PONTIFICIA UNI VERSIT AS GREGORIANA VERBO INCARNATO COMMENTARIUS IN TERTIAM/PARTEM AUCTORE LUDOVICO BILLOT S. I. S. R. E. CARDINALI Editio septima aucta et emendata ROMAE APUD AEDES UNIVERSITATIS GREGORIANAE M · DCCCC · XXVII PATAVII - TYPls SEMINARII P R Ο Ο E ΜI U Μ Initium dicendi de admirabili illo incarnati Verbi mysterio convenienter sumi potest a symbolica visione Ezechielis, quando sub ipso prophetiae exordio aperti sunt ei caeli, viditque visiones Dei : ventum scilicet tur­ binis venientem ab aquilone, et nubem magnam et ignem involventem, et splendorem in circuitu eius, et in medio ignis animalia quatuor quadriformia et quadrupennata; et iuxta ea rotas pariter quatuor, quae stantibus ani­ malibus stabant, et ipsis ambulantibus ambulabant, et iisdem sese a terra elevantibus similiter elevabantur ; denique supra animalia et rotas, similitudinem throni, et super similitudinem throni, quasi speciem hominis conflatam ex electro. Hic erat, ut dicitur Eccli. XLIX-10, conspectus glo­ riae, quam vidit Ezechiel in curru Cherubim, id est, ap­ paritio Dei gloriosi secundum quod propter nos homines et propter nostram salutem descensurus erat de coelis atque in terras venturus, factus homo. Hinc prophetae in captivitate posito, in spem futurae redemptionis con- ·■.'<:· ms 4 PROOEMIUM solatoria ista visio apparet. Hinc etiam, qui super currum sedere dicitur, speciem habet electri in forma humana; nam electrum, ut Gregorius ait (l), quaedam est auri ut argenti compositio, per quam argentum ad claritatem crescit, aurum vero a suo fulgore pallescit. Unde, cum in Unigenito Dei Filio naturae divinitatis unita est na­ tura nostra, quasi facta est species electri, pro quanto humanitas in maiestatis gloriam excrevit, divinitas vero a sui fulgoris potentia humanis se oculis temperavit. Hinc demum, omnia in visu ostensa magnum quemdam hostem superatum indicant, similitudine ducta a trium­ phis, in quibus imperatores sella curru imposita vehe­ bantur, circumstabant hastati, praecedebant subiectae nationes, prodibant trophaea cum armis victoriae. II Et primo quidem, veniebat visio e partibus aquilonis. Porro aquilo in Scripturis accipitur ut sedes diaboli, cuius haec vox est in Isaia : Sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis. Bene enim regio tenebrosa ♦et frigida regnum diabolicum repraesentat, quia, ut iterum Gregorius dicit, Satanas frigidus et tenebrosus spiritus est, frigidas et duras possidens hominum mentes. Ab Aquilone ergo pompa triumphalis procedit, quasi Christo regrediente a desolata sede Satanae, et a duello inito cum principe tenebrarum. Sed et ventus turbinis et nu­ bes magna et ignis et fulgur, impenetrabilem huius arcani profunditatem, necnon et summam in nostrae redemptionis opere divinae virtutis manifestationem si­ gnificant. Denique, ne putares tam grande negotium virtute magis et potentia, quam bonitate et misericordia(i) (i) Greg. M. in Ezech. 1. r. hom. 2. n. 14. PROOEMIUM 5 absolvi, ideo circa turbinem fulgurantem splendor po­ nitur ; nam splendor ad iucunditatem oculorum facit, suavitatem divinae miserationis erga hominem ab infer­ nalibus inimicis potenter eripiendum symbolice demon­ strans*; vere enim in visceribus misericordiae visitavit nos oriens ex alto. Attende nunc mystica illa animalia quae apparent in medio ignis sub firmamento in quo Filius hominis sedet; quae sine dubio sunt quatuor evangelistae, in quorum etiam persona omnes quotquot gloriam Christi in hoc mundo annuntiant, figurantur. Sed cum in Apocalypsi eadem illa describuntur animalia, non praetereunda oc­ currit diversitas. Nam in Apocalypsi habent formas sin­ gula singulas ; primum enim simile est leoni, secundum vitulo, tertium homini, quartum aquilae volanti, quia ibi singuli evangelistae ex prooemio sui evangelii, proprio quasi charactere notantur. SimilishominiMatthaeus, quia incipit ab humana genealogia Salvatoris; similis leoni *cus, quia incipit a voce clamantis in deserto; similis vitulo Lucas, quia incipit a victima seu holocausto quod offerebatur in templo quando Zachariae Gabriel apparuit; similis demum aquilae volanti loannes, quia ad ipsum principium statim evolat dicens : « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum ». Ita ergo se habent animalia in Apocalypsi. Hic autem unumquodque ani­ mal quaternas habet facies: Facies hominis, inquit, ei facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilae de­ super ipsorum quatuor. Cuius differentiae haec ratio esse videtur, quod in visione Ezechielis, quaternae facies iam non proprios characteres singulorum evangelistarum 6 Γ»Λ< PROOEMIUM designant, sed varia mysteria ipsius Christi Redemptoris, quatenus, ut Gregorius ait (x): * Unigenitus Dei Filius veraciter factus est homo, ipse in sacrificio nostrae re­ demptionis dignatus est mori ut vitulus, ipse per vir­ tutem suae fortitudinis surrexit ut leo, ipse etiam post resurrectionem suam ascendens ad coelos, in superio­ ribus est elevatus ut aquila. Totum -ergo simul nobis est, qui et nascendo homo, et moriendo vitulus, et re­ surgendo leo, et ad coelos ascendendo aquila factus est ». Cum itaque haec symbola sint mysteriorum, quibus vicit diabolum et in Patris gloriam intravit, recte et conve­ nienter symbolicae facies omnibus et singulis attribuun­ tur evangelistis, utpote qui praedicatores sunt Christi, insignia illius ferentes, quem concordi praeconio annun­ tiant. Sed et quaternas facies quaternae etiam pennae comitantur, quia dum Christi in carne mysteria patefa­ ciunt (nativitatem dico, passionem, resurrectionem et ascensionem», ex his nos evocant ad altiora, id est, qui­ busdam quasi pennis in cognitionem invisibilis eius di­ vinitatis attollunt et sublevant ; per incarnati enim Verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux claritatis eius infulsit, ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur. Unde Gregorius dicit (2): «Evangelistarum ergo facies ad humanitatem Domini pertinent, pennae ad divinitatem, quia in eo, quem cor­ poreum aspiciunt, quasi facies intendunt. Sed dum hunc esse incircumscriptum ex divinitate annuntiant, per con­ templationis pennam quasi in aera levantur. Quia itaque et una fides incarnationis eius in omnibus, et par con­ ii) Greg. M. in Ezech. 1. i, hom. 4, n. 1. (2) Greg. M. in Ezech. 1. 1, hom. 3. n. 2. ί- templatio divinitatis eius in singulis, recte nunc dicitur: quatuor facies uni, et quatuor pennae uni ». Ex quo tan­ dem fit ut mystica illa animalia quasi scintillas igneas aeri candenti similes emittant, eo quod doctrina et prae­ dicatio ipsorum ad inflammandum amorem versus Deum singulariter valet, iuxta illud quod dixit ipse Christus: «Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur » ? Sic igitur quasi in curru triumphali suis evange­ listis insidens, per totum orbem vehitur Christus Deus noster incarnatus, iudicans in nationibus, conquassans capita in terra multorum; data enim est ei omnis po­ testas, non solum in caelo, sed et in terra. In cuius signum sub ipsa sella, in qua triumphator sedet, et iuxta quatuor animalia, de quibus mox dictum est, quatuor etiam rotae conspiciuntur. Et quid per rotas illas my­ sticas significatum censebimus nisi cuncta temporalia? Ut enim Hieronymus observat, omnes res huius saeculi in rotis aguntur : « Solis annuum circulum per singulos menses luna decurrit ; lucifer qui ipse vesper est, dum ad Orientem et ad Occidentem rutilus micat, et noctis tenebras parvo temperat lumine, duobus annis eumdem conficit cursum..., et quidquid fulget in caelo, segetum quoque herbarumque varietates per quatuor tempora suis currunt rotis, nihilque aspicimus, quod ante non fuerit. Girans girando vadit spiritus, ait Ecclesiastes, et in circulos suos revertitur. Omnes torrentes vadunt in mare, et mare non adimpletur. Quare? Quia ad fontes suos de matrice abysso revertuntur » f1)· Bene ergo per * it *. · s SM 9. PROûKMlUM PROOEMfVM quatuor rotas quidquid in hoc inundo est, et accidit, et lit, significatum intelligitur. Et quia temporalia omnia Christo, et cooperatoribus eius subiecta sunt (omnia enim, inquit, subiecisti sub pedibus eius, et nihil, ut Apostolus addit, dimisit non subiectum ei),’non solum rotae po­ nuntur subter triumphalem sedem Christi, sed etiam, stantibus mysticis animalibus pariter stare, ambulantibus illis pariter ambulare, iisdemque a terra sese elevantibus pariter elevari perhibentur, ut perfecta denotetur sub­ ordinate eorum omnium, quae in praesenti saeculo, vel volente, vel permittente Deo, quocumque tandem modo eveniunt, ad gloriam Verbi incarnati, et ad salutem corporis eius mystici, quod est Ecclesia. Quae cum ita sint, tria in hac visione distinguun­ tur, praecipua consideratione digna. — Primo quidem, Il similitudo hominis in electro, qua ipsum incarnationis mysterium figuratur, et sic prima sumitur huius dispu­ tationis divisio, iuxta illud quod habet S. Thomas in prooemio : « Prima, inquit, consideratio est de ipso in­ carnationis mysterio, secundum quod Deus pro nostra salute factus est homo » Quaest. 1-26). — Tum secundo, quaternae veniunt facies animalium, per quas nativitas, passio, resurrectio, et ascensio Filii Dei in carne assum­ pta significantur, et sic altera accipitur huius materiae consideratio : « Secunda est, ait S. Thomas ubi supra, de his, quae per ipsum Salvatorem nostrum, id est Deum incarnatum, sunt acta et passa » Quaest. 27-59). — Tertio demum attendendae sunt mysticae illae rotae quibus designantur res temporales mysterio Christi de­ servientes, et in credibilitatem incarnationis eius variis mirisque modis dispositae : et sic tertia succedit pars, hisce nostris temporibus apprime necessaria. Cum enim procedat scientia theologica ex principiis fide ^creditis, iisdemque rationi imperviis, demonstrandum tandem superest, haec ipsa principia non caeca credulitate ac­ cipi, sed rationabile esse obsequium nostrum, propter tot tantaque signa, quae divinae revelationis existentiam commonstrant. Et hoc quidem, quod ad praesens my­ sterium attinet, cum confidentia divini auxilii, ultimo loco, praeter ordinem quaestionum♦ .* S. Thomae, praestandum remanebit. * PARS PRIMA IPSO INCARNATIONIS MYSTERIO e * PARS PRIMA ' DE IPSO INCARNATIONIS MYSTERIO Agitur de mysterio proprie dicto, id est de re, quae nobis revelata est ut credenda, excedens intellectum humanum. In tantum autem dicuntur res fidei excedere intellectum humanum, in quantum nec possunt a nobis apprehendi ut in se sunt, nec cum obiectis naturaliter notis eam connexionem habent, quae nos in demonstrationem existentiae ipsorum manuducat. Hic enim recolendum est ex philosophia, duos esse modos quibus una res cognosci potest. Primus est per propriam et adaequatam speciem, sicut quando Socrate praesentialiter per seipsum videtur ; secundus est per speciem alterius, sicut quando imago specularis utcumque cognoscitur a caeco per speciem ima­ ginis sculptae. Prima cognitio vocatur quidditativa et propria, altera impropria et analogica. De mysteriis ergo divinis, quae vel aeternaliter in ipso Deo continentur, vel in tempore praeter om­ nem naturae ordinem a Deo sunt facta, non possumus scire quid sint in seipsis, sed solum valemus illa utcumque apprehendere, sumpta analogia a rebus nostrae experientiae subiectis. Scien­ dum tamen est, non esse hanc solam et sufficientem causam, propter quam res fidei dicuntur transcendere rationem. Cum enim Deus Ο. M. nullius intellectus creati obiectum proportionatum sit, quidquid de ipso Deo est intellectui creato naturaliter co- PAKS PRIMA 'V, Cii*?’:j · ; gnoscibile, non est cognoscibile nisi analogica et impropria co­ gnitione. Non ergo distinguuntur mysteria rationem superantia ab iis quae de rebus divinis naturaliter sunt noscibilia, quatenus ista possumus apprehendere ut in se sunt, illa vero minime; sed quatenus ea, quae sunt nota Dei, nexu causalitatis connectuntur cum rebus, quas propria et immediata cognitione attingimus, adeoque per illas demonstrantur tanquam causa per effectum. At contra, ea quae naturali rationi impervia sunt, nullam habent causalitatis habitudinem ad praedicta. Quo ht ut non exsistat via per quam intellectus noster, seclusa revelatione, certificetur an sint vel etiam esse possint, et ideo recte dicitur quod talia «sic « homini revelantur, ut tamen non intelligantur, sed solum quasi < audita credantur ». Verum, cum audis non revelari ista ut intelligantur, cave ne propterea supervacaneam reputes curam in iis perscrutandis collocatam. Equidem verissimum est illud quod Scriptura dicit apud lob XXVI-14: nos scilicet vix parvam aliquam stillam ser­ monum Dei capere posse, et neminem in huius vitae statu va­ lere tonitruum magnitudinis intueri. Mysteria quippe divina ea sunt vel maxime, quorum ratione dictus est Deus posuisse te­ nebras latibulum suum, habitare in caligine, esse in densa nube. Et simile quid accidit, quando sol est in meridie et lucet in vir­ tute sua ; tunc enim in seipso quidem praeclarissimum lumen est, sed respectu noctuae et vespertilionis quaedam caligo est ; porro Philosophus dixit, et vere dixit, quod intellectus noster est ad manifestissima Dei sicut oculus noctuae ad lumen solis. Attamen, etsi loquatur nobis Deus magnalia mysteriorum suorum quasi de medio nebulae, loquitur profecto, et non est verbum eius sonus inanis et vacuus, sine re et sine sensu ; nec est om­ nino nihil modica illa stilla « de profluvio perfectae cognitionis « qua divina veritas in seipsa videtur, ad nos usque descen« dens » (r), sed potius magnum aliquid aestimabile super alias scientias humanum intellectum perficientes, eo quod minima co­ gnitio de rebus altissimis praestat maximae scientiae de infimis. (<) s. Thom. 1. 4 c. Gent. c. i. ? DK IPSO INCARNATIONIS MYSTERIO Quare, praeaccepta per revelationem notificatione mysterio­ rum, quorum positiva possibilitas vel exsistentia non demon­ stratur sed creditur, tria omnino per rationem fide regulatam in illis considerari et possunt et debent, (de iis mysteriis nunc loquor, quae a Deo sunt contingenter facta, ut opus incarnatio­ nis). Primum est id, quod praesupponi debuit ad decretum et executionem mysterii, scilicet convenientia eius cum divinis at­ tributis et fine universi. Nihil enim Deus decernit et exsequitur, nisi quod congruit suae sapientiae et bonitati. Secundum est ipsa in se mysterii substantia, ut nimirum, quantum fieri potest, distinctam quidditatis eius notionem assequamur, et inde ostendamus nihil in eo assignari posse, quod rationi naturali repugnet evidenter, sed argumenta ab infidelibus allata, vel ex falso sup­ posito, vel ex ignorantia terminorum procedere. Tertium de­ nique est id, quod ex radice mysterii consequitur, et se habet ad illam sicut effectus ad causam, vel conclusio ad principium'. Et haec est ratio divisionis a S. Thoma, in prooemio pri­ mae quaestionis, assignatae: « Circa ipsum incarnationis my« sterium, inquit, tria consideranda occurrunt: Primo quidem de « convenientia incarnationis (Quaest. i). Secundo de modo unio« nis Verbi incarnati (Quaest. 2-15). Tertio de his, quae conse< quuntur ad hanc unionem (Quaest. 16-26). CAPUT PRIMUM QUAEST. I. DE CONVENIENTIA INCARNATIONIS Convenientia incarnationis dupliciter consideratur, vel quoad substantiam, vel quoad circumstantias. Et iterum, si quoad sub­ stantiam consideretur incarnatio, quaeri potest utrum fuerit con­ veniens tum absolute tum relative: absolute quidem, id est in seipsa, praescindendo a qualibet accidentali hypothesi; relati-ve vero, id est, supposito hominis lapsu, in ordine ad finem nostrae reparationis. Manifestum est autem quod absoluta consideratio est prior. Hinc : QUA EST. I. THESIS I. Incarnatio de sui ratione nullam habet in quacumque hypothesi disconvenientiam cum divinis attributis; sed absolute dicenda est convenire Deo, et non dedecere eius Maiestatem. ;··? - VS Notandum hic est quod convenientia consequitur possibili­ tatem, quia nihil est conveniens nisi possibile, licet aliquid sit possibile, quod non est conveniens. Non tamen mirum alicui vi­ deri debet, si praetermissa quaestione de possibili, statim circa convenientiam nostra versetur disputatio. Ratio sumitur ex di­ ctis, quia possibilitas demonstrari non potest nisi pure negative, id est refutando argumenta, quae ab adversariis fidei afferuntur; et hoc quidem in capite sequenti, quando modus unionis distin­ ctius erit explicandus, cum Dei auxilio praestabimus. Nunc ergo iuxta generale principium quo theologica scientia regitur (x), oportet supponere ex auctoritate revelationis positivam huius mysterii possibilitatem, et sic procedere ad expositionem rationum convenientiae. Videretur autem dicendum non esse absolute conveniens Deum incarnari. Nam si incarnatio est conveniens, negatio in­ carnationis erit inconveniens; inconveniens autem in Deum ca­ dere non potest. Ergo incarnatio foret eo ipso absolute neces­ saria ; quod nec ratio appprobat, nec fides. Praeterea, si conveniens esset Deum incarnari, Deus foret unibilis creaturae, seu in potentia ad unionem. Sed Deus, utpote actus purissimus, nullo modo est in potentia. Praeterea, inconveniens esset corpori humano cervicem iungere equinam, ut poeta dicit. Multo ergo magis inconveniens est ut infinite distantia, id est Deus et creatura, in unum coniungantur. (‘) Cf. Ia Part. Quaest , a. 2 in corp. 17 DE CONVENIENTIA INCARNATIONIS Denique, per incarnationem Deus exinanivit semetipsum, ut loquitur Apostolus ad Philipp. II-7. Ergo hoc mysterium abso­ lute conveniens non fuit, sed debuit excusari seu cohonestari ex quadam accidentali causa. Sicut si nobilis duceret plebeiam, aut mancipii officium susciperet, non esset congruum, nisi forte id exigente communi bono et totius reipublicae salute (’). Sed contra est quod incarnatio de sui ratione nullam im­ portat mutationem aut minorationem divinitatis, sed solum inef­ fabilem quamdam elevationem creaturae, per quam novo modo manifestatur infinita Dei virtus et bonitas, iuxta illud quod can­ tatur in missa : Quia per incarnati Verbi mysterium nova mentis (*) Hoc est argumentum Lessii, de Praedestinatione Christi, n. 13 : «Cum incarnatio, inquit, includat humiliationem et exinanitionem divi«nitatis, ut Apostolus loquitur, nullo modo fuit per se expetenda...., «sed solum ob aliam causam extrinsecam maioris momenti, cui alia ra« tione consuli non poterat. Nec obstat quod hac ratione natura humana «ad infinitam evehatur excellentiam, quia etsi adferat summam excel«lentiam humanitati, per se minus decere videtur divinitatem; imo vi« detur fieri cum quadam, ut sic dicam, iniuria illius Maiestatis. Per se «enim indecorum videtur ut Creator fiat creatura, et Dominus fiat « servus ; sicut si rex assumeret habitum et officium rustici aut man«cipii, et demitteret se ad illorum consuetudinem, nobilitaretur quidem « rusticorum et mancipiorum ordo ; id tamen non erat regi per se ex« petendum, quia cedit in quamdam iniuriam regiae maiestatis et au«ctoritatis. Similiter, si copularet sibi servam aut mendicam in uxorem, «eamque efficeret reginam et regni sociam, illa quidem mirifice extol« leretur, haec tamen illius excellentia non erat per se regi expetenda, «sed solum ob causam extrinsecam maioris momenti, cui alia ratione « non poterat subvenire : ut si regnum vel pars aliqua regni salva esse « aliter non poterat : quo casu id esset maxime laudabile, et summo­ pere regis illius amorem in suos commendaret. Simili modo, cum « Deus genus humanum peccato perditum statuisset salvare, neque id «perfecto modo fieri posset, nisi ipse carnem assumeret, (aliter enim «condigna satisfactio pro peccato exhiberi non poterat), statuit ut Fi« lius naturam nostram indueret, et nos redimeret ». Quae omnia valde difficilia videntur, quia si verum est quod incarnatio non fit nisi cum quadam iniuria divinae Maiestatis, statim quaeritur, quaenam ratio extrinseca esse possit, quae tantum inconveniens valeret unquam com­ pensare. De Verbo Incarnato 2 ·. iS , · >·*♦ QU A EST. I. nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit. Unde absolutam eius convenientiam recte ostendit Angelicus sequenti argumento. Absolute convenit Deo id quod pertinet ad rationem boni simpliciter. Atqui communicare se pertinet ad rationem boni sim­ pliciter. Ergo convenit Deo communicare se creaturae. Sed in­ carnatio invenitur in latitudine communicationis Dei ad creatu­ ram ; immo est vertex et summum veluti fastigium omnium com­ municationum ad extra. Ergo absolute conveniens est Deum in­ carnari. Duae priores praemissae sufficienter constant ex principiis quae in philosophia traduntur de natura boni. Nam bonum, qua tale, idem est ac appetibile ; unde natum est movere ad volen­ dum sui communicationem, et sic est diffusivum sui in ratione causae finalis. Ex consequenti autem, cum sit perfectum in actu, natum est etiam efficere hanc sui communicationem per quam alia a se perficit et bonificat, et sic est diffusivum sui in ratione causae efficientis. Observandum autem quod dicta communicatio non affert perfectionem communicanti, sed illis solum, quibus communicatur. Unde ipsa communicatio in actu non pertinet ad naturam boni quasi intrinsece constituens aut complens eam, nec quasi necessario consequens perfectionem infinitam, sed solum ut congruens ei secundum abundantiam benignitatis eius, sicut de Deo universorum Creatore sana docet philosophia. Ad declarationem autem minoris subsumptae, adverte cum Caietano, esse tres modos plus quam genere diversos, quibus Deus intelligi potest communicare se creaturae. - Primus est per ipsam creationem, et gubernationem rerum. Nam per crea­ tionem res consistunt in suis propriis naturis, quae sunt aliquales imitationes essentiae divinae. Per gubernationem vero ad­ ducuntur ad suam ultimam perfectionem, quam ab eo oportet esse participatam, qui solus est per essentiam bonus et perfec­ tus. Et ideo dici solet quod omnia appetunt divinam bonitatem in quadam eius similitudine, et quod ipsa divina bonitas, dum ad se trahit universa, sese etiam aliquo modo communicat uni­ versis. Verumtamen, iuxta hunc primum modum, communicatio­ nes Dei in solis eius participationibus seu deficientibus imitatio- DR CONVENIENTIA INCARNATIONIS IÇ nibus constant ; Deus autem ipse, extra et supra totum univer­ sum, solus est in sui ipsius possessione ac fruitione beatus. — Succedit itaque modus alter, idemque supernaturalis et multo excellentior, dum scilicet assumit Deus intellectuales creaturas in sui consortium per gratiam et consequentem gloriam, easque elevat ad ea, quae sunt propria naturae suae, videre Deum, frui Deo. Nam visio Dei est soli divino intellectui connaturalis, et constituit propriam beatitudinem eius, qui est ipsum esse per essentiam. lam igitur in hoc communicationis modo, non atten­ duntur amplius merae quaedam participationes seu similitudines divini boni, sed ipsa quoque divina bonitas ut in se est commu­ nicatur, dum essentia divina immediate unitur intellectui finito ut eius intelligibile, et creatura intellectualis attingit ac possidet Deum in seipso, conregnans cum eo beata. — Verum, tam ex­ cellens est communicativus ille amor Summi Boni, ut non satis ei fuerit creare universum, et assumere intellectualem creaturam in divinae consortium naturae, sed ad id unum, quod reliquum erat elevavit ipsam, trahendo eam ad suam subsistentiam, ut qui ab aeterno subsistebat in natura propria, hoc est divina, ille idem inciperet subsistere in natura creata. Porro tertius ille gradus pertinet ad summum modum communicandi se, eumdemque soli actui purissimo possibilem, ut suo loco videbitur, nec est alius, quo Deus possit communicari melius. Nam in primo modo communicatur tantum secundum creatas sui participatio­ nes; in secundo communicatur quidem secundum seipsum, sed ita ut non uniatur nisi in ratione formae intelligibilis ; in tertio vero, communicatur uniendo sibi naturam creatam substantialiter, id est in unitate hypostasis seu personae. Ita fere Caietanus in 3Kra Part. q. i, a. i. Vide etiam pulcherrimum prooemium S. Tho­ mae in III Sent, super illud Eccl. «Ad locum unde exeunt flu« mina revertuntur, ut iterum fluant » (1). (’) «Ex verbis istis, inquit Angelicus, duo possumus accipere...., «scilicet divinae incarnationis mysterium, et eius copiosum fructum. «Mysterium incarnationis insinuatur in fluminum reversione, cum di«citur: Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur. Sed incarnationis «fructus ostenditur in iterato fluxu, cum dicitur: Ut itef-um fluant. Flu- 20 QUAEST. I. Ad ium ergo dicendum quod conveniens dupliciter dicitur: cuius scilicet oppositum est inconveniens, et cuius oppositum non est inconveniens, sicut cum dicimus conveniens fuisse Deo creare universum : per hoc profecto non intendentes quod de­ decuisset ipsum nihil ad extra operari, sed solum significantes opus creationis congruere divinae suae perfectioni, licet si non creasset, perfectio ista eodem semper modo se haberet. Ad 2um dicendum quod Deus est unibilis creaturae, in quan­ tum absque ulla sui mutatione potest esse terminus realis unionis naturae creatae ad ipsum, ut infra dicetur. Et ideo non sequitur, ipsum esse in potentia ad aliquem actum, sicut non sequitur ali­ quid detrahi de puritate divini esse, ex hoc quod Deus in tem­ pore fit dominus vel creator, atque ita porro. Ad 3um dicendum quod exemplum non est ad rem. In dicta enim pictura, humanum corpus et cervix equina iunguntur ut duae partes ex quibus unum totum efformatur, utique monstruo- « mina ista sunt naturales bonitates, quas Deus creaturis influit, ut esse, « vivere, intelligere, et huiusmodi. De quibus fluminibus intelligi potest «quod dicitur Isa. XLI-iS: Aperiam in supremis montium flumina. « Montes enim supremi sunt nobilissimae creaturae, in quibus prae« dicta flumina aperiri dicuntur, quia in eis et copiosissime recipiuntur, « et sine imperfectione ostenduntur. Sed locus unde ista flumina exeunt, < est ipse Deus, de quo potest intelligi quod dicitur Isa. XXXIII-21 : « Locusfluviorum rivi latissimi et patentes, idem ac si diceret: In loco ortus «fluviorum, rivi naturalium bonitatum eminenter inveniuntur... Ista flu« mina in aliis creaturis inveniuntur distincta, sed in homine inveniun« tur quodammodo aggregata ; homo enim est quasi horizon et confi«nium spiritualis et corporalis creaturae, ut quasi medium inter utras« que, bonitates participet et corporales et spirituales... Et ideo, quando « humana natura per incarnationis mysterium Deo coniuncta est, omnia « flumina naturalium bonitatum ad suum principium reflexa redierunt.... «Sequitur, ut iterum fluant, in quo notatur incarnationis fructus. Ipse « enim Deus, qui naturalia bona influxerat, reversis quodammodo om« nibus per assumptionem humanae naturae in ipsum, non iam Deus «tantummodo, sed Deus et homo, hominibus fluenta gratiarum abun«danter influxit, quia de plenitudine eius omnes accepimus, gratiam « pro gratia. Et de isto influxu legitur Eccli. XXXIX : Benedictio illius < quasi fluidus inundabit. ». DK CONVENIENTIA INCARNATIONIS 21 sum et disproportionatum. Non sic autem intelligenda est incar­ natio divina, quasi Deus et creatura convenerint ut partes; non enim unio ista facta est in natura, sed solum in persona, quem­ admodum ex dicendis de modo unionis Verbi incarnati satis superque apparebit. Ad 4um denique dicendum quod nullo vero sensu dici po­ test ipsa divinitas per incarnationem exinanita, quia incarnatio nullam ponit mutationem in esse divino, sed solum habitudinem specialem naturae creatae ad Deum. Unde in tantum dicitur Filius Dei exinanivisse semetipsum, in quantum parvus effectus est, non quidem amittendo magnitudinem suam, sed assumendo inanitatem nostram, et trahendo ad suum esse personale natu­ ram humanam, in qua sola imitandum hominibus humilitatis exemplum proponeret. Quapropter similitudines propositae ite­ rum nihil concludunt, tum quia non in forma propria suscepit » Filius Dei officium servi, tum quia per unionem suam cum na­ tura creata nullo modo perfici potuit aut deprimi. Nec est simile de unione coniugali, eo quod homo natus est perfici per socie­ tatem, et ideo, absolute loquendo, non est conveniens intima societas viri cum muliere inferioris conditionis, aut vice versa, sed indiget cohonestari quibusdam rationibus extrinsecis, quin hoc idem de divina incarnatione dici queat. Omnibus ergo modis neganda paritas. THESIS II. w· (Art. 2). Fuit etiam convenientissima incarnatio in ordine ad re­ parationem generis humani lapsi. Imo, ut divinae iustitiae pro peccato condigne satisfieri posset, omnino requirebatur. Post demonstrationem absolutae convenientiae incarnationis, sequitur quaestio de convenientia eius in ordine ad specialem finem ; illum dico finem, qui in symbolo enuntiatur his verbis : Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de caelis. Et licet S. Thomas in praesenti videatur loqui de neces­ sitate, tamen quia in corpore dividit necessarium in id, sine quo 22 quaest. i. aliquid esse non potest, et id per quod melius et convenientius pervenitur ad finem, addens non fuisse primo modo necessa­ riam incarnationem Verbi : constat necessitatem illam omnino contineri intra terminos simplicis convenientiae. Similiter in se­ cunda propositionis parte asseritur quidem omnimoda incarna­ tionis necessitas ad condignam pro peccato satisfactionem. Sed quia haec ipsa condigna satisfactio nonnisi ad maiorem perfe­ ctionem nostrae reparationis requirebatur, semper quaestio ver­ satur circa convenientiam incarnationis Verbi in ordine ad finem salutis humanae θ. < ·>. ‘. Λ '<· 7? ii?- Quoad primum igitur, videri posset non fuisse conveniens Verbum incarnari ad reparationem nostram, quia inconvenienter maius ordinatur ad minus. Sed incarnatio est quid maius et nobilius genere humano reparando. Ergo inconvenienter ad huiusmodi finem incarnatio fuisset ordinata. Sed contra est quod decebat humanam naturam reparari, et quod nullus esse potuit melior atque efficacior reparationis modus. Decebat, inquam, humanam naturam reparari, tum quia per unius delictum fuerat tota collapsa, tum quia, cum Deus sit summe bonus et misericors, conveniens fuit ut nulli naturae ne­ garet id ad quod positivam habet aptitudinem. Natura autem humana erat apta reparationi, quia quamdiu homo in hac mor­ tali vita vivit, sicut nec confirmatur in bono immobiliter, ita nec immobiliter obstinatur in malo. Et non est simile de angelo, iuxta illud Damasceni, 1. 2 de Fide orth. c. 4 : τ· ν’/ Iriitf i' DE CON V EN J E NT ! Λ IN CA R NATION IS « Dominus non habuit causam ut esset Verbum, nisi quod Pa< tris esset germen Cum tamen homo efficitur, tunc causa sub« stituitur cur eum oporteat carnem gestare; necessitas quippe « indigentiaque hominum anterior est quam illius nativitas ; < qua sublata, carnem non induisset». Rursus Chrysostomus, hom. 3 in Gen. n. 4 : « Propter nihil aliud Deus induit car< nem nostram... nisi ut nos peccato obnoxios a maledicto li­ beraret». Item Leo Magn., serm. 3 de Pent.: «Si homo ad « imaginem et similitudinem Dei factus in suo honore mansisset, «Creator mundi creatura non fieret». Et Augustinus, serm. 175, n. i. « Nulla causa veniendi fuit Christo Domino, nisi pecca< tores salvos facere». Et iterum, serm. praec. n. 2 : «Si homo « non peccasset, Filius hominis non venisset ». Caeterum vide alios plurimos citatos apud Petavium, de Inc. 1. 2, cap. ult., et ne dicas, (quod adversariis unicum manet effugium), particulas exclusivas restringi ad accidentalem circumstantiam carnis passibi- Tertius locus est Heb. II - io : Decebat eum propter quern omnia et -per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. Qui tamen, si stemus lectioni vul­ gatae quae omnino legitima videtur, ne a longe quidem praesentem attingit quaestionem, quia supposita lectione activa consummare, illud propter quem omnia, et per quem omnia, in quo tota vis probationis re­ sideret, non ad Filium refertur, sed ad Patrem. Cum tamen vox graeca τελείωσα; posset etiam habere sensum passivum, (quo in casu sermo set de Filio, quem in carne assumpta decebat per passionem con­ summari}, hanc versionem eligunt, ut in ea fundent suam de incarna­ tione independente ab hypothesi peccati sententiam. At frustra, quia etiam sic, auctoritas illa non esset ad rem. Sumeretur enim ratio ex verbis propter quem omnia et per quem omnia, quae accipi nequaquam possunt de Filio qua incarnato. Et si quidem solum diceretur propter quem omnia, res forsitan foret in dubio posita. Nunc autem dicitur, propter quem et per quem. Quis autem feret, incarnationem esse per quam sunt omnia? Nisi forte illud quoque loannis, omnia per ipsum facta sunt, de incarnatione accipias, cum tamen evidentius constet de Verbo dici prout erat ab aeterno apud Patrem. Sic ergo subtrahuntur omnes auctoritates Scripturae, et non relin­ quuntur adversariis nisi argumenta a priori, quae in subiecta materia nihil valent, praetereaque nihil. 40 QUΛEST. L lis, quia hoc esset omnino voluntarium, id est, gratis et sine funda­ mento dictum, ut cuilibet testimonia diligenter consideranti patebit. Ad ium ergo dicendum quod ratio Scoti tota nititur in falso supposito, quia in divina praescientia et praedestinatione nulla est prioritas aut posterioritas naturae ex parte actus divini, nec ex parte obiectorum ut cadunt sub actu intellectus aut volun­ tatis ; sed Deus uno simplicissimo actu simul vult et decernit et permittit omnia, puta hunc numero ordinem prae aliis in infinitum possibilibus. Considerandum enim est quod in scientia simplicis intelligentiae, simul videt Deus omnia quae sunt pos­ sibilia habere esse ; ea autem quae sunt possibilia habere esse, non sunt solummodo res individuae seorsum sumptae, sed etiam ordines rerum et omnes compositiones earumdem. Unde, ille ipse ordo qui nunc de facto exsistit, cum omni con­ catenatione liberorum agentium atque operum, necnon et cum omni exitu seu eventu eius, fuit unus ex infinitis possibili­ bus, quorum ratio lucebat apud Deum in sua scientia aeterna. Et quia aliunde nequit esse ut in Deo una voluntas influat in aliam, hinc est quod aeterno indivisibilique decreto omnia, quae in dicto ordine continentur, fuerunt simul a Deo aut volita aut permissa. Falsum igitur est quod prius natura voluerit Deus gloriam Christi vel aliorum, quam permiserit aliquid circa pec­ catum, quia falsum est quod in divinis actibus sit ordo naturae, h. e. causalitatis, ex parte actuum in se, vel ut tendunt in obiecta creata. Sed in eo deceptus est Scotus, quod transtulit in ipsam divinam volitionem, ordinem prioritatis et posterioritatis qui in solis obiectis praevisis et praevolitis invenitur: in quantum Deus qui ordinatissime vult, hoc est, vult rectissimum ordinem in suis volitis, praevoluit hunc effectum esse propter alium, et ordinari ad alium, et causari ab alio, causalitate efficientis, aut finis, aut materiae, aut formae. Si qua ergo esset difficultas, haec non esset repetenda ex parte divinae voluntatis prius natura tendentis in bonum incarnationis quam in permissionem peccati, sed solum ex parte ordinationis volitorum inter se : quatenus inconve­ nienter diceretur res fuisse ita dispositas a Deo, ut prioritatem habeat peccatum permissum supra incarnationem, et genus hu- I -V -J DE CONVENIENTIA INCARNATIONIS 41 manum reparandum supra Christum. Verum hic diligenter con­ siderandum est, prius et posterius dici in multiplici ordine, et nihil obstare quin aliquid sit secundum quid natura posterius, quod tamen est prius simpliciter, id est in via perfectionis et actus. Voluit igitur Deus peccatum esse prius incarnatione se­ cundum ordinem causae occasionalis ; sed in hoc non est vera prioritas naturae, quia occasio non est proprie dicta causa. Voluit insuper, reparandum humanum genus esse prius Christo secun­ dum ordinem causae materialis, qui est ordo prioritatis in linea imperfectionis et potentiae. In triplici autem ordine causae effi­ cientis, formalis, et finalis,- qui est ordo perfectionis, omnino est prior Christus. In ordine quidem efficientis, quia est constitutus a Deo auctor salutis nostrae. In ordine etiam causae formalis, quia ordinatus est exemplar nostrae iustificationis et glorifica­ tionis. In ordine demum causae finalis, quia ipse est cui tanquam fini omnes assimilari debemus, et in cuius maximam gloriam redundat nostra redemptio, iuxta illud Philipp. II : « Humiliavit « semetipsum factus obediens usque ad mortem : propter quod «et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super «omne nomen, ut in nomine lesu omne genu flectatur, coele«stium, terrestrium et infernorum ». Et per hoc patet solutio ad principale argumentum Scoti..— Ad id autem quod addit, non tantum bonum esse redemptionem horninum quantum est incarnatio, iam fuit sufficienter responsum in art. praec. — Item, si per bonum occasionatum intelligatur quoddam bonum, quod esset praeter intentionem agentis, sic negatur suppositum. Si autem intelligatur bonum quod Deus de facto non voluit nisi sumpta occasione ex peccato, sic conceditur quidem incarnationem posse dici occasionatam : sed in hoc sensu nullum est incon­ veniens. Ad 2απ* dicendum in primis, quod incarnationis causam in redemptione nostri generis Cyrillus ubique reponit. «Unam qui« dem, inquit ζ1), veram et generalem incarnationis Unigeniti « causam divinus Paulus nobis exponens aiebat : Placuit Deo ac (*) Cyrill. 1. 9 in Ioan. 42 QUAEST. I. « Patri instaurare omnia in Christo. Ubi instaurare significat in < pristinum statum revocare, quae in diversum plane exitum ce«ciderant». Et alibi j1): «Sacrae Scripturae incarnationem Verbi «factam esse aiunt ad emendationem atque instaurationem car« nis, universaeque naturae humanae». Et rursus (2): «Semen « Abrahae apprehendit, ut per omnia fratribus assimilatus mor« tem devincat. Hunc enim ad finem et scopum, universum in« carnationis mysterium refertur ». In his ergo et similibus te­ stimoniis tutius quaeres sententiam Cyrilli de incarnationis fine, quam in loco obiecto, ubi nihil aliud est quam argumentum ali­ quod dialecticum pro consubstantialitate Verbi contra impietatem Arianam. Caeterum ratio in argumento proposita procedit adversus eos qui ponebant Filium a Patre creatum instar cuiusdam puri instrumenti fabricationis universi Unde ibidem Cyrillus sub­ dit : < Et nos quidem opus, ipse vero (Filius) operis instrumen« tum ». Quo posito, sequeretur Filium ordinari ad universum tanquam ad proprium ac principalem finem, sequerentur et alia absurda a Cyrillo hic notata ; purum enim instrumentum nequa­ quam est propter se, sed solum propter perfectionem operis quod ultimo intenditur. Nos autem non ponimus Christum ho­ minem instar nudi instrumenti redemptionis hominum, quia licet humanitas assumpta recte dicatur instrumentum coniunctum di­ vinitatis, id tamen sensu largiori, qui infra, ubi de operatione theandrica, explicabitur. Si ergo consideremus primarium ordi­ nem a Deo in rebus institutum, secundum quem omnia ordinan­ tur ad divinam bonitatem suo modo participandam et manife­ standam, dum inferiora intendunt assimilari melioribus et meliora (‘) Thesaur. Assert. 13. (*) Homil. Pasch. S. (»j «Cum, inquiunt (Ariani), Deus vellet creaturarum naturam con« stituere, cum illa immensam ipsius vim ac virtutem capere non pos« set, primum creavit Filium, ut per illum quasi medium reliquae crea«turae tantae virtutis capaces efficerentur. Erat enim alioqui absurdum < ineffabilem Dei virtutem ad haec minima pervenire, et circa adeo «exilia laborare». Cyrill. Thesaur. Assert. 15. ί DK CONVENIENTIA INCARNATIONIS ·/ 43 Deo, sic non ordinatur humanitas Christi ad aliquid minus se. Quantumcuinque enim dicatur ordinata ad salutem hominum, proprius eius finis est assimilatio ad Deum, cuius perfectam si­ militudinem consequitur per hoc ipsum quod toti generi humano excellens causa bonitatis efficitur. Si autem consideremus ordi­ nem secundarium, iuxta quem una creatura ordinatur ad aliam ut illam iuvet in consequenda participatione divinae bonitatis, sic non est inconveniens perfectius esse propter vilius, ut iam osten­ sum est, et caeteroquin evidenter patet exemplo angelorum qui in ministerium mittuntur ut Deo cooperentur in reductione in­ feriorum ad ipsum. Verum est igitur quod Christus in quantum homo, propter nos est, non equidem ut nudum instrumentum propter opus efficiendum, sed potius sicut perfectum propter imperfectum cui provenire debet utilitas. Nos vero e converso sumus propter Christum sicut propter finem cui assimilemur, et cuius gloriam in nostra iustificatione et salute procuremus. Ad 3um denique dico : Etiamsi Scriptura de angelis nihil aliud doceret nisi quod sunt in custodiam hominum deputati, adhuc tamen recte teneretur custodiam hominum non esse prin­ cipalem rationem creationis angelorum, quia angeli pertinent ad ordinem naturae et ad perfectionem universi, et ideo principaliter intelliguntur effecti ad hoc ut universitas rerum omnibus entium gradibus compleretur. Sed incarnatio est supra omnem ordinem naturae, immo et communis gratiae ; unde iterum nulla est pari­ tas. « Alia opinio dicit, ait S. Bonaventura in III, D. i, a 2, q. 2, « quod Deum congruebat incarnari ad perfectionem universitatis, «et ideo quodammodo Deum intra perfectionem universi con« eludit, et quamdam necessitatem incarnationis ponit ei, cum « dicit opera eius aliter ad perfectionem non perduci. Hic autem « modus dicendi, cum dicit quod incarnationis mysterium est « super omnem perfectionem, ponit Christum esse supra omnem « perfectionem universitatis, sive quantum ad naturam, sive quan · i' U Ad illud ergo quod obiiciebatur, scilicet non debuisse Chri­ stum post tam longam moram venire ne tanta hominum multi­ tudo periret, negandum est suppositum. Suppositum enim est, ideo periisse istam multitudinem quia Christus non statim ab initio venit ; quod est apprime falsum, quia nunquam defuit divinus succursus, sed < ipsa exspectatio et fides futuri adventus < erat antiquis in remedium salutare et sustentationem, quousque « veniret ille, qui consummaret » (*). Religio quippe Christiana coepit ab Adam, statim ac Gen. III promissus est Redemptor ; et statim data est hominibus potestas'accedendi ad Deum per Christum mediatorem, tametsi alia sint sacramenta quibus nunc mysterium Christi annuntiatur impletum, alia vero fuerint ea quibus in futuro complendum praenuntiabatur. Simili enim modo alii sunt soni verborum quibus exprimitur aliquid futurum esse, alii vero illi, quibus exprimitur aliquid iam esse, sicut illa duo quae dixi, facienda et facia, nec paribus morarum intervallis, nec iisdem nec totidem litteris syllabisve sonuerunt, ut dicit Au­ gustinus 1. 19 cont. Faust., c. 16. Non ergo dilatio incarnationis fuit causa perditionis antiquorum. - Urgent tamen dicentes quod aliquibus saltem patuisset magis via ad salutem, si Christus ante fuisset incarnatus; afferuntque exemplum de illis Tyriis et Si­ donibus, de quibus dicit Dominus, Matth. XI, quod olim in ci­ nere et cilicio poenitentiam egissent si apud eos factae essent virtutes quae factae sunt in Capharnaum. Sed facile respondetur cum Bonaventura 1. c., quod Deus bonum commune praeponit bono privato. Et ideo cum ordinis exigentia hoc requireret, ut Deus in medio temporum incarnaretur, usque ad sextam aetatem fuit dilatum ; neque propter utilitatem aliquarum personarum ex­ sistentium in prioribus aetatibus accelerari debuit divinum be­ neficium. Caeterum potuisset omnino Deus, etiam absque acce­ leratione incarnationis, efficacem poenitentiae gratiam illis homi­ nibus concedere; quare autem de facto eam non concesserit, non est ullatenus a nobis inquirendum, quia hoc esset idem ac quae­ rere praedestinationis causam quae nulla est nisi voluntas Dei, (*) S. Bonavent. in III. D. i, a 2, q. 4. I>E CONVENIENTIA INCARNATIONIS 49 ut ex Augustino insinuat S. Thomas in resp. ad 2UTn. - Denique si quis opponeret quod ipsum bonum commune exigebat incar­ nationis accelerationem, eo quod Christo statim veniente, plures numero homines salvandi erant quam nunc salvantur: dicendum sane hoc gratis omnino affirmari, imo contrarium potius appa­ rere ex multis rationibus, quae in promptu sunt. Nam, ut recte notat Suarez, de Inc. Disp. 6, Sect. 2, si Christus in principio venisset, pauci tunc essent homines, qui ab ipso vel discipulis eius instrui potuissent ; et cum conditio hominum sit ut non longo tempore in primo fervore perseverent, fidei et caritatis fervor tunc incepisset languescere, quando genus humanum ple­ nius propagatum fuisset, et maior hominum multitudo tanto re­ medio indiguisset. Accedit quod certitudo humana de miraculis et conversatione Christi in mundo, quae inter praecipua ad fidem praeambula profecto recensetur, multum fuisset imminuta si in ipsis mundi primordiis potius quam in pleno lumine historiae facta esset incarnatio. Rursus, defuissent pleraque signa ex quibus nostrae fidei consurgit credibilitas, puta signum maximae mu­ tationis, quam Christus adveniens induxit in mundo, praesertim vero divinissimum illud argumentum prophetiae qua multifariam, multisque modis olim ipse Redemptor praenuntiatus est ζ1). Unde, nisi Deus alium providentiae ordinem elegisset, quod est extra hypothesim, non essent tam multa et tam mira divinitus disposita, quibus nunc homines inducuntur ad fidem. Ex quo de­ mum sequitur, incarnationem non potuisse convenientiori tem­ pore fieri, quam quo reipsa facta est, attenta hominum utilitate et auxilii opportunitate. Bene igitur Leo M., Serm. 3 in Nativ. Dom. c. 4 : « Cessent itaque illorum querelae, qui impio mur« mure divinis dispensationibus obloquentes, de Dominicae na« tivitatis tarditate causantur, tamquam praeteritis temporibus « non sit impensum, quod in ultima mundi aetate sit gestum. (*) « Quem non moveat ad credendum, tantus ab initio ipse rerum «gestarum ordo, et ipsa connexio temporum, praeteritis fidem de prae< sentibus faciens, priora posterioribus et recentioribus antiqua confir«mans? Eligitur unus ex gente Chaldaeorum, etc.». August., epist. 137 ad Volus. n. 15 - 16. De Verbo Incarnato 4 C/e 1· « Verbi enim incarnatio hoc contulit faciendum, quod factum, et «sacramentum salutis humanae nulla unquam antiquitate cesκ savit. Quod praedicaverunt apostoli, hoc annuntiaverunt pro< phetae, nec sero est impletum, quod semper est creditum. Sa­ epientia vero et benignitas Dei hac salutiferi operis mora ca« paciores nos suae vocationis effecit, ut quod multis signis, « multis vocibus, multisque mysteriis per tot fuerat saecula prae« nuntiatum, in his diebus Evangelii non esset ambiguum ; et « nativitas Salvatoris, quae omnia miracula omnemque humanae « intelligentiae erat excessura mensuram, tanto constantiorem in « nobis gigneret fidem, quanto praedicatio eius et antiquior prae« cessisset et crebrior. Non itaque novo consilio Deus rebus hu« manis, nec sera miseratione consuluit, sed a constitutione mundi < unam eamdemque omnibus causam salutis instituit. Gratia enim « Dei, qua semper est universitas iustificata sanctorum, aucta est « Christo nascente, non coepta ; et hoc magnae pietatis sacra­ li mentum, quo totus iam mundus impletus est, tam potens etiam c in suis significationibus fuit, ut non minus adepti sint qui illud «credidere promissum, quam qui suscepere donatum». Et per hoc patet solutio ad principalem difficultatem. Cae­ tera vero, quae habet S. Thomas, expositione non indigent. ·,Ι·ί SCHOLION. Sunt et qui convenientiam incarnationis impugnant quoad circumstantiam loci. Quibus incredibile videtur, tale ac tantum opus, quale et quantum fuisset incarnatio, theatrum habere po­ tuisse hunc nostrum orbem qui in comparatione mundialis im­ mensitatis vix arena est exigua. Supponunt siquidem vitam esse cum profusione sparsam per totum universum ; mundos caelestes sicut et terram nostram inhabitari volunt, et quaerunt quid veri dissimilius cogitari queat, quam quod Deus in incarnatione sua ad minimam hanc portiunculam rationalium creaturarum, stirpem scilicet terrigenam descenderit. Sed responsio non ita ardua est, et duplici observatione constabit. Prima et per se sufficiens observatio est : incarnationem esse Ή'If A / DE CONVENIENTIA INCARNATIONIS 51 supra omnem exigentiam cuiusvis creaturae, ac per hoc nequa­ quam esse consequens si incarnatio est facta, ergo debuit fieri pro universitate aut maiori parte rationalium creaturarum; Deum esse absolutissimum dominum suarum communicationum, et uni dare quod alii denegat pro sua summa libertate ; huius summae libertatis ostensionem natam esse praevalere omni alii rationi convenientiae ; denique, non magis debere haerere nos in praesenti, ac si quis quaereret cur nusqttam angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit, aut quare ad genus humanum in peccato exsistens venit Deus incarnatus, qui ad genus humanum in innocentia perseverans, vi saltem praesentis decreti non venis­ set, etc. In omni ergo hypothesi, argumentum casso vulnere ae­ rem ferit. Nunc autem, ut magis magisque obiicienti satisfiat, altera sit observatio circa ipsam suppositionem in medium allatam de habitatione mundorum caelestium, quae ad trutinam frigidae ra­ tionis revocata, partim falsissima, partim vero maxime hypothe­ tica seu dubia ostenditur. Dicendum enim in primis est quod innumerabiles illae stellae, quas nos in firmamento conspicimus, viventium sedes nequaquam esse possunt. Sunt enim totidem soles in statu igneo, cum quo nullus organismus vivens compossibilis est. Quin imo, nullam earum, etiam post exstinctionem suam, idoneam vitae sedem in futurum fieri posse, inde comper­ tum est, quod ratione immensae distantiae, qua omnes ab invi­ cem distant, non esset sol satis vicinus, qui astro extincto suffi­ cientem impertiret calorem et lucem. Itaque, si de habitatione mundorum sermo sit, quaestio iam restringitur ad solos planetas, qui forte circa stellas istas gyrant sicut nostra terra circa solem. Sed iam considera, quot et quantae conditiones simul unitae requirantur in proposito ; conditiones, inquam, astronomicae, mechanicae, geologicae, chimicae. - Quoad conditiones astronomicas, oportebit planetam esse semper in iusta distantia a sole suo, ut semper sit temperies quaedam mo­ derata et constans, media inter nimium frigus et nimium calo­ rem. Quo ex capite excludenda sunt astra omnia, quorum orbita nec circularis est, nec ad circularem accedens, sed prorsus ex- I’ !H l i ®5æ5S*ESî*F Ç’- Ί r Ml QUAEST. I. centrica, cuiusmodi sunt cometae. Oportebit insuper, axem rota tionis non esse super planum orbitae, ne scilicet, sicut contingit in planeta Uranus, ad statum regionum polarium duo hemisphe­ ria successive transeant. - Quoad conditiones mechanicas, requi­ retur rotatio, quae non sit concitata nimis, ne gravitas in aequa­ tote per vim centrifugam superetur. Requiretur quoque massa sufficiens, ne idem contingat ac in trecentis illis minoribus pla­ netis, inter orbitas Martis et lovis gyrantibus, in quibus lapis manu pueri proiectus fieret ipsius planetae satelles. - Quoad conditiones geologicas, desiderabitur atmosphera, quae in luna deest. Desiderabitur et densitas media densitate aquae maior, ne, sicut accidit in love, crusta careat sufficienti firmitate, aut sicut in Saturno, non sit constans et fixa divisio inter aquas et ari­ dam. — Conditiones quoque chimicae multiplices. Et analysis quidem spectralis demonstrat prima corporum elementa esse ubi­ que eadem, sed et ostendit quoque, maxime diversam esse repartitionem eorum in mundis caelestibus, quin possit aliquis de­ finire, utrum necne exigentiis vitae organicae, quae nunc est, apte respondeant. Quisquis igitur haec et alia plura, quae adiici possent, rite perpenderit, videbit famosam positionem de habitatione mundo­ rum coelestium esse revera ex parte falsissimam, et ex parte in mera hypothesi cui nullum suffragatur argumentum, repositam. Et dico nullum argumentum, nam si altius repetens principium, quaereres ad quid tunc immensitas universi, si in illis innumeris mundis silentium esset, et mors, seu melius negatio vitae, non absurde forsitan responderem : Hominis gratia haec omnia fuisse facta, ut a magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter possit Creator horum videri. Hominis gratia, inquam : at non solum pro tempore praesentis vitae, sed maxime pro statu aeternitatis, post resurrectionem corporum et omnium renovationem, quando iusti in interminatis spatiis tamquam scintillae in arundineto di­ scurrent, et locus erit dicto Psalmistae : Quoniam videbo coelos tuos opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti ! Nihil itaque modernae etiam scientiae positive repugnans in hypothesi, secundum quam terra nostra diceretur verificare •"^■1- · · ■ —— - -J·· Dii CONVKNIKNTIA 1NCARNATIONIS 53 sola multiplices conditiones ad vitam quae nunc est, necessarias. Nihil revera absurdi in sententia eorum, qui olim asserebant ter­ ram centrum universi visibilis : centrum autem dico, non sensu astronomico seu mechanico (quis enim post Copernicum, Newtonium et alios, id iam somniaret?), sed sensu philosophico, ut quae sola esset viventium sedes, et viventium rationalium. Et haec quidem ad labefactandam ipsam suppositionem e qua procedebat difficultas, suum procul dubio valorem habent. Quae tamen ad abundantiam iuris potius quam ad necessitatem causae dicta, velim accipias. In omni enim modo satis est respon­ sio primo loco data. CAPUT SECUNDUM (Quaest. II-XV). DE MODO UNIONIS VERBI INCARNATI Nunc agendum est de ipsa substantia mysterii, id est de unione Verbi cum natura humana. Procedit autem S. Thomas ordine optimo, primum quidem exponendo modum unionis se­ cundum se (Quaest. 2); deinde vero, magis specialiter conside­ rando unionis terminos, scilicet personam assumentem (Quaest. 3), et naturam assumptam (Quaest. 4-15). Quaest. II. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA * Duo sunt errores extremi, quibus catholicum dogma de unione hypostatica penitus destruitur. Primus est error eorum, qui solvunt lesum, ut S. loannes ait, duas in eo personas vel duo supposita affirmantes. Alter eorum, qui confundunt vel com­ ponunt naturas, dicentes ex unione Dei et hominis unam tertiam rem resultasse ab utroque componente diversam. Hae sunt haereses fundamentales, ad quas aliae fere omnes facili negotio re­ ducuntur. Communis autem fons erroris fuit quia nescierunt di­ stinguere inter naturam et hypostasim. « Hoc demum est quod « haereticis errandi causa est, ait Damascenus de fide orth. 1. 3, « c. 3, quod naturam et hypostasim esse idem statuunt ». Et S. Thomas in III, D. 5, q. 1, a. 3 : «Ex hoc deceptus fuit (Ne«storius), quia credidit idem esse personam et naturam... et ex « eodem fonte processit error Eutychetis » f1). Videtur ergo ne-(*) (*) Uterque vult tot esse naturas quot hypostases. Sed rationalista Nestorius assumpsit in doctrina de incarnatione id quod ratio assequi­ tur, id est, dualitatem naturarum, et concludit esse etiam duas hypo­ stases. Eutyches e converso assumpsit id quod est supra rationem, id est unitatem personae, et concludit unam pariter esse naturam. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA 55 cessarium ad maiorem doctrinae claritatem, quasdam praemit­ tere notiones circa naturam et hypostasim, caeterasque res ad hanc difficilem materiam pertinentes (l). Nunc autem, non eadem apud omnes viget philosophia de natura et persona, et licet ca­ tholici doctores quoad generales notiones inter se conveniant, ta­ men quando devenitur ad metaphysicam conceptuum analysim, incipit apparere sat magna diversitas. Opus igitur erit distincta expositione, et ne ulla suboriatur confusio, primum omnium expo(*) Nec dicas quod notiones istae, utpote philosophicae, non per­ tinent ad theologiam, aut si in theologia admittuntur, iam accommoda­ tur theologia philosophiae. Hanc calumniam alibi iam confutatam ex aequo aestimabit quisquis rite consideraverit quod dogmata fidei a Deo revelante expressa sunt in idiomate naturalium nostrorum conceptuum. Revelatio siquidem nobis non attulit novas ideas elementares, vel novas species intelligibiles per quas illae acquirerentur ; sed idioma, ut sic di­ cam, doctrinae revelatae ab eo quod in communi nostro usu est mi­ nime dissidet, utpote constans iisdem notionibus, quas aliunde a natura comparavimus, quae etiam iuxta communes grammaticae regulas, in subiectum et praedicatum per copulam connexa disponuntur. Ex quo qui­ dem consequens est revelationem de rebus divinis nobis factam habere modum valde imperfectum, inadaequatum, et infinite elongatum a pro­ prio modo divinorum ut in se sunt : id tamen, sine detrimento verita­ tis seu conformitatis cum obiecto : nisi forte adeo desipias ut dicas defuisse Deo potestatem exprimendi veritatem mysteriorum suorum lingua quantumvis inope et deficiente, qua nos utimur. Et haec sane certa atque indubitata sunt. Nunc autem, ex hoc ipso quod usus est Deus conceptibus nostris, notionibus nostris, vocabulis nostris, per quae nobis sua mysteria revelaret, consequitur quod quidquid iuvat ad accu­ ratam horummet conceptuum analysim, iuvat quoque ad intelligentiam et expositionem revelatae veritatis : eodem plane modo, quo ad intelli­ gentiam et explicationem textus cuiuspiam, iuvat lexicon in quo ratio­ nes nominum dilucide, enucleate, et exacte proponuntur. Proinde, si ad philosophiam pertinet classificare, definire, et in prima elementa resol­ vere communes nostras ac vulgares notiones : proportionaliter se ha­ bebit usus eius in theologia, sicut usus lexici in re exegetica. Et sicut exegeta non accommodat expositionem suam lexico, ex hoc quod in lexico quaerit unde sensum sui auctoris magis penetret, aut magis de­ claret: ita nec accommodamus nos doctrinam sacram ad philosophiam, ex hoc quod philosophia utimur ad exponendum distincte, ordinate, et scientifice dogma revelatum. ·- - 56 QUAEST. U. nenda erunt principia S. Thomae. Declaranda deinde ea, in qui­ bus aliae scholae ab eo dissident. Ultimo indicandae opiniones, quae cum immediate et veluti in terminis regulae fidei repu­ gnent, nullo prorsus modo, salva orthodoxia, possunt consi­ stere 0). (*) Philosophia quidem ancilla theologiae. Interest tamen qua phi­ losophia utaris, sicut etiam quo lexico. Ut aliquo exemplo utar, legis homiliam vel tractatum, in quo sermo est de presbyteris et de diaconis, et tu nescis quid sit diaconus. Recurris ergo ad quoddam lexicon in quo invenis : Diaconus, espèce de prêt) e. Tale lexicon non tibi usui erit ad recte intelligendum tractatum, qua parte de diaconis tractat, et de habitudine eorum ad presbyteros. Simili quoque modo, quaedam phi­ losophiae sunt, quae nulli alii usui esse possunt quam depravando, imo penitus corrumpendo dogmati, nedum conferant ad intelligentiam eius. Quippe: «ex connubio falsae philosophiae cum fide, illorum (moder«nistarum) systema, tot tantisque erroribus abundans, ortum habuit». At nunc quaeres : Quis ergo mihi bonam et rectam philosophiam demonstrabit? Respondeo: Bona philosophia in primis ea est, quae nec cum sensu communi pugnat, nec a veritatibus ab Ecclesia in sua do­ ctrina, suis symbolis, suisque definitionibus traditis discordat. Puta : Aliqua philosophia est, quae dicit personalitatem in conscientia esse re­ positam. Quaero: infans ille unius diei, qui nullam conscientiam habet, est persona, vel non est ? Sensus communis dicit quod revera est. Pes­ sima illa philosophia quae contradicit. Item, una in Deo conscientia, quia unus intellectus et unus actus intellectivus. Si ergo personalitas est con­ scientia, una quoque erit in Deo personalitas. Revelatio autem et Ecclesia dicunt : non una, sed tres. Pessima iterum philosophia ista. Adhuc, alia in Christo conscientia divina, et alia humana, quia alius et alius intellectus, divinus et humanus. Duae ergo personalitates ? Revelatio et revelationis interpres Ecclesia dicunt : non duae, sed una. Et semper ruimus in peius. At, inquies, illae etiam philosophiae, quae non habentur ut oppo­ sitae revelatis dogmatibus, inter se dissident. Respondeo : in quibus­ dam, conc. Simpliciter, neg. Exemplum est in ea ipsa quaestione, quam nunc aggredimur. Putasne catholicos doctores simpliciter discordare quoad notionem naturae et personae ? Falsum est, quia concordant omnes in formali ratione utriusque. Omnes dicunt, notionem personae esse ontologicam, non psychologicam ; personam esse individuum sub­ sistens in natura intellectuali : naturam esse, quo unumquodque in certa entium specie constituitur, etc. Diversitas incipit tantum, quando ad penitiorem analysim proceditur, et inquiritur quae sint determinata ele- DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA 57 I. PRINCIPIA S. THOMAE DE NATURA ET SUPPOSITO Tribus punctis expositio ista constat : Primum est de na­ tura et de iis quae in rebus creatis naturae adiuncta inveniuntur. Secundum de supposito et persona. Tertium de discrimine na­ turam inter et hypostasim. Σ· De natura et iis quae apud nos cum natura componuntur. Primum omnium sciendum est quod hoc nomen essentia im­ positum est ad significandum id quo unumquodque in certa en­ tium specie constituitur ζ1). Et quia propriam rationem speciei declarat definitio indicans quid sit res, inde est quod nomen essentiae a philosophis in nomen quidditatis mutatur. Ad idem etiam significandum impositum est nomen natura, ab eo quod est nasci, quia in viventibus essentia est formale principium et formalis terminus naturalis generationis ; neque enim quantum ad principia individualia, sed quantum ad solam essentiam spe­ ciei generans assimilât sibi genitum, ut constat. Quare idem so­ nant tria haec nomina, essentia, quidditas, natura. Sed essentia (quasi forma et ratio essendi), illud significat per ordinem ad esse ; quidditas (quasi id quod respondet quaestioni quid), per ordinem ad intentionem, quam format intellectus ; natura demum*(*) menta seu constitutiva, ex quibus in creatis consurgit individuum sub­ sistens. Primo igitur accipias ea, in quibus concordia est. Quoad cae­ tera, habebis campum relictum sententiis quae salva fide disputantur : inter quas tu eliges eam quae solide tibi in ratione fundata videbitur, et explicationi dogmatis perquam idonea. (*) Hic nota quod Deus nec in specie est, nec in genere. Et tamen consideratur in eo id quod quodammodo respondet essentiae specificae in aliis, videlicet ipsa absoluta ac pura essendi perfectio, quae tribus relativis personis communis est. 58 QU A EST. II. (quasi id quod nativitate communicatur), per ordinem ad opera­ tionem, quatenus scilicet principium intrinsecum motus genera­ tionis viventium extensum est ad significandum intrinsecum prin­ cipium cuiuscumque actionis, in quacumque specie. Denique, etsi nomina praedicta dicantur tam in genere substantiae quam in genere accidentis (nam etiam accidentia suam essentiam et quidditatem habent), tamen per prius attribuuntur substantiae, quae est maxime et principaliter ens, et hoc modo sumuntur sempér in praesenti. «Et si quidem, ait S. Thomas, q. 2, a. 2, his, quae ad ra« tionem speciei pertinent nihil aliud adiunctum inveniri posset, « nulla necessitas esset distinguendi naturam a supposito naturae, < quod est individuum subsistens in natura illa, quia unumquodque « individuum subsistens in natura aliqua esset omnino idem cum « natura sua ». Nunc autem contingit inveniri in rebus creatis plura, quae non pertinent ad rationem speciei seu naturae, sci­ licet : primo principia individualia, secundo esse, tertio accidentia. Prius ergo per ordinem videndum est qualiter unumquodque praedictorum naturae superaddatur, quia hinc maxime pendet notio suppositi et personae, quae postmodum erit expolienda. I. — De compositione naturae et principiorum individualium i1). Modo dictum est naturam secundum se consideratam signi­ ficari in abstracto, ut quo aliquid formaliter est homo, planta, lapis, atque ita porro. Hinc, ubicumque datur in eadem specie materialis multiplicatio individuorum solo numero differentium, principia individualia sunt praeter rationem naturae, et non in­ cluduntur in definitione eius. Oportet ergo considerare ibi quam­ dam compositionem naturae specificae et principiorum individui, de qua, si ad unionem incarnationis exponendam directe inser­ viret, multa hic dicenda essent. Nunc autem doctrina de individuatione fere usui non est in proposito nobis mysterio, nisi quod attinet ad varios modos significandi et loquendi. Insuper non re(‘) Hoc compositum vocatur res naturae, quasi una ex rebus, quae in aliqua communi natura inveniuntur. Cf. S. Thom. 1, Quaest. 29, a 2. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA 59 fert quam sententiam teneas, si forte circa rem difficilem et subtilem valde, occurrat opinionum diversitas. Ideoque satis erit indicasse potius quam explicasse doctrinam S. Thomae in hac materia, quinque, ut videtur, sequentibus punctis comprehensam. Primo, nulla sunt in immaterialibus creaturis principia individjjalia praeter rationem naturae specificae, quia unaquaeque natura incorporea (utpote expers materiae, quae est radicale prin­ cipium divisionis in partes quantitativas), ex ipsa ratione suae speciei individuatur. Quare non habetur ibi gradus individualis ultra gradum specificum, sed unumquodque individuum est ipsa species. In corporalibus vero, sicut rationi genericae adiungitnr differentia specifica, ita naturae specificae superadditur id, quod ipsam contrahit ad esse individuum. Si enim Socrates per id esset homo, per quod est hic homo, quemadmodum non possunt esse plures Socrates, sic etiam non possent esse plures homines. Ergo praeter compositionem generis et differentiae occurrit ibi ulterior compositio naturae speciei et principiorum individualium. Hinc secundo, compositio ista, non secus ac illa prior ge­ neris et differentiae, si formaliter et non tantum fundamentaliter consideretur, nequaquam realis est, quia principia individualia, puta haec anima et hae carnes et haec ossa, a principiis quibus natura individui constituitur non sunt realiter distincta, sed ex eadem omnino realitate Socrates est Socrates et homo et animal et substantia et ens (x). (l) Nota bene quod apud S. Thomam apprime distinguuntur prin­ cipia individualia et principium individuationis. De principio individuationis ubique docet quod est materia quantitate signata. De principiis vero individualibus, ia, q. 29, a. 2, ad 3um dicit: « Anima et caro et os « sunt de ratione hominis, sed haec anima et haec caro et hoc os sunt «de ratione huius hominis, et ideo hypostasis et persona addunt supra «rationem essentiae principia individualia». Nimirum principia indivi­ dualia sunt illud, quo formaliter natura speciei contrahitur ad gradum individualem, sicut differentia est illud, quo formaliter contrahitur genus ad gradum specificum. Et quia nihil esse potest a parte rei, quod par­ ticulare non sit (universale enim in quantum huiusmodi, tantummodo in intellectu est), constat principia individualia a natura individui rea­ liter non distingui, id est non distingui in Socrate animam ab hac anima, 1 6θ QUABST. 11. Nihilominus tertio, licet praefata compositio sit, sensu indi­ cato, rationis tantum, omnino tamen fundatur in reali composi­ tione materiae et formae, quae sola in causa est cur possibile sit plura individua a parte rei specifice inter se convenire, et solo numero differre (l). carnes ab his carnibus, atque ita porro. — At vero principium individuationis designat illud unde radicaliter provenit, quod unum individuum ab aliis eiusdem speciei solo numero distingui possit, seu quod in una specie possint materialiter multiplicari individua. Et hoc principium S. Thomas dicit esse, non naturam ipsam, sed partem potentialem et determinabilem naturae, id est materiam, prout ex ea fluit quantitas, de cuius ratione est ut sit per se divisibilis in partes individuas eiusdem rationis. — Aliter ergo loquendum de principio individuationis et de principiis individualibus. Principium enim individuationis distinguitur a natura individui distinctione reali inadaequata, ut realis pars eius existens ; principia vero individualia, sola distinctione rationis cum fundamento in re. Unde per S. Thomam, duplex tantum datur secundum rem in rebus corporalibus compositio substantialis, scilicet materiae et formae tam­ quam principiornm intrinsecorum essentiae, ac deinde ipsius essentiae compositae et esse. Si autem distinctio naturae a rationibus individuantibus esset realis, daretur secundum rem compositio triplex, quod alienum videtur a doctrina Angelici. (Cf. de Spirit, creatur, a. z). Denique ani­ madverte S. Doctorem nusquam dicere rationes individuantes realiter distingui a natura in uno eodemque individuo, sed dicit tantum quod in corporalibus individuum naturae secundum rem differt a natura spe­ ciei, hoc est, a natura prout in multis, immo infinitis aliis, potens est existere. Sicut si dicerem speciem humanam realiter distingui a genere animalis, quia species humana includit rationem animalis, et addit ali­ quid aliud per quod ratio illa contrahitur ; quo fit ut genus animalis latius pateat quam species humana in natura rerum. Sed sicut realis distinctio speciei humanae a genere animalis non facit ut in uno eodem­ que homine animalitas realiter distinguatur ,a rationalitate, ita realis distinctio inter individuum naturae et naturam speciei non facit ut in uno eodemque individuo principia individualia aliud sint secundum rem a natura individui. Quoties igitur S. Thomas distinguit formas separatas a naturis compositis ex materia et forma, quatenus in istis individuum secundum rem differt a natura, in illis vero minime : differentia assignata consistit in hoc, quod in compositis unum individuum non est ipsa spe­ cies, in simplicibus e contra, quia in solis simplicibus id quo individuum constituitur, nihil continet quod de ratione essentiae non sit. (l) S. Thom, de Spirit, creat, a. 8 in corp. DK IPSA UNIONE HYPOSTATICA 6r Immo quarto, si fiat comparatio inter rationes individuates et naturam specificam, non quidem prout est in Socrate, sed prout multis aliis est communicabilis, distinctio potest quodam vero sensu dici realis : pro quanto scilicet, natura speciei realiter in­ venitur in Paulo et Titio, etc., absque determinatione individual!, quam in Socrate consequitur. Et simile esset si dicerem speciem humanam realiter distingui a genere animalis, quia natura animalitatis realiter exsistit in plurimis speciebus absque determi­ natione specifica, quam habet in homine. Hinc quinto, cum determinatio speciei sit a forma, deter­ minatio vero individualis suam habeat radicem in individua­ tionis principio, quod est materia ; ideo tandem in uno eodem­ que supposito principia individualia et natura specifica con­ cipiuntur per modum dicarum partium, quarum prima est ut materialis et determinabilis, alia autem ut formalis et perfectiva (x). Solemus enim apprehendere varias naturas tanquam singula individua informantes specifica differentia. Solemus etiam dicere hoc individuum esse talis naturae sive essentiae, non secus ac si essentia esset recepta in eo sicut forma in subiecto ; cui modo loquendi se accommodat Apostolus, ubi ait : Qici cum in forma Dei esset..., formam servi accipiens, id est naturam. Apparet itaque quo sensu in corporalibus natura secundum se considerata dicatur esse quasi pars individui, et significari in abstracto per modum partis ; cur etiam non debeat prae­ dicari de individuo, vel significari sicut id, quod habet esse, eo quod pars de toto nunquam praedicatur, et quia proprie loquendo, ipsa esse non habet, sed totum habet esse secun« dum eam (2). Apparet praterea quod in puris spiritibus eadem ratio non tenet. Quapropter, si in illis quoque natura signi­ ficetur ut pars, tunc modus significandi non fundatur amplius in modo essendi rei significatae, sed provenit tantum ab in­ tellectu nostro concipiente et nominante ea quae supra se sunt, secundum analogiam corporalium, prout recte explicat Caie(’) Id. 3* Part. Quaest. 2, a. 2 in corp. (’) Id. Ill, D. 5, q. i, a. 3, etc. • . • c.* à 62 QUAEST. II. tanus in cap. 5 de ente et essentia, ubi essentias substantiarum simplicium cum essentiis compositarum inter se invicem confert. Et hucusque quidem habes unde explicare possis varios lo­ quendi modos spectantes suppositum in sua habitudine ad na­ turam. Nunc autem, magis ad rem accedendo, veniendum est ad compositionem ex essentia et esse, de qua, quia directe inservit ad theologicam explicationem mysterii incarnationis, accuratior esse debet disputatio. II. — De compositione essentiae seu naturae individuae cum esse exsistentiae. • *<· L . ; · ·< < 1 Haec compositio omnino realis est, et invenitur in omni creatura (*). Ad cuius explicationem, fundamenti loco ponen­ dum est quod esse, ut docet S. Thomas in I, D. 33, q. 1, ad tUQ, tripliciter accipitur : primo pro esse, quod est copula pro­ positionis; secundo pro esse, quod est essentia; tertio pro esse, quod est actus essentiae, scilicet exsistentia. Cum itaque dicimus dari compositionem ex natura individua et esse, esse hic mani­ feste sumitur in tertia acceptione, quae etiam est principalis et maxime propria. Sed iterum exsistentia, seu esse, non est eiusdem rationis in substantia et accidente. Non enim substantia eodem modo habet esse quo accidens, quia substantia habet esse in seipsa, accidens vero habet esse in alio, scilicet in subieeto iam con­ stituto in primo esse suo, cui illa ipsa accidentis actualitas superadditur. Necesse ergo fuit invenire diversas voces ad si­ gnificandum id quod pertinet ad esse accidentis, et id quod pertinet ad esse substantiae. Porro tota diversitas est penes τύ inesse et το subsistere, nam sicut proprium accidentis esse est quo accidens alii exsistenti inest seu inexsistit, ita proprium esse substantiae est quo substantia exsistit in se, id est subsistit. < Illa enim subsistere dicimus, quae non in alio, sed in se «exsistunt», ait S. Thomas, in ia, Quest. 29 a. 2. Et iterum, de (l) Praecipua loca S. Thomae sunt : 1. 2 c. Gent. cap. 52 - 54 - In Boetium de hebdom. lect. 2 - De ente et essentia, c. 5-I.2 Metaphys. lect. 2, etc., etc. DE IPSA UNIONE HVPOSTATICA 63 Pot. Quaest. 9, a. r : « Subsistere nihil aliud est quam per « se exsistere. Quod ergo exsistit solum in alio, non subsistit ». Et iterum, in I, D. 23, Quaest. 1, a. 1 ad 3°“ : < Subsistere « dicitur aliquid, in quantum est sub esse suo » f1). Unde inter substantiam et subsistentiam hoc interest, quod substantiae nomine significatur id cui naturali aptitudine et exigentia com­ petit esse in se ; nomine autem subsistentiae id quod re etiam et actu habet esse in se. Hoc tamen dico secundum quod sub­ sistentia accipitur ut nomen concretum, iuxta illud S. Thomae, loco supra citato : « Substantia secundum quod per se exsistit, « et non in alio, dicitur subsistentia ». Cui consonum est id, quod legitur in Quaest. 9, de Pot. a. 1, et alibi saepe. At vero, ipsummet subsistentiae nomen frequenter etiam sumitur in ab­ stracto, scilicet pro actu essendi quo aliquid subsistit seu exsi­ stit in se. Exemplum habes in tertia parte, Quaest 6, a. 3, ubi refutans S. Thomas opinionem Origenis dicentis omnes ani­ mas a principio fuisse creatas : « Est inconveniens, inquit, si « ponatur quod (anima Christi) fuerit tunc creata, sed non statim « Verbo unita, quia sequeretur quod anima illa aliquando habuistsel propriam subsistentiam sine Verbo; et sic, cum fuisset a «Verbo assumpta, vel non esset facta unio secundum subsis« tentiam, vel corrupta fuisset subsistentia animae praeexsistens » Quo in loco manifestum est subsistentiam significari ut habitam, adeoque hic sumi, non sensu concreto pro subsistente, sed sensu abstracto pro esse substantiali, quo subsistitur (2).(*) (*) Nota etymon huius nominis subsistere, et analogiam cum voce exsistere. Nam subsistere est sistere sub, sicut exsistere est sistere ex. Unde exsistere dicit actualitatem qua sistitur ex, id est, extra causas ; subsistere vero dicit actualitatem qua sistitur sub, id est, sub proprio actu essendi. Et in substantiis quidem eadem est actualitas qua sistitur ex et sub, sicut in accidentibus idem est, quo sistitur ex et in. (’) Hic iam videre est principiam dissensus inter theologos quoad scientificam expositionem unionis hypostaticae, quia unio hypostatica et unio secundum subsistentiam convertuntur. Nam, si quaeras a Caierano et Suarezio quid sit subsistentia, respondebunt quod subsistentia est modus substantialis quodammodo claudens et circumscribens na­ turam singularem, ne possit amplius alteri supposito communicari. Si QUAEST. 11. Et hactenus quidem, omnia videntur clara, obvia, desumpta ex communi modo concipiendi et loquendi, qui profecto magnum veritatis critérium est. Sane vero, esse proprium substantiae ab omnibus apprehenditur ut sub quo substantia sistit, absolute in seipsa stans extra causas. E contra, tale est esse debitum accidenti, ut accidens non sistat sub illo, quia accidens est alterius, scilicet subiecti, ad quod pertinet non solum esse pri­ mum et substantiale, verum etiam omne esse superadditum se­ cundum quamcumque accidentalem determinationem. Ergo rur­ sus, subsistere dividitur contra inesse, et haec duo in naturali ordine rerum designant specialem exsistentiae modum, qui vel substantiae competit vel accidenti. Verum de esse accidentis in praesenti non est sermo, sed de solo esse substantiae. Huiusmodi autem esse, vel est sub­ sistens ipsum, vel certe formale principium subsistendi. Dixi, vel subsistens ipsum, vel principium subsistendi. Nam duobus modis intelligi potest substantiam exsistere in se, sive subsi­ stere : vel quatenus substantia est per identitatem sua exsis­ tendi actualitas, vel quatenus proprium essendi actum habet in seipsa. Si primum, ipsum esse est subsistens, adeoque purum et absolutum ab omni comprincipio realiter distincto in quo recipiatur. Si secundum, esse non est subsistens, sed merum principium subsistendi, utpote receptum in essentia tanquam id reali essendi potentia, et non debet dici id quod est, sed tantum id quo aliquid est. Quaeritur ergo, utrum omnis actus exsistendi sit subsistens, hoc est, irreceptus et per se stans : quod est quaerere an omne ens quod est sit per identitatem suum exsistere, adeoque, an commentitia sit, vel certe indemonidem quaeras a Scoto, dicet quod subsistentia est totalùas, quae na­ turae singulari ex hoc solo inest, quod alteri hypostasi actu non unitur. Sed iuxta S. Thomam, subsistentia in abstracto significata, nihil aliud est quam esse exsistentiae quod naturaliter debetur substantiae. Porro, singulis his dicendi modis necessario correspondent totidem sententiae, eaeque diversissimae, circa quidditatem unionis quam fides catholica docet factam esse secundum subsistentiam. Quod vel ab initio, quasi historice annotatum velim. Λ ' *u · * DE ll’SA UNIONE HYPOSTATICA strata, realis illa compositio, quam in creatis adstruimus, ex essentia et esse. Respondet autem S. Thomas, impossibile esse ut omne ens sit suum esse, quia ens, cuius essentia est esse, est primo infi­ nitum simpliciter (x) ; est deinde singulare et prorsus immultiplicabile(2); est praeterea omnino immutabile et incapax recipiendi quodlibet accidens (3) ; est etiam formaliter a se, cui repugnat causari ab alio (4); est demum eiusmodi, ut non possit poni sub genere cum aliis (5). Et re quidem vera, ut solum illud argumentum attingam quod primo loco ex variis locis S. Thomae indicatum est, cui­ libet diligenter consideranti apparebit quod ens, cuius essentia identica est cum esse, habet necessario in se omnem perfectionis plenitudinem. Etenim illud, quod in linea essendi nullum limitem compatitur, est simpliciter perfectione infinitum. Nam cum esse sit perfectio universalissima, utpote ultima omnium perfectionum actualitas, quidquid est illimitatum secundum ipsam essendi ra­ tionem, eo ipso ostenditur infinitum simpliciter, et non solum secundum quid, id est in aliquo particulari ordine perfectionis. Nunc autem considera quod esse subsistens, praecise quia subsi­ stens et solutum ab omni comprincipio in quo sit receptum, non compatitur ullum limitem in ratione essendi; est enim ipsa pura essendi perfectio. Sed ipsa perfectio nunquam compatitur nega­ tionem alicuius quod in ambitu suae propriae rationis inveniatur, quia tunc negaret semetipsam, quod impossibile et contradicto­ rium est. Sicut ergo, si daretur albedo subsistens, id est, albedo (*) S. Thom. ia Part. Quaest. 7, a. 1 — L. 1 c. Gent. c. 43 — In I«æ, D. 43, Quaest. 1, a. 1. — Comp. theol. c. iS — De Spirit, creatur, a. 1. (’) Id. i» Part. Quaest. 11, a. 3 — L. 1 c. Gent. c. 42, et 1. 4, c. 48 — In Ium D. 2, a. 1 ; et D. 34, Quaest. 1, a. 1 — De Pot. Quaest. 3, a. 6 — Comp. theol. c. 15. ia Part. Quaest. 3. a. 6 — L. 1 c. Gent. c. 13, 14, 16, 23 — In I“m, D. 8, Quaest 3, a. 1 et 2 — Comp. theol. cc. 14, 16, 17, 124, 122. de Pot. Quaest. 5, a. 3. in IIurn, D. 3. Quaest. 1, a. 1 ad ium; et a. 5, in corp. — De Pot. Quaest. 7, a. 3, etc. De Verbo Incarnato 66 QUAEST. II. ipsa, soluta ab omni subiecto, perfectio albedinis in ea non ter­ minaretur, sed haberet quidquid de perfectione albedinis haberi potest ; sicut etiam, si daretur sapientia ipsa, iustitia ipsa, mise­ ricordia ipsa, atque ita porro, nihil eis deesset quod pertinere possit ad rationem sapientiae, iustitiae, misericordiae, etc. : ita profecto, si datur in natura rerum aliquod ens quod sit subsi­ stens essendi perfectio, impossibile est ut aliquid ei desit de essendi ratione, et per consequens necesse est ut sit simpliciter et in omni perfectione infinitum. Neque enim dici potest, illud ens habiturum causam limitationis ab extrinseco, scilicet a causa efficiente, quia dato etiam quod causari ab alio non sit contra rationem esse subsistentis, adhuc stat quod omnis limitatio ab extrinseco supponit limitabilitatem intrinsecam, sicut possibilitas extrinseca supponit internam rei non repugnantiam. Nihil quippe ab extrinseco limitari potest, nisi secundum suam rationem pro­ priam limitabile sit, quemadmodum nihil potest fieri a causa efciente, nisi sit ex sua intrinseca conditione factibile. Atqui esse subsistens, ut ostensum est, intrinsece repugnat limitationi, quia nullum continet principium formaliter limitans seu coarctans ad aliquem particularem essendi gradum. Superest igitur ut purus ille essendi actus sit absolute et simpliciter illimitatus ζ1). Ex hoc autem fundamentali principio statim consequitur quod esse finitum nec est, nec esse potest absoluta exsistentiae per­ fectio, sed oportet ut sit actus alicuius determinatae potentiae essendi, ad cuius capacitatem contrahatur. Quare entia creata realiter componuntur ex essentia et esse, et in tantum dicuntur subsistere in quantum sunt, non quidem esse ipsum, sed habentia esse in seipsis. «Manifestum est, ait S. Thomas, de Spirit, creatur. « a. i, quod primum ens, quod Deus est, est actus infinitus, utpote « habens in se totam essendi plenitudinem, non contractam ad « aliquam naturam generis vel speciei. Unde oportet quod ipsum _xw.’ ; % (l) Cf. S. Thomam, locis supra citatis, praesertim vero, in I, D. 43, Quaest. i, a. 1 in corp. Caeterum proprius locus huius demonstrationis est in tractatu de Deo Uno, Quaest 7. Unde, quoad ampliorem decla­ rationem et solutionem argumentorum in contrarium, videnda sunt ea quae ibi fuerunt exposita. < DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA 67 « esse eius non sit esse quasi inditum alicui naturae, quae non « sit suum esse, quia sic finiretur ad naturam illam. Unde di« cimus quod Deus est ipsum suum esse. Hoc autem non potest «dici de aliquo alio.... Omne igitur quod est post primum ens, «cum non sit suum esse, habet esse in aliquo receptum, per «quod ipsum esse contrahitur, et sic, in quolibet creato, aliud « est natura rei, quae participat esse, et aliud ipsum esse partici«patum*. Quod tamen ne absurde intelligas, cogita bene transcen­ dendam hic esse imaginationem. Cum enim imaginatio non re­ ferat nisi res concretas, ipsa autem principia intrinseca, ex quibus illae constituuntur, nequeat ullatenus attingere, ideo omnem realitatem apprehendit per modum entis ut quod, scilicet ut quod est, et quod exsistit ; ac per consequens, non assequitur distin­ ctionem inter essentiam et esse, quae in hac via procedendo, pe­ nitus absurda et inconceptibilis est. Sed si praedicta imaginatio esset vera, sequeretur, ut alia multa praetermittam, nullam dari compositionem in rebus, aut certe omnem compositionem esse instar cuiusdam iuxtapositionis, ex qua nunquam resultare posset unum per se, sed ad summum, unum per accidens. Oportet igitur corrigere phantasiam, et per rationem concipere quomodo inter nihilum et ens ut quod, mediet ens ut quo, id est, reale princi­ pium subsistentis, cui etsi reale sit, omnino tamen repugnat in­ veniri separatum in natura rerum : quandoquidem ex hoc ipso, quod separatum inveniretur in natura rerum, esset ex sese id quod est et subsistit, cum tamen ex hypothesi tota eius ratio con­ sistat in essendo id quo aliquid subsistit et est. Dicendum itaque, quod esse in creaturis non se habet ut quod, sed ut quo, quia alias foret purus et subsistens essendi actus, adeoque sinpliciter infinitus, ut supra ostensum est. Hinc S. Thomas, in Boet, de hebdom. lect. 2 : « Sicut non pos« sumus dicere quod ipsum currere currat, ita non possumus «dicere quod ipsum esse sit». Et 1. 2 c. Gent. c. 52 : «Invenitur « in eis (angelis) aliqua compositio, ex eo quod non est idem *·. .· 1* QUAEST. II. Non mirum igitur videri debet si S. Thomas rem subsistentem modo una, modo altera ratione accipiat, et per consequens sibi semper constare dicendus sit, licet quandoque verba discordare videantur. Alterum notandum in eo est, quod etsi essentia individui et individuum essentiae non sint duae realitates extra mentem distinctae, sed una eademque realitas, ut supra ostensum fuit, habent tamen formalitates diversas ; quo fit ut non eadem indiscriminatim praedicata suscipiant. Et re quidem vera, in compo­ sito subsistente essentia seu natura non solum recipit actum essendi, verum etiam determinat ipsum, in quantum ad capacita­ tem essentiae esse contrahitur. Nunc autem, suscipere esse con­ venit essentiae praecise in quantum singularis est et individuata, quia esse non est nisi singularium. Non ergo essentia seu na­ tura ut sic, sed individuum naturae significari debet ut quod est, pro quanto scilicet esse habetur ab individuo secundum quod huiusmodi. At contra, determinatio modi essendi non provenit ex essentia formaliter qua est singularis, quia alias omnia singularia tam accidentis quam substantiae haberent eumdem modum essendi, quod constat esse falsum. Dependet igitur determinatio ista a quidditate essentiae singularis, adeo ut ipsa natura individui, non autem e converso naturae individuum, debeat assignari tamquam id quo modus essendi determinatur: modum au­ tem essendi nunc dico, qui est vel subsistere vel inesse, prout substantiae competit vel accidenti. Sic igitur ex individuo naturae substantialis et proprio eius esse constituitur subsistens creatum, in quo tria veniunt accurate distinguenda. Primo, ipsum subsistens ut quod; secundo, id quo subsistit tamquam actu subsistendi; tertio, id quo subsistit tanquam ratione exigitiva subsistentiae. — Ipsum subsistens est in­ dividuum naturae substantialis habens suum proprium esse in se. Id quo subsistit tanquam actu subsistendi, est esse substantiale de­ bitum huic individuo. Id demum quo subsistit tamquam ratione subsistendi, est natura huius individui, quae in ordine essentiae, non accidentalis, sed substantialis invenitur. Haec itaque diligenter commenda memoriae, quia in materia DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA de incarnatione valde necessaria, et fere continui usus erunt. Dico autem continui usus non per modum fundamenti, super quo theologica explicatio ipsius mysterii innitatur, sed tamen instar normae, quae iuvet intellectum in efformandis et ordinandis con­ ceptibus suis. Equidem realis distinctio inter essentiam et esse in creatis tantae est necessitatis, ut sine illa, unio duarum na­ turarum in uno eodemque divino supposito videatur undequaque inintelligibilis. Verum doctrina de unitate actus essendi in Chri­ sto minime fundatur supra doctrinam philosophicam hactenus de­ claratam. Quin immo, quod apud nos esse exsistentiae non sit re idem cum natura, directe eruitur et solide deducitur vel ex sola veritate revelata unionis naturae creatae ad Deum secundum subsistentiam. Et ideo etiamsi praefata distinctio non probaretur efficaciter ex argumentis pure rationalibus mox indicatis, adhuc maneret theologice demonstrata, ut suo loco videbimus, et firma semper consisteret theologia de Verbo incarnato. Igitur ad abun­ dantiam iuris praemissa sunt argumenta pure metaphysica, ut scilicet mens connaturalius praeparetur ad inveniendam fidei intelligentiam, et perfecta concordia rationis cum revelatione facilius ei appareat. Caeterum, quia conclusiones nostrae de unione hy­ postatica nequaquam innitentur demonstrationibus philosophicis, quas plerique adversariorum pro inani systemate habere volunt, non est cur in iis firmandis ampliorem nunc operam collocemus : sed satis est, absolute loquendo, si a conclusione theologica de reali distinctione essentiae et esse postmodum demonstranda, removeatur saltem evidens contradictio. Sunt autem qui existimant repugnare in ipso conceptu prae­ dictam distinctionem realis essentiae a reali esse exsistentiae. Quod ideo est, ut iam ab initio fuit insinuatum, quia non satis asse­ quuntur conceptum principii quo : cuius scilicet tota realitas, necnon et intelligibilitas, consistit in essendo constitutivum elemen­ tum eius quod subsistit et est (1). Qua in re aliqualiter iuvari po-(*) (*) « Omnis difficultas, quae fit contra distinctionem exsistentiae «ab essentia, oritur ex eo quod homines assueti per sensus tractare, «et numerare tantum individua subsistentia, aegre concipiunt aliquid ita «esse ut quo, quin simul sit ut quod. Propter quam ipsam rationem ·, A ... Sejr •47 quaest. ■ n. teris sequenti similitudine. Duobus namque modis contingit ali­ quam molem ad sensum stare, seu erectam consistere. Uno modo, quatenus id quo stat, nihil aliud est praeter ipsam, sicut videre est in obelisco apud S. Petrum. Alio modo, quatenus id quo erecta consurgit, est aliquid ab ea realiter distinctum, sicut vi­ dere-est in mole corporis humani, cui ad consistendum vitali vi opus est. In hoc autem casu, quid est, quaeso, quod consistit ? Non virtus vitalis, quae solum est quo consistitur ; non moles corporea seorsum considerata, quia ipsa statim concideret si suf­ ficiens energia deesset ; ergo id quod consistit, est corporis mo­ les in quantum habet energiam in se receptam sibique unitam ut principium consistendae. Nunc ergo id quod dictum est in ordine consistendae sensibilis, transfer in ipso ordine exsistendi seu siibsistendi, et cum propordone ratiocinare. Exsistere enim nihil aliud est quam consistere extra causas in natura rerum ; et iam quaeris an consistat extra causas essentia sive natura realis. Dico autem : Si realis est, profecto consistit, sed consistit materialiter, ut habens quo consistat seu ut unita actui quo for­ maliter in exercitio suae realitatis sustentatur. Unde si auferre­ tur quo consisdt, simul cum materiali consistentia essentiae au­ ferretur et realitas, quia exercitium realitatis essentiae et mate­ rialis eius consistentia profecto non disdnguuntur. Itaque, si per exsistentiam intelligeremus hanc ipsam materialem consistendam extra causas, sic profecto dicendum esset, essentiae realitatem et exsistentiam, coincidere. Sed si per actum exsistentiae intelligimus principium quod communicatione sui consistendam facit, sic exsistentia aliud principium est secundum rem ab essentia. Rursus si dicas : Individuum realis naturae seipso formaliter reale est; ergo non est reale per distinctum actum exsistentiae; ergo seipso formaliter est exsistens, respondeo : Ad ι°® dist. Seipso formaliter reale est, ut quod per se seorsum est, neg. Ut quod in realitate consistit ratione unionis cum suo actu exsistentiae, « veteres philosophi ante Aristotelem, et multi ex recentioribus negant «distinctionem accidentium in eodem supposito, et cuncta componunt «ex atomis incompositis >. Card. Pallavicini, de Deo 1. 8, c. 3. à» DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA 73 MIC. Ad 2nn' : Non est reale per distinctum actum exsistentiae, quasi habens ab actu distincto intrinsecam constitutionem sui in propria sibi quidditate, conc. Quasi potens perstare in ordine realitatum absque unito sibi actu, a quo distinguitur, neg. Ad 3un> denique : Ergo eo ipso est exsistens, ut in unione cum suo actu materialiter consistens in natura rerum, conc. Ut absolutum a distincto comprincipio quo habet consistere, neg. — Ne ergo somnies terminos unibiles in priori naturae ab invicem seiunctos, et iam exercitio exsistentiae donatos. Sic enim iterum con­ funderes omne principium entis cum ipso ente per se subsi­ stente, et sine ullo fundamento negares a priori intelligibilitatem entis contingentis, cui repugnat ut extra unionem cum suo essendi actu consistat in ordine exsistentium. Ultimo tandem animadvertes, (quod ad doctrinam de Verbo incarnato plurimum confert), talem esse unionem essentiae cura esse existentiae, ut ex ea non resultet tertia res, quae sit alte­ rius naturae ab utroque componente. Etenim esse minime diversificat distinctivam essentiae rationem, sed pure et simpliciter tribuit ei consistendam et sustentationem in proprio suo ordine et gradu. Sed quia de his opportunior disserendi locus dabitur infra, superest nunc ut de accidentibus, quae enti post primum esse superveniunt, aliquid dicamus. Ibi enim est ultima ex tribus compositionibus, quae initio capituli fuerunt commemoratae. III. — De compositione naturae substantialis cum ac­ cidentibus. Tria tantum animadversione digna hic occurrunt. Primum est quod accidens dupliciter dicitur, logice nimirum, et physice. Accidens logicum est quidquid quocumque modo praeter essen­ tiam speciei est. Et in hoc sensu S. Thomas saepe commemorat principia individualia, imo ipsum esse, inter accidentia. Sed ac­ cidens physicum de quo solo hic agitur, non est nisi forma quae nata est advenire subiecto in suo primo esse iam praeconstituto (1). Alterum est quod accidens non constituit subsistens, sed(*) (*) Sensu logico accidens sumit Damascenus, Dialect, c. 30, cum ait: < Hypostasis essentiam cum accidentibus, et ut per se subsistat 74 QCÀEST. II. praesupponit ipsum, uti ex ipsa definitione constat. Tertium de­ nique est, quod nihilominus pertinet ad subsistens ut aliquid eius. Quidquid enim invenitur in natura rerum, si non est sub­ sistens, est certe subsistentis. Nota. — In Deo non datur ulla ex tribus supradictis com­ positionibus: nec subiecti et accidentis, quia in Deo nullum est accidens ; nec essentiae et esse, quia essentia Dei est ipsum suum esse : nec tandem illa mere logica, quae primo loco recen­ sita est, naturae scilicet et principiorum individualium. Ratio est quia compositio huiusmodi haberi nequit, nisi ubi principia individualia ponunt realitatem per quam natura contrahitur. At vero in Deo ea quae quodammodo respondent principiis individualibus in corporeis, (relationes dico distinguentes personas), non afferunt realitatem condistinctam a realitate essentiae, sed ipsa realitate naturae absolutae reales sunt, ut in tractatu de Trinitate late explicatur. Cum ergo in materialibus natura sit per se indifferens ad plura vel pauciora individua, ad hanc individuationem aut ad illam, (tum quia ibi omnes individuationes radicaliter proveniunt ex divisione materiali, tum quia natura ipsa secundum illas numerice multiplicatur, et per consequens potest esse in qualibet designata quin esset in aliis) : divinitas nu­ mero una et penitus immultiplicabilis exsistens, est per summam identitatem realem Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Qua­ propter ratio essentiae divinae et ratio relationis personalis non sunt rationes separabiles sicut ratio humanitatis et ratio Socrateitatis, nec se habent ullatenus per modum partium. Eodem igitur pacto quo removetur a Deo logica compositio generis et differentiae, removeri etiam debet compositio naturae et prin­ cipii individualis, quae etsi rationis sit, suum tamen fundamen­ tum habet in quadam compositione reali, ut supra sub num. i explicatum est. Hoc tamen non obstante, modus intelligendi personam divinam conformis est modo quo intelligimus individua < exigit... Nec vero fieri potest ut duae hypostases inter se non dii« ferant ratione accidentium, numeroque inter se distinguantur». Acci­ dentium enim nomine principia individualia hic designari constat. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA 75 naturae corporalis, quia Deum nonnisi ex sensibilibus cogno­ scimus, et ideo per quamdam analogiam ad compositionem na­ turae cum principiis individualibus primo loco recensitam, di­ stinguimus in eminentia divini suppositi essentiam communem et relationem personalem, quae est quasi ratio indi viduans. Sed ex his, quae dicta sunt, facilis est transitus ad suppo­ situm, de quo sit paragraphus sequens. De supposito et persona. I. — De notione suppositi et personae. Oportet ordiri a definitione, et melioris intelligentiae gra­ tia, methodo divisiva, per successivas eliminationes, cui com­ petat suppositi et personae ratio investigandum est. Primo igitur ens dividitur in substantiam et accidens, su­ mendo nunc substantiam, non prout est aliquid univocum con­ stituens speciale praedicamentum, sed prout analogatur ad omnia, quae non sunt nata inhaerere subiecto, et sub hac notione ne­ gativa ad ipsum ens divinum seu increatum extenditur (1). Porro a ratione suppositi et personae excludi accidens, evidentius est quam ut probatione indigeat. Ergo suppositum est substantia. Secundo, substantia dividitur in primam et secundam. « Phi«losophus ponit substantiam dici dupliciter. Dicitur enim uno «modo substantia ipsum subiectum ultimum quod non praedi« catur de alio, et hoc est particulare in genere substantiae ; « alio modo dicitur substantia forma vel natura subiecti. Huius « autem distinctionis ratio est quia inveniuntur plura subiecta « in una natura convenire, sicut plures homines in una natura (’) Substantia sensu praedicainentali est id cui competit habere esse in se ; substantia vero prout dicitur de Deo, est ipsum esse sub­ sistens. Ut igitur notio personae quam tradere intendimus, conveniat etiam Deo, necesse est accipere substantiam quodammodo transcendentaliter, secundum quod analogice dicitur de eo omni cui non com petit subiecto inhaerere. A 76 QUA EST. Π. «hominis* ,1). Itaque substantia secunda est natura speciei, seu natura communis, praecisis principiis individualibus. Substantia vero prima est singulare substantiae, cui per prius substantiae nomen competit et ratio, quandoquidem natura speciei nonnisi in singularibus est. Atqui iterum manifestum est, notionem suppositi et personae nequaquam substantiis secundis convenire, quia < nunquam in universalibus persona dici poterit, sed in < singularibus tantum atque individuis; generalis enim hominis « nulla persona est, sed vel Ciceronis, vel Platonis, vel singu« lorum individuorum personae singulae nuncupantur ». Suppo­ situm igitur est substantia prima. Tertio, substantia prima seu individua alia est individua secundum quid, alia vero individua simpliciter. Individuam se­ cundum quid dico illam, quae minime universalis est ut genus vel species : quin immo est prorsus determinata in ordine singu­ larium, sed non habet incommunicabilitatem requisitam ut omnino distincte subsistat, sitque ultimum quoddam subiectum attribu­ tionis. Cum enim individuum dicatur quasi indivisum in se et divisum a quolibet alio, illud tantum simpliciter individuum agnoscitur quod de nullo alio praedicatur, et a nullo habetur vel haberi potest. Porro triplex est communitas repugnans huic perfectae rationi individui. Prima, quae aliquam habet analogiam cum communitate universalis, consideratur in natura divina praecisive sumpta sub formalitate absoluti. Divina enim essentia, etsi maxime singularis et ab omni indeterminatione elongata, adhuc tamen realiter identica est pluribus relativis inter se oppositis, de quibus praedicatur. Dicimus namque Patrem esse Deum, et Filium Deum, et Spiritum Sanctum Deum, sicut dicimus Socra­ tem esse hominem, et similiter Caium, Titium, atque ita porro. Unde, cum divinitas pluribus communis exsistat quamvis longe alio modo ac humanitas, non est sub omni respectu individuum quid. Secunda est communitas partis. Haec consideratur potis­ simum in anima humana, quae etiam separata retinet ordinem transcendentalem ad corpus, et semper attribui potest perfecto (l) S. Th. de Pot. Quaest. 9, a. 1. ο ■ DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA 77 composito, cuius est de sui ratione intrinseca partiale constitu­ tivum. Tertia demum est communitas assumptibilis, si forte aliqua substantia integra assumeretur a praeexsistente supposito, et pro tanto non sisteret in seipsa, sed deberet attribui assumenti ut aliquid eius, prout de facto contingit in humanitate Christi. Sola igitur substantia singularis, cui nulla ex praedictis communicabilitas manet f1), rationem habet substantiae simpliciter individuae, et ipsa etiam sola est, quae a S. Thoma ut talis agnoscitur. Ait enim in Quaest. 29 primae partis, substantiam individuam idem esse ac distinctam atque incommunicabilem (2), Et iterum, animam humanam, etiam separatam, non posse dici substantiam individuam quae est hypostasis vel substantia prima, quia retinet naturam unibilitatis, quasi pars cuiusdam totius (3). et similia habet in aliis locis frequenter. Quibus praemissis, statim apparet rationem suppositi vel personae, minime conve­ nire substantiae quae omni ex parte individua non est, quia huiusmodi substantia adhuc est alicuius, et praedicari potest de aliquo, adeoque nondum constituit ultimum attributionis subiectum quod per ipsum suppositi nomen importatur. Recte igitur suppositum dicitur substantia individua, quatenus ly indi­ vidua in plena et adaequata huius nominis acceptione sumitur. Tandem, inter substantias simpliciter individuas, aliae sunt in genere intellectualium, aliae vero in genere irrationalium. Et quia in iis quae sunt naturae intellectualis, excellentiori modo verificatur propria perfectio suppositi, nempe esse sui ipsius, 1 f (’) Nota quod praeter tres assignatos communicabilitatis modos, ha­ betur etiam communicabilitas quae dicitur assumentis, Sed ista non est contra perfectam rationem individui, neque ex consequenti contra ra­ tionem suppositi et personae, quia si aliquis praeexsistens ad suam perso­ nalitatem trahit naturam extraneam, non ideo desinit esse sui ipsius, et distincte in seipso subsistere, sed solum incipit subsistere secundum plura. Unde S. Thomas, in III, D. 5, Quaest. 2, a. 1 ad «plex incommunicabilitas est de ratione personae.... Non est autem «contra rationem personae communicabilitas assumentis ». (*) S. Thom, in prima parte, Quaest. 29, a. 1 ad 3um. Et de Pot. Q. 9, a. 2 ad i2um. (·) S. Th. 1“ Part. Quaest. 29, a. 1 ad 5*“· » ' ■ 7S ? - Z. · 'V < ;·· QUAEST. II. seu in se et per se (ipsa enim habent dominium sui actus, et non ordinantur principaliter in aliorum utilitatem sicut irrationalia), ideo speciale nomen ad dignitatem pertinens eisdem in­ ditum fuit, quod est personae nomen (*). Concludendum itaque, legitimam esse notionem personae a Boetio assignatam ; Ratio­ nalis naturae individua substantia. In qua quidem definitione vox substantia accipitur communiter, prout abstrahit a prima vel secunda. Vox individua determinat substantiam ad standum pro substantia prima, et quidem sensu strictissimo, prout excludit omnem communicabilitatem repugnantem ultimo attributionis subiecto. Denique vox rationalis accipitur generatim pro intel­ lectivo, eo scilicet modo, quo ipsi angeli a Patribus nonnunquam rationales appellantur. Ad hanc autem definitionem omnino reducitur illa alia quam saepe tradit Angelicus : Distinctum subsistens in aliqua natura, (utique intellectuali, si de supposito quod est persona sermo sit). Et sane, in hoc quod dicitur subsistens, significatur substantia individua prout excludit communitatem assumptibilis, quia illud quod in se subsistit, quamdiu in se subsistit, ab alio praeexsistente supposito nequaquam assumi potest. Praeterea, cum additur subsistens in aliqua natura, signatur substantia in­ dividua prout excludit communitatem partis, quia subsistens in natura possidet totam naturam, et non est solum aliqua naturae pars quae toti attribuitur. Denique per appositum distinctum, (') Persona et suppositum in intellectualibus quoad rem signifi­ catam omnino convertuntur, quia persona non addit nisi determina­ tionem naturae rationalis. Differunt tamen quoad significationis modum, quia suppositum est nomen intentionis, persona vero est nomen rei. Suppositum, inquam, est nomen intentionis, quatenus rem significat a conditione quam habet in intellectu. Non enim dicitur suppositum quasi realiter positum sub omnibus quae hypostasi insunt, sed quasi subiectum cui in propositionibus quas format intellectus, attribuuntur et natura, et subsistentia, et principia individualia, et esse, et accidentia, etc. E contra, persona est nomen rei, quatenus hypostasim rationalis naturae significat ab eo quod competit ei in seipsa, hoc est, a dignitate ei propria, ut bene explicat S. Thomas in prima parte, Quaest, 29, a. 3 DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA 79 designatur substantia individua prout excludit omnem aliam communitatem quae esset contra rationem suppositi, (puta com­ munitatem quae invenitur in natura divina), quia id quod di­ stincte subsistit in aliqua natura, nullo modo communicabile est pluribus huius naturae suppositis, ut ex terminis evidens est. Igitur definitio ista cum illa Boetii est omnino idem. Hactenus de notione suppositi et personae in communi. Se­ quitur nunc quaestio de eo in quo haec notio salvatur. II. — De eo quod vérifient rationem personae, sive in divinis, sive in creatis. Sciendum in primis est, « quod aliquid significat dupliciter: «uno modo formaliter, et alio modo materialiter. Formaliter «quidem significatur per nomen, id ad quod significandum nomen «est principaliter impositum, quod est ratio nominis, sicut hoc «nomen homo significat aliquid compositum ex corpore et anima «rationali. Materialiter vero significatur per nomen, illud in quo < talis ratio salvatur, sicut hoc nomen homo significat aliquid «habens cor et cerebrum, et huiusmodi partes sine quibus non « potest esse corpus animatum anima rationali. Secundum hoc < ergo dicendum est quod hoc nomen persona communiter sumpta, « nihil aliud significat quam substantiam individuam rationalis « naturae. Et quia sub substantia individua rationalis naturae «continetur substantia individua, id est incommunicabilis, tam « Dei, quam hominis, quam etiam angeli, oportet quod persona «divina significet subsistens distinctum in natura divina, sicut «persona humana significat subsistens distinctum in natura hu«mana, et haec est formalis significatio tam personae divinae, «quam personae humanae»(1). Sed formalis significatio non de­ terminat quid sit illud in quo secundum varias naturas ratio sub­ sistentis distincti salvatur; et ideo superest inquirendum de mate­ riali significato personae, in Deo primum, deinde in creaturis. Et primo quidem quoad personam divinam, observandum est quod essentia seu natura Dei est formaliter ipsum esse subsistens ; est insuper ex necessitate quidditatis suae prorsus· (») S. Thom, de Pot. Quaest. 9, a 4. QC’AEST. II. singularis, immultiplicabilis, divisa atque distincta ab omni sup­ posito quod in numerica eius unitate non sit. Quapropter si esset incommunicabilis pluribus, etiam ad intra, verificaret ex sese rationem substantiae undequaque individuae, et ex consequenti personam constitueret, eo modo quo ludaei in Deo personam intelligunt. Ast non ita est, ut ex tide Trinitatis edocemur. Et ideo ratio subsistentis distincti in natura divina non salvatur nisi in eo quod est subsistens propter realem identitatem cum essentia, et aliunde, id est ex propria sua ratione, potest esse distin­ guens ac distinctum in divinis. In divinis autem non potest esse distinctio secundum rem absolutam, sed solum secundum rela­ tiones, ut in materia de Trinitate fuse ostenditur. Superest ergo ut persona in Deo dicat relationem prout est re idem cum es­ sentia seu subsistentia divina f1). Unde S. Thomas ubi supra : « Persona divina formali significatione significat distinctum sub« sistens in natura divina, et quia hoc non potest esse nisi re< latio vel relativum, ideo materiali significatione significat re< lationem vel relativum ». Et si quidem relatio significetur nomine concreto per modum rei subsistentis, tunc ponitur in recto in notione divinae personae, quae est relativus, puta Pater vel Filius, in natura divina subsistens. Si autem nomine abstracto et per modum formae, tunc ponitur oblique in significatione divinae personae, quae nihil aliud est quam subsistens in natura divina, relatione distinctum, puta paternitate, filiatione, proces­ sione. Sed amplior horum declaratio pertinet ad proprium tra­ ctatum de Deo trino in personis. Interim vero unum hoc spe­ cialiter investigandum restat, videlicet quid sit in divinis perso­ nalitas abstracte significata, puta esse personale Verbi, de quo in sequentibus mentio saepius habebitur. Nec difficilis sane re­ solutio est, quia si persona divina est subsistens relatione distin­ ctum, ergo personalitas nihil aliud importat praeter subsisten­ tiam distincto modo habitam per relationem personalem, adeoque C) In his semper supponitur quod relatio divina non est de for­ mali subsistentia, sed identice tantum. De quo vide Tractatum de Deo Trino, praesertim in epilogo, J 2. DK Il’S Λ UNIO N Κ HYPOSTATICA 81 esse personale Verbi bene assignatur cum dicitur : subsistentia divina prout distincto atque incommunicabili modo per relatio­ nem filiationis habita a Verbo (\). Et de supposito quidem di­ vino, hactenus. Nunc autem si ad principia constitutiva suppositi creati, puta humanae personae, animum convertas, facile intelliges duo requiri et sufficere ut verificetur ratio distincti subsistentis in natura : primo quidem individuum naturae, sive naturam com­ pletam prout ad gradum individualem contractam per individua­ lia principia : tum secundo esse proprium huius individui, quod scilicet in eo sit receptum ut proprius actus in propria potentia. Ex primo enim horum habetur distinctum in natura, quia diffe­ rentia individualis, puta socrateitas, facit distinctum in specie seu natura humana. Ex altero autem habetur subsistens, quia ut su­ pra praemisimus, subsistens in creatis nihil est aliud quam sub­ stantia habens suum proprium esse in se. Quodcumque horum tollas, perit ratio suppositi ; ubicumque haec duo coniuncta inve­ niuntur, constituitur suppositum, et in intellectualibus, persona. Hoc certe sensu dixit auctor de totius logicae Aristotelis summa, Tract. 2, cap. 2, inter opuscula S. Thomae: «In creaturis esse «essentiae et esse actualis exsistentiae differunt realiter ut duae ■«diversae res... Unde in quacumque substantia creata est com. ... « positio esse et essentiae, quae non est compositio materiae et < formae, sed est compositio duorum principiorum suppositi, quo« rum essentia est potentia, et esse est actus. Unde esse respectu (‘) Est et alia ratio significandi personalitatem divinam, quae tamen ■a priori non differt quoad rem significatam, sed quoad logicam com­ positionem terminorum tantum, dum scilicet enuntiatur in recto quod prius ponebatur in obliquo, et vice versa. Porro si persona divina con­ sideretur formaliter et reduplicative secundum quod est distincta in communi natura, et facit numerum in divinis, tunc personalitas expli­ cari debet ponendo in recto id quod est distinctionis principium, ut­ puta si dicas quod est distinctus modus relativus subsistendi in natura divina. Si autem consideretur reduplicative ut est subsistens, quo modo consideratur semper in materia de incarnatione, quae est unio naturae creatae ad divinam personam secundum subsistentiam, tunc in recto poni debet subsistentia ipsa, ut supra in textu. Dr Werbû Incarnato 6 82 J •4;ί·Λ .·.;··/. •î . ' 1Λ ; • i i QVAEST. Π. «essentiae dicitur accidens (logicum), quia est extra essentiam < rei, et dicitur substantia (reductive) quia est in genere substan« tiae sicut principium suppositi». Cui doctrinae conforme esth quod ipse S. Thomas dicit in tertia parte, Quaest. 19, a. 1 ad 4nm: «Esse pertinet ad ipsam constitutionem personae». Et in Quodl.ç.a, 3ad 2M : «Esse est id in quo fundatur unitas suppositi; «unde esse multiplex praeiudicat unitati essendi». Certum igitur est, non solum ex principiis, sed etiam ex diserta et explicita S. Thomae doctrina, quod esse est principium suppositi con­ stitutivum. Certum etiam est apud ipsum, quod naturae indivi­ duae non habenti suum esse in se, nec suppositi nomen compe­ tit, nec ratio. Quo posito, iam non videtur tanti momenti con­ troversia inter quosdam exstistens, an esse includatur intrinsece in significatione personae, an tantum de connotato. Ceterum, utrum­ que dicendum est conformiter ad doctrinam Angelici, prout sup­ positum vel denominative vel formaliter accipitur, iuxta superius praemissa cum de subsistentia ageretur. Verumtamen, etiam atque etiam considerandum est quod esse non recte diceretur principium suppositi, si sumeretur pro exsi­ stentia sine addito. Nam in intellectu exsistentiae praecisive qua talis, nihil revera est quod ad propriam personalitatis rationem pertineat, et ideo, qui inde fundamentum accipiunt adversarii, nimis facilem sibi victoriam adsciscunt, imputantes nobis quod nostrum non est. Itaque illud esse de quo nunc loquimur, non est quodcumque esse, sed esse proprium huius vel illius nu­ mero substantiae: ad quod scilicet ipsamet transcendentaliter re­ fertur ut potentia ad suum actum, et quo habet exsistere, non quavis ratione, sed determinate in se. Sicut igitur subsistentia addit supra exsistentiam in communi determinationem modi existendi, ita etiam esse quod dicitur principium suppositi, non .tam late patet quam actus essendi generaliter acceptus, quia non est nisi esse quod ad unamquamque substantiam comparatur ut suum, adeoque praestat exsistere per se, id est, subsistere. Porro, etsi nuda exsistentiae notio non inveniatur in notis quae supposito et personae propriae sunt, at certe exsistentiam in se sive subsi­ stentiam primo et principaliter in iis includi, nemo est qui in fi- DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA 83 cietur. Unde Damascenus, Dialect, c. 43: «Sciendum, inquit, «sanctos patres, hypostasim et individuum et personam pro eo■rdem usurpasse: nempe pro eo, quod per se atque in propria (l). Et quasi difficultatem praeoccupans, quae ultro cogitanti occurrit: < Nec hoc figmentum est, inquit, • sed testimonium habet ex terminis quantitatis : punctum enim « est ita terminus lineae, quod nulla causa est illius ». Sed con­ tra est quod terminus purus nusquam aliquid positivum est prae­ ter rem terminatam, nam punctum terminans lineam nihil omnino addit lineae nisi negationem ulterioris extensionis. D’cit enim illud lineae ultra quod nihil lineae est, et quia per hanc ipsam negationem subit denominationem termini, si linea protrahe­ retur, eo ipso terminus esse desineret, nihil de suo esse amit­ tendo. Hinc igitur, realitas positiva a principiis naturae realiter distincta et ab eis auferibilis, quae naturam terminaret non com­ plendo eam, aut aliquid ei praestando per modum causae for­ malis. sed purum limitem afferendo, iure meritoque inter ima­ ginationis figmenta recensetur. Simul enim aliquid adderet et nihil adderet. Aliquid adderet pro quanto asseritur esse positi­ vum principium praeter principia constitutiva rei terminandae ; nihil adderet pro quanto dicitur esse purus terminus, cuius adaequata ratio proponitur in essendo illud rei, post quod nihil rei est. Quae omnia contradictionem involvunt, ut apparet in ter­ minis. Dicendum igitur quod personalitas seu supposilalitas in creatis non est modus a Caietano confictus, sed individualitas subsistentis, ad quam duo requiruntur et sufficiunt : ut scilicet (V Caietanus, ubi supra. DK IPSA ÜNIONK HYPOSTATICA 89 singulare substantiae sit integrum in natura (sic enim excludi­ tur communitas partis), et sub suo proprio esse sistat (sic enim excluditur communitas assumptibilis). Testimonia autem S. Thomae intentum Caietani non evin­ cunt. - Non primum, ubi solum dicit quod esse non consequitur naturam sicut habentem esse, adeo ut ex dualitate naturarum in Christo minime liceat inferre quod sint pariter in eo duo esse. Natura enim est quo subsistitur tanquam ratione subsistendi ; so­ lum autem suppositum est qiiod subsistit et habet esse. Et siqui­ dem natura creata uniatur suo proprio esse, tunc est suo indi­ viduo subsistendi ratio. Sin autem proprium esse non adsit, sicut in incarnationis mysterio factum est, tunc non subsistit proprium huius naturae individuum, sed suppositum assumens subsistit et habet esse etiam secundum naturam assumptam. Non ergo necesse est ut semper multiplicetur esse subsistentiae secundum numerum naturarum. Hoc docet S. Thomas in loco citato, et nihil aliud, ut legenti patebit (x). Sed multo minus convincit alterum testi­ monium, ubi explicans S. Doctor quomodo relatio filiationis quam habet Christus ad B. Virginem non sit nisi rationis relatio, fun­ damenti loco ponit quod subiectum relationis filiationis est sup­ positum, non natura. Cum igitur suppositum aeternum Filii Dei sit incapax omnis relationis realis ad creaturas, relatio praedi­ cta realis esse non potest. Hoc autem ratiocinium supponit hu­ manitatem Christi non esse idem cum persona Verbi (quod pro­ fecto omnes confitemur), vel etiam naturam creatam semper a supposito distingui ; nulla tamen vel apparens ratio affertur in­ nuens realem hanc distinctionem provenire a modo sive termino, de quo hactenus fuit sermo. Non ergo admittenda videtur opinio Caietani. 2. — Opinio Suarezii. A doctrina in praecedenti articulo exposita adhuc magis discedunt Suarez et alii post eum theologi. Sequuntur quidem Caielanum in eo quod existimant personalitatem, sive (ut aiunt) (l) Amplior horum declaratio, et praesertim modi loquendi hic a S. Thoma adhibiti, habetur infra, ubi de consequentibus unionem, Quaest. 16-17. Vide ea, quae ibi exponentur. QUAEST. II. -V f ■·. * Λ.. ’/ subsistentiam f1), esse modum quemdam substantialem, quo natura singularis terminatur ac veluti in se clauditur, et formaliter ef­ ficitur hypostasis : « Tertio suppono, inquit ipse Suarez, de In< earn. Disp. u,Sect. 3, in rebus creatis perseitatem exsistendi « non convenire naturae formaliter per se ipsam, seu per exsi« stentiam suam, sed per aliquid reale, et in re ipsa ab illa et ab «eius exsistentia distinctum.... Et hoc satis nobis manifestavit « mysterium incarnationis, in quo repentur humanitas in rerum « natura absque propria perseitate exsistendi quam ex se habet.... «Suppono in rebus creatis, per eumdem omnino terminum seu « modum positivum substantialis naturae constitui rem per se «exsistentem et omnino incommunicabilem, et consequenter per« sonam vel suppositum » (-). Verum, quia praedicti theologi identificant in creatis naturam cum actu essendi, necesse est ut dicant hunc modum superve­ nire enti in suo substantiali esse iam praeconstituto. In quo certe a Caietano dissentiunt, atque etiam, ut videtur, multo faciliorem ansam suis contradictoribus praebent. Nam primo, quidquid ad­ venit rei post esse substantiale, accidentaliter advenit nisi traha­ tur in communionem huius esse substantialis, quod quidem in praedictorum auctorum principiis impossibile omnino est. Se­ quitur ergo, modum sic dictum subsistentiae esse accidens : acci(*) Hic nota quod si subsistentia in suo nativo et maxime proprio sensu sumatur, non est omnino idem ac personalitas, quia persona est subsistens, non quodeumque, sed distinctum seu incommunicabile, et licet nihil sit incommunicabile nisi subsistens, aliquid tamen est subsi­ stens quod incommunicabile non est. Praeterea in Deo persona non ex eodem formaliter incommunicabilitatem habet, a quo subsistentiam. Ha­ bet enim incommunicabilitatem ex nota propria relationis, subsistentiam vero ex reali identitate cum essentia absoluta. Et ideo, etsi in docu­ mentis ecclesiasticis subsistentia nonnunquam per quamdam extensio­ nem pro personalitate sumatur, non sunt promiscue usurpandae hae voces tamquam synonymae, quia facile deveniretur ad confusionem con­ ceptuum. (*) Cf. etiam Suarez in Metaphysica, ubi de subsistentia et sup­ posito. Item Gregorium de Valentia, in III, D. 1. Quaest. 4, Puncto 2. Item varia documenta apud Franzelin, de Verbo incarnato, Thes. 30, n. 2. DK IPSA L’NIONK HYPOSTATICA 91 dens dico, non sensu logico, prout omne id quod est praeter rationem speciei accidens vocari potest, sed sensu physico et praedicamentali, prout quidquid recipitur in eo quod praehabet esse simpliciter, eidemque inhaeret afferendo novum esse, acci­ dens dicitur et est. Si autem est accidens, fieri nequit ut sit hypostasis constitutivum, adeoque, cum vocatur modiis substan­ tialis, contradictoria iunguntur, quae sese invicem destruunt. — Adhuc, si natura est per identitatem sua exsistentia, ut isti au­ ctores volunt, ergo est per semetipsam id quod est. Et si est per semetipsam id quod est, profecto est per semetipsam in se et per se, quin debeat consequi perseitatem exsistendi ex aliquo supe­ raddito. — Denique, cum possibile sit, fatentibus adversariis, ut natura substantialis inveniatur in natura rerum sine modalitate de qua nunc sermo, contingeret, verificata hypothesi, ut substantia esset subsistens simul et non subsistens : subsistens quidem, quia non esset in alio, sed in se ; non subsistens, quia careret modo subsistentiae. Sed haec profecto consociabilia non sunt. Caeterum nulla omnino ratio demonstrativa affertur praeter illam, quam deducunt ex mysterio incarnationis. Porro ratio ista nullam habet efficaciam, ut iam insinuatum est, et in sequentibus amplius declarabitur. Non ergo videtur admitti posse opinio Suarezii. 3. — Opinio Scoti. Duae praecedentes opiniones adstruunt saltem realem ac po­ sitivam distinctionem naturam inter et suppositum in creatis. Sed Scotus in III, Dist. 1, opinatur suppositum addere tantum negationem aliquam supra naturam individuam. Et haec est ne­ gatio duplicis dependentiae : dependentiae scilicet aptitudinalis, quam semper retinet anima rationalis, et dependentiae actualis qualis invenitur in humanitate Christi. « Constituit Scotus ratio« nem hypostaseos in negatione dependentiae actualis et aptitudinalis: <1 hoc est, ut substantia sit nec actu dependens ab altero ut sup« posito, sicut est humana natura Christi dependens actu, nec «ex se postulet talem dependentiam,-ut eam postulat anima hu« mana etiam separata... Docet porro Subtilis, naturam singula< rem et integram per se constitui in tali independentia, non 9-’ QUAEST. 11. i aliquo positivo ultra illam entitatem, quae est haec natura ». Ita Cardinalis Franzelin (l), qui cum multis modernis eamdem sententiam sequitur. Quare, ponendo nunc a parte animam hu­ manam, quae non est nisi pars naturae, et loquendo de sola na­ tura singulari integra : natura illa iuxta Scotum, in ratione per­ sonae ultimo constituitur per hoc, quod actu non unitur nobiliori supposito ; si autem actu unitur, per hoc ipsum formaliter cadit a ratione personae seu hypostasis. Unde tandem natura et sup­ positum in creatis sunt realiter idem, et sola ratione differunt, ut concludit Franzelin, de Verbo incarnato, Thes. 30. Videri ergo posset opinionem istam esse admittendam, immo esse veram et genuinam ipsiusmet S. Thomae sententiam. Ait enim Angelicus in tertia Parte, Quaest. 4, a. 2, ad 2um : « Na* turae assumptae non deest propria personalitas propter defe« ctum alicuius quod ad perfectionem humanae naturae pertineat, «sed propter additionem alicuius quod est supra naturam hu­ it manam, quod est unio ad divinam personam ». Et similiter in III, D. 6, Quaest. 1, a. 2, ad 5a“ : < Ex hoc ipso quod compo*. situm ex anima et corpore non adiungitur alteri subsistenti.... < sequitur quod coniunctum sit homo : unde si Christus huma< nam naturam quam assumpsit, deponeret, ex hoc ipso esset homo «illud coniunctum ex duabus substantiis». Sed contra est quod repugnat omnino ut aliquid ultimo constituatur in ratione personae per negationem unionis cum altero supposito. Etenim primo, ultima nota suppositi est incommunicabilitas, cum iuxta omnes suppositum definiatur substantia individua, id est, incommunicabilis. Atqui negatio actualis unionis cum altero supposito non facit substantiam incommunicabilem, sed solum actu incommunicatam. Ergo substantia ultimo non constituitur in ratione suppositi per negationem actualis unionis cum altero sup­ posito. Replicabunt adversarii, non esse de ratione hypostasis • e incommumcabilitatem omnimodam, etiam per respectum ad po­ tentiam Dei absolutam ; sed sufficere ut aliquid sit actu incom (') De Verbo incarnato. Thes. 29, Coroll. 3. I DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA 93 municatum et naturaliter incommunicabile, tametsi adhuc rema­ neat communicabile supernaturaliter sive obedientialiter, virtute agentis infiniti. Porro, inquiunt, natura integra ex hoc ipso quod integra est, iam habet incommunicabilitatem naturalem : huic ac­ cedit actualis incommunicado ex negatione assumptionis ; rectis­ sime ergo in negatione actualis communicationis reponitur ulti­ mum’suppositi creati constitutivum (1). Sed contra, quia si quaelibet communicabilitas ad nobilius suppositum, etiam mere obedientialis, rationi personae repugnare ostenditur, eo ipso demon­ stratur insufficientia et nullitas responsionis. Sit itaque secundum argumentum, ut sequitur. Nulla natura est quacumque ratione assumptibilis ab altero supposito, nisi adhuc sit ei unibilis substantialiter, id est, apta ad esse unum cum eo secundum hypostasim. Rursus, nihil alteri supposito unibile est substantialiter, nisi sit in se substantialiter adhuc incompletum. Impossibile enim est de potentia etiam Dei absoluta, ut duo substantialiter completa fiant unquam substan­ tialiter unum, quia forent unum in eo ipso, in quo sunt duo, quod apertam involvit contradictionem. Ergo omnis communicabilitas ad suppositum nobilius, quantumvis mere obedientialis, importat in suo conceptu incomplementum in linea substantiae, et hac de causa repugnat rationi hypostasis seu personae, quae est iuxta omnes aliquid completum sive substantialiter terminatum. Ergo assumptionis negatio, cum qua in principiis adversariorum adhuc manet eiusmodi communicabilitas, nequaquam esse potest ultimum constitutivum suppositi vel personae. Atque hinc tandem sumitur contra Scotum ratio valde efficax. Cum enim dicit quod eadem natura singularis integra, sumpta cum sola negatione unionis est suppositum, sumpta autem cum additione unionis non est suppositum, de eodem et secundum idem affirmat et negat esse completum : quod est contradictorium. Negat quidem cum dicit naturam illam adhuc esse capacem assumptionis ad alterum secundum hypostasim ; affirmat cun dicit naturam eamdem, cui nihil additur,esse personam. Immo vero (») Cf. Franzelin, ubi supra. b · · ri L; IG ■ I l.’i II» · 94 ’«Μ - QUAEST. II. negatio illa unionis nequidem vera negatio esse noscitur, quia vera negatio negat aliquid; aliquid, inquam, possibile, non aliquid contradictorium, quod nihil est. Atqui in eo cui adsunt omnia positiva hypostasis creatae constitutiva, assumptio a nobiliori supposito est quid chimaericum et impossibile, uti ostensum est. Omnibus ergo modis sententia Scoti excluditur. Ad illud autem quod ex S. Thoma obiiciebatur, dicendum quod in primo loco S. Doctor solummodo docet, non ideo deesse humanitati Christi propriam personalitatem, quia deest ei aliquid positivum pertinens ad perfectionem naturae humanae in linea naturae ; sed quia unio ad divinam personam impedivit ne hu­ manitas haberet suum esse proprium, ac per hoc, in se subsi­ steret (}), Et similiter ad aliud testimonium dicendum est quod eatenus coniunctum ex corpore et anima fieret homo subsistens si Verbum humanam naturam deponeret, quatenus ex hoc ipso oporteret dari in coniuncto proprium actum essendi, quem sola unio ad divinam personam impediebat. Non ergo dicitur quod ipsa cessatio seu negatio unionis constitueret humanitatem in esse hypostasis, sed id quod ad cessationem istam, quasi remoto prohibente, necessario sequeretur. Unde in corpore articuli docet S. Thomas quod homo subsistens habet esse completum, huma­ nitas autem assumpta non habet esse completum, quia « quod < habet esse completum in quo subsistit, non potest uniri alteri x nisi tribus modis: vel accidentaliter, ut tunica homini...; vel per « modum aggregationis, sicut lapis lapidi in acervo; vel aliqica < accidente, sicut homo unitur Deo per amorem vel gratiam >. Sed haec est ipsissima ratio, qua superius contra Scotum usi sumus (l). >· . λ·'·.' (’) Et idem est sensus Patrum quando dicunt Verbum assumpsisse ea omnia, quae in natura nostra plantavit. Semper enim intelligunt ea quae se tenent ex parte naturae et proprietatum eius, contra multiplices haereses de quibus infra, Q. 4. Vide dicenda ibi. (·) In summa, quisquis vel leviter perpenderit tot et tanta testi­ monia huic consona, quae in sequentibus afferuntur, facile intelliget quod si inter S, Thomam et Scotum quidam apparens verbalis parallelismus ostenditur, sensus subiacens longe longeque diversus est. DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA 95· Nota, _ A doctrina Scoti minime discedit Tiphanius in suo opere de hypostasi et persona, nisi forte quoad modum loquendi. Ponit equidem formalem rationem suppositi in eo quod aliquid sit totum in se. Sed si ab eo quaeras quidnam illud sit, in quo ratio totius in se salvatur, assignat naturam singularem et inte­ gram cum sola negatione assumptionis a nobiliori hypostasi. Si enim, ait, natura haec integra retinendo semper omnia positiva,, quae prius habebat, alii supposito uniretur, eo ipso caderet a ratione totius in se, et fieret pars vel quasi pars alterius, adeoque suppositum seu hypostasis amplius non esset. Sed Scotus nihil aliud docet, ut clare ostendit Cardinalis Franzelin, ubi supra et modus dicendi Tiphanii non differt nisi in eo quod arte quadam dissimulare satagit rationem negativi in ultimo personae consti­ tutivo. Porro, argumentum, quo utimur contra Scotum, praescindit a positivo vel negativo in formali ratione personae. Solum enim impugnat falsam notionem totius et partis, ostendendo esse omnino impossibile ut ens in linea substantiae ultimo completum desinat esse completum, adeoque totum in se, quamdiu retinet omnia principia positiva quibus in seipso complebatur. Sed origo huius opinionis in hoc est, quod de totalitate substantiali iudicant secundum phantasma totius et partis in rebus quantitatives. Si enim seorsum ponas massam aquae bicubitalem, massa ista est tota in se; cui si adiungas aliam quantitatem aquae, statim vi additionis, quin fiat aliqua alia ad sensum mutatio, prior massa a ratione totius cadit, et incipit esse pars. Verum, altius philo­ sophandum est de toto et parte, nec oportet remanere in eo quod exterior sensus renuntiat. Nam ens substantialiter completum et totum in se, est ens terminatum in linea essendi simpliciter, et hanc terminationem consequitur ex actu essendi proprio sub quo sistit; partes autem non habent actum essendi proprium, sed sunt per esse totius. Unde si quod totum fit pars per additionem ad aliud, necesse est ut vi additionis amittat suum esse pro­ prium, ad quod remanet solum in potentia. Alias fieret quaedam (*) De Verbo incarn p. 256. 11 •çô QUAEST. II. totorum aggregatio, seu totum per accidens, non autem totum per se. « Ad rationem totius, ait S. Thomas in III, D. 6, Quaest. 2, « a. 3, pertinent duo: unum scilicet, quod esse totius compositi « pertinet ad omnes partes, quia partes non habent proprium « esse, sed sunt per esse totius, etc. ». Et in 7 Metaphys. lect. 13: « Duo quae sunt in actu, nunquam sunt unum actu; sed duo quae « sunt in potentia, sunt unum actu, sicut patet in partibus con« tinui. Duo enim dimidia unius lineae sunt in potentia in ipsa * linea dupla, quae est una in actu... Et secundum hunc modum « Democritus recte dixit quod impossibile est, unum fieri ex · . duobus, et ex uno heri duo. Est enim intelligendum quod duo < in actu exsistentia nunquam faciunt unum ». Haec sunt principia, quae contra sententiam Scoti valent, et vim suam de integro retinent contra modum dicendi Tiphanii; quae etiam multo ampliorem confirmationem habebunt, ubi dogma incarnationis scholastico modo erit exponendum. Nunc autem, solum superest ad complementum huius praeambuli, ut principia heterodoxa de natura et supposito breviter recenseantur. III. DE NATURA ET SUPPOSITO PRINCIPIA HETERODOXA. Ad heterodoxas opiniones in primis revocandae sunt notio­ nes omnes, quae formale constitutivum hypostasis repetunt ex * aliqua facultate sive proprietate naturae. Quo in genere, specia­ liter recenseri debet sententia reponens personalitatem in con­ scientia sui. Equidem verum est, personam non dici nisi in na­ turis intellectualibus, adeoque facultate instructis consciendi se. Sed si personalitas est ipsa conscientia, statim sequitur esse in Christo personalitatem creatam praeter increatam hypostasim Verbi, cum humana conscientia profecto in eo sit. Sequitur quoque esse in Deo personalitatem unicam, cum in eo non sit nisi unus intellectus et una operatio intellectiva qua et se et alia omnia cognoscit. Ceterum, eiusmodi opinio sanae philoso­ phiae non minus repugnat quam regulae fidei. Nam, ut more DE H’SA UNIONE HYPOSTATICA 97 adversariorum loquar, per conscientiam non constituitur ly ego, sed apprehenditur dumtaxat, et ideo aliunde constitutum sup­ poni debet. Praeterea conscientia in creaturis sumitur vel pro facultate, vel pro actu facultatis. Neutro autem modo aliquid substantiale est, sicut oporteret ad rationem personalitatis (r). Apparet igitur quam periculosa sit personae descriptio ab aliquibus introducta: substantia conscia sui (2). Dum enim non distinguit inter substantiam adhuc communicabilem et substan­ tiam simpliciter individuam, videtur continere virus praefati er­ roris, assignando proprietatem intellectualis naturae ut quo for­ maliter determinatur substantia ad esse personae. Insinuat itaque personae rationem absolvi notione naturae intellectu praeditae : quo posito, iam pronus est descensus ad gravissimos errores in materia de Incarnatione et Trinitate. Cavendum igitur ab huiusmodi novitatibus quae dogma catholicum in discrimen adducunt, et prae oculis habendum id quod recte dixit Plato : « Investi«gatio divinorum non recte facta, id est, non praemissis debitis « disciplinis, malorum omnium est causa». Sed nec melius repeteretur personae constitutivum ex notis illis quibus nos unum individuum ab alio discernimus, tamquam distinctive», ut vocant, charactere, propriave indole. In his enim nihil aliud invenire est praeter determinationes quasdam acci­ dentales quae ex principio individuante fluunt, et ideo in prin­ cipiis hypostaticis nequaquam computantur, cum nullum accidens constitutivum hypostasis esse possit. Quin immo, a veritate fidei evidenter aberraret quicumque in sola individualitate naturae personalitatem agnosceret. Nam humanitas a Verbo assumpta (") Quid si conscientiam abusive sumas pro eo quod est in con­ scientia? Sic enim accipiunt modernistae, dicentes personalitatem di­ vinam in Christo esse iam explicandam et intelligendam de identitate cum Deo ut ab eo conscita. Horrendum hoc est, quia eiusmodi con­ scita identitas nihil aliud sonat quam pantheisticum quemdam idealismum, et unionem hypostaticam reducit ad nescio quam amentem mentalitatem. Vides quot venena in ea philosophia quae notionem per­ sonae esse vult, iam non ontologicam seu metaphysicam, sed psycho­ logicam. (2) Cf. Collect. Lac. Torn. 7, col. 541. De Verbo Incarnato 7 QUAEST. IL 98 - ‘Αό’μ non est persona, et tamen propria singularitate donatur, non secus ac humanitas Socratis, vel Caesaris, atque ita porro; nec dubitare fas est quin potuisset Verbum assumere aliam numero humanitatem, aliis principiis individuatam et ex consequenti aliis notis individuantibus signatam, quamvis una semper eademque fuisset persona Verbi, in divina simul et humana natura sub­ sistens. Ratio autem huius veritatis est quia, etsi principia individualia quibus natura specifica contrahitur, iure meritoque inter constitutiva suppositi recenseantur, non tamen ad suppositalitatem sufficiunt; faciunt enim distinctum in natura t sed non distinctum subsistens, ut clare apparet in humanitate Christi. Adhuc ergo ad rationem personae aliquid omnino necessarium, deest. Hinc generatim loquendo, fidei incarnationis manifestissime repugnant, et a theologis catholicis summo consensu reiiciuntur sententiae omnes quibus adstruitur, hypostasim in creatis nihil prorsus addere supra naturam integram singularem, et proprie­ tates eius; statim enim sequeretur duas esse in Christo hypo­ stases. Non tamen eadem fidei lege tenemur in assignando quid sit illud quod addit: an mera negatio, an aliquid positivum, et quatenus aliquid positivum, an modus terminans substantiam, an actus essendi qui per se ei debetur. Nihilominus non videtur admittendum quod sit simplex negatio assumptionis a nobiliori supposito, uti contra Scotum probatum est; nec etiam modus, substantialis, sive ad mentem Caietani, sive ad mentem Suarezii. Relinquitur ergo ut de supposito in posterum loquamur iuxta principia primo loco declarata, quae novam iterum demonstra­ tionem habebunt, eamque independentem ab argumentis mere philosophicis, ex dogmate revelato unionis naturae humanae cum Verbo secundum hypostasim, prout in huius quaestionis expositione palam fiet. QUAESTIONIS PARTITIO. Primum omnium, circa unionis modum statuit S. Thomas veritatem catholicam in generali, ostendendo unionem Verbi in­ carnati factam esse in persona, non autem in natura (Art. 1-2». A DE IPHA UNIONE HYPOSTATICA 99 Sed quia . Absit tamen ut dicamus unionem accidentis cum subiecto esse hypostaticam, nam unio quae est solum in hypostasi latius patet quam unio hypostatica, ut in thesi sequenti satis apparebit. Interim vero, ut ordine quodam procedamus, oportet ab ulteriori determinatione praescindere, F I)!· IPSA UNIONE HYPOSTATICA ΙΟΙ et solum in generali .statuendum est unionem incarnationis vere quidem in persona, et nullo modo in natura esse factam ζ1). Argumenta in contrarium sunt : Primo, id quod dicitur in symbolo: «Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita «Deus et homo unus est Christus ». Nam unio carnis et animae est diam in natura, et non solum in persona. Secundo, auctoritas Cyrilli Alexandrini in actis Concilii IV adducta : < Non oportet intelligere duas naturas, sed unam na«turam Dei Verbi incarnatam ». Cui accedit locutio apud eumdem Cyrillum frequenter occurrens: ένωσις φυσική, vel κατά. φύσιν, id est, unio naturalis, vel secundum naturam. Tertio, ratio omnino obvia, quia in Deo persona et natura sunt re omnino idem. Si ergo in re ipsa non est facta unio in natura Verbi, nec etiam facta est in persona; aut si facta est in persona, etiam in natura. Sed fides catholica in Concilio Chalcedonensi (Act. 5) definita, sic habet: «Sequentes Sanctos Patres, unum eumdem DE IPSA UNIONE HYPOSTATICA 105. . (l). Si tamen proprietatem terminorum desideres, iterum consi­ derandum est quod creatio proprie non attribuitur nisi subsisten­ tibus, ut habetur in prima Parte, Quaest. 45. a. 4. Et ideo in exemplo superius allato, in quo Deus faceret animae separatae corpus, potius esset dicendum fieri hominem secundum corpus, quam fieri materiam vel corpus. Et similiter in incarnatione, magis proprie dicitur Filius Dei factus vel creatus secundum carnem seu humanitatem, quam humanitas facta vel creata. Et hoc modo Ιο­ ί1) Notandum itaque quod cum ipsum esse dicitur proprius ter­ minus creationis, esse tunc non accipitur pro actu essendi condiviso ab essentia, sed pro ratione entis condistincta a ratione talis entis, quemad­ modum declarat S. Thomas in xa Part. Q. 45, a. 4 ad ium. Quatenus scilicet creatio per se primo operatur, non ad tale ens ut tale, sed omnino ad ens ut ens simpliciter, eo quod causât quidquid requiritur ad esse quocumque modo, usque ad ipsas radices primas quas praesupponit omnis alia productio. Et sic recte intelligendo principium unde procedit difficultas, quidquid educitur de nihilo, creatur : sive educatur de nihilo sub proprio et concreato essendi actu, sive educatur de nihilo ut communicatum increatae hypostasi, cuius actus hypostaticus suppleret vices proprii esse exsistentiae. Quacumque enim hypothesi facta, semper res illa emanabit a causa efficiente secundum totum id quod requiritur ad hoc ut sit, eo modo quo est. Et ideo humanitas Christi vere est creatura : et quoad animam quae immediate e nihilo educta est sicut caeterae animae humanae, et quoad corpus quod formatum est e ma­ teria a Virgine quidem ministrata, adhuc tamen originaliter a Deocreante emanata. Vere, inquam, creatura, etsi essendi actus ad quem· unita fuit, nec creatus sit, nec concreatus. * y 154 5J quitur Apostolus, Rom. I-3 : « De Filio suo qui factus est ei se■.· t «essentiam ut purum actum intelligibilem, potest quoque creata essen< tia in actu poni per divinum esse, quod absolute est purissimus actus. « Quo certe non habet ut recipiatur in potentia ut illi immixtum ab ea«que limitatum, sed ut non absurde dici queat ad illam extendi, per « quamdam terminationem informationi similem ». î DE PERSONA ASSUMENTE thesis J7 > x. (Art. 1-3). Personae divinae propriissime et primario convenit denominatio assumentis, naturae autem nonnisi secundario, et ratione personae cum qua est realiter idem: quod qui­ dem omni ex parte adhuc maneret verum, etiamsi per im­ possibile non essent relationes quibus in Deo supposita multiplicantur. Principii loco in memoriam revoca id quod supra dictum est de ratione huius nominis assiimere, (quasi ad se sumere}. Duo· scilicet in eo indivisim significantur, actio unitiva et unionis ter­ minus, quatenus assumens dicitur ille a quo est unio efficienter,, et ad quem est etiam terminative. Porro utrumque praedictorum competit personae qua tali, quia persona significatur ut quod est,, et consequenter ut quod operatur et agit; similiter persona est, ad cuius unitatem unio hypostatica terminatur. Ipsa igitur pro­ priissime suscipit denominationem assumentis. Verumtamen natura in Deo non differt secundum rem a per­ sona, quamvis differat secundum modum significandi qui semper desumitur a creaturis. Hinc, esse terminum unionis, naturae qui­ dem divinae non competit sub formali denominatione naturae seu essentiae, bene tamen potest ei competere sub ratione rei sub­ sistentis, quae in summa simplicitate respondet composito ex essentia et esse in creatis : siquidem unio de qua loquimur, est ad subsistens et secundum subsistentiam, Nihil ergo impedit quominus dicatur natura divina in Verbo assumere, id est unire ad se humanitatem, intelligendo ly ad se, non quidem de ipsa natura in quantum significatur ut natura, sed in quantum est quid subsistens et cum suo supposito idem. « Et ideo, primo «quidem et propriissime persona dicitur assumere; secundario « autem potest dici quod etiam natura assumpsit naturam ad sui « personam. Et secundum etiam hunc modum dicitur natura in< carnata, non quasi in carnem conversa, sed quia naturam .Λ·*-''’ QUAEST. HI. «carnis assumpsit. Unde Damascenus dicit: Dicimus naturam « Dei incarnatam esse, secundum beatos Atnanasium et Cyril« lum * (x). Quaecumque autem hic asseruntur, eodem modo procederent, etiamsi supponeretur esse in Deo una tantum persona absoluta. Hac enim hypothesi facta, adhuc in Deo natura a persona dif­ ferret quoad significandi modum, adhuc esset removenda unio in natura, et sola admittenda unio in persona. Quippe incarnatio de suo conceptu nihil aliud importat praeter unionem substan­ tialem ex qua non resultat ens novae speciei, sed per quam Deus immotus in se permanens incipit in humana etiam natura sub­ sistere. Porro ad huiusmodi conceptum sufficit cogitare Deum subsistentem. Deus autem intelligitur subsistens, etiam sub prae­ cisione personalium relationum, ut iam in superioribus notatum est, et in tractatu de Trinitate late ostenditur. Sive ergo abstrahas a relationibus per quas constituuntur plures in natura divina sub­ sistentes, sive non abstrahas, semper personae proprie conveniet assumere, naturae vero in quantum est idem cum persona. Hinc S. Thomas in III, D. 5, Quaest. 2, a. 3: «Circumscriptio perso« nae a natura divina potest dupliciter intelligi. Uno modo, quod « circumscribatur omnis ratio personalitatis, et sic ipsa natura <1 neque erit subsistens in se, neque erit in aliquo subsistente, «et sic non habebit esse in re, sed in intellectu, et sic non con« veniet ei neque assumere neque aliquid agere. Alio modo po« test intelligi quod circumscribantur personae distinctae quas fides * Ponit; eis autem circumscriptis, adhuc remaneret divina natura «subsistens, sicut Deum intelligunt qui non habent fidem Tri«nitatis... Unde adhuc remanebit ibi personalitas aliqua; et hoc « modo dicendum quod, circumscriptis personis, adhuc divinae « naturae conveniet assumere >. Verum circumscriptio sive praecisio personalitatum relati­ varum in divinis, non est nisi secundum operationem intellectus nostri. Nam ex absoluta necessitate divinae naturae, (quamvis huius necessitatis ratio nos lateat;, tria sunt reUtiva supposita. (‘) S. Thom., hic, art. 2 in corp. i*' 177 OK PERSONA ASSUMENTE Praeterea docet nos revelatio quod ad unum dumtaxat e tribus terminatur humanae naturae assumptio. Hinc igitur crescit difficultas mysterii, enasciturque necessitas specialiter considerandi unionem, secundum quod unius tantum, et non aliarum simul personarum est. THESIS XT (Art. 4-5)· Solus Filius secundum Scripturas homo factus est, non autem Pater nec Spiritus Sanctus, adeoque fides catholica manifeste docet unam personam divinam posse sine alia naturam creatam assumere. Sed quoad huius veritatis ex­ positionem, nulla reperiri potest inter varias sententias differentia, quia omnes indiscriminatim dicere debent uniri humanitatem cum esse Verbi, quod est ipsum esse divinum distincto atque incommunicabili modo habitum per rela­ tionem filiationis. Solum Filium assumpsisse carnem, omnes fere Novi Testa­ menti paginae tradunt. Ubique enim Deus incarnatus dicitur Verbum, Filius, Filius Dei pariter et hominis, Unigenitus qui est in sinu Patris, Imago Dei invisibilis: quae totidem nômina sunt, soli secundae personae convenientia. Nec sensu tantum affirmativo de solo Verbo incarnatio prae­ dicatur, sed sensu etiam exclusive, quatenus a communione as­ sumptae humanitatis positive excluduntur Pater et Spiritus San­ ctus. Excluditur quidem Spiritus Sanctus, cuius visibilis missio seu adventus asseritur tempore posterior adventu et missione Filii, iuxta illud Ioan. VII-30 : Nondum erat Spiritus datus, quia /esus nondum erat glorificatur. Et iterum, Ioan. XVI-7: Expedit vobis ut ego vadam; si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam cum ad vos, et cum venerit ille, ar­ guet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio. Non ergo Dt ■ ■I ■ fncarna/0 12 4 - ir. * * 178 i -Jl Λ. .. 2 TC -S QUAEST. III. Spiritus Sanctus eatndem cum Filio assumpsit humanitatem, nam alias, simul cum Filio venisset et simul fuisset datus. At vero adhuc evidentius excluditur Pater, cum nihil magis contrarium traditioni Sacrae Scripturae cogitari possit, quam quod Pater cum Filio convenerit in humanae assumptione infirmitatis, in susceptione laborum crucis, in satisfactione pro peccato et solutione pretii redemptionis. Ipse enim Pater ubique proponitur ut a sua gloria non descendens, ut mittens et non veniens, ut acceptans et non solvens, ut exaudiens et non deprecans, deni­ que ut maior Filio secundum carnem: quod rursus verum non esset si ipsemet per incarnationem, humanae factus fuisset par­ ticeps naturae. Haec igitur et alia multa quae commemorare non vacat, adeo decretoria semper visa sunt omnibus, ut nullus un­ quam alicuius momenti error in contrarium prodierit. Adeoque universaliter est creditum, incarnationem divinitatis, non in Patre, neque in Spiritu Sancto factam, sed in Filio tantum. Et quia ab actu ad posse valet illatio, statim sequitur posse unam personam sine alia naturam creatam assumere. Sed si una potest, ergo quaelibet ex divinis, cum evidentissimum sit non esse maiorem rationem possibilitatis, loquendo de potentia absoluta, pro per­ sona Filii quam pro persona Patris vel Spiritus Sancti. Et hucusque quidem fidei dogma. Nunc autem quomodo contradictionem non involvat, qualiter etiam concilietur cum do­ ctrina superius exposita de unione secundum subsistentiam, paulo· diligentius est considerandum. Rursus habeto prae oculis illa duo quae in ratione assum­ ptionis includuntur. Et si quidem assumptio nihil aliud impor­ taret praeter operationem qua natura creata trahitur ad divinam hypostasim, sic impossibile foret ut una persona sine alia assu­ meret, quia virtus operandi, quae pertinet ad naturam sub for­ mali ratione naturae, est communis in divinis; adeoque nulla est operatio in aliqua persona, quin eo ipso sit in aliis duabus simul. Nunc autem nihil impedit quominus una persona sine alia DE PERSONA ASSUMENTE 179 terminet unionem, quia terminatio non dicit efficientiam, sed re­ ducitur ad causam formalem, quae sola communicatione sui prae­ stat quod praestandum habet. Hinc, quidquid actionis importatur in verbo assumere, totum necesse est attribuere tribus; verum enim est quod tota Trinitas univit humanam naturam Filio, ac per hoc, fuit efficiens incarnationis causa. Sed unionis terminus non est nisi persona Filii, eo quod per operationem divinam communicatur humanitas uni tantum e tribus qui in natura di­ vina distincte subsistunt. Cum igitur assumptio non solam im­ portet uniendi actionem, sed indivisim consignificet terminum ad quem unio fit, uni et eidem supposito utrumque attribuens: hinc est quod solus Filius dicendus est humanam naturam assum­ psisse, non autem Pater, nec Spiritus Sanctus. Sed iam nonnullis videbitur hoc dogma conciliari non posse cum docrina de unione hypostatica quae in praecedenti quae­ stione fuit asserta et declarata. Quorum difficultati statim satisfacere oportet in solutione sequentium argumentorum. Obiicitur primo : Si assumptio terminatur ad unam solam personam, necesse est ut terminetur « in id quod est proprium « Filii, non quod commune Trinitati », ut dicitur in Concilio To­ letano XI. Atqui proprium Filii, sive personalitas eius non est esse existentiae, sed relatio filiationis. Ergo, vel non explicatur unio hypostatica fer hoc quod humanitas trahitur ad increatam Verbi existentiam, vel certe tota Trinitas dicenda est incarnata. Respondeo : Distinguo minorem : Esse exsistentiae ut sic, non est proprium Filio, sed tribus personis commune, concedo. Esse exsistentiae prout habitum distincto quodam et incommu­ nicabili modo, per oppositionem relativam ad duos alios relativos modos qui in deitate habentur, nego. Et similiter, personalitas F ilii est relatio filiationis praecisive sumpta secundum solum esse ad, nego. Indivisim considerata secundum esse ad et esse in, ac per hoc, secundum identitatem cum substantia divina quae est ipsa subsistens exsistentiae perfectio, concedo. Et ad huius rei intelligentiam rursus observa quod si sumatur relatio divina solum qua relatio est, id est, secundum solum esse ad, sic ponit tantum oppositionem ad alterum ac per consequens, distinctio- 180 r· QUABST. Ut. nem, ideoque, nondum exhibet completam personalitatis ratio­ nem, eo quod persona non dicit tantum distinctum, sed etiam et per prius subsistens. Oportet itaque sumere relationem divinam, etiam et maxime secundum esse in, videlicet prout et in quan­ tum importat aliquid identicum cum esse divino absoluto, quia ex hac identitate convenit ei subsistere. I nde tandem nego disiunctionem consequentis, et dico explicari unionem incarna­ tionis per hoc quod trahitur humanitas ad unum e tribus rela­ tivis modis quibus habetur divina exsistentia, sive (quod idem est·, ad exsistentiam divinam habitam uno relativo niodo. Quod etiam maxime conforme est doctrinae Patrum, speciatim vero Damasceni, qui 1. 3 de fide orthod. c. 5, proprietatem in divinis vocat distinctum exsistentiae modum, τόν τής ύπαρξεως τροπον διάρορον f1). Sed nec aliis principiis inhaeret Concilium Tole­ tanum, cum distinguit Filii proprium ab eo quod est commune Trinitati. Eadem porro responsio facile adptari potest eidem difficul­ tati, quam sub forma paulo diversa proponunt nonnulli : Aut, inquiunt, una est subsistentia in divinis, aut piures. Si una, non potest esse quod aliquid secundum subsistentiam uniatur uni personae, et non aliis duabus. Si piures, ut habetur in Concilio Lateranensi (2), ergo subsistentia non est substantialis exsistentia, quia haec in Deo non multiplicatur, et sic mutanda omnino est doctrina superius tradita. Ad hoc enim dicendum est quod subsistentia quandoque su­ mitur in vi nominis concreti pro substantia habente suam exsi­ stentiam in se. Et quia apud nos substantiae corporales, quamdiu suam in se exsistentiam retinent, individuae sunt atque in­ communicabiles, hinc fit ut nonnunquam transferatur hoc nomen ad standum non solum pro subsistente, sed etiam pro subsistente distincto, hoc est pro hypostasi, et hoc sensu in Concilio LateC) «Quaelibet illarum personarum per se subsistit, sive perfecta «hypostasis est, suamque proprietatem, hoc est. exsistentiae modum « disparem habet ». (*) Enchirid. n. 231. i8i DF, PERSONA ASSUMENTE ranensi dicuntur esse in Deo tres subsistentiae, id est, tres hypostases. Quamquam si sumatur subsistentiae nomen in vi propriissimae suae significationis, pro eo a quo aliquid formaliter habet exsistere in se et non in alio, sic utique una in Deo subsistentia est agnoscenda; nam nomina substantiva, inquit S. Thomas in I, D. 26, Q. I. a. 1 ad 4am , quae dicuntur per re­ spectum ad esse, praedicantur singulariter (in divinis), ut subsi­ stentia et essentia. Et tamen, ut dictum est, haec una subsistentia seu substantialis exsistentia tribus relativis modis habetur. Unde, cum natura humana uniatur divinae subsistentiae prout per re­ lationem filiationis distincto modo habitae, nequaquam sequitur humanitatem uniri tribus personis, aut totam Trinitatem esse incarnatam. Obiicitur secundo : Si per impossibile fieret unio in natura, eo ipso necesse esset totam Trinitatem incarnari. Sed exsistentia in divinis non minus communis est quam natura. Ergo etiam, si unio fit secundum esse exsistentiae, non solus Filius homo factus est, sed ei Pater et Spiritus Sanctus. Respondeo: Dist. mai. Et ratio cur, supposita unione in natura, oporteret totam Trinitatem incarnari, reponeretur prae­ cise in hoc quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unius eiusdemque numero naturae, sicut sunt unius eiusdemque esse, neg. Et reponeretur in aliquo alio quod locum non habet in unione secundum solam subsistentiam, conc. Unde non sequitur argumenti conclusio. Non, inquam, in eo staret consequentiae ratio, quod natura ut sic communis est in divinis. Nam etsi sit communis commu­ nitate numerica, adhuc tamen proprio modo (relativo) habetur a singulis, sicut ipsum esse cum quo est idem, et a quo nequidem distinguitur distinctione rationis adaequata. Itaque vera ac . formalis ratio hinc desumenda esset, quod unio in natura, utpote significans coniunctionem duorum concurrentium in ratione par­ tium essentialium ad constitutionem novae essentiae, poneret mutationem in natura divina. Et quia impossibile est fingere realem eiusmodi mutationem quin divinitas intelligatur mutari tam in Patre, quam in Filio, quam in Spiritu Sancto (est enim - j Λ. ’ ■i'*···.'.'.·.·'···. 182 QUAEST. ΙΠ. in omnibus numero una), eo ipso tota Trinitas inciperet esse unum comprincipium illius tertii quod ex unione deitatis cum humanitate resultaret. Sed unio secundum solam subsistentiam non importat absurdam hanc mutationem divinitatis. Relinquit enim divinum esse omnino immotum, quia ipsum ponit purum terminum ad quem humanitas trahitur tamquam ad sustentantem actum essendi. Cura igitur hoc divinum esse proprio atque in­ communicabili modo sit in singula quaque trium personarum, quid, quaeso, evidentis repugnantiae potest ostendi in eo quod natura creata ei uniatur sub uno e modis quibus habetur, et non sub aliis qui relativa oppositione realiter distinguuntur? Certe relatio personalis non facit ut esse vel natura Filii non sit esse vel natura Patris, adeoque non faceret ut mutato esse Filii, non eadem ratione mutaretur esse et Patris. Sed tamen facit ut hoc ipsum esse et haec ipsa natura eo incommunicabili modo habea­ tur a Filio, qui non est modus incommunicabilis quo habetur a Patre; et consequenter facit ut natura humana possit communi­ cari divinae subsistentiae prout est Filii, quin pertineat ad hy­ postasim Patris vel Spiritus Sancti. Hanc rationem si bene consideres, videbis non esse amplius locum difficultati, quae apud quosdam invenitur circa terminum mediatum, ut aiunt, unionis hypostaticae. Attendentes enim realem identitatem personalitatis et naturae in divinis, dicunt non­ nulli: Ergo mediate saltem unitur humanitas naturae divinae, et quomodo hinc non seqiiatur Trinitatem esse mediate qiioque in­ carnatam, difficile est videre. Ad quam instantiam in primis animadverto quod locutio qua natura divina dicitur terminus mediatus unionis, non est forsitan ad rigorem veritatis satis exacta. Quodnam enim medium posset in summa identitate intercedere? Si tamen nihil aliud significetur nisi quod divinitas non unitur ut natura et in linea naturae, sed ut identice terminans communicationem qua personae Filii com­ municatur humanitas, (quo sensu loquebatur S. Thomas cum superius docuit assumptionem non competere naturae divinae nisi secundario, et in quantum est cum suo supposito idem), sic locutio poterit sustineri. Veru τι nulla est sequela, quia nec im- ·*.. · ;>f ■ • . ■ ' . . ■· 0 ♦ ■ * ' w UE PERSONA ASSUMENTE 183 mediate nec mediate unitur divinitas prout distincto modo Paternitatis vel Processionis habita, sed solum ut habita per mo­ dum Filiationis. Itaque si naturam ponas mediate unitam, rion oportet nominare naturam simpliciter, sed cum addito personalis proprietatis secundum quam est in Verbo, sicut cum Cyrillus dicit naturam Dei Verbi incarnatam, et ideo semper redit distin­ ctio ab initio facta circa subsistentiam, quae licet una in divinis, tribus tamen incommunicabilibus modis relativis habetur. Sed iam ex dictis pronum est eruere id quod ultimo loco in thesi positum est: praesentem scilicet quaestionem indifferen­ ter ocurrere in quibuslibet de unione hypostatica sententiis, et non aliam ferre solutionem apud eos etiam qui humanitatem as­ sumptam propria volunt exsistentia existere. Sane vero, quacumque sententia circa rationem unionis sup­ posita, eadem est difficultas quoad incarnationem unius personae sine alia ; et quisquis putat specialem ex hoc capite inveniri ar­ duitatem in doctrina S. Thomae, iste conditionem divinorum non satis assequitur. Quid enim, quaeso, dicere iuvat unionem in­ carnationis terminari ad relationem personalem Filii in quantum relatio est? An forte asseres cum Porretanis in Concilio Rhemensi sub Innocentio II damnatis, relationes esse assistentes in divinis, et distingui realiter ab essentia? Profecto oportet ponere secundum fidem, ipsas esse in re idem cum esse sive substantia absoluta; quin imo, qua reales, formalissime includunt hanc iden­ titatem, ut dictum est supra. Quare, vel incarnatio est fictitia, vel fatearis necesse est unionem realiter terminari ad ipsum esse divinum. Nunc autem qui fieri possit ut natura humana realiter unita esse divino, non eo ipso uniatur tribus personis quarum est unum esse, eodem semper modo explicari debet, nec alia est responsio excogitabilis praeter eam quae fuit assignata. Quippe, inter nos et adversarios catholicos controversia non est circa id cum quo unitur humanitas, sed magis circa id secundum quod ,84 QUAEST. ΙΠ. personalis unio perfici dicenda est (J). Cum autem inquiritur de incar­ natione unius personae sine alia, nihil refert posterior haec considera­ tio, sed solum illa prior in qua nulla est nec esse potest differential). Quod si sententiarum diversitates nullam in praesenti dif­ ferentiam afferunt dum ex parte termini consideratur assumptio, multo minus si consideretur ex parte actionis unitivae. Et nos quiddem statuimus humanitatem non fuisse prius natura produ(*) An scilicet secundum additionem, ut vult Scotus. An secundum modalitatem colligandae, ut vult Suarez, an secundum suppletionem propriae existentiae humanitatis, ut nos volumus. (’) Sane nihil refert ad praesens, quod inter esse absolutum et relationem personalem sit distinctio rationis, sive, ut adversariis loqui placet, distinctio viriualis. Nam distinctiones rationis quae introducuntur in divinis, nequaquam sunt attribuendae Deo secundum se ; alias si essent aliquid in Deo, ad genus distinctionum realium omnino reduce­ rentur, et iam non foret Deus id quo simplicius esse nequit. Sed di­ stinctiones istae quas dicis victuales, quasque alii rectius rationis vocant, (sive sint adaequatae ut inter essentiam et relationes, sive solum inadaequatae ut inter attributa absoluta), in nobis solis causam sui habent: quatenus intellectus noster non potest assurgere usque ad effbrmandum conceptum unum qui plene repraesentet divinae simplicitatis eminen­ tiam, et ideo necesse habet formare muliplices rationes intellectas, ad nonnam eorum quae in creaturis per diversa praedicamenta seu genera distribuuntur. Quae tamen rationes intellectae non dicuntur esse in Deo, quasi foret in ipso aliquid respondes earum multiplicitati et distinctioni ut tali, sed solum quia Deus verificat in sua simplicitate supereminenti quidquid divisim et multipartite de eo a nobis cogitatur. Et in materia quidem de Trinitate praedictae distinctiones rationis plurimum inser­ viunt, ut scilicet palam fiat quomodo hoc mysterium secundum quod ex verbo revelationis ad nos factae repraesentatur in conceptibus no­ stris, nullam contineat contradictionem, idest, non constet notionibus inter sese pugnantibus, idem affirmantibus et negantibus secundum idem. Verum in praesenti nihil ex eis efficitur, praetereaque nihil. Nam si so­ lum sunt in intellectu nostro, profecto in causa esse non possunt ut si quid realiter unitur personae divinae, uniatur cum relatione et non cum esse ipsius personae, aut immediate uniatur cum relatione et me­ diate tantum cum esse; haec enim duo omnibus modis sunt unum atque idem secundum rem. Quare, cum ex hac parte nulla omnino pateat via, clarum est quod in omni opinione eadem est difficultas, eademque adhi­ benda responsio. DE PERSONA ASSUMENTE 185 ctam quam Verbo unitam, sed unionem involvi in ratione crea­ tionis eius, eo quod productio includit necessario unionem pro­ ducti cum actu essendi, qui in proposito non alius est quam esse personale Filii Dei. Sed sicut non sequitur in sententia Scoti vel Suarezii, Trinitatem esse incarnatam, ex hoc quod per totam Trinitatem humanitas fuit prius natura producta et postea unita: ita certe non potest sequi apud nos, Trinitatem incarnari, quia a tota Trinitate est actio productiva involvens in sui ratione unitionem ad Verbum. Sive enim identifiées uniri cum produci, sive distinguas, cum tam uniri quam produci debeat iuxta omnes esse efficienter ab omnibus personis, eadem sane semper doctrina est secundum praesentem considerationem. Nihil ergo valet sequens argumentum : Humanitas ipsa as­ sumptione creatur. Sed creatur a tota Trinitate. Ergo assumitur a tota Trinitate et ad totam Trinitatem. Nihil, inquam, valet; et eamdem enodationem requireret, si loco dicendi cum S. Leone, ipsa assumptione creatur, dicerem solum cum aliis, ipsa assum­ ptione unitur. Quapropter ab omnibus pariter adhibenda est sequens so­ lutio: Dist. mai. Humanitas ipsa assumptione creatur, ita tamen ut actio assumptiva quae efficienter est a tribus personis, deno­ minationem assumptionis non recipiat nisi respectu personae in qua, praeter efficientiam unionis consideratur et unionis terminus, conc. Ita ut actio assumptiva possit nominari assumptio respectu omnium personarum a quibus est ut a causa efficiente neg. Et concessa minore, distinguo consequentiam: Ergo a Tota Trini­ tate est quidquid actionis per assumptionem importatur; non tamen sequitur Trinitatem esse terminum unionis, et si terminus unionis non est, nec convenit ei denominatio assumentis. Quocumque igitur modo res inspiciatur, nulla est in prae­ senti inter varias sententias oppositio, sed omnes aequalem in­ veniunt difficultatem e conspectu mysterii, quod est ipsum my­ sterium realis distinctionis consubstantialium personarum. De quarum tamen cognitione non est ratiocinandum sicut de incar­ natione earumdem. Cum enim sint distincte subsistentes, realis unio secundum subsistentiam potest terminari ad unam, et non i86 QUAEST. III. ad caeteras. Nunc autem sunt personae relativae; ex quo fit ut sit impossibile unam videri, non visa altera : relativa enim ne­ cessario sunt simul in cognitione, ut fert notum axioma. (Art. 6-7) Loquendo de potentia absoluta, non videtur impossibile ut plures personae divinae unam numero naturam assumant, vel e converso, una persona plures naturas. Possibilitas assumptionis unius numero naturae a tribus personis negatur a quibusdam, quos inter S. Bonaventura in III, D. i, a. i, Quaest. 3. Nihilominus opinio affirmans sicut est communior post S. Thomam in praesenti, ita videtur et longe probabilior. Esset quidem evidens repugnantia, si una numero natura supponeretur assumi a pluribus suppositis absolutis, quia plura supposita absoluta omnino differunt secundum esse, et fieri non potest ut una essentia exsistat per plura esse substantialia. Verum eadem ratio non militat quoad supposita relativa in qui­ bus esse non multiplicatur, sed solum modus habendi unum idemque esse. Et cum aliunde fides Trinitatis proponat tres per­ sonas convenientes in una natura aeterna, quid, quaeso, posset absolute impedire quominus convenirent in una etiam natura assumpta? Pleraque porro argumenta in contrarium allata eodem ferme modo solvi videntur ac sophismata quae afferri solent contra consubstantialem Trinitatem ; quae tamen, quia non sunt huius loci, in praesenti praetermittuntur (1). Nunc autem e converso, unam divinam personam posse as­ sumere plures naturas, < fere ab omnibus conceditur», ait S. Thomas in III, D. 1, Quaest. 2, a 5. Et recte quidem, quia si una natura creata potest existere in hypostasi divina, ergo possunt plures, imo aliae et aliae in infinitum. Ideo enim con­ venit personae divinae unire sibi hypostatice naturam extraneam, ·· ; . - , ’ ✓ ·■ * >0·- • ’ '•'i (l) Cf. S. Thom., art 6, ad iaax et ad 3’^. DE PERSONA ASSUMENTE /87 quia est purus et infinitus actus exsistendi. Sed infinitum non potest exhauriri per finitum. Ergo, « sicut Deus potest semper « novas creaturas concedere, quia eius potentia per creaturas « nullo modo exhauritur, ita etiam persona divina potest, qua« libet natura assumpta, iterum aliam assumere, quia potestas •«assumendi per naturam assumptam non terminatur» ζ1). Caeterum, quod attinet ad modos loquendi qui, hac hypothesi facta, deberent adhiberi, multa dubia et difficultates occurrunt, prae­ sertim si supponantur plures naturae assumptae, non specie, sed solo numero differentes. Sed non vacat in praesenti horum du­ biorum solutionem inquirere. Sufficit enim (praesertim quia de mera possibilitate agitur), ut res ipsa sit perspicua ; porro ex dictis in Quaest. 2, videtur clara et evidens satis. THESIS XII. (Art. 8) Habita ratione finis incarnationis, congruum fuit ut Ver­ bum incarnaretur, potius quam Pater vel Spiritus Sanctus. * Huius assertionis duae sunt principales rationes, desumptae e duobus praecipuis nominibus quae secundae personae attri­ buuntur. Etenim primo, finis incarnationis fuit reparatio operis Dei quod fuerat collapsum. Conveniens ergo erat ut ea potissimum persona incarnaretur, in qua specialiter attenditur similitudo exemplaris seu forma artis secundum quam condita sunt universa; nam et artifex per formam artis conceptam qua artificiatum con­ didit, ipsum si collapsum fuerit restaurat, inquit Angelicus in praesenti. Atqui persona in qua specialiter attenditur similitudo exemplaris totius creaturae, ipsum est Verbum Dei. Non quod proprium ei sit continere formas exemplares et ideas creatura­ rum, hoc enim pertinet ad naturam divinam tribus communem; sed quia personalis proprietas seu relatio quae in nomine Verbi (l) S. Thom, in III, D. 1, Quaest. 2, a 5. vo ·. 4&ι 18S quaest. in, importatur, est relatio procedentis secundum operationem intel­ lectus, et idcirco secundae personae peculiari modo appropriatur natura divina prout est intellectum exemplar in quo omnium reram rationes elucent. Recte ergo et convenienter ad reforman­ dam humanae substantiae dignitatem ordinata est Verbi incar­ natio. Quod non obscure innuit loannes dicens : * In principio < erat Verbum... : omnia per ipsum facta sunt ; et Verbum caro « factum est ». (*). Adhuc, finis incarnationis fuit redintegratio hominum in gloriam filiorum Dei, hoc est, in possessionem coelestis illius haereditatis quae non debetur nisi filiis. Congruum ergo fuit ut per eum qui est Filius naturalis, participaremus filiationem se­ cundum adoptionem, iuxta illud apostoli: Quos praescivit et prae­ destinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Unde Augustinus, Serm. 57, n. 2: «Dominus noster lesus Christus..., cum sit ipse « Dominus, Filius Dei unicus, tamen noluit esse unus. Unicus « est, et unus esse noluit, fratres habere dignatus est. Quibus < enim dicit: Dicite, Pater noster quies in caelis? Numquid in« vidit nobis...? Quia talis est haereditas quam nobis promittit, « quam multi obtineant, et angustias nemo patiatur, ideo in suam « fraternitatem vocavit populos gentium, et habet Unicus innu« merabiles fratres qui dicant : Pater noster, qui es in caelis ». Accedit demum quod congruebat fini reparationis nostrae, ut persona divina assumeret naturam ex genere nostro propa­ gatam, adeoque fieret non solum homo, sed et hominis filius. Ne (l) Et exhinc assignari potest causa cur loannes in prooemio evangelii, gesta personae incarnatae enarraturus, ipsam appellavit nomine Verbi potius quam Filii. Nam etsi eo Verbum quo Filius, ut Augusti­ nus ait, et eo Filius quo Verbum : tamen in nomine Filii non elucet explicite ratio causae exemplaris, seu ideae, seu artis, quae secundae per­ sonae propter intelligibilis processionis modum appropriatur. Quasi ergo dixisset evangelista : In Verbo attenditur idea secundum quam factus fuerat homo in honore et perfectione primae creationis. Et cum ille ab ea perfectione peccando defecisset, ipsa exemplaris idea carnem assum­ psit, et in assumpta humanitate sese veluti visibiliter delineavit, ut opus mirabiliter primitus factum, per ipsam et secundum ipsam mirabilius iam reformaretur. 189 DE PERSONA ASSUMENTE ergo impediretur manifestatio personalium proprietatum in di­ vinis, debuit incarnari Verbum potius quam Pater vel Spiritus Sanctus; alioquin nomen relativum competens personae qua in­ carnatae, vergeret in confusionem proprietatis personae secun­ dum se. Hinc Damascenus 1. 4 de fide orthod. c. 4 : * Pater, « Pater est et non Filius, Filius, Filius est et non Pater. Spi« ritus Sanctus, Spiritus ac non Pater nec Filius. Proprietas enim «immobilis est; quonam enim alio modo proprietas maneret si «moveretur, exque alia in aliam transiret? Ob eam causam Dei « Filius, hominis filius fit, ut proprietati immobilitas sua constet. « Nam cum Dei Filius esset, factus est hominis filius, ex Sancta « Virgine carnem sumens, nec propterea ab ea proprietate quae «Filium decet excedens». Et de persona quidem assumente hactenus. Sequitur nunc consideratio de modo unionis ex parte naturae assumptae. ,4 QUAEST. IV-VI. DE NATURA ASSUMPTA Deinde, inquit Angelicus, considerandum est de unione ex parte assumpti. Et primo quantum ad ipsam naturam humanam, secundo quantum ad partes ipsius, tertio quantum ad ordinem assumptionis. THESIS XIII. * (Quaest. 4) Natura humana, prae aliis omnibus naturis, fuit a Filio Dei assumptibilis. Ante omnia, removenda aequivocatio. Cum enim natura creata dicitur assumptibilis, id est potens assumi a divina per­ sona, primo quidem « non signatur aliqua potentia activa crea« turae, quia sola potentia infinita hoc facere potuit ut in infini« tum distantia coniungerentur in unitatem personae. Similiter 19O '■ ■ ·. ·/ -·· · QUAEST. IV-VI. «non signatur etiam potentia passiva naturalis, quia nulla po« tentia passiva naturalis est, cui non respondeat potentia activa < alicuius naturalis agentis. Unde relinquitur quod dicat in crea« tura solam potentiam obedientiae. Haec autem potentia (obe« dientialis) correspondit divinae potentiae, secundum quod... ex «creatura potest heri quod ex eo Deus facere potest» (l). Sed potentia divina dupliciter accipitur, vel ut ordinata, vel ut ab­ soluta. Ad cuius intelligentiam sciendum est quod omnipotentia Dei praecisive sumpta, pro obiecto habet illud omne in quo sal­ vari potest ratio entis (*). Nunc autem in his in quibus ratio entis potest salvari, pro quanto scilicet non importatur affirmatio et negatio eiusdem secundum idem, triplex occurrit differentia. Nam primo, aliquid est conveniens ordini qui de facto institutus est in rebus. Et hoc dicitur posse a Deo fieri de potentia ordinata, quia tunc accipitur omnipotentia non secundum nudam potentiae rationem, sed etiam secundum quod nostro concipiendi modo exsecutiva est ordinationis divinae sapientiae et decreti divinae voluntatis. — Aliquid praeterea est non conveniens huic ordini,, sed tamen non habens disconvenientiam ad divinam sapientiam, cum ipsa potuisset statuere ordinem alium secundum quem esset,, congruum id quod nunc iuxta ordinem istum qui rebus inest, non convenire videtur. Et hoc dicitur posse a Deo fieri de po­ tentia absoluta simpliciter. Fieri quidem posse de potentia abso­ luta, quia tunc consideratur omnipotentia quasi soluta a praestistutione ordinis qui in libera Dei voluntate est ; fieri etiam posse simpliciter, quia nihil est in obietco quod repugnet pote­ stati divinae virtutis, sive ipsa sumatur secundum praecisam ra­ tionem potentiae activae, sive etiam consideretur prout cum sa­ pientia et iustitia idem. — Tandem aliquid est quod nullo modo cadit in iusta voluntate et sapiente intellectu, et hoc dicitur posse a Deo fieri de potentia absoluta conditionaliter. Quo quidem lo­ quendi modo significatur, esse in obiecto rationem quam respicit - C) S. Thom, in III, D. I, Quaest. 2, a. 3. (.’) In prima Parte, Quaest. 25, a. 5· DE NATURA ASSUMPTA I9I omnipotentia secundum se, deesse tamen conditionem quam exigit in quantum a sapiente intellectu et voluntate recta non distin­ guitur. Ideo non est dicendum hoc esse simpliciter in potentia Dei, sed solum sub conditione caeteroquin impossibili, id est, si aliunde congrueret sapientiae, bonitati, et iustitiae. Non enim est inconveniens, inquit Angelicus i1), si in conditional! vera antece­ dens sit impossibile. Loquendo ergo de potentia absoluta, prout respicit vel sim­ pliciter vel sub conditione, illud omne quod non involvit in se contradictionem, sic dicendum quod omnis natura substantialis potest assumi a divina persona, et quod hoc modo non est una creatura magis assumptibilis quam altera. Ratio patet ex dictis in Quaest. 2. Nam ut salvetur conceptus unionis secundum subsisten­ tiam, nihil aliud requiritur ex parte creaturae nisi ut sit quaedam subsistendi ratio, sive aliquid in quo et secundum quod subsistitur. Sed hoc omnibus substantiis indifferenter commune est. Loquendo autem de potentia absoluta, prout respicit illud quod non solum non involvit in se contradictionem, sed potest etiam iuste et sapienter a Deo decerni, sic sunt a divina persona assumptibiles omnes et solae naturae intellectuales. Dixi primo, omnes naturae intellectuales. Non enim in hac absoluta conside­ ratione discriminatur natura angelica ab humana, sed sub alio atque alio respectu maior congruitas attenditur tam in angelica prae humana, quam in humana prae angelica. In angelica qui­ dem, ratione maioris perfectionis et propinquitatis ad Deum se­ cundum intellectualitatem. In humana vero, ratione coadunatio­ nis omnium graduum entis, quatenus homo omnes alias creaturas naturali generationis ordine praesupponens, convenienter primo rerum principio coniungibilis est, « ut quadam circulatione per­ fectio rerum concludatur» (2). Dixi secundo, solae naturae intel­ lectuales, quia assumptio naturae intellectu carentis non esset ordinabilis ad aliquem iustum finem. Etenim assumeretur haec natura in instrumentum alicuius operis faciendi. Sed natura ir(’) In III, D. i, Quaest. 2, a. 3. (·) S. Thom. 1. 4, c. Gent., c. 35. • κ·>·. 9 192 ? ·t Λ QUAEST. 1V-VI. rationalis, cuius est agi potius quam agere, non haberet meliorem operationem coniuncta Deo secundum hypostasim, quam separata. Si quid igitur, inquit S. Thomas 1. 4 c. Gent, divinitus agendum fuit per irrationalem creaturam, sufficiebat secundum huiusmodi creaturae conditionem, ut solum a Deo mo­ veretur, minime vero iuvabat ut in hypostasi uniretur. Praeterea natura irrationalis non est capax illius excellentiae, beatitudinis, et gloriae, quam oportet esse in eo quod Deo unitur in persona. Item incongruum profecto est ut quod non potest uniri Deo se­ cundum operationem, assumatur ad unionem secundum esse per­ sonale, quae ordinis est multo excellentioris. Tandem, loquendo de potentia ordinata, id est de potentia Dei prout exsecutiva est ordinis a divina sapientia et voluntate praestituti, sic sola natura humana prae aliis omnibus naturis fuit assumptibilis a Verbo. Et ratio est quia divina sapientia or­ dinavit ut assumptio nunc non heret nisi ad reparationem pec­ cati, iuxta praemissa in Quaest. 1. Unde illa sola natura assum­ ptibilis exstitit, quae indigebat reparatione, et potuit reparari. Nota. — In art. 2 huius quaestionis docet S. Thomas, as­ sumptam fuisse a Filio Dei naturam humanam, non personam ; quae quidem doctrina in superioribus omnino fuit praeoccupata. Sed rursus hic animadvertes, quam male aliqui contra nos ar­ guant dicentes, Filium Dei debuisse assumere etiam exsistentiam creatam, eo quod iuxta Sanctos Patres assumpsit quidquid in natura nostra plantavit, vel quia iuxta eosdem, non est curatum a Verbo, quod non est assumptum a Verbo. Haec enim et similia intelligenda esse de natura ut sic, et de iis omnibus quae per­ tinent ad naturae et speciei perfectionem, luculenter monstratur in praesenti. Alioquin, debuisset assumi et humana personalitas, ut iam notavimus. Sed et nova atque amplior declaratio haberi potest ex ipso contextu Patrum, qui praedicta axiomata oppone­ bant variis erroribus veritatem humanae naturae in Christo im­ petentibus. Processerat quippe contra benedictum mulieris semen magnus eius antagonista serpens antiquus, et nihil quod ad ipsum pertineret reliquerat intactum. Negaverat divinitatem, ne­ gaverat humanitatem ; negaverat unionem solvendo, negaverat DE NATURA ASSUMPTA 193 distinctionem confundendo. In ipsa humanitate negaverat corpus, negaverat animam, negaverat mentem ; modo posuerat carnem phantasticam, modo carnem e caelo delapsam, modo carnem cu­ ius anima esset ipsa divinitas, modo carnem sola anima sensi­ tiva animatam, cui tanquam mens Verbum fuisset illapsum. Igitur contra istas multiplices diabolicae fraudis formas asserebant Pa­ tres orthodoxi, toti humanae naturae totam deitatis substantiam unitam fuisse, t Neque enim, ait Damascenus, 1. 3 de fide orthod. « c. 6, Deus Verbum quidquam eorum quae cum nos initio re« rum fingeret, naturae nostrae inseruit, non assumptum omisit; « sed omnia assumpsit, puta corpus et animam intelligentem ra« tionabilemque cum eorum proprietatibus. Animal enim quod «alterutrius est expers, ne quidem homo est. Totum quippe me « totus assumpsit, ac totus toti unitus est, ut toti salutem afferret. « Nam alioquin non potuit sanari quod assumptum non fuit». Et haec quidem in doctrina huius articuli, ad novam praecedentium confirmationem, annotata velim. In art. 3 docet S. Thomas, non fuisse proprie loquendo as­ sumptum hominem, sed humanitatem. Nam nomina concreta si­ gnificant naturam ut in supposito. Porro non fuit assumptum suppositum, sed assumpta est natura ad suppositum Verbi. Hinc, si quando apud Sacros Doctores occurrat locutio in contrarium, large est accipienda, ut intelligamus hominem assumptum, «quia « eius natura est assumpta, et quia assumptio terminata est ad ' * ·* ·?ϋ î «94 THESIS XIV. (Quaest. 5)· Filius Dei assumpsit verum corpus, scilicet carnem ex stirpe Adae propagatam, et similiter animam, eamque in­ tellectivam seu rationalem. ··. ' ·.·.· »r · 4. > Λ· . DE NATURA ASSUMPTA QÜAESr. IV- 'I· Haec assertio nihil aliud est quam amplior quaedam deter­ minatio quaestionis praecedentis, descendendo ad singulas huma­ nae naturae partes, et ad multiplices haereses quae hac in re ab initio prodierunt. Et primo quidem fuit error Manichaeorum, postea error Valentini, ex eadem falsa radice ortus, nempe ex hoc quod cre­ debant haec ommia terrena a diabolo seu principio malo fuisse creata ζ1). Unde cum Filius Dei in hoc apparuerit ut dissolveret opera diaboli, non ei competebat ut de creatura diaboli assumeret corpus. Dixerunt itaque Manichaei, ait S. Thomas in 1. 4 c. Gent, c. 29, Dei Filium non verum corpus, sed phantasticum assum­ psisse. Et ideo, nec verus homo esse potuit, sed apparens ; ne­ que ea quae secundum hominem gessit, sicut quod natus est, quod comedit, bibit, ambulavit, passus est et sepultus, in veritate fuerunt, sed in quadam assimilatione tantum. Hoc igitur modo,, totum incarnationis mysterium ad quamdam fictionem deducebant. Verum, quia huiusmodi doctrinam cum narratione evangelica ne verosimiliter quidem conciliari posse intelligeret Valentinus, ut nihilominus omnem contaminationem a divinitate removeret, dixit quod Christus verum et solidum corpus habuit, illud tamen non terrenum, sed de caelo asportatum, et quod nihil a Virgine Matre accepit, sed per eam quasi per aquaeductum transivit. Patrociunim etiam sui erroris quaesivit ex Scriptura. Dicitur enim : Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis qui est in caelo. Et iterum : Descendi de caelo, non ut fa­ ciam voluntatem meam. Et iterum : Primus homo de terra terre­ nus. secundus homo de caelo caelestis. Quae omnia sic intelligi (*) Ci. August. Tract i in Ioan., n. 14. 1Ç5 voluit Valentinus, ut Christus de caelo, etiam secundum corpus, descendisse crederetur. Ad haec accesserunt errores alii circa aliam partem naturae humanae, quae est anima. Posuit enim Arius, ait S. Thomas 1. 4 c. Gent. c. 32, quod in Christo non fuit anima, sed quod solam carnem assumpsit, cui natura Verbi loco animae fuit. Cum enim vellet asserere quod Filius Dei sit creatura, et minor Patre, ad hoc probandum illa Scripturarum assumpsit testimonia quae infirmitatem humanam ostendunt in Christo. Et ne aliquis eius probationem refelleret dicendo assumpta ab eo testimonia Christo secundum naturam humanam convenire, nequiter animam removit a Christo, ut cum quaedam corpori humano convenire non possint, puta quod miratus est, quod timuit, quod oravit, necessarium fiat ea in inferioritatem Verbi in quantum est Ver­ bum, refundere. Nec omisit Arius munire se etiam auctoritate Scripturae dicentis : Verbum caro factum est, ex quo accipere volebat quod solam carnem Verbum assumpserit, non autem animam. Porro in hac positione Apollinaris.primo Arium secutus est, non tamen ex eadem ratione, sed ut impeccabilitati Christi consuleret, quam e medio tolli arbitrabatur si in Christo anima esse diceretur. Postmodum vero convictus testimoniis evangelicis, novum excogitavit dicendi modum. Confessus est in Christo animam sensitivam fuisse, sed sine mente et intellectu, ita quod Verbum Dei •fuerit illi animae loco intellectus et mentis:* sic enim existimabat doctrinae Scripturarum facere satis, et aliunde vitare incommoda quae ex libero arbitrio creato sequi videbantur. Caeterum huic suae opinioni accommodabat sententiam quorumdam antiquorum ponentium in homine duas animas, sensitivam unam, rationalem alteram : quae sententia in Concilio Constantinopolitano IV fuit deinde solemniter anathematizata f1). Et haec quidem de genesi et ratione variorum errorum qui circa assumptam a Verbo naturam prodierunt. Reliquum est ut paucis exponamus argumenta quibus haeresis confutatur et ve­ ritas catholica firmatur. (*) Enchirid., n. 274. DE NATURA ASSUMPTA Filius Dei assumpsit verum corpus. Nam alias, quidquid Evangelium narrat de incarnatione Verbi et gestis eius in carne, merum mendacium est. Non enim ponuntur ea quae eius adven­ tum spectant, in descriptione visionis imaginariae, sed in narra­ tione historiae. Rursus, narratio historiae non est de aliqua specie ad horam apparente, sicut in theophaniis V. T., sed de vero homine qui concipitur in utero matris, nascitur, adolescit, more communi conversatur, patitur, moritur, et sepelitur. Quin imo, etiam post resurrectionem, phantastici corporis suspicionem a mentibus discipulorum expresse removens Dominus dicit : Pal­ pate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Unde tandem, loannes in principio epistolae quam voluit esse veluti praefationem sui evangelii, insaniam Docetarum uno verbo exclusit inquiens: Quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae.... testamur et annuntiamus vobis. Caeterum testimonia in quibus Scriptura missum dicit Fi­ lium in similitudinem carnis peccati Rom. VII-3), vel etiam in similitudinem hominum factum eum asserit Philipp. II-7), nihil omnino concludunt. Non enim dicitur solum in similitudinem carnis, sed additur peccati, quia Christus veram quidem carnem habuit, non tamen carnem peccati, sed similem carni peccati, id est passibilem, qualis facta est caro hominis per peccatum. Et eodem pacto in secundo testimonio, fictionis intellectus excluditur per hoc quod praecedit: formam (id est naturam) servi accipiens. Unde similitudo non accipitur pro similitudine apparentiae, sed pro vera similitudine speciei, sicut omnes homines inter sese similes specie et dicuntur et sunt. Ita S. Thomas, 1. 4 c. Gent, c. 29. Praeterea, assumpsit Filius Dei carnem terrenam e stirpe Adae propagatam. I97 Ait enim /Apostolus, Rom. I-3: «Qui factus est ei ex semine « David secundum carnem». In veteri quoque testamento, vel a primo prophetiae messianicae exordio, promissus Salvator quasi proprio nomine semen mulieris appellatur. Et deinde dicitur ad Abraham : « Benedicentur in semine tuo omnes cognationes ter­ rae». Et similiter ad David: «De fructu ventris tui ponam su« per sedem tuam ». Rursus in prophetis vocatur Christus germen David (lerem. XXIII-5), virgultum ascendens de terra sitienti (Is. LIII-2), flos de virga et radice lesse (Ibid. XI-i), fruchis e terra nostra exoriens, dante Deo benignitatem (Ps. LXXXIV-13). Nec sane dubitandum quin haec ipsa incarnati Verbi e stirpe humana processio, habenda sit ut firmissimum fundamentum om­ nium benedictionum quae in eam a lapsu Adae copiose descen­ derunt. Porro testimonia in contrarium allata rursus nihil probant. Nam, Ioan. III-13, dicitur filius hominis descendisse de coelo, in quantum suae hypostasi terrenam substantiam copulavit. Sic enim verificatur metaphora descensus, dum scilicet ille idem qui excellentia suae naturae propriae supra omnem creaturam emi­ nebat, incipit in natura quoque infima, id est terrestri, subsistere. Item, dato quod ratione corporis dicatur Christus, 1 Cor. XV-27, homo de coelo coelestis, id quidem, « non quia ipsum corpus Chri« sti secundum suam substantiam de coelo descenderit, sed quia « virtute coelesti, id est, Spiritu Sancto, est eius corpus forma«tum», ut ex Augustino et Hilario exponit S. Thomas in resp. ad ium (i). (*j Nec obstat quod etiam primus Adam cui opponitur homo de coelo coelestis, habuerit corpus a Deo immediate formatum. Nam in Scripturis illud tantum dicitur esse de coelo, quod a Deo fit praeter et supra omnem ordinem naturae. Porro corpus Adae non fuit a Deo prae­ ter naturae ordinem operante, sed a Deo naturam instituente. At Chri­ stus, ipseque solus, per Spiritum sanctum in utero virgineo miraculosa et supernaturali conceptione formatus est. Caeterum, locus apostoli de Christo intelligitur, non tam quantum ad corpus quam quantum ad ani­ mam. Dicitur enim novus Adam Christus de coelo coelestis, ratione plenitudinis gratiae de qua nos omnes accipimus, per oppositionem ad veterem qui, amissa sibi et posteritati originali iustitia, factus est fons ig8 QUAEST. IV-VI. Caeterum rationes convenientiae sumuntur tum in ordine ad Deum cuius iustitiae erat satisfaciendum, tum in ordine ad dia­ bolum cuius audacia erat retundenda, tum denique in ordine ad nos qui in gloriam filiorum Dei eramus provehendi. In ordine quidem ad Deum, cuius iustitiae erat satisfacien­ dum, quia congruit ut qui peccavit, ipse satisfaciat. Et si impos­ sibile est ut sit idem supposito, decet saltem ut satisfaciens com­ municet cum eo pro quo satisfacit, in natura de eadem stirpe propagata. Unde Ambrosius, de Inc. D. sacr. n. 54 : < Ergo « ex nobis accepit quod proprium offerret pro nobis, ut nos re« dimeret ex nostro ». In ordine ad diabolum, cuius audacia erat retundenda. Opor­ tebat enim poenam deceptoris in quadam recirculatione consi­ stere, ut loquitur Irenaeus 1. 3, c. 22 : quatenus omnia quaecum­ que ad perdendum hominem serpens excogitaverat, idipsum eodemque ordine, sed ratione e regione contraria, divinitus di­ sponeretur ad reparationem. Sed haec dispensatio requirebat ut diaboli victor ex illo ipso genere nasceretur, quod per diabolum fuerat victum. In ordine ad nos, qui in gloriam filiorum Dei eramus pro­ vehendi. Non enim qualicumque modo in hanc filiationem advo­ camur, sed per incorporationem ad filium naturalem : et in hoc est excessus gratiae quem in natura reparata considerat Apo­ stolus, Rom. V, prae statu naturae innocentis. Porro, prima veluti radix intimae illius unionis corporis mystici cum capite, est ipsa originis communitas, per quam factum est ut Unigenitus Dei Filius esset unus e filiis Adae, primogenitus inter fratres plurimos. § 3. Tandem, Filius Dei assumpsit animam, eamque intellectu et ratione praeditam. naturae coelesti spiritu destitutae. Unde subdit apostolus: «Qualis ter Ύ-· DE GRATIA CHRISTI 20/ unionis formaliter confert humanitati sanctitatem quae in primo modo coniunctionis reponitur, sanctitatem dico qua adhuc san­ ctissimum erat corpus Christi in triduo sepulturae. At sanctita­ tem consistentem in coniunctione cum Deo per supernaturalem cognitionem et amorem formaliter non confert gratia unionis, sed habitus accidentalis perficiens animam Christi ut radicale principium supernaturalium operationum. Unde in Christo gratia sanctificans non superfluit, sed est maxime necessaria. § 2. Ex dictis iam sequitur, fuisse in Christo habitus supernaturales operatives, qui consequuntur gratiam sicut potentiae con­ sequuntur naturam. Et licet pleraeque rationes superius allatae, directe et explicite non respiciant gratiam habitualem nisi in quantum est radix luminis gloriae per quod intellectus creatus confortatur ad videndum Deum, tamen facile possunt adaptari omnibus habitibus infusis quibus anima proxime perficitur in or­ dine ad operandum divine et supernaturaliter. Necesse enim fuit ut Christus secundum humanitatem perfectissimo et divino modo in omnibus operaretur, prout congruebat Unigenito a Patre, et vero Deo homini facto. Neque ad hoc sufficiebat specialissima divinitatis per actuales motiones assistentia et directio, cum sine inhaerentibus principiis elicitivis actuum, non pbssit esse ope­ ratio connaturalis et undequaque perfecta, Atqui habitus operativi consequentes consortium naturae divinae quod per habitua­ lem gratiam datur, dicuntur virtutes et dona. Ergo virtutes et dona fuerunt in Christo, imo excellentissime, ultra omnem men­ suram, ut infra dicetur. Non tamen fuerunt in eo fides et spes, quia haec duo ab­ solute incompossibilia sunt cum visione et fruitione beata, quam habuit a primo suae conceptionis instanti. Sed quod attinet ad virtutes cardinales, nulla debet excludi, eo quod nulla est quae secundum totam latitudinem sui obiecti, repugnet summae per­ fectioni. Si qua enim ex illis videtur importare, vel potius sup­ ponere imperfectionem cum absoluta sanctitate incompossibilem, χ· · 2OS £ QUAEST· VU-VI1U hoc non est nisi quia consideratur in quodam statu adhuc iinperfecto, vel secundum habitudinem ad quemdam particularem actum. Sic temperantia, ut dicitur art. 2 ad 3““ , sumi potest in eo statu in quo adhuc habetur aliquid admixtum de inclinatione contraria, nempe in quo homo patitur adhuc affectiones inordi­ natas ; et tamen temperantia consummata ab huiusmodi imper­ fectione est libera. Unde universaliter animadvertendum est, « quod virtutes morales Christo non conveniunt quantum ad < usus quosdam qui in nobis sunt, sicut quod per eas domantur « passiones quibus caro contra spiritum concupiscit, quod in < Christo non fuit. Sed quantum ad alios usus secundum quos « erunt in patria, plenissime fuerunt in Christo, et etiam quan< tum ad quosdam usus viae qui eius perfectioni non deroga« bant, in quantum erat verus viator et comprehensor » f1). Nunc autem de donis adhuc minor ratio dubitandi esse potest, cum Isai. XI, diserte attribuantur Christo : « Requiescet super « eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus * consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit «eum spiritus timoris Domini». Accedit et ratio theologica, quia inter virtutes et dona hoc interesse videtur, quod virtutes sunt habitus disponentes ad agendum quasi ex motione propria, adhi­ bita scilicet consueta deliberatione rationis ; dona vero, habitus ordinati ad recipiendum familiarem instinctum Spiritus Sancti, ut habeat anima iusta non solum quo ad actus supernaturales seipsam moveat, verum etiam quo suggestive moveatur ab inha­ bitante ductore suo per actuales illustrationes mentis et suasiones voluntatis. Et ideo dici solet quod dona sunt necessaria maxime ad actus sublimes et heroicos qui communem modum excedunt, ut declarat S. Thomas in III, D. 34, Q. 1, a. 1, et iterum in 1-2, Q. 68, a. i. Caeterum de familiari instinctu Spiritus Sancti in anima Christi expressae in Evangelio inveniuntur autoritates, velut Matth. IV-1 : Tunc lesus ductus est in desertum a Spiritu ut lentaretur a diabolo, et Luc. X-21 : In ipsa hora exultavit (l) S. Thom, in III, D. 19, q. 1, a. 2. ad 2am. Et vide tractatum de virtutibus, ubi de duratione virtutum post hanc vitam. DE GRATIA CHRISTI 209 Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi, Paler, quia abscondisti haec, etc. l). (*) Praeter dona gratiae gratum facientis, attenduntur etiam dona gratiae quae dicitur gratis data. Non quod huic gratiae proprium sit ut gratis detur, sed quia supra hoc quod est gratis dari, non habet per se ut gratum faciat Deo subiectum in quo est. Confertur enim solum­ modo in utilitatem aliorum, et ideo potest esse etiam in malis, iuxta illud Matth. VII, 22-23 : Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis : quia nunquam novi vos. Et non vacat pro nunc explicare ad quam catego­ riam entis praedictae gratiae gratis datae reducantur. Certe generatim dici potest quod habitus non sunt. Habitibus enim utimur cum volu­ mus, et tamen qui accepit donum prophetiae, non ideo prophetizat quando vult. Praeterea, per habitus constituimur causae principales ope­ rationum et consequentium effectuum, et tamen impossibile est ut crea­ tura unquam fiat causa principalis miraculorum, quae de sui ratione requirunt plenum atque absolutum naturae dominium. Quid ergo sint in seipsis dona huiusmodi, forsitan non inepte definires dicendo quod consistunt in quadam ordinatione qua quis destinatur a Deo ad iden­ tidem prophetandum, vel miracula faciendum, etc., in fidei manifesta­ tionem. Nunc igitur, si quaeratur utrum in Christo fuerint gratiae gratis datae, respondendum est cum distinctione. Certo certius fuerunt in ipso quantum ad omnem perfectionem quam important. Nam, ut di­ citur hic. art. 7, in corp., «gratiae gratis datae ordinantur ad fidei et «spiritualis doctrinae manifestationem. Oportet enim eum qui docet, « habere ea per quae sua doctrina manifestetur. Spiritualis autem do«ctrinae et fidei primus et principalis doctor est Christus, secundum «illud Hebr. II: « Cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab « eis qui audierunt in nos confirmata est, contestante Deo signis etpor« tentis. Unde manifestum est quod in Christo excellentissime fuerunt «gratiae gratis datae, sicut in primo et principali fidei doctore ». At vero non fuerunt in eo seciindum eamdem rationem quam habent in aliis, sed multo eminentiori modo. Nam prophetia, discretio spirituum, sermo sapientiae, sermo scientiae, aliaque huiusmodi, continebantur in perfectione scientiae tum beatae tum infusae qua anima eius semper fuit repleta. Et similiter operatio virtutum, gratia sanitatum, etc., in habitudine suae humanitatis ad divinitatem tanqnain coniuncti instru­ menti ad agens principale, ut ex dicendis de scientia et potentia animae Christi apparebit. De Verbo Incarnato 14 η ί IU R 210 QUAEST. VII-V1U THESIS VII. (Quaest. 7. Art. 9-13). In Christo, eoque solo, est absoluta et perfecta habi­ tualis gratiae plenitudo. Unde gratia eius vero quodam sensu dicitur esse infinita, et sicut nunquam potuit augeri, ita nunquam per gratiam cuiuslibet purae creaturae po­ terit adaequari. Ad huius doctrinae veram intelligentiam primum omnium observandum est, quod tota assertio procedit de gratia, prout est possibilis haberi in praesenti ordine rerum, id est, de po­ tentia Dei quae dicitur ordinata (x). Nam aliunde evidentissimum est non posse dari summum in gratia, hoc sensu quod de po­ tentia etiam absoluta repugnet gradus maior et perfectior. Quare S. Thomas, art. 12 ad 2um , expresse dicit quod virtus divina po­ test Jacere aliquid maius et melius quam sit habitualis gratia Christi, licet non possit facere ut ordinetur ad aliquid maius quam sit unio personalis ad Filium Unigenitum a Patre: cui unioni respondet sufficienter mensura gratiae, quam de facto habet Christus secundum definitionem divinae sapientiae. Hinc,, cum dicitur gratia Christi pertingere ad summum, esse infinita et absque mensura, non posse adaequari, et a fortiori superari per gratiam cuiuscumque alterius, sermo est semper de gratia prout est comprehensa intra terminos et sub legibus praesentis providentiae : « Sicut enim aliarum formarum est ex divina sar- pientia determinata propria mensura, ita et gratiae, secundum « illud Sap. II : Omnia in numero et pondere et mensura disjo« suisti*. Hoc igitur sensu : In Christo, eoque solo, fuit et est tota gratiae plenitudo. Nam Ioan. I, dicitur: Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus floriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patreh (’) Vide supra, thes. 13. DE GH ATI A CHRISTI 211 plenum gratiae et veritatis..,, et de plenitudine eius nos omnes accepimus. Oportet autem quod plenitudo de qua hic est sermo, sit perfecta atque absoluta, utpote plenitudo de qua omnes ac­ cipiunt, plenitudo quae decet Unigenitum a Patre, uno tandem verbo, plenitudo consequens unionem personalem humanitatis cum Deo. Quippe, necesse est ut quanto magis creatura aliqua ad Deum accedit, tanto magis de bonitate eius participet, et abundantioribus donis ex eius influentia repleatur, sicut et ignis ca­ lorem magis participat qui ei magis appropinquat. Nullus autem modus esse aut excogitari potest quo aliqua natura propinquius Deo adhaereat, quam si ei in unitate personae coniungatur. Ex ipsa igitur unione naturae humanae ad Deum in unitate personae omnino sequitur quod anima Christi receperit quidquid de donis gratiarum habitualibus divinitus dari potest in praesenti provi­ dentia. Caeterum ex iisdem principiis apparet hanc plenitudinem esse propriam Christo et nulli alii communem, sicut ei soli pro­ prius est titulus super quo fundatur. Quapropter aliae plenitu­ dines in Scriptura commemoratae intelligi debent, non absolute, sed relative ad statum uniuscuiusque, sicut bene notat S. Tho­ mas art. io ad ium, dicens quod Beata Virgo dicta est gratia plena, non quasi habuerit gratiam in summa excellentia qua po­ test haberi, sed quia habuit totam gratiam quae decebat per­ sonam electam a Deo ut esset mater Unigeniti eius. Et similiter, Act. VI, Stephanus dicitur plenus Spiritu Sancto, quia habuit totam gratiam convenientem ei qui in protomartyrem fuerat prae­ ordinatus. Plenitudo tamen Virginis est incomparabiliter maior altera, ex hoc ipso quod status eius fuit, quo sublimior in puris creaturis esse omnino nequit. S 2. Nunc igitur, quo sensu gratia Christi dici possit infinita, facile est determinare. Scilicet, est infinita, non in ratione entis sed secundum propriam rationem gratiae, pro quanto se extendit ad omnes gratiae operationes et effectus, (et sic accipitur infi- 212 QUAEST. Vll’Vin nitas extensiva} : tum praeterea, est in summo gradu qui possi­ bilis est haberi in actuali ordine a divina Sapientia definito (et sic accipitur infinitas intensiva). Ideo Augustinus interpretans illud Ioan. Ill, non ad mensuram dat Deus spiritum, dicit: « Men« sura divisio quaedam donorum est. Alii enim datur per « Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae. Sed Christus « qui dat, non ad mensuram accipit ». Sed iam de modo intelligendi summum illum gradum gratiae quem omnes theologi concorditer agnoscunt in anima Christi, occurrit dubitatio: an scilicet sit solum accipiendus secundum maiorem intensitatem prae gratia quae in nobis est, an potius secundum modum specifice etiam diversum atque excellentiorem. Et si quidem esset accipiendus secundum solum intensitatis ex­ cessum, tunc anima Christi eatenus tantum haberet eam gratiae plenitudinem cui aequari nunquam poterit gratia cuiuslibet alius creaturae, quatenus positivo decreto decrevisset Deus gratiam in tali limitata mensura aliis omnibus distribuere, et sub talibus augmenti conditionibus, ut in inferiori semper gradu de facto remaneret. Quod faceret gratiam Christi esse in summo per ac­ cidens, et non per se, secundum excessum quantitativum potius quam ontologicum, denique secundum comparationem qua com­ paratur magis ad minus, non autem eminentius a quo partici­ patur ad inferiora quae participant. Porro eiusmodi conceptio quae satis est vulgata, alicui prin­ cipio nititur quod non omni forsitan scrupulo caret, et eximiis quibusdam theologis videtur inducens in nimis diminutam aesti­ mationem investigabilium divitiarum Christi ζ1). Principium est, non posse esse plures diversas species neque in genere gratiae habi­ tualis, neque in visione intuitiva Dei ad quam ipsa habitualis gratia se tota ordinatur. Hoc namque principio semel admisso et praesti­ tuto, nihil aliud revera de gratia Christi dicendum relinquitur praeter id quod supra. Sed de eius soliditate non immerito quis inquireret. Sane vero, si de intuitiva visione sermo sit, omnino liquet nullam esse posse differentiam ex parte speciei intelligi(*) Cfr. Mattiussi, In tractatum de Verbo incarnato animadversiones, de gratia Christi, n. 48-55. DE GRATIA CHRISTI 213 bilis quae in omnibus videntibus Deum una est. Sed ex parte luminis elevantis intellectum, constat esse maximam diversitatem quoad perceptionis claritatem sive limpiditatem. Quae quidem di­ versitas, an sit necne, secundum solum plus et minus in eadem con­ tinuo specifica ratione visionis, quis pro certo diiudicabit? Nam ad plenam quaestionis solutionem oporteret conspicuum esse novum illum mundum ineffabilium perfectionum, cuius veli extremitas no­ bis viatoribus vix ac ne vix quidem est tantisper sublevata. In­ terim vero, nescio an iustae discretionis limites excederet quis­ quis diceret, videri saltem valde verosimile, dari modos etiam formaliter diversos, seu rationes videndi Deum essentialiter inter se differentiatas, easque semper infinite elongatas ab illo modo supereminenti, omnemque speciem ac genus transcendente, quo Deus se videt et comprehendit. Et dico valde verosimile, cum non minus participabilis diversis in infinitum modis agnoscendus sit Deus finis supernaturalis, quam Deus finis naturae. Ex quo ulterius sequeretur possibilis quoque diversificatio modorum specie differentium in genere gratiae sanctificantis, quae ad vi­ sionem comparatur sicut principium ad principiatum et natura ad operationem. Nunc autem, si rationabiliter ista admittuntur, nonne etiam de gratia animae Christi altius sentiendum esset quam quod vulgata conceptio prae se fert ? Tunc utique, nisi totus fallor, oporteret dicere gratiam illam, tam singulari unionis hypostaticae titulo collatam, praeeminere gratiae aliis datae, non iam solo gradu intensitatis, verum etiam perfectione specifica. Oporteret ponere eam in summo, non eo modo in quo foret ab­ solute adaequabilis per crescentem gratiam filiorum adoptivorum, sed modo alio in quo simpliciter excelleret ex natura rei tamquam altioris rationis exsistens, quemadmodum videtur omnino sentire S. Thomas, tum in praesenti, Q. 7, a. 11 ad 3um , tum de Verit. Q. 29, a. 3 ad s'1™ , ubi sic dicit: « Quod finitum aliquid « per continuum augmentum possit attingere ad quantumcumque * finitum, veritatem habet si accipiatur eadem ratio quantitatis « in utroque finito..., non autem si accipiatur alia et alia ratio «quantitatis. Et hoc patet in quantitate dimensiva; quantum< cumque enim linea augeatur in longum, numquam perveniet ii H aX4 QUAEST. VII-VHI «ad latitudinem superficiei. Et similiter patet in quantitate vir« tuali... Quantumcumque enim cognitio cognoscentis Deuni per «similitudinem proficiat, nunquam potest adaequari cognitioni « comprehensoris qui videt Deum per . essentiam. Et similiter «chantas (actualis) viatoris non potest adaequari charitati com« prehensoris ; aliter enim aliquis afficitur ad praesentia et aliter « ad absentia. Similiter etiam, quantumcumque crescat gratia < alicuius hominis qui gratiam secundum aliquam particularem « participationem possidet, nunquam potest adaequare gratiam «Christi, quae universaliter plena exsistit». Vide ergo quid tibi melius videatur in hac sententiarum di­ versitate. Caeterum, cum non habeamus expressam aut Scripturae auctoritatem aut alius regulae determinationem, sub indice lis relinquatur, firma interim remanente doctrina de ea plenitudine quae est in omni hypothesi intelligenda, habito respectu, non quidem ad potentiam Dei absolutam, sed solum ad praestabilitum ordinem praesentis providentiae. Adhuc tamen inquirendum restat, utrum ad praedictam plenitudinem per successiva incre­ menta pervenerit Christus, an potius in dote sacratissimae hu­ manitati constituta propter unionem ad Verbum, statim ab initio perfectus exstiterit. Ratio dubitandi esse posset primo, id quod legitur Luc. II-52: « Et lesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum « et homines ». Ex quo videretur sequi quod secundum incre­ mentum aetatis fuit etiam augmentum gratiae. Praeterea, Ioan. I, 32-33, testatur loannes Baptista se vidisse Spiritum descendentem et manentem super Christum ; quibus verbis significatur quaedam missio Spiritus Sancti de novo ad ipsum facta. Sed missio Spiritus Sancti non fit nisi ad eos qui de novo participant gratiam habitualem, vel quoddam eius augmen­ tum suscipiunt. Ergo idem ac prius. Sed contra, firmiter tenendum est secundum constantem doctrinam omnium theologorum, quod nunquam in Christo fa- J DE GRATIA CHRISTI 215 ctum est augmentum huiusmodi. Primo quia ab initio, testante Evangelista, habitavit in nobis plenum veritatis et gratiae. Ab initio siquidem fuit gratia unionis in humanitate eius, adeoque et plenitudo gratiae habitualis quae unionem ipsam consequitur et ab ea exigitur, ut supra ostensum est. Secundo quia, ut di­ cetur in sequentibus, Christus fuit a primo instanti, quantum ad animae perfectionem, verus comprehensor. Sed nullus comprehensor qua talis, est capax progressus, quia status termini in quo iam invenitur, repugnat profectui qui soli statui viae pro­ prius est. Tertio quia Christus comparatur ut quoddam primum principium ad eos omnes qui proficiunt in gratia. Non ergo ipsemet in ea proficere debuit, quia in quolibet genere primum principium oportet esse perfectum, non autem mobile de potentia in actum. Ad i““ ergo dicendum quod ex allato testimonio evangelii nulla prorsus conclusio est. Pro cuius evidentia considera quod locus ille in quo dicitur Christus profecisse sapientia, aetate, et gratia, invenitur in narratione historiae, et quod narratio histo- * ·riae semper est de iis quae cadunt sub sensu. Narrat enim Lucas, historici partes agens, factum externum, experimentale, quod acceperat a testibus oculatis apud quos adoleverat lesus. Atqui factum huiusmodi nihil aliud esse potuit quam progressus quidam in exterioribus lesu Christi actionibus observatus, se­ cundum quod in eis magis magisque cum evolutione annorum manifestabatur sapientia et gratia: sicut si de quovis puero di­ cerem quod proficit in virtute, intelligeres, puto, testimonium meum esse de operibus virtutis, non autem directe de virtute ipsa quae in se invisibilis est. Id igitur ab evangelista tibi datur, praetereaque nihil. Sed nunc ulterior occurrit quaestio de interpretatione facti, et est duplex interpretatio possibilis: quatenus scilicet actiones adolescentis Christi fuissent ex crescente sapientia et gratia, vel quatenus fuissent tantum crescentes manifestationes sapientiae et gratiae qua plenus ab initio erat. Et tu quidem, rationalista, cui Christus purus homo est et unus de caeteris, eligis a priori explicationem primam, ut quae sola sit consona consuetis na- 2l6 QVABST» VII-VHI turae legibus, praeter quas nihil cogitas, nihil aestimas, nihil admittis. Ego vero, superiori revelationis lumine ductus, eligo alteram, et dico Christum profecisse sapientia et gratia sicut et aetate, secundum inditae sibi gratiae manifestationem, quam in_c re mento ae.tatis sapienter voluit esse proportionatam. Unde Atha­ nasius, Orat. 3 c. Arian, n. 52 : « Ad corpus igitur spectat huius* modi progressus: eo enim proficiente, in ipso pariter, cernen< tium oculis proficiebat patefactio divinitatis». Et quia haec progressiva manifestatio non in phantastica quadam apparentia consistebat, sed in solida realitate operum, ideo dicitur fuisse non solum apud homines, sed etiam apud Deum. Vel potius, ideo apud Deum et homines, quia tam in iis quae _ .__ _ erant _ * *“· ad Deum, quam in iis quae erant fad? homines. Nec frustra talem ab eo oeconomiam observatam legimus, ne in pueritia portentosam de­ monstrans maturitatem, praeberet hominibus occasionem dubi­ tandi de veritate assumptae humanitatis, aut certe non agno­ scendi verum Emmanuelem qui in usum laboremque nostrum descendens, debuit per omnia fratribus similari. Quod pulchre animadvertit Augustinus, epist. ad Volusianum, dicens: « Quidam < haeretici, perverse mirando laudandoque eius virtutem, naturam < humanam in eo ! Christo; prorsus agnoscere noluerunt, ubi est « omnis gratiae commendatio, qua salvos facit credentes in se, « profundos thesauros sapientiae et scientiae continens, et fide « mentes imbuens, quas ad aeternam contemplationem veritatis « incommutabilis provehat. Quid si Omnipotens hominem ubi< cumque formatum non ex materno utero crearet, sed repenti« num inferret aspectibus ? Quid si nullas ex parvulo in iuvenϊ tam mutaret aetates ? Nonne opinionem confirmaret erroris, nec « hominem verum suscepisse ullo modo crederetur, et dum omnia «mirabiliter facit, auferret quod misericorditer facit? Nunc vero, < ita inter Deum et homines mediator apparuit, ut in unitate per< sonae copulans utramque naturam, et solita sublimaret inso« litis, et insolita solitis temperaret > . Et ad 2Qm similiter dicendum, quod missio Spiritus Sancti alia est visibilis, alia invisibilis. Et missio quidem invisibilis fit per infusionem vel augmentum gratiae, missio autem visibilis DE GRATIA CHRISTI 217“ est solum ad manifestationem alterius. Ex hoc ergo quod loannes Baptista vidit Spiritum Sanctum descendentem supra Christum, non sequitur quod tunc ipse Christus creverit in gratia, sed solum quod tunc facta sit miraculosa manifestatio plenitudinis gratiae quae in eo erat tanquam in vero Unigenito a Patre, se­ cundum humanitatem assumptam. Sed iam animum convertamus oportet ad gratiam Christi, prout caput est Ecclesiae, et per prius exponenda sunt ea quae ad rationem capitis spectant. Id quidem in propositione quae sequitur. THESIS XVIII. (Quaest. 8). Christus est secundum diversos gradus caput omnium qui vel actu vel potentia supernaturalem vitam participant. Caeteris tamen paribus, plenius et perfectius est caput ho­ minum, quam sit angelorum. Denique gratia capitis in eo, non re, sed ratione tantum differt a gratia habituali qua anima eius in seipsa sanctificatur. Christus idem est ac uncius. Et duplex est unctio qua uncta est seu consecrata eius humanitatis. Una est ei soli propria, in qua oleum consecrationis fuit ipsa Verbi personalitas, et per quam effectum est ut qui homo nascebatur, idem esset et Sanctus San­ ctorum Deus. De hac angelus ad Danielem : Septuaginta hebdo­ mades abbreviatae sunt... ut tingatur Sanctus Sanctorum. Alia est unctio gratiae habitualis, de qua sermo est in Psalmo 44, cum dicitur: Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem ; propterea (seu in hunc finem) unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consor­ tibus tuis. Quae etiam dupliciter consideratur: primo quidem se­ cundum se, ■» ■■ deinde vero secundum■ derivationem L_Trt“X -J-LT*. - ‘t_- - ad nos. Porro gratia habitualis in Christo, secundum quod ab eo in alios de­ rivat, sicut unguentum in capite quod descendit in barbam Aaron, 2l8 QUAEST. VU-VIII et in oram vestimenti eius, dici solet gratia capitis, sive gratia Christi in quantum est Ecclesiae caput, et de hac ipsa appella­ tione, praeambula quaedam esse debet explicatio. Exordium autem hinc sumitur, quod dignitas capitis etiam supremi, non omnino convertitur cum potestate regia, quia licet ad supremum caput pertineat summa potestas gubernandi, in­ fluendo in subditos socialem vitam et motum, (unde et reges capita gentium dicuntur): proprie tamen loquendo regalis pote­ stas Christi ad eos etiam extenditur, quorum caput nec dicitur nec est. Ratio est quia subiectio membrorum ad caput est de sui ratione subiectio non violenta, sed benevola, ut constat ex analogia corporis naturalis. Insuper attenditur secundum influen­ tiam per quam ipsis membris provenit a capite bonum, et qui­ dem bonum non qualecumque, sed consistens in quadam deri­ vatione vitae quae in capite est. Atqui ii omnes qui finaliter ex­ ciderunt a supernaturali beatitudine, iam non possunt a Christo aliquam supematuralis vitae influentiam recipere. Nullo ergo modo Christus comparatur ad eos ut caput ad membra, ta­ metsi ad ipsos etiam regalis eius potestas extendatur, cum ad regem pertineat non solum fideles subditos gubernare, verum etiam rebelles coercere, et unicuique suum attribuere locum ne ordinis tranquillitas perturbetur. Et hinc est quod apo­ stolus non dicit Christum constitutum esse caput super omnes rationales creaturas, sed solum super omnem Ecclesiam (Eph. I.22). In inciso autem praecedenti e contra dixerat omnia subiecta fuisse sub pedibus eius, et nihil dimissum fuisse non subiectum ei. Oportet igitur sumere rationem capitis Ecclesiae ex simili­ tudine capitis physici, in qua praeter coniunctionem cum mem­ bris in eodem vitali organismo, tria haec potissimum conside­ rantur: primo situs praestantia, quia caput eminet supra partes caeteras ; secundo praestantia perfectionis et virtutis, quia in ca­ pite, eoque solo, vigent omnes sensus; tertio influxus in reliquum corpus, quia caput toti corpori instillat suo modo motum et sen­ sum, idque ratione cerebri ad quod conveniunt et unde distri­ buuntur spiritus vitales. Huic itaque similitudini fideliter inhae­ rendo, apparet quod in mystico corpore aliquid est in quo caput HE GRATIA CHRISTI 219 cum membris communicare debet, aliquid vero in quo a membris differt. Communicare debet in eodem genere vitae: eius, inquam, vitae secundum quam socialis organismi attenditur coaptatio, nam caput et membra ad unum idemque corpus vivum pertinent. Unde si sermo sit de capite et membris in ordine supernatural!, com­ municatio haec intelligitur quantum ad vitam gratiae. Sed supra cetera membra caput emineat necesse est, primo quoad digni­ tatis excellentiam, secundo quoad virtutis et vitae plenitudinem, tertio quoad influxum. Porro, praerogativam capitis Scriptura expresse attribuit Christo. Specialiter quidem respechi hominum, cum dicit Eph. IV-10: » Crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus». Specialiter etiam respectu angelorum, cum ait Coloss. II-10: «Qui «est caput omnis principatus et potestatis». Generaliter demum respectu omnium evocatorum ad vitam aeternam, Eph. I, 20-22: « Suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in « coelestibus supra omnem principatum, et virtutem, et domina« tionem, et omne nomem quod nominatur, non solum in hoc « saeculo, sed etiam in futuro. Et omnia subiecit sub pedibus « eius, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam ». Accedit etiam pulcherrimum illud eiusdem ad Ephesios epistolae, I-io: < Proposuit,... instaurare omnia in Christo, quae in coelis et quae «in terra sunt». Ubi, dum vulgata habet instaurare, textus graecus fert άναζεφαλαιώσασθαι, quod est recapitulate. Recapitulare autem est proprie ad unum revocare caput, et eidem prin­ cipi subiicere ea quae antea soluta et divisa erant. Quia vero dicit, qiiae in coelis et quae in terra sunt, patet quod non solos homines recapitulatio ista comprehendit, qui per variorum nu­ minum cultus vagi ac dispersi ad unum principem Christum con­ gregati sunt, sed etiam angelos. Cave tamen ne excidat e memoria, appellationem capitis esse metaphoricam, adeoque sat magnam habere latitudinem, prout magis minusve verificatur similitudo cum capite physico in sua habitudine ad corpus organicum. — Primo enim latitudo datur quoad id in quo caput communicare debet cum membris, quia coniunctio per gratiam potest esse vel in actu, vel in potentia i -r— 220 QUAEST. VI1-VIU. tantum. Et si sit in actu, vel secundum immobilem unionem pa­ triae, vel secundum mobilem unionem viae, et iterum, vel se­ cundum pertectam charitatis adhaesionem, vel secundum meram quamdam inchoationem per fidem informem. Et hinc est quod non eodem modo, sed secundum diversos gradus comparatur Christus ad homines ut caput ad membra. — Sed et secundo, latitudo datur quoad id quod proprium est capiti respectu corporis. Unde etsi habeat Christus relate ad angelos tria illa quae ad capitis rationem pertinent, (praeeminendam dico dignitatis pro­ pter unionem, praeeminentiam perfectionis propter gratiae ple­ nitudinem, ac denique praeeminentiam imperii necnon et in­ fluxus propter communicationem variorum donorum spiritualis vitae), longe tamen perfectius ac multo magis proprie est ca­ put hominum quam sit angelorum. Et ratio est primo, quia J»ii nobiscum communicat in natura speciei, cum angelis vero se­ cundum genus intellectualis naturae tantum. Ratio est secundo quia nobis influit totum quod est spiritualis vitae et beatitudinis, tam animae quam corporis. Influit, inquam, ut causa me­ ritoria et ut causa efficiens, eo modo qui explicabitur ubi de efficientia passionis Christi in Quaest. 48. Angelis autem, loquendo consequenter ad dicta superius, non influit probabilius substantiam gratiae et gloriae, sed ea quae pertinent ad accidentalia beatitudinis : quatenus angeli cum sint ministri Christi per omnia ei tanquam summo principi famulantes (Hebr. I, 6-14), admittuntur etiam ad eius societatem et frui­ tionem et consortium, ab eoque recipiunt illuminationes de iis mysteriis gratiae in quae desiderant prospicere, εις ά έπιθυμοδοιν άγγελοι παραχόψαι ut dicitur 1 Petr. I-12. Unde S. Thomas in III, D. 12, q. 2, a.2, dicit: < Quantum ad influentiam... non influit « Christus angelis.... merendo gratiam.... sed in his quae ad x actus hierarchicos pertinent (1), secundum quod unus angelus (’) Actus hierarchici nunc dicuntur actus qui pertinent ad princi­ patum unius intelligentiae super alias, eo modo quo hierarchia accipitur apud angelos. Est enim hierarchia sacer principatus, qui cum inter intelligentias exercetur, maxime secundum intellectuales illuminationes consideratur. DK GRATIA CHRISTI 221 < illuminat alium.... Hoc enim multo eminentius a Christo reci« piunt ». Ultimo observabis duplicem esse statum immortalis illius societatis cuius est caput Christus; scilicet statum viae in quo tenditur ad finem, et statum termini in quo possidetur finis. Ex quo sequitur quaedam esse nunc munia capitis quae postea ces­ sabunt et in alia mutabuntur, dicente Paulo, I Cor. XV-24 : « Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacua< verit omnem principatum et potestatem et virtutem ; oportet « autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus «eius». Nunc enim Christus regit et gubernat homines viatores modo consentaneo statui ipsorum, utiturque ad salutis opus per­ ficiendum et potestates adversas abolendas, tum quidem invisi­ bili angelorum ministerio, tum visibili hierarchia quam instituit in terris, de qua vide S. Thomam, art. 6 huius quaestionis, ubi explicat quo sensu pro praesenti statu viae, alii sub Christo capita Ecclesiae et dicantur et sint. Postmodum autem, quando tempus non erit amplius,... sed in diebus vocis septimi angeli con­ summabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos stios prophetas, evacuabitur hic regiminis modus et fiet definitiva re­ gni coelorum sub capite Christo ordinatio. Verum modus et ordo beatae illius societatis omnium electorum in communi finis frui­ tione collaetandum et conquiescentium, Deo exsistente omnia in omnibus, penitus ineffabilis est, et hominis mortalis captum om­ nino transcendit; neque enim oculus vidit, nec auris audivit. 2. Patet igitur ex praemissis, quod gratia habitualis illud est quod potissimum attendi debet in Christo sub ratione capitis Ecclesiae, quia est ipsa vita in qua nos cum eo communicamus, de eius influentia illam recipientes. Et ideo quaeri tandem potest, utrum gratia ista quae ad nos derivat, et quae hac de causa gratia capitis nominatur, sit eadem secundum rem cum gratia habituali qua anima Christi sanctificatur in seipsa. Respondetur autem esse eamdem, et ad huius veritatis evidentiam observat S. Tho- ,22 QUAEST VIl-VHl. mas quod unumquodque constituitur potens agere seu induere in alia, per ipsissimam actus eminentiam qua constituitur in seipso perfectum. Ergo eadem est plenitudo gratiae habitualis qua anima Christi secundum se perficitur, et qua caeteris omnibus influit supernaturalem sanctificationem. Hoc tamen ne perperam intelligas, animadverte quod abso­ lute potuisset Christus cum minima gratia influere infinitis ho­ minibus omnia sanctificationis dona. Etenim, qua homo non in­ fluit gratiam ut causa efficiens principalis, sed influit tum ut causa meritoria, tum ut primum agens ministeriale (J). Porro meritum eius habuit infinitatem ex dignitate personae, non au­ tem ex gratia habituali, et similiter ministerium principale in collatione gratiae competit ei ex unione suae humanitatis ad Ver­ bum. Quapropter ratio S. Thomae procedit solum de eo quod requirebatur ex necessaria quadam convenientia, quatenus po­ testas excellentiae ad gratiae influxum in genere humano non fuit in Christo modo convenienti, nisi per illam ipsam gratiae plenitudinem et eminentiam quam accepit ad sui ipsius perfe­ ctionem. « Humanitas Christi excellentius bonitatem divinam par« ticipavit per gratiae donum. Ex quo idoneitas in ea fuit ut non «solum gratiam haberet, sed etiam per eam gratia in alios trans< funderetur, sicut per corpora magis lucentia lumen solis ad « alia transit.... Ipse (Christus) est principium quodammodo omnis « gratiae secundum humanitatem, sicut Deus est principium omnis ; esse. Unde sicut in Deo omnis essendi perfectio adunatur, ita : in Christo omnis gratiae plenitudo invenitur, per quam non « solum ipse possit in gratiae opus, sed etiam alios in gratiam «adducere, et per hoc habet capitis rationem. In capite enim * naturali, non solum est vis sensitiva ad hoc quod sentiat per « visum, auditum, et tactum, et huiusmodi sensus, sed etiam est «in eo ut in radice a quo in alia membra sensus effluunt. Sic x ergo, una et eadem gratia habitualis in Christo dicitur.... ca­ rpitis, in quantum per eam fit refusio in alios ad salutem; sin- (') Cf. S. Thom., infra. Quaest. 64. a. 3. DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI tgularis vero personae, in quantum ad opera meritoria perfi«ciebat» f1). Dicimus tamen gratiam capitis esse gratiam habitualem, non praecisive acceptam a gratia unionis, sed magis prout ad illam consequitur, eaihque connotât. Et certe gratia capitis signatur per unctionem de qua in Psalmo XLIV : Dilexisti, inquit, iustitiarn et odisti iniquitatem : propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Sed unctio ista quae per habitua­ lem gratiam est, non debet considerari seorsum ab unctione potiori in qua oleum consecrationis est ipsa Verbi personalitas;, nam sublimior ista alterius est ratio et principium. QUAEST. IX-XII. DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI Consequenter consideranda sunt ea quae ad scientiam per­ tinent. Dicit enim Evangelista quod Verbum ratione naturae as­ sumptae, habitavit in nobis plenum, non solum gratiae, sed et veritatis. Porro in hac quaestione quam recentes controversiae plurimum obscurant, hic erit disputationis modus. Primo qui­ dem exponentur more scolastico conclusiones quae de triplici scientia animae Christi, universali et rata sententia in theologia recipiuntur. Tum deinde specialiter dicetur de formali haeresi quae ex falsa critica evangelicae historiae procedens, non igno­ rantiam modo, sed et positivos errores impio ausu attribuit Christo. Quod autem ad primum attinet, incipiendum a scientia perfectiori, id est beata. THESIS XIX. (Quaest. 9, a. 2 — Quaest. 10) In Christo a primo instanti suae conceptionis fuit scien­ tia beata qua divinitas in seipsa videtur. Fuit insuper in eo haec scientia secundum summum gradum perfectionis qui (’) S. Thom. de Verit., Quaest. 29 a. 5, in corp. QUAEST. IX-Xll. dari potest in actuali ordine rerum. Per eam denique anima Christi cognoscit omnia quae Deus scit scientia visionis. Difficultas quaestionis de exsistentia visionis beatae in Christo, ut recte notat Suarez de Incarn. Disp, 26, est tantum circa tempus quo Christus illam habere coepit. Nam quod illam habuerit saltem a tempore mortis et resurrectionis suae, nimis evidens est ut probatione indigeat; sed et rationes superius al­ latae idipsum manifeste evincunt. Quod ergo nunc in quaestio­ nem venire potest, est solum an tempore vitae mortalis hac scientia potitus sit, et licet S. Thomas de temporis circumstantia expresse non loquatur nisi infra in Quaest. 15, a. 10, et Quaest. 34, a. 4, maioris tamen claritatis gratia visum est hic compre­ hendere quidquid quolibet modo refertur ad scientiam beatam b animae Christi. In primis itaque dicendum, quod Christus habuit permanenter in hac vita mortali scientiam beatorum seu comprehen­ sorum, sicut certissime constat apud omnes theologos. Ait enim ipse, Ioan. Ill, 11-13, ad Nicodemum : Amen amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur. Ubi aperte lo­ quitur de se ut homine, et de intuitiva quam habet, profundorum Dei cognitione. Subdit enim : Si terrena dixi vobis et non creditis, quomodo si dixero vobis coelestia credetis ? Hoc est, si enarranti mihi spiritualem filiorum adoptivorum generationem, (supra, vers. 3-10), fidem detrectatis, quid erit cum vos docuero sublimiora et vere coelestia mysteria quae Deum ut in se est spectant ? De quibus tamen idoneus et omni ex parte dignus testis exsisto, nam : Et nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo. Ad cuius testimonii pleniorem intelligentiam considerandum est quod si solum diceretur Filius hominis esse in coelo, hoc recte accipi posset tanquam dictum per com­ municationem idiomatum. Nam Filius hominis est suppositum divinae simul et humanae naturae, et quia per divinitatem est in coelo, ex hoc ipso persona illa, quamtumvis denominata ex 225 DE SCIKNTIA ANIMAE CHRISTI sua natura humana, omnino potest et debet dici esse in coelo. Nunc autem non tantum dicitur Filius hominis esse in coelo, sed complexive, ascendisse in coelum et esse in coelo i1). Atqui ascen­ sum hunc non potest sibi attribuere in natura in qua ab aeterno subsistebat, quia ascensus in coelum Deo ut Deo convenire non potest. Relinquitur ergo ut in coelum ascendisse dicatur persona Filii hominis ratione ascensionis humanitatis sibi unitae. Sed non ratione ascensus corporalis qui adhuc erat in futuro, et aliunde non faciebat ad rem de qua cum Nicodemo agebatur. Corporalis enim ascensus non pertinet ad cognitionem intellectus, et non facit aliquem idoneum ad testificanda invisibilia mysteria quae omnem corporalem sensum exsuperant. Unde tandem nullus alius in coelum ascensus intelligi potest nisi secundum mentem, ascen­ sus consistens in elevatione animae Christi supra suam cogni­ tionem naturalem ad visionem beatam, ut Filius hominis dicatur ascendisse in coelum et esse in coelo eo pacto quo angeli pue­ rorum (Matth. XVIII-10) in coelis semper vident faciem Patris. Non quod sint semper in coelis ratione loci, sed bene ratione visionis et beatitudinis coelestis qua semper fruuntur (2). (*) Nota bene, ascendisse in praeterito, ut sermo sit de ascensione iam facta. Nam etsi verbum latinum ascendit sumi posset tam in forma temporis praesentis quam in forma praeteriti, tamen omne dubium tollit vox graeca άναβέβηκε. (■=) Sunt qui putant argumentum non concludere, eo quod Filius hominis dici potuit in coelum ascendisse propter incarnationem ipsam, ratione tractionis humanae naturae ad divinam personam \rerbi. Nam, inquiunt, qui descendit, ipse est et qui ascendit, dum scilicet consideratur incarnatio primo quidem ut descensus, pro quanto nobilior persona sese quodammodo inclinavit ad naturam inferiorem, deinde vero ut ascensus, pro quanto inferior natura elevata est ad nobilius suppositum. Sed hoc nullatenus sustinetur, et falsum ostenditur, tum absolute, tum relate ad contextum. Relate ad contextum, quia contextus, determinat ascen­ sum qui sit secundum cognitionem, cuiusmodi non est unio hypostatica. Absolute, quia recte quidem dicetur persona Filii Dei per incarnationem descendisse, quatenus incepit de novo subsistere in forma servi, cum prius non esset nisi in forma Dei. At nullo possibili sensu diceretur haec eadem persona ascendisse. Ratio est quia etsi per incarnationis mysterium natura humana fuerit elevata supra suam conditionem ad Dr Vryfio [neat nat a 15 226 QUAEST. ΙΧ-ΧΠ DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI Eamdem etiam veritatem continuant ea quae leguntur Ioan. VIII 38: Ego quod vidi apud Patrem meum loquor. Et iterum. Ioan. Ili. 31-32: Qui de coelo venit super omnes est, et quod vidit ei audivit, hoc testatur. Et iterum, Ioan. I-18: Deum nemo vidit unquam ; Unigenitus filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit, ac si apertius diceretur: Unigenitus qui videt, et est in secreto Patris, (nam quia sinus noster intus est, secretum Patris sinus Patris vocatur, inquit August. Tract. 3 in Ioan. η. 17), ipse, etc. Et sicut per humanitatem assumptam dum nobiscum in hac vita conversabatur, enarravit, ita secundum eamdem humanitatem et eodem tempore vidit. Quae enim loquebatur Christus homo, sciebat etiam ut homo, nam loquela humana ex notitia quae in humano intellectu est, utique procedit (1). Nec deest ratio theologica, quandoquidem advenerat Chri- esse personale Filii Dei, tamen elevatio ista de persona ipsa nequaquam praedicari potest, sed debet semper praesupponi ut necessarium ac prae­ vium fundamentum ad omnem communicationem idiomatum, quemad­ modum declarabitur infra in Q. ιό. Sicut ergo non dicitur Filius ho­ minis assumptus, ex hoc quod assumpta est natura in qua est hominis filius; sicut etiam non dicitur Filius hominis factus Deus, ex hoc quod humanitas eius facta est propria Deo, atque ita porro : sic nequaquam dici potest Filius hominis in coelum ascendisse, ex hoc quod humana natura tracta est ad hypostasim coelestem seu divinam. Huiusmodi enim praedicata non conveniunt naturae humanae nisi secundum gratiam unionis, consequenter ad quam proprietates humanitatis assumptae inci­ piunt primo praedicari de supposito assumente. Caeterum auctoritas Pauli, Eph. I\r-9, non est ullo modo ad rem, ut ex contextu evidenter constat. Ibi enim sermo est de corporali ascensione Christi post resurrectionem : Ascendens in altum captivam duxit captivitatem. Quod autem ascendit, quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut impleret omnia. Omnibus ergo modis necesse est ut ascensus in coelum, ratione cuius Christus sese in prae­ senti exhibet ut idoneum testem mysteriorum coelestium, de scientia beata animae eius intelligatur. C) Erit forte qui dicat, esse supra omnem conceptum, adeoque su­ pra omne eloquium, id quod per scientiam beatam videtur: Paulum e tertio coelo reducem non invenisse verba ad renuntianda arcana visio- 227 stus inter nos excellentissimus testis divinae veritatis, itemque perfectissimus dux hominum ad beatitudinem, et consummatus praeceptor sanctitatis. Sed ad excellentissimum veritatis testem pertinet ut de visu testificetur, et ad perfectissimum ducem, ut terminum quo alios ducturus est perfectissime cognoscat. Cui rationi apprime congruunt verba Christi: Ego sum via, veritas et vita. Utique veritas et vita secundum divinitatem, in qua est beatitudinis terminus quo oportet nos pervenire ; via vero secun­ dum assumptam humanitatem in qua est medium ducens ac di­ rigens nos ad perveniendum. Porro non direxisset nos ut ipsa via, nisi per humanitatem in qua erat via, terminum contigisset, eique immobiliter coniunctus fuisset. Quis enim non videt hoc esse de ratione viae, quae idcirco infallibiliter ducit et dirigit indeclinabiliter ? Nunc autem humanitas Christi terminum bea­ titudinis non contingebat formaliter per hoc quod hypostatice uniebatur Verbo, cum haec hypostatica coniunctio non sit ad esse Verbi praecise in quantum est visionis obiectum. Requirebatur ergo in anima eius scientia beata, et quidem in hac vita mortali in qua maxime sese nobis viam exhibuit (x). Denique debitum erat ut quae natura propinquissime attingebat Deum secundum nis, et similiter alios sanctos post altissimas visiones quasi de monte Thabor descendentes. Quomodo ergo de thesauro scientiae beatae lo­ cutio illa fuisset, qua nos divina mysteria docebat Christus ? Verum facile respondetur, concedendo quidem quod Christus non potuit eloqui ad nos ea quae videbat in secreto Patris, eodem quo illa videbat modo, nimirum ut erant in se; sed prorsus negando sequelam, quae si recta esset, nihil minus importaret quam • impossibilitatem omnis revelationis, etiam ex parte Dei. Porro, ideo neganda est sequela, quia in eodem lumine simul videbat anima Christi, quibus humanis conceptibus, humanisve verbis, analogis quidem, et per omnem modum deficientibus, mysteria visa enuntiarentur. Caeterum, nihil potest cogitari magis ab­ sonum, magisque absurdum, quam quod Verbum caro factum per hu­ manitatem assumptam locutum sit tamquam per phonographum seu mechanicum instrumentum, prout dicendum remaneret si, ubi ait se loqui ea quae vidit, visio ad divinitatem, sola autem locutio, aut verius sonorum prolatio, ad humanitatem esset referenda. (* *) Cfr. August. Tract. 2 in Ioan. η. 4, et Tract. 69, n. 2. 23s QUAEST. l.X-XII. esse, propinquissime etiam ipsum attingeret per cognitionem. Porro mens, cum videt per speculum et in aenigmate tantum, peregrinatur a Domino, et tunc solum est praesens ac propinqua, quando cognoscit facie ad faciem. Unde etiam dicendum, quod Christus habuit scientiam bea­ tam a primo instanti suae creationis, quia non erat maior ratio de uno tempore vitae mortalis ac de alio. Et ideo lerem. XXXI-22 legitur : Creavit Dominus novum super terram ; femina circum­ dabit virum, hoc est, in utero habebit virum, virum scilicet, non aetate et magnitudine membrorum, sed plena et consummata perfectione sapientiae. «Novam rem, inquit Hieronymus in lerem. « 1. 6, cap. 31, creavit Dominus super terram. Absque viri se« mine femina circumdabit virum gremio uteri sui, qui iuxta in< crementa quidem aetatis per vagitus et infantiam proficere vi« debitur sapientia et aetate; sed perfectus vir in ventre femineo «solitis mensibus continebitur». Atqui in Scripturis non dicitur hoc modo vir nisi qui visione beata consummatur, nam reliqui aestimantur ut parvuli iuxta apostolum, Cor. XIII, n-12. Vide etiam Damascenum, 1. 3 de fide orth. c. 22, itemque Bernardum, Horn. 2 super Missus est, n. 8-11. § 2. Nunc, quod anima Christi videat divinam essentiam clarius qualibet alia creatura, est corollarium praemissorum de plenitu­ dine habitualis gratiae. Ostensum quippe est, plenitudinem hanc accipiendam esse sensu absoluto, quia ex quo divina Sapientia in sua aeterna praedefinitione attribuit Christo quantitatem gratiae quae decebat Fi­ lium naturalem, oportuit ut in praesenti ordine nulla maior vel etiam aequalis dari posset, imo ut omnis gratia quibuslibet filiis adoptivis concessa compararetur ad gratiam Christi veluti quae­ dam diminuta eius participatio. Idem enim Deus qui in universo visibili omnia disposuit in numero et pondere et mensura, sin­ gulis rebus proportionatas attribuens vires et formas, easdem profecto proportionalitates et iustas mensuras servavit in distri­ butionibus gratiae, atque hoc modo summae unioni ad Deum DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI 229 (quae est secundum subsistentiam), summum etiam gradum gra­ tiae sensu supradicto debuit assignare. Atqui plenitudinem gra­ tiae necessario consequitur plenitudo gloriae, seu visionis ac fruitionis divini boni. Ergo in hac etiam visione anima Christi eminet supra omnes creaturas, non humanas tantum, verum etiam angelicas. Ad minoris intelligentiam, considera quod perfectio cuius­ libet cognitionis mensuratur ex duobus : scilicet ex vigore lumi­ nis intellectualis a quo pendet cognitionis claritas et certitudo, tum ex specie intelligibili a qua pendet modus quo obiectum per cognitionem attingitur. In cognitione autem gloriae haec spe­ cies una eademque est pro omnibus intellectibus tam angelicis quam humanis. Est enim ipsa divina essentia sese eis uniens per modum formae intelligibilis. Et ideo, unus etiam idemque est in omnibus modus cognoscendi ex parte rei cognitae, quam omnes pariter intuentur ut est in se. Quare diversitas ibi solum esse potest in claritate et limpiditate visionis, pro maiori minorive perfectione luminis intellectualis. Sed non luminis naturalis, quia quantum ad naturam aequaliter sunt improportionati intellectus angelici et humani ; ergo luminis gloriae, quod necessario proportionatur mensurae gratiae habitualis a qua fluit sicut facul­ tas a propria natura. Gratia autem Christi est in summo; ergo et lumen confortans intellectum eius ad visionem beatam. Patet igitur ex praedictis, quod anima Christi summum cognitionis gradum inter caeteras creaturas obtinuit quantum ad visionem qua Dei essentia videtur, et alia in ipsa. Hinc Apostolus ad Eph. I-20 dicit: Constituens ad dexteram suam in coelestibus, supra omnem principatum et potestatem et vir­ tutem et dominationem, et omne nomen quod nominatur, non so­ lum vn hoc saeculo, sed etiam in futuro. Quo quidem loquendi modo Christus nobis ostenditur tamquam possidens potiora Dei bona, et primum ac supremum tenens locum in beatitudine et gloria. Nec obstat quod sessio ad dexteram in coelestibus de­ scribatur ibi ut consequens resurrectionem a mortuis, cum tamen visio intuitiva data sit Christo ab initio. Non enim necesse est ut quidquid importatur in sessione ista, post ascensionem ince- t;. fi 230 .2 : 'Λ QUAKST. ix-xiu perit, siquidem Scriptura loquitur de gloria consummata et beatitudine undequaque perfecta, quae tamen quoad substantiam iam erat in Christo antequam resurgeret et corporaliter ascen­ deret supra omnes coelos. Restat demum ut dicatur de obiecto secundario scientiae beatae in Christo. Supponitur enim quod beati in divina essen­ tia visa creaturas vident; non tamen omnes creaturas tam exsi­ stentes quam possibiles, (nam cognoscere in causa omnia ad quae virtus causae sese potest extendere, esset comprehendere cau­ sam, et divina essentia a creato intellectu comprehendi omnino nequit); sed tanto plures creaturas, quanto perfectius Deus vi­ detur. Supponitur praeterea, quod nulli intellectui beato deest « quin cognoscat in Verbo omnia quae ad ipsum spectant ». Cuius ratio est quia visio beata est propria cognitio comprehensoris qua talis, id est illius qui attigit ultimum perfectionis. Ei autem qui est in ultimo suae perfectionis intellectualis, procul dubio competit cognoscere omnia ad suum officium, suum statum, suum dominium, suamque dignitatem attinentia. Quomodo enim esset undequaque completus in scientia, quem adhuc lateret ali­ quid de propriis negotiis ac rebus ? Atque hinc statim sequitur animam Christi non solum videre per scientiam beatam multo plura quam quivis alius comprehensor, sed etiam cognoscere in essentia divina visa, ommia quae sunt, aut erunt, aut fuerunt, etiam facta vel dicta vel cogitata a quocumque secundum quodcumque tempus. Ratio est quia omnia ista ad Christum vere spe­ ctant, in quantum ut homo, est omnium iudex, et praesertim do­ minus universorum, utpote cui omnia tradita sunt a Patre, Matth, XI-27 ; omnia in manibus data, Ioan. XIII-3; omnia sub Pedibus subiecta, 1 Cor. XV-26, et Hebr. II-8. Recte ergo poni­ tur scientia beata in Christo se extendens ad totum obiectum illius scientiae Dei quam visionis vocant. Hanc conclusionem rident neocritici dicentes intellectum hu­ manum sicut est intellectus animae Christi, nequaquam talis ac tantae scientiae esse capacem. De demonstratione autem suae : « · -■ DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI 23 r assertionis non curant, forte quia rem existimant per se eviden­ tem, cui nullo argumento opus sit. Quod quidem facile eis per­ mitteretur, si de absoluta capacitate intellectus humani judican­ dum foret secundum praesentem nostrum cognoscendi modum per species a rebus acceptas et a phantasmatibus abstractas. At vero haec ipsa suppositio est, quam ratio non approbat, et fi­ des destruit. Ratio non approbat, quia nihil tam inevidens quam quod humanus intellectus nequeat a Deo elevari ad eam intelligendi perfectionem quae praesentis vitae conditiones undequa­ que transcendat. Fides vero destruit, cum docet naturale lumen intellectus nostri posse per habitum infusum usque adeo intendi, et tam sublimi formae intelligibili applicari, ut ad intuenda ipsa Dei profunda nobis pateat accessus. Et quid, quaeso, de capa­ citate obedientiali animae humanae in genere scientiae adhuc erit incredibile, semel ac possibilis supponitur visio Dei ut est in se ? Dicesne quod in anima humana capacitas etiam mere obedientialis ad scientiam infinitam esse non potest ? Id quidem omnino concedimus. Et quod scientia animae Christi, sise ex­ tenderet açtu. et simul ad omnia quae quocumque modo sunt, vel enent, vel fuerunt vel facta, vel dicta, vel cogitata a quocumque se-, eundum quodeumque tempus p), foret scientia infinita ? Id iam ne­ gamus. Et si pro ratione afferas quod cogitationes et motus an­ gelorum et hominum, quorum est vita interminabilis, in infini­ tum utique multiplicabuntur, respondemus negando consequen­ tiam, eo quod aliud est cognitio infiniti, aliud vero infinita co­ gnitio. Nam et nunc ■ finite , et in ■ - cognoscimus - - -- -_! - ,-Deum Ύ T_ _ - --- infinitum * 11 futura vita videbimus infiniti Dei incircumscriptam essentiam, .vi­ debimus eam totam, videbimus eam cum proprio modo infinitatis eius, at non visione infinita. Denique, nonne vulgare etiam et ubique receptum axioma est, quod humanum cor non quietatur nisi in possessione boni infiniti ? Quis tamen unquam de i infinito actu quo infinitum illud bonum deberet apprehendi, aliquid est suspicatus ? Si ergo non tenet consequentia ab infiniC) S. Thom. Q. lOj a. 2 in corp. r: QUAEST. IX-XII. 23 a tâte obiecti ad infinitatem cognitionis, etiam quando sermo est de obiecto simpliciter et per essentiam infinito, quanto minus te­ nebit quoad obiectum quod est infinitum secundum quid tantum, id est secundum solam quantitatem seu multitudinem actuum sibi succedentium per interminabilem aevi durationem. Nec obstat quod multitudo ista non habeat ultimum in quo sistat intellectus. Hinc enim efficitur, impossibile quidem esse cognoscere multitudinem huiusmodi per modum multitudinis, in­ tellectu quasi transeunte per indefinitae successionis viam, id est, discurrente per singula, et apprehendente partem post partem ; non autem cognoscere per modum unitatis, seu per unam spe­ ciem quae se extendat ad infinita, et in qua omnia simul uno eodemque actu, etiam ut sunt ab invicem distincta, videantur. ’’ - *· · - · *** * — ·■ divina essentia unite et simul repraesentans cuncta exsistentia pro qualibet differentia aeviternitatis. (l). Non ergo affertur ratio a priori contra illam plenitudinem scientiae quam antiqua et traditionalis theologia, in Scriptura­ rum doctrina optime fundata, concorditer agnoscit in anima Chri­ sti. Caeterum, nec in rationibus a priori specialiter insistunt adversarii. Habent enim alia argumenta, eaque, ut ipsi aestimant, magis decretoria, ex positivis fontibus quos sibi critica vindicat, (*) Ad horum meliorem intelligentiam considerandum in primis est quod infinitum dupliciter sumitur : ex parte actus et ex parte potentiae, ut dicitur in ia Part. Q. 7, a 1. Quippe infinitum generarim dicit ne­ gationem termini. Et si quidem negatio termini se teneat ex parte actus, tunc infinitas ad perfectionem pertinet, quia actus non terminatur nisi per receptionem in potentia per quam perfectio contrahitur et limitatur. Si autem negatio termini se teneat ex parte potentiae, tunc e converso infinitas pertinet ad imperfectionem, quia potentia non terminatur nisi per receptionem actus a quo perficitur. Unde etiam in nostris linguis vox terminatum, finitum, usurpatur in acceptionibus e diametro oppo­ sitis. De opere enim artis dico: quam perfectum, quam terminatum, quam finitum ! utique in laudem operis. De Deo antem dico : magnus est, perfectus est, non terminatus nec finitus, pariter ad extollendam Dei excellentiam. Ergo, modo removeo finitudinem, et modo illam as­ sero. utrobique ad perfectionem insinuandam, quia nunc finitudo su­ mitur ex parte actus, nunc vero ex parte potentiae. rt® DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI 233 deprompta. De quibus tamen nondum est dicendi locus, quia ordo nostrae disputationis fert ut priusquam errorem criticorum directe aggrediamur, communem scholarum doctrinam expona­ mus de aliis scientiis quae praeter beatam fuerunt in Christo. Et ad hoc statim ponitur sequens propositio. THESIS XX. (Quaest. 11-12) Praeter scientiam beatam fuit ab initio in anima Chri­ sti scientia infusa, per quam absque dependentia a phantaf His igitur suppositis, dico quod cum quaestio movetur de scientia beata animae Christi respectu infiniti, vel est sermo de obiecto prima­ rio, vel de obiecto secundario. — Et obiectum quidem primarium est infinitum ex parte actus seu perfectionis, absolute et simpliciter. Ve­ rum anima Christi non videt istud infinitum infinito modo, quia non comprehensivo modo : imo eo modo videt seu ea claritate quae etsi emineat supra omnem mensuram puris creaturis concessam, adhuc ta­ men infinite elongatur a modo quo Deus cognoscibilis est. Nec diffi­ cultas specialis ibi esse potest supra difficultatem communem quae alibi pertractatur cum dicitur Deus videri totus sed non totaliter. — Obiectum vero secundârium est infinitum ex parte potentiae, quia est infinitum atque interminatum quoad multitudinem sive quantitatem ; ternTtfiafTo autem est sicut forma quantitatis, ut dicitur in ra Part. Q. 7, a i, ad 2um. Et tale quidem infinitum in quantitate, nusquam esse po­ test actu in natura rerum, quia omnis quantitas actu exsistens est ne­ cessario sub aliquibus terminis comprehensa, sicut omnis materia sub aliqua forma. Sed neque esse potest in intellectu per modum sui, seu per repraesentationem sibi commensuratam ac veluti parallelam, in qua esset accipere partem post partem. Et ideo non mirum est si nos qui non habemus experientiam nisi cognitionis rerum in seipsis per species acceptas a rebus, tantam in praesenti difficultatem inveniamus. Nunc autem hoc infinitum non cognoscitur ab anima Christi per mod.uui infi­ nitatis, sed per modum finitudinis seu unitatis, in eminenti specie es­ sentiae divinae quae unite repraesentat omnia quae in seipsis sibi invicem succedunt per interminabilem aevi ducationem. — Ergo anima Christi nec infinite cognoscit infinitum per essentiam quod est divinitas, nec per modum infiniti cognoscit infinitas multitudines. Unde nulla _ ostendi potest repugnantia. 2J4 QUAEST. IX-XII. DE smatibus cognovit omnes res naturalis ordinis, necnon et omnia mysteria gratiae quae unquam facta sunt vel fient. Agnoscendum etiam in eo est tertium genus scientiae, sci­ licet acquisitae, in qua sola profecit secundum naturae ordinem, mensuram aetatis, et rerum experientiam. Scientia beata de qua supra, est scientia undequaque supernaturalis: supernaturalis, inquam, non solum ex parte lumi­ nis a quo procedit, sed etiam ex parte modi cognoscendi qui non est modus commensuratus naturali facultati intelligentiae crea­ tae. Ibi enim, ut dictum est, intelligibilis species est ipsa Dei essentia, cui ineffabiliter applicatur praeter et supra omnem naturae ordinem intellectus sive humanus sive angelicus. Porro gratia non destruit naturam, ut fert notum axioma, et ideo fieri nequit ut cognitio gloriae tollat modum intelligendi unicuique intellectui competentem secundum proprium gradum propriamque conditionem. Ex quo iam sequitur, nullum beatorum esse posse, qui simul cum visione Dei et creaturarum in Deo, non habeat inferiorem scientiam : scientiam dico sibi connaturalem, per quam res creatae directe cognoscuntur in seipsis. Quapropter, si so­ lum diceremus fuisse in Christo, praeter visionem beatificam, il­ lud scientiae et cognitionis genus quod est proprium huic prae­ senti statui viae, nihil sane difficultatis occurreret, et assertio vix ac ne vix quidem specialem pateretur demonstrationem. Nunc autem cum communi theologorum, inferiorem scientiam in Chri­ sto dividimus in duas species prorsus diversas: unam per se I infusam in qua fuit perfectus a primo instanti conceptionis suae, alteram acquisitam in qua more caeterorum per temporum in­ tervalla de potentia transivit in actum. Quid igitur haec sibi ve­ lint, et quibus fundamentis innitantur, operae pretium est inve­ stigare. § i- Principii loco ponendum est quod anima humana habet na­ turaliter duplicem statum, termini scilicet et viae, et duplicem etiam correspondentem modum cognoscendi. Nam in statu viae SCIENTIA ANIMAE CHRISTI 235 non intelligit nisi per species a phantasmatibus acceptas et ab eis dependentes. Dico autem dependentes non solum quoad ori­ ginem, verum etiam quoad usum, quatenus dum anima actu in­ telligit, continuo indiget convertere se ad sensibilem phantasma­ tis repraesentationem, tamquam ad tabellam e qua intelligibilis forma per intellectum agentem fuit abstracta (*) In statu autem termini connaturale ei est ut intelligat « per species ex influentia « divini luminis participatas, quarum anima fit particeps sicut et « aliae substantiae separatae, quamvis inferiori modo. Unde, « tam cito cessante conversione ad corpus, ad superiora conver« titur. Nec tamen propter hoc cognitio vel potentia non est na« turalis, quia Deus est auctor non solum influentiae gratuiti < luminis sed etiam naturalis » (2). Caeterum evidens est quod (*) « Impossibile est intellectum nostrum secundum praesentis vitae «statum quo passibili corpori coniungitur, aliquid intelligere in actu < nisi convertendo se ad phantasmata. Et hoc duobus indiciis apparet. « Primo quidem quia cum intellectus sit vis quaedam non utens cor« porali organo, nullo modo impediretur in suo actu per laesionem ali« cuius corporalis organi, si non requireretur ad eius actum actus ali« cuius potentiae utentis organo corporali. Unde manifestum est quod cad hoc quod intellecctus actu intelligat, non solum accipiendo scien«tiam de novo, sed etiam utendo scientia iam acquisita, requiritur actus «imaginationis et caeterarum virtutum (pertinentium ad partem sensi­ tivam). Videmus enim quod impedito actu virtutis imaginativae per «laesionem organi, ut in phreneticis, et similiter impedito actu memo«rativae virtutis, ut in lethargicis, impeditur homo ab intelligendo in «actu etiam ea quorum scientiam praeaccepit. Secundo quia hoc qui« libet in seipso experiri potest, quod quando aliquis conatur aliquid «intelligere, format sibi aliqua phantasmata per modum exemplorum «in quibus quasi inspiciat quod intelligere studet. Et inde est etiam ........... é* F -'36 QUAEST. IX-X1I. species illae infusae, utpote exemplatae a divina essentia prout est intelligibilis omnium similitudo, longe alterius rationis sunt ac species acquisitae, et nec quoad originem nec quoad usum a phantasmatibus usquequaque dependent. Proinde modus ille intelligendi similis est modo cognoscendi angelico, pro quanto sci­ licet res non amplius videntur secundum quod ex sensibilibus in intelligibilem earum veritatem mens deduci potest, sed per op­ positam viam conversionis ad immaterialia, quae sunt intelligibilia simpliciter et per se. Scientia ergo infusa de qua in prae­ senti, ea est quae connatura!iter debetur animae pro statu ter­ mini. Et dicitur infusa, non quidem quantum ad cognitionem ipsam, sed quantum ad species impressas quae actum cognoscendi determinant. Habet modum commensuratum naturae animae hu­ manae, tam ex parte cognitorum quam ex parte cognoscentis, et non est necessario simul in actu respectu omnium obiectorum suorum sicut scientia beata. Denique potest consistere cum solo lumine naturaliter indito, (et sic est certo certius in damnatis), sed tunc dicenda videtur omnino imperfecta, nam anima cum sit infima in ordine intellectivarum substantiarum, infimo etiam et debilissimo modo participat intellectuale lumen sive intellectua­ lem naturam, ita ut, nisi a Deo per habitum superadditum con­ fortetur, non sufficiat ad plene et complete cognoscendum eo cognoscendi modo qui puris spiritibus maxime proprius est (^, Haec igitur de scientia quae animae humanae in futura vita naturaliter debetur, necessario praemittenda erant. Nunc autem ratio ponendi in anima Christi scientiam per se infusam ab initio suae creationis, haec est, quia ab initio fuit secundum se in statu termini. Christus enim non erat viator nisi quantum ad corpus, et quantum ad ea quae unionem cum corpore passibili consequuntur. Caeterum, quantum ad animam ! ■ 1: ris in futura ressurrectione, et statim ab initio adesse deberet, si forte praeternaluraliter contingeret animam creari et infundi corpori cum omnibus perfectionibus quae statui termini propriae sunt. (’) Cf. S. Thoni. Prima Parte, Quaest. 89, a. 1 in corp. ; et de Verit. Quaest. 19, art. 1 ; et Quaest. disp, de Anima, art. 15. I¥l 1JE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI 2 \~ absolute consideratam statim extra viam fuit, uti postea expli­ cabitur, et iam sufficienter patet ex dictis de scientia beata quae est propria comprehensorum. Nisi ergo ab initio habuisset scien­ tiam statui termini debitam et connaturalem, id est, scientiam infusam superius declaratam, caruisset perfectione requisita se­ cundum suae conditionis modum: quod profecto de anima hypo­ statice unita Verbo indignum est sentire, praesertim cum apo­ stolus dicat, Coloss. II-3, esse in ea omnes thesauros sapientiae et scientiae absconditos (1). De obiecto autem huius scientiae observare oportet quod pro statu termini naturaliter debentur animae humanae species infusae quibus cognoscat res ordinis naturalis; et si vivat vita gratiae, etiam res ordinis supernaturalis ; et si in summo gratiae emineat, etiam totum ordinem in quo tenet principatum. In Christo igitur scientia infusa se extendit primo ad creationem universam, et ad ipsas substantias angelicas prout sunt cogno­ scibiles, non quidem propria et intuitiva cognitione, sed per mo­ dum quo illas naturaliter cognoscit anima humana in altera vita. Praeterea se extendit ad omnia mysteria gratiae quae per reve­ lationem divinam creaturis innotuerunt. Denique addit S. Tho­ mas, ipsam versari etiam circa omnia facta singularia, tam prae­ sentia, quam praeterita, quam futura. (‘) Contra hanc rationem forte obiiceret quispiam : Scientia infusa fuisset in Christo qua viatore, vel qua comprehensore. Non qua viatore, cum haec scientia non sit propria viatorum, ut constat. Neque qua comprehensore, cum sola scientia beata sit propria scientia comprehen­ sorum. Sed facile respondetur quod status comprehensoris includit sta­ tum termini in communi, et superaddit consecutionem divinae ac supernaturalis beatitudinis. Et licet scientia infusa non pertineat ad comprehensores sub posteriori respectu, bene tamen sub priori. Est enim scientia connaturalis omni animae existent! in termino quocumque modo, iis etiam qui sunt in inferno, vel in limbo, vel in purgatorio, vel qui fuissent in pura natura constituti : quamquam maior minorve eius per­ fectio dependeat a speciali cuiusque conditione in hoc ipso termini statu. Christo ergo debebatur haec scientia, quia ab initio fuit in statu termini quantum ad animam absolute consideratam. Debebatur autem cum perfectione proportionata conditioni animae hypostatice unitae \'erbo, ut in sequentibus dicetur. QUAEST. 1X-XI1. Sed hic quoad cognitionem futurorum occurrit difficultas, quia futurum contingens duobus tantum modis notitiae intelle­ ctus creati subiacere videtur. Vel per scientiam beatam in spe­ culo divinae aeternitatis in quo se habet non ut futurum, sed ut praesens: vel per revelationem per quam cognoscitur pure et simpliciter ut a Deo praeannuntiatum. Quomodo ergo anima Chri­ sti habere potuerit notitiam futurorum per scientiam infusam, difficile est videre. Adhuc tamen ex duobus probabiliter explica­ tur. Primo ex hoc quod scientia infusa Christi, sicut scientia an­ gelorum, constituitur per species universales ab initio inditas quae iam potentia repraesentant facta futura, tametsi nondum actu vel habitu, quamdiu futura sunt. Secundo ex hoc quod haec ipsa futura anima Christi per lumen gloriae actu semper videt ut praesentia in speculo aeternitatis; quo fit ut notitia adhuc mere potentialis quam continet scientia infusa secundum se et ratione sui, possit per conversionem ad scientiam beatam in actum reduci. Et sic fortasse propositae difficultati satisfiet. Quamquam in his oporteat nos ad sobrietatem sapere. Xihil enim obscurius quam quae scientiam infusam spectant, ubi a generalioribus de­ scenditur ad magis determinata. Sed nunc, quid de scientia acquisita dicendum sit, iure me­ ritoque inquiritur. In primis eius quidditas non est pluribus de­ claranda, cum sit illa ipsa scientia quam habemus in praesenti vita. Et de aliis quidem duabus, utpote statum viae excedenti­ bus, nonnisi analogica apud nos notio est; de hac vero est no­ tio etiam propria, imo experimentalis. Caeterum, cum dicitur acquisita, minime necesse est ut acquisita intelligatur per doctri­ nam scholae vel magistrorum institutionem. Unde S. Thomas ponens scientiam acquisitam in Christo, nihilominus negat Chri­ stum aliquid didicisse magisterio hominis vel angelorum. Et re quidem vera, quidquid per propriam inventionem comperimus, profecto comperimus scientia acquisita, id est, accepta a rebus exterioribus tamquam a signis sapientiae Dei, ut dicitur in lit- DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI 239 tera (*). Huiusmodi ergo scientiam nunc Christo vindicamus, et quomodo se habeat ad duas alias scientias, quomodo praeser­ tim cum illis componatur et nequaquam dicenda sit redundare, paucis declarandum est. Augustinus, 1. 4 de Genes, ad litt. c. 23, duplicem in san­ ctis angelis cognitionem attendens, beatam scilicet qua res vident in Verbo, et inditam seu infusam qua res vident in seipsis, unam vocavit diurnam, alteram vero verpertinam, quia haec secunda in comparatione alterius longe est decoloratior : « Multum quippe « interest, inquit, inter cognitionem cuiusque in Verbo Dei, et co« gnitionem eius in natura eius, ut illud merito ad diem perti« neat, hoc ad vesperam... Quapropter, cum sancti angeli qui« bus post resurrectionem coaequabimur semper videant faciem « Dei, procul dubio universam creaturam in ipso Verbo Dei prius « noverunt, in quo sunt omnium aeternae rationes, tanquam in < eo per quod facta sunt omnia; ac deinde in ipsa creatura, « quam sic noverunt quasi infra despicientes, eamque referentes * ad illius laudem in cuius incommutabili veritate rationes se rantiam imputans: « Tunc dixi, imo ad obiecta respondi, Domi. Et ideo locutiones de ignorantia Christi secundum hominem, duplicem sensum fe­ runt : quatenus scilicet, vel ignorasset absolute et simpliciter, vel ignorasset solummodo quantum erat ex vi naturalis luminis hu­ mani intellectus. Porro multa sunt quae posteriorem hunc sen­ sum apud Patres, quorum auctoritas obiicitur, credibilem faciunt. Primo modus quo loquuntur de progressu Christi in sapientia (1). Secundo categorica et expressa affirmatio de eo quod Christus qua homo sciebat iudicii diem (2). Tertio explicatio a Nazianzeno suppeditata, orat. 30, n. 15 : « Horam quidem ut Deus cognitam «habet, ignorat autem ut homo, si quis partem aspectabilem ab «ea disiungat quae mente sola perspici potest». Id est, si abstractio fiat ab unione ad Verbum, in qua sola erat ratio exigitiva superioris illius ac plane supernaturalis scientiae quae ad omnia praeterita, praesentia, et futura se extendebat. Et haec etiam explicatio est Eulogii apud Photium, ubi supra; «Nudae « puraeque humanitatis signum proprium est ignorantia. Hac ra« tione ergo Christi humanitati, ut simplici et purae humanitatis «naturae consideratae, praecise secundum ea quae a seipsa habet,(*) (*) Nazanz. Orat. 43, n. 28 : «Proficiebat, inquit, ut aetate, ita etiam «sapientia et gratia. Non quod haec in illo incrementum caperent; «quid enim eo quod a principio perfectum erat, perfectius esse possit ? «sed quod haec paulatim detegerentur et elucerent». Et Cyrillus 1. 3 c. Nestor, c. 4 : « At enim in sapientia factum esse incrementum dicis, ta«metsi quomodo id non stultum sit? Credimus enim ex ipso ventre atque «utero virgineo, ipsum Emmanuel, cum Deus esset, hominem prodiisse «plenum procul dubio sapientia et gratia quae illi naturaliter inerat. «Quodnam igitur incrementum susciperet, in quo sunt omnes thesauri «sapientiae.·..? Quomodo igitur proficere dictus est? Ut ego arbitror, «quia Deus Verbum pro incremento et aetate sui corporis, divinorum «illorum bonorum quae sibi inerant, manifestationem admetiebatur». (') Cf. Chrysost. Horn. 77 in Matth. n. 11 ; Hilar. 1. 9 de Trinit. c. 62; Hieron. in Matth. XXIV-36; August, de diversis quaest. Q. 60-65, et 1. 13 de Trin. c. 19. 254 QUAEST. IX-XII. < adscribi poterit ignorantia». Eadem quoque Gregorii Magni, 1. io, epist. 39, ubi rem omnem brevi formula complectitur di­ cens, nosse quidem Christum, diem et horam iudicii in natura humanitatis, sed tamen non ex natura humanitatis (*). S 2· Sed si salva orthodoxia, ignorantia in Christo concedi non potest, quanto minus positivus error: praesertim vero error in eius doctrina expressus, in eius praedicatione assertus, in ipso evangelii principio positus. Quid enim, quaeso, magis fundamen­ tale in christianismo, quam quod doctrina Christi sit doctrina infallibilis veritatis, et praedicatio eius, praedicatio de ipso divi­ nitatis fonte defluens ? Et hic nota quod verba Christi erant verba Dei, non solum hoc sensu, quod quidquid in Christo humanitatis erat, attribuendum fuit Deo ratione unitatis suppositi, ;quomodo et ambulatio, comestio, passio, mors Christi, fuit ambulatio, comestio, passio, mors Dei), sed eo etiam sensu, quod referebant ipsissimos conceptus quos per humanitatem sibi hypostatice unitam ad nos (*) Traditionis testimonium circa scientiam animae Christi optime resumit Vacant, loco supra citato : «Avant Arius, les Pères ne parlent « pas clairement de la différence qu’il y a entre la science divine et la science humaine du Christ. Au IVe et au Ve siècle la controverse avec les Ariens les amène à insister sur cette difference. Ils opposent « la science divine du Christ à sa science purement humaine, sans s’ex« pliquer beaucoup sur la science surnaturelle que l’âme du Christ « possédait. Cependant ils affirment tous cette science surnaturelle, et « expliquent que la sagesse du Christ a progressé dans sa manifesta< tion plutôt qu’ en réalité. A partir du VIe siècle on affirme contre les • agnoètes que le Christ,comme homme, n’a pas été soumis à l’igno« rance. S. Grégoire le Grand formule une distinction qui concilie tous «les enseignements antérieurs, en disant que le Christ connaissait le jour du jugement dans sa nature humaine, mais non par les lumières «de cette nature... A partir du XIII’ siècle, les scolastiques distin«guent nettement trois sciences dans 1’ àme du Christ. Tous admettent • que le Sauveur a toujours eu comme homme, la vision béatifique, « et qu’ en raison de cette vision il n’ a jamais rien ignoré an sujet des • créatures ». DE SCIENTIA ANIMAE CHRISTI 255 dirigebat divinitas, iuxta illud Ioan. VII-16 : Mea doctrina non tsl mea, sed eius qui misit me. Nota iterum quod non est simile de Christo et de sanctis Dei hominibus per quos locutus est Spiritus Sanctus. Isti enim fuerunt instrumenta separata, quae identidem tantum assumebantur in organa divinarum communi­ cationum. At humanitas Christi fuit organum increatae Sapien­ tiae coniunctum et permanens, in quo procul dubio falsa opinio, falsa sententia, falsa praesertim praedicatio nonnisi impie et blasphematorie fingeretur. Praeterea, si fallibilis Christus, quo­ modo infallibilis Ecclesia ? Si pseudopropheta in eo quod se ha­ buisset ut totius fundamentum evangelii, quomodo adhuc credi­ bilis Christiana religio ? Denique, si pro haereticis semper habiti sunt illi qui contra traditionem ecclesiasticam detorquebant ad suos privatos sensus doctrinam Christi, quomodo non ultra hae­ reticas eas exegeses censebimus, quae ipsum destruunt princi­ pium de infallibili evangelii veritate, hactenus commune apud eos omnes qui christiano nomine utcumque gloriabantur ? Caeterum, alibi demonstratae sunt duae sequentes propositiones. Prima: Quod omnes textus evangelii qui afferuntur pro praemmtiato a Christo fine mundi tamquam proxime et sine mora venturo, fue­ runt male a rationalistis et neocriticis intellecti. Secunda: Quod absque fundamento erronea persuasio de imminente iam iudicio et parousia Christi, in scriptis apostolicis passim respersa asseritur, imo con­ tra diserta ei expressa quae in iisdem inveniuntur testimonia Ad ea ergo quae ibi dicta sunt, ne rem actam iterum agere videamur, liceat benevolum lectorem remittere. De conscientia demum filiationis divinae et vocationis messianicae quid dicendum, nisi quod mirum sane non est si quae­ stio de modo quo haec conscientia advenerit Christo, a rationa­ listis moveatur. Eis enim Christus est purus homo: filiatio divina et vocatio messianica, aliquid ad solam mentalitatem pertinens; conscientia vero eius, merum quoddam psychologiae phaeno­ menon. Consequens igitur est ut quaerant quo tempore, quibus externis circumstantiis, qua interna evolutione, eiusmodi persuasio : (') Quaestiones de Novissimis (2° edit.) Q. S, § 2. . .Λ ·■■ ’ QUAEST. IX-Xll. ■ inceperit intrare in anima Christi. Sed totius quaestionis suppo* situm absolute subtrahitur, semel ac vera creditur incarnatio Dei, veraque hypostatica unio humanitatis ad Verbum. Statim namque apparet, unionem hanc non esse de his ad quae poterat sese extendere scientia naturaliter acquisita a Christo, cum nec per immediatam sensus intimi perceptionem cognoscibilis esset, nec per quamcumque illationem ab iis quae naturali experientiae subliduntur. Apparet quoque conscientiam de qua nunc agitur, per solam scientiam beatam vel etiam infusam haberi potuisse, adeoque non per elaborationem seu evolutionem illam quam adstruunt neocritici. Quorum opiniones in hac parte, non solum impetunt catholicam doctrinam de scientia animae Christi, verum etiam intime cohaerent cum rationalistico errore quo eiusdem Christi Domini nostri vera negatur divinitas. QUAEST. XIII. DE POTENTIA ANIMAE CHRISTI Hucusque consideravimus quidquid perficit animam Christi, vel in sua essentia (ut gratia), vel in ordine ad operationes im­ manentes (ut virtutes et scientia). Superest itaque dicendum de perfectione eius quantum ad operationes transeuntes in exterio­ rem effectum, et sic succedit consideratio potentiae. Potentiam dico activam ad extra, eodem scilicet sensu quo hoc nomen ac­ cipitur cum de Deo omnipotentia praedicatur. Hic igitur, primum omnium sciendum est quod anima Christi dupliciter considerari potest : < Uno modo secundum propriam « virtutem sive naturalem sive gratuitam. Alio modo prout est < instrumentum Verbi Dei sibi personaliter uniti» (x). Priori modo habet potentiam ad operandum ut causa principalis ; posteriori modo ut causa instrumentalis tantum. Et ad huius evidentiam nota esse quosdam effectus ad quos naturalis virtus creaturae omnino proportionatur: quosdam vero alios quorum proportioC) S. Thom, hic, art. 2 in corp. de potentia ANIMAE CHRISTI 257 natum principium nequit esse virtus ex intimis creatae essentiae exoriens, sed tamen potest supernaturaliter a Deo infundi crea­ turae; quosdam denique alios, quibus sola proportionatur virtus divina, sicut producere aliquid ex nihilo, vel (quod eamdem in agendo vim requirit atque independentiam), facere in subiecto id ad quod nullo modo naturaliter est in potentia, puta operari miraculum, aut aliud eiusmodi. Est igitur creatura, salva in om­ nibus necessitate motionis divinae, causa principalis effectuum primi et secundi generis per virtutem propriam vel naturae vel gratiae. Ad effectus vero tertii generis, seclusa creatione, ope­ rari quidem potest, sed pure instrumentaliter, hoc est, non per virtutem activam naturalem aut gratuitam sibi inhaerentem, sed quodam modo analogo ad modum quo causant physica quae apud nos sunt instrumenta, cum deferunt virtutem artis in solo artifice a quo moventur residentem. „ Sic ergo manifestum est quod loquendo de potentia activa animae Christi ad extra, necesse est distinguere ea quae potest secundum propriam virtutem tum naturae tum gratiae, et deinde ea quae potest ut organum sive instrumentum divinitatis. Porro, quod attinet ad primum genus, non est cur specialis instituatur disputatio. Est enim in Christo haec potentia omnino eiusdem rationis ac in caeteris, servata semper proportione quam exigit perfectionis excessus, sive in naturalibus donis, sive praesertim in gratuitis. Et ideo S. Thomas hic, art. 2 in corp, dicit : « Po« tentiam habuit (anima Christi) ad illos effectus faciendos qui «sunt animae convenientes, puta ad gubernandum corpus, et < ad disponendos humanos actus, et etiam ad illuminandum per «gratiae et scientiae plenitudinem omnes creaturas rationales « ab eius perfectione deficientes, per modum qzio hoc esi 1 conveniens creaturae rationali ». Restat igitur sola consideratio de alio genere effectuum, hoc est, de iis quae potest anima Christi ut instrumentum Verbo Dei coniunctum in per­ sona. Hinc : De Verbo Incarnato 17 25*> QUARSK XIIU THESIS XXII. (Art. 2-3) Anima Christi, ut instrumentum coniunctum Verbo, ha­ buit per modum habitus potentiam ad faciendum omnia miracula ordinabilia ad incarnationis finem. Specialiter vero, et eadem de causa, eius potestati omnis dispositio proprii corporis totaliter subdebatur. -'- ' '* < Its»· w·. Φ·· ■ \ Dicit Gregorius Magnus 1. 2 Dial. c. 30, quod sancti, non solum orando et impetrando, sed etiam quandoque potestative, ac per hoc cooperando, miracula faciunt. Quod qualiter esse possit, exponit S. Thomas, de Pot. Quaes. 6, art. 4 in corp. «Constat, « inquit, quod Deus solo imperio miracula operatur. Videmus « autem quod imperium divinum ad inferiores rationales spiritus, « scilicet humanos, mediantibus superioribus, scilicet angelis, per« venit, ut in legis veteris latione apparet. Et per hunc modum < per spiritus angelicos vel humanos, imperium divinum ad cor« porales creaturas pervenire potest, ut per eos quodammodo na« turaepraesentetur divinum praeceptum, et sic agant quodammodo «spiritus humani vel angelici ut instrumentum divinae virtutis « ad miraculi perfectionem ». Hucusque S. Doctor. Sed, quid sit huiusmodi praesentatio divini imperii ad naturam, merito inqui­ ritur. Imperium enim divinum est immediate efficax omnium quae imperat, nec potest physice transire per instrumentum, ut me­ diante instrumento, physice pertingat ad effectum. Dico igitur, tunc praesentari naturae divinum imperium, quando res natu­ ralis designatur ad miraculosam immutationem quae solo Dei imperio perfici potest: designatur, inquam, ea efficaci ordinatione, qua posita, iam debitum, necessarium, atque infallibile est ut sic immutetur. Hac enim ratione res naturalis fit in actu proximo suscipiendi in se omnipotentis imperii effectum, et plane verificatur metaphora qua dicitur praesentari ipsum imperium divi­ num . praesentari, id est, poni coram et veluti in praesentia, quia tunc intimatur ut praesens imperium Dei, quando in natura in­ DE POTENTIA ANIMAE CHRIST! 259 ducitur destinatio ad id quod hic et nunc requirit interventum omnipotentiae cui ad nutum obediunt omnia. Et sic intelligo id quod legitur in libro losue, X-12 : Tunc locutus est losue Domino in die qua tradidit Amorrhaeum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram eis : Sol, contra Gabaon ne movearis... Stetit itaque sol in medio caeli..., obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israel. Obediente, inquit, Domino voci hominis, i. e. exsequente Deo imperio omnipotentiae id quod ordinaverat homo. At non homo ut homo, ex proprio arbitrio agens, sed homo or­ dinans in auctoritate et ut instrumentum Dei. Sic etiam intelligo sacerdotem operari instrumentaliter ad transubstantiationis effe­ ctum; sic dico praesentari naturae divinum praeceptum, cum virtute verborum transit panis in corpus Christi, et vinum in sanguinem. Hoc modo virtus instrumentalis ad miraculosas immutationes non est virtus physica, sed magis pertinens ad intentiones in­ tellectus ordinantis, adiuncta voluntate. Et licet ad huiusmodi ordinationes naturalis vis animae operetur (semper enim instru­ mentum aliquid de suo ponere debet), eis tamen efficacia non competit, nisi prout fiunt in virtute supremi dominii quod solus Deus habet in totum universum. Hinc analogia inter instrumenta Dei in operatione miraculorum, et physica quae apud nos sunt instrumenta artium, in duobus consistere videtur. Primo in hoc, quod propriae operationi physici instrumenti respondet conversio rationalis instrumenti ad rem naturalem quam destinat miraculosae immutationi. Tum secundo in hoc, quod physico motui quem in operatione artis principale agens instrumento communicat, respon­ det destinationis efficacia fluens a voluntate Dei, certos sibi homi­ nes vel angelos in instrumenta patrandarum virtutum eligentis. Sed nunc ulterius considerandum est quod praeter virtutem instrumentalem proprie dictam, attendere oportet in physicis ipsam permanentem instrumentalem formam, per quam res fit habilis ad instrumentales operationes ; nam securis instrumenta­ lem quidem virtutem non habet nisi quando actu movetur ab artifice, sed recepit formam instrumenti quando securis effecta est. Unde S. Thomas, 3, q. 73, a. 3 ad 2um : « Instrumentum vir- 200 QUAEST. XIII. « tutem instrumentalem acquirit dupliciter, scilicet quando accipit * formam instrumenti, et quando movetur a principali agente ad «effectum». Porro id quod in instrumentis artium videre est, proportionaliter quoque attendi potest in iis rationalibus instru­ mentis quae sibi eligit Deus ad opera naturam superantia. Nam licet sacerdoti actu non insit instrumentalis virtus causativa transubstantiationis, nisi in ipsa actuali confectione sacramenti, permanenter tamen retinet formam instrumenti, scilicet characterem per quem destinatur ad exercendas ex ofticio sacramentales actio­ nes sub Deo agente principali. Verum, quia omne quod recipitur ad modum recipientis recipitur, instrumentalis forma in eo non est ut in re inanimata, sed ut in instrumento quod ratione pollet et libero arbitrio: quo fit ut ad actiones ad quas per characte­ rem deputatur, pro sua voluntate sese determinet, potens effectus eas quando vult exercere. Unde tandem dicitur habere per mo­ dum habitus potentiam ad convertendum panem et vinum in corpus et sanguinem Christi, quia habituum proprium est ut eis utamur cum volumus. Eadem igitur ratione statuimus in prae­ senti, animam Christi habuisse per modum habitus potentiam ad omnes immutationes miraculosas ordinabiles ad incarnationis finem. Non quod virtus instrumentalis causativa miraculorum sit verus habitus, sed quia humanitas a Verbo assumpta permanenter constituta est in esse instrumenti, et quidem voluntarii ac liberi, respectu quorumlibet miraculorum quae ad instaurationem om­ nium in coelis et in terra facere possunt. Permanenter, inquam, constituta est in esse instrumenti, non tamen per quamdam qua­ litatem accidentalem superadditam, qualis est character, sed per ipsam unionis gratiam ; nam ad nihil aliud assumpta est nisi ut reparationis nostrae esset instrumentum, et ideo per ipsissimam exsistentiam in Verbo rationem organi coniuncti consequitur. Quare, paucis recapitulando praemissa, proponitur demon­ stranda sequens proportio : Sicut sacerdos habet per modum ha­ bitus potentiam ad miraculosam conversionem panis et vini in corpus et sanguinem Christi, ita Christi anima ut Filio Dei hy­ postatice coniuncta habet per modum habitus potentiam, eamque plane inconditionatam, ad omnia miracula quae possunt incarna- DE POTENTIA ANIMAE CHRISTI 261 bonis fini deservire ζ1). Et haec demonstratio, primo quidem ge­ neraliter perficitur quoad potentiam Christi respectu naturae ex­ terioris; tum secundo specialiter, respectu omnis dispositionis sui proprii corporis. § i. In primis habuit anima Christi potentiam ad facienda mi­ racula ut verum Verbi instrumentum. Nam Christus homo, ut homo, potestative, et non solum orando, miracula patrabat. Sed potestative miraculum facere, nihil aliud est quam agere ut in­ strumentum divinae virtutis ad miraculi effectionem. Ergo, etc. Minor est evidens per se. Maior vero constat ex multis evangelii locis, puta Ioan. XI-43. Nam imperium istud, Lazare, veni foras, ex humana etiam natura processisse manifestum est, quia praemiserat Christus orationem, et nonnisi consequenter ad exau­ ditionem Patris, cui ut assolet, appropriât ea quae divinitatis sunt, imperavit morti. Sed imperium praesentatum naturae con­ sequenter ad exauditionem huiusmodi, profecto nihil aliud esse potuit quam imperium hominis, ut organi divinitatis. Et simile argumentum trahi potest ex Matth. IX-6 : Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico : Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Indubium enim est quod Filius hominis, etiam qua talis, habuit potestatem peccata dimittendi, quandoquidem et nobis illam com­ misit. Ergo etiam qua homo operatus est miraculum, huius suae potestatis confirmativum; non autem qua homo, ut causa prin­ cipalis; ergo ut divinitatis instrumentum. Et eadem est ratio de omnibus aliis miraculis Christi. Recte tamen Sancti Patres ope­ rationem miraculorum naturae divinae attribuere solent, eo quod,(*) (*) Dico plane inconditionatam, ad differentiam potentiae sacer­ dotis quae non tantum ad unum miraculum alligatur, verum etiam ad unum determinatum modum operandi illud, mediantibus verbis sacramentalibus ex opere operato. At potentia animae Christi nulli deter­ minato medio erat alligata, sed quibusvis modis pro arbitrio in actum suum exire poterat: vel tactu, vel voce, vel simplici etiam voluntate. 202 1 •à - ‘5GR quaest. XIII. ut notat S. Thomas art. 3 huius quaestionis, « virtus actionis «non proprie attribuitur instrumento, sed principali agenti». Sed et potentiam habuit anima Christi ad omnia miracula ordinabilia ad incarnationis finem, quia ut bene animadvertit Caietanus, instrumentum ductivum debet esse ad finem, et in ratione instrumenti esse illi commensuratum. Unde ex hoc ipso quod finis incarnationis est omnium instauratio, et anima Christi proprium Verbi incarnati instrumentum effecta est, statim ha­ betur quod instrumentaliter potest ad omnia quae in huiusmodi finem ordinantur. « Ad quod etiam dicta antiquorum doctorum « concordant, qui humanam naturam in Christo organum quod« dam divinitatis posuerunt: sicut et ponitur corpus, organum « animae. Aliter enim est animae organum corpus, et aliter ex· « teriora instrumenta. Haec enim dolabra non est proprium ins« trumentum sicut haec manus; per dolabram enim multi pos« sunt operari, sed haec manus ad propriam operationem huius «animae deputatur; propter quod manus est organum unitum « et proprium, dolabra autem instrumentum extrinsecum et com< mune. Sic igitur et in unione Dei et hominis considerari po« test. Omnes enim homines comparantur ad Deum ut quaedam «instrumenta quibus operatur. Deus enim est qui operatur in « nobis et velle et perficere pro bona voluntate, secundum apo«stolum ad Philipp. II. Sed alii homines comparantur ad Deum «quasi instrumenta extrinseca et separata; moventur enim a « Deo, non ad operationes proprias sibi tantum, sed ad opera«tiones communes omni rationali creaturae... Sed humana nactura in Christo assumpta est ut instrumentaliter operetur ea « quae sunt operationes proprias solius Dei, sicut est mundare «peccata, illuminare mentes per gratiam, et introducere in per« fectionem vitae aeternae. Comparatur igitur humana natura « Christi ad Deum sicut instrumentum proprium et coniunctum, « ut manus ad animam » (*). Fuit denique in anima Christi potentia miraculorum per modum habitus, quatenus poterat ea uti prout volebat. Huc facit (*) S. Thorn. 1. 4 c. Gent. 41. a, DE POTENTIA ANIMAE CHRISTI 263 illud Matth. VIII, 2-3: Domine, si vis poles me mundare. Nam, ut notat Suarez, licet fuerit a leproso dictum, tamen quod ex recta fide fuerit profectum, ipse Dominus ostendit dicens: Volo, mundare. Et constat humanam hanc fuisse voluntatem, eo vel magis quod Christus, dum inter nos versaretur, voluntatem di­ vinam, Patris voluntatem dicere solebat, non suam, ut patet ex his et similibus locis : Non sicut ego volo, sed sicut tu, et iterum : Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris. Similiter Ioan. XI, cum ante suscitationem Lazari orationem praemisisset, dixit se id facere propter eos qui aderant, non quod ipse indigeret: Pater, inquit, gratias ago tibi quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat dixi, ut credant quia tu me misisti. Haec cum dixisset, voce magna clamavit' Lazare, veni foras. Quo nihil significantius dici potest. Si enim asserit se semper audiri ad operationem miraculorum, huiusque rei conscium se esse, plane consequitur ipsum prout volebat potuisse miracula efficere. Denique hanc habitualem po­ testatem probant multitudo, continuitas, excellentia, varietas si­ gnorum quae patravit Dominus circa omne creaturarum genus. «Apparuerunt, inquit Chrysostomus, Hom. 12 in Ioan., angeli «in terra cum gloria multa; sed ut servi et Domino obsequentes «omnia faciebant; ipse vero ut Dominus et Imperator, etsi sub «vili forma et habitu apparuerit. Attamen sic quoque creatura « Dominum suum agnovit. Nam daemones undique fugiebant, ipsa «mors repulsa interim, postea penitus abolita est; omne genus «infirmatis solutum est; monumenta mortuos emittebant, morbi « infirmos deserebant. Haec itaque omnia miracula colligens evan« gelista, quae in corporibus, quae in animis, quae in elementis... «hanc mirabilem emisit vocem: Vidimus gloriam eius, gloriam . (’) S. Thom, de Pot. q. 6, a. 4, in corp. DE POTENTIA ANIMAE CHRISTI 265 Nunc autem, quidquid pertinet ad potentiam instrumentaient animae Christi supra suum corpus, non est nisi specialis appli­ catio doctrinae praecedentis. Et non habet maiorem difficultatem, sed potius maiorem evidentiam ; si enim Christo subdebatur mundus exterior, quanto magis propria caro. Praeterea, ad finem incarnationis omnino requirebatur ut Christus qua homo haberet potestatem in suam vitam corpo­ ralem, iuxta illud Ioan. X, 17-18: Ego pono animam (i. e. vitam) meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me; sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo. Et ratio est quia alias non potuisset Christus in cruce se offerre in ve­ rum ac proprium sacrificium. Nam etsi in sacrificiis cruentis iugulatio materialis ad quemlibet de populo pertinere posset, semper tamen requirebatur visibile ministerium sacerdotis con­ summantis victimae destructionem, et ordinantis illam ad cultum Dei. Est enim sacerdos, proprius minister sacrificii. Unde in V. T., occisio quidem victimae quandoque fiebat etiam a laicis, sed necessario aderat sacerdos sanguinem de visceribus animalis exceptum fundens super altare, et hoc modo sacrificalem formam oblationi imponens J1). Similiter, non oportuit ut Christus hostia simul et sacerdos semetipsum occideret, causam mortis sibi indu­ cendo; nam materialis mactatio ad carnifices pertinebat. Requi­ rebatur tamen visibilis eius actio consummans seu ordinans de­ structionem in honorem Dei, eamque constituens in esse oblationis sacrae. Haec porro esse non potuit simplex et mera permissio qua in se admisit impias furentium ludaeorum manus, eo quod permittere se occidendum, victimae est oblatae, non sacerdotis offerentis. Fuit igitur actus humanae voluntatis sensibiliter manifestatus quo clamans voce magna, potestative deposuit animam suam, id est, admisit mortem, quam etsi naturaliter ex illatis cru(’) Cfr. 2 Paralip. XXX-16. c 260 quaest. xm. datibus consequentem, potens tamen erat suo arcere imperio. « Fuit mors Christi, ait S. Thomas, Comp, theol. c. 230, nostrae « morti conformis, quantum ad id quod est de ratione mortis, .k·· l * DE POTENT!A ANIMAE CHRISTI 207 a naturali dispositione immutare, sicut etiam non poterat hoc modo removere corpora exteriora a regulari cursu legum natu­ ralium. Unde Damascenus ad propriam divinitatis virtutem, et ad instrumentalem animae potentiam quam hucusque exposui­ mus respiciebat, cum dixit: < In Domino, quae naturalia erant, « voluntatem minime praevertebant. Neque enim coactum quid < in eo conspicitur, sed omnia voluntaria. Volens enim fame, vo«lens morte, volens siti affectus est » (x). Nota. Ex dictis apparet non posse ullatenus attribui animae Christi omnipotentiam respectu miraculorum, tum quia omnipo­ tentia (simpliciter) dicit potentiam supremam ac principalem, tum quia extenditur ad omnia, et non restringitur ad ea solum quae sub incarnationis fine comprehenduntur. Nunc autem nihil prohibet dicere quod Christus habuit omni­ potentiam secundum quid, quatenus potuit et potest efficere omnia quae sunt in sua voluntate, eo modo quo in ea sunt. Imo ratio affirmandi est evidens, quia nemo in scientia et prudentia per­ fectus, aliquid absolute vult quod suae potestati non subiacet; sed anima Christi nullum habuit in scientia et prudentia defe­ ctum. Considerandum tamen quod Christus potuit velle aliquid, non absolute sed limitate, seu potius voluntate non beneplaciti, sed signi, sicut cum Marc. VII dicitur quod ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. Sensus enim est quod voluit adhibere omnia media naturalia hic et' nunc occur­ rentia ad hoc ut maneret incognitus, idque pro eruditione no­ stra, quin tamen ferretur intentio eius in ipsam obtentionem finis. Hactenus de perfectionibus a Filio Dei in humana natura coassumptis. QUAEST. XIV-XV. DE DEFECTIBUS COASSUMPTIS A FILIO DEI. Postquam dictum est de iis quae pertinent ad perfectionem naturae humanae in Christo, dicendum tandem est de defectibus coassumptis a Verbo in hac vita mortali. Et primo de defectibus (‘) De fide orthod. 1. 3, c. 20. tam corporis quam animae absolute consideratis. Secundo de iisdem prout poterant componi cum statu comprehensoris in quo fuit Christus quantum ad animam, a primo instanti suae con­ ceptionis. THESIS XXIII. (Quaest. 14. — Quaest. 15. Art. 1-7). Christus convenienter assumpsit pro statu viae defe­ ctus qui consequuntur ex peccato communi totius naturae, et non repugnant plenitudini scientiae et gratiae : illos sci­ licet omnes et solos, qui ad passibilitatem tam corporis quam animae pertinebant. Haec positio, primo quidem generaliter adstruit quinam de­ fectus debeant Christo viatori attribui, quinam vero debeant re­ moveri. Tum deinde explicat in speciali rationem ac modum ea­ rum quas de facto a nobis assumpsit, infirmitatum. Triplex est defectuum humanorum categoria. Quidam sunt qui ex particularibus causis in singulis hominibus innascuntur, sicut caecitas, lepra, morbus caducus, etc. Et isti absolute remo­ ventur a Christo, sive proveniant ex propria culpa hominis (puta ex inordinato victu), sive causentur ex deficientia virtutis formativae in genitoribus. De illis enim solis sermo est qui commu­ nes sunt toti naturae. Verum secundo, in iis ipsis communibus defectibus quidam inveniuntur repugnantes perfectioni scientiae et gratiae, sicut ignorantia, difficultas ad bonum, pronitas ad ma­ lum sive fomes peccati. Neque hos Christus assumpsit. Unde tertio, remanent ii qui ad passibilitatem et mortalitatem perti­ nent, sicut esuries, sitis, lassitudo in labore, dolor, tristitia, atque ita porro. Hos defectus vocat Damascenus, (de fide orth. 1. 3, c. 20), naturales et indetreclabiles passiones. Naturales quidem, quia sponte fluunt ex principiis naturae humanae, et nonnisi praeternaturaliter in statu innocentiae impediebantur. Indetre- DE DEFECTIBUS COASSUMPTIS A EILIO DEI 269 ctabiles vero, quia cum plenitudine gratiae et scientiae sunt componibiles, et morali perfectioni nihil derogant. Hos etiam dicitur Christus assumpsisse, non contraxisse, quia illud contrahitur, quod simul cuin sua causa trahitur; causa autem communium defe­ ctuum in natura humana fuit de facto peccatum; unde cum pec­ cati maculam Christus ex sua origine non habuerit, nulli fuerunt in eo defectus contracti, sed magis assumpti. Porro, etsi fuerint assumpti etiam quoad naturalem necessitatem eis subiacendi, adhuc recte dixit Damascenus ubi supra, naturales infirmitates nostras voluntatem in Domino minime praevertisse: tum quia per potestatem miraculorum poterat semper illas impedire, tum quia nunquam eis repugnabat voluntas ut ratio, licet repugnaret voluntas ut natura prout infra dicetur, Quaest. 18. Nunc igitur, ad demonstrationem positionis quod attinet, quaestio esse potest, vel de facto, vel de convenientia facti. Factum continetur his et similibus testimoniis : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati (*■), id est, in carne simili carni peccatorum, passibili scilicet et mortali. Item: De­ buit per omnia fratribus similari (2), utique quantum ad nostrae naturae infirmitatem, prout totius declarat contextus apostoli. Est autem sermo, ut constat, de solis defectibus communibus qui in omnibus hominibus reperiuntur, a quibus tamen neces­ sario excipi debet quidquid facit ad minorationem scientiae et sanctitatis, iuxta illud evangelii : Habitavit in nobis plenum gra­ tiae et veritatis. Non ergo in defectibus assumptis includitur igno­ rantia, non fomes peccati, non inclinatio ad malum; quia etsi fomes in sanctis non sit damnationis, ut loquitur apostolus ad Rom. VIII—i, facit tamen ut in eis aliquid inveniatur adhuc re­ pugnans legi Dei, et nondum subiectum formae sanctificanti. Si autem interior ad malum inclinatio obstat quominus sint in gra­ tia perfecti etiam ii qui gratiam participant, quanto magis fuit incompossibilis cum absoluta plenitudine illius qui-ab initio un­ ctus est Sanctus Sanctorum. Hinc Damascenus, loco superius ci­ tato: « Christum porro naturales minimeque reprehendendas •3 Rom. VIII-3. Heb. II-17- 27O ?» QUAEST. XIV-XV. « hominis passiones assumpsisse confitemur. Nam suscepit to< tum hominem et quaecumque hominis sunt, excepto peccato. « Naturales porro et inculpatae passiones hae sunt, quae in vio« lati praecepti poenam humanae vitae irrepserunt : velut fames, « sitis, defatigatio, labor, lacrymae, interitus, mortis fuga, metus x et agonia ex qua sudores et sanguinis guttae, auxilium ob na« turae infirmitatem ab angelis allatum, aliaque id generis, quae « quidem natura universo hominum generi conveniunt. Omnia < igitur assumpsit, ut omnibus sanctitatem conciliaret. Tentatus « est, vicitque, ut victoriam nobis pararet... Caeterum malus ille, « extrinsecus, non suggestis cogitationibus, Christum adortus est, « quemadmodum et Adamum, etc. ». Consonant et Gregorius M., Horn, ii in evang., dicens: «Qui in utero Virginis incarnatus « in mundum sine peccato venerat, nihil contradictionis in se« metipso tolerabat. Tentari ergo per suggestionem potuit, sed «eius mentem peccati delectatio non momordit». Nunc antem convenientia praedictorum multis rationibus ap­ paret. In primis, supra enumerati defectus debuerunt esse in Christo, ut pro peccato satisfaceret. Deinde ut patientiae nobis exhiberet imitandum exemplar. Tertio ut fidem incarnationis con­ firmaret, et phantasticae carnis removeret suspicionem. Denique ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum, iuxta apostoli doctrinam, Hebr. II. Dico, ut misericors fieret, ea utique miseri­ cordiae quae ab experimental! miseriae cognitione procedens, con­ sistit in vero compassionis affectu. Nam haec est misericordia veluti propinqua ac vicina nobis, qua nos indigemus, utpote ita a natura comparati, ut medias inter tribulationes ad eos potis­ simum confugiamus, quos eorundem malorum participatio miseris succurrere docuit. At non decebant Christum illae poenae peccati quae repu­ gnant perfectioni sanctitatis; imo nec iuvissent ad satisfactionem pro peccato..« Provenit enim peccatum hominis ex hoc quod a « Deo avertitur, conversus ad commutabilia bona. Punitur au« tern homo pro peccato in utrisque. Nam et privatur gratia et «caeteris donis quibus Deo coniungitur, et meretur etiam pati « molestiam et defectum in eo propter quod est a Deo aversus. DE DEFECTIBUS COASSUMPTIS A FILIO DET 271 «Ille igitur ordo satisfactionis requirit ut per poenas quas pec«cator in bonis commutabilibus patitur, revocetur ad Deum. «Huic autem revocationi contrariae sunt illae poenae quibus «homo separatur a Deo. Nullus igitur per hoc Deo satisfacit, « quod privatur gratia, vel quod ignorat Deum, vel quod habet «inordinatam animam, quamvis hoc sit poena peccati; sed per «hoc satisfacit, quod in seipso aliquem dolorem sentit, et in ex«tenoribus rebus damnum. Non igitur Christus illos defectus «assumere debuit, quibus homo separatur a Deo, licet sint poena «peccati, sicut privatio gratiae, ignorantia, et huiusmodi. Per « hoc enim minus idoneus ad satisfaciendum redderetur. Quin «imo, ad hoc quod esset auctor humanae salutis, requirebatur « ut plenitudinem sapientiae et gratiae possideret, sicut iam «ostensum est», f1). Conveniens ergo fuit, imo necessarium, ut defectus huic plenitudini oppositos in se non sumeret. Sed nec etiam conveniebant defectus corporales ex particularibus corru­ ptionibus in singulis personis contingentes. Nam isti defectus per se non fluunt ex humanae naturae principiis, imo conse­ quuntur causas quae in Christo esse non potuerunt, cum ipse nihil unquam inordinatum in regimine suae vitae exercuerit, et nulli vitio formatio eius in utero virgineo potuerit esse obnoxia. Accedit quod iidem defectus ad derogationem dignitatis in ali­ quo pertinere videntur. Denique assumptio eorumdem ad satis­ factionem non fuit necessaria, cum abunde ad eam sufficeret communis naturae infirmitas. Sed iam ad penitiorem considerationem susceptae a Christo passibilitatis deveniendum est, prout enuntiatum habes in altera huius positionis parte. § 2. Primum omnium scito quod duplex est passibilitas, pro quanto passio stricto vel largo sensu sumitur. Passio propriissime accepta, est motus alterationis, quo sci­ licet removetur patiens a convenienti dispositione, et transmu­ tatur in deterius, incipiens corrumpi. Et hoc modo passio non (■) S. Thom., Comp. theol. c. 226. QUAEST, 7 p : XIV-XV. est nisi in corruptibilibus, ac per consequens, in solis corporeis. Sed quia in corporeis sensitivis alteratio dupliciter contingit, duplex etiam passio proprie dicta distinguitur: corporalis nimi­ rum. et animalis. Et passionem corporalem dico eam quae fit secundum laesionem membrorum vel organorum irritationem, sicut cum Christus esuriit, fatigatus est ex itinere, flagellis cae­ sus est, et cruci affixus. Passio vero animalis ea est qua altera­ tur homo absque laesione organorum secundum affectiones ap­ petitus sensitivi, sicut cum Christus in horto coepit pavere et taedere et contristari usque ad mortem. De hac animali passione scribit Caietanus in 1-2, q. 22, a. 1 : « Absolute loquendo, omnis « passio animae est cum aliqua disconvenienti mutatione (cor« poreaj, quia cordis motus intenditur aut remittitur a suo na « turali motu, et ex hoc H ae operationes animae quas vocamus « eius passiones, habent rationem et nomen passionis. Verum quia « inter disconvenientes mutationes datur latitudo, et minus di« sconveniens respectus magis disconvenientis habet rationem « melioris, ideo passiones illae quae ad deterius declinant i b < *** » 1 < magis proprie passiones dicuntur. Declinant autem in dete« rius mutationes illae, cum sunt materia passionum consisten« tium in fuga seu retractione, ut timor et tristitia, quam illae « quae sunt materia passionum consistentium in extensione seu «prosecutione, ut amor et laetitia, quia vita humana consistit in « vitali extensione cordis ad totum corpus. Et propterea in lit« tera dicitur, quod tristitia habet magis rationem passionis quam < laetitia. Ista enim disconvenientiam solam intensionis motus «habet; illa ultra disconvenientiam remissionis motus, habet « motum contrarium vitali expansioni cordis ad corporis par« tes » ^). Et haec est ratio quare, cum de passibilitate Christi sermo est, passionibus corporalibus annumerari solent solae in­ teriores passiones timoris, taedii, moestitiae, etc., etsi alias ha- fe (’) Quod amor, gaudium, laetitia, prout in appetitu sensitivo, adhuc vere habeant rationem passionis, facile ostendit S. Thomas de Verit. q. 26. a. S, ex hoc quod per has affectiones cor dilatatur vel accendi­ tur, vel qualitercumque disponitur aliter quam sit eius communis di spositio : «Unde ex huiusmodi affectionibus aliquem mori contingit >. DE DEFECTIBUS A FILIO DEI buerit Christus quae sunt respectu boni appetibilis, in quibus etiam vere salvabatur passionis ratio (x). Et haec quidem praemissa velim de passione proprie dicta. Nunc autem, quia ut dicitur de Verit. Quaest. 26, a. 1, passio proprie dicta est cum quadam abiectione dispositionis conve­ nientis, prout patiens ab ea dispositione transmutatur in contra­ rium, ideo ampliatur nomen passionis secundum usum loquen­ tiam, ut pati dicatur illud quod qualitercumque impeditur ab eo quod sibi competit, sicut, si dicamus hominem pati cum prohi­ betur suam facere voluntatem, vel cum accidit ei aliquid quod naturali tendentiae voluntatis repugnat. Et in hoc sensu passio nihil aliud est quam afflictio in appetitu intellectivo consequens (*) Ex propria ratione oppositarum passionum de quibus nunc sermo, explicabis agoniam Christi in horto. Cum enim instaret tempus quo pro nostra omniumque salute pati decreverat lesus Dominus no­ ster, applicavit animae suae potentias circa huius suae passionis cau­ sas, rationes, acerbitatem, ordinemque universum. Hinc ergo natura­ liter oriri debuerunt in appetitu sensitivo tristitia et timor proportionata magnitudini mali apprehensi. Hinc quoque transmutatio corpora­ lis quae ad vitam pellendam suffecisset, nisi fuisset subsecuta contraria impressio. Nam in timore sequitur ex parte corporis contractio caloris et spirituum ad interiora, inquit Angelicus 1-2, Q. 44, a. 1. Et fuit tam intensa, ut i ure meritoque diceret : Tristis est anima mea usque ad mor­ tem. Sed ecce apparet consolator angelus, cuius aspectus provocat in phantasia terribilibus undique obiectis praeoccupata, contrarias audaciae, aliasque id genus passiones. Debuit ergo accidere nova transmutatio corporalis opposita priori,, et prior quidem trahebat ad mortem, poste­ rior revocabat ad vitam. Inde agonia quam Lucas expresse commemo­ rat ut consequentem angeli adventum. Quippe nova haec humorum ac spirituum impulsio fieri non potuit sine conatu et lucta vehementi (quod est de ratione agoniae), velut si quis toto impetu antrorsum currens retrahatur versus punctum e diametro oppositum. Et si licet parva com­ ponere magnis, hanc luctam, hunc conatum nos etiam experimur, cum in timore terribilis somnii prius constituti subito excitamur, et a sensu timoris ad regularem statum revocamur. Agoniam ergo Christi cense­ rem fuisse vim illatam sanguini seu humoribus, qui prius per vehemen­ tem tristitiam contracti, rursus ad extremitates missi sunt, in tantum ut sanguis etiam pelleretur extra, et foras erumperet. Cf. Calmet, dis­ sert. de sudore sanguineo D. N. I. C. De Verbo incarnato 9 ‘ · COASSUMPTIS *74 QUAEST. XtV-XV. apprehensionem coniunctionis cum malo. Hoc sensu patiuntur tam angeli quam animae separatae in inferno. Hoc etiam sensu patiebatur Christus secundum superiorem animae partem, cum in cruce clamans dicebat: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti / His igitur praenotatis, manifestum est quod de passibilitate Christi prout secundum laesionem organorum seu membrorum corporis attenditur, nihil speciale dicendum occurrit. Item, quod attinet ad passibilitatem improprie dictam, prout anima eius fuit spirituali afflictioni et tristitiae obnoxia, gravis equidem habe­ tur difficultas, sed quae tota versatur circa coexsistentiam huius­ modi doloris cum gaudio beatifico, et ideo relinquitur exponenda ac dissolvenda in propositione sequenti. Restat itaque dubium circa passibilitatem quae attenditur secundum operationes appe­ titus sensitivi, eo quod fuerunt philosophi qui passiones has ab animo sapientis, tamquam morali perfectioni repugnantes, elimi­ nandas esse censuerunt. Videri ergo posset, passiones appetitus sensitivi non fuisse Christo convenientes, nam primo passiones impediunt iudicium rationis et diminuunt voluntarium. Praeterea, vel versantur circa appetibile, ut amor et gau­ dium, vel circa refugibile, ut timor et ira. Sed sapientis est non commoveri ex prosperis, sicut nec deprimi ex adversis, quia unum est bonum verum, nimirum bonum virtutis, quod inter prospera et adversa semper idem est in sapiente. Adhuc, passiones tristitiae, timoris, aliaeque eiusmodi, contrariantur fortitudini et retrahunt rationem a prosecutione boni virtutis. Si ergo removetur a Christo concupiscentia ex hoc quod est inclinatio ad malum, pari ratione debuit removeri ab eo timor ac moestitia, iuxta illud Is. XLII-4 : Non erit tristis ne­ que turbulentus. Denique, in anima bene ordinata omnes motus debent esse sub dominio rationis seu voluntatis, et quidem voluntatis con­ sideratae secundum propriam virtutem vel naturae vel gratiae, et non solum secundum potentiam instrumentalem quam forte habet ad patranda miracula. Sed motus passionum appetitus sen- DE DEFECTI BOS CO ASSUMPTIS A FILIO DEI 275 sitivi non poterant hoc modo esse sub dependentia voluntatis in Christo; dictum est enim supra, quoc passibilitas fuit ab eo assumpta, etiam quoad naturalem necessitatem eis subiacendi. Oportet igitur in Christo agnoscere solas passiones corporales, nullo modo autem animales. Sed contra est, quod dicit Augustinus, 1. 14 de Civ. Dei, c. 9, n. 3: «Etiam ipse Dominus in forma servi agere vitam «dignatus humanam, adhibuit eas (passiones) ubi adhibendas « esse iudicavit. Neque enim in quo verum erat hominis corpus «et verus hominis animus, falsus erat humanus affectus. Cum «ergo eius in evangelio ista referuntur, quod super duritiam «cordis ludaeorum cum ira contristatus sit (Marc. III-5); quod « Lazarum suscitaturus etiam lacrymas fuderit (Io. XI-35); quod « concupiverit cum discipulis suis manducare pascha (Luc. XXII«15); quod propinquante passione, tristis fuerit anima eius «(Matth. XXVI-38) : non falso ista referuntur. Verum ille hos « motus, certae dispensationis gratia, ita cum voluit suscepit « animo humano, ut cum voluit factus est homo ». Consonat et Ambrosius, 1. 10 in Lucam, c. 22: « Tristis est, inquit, anima mea. Et alibi: Nunc anima mea turbata est valde. Non « ergo suscipiens, sed suscepta turbatur. Anima obnoxia pas« sionibus, divinitas libera... Suscepit enim animam meam, su«scepit corpus meum. Non me fefellit, ut aliud esset, et aliud «videretur ». Respondeo itaque dicendum quod in passionibus animae est aliquid quasi materiale, scilicet transmutatio alterans corpus, et aliquid quasi formale, id est, operatio appetitus sensitivi f1). Porro ipsa operatio appetitus sensitivi non est unquam defectuosa nisi per accidens, quatenus scilicet vel fertur in illicita, vel praeve­ nit iudicium rationis, vel denique excedit iustum modum, impe­ diens rationem a faciendo ea quae sibi conveniunt. Et deordinatio quidem eiusmodi vere repugnat consummatae plenitudini (') «Attendendum in omnibus animae passionibus, quod transmit« tatio corporalis quae est in eis materialis, est conformis et proportio< nata motui appetitus qui est formalis, sicut in omnibus materia propor­ tionate formae». S. Thom. 1-2, Quaest. 37, a. 4, in corp. •U. i .λ; *4*»* » DE 376 I b « ·· t· * ' • * ieV 7 i-X QUAEST. DEFECTIBUS COASSUMPTIS A FILIO DEI 277 X1V-XV. moralis perfectionis; sed sicut non est de essentiali ratione pas­ sionum animae, ita nec fuit aliquatenus in Christo. Illud igitur quod ad defectum pertinet in passionibus nostris non est nisi materiale, hoc est, alteratio corruptiva compositi ex qua ope­ ratio ipsa nomen passionis sortitur. Hic tamen defectus non per­ tinet ad ordinem moralem, ut constat, sed ad ordinem physicum, et consequitur conditionem mortalitatis in qua nobiscum Christus communicavit. Non ergo perfectioni ei debitae quidquam dero­ gatur, sed imo imperfectio potius in eo fuisset, si absque his passionibus conversatus esset inter nos. Recte enim Augustinus, 1. 14, de Civ. Dei, c. 9, n. 4: « Dum vitae huius infirmitatem « gerimus, si eas omnino nulla habeamus, tunc potius non re« cte vivimus. Vituperabat enim et detestabatur apostolus quos« dam, quos etiam esse dixit sine affectione fRom. I-31). Culpa« vit etiam illos sacer Psalmus, de quibus ait: Sustinui qui si« mut contristaretur, et non fuit. Nam omnino non dolere, dum « sumus in hoc loco miseriae, profecto, sicut quidam etiam apud « saeculi huius litteratos sensit et dixit, non sine magna mer« cede contingit, immanitatis in animo, stuporis in corpore... Porro, « si απάθαα illa dicenda est, cum animum contingere omnino « non potest ullus affectus, quis hunc stuporem non omnibus « vitiis iudicet esse peiorem ? ». Ad i1™ ergo dicendum quod passiones impediunt indicium rationis et diminuunt voluntarium, cum rationem praeveniunt, eamque pertrahunt. Sed secundum quod consequuntur ad volun­ tatem, sic magis addunt ad bonitatem actus duplici ratione « Primo per modum signi, quia passio ipsa consequens in infe« riori appetitu est signum quod sit motus voluntatis intensus ; «non enim potest esse in natura passibili, quod voluntas ad ali« quid fortiter moveatur, quin sequatur aliqua passio in parte « inferiori... Secundo per modum adiutorii, quia quando voluntas « iudicio rationis aliquid eligit, promptius et facilius id agit si « cum hoc passio in inferiori parte excitetur, eo quod appetitiva « inferior est propinqua ad corporis motum. Et hoc est quod Phi«losophus dicit in 3 Ethic., inducens versum Homeri: Virtutem « et furorem erige, quia videlicet cum aliquis est virtuosos vir- < tute fortitudinis, passio irae electionem virtutis sequens facit «ad maiorem promptitudinem actus. Si autem praecederet, vir« tutis modum perturbaret » (1). Ad 2um dicendum quod virtus, etsi sit magnum bonum homi­ nis, non tamen est unicum bonum circa quod versari debet affectus: tum quia non est ultimus finis humanae vitae, tum quia multa bona sunt infra virtutem, quae ordinate secundum rationis dictamen ap­ petuntur. Accedit quod non sibi soli virtutem appetit sapiens, sed et aliis, et ideo pro deficientia aliorum a virtute, necnon et pro malis quae inde incurrunt, recte dolet et contristatur. Ad 3um dicendum, tristitiam et timorem non contrariari vir­ tuti nisi sint praeter et contra rationem, quod contingit dupli­ citer. Vel quia habent pro obiecto mala non vera, sed apparentia tantum, vel quia iustam mensuram excedunt, in tantum ut vo­ luntatem deliberate operantem aut retrahant aut retardent ab officio suo. Sed neutrum fuit in Christo, nam timor et tristitia eius respiciebant mortem crucis, necnon et peccata hominum cum omnibus consectariis eorum, quae omnia iudicio rectae rationis sunt mala verissima. Insuper, non retardabant voluntatem ab exsequendo beneplacito Patris, et ideo negatur paritas cum con­ cupiscentia, quia concupiscentia nominat motum appetitus sen­ sitivi praecise in quantum praevenit rationem et exorbitat a re­ gula eius. Ad 4um denique concedendum quod passiones debuerunt esse sub proprio dominio animae Christi quoad operationem ap­ petitus sensitivi. Siquidem appetitus ille natus est regi per ra­ tionem tamquam per motorem proprium et connaturalem, et ideo, absoluta perfectio moralis perfectum requirit dominium super operationem ipsam. Nunc autem, de alteratione corporali adiuncta non currit eadem ratio. Non enim oportet ut in sensu composito operationis, sit sub propria virtute voluntatis: quia lege physica cum operatione connectitur, et nonnisi miraculose, pro praesenti statu unionis animae cum corpore, nata est impediri. Defectus igitur ex hac parte incidens ordinem moralem nequaquam ingreC) De Verit., q. 26, art. 7 in corp. 27S QUAEST. X1V-XV. ditur, ut per se constat, et paulo supra sufficienter fuit declara­ tum. Unde huic etiam difficultati videtur fieri satis. Adhuc tamen contra omnes praecedentes solutiones instantia heri forsitan posset ex hoc quod fuerunt viri fortes, imo et fe­ minae qui mortem etiam crudelissimam absque timore obierunt, aut certe absque ostensione timoris. Et quod magis est, non de­ fuerunt qui cum maxima spiritus exsultatione martyrium fece­ runt, quemadmodum de S. Agatha legitur, quae glorianter ibat ad carcerem quasi ad epulas invitata, et de S. Andrea, cuius notus est iubilus in conspectu crucis, et de S. Ignatio qui be­ stias sibi paratas cogitans, vix prae laetitia sui compos erat. Quae quidem ad laudem fortitudinis eorum quam maxime facere videntur. Quomodo ergo in Christo qui timorem non solum ha­ buit, sed et palam demonstravit, (nam coepit pavere et taedere ; et dixit illis: tristis est anima mea usque ad mortem, et reliqua, : quomodo, inquam, non erit ex hoc capite perfectionis diminutio? Sed ad hoc dicendum est primo, Christum multo magis quam caeteros esse potuisse absque tristitia et pavore, ratione pleni et absoluti dominii in appetitum inferiorem: voluntarie ta­ men assumpsisse eiusmodi affectus propter fines supra decla­ ratos, § i. In quo quidem, nedum minoratae, imo potius excel­ lentissimae fortitudinis laus continetur: et tanto magis eminens, quod absentia timoris in quibusdam martyribus causam habebat speciale donum Dei, qui in hoc ipso infirmitati eorum indulgebat, ut coram mundi potestatibus illustrius testimonium darent veritati. Si autem sermo sit de ostensione timoris, nota bene quod tam ostensio quam dissimulatio secundum virtutem esse potest, vel contra virtutem. Secundum virtutem, si fiat quando oportet, ubi oportet, propter quod oportet, et eo modo quo oportet. Contra virtutem vero, si quando non oportet, ubi non oportet, propter quod non oportet: ut si quis ostenderet ex pusillanimitate, vel e contra, stoico more dissimularet ad iactantiam et ad captandam gloriam hominum. Porro, assumptum timorem Christus ostendere debuit : tum ut exemplo suo doceret nos qualiter summa etiam fastidia nostra voluntati Patris postponere debemus : tum ut in via desolationis ductor nobis praeiret, ac per hoc, miseris et af- DE DEEECT I BU S COASSUMPTIS Λ FILIO DEI 279 llictis levamen afferret: tum denique ut convinceret nos, se non apparentiam tantum malorum nostrorum suscepisse: non me fe­ fellit, ait Ambrosius, ut aliud esset, et aliud videretur. Sed et hunc suum angorem ostendit quando et ubi oportuit : in horto scilicet, cum intimis familiaribus adhuc conversans, antequam traderetur. O quanta in hoc stupendo evangelii verbo documenta: coepit pavere et taedere ! Sed iam de compossibilitate passibilitatis tam corporis quam animae cum gaudio visionis beatificae gravior occurrit difficultas. Ad cuius elucidationem sequens statuitur propositio. THESIS XXIV. (Quaest. 15. Art. 10). Speciali miraculo tribuendum non est quod in Christo, simul cum fruitione beata, fuerint dolores tam exteriores quam interiores, iidemque tam in parte sensitiva quam in parte superiori. Sed horum coexistentia connaturaliter con­ sequebatur ad statum quem habuit Christus in terris, se­ cundum quod unicuique virium permittebatur id agere et pati quod sibi proprium erat, quin bonum vel nocumentum unius potentiae redundaret in aliam. Christo apud nos degenti vere applicari potest illud lerem. XIV-8: Quasi colonus futurus es in terra, et sicut viator declinans ad manendum. In incarnatione enim duplex stupenda novitas at­ tenditur. Prima est quod Deus in terris visus sit, et cum homi­ nibus sit conversatus. Secunda est quod homo beatus conditio­ nem et statum viatorum participaverit, atque hoc modo se ha­ buerit ut colonus in terra non sua, vel sicut advena, loci legibus subiectus ad quem peregre profectus est. Et haec est novitas quam his verbis enuntiat Angelicus: «Christus ante passionem « secundum mentem plene videbat Deum, et sic habebat beati« tudinem quantum ad id quod est proprium animae. Sed quan< tum ad alia deerat ei beatitudo, quia (ut satisfaceret pro ho« mine), et anima eius erat passibilis, et corpus passibile et mor- ISO QUAEST, X1V-XV. * tale, ut ex supra dictis patet. Et ideo simul erat comprehensor < in quantum habebat beatitudinem propriam animae, et simul « viator inquantum tendebat in beatitudinem secundum id quod « ei de beatitudine deerat ». Huismodi ergo arcanum in praesenti declarandum assu­ mitur. Sed res est difficilis, et contra possibilitatem coexsistentiae utriusque status sat graves rationes occurrunt. Videretur ergo, non fuisse compossibilem in Christo frui­ tionem deitatis intuitive visae cum doloribus corporis, et a for­ tiori, animae. Nam beatitudo ex sua essentiali ratione excludit omne malum, eo quod obiectum beatificans satiat animam, nihilque desiderandum relinquit. Sed quisquis fruitur visione divinae essentiae constituitur in statu beatitudinis, et quisquis adhuc est obnoxius doloribus, adhuc habet quod desideret. Praeterea, contraria non sunt in eodem subiecto. Sed gau­ dium et tristitia sunt contraria, et propter hoc docet S. Thomas, infra Quaest. 84, a. 9 ad 2um, quod in appetitu sensitivo simul esse non possunt. Sed si dicatur quod gaudium et tristitia in Christo non fuerunt contraria, 'nec ratione obiecti, quia non de eodem, nec ratione motus, quia gaudium beatificum est sine omni motu), adhuc non quiescit animus. Cum enim virtus animae sit finita, si operatio est valde intensa in una parte, impeditur in altera ; unde intensum gaudium necessario aufert omnem tristitiam, im­ pediendo quominus anima occupari possit circa obiectum triste. Sed nullum potest excogitari gaudium magis intensum, quam sit illud quod ex visione Dei exoritur. Ergo nulla tristitia cum gaudio huiusmodi unquam coexsistere potuit. Sed si dicatur hoc fuisse ex miraculo, primo quidem de huius miraculi intrinseca possibilitate dubitari potest, deinde vero non satisfit. Sequeretur enim Christum in terris fuisse continuo in statu quodam innaturali, quod videtur magnum inconveniens et « quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi ». Sed contra, firma est evangelii auctoritas quae ponit Chri­ stum a principio plenum sapientiae et veritatis, sicut decebat DH DKIŒCTIBUS coassumptis A FILIO DEI 281 Unigenitum a Patre, et simul passibilem in anima et corpore donec resurgeret a mortuis. Ad huius igitur rei elucidationem, primum omnium est considerandum quod nihil repugnat quominus anima gloriosa uniatur corpori passibili ; non enim habet anima gloriam in quantum est corporis forma. Et ideo, cum dicitur gloria animae redundare in corpus, non debet hoc intelligi de physica redun­ dantia";" nam alias gratia etiam sanctificans quae est radix lu­ minis gloriae et immediate inhaeret essentiae animae, immutaret modum essendi corporis, quod constat esse falsum. Intelligitur ergo de redundantia quae sit secundum jronvenientiam, quatenus per se loquendo, rectus ordo requirit ut corpus participet im­ mobilem animae statum, exigitque ut consequenter ad beatitu­ dinem animae in superiori parte rationis, elevetur etiam pars inferior secundum quam anima communicatur corpori ut forma materiae. Caeterum, unio animae gloriosae cum corpore mortali minime est praeter vel contra leges physicas, et pro tanto nun­ quam dici deberet proprie loquendo miraculosa. Conceditur tan­ tum quod foret praeter ordinem debitae convenientiae, nisi con­ venientia esset accipienda ex specialibus et extraordinariis con­ ditionibus, sicut revera contigit in Christo, in quo ne improprie quidem miraculosa dici debuit animae gloria in corpore passi­ bili. Exigebatur enim ex ipsa ratione seu fine assumptionis humanae naturae a Verbo, ut saepe in superioribus dictum est. Nullo ergo sensu vero miraculo adscribendum quod in Christo, simul cum gloria animae dolores fuerint exteriores, ad passionem corporalem pertinentes. Ulterius nunc procedendo dico non esse magis miraculosum, si in anima gloriosa coniuncta corpori passibili, simul cum frui­ tione divinae essentiae, coexsistat tristitia et dolor in appetitu sensitivo, sed ad hoc sufficere, ut unaquaeque virium animae sibi permittatur. Non enim tristitia sensibilis et gaudium beatificum sibi invicem repugnant ex parte obiecti, quia non sunt de eodem. Quippe obiectum gaudii praedicti est bonum divinum possessum, obiectum vero passionis tristitiae supponitur esse nocumentum tam proprium quam alienum. Proprium quidem, puta mors, om- 2S2 , . ·4 I i · •T.> ?:*f QUAEST. XIV-XV, nium naturalium terribilium terribilissimum. Alienum etiam, puta malum quod iis quos quis diligit imminere cognoscitur. Ne­ que iterum sibi invicem repugnant gaudium visionis Dei et passio tristitiae ex parte motus seu transmutationis corporalis, eo sci­ licet pacto quo dictae passioni, quae est cum constrictione cordis, repugnat opposita passio laetitia quae est cum cordis dilata­ tione. Num fruitio beatifica est sine omni motu corporeo. Neque tandem physice imcompossibilia dicenda sunt haec duo ratione naturalis redundantiae operationis unius potentiae in aliam, puta partis intellectivae in sensitivam, quia huiusmodi redundantia physice non habetur, nisi quantum ad illas operationes intellectus et voluntatis quas nos in praesenti statu exercemus, et in quibus vires sensitivae cum intellectivis semper communicant. Cum enim noster modus intelligendi sit per conversionem ad phantasmata, nihil intellectu apprehendimus quod simul suo modo non apprehendat imaginatio, ideoque pars intellectiva redundat in sensitivam, et vice versa. Verum in eo qui simul comprehensor esset et viator, conditiones forent ex toto diversae, et praeter omnem status nostri praesentis experientiam, eo quod, ut dictum est, visio et fruitio divinae essentiae penitus transcendit vires sensitivas, quae nullatenus in operatione beatifica cum mente communicant aut com muHicare possun t. Atque hinc tandem con cludo quod redundantia gaudii Beatifici in vires inferiores, eodem modo est intelligenda ac redundantia gloriae animae in corpus. Rectus quippe ordo per se postulat ut animae gloriosae impas­ sibile corpus uniatur, ita ut omnis passibilitas ab ipsa etiam anima auferatur, et pro tanto verum est quod, « secundum na« turalem habitudinem quae est inter animam et corpus, ex gloria «animae redundat gloria ad corpus» (1). At si propter speciales conditiones rectus ordo aliud postulet, sicut coniunctio animae gloriosae cum passibili corpore nulla ratione esset miraculosa, ita etiam connaturaliter accideret ut anima illa pateretur pas­ sione tam corporea quam animali, simul in ea existentibus fruitione beata et doloribus tum exterioribus tum interioribus, (l) S. Thom. 3, q. 14, a. 1 ad 2““. • <♦ DE DEFECTIBUS COASSU.MPTIS Λ FILIO DEI 283 saltem in parte animae inferiori. Unde Damascenus 1. 3 de fide orth. c. 20 dicit quod in Christo, beneplacito divinae voluntatis permittebatur «naturam pati quae carni erant propria»: hoc ipso insinuans, non deberi hanc dispensationem cuidam miraculosae immutationi, sed magis simplici permissioni qua non impedicbantur naturales consequentiae assumptae mortalitatis. Restat itaque difficultas quoad solos dolores, in parte intel­ lectiva. Dolores autem huiusmodi, ut in propositione praecedenti dictum est, nihil aliud sunt quam afflictio in appetitu spirituali consequens apprehensionem conjunctionis cum aliquo malo. Quip­ pe, dolor se habet ad odium sicut delectatio ad amorem, et ideo odium latius patet quam dolor, eadem ratione qua amor latius patet quam delectatio. Ad delectationem enim non sufficit ut sit et apprehendatur in obiecto ratio boni amabilis, sed insuper requiritur coniunctio boni et perceptio huius conjunctionis. Si­ mili igitur modo, ad dolorem non sufficit ratio^mali^dibilis^ed requiritur coniunctio mali et dictae coniunctionis apprehensio i1). Quo posito, dico nullum dolorem potuisse contingere animam Christi in superiore sui parte consequenter ad scientiam qua intuitive contemplabatur divinitatem, et omnia creata in ea. Sic enim introierat in potentias Domini, et memorabatur iustitiae eius solius. Sic non apprehendebat ulla mala in seipsis, sed solum ut contenta in summis rationibus aeternae sapientiae, quo sub respectu materia tristitiae esse nequaquam possunt. Unde dicitur in Comp. theol. c. 232, quod comprehensores qua tales, quidquid ex se tristitiam causare posset, puta aliorum defectus et perditio­ nem, apprehendunt pure et simpliciter secundum quod decenter ordinatum exsistit, et quod aliquis peccare permittatur, et quod pro peccato puniatur. At vero per scientiam tam infusam quam acquisitam apprehendebat anima Christi mala propria et aliena, primo quidem in seipsis, deinde etiam ut sibi aliquo modo coniuncta. Coniuncta, inquam, vel in quantum sua propria mala erant, (puta mors crucis), vel in quantum mala erant hominum reposita super se, tamquam super caprum emissarium et universalem hostiam pro(*) (*) Cf. S. Thom. 1-2, q. 35, a. 1. 284 QUAEST. XIV-XV. peccato. Atque hinc, propter jiaturalem repugnantiam voluntatis ad coniunctionem cum malo, spiritualem tristitiam ac dolorem con­ cipiebat. Quare iterum, fruitio divinitatis et dolor seu afflictio in­ tellectivae partis animae Christi sese mutuo non excludebant. Non ratione obiecti, quia non erant de eodem secundum idem. Quin imo, tristitia se habebat ut materiale respectu gaudii beatifici, sicut < potest alicui displicere quod peccavit, et placere quod hoc ei « displicet, ita quod ipsa tristitia sit materia gaudii » f1). Non ratione intensitatis, quia, ut mox dicetur in responsione ad 3““, nulla spiritualis operatio potest impedire aliam praecise quia intensa est, sicut intensus actus intellectus non impedit inten­ sum actum voluntatis. Non denique ratione redundantiae, quia exsistente in intellectu cognitione beata simul cum apprehensione ingruentium malorum in seipsis, naturaliter in voluntate seque­ bantur affectus unicuique cognitioni respondentes ac proportionati. Sic igitur patet quomodo in Christo omnia contigerunt connaturaliter ad statum quem habuit in terris, et quomodo non opus fuerit miraculo, sed solum ut unicuique virium permitte­ retur id agere et pati quod sibi proprium erat. Ad 1“ ergo dicendum quod beatitudo de sui ratione ex­ cludens omne malum, est beatitudo consummata quae in Christo viatore non fuit, sed fuit in ipso beatitudo quoad principalem et substantialem partem tantum. Ad rationem vero additam, (sci­ licet satiari animam ex beatitudinis obiecto quod est divina es­ sentia intuitive visa), dico hoc dupliciter intelligi posse. Si enim sensus sit quod nequit voluntas velle aut * desiderare quidquid foret coniunctum cum amissione boni quo fruitur et in quo im­ mobiliter figitur, sic assertio veritatem habet. Pone animam fruentem Deo, pone visionem coniunctam cum passionibus quas per­ tulit Christus in cruce, imo cum acerbioribus ; finge impossibile fore ut anima illa e tantis malis unquam eripiatur nisi renun­ tiando visioni Dei, profecto nunquam renuntiabit nec poterit renuntiare; necessitatur enim. Sed si sensus sit visionem intuitivam per se, necessario, et semper auferre possibilitatem quidC) S. Thom. 3, q. 84, a. 9 ad 2um. J■. «** r ■·'*-. ri DE DEFECTIBUS COASSUMPTIS Λ FÎLIO DEi 9' 285 libet aliud desiderandi, sic assertionis falsitas patet exemplo animarum quae in coelo adhuc desiderant resurrectionem corporis, et subtus altare Dei, Apoc. VI, clamant: « Usquequo, Domine, *4 · separatim ab eo cum quo, vel est coniunctum secundum se, vel certe coniungi solet in rebus quae sunt apud nos, et constituunt proprium ac proportionatum obiectum intellectus nostri. Quod si adhuc consideres duplicem esse coniunctionem, videlicet con­ junctionem formalitatum quae est secundum rationem, et con­ iunctionem realium principiorum quae est secundum rem, vi­ debis aliquid triplici potissimum modo abstracte dici. — Primo modo, quando significo aliquam rationem entis seorsum a de­ terminationibus quas a parte rei habet, et cum quibus a parte rei identificatur. Sicut cum considerando Socratem, praedico de eo tum rationem transcendentalem entis, tum communem ratio­ nem substantiae, tum genericam rationem animalitatis, tum spe­ rationem rationalitatis, tum demum rationem individualem ci fi socrateitatis. Et sic abstractio, non solum quoad separationem, sed etiam quoad distinctionem unius ab alio, se tenet ex parte mentis considerantis. — Secundo modo aliquid abstracte dicitur, quando significatur quoddam principium entis separatim a comprincipio vel subiecto a quo realiter quidem distinguitur, sed tamen nec separatur nec ita separari potest, ut separatim per­ sistat in realitate sua. Sicut cum praedico de Socrate scientiam, abstracte dicitur scientia, sed non eodem modo ac prius, quia inter Socratem et eius scientiam realis prorsus, et non tantum rationis distinctio est. Quare abstractio sese hic tenet ex parte mentis quoad solum modum significandi seorsum a subiecto, id quod seorsum ab eo nec est nec esse potest. Et ideo in hac ca­ tegoria abstractorum inveniuntur omnes termini significantes accidentia praecisive a substantia, vel etiam quaelibet principia realia praecisive a comprincipiis cum quibus componunt con­ cretum ens. — Tandem est et tertius modus quo aliquid abstracte dicitur, quando scilicet significatur forma secundum quod in rei etiam veritate exsistit separata ab omni potentia subiectiva, sicut cum Deum dico sapientiam, vitam, bonitatem. Et tunc abstractio non se tenet amplius ullo modo ex parte mentis, sed omnino ex parte obiecti, pro quanto perfectio quae alias est realiter recepta in quodam principio potentiali, nunc vere invenitur abso- DE CONSEQUENTIBUS UNIONEM 2Q3 luta ab omni receptivo, et ut talis significatur, videlicet ut pura et in se subsistens perfectio. In praesenti autem, cum de concretis et abstractis agitur, non attenditur nisi secundus ex tribus modis quibus aliquid ab­ stracte dici potest. Quatenus nempe pro concretis habenda sunt illa omnia et sola nomina quae significant naturas ut in hypo­ stasi habente ipsas, vel proprietates ut in subiecto cui insunt. Pro abstractis vero, ea quae significant naturas seorsum ab hy­ postasi, vel proprietates seorsum a subiecto, sive ille significandi modus fundetur in reali compositione obiecti secundum se, ut in iis quae spectant creaturas, sive fundetur solum in conditione illarum rerum ad quarum similitudinem mens nostra apprehendit et significat divina 0). — Quibus praemissis : § i· Nomen significans naturam in concreto, supponere potest pro qualibet hypostasi huius naturae, sicut hoc nomen homo pro hypostasi Petri vel Socratis, etc., et hoc nomen Deus pro hypo­ stasi Patris, vel Filii, vel Spiritus Sancti. Sed consequenter ad unionem, una eademque Verbi hypostasis est simul hypostasis tum divinae, tum humanae naturae. Ergo pro ea supponere potest tam terminus Deus, quam terminus homo, et ideo, sicut vere ac proprie dicitur quod Deus est homo, ita vicissim quod homo est Deus. Hinc in Concilio Ephesino, can. 5, legitur: «Si « quis audet dicere hominem Christum theophorum, id est, Deum « ferentem, ac non potius Deum esse veraciter dixerit, ana< thema sit » . Insuper, de quocumque nomine supponente pro aliqua hy­ postasi praedicari potest quidquid proprium est naturae, cuius est hypostasis. Sed in Christo una est hypostasis duarum natu­ rarum. Ergo de quocumque nomine supponente pro hypostasi eius, indifferenter praedicatur quaelibet proprietas vel divinae vel humanae naturae. Hinc Damascenus 1. 3 de fide orth. c. 4(*) (*) Cf. S. Thom., Prima Part. Quaest. 13, a. 1 ad 2um. •Λ QUAEST. XVI. dicit : «Cum de persona sermo est, sive ab utraque parte simul, « sive ab altera tantum eam appellemus, utriusque naturae pro« prietates (idiomata) ipsi imponimus. Etenim Christus, quae vox < utrumque complectitur, et Deus et homo dicitur, et creatus et « increatus, et passibilis et impassibilis. Cum iam ab una parte « Filius Dei et Deus nuncupatur, coniunctae ac consubsistentis « naturae, hoc est carnis, proprietates recipit, ut et Detis passi« bilis nominetur, et Dominus gloriae crucifixus dicatur: non qua « Deus est, sed qua idem ipse simul est homo. Eodemque modo, « cum homo et filius hominis appellatur, divinae essentiae pro­ ci prietates et ornamenta suscipit. Puer enim omni aevo antiquior «dicitur, et homo initii expers: non id quidem, qua ratione puer « et homo est, sed qua Deus saeculis anterior cum esset, ad « extremum factus est puer. Atque hic est iam alternae comrnu« nicationis modus, dum unaquaeque natura ea quae sibi pro« pria sunt alteri communicat, propterea quod eadem est hypo< stasis. Qua ratione de Christo dicere nobis licet : Hic Deus « noster in terra visus est, et cum hominibus conversatus est. Et : < Hic homo increatus est, et impassibilis, et incircumscriptus ί> . Cf. etiam canonem 4um Concilii Ephesini, ubi sub anathemate prohibetur ne quis in personis duabus seu subsistentiis eas voces dividat quae de Christo vel dicuntur a sanctis, vel in apostolicis et evangelicis scriptis continentur. Hucusque de concretis nominibus sermo fuit; nunc autem, quod de abstractis non sit similis ratio evidentissime patet. Ab­ stracta enim significant naturas vel proprietates praecisive ab hypostasi. In mysterio autem incarnationis non est eadem na­ tura divina et humana, sed solum eadem est hypostasis utriusque naturae, et ideo falsa est ista : humanitas est divinitas, tametsi vera sit ista: homo est Deus, et sic de aliis. Unde Damascenus, ubi supra: « Divinitatem nominantes, ea quae humanitati pro« pria sunt ipsi minime assignamus, nec rursus carni sive hu« manitati ea tribuimus quae deitati proprie conveniunt*. DE CONSEQUENTIBUS UNIONEM 29^ Porro, hic apprime notandum est quod inter abstracta com­ putari debent omnia nomina designantia naturae humanae partes, ut corpus, sanguis, anima. Unde non potest dici quod Deus est anima, etc., et nequidem dici potuit in triduo, quando anima Christi erat separata a corpore, et caro a sanguine. Et re qui­ dem vera, illa sola nomina substantiva ad humanam vel divinam naturam pertinentia de se invicem praedicantur, quae ex modo significandi habent, ut possint supponere pro subsistente in na­ tura, hoc est, pro habente naturam et ea quae naturae insunt, sicut nomen homo pro habente humanitatem, et nomen Deus pro habente divinitatem. Nam quia in Christo idem est habens utramque, vere dicitur Deum esse hominem, et viceversa. Sed hoc nomen anima supponere non potest pro habente animam, neque hoc nomen corpus (in quantum accipitur ut pars huma­ nitatis) pro habente corpus; nam ambo significant cum praeci­ sione caeterorum aliquod humanitatis constitutivum, eo modo quo omne nomen partis praecisive significat aliquid quod ad to­ tius constitutionem concurrit. Hinc S. Thomas, infra, q. 50, a. 3 ad 3um : « Verbum Dei propter unionem humanae naturae non «dicitur humana natura, sed dicitur homo, quod est habens na« turam humanam. Anima autem et corpus sunt partes essen« tiales humanae naturae. Unde propter unionem Verbi ad rutum« que eorum, non sequitur quod Verbum Dei sit anima vel corpus, «sed quod sit habens animam vel corpus». Praeterea est observandum quod idiomata seu proprietates naturarum significantur in abstracto per nomina substantiva, in concreto autem per adiectiva. Et si quidem consideraretur sola praedicatio idiomatum naturae divinae de supposito Filii Dei, non referret utrum in abstracto per nomina substantiva, an in concreto per adiectiva enuntiarentur. Sicut enim dicere possum quod persona Filii Dei est aeterna, immensa, etc., ita dicere possum quod est sua aeternitas, immensitas, sapientia, bonitas. Sed quia agitur de praedicatione idiomatum tam divinae quam humanae naturae prout indifferenter fieri potest de supposito Christi, consulto apposita est restrictio excludens praedicationem QUAEST. XVI. proprietatum in abstracto, per nomina substantiva, ut ea sola admittatur quae fit in concreto per adiectiva (1). Tertio notandum quod si contingat nomina abstracte dici secundum ultimum ex tribus supradictis abstractionis modis, non comprehenduntur in hac regula, sed in ordine ad praedicatio­ nem concretis aequivalent. Puta, cum loco dicendi : Ille qui est subsistens vita, subsistens sapientia, etc., dicitur; Vita, Sapientia, et ita porro. Hinc sine praeiudicio praesentis doctrinae legimus in quodam sermone de passione Domini: < Ecce pro impio pietas « flagellatur, pro stulto sapientia illuditur, pro mendace veritas « necatur, damnatur iustitia pro iniquo, misericordia afficitur pro < crudeli, pro misero repletur sinceritas aceto, moritur vita pro « mortuo ». Et eodem modo dicit Ecclesia in officio S. Crucis : < Mors mortua tunc est, in ligno quando mortua Vita fuit». Denique operae pretium erit animadvertere quod cum idiomatum communicatio tota fundetur in unitate suppositi cuius (*) Nota quod eadem ratio currit de substantivis significantibus naturas, ac de substantivis significantibus proprietates naturarum. Hinc recte damnata est propositio 4? loannis Huss: Duae naturae, divinitas et humanitas, sunt unus Christus. Nam etsi recte dicatur quod Christus (h. e. persona divina pro qua Christi nomen supponit), est divinitas, non tamen dici potest quod sit humanitas: imo, inter personam divi­ nam et humanitatem tantum distat quantum inter creatum et increatum. Sed quibusdam illusionem facit vulgatum axioma de supposito, non recte intellectum. LTbi enim dicitur quod quaecumque insunt, praedi­ cantur de supposito, intelligendum est: de supposito tamquam habente quae insunt, non de supposito tamquam identico cum omnibus quae insunt. Sicut non possum dicere quod Titius est anima, corpus, intel­ lectus, voluntas, sed quod est habens animam, corpus, intellectum, etc. Simili itaque modo recte praedico naturam humanam et omnia ad eam pertinentia, de supposito Christi seu de Verbo, tamquam de eo qui habet humanitatem, non tamquam de eo qui sit humanitas. Et quia no­ mina naturarum concreta naturas significant ut in habente ipsas, recte dico quod Verbum est homo. Quia vero abstracta naturas significant seorsum in seipsis, non recte dico quod Christus est humanitas. Et si bene dicitur quod sit divinitas: id quidem, non in vi principii, quod quaecumque insunt, praedicantur de supposito, sed ex alio capite, se tenente ex parte subiectae materiae, quia propter divinam simplicitatem, quidquid habet Deus in sua natura divina, hoc est. *.·Λ DE CONSEQUENTI BUS UNIONEM ™)Ί sunt duae naturae, non incipit currere nisi a signo rationis consequente unionem in facto esse. Unde ex hoc quod assumi con­ venit naturae humanae, non sequitur posse dici assumptum Christum vel Filium Dei, et cum hac cautela facile vitabis difficultates quae in huiusmodi possent occurrere. 9 THESIS XXVI. (Art. 6-7). Loquendo de iis quae conveniunt Christo secundum fieri, haec est vera: Deus factus est homo. Falsa autem ista: homo factus est Deus. Quoad primum, propositionis veritas patet ex hoc quod Deus vere est homo, idque non ab aeterno, sed ex tempore. Quisquis autem incipit de novo esse aliquid, vere dicitur fieri id quod incipit esse. Caeterum huiusmodi fieri non praedicatur de Deo absolute, quasi Deus esset factus; sed relative, hoc est ratione unionis quae est relatio quaedam, realis quidem ex parte naturae assumptae, rationis vero tantum ex parte di­ vinae personae, ut dictum est supra. Et ideo per hoc fier non magis mutatur Deus, quam mutaretur homo qui de novo fieret dexter per solum motum eius qui fieret ei sinister, ut bene ob­ servat S. Thomas in praesenti. Quoad secundum, propositionis falsitas facile etiam appa­ ret. Cum enim dico: Homo factus est Deus, terminus homo sup­ ponit pro hypostasi Christi quae semper fuit Deus. Quare, ut veritatem habeat, necesse est ut exponatur hoc modo: Is qui factus est homo, est Deus ; vel : Homo factus, est Deus ; vel : Factum est id homo sit Deus. Porro ex hoc quod sit Deus factus homo, et non e converso homo factus Deus, redarguit ludaeos ipse Christus in illo celebri, et prima quidem fronte sat difficili loco Ioan. X, 33-36, quem expositum habes infra, ubi de attestata divinitate Christi, § 1, n. 3. -9§ quaest. XVI. SCHOLI Ο N. (Art. S-12). 1. Dubitatur de sequenti propositione: Christus esi creatura. Ad cuius dubii solutionem, nota quod terminus creatura quo­ dammodo de transcendentibus est, et ideo tam concrete quam abstracte sumi potest, valens supponere etiam pro hypostasi ha­ bente naturam creatam. Quapropter in rigore loquendo, de Christo vel Filio Dei dici posset quod est creatura, eodem sensu quo dicitur et est homo, filius hominis, passus, mortuus, et sepultus. Et hoc etiam confirmatur auctoritate Leonis Magni, Serm. 2 de Pentec. c. 2, ubi Creatorem mundi factum esse creaturam non diffitetur dicens: «Si homo ad imaginem et similitudinem « Dei factus, in suae honore naturae mansisset, Creator mundi «creatura non fieret». Nihilominus, attento errore infidelium et incredulorum cum quibus ne nomina quidem debemus habere communia, nunquam absolute dicendum est Christum esse crea­ turam. Sed oportet, aut abstinere ab huiusmodi locutione, aut expresse addere determinationem sensus orthodoxi, puta secun­ dum naturam humanam. 2. A praefata propositione differt haec alia: llic homo (de monstrato Christo) incepit esse, quae ut sonat, non tantum est ambigua sed etiam falsa simpliciter. Exponitur enim hoc modo: hic homo quandoque non fuit, et quia negatio est malignantis naturae, removet aeternitatem a supposito Christi. Nec dicas quod possunt tribui Filio Dei proprietates naturae humanae, inter quas invenitur et novitas essendi. Nam regula est intelligenda de proprietatibus positivis per quas affirmatur aliquid de subiecto, non vero de negativis per quas aliquid negatur de eo. Et huius differentiae ratio est, quia ad veritatem affirmationis non oportet ut praedicatum conveniat subiecto secundum totum id quod est, sed sufficit ut conveniat ei secundum aliquid eius. At contra, ad veritatem negationis oportet ut nullo modo prae­ dicatum dici possit de subiecto. Non ergo verum est quod hic homo seu hoc suppositum naturae humanae aliquando non fue- DE CONSEQUENTIBUS UNIONEM 29O rit, et ideo, cum propositio hic. homo incepil esse, formaliter in­ cludat negativam illam, est simpliciter falsa et nullo modo con­ cedenda. Si tamen addatur secundum naturam humanam, tunc evadit vera, quia negatio non est amplius absoluta, sed restrin­ gitur ad id quod in determinatione ponitur. 3. In propositionibus reduplicativis oportet esse valde cau­ tum. Et primo quidem evidenter falsae sunt omnes propositiones in quibus attribuuntur Christo idiomata naturae humanae secun­ dum quod Deus est, utputa si dicatur: Christus in quantum Deus, esi naius de Virgine, est passus, mortuus, et sepultus. Ratio quia quocumque modo hoc nomen Deus resumatur in reduplicatione, sive ratione suppositi sive ratione naturae, semper est falsum quod esse natum de Virgine, etc., conveniat Christo secundum quod est persona divina ut sic, vel habens naturam divinam. Sed eadem ratio non currit quoad illas propositiones in quibus attribuuntur Christo idiomata naturae divinae secundum quod homo est, quia forte diceret quis, terminum homo resumi posse, non solum ratione naturae, sed etiam ratione suppositi; suppositum autem naturae humanae in Christo esse suppositum aeternum, cui per se con­ venit esse Deum, et habere omnia quae divinitatis sunt. Nihi­ lominus, quia terminus in reduplicatione positus magis proprie tenetur pro natura quam pro supposito, ut explicatur art. 10 in corp, et ad 2um , non est concedendum quod Christus in quantum homo, est Deus. Sed bene dici potest quod est Deus in quantum hic homo, quia ratione pronominis individualis hic, reduplicatio afficit suppositum. Si tamen praedicatum sit eiusmodi ut nonnisi hypostasi qua tali convenire possit, simpliciter conceditur redu­ plicatio sine adiecta determinatione, ut si dicas quod Christus in quantum homo (specificative) est Filius Dei naturalis. Cum enim filiatio sit proprietas immediate personam afficiens, non potest esse dubium quin nomen homo in reduplicatione positum resumatur ratione suppositi, non autem ratione naturae. 4. Tandem de propositione, Christus in quantum homo est hypostasis vel persona, dicendum quod si reduplicetur terminus homo ratione suppositi, vera est. Si ratione naturae, iterum vera est, si det intelligere quod oportet naturam humanam esse in -i ' ! 300 QUAEST. XVI. aliqua persona, sed falsa est si in tel ligatur de eo quod « natu· « rae humanae in Christo propria personalitas debeatur causata a ex principiis humanae naturae..., quia natura humana non est « per se seorsum subsistens a natura divina, quod requirit ratio « personae >. DE CONSEQUENTIBUS UNIONEM QUANTUM AD EA QUAE CONVENIUNT CHRISTO SECUNDUM RATIONEM UNITATIS. Unum sequitur ens, et addit negationem divisionis, ut di­ ctum est supra. Ideo, postquam consideratum est de convenien­ tibus Christo secundum esse et fieri, inquiri debet de conve­ nientibus ei quantum ad formalem rationem unitatis sive indivisionis. In quo iterum assumit S. Thomas ut principium, quod vera natura divina unita est cum vera natura humana in sup­ posito seu hypostasi Verbi, et ex hoc principio determinat quid in Christo pluraliter, quidve singulariter debeat dici, ostendens qua ratione ea etiam quae in numerum ponunt consequenter ad dualitatem naturarum, in perfecta nihilominus unitate ordinis constent consequenter ad unitatem suppositi. Ac per hoc exponit quis sit proprius ac specialis modus indivisionis in composito theandrico, pro quanto ex fide unionis hypostaticae ratiocinando deducitur. Sciendum tamen est quod non considerantur hic omnia et singula quae pertinent ad unitatem vel pluralitatem, sed tan­ tum principalia circa quae orta est aliquando controversia. Sunt autem haec tria: esse, velle, et operari. Esse, cuius unitas (Quaest. 17) contra auctores primae et tertiae opinionis defen­ ditur. Velle, quod (Quaest. 18) contra monothelitas dicitur du­ plex simpliciter, et unum secundum quid tantum, id est, quoad remotionem omnis contrarietatis. Denique operari, cuius dualitas (Quaest. 19) contra eosdem affirmatur, salvo in omnibus ordine debito, quo «agit utraque forma cum alterius communione quod « proprium est », ut Leo Papa dicit in epistola ad Flavianum. DK UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD ESSE 301 QUAEST. XVII. DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD ESSE. Quaestio ista duos tantum habet articulos, quorum primus, ut cuique legenti patebit, est contra primam ; secundus vero, contra tertiam ex tribus opinionibus de quibus in Quaest. 2 dictum est. Prima quippe opinio ponens in Christo duo supposita, di­ cebat suppositum creatum non esse personam eo quod nobiliori supposito unitur, et per hanc ipsam unionem amittit esse com­ pletum quod illi auctores exsistimabant esse de ratione personae, non autem de ratione suppositi. Hinc concludebant Christum esse simul unum et duo: unam scilicet personam, et duas hy­ postases. Porro ad significandam unitatem personae utebantur nomine unius in masculino, quia masculinum genus ex modo significandi importat aliquid perfectum atque ultimo formatum ; et ideo confitebantur quod Christus est tinus, ut in symbolo Athanasiano habetur. Sed ad significandum dualitatem supposi­ torum utebantur genere neutro, quia genus neutrum ex modo significandi potest importare aliquid etiam informe et nondum ultimo perfectum; unde dicebant Christum esse duo, neutraliter scilicet, id est, aliud et aliud. Et hoc modo putabant vitare haeresim Nestorii quae ponebat Christum esse duo pariter et duos. At vero tertia opinio duo supposita in Christo non agno­ scebat, ac per consequens confitebatur Christum esse unum tam masculine quam neutraliter. Quippe homo vestitus cui compa­ rabat Verbum incarnatum, nullo pacto dici potest duo propter vestem qua induitur. Cum tamen in homine vestito aliud sit esse secundum quod est persona et homo, aliud vero secundum quod est vestitus, ideo opinio ista docens humanitatem non trahi ad subsistentiam Verbi, sed advenire Filio Dei accidentaliter, cogebatur ponere in Christo duo esse, non quidem substantialia, sicut illa prior, sed unum substantiale secundum quod ab ae­ terno Filius Dei est, et aliud accidentale secundum quod in tempore natura indutus est humana. QUAEST. XVII· DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD ESSE Contra utramque opinionem ponit S. Thomas in praesenti duas assertiones quas unica thesi comprehendimus, ut sequitur. nitate subsistit. Minime ergo concedendum est, Christum esse duo: nec masculine, ut dicebant Nestoriani, duas personas affir­ mantes; nec neutraliter, ut asserebat prima opinio, irrationabi­ liter ponens unam personam in duobus suppositis. Afferentur in contrarium nonnulla loca Augustini, de quibus tamen non oportet esse nimis sollicitum, quia Augustinus anti­ quior est exorta haeresi Nestoriana. Porro generalis regula est quod Patres ante exortam haeresim securius loquebantur, quate­ nus nullo adhuc adversario fidem perturbante, dictiones quae­ dam ad rigorem dialecticae non satis exactae, eo sensu catholico consueverant intelligi quo proponebantur. Ubicumque ergo apud Augustinum legitur homo assumptus, locutio est exponenda : quatenus concretum sumitur pro abstracto, seu homo pro huma­ nitate, sicut in Serm. 67, n. 7 : « Suscepit animam, suscepit cor­ pus, suscepit plenum hominem» : id est, naturam hominis in­ tegram atque perfectam. Nota etiam in responsione ad ium, quod vox utrumque de Deo-homine dicta, non ponitur quasi pro duobus suppositis, sed recte accipi potest pro duobus nominibus significantibus duas naturas in concreto. Nam si sciscitanti cuipiam an Christus sit Deus vel homo, responderem quod est utrumque, profecto non intenderem Christum esse duo, sed solum esse id quod duobus nominibus importatur. Quippe nomina ista, etsi supponant pro una eademque hypostasi, illam tamen significant ut in alia et alia natura subsistentem. Et cum his et similibus cautelis facile erit respondere ad rationes quae in articulo primo contra Christi unitatem obiiciuntur. 302 THESIS XXVII. (Art. 1-2) i:;; Ex hoc quod secundum fidem catholicam una est Dei et hominis hypostasis, consequitur Christum esse simpli­ citer unum, et nullo modo duo, sicut auctores primae opi­ nionis posuerunt. Rursus contra auctores etiam tertiae opinionis consequitur, non aliud in eo haberi esse secundum quod ab aeterno est Deus Verbum, et aliud secundum quod in tempore factus est homo. , -· Ï-4- tf.v \ Christum esse simpliciter unum et nullo modo duo, facile probat S. Doctor in primo articulo. Etenim ad esse duo non sufficit ut in aliquo ente plura sint ponentia in numerum, sed requiritur ut ipsummet sit haec plura quae in numerum ponunt. Et re quidem vera, homo non est duo propter animam et materiam quae a se invicem realissime distinguuntur. Cuius ratio est, quia homo neque est anima ne­ que corpus, sed est habens animam et corpus eo pacto quo totum habet partes, in eisque subsistit ; non ergo de uno exsi­ stente secundum unam et alteram partem vere dici potest quod sit duo. Simili itaque modo, proportione servata, de Christo ra­ tiocinandum est. Ea enim quae in Christo ponunt in numerum sunt solae naturae, et quaecumque naturas consequuntur ut pro­ prietates. Si igitur Christus esset sua humanitas sicut est sua divinitas, Christus vere esset duo. Nunc autem non vere prae­ dicatur de Christo quod sit sua humanitas sicut est sua divini­ tas ; sed tantum praedicatur de ipso quod sit Deus et homo, id est, suppositum unam et alteram naturam habens. Atqui Deus et homo non ponunt in numerum, cum utrumque nomen sup­ ponat pro eadem hypostasi quae tam in deitate quam in huma- 3»3 In secundo articulo, ex professo et data opera tractat S. Thomas argumentum de uno esse in Christo, de quo obiter iam egerat in Quaest. 2, a. 2 ad 3"™ , et a. 6 ad 2um . Sed cum omnia huc spectantia fuerint pro posse nostro satis discussa et explanata, unum nunc declarandum restat : qua scilicet ratione ponatur unum esse in Christo inter consequentia. j04 QUAEST. XVll. DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM /\D ESSE unwnem. Si enim unitas exsistentiae unionem hypostaticam con­ sequitur, ergo praesupponit illam. Si autem illam praesupponit, ergo ipsa hypostatica unio in aliquo alio formaliter consistere dicenda est, quam in communicatione humanitatis cum Verbo secundum actum exsistendi. Redit igitur sententia Caietani, quae eo ipso in doctrina Aquinatis optime fundata ostenditur. At contra, eodem argumento probares duo principia ope­ randi in Christo esse aliquid formaliter distinctum ab unione duarum naturarum in una Verbi hypostasi, quia hoc etiam apud S. Thomam in Qq. iS et 19 de consequentibus unionem est. Sequeretur filiationem adoptivam repugnare Christo ratione ali­ cuius quod unio ipsa non esset, sed consecutive tantum ad illam se haberet, quia filiatio naturalis Christo homini contra Adoptianos non vindicatur nisi infra, Quaest. 23, ubi de iis quae consequ­ untur unionem per respectum ad Deum Patrem. Denique, si sensu adversariorum consequentia unionem interpretari placet, quid tandem causae esse potuit cur non hic potius posuerit S. Thomas doctrinam de gratia, de scientia, et de omnibus illis perfectionibus coassumptis quae cum in unione humanitatis ad Verbum rationem sui exigitivam habeant, unionem ipsam vere consequuntur tamquam ab ea realiter distinctae et ordine natu­ rae posteriores ? Haec igitur et alia multa quae adiici possent, ostendunt sermonem nunc esse de consequentiis rationis ratiocinantis, seu educentis conclusiones ex praemissis. Quia enim intellectus no­ ster a generalioribus ad magis determinata procedit, quidquid erui potest ex aliqua generali veritate, recte dicitur consequi illam, quamvis conclusio obiective spectata pertineat ad ipsam intrinsecam et constitutivam rationem rei quae in praemissa ex­ primitur. Tunc ergo habetur consequentia ordine logico, non autem ontologko, et sic omnino est in praesenti. Sane revelatio fidei docet Christum Deum et hominem esse unum atque indi­ visum secundum hypostasim. Ast generalior haec notio est, a qua ad magis determinata magisque distincta oportet procedere. Quid ergo logica deductione consequatur, explicat S. Thomas in quaestionibus sequentibus, et primo quidem quoad indivisionem 305 in exsistentia. Non quod indivisio ista sit formaliter aliud ab indivisione secundum, hypostasim, sed quia in intellectu nostro differt sicut explicitum ab implicito, sive ut distincta conclusio a principio magis generali a quo ratiocinando eruitur. Hinc etiam sumitur facilis explicatio responsionis ad ium , ubi dicitur ■< quod esse consequitur naturam, non sicut habentem « esse, sed sicut qua aliquid est ; personam autem sive hypo« stasim consequitur sicut habentem esse». Semper remanendum est in ordine deductionis logicae. Eatenus enim esse dicitur con­ sequi hypostasim ut habentem esse, naturam vero ut qua ali­ quid est, quatenus ex hoc quod hypostasis datur, logice conclu­ dere potes quod datur etiam esse habitum ab ea in proprium ; et ex hoc quod natura realis datur, non plus concedere licet quam quod detur esse alicuius subsistentis secundum eam. Et sic solvit Angelicus difficultatem propositam contra unum esse in Christo. Non enim est consequens, si duae naturae sunt, ut duo pariter esse inveniantur in eo. In responsione autem ad 3nra occurritur alii difficultati quae procedit ex hoc, quod in divinis unum est esse trium persona­ rum propter naturae unitatem, et haec difficultas iam fuit magna ex parte soluta superius in Thesi 7a. Hic autem respondet S. Thomas quod formalis ratio quae facit ut unum sit esse trium personarum, repeti debet ex conditione divinae naturae seu es­ sentiae quae est Ipsum Esse. Quia enim ibi non datur distinctio inter essentiam et esse oportet tres personas habere unum esse, ex hoc quod habent unam essentiam. Verum, etsi possibile sit, plura supposita relativa convenire in uno esse, semper impossi­ bile erit plura esse substantialia convenire in uno supposito, cuiuscumque tandem rationis sit. Et ideo signanter dicit S. Thomas quod tres personae « haberent triplex (non quadruplex) esse, si «in eis esset aliud esse personae, et aliud esse naturae». Adhuc enim in singulis earum non esset nisi unus actus essendi di­ stinctus ab esse essentiae, quod in hac impossibili hypothesi foret ut in creatis, quaedam potentia essendi, non autem ipsa subsistens essendi perfectio. Nec tandem te moveat responsio ad 2um, ubi dicitur «quod De Verbo Incarnato 20 .· 306 QUAEST. XVII. « illud esse aeternum Filii Dei quod est divina natura, fit esse < hominis in quantum humana natura assumitur a Filio Dei in < unitatem personae » : quasi inde sequeretur unionem fieri in natura, aut totam Trinitatem esse incarnatam. Nam primo, ut supra dictum est, unio cum Deo in natura non differt ab unione in persona ex parte termini ad quem est unio, sed solum ex parte modi quo fit unio. Ideoque illud ad quod unitur humanitas vere est natura divina, non tamen qua fungitur munere naturae seu essentiae, sed qua fungitur munere actus exsistendi, potens communicatione sui tribuere consistendam infinitis essentiis, pro­ pter sui infinitatem et omnimodam illimitationem. Rursus esse aeternum quod est natura divina, fit esse hominis, non ut tribus personis commune, sed ut distincto modo habitum a Verbo, pro quanto incarnationis unio terminatur ad relationem subsistentem quae est Filius. In qua quidem relatione per rationem distin­ guitur id quod est subsistere, propter identitatem cum natura divina, et id quod est referri ad correlativum, consequenterque distingui a correlativo, propter propriam notam relationis. Qua­ propter relatio quae est Filius, quatenus est per identitatem ipsum esse subsistens, supplet in humanitate assumpta proprium actum essendi, et facit ut humanitas illa non exsistat in se. Quatenus vero est relatio, habet distinctionem a Patre et Spiritu Sancto, facitque ut homo lesus Christus non sit Pater nec Spiritus Sanctus ζ1). QUAEST. XVIII. DE PERTINENTIBUS AD UNITATEM IN CHRISTO QUANTUM AD VOLUNTATEM. Nota titulum ex quo apparet quod non receditur a conside­ ratione eorum quae, consequenter ad unionem, Christo conve­ niunt secundum formalem rationem unitatis. Nunc tamen non habetur plus quam unitas ordinis in dualitate voluntatum. Et cum(*) (*) Recole omnia quae de hac difficultate declarata sunt supra* Quaest. 3, Thés. XI. 2 2-3. DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD VOLUNTATEM 3°7 ipsa dualitas sit consequentia satis evidens distinctionis naturarum, totius quaestionis operositas versatur circa modum quo oportuit voluntatem humanam sub divina infallibili ordine con­ tineri. Haec enim difficultas fuit, qua permoti haeretici sumpse­ runt occasionem removendi a Christo voluntatem humanam, aut certe actum voluntatis humanae. Quippe, nescierunt distinguere inter id quod est simpliciter unum, et id quod est ordine unum, ut dicitur in 1. 4 c. Gent. c. 36, praesertim quia liberum arbi­ trium quo unaquaeque voluntas pollet, videbatur auferre omnem possibilitatem praedictae subordinationis unius ad alteram. Oportet igitur in primis declarare distinctionem voluntatum et ordinem unitatis inter eas, secundum quod proposita inveniuntur in sim­ plici regula fidei. Postea necesse erit ad theologicam explica­ tionem accedere, et assignatis radicibus tum impeccabilitatis tum infallibilis conformitatis ad divinum beneplacitum in anima Christi, ostendere qualiter salvum manserit liberum arbitrium, specialiter in ordine ad obeundam mortem crucis. i ■ I { THESIS XXVIII. (Art. 1-3; 5-6). I Ex hoc quod duae naturae integrae et inconfusae in uno Verbi supposito conveniunt, sequitur esse in Christo duas naturales voluntates non contrarias, divinam scilicet et humanam; ipsamque humanam, tam quae rationis quam quae sensualitatis dicitur, fuisse in omnibus subiectam di­ vinae eius atque omnipotenti voluntati. Haec doctrina cum ea quae in quaestione sequenti exponenda est, intimo nexu connectitur. Utraque enim est contra Monothelitas, unam voluntatem, unum principium operationis, unam demum operationem in Christo praedicantes. Non enim ex hoc quod Monothelitae fuerint appellati, existimandum est eos circa solam voluntatem et solas voluntatis operationes er­ rasse. Sed ideo hoc nomen sortiti sunt quia cum operationem humanam generaliter a Christo removerent, tamen ad opera- J05 QUAEST. XVIH. tiones voluntatis principalem controversiam transtulerunt, idque ut reor, duplici de causa. Primo, quia voluntas in operante se habet ut primum movens. Secundo, quia de voluntate maior erat aequivocandi possibilitas, id est, maior facilitas tegendi sub for­ mulis specie tenus orthodoxis venenum doctrinae quae redem­ ptionis mysterium funditus evertebat. Seclusa enim in Christo volitione et operatione humana, actum est de merito et satisfa­ ctione eius. Dico quod de voluntate maior erat aequivocandi possibi­ litas, eo quod aliquis est sensus haereticus quo dicuntur in Christo plures voluntates, et aliquis est sensus catholicus quo praedicari potest de eo una voluntas. Quantum enim ad contrarietatem et pugnam vel quamcumque insubordinationem ap­ petituum, nequaquam fuerunt in Christo voluntates duae vel plures, sicut in nobis accidit, testante apostolo ubi ait : « Con« delector legi Dei secundum interiorem hominem ; video au« tem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis « meae, et captivantem me in lege peccati quae est in membris « meis >. Porro, apparet fraus haereticorum vel ab ipso insurgentis disputationis exordio in epistola quam ad Honorium Pontificem scripsit Sergius Constantinopolitanus patriarcha, ut ei nuntiaret ortas acres controversias de una vel duabus operationibus in Christo. Vult Sergius ut abstineatur a dictione duarum opera­ tionum, eo quod «duarum operationum dictio multos scandalizet, 0). Pontifex vero, vel erroris iam late grassantis ignarus, vel imprudenter sperans posse per quamdam accommodationem dissidium componi, respondet praemittendo exactissimam profes­ sionem fidei de Christo operante divina per divinitatem, et hu-(*) (*) Labbe, tom. 6, pag. 924. DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD VOLUNTATEM 309 mana per humanitatem. Tum, inquit, « unam voluntatem fatemur «Domini nostri lesu Christi, quia profecto a divinitate assumpta «est nostra natura, non culpa; illa profecto quae ante peccatum « creata est, non quae post praevaricationem vitiata... Sine pec« cato conceptus, nullum experiens contagium vitiatae naturae... « Non est igitur assumpta a Salvatore vitiata natura quae re« pugnaret legi mentis eius... Lex alia in membris aut voluntas « diversa non fuit, aut contraria Salvatori, quia supra legem « natus est humanae conditionis ». Consequenter Honorius, insi­ stendo in sensu orthodoxo quo Sergius latentem haeresim pro­ posuerat, approbat ut a dictione duarum voluntatum abstineatur, ne intelligantur duae voluntates contrariae. Nunc autem doctrinam catholicam adaequate propositam habes in definitione Concilii VI, quae ad normam epistolae de­ cretalis Agathonis Papae edita est ut sequitur: « Haec praesens « sancta et universalis Synodus fideliter suscipiens et expansis « manibus amplectens suggestionem, quae a sanctissimo et bea« tissimo Agathone papa antiquae Romae facta est ad Constan« tinum piissimum atque fidelissimum nostrum imperatorem..., «duas naturales voluntates in eo (Christo), et duas naturales « operationes indivise, i neo n ver tibi liter, inseparabiliter, inconfuse, «secundum sanctorum Patrum doctrinam concorditer praedicat; « et duas naturales voluntates, non contrarias (absit), iuxta quod « impii asseruerunt haeretici, sed sequentem humanam eius vo« luntatem, et non resistentem vel reluctantem, sed potius subie« ctam divinae eius atque omnipotenti voluntati. Oportebat enim « carnis voluntatem moveri, subiici vero voluntati divinae, iuxta « sapientissimum Athanasium. Sicut enim eius caro, caro Dei « Verbi dicitur et est, ita et naturalis carnis eius voluntas, pro« pria Dei Verbi dicitur et est, sicut ipse ait: Quia descendi de « coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed eius qui misit me « Patris, suam propriam dicens voluntatem quae erat carnis eius. « Quemadmodum enim sanctissima eius caro deificata, non est « perempta, sed in proprio sui statu et ratione permansit: ita « et humana eius voluntas deificata, non est perempta, salvata « est autem magis secundum deiloquum Gregorium dicentem : ispp.yvvs 310 QUAEST. XVIII. * Nam ilhid velle quod in Salvatore intelligitur, non est contra « rium Deo, deificatur» totum » (*)· His praemissis, nihil difficultatis est in declarando qualiter omnia in thesi posita ex fide incarnationis necessario conse­ quantur: dualitas quidem operativarum voluntatum ex dualitate naturarum, absentia vero omnis contrarietatis, imo positiva su­ biectio atque infallibilis conformitas voluntatis humanae ad di­ vinam, ex unitate suppositi in quo nihil unquam potuit esse, deordinatum. In una enim hypostasi oportet esse unum ηγεμο­ νικόν, ut Graeci dicunt, id est, unum principium penes quod sit regimen, a quo si quaedam vires exorbitant, imperfectioni tri­ buendum est. Dicendum itaque, « voluntatem humanam in Christo « omnino sub voluntate divina ordinatam fuisse, ita quod nihil • voluntate humana Christus voluit, nisi secundum quod eum « velle divina voluntas disposuit, secundum illud : Quae placita "Z *5? (’) De praetenso lapsu Honorii, eiusque post quadraginta annos con­ demnatione in Concilio VI, Constantinopolitano III, haec pauca, amice lector, accipe. Certe, uti sat clare apparet ex fragmento superius citato, epistola Honorii ad Sergium Constantinopolitanum patriarcham nihil habebat quod catholicae fidei consonum non esset. Et ideo, statim ac post Ho­ norii mortem coeperunt haeretici monothelitae eum calumniari tanquam sui dogmatis approbatorem et assertorem authenticum, ab immediato Honorii successore loanne Papa IV fortiter reclamatum est. Vide epi­ stolam eius ad Constantinum imperatorem filium Heraclii, apud Aligne (P. L. Tom. So, col. 602. seq.) de integro relatam sub titulo: Apologia pro Honorio Papa, propter unam in Christo voluntatem, cuius aiunt eum calumniatores mentionem fecisse. Et non tantum ex parte Roma­ nae Sedis suscepta fuit a primis illis controversiae initiis, Honorii de­ fensio; verum ex Graecis etiam, vindex eius orthodoxiae surrexit doc­ tissimus ille et inclytus martyr S. Maximus monachus, tum in dialogo contra Pyrrhum, tum in epistola ad Marinum presbyterum (Aligne, ubi supra, coi. 483, seq.). Unde, his munitus documentis, jure meritoque scribere poterat Anastasius Bibliothecarius ad loannem diaconum : « In « apostolicae Sedis petra, nec etiam per Honorium inventnm est un· «quam serpentis, id est virulentae sectae, vestigium. Sume igitur iam « memoratam loannis Papae pro Honorio apologiam. Sume etiam et «pro eodem apologiam ex epistola Maximi monachi, et revera philoso« phi, Christique Dei nostri martyris, missa Marino presbytero, difflo- DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD VOLUNTATEM 311 « sunt ei, facio semper (Ioan. VIII-29 ». Ita S. Thomas, 1. 4 c. Gent. c. 36. Caeterum in praesenti a moclo quo, salva libertate, intelligi hoc possit, abstrahimus; de hoc enim in propositione sequenti dicetur. Interim vero iuvabit doctrinam magis explicare ex ce­ lebri loco Matt. XXVI-39, cum parallelis Marc. XIV-36, et Luc. XXII-42, quae in causa monothelismi hinc et inde proposita fue­ runt et discussa: Procidit in faciem suam orans et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix, iste ; verumtamem non sicut ego volo, sed sicut tu. Apud Lucam vero legitur : Non mea vo­ luntas, sed tua fiat. Ibi in primis habes distinctionem voluntatum, quandoquidem suam voluntatem contradistinguit Christus a vo­ luntate Patris. Ergo quaedam est in Christo voluntas quae non est voluntas Patris, et ista non potest esse nisi humana, quia voluntas divina una numero est in Patre et Filio. Sed et insuper habes expressam rationem secundum quam voluntas humana, tam quae rationis dicitur, quam quae sensualitatis, fuit non re­ sistens vel reluctans, sed potius subiecta divinae eius atque omni­ potenti voluntati, iuxta praecitatam definitionem Synodi sextae. Ad cuius rei plenam intelligentiam praesupponendae sunt duae distinctiones. — Prima est de duplici actu voluntatis, qui dici solet voluntas ut natura, et voluntas ut ratio. \zoluntas ut ) < ratam. Ipse quippe beatissimus Maximus non solum in jam dicta, sed «et in ea quam scripsit ad abbatem Thalassium epistola, iam nomina«tum defendit Honorium. Verum etiam in epistola sua dogmatica, quam «ad Petrum scripsit illustrem, magnum hunc et divinum appellat. Ex < qua scilicet epistola de eodem Honorio et Hierosolymitano Sophronio, « atque de Pyrrho Constantinopolitano haeretico patriarcha, difflorata « quaedam atque translata en tibi afferimus ». (Migne, ubi supra, coi. 493). Ad condemnationem autem Honorii quod attinet, id unum pro certo retineri potest : Quod scilicet, in vulgatis exemplaribus Actorum Concilii insertum revera legitur nomen eius inter nomina eorum quibus dixerunt Patres anathema. Reliqua prorsus incerta. Imo, plus quam su­ specta criticis primi subsellii, puta Bellarmino, Baronio, et aliis. Sed de his alias. Interim lege, si lubet, doctissimam Dissertationem criticam de Honorio Papa I, apud Migne, in appendice Tomi 80 Patr. Lat. coi. 991, seq. 3« «fc?' QUAEST. XVIΠ. natura, est inotus voluntatis qui sequitur considerationem obiecti secundum se, prout absolute conveniens vel afilictivum est. Ad huiusmodi enim apprehensionem naturaliter oritur in appetitu fuga vel prosecutio (*). Voluntas vero ut ratio est motus volun­ tatis secundum quod est domina sui actus, seu motus conse­ quens rationem considerantem omnes circumstantias et habitu­ dinem obiecti ad bonum tinis, dum scilicet concludit aliquid esse fugiendum vel amplectendum in ordine ad finem, puta mortem esse obeundam propter bonum virtutis. — Altera distinctio praesupponenda est de duplici genere conformitatis voluntatum. Alia enim est conformitas quantum ad obiectum volitum, quando quis vult id ipsum quod superior voluntas vult. Alia vero est confor­ mitas quae attenditur solum secundum rationem regulae, quando quis vult id quod voluntas superior vult ipsum velle. Et diffe­ rentia evadet manifesta, si supponas praelatum praecipere ali­ quid quod Deus non vult. Tunc subditus, volendo id quod prae­ cipit praelatus (modo non sit evidens peccatum), voluntatem ha­ bebit conformem voluntati divinae in ratione regulae ; vult enim id quod Deus vult ipsum velle. Non tamen conformitas erit circa obiectum volitum, quia ex hypothesi non est volitum a Deo id quod erat in voluntate praelati. His igitur distinctionibus suppositis, dico significari per haec et similia verba, transeat a me calix iste, voluntatem humanam quae est ut natura. Nam calix passionis est malum a quo se­ cundum se considerato, naturaliter refugit voluntas. Naturaliter, inquam, non prout natura quandoque accipitur ut contraria gra­ tiae, (quo sensu importat deordinationem in nobis ex peccato con­ sequentem), sed prout consideratur in seipsa, secluso omni de(*) Nota bene quod, cum distinguitur voluntas ut natura, a volun­ tate quae est ut ratio, natura non sumitur eo sensu quo sumi solet in operibus asceticis, prout est gratiae contraria, id est, deficiens a recti­ tudine originalis iustitiae, et peccato corrupta. Sed voluntas ut natura nihil aliud est quam voluntas prout naturaliter tendit in bonum sibi conveniens, et naturaliter refugit ab eius privatione, puta a morte, do­ lore, aliisque malis eiusmodi, quae tamen libere potest amplecti et velle, non quidem propter se, sed in ordine ad finem ex rationis imperio. DE UNJTATE IN CHRISTO QUANTUM AD VOLUNTATEM 3B. fectu. Rursus, ille ipse calix consideratus in ordine ad finem re­ demptionis humanae secundum beneplacitum Patris, erat appe­ tibilis ipsa appetibilitate finis, et ideo per haec quae adduntur, verumtameni non mea voluntas, sed tua fiat, significabatur voluntas quae est ut ratio. Porro in hac ultima voluntate apparet perfe­ ctissima conformitas cum voluntate divina, ut constat. Circa prio­ rem vero, distinctione secundo loco tradita uti necesse est. Ete­ nim, ut dicit S. Thomas hic, art. 6 in corp., placebat Christo secundum voluntatem divinam, ut voluntas naturalis in ipso se­ cundum ordinem naturae suae moveretur, quin tamen exhinc voluntas ut ratio impediretur aut qualitercumque retardaretur ab officio suo. Fuit ergo voluntas naturalis conformis divinae in ratione regulae. Quod autem attinet ad obiectum, fuit quidem di­ versitas inter voluntatem naturalem ex una parte, et voluntatem rationis voluntatemque divinam ex altera, nulla tamen contrarietas. Cuius ratio est quia contrarietas non est nisi quando se­ cundum idem attenditur diversitas voluntatum. Si enim, ut 1. c. addit S. Thomas, unius voluntas sit de aliquo faciendo secundum quandam rationem universalem, et alterius voluntas sit de eodem non faciendo secundum quamdam rationem particularem, non est omnino contrarietas volitionum, (puta si index vult suspendi la­ tronem propter bonum publicum, et aliquis eius consanguineus nolit eum suspendi propter amorem privatum). Non est, inquam, contrarietas, nisi forte in tantum se extendat voluntas hominis privati, ut bonum publicum velit impedire ut conservetur bonum privatum; tunc enim circa idem attenditur oppositio voluntatum. Christus autem secundum voluntatem divinam, et etiam secun­ dum voluntatem rationis, volebat impleri passionem propter finem salutis humanae. Voluntate autem ut natura, nolebat passionem absolute consideratam ; sed et per hanc naturalis voluntatis re­ pugnantiam nullo modo impediebatur aut retardabatur voluntas ut ratio, sicut aperte monstrat textus evangelicus. Patet igitur quomodo, non obstante diversitate in volito, contrarietas non (') Cf. Damasc. 1. S de fide orthod. c. 18. 3U QUAEST. XVIIl. Nota in fine, quod cum de Christo agitur, non oportet uti dictione voluntatis indtliberatae. Ratio est quia sumi solet haec vox sensu privativo, ad designandum actum qui cum debuisset regi per rationem, praevenit tamen indicium rationis, eique op­ ponitur: quod in Christo non est ullatenus admittendum. Magis itaque utendum nomine voluntatis ut natura, quo significatur motus appetitus secundum quod naturaliter inclinatur ad bonum sibi conveniens, eiusque privationi sic nude in se consideratae naturaliter etiam ac necessario repugnat. :.» ♦ THESIS XXIX. Art. 4). & Cum eo ordine quo humana voluntas sub divina infallibiliter continebatur, optime stat libertas arbitrii. Quin imo, si solum consideraretur speciale divinitatis regimen in vo­ luntatem assumptam, nequidem libertas contrarietatis cen­ senda foret fuisse intrinsece ablata. Sed quia ex alio titulo auferebatur, id est, ex beatitudine animae, simpliciter di­ cendum est nullam fuisse in Christo libertatem a necessi­ tate, respectu eorum quae per divinam legem vel iubebantur vel prohibebantur. Ratio prioris assertionis est, quia habet divina voluntas po­ testatem inclinandi certo et infrustrabiliter humanum cor quo­ cumque sibi placuerit, salva interim libertate et seclusa omni physica praedeterminatione ad unum. Quapropter recte notat Suarez, de Incarn. Disp. 37, Sect. 3, infallibilem conformitatem voluntatis humanae ad divinam optime conciliari in Christo cum libero arbitrio, «supposita infinita praescientia divini intellectus, « qua de omnibus creatis voluntatibus cognoscit non solum quid « possint operari, aut quid de facto operaturae sint, sed etiam « quid essent facturae in omnibus eventis et opportunitatibus, si « hoc vel illo modo excitarentur ad operandum. Hac enim scientia * supposita, facile intelligitur posse Deum aliquam voluntatem « semper ita regere et excitare, ut infallibiliter consentiat, quamvis I DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD VOLUNTATEM << libere, quia potest illam motionem et operandi occasionem illi «praestare cum qua infallibiliter praescivit esse operaturam. Et «ita intelligendum est factum esse cum voluntate Christi, cuius «singularem curam et regimen divina persona assumpsit, quando « illam sibi secundum hypostasim univit ». Nam, sicut in homine puro corpus movetur ab anima, et appetitus sensitivus a rationali, ita in Domino lesu Christo humana natura movebatur et regebatur a divina, ut S. Thomas docet in quaestione sequenti art. i in corp. Caeterum ea quae hic dicta sunt, non sunt nisi quaedam particulares applicationes doctrinae quae in aliis theologiae locis demonstrata supponitur, scilicet in materia de gratia efficaci et de scientia Dei; ideoque in praesenti non indigent ampliori de­ terminatione. Nunc, quod secundo loco propositum est, ulterius conside­ rare oportet, nequidem potuisse auferri per supradictum regi­ men divinitatis indifferentiam activam qiiam ex sese habet vo­ luntas humana, etiam ad contraria, id est, tam ad bonum quam ad malum. Etenim regimen huiusmodi non tollit potentiam po­ nendi actum peccaminosum, quantum est ex proprio operandi modo voluntatis, sed solum ponit motiones efficaces: efficaces, inquam, non ab intrinseco, nec quasi physice praedeterminantes, sed quae per scientiam conditionatorum tales praenoscuntur. Hinc, si in Domino lesu Christo nihil aliud attenderetur quam convenientia naturae humanae cum divina in uno Verbi suppo­ sito, ipse Christus se habuisset in modo operandi et servandi praecepta sicut confirmati in gratia, qui licet, infallibiliter, libere tamen et meritorie praecepta servant. Nec alia deberet disparitas agnosci, praeter illam quam assignat Suarez, de Incarn. Disp. 37, Sect. 3 dicens: «Non est (omnino) simile de Christo et aliis con« firmatis. Illi enim ab extrinseco habent hanc gratiam, et abso« lute loquendo possunt illa carere; et ideo absolute semper sunt « peccabiles, quamquam in sensu composito, id est, supposita « tali gratia non possint peccare, quia non possunt componere « peccatum cum illa gratia seu providentia Dei. Christus vero < absolute dictus habet illud infallibile regimen quasi connatu­ re raie et ab intrinseco (si suppositum consideres), et nullo modo Λ'ί< • ■ 3æ 'rt '(· I··,· QUAEST. XVIII. < potest illo carere, et ideo in ipso nomine Christi includitur «sensus compositus, et ideo simpliciter est impeccabilis». Haec sola, inquam, disparitas deberet agnosci, nisi aliquid aliud fuisset in Christo, penitus auferens libertatem contrarietatis. Quod si quis recte consideret, videbit non amplius veram esse conclusionem quam 1. c. addit Suarez, ponens Christum libere perfecisse actum quo implebat praeceptum, quia ita illum faciebat, ut per facultatem profriam suae voluntatis quae intrinsece impedita non erat, posset illum non facere. Et re quidem vera, impeccabilitas Christi non in sola unione hypostatica, et regimine illo divinitatis quod humanae voluntati ex consequenti debebatur, causam habebat. Verum oriebatur etiam ex conditione comprehensoris, cuius voluntas est physice determinata ad amorem divini boni, ac per consequens, physice incapax ponendi quemlibet actum huic amori repugnantem. Vo­ luntas enim videntis Deum, ex necessitate amat quidquid amat sub ordine ad Deum, sicut voluntas non videntis Dei essentiam, ex necessitate amat quidquid amat sub communi ratione boni quam novit. Et ratio est, quia voluntas necessitatur ad bonum, nullamque potentiam habet ad volendum malum sub ratione mali. Sed dum bonum imparticipatum ac per essentiam tale non­ dum clare in seipso apparuit, consequens est ut in diversis et deficientibus participationibus eius, etiam per aversionem a vero ultimo fine, quaeri possit. Cum autem clare apparuit, immobi­ liter figit voluntatem. Sicut ergo se habet bonum in communi ad voluntatem viatoris, ita se habet summum bonum quod Deus est, ad voluntatem comprehensoris: quatenus, sicut physice im­ possibile est ut voluntas viatoris aliquid velit praeter rationem boni in genere, ita physice impossibile est ut voluntas comprehen­ soris velit aliquid non referibile, et a fortiori oppositum summo bono quod possidet, et in quo finaliter super omnia requiescit. Quare, posito praecepto, comprehensor necessitatur ad obiectum praecepti prout et quatenus praeceptum est: aufertur enim ab opposito ratio referibilitatis ad Deum, imo si de gravi praecepto agitur, ponitur ratio contrarietatis. Nec valet si dicas quod praeter scientiam beatam qua fruebatur Deo, habebat Christus scientiam DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD VOLUNTATEM 317 tum infusam tum acquisitam, quae non est propria comprehen­ soris in quantum huiusmodi, et libertatem contrarietatis non tollit. Hoc enim nihil est, nam profecto, homo uno solo vinculo ligatus non ideo dici potest expeditus, quia duobus vel tribus non impeditur; quippe sufficit vinculum unum si semper actu ligat. Atqui scientia beata semper in actu est, et semper néces­ sitât voluntatem ad amorem divini boni cum quo nullum pec­ catum potest componi (l). Caeterum libertas contrarietatis, nedum sit de ratione liber­ tatis in quantum huiusmodi, pertinet potius ad defectum eius. Quapropter nihil restaret hic addendum circa liberum arbitrium in Christo, nisi quaestionem molestissimam crearent ea quae de morte crucis ad humani generis redemptionem in evangelio le­ guntur. Necesse est enim dicere Christum fuisse liberum libertate indifferentiae, non solum generatim, sed etiam determinate quantum ad sui ipsius oblationen in passione sua. Alias non (*) Unde facile solvuntur rationes eorum qui putant libertatem Christi remanere sub praecepto integram, etiam circa obiectum prae­ cepti. 1. Praeceptum non aufert libertatem, sed magis supponit eam. — Respondeo : Non aufert libertatem absolute, conc. Respectu rei praece­ ptae, subdist. Per se et ratione sui, iterum conc. Per accidens, et ra­ tione physicae impossibilitatis in qua versatur voluntas videntis Deum, declinandi unquam ab ordine veri ultimi finis, neg. Et ratio constat ex dictis. 2. Eatenus praeceptum abstulisset a Christo libertatem, quatenus risio beata influxisset in positionem actus. Atqui non potuit influere, quia cum praecepta imponantur viatoribus in quantum viatores sunt, eorum adimpletio in Christo regulari debuit per scientiam quae viatori bropria erat, non per scientiam beatam quae est pyopria comprehensoris. — Respondeo : Eatenus praeceptum abstulisset libertatem, quatenus visio beata in positionem actus praecepti influxisset, vel directe vel in­ directe, conc. Solum directe, neg. Atqui necessario influxisset, saltem indirecte, auferendo simpliciter ab anima Christi intrinsecam potestatem volendi omissionem eius quod praecepto iubebatur. 3. Ioan. EI7-/o, commendat Christus discipulis suis ut sua praecepta servent, sicut et ipse servavit praecepta Patris. Sed nos libere servamus praecepta. Ergo et Christus. — Respondeo : Dist. mai. Et praeceptum dicitur univoce in utroque comparationis membro, neg. mai. Dicitur DK 3*3 UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD VOLUNTATEM pg. QUAEST. XVIII. fuisset meritoria nec satisfactoria mors ipsius, cum ad merendum et satisfaciendum requiratur libertas a necessitate, ut habetur de fide certum ex condemnatione tertiae propositionis lansenii. Nunc autem legitur Christus accepisse a Patre mandatum moriendi pro hominibus, iuxta illud loannis XIV-31: «Ut cognoscat mundus « quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic « facio, surgite, eamus hinc ». Si autem mandatum habuit mo­ riendi in cruce, ergo non potuisset sine peccato calicem passionis respuere, et si non potuisset sine peccato crucem abnuere, se­ quitur non fuisse liberam in ipso acceptationem crucis: quando­ quidem nulla fuit in eo libertas a necessitate, respectu eorum quae sine peccato vel poni vel omitti non poterant. Ad huiusmodi ergo difficultatis solutionem sequens statuitur propositio (!). analogice, attenta diversitate conditionum, conc. Quippe praeceptum quandoque sensu latiori accipitur pro regula actionis in mente supe­ rioris exsistente, cui, etiam citra obligationis impositionem, honestum est ut voluntas inferior se conformet. Proponitur ergo quaedam propor­ tionum aequalitas, quatenus nos debemus servare legem Christi, sicut ipse Christus libere adimplevit simplex beneplacitum Patris erga se ; de qua acceptione praecepti dicetur in propositione sequenti. (*) Nota hic bene, quomodo haec sola sit in praesenti residua dif­ ficultas. Non enim attendenda videtur illa quam movent nonnulli, ducta ex hoc quod actus humani non sunt meritorii nec satisfactorii nisi in quantum charitate formati et a charitate imperati. Porro, aiunt, charitatis actus in Christo erat necessarius, non liber. Ergo, ex hoc iam capite, et praecisione facta cuiusvis alius considerationis, sublata di­ cenda esset ab oblatione crucis ratio actus liberi, adeoque et meriti. Sed hoc revera nihil est. Cum enim dicitur imperium charitatis non fuisse liberum in Christo, nimis obvia est cum distinctione responsio: Quan­ tum ad ea quorum opposita irreferibilia fuissent ad charitatis obiectum, quod est ultimus finis Deus super omnia diligendus et dilectus, conc. Quantum ad caetera quae, salvo in omnibus ordine ultimi finis, aut poni poterant aut omitti, utpote quae sub nulla cadebant obligatione praecepti, neg. Et confirmatur evidenter, quia secus, nulla remansisset Christo in quovis opere libertas ; nulla quoque remaneret in sempiter­ num, beatis illis comprehensoribus, quorum actus omnes et singuli im­ perantur a charitate et formantur charitate semper ac necessario in actu. Quae cum satis per se manifesta videantur, una sola remanet quoad thesis χχχ. I i Ex praemissis consequitur quod cum vellet Deus ab­ soluta voluntate beneplaciti redemptionem hominum per liberam satisfactionem in morte crucis, eo ipso dicendus est non imposuisse Christo praeceptum patiendi. Sed ipsum beneplacitum divinae voluntatis metaphorice dicitur in evangelio praeceptum sive mandatum, secundum quod apud nos homines praeceptum solet esse signum voluntatis in superiore exsistentis. Haec doctrina non est communis inter theologos. Sunt enim plures qui agnoscunt in Christo verum ac proprie dictum prae­ ceptum moriendi pro hominibus a Patre ei impositum, putantque posse adhuc cum hoc praecepto salvari libertatem in sacrificio crucis. Muniunt autem se, vel certe munire possunt sequentibus rationibus. i. Praesto est diserta evangelii attestatio, ut supra (loannis XIV-31), necnon et auctoritas apostoli ab Hebr. X, 5-7: Ingre­ dient mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti, corpzis autem aptasti mihi. Holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. Tunc dixi: ecce venio ; in capite libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam. Citantur autem ista ex Psalmo XXXIX, ubi haec leguntur addita : « Deus meus, volui, et legem tuam in « medio cordis mei·». Atqui lex a ligando dicta, utique importat praeceptum, cuius exsistentia ex iis etiam vel solis quae recitat apostolus, non obscure erui posset. In capite, inquit, libri scri­ ptum est de me. Liber iste, liber est vitae in quo conscripti sunt quicumque ad vitam praedestinantur aeternam. Et quia electorum praedestinatio nihil aliud est quam ratio transmissionis ipsorum in beatitudinem coelestem per virtutem sanguinis et mortis Christi, oblationem crucis examinanda quaestio: habueritne vel non, Christus Dominus veri nominis praeceptum a Patre acceptum « dandi animam suam redemptionem pro multis ». V f3 - *_ · '“L •A ‘* 320 QUAEST. XVIIL ideo in huius libri capite scripta dicitur voluntas seu decretum Dei circa mortem et passionem crucis. Sed hinc oriebatur in Christo obligatio de iure etiam mere naturali, dandi animam suam redemptionem pro multis. Tenetur enim unusquisque expo­ nere, imo perdere vitam corporalem ad succurrendum proximo in extrema necessitate spirituali constituto, quando ei aliter pro­ videri nequit. Sicut si in aliquo incendio esset aliquis infans non baptizatus cui nullus alius subvenit, teneor etiam cum periculo vitae, accurrere ad baptizandum. A pari ergo, imo multo ma­ gis, ut videtur, cum esset genus humanum in extrema neces­ sitate spirituali constitutum, nec vellet Deus aliud pretium ani­ marum acceptare praeter pretium sanguinis Christi, tenebatur Christus sese offerre in hostiam et sacrificium, ac per hoc, prae­ cepto sin minus positivo, at certe naturali, ligatus fuisse dicen­ dus est. Et confirmatur, quia Matth. XXVI-23. Petro dissuadenti mortem crucis respondit Christus : Vade post me, Satana, scan­ dalum es mihi, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum. Sed nemo recte dicitur esse alicui in scandalum, nisi deterreat ab iis quae citra peccatum omitti non possunt. Ergo iterum, ad existentiam veri et proprie dicti praecepti reducimur. 2. Praeterea, regula generalis est quod verba Scripturae sunt proprio et naturali sensu accipienda, nisi quid in contra­ rium evidenter obstet Porro, si quid obstaret quominus man­ datum Patris (Ioan. XIV-31) pro vero ac proprio praecepto su­ meretur, esset sola impossibilitas componendi simul libertatem a necessitate in humana voluntate Christi. Sed dantur varii con­ ciliationis modi. Primus est iam supra insinuatus, dicentium adimpletionem praecepti non fuisse regulatam per scientiam beatam, per quam solam poterat auferri intrinseca potentia ad oppositum. Quod si non placet iste modus, assignantur duo alii. Alter, eorum qui ponunt praeceptum non determinasse circum­ stantias, puta tempus, diem, horam, genus passionis, aliaque huiusmodi circa quae liberum manebat Christo eligere utrum­ libet. Alter est Lugonis dicentis quod etsi non fuerit Christus liber a necessitate in sensu composito praecepti, fuit tamen in libero eius arbitrio potestas auferendi sensum compositum im- DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD VOLUNTATEM I 321 petrando a Patre dispensationem, iuxta illud Matth. XXVI-53 : An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? 3. Praeterea, si praeceptum metaphorice accipitur, oportebit etiam metaphorice interpretari obedientiam Christi, cum obedientia respiciat praeceptum. Obedientiam autem Christi meta­ phorice dici, omnino est incredibile, cum Rom. V-19, opponatur inobedientiae Adae, et Philipp. II, 8-10, assignetur ut propria causa exaltationis qua ei datum est nomen super omne nomen, ut in nomine lesu omne genu flectatur, terrestrium, coelestium, et infernorum. 4. Denique, etiamsi loca ad praeceptum spectantia metaphorice interpretemur, semper tamen manebit absoluta voluntas Patris, quam ipse Christus in horto testatur dicens: No?i mea voluntas, sed tua fiat. Sicut autem non potuit esse ut Christus infringeret praeceptum, ita fuit pariter impossibile ut voluntatem divinam, quocumque tandem modo acceptam, non adimpleret, aut imperfectionem quamlibet in se admitteret. Quapropter, metaphorica illa praecepti acceptio inconvenienter recedit ab obvio sensu Scripturae, nec aliunde idonea est ad solutionem difficul­ tatis propter quam fuit inventa. Sed contra, manet argumentum in superiori propositione factum, quo invincibiliter demonstratur nullam relinqui animae beatae libertatem circa ea quae ratione praecepti vel naturalis vel positivi, citra aversionem a summo bono omitti nequeunt. Ergo, stante praecepto subeundi mortem, necessitatus fuisset Christus ad hoc ipsum, ac per consequens tolleretur meritum et satisfactio crucis. Restat itaque ut praeceptum omnino amo­ veatur, iuxta illud Chrysostomi, Homil. 28 in epist. ad Hebr. n. 2: «Licebat ei nihil pati si voluisset... Erat ergo ei promptum, «si voluisset, non venire ad crucem». Quibus similia habent Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius, Cyrillus, aliique citati apud Petavium, de Inc. 1. 9, c. 8, n. 7 et seqq. (x). (*) Sunt qui afferunt textum Pauli Heb. XII-2, quasi esset sensus quod electioni Christi subiacebat tam via gaudii quam via crucis, et hoc modo videntur intellexisse Chrysostomus et qui ipsum sequi solent. De Verbo Incarnato 21 ; 1 J II i i • l! 3« QUAEST. XVIII. Nunc autem, qualiter secluso praecepto, adhuc verificentur quaecumque in Scriptura de redemptione dicuntur, ex sequentibus principiis videtur posse explicari : — Primo, potest Deus absoluta voluntate beneplaciti velle aliquid a creatura fieri, quin illud prae­ cipiat. Vice versa, potest aliquid praecipere, quin voluntate be­ neplaciti velit illud fieri, sicut patet in praecepto Abrahae dato de immolando filio. — Secundo, praeceptum dicitur a theologis voluntas signi (*)> et per se non arguit nisi solam voluntatem beneplaciti qua Deus vult creaturam esse debitricem eius quod praecipit, sive divina voluntas velit etiam evenire id quod est praecepti obiectum, sive non. — Tertio, voluntas beneplaciti seipsam destruere non potest, ac per consequens fieri nequit ut pro obiecto habeat ea quae sese invicem excludunt. — Quarto, absoluta voluntate beneplaciti volebat Deus redemptionem generis humani, per satisfactoriam mortem Christi in cruce, ut testimonia Scripturae probant. Quare divino beneplacito suberat, non solum quod Christus pateretur, sed etiam quod hoc modo pateretur, scilicet satisfactorie, ade ue cum libertate tum a coactione tum a necessitate. — Hinc quinto, non debuit praedicta voluntas transire in praeceptum constituens Christum debitorem crucis. Sic enim fuisset ipse Christus, etsi non coactus, at certe phy­ sice necessitatus ad sese offerendum, ut supra probatum est, et ideo assignaretur pro obiecto voluntatis in Deo coexistentia con­ tradictoriorum, quod repugnat. — Quapropter sexto, oportet po­ nere voluntatem beneplaciti circa mortem crucis, et ex hoc ipso excludere voluntatem obligandi Christum ad huiusmodi immola­ tionem, sicut iuxta omnes excludi debet voluntas determinandi Verum difficillimum esset ostendere hunc esse genuinum sensum huius sententiae, quia id potius significari videtur : Qui, proposita sibi gloria tamquam fructu dolorum crucis, sustinuit crucem et confusionem con­ tempsit. Quippe, sensus iste multo melius quadrat cum contextu, ubi exemplo Christi animantur Hebraei ad persistendum in sufferendis tri­ bulationibus intuitu gloriae caelestis. Manet tamen auctoritas interpre­ tum qui nullum praeceptum in Christo quoad mortem crucis agnove­ runt. Quibus adde Anselmum, Médit. XI de Redempt. (*) Cf. S. Thom. i, q. 19, art. 11-12, et de Verit. q. 23, a. 3. i DR UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD VOLUNTATEM 323 I f I ? ludaeos ad occisionem Christi. — Sed septimo, Deus in sua praescientia disposuit ac decrevit ordinem illum in quo cognovit, et ludaeos ex propria malitia occisuros Christum, et Christum per conformitatem ad divinum beneplacitum amplexurum crucem. Atque hoc modo passioni Dominicae quae infallibiliter futura erat, praeparatae sunt causae contingentes et ad utrumlibet se habentes, secluso scilicet praecepto voluntatem comprehensoris omnino nécessitante ζ1). Recte tamen in Scriptura beneplacitum Patris dicitur man­ datum, lex, aut si quid aliud huiusmodi, quia inter homines praeceptum est signum voluntatis superioris. Atqui communis usus habet ut metaphorice accipiatur signum pro re cuius solet esse signum, et vice versa. Sicut ergo apud theologos praece­ ptum nominatur voluntas Dei, scilicet voluntas signi, ita hic ex inverso, absoluta Dei voluntas nominatur praeceptum, et non est magis impropria locutio in secundo casu quam in primo. Ad ium ergo dicendum, quod ex Scripturae auctoritate, ex­ sistentia praecepti demonstrari nullo modo potest. Nec valet argumentum quo ostendebatur Christus naturali praecepto charitatis obligatus ad sucurrendum generi humano. In tantum enim purus homo tenetur facere iacturam propriae vitae, ut succurrat proximo in extrema necessitate spirituali constituto, in quantum vita corporalis spirituali bono animae comparata, longe minoris pretii esse invenitur. Sed ratio haec non valet pro Christo, quia vita Hominis-Dei maioris est appretiabilitatis quam sit bonum spirituale totius etiam humani generis. Atqui non potest esse quod naturale praeceptum charitatis proximi obliget unquam ad dandum maius pro minori, imo vero nec aequale pro aequali. Ideoque Christus, secluso positivo praecepto Patris, nulla potuit (*) Ubi vides explicationem istam valde differre ab ea quam pro­ ponit Card. Franzelin, de incarn. thes. 44. Quae non modo reiicit prae­ ceptum proprie dictum, sed nequidem agnoscit in Deo voluntatem absolutam antecedentem circa modum redemptionis per passionem crucis. * Voluntas Patris, inquit, quatenus antecedit liberam Christi «electionem ad ponendam animam suam, intelligi debet divinum be« neplacitum humanae voluntati Redemptoris propositum ita, ut etiam quaest. XVIII. 3*4 teneri obligatione subeundi crucem, sed ex puro suo liberali erga nos amore dixit: Filius hominis venit non ministrari, sed mini­ strare, et dare animam suam redemptionem pro multis. Ad con­ firmationem vero additam facilis responsio est. Si enim oporteret stricto sensu hic sumere scandalum, sequeretur primo Christum fuisse peccabilem. quia scandalum proprie non cadit nisi in eos qui sunt spirituali ruinae obnoxii. Sequeretur etiam Petrum pec- ; n· 1 < alius redemptionis modus Patri foret acceptus... Consequenter deinde XIX. ut constat ex praemissis. Verum, praeter operationem instru­ mentaient qua talem, semper considerari debet illud quod instru­ mentum confert de suo ut causa principalis : idque potissimum, si sermo sit de instrumento rationali et libero, quod ita movetur ut etiam se moveat. Non ergo sequitur unam esse operationem in Christo, quia nusquam fuit destituta humanitas propria vi ope­ ratrice, praesertim secundum intellectum et voluntatem (*). Ad 3um dicendum quod operari sequitur esse, in quantum prius est esse secundum aliquam naturam quam per eam ope­ rari; non autem in quantum unitas operationis exigitur ad uni­ tatem suppositi sicut unitas essendi. Ratio est quia actus essendi se habet ut constitutivum hypostasis, imo ut ultimus terminus eius, et ideo, cum rei indivisio fundetur supra unitatem termini ultimo complentis et constituentis ipsam, patet quod personae unitas requirit unitatem ipsius esse substantialis. Sed operatio se habet ut quidam effectus personae secundum naturam in qua est, et quia multiplicitas effectuum non praeiudicat unitati causae, ideo operationum pluralitas non praeiudicat unitati personali. Quin imo necessario sequitur pluralitatem naturarum in quibus contingeret unum idemque suppositum subsistere, eo quod na­ tura dicit radicale principium virtutis, cuius actualitas est ope­ ratio. Quare S. Thomas in III, D. 18, q. i, a. i, ad 3um : «Unitas (*J Illud quoque accurate observandum, quod ubi dicitur huma­ nitas assumpta instrumentum divinitatis, non oportet semper eamdem instrumenti rationem cogitare, sed vel stricte vel large sumptam, pro subiecta materia et diversis operationum conditionibus. Sane vero, stricto et propriissimo sensu instrumentum fuit in operando miracula, at non in caeteris omnibus, non in exercendo virtutes, non in merendo, non in satisfaciendo. Nam operatio meritoria seu satisfactoria procedebat utique ab humanitate tamquam a causa principali, et solum ei acce­ debat ex divinitate unita infinitus valor, per modum simplicis resultan­ dae a dignitate suppositi. Ergo, si per instrumentum large intelligas id cuius operatio a superiori causa vel dirigitur, vel dignificatur, aut ei utcumque subordinatur, sic profecto humanitas Christi in omnibus fuit instrumentum divinitatis. Minime vero, si stricta sit vocabuli usurpatio, pro eo omni et solo quod movetur ad agendum aliquid ad quod non habet proportionatam virtutem vel naturae vel gratiae. DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD OPERATIONEM 333 « rei consequitur esse suum ; unde eodem modo praedicatur de « re ens et unum quod convertitur cum ente. Non autem ex « actione sua habet res unitatem. Et ideo non potest esse, quod «sit suppositum unum, et esse eius non sit unum ; potest autem «esse quod sit suppositum unum, et actio eius non sit una*. Ad 4um denique dicendum quod unitas quam signat operatio theandrica, illa est qua dicitur aliquid ordine unum, non vero unum simpliciter, ut declaratum est supra de voluntate. Hinc Damascenus, de fide orth. 1. 3, c. 19: «Nihil igitur aliud thean· « drica actio declarat, quam quod Deo facto viro, hoc est, incar«nato, humana quaeque ipsius actio divina erat sive deificata, « nec divinae ipsius operationis expers. Rursumque divina ipsius < actio, humanae ipsius actionis exsors non erat, verum utra« que una cum altera considerabatur. Porro modus hic loqicendi « περίφράσις dicitur, quando quis duo quaedam una dictione com« plectitur. Quemadmodum enim igniti gladii incisam unam ustio« nem atque inustam sectionem dicimus, et tamen sectionem « distinctam ab ustione esse, necnon alius aliusque naturae « asserimus, (ignis nempe ustionem ac ferri sectionem) : ad « eumdem modum theandricam unicam Christi actionem dicentes, « duas ambarum ipsius naturarum actiones intelligimus : divi« nitatis videlicet ipsius divinam, humanitatis autem humanam « actionem ». COROLLARIUM. Ad operationem theandricam maxime pertinet satisfactio qua Christus condigne satisfecit pro peccatis nostris, necnon et meritum quo generi humano meruit restitutionem gratiae. Ex dictis sequitur, operationem theandricam in triplici or­ dine considerari : in ordine moralis perfectionis, in ordine immu­ tationis rerum exteriorum, denique in ordine satisfactionis et meriti apud Deum. Primo modo, operatio theandrica exhibet summum illud ac supremum sanctitatis exemplar quod in Christo toti generi humano illuxit. Secundo modo, dicit illam miraculo- Fi’ 334 V.* QUAEST. XIX. rum operationem quam supra descripsit Chrysostomus, Homil. 12 in Ioan, circa finem. Tertio demum modo, dicit satisfactionem per quam sublatum est peccatum mundi, necnon et meritum quo homini lapso restituta est gratia. Porro, si solum attenderemus splendorem qui nostrae mentis oculos percellit, duobus prioribus modis potissimae partes indu­ bitanter essent attribuendae. Nam in his operatio theandrica sic est effectus incarnationis, ut sit etiam quoad nos maximum eius signum : signum dico faciens incarnationem evidenter credibilem et credendam, ut in tertia huius operis parte exponetur. Nunc autem in tantum dicimus Christi satisfactionem ac meritum ad operationem theandricam maxime pertinere, in quantum non po­ tuisset esse quocumque modo nisi ab Homine-Deo. Dum contra, norma sanctitatis et miraculorum operatio quae in Christo fuit, non tam necessario nexu cum unione personali naturae creatae ad Deum connectitur. Sane vero, potuisset Deus de potentia absoluta aliquem purum hominem tanta gratia honestare, eiusque actiones ita in omnibus regere et moderari, ut homo ille supra omnes particulares hu­ manae naturae categorias emergens, fieret toti generi humano divinum quoddam virtutis exemplar, a cunctis et singulis imita­ bile, a nullo aequatum, ab omni sancto participatum, mensura sanctitatis se habente iuxta mensuram imitationis, sicut reipsa contigit in Christo. Potuisset etiam de eadem potentia absoluta, per eumdem purum hominem tamquam per instrumentum sepa­ ratum, operari tot et tanta quae per assumptam humanitatem de facto operatus est : puta suscitare mortuos, sanare infirmos, elementis mundi imperare, daemones expellere, et alia innumera patrare mirabilia quae leguntur in evangelio. Sed ad dignam satisfactionem pro peccato absolute requirebatur instrumentum coniunctum, quia omnino opus erat actione satisfactoria naturae creatae, cui infinitus valor accederet ratione unionis ad divinam hypostasim. Bene ergo dicitur satisfactio huiusmodi operatio theandrica per excellentiam. Huic etiam accensetur meritum quo gratia generi humano restituta est. Nam etsi per se loquendo, de condigno merito gra- DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD OPERATIONEM 335 tiae non sit eadem ratio, (quandoquidem nihil repugnat, Deum ordinare et acceptare opera purae creaturae ad merendum etiam aliis supernaturalem bealitudinem), tamen in ordine rerum a di­ vina Sapientia praestituto, causa meritoria gratiae non potuit esse nisi Deus incarnatus. Primo quidem quia meritum a satis­ factione dependebat, et per modum unius cum ea exigebatur. Secundo etiam, quia meritum purae creaturae, utpote meritum personae finitae, non potuissset adaequare gratiam prout toti na­ turae restituendam. Cum enim individua humana sint per se in infinitum multiplicabilia, requirebatur meritum quod nunquam posset exhauriri, cuiusmodi non est nisi meritum Hominis-Dei. Hinc S. Thomas supra, q. i, a. 2 ad i"®: . Sic igitur ex praedictis habes quid sibi velint Doctores, cum de operatione theandrica loquentes, maxime insistunt in hoc quod actiones et passiones humanitatis Christi nobis salutares fuerunt. Caeterum, de ipsa operatione humana in quantum fuit meritoria tum ipsi Christo tum nobis omnibus, ut habetur in articulis 3 et 4 huius quaestionis, commodius disputabitur infra, Qq. 48-49, ubi de efficacia sacrificii crucis. Interim vero, sufficiet animadvertere duo. Primo, operatio humana in Christo non fuit ei meritoria quoad beatitudinem essentialem, sed quoad sola beatitudinis ac­ cidentalia. Ita S. Thomas in art. 3. Et ratio est quia nemo or­ dinatur ad merendum id quod iam habet. — Dicet tamen aliquis: Cum beatitudo possit pluribus titulis haberi, puta titulo haereditatis et titulo praemii, nihil prohibebat quominus Christus me­ reretur beatitudinem essentialem, licet vel ab initio iure filia­ tionis habitam. — Verum, etsi hic dicendi modus non possit forsitan evidenti argumento refelli, est tamen praeter dicta San­ ctorum et universalem theologorum doctrinam. Et re quidem vera, satis intelligitur aliquid duplici titulo dari, quando datur; non autem intelligitur iterum dari quacumque ratione id quod iam semel immobiliter datum est. Sed quidquid non potest am­ plius dari, nec etiam potest merito acquiri, cum haec duo cor- relativa sint. Hinc theologi inter conditiones necessarias ad me­ ritum, communiter ponunt statum viatoris, scilicet ut sit homo in via ad illud ipsum quod merito acquirendum est. Quia igitur Christus non fuit in via nisi respectu solius beatitudinis acciden­ talis, ideo ad hanc solam promerendam potuerunt eius opera or­ dinari, iuxta illud Philipp. II. 8-9 : « Humiliavit semetipsum.... « propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen < quod est super omne nomen, ut in nomine lesu omne genu « flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum ». (1). Sed hinc aestimabis quanta sit haec beatitudo quae dicitur accidentalis, cum addat supra beatitudinem essentialem, totam differentiam quae est inter Christum in cruce patientem et Christum venien­ tem in iudicio iudicare vivos et mortuos, ad instaurationem regni cuius non erit finis. Secundo, operatio humana Christi fuit meritoria nobis, to­ tius gratiae et beatitudinis (-). In quo quidem insignis attenditur differentia inter Christum et puros homines. Aliorum enim ho­ minum merita non ordinantur a Deo nisi ad propriam ipsius operantis beatitudinem, quia unicuique reddet Deus secundum opera sua, et per praemium vitae aeternae quod singulis retri­ buitur pro suorum valore meritorum, prorsus exhauritur valor ille qui finitus est. Quoties igitur nobis prodesse dicuntur me­ rita sanctorum, aut sumuntur merita materialiter, id est, non sub formalitate meriti, sed sub formalitate satisfactionis pro poena temporali peccatorum, aut si sumuntur formaliter, sic nobis non prosunt nisi in quantum reddunt sanctos magis idoneos ad im­ petrandum. Nam sicut apud homines, tanto efficacius aliquis pro amicis apud alium intercedit, quanto melius de eo meritus fuerit, ita contingit et apud Deum. Ipsa tamen sanctorum merita nobis non applicantur ut condignum pretium pro dono gratiae vel glo-(*) 4 < (*) Tota haec consideratio procedit de merito personali, quod se habet ad praemium ut causa efficiens disponens, et non potest esse eo posterius, ordine temporis. Nunc autem alia est ratio de merito Capitis quoad homines universos, ut expositum est in tractatu de Sacram, in gen., Quaest. 62, in prolegomeno. C) Hic, art. 4. ·■ I DE UNITATE IN CHRISTO QUANTUM AD OPERATIONEM 337 riae, cum unusquisque retributionem a Deo consecuturus sit, prout gessit in corpore, sive bonum sive malum. At de Christo alia ratio est. Constitutus est enim caput super homines in or­ dine ad restaurationem gratiae, sicut Adam fuit caput in ordine ad conservationem vel amissionem originalis innocentiae in hu­ mano genere. Eodem itaque pacto quo peccatum Adae exten­ ditur ad posteros, ita meritum Christi extenditur ad genus uni­ versum, et sic patet quod operatio eius fuit nobis meritoria. Cf. Rom. V, 18-19. Verum non oportet in praesenti descendere ad rationem et modum meriti vel satisfactionis Christi in sua habitudine ad ju­ stificationem nostram : iustificationem dico tam sacramentalem quam extrasacramentalem. Nam huic doctrinae specialis assi­ gnatur locus in quaestionibus de passione Dominica, ubi solvetur difficultas quam obiter tangit S. Thomas in responsione ad 3nm , ilemque ostendetur qui fiat ut meritum Capitis non excludat pro­ pria merita membrorum, sed imo merita et satisfactiones nostrae dicantur niti meritis et satisfactionibus Christi. QUAEST. XX-XXIV. DE CONSEQUENTIBUS UNIONEM QUANTUM AD EA QUAE CONVENIUNT CHRISTO PER COMPARATIONEM AD DEUM PATREM. S Agitur hic, saltem principaliter, de iis quae conveniunt Christo homini qua tali per comparationem ad totam Trinitatem, adeoque et ad seipsum prout unum e suppositis naturae divinae est. Sed quia nos non habemus exemplum unius personae in duplici natura subsistentis, et non facili negotio circumloquimur relationem eiusdem ad seipsum secundum aliam et aliam natu­ ram, ideo relationes et officia quae homini Christo competunt respectu divinitatis in quibuslibet suppositis suis, solemus trans­ ferre ad solam personam Patris, sicut ipse nos Christus docuit in evangelio. Hac enim ratione, et vitatur periculum insinuandi distinctionem personae Christi a persona Verbi, et simul perspi­ cuitati sermonis consulitur, ac demum adhibetur modus loquendi De Verbo Incarnato • '- 22 •Vi. 338 QUAEST. XX-XXIV. fundatus in natura rerum. Cum enim Pater sit principium in divinis, recte ea quae divinitatis sunt solent ei appropriari. Primo igitur agendum est de convenientibus Christo secun­ dum quo Patri fuit subiectus. Hinc : THESIS XXXII. (Quaest. 20). .*v'V ' 4* Christus secundum naturam humanam est subiectus Patri, imo et sibi ipsi prout una cum Patre et Spiritu Sancto in natura divina praeest ac dominatur. Quare toti Trinitati salutare offerre sacrificium, et iustam pro peccatis satisfa­ ctionem potuit exhibere. Hic primum omnium est observandum, iura et officia attribui hypostasi ratione naturae: naturae, inquam, consideratae vel in communi secundum suam speciem, vel in singulari secundum individuales determinationes quibus in supposito afficitur. Nam Socrati determinata quaedam competunt officia et iura quia habet naturam humanam ; quaedam vero alia quia naturam humanam habet, his vel illis conditionibus individualibus differentiatam. Horum ratio est quia ius vel officium non consequitur hypo­ stasim praecise quia hypostasis est, (nam et equus et bos et planta hypostases sunt, quin tamen ullius iuris vel officii ca­ pacia exsistant), sed consequitur hypostasim praecise quia talis naturae est. Ex quo fit ut pro sola diversitate vel specifica vel numerica naturarum, diversificetur etiam ius vel officium quod competit hypostasibus. Et ideo, ubi dantur plures hypostases in una numero essentia subsistentes, unum sane atque indivisibile ius est eis attribuendum. Et contra, si detur una hypostasis in duabus naturis, erit distinctio iurium vel officiorum secundum distinctionem naturarum. Quibus praesuppositis, dicendum primo est quod Christus in natura humana est subiectus Patri, quia cuilibet habenti na­ turam conveniunt ea quae propria sunt huic naturae. Sed est proprium naturae humanae, quod habeat subiectionem ad Deum, DE SUBÏECTIONE CHRISTI AD PATREM 339 et maxime secundum officium serviendi. Ergo Christus secundum humanitatem (quae determinatio semper convenientius apponitur ad vitandum errorem tam antiquorum quam modernorum Arianorum), est subiectus Patri. Unde Isai. XLII-i, de Christo le­ gitur : « Ecce servus meus, suscipiam eum, electus meus, com« placuit sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, « iudicium gentibus proferet». Et infra, XLIX-5 : c Et nunc dicit «Dominus formans me ex utero servum sibi*. Et Zach. III-8 : « Ecce enim ego adducam servum meum Orientem». Quo autem sensu damnata sit in Adoptianis servi appellatio f1), dicetur infra, Quaest. 23, ubi de filiatione Christi. Sed nec minus evidens est quod secundum naturam in qua convenit nobiscum, subest Christus et servit sibi ipsi secundum quod in divinitate convenit cum Patre, simulque cum eo praeest et dominatur. Unum enim est dominium, unum ius, una operatio Trinitatis, ut ex praemissis constat, et quidquid boni habet Chri­ stus qua homo, habet causatum a seipso qua Deo, indivisibiliter cum Patre et Spiritu Sancto operante. Quia ergo subiectio et servitus nos ad Deum obligans fundatur super receptionem to­ tius boni a Deo, prima causa et primo principio rerum omnium, constat quod dicta servitus fuit in Christo homine, etiam respectu sui qua Deus est. Sed hoc non facile sermone humano explica­ tur, quandoquidem esse dominum et esse servum attribui solet distinctis suppositis ; hic autem exemplo prorsus singulari, at­ tribuitur uni eidemque hypostasi secundum diversas naturas. Hinc sequitur Christum hominem toti Trinitati obtulisse sa­ crificium. Est enim sacrificium cultus praestitus Deo, ut habenti supremum dominium totius universi. Sed in hoc dominio supremo Christus qua homo nullatenus communicat, imo est ei obnoxius. Nihil ergo obstabat quominus in forma servi, hoc est, ut sup­ positum naturae humanae, vitam offerret in recognitionem do­ minii Trinitatis, licet in forma Dei, hoc est, ut divinitatis sup­ positum, esset una e personis quibus praedictus sacrificii cultus deferebatur. (’) Enchirid, n. 258. 340 QUAEST. XX-XXIV. Simili quoque modo Christus qua homo non communicat in iure quod laeditur per peccatum qua peccatum est. Peccatum enim formaliter consideratum, est offensa Dei et contra legem Dei; violatio autem iuris creaturae non habet peccati rationem nisi in quantum est contra ordinem finis ultimi, et lege aeterna prohibetur. Si igitur Christus ut creatura non communicat in iure quod laeditur per peccatum, nihil prohibuit quominus illud resarciret per veram satisfactionem, quamvis hoc ipsum ius ci competat secundum quod Deus est. Hac enim ratione adhuc ser­ vatur modus et ratio iustitiae prout haberi potest relate ad Deum, dum per aliquam naturam subiectam restituitur debitus honor divinitatis. Nec oportet ibi argumentari ex auctoritate Aristotelis dicentis quod eiusdem ad seipsum non potest esse iustitia, quia, ut bene notat Suarez, de Inc. Disp. 4, Sect. 5, Aristoteles « non « intellexit duas naturas habentes voluntates liberas et propria « dominia suorum actuum, posse in eodem supposito convenire. « Tamen supposito hoc mysterio, dicendum est hanc distinctio« nem sufficere ut idem Christus in quantum homo sibi ut Deo « satisfaciat, et ibi intervenire sufficientem rationem ad alterum, « quia per diversas voluntates liberas satisfactio offertur et ac« ceptatur... etc. ». Sed cuicumque competit subiectum esse, competit etiam orare eum cui subiectus est. Ergo ordine logico sequi debet conside­ ratio de oratione Christi. THESIS XXXIII. (Quaest. 21). Christo secundum quod est homo et humanam volun­ tatem habens, competit orare : orare autem tam pro se quam pro aliis, et omnis oratio eius fuit exaudita. ! 1 Videretur tamen dicendum quod Christo non competit orare, quia oratio est quaedam explicatio propriae voluntatis apud Deum ut eam impleat, sicut dicitur hic, art. 1 in corp. Sed quidquid absolute volebat Christus, hoc sciebat divinam voluntatem velle. · -i&A .■·.· L. DE SUBJECTIONE CHRISTI AD PATREM 34 i Ergo non oportebat quod de hoc ipso rogaret, Similiter pro certo sciebat circa omnia, quid esset futurum. Ergo sequitur eadem conclusio, quia de iis quae sciebat non futura, insi­ pienter rogasset; de aliis vero inutiliter, sicut non oramus ut sol oriatur cras. Praeterea nemo rogare debet illud ad quod habet potentiam. Sed Christus ut homo habuit potentiam ad facienda omnia ordinabilia ad incarnationis finem. Ergo illa non debuit rogare. Sed nec etiam alia, quia alia non pertinebant ad opus de quo scriptum est, Is. LXII-11 : « Ecce Salvator tuus venit... et opus « eius coram illo ». Praeterea si Christo competeret orare, recte diceretur : Chri­ ste, ora pro nobis. Sed ab hoc Ecclesia abhorret, cum ubique dicat : Christe, audi nos, vel : miserere nobis. Sed si opponatur auctoritas evangelii, saltem fatendum erit quod non omnis oratio Christi fuit exaudita. Nam, Luc. XXII-42, rogavit ut transiret a se calix, et non impetravit. Rursus, Psalm. XXI-3, in persona eius dicitur : « Clamabo per diem, et non «exaudies». Item rogavit pro crucifixoribus ut peccatum eis non imputaretur, nec tamen omnes conversi sunt ad fidem, sine qua peccatorum remissio non est. Denique rogavit ut discipuli serva­ rentur a malo, cum omnibus qui credituri erant per verbum eorum in ipsum; hoc autem non fuit impletum, saltem quantum ad omnes credentes. Ergo non omnis oratio Christi fuit impleta. Sed contra est primo, quod omnes fere paginae evangelii attestantur Christum orasse. Erat pernoctans in oratione Dei (Luc. III-12). Ascendit in montem soliis orare (Matth. XIV-23). Facta est, dum oraret, species eius altera (Luc. IX-20). lesu bapti­ zato et orante, apertum est coelum, et descendit columba in ipsum (Luc. III-21). Cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: Domine, doce nos orare (Luc. XI-1), etc. Certo ergo certius Christo est attribuenda oratio. Et huius rei ratio est, quia cuicumque competit velle aliquid quod per propriam virtutem implere non potest, ei etiam competit, humiliter petendo, explicare suam voluntatem apud eum qui eam implere potest. Voluntas autem humana Christi non est per f.' ·’■·· * I V i · · WJ ■ QUAEST. XX-XXIV. 34seipsam efficax ad implendum omnia quae vult, ut supra dictum est, ubi de potentia animae Christi. Ergo, etc. Nunc autem oravit tum pro se, tum pro aliis. Pro se qui­ dem. nam sicut in humana natura quaedam bona habebat a Patre iam percepta, ita etiam expectabat ab eo quaedam bona nondum habita, sed percipienda. Unde pro bonis iam perceptis gratias agebat (Matth. XXVI-27, Ioan. XI-41), et a Patre orando petebat ea quae adhuc sibi deerant, iuxta illud Heb. V-7 : Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad euni qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Sed si ei competebat orare pro se, quanto magis pro aliis; de quo vide Ioan. XVII per totum. Denique, omnem suam orationem fuisse exauditam, (intelligendo illam orationem quae fuit interpres absolutae voluntatis), ipse Dominus testatur Ioan. XI, dicens: Ego sciebam quia semper me audis. Et ratio etiam in promptu est, quia ut dicitur hic, art. 4, «secundum voluntatem rationis Christus nihil aliud voluit « nisi quod scivit Deum velle, et ideo omnis absoluta voluntas « Christi, etiam humana, fuit impleta, quia fuit Deo conformis, « et per consequens, omnis eius oratio fuit exaudita ». Ad ergo dicendum quod etsi Christus ut homo nihil absolute voluerit nisi quod sciebat esse secundum beneplaci­ tum divinae voluntatis, tamen sciebat etiam divinitatem velle hoc impleri per suam orationem. Et similiter, licet nihil absoluta voluntate rogaverit nisi quod sciebat esse futurum, nihilominus non inutiliter adhibuit orationem, quia scivit quaedam esse fu­ tura dependenter ab oratione sua, et suam orationem esse causam mediam ad dictos futuros effectus. Porro stulti est velle effectus sine causis mediis, sicut velle colligere frumenta sine semina­ tione. Huc facit id quod dicitur 1. 3 cont. Gent. c. 96 : « Ostensum «est quod divina providentia causas alias non excludit; quin « potius ordinat eas ad hoc quod ordo quem apud se statuit, «rebus imponatur; et sic causae secundae providentiae non re* pugnant, sed magis providentiae exsequuntur effectum. Sic « ergo orationes apud Deum efficaces sunt, non tamen ordinem • ? .Xr" DK ORATIONE CHRISTI 343 4 immutabilem divinae providentiae solvunt, quia et hoc ipsum « quod tali petenti hoc concedatur, sub ordine divinae pro« videntiae cadit. Simile est ergo dicere, non esse orandum ut « aliquid consequamur a Deo quia ordo suae providentiae est « immutabilis, ac si diceretur quod non esset ambulandum iit perveniamus ad locum, nec comedendum ut nutriamur. Quae omnia «patet esset absurda». Sed quaedam sunt quae praeordinantur facienda independenter ab orationibus nostris, sicut quod sol oriatur cras, et pro huiusmodi inutilis foret oratio. Ad 2um dicendum quod anima Christi habuit potentiam ad omnes immutationes ordinabiles ad incarnationis finem, non tamen per propriam virtutem, sed per virtutem divinitatis, cuius fuit rationale instrumentum. Unde ratio non procedit. Ad 3um dicendum quod Christo non competit orare secundum principalem naturam quae in eius persona est; et ideo ad discri­ minandam personam Christi a puris creaturis, non consuevit Ec­ clesia dicere: Christe, ora pro nobis. Et tamen apostolus, Hebr. VII-25, ait: Hic autem, eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium, semper vivens ad interpellandum pro nobis. Ad 4um denique dicendum quod non oportet ut Christus fuerit exauditus in his quae volebat non simpliciter, sed solum secundum quid, ea scilicet voluntate quae dicitur ut natura, et in absolutam non transit, propter superiores fines quos ratio considerat. Et hoc modo intelligenda est oratio qua in horto oravit Dominus ut transiret a se calix. Quam tamen non inuti­ liter aut insipienter fudisse dicendus est, cum per illam nos docuerit omnem hominis voluntatem ac repugnantiam Deo esse subdendam, et in omnibus necessitatibus ad eum esse recur­ rendum, a quo est expectanda gratia in auxilio opportuno. Unde in Psalmo subiungitur: «Clamabo per diem et non exaudies, et « nocte, et non ad insipientiam mihi ». Similiter, voluntate ante­ cedente volebat salutem omnium, non autem voluntate conse­ quente. Porro voluntas antecedens non fuit pura et sterilis velleitas, sed voluntas absoluta sufficientium mediorum salutis. Pro omnibus igitur petiit Christus salutem quoad sufficientiam, pro : quaest. xx-xxiv. -11 1 -1** / 3 aliquibus tantum quoad efficaciam, et utroque modo fuit exauditus pro sua reverentia. Nota. — Occasione eorum quae hic dicuntur de oratione Christi, iuvabit considerare quam perfectus ipse nobis magister orationis exstiterit (Matth. VI, q-îô). et quam vere dixerit Au­ gustinus, nos si recte et congruenter oramus, nihil aliud dicere posse quam quod in ista oratione dominica positum est. Etenim : < Quia oratio est quodammodo desiderii nostri in« terpres apud Deum, illa recte solum orando petimus, quae recte « desiderare valemus. In oratione autem dominica, non solum < petuntur omnia quae recte desiderare possumus, sed etiam eo « ordine quo desideranda sunt, ut sic, haec oratio non solum « instruat postulare, sed etiam sit informativa totius nostri affectus. « Manifestum est autem quod primo cadit in desiderio no< stro finis, deinde ea quae sunt ad finem. Finis autem noster « Deus est, in quem noster affectus tendit dupliciter. Uno quidem « modo, prout volumus gloriam Dei. Alio modo, secumdum quod « volumus frui gloria eius. Quorum primum pertinet ad dilectio« nem qua Deum in seipso diligimus, secundum vero ad dilectio< nem qua diligimus nos in Deo. Et ideo prima petitio ponitur: « Sanctificetur nomen tuum, per quam petimus gloriam Dei. Se« eunda vero ponitur: Adveniat regnum tuum, per quam petimus « ad gloriam regni eius pervenire. < Ad finem autem praedictum nos ordinat aliquid dupliciter: « uno modo per se, alio modo per accidens. Per se quidem, « bonum quod est utile in finem. Est autem aliquid utile in finem « beatitudinis dupliciter. Uno modo directe et principaliter se« eundum meritum quo beatitudinem meremur, Deo obediendo, «et quantum ad hoc ponitur: Fiat voluntas tua sicut in coelo et « in terra. Alio modo instrumentaliter, et quasi coadiuvans nos ad « merendum, et ad hoc pertinet quod dicitur : Panem nostrum quo« tidianum da nobis hodie, sive hoc intelligatur de pane sacramen< tali cuius quotidianus usus proficit homini, in quo etiam intelli* guntur omnia alia sacramenta; sive etiam intelligatur de pane « corporali, ut per panem intelligatur omnis sufficientia victus, « Per accidens autem ordinamur in beatitudinem per remo- DE ORATIONE CHRISTI 345 « tioncm prohibentis. Tria autem sunt quae nos a beatitudine * prohibent. Primo quidem peccatum quod directe excludit a regno, c et ad hoc pertinet quod dicitur: Dimitte nobis debita nostra. « Secundo tentatio quae nos impedit ab observantia divinae vo« luntatis, et ad hoc pertinet quod dicitur : Et ne nos inducas « in tentationem, per quod non petimus ut non tentemus, sed ut « a tentatione non vincamur, quod est in tentationem induci. Ter« tio poenalitas praesens ut quae impedit sufficientiam vitae, et « quantum ad hoc dicitur: Libera nos a malo*. Ita S. Thomas, 2-2, q. 83, a. 9. Quae si quis recte consideret, perspiciet quam vere haec oratio, dominica dicatur et sit. Non enim hominis fuit tam paucis tamque simplicibus verbis quae docti capiunt pariter et indocti, tot tantasque profunditates comprehendere. Ibi scilicet totius humanae vitae directio ; ibi ordo finis ultimi, et subordinatio mediorum ad ipsum ; ibi revelatio supremi exitus omnium bono­ rum et malorum huius mundi; ibi simplificatio humani affectus ad normam consummatae sapientiae; ibi medulla totius perfectionis moralis; ibi assignatio verae relationis hominis ad Deum, quae nec per irreverentiam effluat, nec per inordinatum timorem de­ primatur. Ibi ergo signum divinitatis omnem humanam men­ suram excedens, quod quisquis non miratur, necesse est ut vel intellectu penitus careat, vel sit in summo intelligentiae, aut bellua exsistens, aut Deus (^, Sed considerationem orationis Christi, sequitur consideratio sacerdotii eius, cum sacerdos sit publicus orator hominum apud Deum. Hinc : (’) Sane vero, si quid unquam philosophi in integris voluminibus de beata vita et fine hominis ultimo qualicumque modo disputaverunt, hisce paucis versiculis orationis dominicae comparatum, evanescit sicut in sereno die, comparente sole, fumosae laternae lux consumitur. Quis unquam vel a longe sic determinavit regulam summae sapientiae ? Quis inter philosophos vel suspicatus est debere primo cadere in desiderio nostro intentionem gloriae Dei, et reliqua huic subordinari? Quis re­ posuit in adimpletione divinae voluntatis rationem perfectionis? Quis praesertim cogitavit nos debere petere a Deo ut ipse nos faciat facere voluntatem suam, et hoc ipsum esse maximam gratiam illius qui ope- ■À iXl :·.·&. - w. 346 Ar QUAEST. XX-XX1V. THESIS XXXIV. (Quaest. 22). Christus constitutus est in Ecclesia summus sacrorum minister et sacerdos in aeternum. Est autem ipsemet hostia sacerdotii sui, cuius effectus in vera peccatorum expiatione et in adeptione bonorum aeternorum consistere dicendus sit. * M Sacerdos dicitur mediator inter Deum et populum, ea quae hominum sunt deferens ad Deum, et vicissim ea quae Dei sunt deferens ad homines. Quorum primum maxime praestat per oblationem sacrificii, quod est cultus publicus per excellentiam ; alterum vero per dispensationem sacramentorum. Principaliter tamen consideratur in sacerdote officium deferendi Deo cultum nomine communitatis ex qua fuit assumptus, teste apostolo ad Hebr. V-i, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. Christum igitur iureiurando Dei, hoc est immobili consilio constitutum fuisse sacerdotem summum ac supremum, notissima Scripturae testimonia demonstrant. Vide potissimum Hebr. V, 5-6, ibid. VII-21, et iterum VII-2, quo in loco vocatur Christus των άγιων λειτουργός hoc est, publicus sacrorum minister, principalitatem obtinens respectu omnium qui deserviunt in tabernaculo vero « quod fixit Deus et non homo » : puta in Ecclesia Dei vivi quae tabernaculo Mosaico seu templo umbratili Veteris Testamenti opponitur. Quapropter in tractatu de sacramentis ostendi solet ratur in nobis et velle et perficere? Si voluntas tua est, diceret quispiam humano sensu ductus, procura quo melius poteris, ut fiat ; sed quod ego debeam a te implorare ut fiat, et expectare a te ut per me fiat, absit! Irri­ dens Tullius Cicero aiebat neminem sic unquam adeo desipuisse, ut a diis peteret virtutem. Dominus autem : Vos autem sic orabitis : Fiat vo­ luntas tua sicut in coelo et in terra, sublimiter edocens, ipsum bonum usum liberi nostri arbitrii esse donum descendens a Patre luminum. Denique, Jneffabili simplicitate et terminum beatitudinis ostendit, et viam sternit, et impedimenta monstrat, ut simul videant tam docti quam indocti, tam sublimes quam lippientes animae, quo et qua tendendum sit. DE SACERDOTIO CHRISTI 347 quod omnes characteres sacramentales quibus deputamur ad actiones sacras secundum ritum christianae religionis, sunt quae­ dam configurationes ad sacerdotium Christi, quatenus monstrant animam obligatam Christo sacerdoti in ordine ad servitium cultus Dei, eo fere pacto quo antiquitus character militiae ostendebat militem obligatum imperatori in ordine ad servitium militare. Atque hoc modo toti multitudini christianae, in quantum per characteres sacramentales hierarchice in varios ordines et gradus distribuitur sub summo hierarcha ac principe Christo, congruit illud Cantic. VI-3 : « Terribilis ut castrorum acies ordinata ». Et iterum illud Num. XXIV-5 : « Quam pulchra tabernacula tua, « lacob, et tentoria tua Israel ! » Caeterum Christus unctus est sacerdos per ipsam unionis gratiam per quam habet potestatem ad omnia munera sacerdotii, ut evidentius apparebit ex dicendis in Quaest. 26, et ideo dicitur factus Pontifex per eum qui locutzcs est ad eum, Filius mezis es tu, ego hodie genui te. Nec tantum factus est summus sacerdos, sed etiam sacer­ dos in aeternum. Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere ; hic autem, eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. Quod su­ perius etiam ostenderat apostolus ex typica similitudine Melchisedech, considerans qualiter introducatur Melchisedech sacer­ dos, quin ulla mentio fiat de genealogia eius, de initio dierum et de fine vitae, de praedecessore et de successore in sacerdotio, idque praeter morem circa alios in Scriptura usitatum. Sed hoc totum non verificatur realiter nisi in Christo, qui cum sit sine matre secundum divinitatem, et sine patre secundum humani­ tatem, generationem habens utroque modo ineffabilem, reipsa nullam habuit in suo sacerdotio vel praedecessorem vel succes­ sorem ; sed ipse unus, semel pontificatum adeptus, in eius pos­ sessione manet usque in finem. Quare, haec inter novam legem et antiquam attendenda differentia est, quod in antiqua lege sa­ cerdotium summum ab uno in alium iure successionis transibat; in lege autem nova summum sacerdotium est et manet penes unum Christum. Unde evangelici sacerdotes sunt essentialiter sacerdotes vicarii, per characteris impressionem in potestate 348 QUAEST. XXX-XIV. constituti. Est enim character ex sua propria ratione, potentia ministerialis involvens relationem ad Christum principem, cuius nomine et delegatione agit quisquis charactere signatur. Ideo Christus semper administrat sacerdotium suum, ea quae ad illud pertinent per suos ministros iugiter adimplens. Cum autem principalis sacerdotii actus sit oblatio sacrificii, oportuit et Christum habere aliquid quod offerat, ut dicitur Hebr. VIII-3. Et quia in praesenti statu naturae lapsae, praeter ado­ rationem latriae quae semper debetur Deo, attenditur etiam in sacrificio restitutio honoris laesi per peccatum, unum obtulit Christus sacrificium satisfactorium pro peccato, et aliud instituit suo nomine iugiter in Ecclesia celebrandum, tum ad perennem Dei cultum, tum ad applicationem satisfactionum et meritorum crucis. Utroque autem modo ipse est res oblata, ipse offerens saltem principalis, omni alia hostia in perpetuum abrogata, ut aperte colligitur ex apostolo, Hebr. VI1I-X Tandem, effectum sacerdotii Christi esse veram expiationem peccatorum, ex professo 1. c. demonstrat Paulus, ubi etiam pec­ catorum emundationi adiungit adeptionem bonorum aeternorum dicens : Christus assistens Pontifex futurorum bonorum, per am­ plius et perfectius tabernaculum, etc. Caeterum de his conferenda sunt, tum quae infra exponentur de passione et sacrificio crucis, tum quae circa sacrificium Eucharistiae alias declarabuntur. Nunc autem, ut absolvantur ea quae conveniunt Christo per comparationem ad Patrem, de eius filiatione necnon et praede<* stinarione superest disputandum. THESIS XXXV. (Quaest. 23). — Christus qui est Filius Dei naturalis, nullo modo dici potest adoptivus. Sed nec suscipit denominationem filii secundum quamcumque aliam diminutam, imperfectam, et participatam rationem filiationis. De adoptione divina in genere disserit S. Thomas in tribus primis articulis huius quaestionis. Ubi sciendum est, adoptivum DE FILIATIONE CHRISTI 349 dici eum qui non genitus ab adoptante, ac per hoc, ei extraneus, ab eo assumitur ad iura filii, et maxime ad ius haereditatis. Quapropter adoptio definiri solet, personae extraneae in filium et haeredem gratuita assumptio, ut iam in superioribus notatum fuit. Est autem inter adoptionem divinam et adoptionem huma­ nam haec maxima differentia, quod prior illa ponit aliquid in­ trinsecum in anima, elevando eam ad quamdam participationem naturae adoptantis; secus vero haec posterior. Et ratio est quia haereditates hominum in auro et argento et titulis et praediis consistunt; porro ad haec possidenda, manens id quod est, quis non idoneus ? Non sic autem est de haereditate Dei, quia haereditas Dei metaphorice dicitur quo ipse est dives. « Id autem « quo Deus dives est, est perfruitio sui ipsius, quia ex hoc beatus « est. Unde in quantum hominibus qui ex naturalibus ad illam « fruitionem pervenire non possunt, dat gratiam (per quam veluti « novam naturam consequuntur)... secundum hoc dicitur ali« quem in filium adoptare» p). Caeterum constat quod divina ado­ ptio est a tota Trinitate, cum sit quaedam effectio ad extra; et quia relatio filiationis terminatur ad principium a quo filius procedit, manifestum est quod adoptio ponit in adoptato relationem cuius tota Trinitas terminus est. Ideo docet S. Thomas in prima Parte, Quaest 33, a. 3, hoc nomen Pater dupliciter sumi in divinis : essentialiter scilicet, et personaliter. Personaliter sumptum, ponit realem relationem ad intra, qua persona Patris ad Filium sibi consubstantialem refertur. Essentialiter vero acceptum dicit re­ lationem rationis quae cointelligitur reali relationi, qua nos ado­ ptivi referimur ad Deum unum in essentia et trinum in personis. Sed his de adoptione generatim praesuppositis, quae etiam aliis analogicis rationibus filiationis proportionaliter applicari possunt: quid de Christo in hac parte specialiter tenere opor­ teat, nunc venit declarandum. Videretur ergo, quod Christus dici possit et debeat filius Dei adoptivus. Primo quia in Scriptura (Isa. XLII-i, et Zach. III-8), vocatur servus. Cum igitur servus sit infra filium adopti­ vum, multo magis vocari potest adoptivus. (’) S. Thom. in III, D. 10, q. 2, a. 1. 350 Λ3 •· * 5 «.· .· i < .··* ;·-7Ύ·’<·■ Λΐ . vj ’ F* ? s QUAEST. XX-XXIV. Secundo, quia Filius Dei naturalis est genitus, non factus; adoptivus vero est factus, non genitus. Sed Christus qua homo est factus, iuxta illud Galat. VI-4 : Misil Deus Filium suum factum ex muliere. Igitur, sicut est Filius Dei naturalis prout sub­ sistens in natura divina, ita et adoptivus prout subsistens in humana. Tertio, quia qua homo non est immensus, nec aeternus, nec invisibilis, etc. Ergo nec naturalis filius; ergo adoptivus. Quarto, quia qua homo est naturalis filius Virginis. Sed impossibile est ut secundum idem sit naturalis filius hominis, et naturalis Filius Dei. Ergo dicendum est quod qua homo est na­ turalis filius hominis, et adoptivus Filius Dei. Accedit denique, quod Luc. I 35, dicit Angelus ad Virginem: Spiritus Sanctus superveniet in te..., ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur piius Dei. Ubi filiatio asseritur, quae suam rationem habet in hoc quod per operationem Spiritus Sancti factum est corpus Christi, sicut patet ex particula causali ideoque. Atqui conceptio virginalis de Spiritu Sancto non potest esse ratio cur Christus dicatur naturalis filius Dei. Ergo pluribus modis appellatio filii Dei convenit Christo: proprie quidem ut Deo, ratione generationis aeternae, et simul improprie ut homini, ratione conceptionis miraculosae in qua efficientia divina sup­ plevit partes viri in generationibus ordinariis. Sed contra est, condemnatio haeresis Adoptianorum in Con­ cilio Francofordiensi ab Adriano I confirmato: «Invenimus in « libelli vestri principio scriptum quod vos posuistis : Confite« mur et credimus Deum Dei Filium ante omnia tempora sine « initio ex Patre genitum, coaeternum et consubstantialem, non \ adoptione, sed genere. Item post pauca, eodem loco legebatur: « Confitemur et credimus eum factum ex muliere, non genere « esse Filium Dei, sed adoptione ; non natura, sed gratia. Ecce « serpens inter pomifera paradisi latitans ligna, ut incautos quos« que decipiat ». Respondeo itaque dicendum quod Christus homo nullo modo dici potest adoptivus, nec sensu exclusive, ut posuerunt Adoptiani, nec sensu cumulative, sicut postea Durandus dixit, DE FILIATIONE CHRISTI 35I ponens Christum hominem posse dici simul et Filium naturalem ratione suppositi, et filium adoptivum ratione gratiae sanctifi­ cantis qua humana eius natura perficitur. Excluditur primus dicendi modus qui nihil aliud est quam purus putidusque Nestorianismus. Si enim homo lesus Christus est filius adoptivus tantum, ergo alia persona esta persona Uni­ geniti, et sic totaliter subruitur fides incarnationis. Excluditur pariter alter dicendi modus, qui licet non haere­ ticus sicut ille prior, at certe est erroneus, et ab omnibus theo­ logis reiectus. Nec oportet specialiter curare de fundamento Du­ randi, cuius inanitas sufficienter patet ex alibi dictis (*■), sed proponenda est radicatis ratio ex qua fit ut denominatio ado­ ptivi sit omni ex parte incompossibilis cum filiatione naturali. Huiusmodi autem ratio hinc sumitur, quod filiatio non est deno­ minatio quae conveniat immediate naturae, et mediate tantum hypostasi tanquam ultimo attributionis subiecto, sed quae per se primo afficit hypostasim. Nam si causam filiationis requiras, recte communicationem naturae assignas; si autem subiectum cui ipsa filiationis relatio nata est convenire, sic non assignatur nisi sola hypostasis. Hinc fit ut nusquam, et ne improprie qui­ dem, natura etiam singularis appellationem filii suscipere pos­ sit. Quis enim, quaeso, ferret naturam dici filiam, tametsi di­ catur rationalis, corporea, facta, subiecta, imo et serva? Si ergo Christus diceretur filius adoptivus, haec denominatio non caderet in personam eius mediante natura humana, sicut cum Filius Dei dicitur mortuus, passus, etc., sed primo et immediate afficeret suppositum. Atqui suppositum Christi nullo modo habet respectu Patris illam extraneitatem quam importat adoptio. Insuper, « non recipitur aliquid participative dici, quod per « se dicitur ». Et ideo, ex hoc ipso quod hypostasi Christi con­ venit appellatio filii proprii et naturalis, excluditur denominatio adoptivi. Denique filius Dei adoptivus dicitur talis respectu to­ tius Trinitatis. Esset itaque Christus filius adoptivus sui ipsius, quo nihil absurdius cogitari potest. Et eaedem ipsissimae ra9 (’) Supra, thes. 16, ? 1. -5- Ql'ABST. X.X-XXIV. tiones pariter excludunt omnem aliam impropriam ac participa­ tam filii denominationem, ut cuique consideranti patebit. Ad iae ergo dicendum quod non est simile de filiatione et de servitute. Servitus enim seu subiectio ad Deum de sui ratione habet ut non solum de persona, sed etiam de natura qua tali dicatur; adeoque praedicari potest de hypostasi divina in natura creata subsistente, sicut quaelibet humanitatis proprietas de Verbo praedicatur. Sed filiatio non connumeratur inter pro­ prietates seu idiomata naturae. Hinc in forma: Christus in Scri­ pturis vocatur servus, dist. Ratione naturae assumptae, conc. Ratione suppositi, ne%. Sed servus est infra filium adoptivum, subd. Si servus aliquis dicatur, etiam ratione suppositi, conc. Si solum secundum naturam assumptam, neg. Absit autem ut ser­ vitus praedicetur de Christo ratione hypostasis ; hoc enim in Adoptianis reprehenderunt Patres Francofordienses. Unde non sequitur quod multo magis dici possit adoptivus, et ratio non concludit.· Ad 2am dicendum quod Christus non est factus secundum id quod est susceptivum denominationis filii. Sive enim consi­ deretur ut hypostasis naturae divinae, sive ut humanae, semper est hypostasis simpliciter increala, per naturalem generationem a Patre procedens, tametsi sit facUis secundum carnem. Sed ap­ pellatio adoptivi poneret in eius hypostasi rationem extraneitatis, ac per consequens, effectionis simpliciter. Ad 3am dicendum quod nulla est paritas inter idiomata na­ turae qua talis, et relationem filiationis quae hypostasim primo et immediate afficit, ut praemissum est. Ad dicendum quod ly secundum idem sumi potest vel sensu causali vel sensu specificativo. Si sumatur sensu causa i, sic verum est quod secundum idem non potest esse Christus naturalis Dei et Virginis filius. Nam ideo filius Virginis est, quia naturam humanam habet sibi a Virgine communicatam; ideo filius Dei, quia habet naturam divinam a Patre per gene­ rationem aeternam. At vero, cum denominatio filii non cadat in naturam ut ex natura veluti resultet in hypostasi, sed primo attribuatur hypostasi subsistenti in natura, necesse est ut hypo- 353 DE FILIATIONE CHRISTI Ί i ' - i 5 stasis aeterna quae naturali generatione a Deo et homine seeundum aliam et aliam naturam procedit, sit secundum idem, sensu specifcativo, naturalis filius tam Dei quam hominis. Unde cum dico, Christus qua homo est piius Dei, terminus homo, at­ tenta conditione praedicati, resumitur ratione hypostasis; porro verum est quod haec hypostasis naturae humanae est hypostasis Filii Dei naturalis. Caeterum, filiatio humana non est in hypo­ stasi Christi nisi relatio rationis, ut suo loco dicetur; filiatio vero divina est relatio realis, imo est per identitatem ipsa Filii per sona. Hinc in forma: Impossibile est ut Christus secundum idem sit naturalis Dei et hominis filius, dist. Si ly secundum idem su­ matur pro eo quod in causa est cur sit Dei pariter et hominis filius, conc. Si ly secundum idem sumatur pro eo quod est susceptivum denominationis filii Dei et filii hominis, subd. Hoc impossibile esset si filiatio tam divina quam humana poneret relationem realem in Christo, iterum conc. Si filiatio humana non ponit nisi relationem rationis, quae sola convenire potest increatae hypostasi respectu creaturae, neg. Ad 5um denique dicendum quod argumentum nititur super falsam interpretationem textus evangelici, Luc. I-35. Et ad ve­ ram eius intelligentiam praemittendum est quod coniunctio ideo, ex qua oritur difficultas, importat quandoque causam essendi, et quandoque solam causam inferendi. Exempla primi casus : ignis fervet, ideoque calefacit, vel rota rotunda est, ideoque bene currit, vel : Bonum certamen certavi, ideoqice reposita est mihi corona iustiliae : siquidem fervor ignis causa ei est calefaciendi, rotunditas rotae causa bene currendi, meritum boni certaminis causa re­ positionis coronae iustitiae, etc. Exempla secundi : Existant entia contingentia, ideoque exsistit ens necessarium, vel, istud futurum erat, ideoque erat in praescientia Dei, ubi sola importatur causa inferendi. Non enim entia contingentia causa sunt cur sit Deus, sed solum sunt causa cur legitime inferam exsistere Deum ; ne­ que futuritio alicuius rei esse potest in Deo causa praescientiae, sed est mihi causa concludendi quod in divina praescientia erat antequam eveniret, atque ita porro. Nunc igitur dico quod in textu evangelico, coniunctio ideoDd Verbo Incarnato 23 .■ iy? ·■" 354 Γ-’ QUAEST. XX-XXIV. que non accipitur secundum causam essendi, quasi nempe ratio cur nasciturum sanctum vocabitur et erit filius Dei, reponeretur ab angelo in hoc quod superveniet Spiritus Sanctus active ope­ rans ad conceptionem: quo quidem modo sequeretur conclusio in obiectione posita. Sed debet accipi alio modo, pro quanto sci­ licet ex adventu Spiritus Sancti in virginem, relinquitur infe­ rendum quod nascitura proles erit verus ac proprius filius Dei factus homo. Et sane, in sua annuntiatione sese referebat an­ gelus ad prophetias messianicas V. T. Dabit illi, inquiebat, Do­ minus Deus sedem David patris sui, iuxta illud Ps. CXXXI-i t: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Et regnabit in domo lacob in aeternum, iuxta iusiurandum Dei in Psalmo LXXXVIII-36: Si David mentiar, semen eius in aeternum ma­ nebit, et thronus eius sicut sol in conspectu meo. Et regni eius non erit finis, iuxta Dan. VII-14: Regnum eius, quod non cor­ rumpetur. Cum autem vellet Maria de mysterio sibi annuntiato amplius instrui, et ad hoc ipsum in medium afferret servandae virginitatis propositum, omne dubium tollebat angelus, asserens fore ut in eius conceptu et partu [concipies et paries filium}, pro­ phetia impleretur quam Matthaeus quoque ponit in capite evangelii : Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus: Deus, in­ quam, vivus et verus, ipseque idem filius Dei, iuxta repetita an­ tiquae Scripturae oracula, Ps. II-7, CIX-3, etc. Proinde coniunctio ideoque est coniunctio illativa impliciti cuiusdam argumenti, in hunc fere modum : Spiritus Sanctus su­ perveniet in te, et te faciet concipere. Sed ille ad cuius conce­ ptionem operabitur Spiritus Sanctus, non alius est, secundum oracula prophetarum, quam Emmanuel proprius filius Dei. Ergo, ideoque, quod nascetur ex te sanctum, etc. Non igitur legitima ea interpretatio est, in qua nomen filii Dei tribueretur nunc Christo, sensu analogo et improprio. Ita fere Franzelin, de Inc. Thes. 7 in corollario. Restat denique dicendum de praedestinatione Christi. 5 4 ·· DE w - PRAEDESTINATIONE CHRISTI THESIS XXXVI. (Quaest. 24). I Christus secundum quod homo, fuit praedestinatus ad hoc quod esset Dei Filius naturalis. Considerando autem praedestinationem ex parte termini, dicendum est prae­ destinationem eius fuisse causam et exemplar praedesti­ nationis nostrae. Primum omnium est observandum quod tota haec doctrina, ad rem quod attinet, est valde perspicua, et uno brevi ac simplici argumento demonstratur. Evidens quippe est quod de omnibus quae divinitus fiunt in tempore, esse debet ab aeterno quaedam divina preordinatio. Sed in tempore lactum est ut natura hu­ mana uniretur Filio Dei in persona. Ergo hoc ipsum fuit praeor­ dinatum ab aeterno. Nunc autem aeterna praeordinatio eorum quae pertinent ad immobilem coniunctionem creaturae cum Deo, dicitur creaturae praedestinatio. Fatendum igitur est, praedesti­ natam fuisse humanitatem Christi ad hoc ut Filio Dei uniretur in persona, et nihil aliud theologi sibi volunt cum de Christi praedestinatione loquuntur. Sed nec maior est difficultas in causalitate quam ei attribuunt respectu praedestinationis nostrae. Nam praedestinatio nostra dupliciter accipi potest. Formaliter pro ipso praedestinandi actu, et sic non sumitur ibi, cum sit in Deo et Deus ipse. Terminative pro eo quod praedestinatur cum dependentia a variis causis iuxta beneplacitum praedestinantis. Et hoc modo praedestinatio nostra habet causam et exemplar in praedestinatione Christi, quatenus ad hoc nos a Deo praede­ stinamur, ut Christo conformes simus, et per eius redemptionis merita ad beatum finem vitae aeternae perveniamus. Quae igitur cum per se satis pateant, tota huius quaestionis operositas est circa modum loquendi adhibitum in thesi post S. Thomam, aliosque theologos communiter: Utrum scilicet ae­ terna praeordinatio unionis naturae humanae cum Fiho Dei in unitate hypostasis, recte exprimi possit per hanc propositionem : Christus secundum qiiod homo, praedestinabis est esse Filius Dei i > .WJfW 6; ■: ’ Ayj QUAEST. XX-XXIV. DE PRAEDESTINATIONE CHRISTI ' · • ■V·· Λ At 7 r; ; %]‘-n naturalis. Er movetur quaestio propter verba Pauli ad Rom. I, 3-4. ubi secundum versionem vulgatam legimus: De Filio Dei qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedesti­ natus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum lesu Christi Domini nostri. Sciendum tamen in primis est quod graeci commentatores post Chrysostomum sic interpretantur: Qui declaratus est Filius Dei in vir­ tute, videlicet in virtute omnis generis miraculorum; secundum spiritum sanctificationis, id est per Spiritum Sanctum quem cre­ dentibus in se largitus est; ex resurrectione mortuorum, sive per gloriosam resurrectionem ex mortuis, etc. Haec, inquam, est graecorum interpretatio, eaque ut videtur, maxime genuina, praesertim si contextum consideres, qui vix ac ne vix quidem in expositione Latinorum convenientem habet expositionem. Ac­ cedit quod in originali sic legitur: Τού όρισθεντος υίού Θεού εν ουνάαε’., ubi non adhibetur verbum προορίζει?, quod est prae­ destinare, sed όριζειν quod est definire, confirmare, et saepe etiam declarare, quia id quod declaratur, confirmari et definiri videtur. Porro in hac expositione, nulla profecto occurrit diffi­ cultas. Declarari enim sive manifestari est de consequentibus ad esse, imo aliquid omnino extrinsecum rei declaratae, et nihil sane prohibet quominus dicatur hic homo Christus fuisse de­ claratus, id est manifestatus Filius Dei. At vero latini commen­ tatores acceperunt vocabulum praedestinatus quo vulgata utitur, sicut sonat. Et hinc factum est ut apud theologos communiter admitteretur modus loquendi qui nunc in quaestionem venit, et de cuius legitimitate est gravis ratio dubitandi. Nam sicut illud quod semper fuit, non fit, ita id quod sem­ per fuit, non praedestinatur. Sed homo Christus supponit pro supposito aeterno quod semper fuit Filius Dei. Ergo sicut ra­ tione ista non potest dici homo factus Deus, ita nec dici potest praedestinatus Filius Dei. Sed contra est auctoritas plerorumque latinorum interpre­ tum, a quibus aequum est saltem propulsare suspicionem erro­ ris in doctrina, tametsi exegetice loquendo, videatur potius ad­ mittenda graecorum expositio super textum apostoli. Rom. I-4. 357 Notandum itaque, quod hoc praedicatum praedestinatus non imponitur ab actu qui est in re, sed ab actu qui est in intellectu alicuius praeordinantis, cum praedestinatio non sit aliquid in praedestinato, sed in praedestinante tantum, ut dicitur in prima Parte, Quaest. 23, a. 2. Ideo non est necesse ut conveniat su­ biecto considerato in ea determinatione quam nunc habet a parte rei, sed sufficit ut conveniat ei sub aliqua consideratione sub qua venire potest in apprehensione intellectus. In apprehensione autem intellectus persona Christi secundum quod homo, potest per prius accipi vage, ut suppositum huius numero humanitatis, adhuc sistendo in eo rationis signo in quo secundum naturae ordinem debuisset esse suppositum creatum ac pure humanum. Et quia per singularissimam gratiam praeordinavit Deus ut es­ set potius ipsum suppositum Filii Dei cui humanitas uniretur secundum subsistentiam, ideo non inconvenit dicere quod sup­ positum humanitatis, sive Christus in quantum homo, praedesti­ natus est esse Filius Dei. Ad rationem ergo in contrarium dico quod praedicatum factus imponitur ab actu qui est in re, et quia supposito Christi in sua reali determinatione non convenit fieri Deus, non conce­ ditur ista : hic homo, vel Christus in quantum homo, factus est Filius Dei. Sed praedicatum praedestinatus imponitur ab actu qui est in intellectu, ubi potest accipi suppositum Christi vage et indeterminate in sensu mox declarato. Nec valet si dicas quod intellectus divinus praedestinans praecisivus non est. Non enim agitur de praedestinatione divina significanda secundum modum quem habet in se, sed secundum quod cadit in apprehensione nostra, et humano sermone exponi potest. Quapropter tota quae­ stio huc redit : utrum scilicet inter varios modos quibus appre­ henditur divina praeordinatio de natura humana trahenda ad esse personale Verbi, inveniatur etiam modus quo praeordinatio 9 ipsa concipitur ut cadens super suppositum humanitatis vage consideratum, illudque determinans ad esse suppositum Filii Dei per hypostaticam unionem humanitatis cum Verbo. Et si quidem affirmative, iam nihil obstat quominus dicatur suppositum huius singularis humanitatis praedestinatum ad esse suppositum r zâr QUAEST. XXV-XXVI. Filii Dei. Quod est dicere : Christus secundum carnem est praedestinatus esse Filius Dei. QUAEST. XXV-XXVI. DE CONSEQUENTIBUS UNIONEM QUANTUM AD EA QUAE CONVENIUNT CHRISTO PER COMPARATIONEM AD NOS Denique considerandum est «de his quae pertinent ad Chri« stum in comparatione ad nos. Et primo de adoratione Chri« ti, qua scilicet nos eum adoramus ; secundo de hoc quod est « mediator noster ad Deum. DE ADORATIONE CHRISTI ■ .*/ ' Adoratio, si etymon spectes, idem est ac ad os, quia apud antiquos manus ad os admovebatur in signum reverentiae. Po­ test autem sumi vel pro actu exhibendi reverentiam, vel pro reverentia exhibita. Et si quidem sumatur pro actu exhibendi reverentiam, sic non habet pro obiecto materiali ipsam personam adoratam, sed magis honorem qui huic personae redditur. Quo fit ut adoratio qua adoramus Deum non sit actus virtutis theo­ logicae, sed moralis, religionis videlicet, quae invenitur inter partes potentiales iustitiae. Quippe actus adorantis terminatur ad ipsam protestationem honorificam sub ratione iusti seu debiti, nam adorans vult exhibere reverentiam qua et quia debitam. Et ideo materiale objectum actus adorandi est protestatio reve­ rentiae ; obiectum formale est ratio debiti, sive specialis honestas tribuendi cuique suum. Nunc autem debitus ille honor dirigitur ad personam ado­ ratam, quae est obiectum cui. Et in hoc obiecto cui, adhuc di­ stinguitur aliquid ut materiale, et aliquid ut formale. Materiale est persona ipsa ad quam dirigitur honor. Formale est ratio quae hanc personam cultu dignam efficit, scilicet aliqua eius excellentia causans ac determinans rationem et modum cultus ut DE ADORATIONE CHRISTI 359 debiti. Sequitur ergo, tot esse adorationis species, quot sunt excellentiae diversae super quas honor ificationis debitum funda­ tur. Porro potissima divisio est in adorationem duliae et adora­ tionem latriae. Et latria quidem non est nisi una. Sed dulia est aliquid genericum ; quin imo, in sua universalissima acceptione analogatur ad Deum et ad creaturas. Ad cuius evidentiam considerandum est quod in Deo duplex per rationem distingui potest excellentia. Una quae a creaturis participari nequit, et haec est excellentia Creatoris, secundum quod ipse est finis et origo prima nostri esse. Alia vero est quae participatur a creaturis, et haec est excellentia dominii. Nam licet creatura non participet potentiam creandi, participat tamen quamdam similitudinem divini dominii, secundum quod habet particularem potestatem, vel praelationem, vel praeemi­ nendam super aliam creaturam. Porro ad significandum hono­ rem qui debetur Deo ratione illius excellentiae quam creatura nec participat nec participare potest, accommodatum est nomen latriae, et quia haec ipsa Creatoris excellentia unius rationis est, constat quod latria est una tantum. At vero, ad significandum honorem qui debetur alicui, ratione excellentiae dominii, prae­ lationis, vel cuiuscumque praeeminentiae, impositum est nomen duliae, quod e dicit servitutem communiter, cuicumque debea­ tur» (l). Cum autem huiusmodi excellentiae ratio non sit eadem in diversis, puta in Deo, in sanctis, in praelatis, in patre, in rege, in magistro, et sic de aliis, ideo plurimae sunt species duliae. Imo vero, ut dictum est, quaedam est dulia quae a latria nonnisi ratione distinguitur, et exhibetur ipsi Deo, ut docet S. Thomas in praesenti, art. 2 in corp. « Ipsi Deo Patri, inquit, « debetur honor latriae propter deitatem, et honor duliae propter « dominium quo gubernat creaturam. Unde super illud Psal. « VII : Domine Deus meus, in te speravi, dicit glossa interlinea« ris : Dominus omnium per potentiam, cui debetur dulia ; Deus « omnium per creationem, cui debetur latria ». Quibus similia habet, 2-2. q. 103, a. 3, ad ium. Praeiverat Rabanus Maurus, (') S. Thom, in III, D. 9, q. 2, a, 1 in corp. » < '■· · '-'V» TO QUAEST, XXV-XXVI. 360 * TV • -J Comment, in Exod. 1. 3, c. 5, dicens : * Dulia debetur Deo tan« quam Domino ; latria vero nonnisi Deo tanquam Deo ». (*). Verumtamen, etsi dulia ex proprietate vocabuli analogetur ad cultum debitum Domino dominorum et ad honorem creaturae, peculiari modo appropriatur huic posteriori, fere sicut nomen gratis data appropriatur illi gratiae quae infimum locum tenet in genere gratiae, utpote non faciens gratum Deo subiectum in quo est ; vel etiam sicut hoc nomen angelus appropriatur infimo ordini ultimae hierarchiae in puris spiritibus. Unde S. Thomas in III, D. 9, q. 2, a. 1, ad iam ait : «Dulia quantum ad proprie« tatem vocabuti dicit servitutem communiter, cuicumque debea« tur. Et quia Deo debetur honor vel servitus secundum modum « perfectiorem, ideo nomen duliae commune contrahitur et quo< dammodo appropriatur ad honorem creaturae, quia non addit « aliquam differentiam ad dignitatempertinentem, supra commune... « Et quia in Deo est omnis ratio honoris qui invenitur in crea« tura, sed non convertitur, ideo latria debetur sibi secundum « id quod est sibi proprium, dulia autem secundum id quod est « commune sibi et creaturae per analogiam ». Hinc igitur est, quod dulia absque addito intelligi solet de honore qui creatam excellentiam attendit. Et in hoc genere aliae sunt species duliae aliquibus debitae propter supernaturalem coniunctionem cum Deo, aliae vero species duliae debitae propter aliam quamlibet praeeminendam, puta paternitatis, regiminis, magisterii, etc. Po­ tissima autem et suprema omnium species est hyperdulia, quae Beatae Virgini debetur in quantum est mater Dei. Sed iam ad ea quae spectant adorationem Christi oportet accedere, et primo dicendum de adoratione personae eius, tum secundo de adoratione crucis atque imaginum. THESIS XXXVII. (Quaest. 25. Art. 1-2). Una est adoratio Christi Dei et hominis ex parte rei adoratae. Debetur autem ei propter divinitatis excellentiam C) Migne, Patr. lat., tom. 108. DE adoratio latriae, qua ADORATIONE in eius 36 Γ CHRISTI hypostasi et ipsa coadoratur humanitas. 1. Videretur tamen dicendum non unam esse adorationem Christi, quia si esset una adoratio, oporteret honorem latriae deferri ipsi humanitati, sicut in ultima propositionis parte si­ gnanter additur. Atqui hoc est impossibile, quia humanitas est creatura, et vetitum est honorem divinum transferre creaturae. 2. Sed si dicatur quod humanitas non tam adoratur quam coadoratur, responsio non satisfacit, quia etiam Spiritus Sanctus dicitur in symbolo simul cum Patre et Filio adorari et conglo­ rificari; quod esse non posset si Spiritus Sanctus esset creatura. Non igitur concomitantia quae importatur per verbum coadorari, reddere potest licitam, multoque minus debitam humanitatis ado­ rationem. 3. Praeterea, tot oportet esse adorationes, quot sunt in ali­ quo excellentiae diversae. Sed in Christo alia est excellentia divinitatis, et alia excellentia humanitatis. Ergo oportet ut alia adoratione adoretur Christus Deus, et alia adoratione Christus homo. 4. Denique si dicatur quod adorationes possunt esse distin­ ctae ex parte causae adorationis, nunquam autem ex parte rei adoratae, quatenus scilicet una eademque Christi persona ado­ ratur latria propter suam divinitatem, et inferiori dulia propter perfectionem humanitatis, iterum non satisfit. Sequeretur enim quod sicut humanitas coadoratur latria quando causa adorationis est excellentia divinitatis, ita et divinitas coadoraretur simplici dulia quando causa adorationis est humanitatis perfectio. Sed divinitatem coli communi dulia, quis unquam ferret ? Dicendum igitur est, duas esse adorationes Christi, etiam ex parte rei adoratae. Sed contra est canon 8 Concilii Ephesini : « Si quis audet « dicere assumptum hominem coadorandum Deo Verbo et con« glorificandum et nuncupandum Deum, tanquam alterum cum < altero, ac non potius una supplicatione veneratur Emmanuel, z unamque ei glorificationem dependit, iuxta quod Verbum caro 362 QUAEST. XXV’XXVI. < factum est. anathema sit ». Cui accedit canon 6 Concilii V : « Si quis adorari in duabus naturis dicit Christum, ex quo duae « adorationes introducuntur semotim Deo Verbo et semotim « homini...., sed non una adoratione Deum Verbum incarnatum «s cum eius carne adorat, iuxta quod Sanctae Dei Ecclesiae ab < initio traditum est, talis anathema sit ». Et ratio huius rei est, quia honor et adoratio proprie non exhibetur nisi rei subsistenti, tametsi causa honoris possit esse aliquid non subsistens propter quod honoratur persona cui illud inest. In Christo autem non est nisi unus subsistens et unum suppositum ; ergo non est nisi una res adorata seu adoranda ; ergo ex parte rei adoratae, adoratio est una, non duplex. Et licet Verbum Dei sit adorabile seorsum ab humanitate, quia est subsistens independenter ab ea, et non habet ad eam nisi rela­ tionem rationis, ut supra dictum est, tamen humanitas seorsum a Verbo nequaquam adorabilis est quacumque adoratione, sive latriae illa sit, sive duliae. Non enim subsistit humanitas, sed Verbum secundum eam, et ideo id quod adorari potest non est nisi Verbum cum propria ipsius humanitate. Hinc vides qua decausa uno eodemque anathemate reprobati sint haeretici, tum ex hoc quod personam hominis ponebant in Christo distinctam a persona Verbi, tum ex hoc quod consequentia quadam neces­ saria adorationes duas introducebant, semotim Deo Verbo, et semotim homini, ut habetur supra in definitione quintae Synodi. Nunc autem, si res adorata nulla alia est nisi Verbum cum propria ipsius carne, evidens est deberi cultum latriae propter excellentiam divinitatis. Caeterum, sicut honor qui redditur Petro terminatur per se ad suppositum, et ratione suppositi ad ea quae insunt, eodem pacto latria defertur supposito Verbi, et in supposito Verbi coadoratur humanitas ei coniuncta secundum subsistentiam. Ad i'im ergo dicendum quod adoratio latriae non exhibetur humanitati Christi per se consideratae, sed divinae hypostasi cum qua uno honore honoratur. Unde ratio procederet si hu­ manitas adoraretur seorsum a Verbo ; nunc autem adorare hu­ manitatem Christi, nihil aliud est quam adorare Verbum Dei DE ADORATIONE CHRISTI 363 incarnatum. Hinc Athanasius, epist. ad Adelphium, n. 3 : «Itaque « rem creatam non adoramus, absit !..., Sed rerum creatarum « Dominum carnem factum, Dei Vçrbum adoramus. Etsi enim « ipsa caro seorsum spectata pars sit rerum creatarum, attamen « Dei facta est corpus. Neque vero huiusmodi corpus a Verbo « dividentes adoramus, neque cum Verbum volumus adorare, « ipsum a carne removemus ; sed idem Verbum in carne exsi« stens, Deum agnoscimus. Quis ergo adeo demens sit, ut Domino «dicat: Recede a corpore ut te adorem?.,. Atqui talis non fuit < leprosus ille ; Deum enim in corpore exsistentem adoravit, « eumque Deum esse his agnovit verbis : Domine, si vis, potes «me mundare». Hinc etiam in Bulla Auctorem fidei damnatur propositio 61 Pistoriensium his verbis: « Propositio quae asserit. « adorare directe, 'humanitatem Christi, magis vero aliquam eius «partem, fore semper honorem divinum datum creaturae: qua« tenus per hoc verbum directe, intendat reprobare adorationis « cultum quem fideles dirigunt ad humanitatem Christi, perinde « ac si talis adoratio qua humanitas ipsa et caro vivifica Christi « adoratur, non quidem propter se et tamquam nuda caro, sed « prout unita divinitati, foret honor divinus impertitus creaturae, « et non potius una eademque adoratio qua Verbum incarnatum « cum propria ipsius carne adoratur : falsa, captiosa, pio ac de« bito cultui humanitati Christi a fidelibus praestito ac praestando « detrahens, et iniuriosa ». Ad 2um notandum quod non eodem sensu dicitur Verbum adorari cum carne sua, quo sensu dicitur Spiritus Sanctus ado­ rari cum Patre et Filio. Nam Spiritus Sanctus est persona per se terminans adorationem, tametsi ratio adorationis eius non alia sit a ratione propter quam Pater et Filius adorantur. Quippe, trium personarum una est divinitas, una excellentia, aequalis maiestas. Et ideo particula con se tenet ex parte eius quod est causa honoris, non autem ex parte termini adorati, quasi Spi ritus Sanctus per seipsum non esset adorabilis et adorandus. Sed hic dicitur coadorari humanitas, quatenus ipsa seorsum ac­ cepta adorabilis non est quacumque adoratione, et multo minus adoratione latriae, eo quod honor adorationis non debetur per 364 QUAEST. XXV-XXVl. se nisi hypostasi subsistenti, id est Verbo incarnato, ut ex Con­ cilio V, loco supra citato aperte colligitur. Ad 3um dicendum, tot esse adorationes quot sunt excellen­ tiae distinctae, hoc sensu quod unum idemque suppositum ho­ noratur diversis honoribus propter diversas eius excellentias : non autem in quantum oportet ut tot sint res adoratae, quod sunt excellentiae. Et vere non valet huiusmodi consequentia : plures sunt in Socrate rationes cur ei honor deferatur, ergo plures sunt qui debent honorari. Cum igitur in uno Christi supposito sint duae excellentiae diversae, semper quidem erit ex parte rei adoratae adoratio una, sed divina persona cum carne sua adorari debet latria propter divinitatem, et potest etiam absolute loquendo, adorari dulia propter perfectionem hu% manitatis. Ad 4am denique dicendum, esse quidem impossibile ut divi­ nitas colatur simplici dulia in hypostasi solius divinitatis. Sed in hypostasi divinae simul et humanae naturae, nihil absolute impedit quominus ratione excellentiae naturae assumptae hono­ retur dulia, quae tamen non excludat latriam sibi debitam propter propriavi excellentiam. Dixi, absolute loquendo, nam de facto non defertur Christo inferior adoratio, ne sit in detrimentum alterius potioris in qua eminenter continetur : * Adorationem duliae, ait « Caietanus, Christo debitam ratione humanae naturae Ecclesia « in mente retinet, non in usu, ad evitandos errores ». THESIS XXXVIII. Sicut adoratio dirigitur ad humanitatem ut ad rem non tam adoratam quam coadoratam in persona Verbi, sic et ad partes humanitatis. Recte autem Verbum incarnatum proponitur specialiter adorandum secundum eam partem in qua peculiare consideratur documentum seu symbolum amoris eius erga nos. Unde dicendum est, legitimum esse cultum quem Sacratissimo Cordi defert Ecclesia. Postquam dictum est de adoratione humanitatis Christi, ali­ quid iam dicendum venit, de cultu SS. Cordis quod eiusdem DE ADORATIONE CHRISTI 3f>5 humanitatis pars est nobilissima. Oportet enim perspicere an sit rationabile et verae fidei dictamini consentaneum, dirigere ad ipsum Cor adorationes nostras, simulque qua ratione id fiat accurate determinare, ad removendas impias infidelium irri­ siones. Primo igitur de obiecto cultus, deinde de eius conve­ nientia (L). § i· Cum de obiecto hic quaeritur, sermo est de obiecto cui de­ fertur adoratio, in quo etiam, iuxta superius praemissa, distin­ guitur materiale et formale : materiale, quod est obiectum ado­ ratum ; formale, quod est ratio et causa adorationis. Utrumque autem facili negotio assignatur. Et obiectum quidem adoratum semper debet esse, proprie loquendo, suppositum seu hypostasis, sed potest esse suppositum specialiter consideratum in aliqua sui jparte. Et sic est in praesenti, quia id ad quod dirigitur adoratio, non est cor cum ' s (l) Nota bene quod in praesenti agitur de solis actibus qui ad virtutem religionis eliciti ve pertinent, id est, de actibus adorationis et re­ verentiae. Solet equidem dici quod ad cultum SS. Cordis maxime per­ tinet charitas, amor, imitatio virtutum et interiorum affectuum lesu Christi. Sed tunc sermo est de actibus qui vel imperant cultum, vel imperantur ab eo, et debent foveri per ipsum, iuxta ea quae habet S. Thomas 2-2, Q. Sr, a. 5, ad ium, et in III, D. 9, a. 1. Et sane, quod ex cultu SS. Cordis imperative procedant omnes actus praedicti, constat ex natura rei. Nam etsi diversitas attributorum quae specialiter respiciuntur in re adorata, non diversificet adorationem secundum se, ponit tamen in ea quamdam connaturalitatem ad certos alios actus exer­ cendos, pro quanto congruum est ut quis se conformet in moribus ei • quod adorat et colit. Id quidem omnium hominum sensus habet : propterea enim vituperamur, dignaque reprehensione carpimur, si forte vita a cultu dissonet, i. e. si mores sint in oppositione cum eo quod religione prosequimur. Consequens igitur est ut quisquis colit Cor tanto erga nos flagrans amore, in redamationem venire debeat, necnon et in imitationem omnium virtutum seu affectuum quorum se nobis exemplar exhibuit, iuxta illud Matth. XI-29 : Discite a me quia mitis sum et hu­ milis corde. At nunc, extra terminos praesentis quaestionis non oportet excurrere, et ideo sistendum est in adoratione secundum se, hoc est, in eo actu qui non habet ex alio laudem, nisi quia est in reverentiam SS. Cordis D. N. I. C. J06 ' ‘1 QUAEST. XXV-XXVI. praecisione a divina hypostasi, sed est ipsa incarnati Verbi per­ sona considerata in corde suo, necnon et in omnibus tum ad divi­ nitatem tum ad humanitatem pertinentibus quae in eodem corde svmbolizantur. Hinc Pius VI in Bulla Auctorem ftdei, propositio­ nem 63*“ Pistoriensium damnat his verbis : Doctrina Synodi, < in eo quod cultores Cordis lesu hoc etiam nomine arguit, quod « non advertant sanctissimam carnem Christi, aut eius partem < aliquam, aut etiam humanitatem totam, cum separatione vel « praecisione a divinitate adorari non zposse cultu latriae : quasi < fideles Cor lesu adorarent cum separatione vel praecisione a « divinitate, dum illud adorant ut est cor lesu, cor nempe peri sonae Verbi cui inseparabiliter unitum est, ad eum modum c quo exsangue corpus Christi in triduo mortis sine separatione « aut praecisione a divinitate adorabile fuit in sepulcro : captiosa, c in fideles Cordis Christi cultores iniuriosa ». Sicut igitur ado­ rare carnem Christi nihil aliud est quam adorare Verbum Dei incarnatum, ut dicit S. Thomas art. 2 in corp., ita nunc adorare Cor Christi nihil aliud est quam adorare ipsum incarnatum Dei Verbum, prout indutum visceribus misericordiae in quibus vi­ sitavit nos. Nunc autem ratio quae in obiecto adorato accipitur ut causa faciens dignum cultu, semper est excellentia personae. Sed hic, est excellentia eius cum speciali respectu condescendentiae ad nos per amorem. Et cum amorem nunc dico, dico amorem increatum cui deservit amor creatus tam spiritualis quam sensitivus : vel brevius, amorem dico theandricum, unum amorem in Christo agno­ scendo, eodem sensu quo unam operationem in eo confitemur, non singularitate, sed ordine unam : amorem denique de quo compellans eum sacer Hymnus ait : « Qui daemonis ne fraudibus « periret orbis, impetu amoris actus languidi mundi medela « factus es». Et iterum: «Commune qui mundi nefas ut expiares, « ad crucem e Virginis sacrario intacta prodis victima ». Quae igitur cum ita sint, de convenientia huius cultus dubium vix esse potest. Dictum est enim supra, causam adoratio- DE ADORATIONE CHRISTI 367 nis esse excellentiam rei adoratae, quatenus per adorationem actu exercito hanc ipsam eius excellentiam protestamur, et pro­ fitemur subiectionem erga eum qui sua dignitate excedit vilita­ tem nostram. Nunc autem eiusmodi adorationis sive submissionis debitum tanto maius est, quanto magis persona aliqua eminens ad nos condescendit. Hoc enim dictat vel ipse inditus naturae rationalis sensus, voluntarias maiorum condescendentias per spe­ cialem reverentiam esse recompensandas, ut scilicet quanto minus ipsi distantias curant, tanto magis studeamus vicem rependere, non solum consistendo in nostro proprio gradu, sed et sublimes illas personas peculiariter venerando in suis descensibus ad nos. Si ergo, ut Dionysius dicit, cap. 4 de div. nom., « ipse Deus « propter amorem est exstasim passus », quasi extra se exiens per incarnationis mysterium et nostrae redemptionis operatio­ nem, conveniens sane est ut specialiter adoremus Verbum in­ carnatum in ea assumptae humanitatis parte in qua amatoriae huius exstasis peculiare documentum consideratur. Atqui huiusmodi pars est Cor. — Primo quia cor est sym­ bolum charitatis ; et in Verbo quidem incarnato symbolum tum charitatis increatae quae fuit causa descensus eius in terras, tum charitatis creatae quam ipse ut Deus sibi ut homini inspiravit, quaeque a primo instanti conceptionis erumpens (Heb. X-5), fuit ei causa veniendi ad crucem. — Secundo quia cor non solum symbolum amoris est, sed etiam organum, imo ideo symbolum quia organum : organum, inquam, amoris sensitivi et compassivi qui subiectatur in coniuncto. Considerandum autem quod etsi in nobis sensibilis compassio saepe praeveniat et trahat volun­ tatem, id tamen in Christo non fuit, quia in eo omnes affectus appetitus sensitivi perfecte subdebantur superiori voluntati, quae et ipsa per divinam regebatur. Quia igitur cor Christi fuit semper sequens humanam eius voluntatem motam a divina in ordine ad finem reparationis nostrae, iam recapitulantur in eius contem­ platione omnia principia ex quibus nostra salus processit, iuxta illud cantici Zachariae, Luc. I-78 : Ad dandam scientiam salutis plebi eius, (quae salus efficietur) per viscera misericordiae Dei nostri, in qtiibus visitavit nos oriens ex alto. — Tertio quia in :ϊ· 368 QUAEST. XXV-XXVI. * cruce ipsum Cor charitas «vulneratum ictu patenti voluit, amoris « invisibilis ut veneremur vulnera ». Id est, ut in vulnere corpo­ rali sensibiliter videremus illud amoris vulnus cum quo Christus in utero virgineo conceptus est, cum quo adolevit, vixit, labo­ ravit, et inivit mortem. Sicut si pictor post completum in tela opus suum, adderet legendam explicativam qua totius picturae sensus intelligi posset : sic post absolutum omnem transitum Verbi incarnati in hoc mundo, mysticum vulnus aperitur, quasi eorum omnium quae egit et pertulit explicativum. Quomodo au­ tem in vulnere cordis sensibiliter exprimatur operatio amoris, explicat S. Thomas in III, D. 27, q. 1, a. 1, ad iura . Aliter sci­ licet est intellectum in intelligente, et aliter amatum in amante. Nam intellectum in intelligente est solummodo secundum intentionalem sui similitudinem, quae etiam induit modum ipsius intelligentis. Sed amatum est in amante quasi interius trahens ipsum, eo quod non ad similitudinem amati terminatur amor, sed ad ipsum amatum secundum se, et ideo amans semetipsum veluti vulnerat ut penetrationi amati locus sit (*). - Quarto tan­ dem, quia in sanguine et aqua e Corde Christi aperto scaturien­ tibus significata est effusio omnium divitiarum redemptionis, qua­ tenus illic quodammodo vitae ostium pandebatur, unde sacra­ menta Ecclesiae manaverunt, sine quibus ad vitam quae vera vita est, non intratur. Ideo dictum fuerat Noe, cum figurativa fabricaretur arca: Ostium autem arcae pones ex latere. Ideo prima mulier facta est de latere viri dormientis, et appellata est vita materque vivorum. Vides ergo quomodo in iis quae Christum spectant, finis respondet initiis, et posteriora prioribus. Nam cum primum Filius Dei ex alto suae divinitatis in virgineum uterum descendebat, celebrabantur, ut dictum est, viscera misericordiae in quibus visitabat nos. Et cum iam sepeliendus, communibus hominum conspectibus subtrahebatur donec veniant tempora re(‘) «Ex hoc quod amor transformat amantem in amatum, facit «amantem intrare ad interiora amati, et contra... Et ideo amans quo« dammodo penetrat in amatum..., et similiter amatum penetrat amanitem ad interiora eius perveniens, et propter hoc dicitur quod amor «vulnerat et transfigit iecur». S. Thom. loc. indic. DE ADORATIONE CHRISTI 369 stitutionis omnium in indicio universali, ecce lancea militis haec eadem misericordiae viscera aperiebantur, ut fieret misericordia eius a progenie in progenies super timentes eum, essetque iu­ giter fons patens domui David, id est, Ecclesiae, in ablutionem peccatoris et menstruatae. Concludendum itaque quod vere in Corde sacratissimo re­ colitur omnis ratio et modus amatoriae illius exstasis qua Summa Natura sese inclinavit ad nos, et consequenter dicendum est convenientissimum esse cultum quem eidem Cordi defert Ec­ clesia. THESIS XXXIX. (Quaest. 25, Art. 3-4). Colendae sunt sacrae imagines, et eodem quidem cultu quo coluntur exemplaria, terminatione licet transitiva tan­ tum et relativa. Hinc adoratione latriae adoranda est imago Christi ; adorandum pariter, praeter caetera passionis instrumenta, ipsum lignum crucis in quo Salvator pro nobis affixus est. Cum hactenus de ea adoratione egerimus quae directe et immediate terminatur ad Christi personam in seipsa, consequen­ ter dicendum occurrit de cultu imaginum et reliquiarum ipsius. Sed et opportuna sese offert occasio tractandi per prius gene­ rale dogma quod contra iconoclastas in Concilio VII firmatum est. Fundamenti loco ponenda est distinctio inter imagines con­ sideratas ut res, vel naturae vel artis, (naturae quoad materiam, artis quoad formam) et imagines consideratas formalissime ut imagines, id est, secundum quod ipsa sunt exemplaria, non in esse naturali sed in esse repraesentativo : eodem prorsus modo quo circulus in tabula descriptus, non materialiter quidem, sed tamen representative, est circulus exactus et mathematicus quem solum in suis speculationibus contemplatur geometra. Et hac De. Verbo Incarnato 24 370 QUAEST. XXV-XXVI. DE ADORATIONE CHRISTI distinctione supposita, facile declarari potest quid distet inter idola gentium et imagines quarum cultum adserit Ecclesia. Idolum dupliciter accipitur. Primo accipitur pro simulacro quod statuitur in obiectum cultus ut res, id est, absolute et pro­ pter se, quasi haberet aliquod numen sibi incorporatum vel in­ fusum. In qua quidem opinione olim erant et adhuc sunt plerique paganorum, confirmati in suo errore per responsa in ipsis simulacris a daemonibus data, vel per alios miros eiusdem ge­ neris effectus. Secundo accipitur pro simulacro quod colitur qui­ dem ut repraesentatio, sed ut repraesentatio eius quod in rei veritate aut nullo modo est, aut certe non esMale quale colitur : ut si daemoni vel soli vel lunae tanquam diis constituantur ef­ figies, in ordine ad divinos honores falsis his numinibus defe­ rendos. Utroque autem modo ab idolo differt imago, prout nunc de imaginibus loquimur. Nam in primis, imago nequaquam accipitur in obiectum cultus ut res. Deinde semper sumitur ut imaginis munus exercens, respectu eorum qui vere tales sunt quales coluntur. Hinc cultus idolorum fundatur totus in falsitate et mendacio, a patre mendacii originem habens ; at cultus ima­ ginum nihil prae se fert nisi simplicem et ingenuam veritatem. Et in lege quidem Mosaica prohibuerat Deus ne imagines fierent et colerentur. Sed rationem interdictionis tibi dabit Da­ mascenus, Orat. 2 de Imag. n. 3 : «Laudabilis, inquit, est Scri< pturarum perscrutatio. Sed hic diligenter animum attendite. «Unus Deus est, unus Veteris et Novi Testamenti legislator, « qui multifariam multisque modis olim locutus est Patribus in « Prophetis, et in novissimis temporibus in Filio suo unigenito... « Considera ergo Deum multifariam multisque modis locutum « esse. Sicut enim peritus medicus non omnibus nec semper idem « remedii ministrat genus, sed tum regionis tum morbi tum tem« poris tum aetatis habita ratione, medicinam praestat, atque « alia quidem ratione infantem curat, alia virum aetate prove« ctum, aegrotantem alia, alia denique sanum, nec aegrotis om« nibus eodem medetur modo..., consimiliter optimus animorum « medicus infantibus adhuc et idololatriae morbo laborantibus, « qui cum simulacra deos esse arbitrarentur, ut tamquam deos « u-.V’h * ΐ.· 4 ■>» *1 371 «adorarent, imaginibus interdixit». Distinguenda igitur prohi­ bitio ipsa et prohibitionis ratio. Prohibitio erat iuris positivi et pertinens ad caeremonialia praecepta quae cum abrogatione to­ tius legis antiquae finem nunc acceperunt. Ratio vero prohibi­ tionis respiciebat carnalitatem populi ludaici et proclivitatem eius ad idololatriam, adeoque locum amplius non habet in populo Christianorum qui iam idoneus effectus est percipere maxima emolumenta quae ex sacrarum imaginum usu per se proveniunt. Sunt enim sacrae imagines codices populorum et illitteratorum hominum libri ; sunt etiam pro omnibus incitamenta ad virtutem et ad imitationem Salvatoris nostri ac sanctorum eius ; denique veneratio earum pars non minima est cultus externi, sine quo apud nos homines cultus internus aut perit omnino, aut paulatim languescit atque extinguitur. « Ubi de imaginibus agitur, « inquit Damascenus ubi supra, veritas quaerenda est, sensusque « illorum qui eas faciunt. Atque si quidem verus rectusque sit, « et ad Dei gloriam sanctorumque eius illae conducant, ad am« plectendas item virtutes et fugienda vitia, necnon in salutem « vergant animarum, has tanquam imagines, exempla, et similitu« dines, ac veluti illitteratorum hominum libros venerari nos « oportet et osculari, ut quae Verbum carni copulatum reprae« sentent, genitricemque ipsius, aut etiam sanctos qui tum pas« sionum tum gloriae Christi socii exstiterunt». His itaque in antecessum praenotatis, dico esse dogma ex apostolica traditione descendens, quod licitum ac pium sit colere sacras imagines. Et sane antiquissima nobis praesto sunt mo­ numenta de usu imaginum apud primaevos Christianos, ut no­ runt omnes qui ex. gr. Romanas catacumbas inviserunt. Prae­ sertim vero, neminem latere potest quomodo ab ipsis Ecclesiae incunabulis viguerit cultus martyrum et reliquiarum eorumdem. De qua re locupletissimi testes sunt Hieronymus contra Vigilan­ tium, Augustinus 1. 22 de civit, c. 8, Chrysostomus Horn. 83 in Ioan., Cyrillus Hierosolymitanus Catech. 23, et alii sine numero. Atqui eadem omnino ratio est de cultu reliquiarum ac de cultu imaginum, et quisquis unum asserit, alterum quoque implicite adstruat necesse est. Non enim coluntur reliquiae ut res cultu i DE 372 QUAEST. XDORATIONE XXV-XXVI. abosokito, sed cultu relativo, in quantum repraesentant personas quarum sunt reliquiae. Quamobrem differentia inter reliquias et imagines in hoc demum tota reponitur, quod imagines reprae­ sentant ratione cuiusdam configurationis sculpturae vel picturae ; reliquiae vero ratione specialis coniunctionis quam habuerunt aliquando ad personam adoratam. Sive autem ex uno titulo re­ praesentatio sit, sive ex alio, nihil ad praesens refert, et semper eodem modo valet principium a Patribus Synodi VII proclama­ tum : «Imaginis honor ad primitivum transit, et qui adorat ima« ginem, adorat in ea depicti hypostasim ». Caeterum, quod attinet ad actuationem cultus imaginum ob­ servare praestat quod quamdiu invaluit idololatria in mundo Romano, opus fuit magna cautela et discretione, propter con­ fusionem adhuc facilem pro moribus et ideis horum temporum, inter imagines et idola. Atque hinc facile explicatur qua de causa cultus ille in ipsis initiis non ita frequens atque universalis fuerit sicut nunc est. Sed post reportatam de paganismo victoriam, post prostrata deorum fana, et eiectum foras principem huius mundi, tunc in omni securitate plenam evolutionem consecuta est imaginum religio, e qua tot praeclarae utilitates christiano populo proveniunt. Tunc vitiata a diabolo naturalis illa propensio repraesentandi in picturis obiecta nostrae adorationis, fuit legi­ timo suo sensui et rectae interpretationi sine obstaculo restituta ; tunc per totum orbem simulacra daemonum imaginibus Christi et sanctorum dederunt locum. Sed tunc quoque non omisit dia­ bolus sumere vindictam, furentissimam iconoclastarum haeresim suscitando, quae in primo suo ortu a Concilio Nicaeno II f1), deinde a Constantinopolitano IV (2), ultimo a Tridentino (3), re­ pressa atque anathematizata fuit. *)( Definitionem Nicaenam infra referimus, § 2. Vide illam de inte­ gro transcriptam apud Denzinger, n. 243. (’) < Si quis ergo non adorat iconam Salvatoris Christi, non videat * formam eius, quando veniet in gloria paterna glorificari et glorificare «sanctos suos, sed alienus sit a communione ipsius et claritate; simi« liter autem et imaginem intemeratae matris eius et Dei genitricis « Mariae.... Et qui sic se non habent, anathema sint a Patre et Filio CHRISTI 373 § 2Firma ergo fide credendum est imagines sacras habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam. Sed iam paulo distinctius declarandum venit quae­ nam sit ratio cultus qui ei deferri debet; non enim in ea re omnino inter se concordant theologi. Primo ergo singularis fuit sententia Durandi dicentis ima­ gines non esse colendas nisi improprie et abusive, quatenus sci­ licet coram imagine colitur exemplar, imago autem ipsa nullo sensu nullaque ratione est obiectum cultus, sed mera occasio per quam excitamur ad honorandum prototypum. Hanc opinionem comuni consensu reiiciunt theologi, et recte, praesertim quia non salvat proprietatem definitionum Eeclesiae, quibus edocemur imagines ipsas esse venerandas. « Definimus, inquit Concilium « Nicaenum II, venerabiles ac sanctas imagines proponendas... ita « ut istis... incensorum et luminum oblatio ad harum honorem « efficiendum exhibeatur, quemadmodum et antiquis piae consue« tudinis erat ». Alia igitur est sententia S. Thomae quae fere universaliter recipitur. Docet haec sententia, imaginem qua talem eodem cultu coli quo exemplar, licet terminatione diversa, videlicet: imagi­ nem terminatione relativa et transitiva, exemplar vero termina­ tione pausativa, quia in eo adoratio ultimo pausat et sistit. Et • et Spiritu Sancto». Cone. Constantin. IV, can. 3. Apud Denzinger, n. 273. (’) « Imagines porro Christi, Deiparae Virginis et aliorum sancto«rum, in templis praesertim habendas et retinendas, eisque debitum « honorem et venerationem impertiendam : non quod credatur inesse «aliqua in iis divinitas vel virtus propter quam sint colendae, vel quod «fiducia in imaginibus sit figenda, veluti olim fiebat a gentibus quae « in idolis spem suam collocabant. Sed quoniam honos qui eis exhibe«tur, refertur ad prototypa quae illae repraesentant: ita ut per ima« gines quas osculamur, et coram quibus caput aperimus et procum< bimus, Christum adoremus, et Sanctos quorum illae similitudinem gerunt, veneremur». Trident., Sess. 25, de sacris imaginibus. QUAEST. XXV-XXVI. ratio est quia idem est motus in imaginem ut talem, et in prototypum. « Duplex est motus animae in imaginem. Unus quidem « in ipsam imaginem secundum quod res quaedam est; alio modo « in imaginem in quantum est imago alterius. Et inter hos duos « motus est haec differentia, quia primus motus quo quis mo« vetur in imaginem ut est res quaedam, est alius a motu qui « est in rem. Secundus autem motus qui est in imaginem in « quantum est imago, est unus et idem cum illo qui est in rem (x) ». Sed ad rectam huius principii applicationem nota bene quod imago ut res, non est tantum imago ut marmor vel argentum vel tela cum coloribus, sed etiam ut artefactum quoddam, opus manuum artificis, bene vel male prototypum referens. Et his omnibus modis sumendo imaginem, constat quod non idem motus est in imagi­ nem et in exemplar. Imo vero potest quis diligere exemplar et odisse imaginem, sicut accidit, exempli causa, cum in certis ec­ clesiis inveniuntur statuae monstris simillimae, quae tamen characteristicis S. loannis, vel S. Petri, vel S. Christophori, aut cuiuspiam alius sancti adornantur. Nunc autem imago ut imago, est imago prout imaginis actum exercens, et semper eodem modo exercens sub qualibet forma artis: sicut ellipsis quam geometra describit in tabula, semper eodem modo exercet actum reprae­ sentandi ellipsim mathematicam, idealem, exactam, etiamsi forte contingat ut materialiter considerata, quam maxime ab ea elon­ getur. Et si hoc modo imaginem sumas, sic verissime dicitur quod idem est motus in illam et in rem cuius imago est. Nam praescinduntur omnia quae in imagine sunt tanquam in re vel artis vel naturae, et non consideratur nisi imago in actu exer­ cito imaginis, non secus ac si esset speculum ita bene iustatum et adaequatum obiecto, ut nihil speculi videretur secundum quod est vitrum vel metallum, sed visio terminaretur ad ipsum solum­ modo in quantum est obiectum ipsum in esse repraesentativo. Tunc ergo eadem reverentia debetur imagini et prototype, sic tamen ut transitive tantum terminetur ad imaginem, quae cum se tota referatur ad prototypum, nihil honoris admittit quod eo(l) S. Thom., hic, art. 3 in corp. DE ADORATIONE CHRISTI 375 dem modo ad prototypum totaliter non reducatur. Et haec quidem est sententia S. Thomae. Nihilominus, adhuc tertia sententia est, Bellarmini, Catharini, et aliorum quorumdam, quasi media inter duas praeceden­ tes. Vult sententia ista, imagines vere quidem et proprie esse venerandas, non tamen eodem honore quo exemplar, adeoque nullam imaginem adorandam esse latria. Et forte differentia est in vocibus potius quam in re ipsa. In primis haec opinio, qua parte negat cultum latriae quibusvis imaginibus deferendum, omnino concordat quoad rem cum sententia S. Thomae. Intelligit enim per latriam cultum supremum qui absohite ad rem adoratam terminatur, quique soli Deo in seipso debetur. Quo modo latriam accipit Concilium Nicaenum II, quando ait: « Ima« ginibus osculum et honorariam adorationem tribuendam, non « tamen eam quae secundum fidem nostram est veram latriam, « quae solam naturam divinam decet ». Dicendo enim, veram la­ triam quae solam naturam divinam decet, satis expressit Conci­ lium latriam absolutam, quam nos quoque removemus, ex hoc ipso quod statuimus imaginem quamlibet colendam esse ut ima­ ginem, non ut rem : semper intelligendo quoad imagines Christi latriam transitivam sive relativam, non autem latriam sine ad­ dito, multoque minus cum expressa determinatione a Nicaenis Patribus apposita. Qua parte igitur sententia Bellarmini reiicit latriam sic intellectam, profecto nec sententiae S. Thomae con­ tradicit, nec ulli alii apud catholicos doctores receptae. At nunc, quando explicat Bellarminus suam opinionem qua parte positiva est, non videtur sequendus, nisi forte, ut supra dictum est, quoad solum modum loquendi ab Angelico differat: « Imaginibus, in« quit ζ1), non convenit proprie nec latria, nec hyperdulia, nec « dulia, nec ullus alius eorum qui tribuuntur naturae intelligenti, « (non enim est capax res inanima et rationis expers eiusmodi « cultuum), sed cultus quidam inferior et varius pro varietate « imaginum. Itaque imaginibus sanctorum non debetur proprie « dulia. sed cultus inferior qui dici potest dulia secundum quid, (l) Bellarm., de Imagin. SS. c. 25. QUAEST. XXV-XXVl. « vel dulia analogice sive reductive. Similiter imaginibus B. Vir« ginis non debetur hyperdulia simpliciter, sed hyperdulia se« eundum quid, sive analogice et reductive. Denique imaginibus « Christi non debetur latria vera et simpliciter, sed cultus sine «comparatione inferior, qui tamen reducitur ad latriam ut im· « perfectum ad perfectum >. Sed contra est quod cum dicitur res inanimata incapax cultus latriae vel duliae, statim quaritur de quo cultu sermo sit, an de absoluto, an de relativo. Si de absoluto, non solum res inanimata incapax est cultus latriae vel duliae, sed etiam cuiuscumque alius qui his fingeretur inferior. Si autem de relativo, cum in cultu relativo nulla omnino sit causa adorationis praeter excellentiam personarum quarum ima­ gines sunt, consequens profecto est ut idem ntimero cultus de­ beatur imagini et exemplari ; hoc solo discrimine quod iste unus cultus aliter terminetur ad imaginem, et aliter ad exemplar: ad imaginem transitive, ad exemplar pausative. Unde si imaginibus Christi honor latriae denegatur, unum de duobus logice conse­ quitur: vel quod Christus ipse non sit latria colendus, vel quod eius imago coli debeat cultu absoluto propter aliquam excellen­ tiam quae sit imagini propria. Utrumque autem pariter reficien­ dum est, nam primum poneret negationem divinitatis Christi, alterum vero reduceret cultum imaginis ad quamdam speciem cultus idoli. Non ergo est cur usquequaque recedatur a senten­ tia S. Thomae f1). •j Quidquid autem mox dictum est de imaginibus Christi, fa­ cilem applicationem habet ad crucem in qua Salvator affixus 4 »r A (*) Itaque imago ut res nullo cultu colitur ; imago ut imago eodem cultu colitur quo exemplar. Sed quidam introducunt tertiam distinctio­ nem, imaginis scilicet prout per benedictionem Ecclesiae est deputata cultui, et sic dicunt quod est colenda cultu distincto. Hoc tamen displicet, quia quod aliqua imago per Ecclesiae benedictionem sit deputata cultui, nihil aliud facit (ut videtur), nisi quod imago illa iam sit de iure destinata ad officium et actum imaginis sacrae, et non possit amplius sumi solum ut res, puta ut res venalis in officina mercatoris, vel ut simplex spe­ cimen artis in musaeo vel pinacotheca. Facit igitur ut iam debeat coli ut imago, non autem facit ut alia specie cultus colatur. DE ADORATIONE CHRISTI 377 r fuit. « Dicendum, inquit S. Thomas art. 4, quod honor seu re« verentia non debetur nisi rationali naturae ; creaturae autem « insensibili non debetur honor vel reverentia nisi ratione ratio« nalis naturae. Et hoc dupliciter. Uno modo in quantum re« praesentat rationalem naturam ; alio modo in quantum ei quo« cumque modo coniungitur. Primo modo consueverunt homi< nes venerari regis imaginem, secundo modo eius vestimentum; « utrumque autem venerantur homines eadem veneratione qua « venerantur et regem. Si ergo loquamur de ipsa cruce in qua «Christus crucifixus est, utroque modo est a nobis veneranda: « uno scilicet modo in quantum repraesentat nobis figuram Christi «extensi in ea; alio modo ex contactu ad membra Christi, et « ex hoc quod eius sanguine est perfusa. Unde utroque modo « adoratur eadem adoratione cum Christo, scilicet adoratione la« triae. Et propter hoc etiam crucem alloquimur et deprecamur « quasi ipsum crucifixum. Si vero loquamur de effigie crucis « Christi in quacumque alia materia, puta lapidis vel ligni, « argenti vel auri, sic veneramur crucem tantum ut imaginem « Christi, quam veneramur adoratione latriae, ut supra dictum est». Porro eaedem fere considerationes valent quoad caetera passionis instrumenta, nisi quod ipsa vera crux duobus titulis repraesentat Salvatorem, ratione contactus membrorum Christi patientis, et ratione figurae secundum quam dicitur signum Filii hominis quod apparebit in coelo. Prima ergo ratio communis est et clavis et coronae et lanceae, aliisque (-1); secunda vero non. Hinc porro id unum sequitur, quod non solum veram Christi crucem adoramus, sed etiam eius effigiem in quacumque materia, non autem imaginem clavorum vel quorumcumque huiusmodi. (') Unde Damascenus, 1. 4 de fide orth. c. 11 : «Hoc itaque pre« tiosum ac venerabile lignum in quo se Christus pro nobis hostiam «obtulit, uti sanctissimi corporis atque sanguinis tactu sanctificatum, « iure debet adorari; clavique item, et lancea, et indumenta, et sacrae . Utrumque autem competit Christo qua homo est, eique soli tanquam primo ac principali, cuius mediatio non nititur mediationi alterius. « Unus enim *Deus, inquit apostolus, 1 Tim. II-5, unus et mediator Dei et « hominum homo Christus lesus, qui dedit redemptionem seme« tipsum pro omnibïis ». ' Et re quidem vera, Christus qua homo est infra Deum pro­ pter naturam creatam, et super omnes homines ratione plenitu­ dinis gratiae et gloriae. Praeterea, ut homo obtulit Deo singu­ larem hanc satisfactionem per quam deletum est chirographum decreti quod erat contrarium nobis, et vicissim per virtutem san­ guinis sui refudit in homines omnia dona pertinentia ad amicabilem cum Deo societatem, sive per gratiam in praesenti, sive per gloriam in futuro. Ergo ipse est mediator summus, licet nihil prohibeat ali­ quos alios secundum quid dici mediatores inter Deum et homi­ nes, prout scilicet cooperantur ad unionem hominum cum Deo dispositive vel ministerialiter. Dispositive, sicut prophetae et sa- .-4J DK I j I , ' CHRISTO MEDIATORE 379 cerdotes Veteris Testamenti qui praenuntiabant et praefigurabant verum et perfectum Dei et hominum mediatorem. Ministerialiter, sicut sacerdotes Novi Testamenti qui sunt ministri veri mediatoris, vice ipsius salutaria sacramenta hominibus exhibentes. Ita S. Thomas, a. 1 in corp., ad ium. Cum his explicit pars prima quae est de ipso incarnationis mysterio. Nunc dicendum de his quae Deus incarnatus egit et passus est, considerando per ordinem mysteria nativitatis, vitae, passionis et resurrectionis Domini ac Salvatoris nostri lesu Christi. ■WW· ’I PARS SECUNDA II DE HIS QUAE DEUS INCARNATUS EGIT ET PASSUS EST |.| t 4 te à — PARS SECUNDA DE HIS QUAE DEUS INCARNATUS EGIT ET PASSUS EST. Post praedicta, inquit S. Thomas in Prooemio Quaest. 27, in quibus de unione Dei et hominis, et de his quae unionem consequuntur tractatum est, restat considerandum de his quae Filius Dei incarnatus in natura humana sibi unita gessit vel passus est. Quae quidem consideratio quadripartita erit, nam primo considerabimus de his quae pertinent ad ingressum eius in mundum (Quaest. 27-39); secundo de his quae pertinent ad progressum vitae ipsius in hoc mundo (Quaest. 40-45); tertio de exitu ipsius ab hoc mundo (Quaest. 46-52); quarto de his quae pertinent ad exaltationem ipsius post hanc vitam (Quaest. 53-59)· CAPUT PRIMUM (Quaest. XXVH-XXXIX). DE HIS QUAE PERTINENT AD INGRESSUM CHRISTI IN MUNDUM. In illo tempore, « intravit lesus in quoddam castellum, et < mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam. « Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus 1 t 3^4 PROOEMIUM DE < pedes Domini audiebat verbum illius. Martha autem satagebat « circa frequens ministerium », et reliqua. Quae sunt, salva interim litterali veritate facti, per allego­ riam dicta. Castellum enim in quod Salvator ingressus perhibetur, mundus est in quo vivimus; qui recte castelli nomine hic desi­ gnatur, cum ad totius amplitudinem universi, et praesertim ad curiam Regis aeterni comparatus, vix ac ne vix quidem se ha­ beat ut castellum ignobile et pagus angustissimus. In hunc igitur pagum intravit Filius Dei, quando carnem induit factus homo. Porro intrantem excepit mulier quaedam in domum suam: mu­ lierem dico in mulieribus benedictam, quae prae caeteris crea­ turis ad inclytum matris decus evecta, duplex in se una Marthae et Mariae officium circa Verbum adveniens summa perfectione coniunxit. Nam ex quo angelicae annuntiationi voluntarium prae­ bens assensum, purissimos illos subministravit sanguines de quibus, Spiritu Sancto operante, formatum est corpus Verbi, de ea continuo accipitur id quod in Martha circa corporalem coe­ lestis hospitis sui necessitatem occupata, legitur adumbratum. Et certe cum infantem caute portavit in utero, cum in lucem editum pannis involvit, cum reclinavit in praesepio, cum proprio lacte aluit, cum diu noctuque super eum vigilavit, cum Herodis fu­ rorem fugiens detulit in Aegyptum, cum nutrivit in Nazareth, et suo parentem imperio adolescere vidit; cum stans iuxta crucem, pendentis Filii dolorum particeps effecta est, cum de patibulo depositum sinu suo exanime corpus excepit; cum propriis ma­ nibus sudario involvit, et iure materno quaecumque ad sepul­ turam pertinebant ordinavit, nonne multo verius multoque feli­ cius satagebat circa frequens ministerium? Verum, ipsa est mater non similem habere visa, non habere sequentem, quae mente prius conceperat quam corpore. Et beata quae crediderat: beata quidem, quia Verbi incarnandi ministra facta fuerat temporalis, sed inde multo beatior quia eiusdem semper amandi custos ma­ nebat aeterna. Ideo oportuit in ea adimpleri et figuram alterius sororis, quae sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. Non enim ad Virginem spectat reprehensio quam ministranti Marthae adhibebat Dominus dicens : « Martha, Martha, sollicita VÎROINE MATRE 385 es et turbaris erga plurima ». Intenta Martha, ait Augustinus, quomodo pasceret Dominum; intenta Maria quomodo pasceretur a Domino. Ast utrumque simul virgo benedicta: conservabat, inquit, omnia verba haec, conferens in corde suo. Quapropter de plenitudine contemplationis eius nos omnes evangelium accepi­ mus. Cum enim testetur Lucas (I, 2-3), se omnia assecutum a principio diligenter ab iis qui viderant: quis, putas, testis esse potuit incarnationis, nativitatis, et totius infantiae lesu Christi, nisi ea quae omnium ab initio apprime conscia, intentam consi­ derationem mentis a dictis et gestis Salvatoris nusquam di­ straxerat? Denique, post ascensionem Domini et descensum Spi­ ritus Sancti, expleto iam ministerio eius, quomodo eam tibi co­ gitatione effinges nisi sub typo illius Mariae quae in aula mentis, divinae vacabat sapientiae, ubi omni strepitu terrenarum silente curarum, in meditationibus sanctis et in deliciis laetabatur aeter­ nis ? Sedens ergo secus pedes Domini expectabat donec audiret vocem dicentem sibi: Veni de Libano, sponsa mea, veni, coro­ naberis. Vere itaque optimam partem elegit sibi Maria, quae non auferetur ab ea in aeternum. Imo verius, non partem sibi elegit, sed plenitudinem accepit eorum omnium quae in mystico Christi corpore inter multos divisa sunt. Ipsa enim supra alios cunctos in specialissimo ordine redemptionis constituta, coniungitur cum Filio in omnibus nexu indissolubili. Et ideo, cum incarnationis exsecutio consideratur, secundum quod de Matre Virgine Verbum caro factum est, primum omnium de ea sermo habendus est. QUAEST. XXVII-XXX. DE BEATISSIMA ET AUGUSTISSIMA MATRE DEI ET HOMINUM VIRGINE MARIA. Visum est praemittere huic disputationi generale quoddam compendium praerogativarum Virginis, prout luculenter elucet in ipso Scripturae postliminio, cum primum hominibus lapsis Salvator promittebatur. Tum postea, ad singula descendere quae tractat S. Thomas in praesenti: videlicet, ad Deiparae gratiam De Verbo Incarnato 25 DE 386 QUAEST. VIRGINE MATRE 387 XXVII-XXX. (Quaest. 27), virginitatem (Quaest. 28), desponsationem (Quaest. 29), annuntiationem (Quaest. 30), et caetera spectantia praepa­ rationem ad concipiendum Filium Dei. Prima ergo positio erit ut sequitur. THESIS XLI. De Virgine Matre generaliter tenendum est, quod in ordine reparationis eum locum tenet, quem tenuit Eva in ordine perditionis. Nam sicut ex insigni oraculo Geneseos edocemur, totius redemptionis nostrae ratio in quadam recirculatione contra diabolum consistere dicenda est : qua­ tenus omne id quod machinatus fuerat Satanas ad ruinam generis humani, illud ipsum ordine contrario divinitus di­ spositum est ad salutem. Quo fit ut novo Adae, id est Christo, indissolubili nexu ad dissolvenda diaboli opera coniungi debuerit nova Eva, id est, Maria. Considerandum itaque nunc venit celeberrimum illud oracu­ lum in quo, testante Pio IX in Bulla Ineffabilis, perhibetur Deus praeparata renovandis mortalibus suae pietatis remedia inter ipsa mundi primordia praenuntiasse, deceptoris serpentis retu­ disse audaciam, nostri generis spem mirifice erexisse, ac demum omnem suae providentiae rationem in hominum reparatione com­ pendiose delineasse. Et primo videndum quae sit vis et ratio sententiae latae in serpentem, tum secundo quae Virginis prae­ rogativae ibi eluceant. Quatuor omnino supposita, vel individua vel collectiva, in hoc oraculo invenies designata: serpentem serpentisque semen ex una parte, ex adverso mulierem mulierisque semen. In primis indubium est serpentis nomine significari diabo­ lum, iuxta illud Apoc. XII-9 : « et proiectus est draco ille ma· < gnus, serpens antiquus qui vocatur diabolus et Satanas, qui se- f i ducit omnem orbem». Quanto enim minus ea quae de protoparentum deceptore dicuntur, naturali serpenti convenire possunt, tanto manifestius de spiritu nequam debent intelligi. Nec obstat id quod in initio sententiae a Deo latae legitur: « Maledictus es « inter omnia animantia et bestias terrae, super pectus tuum «gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae». Nihil enim peccaverat animal ut a Deo puniretur. Unde punitio evi­ denter dirigitur ad eum qui per serpentem tamquam per visibile organum regalem sibi in mundo dominationem comparare tentaverat, quique pro sceleris recompensatione in loco et gradu bestiae quam in instrumentum assumpserat, remanere cogitur. Quidquid ergo infamiae potest figurate intelligi in iis quae na­ turaliter serpenti competunt, puta quod supra ventrem repat, quod in profundis ac tenebrosis cavernis plerumque delitescere cogatur: totum hoc in poenam diabolo adscribitur, ut qui se ad horam transfiguraverat in serpentem, maneat vel invitus serpens in aeternum. Ipse enim est qui repit super ventrem, dum opus suum perficere non valet nisi per eos quorum, ut apostolus ait, deus venter est. Ipse quoque est qui terram comedit cunctis diebus vitae suae, dum ab infamibus et obscoenis hominibus honores capit, et impiae adorationis haurit incensum. Nunc autem, si serpentis nomine diabolus designatur, iam ultro occurrit, quid per serpentis semen sit intelligendum. Quippe, vox semen apud Hebraeos solet de posteris sive de fi­ liis dici, et cum carnalis posteritas in diabolum non cadat, se­ quitur eos omnes hic significari quos perversa suggestione sua quasi quadam spirituali generatione, similes sibi Satanas efficere intenderat, inducendo in actum vel saltem in statum peccati. Ergo semen serpentis, Adam praevaricator; semen serpentis, ii omnes qui tunc in lumbis eius continebantur, et postea nascituri erant originali labe infecti. Quod tamen formaliter, et in sensu (ut aiunt) composito accipiendum esse constat. Nam solius peccati ratione homo semen diaboli nuncupari potest, et statim ac peccatum aufertur, a semine maledicto ipsum segregari necesse est. Sed iam attende quid ex opposito significent mulier, mulie­ risque semen. Semen in Scriptura non tantum de posteris col- - .· » 388 QUAEST. XXVU-XXX. lective, sed etiam de uno filio singulariter accipitur (l). Hoc autem in loco, semen mulieris sensu sane primario (2) de singulari aliqua persona dici, attentis fontibus revelationis, certissime constat. Evidens enim est, hic praenuntiari redemptionem humani generis et liberationem ex tyrannide diabolica. Porro redemptio­ nem hanc per unum singularem virum perficiendam fuisse, omnes ubique locorum Scripturae clamant. Ipse est de quo asseritur i Ioan. III-8, quod apparuit ut dissolveret opera diaboli, et Heb, II-14, quod participavit carni et sanguini ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, i. e. diabolum. Insuper, illud mulieris semen de quo hic dicitur, ipse conteret caput tuum, hoc est, ad nihilum rediget potestatem oppressoris infernalis, non aliud profecto est ab eo semine quod postea patriarchis promit­ titur, et in quo benedicendae erant omnes cognationes terrae (3). Et sane, sicut in Scriptura infortunium per excellentiam servitus diaboli est, ita benedictio per excellentiam eiusdem servitutis excussio. Quare nemini unquam dubium esse potuit quin semen in persona Abrahae toti mundo promissum, et semen ab initio annuntiatum tanquam serpentis caput contriturum, unum omnino sit atque idem. Nunc autem apostolus, Galat. III-16, authentice interpretans promissionem Abrahae factam, ait: «Abrahae dictae « sunt promissiones, et semini eius. Non dicit, in seminibus quasi < in multis, sed quasi in uno, et semini tuo qui est Christus ». Ex his ergo indubitanter efficitur, in semine mulieris significatum • v » · «♦·! (’) Cf. Genes. IV-25, XV-13; 2. Reg. VII-12, etc. (*) Dixi sensu primario, nam sensu secundario indubium est adsignificari collectionem eorum qui ad Salvatorem pertinent tanquam cor­ pus eius et plenitudo ipsius. Hoc suadetur ex contextu, quia semen serpentis semini mulieris opponitur; sed semen serpentis accipitur colle­ ctive; ergo ut sit perfecta oppositio, oportet ut sub aliqua saltem ra­ tione, mulieris semen collective etiam dicatur. Suadetur praeterea ex loco parallelo, Apocal. XII-17: «Et iratus est draco in mulierem, et «abiit facere praelium cum reliquis de semine eius, qui custodiunt man< data Dei et habent testimonium lesu Christi ». Ubi ostenditur in actu exercito id ipsum quod a Domino Deo in paradiso fuerat annuntiatum, Dicitur autem serpens facere praelium cum reliquis de semine mulieris. (3) Genes. ΧΧΠ-18, XXVI-4, etc. » ; * Ί DE VIRGINE MATRE 389 fuisse eum qui se in evangelio filium hominis quasi proprio nomine semper appellare consuevit, qui delens quod adversus nos erat chirographum decreti, illud cruci triumphator affixit, et exspo­ lians principatus et potestates traduxit confidenter, palam trium­ phans illos in semetipso. Hactenus de semine. De muliere autem, quid? Fidenter porro dixerim, non opus esse consideratione a longe petita, cum sensus maxime obvius et naturalis Mariam ultro designet. Si enim per semen mulieris significatur Salvator Christus, statim apparet, per mulierem ipsam significari matrem Salvatoris. Equidem nonnulli e catholicis etiam interpretibus, mulierem hic ad litteram designatam, Virginem Mariam esse minime con­ fitentur. Nituntur autem hac una ratione, quod in tota historia tentationis et lapsus, terminus mulier, vel pro Eva vel pro mu­ liere in genere adhiberi consuevit. Ergo, aiunt, etiam in prae­ senti sic est accipiendus, quia in eodem contextu idem terminus in eadem constanter significatione sumatur oportet. Verum ab­ soluta huius rationis inanitas facile ostenditur, praesertim quia nequaquam verum est sententiam a Deo latam contra serpen­ tem, unius esse tenoris cum narratione tentationis et lapsus. Quippe narratio historica et sententia Dei duo sunt omnino di­ stincta. Narratio exhibet factum, sententia regerit iustam pro facto retributionem. Narratio refert materiam super quam cadit iudicium, sententia ipsum indicium continet, quo et serpenti et mulieri et viro rependitur, unicuique secundum opera sua. Ultro igitur concedendum quod in narratione historiae, terminus mulier pro una eademque persona constanter supponit. Et sane, mulier quae videt bonum esse lignum ad vescendum, aspectuque dele­ ctabile, quae accipit de fructu illius, et comedit, et dat viro suo; mulier quam Adam inculpat, quam Deus interrogat de delicto, et postmodum alloquitur annuntians fore ut multiplicentur aerum­ nae eius tum in partu filiorum tum in subiectione ad virum : haec, inquam, mulier a primo ad ultimum, nonnisi Eva esse potest, quamquam in Evae etiam persona, ad poenam quod at­ tinet, generarim includatur sexus femineus prout originali culpa infectus, et novae conditioni obnoxius cui prima praevaricatio DE 390 QUAEST. principium attulerat. At vero, ubi sententiam enuntiat Deus ad­ versus serpentem dicens : Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius, non amplius factum historicum refertur, sed in seductorem scelus et malitia retorquetur. Nec ambigua aut dubia apparet iustissimi simul ac sapientissimi indicis intentio. Decernit enim ut qui per mulierem vicerat, per mulie­ rem etiam vinceretur, et qui mulieris amicitiam fraudulenter ca­ ptaverat, mulieris verissimas inimicitias persentiret. Ergo exigit omnino vis et ratio sententiae ut cum in ea mulier nominatur, maneat quidem invariata nominis significatio. Quod autem con­ textus exposcat ut sit etiam eadem ac prius termini suppositio, seu ut triumphatrix illa mulier quae in terrorem serpentis a Domino Deo suscitatur, eadem numero sit cum illa quam tentationis ac lapsus historia commemorat : hoc profecto nimis enorme et absonum est, quam ut confutatione indigeat. Ast non satis. Nedum enim contextus cogat nomine mulieris hic intelligere Evam, fidenter assero hunc sensum tanta evidentia excludi, et Mariam tam aperte designari, ut vix in Scripturis aliud quidquam invenire sit, pluribus et firmioribus fundatum rationum momentis. Omitto interim, nihil vel verosimiliter cogi­ tari posse, quo in Eva verificatae ostendantur singulares illae inimicitiae quae tanta emphasi dicuntur poni a Deo mulierem inter et diabolum. Omitto, easdem inimicitias manifestam habere connexionem cum contritione capitis serpentis in qua Dei sen­ tentia terminatur; aliunde vero, unicuique cogitanti statim oc­ currere, quid tandem egit Eva, quid pertulit, quid meruit, ut dia­ bolo et portis inferi tam exitialis exstiterit. Omitto iterum, Evam in hoc capite Geneseos constanter sustinere personam pecca­ tricis, imo illius peccatricis, qua mediante, totum humanum genus fuerat in semen diaboli conversum. Cui considerationi profecto non officit, quod ipsa protoparens per gratiam Dei ex praevisis Christi meritis fuerit aliquando educta e delicto suo l1), quia hoc est omnino praeter characteristicam et typicam notam sub qua in praesenti Eva delineatur. Nunc enim illa et non alia (‘) Cf. Sap. X-2. VIRGINE MATRE 391 XXVII-XXX. ostenditur Eva, a qua haereditavimus peccatum et poenas pec­ cati. Illa, inquam, non satis deploranda mater, cuius flebiles filii subjacent maledicto, quaeque in initio totius ruinae conspicua apparet, nedum triumphi de serpente reportati qualecumque prin­ cipium exsistat et origo. Omitto denique, non mediocre argu­ mentum hinc etiam sumi posse, quod mulier a Deo annuntiata, ea mulier sit cui semen Christus attribuitur. Nam si diligentius revolvas totam seriem Scripturarum, saepius quidem invenies Christum dici semen Abrahae, Isaac, lacob, David, non autem Sarae, Rebeccae, Bethsabeae, etc. Et in summa, nusquam alibi reperies singularem hanc loquendi formam, semen mulieris, nisi in aliquo parallelo loco Apocalypseos (x), ubi certe non Eva de­ signatur, sed vel Maria vel Ecclesia. Nec mirum hoc cuiquam videri debet, quia formula ista ingerit ex sese ideam maternitatis, quae non sit secundum leges ordinarias, sed omnino sub­ limior ac prorsus virginalis, sicut egregie declaravit Isidorus Pe­ lusiota inquiens: «Illud mulieris semen quod Deus inimicum et «infestum serpenti esse iubet, Dominus noster lesus est. Nam « ipse mulieris semen, singulari modo ex ea ortus est, ita ut nec « viri semen intercesserit, nec quicquam decesserit castitati » (2). Unde iterum reducimur ad illam Virginem per excellentiam, di­ vino partu honorandam, de qua postea prophetavit Isaias di­ cens : Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel. Haec itaque omnia, ei alia plura quae commemorare non vacat, per se sola iam abunde intentum conficerent. Sed placuit unice insistere in recirculatione qua utitur Deus contra diabolum, opponendo semen e sola muliere ortum, quod est Re­ demptor cum suo corpore mystico, semini illi quod per solius mulieris mediationem sibimet serpens in terra suscitaverat. Sane vero, poenam deceptoris serpentis in quadam retorsione fuisse sitam, quatenus scilicet omne id quod excogitaverat diabolus ad subiiciendum sibi hominem, fuerit omnino eodem ordine divinitus resumptum 'ad hominem liberandum, vetustis9 (’) Apocal. XII, per totum. (*) Isidor. Peius., apud Passaglia de Imm. Conc., Sect. 5. c. 1. 393 <·* ·♦ : zJ QUAEST. XXVII-XXX. simi etiam inter Patres tradiderunt. Quod et ex diligenti textus Geneseos consideratione luculenter patet, et ex consueta provi­ dentiae ratione confirmatur, quia ut dicitur Sap. XI-17, per quae peccat quis, per haec et torquetur. Pulchre Tertullianus, de Carne Christi, c. 17, ait Deum imaginem suam, a diabolo captam aemula operatione recuperasse. Ubi nota quod aemulari est proprie paribus armis pugnare, et iisdem mediis contendere. Unde sese magis explicans Tertullianus subdit: «In virginem enim adhuc « Evam irrepserat verbum aedificatorium mortis, in virginem «aeque introducendum erat verbum exstructorium vitae, ut quod « per eiusmodi sexum abierat in perditionem, per eumdem sexum redigeretur in salutem >. Vides igitur, Tertulliano teste, Deum instituere novam mulierem inductivam redemptionis, aemulando Satanam qui adhibuerat mulierem inductivam perditionis. Con­ sonat lustinus martyr in dialogo cum Tryphone, n. 100: «No« vimus per virginem Deum hominem factum esse, ut qua via « initium, orta a serpente inobedientia accepit, eadem via etiam « dissolutionem acciperet >. Ubi omnino alludit lustinus ad histo­ riam et oraculum Geneseos, vultque ut per quos gradus humana natura ceciderat, per eosdem ad pristinam dignitatem erigeretur. Sed adhuc expressiora ea sunt quae dicit Irenaeus, 1. 3 c. haeres, c. 22, ubi comparat facinus Satanae cuidam innodationi, opera­ tionem vero Dei reparantis denodationi illiusmet quod prius fuerat innodatum : « Quia, inquit, non aliter quod colligatum est « solveretur, nisi ipsae compagines alligationis reflectantur re­ trorsus ». Statimque explicat quomodo Deus calliditati Satanae suam opposuit sapientiam, qua opus reparationis reflexit se­ cundum omnes praecedentes inflexiones machinationis ruinae, e regione ponendo singula correspondentia, cum eodem respectivo influxu eademque causalitate (l). (*) « O Dieu ! quelle abondance de miséricorde, et que les sujets «d’espérance se multiplient devant nous! puisqu’en même temps qu’un «homme et une femme perdaient le genre humain. Dieu qui avait « daigné prédestiner un autre homne et une autre femme pour les «relever, a désigné cet homme et cette femme jusque dans ceux qui " nous donnaient la mort. Jésus-Christ est le nouvel Adam, Marie est « la nouvelle Eve... Tout convient â ce grand dessein de la bonté di- DE VIRGINE MATRE 393, Quo posito, attende perfidiam serpentis, et vide qualiter se habuerit innodatio eius. Non mulierem, sed virum suis retibus illaqueare intendebat, cum solus vir constitutus esset totius suae progeniei caput in ordine ad conservanda naturae innocentis dona. Non tamen recta perrexerat diabolus ad scopum, sed quaesierat mediatricem mulierem, quam sciebat deceptioni magis obnoxiam, viro item suo familiarissimam, ac per hoc maxime idoneam quae eum, sin minus seductione, at certe precibus et blanditiis in peccatum attraheret. Mulierem igitur adulatione et simulata benevolentia adierat, promittens ei consortium et com­ municationem cum superioribus spiritibus, (nam deorum nomine hic veniunt spiritus scientia praepollentes), si modo vetitum po­ mum ederet. Tum deinde per seductam mulierem suggestionem suam extenderat usque ad Adam, in quo peccante omnes pec­ caverant. Vide nunc, qualiter huic calliditati e regione opponatur consilium Dei reparantis : Quia, inquit, fecisti hoc...., inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius, ipse conteret caput tuum. Quid est, quia fecisti hoc? Id est: Quia fal­ lacem cum muliere Eva simulasti amicitiam, societatemque ini­ visti ex qua fausta accepisti auspicia triumphi, ideo ego alteram «vine. Un ange de ténèbres intervient dans notre chute, Dieu pré« destine un ange de lumière qui devait intervenir dans notre répa« ration. L’ange de ténèbres parle à Eve encore vierge, l’ange de lu« mière parle à Marie qui le demeura toujours. Eve écouta le tentateur «et lui obéit, Marie écouta aussi l’ange du salut et lui obéit. La perte « du genre humain qui se devait consommer en Adam, commença par « Eve ; en Marie commence aussi notre délivrance ; elle y a la même < part qu’Eve a eue à notre malheur, comme Jésus-Christ y a la même « part qu’Adam avait eue à notre perte. Tout ce qui nous a perdus «se change en mieux. Je vois paraître un nouvel Adam, une nouvelle « Eve, un nouvel ange. Il y a aussi un nouvel arbre qui sera celui de «la croix, et un nouveau fruit sur cet arbre qui détruira tout le mal ·,<. .·· i ·κ fCa* >,.·Α 394 · QUAEST. XXVII-XXX. suscitabo mulierem prae omnibus eminentem, quam inter et te verissimas firmabo inimicitias, ut quantum tibi prima exstitit favorabilis et propitia, tantum altera infesta sit ac funesta, et quanto facilius per mulierem unam adeptus es victoriam, tanto ignominiosius per mulierem alteram prodigeris. Quid est iterum, quia fecisti hoc? Id est: Quia per mulierem deceptam tamquam per instrumentum et opportunam mediatricem, humanum genus in suo capite Adam semen tuum effecisti, ideo ego per mulierem alteram alterum suscitabo semen, hominum redemptorem nec non et caput in ordine gratiae. Ipse factus ex muliere et mediante muliere mundo datus conteret tibi caput, hoc est, plenum de te et de portis inferi et de iis qui in semine tuo propter neglectum redemptionis beneficium remanebunt, triumphum reportabit. Haec igitur vis est, haec ratio sententiae a Deo in diabolum latae. Quam si recte perpendas, statim tibi apparebit mulierem illam cuius semen Redemptor esse dicitur, omnino excludere consortium viri. Nam alias periret omnis prorsus veritas et decor oppositionis inter divinum reparationis opus et callidam Satanae machinationem, nec amplius qua via initium accepit orta a ser­ pente inobedientia, eadem via etiam dissolutionem acciperet. Ergo a primo ad ultimum, mulier in oraculo Geneseos annun­ tiata, neque Eva est, neque ulla e feminis quae per generationes singulas in genealogia Salvatoris computantur, sed sola Virgo Maria de qua natus est lesus qui vocatur Christus. Cui etiam conclusioni non meram probabilitatem, sed absolutam certitudinem censemus esse adscribendam, post Pium IX in Bulla Ineffabilis. Nam, inquit Pontifex, Patres Ecclesiaeque scriptores docuere, « divino hoc oraculo clare aperteque praemonstratum « fuisse misericordem humani generis Redemptorem, scilicet Uni« genitum Dei Filium Christum lesum, ac designatam beatissi-« mam eius matrem Virginem Mariam, ac simul ipsissimas utrius« que contra diabolum inimicitias insigniter expressas » (1). C) Hic diligenter nota quod ab hac auctoritate minime se expe­ diunt adversarii dicendo quod etsi mulier quae in praesenti oraculo de­ signatur, sit ad litteram Eva, adhuc tamen sensu spirituali est Maria. Non enim id intendit Bulla, sed intendit omnino designari Mariam DK VIRGINE MATRE 395 Vere igitur dicendum est, Virginem parituram statim post lapsum protoparentibus nostris fuisse propositam, ut in qua secundum sensum litteralem. Nam primo, ea quae secundum solum sensum spiritualem designantur, non clare aperteque designantur, sed sub arcano velamento allegoriae, ut ipsum nomen sensus mystici seu spiritualis per se clamat. < Auctor Sacrae Scripturae, ait S. Thomas, i» Part. Q. i, «a. io, est Deus, in cuius potestate est ut non solum voces ad signifi«candum accommodet, quod etiam homo facere potest, sed etiam res « ipsas. Et ideo, cum in omnibus scientiis voces significent hoc habet * proprium ista scientia, quod ipsae res significatae, per voces, etiam si­ ft gnificant aliquid. Illa ergo prima significatio qua voces significant res, « pertinet ad primum sensum qui est sensus historicus vel litteralis. Illa < vero significatio qua res significatae per voces, iterum res alias signi« ficant, dicitur sensus spiritualis qui super litteralem fundatur, et eum «supponit». Sicut ex. gr. in historia Cain et Abel, sensu spirituali si­ gnificatur populus ludaeorum necem inferens Christo. Sed quis ferret dicentem quod in hac historia mors Christi et scelus populi deicidae clare aperteque significatur ? — Insuper ex sensu spirituali nullum ar­ gumentum trahitnr, ut docet S. Thomas ubi supra in responsione ad i11™, hac evidenti ratione ductus: quia id quod mystice tantum signifi­ catur, non potest nobis innotescere nisi ex locis ubi illud idem litteraliter exprimitur. Atqui Bulla Ineffabilis affert prophetiam Geneseos, ut quae inimicitias Mariae et serpentis insigniter prodat. — Praeterea tertio etiamsi ex sensu spirituali posset aliquando trahi argumentum, certe non in praesenti. Nam Bulla vult ut ex hoc loco demonstrentur inimi­ citiae prorsus singulares Virginem inter et diabolum, quales scilicet eas esse oportet, ut singularissimum quoque privilegium constituant. Si autem inimicitiae quae in sententia Dei praedicantur, intelligendae sunt per prius et ad litteram de inimicitiis diaboli ad Evam vel mulierem in genere, clarum est nihil posse exinde quocumque modo vel verosimiliter erui in ordine ad aliquod Deiparae privilegium. — Quarto de­ nique, ad hoc. ut quae hic litteraliter dicta sunt de Eva, sensu spirituali intelligi possent de Maria, oporteret ut Eva fuisset typus Mariae praecise in quantum contra diabolum exercuit inimicitias. Atqui nihil magis absonum dici potest. Et vere quidem forma futurae Eva, sicut forma futuri Adam. Id tamen, (si loquamur de Adamo et Eva ab amisso in­ nocentiae statu), per comparationem a contrario, non per compara­ tionem a simili, ut tota traditio Christiana clamat. — Omnibus ergo modis vanum effugium est quod ex sensu spirituali quaeritur, et quis­ quis recipit ea quae de oraculo Geneseos in Bulla Ineffabilis traduntur, confiteatur necesse est B. Mariam designari sensu litterali, illo scilicet sensu qui immediate verbis subest. I’ Γ· VM DE VIRGINE MATRE totius nostri generis spes reponeretur ; eamdemque in afflictis ac penitus profligatis rebus primam omnium illuxisse instar iridis, secuturae serenitatis praenuntiae. Vere ac fideliter con­ fitendum, habere Mariam in ordine reparationis eas ipsissimas partes quas habuit Eva in ordine ruinae, tantumque influere in restaurationem nostram ac serpentis cladem, quantum influxit Eva in nostram perditionem (l). Vere demum credere oportet, Mariam cum ipso Salvatore lesu Christo indissolubili nexu in ordine ad dissolvenda diaboli opera esse coniunctam, volunta­ temque Dei fuisse ut nova mulier cum suo semine nequaquam ad ordinem ruinae, sed omnino ad ordinem excussae tvrannidis pertineret. Superest nunc ut quae generali conclusione enuntiata sunt, explicatius proponantur. 4 -ra ; ·>. < Ί Dicit Apostolus, Rom. V-14, Adam fuisse formam futuri, id est, typum Christi per comparationem a contrario, et hoc idem, ut ex hactenus disputatis constat, de Eva sentiendum est respectu Mariae. Ex quo fit ut sicut Christus recte nominatus est novis­ simus Adam (2), ita et eodem sensu, novissima Eva dicenda sit et Maria. Sed quid per hoc nomen nova Eva significatum exi­ stimabimus ? i. Nova Eva, id est, omnino immaculata, et ab omni naevo peccati, non actualis tantum, sed et originalis, penitus immunis.(*) (*) Hinc etiam apparet, lectionem femininam Vulgatae, ipsa con­ teret caput tuum, virtualiter contineri in lectione masculina textus ori­ ginalis, nec nisi modaliter ab ea differre. Sicut enim dici posset: dextras iunxit prima mulier cum serpente, mulierisque vir cum principe tene­ brarum, et ipse vir, vel ipsa mulier ei subiecit totum genus humanum, (dicendo enim ipse, directe significares causam principalem nostrae deiectionis, et adsignificares causam inductivam, id est, Evam quae determinaverat virum ad peccandum ; dicendo autem ipsa, e converso significares directe causam inductivam, et adsignificares principalem) : ita nihil in praesenti refert utrum legas : ipse vel ipsa conteret caput tuum. De quo cfr. Passaglia, de Immac. Conceptu, Sect, 5, n. 998. C) i Cor. XV-45. 397 Et generale quidem argumentum sumitur ex idea fundamentali totius vaticinii, id est, ex recirculatione illa qua contra serpentem retorquetur quidquid ipse excogitaverat et exsecutus fuerat ad dominationem suam in mundo inducendam : dum sci­ licet mulieri amicae serpentis et foedere societatis cum eo iunctae, contraponitur a Deo mulier serpenti inimica, dissolvens quid­ quid fuerat partium mulieris in opere diabolico. Claudicaret enim eiusmodi recirculatio, essetque manca prorsus atque imperfecta, (quod de opere divino cogitare nefas) si nova illa mulier fuisset et ipsa, particeps contagii quod per primam Evam in genus humanum diabolus induxerat. Ut ergo a communi naufragio exa­ peretur, ratio ordinis in reparatione nostra a Deo praestituti omnino exigebat. At vero, argumentum hoc vim et robur plenae demonstra­ tionis obtinebit, si accuratius consideres quomodo se habeant illae mulieris inimicitiae de quibus dictum est: Inimicitias ponam inter te et mulierem. Sunt primo inimicitiae in quibus principaliter consistit poena et humiliatio serpentis. Per hoc enim eius superbia potissimum retunditur, quod cum vicisset per mulierem, per mulierem quo­ que foret profligandus. Atqui nulla omnino esset ratio huius tantae humiliationis, praecise ut oriundae a muliere, si de ea gloriari potuisset- diabolus tamquam a se per prius contaminata, et propter contractum originalem reatum, suo aliquando subiecta imperio. Sunt praeterea inimicitiae super quas tota cadit emphasis sententiae, ita ut ad eas tanquam ad caput caetera consequentia revocari videantur. Nam etsi principalis causa eversionis regni diaboli futurus esset solus redemptor, ipse tamen nonnisi sub­ obscure, et (liceat dicere), quasi in umbra mulieris diabolo ini­ micae nunc ostenditur. Sed inimicitiae illae quas cum tanta emphasi praenuntiat sermo divinus, quomodo non essent per­ fectae, absolutae, et omnem cum diabolo communionem vel a primo instanti excludentes ? Sunt denique inimicitiae a Deo ipso positae. Inimicitias, in­ quit, ponam. Atqui nulla possibilis communicatio inter eos quos 398 quaest. χχνπ-χχχ. Η separat et dividit Dominus omnipotens. Id tamen ut recte intelligas, animadverte quod in personis quas divina sententia separat a diabolo, primo est mulier, secundo semen mulieris quod est Christus, tertio semen mulieris quod est collectio eorum qui ut viva membra adhaerent Christo, suntque corpus eius et plenitudo eius. Et semper quidem absoluta a diabolo separatio est, sed solum in sensu composito appellationis sub qua a Deo positae dictae sunt inimicitiae. Porro fideles Christi semen mu­ lieris non sunt nixi ex adventitio et accidentali dono ; natura enim erant filii irae, ut dicitur Eph. II-3. In eis ergo conside­ ratur etiam sensus divisus, et licet a diabolo segregati exsistant ex quo et in quantum benedictum mulieris semen effecti sunt, nequaquam tamen ab eis excluditur antecedens diaboli servitus, et quidquid de originali hac conditione etiam post iustificationem relinquitur. At in Christo qui est semen mulieris secundum quod ipse, sensus divisus possibilis non est; unde absolute et pro sem­ per, ipsa quoque vi praesentis oraculi a Satana separatur. Eodem igitur pacto ab eodem separatur Virgo Maria, cum nunquam profecto potuerit esse in ea sensus divisus ab illa muliere de qua dictum est: inimicitias ponam inter te et mulierem. Uno de­ mum verbo, sicut semen mulieris inimicum diabolo asseritur in quantum huius mulieris semen, ita et mulier in quantum haec determinata mulier. Sed Beata Virgo a primo instanti et semper fuit haec mulier. Sequitur ergo quod a primo sui ortus initio splendore gratiae refulsit, tota pulchra et prorsus immaculata. Hunc porro eximium singularemque Virginis triumphum, eiusque ab omni peccati labe integritatem viderunt etiam Pa­ tres : « tum in arca illa Noe, quae divinitus constituta a com­ muni totius mundi naufragio plane salva et incolumis evasit; « tum in scala illa quam de terra ad caelum usque pertingere << vidit lacob, cuius gradibus angeli Dei ascendebant et descen* debant, cuiusque vertici ipse innitebatur Dominus; tum in rubo « illo quem in loco sancto Moyses undique ardere, ac inter cre« pitantes ignis flammas non iam comburi aut iacturam vel mix nimam pati, sed pulchre virescere ac florescere conspexit ; tum « in illa inexpugnabili turri a facie inimici ex qua mille clypei DE VIRGINE MATRE 399 « pendent, omnisque armatura fortium: tum in horto illo concluso qui nescit violari neque corrumpi ullis insidiarum fraudibus : « tum in corusca illa Dei civitate, cuius fundamenta in montibus « sanctis ; tum in augustissimo illo Dei templo quod divinis rex fulgens splendoribus, plenum est gloria Domini; tum in aliis x eiusdem generis omnino plurimis, quibus excelsam Deiparae « dignitatem, eiusque illibatam innocentiam, et nulli unquam < naevo obnoxiam sanctitatem insigniter praenuntiatam fuisse «Patres tradiderunt». (l). Cum autem S. Thomas in praesenti, quaest. 27, a. 2 ad 2 dicit, quod si numquam anima Virginis fuisset contagio originalis peccati inquinata, hoc derogaret dignitati Christi, secundum quam est universalis omnium Salvator, reipsa affert rationem quae pro­ bat Virginem non fuisse in sua origine immunem a peccato vi conceptionis. At vero, praeter immunitatem ab originali vi con­ ceptionis, est et exemptio ab eodem vi privilegii ex meritis Chri­ sti Salvatoris concessi, quam nec S. Thomas nec alii coaevi scholastici, Deo ita permittente, satis consideraverunt (2). Et har.c exemptionem quae utique supponit debitum contrahendi pecca­ tum, non derogare quomodolibet redemptioni Christi, imo vero commendare quam maxime eius efficaciam, ipsemet Caietanus agnovit dicens : « Si tenetur Beatam Virginem, non ex vi con« ceptionis, sed ex gratia singularissima in ipso instanti infusio4 (*) Pius IX, Bulla Ineffabilis. (’) Signa temporum unusquisque intelligat, nec calumnietur anti­ quos doctores scholasticos qui circa Virginis conceptionem pro humana fragilitate erraverunt. Nunc enim bellum cum serpente undequâque re­ crudescit, usquedum veniant dies in quibus, testante evangelio, induce­ rentur in errorem, si fieri posset, etiam electi. Quare, ut magis accen­ deretur fervor fidelium huius periculosissimi temporis erga eam quae est serpenti terribilis ut castrorum acies ordinata, consulto voluit Deus ve­ ritatem Conceptionis Immaculatae nunc tantum post longas moras in plena fidei luce apparere. Ideo permisit ut quaestio ista ab antiquioribus Scholasticis non satis examinaretur, permisit et piures falli usque ad ho­ ram a se praefinitam: quippe ipse est, qui congrua quibusque tempo­ ribus novit servare praesidia, quique pro circumstantiarum exigentiis profert de thesauro suo nova et vetera. U·· iv τ 400 ■ • · · T QUAEST. XXVII-XXX. DE VIRGINE MATRE « nis animae praeservatam ab originali peccato, quod tunc in« currisset nisi gratia affuisset, nihil contra fidem tenetur, sed « specialis modus redimendi et salvandi a peccato originali Chriisto attribuitur respectu suae matris. Sic enim ipsa Beata Virgo «indiguit redimi et salvari a peccato per Christum... Et ita pu« ritas eius fuit maxima sub Christo, qui nullo modo indiguit redimi, quia ex vi suae conceptionis fuit sanctus (x) ». Et hoc ipsum est quod nunc fide tenemus, profitentes Mariam sublimiori modo redemptam, ita ut ipsa extra numerum aliorum posita, fungi potuerit respectu caeterorum munere coreparatricis, sicut statim ostendo, amplius declarando novae Evae nomen. 2. Nova Eva, id est, medium per quod Salvator nobis effectus est : ut scilicet contraponeretur primae illi Evae, qua mediante, in omnium condemnationem praevaricator evasit qui primus formatus est pater orbis terrarum. Hic autem diligenter attendendum quomodo non in sola phy­ sica Filii Dei conceptione reponendus sit Virginis concursus ad ortum Salvatoris. Non enim ad tam excellens munus passivum requirebat Deus instrumentum, sed omnino liberum ac volunta­ rium. Neque etiam satis consisteret oppositio inter Evam et Ma­ riam, nisi concurrisset Virgo per actus proprie humanos, eodem pacto quo voluntate propria Eva concurrerat ad ruinam. Lnde ex evangelica historia manifeste habetur, expectatum fuisse fide­ lem Mariae consensum velut conditionem sine qua non fuisset celebrata incarnatio. Quod ipsum virgo apprime intellexit, ubi dixit, fiat. Utquid enim istud diceret nisi perspiceret liberam a se requiri fidem et obedientiam? Id rursus Elisabeth repleta Spi­ ritu Sancto testata est cum exclamavit : Beata quae credidisti quo­ niam perficientur in te ea quae dicta sunt tibi a Domino, ostendens omnia quae physice effecta sunt in Maria, uti connexa, imo de­ pendentia a viva fide quam de altissimo atque inscrutabili my­ sterio praestiterat Deo loquenti per angelum. Id demum Patres indubitanter asserunt dicendo Virginem prius mente concepisse quam corpore. Quapropter in hoc adaequato sensu sunt intel-(*) ligendi, quando Deiparam esse aiunt, « salutis caput, causam « universalis salutis, cornu potentiae quo Satanae robur fractum Placet; salutem fidelium, mundi, generis nostri ; laetitiae auctri«cem, causam communis gaudii, solutionemque moeroris; instau« rationem eorum quae obsoleverant, restitutricem originalis in< genuitatis, principium et causam communis erectionis ; vitae et * casus reparatricem, vivificatricem omnium, solamque deiectorius mente quam corpore. Quod sane in nulla alia maternitate inventum est unquam, seu inveniri unquam pote­ rit^). Eapropter non dubitaverunt iidem Patres etiam asserere, cognationem sanguinis qua Filio Virgo devincitur, debuisse quo­ dammodo super spiritualem, ut sic dicam, cognationem fundari, et hanc posteriorem ex intimitate illius prioris mensuram atque amplitudinem suae perfectionis accepisse. Huc faciunt haec et similia testimonia: «Tu hominum exornasti naturam, ait Mariam < alloquens Sophronius, tu angelorum ordines superasti, tu ful« gores archangelorum obtenebrasti, tu sublimes Thronorum « sedes infra te ostendisti, tu altitudinem Dominationum depres« sisti, tu Principatuum ducatibus praecucurristi, tu enervasti « fortitudinem Potestatum, tu ipsis Virtutibus potentior virtus « prodiisti, tu Cherubim oculatissimum visum terrestribus oculis « vicisti, tu Seraphim sex alas habentium volatus animae pennis (*) Hic tamen notanda est differentia, quia gratia habitualis est ali­ quid accidentale, quod non potest praesupponi ad constitutionem na­ turae in supposito suo. Ideo, id quod facit naturam humanam a divina persona convenienter assumptibilem, non est gratia, sed anima sive mens prout capax est gratiae ; ipsa autem gratia consequenter tantum se habet ad assumptionem. At vero, ad divinam maternitatem quae non est aliquid substantiale, ordinat non solum gratiae capacitas, sed gratia iam in actu habita ut praevia dispositio. (2) Nec dicas quod si qua sint diversi ordinis, (sicut maternitas di­ vina quae est secundum carnem, et gratia quae solam afficit mentem), unum non potest exigere aliud. Ad hoc enim respondeo, principium esse verissimum si per res diversi ordinis intelligas ea quae ita sunt disparata, ut nulla dependentiae habitudine inter se connectantur ; aliter autem esse falsissimum, sicut patet de potestate spirituali quae in Pon­ tifice exigit ad bene esse, potestatem politicam. A fortiori fallit argu­ mentum, si ea quae dicis diversi ordinis, dicenda potius essent diversae rationis in uno eodemque ordine, puta in ordine coniunctionis cum Deo. Quare divina maternitas, non secus ac unio hypostatica, exigitiva est perfectionis gratiae, quia importat affinitatem ad Deum tanquam pa­ rentis ad filium, quae tanta est, ut nulla alia, salva distinctione perso­ narum, in comparationem venire possit. 1>E QUAEST. XXVli-XXX· «divinitus agitatis transvolasti, tu denique omnem creaturam < longe transgressa es, quippe quae prae omni creatura enituisti « puritate, et omnium creaturarum Conditorem in te excepisti, « ipsumque et sinu tuo gestasti, et sola ex omnibus creaturis « Dei mater effecta es... Et alii quidem, iique plures, ante te exi< mia sanctitate floruerunt. Sed nemini quemadmodum tibi plena « gratia impertita est... Et merito quidem, nemo enim sicut tu, ad < Deum tam prope accessit. Omnia vincis, omnia superas quae « effusa a Dei largitate in quoslibet dimanaverint ». Et haec est singularis plenitudo gratiae in Maria, quam si­ gnificat salutatio angelica; singularem plenitudinem dico, respon­ dentem inauditae singularitati salutationis: «Quia vero angelus, «inquit Origenes in Lucam, Horn. 6, n. 16, novo sermone Ma« riam salutavit, quem in omni Scriptura invenire non potui, et < de hoc pauca dicenda sunt ». Et Ambrosius, 1. 2 in Lue, n. 9: « Benedictionis novam formulam mirabatur, quae nusquam lecta < est, nusquam ante comperta. Soli Mariae haec salutatio ser« vabatur. Bene enim sola gratia plena dicitur, quae sola gra« tiam quam nulla alia meruerat, consecuta est, ut gratiae re« pleretur auctore ». Et S. Thomas in expositione salutationis angelicae: «Antiquitus erat valde magnum quod angeli appa« rerent hominibus, vel quod homines facerent eis reverentiam « habebant pro magna laude. Quod autem angelus faceret ho« mini reverentiam, nunquam fuit auditum, nisi postquam salu< tavit Beatam Virginem..., quousque aliquis inveniretur in hu« mana natura, qui excederet angelos in plenitudine gratiae, in «familiaritate divina, etc.». Et Suarez quidem existimat gratiam quam accepit Virgo in primo instanti suae conceptionis, fuisse maiorem suprema illa gratia in qua alii cuncti consummantur. Cui rei accommodat illud Psalm. LXXXVI : Fundamenta eius in montibus sanctis, et iterum illud Isai. II : Erit praeparatus mons domus Domini in vertice montium, quatenus Beata Virgo quae vera est Dei domus et civitas, ibi initium habuit ubi maximi sanctorum qui montes dicuntur, habuerunt finem ζ1). Nec omnino (l) Suarez, de Incarn. Tom. 2, Disp. 4. VIRGINE MATRE 407 arbitraria accommodatio. Cum enim una Virgo prae aliis cunctis specialissimo modo fuerit redempta, oportet sane ut ei uni plus gratiae sit collatum quam toti simul corpori Ecclesiae, in quo longe inferior redemptionis modus consideratur. Sed inter documenta antiquae Traditionis circa gratiam Vir­ gini concessam ad vincendum omni ex parte peccatum, minime praetereundum est celeberrimum illud Augustini testimonium quod in controversia pelagiana positum, tanto expressius atque validius invenitur, quanto magis videbatur negandum adversario. Nam cum adstrueret Pelagius homines sanctos posse esse✓ in hac vita omnino absque peccato, suamque assertionem variis exem­ plis studeret confirmare, commemorando plurimos ex eis quos Scriptura laudat, sive viros sive mulieres, ac demum ipsam Do­ mini ac Salvatoris matrem, quam aiebat sine peccato confiteri necesse esse pietati: an forte in hac etiam postrema assertione suo adversario contradicet Augustinus? « Excepta itaque sancta Vir« gine Maria, inquit 1. de natura et gratia c. 36, de qua propter < honorem Domini nullam prorsus, cum de peccatis agitur, ha«beri volo quaestionem, (inde enim scimus quod ei plus gratiae « collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quod « concipere ac parere meruit quem constat nullum habuisse « peccatum) : hac ergo Virgine excepta, si omnes illos sanctos « et sanctas, cum hic viverent, congregare possem et interro« gare utrum essent sine peccato, quid fuisse responsuros pu«tamus? Utrum hoc quod iste (Pelagius) dicit, an quod loannes «apostolus? Nonne una voce clamassent: Si dixerimus quia « peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in no« bis non est?». Quae si conferas cum dictis aliorum Patrum de summa atque supereminenti puritate Matris Dei, facile intelliges non fuisse Chrysostomum traditionis testem, sed privatum interpretem, imo verius amplificatorem, cum Homil. 20 in Ioan, dicit ex humanae forsitan gloriae desiderio processisse verbum Virginis ad filium in nuptiis Cana, vinum non habent. Ideo, sim­ pliciter est approbanda solutio S. Thomae, Quaest. 27, a. 4 : « Ad tertium dicendum, quod in verbis illis Chrysostomus ex« cessit ». Λ ·. r’-·.-<■. ■ -i Λ λ ii ? .· 'ft*? 'Λ î“ ι Μ Ά4. X L QUAEST. λ'. • . · •’5·* B V- <· .· l·;^ · j 7 DE XXV1I-XXX. luda duo reges Syriae et Samariae, volentes deturbare e throno prosapiam David, et substituere Syrum quemdam filium Tabeel (1-6). Cum autem in temporibus illis eversio dynastiae secum traheret totius familiae regnantis internecionem, accidebat ut do­ mus David e qua oriundus Messias, in summo versaretur peri­ culo. Propterea iubetur Isaias ire ad Achaz, ut promitteret ei ex parte Dei incolumitatem domus eius, libertatem et salutem, nec­ non et duorum conjuratorum regum interitum, (7-9). Iubetur in­ super ofierre regi et proceribus de genere Davidico petendum signum promissae salutis, quodcumque voluissent. Sed recusat impius Achaz simulatione religionis, alludendo ad praeceptum Deuteronomii: Non tentabis Dominum Deum tuum. Fit ergo ei secundum arrogantiam responsionis eius, et loco signi sensibilis -quo se non indigere insolenter affirmabat, assignatur a Deo ipso signum futurae incolumitatis domus David: sed signum sui ge­ neris, quod in oculis solius fidei valorem haberet: videlicet, grande prodigium suo tempore in ea domo divinitus operandum: e virgine paritura nasciturus Emmanuel (12-14). Hanc virginem parientem, hunc Emmanuelem ex eius utero egredientem, tam­ quam praesentes intuetur Isaias, et quasi esset iam natus infans ille mirabilis erectus in signum protectionis Dei super regiam familiam, secundum annos aetatis eius computat propheta tem­ pus liberationis ludaeae ab instanti discrimine, necnon et vasta­ tionis hostilium regnorum Syriae ac Samariae (16-17). Hic ge­ neralis sensus est insignis oraculi: in quo procul dubio, mater Emmanuelis, i. e. Messiae, luculenter proponitur ut quae virgo futura esset maneretque, et ante partum et in partu. Id demon­ strat primo, vocabulum almah, quod in bibliis constanter signi­ ficat puellam in domo custoditam sub tutela parentum. Demon­ strat secundo, constructio phrasis in hebraico : ecce, inquit, virgo concipiens et paricns, ut non possit intelligi ea quae prius virgo, postea pareret cessando a virginitate. Demonstrat tertio, natura rei de qua in oraculo : sermo siquidem est de grandi prodigio, loco signi quod petere noluerat Achaz. Demonstrat denique quarto, constans intellectus Synagogae elucens in ('paraphrasibus •Onkelos et loathan, necnon et in omnibus versionibus graecis et VIRGINE 4V MATRE chaldaicis. Ubique emphasis est in verbo quo significatur virgi­ nitas: ’Ιδού ή παρθένος έν γαοτρί εςει... Et est emphasis tanta, ut virginitatem perpetuam, etiam post partum, satis superque pro­ dat: neque enim ή παρθένος per excellentiam vocari posset illa, cui virginitatis decor aliquando esset auferendus. Impletam porro prophetiam, cum diserta asseveratione vir­ ginitatis tum in concipiendo tum in pariendo, explicite tradunt Matthaeus et Lucas in ipso evangelii exordio. De virginitate autem post partum perpetua, nihil equidem explicitum habetevangelica scriptura, sed quam maxima evidentia resplendet dogma in regula traditionis, speciatim vero in lege supplicandi per quam lex credendi statuitur, puta cum in canone missae sic oramus: « Comλ municantes et memoriam venerantes in primis gloriosae semper virginis Mariae ». Et tam manifesta est, tamque dilucida in hac parte totius Ecclesiae fides, ut scriptores nostri Deiparam indu­ bitanter agnoscant sub typo orientalis portae templi, Ezech. XLIV-2, signatam: Porta haec clausa erit, non aperietur, et vir non intrabit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa Principi. Quod exponens S. Thomas, art. 3 huius quaestionis, ex vetusti cuiusdam scriptoris auctoritate, ait: « Quid est porta in domo Domini clausa, nisi quod Maria sem« per erit intacta ? Et quid est homo non transibit per eam, nisi « quod Joseph non cognoscet eam ? Et quid est Dominus solus « intrat et egreditur per eam, nisi quod Spiritus Sanctus im« praegnabit eam, et angelorum Dominus nascetur per eam ? Et « quid est clausa erit in aeternum, nisi quod Maria virgo est «ante partum, et virgo in partu, et virgo post partum?». Ad solutionem autem argumentorum quae fiunt in contra­ rium, videnda sunt ea quae habet S. Thomas in compendio theologiae, c. 225. Abominandus est, inquit, error Helvidii, qui eriamsi assereret Christum ex virgine conceptum et natum, dixit tamen ipsam beatam matrem postmodum ex loseph alios filios genuisse. Neque hoc eius suffragatur errori, quod Matth. I-25 legitur: Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primo­ genitum, quasi postquam peperit Christum, eam loseph cogno­ verit. Est enim consuetudo sacrae Scripturae, ut usque tunc speDe Verbo Incarnato 27 ΛV 1 4lS QUAEST. I>E XXVIl-XXX. MATRE 4T9 omnino responsio adhibenda est quoad illud quod paulo supra habetur: Antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. Non quod postea convenerint, sed quia dum vi­ deri potuissent conventuri, praevenit conceptio per Spiritum San­ ctum; unde inulto minus postea convenerunt f1). Neque iterum incredulis suffragatur quod Christus in evangelio dicatur Mariae primogenitus. Solet enim in Scriptura primogenitus dici, ante quem nullus est genitus, etiamsi post ipsum nullus sequatur, sicut patet de primogenitis qui secundum legem, Exod. XIII-2, Domino offerebantur et sanctificabantur (2). Item nihil obstat quod fratres Christi quandoque commemorantur, utputa Matth. XII-46, et alibi passim. Scriptura enim fratres nominat eos omnes qui sunt eiusdem cognationis, et secundum hoc consanguinei Domini dicuntur eius fratres, eodem scilicet sensu quo Genes. XIII-11: « Divisi sunt alteruter (Abraham et Lot.) a fratre suo » (3). cialiter asserat aliquid factum vel non factum, quousque posset esse dubium, sicut cum dicitur Psalm. CIX-i : «Sede a dextris «meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum >. Dubium enim sensui humano esse poterat, an Christus sederet ad dexteram Dei, quamdiu adversus eum fremerent inimici, cum in sessione tranquillitas et summa securitas designetur; postmodum vero nullus omnino remanet dubitandi locus. Similiter etiam, dubium poterat occurrere an ex viro suo Maria conceperit Chri­ stum. Unde hoc evangelista removere curavit, quasi indubita­ bile et extra omnem possibilem suspicionem relinquens, quod post talem ac tantum partum cognita non fuerit i1). Et eadem (0 Multiplicat exempla Hieronymus 1. de perpetua virginitate B. Ma­ riae, n. 6 et seq., ostendens conjunctionem donec, usque ad, quae saepe certum tempus utique significat, saepe etiam significare infinitum : «Ut «est illud quod Deus ad quosdam loquitur in Propheta: Ego sum, ego «sum, et donec senescatis ego sum. Numquid postquam illi senuerint, «Deus esse desistet? Et Salvator in evangelic ad apostolos : Ecce ego, « inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. « Ergo post consummationem saeculi a discipulis suis Dominus absce«det, et tunc, quando in duodecim soliis iudicaturi sunt duodecim tri«bus Israel, Domini consortio fraudabuntur? Paulus quoque apostolus «Corinthiis scribens: Primitiae, ait, Christus; deinde hi qui sunt Chri« sii, etc. Quid sibi vult hoc quod ait : Oportet enim illum regnare do« nec ponat omnes inimicos sub pedibus eius? Numquid tamdiu regna« turus est Dominus, donec incipiant esse inimici sub pedibus eius, et « postquam illi sub pedibus fuerint, regnare desistet ? cum utique tunc « magis regnare incipiet, cum inimici coeperint esse sub pedibus. Da« vid quoque in quarto graduum psalmo: Sicut oculi ancillae in manibus * dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec mi«screatur nostri. Ergo tamdiu propheta oculos habebit ad Dominum, « quamdiu misericordiam impetret, et post impetratam misericordiam «oculos torquebit in terram?... Poteram super hoc innumerabilia exem< pia congerere, et omnem lacessentis procacitatem testimoniorum nube « celare... (Itaque) animadvertat (Helvidius) Scripturae sanctae idioma, « et nobiscum intelligat, ea de quibus posset ambigi si non fuissent «scripta, signari, caetera vero nostrae intelligentiae derelinqui... Iuxta « quod et illud intelligitur de loseph, evangelistam id indicasse, de quo «scandalum poterat moveri, non eam cognitam esse a viro suo usque «ad partum, ut multo magis intelligeremus cognitam non fuisse post « partum ». VIRGINE ! (9 Iterum ad rem Hieronymus, ubi supra, n. 8 : « Qui ergo somnio « tantum credidit, ut uxorem non auderet attingere, (uti concedebat « Helvidius) : is postquam pastorum voce cognoverat angelum Domini «venisse de coelis, et dixisse ad eos: Ecce evangelizo vobis gaudium « magnum quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator «qui est Christus Dominus in civitate David, et cum eo laudes militiae «concinuisse coelestis: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax «.hominibus bonae voluntatis', qui Simeonem iustum inter amplexus par­ et vuli viderat praedicantem: Nunc dimittis servum tuum, Domine, se« eundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum; qui Annam prophetissam, Magos, stellam, angelos viderat: qui, in«quam, miracula tanta cognoverat, Dei templum, Spiritus Sancti sedem, «Domini sui matrem audebat attingere?». (2) Multis rursus id demonstrat Hieronymus, n. 10, et praesertim ex lege praesentationis primogenitorum in templo, cui, teste Luca II-22, obtemperaverunt loseph et Maria ducentes puerum in lerusalem ut si­ sterent eum Domino. «Si, inquit, haec lex tantum ad primogenitos per«tinet, primogenitum autem sequentes (filii) faciunt, non debuit lege «primogeniti teneri qui de sequentibus ignorabat. Sed quia tenetur lege «primogeniti, etiam ille quem fratres caeteri non sequuntur: colligitur «eum primogenitum vocari, ante quem nullus sit, non eum quem fra« ter post genitus subsequatur». (3) Ibi quoque plenam responsionem dat Hieronymus, per prius observans lesum morientem commendasse matrem loanni : quod utique 420 DE QUAEST. VÏRGlNE MATRE XXV11 XXX. Hinc in Symbolo absolute dicitur: Qui naius est de Maria lïrgine. Et virgo fuit tain ante quam post partum, quia non cognita viro. Virgo etiam in partu, quia corpus Christi quod ad discipulos ianuis clausis intravit, pari potestate potuit de clauso matris utero exire: «Cur ergo, ait Augustinus, sermone 191, « n. i, qui potuit per clausa ostia magnus intrare, non potuit « etiam per incorrupta membra parvus exire ? Sed neque hoc « neque illud volunt credere increduli. Ideo potius fides utrumque « credit, quia infidelitas utrumque non credit ». Virgo itaque cor­ pore, sed et mente etiam magis propter votum virginitatis quod verba eius ad angelum, Luc. I-14, protestantur. Unde iterum Augustinus 1. de sancta virginit. c. 4 : « Ipsa quoque virginitas « eius ideo gratior et acceptior, quia non eam conceptus Chri« stus viro violaturo quam conservaret ipse praeripuit, sed prius« quam conciperetur, iam Deo dicatam de qua nasceretur elegit. « Hoc indicant verba quae sibi fetum annuntianti angelo Maria « reddidit : Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non coagnosco? Quod profecto non diceret, nisi Deo virginem se ante «vovisset». Huic autem voto non repugnat veritas matrimonii cum S. loseph (l). Votum enim solummodo facit ut sit illicitus ma­ trimonii usus: illicitus inquam, ut contra virtutem religionis exsi­ stens. Sed sicut vis voti non in eo est ut de novo aliquid ponat sub dominio Dei, (Domini enim est terra et plenitudo eius), ita nec in eo esse potest ut auferat a creatura dominium participatum et de­ pendens, quod sub Deo habebat prius. Hinc impedire nequit quo­ minus quis valide matrimonium contrahat, et vere ad coniugem transferat potestatem in proprium corpus. Imo non impedit quomi- non fecisset si Maria habuisset filios et filias quas impius ei Helvidius attribuebat, (n. 13). Tum deinde, ad directam solutionem veniens, mul­ tis adductis exemplis ostendit, fratres in Scriptura quadrupliciter dici: natura, gente, cognatione, affectu ; concluditque eos quos fratres Do­ mini evangelium appellat, fratres fuisse cognatione : «Quomodo Lot « Abrahae, quomodo lacob Laban est appellatus frater, quomodo et «Abraham ipse Saram sororem suam habuit uxorem», (n. 14-15). (l) Cf. de Ecclesiae Sacramentis, Torn. 2, Thes. 35. 421 nus ex communi consensu licita etiam et sancta sit matrimonii celebratio, dicente Augustino 1. 2 de cons, evang. c. 1, quod exemplo Mariae et loseph « magnifice insinuatur fidelibus coniu« gatis, etiam servata pari consensu continentia, posse perma<< nere vocarique coniugium ». Sed de hoc ipso matrimonio specialis est thesis proponenda Hinc : THESIS XLIV. (Quaest. 29). Oportuit Mariam ante conceptionem Filii Dei despon­ sari loseph, cum quo vero matrimonio fuit coniuncta. 1 De adventu Christi accipitur illud Psalm. LXXI: « Descendet «sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super ter« ram ». Unde Bernardus, Homil. 2 super Missus est, n. 7, dicit : « Pluvia voluntaria quam segregavit Deus haereditati suae, «placide prius et absque strepitu... suo se quietissimo illapsu « virgineum demisit in uterum. Postmodum vero ubique terra« rum diffusa est per ora praedicatorum, non iam sicut pluvia «in vellus, sed sicut stillicidia stillantia super terram, cum quo­ ndam utique strepitu verborum ac sonitu miraculorum... Etenim < in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae «verba eorum». Duo ergo tempora in adventu Christi Redem­ ptoris distinguenda sunt. Primo namque comparatur Christus pluviae descendenti in vellus, adeo leniter et placide generi sese immiscuit humano, quasi unus de vulgo inter nos conversatus. Postea vero comparatur imbri cadenti super terram, quando sci­ licet per se et per apostolos manifestatus est mundo Filius Dei in virtute, contestante Deo signis et portentis. Porro manifesta­ tionem istam ideo praecedere debuit profunda obscuritas, ut primo a dispensatione incarnationis omnino removeretur terror maiestatis; ut secundo, communis ac vulgaris hominum condi­ tionis particeps Christus effectus, verificaret in se praeclarum illud nomen Emmanuel quod est interpretatum nobiscum Deus ; QUAEST. XXVII-XXX. ut tertio, humilitatis, subiectionis, et obedientiae in domo paren­ tum valde necessarium omnibus exiberet exemplum. lam age. Nascebatur Christus de virgine. Et quia, ut dictum est, divinis consiliis non congruebat ut virginalis partus statim ab initio miraculis et signis publice notificaretur : nisi fuisset virgo desponsata viro, sinistra apud homines de Domino lesu tamquam ex fornicatione nato opinio habebatur, quod absit. Ne­ cessario igitur desponsata est mater lesu Maria loseph, qui ideo fuit « homo specialis et electus, per quem et sub quo Christus «est ordinate et honeste introductus in mundum». Ordinate, inquam, et honeste, ita ut omnibus servatis convenientiis, opus non fuerit anticipare tempus manifestationis Messiae in Israel, quod quidem in detrimentum totius dispensationis mysterii eva­ sisset. Fuerunt itaque alii, loannes scilicet et apostoli, veluti voces ad publicandum Christum; fuit e converso loseph veluti velamen ad decenter occultandum eum. Et quia nonnisi ad tempus oportebat Christum occultari, hinc est quod antequam fieret verbum Domini super loannem Zachariae filium in de­ serto, iam e vivis sublatus fuerat loseph, ut velamine opportune remoto, paulatim assuescerent homines cogitare Christum sine patre secundum carnem. Sed exinde tandem considera, quam sublimis sanctitatis fuerit ille, cuius heroicae fidelitati commissa sunt virginitas Mariae, infantia lesu Christi, incarnationis de­ nique secretum a Deo Patre, mediante angelo, communicatum. Virginitatis Mariae in vero ac proprio matrimonio custodienda; infantia lesu Christi in summis angustiis ac periculis protegenda; secretum denique Dei Patris fideli corde credendum, et nulli hominum manifestandum, eo ipso tempore quo de instante ad­ ventu Messiae totus Israel erat sollicitus. Vir vere dignus qui felici omine nominis sui singulariter adiungeretur duabus per­ sonis in quibus ab initio reposita erat spes mundi: «Fidelis, « inquit Bernardus 1. c., servus et prudens, quem constituit « Dominus suae matris solatium, suae carnis nutritium, solum «denique in terris magni consilii coadiutorem fidissimum». Hinc colliges primo, ministerium loseph necessarium fuisse ad introductionem Filii Dei in mundum, quia requirebatur ut DE VIRGINE MAIRE 423 esset possibilis vita Christi abscondita : possibilis, inquam, ea possibilitate quae cum decentia et honestate foret coniuncta. S.clusa enim ipsa vita abscondita, mysterium incarnationis suam notam characteristicam amisisset, non satis amplius verificans divinum Emmanuelis nomen. — Colliges secundo, loseph magis de propinquo quam caeteros attigisse Christum: tum quia erga eum omnia quae patris sunt, generatione excepta, ex officio exercuit, tum quia fuit caput illius societatis coniugalis quae ad Christum suscipiendum et educandum fuit directe ordinata. Ex quo apparet quod non debet dici loseph vitricus vel pater ado­ ptivus Christi, ut notavit S. Thomas in IV, D. 30, Q. 2, a 2, ad 4um; « Proles non dicitur bonum matrimonii solum in quan­ tum per matrimonium generatur, sed in quantum in matri< monio suscipitur et educatur. Et sic bonum illius matrimonii « (Mariae et loseph) fuit proles illa (lesus Christus), et non « primo modo. Non tamen filius adoptivus qui a matrimonio « educatur est bonum matrimonii, quia matrimonium non ordi« natur ad educationem illius, sicut hoc matrimonium (loseph « et Mariae) fuit ad hoc ordinatum specialiter, quod proles illa «susciperetur in eo et educaretur». Caeterum, cum casus sit omnino sui generis et prorsus singularis, non est in vocabulario humano nomen quo talis relatio significetur. Ideo magis possumus dicere quo nomine non debeat, quam quo debeat loseph nominari: utique si sermo sit de nomine quod proprie et adaequate exprimat vinculum quo coniungitur ad Christum. — Colliges denique tertio, quod cum fuerit quasi umbra ad de­ center occultandum Christum, debuit et ipse multo magis in obscuritate esse et permanere. In obscuritate profunda dum vi­ veret, in obscuritate etiam post mortem ; non enim invenitur nisi tarde in publico Ecclesiae cultu, eo quod necessarium erat ut per prius animis fidelium alte insideret dogma virginitatis Deiparae, omnesque assuescerent habere Mariam tamquam solani veram parentem Salvatoris (x). (x) Operae pretium erit adiungere hic, instar corollarii ad duas theses praecedentes, observationem quamdam circa prophetiam Isaiae de virgine paritura: quia non defuerunt qui eam dicerent, non modo lift 424 DE VIRGINE MATRE QUAEST. XXVII-XXX. 425 r THESIS XLV. (Quaest. 30). Quia demum oportuit secundum ordinem a pientia praestitutum, ut incarnationis exsecutio consensu dependeret, ipsaque Virgo Verbum mente conciperet quam corpore, ideo id quod generandum, ei debuit per angelum annuntiari. divina Saa Virginis Dei prius in ea erat Iam ostensum est Virginem fuisse ordinatam a Deo, ut quae in nostra reparatione eas haberet partes quas Eva habuit in nostra perditione. Nunc autem, cum Eva cooperata sit ad per­ ditionem nostram in quantum ea fuit, cuius mediatione et funesta inductione primus ille Adam in quo solo omnes peccaverunt, factus est totius naturae eversor, ideo oportuit et Mariam cooperari ad inutilem, verum etiam deceptivam, in sensu utique composito coniugii Mariae et Joseph. Inutilem quidem, eo quod non potuit suppeditare Judaeis ullum lumen ad Messiam agnoscendum ; imo deceptivam, quia eis esse potius debuit causa credendi quod Jesus Messias non esset, siquidem noverant eum omnes filium mulieris coniugatae, de cuius vir­ ginitate nullum indicium erat, nulla suspicio. Sed nihil horum valet. Non valet primum, quia non ad hoc facta fuerat prophetia, ut in suo adventu Messias agnosceretur, aut revela­ tionis messianicae divina origo probaretur. Alias, signum virginis pari­ turae fuisset de genere eorum quae Achaz recusaverat, sub ementito praetextu non tentandi Deum. Nunc autem, ut dictum est, signum fuit soli fidei datum, et quidem nec plus nec minus, signum quod domus David servaretur incolumis ab internecione quam coniurati reges machinabantur. Neque etiam valet secundum, quia prophetia dicebat Messiam nasciturum de virgine, non dicebat nasciturum de non coniugata. Et licet ludaei non habuerint medium directum iudicandi de ortu virginali, (id enim natura rei non patiebatur), habebant tamen omnia signa publica ad Messiae agnitionem data : ex quibus credibile eis fiebat quidquid de eodem Messia Scripturae praedixerant, ac per hoc, etiam virginalis na­ tivitas, quam veritas desponsationis ad tempus occultare debuit, minus vero credibilem facere prorsus non potuit. nostram reparationem, in quantum ea fuit, per qtiam et ex qua secundus Adam in quo solo omnes redempti sunt, processit totius mundi salvator. Bene ergo concludebatur, non in sola physica conceptione Filii Dei (in qua praecise spectata mere passive se habuit Maria), reponi debuisse concursum eius, sed per prius in libero ac meritorio actu voluntatis: ut scilicet, tantum lauda­ bilis appareret in cooperando ad reparationem, quantum se vi­ tuperabilem exhibuerat Eva in cooperando ad ruinam. Quapro­ pter necesse fuit ut prius proponeretur ei credenda incarnatio tamquam in suo virginali utero perficienda, expectareturque voluntarius eius consensus ex viva fide procedens: quod totum in angelica annuntiatione verificatum atque adimpletum fuisse constat. Sane vero, incarnationis executionem dependisse a fide quam Virgo angelo Dei praestitit, et a voluntate qua sedulam se ac promptam ad obsequium obtulit dicens: ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum, tum Scripturae tum Patres aper­ tissime tradiderunt. Scripturae quidem, nam « beata quae cre« didisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Do­ it mino ». Patres vero, ubi Mariam dicunt prius gestasse corde quam carne: ita certe Augustinus, serm. 215, n. 4, Leo Magnus, serm. 1 de nativitate Domini, et alii passim. Sed nullus in huius veritatis expositione aequavit Bernardum, Homil. 4 super Missus est, n. 8: «Audisti, inquit, Virgo, factum; audisti et modum... « Et quoniam auditui tuo datum est gaudium et laetitia, audia« mus et nos a te responsum laetitiae quod desideramus. Audisti « quia concipies et paries filium; audisti quod non per hominem, « sed per Spiritum Sanctum. Exspectat angelus responsum, tem« pus est enim ut revertatur ad Deum qui misit illum. Exspe« ctamus et nos, o Domina, verbum miserationis, quos misera« biliter premit sententia damnationis. Et ecce offertur tibi pre« tium salutis nostrae; statim liberabimur si consentis. In sem« piterno Dei Verbo facti sumus omnes, et ecce morimur; in « tuo brevi responso sumus reficiendi, ut ad vitam revocemur. « Hoc supplicat a te, o pia Virgo, flebilis Adam cum misera « sobole sua exui de paradiso, hoc Abraham, hoc David. Hoc 42Ô QUAEST. DE XXVU-XXX. .. caeteri dagitant sancti patres, patres scilicet tui, qui et ipsi «habitant in regione umbrae mortis. Hoc totus mundus tuis « genibus provolutus expectat. Nec immerito, quando ex ore « tuo pendet consolatio miserorum, redemptio captivorum, libe« ratio damnatorum, salus denique universorum filiorum Adam, « totius generis tui. Da, Virgo, responsum festinanter. O Do« mina, responde verbum, quod terra, quod inferi, quod exspe« ctant et superi. Ipse quoque omnium Rex et Dominus quan< tum concupivit decorem tuum, tantum desiderat et respon« sionis assensum, in qua nimirum proposuit salvare mundum. < Et cui placuisti in silentio, iam magis placebis ex vebo, cum «ipse tibi clamet de coelo: O pulchra inter mulieres, fac me « audire vocem tuam. Si ergo tu eum facias audire vocem tuam, « ipse te faciet videre salutem nostram. Numquid non hoc est « quod quaerebas, quod gemebas, quod diebus et noctibus orando «suspirabas? Quid igitur? Tu es cui hoc promissum est, an «aliam expectamus ? Imo tu ipsa, non alia. Tu, inquam, illa « promissa, illa exspectata, illa desiderata, ex qua lacob iam « morti appropinquans vitam sperabat aeternam, cum dicebat: « Exspectabo saltitare tuum, Domine. In qua denique et per quam « Deus ipse rex noster ante saecula disposuit operari salutem « in medio terrae... Responde itaque citius angelo, imo per an« gelum Domino... Aperi, Virgo beata, cor fidei, labia confes« sioni, viscera Creatori. Ecce desideratus cunctis gentibus foris « pulsat ad ostium. O si te morante pertransierit, et rursus « incipias dolens quaerere quam diligit anima tua ! Surge, « curre, aperi. Surge per fidem, curre per devotionem, aperi per « confessionem ». Haec igitur fuit praecipua angelicae annuntia­ tionis ratio. Sed et alias eiusdem causas compendiose attingit S. Thomas in III, D. 3, q. 3, a. 1 dicens: « Necesse fuit Virgini suam con«ceptionem annuntiari, tribus potissimum de causis. Primo, quia « cum mens Deo sit vicinior quam corpus, non decebat ut Dei « Sapientia eius uterum inhabitaret, cuius mens cognitione Verbi « incarnati non resplenderet, et ideo non decuit eam ignorare « quod in ea fiebat, sed oportuit hoc sibi annuntiari. Secundo, VIRGINE MATRE 427 «quia ipsa Virgo futura erat certissima testis inusitatae conce«ptionis; unde oportuit quod de tam magno mysterio per an« nuntiationem erudiretur (l). Tertio, quia Deus non diligit «coacta, sed voluntaria servitia, ut qui obsequuntur, ex ipso « ministerio mereantur. Unde cum B. Virgo singulariter in Dei « ministerium eligeretur, quem in utero portavit, lacte aluit, et < brachiis baiulavit, decuit ut consensus eius, angelo nuntiante, « requireretur ». Hucusque igitur de Virgine Matre, et de eius praeparatione ad concipiendum Filium Dei. Quibus convenienter praemissis, de ipsa conceptione Salvatoris nunc agendum est. QUAEST. XXXI-XXXIV. DE CONCEPTIONE CHRISTI. Circa virginalem conceptionem tripartita esse debet consi­ deratio. Nam primo considerare oportet materiam de qua corpus Salvatoris conceptum est (Quaest. jz); secundo conceptionis auctorem (Quaest. j.?); tertio demum, modum et ordinem con­ cipiendi (Quaest. jj). De perfectione enim prolis conceptae, de (') Nota quod evangelia sunt non solum libri sacri inspirante Deo conscripti, sed etiam et simul libri vere historici, in quibus conscri­ bendis omnia servata sunt praesidia quantum ad oculatorum testium depositiones et alia eiusmodi. Idque expresso Dei consilio, ut scilicet libri illi, praeter auctoritatem divinam et sacram, haberent etiam independentem auctoritatem historicam quae in praeambulis fidei valeret pro omni hominum genere. Nunc autem quoad publica facta vitae, passionis, et resurrectionis Christi, praeter apostolos innumeri aderant testes. Sed quoad ingressum eius in mundum et omnia vitae initia usque ad annum trigesimum, quis vel qualis testis poterat accedere, ut Lucas assecutus omnia a principio diligenter ab iis qui audierant vel experti fuerant, ex ordine nobis scriberet? Una erat Maria conscia omnium ab initio, quae etiam conservaverat cuncta conferens in corde suo. Et ipsa una destinabatur a Deo testis, ita ut ea quae in duobus primis capitulis Matthaei et Lucae continentur, ex testificatione Virginis conscripta sint, tametsi Spiritu Sancto inspirante. & g QUAEST. XXX!-XXXIV. DE qua S. Thomas in Quaest. 34, nihil dicendum superest, cum omnia fuerint anticipata ubi de gratia et scientia quam habuit Christus a primo incarnationis instanti. (Quaest. 31). DE CONCEPTIONE CHRISTI QUANTUM AD MATERIAM EX QUA. Secundum fidem tenendum in primis est quod ex puris­ simis sanguinibus Virginis conceptum est corpus Christi. « Dei « Filius, ait Damascenus 1. 3 de fide orth. c. 1, ex castis puris« simisque Virginis sanguinibus carnem anima rationali et in« telligente animatam ipse sibi compegit ». Cuius ratio obvia est, quia ut ex Luc. I-31 et Matth. I-iS colligitur, conceptio Christi, licet miraculosa ex parte principii activi, fuit tamen naturalis ex parte matris, pro quanto facta est ex ea materia quam ad prolis conceptum ministrant aliae matres. Dicitur autem ex castis purissimisque sanguinibus, ut omnis excludatur impuritas ab eo conceptu quem operatus est Spiritus Sanctus, quique ma­ tris virginitatem, nedum abstulerit, magis consecravit. Quia igitur materia corporis Christi fuit non caro vel os Virginis, vel aliqua actualis pars corporis eius, sed sanguis qui est in potentia caro, ut dicitur in articulo 6°; item quia'mate­ riale sanguinis principium non est acceptum a parentibus, sed ex eo quod de alimento in substantiam sumentis convertitur: satis apparet abiiciendum esse errorem (caeteroqui absurdum) quorumdam antiquorum, qui opinabantur conceptionem Christi factam fuisse ex aliqua parte corporis Adae determinate signata, quam ponebant concupiscentia non infectam, et de generatione in generationem usque in Virginem Mariam transmissam. Cui errori valde accedit doctrina Rosmini de Immaculata Conceptione Deiparae, ut videre est in 34“ ex quadraginta propositionibus per decretum S. Officii nuper proscriptis. Recte nihilominus dicitur Christus fuisse in Adam et Abra­ ham caeterisque patriarchis secundum corpulentam substantiam'. non quidem sicut in materiali principio, (hoc enim modo nullus CONCEPTIONE CHRISTI 429 homo continetur in patribus suis) sed virtualiter sicut effectus in causa efficiente. Etenim oportet ut materia quam mater mi­ nistrat sit praeparata per virtutem eius generativam. Virtus autem generativa matris originaliter ab Adam descendit, et ideo, « per virtutem generativam Adae et aliorum ab Adam descen­ de dentium usque ad Beatam Virginem factum est ut materia c praepararetur ad conceptum corporis Christi» p). Sed est inter Christum et caeteros maxima et insignis differentia. Nam quoad caeteros. originaliter provenit ab Adam non solum virtus qua mater praeparat materiam, sed etiam virtus in patre resi­ dens qua materia praeparata formatur in prolem. Hoc autem non contigit in conceptione Christi, qui propterea dicendus est fuisse in Adam sicut in originali principio praeparationis mate­ riae, non autem sicut in originali principio formationis foetus, adeoque nec secundum seminalem rationem et concupiscentiae legem. Hinc, ex ipsa vi et ratione conceptus, peccatum Adae nullo modo debuit pervenire ad Christum, dicente angelo ad Virginem: «Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altis« simi obumbrabit tibi, ideoque quod nascetur ex te sanctum, vo«cabitur Filius Dei». Nec obstat quod secundum Scripturas factus sit Christus ex semine David. Ad hoc enim sufficit ut ipsa Virgo quae eum genuit, fuerit seminaliter in patribus a quibus et accepit virtutem generativam quae matris propria est. Ideo, « mediante beata Virgine, Christus secundum carnem dicitur «esse ex semine David per modum originis» (2). Habuit itaque Christus genealogiam suam, quam Matthaeus texit descendendo ab Abraham usque ad loseph «virum Mariae «de qua natus est lesus ». Lucas vero e converso, ascendendo a Christo usque ad Adam qui fuit Dei. Descendebat quippe Dominus ad mortalitatem nostram ut nos reduceret ad coelestia, et bene notavit Augustinus quod in generationibus Matthaei significatur nostrorum susceptio peccatorum per assumptam in nativitate similitudinem carnis peccati. Sed in generationibus (*) Art. 6, ad ium. (’) Ibid, ad 2nra. 43° I .1 ■ • · : QUAEST. XXXI-XXX1V. Lucae, (ubi a Christo in Iordane baptizato, transeundo per generationes singulas, ultimo pervenitur ad Deum Adae plasmatorem), significatur lesum esse eum qui cunctis hominibus exinde ab Adam multiplicatis est principium reconciliationis cum Deo, cui per ipsum mundati et expiati coniunguntur. Verum haec, utpote mystica, ad nostrum institutum directe non pertinent. Gravior autem occurrit quaestio circa concordandam evangeliorum, cum duae genealogiae, a loseph ad Zorobabel, et ite­ rum a Salathiel ad David, omnino non convenire videantur. In quo quidem magis communis responsio est, Matthaeum descri­ bere naturalem genealogiam loseph, de cuius tribu et cognatione iuxta mandatum Legis f1) erat et Alaria, Lucam vero legalem. Quam responsionem approbat et tradit S. Thomas, a. 3 huius quaestionis ad 3"“ . In contrarium vero occurrit, quod cum una tantum generatio sit, in qua non ex puris coniecturis, sed ex certissimis docu­ mentis scimus reipsa intervenisse patres duos, naturalem unum, legalem alterum: uterque evangelista naturalem patrem nominat, legali praetermisso. Legitur enim Ruth. IV-10, quod Booz ac­ cepit in uxorem Ruth viduam Mahalon ut suscitaret semen de­ functo propinquo suo, ex quo matrimonio deinde ortus est Obed. Erat igitur Obed naturalis filius Booz, legalis vero filius Mahalon. Nihilominus Lucas dicit III-32: «Qui fuit Obed, qui « fuit Booz ». Et similiter Matthaeus I-5 : « Booz autem genuit « Obed ex Ruth». Quomodo ergo si dicendo loseph filium Heli, et iterum Salathiel filium Neri, in utraque hac generatione ad patrem legalem Lucas attendisset, pari iure Obed filium Maha­ lon non posuisset? Ex quo mihi persuadeo, nec Lucam nec Matthaeum respexisse ad patres legales, sed utrumque naturales generationes describere. Est itaque alia solutio quam omnino veriorem existimo, Matthaeum scilicet tradere naturalem genealogiam loseph, Lucam vero naturalem genealogiam ipsius lesu per Virginem Matrem. Quae ambae confunduntur ab Abraham ad David, et iterum a DE CONCEPTIONE CHRISTI David ad Salathiel et Zorobabel, tametsi Matthaeus ducat generationes a David ad Salathiel descendendo per lineam masculinam, Lucas vero, ascendendo a Salathiel ad avum eius mater­ num Neri, qui et ipse descendebat de David per Natham fra­ trem Salomonis. Huius porro solutionis principalis ratio sumi potest ex ipsomet contextu Lucae, quem adversarii tradidisse existimant legalem geneologiam loseph. Nam ut recte animad­ vertit Suarez, de mysteriis vitae Christi, Disp. 2, Sect. 3 : «Cum « evangelista ex professo sermonem de Christo haberet, et so« lum per occasionem nominasset loseph non est credibile totam « sequentem genealogiam ad loseph, et non potius ad ipsum le« sum retulisse, ita ut verbum illud, putabatur filius loseph, « per parenthesim legatur. Et haec constructio apprime quadrat « cum textu graeco, ubi non fit ascensio per relativa, sed per «genitivos». Legitur enim: Και αυτός ό ’Ιησούς ήν άρχό{ΐενος ώσει ετών τριάκοντα, ών υίός (ώς ένομίζετο) ’Ιωσήφ*, τού Ήλί, τοΰ Ματθάτ, etc. Hoc est : Et ipse lesus erat incipiens quasi annorum triginta, qui putative quidem erat filius loseph, vere autem filius Heli, Mathat, Levi, etc. Et revera, in aliis omnibus genealogiis quae sub forma quam elegit Lucas, describuntur, post primum patrem nominatum currit enumeratio maiorum per repetitionem vocis filii f1) Hic autem, loco dicendi, ut putaba­ tur filius loseph, filii Heli, filii Mathat, filii Levi, statim mutata forma ait, ut putabatur filius loseph, τού Heli, τοΰ Mathat, etc. Profecto quia τού Heli non refertur ad loseph, sed ad lesum. Est ergo Heli avus maternus Christi, pater Beatae Virginis. De identitate vero nominum Heli et loachim vide Calmet, Dissert, de genealogia Christi, sub finem. Quamquam difficultas ista non sit eiusmodi quae nos debeat multum detinere, quia traditio quae patri Virginis assignat nomen loachim, est traditio pure histo­ rica, et in re parvi momenti, ubi facile potuisset quaedam no­ minis corruptio accidere. (■) Cf. r Reg. I ; ludith VIII ; i Esdr. VII, etc. (') Num. XXXVI, 6 et seq. 43 r Mr •kU QUAEST. XXXI-XXXIV. DE CONCEPTIONE CHRISTI 433 si hoc ultimum verum non esset. Nam similitudo aliquorum aut dissimilitudo non attenditur secundum statum mate­ riae in initio generationis, sed secundum conditionem materiae iam praeparatae, prout est in termino generationis. Unde, dato etiam quod materia ex qua communiter generantur corpora no­ stra, ab utroque parente assumeretur, adhuc esset Christus eius­ dem speciei nobiscum, sicut eiusdem speciei fuit Adam e limo terrae immediate a Deo formatus. Vere ergo per omnia fratribus similatus est quantum ad naturae humanae constitutiva, proprie­ tates, et passiones, tametsi quantum ad causam generativam su­ per alios excelluerit ut verus Deus et Salvator. queretur (Quaest. 32). DE CONCEPTIONE CHRISTI QUOAD PRINCIP UM ACTIVUM. : rr Virginalis conceptionis Christi activum principium fuit tota Trinitas, et si per appropriationem loquamur, Spiritus Sanctus. Notandum autem cum S. Thoma 1. 4 c. Gent. c. 47, quod etsi de Spiritu Sancto et Virgine Christus conceptus dicatur, non tamen ipse Spiritus Sanctus potest dici pater Christi secundum humanam generationem, sicut Virgo dicitur mater eius. Ratio est quia non produxit humanam naturam in Christo ex sua sub­ stantia, sed sola sua virtute operatus est ad eius productionem. Quo fit ut respectu Spiritus Sancti non verificetur in hac conce­ ptione, notissima illa definitio generationis : origo viventis a vi­ vente principio coniuncto, id est consubstantiali, in similitudi­ nem naturae. Si autem quaeratur utrum et Virgo fuerit activum princi­ pium conceptionis corporis Christi, distinctione opus est. Nam in conceptione prolis actio principalis est formatio et organizatio, cuius respectu agens non est nisi pater ; mater vero mate­ riam tantum ministrat. Cum igitur beata Virgo non accepit ut esset pater Christi, manifeste sequitur quod in principali actione formationis prolis nihil active egit, sed virtus divina operata est id totum quod in aliis conceptionibus per virtutem paterni se­ minis efficitur. Active tamen operata est Virgo sicut aliae ma­ tres, praeparando materiam ut esset apta conceptui; unde et vere mater fuit. Ita fere S. Thomas in III, D. 3, q. 1, a. 1. Nunc vero, ex hoc quod in conceptione Christi principium activum non idem fuit ac in caeteris, non sequitur derogari quid­ quam verae et naturali humanitati eius. Nam, ut dicitur 1. 4 c. Gent. c. 45, quicumque effectus per quamcumque causam produ­ citur, potest per Deum absque illius causae adminiculo produci eiusdem speciei et naturae. Semen autem viri, cuius efficaciam supplevit virtus divina, pure active se habet, et non intrat ma­ terialiter in constitutionem concepti. Quamquam nihil adhuc se- (Quaest. 33). DE MODO ET ORDINE CONCEPTIONIS CHRISTI. De conceptione Christi quoad modum et ordinem, omnino tenendum est quod non successive, sed in instanti perfecta est ; et hoc instans fuit terminus temporis, infra cuius brevissimum in­ tervallum, sanguis a Beata Virgine ministratus pervenit ad locum generationis. Hic nota in primis quod motus materiae ad locum genera­ tionis non est nisi conceptionis praeambulum, cui semper repu­ gnat instantaneitas, quandoquidem omnis motus proprie dictus de ratione sua habet ut tempore mensuretur. Conceptio autem formaliter sumpta consistit, ut iam supra dictum est, in forma­ tione corporis organici animati anima rationali. Et haec etiam successive fit secundum ordinarias naturae leges, nam inter pri­ mum instans constitutionis foetus, et instans animationis sive infusionis animae in corpus, mediat tempus in quo nondum est homo nisi in fieri et praeparatione. Sed quod ad Christum attinet, oportet secundum doctrinam Sanctorum ponere conceptionem subitaneam, in qua non distin­ guitur fieri a facto » esse : « Ubi primum sancta Virgo assensa «est, ait Damascenus, de fide orth. lib. 3, cap. 2, in eam iuxta « Domini sermonem Spiritus Sanctus supervenit, qui vim ei ad De Verbo In carnato 28 1 434 QUAEST. DE XXXI-XXXIV. < gignendum suppeditavit. Tunc porro Dei filius carnem anima i rationali animatam ipse sibi compegit, non id quidem seminali « procreatione, sed Conditoris more per Spiritum Sanctum. Non « ut paulatim per additamenta, corporis figura absolveretur, sed « uno eodemque momento perficeretur, dum ipsum Dei Verbum λ carni fieret hypostasis... Quamobrem, simul caro, simul Dei < Verbi caro, simul caro animata rationis particeps et intelligent *tiae. Nam cum natura Deus perfectus esset, idem ipse natura « perfectus homo fuit, et quidem ita ut carni anima rationali ani« matae, inque ipso exsistentiam nactae, personali modo absque < confusione unitus sit ». Vide etiam epistolam Sophronii lectam atque approbatam in Concilio VI, quae supra est recitata. Ratio ·autem huius veritatis demonstrativa est duplex. Prima #' est, quia in aliis conceptionibus virtus activa non transcendit ordinem corporum, sed paulatim disponit materiam ad hoc ut sit animae susceptiva. Sed hic, principium activum fuit agens in­ finitae virtutis qui in instanti operatur, et materiam subito di­ sponit ad formam. Alia ratio est, quia ipse Filius Dei conceptus esse dicitur, ut patet ex symbolo : qui conceptus est de Spiritu Sancto. Ergo, ut tota conceptio Filio Dei potuerit cum veritate attribui, oportuit unionem divinae personae cum carne fieri sta­ tim ab initio. Nam ante assumptionem idiomata non communi­ cantur, et cum aliunde caro non sit assumptibilis nisi mediante anima, ut dictum est in Q. 6, simul esse debuit assumptio car­ nis et animatio eius. « Propter quod, ait S. Thomas in III, D. 5, « q. 3, a. 2, oportet conceptionem illam subitaneam ponere, ita < quod haec in eodem instanti fuerunt, scilicet conversio sangui« nis materialis in carnem, et formatio membrorum organicorum, « et animatio corporis organici, et assumptio corporis animati in « unitatem divinae personae ». Hic tamen posset quispiam opponere quod conceptio sim­ pliciter attribuitur puro homini, puta Socrati, tametsi in initio conceptionis Socrates nondum sit: nec quoad naturam, cum for­ male constitutivum naturae humanae sit anima rationalis, nec quoad esse, quia exsistentia hominis est existentia animae, quae acquiritur et corpori. Ergo a pari, posset adhuc Filio Dei attri­ CONCEPTIONE CHRISTI 435 bui conceptio, etiamsi facta fuisset non in instanti, sed per tem­ poris intervalla, dummodo assumptio ad divinam personam di­ catur fuisse re idem cum creatione animae et animatione foetus. Verum absolute est neganda paritas. Licet enim ab initio con­ ceptionis purus homo nondum sit ut in facto esse, bene tamen ut in fieri, quia secundum naturae ordinem motus generationis fer se terminatur ad hominem, et hunc numero hominem, id est, ad substantiam humanam singularem cum proprio esse exsisten­ tiae. At varo, si conceptio virginalis non fuisset instantanea, mo­ tus generationis non habuisset terminum per se in persona di­ vina incarnata, sed per accidens tantum, adeoque conceptio in fieri nulla vera ratione ipsi Dei Filio attribueretur. Insuper de­ rogaretur quam maxime catholico dogmati maternitatis divinae de quo nunc, exponendo ea quae Christi nativitatem spectant, accurate agendum est. QUAEST. XXXV-XXXVI. DE NATIVITATE CHRISTI. « Consequenter post Christi conceptionem, agendum est de « eius nativitate ». Notandum autem quod sermo est de nativi­ tate in et ex utero. Porro nativitas in utero, etsi non re, ratione tamen a conceptione distinguitur, quia conceptio significatur ut actio qua mater capit apud se id quod generatur, nativitas vero significatur ut processio qua genitus oritur a generante. Qua­ propter conceptio perficitur, quando primum exsistit homo in utero matris. Non autem perficitur tunc nativitas, quia processio a generante non completur nisi exeunte prole ab utero : quo tantum tempore simpliciter et absolute dicimus hominem esse natum. Si ergo nativitas adaequate spectata comprehendit con­ ceptionem, et addit aliquid aliud, (quamquam conceptionem non includat formaliter ut conceptio est, sed in quantum est identice origo seu processio viventis a vivente), recte S. Thomas in na­ tivitate Christi includit ipsa generationis eius initia, et in hac quaestione divinam Beatae Mariae maternitatem principaliter considerat. Hinc : 430 QUAEST. XXXV-XXXVI. THESIS XLVI. (Quaest. 35. Art. 1-5). Beata Virgo, cum sit Mater Christi secundum temporalem eius nativitatem, Dei genitrix vere dicitur et est. Imo in hoc nomine Deiparae, tota recapitulatur fides iricarnationis. Videretur tamen impossibile esse ut Beata Virgo vere et proprie sit mater Dei. In tantum enim Dei genitrix diceretur, in quantum cooperata fuisset ad unionem naturae humanae cum persona Filii Dei, cuius unionis ratione, hic homo Christus est Deus. Sed nihil operata est Virgo ad unionem hypostaticam. Ergo. etc. Praeterea, maternitas et filiatio sunt correlativa. Si ergo Beata Virgo vere esset mater Dei, Deus esset vere filius eius. Sed hoc est impossibile, quia filiatio est realis quaedam relatio, eademque personalis, quae quidem in persona divina respectu creaturae esse omnino nequit. Praeterea, docet S. Thomas art. 5 huius quaestionis, quod in Filio Dei non sunt secundum rem filiationes duae, ergo pari iure, nec duae nativitates. Non ergo est ipsi attribuenda nati­ vitas temporalis, secundum quam solam Beata Virgo vere dice­ retur Deipara. Sed contra est, quod in capite anathematismorum contra Nestorium quos Synodus III suscepit, sic habetur : « Si quis « non confitetur Deum esse veraciter Emmanuel, et propterea, « Dei genitricem sanctam Virginem, (peperit enim secundum car< nem, carnem factum Dei Verbum, secundum quod scriptum est, « Verbum caro factum est), anathema sit ». Et sane, omnis mulier quae vere aliquem genuit, illius ma­ ter vere dicitur et est. Atqui Beata Virgo vere genuit Deum, prout tam Scripturae testimonio quam ratione theologica facile evincitur. Et in Scriptura quidem, praeter Matthaei testimonium de Virgine concipiente et pariente Emmanuelem, (quod est in- DE NATIVITATE CHRISTI 437 terpretatum nobiscum Deus), occurrunt apud Lucam verba Gabrie­ lis archangeli : Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Hinc enim efficitur, Filium Dei esse qui nasciturus erat de Ma­ ria. Et quia omne nomen significans in concreto naturam ali­ quam, potest supponere pro qualibet hypostasi illius naturae : si Maria genuit Filium Dei, genuit Deum. Quod rursus ratio theologica evidenti discursu confirmat, distinctione prius facta inter eum qui generatur, et id secundum quod generari dicitur. Nam id secundum quod aliquis generatur, est natura illa in qua assimilatur generanti. Sed is qui generatur, nonnisi suppositum est, seu hic subsistens in tali natura, quia eius est fieri secun­ dum naturam aliquam, cuius est esse sive subsistere secundum naturam hanc. Atqui manifestum est ex praemissis de conce­ ptione Christi, quod nullum aliud suppositum originatum est a Virgine, praeter suppositum Verbi in natura humana. Ergo ite­ rum, ille qui de Maria nascebatur, divina erat hypostasis in humanitate assumpta, et hinc ultro consequitur B. Virginem vere et proprie dici Genitricem Dei. Nunc, quod in nomine Deiparae tota recapituletur incarna­ tionis fides, luculenter ostendit Damascenus 1. 3 de fide orth. c. 12, dicens: « Merito igitur et vere sanctam Mariam Deiparam « appellamus. Hoc enim nomen totum incarnationis mysterium « adstruit. Nam si Dei mater est quae genuit, profecto Deus est « qui ex ipsa genitus est, profecto etiam homo. Nam qui fieri « potuisset ut Deus qui ante saecula exstabat, ex muliere nasceeretur, nisi homo factus esset?... Quod si ille ipse qui ex mu« liere natus est, Deus est, unus procul dubio atque idem est, « qui ex Deo Patre genitus est, quod ad divinam substantiam « attinet, quique extremis temporibus secundum substantiam quae < initium habuit, h. e. humanam, ex Virgine natus est. Hoc vero « unam Domini nostri lesu personam, duasque naturas et duas « generationes significat ». Ad ium ergo neganda est maior argumenti, quia cooperatio ad unionem naturae humanae cum persona Filii Dei non solum non requirebatur, sed nihil omnino ad rationem divinae maternitatis conferre potuisset. Proprium enim munus matris, quod a 43S QUAEST. XXXV-XXXVI. munere patris apprime distinguendum est, consistit pure et simpliciter in subminstrando materiam ex qua. Non ergo debuit Beata Virgo aliquid active agere, praesertim circa id quod nequidem ingreditur rationem constitutivam naturae communica­ tae, cuiusmodi est unio hypostatica, sed solum debuit conferre id quod conferunt aliae matres, suppeditando purissimos illos sanguines ex quibus per virtutem omnipotentem Spiritus Sancti formata est humanitas Christi : et non prius formata quam tracta ad esse personale Verbi, imo formata ea ipsissima actione quae in sui ratione involvebat unitionem ad Verbum. Hoc enim modo, illud quod primo natum est in utero virgineo, ipse est Filius Dei factus homo, et exinde consequitur Virginem esse veram ac naturalem matrem eius p). Caeterum, ut veritas adhuc magis elucescat, considera sequentem discursum ex Comp. theol. c. 222 desumptum : « Femina ex qua aliquis homo nascitur, mater il< lius dicitur, ex eo quod materiam ministravit humano conce« ptui. Unde Beata Virgo Maria quae materiam ministravit hu« mano conceptui Filii Dei, vera mater Filii Dei dicenda est. « Non enim refert ad rationem matris, quacumque virtute mate« ria ab ipsa ministrata formetur.... Si quis autem dicere velit 4 t; t- .·· · (‘) Obiectio proposita, quanto minoris roboris est si de matre Dei sermo sit, tanto esset difficilior si de patre ageretur. Pater enim est principium activum virtute sui seminis transformans materiam a matre subministratam, usquedum inducatur ultima ad animae infusionem di­ spositio. In tantum igitur est parens hominis concepti, in quantum per virtutem a se decisam inducit in foetu dispositiones exigitivas formatio­ nis hominis, et huius numero hominis. Sed impossibile est fingere dispo­ sitiones quae exigerent constitutionem humanitatis tractae ad esse per­ sonale Dei. Hinc suppositum divinum in natura assumpta non posset esse terminus per se generationis prout generatio a viro est, sed solum terminus per accidens, et praeter vim influxus qui in conceptione hu­ mana patri proprius est. Ex quo mihi persuadeo, non esse possibilem paternitatem divinam in creatura, imo nec maternitatem praeter illam quae virginalis sit: dum scilicet per obumbrantem virtutem Altissimi' materia materno more suppeditata formatur, et in divina hypostasi ex­ sistentiam simul nanciscitur. Unde, si ex abundantia bonitatis suae Deus ex hominibus nasci voluit, et non solum fieri homo, sed etiam homi­ nis filius, absoluta necessitate matrem virginem sibi debuit eligere. DE NATIVITATE CHRISTI 439 < Beatam Virginem Dei matrem non debere dici, quia non est «ex ea assumpta divinitas, sed caro sola, manifeste vocem suam « ignorat. Non enim ex hoc aliqua dicitur alicuius mater, quia «totum quod in ipso est, ex ea sumatur. Homo enim constat ex « anima et corpore, magisque est homo id quod est, secundum «animam. Anima autem nullius hominis a matre sumitur, sed a « Deo immediate creatur. Sicut igitur cuiuslibet hominis mater «aliqua femina dicitur, ex hoc quod ab ea corpus eius assumi« tur, ita Dei mater Beata Virgo Maria dici debet, si ex ea as« sumptum est corpus Dei. Oportet autem dicere quod sit cor« pus Dei, si assumitur in unitatem personae Filii Dei, qui est «verus Deus. Confitentibus igitur humanam naturam esse as« sumptam a Filio Dei in unitatem personae, necesse est dicere < quod Beata Virgo Maria sit mater Dei. Sed quia Nestorius ne« gabat unam personam esse Dei et hominis lesu Chrisi, ideo « ex consequenti negabat Virginem Mariam esse Dei matrem ». Ad 2um dicendum quod Deus est vere filius Virginis. Nunc autem, quia filiatio est talis relatio quae non habet pro subiecto nisi ipsum suppositum ; insuper, quia in Christo suppositum ae­ ternum non potest esse subiectum alicuius temporalis relationis, necesse est ut filiatio qua Christus refertur ad matrem non sit realis relatio, sed rationis tantum, sicut et caeterae quae dicun­ tur de Deo ad creaturas. Et tamen, sicut Deus realiter est do­ minus creaturae, ita et Deus incarnatus realiter filius Mariae est, in quantum vere terminat relationem maternitatis quam Virgo realiter habet ad ipsum p). Hinc in forma: Maternitas et filiatio sunt correlativa, dist. Ita ut filiatio quae respondet maternitati, sit relatio vel realis vel rationis tantum, cone. Semper relatio realis, subdist. Si persona genita sit suppositum creatum quod per nativitatem incipit esse simpliciter, conc. Si sit persona increata quae incipit esse, non simpliciter, sed in natura assumpta, neg. Ad 3ura denique dicendum quod non est paritas inter nati­ vitatem et filiationem. Non enim absurde dicitur corpus Christi esse natum de Virgine, cum tamen nec corpus nec natura hu(!) Cf. S. Thom. Quodl. 9, a. 4. ■ ;‘ 44° DE NATIVITATE CHRISTI QUAEST. XXXV-XXXVI. losephns, Antiquit. 1. 14 et 15. Nec processu temporis extincta odia, sed magis aucta ; unde facile explicantur quaecumque in adventu magorum et post eorum discessum evangelica refert historia. Statim enim vidit Herodes quale fermentum rebellionis foret in populo annuntiatus puer, quem prodigiosae indicio stel­ lae ut proprium ludaeorum regem, id est, ut expectatum Mes­ siam, magi ab Oriente quaerebant, Secundo, natus est Christus tempore census, cum exiisset edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis mana denominationem filii unquam suscipere possit. Revera na­ tivitas est apud nos in praedicamento passionis, et importat in creatis quoddam fieri quod debet attribui personae ut rei subsistenti quae fit, naturae vero ut formae secundum quam res illa fit. Qua­ propter attribuenda est Christo realis nativitas ratione tempora­ lis naturae quam accepit ex Maria. -Nunc autem filiatio est in praedicamento relationis, et non attribuitur naturae, sed soli per­ sonae. Ideoque in mysterio incarnationis contingit ut ex reali na­ tivitate non resultet realis filiationis relatio, quia persona est aeterna, et « quaecumque relationes temporales de aliquo ae« terno dicuntur, sunt relationes rationis, et non rei ». Recte ergo S. Thomas negat esse in Christo realem relationem filiatio­ nis temporalis, et simul attribuit ei temporalem nativitatem, se­ cundum quam Beata Virgo est vera et naturalis mater eius. DE CIRCUMSTANTIIS NATIVITATIS CHRISTI (Quaest. 35, Art. 6-8). Nativitatis Dominicae circumstantias exponit S. Thomas in ul­ timis huius quaestionis articulis, sed non vacat de iis longiori sermo­ ne disserere. Ideo haec pauca velut compendiose dicta nunc accipe. Primo, natus est Christus in diebus Herodis regis a quibus initium sumit cessatio sceptri in populo iudaico : illam cessatio­ nem dico, quam futuram praenuntiaverat lacob in memoranda prophetia de adventu Messiae. Erat enim Herodes alienigena, et hoc nomine a regno exclusus ipsa fundamentali lege in Deu­ teronomio his verbis expressa : « Cum ingressus fueris terram < quam Dominus Deus tuus dabit tibi et dixeris : Constituam «super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes, « eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero « fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem fa« cere, qui non sit frater tuus» f1). Insuper, vi et armis Roma­ norum per atrocissimas caedes, totaque natione invita ac penitus repugnante, idem Herodes principatum fuerat adeptus, ut narrat C) Deuteron. XVII. 14-15. 44 i ; (') De hac descriptione universi orbis sub Augusto occurrit diffi­ cultas. Aiunt enim rationalistae ipsam esse imaginariam, vel si unquam censita est ludaea a Quirino, descriptionem istam nonnisi post Chri­ stum natum fieri potuisse, cum natus sit lesus sub Herode I, et non venerit Quirinus, in ludaeam nisi decem vel undecim post annis, Ar­ chelao Herodis filio in exsilium pulso, et ludaea tunc primum in pro­ vinciam Romanam conversa. Ergo iter Mariae et loseph in Bethleem mera fabula est. Ergo lesus in Bethleem ludae non est natus, sed in­ venta fuit historia ut personae lesu accommodarentur prophetiae messianicae. — Sed contra est quod testatur Tacitus 1. 1 Annal, c. 1r, Caesarem Augustum post pacem terra marique compositam, sollicitum fuisse de condendo libello imperii in quo opes publicae continebantur: < quantum civium sociorumque in armis, quot classes, regna, provin«ciae, tributa aut vectigalia, etc. >. Et quia hoc ipsum fieri nequaquam potuit, nisi effecta prius descriptione imperii, constat Tacitum, (cui etiam addendus est Suetonius, Octav. Aug., n. 48), apprime confirmare narrationem Lucae. — Equidem Tertullianus censum attribuit, non Qui­ rino, sed Cneio Sentio Saturnino quem etiam, nascente Christo, ordi­ narium Syriae praesidem alia historiae monumenta attestantur. \rerum, dum idem Tertullianus tanta securitate invocat auctoritatem archivo­ rum imperii ad ipsius evangelii Lucae confirmationem, signum evidens est quod nec ipse, nec alius quispiam sui temporis, mendum aliquod in hac re suspicabatur. Quaecumque igitur conciliationis ratio sit, cer­ tum aliunde est nullum esse dissidium. Porro, ex variis explicationibus propositis, melior illa apparet quam sustinet Patrizi, de Evang. 1. 3, Dissert. 17. Vide illum. — Alia etiam ab aliis probabiliter sustinetur, dum illud Lucae : Αΰτη ή άπογραφή πρώτη εγένετο ήγεμόνεύοντος τής Συρίας Κνρην.οο, non vertunt cum Vulgata ; Haec descriptio prima fa~ cta est a praeside Syriae Quirino, sed : Haec descriptio prior fuit Qui­ rino Syriae praeside, seu, ante illam quam operatus est Syriae praeses Quirinus. ». ci. ί·I1 fi •, t I 1*3 DE NATI VITATE CHRISTI QUAEST. Hanc autem circumstantiam ordinasse videtur divina Providentia non tam eo fine ut Christus conceptus in Nazareth, in Be· thleem iuxta Scripturas nasceretur, (nam istud multis aliis rnodis poterat procurari, neque ad hoc requirebatur tanta commo­ tio gentium), sed eo potius fine ut conficerentur tabulae nativi­ tatis eius, modo qui et nascentis maiestati et universalis Salva­ toris qualitati congrueret. Decebat enim eum quem universo orbi Maria pariebat, referri in tabulis universi orbis, facta exinde omnibus potestate ad Romana archivia accedendi ut genus illius, ortusque locum et tempus ediscerent. Unde Justinus in secunda sua apologia scribens ad Imperatorem Antoninum Pium, ad S. P. Q. R. universum ait : « Vicus quidam est Bethleem in regio« ne Judaeorum, ubi natus est Christus Jesus, quemadmodum t et ex descriptionibus census acti quae sub Cyrenio primo ve« stro in Judaea procuratore sunt confectae, intelligere potestis». Et similiter Tertullianus refutans Marcionem qui ab evangelio Lucae molestos semper Caesaris census volebat auferri, provocat ad tabulas census prout suo adhuc tempore in publicis archiviis servabantur, c De censu denique Augusti, inquit l. 4 c. Mare. « c. 7, quem testem fidelissimum Dominicae nativitatis Romana «archivia custodiunt». Et infra, c. 6: «Sed et census constat « actos sub Augusto nunc in Judaeam per Sentium Saturninum, « apud quos genus eius (Christi) inquirere potuissent ». Tertio, natus est Christus in Bethleem Ephrata iuxta Michaeae prophetiam. « Salve Bethleem, domus panis, in qua natus « est ille panis qui de caelo descendit. Salve Ephrata, regio uber« rima atque καρποφόρα, cuius fertilitas Deus est. De te quon« dam Michaeas vaticinatus est : Et tu Bethleem dormis Ephrata, « non minima es in millibus luda. Jn te enim natus est princeps « qui ante luciferum genitus est, cuius de Patre nativitas omnem « excedit aetatem. Et tamdiu in te Davidici generis origo per« mansit donec virgo pareret, et reliquiae populi credentis in «Christum converterentur ad filios Israel, et libere praedicarent: « Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repuli« stis illud, ecce convertimur ad Gentes. Bene David iurabat, bene < vota faciebat dicens : Si introiero in tabernaculum domus meae, C’ * o-i# X* 1λ ny. s' 443 ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis, « et palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus meis, do< nec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo lacob. Et statim « quid desideraret exposuit, atque oculis prophetalibus, quem « nos venisse iam credimus, ille venturum esse cernebat : Ecce « audivimus illum in Ephrata, invenimus eum in campis sylvae. « Unde loquitur confidenter : Introibimus in tabernaculum eius, «adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius* (1). Quarto, Christus natus positus est in praesepio, hoc est in ciborio animalium, ut mysterium Eucharistiae quo tota incarna­ tionis ratio consummatur, iam ex tunc esset praenuntiatum. Hinc Theodorus Ancyranus, homilia Ephesi habita ipso natali die Sal­ vatoris nostri Jesu Christi : « Iste qui tunc magos ineffabili vir« tute ad pietatem traxit, idem laetam hanc festivitatem hodierno « die constituit, non iam in praesepi positus, sed in hac salutari « mensa propositus. Illud namque praesepe mater factum est « huius mensae. Propterea in illo est positus, ut in ista edatur, « et fidelibus fiat salutaris cibus. Sed illud praesepe quidem cla< ram hanc mensam designavit. Virgo autem choros istos virgi« num germinavit. Bethleemetici autem diversorii vilitas, clara «haec templa extruxit ; et panni quibus tunc involutus est, facti « sum praesentium resolutio peccatorum ». Item, media nocte natus est Salvator, ut se verum lumen in tenebris exortum ostenderet ad illuminandum eos qui sede­ bant in umbra mortis. Item, eo anni tempore quo dies iam bre­ viores effecti incipiunt incrementum accipere, utpote nobis auctor exsistens crescendi in divinam lucem. Item, cum signo summae paupertatis, ut viam contemptus mundi dedicaret, et vitae ini­ tium fini faceret conforme. Quem enim nascentem excepit stabu­ lum animalium, eumdem morientem crux sustinuit, et qui in pa­ triam praeelegerat vicum ignobilem, civitatem regiam voluit esse ignominiosae mortis theatrum : < Per hoc, inquit S. Thomas (2), «jz (*) Verba Paulae ingredientis specum Salvatoris, apud Hierony­ mum epit. 108 ad Eustochium, n. 10. (*) Hic, art. 7, ad ium. 444 QUAEST. XXXV-XXXVI. «hominum gloriam confutavit, qui gloriantur de hoc quod ex < civitatibus nobilibus originem ducunt, in quibus etiam praeci«pue volunt honorari. Christus autem e converso, in civitate n ignobili nasci voluit, et in civitate nobili pati opprobrium ». Sed et multa alia pie cogitanti ultro occurrent, quae nunc fe­ stinans ad alia, praetereo. DE MANIFESTATIONE CHRISTI NATI. (Quaest. 36) Christi nativitas non debuit communiter omnibus manife­ stari, ut constat ex praemissis in quaest. 29, thes. 44. Conve­ nienter tamen fuit aliquibus paucis notificata, tum ut manifesta­ tio ista, postmodum in evangelio consignata, totius Ecclesiae eru­ ditioni deserviret ; tum etiam ut iam ab initio apud populum Israel, imo et caeteras gentes, fama spargeretur ortus Salvatoris. Mirabili autem divinae Sapientiae dispositione effectum est ut signa tunc edita initiali obscuritati Christi minime officerent, dum ipse Salvator, primum quidem in Aegyptum clam illatus, dein ex Aegypto redux, usque ad trigesimum aetatis suae annum in civitate Nazareth reipsa permansit omnino ignotus. Sed cum in manifestatione Christi nati magna lateant mysteria, primum omnium de ordine eius nonnulla sunt prae­ mittenda. Et tota quaestionis difficultas spectat tempus adventus magorum, de quo valde disputant moderni interpretes (*), (*) Plerique modernorum volunt nativitatem Christi fuisse hoc or­ dine manifestatam : primo pastoribus, secundo Simeoni et Annae, ulti­ mo Magis, quos dicunt advenisse duobus circiter annis a nativitate. Sed contra hanc opinionem, praeter locutionem iMatthaei : Cum natus esset lesus in Bethleem Hilda, ecce magi, etc. (quae locutio breve intervallum significare videtur), militat quam maxime id quod habet Lucas referens praesentationem in templo : Et ut perfecerunt omnia secundum legem Do­ mini, reversi sunt in civitatem suam Nazareth, etc. Nam si magi post biennium, adhuc invenissent puerum in Bethleem, oporteret dicere reversionem illam non fuisse reversionem ad manendum, sed solum ad quaerendam suppellectilem : ex hoc scilicet quod aestimavissent paren­ tes Christi voluntatem Dei esse ut ibi adolesceret et educaretur puer, DE NATIVITATE CHRISTI 445 Dico autem magos advenisse ante quadragesimum a nativi­ tate diem, ita ut primo pastoribus, dein magis, postremo Simeoni et Annae manifestatus sit lesus. Cuius assertionis solida ratio esse videtur, quia magi in Bethleem puerum invenerunt; necesse ubi speciali consilio divinae providentiae fuerat natus. At hypothesis ista non salvat nativam vim verborum evangelii, et praeterea innaturalem statuit consequentiam eventuum, pro qua nulla verosimilis ratio assignatur. In primis non salvat nativam vim verborum evangelii. Sive enim consideres quid importet reversio in propria simpliciter et sine addito dicta, sive praesertim attendas quod apud Lucam reversio in Nazareth, connectitur cum relata consuetudine parentum Christi eundi per singulos annos a Nazareth in lerusalem in die solemni Paschae, intelliges profecto nequaquam ibi sermonem esse de reversione transitoria, facta animo quaerendi supellectilem ut deinceps in Bethleem sedes figeretur. Insuper ponit innaturalem eventuum consequentiam. Quaeritur enim undenam parentes Christi opinionem trahere potuerint, voluntatem Dei esse ut puer adolesceret potius in Bethleem ubi fuerat natus, quam in Nazareth ubi conceptus. Quaeritur praesertim quomodo consilium ma­ nendi in Bethleem, nonnisi post Christi nativitatem eis advenerit. Nam quando ad Caesaris edictum primo profecti sunt, certissime sciebant Christum nasciturum esse in Bethleem, tum propter notissimam pro­ phetiam Michaeae (Cf. Ioan. VII-42), tum quia tempus Mariae adve­ nerat. Si ergo putassent esse in voluntate Dei ut adolesceret puer in loco nativitatis suae, certo certius tulissent secum omnia quibus indi­ gebant, nec opus fuisset reversione illa quam fingunt adversarii. Sed nec solida videtur ratio deducta ab eo quod dicit Matthaeus de loseph redeunte ex Aegypto : Audiens autem quod Archelaus regna­ ret in ludaea pro Herode patre tuo, timuit illo ire, et admonitus in som­ nis secessit in partes Galilaeae, etc. Nam revera, post omnes eventus improvisos qui praesentationem in templo consecuti fuerant, postquam praesertim iussus fuerat loseph redire in terram Israel quae per excel­ lentiam erat ludaea proprie dicta, potuit utique· suboriri opinio quod in ludaea sedes esset figenda. Sed ante fugam et repetitas angeli jus­ siones non apparet verosimilis ratio quare consilium inierint habitandi in Bethleem, relicta sua civitate Nazareth. De quo vide Augustinum 1. 2 de cons, evang. cap. 9. Denique, loco omnium rationum esse potest vel solum computum historiae quoad mortem Herodis, quam communiter ponunt, ne exce­ ptis quidem adversariis, non duobus annis, sed omnino sex mensibus post nativitatem Christi. PE NATIVITATE CHRISTI QUAEST. XXXV-XXXVf. fr·. At: Je igitur est ipsos ante praesentationem in templo advenisse, cum testetur Lucas, Mariam et loseph reversos esse in Galileam statim ut perfecerunt omnia secundum legent Domini. Ne tamen in con­ ciliando Luca cum Matthaeo difficultatem patiaris, prae oculis habe regulam Augustini, 1. 2 de cons. ev. n. 16 : «Sic unum« quemque evangelistam, contexere narrationem suam ut tam· « quam nihil praetermittentis series digesta videatur; tacitis enim « quae non vult dicere, sic ea quae vult dicere, illis quae dice« bat adiungit, ut ipsa continuo sequi videantur. Sed cum alter « ea dicit quae alter tacuit, diligenter ordo consideratus indicat « locum ubi ea potuerit, a quo praetermissa sunt, transilire, ut «ea quae dicere intenderat, ita superioribus copularet, tamquam « ipsa nullis interpositis sequerentur». Atqui ordo diligenter con­ sideratus videtur his capitibus comprehendi. Primo venit mani­ festatio nativitatis ad pastores ; secundo circumcisio ; tertio ad­ ventus magorum ; quarto praesentatio in templo; quinto reditus parentum Christi in Galilaeam ; sexto, dum in itinere seu actu redeundi essent, apparitio angeli et fuga in Aegyptum; septimo reditus de Aegypto, et adventus in civitatem Nazareth ubi et manserunt. Quoniam autem Lucas omittit omnia quae de Chri­ sti infantia a Matthaeo fuerant sufficienter enarrata, silet de iis quae acciderunt in ipso actu redeundi in Galilaeam, et coniungens profectionem e lerusalem cum adventu in Nazareth, (tametsi inter duos hosce terminos, propter improvisam angeli iussionem et fugam in Aegyptum notabilis mora temporis intercesserit), dicit: «Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi « sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. Puer autem « crescebat et confortabatur », etc. Opponet forsitan quispiam : Si Maria et loseph iam erant in actu redeundi Nazareth, quid causae fuit cur in Aegyptum fugere debuerint, cum satis esset puerum extra fines Bethleem inveniri, ut e manibus Herodis eriperetur? Respondeo negando omnino assumptum, nam etsi postea in solos pueros Bethleem omnem furorem suum Herodes exseruerit, non inde sequitur Nazareth ipsi Christo tutum fuisse refugium. Si enim totius seriem histo­ riae diligenter attendas, videbis Herodem procurasse ut magi in 447 Bethleem clam pervenirent (’), sine testibus et sociis, imo tempore noctis prout reapparitio etiam stellae suadere videtur ; clanculum enim natum puerum volebat extinguere. Dum autem fru­ stra magorum reditum expectaret, ecce rumor mirabilium quae ipso die praesentationis acciderant (2), auxit suspiciones tyranni, nec ipsum amplius dubitare sivit quin a magis fuisset illusus. Ideo omnem primo adhibuit curam ut ex variis indiciis hinc et inde acceptis, puerum lesum in particulari detegeret. Sed ut vi­ dit omnia tentamina esse infructuosa, tandem cogitavit interfi­ cere pueros Bethleem et omnium finium eius, eo quod illae par­ tes erant ubi probabilius reputabat adesse eum quem quaerebat ad necem. Quod si iussit occidi a bimatzi et infra, ratio fuit quia ut Chrysostomus dicit, Horn. 7 in Matth., «conveniens in eum« dem tyrannum pavor et furor pro abundantia cautionis et li< centia persecutionis maius etiam tempus inclusit, ne quis pro- (*) Clanculum, inquam, pervenirent, prout non obscure innuit Mat­ thaeus II-7. Atque hinc, ut opinor, praecipua quaedam clavis totius hi­ storiae sumenda est. Nam alias, difficulter intelligeretur quomodo magi post commotionem totius urbis lerusalem potuerint ire in Bethleem, et alia via reverti in regionem suam, quin ullus sciret quid rei circa ipsos actum esset, praesertim cum Bethleem a Hierosolyma vix duarum hora­ rum itinere distaret. Sed ordinavit divina providentia ad suum finem ipsum medium quod excogitaverat Herodes ad perdendum puerum. Ipse enim Herodes, sicut ratio politica suadebat, suos ministros in aciem in­ struxit ne moveret quisquam pedem aut manum in tota lerusalem, procuravitque ut per amica silentia noctis pergerent magi in Bethleem. Unde etiam, unius noctis spatio contingere potuit magorum adventus, adoratio, et discessus, quin attentio Bethleemitarum excitaretur, prae­ sertim si, ut dicendum videtur, adhuc erat Christus in spelunca deserta in qua et natus est. (’) « Et venit (Simeon) in spiritu in templum. Et cum inducerent «puerum lesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem «legis pro eo, et ipse accepit eum in ulnas suas, et benedixit Deum « et dixit : Nunc dimittis.... Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, {8 -Wi; ; ·. DE NATIVITATE CHRISTI QUAEST. XXXV-XXXVI. « fecto eius aetatis, et forte is potissimum propter quem alii in« terimebantur, effugeret·» (*). Sic igitur declarato ordine quo manifestata est nativitas Saltatoris, dicendum nunc est ordinem illum fuisse figuraient atque propheticum. Significavit enim ordinem vocationis hominum ad fidem, quam apostolus Rom. XI, ostendit primo pervenientem ad electionem ludaeorum, postea ad plenitudinem gentium, ultimo (hoc est in fine mundi) ad plenitudinem populi Israel. Et vere, primam evangelii lucem receperunt apostoli, disci­ puli, et primitiva illa ecclesia Hierosolymitana de qua Lucas, Act. II-IV. Erant autem omnes de gente prophetarum, cives san­ ctorum. domestici Dei, ac per hoc, quasi vicini fidei Christi. Hos profecto figuratos agnoscimus in persona pastorum, qui ante caeteros omnes ad Christum nascentem de vicinis locis vocati sunt, dum essent « in regione eadem vigilantes et custodientes «vigilias noctis super gregem suum». Sed postquam ludaei sese maxima ex parte indignos judi­ caverunt aeternae vitae, apostoli (Act. XIII-46) conversi sunt ad Gentes, quae Christi fidem post Hebraeorum primitias recepe­ runt. Erant autem gentiles alienati a conversatione Israel et ho­ spites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo, ut dicitur Eph. II-2 ; unde et a longe veniebant. Bene ergo in adventu magorum quos de remotis terris stella du­ cebat ad Christum, praefigurabatur Gentium conversio cum omni­ bus circumstantiis eius. Imo prophetice signabatur quid tandem connexionis futurum esset secundum arcana providentiae consi­ lia, inter paganorum vocationem et permissionem casus plerorumque ludaeorum. « Nam etiam atque etiam, ait Augustinus, (‘) Adde quod terminus a quo supputationis Herodis fuit tempus apparitionis stellae. Et non est credendum stellam solum apparuisse ipso die nativitatis Christi, sed potius eo tempore quo ipsam apparere necesse fuit, ut moram haberent magi cogitandi, reflectendi supra cae­ leste indicium, maturandi consilium, committendi se itineri, et tandem adveniendi post paucos a nativitate dies. Dato ergo quod ab appari­ tione stellae iam duo anni transiissent, adhuc minime sequeretur a tanto tempore natum fuisse Christum. 449 ! ■ E 460 QUAEST. XLIII-XLV. UE Î 3®. t ; <; -t. scientiae, ut aiunt, criticae conclusiones, certamque ac ratam in qua conquiescit sententiam. Attende processum, pondera argu­ menta, demum indica et conclude. i. Processus scientiae criticae hisce quinque capitibus continetur. Primo, «Scientia critica non admittit ullo in casu miraculo­ rum exsistentiam» (x). Secundo, quidquid tentaverint Paulus, Bolten, et caeteri, qui primi omnium criticam artem invenerunt, nequaquam possibile est ut facta quae in evangeliis leguntur, ad naturae normam ex­ plicentur: «Tempus et operam perdunt qui volunt reducere intra « limites naturalium eventuum historias quales illae sunt de «stella magorum, de transfiguratione, de multiplicatione panum... « etc. » (2). Tertio: Nihil ergo criticae scientiae reliquum est quam ut supernaturalia facta quibus evangelia scatent, loco mythorum ha­ beat: «Cum nulla sit possibilitas admittendi realitatem factorum « legibus naturae adeo repugnantium, pro poeticis fictionibus su« mantur oportet » (3). Et supra, η. XXIII : Permittemus evan« geliis sua miracula, sed ea conditione ut pro puris mythis ha« beantur ». Sed quarto, quia extra omnem fidem est, testes oculatos mythicam ac fabulosam historiam herois quocum intime erant conversati, de integro confinxisse quando recens adhuc erat fa­ ctorum memoria: hinc cogitur critica scientia ponere temporum intervalla oculatos testes inter et definitivam evangeliorum redactionem. Imo cogitur definitivam hanc formam, non alicui scri­ ptori individuo, sed collectivae ac populari elaborationi adscribere. « Ex ratione suae compositionis, ait Strauss 1. c., et ex « habitudine quam inter se habent, evangelia sese produnt tam« quam scripta successive elucubrata, quae non facta historica (') Strauss, Nova vita lesu, Introd. π. XXIII, (’) Ibid. η. XXV. C) Ibid. MIRACULIS CHRISTI 46 r «sed conceptiones, tendentias, ac praedominantes opiniones epo. Quod tamen non ita est accipiendum, quasi caeterae Christi passiones atque actiones ad reparationem nostram nihil contu­ lerint, aut ratione sui sufficere non potuissent. Sed quia Christi satisfactio et meritum esse non potuit nisi secundum praesuppositionem divinae ordinationis, ut postea dicetur : specialiter proponitur mors crucis ut causa nostrae redemptionis, quatenus per voluntatem Patris fuit principaliter deputata ad pretii solu- 492 QUAEST. XLVI-XLIX. tionem, dum caetera omnia ad hunc finem non destinabantur nisi in sua connexione cum cruento sacrificio per quod erant consummanda. Sciendum enim est, « quod ad emptionem duo « requiruntur: scilicet quantitas pretii, et deputatio eius ad ali· « quid emendum. Si enim aliquis det pretium non aequivalens « ad rem aliquam acquirendam, non dicitur esse simpliciter em* ptio, sed partim emptio et partim donatio : puta si aliquis emat « librum qui valet viginti libras pro decem libris, partim emeret « librum, et partim sibi donaretur. Rursus, λ daret etiam, maius « pretium et non deputaret ad emendum, non diceretur emere li< brum. Si ergo loquamur de redemptione humani generis quan* tum ad quantitatem pretii, sic quaelibet passio Christi, etiam : constat distributionem fieri sensu accommodo, non per membra se invicem excludentia. Nam in passione effi­ caci praecipue consideratur unio naturae patientis ad divinitatem, et in formali ratione meriti consideratur actionis honestas prout a creata voluntate est, et in formali ratione satisfactionis consi­ deratur poenalitas quae in carne fuit maxime conspicua. Constat DE PASSIONE CH KI ST I 495 tamen quod non est satisfactio nisi poena sit voluntarie suscepta, nec satisfactio condigna pro peccato nisi a divinitate unita valo« rem accipiat, et sic dicendum de aliis. His igitur praemissis ad intelligentiam terminorum et totius status quaestionis, videndum est primo, quaenam rationes contra unumquemque ex assignatis causalitatis modis militare videantur. Videretur autem dicendum quod passio Christi non causavit salutem nostram per modum satisfactionis. Sic enim pro no­ bis satisfecisset Christus. Sed nemo satisfacit pro altero, quia eiusdem est satisfacere cuius est peccare, sicut patet in aliis poe­ nitentiae partibus quae sunt contritio et confessio. Insuper abso­ num est innocentem pati pro reo, quia poena non est nisi ad emendationem delinquentis. Nec/^r modum meriti, quia testante apostolo ad Rom. III-24, justificamur gratis per gratiam. Si autem Christus meruisset sa­ lutem nostram, iustificatio non esset gratia, sed merces. Prae­ terea meritum nullo modo potest esse posterius tempore, eo quod per meritum acquiritur, ut dicitur supra, Quaest. 19, a. 3, et iterum de Verit. Quaest. 29, a. 6. Sed gratia data est patri­ bus antequam Christus pateretur. Non ergo passio causavit sa­ lutem antiquorum per modum meriti. Rursus nec per modum sacrificii, quia in omni vero sacrificio oportet victimam mactari a sacerdote qui offert. In cruce autem Christus seipsum non mactavit, sed fuit occisus a crucifixoribus qui sacerdotes non erant, et non fecerunt sacrum sed purum sa­ crilegium. Adhuc, nec per modum redemptionis. Tunc enim aliquis re­ dimitur, quando extrahitur a potestate detinentis, pretio soluto. Sed detinebamur a diabolo cui Christus nullum pretium solvit aut solvere potuit. Ergo, etc. Nec tandem per modum efficientiae, quia prorsus repugnat ut causa efficiens sit tempore posterior quam suus effectus : non ergo potuit passio Christi habere efficientiam respectu patrum antiquorum. Sed nec etiam respectu nostri, quia pariter impos­ sibile est ut causa efficiens causet quando iam non est: passio 40 QUAEST. XLVI-XLIX. autem Christi fuit aliquid transiens et momentaneum. Nullo ergo modo causavit salutem hominum per modum efficientiae. Sed contra est quod omnes modos assignatos Scripturae et Patres apertissime tradunt. Primo docent Scripturae Christum fuisse a Patre missum in mundum ut portaret iniquitates humani generis (Is. LIII, per totum'. Ut per sui immolationem destrueret chirographum de­ creti quod erat contrarium nobis (Coloss. II-14). Ut fieret agnus tollens peccatum mundi (Ioan. I-29). Ut pro peccato victima ex­ piatoria offerretur, non quidem umbratilis et figurativa sicut ho­ stiae V. T., sed vera et perfecta quam aliae omnes praefigura­ bant (Heb. IX, 11-15; X, 1-12). Denique in evangelio, Matth. XX-28, et Marc. X-45, ipse Chistus dicit se venisse ut daret animam suam λύτρον pro multis (*). Ergo passio Christi causavit salutem nostram per modum satisfactionis. Secundo docent Scripturae homines fuisse redemptos pre­ tioso sanguine quasi agni immaculati Christi (1 Petr. I, 18-19); iustificatos in sanguine ipsius, (Rom. V-9) ; per eumdem sangui­ nem consecutos fiduciam in introitu sanctorum, (Heb. X-19), etc. Ergo effusio sanguinis Christi fuit valor cuius intuitu nobis re­ stituitur gratia et aeterna beatitudo : quod est passionem eius causasse nostram salutem per modum meriti et redemptionis. Tertio docent Scripturae mortem Christi fuisse oblationem, hostiam, sacrificium pro peccato, iis ipsis formulis adhibitis quibus sacrificia proprie dicta in V. T. significabantur (Eph. V-2; 2 Cor. V-21, etc.). Imo apostolus in tota continenter ad Hebraeos epi­ stola ex professo explicat quomodo Christus, cum sit veri no­ minis sacerdos, et longe praestantior sacerdotibus Aaronicis, offerre debuit meliorem hostiam, id est seipsum, per proprii sanguinis effusionem (Heb. VIII-5 ; IX, 11-26; X, 10-12, etc.). (*) Equidem modernistae dicunt quod uterque locus, tum apud Matthaeum tum apud Marcum, confictus fuit sub influxu theologiae Paulinae. Non secus ac narratio coenae, ubi apud synopticos legitur: hic est sanguis meus qui pro multis effundetur in remissionem pecca­ torum. Et totidem sunt haereres, de quibus si vel umbram probationis quaeras, frustra quaeres: nihil et praeterea nihil. *·>*· · - WFliirt i flo DE I PASSIONE CHRISTI 497 Ergo passio Christi causavit nostram salutem per modum sa­ crificii (x). Quod demum ratione superius declarata causaverit etiam per modum efficientiae, satis evidenter constat, quia iustificationis gratia ad nos non derivat nisi per sacramenta in re vel in voto, prout suo loco solet demonstrari. Hinc, non solum intuitu me­ ritorum Christi confertur nobis gratia, sed etiam per ipsum Chri­ stum pro nobis passum confertur, hoc est, per ministros eius et sacramenta ab eo instituta tamquam suae redemptionis applicativa (2). Et hanc passionis efficientiam significavit fluxus sanguinis et aquae ex aperto latere Salvatoris, ut docent Augustinus, tract. 120 in Ioan., Chrysostomus, hom. 85 in Ioan., Bonaventura, opusc. de ligno vitae, et alii Patres passim. Ad ium ergo dicendum quod contritio ex sua essentiali ra­ tione est dolor de peccato commisso, quo homo retractat deordinationem suae voluntatis, et rectifient se, vel perfecte vel sal­ tem initialiter, circa ultimum finem. Non ergo salvari potest ratio contritionis, nisi in eo ipso qui peccatum commisit. Similiter pro­ pria confessionis laus reponitur in hoc, quod ipse peccator rea­ tum suum humiliter agnoscit, et cum salutari verecundia declarat suum delictum. Satisfactio autem generatim dicit quamdam re­ stitutionem pro honore laeso ad iustitiae aequalitatem; porro restitutionem efficere potest, non solum ipse debitor, sed alius etiam qui loco eius se subrogat. Caeterum, cum satisfactio Christi praecesserit ut causa universalis, quae non excludit, sed magis exigit causas proximas et subordinatas, profecto non est conse­ quens quod nihil remaneat peccatoribus agendum ad propriorum remissionem delictorum, ut infra dicetur, Quaest. 49. (*) Cf. Card. Franzelin, de Incarn. Thes. 48. (*) Sane vero, si de potentia absoluta loquamur, fieri potuisset ut Christus homo solum mereretur gratiam, Deus vero illam nobis per se dispensaret, secluso omni ministerio humanitatis assumptae. Sed hoc rectus ordo non ferebat, quia si humanitas est organum divinitatis, de­ buit etiam esse administra eorum quae merito comparavit, Ac per hoc, sicut a Christo pro nobis passo oritur meritum, ita ab eodem descendit dispensatio et effectio bonorum quae patiendo nobis promeritus est. Di Verbo Incarnato 32 498 - A QUAEST. XLVI-XLIX. Ad id autem quod addebatur, poenalitatem scilicet non esse nisi ad emendationem delinquentis : in primis negandum est absolute assumptum, nam principalis finis poenae est redinte­ gratio violati ordinis iustitiae, ut pulchre ostendit S. Thomas 1-2, Q. 87, a. i. Insuper passio pro nobis a Christo tolerata, praescindendo etiam ab interna eius virtute, vim emendatoriam habuit quam maximam, dum summa peccati gravitas, summa item Dei sanctitas et iustitia, excellens demum animarum pretium ac dignitas ita fuerunt in ea manifestata, ut inde efficacissime mo­ veamur ad adversandum peccatum et Deum redamandum, atque in spem firmissimam erigamur salutis consequendae. Si autem sumatur argumentum ex eo quod semper iustitiae et honestati contrarium est, pro reo innocentem puniri, conside­ randum est quomodo non oporteat confundere poenam simpli­ citer cum poena satisfactoria. Cum enim sermo est de pura poena vindicative quae coactione infligitur propter culpam, sic contra iustitiam est ut sit in eo qui nec culpam habet, nec culpae est particeps. Sed de poena satisfactoria longe alia est ratio, cum sit sponte ac libere suscepta in reparationem, et nihil sane prohibeat quominus innocens violati ordinis iustitiae voluntarius reparator accedat. Quin imo, nedum id repugnet sensui morali, maximum po­ tius habet decus, ingentemque laudem, quod qui culpae parti­ ceps non fuit, pro iis qui culpam commiserunt respondeat, volun­ tate et amore unum cum eis effectus, ut ait S. Thomas 1-2, 0. 87, a. 7. Quia igitur in passione Christi non simplex ratio poenae, sed poenae satisfactoriae consideratur, constat nihil fuisse contrarium iustitiae in hoc quod ipse innocens poenam pro reis sustineret. Ad 2am dicendum quod justificatio est semper gratuita re­ spectu nostri, tametsi fuerit pretio sanguinis Christi Salvatoris acquisita. Unde signanter dicit apostolus ad Rom. III-24: lustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo lesu. Sed nec obstat quod gratia data sit hominibus, etiam antequam Christus veniret et nos redimeret, quia non eadem est conditio meriti quo quis sibi ipsi meretur, et meriti quo aliis meretur. Nam meritum personale respicit iustitiam di- DE " PASSIONE CHRISTI 499 stributivam per quam praemium datur secundum dignitatem in ipsa persona praemiata exsistentem. Et hoc modo « meritum est «causa praemii secundum reductionem ad causam efficientem, in « quantum meritum facit dignum praemio, et per hoc ad prae­ ii. mium disponit. Id autem quod est causa per modum efficientis, «nullo modo potest esse posterius tempore, eo cuius est causa; « unde non potest esse quod aliquis mereatur id quod iam «habet» (^j. Sed meritum Christi pro nobis, non distributivam, sed commutativam potius iustitiam respiciebat, in quantum non causavit inducendo dispositionem sive dignitatem ad praemium, sed pure et simpliciter per modum finis sive obiecti, ut id cuius gratia aliquid conceditur. Et hoc modo meritum potest esse tem­ pore posterius suo effectu, maxime apud eum cui omnia futura praesentia sunt. « In iustitia commutativa contingit quandoque < quod praemium, vel id quod est loco praemii, praecedat me« ritum, ut patet in emptione et venditione. Qui enim rem em· « ptam prius accipit quam pretium solvat, quodammodo prae« mium ante meritum accipit > (2). Multo igitur magis, causalitas meritoria in Christo se extendere potuit ad eos etiam homines qui eius adventum praecesserunt. Ad 3um dicendum quod iuxta superius praemissa (3), mate­ rialis mactatio non est necessario ponenda a sacerdote, sed satis est si per ipsum destructio victimae quodammodo consummetur et ordinetur ad significandum honorem debitum Deo, modo expli­ cato. Nihil ergo ex hac parte deesse potuit in morte crucis, quo­ minus verum esset sacrificium. Sed nec deerat institutio legi­ tima, cum Christus fuerit a Patre ordinatus sacerdos ad seipsum cruente offerendum, ut testimonia Scripturae satis superque evincunt. Ad 4^ dicendum quod redemptionis ratio non requirit ut pretium solvatur ei qui captivum detinet. Sufficit enim ut sol- (■) S. Thom. de Verit. q. 29, art. 6. (2) S. Thom, in II, D. 27, a. 4, ad 2m. (’) Supra, Thes. 22. 500 QUAEST. XLVI-XL1X. vatur ei ex cuius permissione et iusta ordinatione captivus in­ currit servitutem (*). (*) Quantum ad rationem redemptionis quam ex industria obscu­ rant modernistae, iterum atque iterum observa quod redemptio a capti­ vitate diaboli idem prorsus est ac satisfactio pro peccato, et meritum pro gratia nobis restituenda, addito solum respectu ad conditionem ser­ vitutis in qua versabamur. Et huius redemptionis pretium diabolo utique solutum non fuit, qui nullum profecto ius habebat, sed meram domi­ nationem de facto. Quando autem PP. dicunt quod Deus cum diabolo, non potentia seu violentia, sed iustitia egit in redemptionis opere : sensus non est quod diabolo compensatio aliqua aut fuerit appensa, aut debuerit appendi ad hoc ut salva esset iustitia in nostra liberatione. Quis enim sanae mentis compos tam enormia potuisset unquam ima­ ginari ? Et tamen ista sunt quae serio imputant Patribus usque ad Anselmum, i. e. per integrum primum millenarium aetatis Christianae! Et congerunt testimonia ut hoc persuadeant! Sed animadvertendum cum Bernardo contra sophismata Abelardi, epist. ad Innocentium r II, n. 22, quod dominatio diaboli dupliciter considerari potest: vel ex parte ipsiusmet diaboli qui illam exercebat, vel ex parte Dei qui illam permiserat et in peccati poenam ordinaverat. Si ex parte Dei consideretur illa in nos diaboli dominatio, sic erat iusta, et iustitia egit Deus in nostra liberatione, quia sicut iustum fuerat ut pro merito peccati seu consensus diabolo dati, ordinaret Deus ut in diaboli tyrannidem incideremus: sic iustum fuit ut pro satisfactione seu pretio a Christo persoluto, Deus destrueret chirographum captivi­ tatis nostrae, nosque in pristinam restitueret libertatem. Si autem ex parte diaboli consideretur dominatio in nos exercita, sic erat iniusta, contra ius acquisita, ait Bernardus, nequiter usurpata. Et ideo, ne per somnium quidem de diaboli damno resarciendo, ut iusta esset redemptio, sermo esse potest. Adhuc tamen PP. dicunt, Deum cum diabolo, re­ spectu ipsius diaboli, non tam potentia egisse, quam iustitia, hoc sensu, quod in deturbatione diaboli a dominio quod de factô habebat, et quo pri­ vari utique poterat solo nutu potentiae, adhuc servatus est quidam iuslae retributionis modus: dum scilicet deturbatio haec fuit proportionatapoe­ na intemperantiae qua Christum qui nullo modo ei obligatus erat, persecutus est ad mortem, mortem autem crucis. Et in eodem sensu crux muscipula fuit in qua captus est diabolus, qui meruit omnium captivorum amittere servitutem, dum nihil sibi debentis, persecutus est libertatem, ut S. Leo ait, serm. n de passione Domini. Itaque, si qui unquam Patres dixerunt Christum tradidisse vitam suam diabolo ad hoc ut redimeret nos, intellige : eodem modo quo le­ gitur tradidisse illam ludaeis, lerem. XIII-7, permittendo se ab eis oc- ;i rjj* i VU , 4 DE PASSIONE CHRISTI τ .Λ SOI Ad 5um denique dicendum quod passio non causavit iustificationem antiquorum in V. T. exsistentium per modum efficien­ tiae, sed per modum meriti tantum, ut ratio facta optime probat. Similiter non causât efficienter justificationem eorum qui sunt in Novo Testamento, prout in sua transeunte actualitate conside­ rata, sed in quantum oportuit ut media effectiva gratiae ab ipso Christo pro nobis passo descenderent, sicut dictum est initio propositionis in expositione terminorum. Sed iam de quantitate seu perfectione redemptionis agendum est, ut sequitur. THESIS LII. (Quaest. 48. - Art. 2-4). Christus ex rigore iustitiae satisfacere et mereri ne­ quaquam potuit. Quo tamen non obstante, satisfactio eius ac redemptio fuit ex sua intrinseca dignitate, non solum aequivalens et condigna, verum etiam superabundans, imo infinita. Nonnulli theologi in satisfactione et merito Christi ponunt rigorem iustitiae, qui profecto iustitiae rigor multum addit supra condignitatem et superabundantiam redemptionis. Cum enim iustitia consistat in quadam mutua obligatione unius ad alterum, non satis est ad iustitiae rigorem ut habeatur aequalitas inter meritum et mercedem, sive satisfactionem et offensam. Sed in­ super requiritur ut qui meretur vel satisfacit, praecise in quan­ tum huiusmodi, non sit sub dominio eius a quo meretur vel cui satisfacit, nec ab eo habeat virtutem operandi et applicationem ad agendum. Alias illud quod dat seu offert non est simpliciter 4 eidi. Caeterum in manus solius Patris commendavit spiritum suum, et quidquid in morte crucis fuit iustae recompensationis pro liberatione hominum, nonnisi absurde, impie, blasphematorie diceretur diabolo expensum. Puderet sane in talium refutatione immorari, nisi magno eruditionis apparatu, haec modernistae serio Patribus imputarent, et in nostro dogmate contineri contenderent. 'i "< 502 QUAEST. XLVI-XLIX. et absolute suum, sed est potiori titulo illius cui offertur, et ideo non amplius intercedit perfecta illa aequalitas sive indepen dentia, sine qua impossibile est ut acquiratur operanti ius stri­ ctum adversus eum in cuius obsequium operatur. Hinc in merito quo aliquid meremur a Deo, non est nec esse potest iustitia simpliciter, cum omnia merita nostra sint ipsius Dei dona. Sed invenitur tantum quidem deficiens iustitiae modus, secundum quod actus nostri (quibus per gratiam Spiritus Sancti accrescit condignitas ad mercedem vitae aeternae), sunt etiam, ratione liberi arbitrii, in nostro dominio nostraque pote­ state, et ad Dei obsequium sub praemii repromissione ordinantur. « Sicut reddere iustum pretium pro re accepta ab aliquo est < actus iustitiae, ita etiam recompensare mercedem operis vel « laboris est actus iustitiae. Justitia autem aequalitas quaedam ) Vide de Ecclesia, Thés. XVI, g 3. 1 516 QUAEST. L-LII. THESIS L1V. Christus est vere mortuus per animae separationem a corpore, manente interim unione disiunctarum partium ad suppositum Verbi. Fuit etiam sepultus, ad veritatem mortis magis comprobandam, et tribus diebus tribusque noctibus, secundum Scripturas permansit in sepulcro. Denique sta­ tim ac in cruce exspiravit, descendit ad inferos, et per praesentiam animae suae penetravit in limbum patrum, quos ipso instanti aeternae gloriae effecit participes. Christum esse mortuum, aperte in evangelio traditur. Imo ut de mortis veritate certissime constaret, plura fuerunt divini­ tus ordinata et disposita, praesertim vero apertura lateris, et consequens fluxus sanguinis et aquae, in quo, ut periti perhi­ bent, indubium exstinctae vitae signum apparuit. Humanitate autem destructa, divinitas nec ab anima nec a corpore mortuo fuit separata, sicut colligitur ex symbolo fidei, ubi de Filio Dei dicitur quod sepultus est et descendit ad infe­ ros. Nisi enim tam corpus iacens in sepulcro, quam anima ad inferos descendens, permansissent ei copulata in unitate hypostasis vel personae, nequaquam ista ei vere attribuerentur Ad (9 Nec obstat quod communiter dicimus Titium sepeliri, etsi corpus quod terrae mandatur non sit actu corpus personae Titii, sed solum aliquando fuerit. Nam in puris hominibus, morte interveniente, suppositum destruitur, et non remanent nisi eius partes. Insuper ca­ daver remanens continuat ad sensum suppositum ipsum, cuius erat ra­ tione materiae quaedam pars constitutiva. Et ideo, improprie quidem, sed tamen per naturalem synecdochen qua pars sumitur pro toto, dici­ mus Titium sepeliri. Sed in Christo nihil horum verificatur, quia Chri­ sto moriente, suppositum Filii Dei permanebat. Insuper humanitas et partes eius non fuerunt unquam quaedam suppositi constitutiva. Ideo, si in morte Christi non perdurasset unio hypostatica ad partes huma­ nitatis destructae, nullum fuisset fundamentum tribuendi ipsi personae j DE MORTE, SEPULTURA, DESCENSU AD INFEROS 517 f Λ rem Damascenus de fide orthod, 1. 3, c. 27 : « Quamvis igitur « Christus ut homo mortem obierit, sanctaque ipsius anima ab « immaculato corpore distracta sit, divinitas tamen a neutro, hoc «est, nec ab anima nec a corpore quoquo modo seiuncta est; « neque propterea hypostasis una in duas divisa fuit. Siquidem « et corpus et anima simul ab initio in Verbi persona exsisten< tiam habuerunt, ac licet in morte divulsa sint, utrumque tamen « eorum unam Verbi hypostasim semper habuit. Quamobrem « una eademque Verbi hypostasis, tum Verbi, tum animae, tum < corporis erat hypostasis». Hinc aliquid in morte Christi con­ siderari datur quod non contingit in caeteris, prout iam supra fuit declaratum. Permansit scilicet suppositum * simpliciter idem, tametsi de hoc supposito per triduum mortis non potuerit dici quod esset homo, sed solum homo mortuus. Insuper, anima fuit eadem tam natura quam supposito : corpus vero, utique suppo­ sito idem, fuit nihilominus specie seu natura diversum : pro quanto non habuit formam substantialem corporis vivi, sed aliam quae corpori mortuo propria est. « Corpus Christi mortuum et « vivum, inquit S. Thomas, Quaest. 50, a. 5, non fuit simpliciter « idem numero, quia non fuit totaliter idem, cum vita sit aliquid « de essentia corporis viventis ; est enim praedicatum essentiale, « non accidentale. Unde consequens est quod corpus quod desi« nit esse vivum, non totaliter idem remaneat. Si autem dicere« tur quod corpus Christi mortuum totaliter idem remanserit, « sequeretur quod non esset corruptum, corruptione dico mor« tis (x), quod est haeresis Gaianitarum ». Filii Dei, etiam improprie et per synecdochem, tam sepulturam quam descensum ad inferos. Nam si amputato atque inhumato brachio, non potest etiam improprie dici homo inhumari, multo minus, separato corcorpore a persona Verbi, eoque inhumato, dici potuisset sepeliri Filius Dei. Et dico multo mimus, quia brachium est pars integrans humanum suppositum, quod de humanitate vel partibus eius respectu personae Verbi, omnino non verificatur. Firmum igitur de integro manet argu­ mentum deductum e verbis symboli, ubi de Filio Dei dicitur: Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos. (’) Nota hic cum Damasceno, 1. 3 de fide orth. c. 28, quod cor­ ruptionis nomen dupliciter sumitur. Significat enim humanas has pas- 5lS QUAEST. E-LII. Nunc autem putant quidam insolubilem se invenire difficul­ tatem in axiomate universaliter recepto : Quod Verbum semel as­ sumpsit, numquam dimisit. Dicunt enim : Si in corpore Christi fuit forma substantialis quae cadaveri est propria, vel usque nunc manet in Christo, vel axioma fallit. At respondeo: Nego disiunctionem, et assigno tertium menbrum : vel est sano modo intelligendum axioma seu effatum quo usi sunt antiqui theologi post Gregorium Nyssenum 1. 1 cont. Eunom., praecise ad significan­ dum qualiter in morte unio hypostatica non fuerit dissoluta. Quippe intelligi debet in sensu suorum auctorum, de eo quod a Verbo assumptum est per se et ratione sui, scilicet de humana natura et partibus eius constitutivis. Forma autem cadaveris non fuit in supposito Filii Dei quasi per se assumpta, sed per acci­ dens et ratione alterius, id est ratione materiae ab anima sepa­ ratae et eidem mox reuniendae, quae interim informis omnino manere non potuit. Insuper, non fuit in resurrectione forma illa proprie loquendo dimissa, sed naturaliter et necessario desiit si­ cut aliae omnes formae substantiales non spirituales, quoties­ cumque substantialis fit transformatio, puta viventis in mortuum, vel mortui in viventem. Si igitur talis fuit quae de potentia etiam absoluta non posset perseverare in rerum natura quando anima Christi denuo unita est corpori suo, utquid dimissum di­ ceres id quod nequidem habuit unde retineretur ? § 2· Quoad sepulturam in primis dicendum est conveniens fuisse Christum sepeliri, tum ut comprobaretur veritas mortis, tum « ad « exemplum eorum qui per mortem Christi spiritualiter moriuntur « peccatis, qui scilicet absconduntur a conturbatione hominum » iuxta ea quae docet apostolus ad Coloss. III-3, et ad Rom. VI-4. siones, famen, sitim, mortem, seu separationem animae a corpore, et quaecumque talia. Significat etiam eiusmodi dissolutionem corporis in ea ex quibus compositum est elementa, quam nos putrefactionem sole­ mus appellare. Primo modo corruptibile et corruptum fuit corpus Chri­ sti ; sed secundo modo fuit ab iniuria mortis praeservatum immune, iuxta illud : Nec dabis Sanctum tuum indere corruptionem. DE MORTE, SEPULTURA, DESCENSU AD INFEROS 519 Insuper notandum quod Christo iam constituto extra statum viae, debuit sepultura ista esse omni modo honorifica ex parte divinitatis unitae, in cuius virtute corpus fuit praeservatum ab omni putredine : nam providens (David) locutus est de resurre­ ctione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem (1). Honorifica etiam ex parte hominum cum dives hucusque timidus, ipso momento quo pavor ad extremum usque venire debuisset, erigit animum et audacter petit a Pilato coipus. Adiungitur autem diviti loseph alius dives nominatus inter principes, (idem ipse qui dum miraculis coruscaret Chri­ stus, venerat ad eum nocte), et ambo sumptuose ac splendide exsequuntur sepulturam. « Ideo autem Salvator in aliena poni« tur sepultura, quia pro aliorum moriebatur salute; sepulcrum « autem mortis est habitaculum. Per hoc etiam considerari po« test paupertatis abundantia pro nobis susceptae; nam qui do­ te mum in vita non habuit, post mortem quoque in alieno sepul« cro reconditur, et nudus exsistens a loseph cooperitur. In novo « autem ponitur monumento, ne post resurrectionem, caeteris «corporibus remanentibus, surrexisse alius fingeretur; potest « autem et novum sepulcrum, Mariae virginalem uterum demon« strare. In monumento autem exciso in petra conditus est, ne c si multis lapidibus aedificatum fuisset, tumuli fundamentis suf« fossis, ablatus furto diceretur. Unde et saxum magnum quod « appositum fuit, ostendit quod non absque auxilio plurimorum c sepulcrum potuisset reserari » (2). Tandem observa quomodo verificata sit prophetia Christi : « Sicut fuit lonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, c ita erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus «noctibus». Qua in re non est accipiendus dies per oppositio­ nem ad noctem, sed potius per modum unius, ut scilicet intelligatur spatium viginti quatuor horarum, quod indifferenter com­ prehendit tam tempus diurnum quam tempus nocturnum. Cum au­ tem ex consueto atque usitato loquendi modo, a parte totum suC) Act, II-31. (’) S. Thom., hic a. 2, ad 4am. I -1 π •ft 520 QUAEST· L-L1I. DE MORTE, SEPULTURA, DESCENSU AD INFEROS 52* f v matur, prima dies et prima nox computatur ab extrema parte sui, id est a vespera parasceves ad initium sabbati. Secundus dies est integer, cum viginti quatuor horis nocturnis pariter et diurnis. Tertia denique dies et tertia nox currit a primo initio Dominicae usque ad summum mane, quo tempore facta est re­ surrectio: ante diluculum scilicet, et cum adhuc tenebrae essent, ut aperte colligitur ex Ioan. XX-1. I ■ μ T. r J - Dum autem corpus sepulcro inferebatur, anima iam ad infe­ ros descenderat, ut de fide certum est ex symbolo, cui consonat apostolus ad Eph. IV-9: Quod autem ascendit, (captivam ducens captivitatem) quid est nisi quia et descendit primum in inferiores Partes terrae? Descendit autem tamquam solus existens inter mortuos liber, non ut ibi poenam subiret, sed ut alios a poena absolveret, qui propter peccatum primi parentis illic detineban­ tur. Et per effectum quidem suae potentiae penetravit tum infer­ num damnatorum, eos de sua incredulitate et malitia confutando, tum infernum animarum purgantium, eis spem dando gloriae consequendae. Per praesentiam vero animae suae descendit ad solum limbum patrum, quos a beatitudine consequenda nihil re­ tardabat praeter pretium redemptionis nondum actu persolutum; statimque se ostendit eorum liberatorem, nondum educendo eos de loco inferni, sed in ipso inferno eos luce gloriae illustrando, iuxta illud quod in cruce pendens dixerat latroni : Hodie mecum eris in paradiso. Caeterum, nec damnatos liberavit quorum poena irremedia­ bilis est et aeterna, nec etiam purgatorium evacuavit, quia de­ scensus Christi ad inferos liberatorius fuit in virtute passionis ipsius. Passio autem eius non habuit tunc maiorem vim quam habeat nunc. « Et ideo illi qui fuerunt tales quales nunc sunt « qui in purgatorio detinentur, non fuerunt a purgatorio libe« rati per descensum Christi ad inferos. Si qui autem inventi «sunt tales quales etiam nunc virtute passionis Christi a pur« gatorio liberantur, tales nihil prohibet per descensum Christi « ad inferos esse liberatos » f1). Hinc etiam recte dicitur ipse Christus momordisse infernum, non absorbuisse, quia scilicet par­ tem liberavit et partem reliquit: Ero mors tua, o mors, inquit Os. XIII-14, morsus tuus ero, inferne! Denique credendum est animam Christi remansisse in in­ feris toto tempore quo corpus iacuit in sepulcro. Neque enim ad solum corpus pertinebat id quod dictum fuerat: Erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et iribus noctibus. Sed iam puro gaudio anima sanctissima fruebatur, ab omni dolore in per­ petuum absoluta, quia ut dictum est supra, omnis passibilitas animae in Christo ex coniunctione cum passibili corpore orie­ batur. Quin imo gaudio essentialis beatitudinis iam accesserat gaudium acquisitionis tot animarum, quas veluti primitias fru­ ctuum sanguinis sui in limbo invenerat, aperiens eis portas aeternales. Non tamen poterat esse consummata beatitudo donec fieret resurrectio. Videndum igitur superest qualiter verus lonas exierit e ventre ceti, morte devicta. Dicit enim Damascenus 1. 3 de fide orth. c. 27: « Accedit itaque mors, corporisque Dominici « escam avide deglutiens, divinitatis hamo transfigitur ; atque de« gustato insonte ac vivifico corpore, ipsa interit, omnes quos « olim absorbuerat evomens ». (*) S. Thorn, hic, a. 8 in corp. Y: 51 (Quaest. LIII-LIX). DE EXALTATIONE CHRISTI POST HANC VITAM Consequenter considerandum est de his quae pertinent ad exaltationem Christi. Et primo de resurrectione (Quaest. 53-56); secundo de ascensione (Quaest. 57); tertio de sessione ad de­ xteram Patris (Quaest. 58); quarto de iudiciaria potestate (Quaest. 59). QUAEST. LIII-LIV. DE GLORIOSA RESURRECTIONE CHRISTI. Quatuor omnino quaestiones de Christi resurrectione habet S. Thomas, scilicet de resurrectione ipsa, de qualitate resurgentis, de manifestatione resurrectionis, demum de eius causalitate. Circa resurrectionem ipsam docet necessarium fuisse multi­ plici ex capite Christum a mortuis resurgere, idque nec subito post mortem, nec longo post tempore. Si enim statim post mor­ tem rediisset ad vitam, mortis veritas sufficienter comprobata non fuisset; si vero diu tardasset, signum superatae mortis in eo non resplenduisset. Convenienter ergo tertia die resurrexit secundum Scripturas. Resurrexit autem omnium primus ad vitam immortalem, nam alii quidem ante ipsum surrexerant vel ab ipso vel a prophetis suscitati, omnes tamen iterum morituri. Christus vero resurgens a mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, ac per hoc, conditionem moriendi primus evasit, mortalitatis iugo penitus excusso. Unde etiam vocatur ab apo­ stolo, i Cor. XV-20, primitiae dormientium, quasi primitivus fructus e terra erumpens in spem futurae segetis electorum, ut bene ostendit Augustinus, serm. 361, n. 9 et seq. Neque in hoc difficultatem facere potest testimonium Matthaei narrantis quod moriente Christo, « petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt, 1 w in· · J T » DE RESURRECTIONE CHRISTI 523 «et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt « in sanctam civitatem, et apparuerunt multis ». Nam etsi di­ cendum videatur sanctos illos ad vitam immortalem resurrexisse, non sequitur eos resurrexisse ipso mortis Christi instanti, cum ad instans mortis Christi sola referatur monumentorum apertura, egressus vero de sepulcris expresse dicatur fuisse post resurre­ ctionem eius. Si autem egressus, ergo et sanctorum illorum re­ surrectio, quia non est existimandum rediviva corpora toto triduo remansisse in tumulis. Tandem quod attinet ad efficientem rerurrectionis causam, nemini dubium esse potest quin fuerit divinitas, et pro tanto dicitur Christus fuisse a Deo suscitatus f1). Quia vero divinitas ad idem suppositum pertinebat ad quod pertinebant destructae humanitatis partes, dicendus etiam est suscitasse seipsum, et propria virtute surrexisse a mortuis. Non enim extraneo sicut caeteri, indigebat adiutorio, inter mortuos liber, nec ad vo­ cem et imperium alterius revivixit, sed sola nox meruit scire tempus et horam in qua ab inferis victor ascendit. Quoad qualitatem Christi resurgentis, dicendum quod habuit eas corporum beatorum dotes quae exponi solent in tractatu de novissimis. Factum est itaque corpus eius impassibile et immor­ tale, non quidem sicut primi hominis, potens non mori, sed om­ nino non potens mori, sicut de nobis ipsis in futurum expectamus. Et quia ante mortem Christus fuit comprehensor propter beatitudinem animae, et viator propter corporis passibilitatem, . consequens est ut post resurrectionem viator ultra non fuerit, sed solum comprehensor (2). Fuit etiam corpus Christi claritatis dote ornatum, fuit et spirituale quasi omnino spirituali animae subiectum, cuius scilicet omnis actio voluntati spiritus subdebatur: idque non amplius ex sola potentia miraculorum, sed connaturaliter ad ipsum novum modum unionis corporis cum anima. Controvertitur autem an tribuendum sit inditae potestati corporis gloriosi, vel potius speciali miraculo, quod Christus subito appareret, su­ bito dispareret, et ianuis clausis intraret ad discipulos, ab eisque (») Act. II-24; X-40. etc. (*) Comp, thcol. cap. 237. QUAFSr. Lin-LVI. discederet. Hoc certe ultimum ex miraculo fuisse docet S. Thomas in IV, dist. 44; hic vero ζ1) quaestionem remittit inferius examinandam, in ea parte quam morte praeventus non absolvit. Et re quidem vera, proprius locus huius discussionis aliarumque similium est in tractatu de novissimis, ubi de futura resurrectione in communi, cum in hoc puncto eadem sit ratio de Christo ac de aliis. Inquirit etiam S. Thomas in Quaest. 56 de causalitate resurrectionis dominicae respectu justificationis et resurrectionis nostrae. Et constat quidem, nullam hic intervenisse causalitatem meritoriam, quia Christus extra statura merendi iam inveniebatur. Fuit igitur in primis causalitas exemplaris, testante apostolo qui dicit quod reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae.' Praeterea, cum deposuit Christus similitu­ dinem carnis peccati, id est mortalitatem, monstravit formam se­ cundum quam, deposito peccato ipso, debemus nos in novitate innocentiae ambulare, et hac ratione dicitur Rom. IV-25, quod resurrexit propter iustificationem nostram. Fuit etiam in resurre­ ctione dominica causalitas efficiens instrumentalis, de qua fere sentiendum est sicut de efficientia passionis (2), in quantum a mortuis resurgendo, convenienter constitutus est Christus prin­ cipium efficiens resurrectionis nostrae per media suae redem­ ptionis applicativa. Rectus enim ordo omnino exigebat ut sum­ mus minister nostrae glorificationis ipse prior consequeretur per­ fectionem quam in nos virtute divinitatis unitae influit, et hoc sensu verum est resurrectionem capitis se habere ut quamdam causam efficientem futurae resurrectionis membrorum. Quae cum non videantur peculiarem continere difficultatem, restat ut de manifestatione resurrectionis, ubi praecipua cum in­ credulis reponitur controversia, specialiter disseramus. Hinc : (') Quaest. 54, art. 1, ad i®". (*) Supra, Thes. 51. DE RESURRECTIONE CHRISTI 525 THESIS LV. (Quaest. 55). Convenienti ordine et sufficientissimis argumentis ma­ nifestata est mundo resurrectio Christi. i. Videretur tamen dicendum quod de ordine manifestationis resurrectionis Christi nihil certo determinari possit. Narratio enim evangelica iis scatet antilogiis quas impossibile est ad concordiam reducere. Ex quo etiam maximum sumitur contra ipsam resurrectionis veritatem praeiudicium. 2. Praeterea Christus a Magdalena tangi non vult, ab aliis autem mulieribus attrectari se permittit quando tenuerunt pedes eius. Imo discipulis se ultro palpandum offert dicens: «Palpate « et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me vi« detis habere». Sed huius differentiae nulla rationabilis causa assignari potest. Non ergo convenienti modo facta est manife­ statio resurrectionis Christi. 3. Praeterea, solis discipulis ostensus est Christus redivivus, nec aliud praesto est resurrectionis argumentum praeter testi­ monium amicorum. Non ergo sufficientia fuerunt signa mundo suppeditata ; inimicis enim et occisoribus, quorum testificatio su­ specta non fuisset, debuisset potissimum manifestari resurrectio. 4. Praeterea, non apparet quid causae fuerit cur angelus discipulos ire iubeat in Galilaeam ad videndum Christum, si Christus eisdem ipsa die in coenaculo decreverat sese ostendere. 5. Praeterea, ianuis clausis, subito venit ille quem dicuntur vidisse discipuli. Ergo ad summum concludere licet quod fuit phantasma. 6. Praeterea, non fuit agnitus Christus a discipulis euntibus in Emmaus, imo legitur quod oculi eorum tenebantur ne eum agnoscerent. Ergo saltem sequitur sensus ipsorum a naturali di­ spositione fuisse remotos, quod profecto hallucinationem sapit. Sed si isti duo hallucinati fuerunt, quidni et alii ? Non igitur idonei adsunt resurrectionis testes. 526 QUAEST. LIII-LVI. « ’l· ? 7. Denique, vel a priori apparet quod factum resurrectionis historice constare non potuit: tum quia Christus redivivus iam non pertinebat ad ordinem praesentis vitae qui est ordo sensi­ bilis experientiae, tum quia omne argumentum naturale facti supernaturalis est necessario mancum et deficiens, tum quia in­ gressus mortui in vitam immortalem subtrahitur observationi. Sed contra est quod resurrectio fuit principale miraculum quo missio Christi in mundum confirmatur, iuxta illud Matth. XII, 39-40: Generatio mala et adultera signum quaerit, et si­ gnum non dabitur ei nisi signum lonae prophetae. Debuit ergo inconcussis constare argumentis. Ad cuius veritatis expositionem praenoto quod praecipua materiae difficultas versatur circa concordandam evangeliorum. Et difficultas ex hoc potissimum oritur, quod nullus evangelista­ rum pro scopo habuit completam eorum quae acciderunt confi­ cere narrationem. Unde piures circumstantiae aut omittuntur omnino, aut vix ac ne vix quidem indicantur, et quod ab uno uberius explicatur, ab altero compendiose attingitur, ac viceversa. Quare non mirum est si quaedam primo aspectu contradictoria appareant. Quotidie enim experimur in similibus adiunctis, nos non posse piures narrationes unius eiusdemque facti satis conciliare, donec vel innotescat circumstantia aliqua cuius omissio totius erat causa antilogiae, vel determinentur certi modi loquendi qui ratione concisionis suae multiplici interpretationi ansam praebe­ bant. At vero, nedum conciliatio sit in casu impossibilis, fidenter dico difficultatem ipsam verti in magnum veritatis argumentum, quia antilogiae apparentes demonstrant independentiam testium, et removent quamlibet fraudulentae conspirationis suspicionem. Insuper, accurata evangelistarum collatio ostendit quam natura­ liter omnia procedant, et quam longe sint ab omni specie mor­ bidae hallucinationis per credulos rationalistas assertae, praeter et contra omnem rationem. Solutio autem difficultatis repetitur ex tribus animadversionibus quas omnibus dicendis praemittere necesse est. Prima est, quod gratis supponeretur unicam fuisse mulierum turmam de qua Matthaeus et Lucas. Imo vero ipse evangelista- DE RESURRECTIONE CHRISTI 527 rum contextus exigit ut duae omnino turmae distinguantur. Una, quam commemorant Matthaeus (XXVIII-i), et Marcus fXVI-i), recensentes Magdalenam, Mariam lacobi, et Salome, sive solae illae fuerint, sive ut forte probabilius est, extiterint praecipuae inter caeteras. Altera, cuius meminit Lucas (XXIII-55). Nomina ipse reticet, tametsi ex historiae serie appareat ducem caeterarum fuisse illam Joannam, de qua idem ipse Lucas, tum VIII-3,. tum praesertim infra, XXIV-ro, ubi enumerat mulieres eo ordine quo ad apostolos venerant post apparitiones Christi et ange­ lorum. Constabit autem ex dicendis, loannam cum sociabus reipsa secundo loco advenisse, scilicet post Magdalenam, et ante Ma­ riam lacobi. Et ratio evidens introductae distinctionis in eo est, quod Matthaeus et Marcus dicunt mulieres remansisse vespere parasceves sedentes contra sepulcrum, et cum transisset sabbatum, emisse aromata ut crastino mane venientes ungerent lesum pj. At contra, mulieres apud Lucam non remanent sedentes contra sepulcrum, sed festinanter redeunt in urbem, et ipso parasceves die ante initium sabbati parant aromata : quo facto, sabbato si­ lent secundum mandatum, et diluculo diei dominicae proficiscuntur ad monumentum (2). Secunda animadversio est, quod narrata a Marco (XVI, 2-8), gratuito haberentur tamquam uno, ut sic dicam, tractu acci­ dissent. Nam si quis bene ponderet locutionem evangelistae, videbit multa debuisse interponi a tempore primi itineris usque ad instans quo acciderunt ea quae narrantur vers. 5 et seq. Dicit enim Marcus : Et valde mane, una sabbatorum, veniunt ad monumentum orto iam sole. Atqui, valde mane, et orto iam soley duae horae sunt a se invicem satis distantes. Nam valde mayie coincidit cum hora assignata a loanne (XX-I), cum adhuc tene­ brae essent, scilicet nondum facto diluculo, et notabiliter ante ortum solem. Aliunde vero, prope civitatem erat locus ubi cru­ cifixus fuerat lesus ; a praetorio namque ad Calvarium vix qua­ drantis iter computatur. Quare mulieres valde mane profectae(*) (*) Matth. XXVII-6I ; Marc. XVI-i. (2) Luc. XXIII, 55 S6· A •T ’ rH- 5-'S QUAEST. DE LIIM.VI. ut ante lucem pium opus exequerentur, non post ortum solem introissent in monumentum, nisi in intervallo quaedam accidis­ sent quae omittit Marcus, (insinuat tamen vers. 9, ubi Magdale* nam seiungit a sociabus), late autem prosequitur Joannes (XX, 1-1S). Hinc intelligi datur, primam illam mulierum catervam fuisse prius impeditam ab accessu ad sepulcrum, ad quod non rediit nisi post ortum solis, sed sine Magdalena quae in eodem intervallo sese separaverat a caeteris, et prima omnium viderat Christum redivivum, quemadmodum concorditer tradunt Marcus et loannes. Dicendum ergo quod per modum unius accipit bre­ viator Marcus (r iter mulierum a prima profectione usque ad ingressum monumenti, omittens intermedias circumstantias, nec monens expresse abfuisse Magdalenam quando introeiintes vide­ runt iuvenem coopertum stola candida, et obstupuerunt. Quippe absentia Magdalenae non impediebant quin eadem ac prius turma esset, quae moraliter identica sibi ipsi semper permansit. Tertia demum animadversio sit, quod gratuito etiam supponeretur? narrata a Matthaeo (XXVIII, 1-10) sese mutuo, con­ tinuis atque indisruptis temporum intervallis excepisse. Imo vero contextus requirit ut distinguantur tempora tria a se invicem distantia. Primum est vespere sabbati, quod ideo dicitur illucescere in prima sabbati, quia ad occasum solis expirabat feriatus dies (2). Secundum est tempus resurrectionis, quod utique ipso teste Matthaeo, non fuit nisi incepto die tertio a morte Christi, atque ideo, pluribus horis post vespere sabbati de quo in vers. 1. Tertius denique est tempus ingressus mulierum in monumentum et apparitionis angeli, quod etsi a Matthaeo non determinetur, determinatur tamen apud Marcum, ut paulo supra dictum est. His praemissis, omnia facile ad concordiam revocantur. Ordo enim eventuum est huiusmodi : In primis iter Magdalenae ad sepulcrum vespere sabbati ut videret illud (Matth. XXVUI-i). Tum appositio custodiae et si­ gnatio lapidis eodem sabbati vespere (Matt. XXVII, 62-66). (’) August, de cons, evangelistarum. (’·) Cf. Luc. ΧΧΠΙ-54. Λ RESURRECTIONE 529 CHRISTI Postremo resurrectio Christi circa horam secundam vel tertiam post mediam noctem. Item terrae motus et descensus angeli a quo in fugam vertuntur custodes, ut liber mulieribus pateret accessus (Matth. XXVIII, 2-4). Iam sequuntur ea quae Marcus narrat. Valde mane Maria Magdalene, Maria lacobi, et Salome veniunt ad monumentum ; et cum de custodia circa noctis initium apposita nihil scirent, dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio mo­ numenti? Sed ecce respicientes viderunt revolutum lapidem, erat quippe magnus valde. Scilicet a longe viderunt, ut apparet ex ratione quam affert evangelista ; nec obstat quod adhuc tenebrae essent, cum luna fere plena tunc terris illuceret. Porro non ab­ surde diceretur, causam quae mulieres impedivit ab ingressu monumenti, fuisse in eo ipso quod lapidem revolutum viderunt. Quanto enim terrore perculsas eas existimabimus ad huiusmodi aspectum, cum omne insidiarum genus suspicari possent, seseque praesidio destitutas viderent tempore noctis, extra urbem, post tremendos eventus dierum praecedentium ! Optime ergo hic in­ terponuntur ea quae narrat loannes (XX, 1-18). Magdalena enim caeteris intrepidior suadet sociabus ut domum redeant, vel certe in tutum locum se conferant, donec ipsa necessarias compleat inquisitiones. Recedunt itaque Maria lacobi et Salome, et si quae aliae cum eis erant. Magdalena vero sola monumentum explorat, currit ad Petrum et loannem, redit ad sepulcrum. Abeuntibus duobus apostolis, manent plorans ad ostium, se inclinat ut iterum iterumque introspiciat, videt angelos, et paulo post ipsum Do­ minum, a quo illico mittitur ut primum afferat desolato gregi resurrectionis nuntium. Venit ergo Maria Magdalene annuntians discipulis, quia vidi Dominum et haec dixit mihi. Interim inceperat illucescere dies, et altera mulierum turma valde diluculo appropinquabat ad monumentum cum iis quae paraverant aromatibus (Luc. XXIV, 1-9). Ipsae autem non vident nisi duos angelos stantes in veste fulgenti, et ab iis pariter mit­ tuntur ad undecim. Sed dum Magdalena occupabatur in persuadendo discipulis dominicae resurrectionis veritatem, reditum eius frustra expectaDe Verbo Incarnato 34 530 V*·. QUAEST. LIII-LV1 bant Maria lacobi et Salome. Tandem videntes ortum iam solem, timore aliqualiter deposito, statuunt pergere usque ad sepulcrum in quo introeunt. Tunc ergo accidunt ea quae habentur apud Matthaeum (XXVIII, 5-10) et Marcum (XVI, 5-8); speciathn vero secunda Christi apparitio, dum essent mulieres in via ut irent ad discipulos. Porro Lucas (XXIV-10) enumerans resurrectionis praecones ipso ordine quo aliae post alias supervenerant, ait : Erat autem Maria Magdalene, et Ioanna, et Maria lacobi, et caeterae quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos haec. Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credi­ derunt illis. Quia vero decreverat Christus non manifestare se commu­ nitati discipulorum nisi praeconcepta fide resurrectionis suae, ut hoc modo inculcaret fidem esse sperandarum substantiam rerum, per quam scilicet pervenitur ad visionem gloriae : ideo, cum mulieres aut nihil aut parum proficerent, alios sibi debuit eligere testes, tam in ordine praecipuorum apostolorum, quam in ordine sequentis gradus discipulorum : Petrum quidem inter apostolos (!), illos vero duos qui ipsa die ibant in Emmaus, inter discipulos inferiores (2). Denique, postquam Petrus praeludens muneri suo, fratres suos plerosque in fide confirmasset, (dicebant enim, quia surrexit Dominus vere et apparuit Simoni), novumque robur testimonio Petri accessisset ex testificatione duorum qui ab Emmaus festinanter redierant, ecce tandem accidit circa mediam noctem quinta et ultima primae diei apparitio, ad congregatos in coenaculo apostolos (3). In his igitur habes sufficientia solutionis elementa, ad con­ ciliationem evangelistarum quod attinet, nam apparitiones se­ quentium dierum usque ad ascensionem, specialem non faciunt difficultatem. Vides etiam resurrectionem inimicis simul et amicis fuisse notificatam, aliter tamen et aliter. Inimicis quidem, per terrae motum, revolutionem lapidis, et descensum angeli, quo (*) Luc. XXIV-34 ; i Cor. XV, 5. (*) Luc. XXIV, 13-35; Marc. XVI, 12-13. (:) Marc. XVI-14; Luc. XXIV, 36-43; Ioan. XX, 19-23. DE RESURRECTIONE CHRISTI 531 apparente, facti sunt custodes velut mortui, Amicis vero per ipsius Christi redivivi apparitiones, primo ad mulieres, deinde ad quosdam discipulos privatim, ultimo ad omnes communiter. Atque hinc concludo convenientissimo ordine et sufficientissimis argumentis manifestatam esse resurrectionem Christi, sicut ex responsionibus ad obiecta evidentius apparebit. Ad i11111 ergo patet responsio ex dictis. Quod enim modo dicantur interfuisse angeli duo, modo unus tantum; quod modo stantes describantur, modo sedentes; modo super lapidem, modo in interioribus sepulcri, non ad eamdem circumstantiam, sed ad diversas referendum est. — Item intelligitur qua ratione sola Magdalena omnium prima viderit Christum ad ostium monu­ menti, tametsi fuerit initio associata Mariae lacobi et Salome, quibus nonnisi post notabile temporis intervallum, dum in urbem regrederentur, occurrit et apparuit lesus. — Adhuc difficulta­ tem non facit quod dicatur Petrus nunc cucurrisse cum loanne ad monumentum in quod et introivit (*), nunc autem venisse solus, et non introivisse, sed procubuisse et vidisse linteamina sola posita (2). Bis enim venit Petrus ad sepulcrum : primum monitus a Magdalena dicente sublatum fuisse corpus, postmodum vero quando iam non de ablatione corporis, sed de resur­ rectione et apparitionibus angelorum agebatur. Prius cucurrerat exploraturus an verum esset quod dicebat Magdalena, sepulcrum scilicet esse vacuum ; postea cucurrit mutato statu quaestionis, si forte videret et ipse angelos in sepulcro, sicut se vidisse mu­ lieres testabantur. Nec improbabiliter senties Christum appa­ ruisse Petro, quando Petrus secunda vice solus recedebat, secum mirans quod factum fuerat. Quae omnia nedum sint inter se pu­ gnantia, attestantur potius divinissimam agendi rationem Christi cum amicis suis. Ipse enim est de quo scriptum est : Arun­ dinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet. In tanta autem consternatione discipulorum funesta fuisset ap­ paritio omnino improvisa. Quare, ut suaviter et per gradus (’) Ioan. XX, 6-7. (’) Luc. XXIV-12. •— 532 QUAEST. LIII-LVr. quosdam reducerentur ab extremis moeroris ad oppositum inspe­ rati gaudii extremum, intercedere debuerunt omnes memoratae circumstantiae, quas si rationalistae vertant in hallucinationis argumentum, dolendum est de tanta caecitate, sed supervacanea videtur omnis disputatio. Nec tandem oportet nos esse sollicitos de eo quod disci­ puli Emmaus, quando veniunt ad undecim, inveniunt eos, teste Luca, dicentes quia surrexii Dominus vere et apparuit Simoni, cum tamen Marcus dicat: Post haec, duobus ex his ambulantibus ostensus esi in alia effigie euntibus in villam, et illi euntes nun­ tiaverunt caeleris, nec illis crediderunt. Haec enim contraria non sunt, quia etsi plerique crediderint, quidam tamen non credi­ derunt, sicut de Thoma loannes narrat. Et quia in tota narra­ tione sua intendit evangelista monstrare quam parum credulos in his omnibus sese ostenderint discipuli, ideo nunc solos eos commemorat quorum obstinatio plus nobis ad fidem profuit, ut Gregorius dicit, quem fides caeterorum. Ad 2am dicendum, quod Christus in manifestatione resur­ rectionis suae duo voluit inculcare, corpus videlicet suum esse eiusdem naturae et alterius gloriae. Hoc est, ostendere inten­ debat se vere quidem resurrexisse, sed resurrexisse ad vitam novam ac plane coelestem, in qua non haberet cum viatoribus eas relationes quas habuerat prius f1). Divisit autem inter mu­ lieres nuntias resurrectionis, sicut divisit inter evangelistas, ut nempe Magdalena esset sublimiorum praeco, caeterae vero hu­ miliorum. Magdalena ergo mittebatur ut annuntiaret caelestem resurgentis gloriam in qua erat ascensurus ad Patrem, ct ideo a contactu dominici corporis prohibetur. Noli me tangere, inquit, quasi adhuc terrae incola existerem, nam etsi nondum ascen­ derim ad Patrem meum, tamen in eo statu sum et in ea gloria in qua ad ipsum mox ascendo, hocque nuntia fratribus meis apostolis. E contra, aliae mulieres destinabantur ut testes solidae realitatis redivivi corporis ; propterea ad tactum corporalem fuerunt admissae, cum testante Matthaeo, tenuerunt pedes eius. (*) Cf. S. Thom, hic, art. 3. DE RESURRECTIONE CHRISTI 533 Hinc etiam, ut in omnibus servaret loannes assumptam ab initio aquilae faciem, solus describit apparitionem et dicta Christi ad Magdalenam, dum caeteri tres occupantur circa apparitiones alias, nam ipsi « tamquam cum homine Domino in terra ambu­ lant », ut Augustinus dicit Tract. 36 in Ioan. Ad 3am dicendum quod licet solis apostolis et discipulis ostensus sit Christus, ipsi tamen inimici ordinati sunt in irre­ fragabiles resurrectionis testes, per quos apostolicum testimo­ nium invicte confirmaretur. Habebant enim ludaei corpus Christi ad vesperam parasceves in sua potestate. Neque hoc tantum, sed memores quod seductor ille dixerat, post tres dies resurgam, sepulcrum custodibus munierant, omnesque adhibuerant cautio­ nes ut elapso tertio die, debitis probationibus factis, superstitio Nazareni palam convicta in perpetuum aboleretur. Ipsorum ergo est respondere universo orbi de modo quo initio diei tertiae corpus disparuit, et suppeditare documenta ex quibus poterit contra­ dictorie examinari alterius partis depositio. Porro ludaeorum depositio est : Discipuli Christi nocte venerunt^ etfurati szcnt eum dormientibus custodibus. Unicam hanc fuisse explicationem a ludaeis unquam adhibitam, constat in primis ex diserta asseveveratione Matthaei qui paucis post annis, medios inter ludaeos, et pro ludaeis specialiter scribens, numquam eiusmodi asser‘ tionem emisisset nisi mera fuisset et notoria veritas : Et divulga­ tum est, inquit, verbum istud apud hidaeos usque in hodiernum diem. Imo vero, nihil aliud hodiedum in Thalmud, caeterisque libris rabbinicis, circa resurrectionem lesu invenitur, nisi illud ipsum quod in suo evangelio Matthaeus consignavit. Idem etiam constat ex impugnatione antiquissimorum religionis christianae adversariorum (puta Celsi, Porphyrii, luliani), necnon et ex apologiis Patrum caeterorumque scriptorum ecclesiasticorum, qui unice versantur in refutanda calumnia de furato a discipulis cor­ pore Christi. Constat denique tertio, quia si quid aliud in medium prolatum fuisset, profecto in re tantae celebritatis per munumenta historiae ad nos usque pervenisset ; praesertim quia multi ludaei cosmopolitae propter paschatis festum ex variis et lon­ ginquis regionibus Hierosolymam convenerant tempore quo 534 QUAEST. LlU-LVl. Christus passus et mortuus est, et iterum propter festum pen­ tecostes, tempore quo incepit apostolica praedicatio ζ1) ; unde reduces in propria, tamam eventuum in toto Oriente, necnon et in occidentalibus partibus romani imperii statim divulgarunt. Si ergo nullibi apparet vel levissimum vestigium alius explicationis, praeter illam quae in evangelio consignatur, signum evidens est nullam aliam fuisse apostolico testimonio oppositam. Concordant itaque depositiones apostolorum et ludaeoruni, primo in hoc, quod lesus vere et realiter est mortuus (2) ; se­ cundo in hoc, quod corpus eius sepultum est, signato ostio se­ pulcri et appositis a Synedrio custodibus ; tertio in hoc, quod ipsum corpus disparuit intra intervallum temporis quod currit ab hora qua custodes fuerant appositi, ad horam qua iidem e sepulcro consternati discesserunt. Discordant vero in hoc, quod ludaei dicunt, furatum fuisse corpus, dormientibus custodibus. Apostoli vero, resurrexisse Christum, quem viderunt, palparunt, contrectaverunt, cum quo et manducaverunt. Iam, duae istae as­ sertiones aequivalent duabus contradictoriis, quarum una est necessario vera, altera necessario falsa. Non enim datur medium possibile, quandoquidem si assignabile fuisset, utique ab iis qui dispositionis locorum totiusque seriei eventuum optime conscii erant, et quorum maxime intererat imposturam comprimere, fuis­ set propositum (3*). Et ideo de veritate resurrectionis convinci potest mundus non solum ex depositione apostolorum per se considerata, sed etiam ex contradictoria ponderatione explica(') Act. II, 9-11. (’) Dicit tamen Strauss, Christum de cruce depositum in lethargia fuisse, et postea odore aromatum ad vitam rediisse ! (3) Omnes scilicet explicationes quae post saecula decem et octo primo proponuntur, nullam in antiquorum testimoniis radicem habentes, eo loco haberi debent, quo ponere oportet assertiones e sola auctorum suorum imaginatione ac cerebro procedentes. Agitur enim de facto cuius illi soli receptibiles aestimatores exsistunt, qui eventibus interfuerunt, praesertim cum aestimatio facti nullatenus dependeat ex scientificis qui­ busdam cognitionibus, et novellarum suppositionum nullum omnino sit fundamentum praeter absurda illa principia de quibus supra, ubi de miraculis Christi. DE RESURRECTIONE CHRISTI 535 tionis a parte adversa subministratae. Quae si absurda, fabulosa, et in aestimatione ipsorum inventorum manifeste inanis inveniatur, nova, eaque distincta, circa facti veritatem habetur de­ monstratio. Non ergo, ut obiectio supponit, in solo testimonio amicorum nititur notificatio resurrectionis Christi. Sed insuper, omnino negandum est testificationem apostolicam per se sumptam quolibet insufficientiae vitio laborasse. Nisi enim absoluta fuisset testimonii integritas, non maximam publicitatis lucem ad inaugurandam suam praedicationem quaesi­ vissent apostoli; non ipsam urbem in qua acciderant universa, elapsis vix quinquaginta diebus post mortem lesu, non solemne festum ad quod convenerant advenae ludaei ex omni regione quae sub coelo est; non omnes denique circumstantias locorum et adiunctorum elegissent, convincendae imposturae maxime idoneas. Qua enim fronte et supra humanum aeneo pectore eos praeditos dicere oportebit, ut tanta auctoritate, tanta energia, tanta specie sinceritatis super tecta lerusalem resurrectionem publicassent, in facie eorum qui morti addixerant lesum, prope locum ubi fuerat sepultum corpus, ultro provocantes severis­ simas inquisitiones de ipsius corporis disparitione, principesque Judaeorum audacter accusantes his et similibus verbis: Hunc definito consilio et praescientia Dei traditum, fer manus iniquorum affligentes interemistis... Quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, indicante illo dimitti. Vos autem Sanctum.et lustum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis ; aucto­ rem vero vitae interfecistis. Qua praesertim audacia invocasset Petrus permanentiam sepulcri David ut demonstraret, non de ipso David intelligenda esse verba Psalmi decimi quinti, dicens: Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est et sefulius, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem. Propheta igitur cum esset... providens locutus est de restirrectione Christi, quia neque derelictus est in in­ ferno, neque caro eius vidit corruptionem. Hunc lesum restisci­ tavit Deus, cuius nos omnes testes sumus. Quomodo demum, si testificationi apostolicae rationabiliter contradici potuisset, siluis­ set Synedrium in cuius manu erat potestas ? Quomodo appositae NKMMMMl ■ ■* **. 53° QUAEST. LIII-LVI. essent ipso die animae circiter tria milia, de numero eorum qui consenserant consiliis impiorum : His auditis, compuncti sunt corde, ei dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos : Quid fa­ ciemus, viri fratres? Petrus vero ad illos: Poenitentiam, inquit, agite... Qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt, et appositae sunt in die illo animae circiter tria millia (1). Tandem nota id quod dicit S. Thomas, a. r huius quaestionis in corpore. «Ea quae pertinent ad futuram gloriam, communem « hominum cognitionem excedunt. Et ideo huiusmodi ab ho< mine non cognoscuntur nisi divinitus revelata, Quia igitur « Christus resurrexit gloriosa resurrectione, ideo eius resur« rectio non omni populo manifestata est, sed quibusdam quo« rum testimonio deferretur in aliorum notitiam ». Rationalista­ rum igitur exigentia tota procedit ex sensu carnali, solumque ostendit et probat quousque assurgere possit humana cogitatio. Sed ut alias dictum est ubi de miraculo transfigurationis, Christus bene omnia fecit: bene, id est ordinate, et ideo publice passus est quia patiebatur ut viator, sed non publice resurrexit quia resurgebat comprehensor. Accedit demum quod scopus Christi nec fuit, nec esse debuit, omnes homines infallibiliter convin­ cendi, sed dandi talia resurrectionis suae signa, quae nemo posset rationabibter reficere. Ad 4wb dicendum quod apparitio quae in Galilaea promit­ titur, celeberrima omnium fuit, utpote consecrata per definitivam missionem apostolorum in orbem universum, et ingenti adstantium numero illustris. Illa enim sine dubio extitit in qua visus est Christus plus quam quingentis fratribus simul, iuxta testi­ monium Pauli I Cor. XVI-6. Nulla ergo contradictio in eo est quod statim ab initio constitutus sit locus celebrioris apparitio­ nis quo omnes convenirent, interim vero iis qui Hierosolymis aderant, et maxime summis apostolis sese manifestaverit Christus. Ad 5'im dicendum quod corpus etiam gloriosum naturaliter est impenetrabile, et non habet ex potestate sibi indita ut clausis ianuis vel introeat vel egrediatur. Necessitas enim distinctionis duorum corporum in situ causatur a natura quantitatis di(’) Cf. Act. II-V, per totum. mensivae, quam dos subtilitatis a corpore glorioso non aufert. Sed id quod est secundum leges naturae impossibile, potest fieri operatione virtutis divinae, cum nulla in casu inveniatur repugnantia aut contradictio, ut suo loco ostenditur (J). Obiectio igitur rationalistae iterum procedit ex absurdis principiis circa impossibilitatem miraculi, de quibus in superioribus iam satis. Nec dicant possibilius fuisse quod decepti sint sensus disci­ pulorum, quam quod palpabile et solidum corpus penetraverit obstacula. In casu enim hoc omnino negandum est. Nam qua­ cumque suppositione facta, naturae ordo et cursus fuit immu­ tatus. Non enim habet naturae cursus ut tot homines, vel seor­ sum vel simul, ita decipiantur ut palpare credant quod non pal­ pant, et videre quod non vident. Et etiamsi contra omnem eviden­ tiam hallucinationis ratio haberetur, constat hallucinationem ex causis morbidis et mere subiectivis ortum habere, quae non sunt eaedem in multis. Nunc autem naturae ordo nonimmutatur ad deceptionem. Falsum igitur est possibilius fuisse discipulos decipi, quam Christum ianuis clausis advenisse. Ad 6utn dicendum quod nullo modo sequitur oculos discipu­ lorum Emmaus fuisse a sua naturali dispositione remotos. Nam omnia quae leguntur in evangelio optime explicantur, tum qui­ dem ex hoc quod Christus sub habitu peregrino apparuit (2), tum etiam ex hoc quod duo discipuli firmiter credebant Christum esse inter mortuos, et nihil minus quam eius adventum exspe­ ctabant. Quare ipsa propriorum animorum dispositione teneban­ tur ne eum sub peregrini specie agnoscerent, sicut alias in si­ milibus frequenter contingere solet. Vana igitur est adversariorum instantia. Imo potius obiectio ipsos confodit, quia hallucinatio est semper circa ea obiecta quibus phantasia hallucinati vehe­ menter praeoccupatur : ideo si hallucinatio fuisset, potius in eo fuisset quod Christum primo non agnoverant, quam in eo quod postea agnoverunt. Demum animadverte, minime ad hallucina­ tionem esse praedispositum robustum illud piscatorum genus ad (*) S. Thom. in IV, D. 44, q. 2, solut. 3. (’) Luc. XXIV-18. 5JS QUAEST. LIU-LVI. quod pertinebant apostoli. Mulierculas mihi afferres nervis labo­ rantes, vel etiam viros hypnotismo, magnetismo, spiritismo, caeterisque daemoniorum doctrinis ac praestigiis operam dantes, sane transmitterem. Sed, dii immortales! morbidam huiusmodi affectionem gratis attribuere iis iuvenibus qui sub dio viventes, duris laboribus marini negotii ab infantia assueti erant, idque non uni in particulari tantum, sed omnibus simul, et positivissimos homines pro mera necessitate causae praeiudicatae, in somniantes idealistas transformare, hoc concessos ipsi etiam im­ pudentiae limites undequaque transcendit. Itaque, sive numerum sive qualitatem sive alias omnes circumstantias testium conside­ res, videbis hypothesim hallucinationis meram esse insaniam, quae absolutam rationum penuriam ex parte adversariorum at­ testatur. Ad 7““ denique dicendum quod nulla ex allatis rationibus valet. Equidem Christus redivivus non pertinebat amplius ad or­ dinem praesentis vitae. Ex quo utique consequitur quod non debebat sicut prius inter mortales versari, et rebus eorum inte­ resse, et secundum communis conditionis leges, communes quo­ que cum incolis huius mundi servare relationes. Idque ultro concedimus iuxta superius praemissa in responsione ad jum ; imo hinc sumimus idoneam ad plura argumenta solutionem. At non sequitur quod ordinem sensibilis experientiae transcendebat, quando ponebantur conditiones ex parte obiecti corporei semper requisitae, ut sub sensuum nostrorum apprehensione cadere pos­ sit. Et ideo aiebat: Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere f1). Quod autem dicitur de in­ sufficientia argumenti naturalis in ordine ad factum supernaturale, nullam revera difficultatem habet, dummodo animadvertas quod gloriosa Christi resurrectio supernaturalis dicitur et est quantum ad causam, itemque quantum ad certas quasdam cor­ poris gloriosi dotes, minime vero quantum ad naturam seu spe­ ciem corporis redivivi. Et si redivivum corpus naturam corporis humani utique non exuerat, ergo adhuc poterat naturaliter tangi, (*) Luc. XXIV-39. DE RESURRECTIONE CHRISTI 539 facta convenienti applicatione ad sensum tactus, naturaliter videri, supposita actione in sensum visus, atque ita porro ζ1). Tandem, ad rem omnino non est in quod additur de ingressu mortui in vitam immortalem, quia ad historicitatem facti resurrectionis non requiritur ut immortalis vita Christi resurgentis, reduplicative qua immortalis, fuerit observationi subiecta. Sed satis est ut eum qui prius fuerat mortuus, redivivum experti sint apostoli, et de vera eius vita posthuma testes tam receptibiles existant, ac si de quovis sensibili facto secundum naturales causas contingente ageretur. QUAEST. LVII-LIX. DE CHRISTI ASCENSIONE, SESSIONE AD DEXTERAM PATRIS, ET IUDICIARIA POTESTATE. I. (Quaest. 57). De Christi ascensione pauca explicanda occurrunt. Nonnulla • · · invenies art. 4 circa proprietates loci, antiquorum physicorum placitis conformia, quae omnino a parte ponenda esse videntur. Profecto ad caelos corporeos ascendebat Christus, de quibus ta­ men non oportet nos in particulari disserere, cum sufficientia desint documenta. Hoc unum scimus, caelos illos suo splendore esse corporibus gloriosis appropriates, et Christum in ascen­ sione sua ultimum accidentalis gloriae complementum accepisse. *)( Cf. S. Thom. Suppl. Q, 85, a. 3. — Mera igitur aequivocatio est in eo quod dicunt, omne argumentum naturale facti supernaturalis esse necessario mancum et deficiens. Et distinctione opus est, videli­ cet : omne argumentum quod sumeretur e naturalibus causis ad pro­ bandam supernaturalis effectus exsistentiam, est deficiens, imo nullum, conc. Omne argumentum sumptum e naturali experimento, subdist. Si eatenus factum est supernaturale, quatenus naturalem sensuum expe­ rientiam transcendens, iterum conc. Si eatenus, quatenus causam habet quae esse non potest in viribus naturae, adhuc tamen est per se ordi­ nis externi et sensibilis, neg. ·. ' 54° Λ · A-ti DE ASCENSIONE CHRISTI QUAEST. LVH-LIX. Quapropter, cum Filius Dei in tantum dictus sit de caelis descen­ disse, in quantum terrestrem naturam assumpsit : dum haec na­ tura a terrestri conditione eximitur, et accipit plenitudinem cae­ lestis illius gloriae quae humanitati Verbi debebatur, idem ipse Dei Filius metaphorice dicitur eo reverti unde descenderat. Ergo reversio figurate accipienda est, ascensio autem litteraliter et proprie. Nec dicas quod iuxta verissimas universalis gravitationis leges, nulla caeli pars assignari potest tamquam sursum exsistens vel deorsum ; praesertim cum abiicienda sit sen­ tentia veterum imaginantium terram esse in centro universi, et iam de antipodis nulla sit sane ratio dubitandi, etc., etc. In his enim aliisque huiusmodi, nihil prorsus commune est cum fide qua Christum in caelos credimus ascendisse. Nam per ascensio­ nem nihil aliud intelligimus quam motum localem quo contra leges gravitatis terrestris exivit Christus e spatio terrestris atmospherae, ivitque in locum sui regni caelestis. Qui etsi nec absolute nec respectu nostri planetae sursum sit aut deorsum, tamen in universali modo loquendi dicitur esse sursum, pro quanto omnis pars firmamenti dum se offert conspectibus nostris supra nos sita et apparet et est. « Caeteruin ascensio ista non fuit in Christo ex potestate miraculorum, sed tum ex imparticipata virtute divinitatis, tum ex virtute participata corporis gloriosi quod ita animae moventi subiicitur, ut vis eius locomotiva prae­ valeat cuiucumque influxui materialis gravitatis. Ultimo considera ascensionem Christi fuisse causam nostrae salutis. Quod dupliciter explicari potest. — Primo ex parte no­ stra, quia subtractio corporalis praesentiae Salvatoris nobis utilis fuit, tum propter argumentum fidei quae est de non visis, tum ad spei sublevationem iuxta illud Ioan. XIV-3 : όϊ abiero et praeparavero vobis locum, iterum veniam et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis ; tum denique ad erigendum charitatis affectum in caelestia, dicente apostolo ad Coloss.. III-i : Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei se­ dens ; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. — Ex parte etiam ipsius Christi, quia viam nobis praeparavit ascen­ dendi in caelum, iter pandens ante nos: in cuius signum, ascen- » 541 deus in altum captivam duxit captivitatem id est, animas sancto­ rum quas de inferno eduxerat, secum traduxit in caelum. Acce­ dit quod in veteri Testamento pontifex intrabat sanctuarium ut assisteret Deo pro populo : ita et Christus introivit in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei firo nobis, dum ipsa reprae­ sentatio sui ex natura humana, quaedam est pro nobis efficax interpellatio : ut ex quo Deus humanam naturam sic exaltavit in Christo, etiam eorum misereatur pro quibus Filius Dei humani­ tatem assumpsit. Denique in caelorum sede quasi Deus et Do­ minus constitutus, exinde mittit divina dona hominibus, secun­ dum illud Eph. IV-10 : Ascendit super omnes caelos ut impleret omnia: impleret, inquam, donis suis, ut habetur in Glossa. Ita fere S. Thomas art. i ad 3um, et art 1 in corp. Sequitur quae­ stio de sessione ad dexteram Patris. II. (Quaest. 58). Locutio qua dicitur Christus sedere ad dexteram Patris, est evidenter metaphorica, et siquidem intelligeretur de aequalitate cum Patre in gloria deitatis, et in beatitudine infinita, et in iudiciaria ac regali potestate : sic non competeret ei nisi in quan­ tum Deus est a Patre aeternaliter procedens. Nunc autem cum sessio a dextris Dei, tum in evangelio tum in symbolo propo­ natur ut terminus ascensionis in qua Christi hominis consum­ mata est exaltatio, constat locutionem hanc alio sensu esse hic accipiendam. Significat ergo iuxta superius praemissa, excellentem illam participationem omnium bonorum divinorum supra cunctas crea­ turas, de qua exultât Christus in Psalm. XV-11, dicens: Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, dele­ ctationes in dextera tua usque in finem. Significat etiam summum illum honorem quo omnes debent honorificare Filium cum na­ tura assumpta, sicut honorificant Patrem. Unde Damascenus de fide orth. 1. 4, c. 2 : « Quocirca per paternae dexterae vocabulum « significamus divinitatis honorem et gloriam, in qua cum it f. 542 QUAEST. LVII-LIX. < Filius tamquam Deus Patrique consubstantialis ante saecula < esset, ad extremum caro factus corporeo quoque modo consi« det, in eamdem nimirum gloriam ascita ipsius carne. Una enim « eademque cum sua carne, adoratione ab omnibus creatis re· « bus colitur v>. Nec tandem quarendum est cur Marcus dicat Dominum lesum sedere a dextris Dei, Stephanus vero in agone suo stan­ tem eum perspexerit ; nam ratio satis obvia est, cum in sessione quies, in habitu autem stantis succursus pugnantibus praestitus significetur. Recte ergo describitur sedens, maxime in facie ini­ micorum quorum in summa securitate vanos irridet conatus. Sed suis militibus pro se certantibus usque ad mortem, in me­ dio gloriae suae stans ostenditur, quasi dux certaminis, addens animos ad victoriam Per hoc ergo intelligi datur quod quanto minus movetur fremitu meditantium inania, tanto magis suorum laboribus adest, potens eis per gratiam suam auxiliari. III. ' Quaest. 59). Sessioni ad dexteram Patris adiungitur in symbolo exerci­ tium judiciariae potestatis quae Christo homini competit, aucto­ ritate derivata a divinitate ipsius. Se extendit haec potestas ad ipsos angelos; principaliter tamen respicit homines et res hu­ manas omnes, ut declarat S. Thomas art. 4 huius quaestionis. Fuit autem maxime conveniens ut Pater daret Filio potesta­ tem indicium facere, quia filius hominis est. Primo quidem quia conveniens est ut iudicem videant qui iudicandi sunt; videre au­ tem in sua natura Deum apud quem residet iudicis auctoritas, est ipsum praemium quod per iudicium redditur. Oportuit igitur ut Deus iudex non in natura propria, sed in natura assumpta vi­ deretur ab omnibus pariter iudicandis, tam bonis quam malis ; si enim mali viderent Deum in sua divinitate, iam praemium reportarent quo se reddiderunt indignos. Secundo eadem conve­ nientia probatur, quia aequum est ut qui aliquibus aliqua bona acquisivit, eadem ipsis dispenset; dispensatio autem bonorum in DE ASCENSIONE CHRISTI 543 multos requirit indicium, ut unusquisque secundum suum gra­ dum accipiat. Recte ergo Christus qui in natura humana my­ steria humanae salutis implevit, in eadem constituitur iudex su­ per homines quos salvavit. Accedit tandem quod summa indi­ candi auctoritas fuit iustum praemium humiliationis qua passus est ab homine indice iudicari. Ita fere S. Thomas, Comp, theol. c. 241. Et indicium quidem iam nunc agitur statim post uniuscuius­ que mortem Manet tamen et aliud in consummatione temporum publice celebrandum, quando sancti plenam accipient mercedem operum suorum, et Christus in regia gloria coram mundo uni­ verso apparebit. Ideo novissimus ille dies dicitur Tit. II-13, adventus gloriae magni Dei et Salvatoris nostri lesu Christi. Dici­ tur etiam 2 Cor. III-13, et alibi saepissime, dies Domini. Cum enim in Scripturis dies alicuius ille sit in quo quis apparet in maximo suo posse, distinguitur dies hominis et dies Domini, secundum quod homini ad tempus praevalere permittitur, donec appareat Dominus lesus Christus solus potens et solus altissimus. Iterum novissimus dies, Matth. XIX-28, dicitur regeneratio, quia tunc habebitur omnium instauratio et veluti novus natalis universi, dum a fundamentis qui antea vigebat ordo immutabi­ tur. Dicitur etiam tempus messis (J), aestas (2) consummatio sae­ culi (3) quia sicut in tempore messis et calente aestate, omnes fruges ad maturitatem perducuntur, *ita in die Domini omnia opera hominum sic erunt ad maturitatem perducta, ut de illis plenum tandem iudicium secundum omnes respectus et habitu­ dines ferendum sit. Considerandum enim id quod ex S. Thoma docet Suarez, de Incarn., Torn. 2, D. 53, sect. 1, dicens: «Opera « hominum quodammodo manent post mortem eorum, vel in alio« rum existimatione et fama, vel in effectibus suis qui varii et « multiplices esse solent. Ergo licet Deus iudicet actiones unius« cuisque hominis in morte eius, oportet nihilominus ut de eis (’) Matth. XIII-30. (2) Marc. XIII-28. (’) Matth. XXVI-3. 544 QUAEST. LV1I-LIX. « faciat publicum et universale indicium in quo constet tam de « ipsis actionibus, quam de omnibus effectibus earum, et nocu« mentis ac fructibus qui ad alios ex eis redundarunt,... Primo c ad accidentarium praemium vel poenam, ut iniqui omnium «actionum suarum fructus intuentes magis confundantur, boni « vero e contrario de bonis fructibus gaudeant. Secundo et ma« xime, quia effectus ostendunt malitiam vel bonitatem operum « unde orti sunt. Ut ergo illis omnibus propositis et ponderatis, « evidentius pateat aequitas divini iudicii, valde congruum fuit, « post consummatas ac finitas omnes actiones humanas huius « vitae omnesque effectus earum, fieri universale indicium in quo «omnia exactissime perpendentur». Vides igitur quam recte iu­ dicii dies appellatus sit tempus messis et aestatis. Dicitur tan­ dem Luc. XX-28, redemptio nostra, quia quamvis multis futu­ rus sit in poenam et damnationem, primario tamen erit ad bo­ norum gloriam et definitivam ab omni malo liberationem. Tunc ergo vel maxime adimplebitur in Christo figura Melchisedech, primum quidem qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex pacis, et ideo rex pacis in toto mundo quia rex iustitiae, unumquemque constituens loco debito ordine immo­ bili. Neque enim in illo die, ut verbis utar Augustini, serm. 353, n. 3, quisquam eius regno subtrahetur, cuius aeterna lege in di­ stributione dandi atque reddendi, et meritis praemiorum atque poenarum, et iustissima ordinatione creaturae cunctae coercebuntur. Et hactenus quidem de his quae Deus incarnatus egit et passus est. Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus ; descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascen­ dit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est indicare vivos et mortuos. Arnen. r EXPLICIT DE THEOLOGICA VERBO TRACTATIO INCARNATO //Aii , / - ‘ - ~*Λ- Λ . t' · PARS TERTIA De Verbo Incarnato PARS TERTIA DE CREDIBILITATE MYSTERII INCARNATIONIS. Huius tertiae partis obiectum est demonstratio credibilitatis ipsius fundamentalis articuli ex quo tamquam fide credito pro­ cessit theologica scientia de Verbo incarnato. Non enim ratione demonstratum est aut demonstrari potuit quod Unigenitus Dei Filius, ipse verus Deus, propter nos homines descendit de caelis factus homo. Sed assumpta est haec veritas ex iis quae in va­ riis fidei regulis continentur, ut praesupposito huiusmodi funda­ mento, procederetur ad scientificam expositionem convenientiae, quidditatis, et consequentiarum revelati nobis mysterii. Nunc ergo quaeritur de fundamento ipso, an scilicet rationabiliter fide divina credatur hunc hominem lesum Christum esse verum Deum, id est, an de vera eius divinitate habeatur evidentia quam vocant credibilitatis. Ad huius autem quaestionis solutionem duo praestanda sunt. Demonstrandum enim est primo, Christum in libris N. T., et maxime quidem in evangelio (cuius sola nunc historica auctoritas consideratur) de se ipso testimonium dedisse tamquam de vero Deo homine facto. Secundo demonstrandum est attestationem hanc iis signis sigillari, quae non potuerunt procedere nisi a prima Veritate, cui toto corde credendum esse ipsa naturalis ratio manifestissime dictat. Et prima demonstratio continetur in thesi sequenti, quae 5P CREDIBILITAS INCARNATIONIS eatenus ■ a < etiam haberi debet ut complementum tractatus de incarnatione, quatenus ostendit aspectum historicum in Christo esse in plena conformitate cum aspectu theologico, quem modernistae reducunt ad nescio quam evolutionem ideae subiectivae in con­ scientia Christiana. THESIS LVI. Christus in terris degens, verum se esse Deum disertis ac perspicuis testimoniis asseruit, Imo in hac asseveratione fastigium est et culmen totius revelationis qua semetipsum mundo manifestavit. Testimonia, ut dictum est, sumenda sunt ex documento historico vitae et conversationis lesu Christi apud nos, quod in evangeliis noscitur esse repositum. Porro circa evangelia praevia quaedam observatio facienda est. Sciendum scilicet rationalistas videre oppositionem quam maximam, eamque irreductibilem, loannem inter et caeteros tres. « loannes ponit in ore Christi sermones, quorum stylus, tonus, « ratio, et doctrinae, nihil commune habent cum sermonibus quia « synopticis referuntur. Sub hoc respectu talis ac tanta est « differentia, ut necesse sit ex toto seligere. Si loquebatur lesus « ut vult Matthaeus, non potuit loqui ut vult loannes. Inter duas « auctoritates nullus criticus haesitavit aut haesitabit unquam » (*). Praeiverat lulianus apostata, cuius fragmentum exstans apud Cyrillum Alexandrinum, 1. io cont. Iui., est eiusmodi: « Tam « infortunati estis, ut ne manseritis quidem in iis quae vobis ab « apostolis sunt tradita... lesum quippe illum neque Matthaeus (l) Renan, Vie de Jésus, introd., pag. XXI.K : «Jean met dans la «bouche de Jésus des discours, dont le ton, le style, les allures, les « doctrines n’ ont rien de commun avec les logia rapportés par les sy­ noptiques. Sous ce rapport la différence est telle, qu’il faut faire son « choix d’une manière tranchée. Si Jésus parlait comme le veut Mat­ thieu, il n’a pu parler comme le veut Jean. Entre les deux autorités « aucun critique n’a hésité ni n’hésitera». DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 549 < Deum dicere ausus est, neque Lucas, neque Marcus, sed bonus . Atqui falso se dicere Dei filium se­ cundum quamdam creatam divinitatis participationem, quantum­ vis excellentem, mendacium quidem est atque impostura ; blasphemia autem sive convicium irrogatum Deo, nulla verisimilitu­ dine dici potest. Per hoc enim nihil negatur de Deo quod ei conveniat, nihil de eo asseritur quod ei non conveniat, in quo blasphemiae ratio stat et summa malitia. E contra, arrogare sibi respectu Dei propriam ac naturalem filiationem (secundum quod Filius Dei, Deus est, eo pacto quo filius hominis, homo est), nihil est aliud quam arrogare sibi ipsam divinitatem, ac per consequens facere Deum creaturam. Haec igitur maxima blasphemia est pro qua, utpote iuridice tandem cognita, reus mortis ab omni concilio declaratur Christus. Illa, inquam, ipsa quae ei in decursu suae praedicationis fuerat toties exprobrata, puta apud Lucam, V-21 : Coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes, quis est hic qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? Et apud Matthaeum IX-2 : Dixit paralytico: confide. ·/' '.4: DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 563 fili, remittuntur tibi peccata tua. Et ecce quidam de scribis dixe­ runt intra se, hic blasphemat. Et apud loannem, V-18: Quaere­ bant eum ludaei interficere, quia patrem suum dicebat Deum, ae­ qualem se faciens Deo. Et ibid. X-33: De bono opere non lapida­ mus te, sed de blasphemia, quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum. % Manet ergo demonstratum quod nomen Filii Dei fuit ab iis inter quos Christus vixit, in sensu verae divinitatis indubi­ tanter intellectum. Nunc autem solum superest videndum an isti in sua interpretatione erraverint, vel ei quem perdere intende­ bant, gratuitam imposuerint calumniam. 3. Quod sensus qui communiter nomini Filii Dei attri­ buebatur, fuit constanter et omnibus modis a Christo confirmatus. Certe cum in controversia de violatione sabbati accusatores suos refellebat, non modo ex qualitate operum quae sub lege sabbati non cadebant (Luc. XIII 15, XIV-5), verum etiam, altius repetendo principium, ex conditione operantis qui lege illa non teneretur, utpote dominus exsistens etiam sabbati (Matth. XII-8, Marc. II-28), nonne evidens praebebat fundamentum im­ putationi cui alludit apostolus cum dicit: Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo? Quis enim est dominus legis nisi ipse legislator, et quis legis sabbati auctor nisi Deus? Non ergo er­ rabant ludaei intelligendo filiationem divinam quam sibi Christus attribuebat, sensu filiationis propriae et naturalis. Adhuc, cum in eadem de sabbato controversia aiebat: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ioan V-17), quaenam esse poterat, quaeso, consequentia, nisi intenderet unam atque eamdem esse Patris et Filii operationem, aut certe operatio­ nem in Filio, non secus ac in Patre, nulli legi esse obnoxiam? Utroque autem modo causa dabatur adversariis concludendi : ergo patrem suum dicit Deum, aequalem se faciens Deo. Atqui nedum ligitimae huic conclusioni attenuationem quaereret Christus, amplificabat eam magis, asseverans se operari omnia quae Pater operatur, se vivificare quos vult sicut Pater suscitat mortuos et vivificat 'I°an- V-21). Et quia revelatio pluralitatis personarum * f 564 CREDIBILITAS INCARNATIONIS in Deo non debebat esse sine adiuncta revelatione processionum seu originum quae sunt secundum operationes naturae intel­ lectualis, (ne quis scilicet in divinis cogitaret materialem gene­ rationem et multiplicationem individuorum, aliaque eiusmodi ab­ surda) : ideo suam attestans filiationem, concomitanter etiam explicabat modum processionis a Patre, ducta analogia ex sensi­ bilibus quae apud nos sunt similitudinibus. Huc spectat visio illa ac demonstratio de qua aiebat : Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem ; quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Cum enim apud nos ratio facturae operis, mediante visu et demonstratione communicari soleat ab uno artifice in alium, inde sumebat exemplum ut in lingua nostra, et veluti balbutiendo cum balbutientibus (quippe humanitus ad homines loquebatur de ineffabilibus sacramentis), significaret se eatenus cuncta operari, quatenus aeterna proces­ sione secundum actum intellectus, communicatam a Patre habet rationem effectionis operum, sive artem, vim, et actionem creatri­ cem quae est cum divina natura omnino idem (]). Adhuc, urgentibus ludaeis in hunc modum : Quousque ani­ mam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam, respon­ debat : Loquor vobis, et non creditis... Sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis. Oves meae vocem meam audiunt, et e%o vitam aeternam do eis, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus. Quo in loco manus Patris est omnipotentia Patris, cui nulla praevalet creata potestas. Et haec omnipotentia Patris in Christo pariter est, quia est illud maius omnibus quod aeterna gene­ ratione Filio dedit Pater. Unde consequitur quod oves ad vitam aeternam praedestinatae, utpote in manu Christi repositae, infallibiliter salvabuntur et non peribunt in aeternum. In his igitur satis evidens continetur divinitatis assertio. Sed ne quis cavilletur in diversitate lectionum (nam qui(') De his cf. tractatum de Trinitate, ubi de processionibus divinis. Λ .s .i ■ a 4L DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 565 dam codices loco lectionis vulgatae : Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, habent : Pater meus qui dedit mihi, maior omnibus est), considerationem nunc restringe ad ultima verba in quibus potissima vis reponitur, et quae per se sola rem confi­ ciunt. Ego et Pater, inquit, unum sumus. Quid sibi vult istud unum? Sane vero, vel unum simpliciter, unitate scilicet con­ substantialitatis ; vel unum secundum quid, unitate quae habetur inter principem et ministrum, inter amantem et amatum, inter participantem et eum a quo participat, aut si qua alia unitas est eiusmodi. Atqui impossibile omnino est hanc posteriorem unitatem-intelligere. Nam in primis, quamcumque accidentalem unitatem assignaveris, profecto non sufficiet ad salvandam vim huius verbi, unum sumus, absolute et sine addito prolati. Quis enim Dei minister, quis Dei amator, quis Dei sacerdos, organum, aut vicarius, ita desipuit unquam ut dicere auderet: ego et Deus unum sumus ? Ait quidem apostolus : Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Sed valde diversa sunt istud ego, et istud qui adhaeret Domino, cum hic importetur accidentalis conditio per­ sonae, illic vero persona simpliciter. Valde etiam differunt, unum sumus, et unus spiritus est, cum unus spiritus idem sit ac unum cum addito, unum nempe spiritu, affectu, et mutua illa inhaesione qua amans est in amato et amatum in amante. Dicit iterum apostolus : Qrdd igitur est Apollo ? quid vero Paulus ? ministri eius cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. Sed numquid forte seipsum dicet esse unum cum Domino? Imo vero, inquit, ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit ; itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui in­ crementum dat Deus ; qui autem plantat et qui rigat unum sunt, id est, in eodem gradu sunt, scilicet in gradu ministrorum, et ita quidem ut ipsi non debeant attendi, sed solus Deus cui mi­ nistrant. Dicit etiam Christus in ultima oratione sua ad Patrem pro discipulis : Ut sint unum sicut et nos unum sumus... Ut omnes unum sint sicut tu in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Sed numquid in ipsa unitate Patris et Filii sunt et discipuli ? Absit, nam Patris et Filii unitas solum proponitur ut exemplar unitatis Ecclesiae, eodem scilicet pacto quo perfectio 566 CREDIBILITAS INCARNATIONIS Patris proponitur ut exemplar perfectionis nostrae, cum dicitur a Christo : Estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Quid plura ? Nonne homo qualiscumque eiusmodi sententiam enuntians: ego et Deus unum sumus, indubitanter haberetur ab omnibus ceu dementia captus ? dementia, inquam, vel physica quae causam habet physicam laesionem cerebri, vel morali quae est summa mentis hebetudo ? Verum, esto quod insolita prorsus atque abnormi phraseologia, asserta cum Patre unitas aliquid aliud significare potuisset quam naturae unitatem. Id saltem certissimum, ludaeos verba Christi de facto accepisse in sensu obvio et naturali, imo sustu­ lisse lapides ut lapidarent eum, quia tu, inquiunt, homo cum sis, facis teipsum Deum. Quid ergo oportuisset eum respondere si in modo intelligendi assertionem suam, decepti fuissent adver­ sarii? Erratis, debuisset ipse dicere, in sensu non genuino su­ mentes verba mea. Non enim intendebam id quod ad litteram sonant, et non est cur de blasphemia me accusetis quasi me fe­ cissem aequalem Deo ; nam etsi purus homo sim, tamen Dei legatus et minister exsisto, etc., etc. Haec sane et alia eiusmodi oportuisset ipsum regerere, eo vel magis quod si error erat, erroris causa fuisset ipsemet, propter talem ac tantum abusum sermonis humani. Nunc autem, quid responderit diligenter at­ tende. Nonne, inquit, scriptum est in lege vestra, qziia ego dixi, dii estis? Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus esi, id est, si illos homines dixit deos, quibus ex adventitio fuit di­ gnitas a qua appellati sunt dii, quamque eis contulit sermo Dei ad eos factus : quem Pater sanctificavit, id est hostiam fecit seu agnum tollentem peccatum mundi (xaptando ei corpus in quo (‘) Eodem sensu quo infra. Ioan. XVII-19; Pro eis ego sanctifico meipsum, id est, hostiam me offero. Eodem etiam sensu quo dicitur, 2 Cor. V-21 : Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, id est, Deus Pater Filium suum qui sine peccato erat, hostiam pro peccato fecit. Alludit ergo Christus ad testimonium loannis Baptistae: Ecceagnus Dei, etc., et suam effectionem in victimam, sanctificationem vocat, more usitato in Scriptura: Sanctifica mihi, inquit Exod. XIII-2, omne primo­ genitum quod aperit vulvam in filiis Israel, et alibi pluries. Recole dicta superius, ubi de legalibus circa puerum lesum servatis, Q. 37. DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 5*7 posset offerri loco holocautomatum hircorum et taurorum quae non placuerunt (x) : hunc, inquam, cui ex adventitio est, non forma Dei, sed forma hominis quam tunc accepit quando eum Pater misit in mundum, vos dicitis: quia blasphemas, quia dixi, Filius Dei sum? Ubi vides oppositionem inter eos ad quos sermo Dei factus est, et eum quem Pater sanctificavit atque in mundum misit. Isti erant homines facti aliquo modo dii ; hic e converso, est Deus factus homo. Isti fuerant effecti id unde dii appellantur; hic vero nequaquam effectus est id unde dicitur Filius Dei, sed id unde adversarii sumunt causam ac­ cusandi dicentes : tu homo cum sis. Est igitur ibi argumentum ad hominem, a maiori ad minus, hoc modo: Si humana natura quae propria et nativa fuit natura eorum quos alloquitur Scriptura, non obstitit quominus illi sine blasphemia dicerentur dii: quanto minus humanitas quae mihi in forma Dei praeexsistenti fuit unita, cum factus sum hostia pro peccato et missus in mundum, in causa esse poterit cur blasphemiae sim reus, dicendo me Filium Dei? Hinc tandem concludit dicens rem esse diiudicandam ex miraculosis signis atque operibus quibus sua attestatio sigillatur : Si non facio, ait, opera Patris mei, nolite credere mihi; Si autem facio, et si mihi ?ion vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. Adhuc, cum Matth. XXII, Pharisaei consilium ineunt ut caperent eum in sermone, et mittunt primo Herodianos per­ contantes an liceret dare tributum Caesari, tum Sadducaeos interrogantes de resurrectione mortuorum, ultimo legis doctorem tentantem et dicentem : Magister, quod est mandatum magnum in lege ? intentio subdola satis perspicua est. « Sad«ducaeis confusis, inquit Chrysostomus, Horn. 72 in Matth. « pharisaei rursus aggrediuntur, cumque quiescere oporteret, « decertare voluerunt, et legis peritiam profitentem praemit« tunt, non discere, sed tentare cupientes, ac ita interrogant :(*) (*) < Ingredieris mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti, « corpus autem aptasti mihi. Holocautomata pro peccato non tibi pla« cuerunt. Tunc dixi, ecce venio, etc.». Psalm. XXXIX-7, apud Pau­ lum ad Heb. X-5. I 5 >8 CREDIBIUTAS INCARNATIONIS < Quodnam primum mandatum in lege sit. Nani cum « illud sit: Ego sum Dominus Deus tuus, non habebis deos alienos < coram me, putantes causas sibi allaturum ad mandatum hoc « corrigendum, aliquid addendo, quoniam Deum se faciebat, hoc * modo interrogant ». Quid igitur Christus ? Primo directe re­ spondet ad interrogationem scribae. Imo non tantum exponit primum ac maius mandatum, sed et totam legem moralem bre­ viter complectitur, omnia praecepta recapitulando in una di­ lectione Dei, et sui, et proximi. Hanc sublimitatem non potest non mirari scriba ille: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius praeter eum, et ut diligatur ex toto corde..., et diligere proximum tamquam seipsum, maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis. Ait ergo illi lesus: Non longe es a regno Dei (1). Quo facto, iam convertit se ad pharisaeos qui scribam miserant, ut responderet secretae intentioni quae causam dederat artificiosae interrogationi. Intenderant enim, si se Dei Filium diceret, accusare ipsum quasi ea asse­ rentem ex quibus sequeretur non esse unum Deum quem De­ calogi lex iubet adorare. Interrogat itaque eos et Christus circa legem in qua se peritos profitebantur. Quid, inquit, vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quo­ modo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ? Si ergo David vocat eum Domi­ num, quomodo filius eius est? Et statim apparet subintellecta conclusio: Ergo ex ipsa Scriptura vestra Christus non modo filius David, sed et Deus Dei filius est. Ergo primum ac magnum mandatum de uno Deo colendo non solvitur si me Deum et Dei Filium assero. Ergo concidit de integro tota argumentationis fabrica in qua confidebatis, ut me traduceretis tamquam ever­ sorem fundamentorum legis et destructorem decalogi. Sic pro­ fecto obstruebatur os cogitantium inania, et ad nihilum reduce­ bantur conatus inimicorum, nam nemo poterat ei respondere ver­ bum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interroprimum C) Marc. XII, 32-34· < ··' DE ATTESTATA DIVINITATE » CHRISTI 5C9 gare. Sed quanta vis in hac tacita illatione, et quam valida con­ firmatio genuini sensus in quo sibi filiationem divinam vindi­ cabat Christus ! Demum attende quid declaret apud tres synopticos, quando adiuratus est a summo sacerdote ut diceret si esset Filius Dei: Tu dixistiy inquit. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli. Quid sibi vult istud verumtamen? Hoc est, tu dixisti quia Filius Dei sum ego, quamvis id nunc supra fidem esse videatur, cum forma vestris conspectibus obiecta non sit nisi forma ho­ minis qui et iudicatur a vobis. Verumtamen, hominem nunc a vobis indicatum amodo videbitis sedentem a dextris Dei, venientemque iudicare mundum, et tunc, etiam inviti agnoscetis eum qui cum in forma Dei esset, formam servi accepit e fuit habitu inventus ut homo. Haec sane categorica attestatio est quae omni ambiguitati tollebat locum, ratione praesertim habita illius sessionis a dextris Dei per quam consortium in honore supremo, soli vero Deo debito, procul dubio significatur. « Non « enim loci instar esse Patris dexteram affirmamus. Qui enim « fieri possit ut qui circumscriptionis est expers, loco definitam « dexteram habeat ? Dextera enim et sinistra iis demum con< veniunt quae loco circumscribuntur. Quocirca per paternae < dexterae vocabulum significamus divinitatis honorem et glo< riam » (à). Et re quidem vera, tam usu biblico quam recepto apud omnes loquendi modo, creaturae quantumvis praecellenti competit ut sit divinitatis sedes, thronus, templum, aut si quid aliud eiusmodi. Consedere autem ad dexteram, nonnisi ei con­ venire potest qui cum Deo Patre eadem adoratione adoratur, et in sede maiestatis pari latria conglorificatur. Nomine igitur Filii Dei certo certius venit proprius ac naturalis Dei Filius cui supremus impenditur honor; honorem dico latriae qua in eius hypostasi et ipsa coadoratur humanitas, uti supra suo loco dictum est. Et ad omnem dubitationem adhuc magis removendam praesto sunt ea quae acta sunt in causa Stephani. Nam cum Act. VII-52, (’) Damasc., de fide orth., 1.' 4, c. 2. ■; k- rJ CREDIBIL1TAS INCARNATIONIS Stephanus adductus in concilium, sermonem suum concludebat dicens: «Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? < Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu lusti, (id est « Messiae), cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis > : senio­ res et scribae dissecabantur quidem cordibus suis, et stridebant dentibus in eum; nondum tamen velut blasphemiae reum ipsum condemnabant. At vero, statim ut (vers. 55) dixit Stephanus: « Ecce video caelos apertos, et lilium hominis stantem a dextris « Dei> : continuo continuerunt aures suas, et impetum fecerunt in eum, infligentes poenam in Lege statutam contra eum qui blasphemaverit nomen Domini, quia his ultimis verbis divini­ tatem lesu expresse fuerat confessus. Omnibus ergo modis efficitur, Christum asserendo se Fi­ lium Dei, verum se Deum attestatum fuisse. Ea quae dicta sunt hactenus, amplius confirmari possunt ex locis quam plurimis ubi lesus Christus vel signate vel exer­ cite sibi vindicat incommunicabilia divinitatis attributa, idque indifferenter apud loannem et apud synopticos. Ut ab evangelio loannis exordiar, statim in ipso limine adest testimonium praecursoris toties ratihabitum et laudatum a Christo. In quo quidem haec inter alia leguntur: Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est (id est antepositus est mihi), quia prior me erat. Et infra: Qui desursum venit... qui de caelo venit super omnes est. Quibus verbis testatur aliam inesse Christo naturam praeter illam quae oculis carnis apparebat; naturam scilicet in qua illic praeexsistebat, unde in terras ve­ nisse asseritur, et ratione cuius dici potuit loanne antiquior, cum ut homo, iunior noscatur extitisse f1). His porro gemina sunt quae Christus ipse proprio ore saepius attestatur dicens : (*) De testimonio loannis haec Angustinus, Tract. 4 in Ioan. n. 11: «Post me venit, quia posterius natus est. dnte me factus est, quia prae­ diatus est mihi. Prior me erat, quia in principio erat Verbum, et Ver«bum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,». DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 57t Qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo. Et rursus Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius (1). Et rursus: Exivi a Patre et veni mundùm. Et iterum: Cla­ rifica me, tu Pater, apud temetipsum, claritate quam habui prius­ quam mundus esset, apud te. Porro, quaenam sit illa caelestis natura in qua erat antequam mundus exsisteret, superfluum est inquirere, cum res per seipsam sit in aperto. — Si tamen di­ sertam affirmationem desideres, attende celeberrimam illam ad pharisaeos responsionem : Abraham pater vester exsultavit ut vi­ deret diem meum ; vidit et gavisus est. Dixerunt ergo ludaei ad eum'. Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Dixit eis lesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego siim. Non dicit, factus sum. Non dicit, eram, quem­ admodum requiri videbatur ex oppositione ad priorem propo­ sitionis partem. Sed sum, inquit. Sum antequam fieret Abra­ ham, sum quando fiebat, sicut sum ipso tempore quo loquor ad vos. Quippe, in duratione mea non est nisi nunc immobile quod ad quaslibet successivae ac temporaneae durationis partes se­ cundum ordinem praesentis ad praesens indifferenter compara­ tur. Ibi ergo proprie dicta significatur aeternitas. — Considera iterum notissimum illud dictum quod totam incarnationis ra­ tionem et mirabilem oeconomiam comprehendit: Ego sum via, et veritas, et vita. Utique via secundum humanitatem assumptam, veritas et vita secundum divinitatem, ut in una eademque per­ sona haberetur, et quo perveniendum sit, et qua eumdem sit. Quaeris quo perveniendum sit ? Ad eum qui est. Ad eum qui non habet participatam veritatem et vitam, sed purus essendi actus exsistens, totius veritatis et vitae abyssus fontalis est. Et (') Secundum metaphoram intelligi debet ista reversio ubi erat prius, sicut etiam secundum metaphoram accipitur descensus de caelis. Filius enim Dei dicitur descendisse de caelis, pro quanto incepit esse in natura terrestri, terrestribus conditionibus alligata quoad corpus. Et simili modo dicitur ascendere ubi erat prius pro quanto ipse in na­ tura assumpta a terrestri conditione penitus eximitur, et accipit plenitudinem illius gloriae coelestis quae debebatur vero Unigenito Patris, homini facto. 572 CREDIBILITAS INCARNATIONIS ideo, «quidam suspirans amator in psalmis ait: Unam petii a i Domino hanc requiram. Et quaeris quid petat?... Ardet enim < amore, et multum suspirat, et aestuat, et anhelat. Videamus «quid petat... Ut contempler, inquit, delectationem Domini* f1). Sed quia ad illam stabilitatem nostram ubi quod est est, non habebamus qua iremus, venit inde ad quem ire volebamus, et cum esset ipse terminus in natura sempiterna, factus est via in humanitate assumpta, in qua et suppeditat medium perveniendi, et tam infallibiliter dirigit in eundo, quam impossibile est ut qui sequitur viam, non veniat ad terminum quem via contingit. Iterum ergo de unione divinitatis cum humanitate in eadem persona lesu Christi, clara et aperta testificatio est. — Adhuc, paulo infra, obiectum se aeternae beatitudinis sanctis repro­ missae contestans dicit: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti lesum Christum. Atqui vita aeterna secundum Scripturas, in nullo alio reponitur quam in visione Dei. Rursus igitur Deum se affirmat. Nec difficultatem facessere potest, quod Patrem nominet solum Deum verum. Nam sensus non est quod solus Pater sit verus Deus, sed quod Pater est solus verus Deus, ut patet ex graeco ubi vox μόνον non afficit terminum personalem os, sed terminum essentialem Θεόν, hoc modo: Ινα γινώσκουοίν σε, τον μόνον άληθινόν Θεόν, ζαί ον άπέστειλας Ίησουν Χριστόν. Vere autem non est nisi unus verus Deus. Sed iste unus verus Deus est Trinitas, adeoque et Pater et Filius et Spiritus Sanctus, tres simul et singillatim unusquisque eorum, etsi soleat divinitas speciali modo appropriari Patri propter rationem principii in divinis. Praeterea, in eodem loannis evangelio gravissimis verbis attestatur lesus se esse eum, cuius auctoritati innititur fides ad aeternam vitam necessaria, in quem etiam sicut in Deum oportet reponere spem, qui cum Patre demum pari amoris affectu est super omnia diligendus. Et primo quidem, ubique fidem in seipsum exigit lesus Christus: quod vel solum, ad testificationem Augustinus, Tract. 3 in Ioan. n. 20. DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 573 divinitatis iam videretur satis. Nam etsi mittantur Dei ministri atque apostoli ut ad fidei obsequium reducant hominum mentes, nusquam- tamen dicti sunt aut dici poterunt ii esse in quos cre­ dere oportet ad consecutionem aeternae vitae. Et ratio est in aperto, quia non creditur nisi in eum ad quem fidei motus termi­ natur, in eum in quem credendo itur, in eum denique cui plena et absoluta praestatur mentis obedientia. Talis autem non est nisi Veritas prima, Deus. Sane vero de loanne scriptum est : Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum, δί αυτού, hoc est, per ministerium eius. Similiter, Act, XIX-4 : loannes baptizavit baptismo poeniten­ tiae populum, dicens ut crederent, non in se, sed in eum qui ven turns esset post ipsum. At Christus: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum τΛς q πιστεύων εις αυτόν, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Qui autem no?i credit, iam iudicatus est, quia non credit in nomine Unigeniti Filii Dei, δτι μή πεπίστευκεν εις το ονομα του μονο­ γενούς υιού τού Θεού. Et iterum : Qui credit in me, non morie­ tur in aeternum. Et rursus: Tu credis in Filium Dei? et alibi saepe. Sed et in sermone habito post coenam, iubet discipulos erigere animum propter auxilium quod ipse eis repromittit: Non turbetur cor vestrum, inquit, creditis in Deum, et in me credite... Non turbetur cor vestrum neque formidet ; audistis quia ego dixi vobis, vado et venio ad vos. Atqui virtus auxiliatrix cui Christiana spes innititur, non est nisi virtus divina, quam sibi aperte vin­ dicat lesus Christus, cum ait consequens esse ut quisquis in Deum credit et sperat, in se pariter credere debeat ac confidere. Denique ibidem ait : Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum. Si quis diligit me, Pa­ ter meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Ubi iterum, dilectio qua quis diligit Christum, aequiparatur in omnibus dilectioni qua diligendus est Pater. Et cum ad utrumque aequaliter terminetur, sic etiam ab utroque simul praemium habet ac recompensationem : inhabita­ tionem dico et mansionem utriusque, intus in anima diligentis, per gratiam. β! ·. Λ V 574 CR E DI B1U T AS I NC A R N A TI O NIS Quod si nunc ad synopticos considerationem convertas, vi­ debis ubique eumdem Deum qui apud loannem se revelat. Nonne ait lesus Christus apud Matthaeum et Marcum, pueros innocen­ tes, ex hoc quod innocentes exsistunt et aeternae vitae partici­ pes, esse ipso facto vel actu vel habitu credentes in se? Qui autem scandalizaverit, inquit, Matth. XVIII-6, unum de pusillis istis qui in me credunt, ένα των μικρών τούτων των πιστεοόντων έις εμέ. Et Marc. ΙΧ-41 : Unum ex his pusillis credentibus in me. Nonne etiam exigit pro se amorem super patrem, super matrem, super animam propriam, ac per hoc, super omnia omnino quae in mundo cara esse possunt? Qui amat patrem aut matrem, in­ quit Matth. X-37, plus quam me. non est me dignus, et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Et Luc. XIV-26: 57 quis venit ad me, et non odit patrem suum, et uxorem, et fi­ lios, et fratres, et sorores adhuc autem et animam suam, non po­ test meus esse discipulus. Itaque, sicut se exhibet veritatem pri­ mam in quam oportet credere, ita et summum bonum cui necesse est amore appretiative summo inhaerere f1). Item apud sy­ nopticos legem fert tamquam Deus; Audistis, inquit Matth. V, quia dictum est antiquis: non occides. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit indicio... Audistis quia dictum est antiquis : non moechaberis. Ego autem dico vobis quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moecha-· tus est eam in corde suo, etc. Quibus verbis perficit decalogi in­ tellectum, corrigendo falsas pharisaeorum interpretationes. Et in hac nova promulgatione legis naturalis, quae pari gradu ince(!) Nec contra hoc valet responsio ad iuvenem, Matth. XIX-17: Quid me interrogas? Unus est bonus, Deus. Nam ut doceret nullam crea­ turam esse bonam in comparatione Dei, qui solus est per essentiam bo­ nus. respondet ad interpellationem secundum mentem interpellantis : Quid me bonum dicis, quern ut purum hominem habes? «Quia, inquit « Lhrysostomus, Horn. 63 in Matth. n. 1, illum ut simplicem hominem « habebat, et ut doctorem ludaicum, ideo ut homo ipsum alloquitur. ' Nam saepe secundum multorum opinionem respondet. Cum igitur ait « nemo bonus, non hoc dicit ut se bonum non esse significet, absit. «Non enim dicit: Quid me dicis bonum? non sum bonus; sed nemo «bonus, id est, nullus hominum ». DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 575 dit cum ea quae facta est in Sinai, propriam suae personae au­ ctoritatem interponit, etiam quoad actus mere internos, puta in­ teriorem iram, interiorem concupiscentiae motum, aliaque eiusmodi de quibus nullus humanus legislator praecipere habet, nul­ lus humanus iudex cognoscere. Item, auctoritatem remittendi peccata eo modo exercet qui soli vero Deo incarnato competere potest: Quis potest remittere peccata nisi solus Deus? Ut autem sciatis, ait Luc. V-24, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, ait paralytico : tibi dico, surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam. Rursus, supremum se iudicem et remuneratorem omnium hominum affirmat (Matth. XXV, 31-46). Angelos quoque, quos omnis Scriptura tam Veteris quam Novi Testamenti soli Deo assistere et ministrare docet, suos esse di­ cit : Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis... Mittet angelos suos cum tuba et voce magna (Matth. XVI27, XXIV-31 ; Marc. XIII-27). Thronum denique sive sedem maiestatis in regno caelorum sibi vindicat, (Matth. XIX-28, XXIV31), cum tamen thronus non sit nisi eius penes quem est summa imperii, et prima atque imparticipata potestas (x). Quae et alia si quis bene consideret, evidenter ei apparebit differentiam quam rationalistae vident inter Christum loannis et Christum synopticorum, sicut ipsi dicunt, eodem loco reponendam esse quo· reponendae sunt caeterae eorumdem assertiones, omni funda­ mento, ut saepe iam vidimus, destitutae. Hactenus de testificationibus quas ipse lesus Christus apud nos degens de sua divinitate dedit. Sequuntur iam testimonia apostolorum eius.(*) (*) Nec iterum opponi potest responsio ad filios Zebedaei, Matth. XX-23 : Sedere autem ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Solum enim dicit non esse suum, id est, non esse suae humanae voluntatis, dare primas se­ des in regno coelorum, praesertim ex illo carnali affectu quem ambi­ tione abrepti duo fratres in eo supponebant. Additque id dependere ab electione Patris, cui more suo appropriât ea quae divinitatis sunt,, quando loquitur ut homo. 57' CREDIBILITAS INCARNATIONIS Et a principe apostolorum aequum sane est incipere, praeser­ tim quia modernistae ex Petro praecise argumentum sumunt, ra­ tione sermonis quem habuit ad populum in ipso actu inaugu­ randi apostolicam praedicationem, Act. II, 14-39. Dicunt scilicet, quod in hoc primo sermone, sicut etiam in aliis proxime consequentibus per decem priora capita libri Actuum, invenire est quae et qualis impressio fuerit quam in animis suorum discipulorum de se reliquerat lesus: impressio primitiva, nondum deflorata, nondum adulterata, sed adhuc ger­ mana, genuina, nulloque peregrino influxu modificata. Atqui priores illi Petri sermones sunt de lesu, nec plus nec minus tamquam de viro approbato a Deo, qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, qui fuit crucifixus per iudicium Pontii Pilati, quique tertia die suscitatus, factus est a Deo Christus et Dominus. De lesu autem qui se asseruisset ve­ rum ac consubstantialem Dei filium; imo qui pro tunc, etiam post effbrmatam convictionem de suscitatione a mortuis, proDeo habitus esset a communitate apostolica, nullum indicium, nul­ lum argumentum, nulla significatio. Quam longe absumus, in­ quiunt, ab affirmatione Pauli : Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo ! Quam longe ab au­ ctore epistolae ad Hebraeos : Qui cum sit splendor gloriae et fi­ gura substantiae eius! Quam longe a prologo quarti evangelii: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum! Et inde triumphant, inde confirmant evolutionis systema, inde deducunt distinctionem inter realem Christum hi­ storiae et mysticum Christum fidei, et non distinctionem modo, verum etiam oppositionem tantam, quanta esse potest inter soli­ dam veritatem et mythum in humana phantasia procreatum. Verum omnia in argumentatione posita, longe longeque a vero abhorrent. Illud praesertim enorme, quod collocant in maiore tamquam totius constructionis fundamentum : nimirum, debere inveniri in primis Petri sermonibus plenam atque adaequatam 577 DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI professionem fidei seu convictionis apostolicae circa Christi per­ sonam. Imo vero, diceret quispiam vel solo sensu communi du­ ctus, in prima praedicatione, praecise quia prima, non solum esse non debuit, sed debuit omnino non esse. Cogita adjuncta et cir­ cumstantias, tum temporis, tum loci, tum personarum: vix ela­ psis quinquaginta diebus a crucifixione, in media urbe lerusalem, coram multitudine illa confusa quam describit historia Actuum ! Quis, quaeso, non sentiet, oeconomia et discretione maxima opus fuisse in tam subitanea publicatione legis christianae, post recentissimam et fere hesternam catastrophen crucis? Si ergo ex distantia observata inter praedicationis exordia quinquagesimo a passione die, et scripta directa ad fideles in christianismo iam fundatos, eruere volunt proportionalem evolutionem factam in ipsa fide apostolorum : dolendum quidem de tanta obcaecatione, sed supervacanea est omnis confutatio. Tam absurdum enim est, ac absurdum esset quaerere in sermone Pauli ad iudices areopagi, plenitudinem doctrinae inventae in epistolis ad Romanos, ad Corinthios, ad Philippenses, etc. Proinde, etiamsi esset verum quod dicunt, divinitatem lesu fuisse in ea circumstantia sub silentio penitus praetermissam, nihil profecto sequeretur. At vero addendum nunc est, neque hoc esse simpliciter concedendum : quamquam non ita explicita affirmatio sit, sed obumbrata potius et tecta, sicut circumstantiae ferebant, sub auctoritate antiquae prophetiae. Annuntiat enim Petrus resurrectionem illius quem definito consilio et praescien­ tia Dei traditum ludaeorum principes interemerant, tum deinde ascensionem in caelum et sessionem ad dexteram Patris attesta­ tur dicens: Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc qjiem vos videtis et auditis. Non enim David ascendit in caelum. Dixit autem ipse'. Dixit Do­ minus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Atqui, uti paulo ante declaravimus, sedere ad dexteram Dei, nullius purae creaturae est, quia nulla pura creatura particeps esse potest supremi honoris qui Deo de­ fertur in throno maiestatis. Ergo, et ex natura rei, et ex com­ muni omnium intellectu, annuntiare sedentem ad dexteram PaDe Verbo Incarnato 37 57$ CRED1BILITAS INCARNATIONIS tris, idem est ac affirmare humanam naturam in Christo esse divinae hypostasis, quae cum sua carne una adoratione ab omni­ bus rebus creatis colenda est atque reverenda i1). Cum autem concludit Petrus dicens : Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc lesum quem crucifixistis, sensus non est quod lesus in sua resurrectione atque ascensione factus sit Dominus et Christus, cum antea non esset. Sed est sensus quod in resurrectione et ascensione factus est habens in actu quidquid pertinet ad dignitatem Domini et Chri­ sti, iuxta illud evangelii : < Nonne oportuit pati Christum et ita «intrare in gloriam suam (2)». (*) Ex hoc quod in Psalmo XLIV, Ecclesia dicitur adstare a de­ xtris Christi, non solum non infirmatur praesens demonstratio, sed con­ firmatur etiam magis. Ubique enim adstare vel sedere a dextris im­ portat consortium in honore. Nunc autem in Christo est duplex excel­ lentia, et propterea duplex honor ei deferri potest, ut dictum est in Quaest. 25, ubi de adoratione Christi. Quia ergo Ecclesia triumphans participat honorem qui Christo debetur propter creatam excellentiam, eo pacto quo sponsa cum sponso consortium honoris habet, recte dici­ tur a dextris eius adstare. At Christus ipse exhibetur sedens a dextris Dei, ac per hoc, communicans in honore qui debetur soli Deo. Quod non esset si in eo, praeter creatam excellentiam, non daretur etiam increata excellentia divinitatis. (2) Integram solutionem argumenti modernistarum accipere est ex Cyrillo Alexandrino, adversus nolentes confiteri S. Virginem, esse Dei­ param, n. 20 : « Huic demum obiectioni ipse beatus Petrus his fere ver« bis mihi videtur occurrere : Ne me ita locutum putetis, quasi unus de « vobis sit homo Christus. Haud id equidem dico, sed rem miram et « insperatam prudente sermone revelo. Quaenam vero haec est ? Spi« ritus descendentis fragore audito. ludaeorum populus ad nos accur« rit. Ego idoneum piscandi homines tempus nactus, neque tamen va« lens manifesto directoque sermone Christum Deum praedicare, quia «illi paulo ante hunc crucifixerant, molestumque illis huiusmodi nego«tium accidisset, celo sermonis hamum, sicuti fit obiecta piscibus esca, «sub horum humilitate verborum, et lesum Nazarenum nomino atque «crucifixum, et quod Deus ipsum e mortuis suscitaverit; atque ita non ■ - - - ν· ______________ ■<· ^λ··· . Λ. · v '7 .. * ·- 592 CREDIB1LITAS INCARNATIONIS mirabantur homines in verbis gratiae quae procedebant de ore eius, et quocumque dirigebat gressus, ingentes multitudines ad se trahebat specie sua et pulchritudine sua, propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam. Mitto demum, lesum esse eum quem audire noluit maxima ludaeorum pars; unde venerunt super illos mala a Moyse (Deuteron. XXVIII-55 et seq.) si­ gnanter annuntiata : < Servies inimico tuo quem immittet tibi «Dominus in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria, et po« net iugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat. < Adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis « terrae finibus, in similitudinem aquilae volantis cum impetu, « cuius linguam intelligere non possis... Donec te disperdat, et «conterat ) « David Γ a vu de loin (scilicet Messiam), et l’a chanté dans ses * psaumes avec une magnificence que rien n’égalera jamas. Le Messie «lui a paru assis sur un trône plus durable que le soleil et que la lune. « Il a vu à ses pieds toutes les nations vaincues, et ensemble bénites en «.lui (Psalm. LXXI, 5, 11, 17), conformément à la promesse faite à «Abraham. Il a élevé sa vue plus haut encore: II l'a vu dans les lu« niières des saints, et devant l'aurore, sortant éternellement du sein de son « Père pontife éternel et sans successeur, ne succédant aussi à personne, «créé extraordinairement, non selon l’ordre d’Aaron, mais selon Γ ordre «de Melchisédech, que la loi ne connaissait pas. Il 1’ a vu assis à la droite «de Dieu, regardant du plus haut des cieux ses ennemis abattus. Il est «étonné d’un si grand spectacle, et ravi de la gloire de son fils il 1’ ap« pelle Son Seigneur (Psalm, CIX)... Et encore que le règne de ce grand «Messie soit souvent prédit dans les Ecritures sous des idées magnifi«ques, Dieu n’a point caché à David les ignominies de ce béni fruit «de ses entrailles... La croix paraît à David comme le trône véritable « de ce nouveau roi. Il voit ses mains et ses pieds percés, tous ses os mar*qués sur sa peau par tout le poids de son corps violemment suspendu, « ses habits partagés, sa robe jetée au sort, sa langue abreuvée defiel et de vi« naigre, ses ennemisfrémissant autour de lui, et s'assouvissant de son sang «(Psalm. XXI et LXVIII). Mais il voit en même temps les glorieuses < suites de ses humiliations : tous les Peuples de la terre se ressouvenir de « leur Dieu oublié depuis tant de siècles ; les pauvres venir les premiers à ■ la table du Messie, et ensuite, les riches et les puissants, tous l’adorer et « le bénir ; lui présidant dans la grande et nombreuse église, c’est-à-dire, «dans l’assemblée des nations converties, et y annonçant à ses frères le « nom de Dieu et ses vérités éternelles (Psalm. XXI-26 et seq). David « qui a vu ces choses, a reconnu en les voyant, que le royaume de son «fils n’était pas de ce monde». Bossuet, Discours sur l’histoire univer­ selle, 2éme Partie, ch. 4. I £__ _ ii < r·^·. 596 CREDIBILÏTAS INCARNATIONIS sensui undequaque repugnante, eventu ipso ad amussim noscuntur comprobata, Iam, post tempora David passio Messiae adeo clare pro­ ponitur in prophetia, ut evangelistas potius audire crederes quam vates. Insigne est inter alia multa id quod apud Isaiam legitur, c. LUI per totum J1). Huius vaticinii ineluctabilem vim sentiunt adversarii, et ideo nihil intentatum reliquerunt ut sibi persua­ derent, non referri ad Messiam, sed vel de natione ludaica dici, vel de prophetis generaliter consideratis, vel denique de solo Isaia. Verum prophetae contextus, Messiam, eumque solum ma­ nifeste designat. Resume dictorum seriem a capite praecedenti, vers. 7. Vates invitat Sion ad laudem et laetitiam, quia conso­ latus est Dominus populum suum, redemitque plebem quae sub spiritualibus Aegyptiis seu Assyriis captiva gemebat, hancque redemptionem esse salutem a Messia afferendam apertius osten­ dens, prosequitur: Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, et videbunt omnes fines terrae Salutare Dei nostri. Iam, paucis interiectis de praedicatoribus, quibus praecipitur ut recedant de medio pollutae civitatis, et in toto mundo publicent bonum nuntium (2), rursus sine ambiguitate designatur Messias Salvator per haec verba : Ecce... servus meus exaltabitur..., et sublimis erit valde... asperget gentes multas, super ipsum continebunt reges os suum, (quippe velut prodigium inau­ ditum et stupendum nimis manifestabitur in mundo). Denique, nullis interpositis, sic incipit Isaias : Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Et ascendet sicut virgul­ tum coram eo, etc. Agitur ergo absque dubio de eo qui hucusque dictus est salutare Dei paratum ante faciem omnium populorum, exaltandus et sublimis futurus valde, expiaturus gentes, a re­ gibus in silentio admirationis adorandus. Eo vel magis quod ne(*) (*) Ad litteram in hebraico : «Sub oppressione mansit mitis et patiens, «et non aperuit os suum. Ductus est sicut agnus ad sacrificium, et sicut «ovis coram tondente non aperuit os. Sustollitur per violentiam et per « sententiam (iudicis). Quis supputabit durationem eius, quando de terra « viventium abscinditur, perculsus propter scelera populi mei ? ». (2) Cf. Act. ΧΠΙ-46. S <1 DE ATTESTATA DIVINITATE CHKISTI 597 contrarietas characterum inter se adeo dissidentium, (ineffabilis scilicet gloriae et inauditae ignominiae), obstaret quominus unus idenique salvator in prophetia descriptus intelligeretur, ipse Isaias praemittit se locuturum de re humano sensu incredibili: Quis, inquit, credidit auditui nostro ! hoc est, quis credet stupen­ dum hoc quod ego narraturus sum ? Et brachium Domini cui revelatum est ? hoc est, potentiam ac virtutem quam Deus in opere redemptionis ostensurus est, quis mente assequetur? Ipsa ergo contradictio quae est inter glorias in fine c. 52 celebratas, et passiones doloresque initio c. 53 exponendos, novum sup­ peditat argumentum pro identitate personae utrobique descriptae. His positis, redit argumentum paulo supra expositum. Passio enim lesu Christi, non quidem quoad supplicii speciem, sed quoad alias circumstantias, et praecipue quoad rationem immolationis expiatoriae, ita ad vivum hic depingitur, ut superflua sit omnis demonstratio. Insuper, quod praeterendum non est, consectaria dictae passionis multo illustriori modo apud Isaiam quam apud Davidem praenuntiantur. Vide c. 54um, et nota quomodo cohaeret cum praecedenti. Vide etiam sequentia usque ad 6oum inclusive, et ne mireris magnificentiam verborum quasi non esset proportionata realitati quam in Ecclesia Christi oculis nostris conspi­ cimus. Etenim, ut comparationem Augustini adhibeam, alio modo apparet aedificium in ipso aedificandi actu, quando adhuc su­ perinducta lignorum et machinarum strue quodammodo obruitur; alio vero modo quando remotis machinis, in toto suo splendore incipit apparere. Idem dic de Ecclesia. Nunc obruitur machinis ad aedificationem necessariis, nam quaecumque circa ipsam fiunt, puta persecutiones, defectiones, scandala, aliaque eiusmodi, quasi quaedam machinae sunt ad structuram. His tamen non obstantibus, si quis paululum introspiciat hanc mirabilem domum, videbit in ea de integro verificari magnifica Isaiae, aliorumque prophetarum dicta. Non tamen id solum quod Messiae passionem et eius passionis consectaria spectat, apud prophetas huius secundae pe­ riodi assignatum invenies. Sed quoad caetera etiam, quo magis appropinquat temporum plenitudo, eo magis benedictum Germen F ·· 1 ·■ i R Λ 59' CREDIBILI TAS INCARNATIONI S (Is. IV-2, lerem. XXXIII, Zach, VIII 12), in quodam quasi utero prophetiae, et per prophetiam in spe et expectatione mundi ma­ turescit. ac voces de venturo Christo instantius sonat P . Vox « Les autres prophètes n* ont pas moins vu le mystère du Messie. «L'un voit Béthleem, la plus petite ville de fttda, illustrée par sa nais· «sance, et en même temps élevé plus haut, il voit une autre naissance, < par laquelle il sort de toute éternité du sein de son Pere. L’ autre voit « la virginité de sa mère, un Emmanuel, un Dieu avec nous sortir de ce «sein virginal, et un enfant admirable qu’il appelle Dieu. Celui-ci le « voit entrer dans son temple : cet autre le voit glorieux dans son tombeau, « où la mort a été vaincue. En publiant ses magnificences, ils ne taisent « pas ses opprobres. Ils Γ ont vu vendu ; ils ont su le nombre et 1’ emploi «des trente pièces d'argent dout il a été acheté. En même temps qu’ils « Font vu grand et élevé, ils Γ ont vu méprisé et méconnaissable au milieu « des hommes, Γétonnement du monde autant par sa bassesse que par sa « grandeur, le dernier des hommes, l'homne de douleurs chargé de tous nos * péchés,bienfaisant et méconnu, défiguré par ses plaies, et par là guérissant < les noires, traité comme un criminel, mené au supplice avec les méchants, et « se livrant comme un agneau innocent paisiblement à la mort; une longue * postérité naitre de lui par ce moyen, et la vengeance déployée sur son «peuple incrédule. Afin que rien ne manquât à la prophétie, ils ont «compté les années jusqu’à sa venue, et à moins de s’ aveugler, il n’y « a plus moyen de le méconnaître. «Mais ce que les prophètes ont vu le plus clairement, et ce qu’ils < ont aussi déclaré dans les termes les plus magnifiques, c’est la béné« diction répandue sur les Gentils par le Messie. Ce rejeton de Jessé et « de David a paru au saint prophète Isaïe comme un signe donné de Dieu « aux peuples et aux Gentils, afin qu 'ils l'invoquent. L’homme de douleur, « dont les plaies devaient faire notre guérison, était choisi pour laver les « Gentils par une sainte aspersion, qu’ on reconnaît dans son sang et dans « le baptême. Les rois saisis de respect en sa présence n' osent ouvrir la i bouche devant lui. Ceux qui n'ont jamais ouï parler de lui, le voient, et « ceux à qui il était inconnu sont appelés pour le contempler. C’est le témoin « donné aux peuples, c'est le chef et le précepteur des Gentils. Sous lui un « peuple inconnu se joindra au peuple de Dieu, et les Gentils y accourront de « tous côtés. C’est le juste de Sion, qui s'élèvera comme une lumière; id est « son sauveur qui sera allum comme un flambeau. Les Gentils verront ce ajuste et tous les rois connaîtront cet homme tant célébré dans les prophé« lies de Sion... Son caractère essentiel est de joindre ensemble la « douceur avec l’efficace; c’est pourquoi cette voix si douce passera «en un moment d’une extrémité du monde à l’autre, et sans causer ΏΓ. ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 59'» est loelis (II-28 scq.) vaticinantis effusionem Spiritus in diebus novissimis, hoc est, in diebus Messiae qui ideo novissimi di­ cuntur, quia Lex a Messia introducenda ultimum ac definitivum signat statum generis humani ante mundi consummationem, seu «antequam veniat dies Domini magnus et horribilis». Vox Michaeae (V-2) designantis civitatem e qua egredietur qui sit dominator in Israel, cuius egressus ab initio et a diebus aeter­ nitatis. Vox 1eremiae praenuntiantis qualiter Messias edoctunis sit genus humanum adorare Deum in spiritu et veritate, impri­ mendo divinam legem in cordibus, et mentes ad invisibilia aeternaque bona convertendo (XXXI, 31-35). Sed qui in omnibus principatum tenet, ipse est Isaias. Videt et describit qualiter erit Messiae obedientia populorum (II, 2-5, XI, 1-10), item quis futurus sit status domus David, quando idem Messias adveniet (XI-1, coll, cum LIII-2). Ministerium similiter Messiae graphice describit, quoad locum ubi incipiet (IX, 1-7), quoad signa quibus confirmabitur (XXXV per totum), quoad rationem secundum quam exercebitur (LXI 1, seq.). ludaeorum tandem obcaecationem et desolationem futuram evidentius annuntiat. Vide prae­ sertim c. XXXIX. Postquam dictum est vae Ariel, h. e. lerusalem : «Obstupescite et admiramini, fluctuate et vacillate... quoniam « miscuit vobis Dominus spiritum soporis, claudet oculos vestros: « prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet. Et « erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum « dederint scienti litteras, dicent: lege istum, et respondebit: non «possum, signatus est enim... Et dixit Dominus: eo quod ap« propinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, « cor autem eius longe est a me... Ideo ecce ego addam ut ad« mirationem faciam populo huic, miraculo grandi et stupendo ; « peribit enim sapientia a sapientibus eius, et intellectus pru- « aucune sédition parmi les hommes, elle excitera toute la terre. Il 4 n'est ni rebutant ni impétueux, et celui que l’on connaissait à peine «quand il était dans la Judée, ne sera pas seulement le fondement de «.I’ alliance du peuple, mais encore la lumière de tous les Gentils*. « Bossuet, ubi supra. 600 CREDIBILITAS INCARNATIONIS «dentium eius abscondetur..,·». Quibus verbis profecto praedi­ citur populus Israel obcaecandus circa obiectum principale totius prophetiae, hoc est circa Messiam in quo alias (Dan. IX) dicitur implenda visio et prophetia. Accedit illud Oseae III-4: «Dies < multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe, et sine « sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim », omnino cohaerens cum iis quae iam cognovimus praenuntiata a Moyse Deut. XXVIII, et ab Isaia ubi supra, cum iis etiam quae infra afferentur ex Daniele IX 26. Iam igitur conclusio quam in fine praecedentis paragraph! declaratam habes, multo maiori nunc pondere firmatur. Quo enim magis multiplicantur determinationes de Messia, quo a pluribus personis eduntur vaticinia, et per plures temporum differentias : eo magis ac magis removetur possibilitas fortuitae concordandae vel conjecturalis cognitionis. Porro, inter tot ac tanta quae in hac secunda prophetiae periodo praedicta sunt, unum est quod specialissimam meretur considerationem, scilicet fore ut ad Messiam passum et crucifixum congregarentur Gentes et ab eodem ludaei maxima ex parte sese averterent. Sed si, ut dictum est, vel sola substantia veteris prophetiae circa univer­ sale seu catholicum Messiae regnum, omnem humanam suspi­ cionem transcendebat, quanto magis praeter et contra omnem fidem erat deviatio ludaeorum et obedientia Gentium, quae tamen simul praenuntiantur, et cum expressa oppositione unius ad alterum ! § 3Tertia et ultima prophetiae periodus. In hac periodo quae ab initio captivitatis currit, datur quasi ultimum signum adventus Regis: Ecce venit! Enumerantur quatuor imperia quae sibi invicem succedent usque ad tempora Messiae; quin et supputantur anni qui adhuc residui sunt (Dan. II, 36-46; IX, 21-27). Praedicitur novum templum sub Zorobabele erectum, praesentia ipsius Messiae fpre illustrandum (Agg. Π, 7-10, coli, cum Malach. III-i). Dicitur filiae Sion: Ecce Rex tuus veniet tibi iustus et salvator, ipse pauper et ascendens super DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 6θϊ asinam et super pullum filium asinae (Zach. IX>9), Novus cultus, incruentumque sacrificium describitur quasi iam toto orbe, caeteris victimis repudiatis, foret celebratum (Malach. I-i i). Exspirat de­ mum Prophetia designando et indigitando praecursorem qui im­ mediate praeparabit Messiae viam (Malach. III-i; IV, 4-6). Verum de oraculo Danielis IX-21 specialiter dicendum est. Septuaginta hebdomades sunt hebdomades annorum. Evidens enirn est quod hebdomades dierum non sufficiebant ad tot tantosque eventus, quales illi sunt qui ab angelo assignantur; porro praeter hebdomades dierum, non erant in usu apud ludaeos nisi hebdomades annorum quas notissima lubilaei institutio conse­ crabat (Levit. XXV-8 etc.). Angelus autem per hebdomades an­ norum tempora computavit ut numerus septuagesimus servari posset. Orabat quippe Daniel ut iuxta sermonem factum ad leremiam, non ultra septuagesimum annum captivitas extendere­ tur (IX-2). Sed dum peteret liberationem a captivitate Assyrio­ rum, ecce adest angelus certiorem eum faciens de redemptione Messiae, ad quam prior illa liberatio se habebat ut typus ad antitypum (Isai. XLV). Ut ergo servaretur parallelismus, opposuit angelus septuaginta annorum hebdomades usque ad Messiam, septuaginta annis captivitatis Babylonicae. Initium computi est ab edicto Artaxerxis Longimani, ut iterum aedificetur Jerusalem, et hoc edictum est edictum de quo 2 Esdr. II, datum anno vi­ gesimo (1). Porro annus vigesimus Artaxerxis incidit in annum(*) (*) Apprime distinguendum est decretum de reaedificatione muro­ rum lerusalem a variis edictis quae pro aedificatione vel ornatu templi data sunt, anno primo Cyri (1 Esdr. I-ι), anno secundo Darii (1 Esdr. IV-24), et anno septimo Artaxerxis (1 Esdr. VlI-7). Initium computi septuaginta hebdomadarum est exitus sermonis ut iterum aedificetur le­ rusalem... Et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporutn. Et hoc decretum de instaurandis muris et turribus et portis, postremum omnium fuit, sub Artaxerxe anno vigesimo regni eius a Nehemia im­ petratum, ut constat evidenter ex 2 Esdr. II-III. Non ergo subscriben­ dum est opinioni nunc antiquatae, quae computi initium ducebat ab edicto dato anno septimo Artaxerxis ; nam in eo non agitur nisi de or­ natu templi et victimis in eo offerendis (1 Esdr. VII, 7-26}. Caeterum, non mirum si computum auctorum huius opinionis cum nostro fere 032 CREDIBILITAS INCARNATIONIS 454 ante aeram vulgarem. Adde annos 490, id est septies se­ ptuaginta, et pervenies ad annum aerae vulgaris 36. Sed in medio hebdomadis septuagesimae occidendus dicitur Christus; unde tandem mors Messiae praedicitur futura eo circiter anno, qui fuit aerae vulgaris 32 vel 33. Et ex tunc deficiet hostia et sacrifi­ cium, Mosaica Lege in perpetuum abrogata. Ex tunc etiam prae­ parata aderit in causis eversio civitatis et templi, idque non so­ lum ex parte iustitiae divinae quae excidium Jerusalem ordinavit in vindictam deicidii, verum etiam ex parte Judaeorum qui ideo Romanos ad iracundiam provocaverunt, variis Pseudo-Christis gladio armatis adhaerendo, quia pacificum Messiam lesum no­ luerunt agnoscere. De impletione tandem prophetiae et impossi­ bilitate naturalis concordiae praedictionis cum eventu, superfluum esset disputare. § 4Consummatio prophetiae per Praecursorem. Notatu dignum est quod annis circiter quingentis ante ce­ leberrimam illam epocham quae erat in fatis, (ut vetus et con­ stans ferebat opinio, cuius supralaudatus meminit Suetonius , penitus cessaverunt oracula in populo Israel. Et simile quid ac­ cidit cum populus congregatur ad recipiendum triumphatorem. Undique clamores audiuntur, sonantque confusae voces ut murmur aquarum multarum. Sed cum fit ultima iamiam adventantis an­ nuntiatio, statim concidunt voces, succeditque silentium in signum reverentiae et suspensae exspectationis. Sic etiam postquam ab ipso mundi exordio, instanter, instantius, instantissime insonuisset coincidebat quoad terminum ad quem. Ratio est quia ipsi sequebantur chronologiam prius receptam, in qua initium regni Artaxerxis refere­ batur ad annum 465 ante aeram vulgarem, cum tamen iuxta chrono­ logiam reformatam, toto fere decennio sit anticipandum. Ideo apud ipsos, annus septimus Artaxerxis tribus tantum vel quatuor annis di­ stabat a sede anni vigesimi in chronologia nunc recepta, quam se­ quimur. DE ATTFSTATA DIVINITATE CHRISTI 603 Prophetia, appropinquante tandem temporum plenitudine, om­ nino siluit: ut scilicet omnium animi in ipsum venientem Re­ gem intenderent, et conveniens servaretur distantia inter prae­ dictionum finem et initium impletionis earumdem. At vero, ut evidentius constaret quanta certitudine et infal­ libili praescientia fuerant omnia praenuntiata, ecce in hoc ipso primo initio ac veluti limine Novi Testamenti, apparet homo mis­ sus a Deo prophetice demonstrans personam iam praesentem in qua erat implenda visio et prophetia. Ille, inquam, homo est qui in eremo indigitans lesum adhuc mundo incognitum, clamabat: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi... Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. Ille cui apud Malach. III-1, commissum legitur munus praeparandi viam ante faciem Domini, et perducendi ad suum terminum longissimam illam va­ ticiniorum seriem de qua supra. Ille demum qui seipsum defi­ niebat dicens : Ego vox clamantis. Utique vox per quam praete­ rita tempora continuabantur cum futuris, vox in qua revivisce­ bant voces omnes editae per os sanctorum qui a saeculo sunt, prophetarum eius. Et hoc est quod monstratum fuit quando nato loanne, an­ tiqua prophetia quae a quinque, ut dictum est, saeculis silebat, recuperavit in persona Zachariae peremptae organa vocis, et iam finem dicendi factura, in una veluti peroratione resumpsit omnia dicta sua. Si quis enim diligenter consideret, videbit quod can­ ticum Benedictus (Luc. I, 67-80) nihil aliud est quam quaedam veterum vaticiniorum resonantia simul et consonantia, congruens ortui illius de quo est scriptum: Lex et prophetae usque ad Ioannem. Nam: Benedictus Dominus Deus Sem (Gen. IX-26), quia visitavit (Gen. XXI-i), et redemptionem misit populo suo (Psalm. CX-9), et produxit cornu David (Psalm. CXXXI-17), sicut locutus est in visione sanctis suis Psalm. LXXXVIH-20) : ad salvandum nos de manu odientium, et redimendum nos de manu inimici (Psal. CV-10): ad faciendam misericordiam super lacob (Is. XIV-1 ), et memorem esse testamenti sui (Psalm. CX-55): ad dandam veritatem et misericordiam quae iuravit Abrahae et lacob patribus nostris a diebus antiquis (Mich. VII-20) : quod possideremus portas · · ·.· Â ·' 5? 'i. · i .T < ,· 604 L I I I CREDIBIL1TAS INCARNATIONIS inimicorum nostrorum (Gen. XII-17), et sine timore malae be­ stiae (Is. XXXV-9), de manu mortis liberati (Os. XIII-14), ser­ viremus ipsi (Psalm. XXI-31), ut populus sanctus (Is. LXIII-12), in iustitia sempiterna (Dan. IX-24). Et tu, puer, angele Dei exer­ cituum, praeparabis viam ante faciem Domini (Malach. III-i), ut videat omnis caro salutare Dei (Is. XL-5), per quod finem acci­ piet peccatum et delebitur iniquitas (Dan. IX-24) : quia miserens visitavit nos (Zach. X, 3-6), cui nomen est Oriens (Zach. VI-12 , illuminare eos qui ambulabant in tenebris, et habitabant in re gione umbrae mortis (Is. IX-2) ; et erit iste pax (Mich. V-5). Vide ergo quam stupenda unitate omnia constent, et quam recto itinere prophetia tendat ad Christum, non declinans neque ad dexteram neque ad sinistram. Vide quam sit mirabilis ordo ille religionis sese absque ruptura evolventis ab Adam ad Moysen, et a Moyse ad Christum. A Deo aeterno factum est istud, et est mirabile in oculis notris ! Bene itaque Augustinus, epist. ad Volusianum, n. 15-16: « Quem non moveat ad credendum tantus ab initio ipse rerum «gestarum ordo, et ipsa connexio temporum praeteritis fidem « de praesentibus faciens, priora posterioribus et recentionbus «antiqua confirmans? Eligitur unus ex gente Chaldaeorum, pie« tate fidelissima praeditus, cui promissa divina post tantam «saeculorum seriem novissimis temporibus complenda prodantur, «atque in eius semine omnes gentes habiturae benedictionem «praenuntiantur. Hic unum Deum verum colens universitatis «creatorem, gignit filium senex de coniuge quam spe pariendi « penitus destitutam sterilitas aetasque iam fecerat. Propagatur « ex illo numerosissimus populus multiplicatus in Aegypto, quo « illam stirpem ex orientalibus partibus, promissis effectisque « crebrescens dispositio divina transmiserat. Educitur ex Aegypti « servitute gens valida horrendis signis atque miraculis, pulsis« que impiis gentibus, in terra promissionis perducta et consti « tuta regno etiam sublimatur. Deinde praevalescente peccato, 1 DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI •605 «sacrilegis ausibus Deum verum qui eis tanta beneficia contu« Ierat saepissime offendens, variisque flagellata cladibus et pro« speritatibus consolata, usque in Christi incarnationem declara< tionemque perducitur. Quem Christum Dei Filium, Deum in « carne venturum, moriturum, resurrecturum, in coelum ascen«surum, praepollentissimo suo nomine in omnibus gentibus di« catos sibi populos habiturum, inque illo remissionem peccato« rum salutemque aeternam futuram esse credentibus, omnia « gentis illius promissa, omnes prophetiae, sacerdotia, sacrificia, « templum, et cuncta omnino sacramenta sonuerunt (*). Venit et < Christus. Complentur in eius ortu, vita, dictis, factis, passio< nibus, morte, resurrectione, ascensione, omnia praeconia pro­ ie phetarum. Mittit Spiritum Sanctum, implet fideles una in domo « congregatos. Impleti autem Spiritu Sancto loquuntur repente «linguis omnium gentium, arguunt fidenter errores, praedicant « saluberrimam veritatem, exhortantur ad poenitentiam praete« ritae culpabilis vitae, indulgentiam de divina gratia pollicentur. (*) Considerandum quod non solum oraculis vocalibus fiebat pro­ phetica praeparatio, sed etiam caeremoniis Legis Mosaicae, observan­ tiisque quam plurimis quae omnes in figura venturi Christi dispone­ bantur. Quin imo, fiebat per eventus historicos sub dispositione divinae providentiae. Qui modus est adhuc sublimior, quia arguit interventum divinitatis non solum quantum ad praescientiam futuri, sed etiam quan­ tum ad rationem significandi rem praevisam; homo quippe accommodat ad significandum solas voces, Deus autem eventus ipsos. Sic exempli gratia, quaecumque gesta sunt in Cain et Abel significaverunt Christum et populum ludaeorum, necem Christo intentandam a deicidis fratribus, inde secuturam maledictionem gentis, statumque dispersionis per totam terram cum indelebili signo perfidiae sub quo, sicut Cain, a destructione protegitur. Sic iterum, mysterium Christi praelineabant ea quae gesta legimus per Noe inebriatum, per Cham irridentem et hac de causa maledictum, per Sem et laphet cum pietate patrem operientes et ideo benedictos. Significabant ista, opprobria Christi amore inebriati et sic pendentis in cruce, impietatem massae ludaeorum conviciantium cru­ cifixo, annuntiantiumque cum derisione passiones eius atque ignominias, et ex adverso, pietatem primitiarum ex ludaeis necnon et plenitudinis Gentium, reverentium opprobria Domini sui, accedentiumque ad Chri­ stum pro nobis passum, faciebus aversis, quasi detestantium scelus deicidarum, etc. Cf. Augustinum, 1. 12 et 22 c. Faustum. -1 !S 6o6 CRED1BILITAS INCARNATIONIS ■κ Numero exigui per mundum disseminantur, populos facilitate <.< mirabili convertunt, inter inimicos augentur, persecutionibus « crescunt, per afflictionum angustias usque in terrarum extrema t dilatantur... Revelatae veritatis quae diu promissis mysticis ve· « labatur, sacrificio succedente, illa sacrificia quibus hoc figura­ batur, templi ipsius eversione tolluntur. Reproba per infidelistatera gens ipsa ludaeorum a sedibus exstirpata, permundum « usquequaque dispergitur, ut ubique portet codices sanctos, ac « sic testimonium prophetiae qua Christus et Ecclesia praenun« tiata est, ne ad tempus a nobis fictum existimaretur, ab ipsis «adversariis profertur, ubi etiam ipsos praedictum est non fuisse « credituros. Templa et simulacra daemonum, ritusque sacrilegi, « paulatim atque alternating secundum praedicta prophetica sub« vertuntur. Haereses adversus nomen Christi, sub velamento « tamen nominis Christi, ad exercendam doctrinam sanctae reli« gionis, sicut praenuntiatae sunt, pullulant. Haec omnia sicut * leguntur praedicta, ita cernuntur impleta, atque ex his iam tot « et tantis, quae restant exspectantur implenda. Quae tandem « mens avida aeternitatis, vitaeque praesentis brevitate permota, : contra huius divinae auctoritatis lumen culmenque contendat?» Haec sunt quae gentili homini ad fidem reducendo ante annos mille et quadringentos scribebat Augustinus. Sed quid splendoris divinissimo huic prophetiae signo superaddidisse nunc dicam nova saecula quae abhinc decurrerunt ? Ei namque pro­ prium est ut nedum processu temporum obfuscetur, maiore po­ tius in dies evidentia inclarescat: ratione scilicet evolutionis even­ tuum qui a primis initiis olim praenuntiati, et in libris N. T. adhuc magis determinate signati, tanto manifestius ostendunt numinis interventum, quanto longius ab aetate editorum vatici­ niorum receditur. Sane vero, in ipsis mundi incunabulis futura praedicebatur mulier e qua nostra salus oriretur, sicut e muliere perhibetur orta in paradiso nostra perditio l). Et haec mulier quae singu­ lari locutione in vaticinio adhibita, aliqualiter iam designabatur i') Cf. supra, Tes. 41. DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 607 ut virginali partu decoranda, evidentius apud Isaiam innotescebat his verbis: Dabit Domitius ipse vobis signum, ecce Virgo conci­ piet et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel. Porro ipso tempore quod in messianicis prophetiis fuerat praestitutum, le­ gitur salutata ab angelo virgo obscura de pago Galilaeae: salu­ tata, inquam, velut benedicta inter omnes mulieres, cui ex vir­ tute Altissimi fecunditas donaretur ut pareret Messiam Redem­ ptorem. Quae etiam de annuntiato sibi partu nequaquam dubitans, repentina annuntiatione non exaltatur, sed exultante spiritu eius in Deo salutari suo: Respexit, inquit, humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Vide nunc scripturam hanc impletam in oculis nostris. Vide mulierem quam prima mundi aurora venturam perspexerat, in plena luce cultus Ecclesiae catholicae nunc eminentem ; imagines eius in toto orbe veneratas, beatitudinem eius semper instantius praedicatam, san­ ctuaria eius frequentia populorum ubique celebrata, et mundo declinante in extrema, fessisque rebus aetatem ultimam prote­ stante, omnes eius praerogativas quasi ultimis amotis velis splen­ didius coruscantes. Praedixerant prophetae fore ut esset Messiae obedientia gentium, et hanc ipsam gentium congregationem in messianico regno symbolice describens Isaias aiebat: Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit, vitulus et leo et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos ; vitulus et ursus pa­ scentur, simul requiescent catuli eorum, et leo quasi bos comedet paleas (^, Vere novum ac stupendum hoc prodigium est, quod in iisdem pascuis reperiantur animalia quibus tam contrarios in­ stinctus natura contulit, quod inter se amico foedere iungantur velut ad unum ovile pertinentia, et ad unius parvuli imperium quaquaversum deducantur! Atqui quo magis saecula procedunt, eo etiam magis propheticus iste sermo inclarescit, dum scilicet magis magisque adimpletur id quod dictum fuerat a Christo : Praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimo(*) Isai. XI, 6-7. 51 6ο8 y CREDIB1LITAS INCARNATIONIS nium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio (l). O quam gloriosa in dies proveniunt huic civitati Dei, intra cuius moenia ad terminos orbis dilatata inhabitatur de omnibus progeniebus terrae ! Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fue­ runt illic. Et cum sint omnes tam diversae originis, tamen omnes coalescunt in unum corpus, et omnes unam fidem profitentur, et omnes unius vocem sequuntur pastoris, qui bene sub typo pueri parvuli exhibetur in prophetia, quia nulla humana potentia, nul­ loque naturali fretus praesidio, prodigiosum hunc gregem gu­ bernat et continet. Sic igitur, ex successione temporum novus huic prophetiae accedit splendor, prout semper magis magisque extenditur prodigium in vaticiniis annuntiatum, et post mortem Christi in adventu Spiritus Sancti statim inchoatum: dum scilicet una nunc Christi Ecclesia per orbem diffusa loquitur linguis om­ nium gentium, sicut in promulgatione Novae Legis linguis omnium gentium loquebatur unus homo. Praedixerant prophetae fore ut ludaei dispergerentur in Omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius, diesque multos sederent sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine theraphim, donec in ovile Christi intraret plenitudo gentium, et postmodum, id est in fine mundi, Omnis Israel salvus fieret (2). Quibus vaticiniis clare significa­ batur conservandum fore populum hunc in dispersione sua im­ permixtum caeteris gentibus, idque praeter et contra omnes leges in aliis omnibus constanter observatas. Ipse enim est verus Cain qui eiectus e suis sedibus in nefandi sceleris poenam, dixit ad Dominum : « Ecce eiicis me hodie a facie terrae, et a facie tua «abscondar, et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur qui « invenerit me, occidet me. Dixitque ei Dominus : nequaquam « ita fiet. Posuitque Dominus Cain signum ut non interficeret eum < omnis qui invenisset eum» (3). Atqui stupendam hanc ludaici populi conservationem tam asseveranter tamque repetitis vicibus C) Matth. XXIV-14. (’) Deut. XXVIII-64 ; Osee III, 4-5; Rom. XI, 25-26. (a) Genes. IV, 14-15. DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 609 a quadraginta iam saeculis praenuntiatam, oculis nostris conspi­ cimus, et tanto in dies mirabiliorem, quanto longius a disper­ sione tempus iam effluxit. Praedixerant prophetae, templum fore dissipandum, auferen­ dam hostiam et sacrificium, et usque ad consummationem et fi­ nem duraturam desolationem (x). Insuper Christus signanter asseruerat non relinquendum lapidem super lapidem qui non destrueretur (2). Quae omnia sicut leguntur praedicta, ita cer­ nuntur impleta usque in praesentem diem. Nam post tempora luliani imperatoris qui ut vaticinia nostra falsa demonstraret, templi ludaeorum instaurationem aggressus est, sed prodigiis divinitus editis quorum omnes meminerunt coaevi auctores (3), debuit ab incepto desistere, non fuit iteratum tentamen. Imo usque nunc ludaei qui sunt Hierosolymis, in sacco et cinere sin­ gulis sabbatis veniunt prope locum ubi fuit sanctuarium et in­ gens gloria Israel, plorantes et ingeminantes lamentationem le(') Dan. IX, 26-27. (*) Marc. XIII-12. (3) « Subsequent! nocte quae ad incipiendum opus iam sola restabat, ·« (Rufini verbis utor, 1. 1, c. 38), terrae motus ingens oboritur, et non « solum fundamentorum saxa longe lateque iactantur, verum etiam to· * tius loci pene aedificia complanantur. Porticus quoque publicae, in « quibus ludaeorum multitudo quae operi videbatur insistere commane· « bat, ad solum deductae, omnes ludaeos qui reperti sunt oppressere. « Postquam terrae motus conquievit, qui supererant ludaei, tum impera« toris mandatis quibus parere nefas erat pressi, tum complaciti operis «perficiendi desiderio stimulati, rursus instare operi. Ac dum denudare «fundamenta et aedificare apparant, metuendi flammarum globi, prope « fundamenta ex Ammiano Marcellino, vel ex fundamentis ipsis secun« dum Chrysostomum ac Sozomenum, crebris assultibus erumpentes, « (Ammiani verbis utor, lib. 23, init.), fecere locum exustis aliquoties « operantibus inaccessum ; adeo ut plurimis fodientium consumptis, cae« teri fuga salutem comparare coacti sint. lidem ignes ex Chrysostomo « lapides etiam loci illius combussere, quos nimirum terrae quassus «nocte non excusserat... Socrates aliud prodigium ignis e coelo delapsi «narrat, qui, cum frequens convenisset ad spectanda tot monstra lu« daeorum multitudo, iis praesentibus omnia opificum instrumenta con« sumpsit, malleos, scalpra, secures, ascias, etc.». Apud Migne, Patr. graec., Torn. 33, col. 95. De Verbo Incarnato 39 CR EDI BI LI TAS INCARN ΑΓΙΟΝ IS 6’0 remiae prophetae: a Demolitus est tabernaculum suum, oblivioni « tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum, et in op« probrium et in indignationem furoris sui regem et secerdotem. « Repulit Dominus altare suum, maledixit sanctificationi suae, «tradidit in manu inimici muros turrium eius. Cogitavit Dominus «dissipare murum filiae Sion, tetendit funiculum suum, et non «avertit manum suam a perditione». Praedixerant prophetae novum sacrificium, id est, incruen­ tam oblationem quae, ludaicis repudiatis victimis, ab ortu solis usque ad occasum in omni loco offeretur Maiestati Dei ζ1). Et nunc mystica oblatio altaris christiani ubique terrarum, omni die, omni hora celebratur, in Oriente et in Occidente, in novo mundo et in antiquo, in mari et in terra, in civitatibus et pagis et locis etiam desertis, de qua re plura diximus ubi de sacri­ ficio Missae. Praedixerant prophetae, regnum Messiae fore perpetuum : Po­ testas eius, inquit, potestas aeterna quae non auferetur, et regnum eius quod non corrumpetur. Et rursus angelus ad Mariam: Regni eius non erit finis. Praedixerant etiam, hoc regnum fore in lucta perpetua cum principe tenebrarum usque ad definitivam potestatis adversae eversionem : Ipse conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius. Et iterum : Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Sed Chri­ stus utrumque horum uno oraculo comprehendens, necnon et for­ mam ac visibile caput huius regni sui indigitans atque instituens: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Quod sane usque nunc splendidissimo eventu sub omnium oculis impletum perspicitur. Cui enim conspicua non est cathedra Petri, supra quam tota de integro fundatur Ecclesia? Quis etiam ignorare potest hanc ipsam Ecclesiam ita sustinuisse impetum portarum inferi, ut vere de ea dictum accipiatur quod in evangelio legimus : Descendit pluvia, et venerunt flumina, et flavemint venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit, fundata enim erat supra petram ? Nam potestates C) Malach. I-n. DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 6ll saeculi, nunc sub regimine protectionis, nunc sub regimine to­ lerantiae, nunc sub regimine apertae persecutionis, omnes suas machinas adversus catholicam converterunt. Tanta etiam fuit vel ab initio irruentium haeresum colluvies atque hostilium doctri­ narum inundatio, ut enarrari vix possit. Cogita haereses anti­ quas quibus singula capita fidei christianae impugnata sunt. Co­ gita haeresim protestantium quae fundamentum ipsum ecclesia­ sticae constitutionis atque auctoritatis tanta vi impetiit. Cogita philosophismum, liberalismum, materialismum modernorum, cum omni apparatu diariorum, libellorum, et aliorum seductionis me­ diorum sine numero. Sed et adhuc evidentius nostro aevo ap­ paret Ecclesia omni ope temporali destituta, contra quam occul­ tarum sectarum furor magis magisque exercetur. Accesserunt causae ruinae intestinae, scandala dico et depravatos mores tam fidelium quam eorum qui videbantur columnae esse, praesertim vero dirum illud Occidentis schisma, materiale quidem, sed ine­ vitabilis periculi. Accedit etiam naturalis illa rerum humanarum inconstantia, necnon et temporis edacitas quae instituta diutius absque mutatione consistere non permittit. Ista est pluvia, haec sunt flumina, validi venti et tempestates atroces, quae in eccle­ siasticum aedificium undique irruerunt. Et non cecidit ; imo vero in persecutionibus semper crevit et epurata est Ecclesia. Hae­ reses non solum devictae sunt, sed hoc etiam emolumentum at­ tulerunt, ut dogmata liquidius proponerentur, instantius praedi­ carentur, et strictius definirentur. Vinculum unitatis inter assultus dissolventium elementorum sic firmatum est, ut consensio totius corporis cum capite Petro, splendidior nunc eluceat quam in principio. Nil demum valuit ingenita illa rerum humanarum caducitas, nisi ut caeteris institutionibus collabentibus, Catholicae stabilitas comparatione contraria emineret. In his igitur habes, praeter ingens miraculum morale, impletionem prophetiae in dies semper magis illustrem, magisque conspicuam. Quid alia commemorem oracula de martyrum Christi pas­ sionibus, et immortali odio quo ipsum Christi nomen in vera Christi Ecclesia mundus prosequitur? Dixerat quippe Magister: Occident vos et critis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 6u CREDJBIL1TAS INCARNATIONIS Et rursus: Tradeni vos in conciliis, et in synagogis suis flagella* bunt vos, et ad praesides et ad reges ducemini propter me. Quid si ipsa defectio a centum fere annis notata in multis qui Chri­ stiano charactere signantur, novam confirmationem veritatis pro­ phetiarum suppeditet? Nam Paulus. 2 Thessal. II-3, deterrens fideles sui temporis ne putarent iam instare indicii diem, apo­ stasiam magnam futuram praedicit quae antichristo praeparabit viam: Nisi venerit discessio primum, γ αποστασία, et revelatus puent homo peccat:, Jih us perditionis..., ille iniquus quem Dominus /esus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Et Christus ipse dixerat, Luc. XVII1-8: Verumtamen Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra? Et alibi descri­ bens tempora quae ante iudicium erunt, Luc. XVII-25: Primum oportet (Filium hominis) reprobari a generatione hac. Et sicut fa­ ctum est in diebus Noe, ita erit in diebus Filii hominis. Edebant et bibebant, uxores ducebant, et dabantur ad nuptias, usque in diem qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium, et perdidit omnes. Similiter sicut factum est in diebus Loth; edebant et bibebant, eme­ bant et vendebant, plantabant, et aedificabant. Qua die autem exiit Loth a Sodomis, pluit ignem et sulphur de coelo, et omnes perdi­ dit ; secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur. Ergo omnibus modis missio lesu Christi in mundum, ac per hoc, solemnis attestatio qua se Deum et Dei Filium asseruit, divino prophetiae signo communita apparet. Ergo ipsa eius di­ vinitas est evidenter credibilis, et firmissima atque indubitata fide credenda. •r » DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 613 THESIS LVIII. Fundamentale Christianae religionis dogma evidenter etiam credibile faciunt facta miraculosa quae in libris Novi Testamenti referuntur, speciatim vero ineffabilis ex omni parte perfectio ipsius lesu Christi, qui in nobis habitavit plenus gratiae et veritatis, omnemque humanae naturae proportionem supra modum excedens, terras pertransivit. Haec assertio, quod ad facta evangelica attinet, iain satis constat ex praemissis in Quaest. 44, praesertim ubi ostensum est qua ratione veritas et vis probativa miraculorum Christi lu­ culenter demonstretur nobis per nostrae fidei adversarios. Et vere, si ea quae ibi exposita sunt in mentem revoces, non erit tibi dubium quin vel solus procedendi modus a doctis­ simis viris adhibitus, sit instar victricis apologiae. Etenim mira­ cula evangelica sunt de ordine factorum ; factorum, inquam, quae vel splendore suae veritatis, vel quacumque alia ex causa, eam in mundo habuerunt celebritatem cui nulla alia comparari potest. Quod lesus Christus suscitaverit mortuos, quod caecis visum, claudis gressum, mutis loquelam restituerit, quod seipsum exhi­ buerit dominum cui tota natura obedit ad nutum, quod mortuus sit et sepultus, quod in sepulcro ab infensissimis inimicis caute custoditus e manibus eorum die tertio elapsus sit, quod vivus visus sit a suis discipulis in circumstantiis diversissimis, quod apparuerit coram plus quam quingentis fratribus simul, non ut umbra a mago quopiam evocata, verum in solida realitate soli­ dae veritatis: haec non sunt theoriae abstractae quae rationi­ bus metaphysicis vel asseruntur vel refutantur, sed res ordinis sensibilis, experimentalis, undequaque positivi, quas discutere oportet ponderatione testimoniorum. Quippe quaestio integra in hoc est: Apostoli, seu primi praedicatores fidei christianae an­ nuntiaverunt mundo legem lesu Christi; pro signo dederunt 6l4 CREDIBILITAS INCARNATIONIS eiusdem lesu Christi miracula, potissimum vero gloriosam eius a mortuis resurrectionem. Et qui tunc erat mundus, adeo vici­ nus eventibus ipsis, omnia media habens revocandi ad trutinam factorum veritatem, testimonio apostolorum vel eorum qui eis proxime successerunt, convictus est. Tum ipse vicissim testimo­ nium perhibuit, et hoc testimonium sanguine martyrum obsigna­ tum (1), roboratum silentio adversariorum (2), in maxima tradi­ tionis luce positum, de ore in os et de manu in manum venit usque ad nos Nihil ei ademptum ex longa successione annorum, sed adhuc vivens atque integrum est in Ecclesia magna per to­ tum orbem dispersa, quae non alia est ab Ecclesia apostolicorum temporum, sed una eademque, haud secus ac flumen pleno alveo per campos excurrens idem est cum fonte qui descendit e cacumine montis. Quaeritur ergo utrum receptibile sit testimo nium eiusmodi, praecisione facta ab omni praeconcepta theoria de impossibilitate miraculi, ad quam tota negatio rationalistica, ultimato tandem reducitur. Sicut autem procedendi modus, ita et intrinseca rationum inanitas suo modo attestatur fundatissimam evangelicorum facto­ rum subsistentiam. Quocumque enim te vertas, sive extrinsecum critérium consideres, sive intrinsecum, character historicus evangelii undequaque resplendet, et percellit etiam lippientes oculos. Sane si vel sola ratio habeatur status politici in ludaea tempore Christi, et circumstantiarum prorsus singularium in quibus se evolvit historia Novi Testamenti, iam satis superque apparet inventorem quempiam qui aut testis oculatus non fuisset, aut a testibus oculatis eventuum notitiam immediate non accepisset, (’) Cf. apologiam Quadrati apud Eusebium, Hist. eccl. 1. 4, c. 3. (*) Sane, nihil omnino in antiquis fidei inimicis reperitur contra ma­ terialem veritatem miraculorum Christi. Nihil in ludaeorum libris, puta in Talmude, praeter aniles fabulas quae nulli unquam adversario usui esse potuerunt. Nihil etiam apud Celsum (Saec. II), et lulianum apo­ statam (Saec. IV), nisi repetitio calumniae quae in evangelio refertur: In Belzebub principe daemoniorum eiicit daemonia. Ait Celsus apud Origenem, 1. 1 cont. Ceis. n. 38, illum (Christum) clam educatum, cum in Aegypto suam locasset operam, ariesque ejficiendi miracula didicisset, hinc reversum esse denique, et propter illa miracula se pro Deo venditasse. DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 615 non potuisse in plerisque non turpiter errare, et ad omnem fere passum non impingere in scopulum. Scilicet, praeter traditiones suas quarum erant tenacissimi, retinebant ludaei vestigia domi­ nationis Graecorum, quorum per multos annos ante Christum exstiterant tributarii. Dominationi autem Graecorum recens suc­ cesserat dominatio Romana post expeditionem Pompeii in Oriente. Et ludaea quidem prius in regnum imperio foederatum sub He­ rode I constituta, mox mortuo Herode, in quatuor tetrarchias sub singulis principibus fuerat divisa. Rursus post decem annos ludaea proprie dicta quae Archelao obtigerat, a Caesare adiungebatur provinciae Syriae sub Romani procuratoris auctoritate, dum interim in statu quo remanebant Galilaea, Abilina, et Itu­ raea. Porro tot et tantae et tam continuae mutationes, habita etiam ratione universalis expectationis Regis Messiae, necnon et animositatis ludaeorum contra Romanos, creaverant statum sui generis cui nullus alius in historia comparari potest. Denique paulo post mortem Christi, sub Tito et Vespasiano, in excidio Jerusalem tanta incidit mutatio ut praeteritorum temporum nul­ lum vestigium remanserit. Hinc est quod si scriptores N. T. non fuissent oculati testes, impegissent in scopulos omnis * generis, maxime cum in evangelio innumera haec adiuncta temporum et locorum et personarum, non ex proposito et data opera descri­ bantur, sed obiter, ubi fert historiae Christi expositio, quasi per accidens. Qua in re vel sola narratio passionis, quod attinet ad indicium Christi, splendidam suppeditat demonstrationem (*). His (*) Certe, tria illa tribunalia ad quae eodem die adducitur Christus, ex una quidem parte attestantur maximam complicationem status poli­ tici in ludaea pro tempore illo; ex alia vero commonstrant summam fidelitatem evangelii, ubi istae tres diversae iurisdictiones sic proce­ dunt, et tales inter se relationes servant, ut ab initio ad finem appa­ reat evidenter, ultra quam dici potest, narratio plene historica, a veris testibus exarata. Omnia profecto quae dicuntur de Caipha et collegis eius quam ma­ xime quadrant cum iis quae de summo pontificatu, inclinatis iam lu­ daeorum rebus et ad interitum properantibus, losephus refert. Et primo quidem intuitu viderentur falli evangelistae cum pontifices seu sacerdo­ tum principes in plurali commemorant, quia iuxta Legem unus tantum 6ι6 CRED1BILITAS INCARNATIONIS demum si addas, non in sola ludaea circumscribi historiam N. T., sed eam pro theatro habere praecipuas Graeciae, Italiae, et sacerdos supra caeteros habebat principatum. Nunc autem, losepho teste in 1 18 Antiquit. c. 3, ad Romanorum arbitrium tunc temporis de­ ponebantur et assumebantur pontifices : « Praetor, inquit, in ludaeam < missus est Valerius Gratus, qui Ananum pontificatu privavit, et eum « Ismaeli Phabi filio tribuit, atque hunc non multo post abdicavit, et id «munus Eleazaro Anani pontificis filio commisit ; uno autem post anno «sacerdotium huic ademptus Simoni Camithi filio tradidit, cumque is «dignitatem non ultra anni spatium tenuisset, losephus cui etiam Cai« phae nomen fuit, ei successit. Et Grato quidem, his actis, Romam «reverso successit Pontius Pilatus». Hinc igitur factum ut cum ponti­ fice qui actu praesidebat, connumerarentur ii qui summi sacerdotii di­ gnitate aliquando aucti, eius honorem quadantenus retinebant. Quaecumque etiam in causa Christi per Concilium seu Synedrium aguntur, adamussim concordant cum constanti usu Romanorum relin­ quendi subiectis populis plenam libertatem in rebus pure religiosis. Sy­ nedrium apud evangelistas habet in sua potestate custodiam pro ser­ vitio templi; per suos satellites apprehendit lesum, et regulariter indi­ cium exercet in crimine blasphemiae ; solvit constitutam traditori pe­ cuniam, quae non in moneta romana per denarios, nec graeca per mnas vel drachmas, sed in moneta antiqua per argenteos computatur, quo­ niam de templi thesauro sumpta est. Equidem, ad strictum legalitatis apicem, iure gladii quod cum iure imperii necessario connexum est, destituuntur, et ideo signanter dicunt ad Pilatum : Nobis non licet inter­ ficere quemquam. Facile tamen eis a Pilato licentia offertur exsequendi sententiam secundum praescripta suae religionis, et si hac licentia uti nolunt, rationes iam pluries in superioribus expositae in perfecta har­ monia inveniuntur cura omnibus historiae documentis. Coram Pilato accusatur Christus his verbis : Commovet populum in­ cipiens a Galilaea usque huc. Confer nunc ea quae testatur losephus 1. 18 Antiquit c. 1, de luda Galilaeo qui paucis ante annis populum ad defe­ ctionem concitaverat, et novae sectae apud suos auctor exstiterat : homi­ num scilicet, qui caeteroquin cum pharisaeis sentiunt, sed libertatem sic amant ut eam mordicus tueantur, Deum unum pro rectore et domino ha4 benles. Hinc tibi apparebit qua de ratione ludaei coram Pilato Gali­ laeam commemorant, traducentes lesum ut ducem agitationis quae ibi pro independentia fervescebat. Adhuc, ubi Pilatus iubet lesum remitti ad Herodem, obiter de He­ rode notat Lucas : qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus, hoc dicendi modo significans, tam Herodem quam Pilatum non adfuisse nisi ex qua- DK ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 6t7 Asiae minoris partes, ubique autem reperiri in determinationi­ bus geographicis et politicis accuratissimam dicendi rationem (J) ; si praesertim consideres fabularum inventores necessitate abso­ luta cogi ad consistendum in quadam confusa generalitate, dum contra, evangelia nostra ita ad vivum cuncta describunt ut res sub oculis ponant, eoque candidae sinceritatis tenore insigniun­ tur, quem in nullo alio historico reperire est : intelliges profe­ cto, non relinqui locum rationabili dubio quoad miraculosa facta quae in evangelicis referuntur documentis. § 2Sed non in solis languidorum curationibus aut mortuorum suscitationibus nostri stat summa argumenti. Ecce tibi aliquid longe mirabilius quod est lesus Christus ipsemet, prout ex alto suae ineffabilis perfectionis cunctis generationibus humanis inno­ tescit, et velint nolint, iismetipsis qui in via negationis ad ex­ trema pervenerunt. Proponetur autem ratio integra sub forma quam adhibebat Augustinus in libro de vera religione, cap. 3, hoc modo. Si interrogaretur quilibet sapiens, puta Plato vel alius recta solum ratione utens, et status ac virium, caeterarumque condi­ tionum humanae naturae apprime conscius: si, inquam, interro­ garetur de viro aliquo qui olim in pleno lumine historiae Deum se hominem factum asseverans, hanc personam ita digne, decen­ dam accidentali causa. Et re quidem vera, Pilatus seu praeses ordina­ riam sedem habebat in Caesarea, ut ex multis fontibus scimus, et speciatim ex losepho 1. 18, c. 3 ; sed propter extraordinarium concursum in festo paschae, e Caesarea se contulerat Jerusalem ut ordini invigi­ laret. Et simili modo Herodes e Galilaea venerat, ut Judaicae religio­ nis quam titulo proselyti colebat, observantias impleret. Et haec quidem, exigui speciminis instar. Qui plura vult, consu­ lat inter alia, egregium opus Henrici Wallon : De la croyance due à Γ Ε­ ν angi le. (») Cf. ad exemplum, navigationem Pauli a Caesarea in insulam Melitam, et inde Romam, Act. XXVII-XXVIII. 61S Λ ■ I CREDIBIL1TAS INCARNATIONIS ter, et divine sustinuisset, ut licet eius vita in maxima publicitate et quodam quasi culmine observationis ex tunc mansisset exposita, nunquam tamen post tot etiam saecula desiisset credi­ biliter videri verus Deus : Cuius tanta fuisset plenitudo sanctitatis, ut omnes particu­ lares temporum et locorum differentias transcendens, exemplar praebuerit omnibus numeris absolutum, quod apud Graecos, Ro­ manos, Barbaros, laponts, Sinenses, Indos, eamdem semper ha­ buisset sanctificantem efficaciam, eademque inseruisset insignium semina virtutum : Cui etiam vere lucis hominum nomen competeret, utpote qui mundo in tenebris sedenti attulisset circa Deum et res aeternas fulgoris lucernam qua sola usque nunc ipse mundus illuminare­ tur, potuissetque persuadere hominibus, « non corporeis oculis « sed pura mente veritatem videri..., ad quam percipiendam ni« hil magis impedire quam vitam libidinibus deditam...; quamo« brem sanandum esse animum ad intuendam incommutabilem « et eodem modo semper se habentem pulchritudinem » : Qui iterum, adeo bonus, adeo serenus, adeo beneficus ge­ neri humano quondam illuxisset, ut exemplo undequaque singu­ lari, adhuc reficeret lassos venientes ad se, adhuc fatigatis ani­ mis requiem daret, adhuc turbatos ac formidantes erigeret, ad­ huc in se confidentibus pacem largiretur exsuperantem omnem sensum : Quem demum, licet ab hominum oculis iam a saeculis ere­ ptum, pars nihilominus generis humani perenni et actuoso et ef­ ficaci amore prosequeretur, pars vero inexterminabili ac semper recrudescente odio ; qui vere hic manens in aeternum, non vi­ sibili praesentia, sed spirituali efficacia, eamdem semper ac dum viveret, sustineret contradictionem, ab iisdem semper peccati for­ mis et a singulis ipsarum eodem constanter modo lacessitus : « Si inquam, de tali viro interrogaretur quilibet prudens, < responderet, credo, ille, non posse hoc ab homine fieri, nisi « quem forte ipsa Dei Virtus atque Sapientia ab ipsa rerum na« tura exceptum... tanta honestaret gratia, tanta firmitate robo« raret, tanta denique maiestate subveheret... De honoribus vero DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 619 « eius frustra se consuli, cum facile possit aestimari quanti ho« nores debeantur Sapientiae Dei, qua gestante et gubernante, « ille pro vera salute generis humani, magnum aliquid proprium, « et quod supra homines esset mereretur» (x). Imo, cum ipse de sua vera et propria divinitate solemnem, ut supponitur, dedis­ set attestationem, pro vero Deo homine facto indubitata fide es­ set habendus. Atqui omnia haec de lesu Christo in facie omnium ge­ nerationum verificata sunt, et semper verificantur. Sane vero, vixit lesus Christus, non aetate quadam ignota, sed maxime historica, eaque celebratissima inter omnes epochas antiquitatis. Vixit sub dominatione Romana, in regione quae com­ municabat cum orbe universo, imo erat tunc temporis quasi quoddam centrum universi. Nam Judaei degebant ubique terra­ rum, et per singulos annos in solemnibus festis paschae et pen­ tecostes e cunctis partibus Hierosolymam confluebant ; unde re­ duces in propria, notitiam eorum quae in Palaestina agebantur secum asportabant. Hinc effectum est ut omnium quae gesta sunt in tribus vitae Christi publicae annis, speciatim vero in passione, resurrectione, et promulgatione legis evangelicae, totus veluti mundus testis exstiterit: « Parthi et Medi, et Aelamitae, et qui « habitant Mesopotamiam, ludaeam et Cappadociam, Pontum et « Asiam, Phrygiam et Pamphiliam, Aegyptum et partes Lybiae «quae est circa Cyrenen, et advenae Romani» (2). Insuper apo­ stoli statim profecti ad praedicandum ubique ea quae viderant oculis suis, quae perspexerant et contrectaverant de Verbo vitae, non angulos adibant cubiculorum, sed plateas, et celeberrimos consessus, et maximas urbes: puta Antiochiam, Athenas, Corin­ thum, Ephesum, Romam. « Cum duodecim apostoli, inquit Leo « M. Serm. 82, cap. 3, imbuendum evangelio mundum, distribu« tis sibi terrarum partibus, suscepissent, beatissimus Petrus « princeps apostolici ordinis ad arcem Romani destinatur impe« rii, ut lux veritatis quae in omnium gentium revelabatur sa(■) Aug. 1. c. (*) Act. II-9, seq. 620 CREDIBILITAS INCARNATIONIS « lutem, efficacius se ab ipso capite per totum mundi corpus ef« funderet. Cuius autem nationis homines in hac tunc urbe non « essent? aut quae unquam gentes ignorarent quod Roma didi« cisset?... Ad hanc ergo urbem tu, beatissime Petre apostole, «venire non metuis, et... silvam istam frementium bestiarum et -· turbulentissimae profunditatis oceanum constantior quam cum < supra mare gradereris, ingrederis. Nec mundi dominam times « Romam, qui in Caiphae domo expaveras sacerdotis ancillam ». Itaque trophaeum crucis Christi statim ab initio Romanis arci­ bus caeterisque tam Orientis quam Occidentis celebrioribus cen­ tris illatum, quasi in vertice montium plantabatur; ibique postea mansit per saecula tamquam signum elevatum in nationibus, cui usque nunc contradicitur. Nusquam enim a summa publicitate initiorum excidit lesus Christus, et si quis recte consideret, intelliget nihil intentatum relictum fuisse, ut a divinitatis sede de­ turbaretur : adhuc consilium inire Scribarum doctissimos ut ca­ piant eum in sermone, adhuc ad eum accedere Sudducaeos qui dicunt resurrectionem non esse (x), adhuc per mundi ambitum verificari id quod in Jerusalem die Scenopegiae accidisse narrat loannes (VII-n). Et murmur multum erat in turba de eo. Qui­ dam enim dicebant: quia bonus est. Alii autem dicebant: non, sed seducit turbas. Porro, post tot et tantas inquisitiones, observationes, oppo­ sitiones nemo ad hanc usque diem valuit explicare vitam lesu Christi, eum ad puri hominis proportionem decurtando, sed man­ sit ipse lesus Christus aenigma insolubile, seclusa veritate divi­ nitatis. Dum ex inverso, si qui unquam homines divinos honores affectaverint, vel a posteris fuerint ad qualecumque numinis cul­ men elati, tanta evidentia patet absurditas ut ne primam qui­ dem discussionem ferat. «Omnia tentamina, inquit Strauss, In« trod. η. ΧΧΙΠ, hactenus proposita ad delineandum biographiam «lesu vere historicam, irrita fuerunt et inania». Quo non ob­ stante, alter antichristianae scientiae coryphaeus dicere non ti­ met, hunc lesum cuius biographia vere historica non datur, in (’) Matth. ΧΧΠ-15, et seq. ΓλΛ'Λ.* . it’ b 1 ’ «Ί4 z T-X'< * • ηί · > '· *■ 'sal. DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI 621 tantum evasisse lapidem humanae societatis angularem, ut im­ possibile esset tollere nomen eius de hoc mundo, quin mundus ipse convelleretur usque ad ima sua fundamenta (1). Evidentia enim facti constringitur, nec potest omnino eludere testimonium humanae conscientiae, quae etiam libidinibus ac concupiscentiis evigorata, etiam falsis diis exancillata, quoties resipiscit ut ex crapula, ut ex sommo, ut ex aliqua valetudine, et sanitatem suam patiens respicit in divinam hanc figuram qua evangelium re­ splendet, vel invita dicit : ecce quomodo nascitur, vivit, loquitur, agonizat, et moritur verus Deus factus homo. Quid si nunc iugem ac perennem vim consideres ad con­ vertenda corda, reformandasque animas? Iure optimo rationalistae dicunt neminem hominum posse ex sese totaliter emergere supra conditiones medii in quo nactus est exsistentiam, tran­ scendendo scilicet omnes particulares determinationes stirpis, re­ gionis, vel temporis : ideoque omnem hominem fore semper fi­ lium familiae suae, populi sui, et saeculi sui. At vero lesus Christus heri et hodie, ipse in toto mundo suam usque nunc respectu hominum cuiusvis generis, actuosam efficacitatem servat. Ipse non fictus Orpheus, ut verbis utar Clementis Alexandrini, Exhort, ad Gent., qui in cithara et lyra et cantu, hoc est, san­ ctissimae divinaeque vitae ac passionis mysteriis feras indomitas i semper mansuefacit, e vitiorum coeno« homines educens, exemplumque eis praebens nusquam antiquatum, quo in omne bonum contendant et ad omnem moralem perfectionem informentur. (’) Renan, Vie de Jésu, ch. 25: < Repose maintenant dans ta gloire, «ait alloquens lesum... Pour des milliers d’années le monde va relever « de toi. Drapeau de nos contradictions, tu seras le signe autour duquel « se livrera la plus ardente bataille. iMille fois plus vivant, mille fois «plus aimé depuis ta mort que durant les jours de ton passage ici-bas, «tu deviendras à tel point la pierre angulaire de l’humanité, qu’arra« cher ton nom de ce monde, serait l’ébranler jusqu’aux fondements. « Entre toi et Dieu on ne distinguera plus. Pleinement vainqueur de la « mort, prends possession de ton royaume, où te suivront par la voie «royale que tu as tracée, des siècles d’adorateurs». Crederes audire daemonia ab obsessis corporibus exeuntia, et clamantia : Scio te qui sis. Sanctus Dei (Luc. IV-34). 1 C R E DIB11. T T A S INCARNATIONIS 622 AV ♦ * 'J Caeteri hominum, quantum ex se est in tenebris sedentes et regione umbrae mortis, indigent lumine quo in hac ignoran­ tiae nocte circa res aeternas illuminentur. lesus Christus vero apparuit inter nos quasi natus in Dei secreto Deique gloria, et in dies magis semper ac magis comprobatur, eos omnes qui huic luci hominum oculos claudunt, velut in densissima caligine positos hac illae errare manu tentantes, et incassum quaerentes viam *). Caeteri hominum indigent confortatione, auxilio, pace, lesus Christus vero dixit : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, sed et solus talia dicere potuit quin eo ipso ceu dementia captus haberetur ; cuius salutaris in­ fluxus usque nunc erigit iacentes, et lassos reficit interius, et ad omnem tribulationem ferendam semper adiuvat pusillanimes. Caeteri hominum mortui sunt et dormiunt in sepulcris suis. Mortui sunt, inquam, in corde posterorum. Nam pro Socrate, pro Platone, pro Cakya-Mouni quis forsiram audeat mori, quis contemnat divitias, quis renuntiet deliciis, quis relinquat patrem et uxorem et filios et agros, quis custodiat vias duras ? Sed ex quo lesus Christus resurgens ex mortuis in coelum ascendit, consurrexerunt martyres sine numero, pro eo « ludibria et ver< bera experti, insuper et vincula et carceres. Lapidati sunt, « secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuie« runt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, af« flicti.... in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis et < in cavernis terrae ». Neque hoc per accidens fuit in uno aut altero saeculo, in una aut altera parte terrae tantum. Plenus enim est mundus monumentis eorum qui ei dederunt testimo­ nium illius caritatis qua maiorem nemo habet, sed nec habere potest, et usque hodie ubique inveniuntur, quos nihil ab eo se­ pararet, nec tribulatio, nec angustia, nec fames, nec nuditas, nec periculum, nec persecutio, nec gladius. Caeteri hominum mortui sunt, et dormiunt in sepulcris suis. Quo fit ut simul cum amore exstincta sit et omnis invidia nominis eorum ; contra mortuos Nouveaux Mélanges, Mémoire sur l’organisation des sciences philosophiques, 2TDe partie, P· 139, seq. C) Cf. Jouffroy, 1 DE ATTESTATA DIVINITATE CHRISTI enim quis conaretur ? Sed vidit infernus sepulcrum Christi vi* ventis, et gloriam sensit resurgentis. Ideo duellum quondam in­ ceptum continuatur per saecula; quin imo, quo magis properatur ad saeculorum consummationem, eo ardentior evadit lucta contra eum de quo prophetizans senex Simeon dixit: positus est hic in signum cui contradicetur. Quicumque enim vel leviter attendet ad ea quae in toto· mundo nunc peraguntur, facile intelliget nihil aliud esse in quae­ stione praeter Christum, eisuque causam. Quod ut manifestius tibi appareat, accipe passionis narrationem, prout iacet in evangelio. Ubicumque Caiphae et totius concilii Synagogae occurrit mentio, cogita occultam illam et praevalentem in toto orbe se­ ctam massonicam, quae a medio saeculo xvm initia duxit (τ), habetque in vexillo suo scriptum: Conteramus lesum Nazarenum, eradamus eum de terra viventium et nomen eius non memoretur amplius ! Quando nominatur Herodes cum exercitu suo, cogita legionem eorum, quorum, ut apostolus dicit, deus venter est ; quique in suis theatris, foliis, picturis, et quibuscumque conven­ tibus, bestialiter spernunt atque irrident Christum. Cum Pilatum legis, eos intellige qui hodie in plerisque regionibus rei publicae praesunt, in sublimitate constituti. Sub Caesaris quoque nomine cogita democratiam, et loco Barabbae pone eos qui socialism! sive anarchiae iura tuentur. In his habes elavem intelligentiae : in his rationem historiae vere scientificae, id est, per altissimas causas. Et modernus quidem Pilatus vellet in pace relinquere Christum, sed timet Caipham simul et Caesarem, quia sicut an­ tiquus Caiphas fingebat curare interesse Caesaris, ita nunc massonica secta dicit: si hunc dimittis, non es amicus democratiael Fluctuat ergo modernus Pilatus, quandoque remittens lesum ad Herodem, quandoque terrens de Barabba, quandoque castigans et flagellans eum in quo non invenit causam, dum sperat se exigen­ tiis coniuratorum facturum satis quin ad extrema devenire co­ gatur. Finaliter tradet Sanctum voluntati eorum, et tunc consum­ mabitur mysterium iniquitatis, quando revelatus erit « homo (*) Cf. Barruel, Mémoires pour servir à V histoire du Jacobinisme. 1 Üâ,’ CRED1B1LITAS INCARNATIONIS « peccati filius perditionis, qui adversatur et extollitur supra tc omne quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei « sedeat, ostendens se tamquam sit Deus... Quem Dominus « lesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione ad« ventus sui...., ut iudicentur omnes qui non crediderunt ve« ritati > i1). Haec igitur et alia multa si consideres, videbis lesum Chri­ stum tantum excedere omnes humanae naturae proportiones, quantum coeli a terra exaltantur. Ideo rursus, evidenter cre­ dibilis est attestatio qua se asseruit in carne assumpta, super omnia Deum benedictum in saecula. (*) Thess. II-3 et seq. **AG. Prooemium 3 PARS PRIMA DE IPSO INCARNATIONIS MYSTERIO Huius partis divisio in tria capita CAPUT PRIMUM QUAEST. De convenientia incarnationis. Incarnatio de sui ratione nullam habet in quacumque hypothesi disconvenientiam cum divinis attributis; sed absolute di­ cenda est convenire Deo, et non dedecere eius Maiestatem.................. Thesis IÎ. Fuit etiam convenientissima incar­ natio in ordine ad reparationem generis hu­ mani lapsi. Imo, ut divinae iustitiae pro pec­ cato condigne satisfieri posset, omnino requi­ rebatur ........................................................... Thesis III. Quamvis, peccato non exsistente, sua adhuc incarnationi fuisset convenientia, ad factum tamen quod attinet, probabilius di­ citur hoc divinum opus in reparationem hu­ manae naturae lapsae ita ordinatum, ut vi praesentis decreti, si homo non peccasset, Deus incarnatus non fuisset .................... ■Quaest. i. — Thesis De Verbo Incarnato 626 INDEX INDEX 627 PAG. PAG. Thesis IV. Conveniens demum fuit ut incar­ natio nec statim fieret ab origine mundi, nec etiam differretur in finem saeculorum, sed in medio temporum perficeretur, sicut reipsa ef­ fecta est............................................................ CAPUT SECUNDUM QUAEST. II-XV. De modo unionis Verbi incarnati. Comprehendit quaestiones de modo unionis secundum se, de persona assumente, et de natura assumpta. ; i. De ipsa unione hypostatica. Quaest. 2. — Necessitas praeviae disputationis de natura et I supposito............................... 54 Principia S. Thomae ......... 57 86 Principia ab aliis theologis propugnata . . 96 Principia heterodoxa......................................... Quaestionis partitio......................................... Thesis V. Unio Verbi incarnati facta est in per­ sona, non autem in natura........................... 99 Thesis VI. Haeretica est sententia eorum qui unionem incarnationis in persona, sed non in supposito seu hypostasi factam esse dixerunt. Item eorum qui posuerunt, partes naturae hu­ manae a se invicem separatas uniri Filio Dei accidentaliter. Sed fide catholica tenendum est, unionem divinitatis ad humanitatem esse hypostaticam, id est, secundum subsistentiam. Adeoque recte dici potest, personam Christi post incarnationem esse compositam, in quan­ tum una et eadem in duabus naturis sub­ sistit .............................................................. Thesis VII. Non explicatur unio incarnationis per hoc quod Verbum assumpsit naturam cui omnia adsunt positiva hypostasis creatae con­ stitutiva, et sola deest ad personae rationem assumptionis negatio. — Item nec per hoc quod humanitas propriam habens exsisten­ tiam, sed modalitate personalitatis destituta, formaliter conjungitur Verbo per quemdam, ut aiunt, unionis modum substantialem. — Item nec per hoc quod personalitas Verbi est loco illius termini quo alias, iuxta Caietanum, natura creata ultimo terminatur et fit suppositum. — Sed explicatur per hoc quod humanitas sic communicatur Verbo, ut in illo exsistat et non in semetipsa ; quatenus scilicet, esse personale Filii Dei supplet vices creatae exsistentiae, sive proprii actus essendi qui eidem humanitati naturaliter debebatur . . 123 Thesis VIII. Unio hypostatica sumpta pro re­ latione innascente inter duo unita, est in sola natura humana realiter, in \rerbo autem se­ cundum rationem tantum.......................... ?6o Thesis IX. Unio incarnationis, etsi facta non sit per gratiam habitualem, est donum supernaturale per excellentiam ; ipsam nulla me­ rita, nec ipsius Christi, nec alterius cuiusvis, praecedere potuerunt; dici tamen potest Chri­ sto naturalis, in quantum est in humanitate ipsius ex virtute naturae divinae a primo in­ stanti conceptionis sive nativitatis . . . . 163 Conclusio in qua tota quaestio breviter recapitu­ tatur .................................................... i 65 ‘i 2. De persona assumente Quaest. 3· — Thesis X. Personae divinae propriissime et pri­ mario convenit denominatio assumentis, na­ turae autem nonnisi secundario, et ratione personae cum qua est realiter idem ; quod quidem omni ex parte adhuc maneret verum, etiamsi per impossibile non essent relationes quibus in Deo suppposita multiplicantur . . Thesis XI. Solus Filius secundum Scripturas homo factus est, non autem Pater nec Spi­ ritus Sanctus, adeoque fides catholica mani­ feste docet, unam personam divinam posse sine alia naturam creatam assumere. Sed quoad huius veritatis expositionem, nulla reperiri po­ test inter varias sententias differentia, quia >a\ 028 INDEX ΡΛΰ. omnes indiscriminatim dicere debent, uniri humanitatem cum esse Verbi, quod est ipsum esse divinum distincto atque incommunicabili modo habitum per relationem filiationis . , Sholion. Loquendo de potentia absoluta, nihil re­ pugnantiae est in hoc quod plures personae di­ vinae unam numero naturam assumant, vel e converso, una persona plures naturas . . . Thesis. XII. Habita ratione finis incarnationis, conveniens iuit ut Verbum incarnaretur, po­ tius quam Pater vel Spiritus Sanctus . . . § 3. De 177 186 187 natura assumpta ET COASSUMPTIS PERFECTIONIBUS AC DEFFCT1BUS Quaest. 4· — Thesis. XIII. Humana natura prae aliis omni­ I bus naturis fuit a Filio Dei assumptibilis . Quaest. 5- — Thesis XIV. Filius Dei assumpsit verum cor­ pus, scilicet carnem ex stirpe Adae propaga­ tam. et similiter animam, eamque intellecti­ vam seu rationalem................................. Quaest. 6. — Thesis XV. Simul tempore facta est assumptio totius humanitatis et omnium partium eius. Sed ordine naturae, recte dicitur Verbum as­ sumpsisse corpus mediante anima, animam mediante spiritu, et partes mediante toto . . Quaest. 7. — Thesis XVI. Fuit in anima Christi gratia ha­ 4 bitualis ; fuerunt etiam virtutes et dona, iis solum exceptis quae cum statu comprehensoris componi nequaquam possunt .... Thesis VII. In Christo, eoque solo, est ab­ soluta et perfecta habitualis gratiae plenitudo. Unde gratia eius vero quodam sensu dicitur esse infinita, et sicut nunquam potuit adau­ geri, ita nunquam per gratiam cuiuslibet purae creaturae poterit adaequari.......................... Quaest . 8. — Thesis XVIII. Christus est secundum diversos gradus caput omnium qui vel actu vel poten­ tia supernaturalem vitam participant. Caeteris 194 199 202 210 I Ζ·* ’i.W X INDEX tamen paribus, plenius et perfectius est caput hominum, quam sit angelorum. Denique gra­ tia capitis in eo, non re, sed ratione tantum differt a gratia habituali qua anima eius in seipsa sanctificatur........................................... Quaest. 9-12. — Thesis. XIX. In Christo a primo instanti suae conceptionis fuit scientia beata qua divi­ nitas in seipsa videtur. Fuit insuper in eo haec scientia secundum summum gradum perfectio­ nis qui dari potest in actuali ordine rerum. Per eam denique anima Christi cognoscit om­ nia quae Deus scit scientia visionis . . . . Thesis XX. Praeter scientiam beatam, fuit ab initio in anima Christi scientia infusa, per quam absque dependentia a phantasmatibus cognovit omnes res naturalis ordinis, necnon et omnia mysteria gratiae quae unquam facta sunt vel fient. Agnoscendum etiam in eo est tertium genus scientiae, scilicet acquisitae, in qua sola profecit secundum naturae ordinem, mensuram aetatis, et rerum experientiam . . Scholion et conclusio circa modos scientiae quos habuit anima Christi.......... Thesis XXI. \7ana sunt argumenta quae novi exegetae ex historia evangelica depromunt contra veram et catholicam doctrinam de omniscentia animae Christi. Sed et apertam haeresim prae se ferunt opiniones quas e ratio­ nalisas acceperunt, de positivo errore in quo fuisset idem ipse Christus circa mox ventu­ ram consummationem saeculi, et de progres­ siva evolutione per quam pervenisset ad con­ scientiam filiationis divinae vel vocationis messiauicae.............................................................. Quaest. 13. — Praevia declaratio circa potentiam animae Christi. Thesis XXII. Anima Christi, ut instrumentum coniunctum Verbo, habuit per modum habi­ tus potentiam ad faciendum omnia miracula ordinabilia ad incarnationis finem. Specialiter vero, et eadem de causa, eius potestati om­ nis dispositio proprii corporis totaliter subde­ batur 620 233 244 247 256 INDEX INDEX PAG. Quaest. r4 15, — Thesis XXIII. Christus convenienter as- sumpsit pro statu viae defectus qui conse­ quuntur ex peccato communi totius naturae, et non repugnant plenitudini scientiae et gra­ tiae : illos scilicet omnes et solos qui ad passibilitatem tam corporis quam animae perti­ nebant.................................................................... Thesis XXIV. Speciali miraculo tribuendum non est quod in Christo, simul cum fruitione beata fuerint dolores tam exteriores quam interio­ res, iidemqae tam in parte sensitiva quam in parte superiori. Sed horum coexsistentia connaturaliter consequebatur ad statum quem ha­ buit Christus in terris, secundum quod uni­ cuique virium permittebatur id agere et pati quod sibi proprium erat, quin bonum vel nocumentum unius potentiae redundaret in aliam.................................................... Nota de Christo comprehensore quantum ad ani­ mam. et viatore quantum ad corpus .... 26S 279 283 CAPUT TERTIUM QUAEST. XVI-XXVI. De consequentibus unionem. Hic sermo esi de iis omnibus quae per logicam deductionem erui possunt ex hac generali praemissa : h uMANITAS EST POSTASIM § I. De QUANTUM TAM SECUNDUM VERBO SECUNDUM HY­ 290 ......................................................................... CONSEQUENTIBUS AD RATIONEM UNITA EA QUAE UNIONEM COMPETUNT EN IIS, QUAM SECUNDUM CHRISTO RATIONEM UNITATIS. Quaest. 16. — Thesis XXV. Ex hoc quod humanitas et divi­ nitas unitae sunt in uno Verbi supposito, con­ sequitur quod concreta utriusque naturae vere et proprie de se invicem praedicantur. Con­ sequitur etiam quod idiomata sive proprieta­ tes naturae tam divinae quam humanae, adje­ ctive significata, possunt indifferenter praedi­ cari de quibuslibet nominibus supponentibus pro hypostasi : sive nomen de quo dicuntur det intelligere utramque naturam, sicut hoc nomen Christus ; sive solum naturam divinam, sicut hoc nomen Deus, vel Filius Dei; sive solum naturam humanam, sicut hoc nomen homo, vel lesus. Non tamen ea quae sunt unius naturae possunt praedicari de alia, se­ cundum quod in abstracto significantur. . . Thesis XXVI. Loquendo de iis quae conve­ niunt Christo secundum fieri, haec est vera : Deus jactus est homo ; falsa autem ista : Homo factus est Dens................................................. Scholion in quo expenduntur varia quaesita circa modos loquendi. . . . ........................ — Thesis XXVII. Ex hoc quod secundum fidem catholicam una est Dei et hominis hyposta­ sis, consequitur Christum esse simpliciter unum, et nullo modo duo, sicut auctores primae opi­ nionis apud Magistrum posuerunt. Rursus, contra auctores etiam tertiae opinionis conse­ quitur, non aliud in eo haberi esse exsisten­ tiae secundum quod ab aeterno est Deus Verbum, et aliud secundum quod in tempore factus est homo................................................... — Thesis XXVIII. Ex hoc quod duae naturae integrae et inconfusae in uno Verbi suppo­ sito conveniunt, sequitur esse in Christo duas naturales voluntates non contrarias, divinam scilicet et humanam; ipsamque humanam, tam quae rationis quam quae sensualitatis dicitur, fuisse in omnibus subiectam divinae eius atque omnipotenti voluntati......................................... Thesis XXIX. Cum eo ordine quo humana vo­ luntas sub divina infallibiliter continebatur, optime stat libertas arbitrii. Quin imo, si solum consideraretur speciale divinitatis regimen in voluntatem assumptam, nequidem libertas contrarietatis censenda foret fuisse intrinsece ablata. Sed quia ex alio titulo auferebatur, id est, ex beatitudine animae, simpliciter dicen­ dum est nullam fuisse in Christo libertatem a necessitate, respectu eorum quae per di- - INDEX INDEX 632 PAG QUAEST. 19. vinam legem vel jubebantur vel prohibebantur. . . Thesis XXX. Ex praemissis cansequitur quod cum vellet Deus absoluta voluntate benepla­ citi redemptionem hominum per liberam sa­ tisfactionem in morte crucis, eo ipso dicendus est non imposuisse Christo praeceptum pa­ tiendi. Sed ipsum beneplacitum divinae vo­ luntatis metaphorice dicitur in evangelio prae­ ceptum sive mandatum, secundum quod apud nos homines praeceptum solet esse signum voluntatis in superiore exsistentis.................. — Thesis XXXI. Sicut duas voluntates, ita duas operationes secundum totidem operatrices na­ turas opertet in Christo confiteri. Sed quia « agit utraque forma cum alterius commu* nione quod proprium est », dum divinitas regit operationem humanitatis, eaque utitur, ac humana vicissim operatio specialem ex divinitate unita sortitur efficaciam, recte San­ cti Patres, ad exprimendam hanc ordinis uni­ tatem, operationem in Christo theandricam seu deivirilem praedicaverunt.............................. SCHOLTON. Ad operationem theandricam ma­ xime pertinet satisfactio qua Christus condigne satisfecit pro peccatis nostris, necnon et meri­ tum quo generi humano meruit restitutionem gratiae................................................................. ? 2. De 3’9 PER CONVENIUNT COMPARATIONEM AD 348- 355 ! Christo per comparationem ad nos. I Quaest. 25. — Praenotiones de adoratione latriae, duliae, hy- 327 333 PATREM. Quaest. 20. — Thesis XXXII. Christus secundum naturam humanam est subiectus Patri, imo et sibi ipsi prout una cum Patre et Spiritu Sancto in na­ tura divina praeest ac dominatur. Quare toti Trinitati salutare offerre sacrificium, et iustam pro peccatis satisfactionem potuit exhibere Quaest. 21. — Thesis XXXIII. Christo secundum quod est homo, et humanam voluntatem habens, com­ petit orare. Oravit autem tam pro se quam pro aliis, et omnis oratio eius fuit exaudita . 346 consequentibus unionem, quantum ad ea quae conveniunt CHRISTO DEUM — Thesis XXXIV. Christus constitutus est in Ecclesia summus sacrorum minister et sacerdos in aeternum. Est autem ipsemet hostia sacerdotii sui, cuius effectus in vera peccato­ rum expiatione, et in adeptione bonorum ae­ ternorum consistere dicendus sit...................... Quaest. 23. — Thesis XXXV. Christus qui est Filius Dei na­ turalis, nullo modo dici potest adoptivus . . Quaest. 24. — Thesis XXXVI. Christus secundum quod ho­ mo, fuit praedestinatus ad hoc quod esset Fi­ lius Dei naturalis. Considerando autem prae­ destinationem ex parte termini, dicendum est praedestinationem eius fuisse causam et exem­ plar praedestinationis nostrae........................ % 3. De consequentibus unionem quantum ad ea QUAE QUAEST. 22. 338 34° perduliae.............................. 358 Thesis XXXVII. Una est adoratio Christi Dei et hominis ex parte rei adoratae. Debetur autem ei propter divinitatis excellentiam ado­ ratio latriae, qua in eius hypostasi et ipsa coa­ doratur humanitas............................................ 360 Thesis XXXVIII. Sicut adoratio dirigitur ad humanitatem ut ad rem non tam adoratam quam coadoratam in persona Verbi, sic et ad partes humanitatis. Recte autem Verbum incarnatum proponitur specialiter adorandum secundum ipsas partes in quibus peculiare consideratur documentum vel symbolum amo­ ris eius erga nos. Unde dicendum est legiti­ mum esse cultum quem Sacratissimo Cordi defert Ecclesia................................................... 364 Thesis XXXIX. Colendae sunt sacrae imagi­ nes, et eodem quidem cultu quo coluntur exemplaria, terminatione licet transitiva tan­ tum et relativa. Hinc adoratione latriae ado­ randa est imago Christi. Adorandum pariter, praeter caetera passionis instrumenta, ipsum I '■ I INDEX 634 lignum crucis in quo Salvator pro nobis fixus est Quaest. 26. — Thesis XL. Christus secundum quod homo est primus et summus mediator noster apud Deum............................... »'AG. 3^9 37S PARS SECUNDA DE HIS QUAE DEL’S INCARNATUS Divisio huius partis in quatuor capita . EGIT ET PASSUS EST . 3S3 CAPUT PRIMUM QUAEST. XXVII-XXXIX. sum Christi in De his quae pertinent ad ingres­ mundum Praemittitur allegoria de Virgine matre, ex Luc. X-38 et seq. Quaest. 27. — Thesis XLI. De Virgine matre generaliter tenendum est. quod in ordine reparationis eum locum tenet quem tenuit Eva in ordine perditionis. Nam sicut ex insigni oraculo Geneseos edocemur, totius redemptionis nostrae ratio in quadam recirculatione contra diabo­ lum consistere dicenda est : quatenus omne id quod machinatus fuerat Satanas ad ruinam generis humani, illud ipsum ordine contrario divinitus dispositum est ad salutem. Quo fit ut novo Adae, id est Christo, indissolubili nexu ad dissolvenda diaboli opera coniungi debuerit nova Eva, id est, Maria. . . , . Thesis XLII. Gratia Virginis omnem aliam gratiam, non hominum modo, verum etiam angelorum, longe exsuperat. Quippe, recti ordinis convenientiae omnino exigebant ut mulier non acquireret ad Deum relationem matris ad filium, nisi mediante proportionata conjunctione secundum spiritum. Ideo haec una sublimis ac prorsus singularis maternitas est, in qua cognatio sanguinis spiritualem unio­ nem consequitur, et vicissim unio spiritualis intimitati corporalis cognationis plane commensuratur................................................... 3S3 3S6 404 INDEX 635 PAG. Corollarium. Pro certo tenendum, originalem gratiam in Maria penitus fomitem abstulisse, et ideo in ipsa sicut in Domino lesu Christo, non fuerunt nisi naturales et indetrectabiles de­ fectus qui perfectioni sanctitatis omnino non re­ pugnant.............................................................. Quaest. 28. — Thesis XLIII. Fide catholica tenendum est Beatam Mariam permansisse virginem ante partum, in partu, et post partum. 415 Quaest. 29. — Thesis XLIV. Oportuit Mariam ante conce­ ptionem Filii Dei desponsari Joseph, cum quo vero matrimonio fuit coniuncta. 421 Quaest. 30. — Thesis XLV. Quia demum necesse fuit secun­ dum ordinem a divina Sapientia praestitutum, ut incarnationis exsecutio a Virginis consensu dependeret, ipsaque Virgo Verbum Dei prius mente conciperet quam corpore, ideo id quod in ea erat generandum, ei debuit per angelum annuntiari.............................................................. Quaest. 31-34, — De Christi conceptione quantum ad materiam ex qua, deque eius genealogia. . . - . . De Christi conceptione quantum ad principium activum.............. De modo, ordine, instantaneitate conceptionis Christi.................................................................... Quaest. 35-36. — Thesis XLV1. Beata Virgo cum sit Mater Christi secundum temporalem eius nativita­ tem, Dei genitrix vere dicitur et est. Imo in hoc nomine Deiparae tota recapitulatur fides incarnationis......................................................... Scholion I de circumstantiis nativitatis Christi quoad tempus et locum......... Scholis II de manifestatione Christi nati, et de mysteriis in ea latentibus. . ......................... Q'. aest. 37, — Thesis XLVII. Conveniens fuit ut Christus circumcideretur, et quadragesimo die in tem­ plo secundum legis consuetudinem praesenta­ retur. ................... .............. 450 Qi aest. 38-39. — De baptismo per quem initiatum est publi­ cum ministerium Christi apud populum Israel. 410 424 427 432 433 436 440 444 452 ^4 6;6 INDEX PAC. CAPUT SECUNDUM QUAEST. XL-XLV. vitae 5* his De Christi in quae hoc pertinent ad progressum mundo. Partitio capitis............. 454 Quaest. 40-42. — De conversatione, tentatione et doctrina Christi · . . ·.................... ibid. Quaest. 43-45. — De miraculis Christi. . . . 458 Quod veritatem necnon et vim probantem mi­ raculorum Christi luculenter demonstrat nobis Deus in inimicis nostris..................... 459 Quod argumenta quibus ex ipsa sacri textus relatione ostensionem divinitatis in Christi miraculis elevare conantur, vana sunt et inania.............................................................. 464 Quod duplici de causa miracula per Christum facta eius divinitatem ostenderunt .... 471 CAPUT TERTIUM QUAEST. XLVI-LII. De exitu Christi ex hoc mundo. Capitis partitio Quaest. 46. — Thesis XXVIII. Convenientissimum fuit ut re­ paratio nostra, quae finis fuit adventus Christi in mundum, fieret per eius passionem, pas­ sionem autem crucis......................................... Thesis XLIX. Christus passus est omne genus passionis humanae, et dolor eius fuit maximus inter dolores praesentis vitae, tametsi ratio superior in ipso in summa iucunditate contem­ plationis excelsa divinitatis semper inhabitans, inalterabili essentialis beatitudinis gaudio sem­ per frueretur...................................................... Scholiox de circumstantiis passionis quoad tem­ pus et locum. . . . '................................ Quaest. 47. — Thesis. L. In causis efficientibus passionis Christi, aliter et aliter numerantur tum ludaei a diabolo moti, tum ipse Christus secundum quod homo, tum denique Pater, imo tota Trinitas...................... 474 ibid. 478 484 489 INDEX 637 PAC. 48. — Thesis Li. Passio Christi causavit salutem no­ stram per modum satisfactionis, per modum meriti, per modum sacrificii, per modum re­ demptionis, ac demum per modum efficien­ tiae........................................... Thesis LII. Christus ex rigore iustitiae satisfa­ cere et mereri nequaquam potuit. Quo tamen non obstante, satisfactio eius ac redemptio fuit ex sua intrinseca dignitate, non solum aequivalens et condigna, veram etiam superabundans, imo infinita................................... Quaest. 49. — Thesis LIII. Passio Christi praecessit ut quae­ dam universalis causa remissionis peccato­ rum, quam necesse est singulis applicari ad propriorum deletionem peccatorum. Valet autem ad liberationem ab omni malo, perfectamque beatitudinem certo ordine conse­ quendam. Et quia ordo iste in hoc maxime consistit, ut per prius constituamur in via ad regnum coelorum, constat merita Christi non excludere merita et satisfactiones nostras, quae recte dicuntur niti meritis et satisfactio­ nibus eius.............................. Scholion. Pro omnibus hominibus mortuus est Christus, et ideo redemptio eius est universalis quoad sufficientiam, tametsi passionis fructus, nec ad omnes proveniat quoad efficaciam, nec etiam proveniat aequati modo ad eos ipsos qui re et actu participes cius efficiuntur . . . Quaest. 50-52. — Tthesjs LIV. Christus est vere mortuus per animae separationem a corpore, manente in­ terim unione disiunctarum partium ad sup­ positum Verbi. Fuit etiam sepultus ad veri­ tatem mortis magis comprobandam, et tribus diebus tribusque noctibus, secundum Scriptu­ ras permansit in sepulcro. Denique statim ac in cruce expiravit, descendit ad inferos, et per praesentiam animae suae penetravit in limbum Patrum quos ipso instanti aeternae gloriae effecit participes. . . λ uaest. 491 501 £ 5°S 513 1 X DEX CAPUT QUAEST. LIII-LIX. QUARTUM De exaltatione Christi post hanc vitam. Capitis partitio ................. 522 Quaest. 53-54. — De resurrectione Christi secundum se, tum quoad qualitates resurgentis, tum quoad causalitatem respectu iustificationis et resurrectionis nostrae .............. ibid. Quaest. 55. — Thesis LV. Convenienti ordine et sufticientissimis argumentis manifestata est mundo resur­ rectio Christi. ..................... 525 Quaest. 57-50. — De Christi ascensione, sessione ad dexte­ ram Patris, et judiciaria potestate.................... 539 Nihil obstat quominus imprimatur Patavii - die 26 Septembris 1927. Can.cus Doct. Aemilius Seraglia Cens. Eccl. PARS TERTIA DE CKEDIBÎLITATE MYSTERII INCARNATIONIS I Huius tertiae partis ratio et obiectum........................................ Thesis LVI. Christus in terris degens, verum se esse Deum disertis ac perspicuis testimo­ niis declaravit. Idemque post ipsum praedi­ caverunt missi ab eo apostoli ...... Thesis LVII. Supradictas de Christi divinitate attestationes evidenter credibiles faciunt in primis prophetiae messianicae, quae ab anti­ quissimis temporibus multifariam multisque modis editae, in una persona lesu Christi mi­ rabiliter fuerunt adimpletae.......................... Thesis TATII. Fundamentale Christianae reli­ gionis dogma evidenter credibile etiam faciunt facta miraculosa quae in libris N. T. referun­ tur ; praesertim vero ineffabilis ex omni parte perfectio lesu Christi, qui in nobis habitavit plenus gratiae et veritatis, omnemque huma­ nae naturae proportionem supra modum exce­ dens, terras pertransivit . . '................ * »■> ·-< 547 IMPRIMATUR Patavii - die 27 Septembris 1927. Can.cus Doct. Primus Carmignoto Vic. Gen. 548 5«2 6Γ3