 111-12); ut servarent manda­ tum sine macula, irreprehensibile, usque in adventum D. N. I. C. (1 Tim. VI-14); ut essent patientes, et confirmarent corda sua, scientes quoniam iudex ante ianuam iam assistit (lacob. V-8); ut se invicem consolarentur, et tanto magis quanto viderei appropinquantem diem (Heb. X-25), et sic in aliis locis De Novissimis 14 2 iΟ QUAEST. Mil· quaniplurimis? Quid autem aliud haec sonant, nisi quod apo­ stolis testibus, denuntiatus dies, etiamsi erat occultus, non du­ bitabatur esse vicinus? Respondeo, monitiones eiusmodi plane praescindere a pro­ ximitate vel longinquitate diei indicii, et quacumque hypothesi facta, ejusdem semper fuisse quoad omnes, et valoris et veritatis et efficaciae. Nec a longe quaerenda ratio est, cum sit perquam obvia et evidens. In quo enim quemque invenerit suus novis­ simus dies, in hoc eum comprehendet mundi novissimus dies, et qualis in die isto quisque moritur, talis in die illo indicabi­ tur, inquit Augustinus epist. 199 de fine saeculi ad Hesychium. <· Ad hoc pertinet quod in Evangelio secundum Marcum ita « scriptum est: Vigilate ergo, quia nescitis quando Dominus do<■. mus veniat, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, < ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem « vobis dico omnibus dico, vigilate. Quibus enim omnibus dicit, « nisi electis et dilectis suis ad corpus eius pertinentibus, quod « est Ecclesia? Non solum ergo illis dixit, quibus tunc audien« tibus loquebatur, sed etiam illis qui fuerunt post illos ante « nos, et ad nos ipsos, et qui erunt post nos usque ad eius novis« simum adventum. Numquid autem omnes inventurus est dies « ille in hac vita, aut quisquam dicturus est quod ad defunctos «etiam pertineat quod ait: vigilate, ne cum repente venerit, « inveniant vos dormientes? Cur itaque omnibus dicit quod ad « eos solos pertineat qui tunc erunt, nisi quia eo modo ad omnes « pertinet quo modo dixi? Tunc enim unicuique veniet dies ille, « cum venerit ei dies ut talis hinc exeat, qualis iudicandus est « illo die. Ac per hoc, vigilare debet omnis Christianus, ne im« paratum inveniat eum Domini adventus. Imparatum autem « inveniet ille dies, quem imparatum invenerit suae vitae huius « ultimus dies ». Ita rectissime loco citato Augustinus, qui in una sola pagina plus criterii, rationis, et verae scientiae biblicae monstrat, quam neocritici omnes simul, in omnibus simul operibus suis; quoniam eis plerumque id unum pro merito est, quod obiectiones ab antiquo tractatas et plenissime iamdudum DE FINE MUNDI 211 solutas e pulvere resumant, easque iam non pro obiectionibns, sed pro argumento et doctrina, quasi de novitate prurientes aures demulcendo, suis lectoribus apponant. Et confirmatur, quia etsi dicatur tempus breve esse, no­ ctem huius vitae praecessisse, diern vero aeternitatis appropin­ quare, indicem ante ianuam assistere, etc., nihil tamen magis peregïinum a mente apostolorum quam proximitas ultimae ca­ tastrophes. Numquid, quaeso, innuunt non esse amplium semi­ nandum, emendum, vendendum, generandum, militandum, ad­ ministrandum, quasi humana societas in eo tunc fuisset ut finiret? Imo, ubique tradunt quomodo officia vitae tam civilis quam domesticae sancte sint observanda, Coloss. ΤΠ-14. Quo­ modo orare oporteat pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus, 1 Tim. 11-12. Quid debeant servi dominis, et domini servis, mu­ lieres viris, et viri mulieribus. Ubique demum ea praecipiuntur quae faciunt ad societatem recte et Christiane ordinandam, et nedum insinuetur in ianuis esse saeculi consummationem, om­ nia potius inculcant humanae civitatis palingenesim et restau­ rationem in Christo. Nec tandem melior conclusio erit ex iis quae leguntur in Apocalypsi: Quae oportet fieri cito (1-1). Ecce venio cito (TII-21). Et ecce venio velociter (XXTI-6). Ecce venio cito, et merces mea me cum est, reddere unicuique secundum opera sua (XXTT-12). Dicit qui testimonium perhibet istorum·, etiam, ve­ nio cito. Arnen, veni Domine Tesu (XXTT-20), etc. Non erit, inquam, conclusio melior. Primo quidem quia, cum in Apo­ calypsi omnia, fata Ecclesiae per totum saeculorum decursum prophetice describantur, eaten us iam intelligi potest quod scriptum est: quae oportet fieri cito, quatenus cito post editam prophetiam debuit esse initium completionis. Secundo quia verba illa venio cito, venio velociter, eamdem normam interpre­ tationis habent ac illa 1 Petr. TV-7: Omnium autem finis ap­ propinquavit, ita scilicet ut a mente non excidat quod unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies De Novissimis 14-1 04À 0 QUAEST. VII t- unus. Tertio quia, ut paulo ante praemisimus, unicuique ani­ mae fideli in die mortis venit Dominus lesus, et sic omnibus venit cito, venit velociter, quandoquidem mors utique non tar­ dat. Quarto demum, quia etiam in vulgari omnium hominuu loquendi ratione, illud dicitur cito et velociter eventurum, quod venturum est post spatium temporis, non tam absolute quam relative breve. Sicut dicimus cito venturum finem anni cum ad mensem Novembrem, et finem hebdomadae cum ad ferian sextam, et finem vitae cum ad senectutem pervenitur. Sicut etiam astronomi dicunt solem mox secundum naturales causas exstinctum iri: mox, id est post annorum millia millium, quae tamen comparatione periodorum geologicarurn pro brevi tem­ poris spatio aestimantur. Si quid ergo ex locutionibus supradictis verosimiliter concludi posset, non id sane quod neocritici impudenter asserunt, falsam et ementitam ipsis sacris libris prophetiam adscribendo, sed aliquid aliud multo diversum: tempora scilicet Novi Testamenti comparatione antecedentium brevia fore, mundum non habiturum esse prodigiosam illam durationem quam quidam imaginantur, et ultimam catastrophen non ita longe longeque distare. Ad quam conjecturam etsi verba supradicta, cito, velociter et alia eiusmodi, nos aliqualiter inducere possent, multo tamen magis generalis illa regnorum et populorum a fide et Ecclesia defectio, % (piae ab Apostolo in signum appropinquantis finis praedicta est, quamque hodie magnis, proh dolor, incrementis fieri quotidie conspicimus. Nisi, inquit, venerit discessio pri­ mum. Et numquid non venit? numquid non omnia praesagire faciunt horam supremae luctae cum serpente antiquo? Audi rati on alis tam quemdam, praesentem rerum statum describen­ tem. et de ea quae futura est religione disserentem: «Multi « sunt, qui loquuntur et scribunt de lucta civil iza trice, sed pauci « qui intellexerunt luctam eiusmodi esse ultimum ac despera« tum conatum ideae Christianae priusquam dispareat, et civi­ le lisationem modernam paratam esse ad omnia media adhi« benda, potius quam cedat de iis quae tanto labore obtinuit. DE FINE MT’NDT 213 « Civilisatio enim moderna et christianismus in contradictione « sunt, et ideo unum alteri cedat necesse est. Progressus rno« denius non potest agnoscere nisi deum mundo immanentem, « oppositum Deo transcendental! revelationis Christianae, nec « aliam moralitatem praeter solam illam veram, cuius fons est « voluntas humana sese per seipsam determinans, sibique ipsi « lex existons » (1). Audi praesertim Pontificem Pium X in Encyclica E supremi: « Haec profecto qui reputet, is plane « metuat necesse est ne malorum quae supremo tempore sunt « expect anda, sit perversitas haec animorum libamentum quod­ « dam ac veluti exordium; neve filius perditionis de quo Apo­ « stolus loquitur, iam in hisce terris versetur. Tanta scilicet audacia, eo furore religionis pietas ubique impetitur, reve« latae fidei documenta oppugnantur, quaeque hominis cum « Deo officia intercedunt tollere, delere praefracte contenditur! « E contra, quae secundum Apostolum eumdem, propria est « antichrist! nota, homo ipse temeritate summa in Dei locum « invasit, extollens se supra omne quod dicitur Deus, usque adeo ut, quamvis notitiam Dei extinguere penitus in se nequeat, eius tamen maiestate reiecta, aspectabilem hunc mun­ £ De veritate iudicii statim post mortem subeundi De modo huius iudicii. . . . . De his quae ipsum consequuntur. QUAEST. III. — De inferno. 2. — Articulus fidei catholicae est poenas damnatorum in interno esse aeternas, id est sine fine duraturas, et nec characte­ rem christianitatis, nec fidem in finem usque retentam, nec exercita misericordiae ope­ ra quidquam valere ad eximendum eos Thesis 44 49 -λ Vi t ■ V' INDEX PAG. 1 qui cum reatu peccati mortalis de line vita decesserint ...... Thesis 3. — luter omnes modos quibus accipi potest poenarum inferni mitigatio, ille certo certius pro erroneo habendus est, quo de lege praesertim universali et fixa, statuere­ tur diminutio secundum tractum temporis semper progressiva, quantum ad poenas quae per se, et non per accidens tantum, luuntur in inferno ..... Thesis 4. — In inferno, praeter poenam con­ comitantem, est poena inflicta duplex, poena scilicet damni consisteris in privatione vi­ sionis Dei, tum poena sensus cuius instru­ mentum est ignis verus ac corporeus, miris sed veris modis torquens etiam animas et spiritus angelicos. Atque ex his omnibus poenis consurgit extrema miseria damnato­ rum, quae tamen non est eadem in omni­ bus, sed inaequalis secundum meritorum inaequalitatem ..... 52 82 QUAEST. IV. — De purgatorio. 5. — Dogma fidei catholicae est, exsi­ stere purgatorium, in quo post mortem poenis purgantur qui vere poenitentes in Dei caritate decesserunt, antequam dignis poenitentiae fructibus de commissis satisfe­ cerint et omissis. ..... 94 THESIS 6. — Purgatorium non manet, in per­ petuum, nec indeterminatum habet suae ducationis limitem, sed finem accipiet in resurrectione universali et iudicio extremo, abeuntibus aliis in supplicium aeternum, aliis autem in vitam aeternam . 108 Thesis 7. — Poena purgatorii est duplex, nimirum poena dilationis gloriae, et poena sensus. Proportionatur in diuturnitate et acerbitate quantitati remanentium reatuum, Thesis INDEX PAG. sod correspondentibus huius vitae poenis semper est gravior. Intolerabilis tamen er­ ror esset, in L itheto iam (ludum damnatus. 4‘ *· 1 hi qms diceret purgantes animas adhuc peccare,9 aut de sua salute certas et securas *5* non esse χχ2 Dj habitudine defunctorum ad vivos, tam QUAEST. V. VI. — — De Dequoad habitudine defunctorum vivos vivorum QUAEST. paradiso. cognitionem eorum ad quae apudet nos ad defunctos. aguntur, quam quoad fidem auxilium quo nos Thesis . 8. — Secundum a Benedicto iuvare possuntdefinitam, ...... XII primum et a Concilio Flo- 137 Derenhabitudine vivorum ad defunctos, siveiteut­ tino in decreto unionis Graecorum rum confirmatam, credendum est quod a i tempore consummati Novi Testamenti per 1 4 mortem Christi, justorum animae quibus nihil luendum tunc supererat vel nunc su­ perest, statim admissae sunt et admittuntur ad claram visionem ipsius Dei unius et trini sicuti est, suntque ante iudicium uni­ versale ex tali visione vere beatae, habenz. . . ( tes vitam et requiem aeternam . . .121 Thesis. 9. — Beatitudo statim consummatur quoad sui substantiam, sed crescit usque ad ultimum diem quantum ad accidentale gau­ dium communionis sanctorum in concordis; sima illa societate coelestis lorusalem, do' nec tandem ultimo compleatur per glorio­ sam corporum resurrectionem, et manife­ stationem iudicii generalis de qua dicit Apostolus : « Illuminabit abscondita teneα brarum, et manifestabit consilia cordium, « et tunc laus laus erit unicuique a Deo » 129 Î Î I 217 • '*· INDEX 219 INDEX PAG. PAG. religioso cultu prosequendos, sive ut fragiis sublevandos . , ftllf- 141 QUAEST. VU. — De resurrectione mortuorum. 10. — Futura est secundum Scriptu­ ras in consummatione temporum generalis omniutn hominum ad vitam indestructibilem resurrectio, per quam pro statu finali to­ tius universi perfectio humanae speciei re­ staurabitur, et homo integer in anima et corpore, propriorum factorum aut praemium reportabit aut poenam . . . . 145 Thesis. 11. — Resurrectio omnium uno eodemque tempore fiet, et ideo explodi debet commentum illud resurrectionis primae cum consequente regno mille annorum quod adstruebant Chiliastae, quocumque tandem modo explicetur, sive ad sensum antiquo­ rum haereticorum, sive etiam ad sensum eorum Patrum quorum opinionem a saeculo quarto iam penitus reiectam nonnulli modemi post Protestantes sat temerarie renovare conati sunt .... 150 Thesis. 12. — Mortem fore pro omnibus terminum a quo ultimae resurrectionis, longe probabilior sententia est, nec videtur ad­ mittenda opinio dicentium futuros aliquos qui immortalitate supervestientur quin prius cedant legi ab initio latae contra posteri­ tatem Adae : pulvis es et in pulverem re­ verteris. ....... 158 THESIS. 13. —■ Regula fidei aperte tradit corpora resurgentium fore eadem ac prius, tum specie tum numero, sed undenam numerica identitas repetenda sit, non deter­ minat. Videretur autem satis illa repeti ex identitale animae, cui quaecumque materia accedat secundum successionem temporis, semper idem manet homo, idemqne corpus Thesis simpliciter....................................................... 162 Thesis. 14. — Omnibus hominibus commune futurum est ut eam immortalitatem conse­ quantur quae in impossibilitate iterum mo­ riendi consistet, adeoque pro semper ex­ cludet omnem usum tam nutritivae quam generativae virtutis, simul cum animalibus delectationibus annexis. At proprium corpo­ ribus gloriosis erit ut quatuor principalibus dotibus ornentur, impassibilitate scilicet, subtilitate, agilitate, et claritate, in quibus Christo resurgenti a mortuis perfecte con­ figurabuntur ...... ITT ‘QUAEST. VIII. — De iudicio generali et fine mundi. De fine mundi, quoad causam, modum, et or­ dinem ....... De fine mundi quoad circumstantiam temporis contra novos exegetas . 1. Quod omnes textus Evangelii qui afieruntur pro praenuntiato a Christo fine mundi tanquam proxime et sine mora eventuro, fuerunt male a rationalistis et neocriticis intellecti.................................................... 2. Quod absque fundamento erronea persuasio de imminente iam iudicio et parousia Chri­ sti, in scriptis apostolicis passim respersa asseritur ; imo etiam, contra diserta et ex­ pressa quae ir iisdem inveniuntur testimonia Index 185 191 193 204 215 IMPRIMATUR Albertus Lepidi O.P., S.P.A. Magister IMPRIMATUR Josephus PaliCa, Arch. Philip., Vic. ger : 1 I T>p. «La Casa del Libro> Soc. An. - Vic. délia Cancelleria, 34, Roma