THEOLOGIA DOGMATICA VOL. Π. DE DEO TRINO DE DEO CREANTE ET ELEVANTE DE GRATIA EMMANUEL DORONZO, Ο. Μ. I. / 7iZ 2.M7 School of Divinity Library St. Louis, Missouri 631D8 APUD AUCTOREM THE CATHOLIC UNIVERSITY OF AMERICA WASHINGTON, D. C. Imprimatur: f Franciscus Peralta, Episcopus Victoriensis Victoriae, 31 iulii 1968 Nihil obstat* Ignatius Onatibia, Censor deputatus Imprimi potest: J .-Ch. Laframboise. Ο. Μ. I., Superior provincialis Nihil obstat: J. Ferrecchia, Censor deputatus D13 70/4017 Copyright 1968 by Emmanuel Doronzo Washington, D. C., U. S. A. Omnia iura vindicabuntur Editera Montepio Diocesano.—San Antonio, 10. Deposito Legal Vl-653.1968. „■·* ■■■ · · ' ORDO PARTIUM DE DEO TRINO 1-5 Introductio CAPUT I Quaestio I. Quaestio II. Quaestio III. CAPUT II. I Quaestio Quaestio Quaestio Quaestio Quaestio Quaestio Quaestio I. II. III. IV. V. VI. VII. Quaestio VIII. Quaestio IX. CAPUT III. Quaestio I. Quaestio II. Quaestio III. Quaestio IV. Quaestio V. CAPUT IV. Quaestio I. Quaestio II. CAPUT V. Quaestio I. ♦* 6-100 DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS De supernaturalitate huius mysterii De rationabilitate huius mysterii De existentia huius mysterii, seu de explicita eius continentia in fontibus revelationis 6-14 14-26 26-100 DE DIVINIS PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 101-197 De De De De De De De 101-112 112-121 121-127 127-141 141-169 169-176 existentia divinarum processionum essentia divinarum processionum numero divinarum processionum existentia divinarum relationum essentia divinarum relationum numero divinarum relationum existentia propriae rationis personae in di­ vinis De essentia personae divinae De numero personarum divinarum 198-270 DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI De tribus propriis nominibus primae personae, seu «Pater, Principium, Ingenitus» De processione secundae personae per modum intellectionis et generationis De tribus propriis nominibus secundae perso­ nae, seu «Filius, Verbum, Imago» De processione tertiae personae per modum spirationis De tribus propriis nominibus tertiae personae, seu «Spiritus S., Amor, Donum» DE COMPARATIONE DIVINARUM RUM AD INVICEM DIVINARUM De divinarum personarum operationibus ad extra 198-205 205-223 223-229 229-265 265-270 PERSONA­ 271-280 De aequalitate divinarum personarum De mutua divinarum personarum inexistentia sive circuminsessione DE COMPARATIONE RUM AD CREATURAS 176-183 183-192 192-197 271-276 276-280 PERSONA­ 281-315 communitate in 281-286 ORDO PARTIUM Quaestio II. Quaestio III. CAPUT VI Quaestio I. Quaestio II. Quaestio III. De missionibus divinarum personarum De inhabitatione SS. Trinitatis DE MODO LOQUENDI ET DISTINGUENDI IN MYSTERIO TRINITATIS, I. E. DE NOTIONIBUS, APPROPRIATIONIBUS ET VARIIS DICTIONI­ BUS De notionibus in divinis De appropriatione in divinis De dictionibus, seu de recto modo loquendi ac praedicandi in doctrina trinitaria 286-298 298-315 316-327 316-319 319-324 324-327 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Introductio 329-333 CAPUT I. DE CREATIONE MUNDI 334-421 Quaestio I. De existentia sive facto creationis 334-353 Quaestio II. De essentia creationis (De causa formali) 353-361 Quaestio III. De unitate causae creatricis (De causa efficienti) 361-371 Quaestio IV. De libertate et finalitate actionis creatricis (De causa efficienti) 371-379 Quaestio V. De creatione mundi in tempore (De causa effi­ cienti) 379-396 Quaestio VI. De creatione passiva, sive effectu creationis (De causa materiali) 396-405 Quaestio VII. De rerum creatarum distinctione et ornatu (De causa materiali) 405-421 CAPUT II. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 422-511 Quaestio I. De existentia et creatione angelorum 423-431 Quaestio II. De essentia et distinctione angelorum 432-448 Quaestio III. De angelorum operatione immanenti, seu in­ tellectione et volitione 448-457 Quaestio IV. De angelorum operatione ad extra 457.464 Quaestio V. De peculiaribus angelorum operationibus ad extra relate ad homines, seu de apparitione, missione, custodia et impugnatione 464-482 Quaestio VI. De elevatione angelorum ad gratiam et gloriam 482-492 Quaestio VII. De lapsu angelorum 492-511 CAPUT III. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 512-695 Quaestio I. De creatione primi hominis 512-527 Quaestio II. De unitate generis humani 527-542 Quaestio III. De ortu singulorum hominum 542-563 Quaestio IV. De natura hominis 563-589 Quaestio V. De elevatione primi hominis, quantum ad ip­ sam gratiam 589-607 Quaestio VI. De elevatione primi hominis, quantum ad cete­ ra dona praeternaturalia 607-636 ORDO PARTIUM Quaestio Quaestio Quaestio Quaestio De De De De VIL VIII. IX. X. lapsu primi hominis existentia peccati originalis essentia peccati originalis effectibus sive sequelis peccati originalis 636-649 649-672 672-685 685-695 DE GRATIA 697-701 702-748 Introductio CAPUT I. DE NECESSITATE GRATIAE Quaestio I. De necessitate gratiae in homine nondum iustificato, quantum ad actus bonos naturales De necessitate gratiae in homine nondum justi­ ficato, quantum ad actus supernaturales De necessitate ulterioris gratiae in homine iam iustificato, et primo ad vitandum malum De necessitate ulterioris gratiae in homine iam iustificato, in ordine ad operandum bonum Quaestio II. Quaestio III, Quaestio IV. CAPUT II. DE ESSENTIA GRATIAE Quaestio I. Quaestio II. Quaestio III. Quaestio Quaestio Quaestio Quaestio Quaestio Quaestio Quaestio X. Quaestio II. CAPUT IV. Quaestio Quaestio Quaestio Quaestio Quaestio Quaestio I. II. III. IV. V. VI. INDEX 729-737 737-748 749-767 767-784 784-794 795-800 801-824 824-839 839-848 848-863 863-888 888-922 923- 950 CAPUT III. DE CAUSA GRATIAE Quaestio I. 719-728 749-922 De gratia in communi De essentia gratiae habitualis De divisione gratiae habitualis in gratiam sanc­ tificantem et virtutes De proprietatibus gratiae sanctificantis De formalibus effectibus gratiae sanctificantis De virtutibus et donis Spiritus S. De essentia gratiae actualis De divisione gratiae actualis De efficacia gratiae actualis eiusque concordia cum libero arbitrio.—Quaestio dogmatica De efficacia gratiae actualis eiusque concordia cum libero arbitrio.—Quaestio scholastica IV. V. VI. VII. VIII. IX. 702-719 De causa gratiae ex parte Dei, seu de causa efficienti, physica et principali De causa gratiae ex parte hominis, seu de causa dispositiva 927-950 DE EFFECTIBUS GRATIAE, TIONE ET MERITO 951-1031 De De De De De De SEU IUSTIFICA- natura iustificationis proprietatibus iustificationis existentia meriti conditionibus meriti principio meriti obiecto meriti ANALYTICUS 924- 927 951-963 964-969 969-988 988-995 995-1008 1008-1031 1033-1100 DE DEO TRINO INTRODUCTIO1 1. OBIECTUM TRACTATUS. 1. Absoluto sermone de natura et attributis divinis, clauden­ da esset tractatio de Deo nisi occurreret nobis fides, revelans novum excelsumque mysterium, absconditum ultra ipsam infinitatem divi­ narum perfectionum. Ex superius quippe disputatis circa existentiam Dei eiusque naturam intellectualem, sequitur Deum esse sup­ positum quoddam intellectuale, seu personam aliquam, at nullate­ nus inde eruitur in Deo non unam sed tres inveniri personas, ineffabiliter ab invicem procedentes ac sublimiori quodam vitae commer­ cio intime copulatas. De hac interiori Dei vita est nobis agendum. Huius tractatus dignitas et arduitas mensuratur ex eminentia1 1 Bibliographia patristica dabitur infra, in n. 108, ubi de argumento Traditionis circa existentiam mysterii Trinitatis. Opera indolis particularis dabuntur in decursu tractatus ad singulas quaestiones. Inter recentiora opera indolis generalis (quorum plura invenies in notis manualibus vel amplioribus collectionibus theologicis, uti Pesch, Billot, Lépicier, Hugon, Van Noort, Dieckamp, Hervé, Mors, Baisi, Parente-Piolanti, auctorum «Sacrae Theologiae Summa»), sequentia commendari possunt: Alastruey Sanchez, G., Tractatus de Sanctissima Trinitate, Vallisoleti 1944. Ales, A. d’, De Deo Trino, Paris 1934. Arnou, R., De Deo Trino, I: In fontibus revelationis, Romae 1938. Boyer, C., Synopsis praelectionum de SS. Trinitate, Romae 1943. Brinktrine, J., Die Lebre von Gott, II: Von der gottlichen Trinitât, Pader­ born 1954. Buonpensiere, H., Commentaria in I. P. Summae Theologicae S. Thomae Aqui­ natis, O. P. a q. XXVII ad q. XLIII (De Deo Trino), Vergarae 1930. Opus posthumum. Dictionnaire de théologie catholique, art. Trinité (auctoribus G. Bardy et A. Mi­ chel), XV-2, Paris 1950. Fabro, C., De SS. Trinitate in I partem Summae Theologicae, Romae 1964. Franzelin, J. B., De Deo Trino, ed. 3, Romae 1881; ed. 4, 1902. Galtier, P., De SS. Trinitate in se et in nobis, ed. 2, Parisiis 1933. Garrigou-Lagrange, R., De Deo Trino et Creatore, Taurini 1944. Janssens, L., De Deo Trino, Friburgi Br. 1900. Lebreton, J., Histoire du dogme de la Trinité, I: Les origines, Paris, éd. 1, 1910; éd. 6, 1927; II: De saint Clément à saint Irénée, Paris 1928. Lohn, L., De SS. Trinitate, ed. 2, Romae 1931; reimpressio St. Marys, Kan­ sas 1949. Lonergan, B., De Deo Trino, 2 voll. (vol. 1, ed. 2; vol. 2, ed. 3), Romae 1964. Muncunill, I., De Deo Uno et Trino, Barcinone 1918. Rabeneck, J., Dos Geheimnis des dreipersonlichen Gottes, Freiburg Br. 1950. Regnon, Th. de, Etudes de théologie positive sur la Sainte Trinité, 4 voll., Paris 1892-1898. Voll. 3 et 4 posthuma. Stolz, A., De Sanctissima Trinitate, Friburgi Br. 1939. Van der Meersch, L, De Deo Uno et Trino, Brugis 1928 DE DEO TRINO 2 obiecti ipsius relate ad obiectum praecedentis tractationis, quod tamen multum praecellit cetera obiecta Theologiae. Dei enim cognoscibilitas pertinet tum ad revelationem tum ad rationem, Trinitas vero ad solam revelationem spectat. Deus quidem exhibet concep­ tum aliquem, qui superat ipsos universaliores rationis conceptus, ita ut dicatur esse supra ens, supra unum, supra verum, supra bonum; sed Trinitas ulterius superat ipsos conceptus absoluti et relativi, quo­ rum oppositionem resolvit in superiori quadam eminenti realitate, quae ceteroquin est ipsa intima ac ultima ratio ipsius Deitatis. Utilitas autem ac momentum tractatus ex duobus potissimum apparet. Primo nempe, ex luce quam diffundit in ceteros tractatus, praecipue De Deo Uno, De Deo Creante et Elevante et De Verbo Incarnato, quorum cognitionem extendit et intimas rationes sug­ gerit.2 Secundo ex momento quod habet mysterium Trinitatis in religione Christiana. In hoc enim tota fides nostra fundatur, ita ut iuxta plures professio Trinitatis sit non modo de necessitate praecep­ ti sed etiam de necessitate medii ad salutem, et procul dubio sit authentica tessera, qua fideles distinguuntur a paganis et ludaeis. Hinc merito Tertullianus fidem Trinitatis appellat «substantiam novi testamenti» {Adv. Praxeam 31.1, CCL 2. 1204) et Origenes loquitur de «Trinitatis fide ex qua dependet et per quam sustinetur omnis Ecclesia» (I« Exod., hom. 9, n. 3, MG 12. 365). Quod etiam luculenter ostendit historia haeresum et errorum, qui circa hoc mysterium orti sunt inde a primis exordiis religionis christianae, necnon activitas ecclesiastici Magisterii et patristica praesertim lit­ teratura, quam huius mysterii defensio et explicatio provocavit. 2. Nomen ipsum Trinitas, graece τ9'·α-, ad designandum hoc mysterium, non invenitur in Scriptura, sed est ecclesiasticae antiquissimae originis et frequentissimi ac classici usus. Forma graeca primo invenitur apud Theophilum Antiochenum saec. 2/ forma 2 l p., q. 32 a. 1, ad 3: «Dicendum quod cognitio divinarum personarum fuit ne­ cessaria nobis dupliciter. Uno modo ad recte sentiendum de creatione rerum. Per hoc ··!· enim quod dicimus Deum omnia fecisse Verbo suo, excluditur error ponentium Deum produxisse res ex necessitate naturae. Per hoc autem quod ponimus in eo processionem amoris, ostenditur quod Deus non propter aliquam indigentiam creaturas produxit, neque propter aliquam causam extrinsecam, sed propter amorem suae bonitatis... Alio modo, et principalius, ad recte sentiendum de salute generis humani, quae perficitur per Filium incarnatum et per donum Spiritus Sancti». 3 Ad Aulolychum (circa 181/182) 2. 15: «Tres illi dies, qui ante luminaria fuerunt, imago sunt Trinitatis [τής Tptdtôo;], Dei, eius Verbi, eiusque Sapientiae» (MG 6. 1077). ..w INTRODUCTIO 3 vero latina primo apparet apud Tertullianum initio saec. 3.45Utraque forma exhibet vocem collectivam, designantem tres numero distinc­ tos, sive aliquam ternitatem. In voce latina aliqui doctores legunt expressam etiam unitatem, ita ut Trinitas sonet trium unitatem, iuxta etymologiam assignatam ab Isidoro Hisp/ Quidam vero mo­ derni huiusmodi etymologiam arbitrariam indicant nec nisi nume­ rum ternarium in ea voce legunt. Ut tamen suggerit ipsa forma vocis, tum latinae tum etiam graecae, nequit negari sensum alicuius uni­ tatis indirecte in utraque implicari, ita ut significet numerum ter­ narium in aliqua una re vel in aliquo uno negotio. Vulgaris definitio, sive communis notio huius mysterii, duabus notis comprehenditur, Dei nempe unius ac trini, seu notis unitatis in natura et trinitatis in personis, iuxta ipsam formulationem Cone. Later. IV: «Pater et Filius et Spiritus Sanctus: tres quidem perso­ nae, sed una essentia, substantia seu natura» (Denz. 800). Scientifica vero definitio, sive potius circumlocutio mysterii, quae erit ceteroquin fructus totius tractatus, sic inde ab initio exhi­ beri potest: Mysterium trium divinarum personarum, realiter dis­ tinctarum in una eademque numerice substantia, quarum unaquae­ que per relationem constituitur, secunda a prima procedens per veram generationem, tertia autem a prima et secunda simul, tanquam ab uno principio, per spirationem. 3. Ad quarum definitionum summariam ipsam intelligentiam, aliquid praelibandum est de sensu vocum «natura» (essentia, substantia), quae dici­ tur una, et «persona» quae dicitur triplex, necnon correspondentium vocum graecarum. In theologia latina, natura, essentia et substantia idem significant secun­ dum rem; ac ideo promiscue accipi solent; tamen secundum conceptum ac stricte, ita distinguuntur ut essentia dicatur relate ad existentiam, et signi­ ficet id quo res est id quod est; substantia vero dicatur relate ad accidens, et significet essentiam rei subsistentis in se nec in alio; natura tandem dicatur relate ad operationem, et significet essentiam prout est principium agendi vel patiendi. In creatis, hi tres conceptus distinguuntur distinctione rationis ratiocinatae; in Deo vero, sunt formaliter idem, nec distinguuntur nisi distinctione rationis ratiocinantis, cum pertineant ad eandem lineam for- * Adv. Praxeam 2. 4: «Unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens Patrem et Fi­ lium et Spiritum»; 3. 1: «Numerum et dispositionem trinitatis divisionem praesumunt unitatis» (CCL 2. 1161). 5 Etymologiarum 7. 4, ML 82. 271. Idem ferunt Petrus Lom bardus, Sent. 1; S. Thomas, 1 p., q. 31, a. 1, ad 1, aliique theologi satis communiter. 4 DE DEO TRINO malem nec detur in Deo distinctum esse, aut accidens quodlibet, aut dis­ tincta operatio.67 Persona autem intelligitur natura (essentia, substantia) omnino individua et incommunicabilis, in ente intellectuali, atque distinguitur a supposito, quatenus hoc est natura incommunicabilis in quolibet ente, etiam non intel­ lectuali; est ergo persona, suppositum intellectuale. Persona vocatur etiam hypostasis (hinc expressio: unio hypostatica, seu unio secundum personam, in mysterio Incarnationis), transliterata ipsa graeca voce, de qua mox. Ad huiusmodi terminologiam in materia Trinitatis Patres latini absque magna fluctuatione devenerunt. lam enim Tertullianus voces «substantia» et «natu­ ra» tanquam aequivalentes Deo tribuit; mature subinde accessit tertius ter­ minus «essentia». Augustinus docet his tribus vocibus designari id quod est commune Patri, Filio et Spiritui S. (Enarr. in Psal. 68, scrm. 1, n. 5; De Trin., 1. 5, c. 2 sq.; c. 8 sq.). Pariter vox «persona» iam adhibetur a Ter­ tulliano (Adv. Praxeam 7. 3 et 9; 12. 3 sq.) ad designandos tres subsistentes in natura divina, P., F. et Sp. S. Mos subinde invaluit loquendi de tribus personis divinis sicut de una essentia vel substantia, ut testatur Augustinus inquiens: «Sed quia nostra loquendi consuetudo iam obtinuit, ut hoc intelligatur cum dicimus essentiam, quod intelligitur cum dicimus substantiam, non audemus dicere unam essentiam tres substantias, sed unam essentiam vel substantiam, tres autem personas» (De Trin. 5. 9, ML 42. 917 sq.). In theologia graeca? supradictis tribus terminis latinis naturae, essentiae et substantiae correspondent duo termini ουσία et φύσις, voci vero personae duo termini ζρόσωχον et υχόστασις. ita ut mysterium Trinitatis expri­ matur formula ipsius Basilii Caes.: μία ουσία έν τρισίν ύζοστάσεσιν (una natura in tribus hypostasibus sive personis). Ad hanc tamen formulam non sine magna ac diuturna fluctuatione Patres graeci pervenerunt, ob ipsam vocum ambiguitatem ac synonymiam, de qua ipsi haeretici usque ad saec. 4 fructum carpere solebant. Quamvis enim vox φύσις fere constanter significaverit essentiam communem in Tri­ nitate, vox ουσία promiscue adhibebatur etiam ad significandam personam. Pariter vox ύπόστασις significabat indifferenter sive personam sive essentiam communem, ita ut dicere in Deo esse tres hypostases accipi poterat in sensu haeresis Trithcistarum, seu distinguentium tres deos. Aliunde vox προσώπου, ad designandam personam, poterat accipi in mero sensu iuridico, vel in sensu scenico (pro tegumento dissimulationis) iuxta primaevam eius acceptionem, ita ut dicere in Deo esse tria prosopa, intelligi poterat in sensu contrariae haeresis Modalistarum, seu distinguentium in Deo tres meras modalitates sive manifestationes. Inde necessitas determinandi sensum vocum ουσία, ad de­ signandum idem ac latina substantia sive essentia, et ύπόστασις, ad desig­ nandum idem ac latina persona. Quod quidem egit praecipue Basilius (Epist. 38. 1-4; Epist. 236. 6), proponens ad sensum supradictam formulam, com­ muniter subinde receptam. 6Cf. dicta in tractatu De Deo Uno, in vol. 1, n. 590. 7 Ad complementum istorum adde infra dicenda, in n. 105-107. De eadem re fusius agitur in tractatu De Verbo Incarnato, nam in controversiis christologicis completa est determinatio eorundem terminorum. INTRODUCTIO g 2. DIVISIO TRACTATUS. 4. Logica divisio accipitur iuxta partitionem ipsius obiecti. Mysterium autem Trinitatis, etsi duo importare videatur, scilicet unitatem naturae et trinitatem personarum, revera tamen unum for­ maliter explicat, i. e. trinitatem personarum in una natura; in quo trinitas importatur in recto, unitas vero in obliquo et ut quid suppo­ situm. Quocirca in hoc tractatu magis attenditur ad personas divinas quam ad communem naturam, quae tantum respicitur in ordine ad personas. Ceterum, de ipsa natura in communi directe actum est in toto tractatu praecedenti. Persona autem divina constituitur per relationem, quae fundatur in processione. Unde ex ordine agendum est primo de processione, secundo de relatione, tertio de persona. Personae vero divinae possunt considerari sive in communi, sive in particulari, seu unaquaeque seiunctim ab aliis; item comparari pos­ sunt sive inter se sive relate ad creaturas. Unde, praemisso sermone de ipsa existentia Trinitatis et addita ad calcem expositione de modo loquendi circa hoc mysterium, trac­ tatum in sex capita dividimus: Caput I. De existentia Trinitatis. Caput 2. De divinis processionibus, relationibus et personis in com­ muni. Caput 3. De divinis personis in particulari. Caput 4. De com­ paratione divinarum personarum ad invicem. Caput 5. De compara­ tione divinarum personarum ad creaturas. Caput 6. De modo lo­ quendi ac distinguendi in hoc mysterio. DE DEO TRINO 6 CAPUT I. DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS1 5. Sicut superiori tractatui praemisimus quaestionem de existentia Dei unius, ita praemittimus hic caput de existentia Dei trini. Advertas tamen discrimen inter utramque quaestionem. Existentia enim Dei, ut auctoris or­ dinis naturalis, probari potest per naturalem rationem, dum existentia Trini­ tatis est mysterium supernaturale quoad substantiam ac sola fide tenetur. Unde, dum in capite primo tractatus De Deo Uno quaeruntur argumenta rationis circa existentiam Dei, hic tantum quaerendum erit: an fides affirmet hoc mysterium, seu an in fontibus revelationis haec veritas contineatur. Hoc igitur caput totum versatur circa principia huius tractatus estque vera ipsius introductio, exhibens veluti theologiam fundamentalem de Trinitate. Sicut autem in tractatu De Deo Uno, ita in praesenti, antequam expendatur prae­ cipua quaestio positiva de existentia huius mysterii in fontibus revelationis (q. 3), praemittitur quaestio negativa de naturali eius cognoscibilitate; quae quidem duas quaestiones complectitur, scilicet de mysterii supernaturalitate, quod nempe sit supra rationem (q. 1), et de eius rationabilitate, quod nempe non sit contra rationem (q. 2). QUAESTIO I. DE SUPERNATURALITATE HUIUS MYSTERII* I. SENSUS QUAESTIONIS. 6. Agitur de naturali cognoscibilitate huius mysterii, seu po­ tius de eius habitudine ad rationem naturalem. Cui quaestioni tri­ plex est solutio: Una scilicet Rationalistarum, negantium ipsam existentiam mysteriorum supernaturalium, et praesertim istius, ut quid contra rationem. Altera vero Semirationalistarum, qui, ut vin­ dicarent contra Rationalistas existentiam mysterii, docuerunt e re­ gione hoc non esse omnino supra rationem sed potius intra rationem, quatenus argumentis rationis vere demonstrari possit, saltem post factam eius revelationem. Tertia est solutio catholica, docens mys­ terium esse neque contra, neque intra, sed supra rationem. Contra Rationalistas agetur in quaestione sequenti; hic vero agitur directe contra Semirationalistas, ad ostendendum Trinitatem esse myste­ rium supernaturale stricte dictum, cuius nempe existentia etiam post revelationem nequit per rationem demonstrari, ut explicatum est in tractatu De Revelatione (in vol. 1, n. 108 sq.), in generali quaestio­ ne de eius possibilitate, ad quam in praesenti attendere oportet. 8Cf. opera indicata in initio Introductionis, peculiariter D’Alès, Franzelin, Galtier et Lebreton. Reliqua bibliographia indicabitur in decursu capitis. ’ 1 p, q. 32, a. 1. DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 7 II. ERRORES. 7. Praecipuus error hic est praefatus Semirationalismus, saec. 19 elaboratus a Georgio Hermes, Antonio Günther et lacobo Frohschammer, qui generaliter docuerunt mysteria supernaturalia, prae­ cipue ea quae sunt in Deo necessaria, ut ipsum mysterium Trini­ tatis, posse, post factam revelationem et supposito progressu philo­ sophiae, per principia rationis demonstrari. Confer huius generalis doctrinae expositionem et condemnationem latam in Syllabo (Denz. 2909) et Cone. Vaticano I (Denz. 3041), necnon directam condem­ nationem trium illorum doctorum (Denz. 2738, 2828, 2856 sq., 2878). Mysterium Trinitatis peculiariter tangitur in condemnatione Giinther (f 1863), «in [cuius] libris ea inter alia non pauca legun­ tur, quae a catholica fide sinceraque explicatione de unitate Divinae substantiae in tribus distinctis sempiternisque Personis non mini­ mum aberrant» (Denz. 2828). Reapse hic doctor Trinitatem osten­ dere conatur, procedendo ex idealistica thesi hegeliana, iuxta quam conscientia suipsius duo includit, i. e. distinctionem realem inter cogitantem et obiectum cogitationis, et realem eorum identificationem in ipsa cogitatione. Ex quo tres termini obtinentur, scilicet: qui sui conscientiam habet, seipsum concipit; qui seipsum concipit, intellectuali generatione aliquid sibi opponit, sed simul cognoscit hoc oppositum esse seipsum. Haec autem tria, subiectum, obiectum et identitas utriusque, sunt in Deo substantialia. Unde necesse est ut subiectum divinum, cognoscendo obiectum, duplicet substantiam suam, et utrumque simul eandem tertia vice ponant. Itaque sub­ iectum est Pater, obiectum substantiale est Filius, identitas subs­ tantialis utriusque est Spiritus S.1011 8. Ad eundem errorem accedunt, plus minusve ambigue, aliqui scrip­ tores tam antiqui quam moderni, ex variis principiis Ontologismi, ut A. Rosmini, vel Apriorismi,n ut Anselmus Cantuariensis et Petrus Abaelardus, vel Mysticism:, ut Richardus a S. Victore et Raymundus Lullus. Rosmini (t 1855) doctrina sic refertur ac damnatur in Decreto S. Officii a. 1887: «Revelato mysterio Trinitatis, potest ipsius existentia demonstrari 10 Vide ampliorem explicationem et confutationem doctrinae Günther apud J.-B. Franzelin, De Deo Uno (ed. 3, Romae 1881) 285-289. Eandem doctrinam, peculiariter in connexione cum definitione et Actis Cone. Vaticani I, exponit L. Orban, Theologia Giintheriana et Concilium Vaticanum I (Romae 1942) 95-142. 11 De Ontologismo et Apriorismo in quaestione de probatione ipsius existentiac Dei, dictum est in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 497 sq., 500 sq.). 8 DE DEO TRINO argumentis mere speculativis, negativis quidem et indirectis, huiusmodi ta­ men, ut per ipsa veritas illa ad philosophicas disciplinas revocetur, atque fiat propositio scientifica sicut ceterae: si enim ipsa negaretur, doctrina theosophica ’purae rationis’ non modo incompleta maneret, sed etiam omni ex parte absurditatibus scatens annihilaretur» (Denz. 3225). Ipsam autem demons­ trationem sic ex principiis kantianis conficere conatur: «Tres supremae for­ mae ’esse’, nempe subiectivitas, obiectivitas et sanctitas, seu realitas, idealitas et moralitas, si transferantur ad esse absolutum, non possunt aliter concipi nisi ut personae subsistentes et viventes. Verbum, quatenus obiectum ama­ tum, et non quatenus Verbum, id est obiectum in se subsistens per se cog­ nitum, est persona Spiritus Sancti» (ibid. 3226).12 Anselmus (t 1109), tendentiae aprioristicae indulgens, qua conatur existentiam Dei noto argumento ontologico probare, distinguit quoad hoc mys­ terium inter essentiam, quae transcendi non potest, et existentiam, quae per ratiocinium certo cognosci queit: «Sufficere namque debere existimo rem incomprehensibilem indaganti, si ad hoc ratiocinando pervenerit ut eam cer­ tissime esse cognoscat, etiamsi penetrare nequeat intellectu, quomodo ita sit: nec idcirco minus iis adhibendam fidei certitudinem, quae probationibus necessariis, nulla alia repugnante ratione, asseruntur, si suae naturalis altitu­ dinis incomprehensibilitate explicari non patiantur» (Monol. 64, ML 158. 210; cf. ibid. 63, col. 208-210). Huiusmodi tamen necessariam Trinitatis pro­ bationem clare non indicat et in suo tractatu De fide Trinitatis (ML 158. 259 sqq.) contendit tantum deducere necessarias conclusiones ex mysterio Trinitatis, iam per fidem cognito, ita ut obscura eius mens excusari possit, salva sola verborum exaggeratione.13 Abaelardus (t 1142), conceptualista, conatur colligere ex Rom. 1. 19 sq. mysterium Trinitatis fuisse ipsis paganis notum, docetque tres personas divi­ nas identificati cum tribus attributis potentiae, sapientiae et benignitatis, ac ideo naturaliter cognosci eo ipso quod haec attributa cognoscuntur (Theologia Christiana, 1. 2, ML 178. 1171; cf. 1123 sqq.). Ita Abaelardus labitur in quendam larvatum Modalismum, concipiens divinas personas ut mera Dei attributa.14 Eius errores trinitarii, indigitati a Bernardo Claraevallensi in sua epistola ad Innocentium II (ML 182. 1049-1054), damnati sunt in Cone. Senonensi a. 1140 (Denz. 721, 722, 724, 734). Richardus a S. Victore (t 1173), mysticus, profitetur se velle «ad ea 12 Cf. Fr. Bruno, «Le dimostrazioni trinitarie di Antonio Rosmini», Divus Thomas (Piacenza) LV (1952) 166-195. 13 Imo plures eruditi Anselmum prorsus excusant, dicentes ipsum nihil aliud velle proponere quam merum convenientiae argumentum, sicut etiam in simili probatione de existentia Incarnationis (de qua confer tractatum De Verbo Incarnato, in vol. 3). Cf. R. Perino, La dottrina trinitaria di Sant’Anselmo nel quadro dei suo metodo teologico e dei suo concetto di Dio, Roma 1952.—C. Vagaggini, «La hantise des ’rationes necessa­ riae’ de S. Anselme dans la theorie des processions trinitaires de Saint Thomas», Spici­ legium Beccense (Paris 1959) 103-139. 14 Cf. I. Rozycki, Doctrina Petri Abaelardi de Trinitate, II: De mysterio SS. Tri­ nitatis, Poznan 1939. Cf. infra dicenda (n. 287), ubi de aequalitate divinarum personarum. DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 9 quae credimus... non modo probabiles, verum etiam necessarias rationes ad­ ducere». Trinitatis mysterium probat triplici ratione, seu ex infinito charitatis amore, ex perfecta beatitudine et ex infinita communicatione perfectionis divinae; nam infinitus charitatis amor exigit alteram personam, et quidem infinitam; perfecta beatitudo non datur sine consortio amicorum, Deus autem est perfecte beatus independenter a creatura, ergo habet consortium divinae personae; infinita communicatio nequit fieri nisi alteri personae infinitae seu divinae. Concludit autem: «Ecce de pluralitate divinarum personarum tam aperta docuimus ratione, ut insaniae morbo videatur laborare, qui tam evi­ denti attestationi velit contraire» (De Trinitate, 1. 1, c. 4; 1. 3, c. 2-5, ML 196, 892, 916-918). Raymundus Lullus (f 1316) ait «de necessitate demonstrari in Deo esse pluralitatem» et argumentum ipsius Richardi Victorini essentialiter repetit, docens infinitam Dei communicabilitatem, in divino amore fundatam, exigere pluralitatem divinarum personarum, scilicet communicantis (Patris), commu­ nicati (Filii) et obiectivae communicationis ab utroque procedentis (Spiritus S.), vel bonificativi (Patris), bonificati (Filii) et bonificationis (Spiritus S.) (Liber de 14 articulis fidei, dist. 2, pars 1, Opera [Moguntiae 1722] II 67). Quidam tamen theologi benigne interpretantur verba tum Lulli tum Richardi, ac si ipsi nolint nisi rationes purae convenientiae proponere nec nisi verbis ex­ cesserint.15 9. Non defuerunt alii pauci scriptores, qui in persuasionem eandem rationalis demonstrabilitatis huius mysterii inclinarunt. Ita Henricus Gandavensis (f 1295), A. Kircher (f 1680), Daniel Huetius (t 1721), Marcus Mastrofifii (f 1845), A. Nicolas (f 1888), H. Schell (f 1906; qui conatur hoc mysterium deducere ex aseitate Dei, ita intellecta ut Deus sit causa sive principium suipsius), W. Solowief (t 1900; qui Trinitatem deducit ex ipsa notione entis divini, eo quod omne ens constat quadam trinitate, seu existentia, actione et fruitione)16 et M. Blondel (f 1949; qui deducit Trinitatem ex ipsa ratione personae in genere, quam concipit essentialiter ut aliquid ad aliud: Deus nempe non esset persona, si esset solus).17 Huc vero non faciunt illi, sive Patres (ut lustinus, Clemens Alexandri­ nus, Eusebius, Athanasius et Augustinus, Confess. 7. 13 sq.; De civ. Dei 8. 11; 10. 29), sive theologi (Traditionalistae, ut Lamennais et Bonnety), qui dicunt veram aliquam cognitionem mysterii Trinitatis inveniri in quibusdam falsis religionibus vel philosophiis, nominatim platonicis. Nam ipsi huiusmodi cognitionem dicunt esse derivatam ex ipsa revelatione, aliter ac Rationalistae 15 Cf. Mendia, B., «Posiciôn adoptada por Raimundo Lulio en el problema de las relaciones entre la fe y la razôn», Verdad y Vida IV (1946) 29-62, 221-259.—En torno a las razones necesarias de la Apologetica Luliana, Madrid 1950.— S. Garcia Palou, «S. Anselmo de Canterbury y el B. Ramôn Lull», Estudios Ltdianos I (1957) 63-89. 16 La Russie et l’Eglise universelle (éd. 3, 1922) 203 sq.: «La Trinité rationnellement déduite de l’idée de l’être». 17 Cf. A. Minon, «M. Blondel et le mystère de la Sainte Trinité», Ephemerides theologicae Lovanienses XXXIII (1947) 472-498. 10 DE DEO TRINO (de quibus in q. seq.) qui vicissim docent religionem christianam hoc mys­ terium derivasse ex triadibus paganis, naturali ratione confectis. III. ASSERTIO. Mysterium Trinitatis est mysterium supernaturale stricte dictum, cuius nempe existentia etiam post revelatio­ nem demonstrari non potest. 10. Nota theologica. Id est theologice certum (iuxta quos­ dam, proximum fidei) ex definitione et doctrina Cone. Vaticani I mox referenda. PROBATUR 1. Ex doctrina Magisterii. 11. Cone. Vaticanum sess. 3, can. 1, de fide et ratione,, definit: «Si quis dixerit, in revelatione divina nulla vera et proprie dicta mysteria contineri, sed universa fidei dogmata posse per ratio­ nem rite excultam e naturalibus principiis intelligi et demonstrari: an. s.». (Denz. 3041). Cum Trinitas sit, ex communi Ecclesiae sensu, unum ex praecipuis mysteriis, ex hac definitione sequitur eam non posse per rationem demonstrari, cumque Concilium non distinguat inter ante et post revelationem sed absolute loquatur,, sequitur huiusmodi impossibilitatem subsistere etiam post revela­ tionem. Ceterum, hoc ipsum determinatur in correspondent! doc­ trina cap. 4, qua non solum significatur «mysteria in Deo abscon­ dita..., nisi revelata divinitus, innotescere non posse» sed praeterea additur «divina mysteria suapte natura intellectum creatum sic ex­ cedere, ut etiam revelatione tradita et fide suscepta, ipsius tamen fidei velamine contecta et quadam quasi caligine obvoluta manere» (Denz. 3015 sq.); quod quidem intelligendum est non solum de intellectione essentiae sed etiam de demonstratione existentiae, ut constat ex citato can. 1 («intelligi et demonstrari»). Hanc esse Vaticani mentem ostendunt tum supra relatae (n. 7 sq.) condemnationes Semirationalistarum et Rosmini, quarum plures tangunt explicite ipsum mysterium Trinitatis, tum sequens ex­ plicita declaratio Cone. Coloniensis a. 1860 (eiusdem regionis ubi Semirationalismus floruit) a Pio IX approbata: «Augustissimum hoc Trinitatis mysterium, quamvis SS. Patres Ecclesiaeque Doctores similitudinibus ad fidelium eruditionem illustrare conati sunt, ta­ men uno ore ineffabile et incomprehensibile esse proclamant». PROBATUR 2. Ex Scriptura et Traditione. 12. Apostolus, 1 Cor, 2. 8-11, affirmat generaliter inscruta- DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 11 bilitatem eorum quae pertinent ad intima Deitatis, seclusa revela­ tione Spiritus Dei, adducens comparationem cum his quae sunt intima homini quaeque nonnisi ipsi spiritui hominis, seu ipsius conscientiae, nota sunt. Quod quidem valet praecipue de mysterio Trinitatis, utpote maxime intimo Deitati. Explicite etiam inscrutabilitas Trinitatis affirmatur a Christo. Mat. 16. 17, Petro profitent! eius divinam filiationem, Christus ait: «Beatus es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est». Ibid. 11. 25-27: «Confiteor tibi, Pater..., quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis... Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare». Praeterea, Io. 1. 18: «Deum [i. e. Pa­ trem] nemo vidit unquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit». Haec directe significant saltem inscrutabilitatem ante revelationem, sed, cum revelatio non mutet vim ipsius rationis, accipienda sunt absolute, seu etiam pro post revelationem. Patribus Trinitas est mysterium per antonomasiam. Contra Arianos, contendentes Verbum Dei esse creaturam, insistenter do­ cent veritatem Trinitatis naturales vires intellectus superare nec nisi ex revelatione quidquam de ea dici posse. Irenaeus·. «Inenarra­ bilis itaque generatio eius cum sit, quicumque nituntur generationes et prolationes eius enarrare non sunt compotes sui, ea quae inenar­ rabilia sunt, enarrare promittentes» {Adv. haer. 2. 28. 6, MG 7.808). Ambrosius·. «Mihi enim impossibile est generationis [divi­ nae] scire secretum: mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed et angelorum» {De fide 1. 10. 64, ML 16. 565 sq.). Hieronymus·. «Non dico de mysterio Trinitatis, cuius recta confessio est ignoratio scientiae» {In Is. 1. 18, proem., ML 24. 627). 13. Haec aliaque Patrum verba,18 simpliciter prolata, important abso­ lutam mysterii inscrutabilitatem, etiam quoad existentiam et supposita ipsa revelatione. Ceterum, hoc ipsum Patres satis explicite significant. Ita Athana­ sius de mysterio Trinitatis ait: «Quae enim fide tradita sunt, haec non hu­ mana sapientia expendere, sed fidei auditu excipere convenit» {Epist. 1, ad Serap., n. 17, MG 26. 570 sq.). Augustinus: «Multa sunt quae de Trinitatis ineffabilitate dicantur; non ut ipsa dicatur, alioquin non est ineffabilis, sed ut illis dictis illa dici non posse intelligatur» {Epist. 242. 5, ML 33. 1054). Nec refert quod idem S. Doctor alibi dicat se quaerere rationalem demonstra­ tionem Trinitatis; nam ex modo loquendi et ex contextu manifeste patet 18 Copiosam textuum messem invenies apud Franzelin, op. cit. (supra, in n. 7) 268-272 et D’Ales, De Deo Trino, p. 106-108. 12 DE DEO TRINO ipsum quaerere non probativas sed mere suasivas rationes mysterii: «Quae [divina natura] utrum sit Trinitas, non solum credentibus, divinae Scripturae auctoritate, verum etiam intelligentibus, aliqua, si possumus, ratione iam demonstrare debemus. Cur autem. Si possumus, dixerim, res ipsa cum quaeri disputando coeperit, melius indicabit» (De Tria. 15. 1, ML 42. 1057). PROBATUR 3. Ex ratione. 14. 1. A priori, sive ex proprio medio naturalis cognitionis de Deo (1 p., q. 32 a. 1). Deus a nobis non cognoscitur naturaliter nisi ex effectibus crea­ tis, adeoque secundum quod est principium et causa illorum. lamvero, Deus est causa rerum creatarum secundum ea quae pertinent ad unitatem essentiae, non vero secundum ea quae pertinent ad tri­ nitatem personarum; secus enim tres personae non essent aequales, et infinite perfectae, quia, propter oppositionem relativam quae vi­ get inter eas, non possent omnes tres esse causa rerum et perfec­ tiones causatas in se habere. Ex hac ratione sequitur quoque indemonstrabilitas mysterii post revelationem. Nam, vel adducitur ipsa revelatio ut principium demonstrationis, et tunc versamur extra quaestionem; vel revelatio est tantum conditio ad hoc ut ipsa ratio rem demonstret, et ita nihil conficitur. Nam factum revelationis non immutat indolem et me­ dium cognitionis nostrae, et ideo aliqua veritas nequit fieri post revelationem ab intellectu demonstrabilis, nisi sit veritas natura­ liter ipsi proportionata, quamvis abscondita quoad existentiam. Praeterea, ex eadem ratione sequitur indemonstrabilitas non solum existentiae, sed etiam possibilitatis mysterii. Id ceterum ex eo etiam eruitur, quod, supposita existentia Dei, si est possibilis in eo Trinitas personarum, est etiam eo ipso realis, cum agatur de in­ trinseca et necessaria perfectione.19 2. Ex refutatione supradictarum (n. 7-9) demonstrationum Trinitatis, ab adversariis adductarum. Huiusmodi demonstrationes, abstrahendo a peculiaribus uniuscuiusque defectibus, hanc habent communem rationem et vitium, ut, ex his quae pertinent ad unitatem naturae, praetendant apodictice concludere Trinitatis 19 Quaeri potest num absque revelatione posset homo habere saltem conceptum Tri­ nitatis, seu sibi fingere rationabilem hypothesim Dei unius in essentia et trini in perso­ na. Quidam (ut Coyer) dicunt id esse probabile, quia evidens esse nequit in Deo esse unicam personam, cum sit reapse falsum. Alii vero (ut Suarez, 1. 1, c. 11, n. 10-12, quem sequitur Gallier) negant, et merito, cum in conceptu personae quem deducimus ex crea­ turis nihil invenitur quod induceret rationem ad huius niO li cogitationem, imo ex eo potius ratio deduceret Trinitatem aequivalere Tritheis III· , adeoque esse aliquid impossibile. DE EX1STENTIA MYSTERII TRINITATIS B existentiam. Quae illatio est prorsus illegitima, quia in perfectionibus divinae naturae, ut sunt nobis naturaliter cognitae, nullo modo continentur quaesunt propria Trinitatis, sicut non continentur in effectibus creatis, ob rationem assignatam in praecedenti argumento. Quinimo plures perfectiones naturaliter cognoscibiles, ut simplicitas, immutabilitas et aeternitas, cum processionibus ad intra non facile conciliari videntur. Unde, quamvis plures ex illis demons­ trationibus afferri possint ut analogiae, quibus suadeatur convenientia huius mysterii, nequeunt tamen adduci ut vera argumenta pro illius existentia. Praeterea, huiusmodi demonstrationes non tantum sunt illegitimae, sed, ut scite notat S. Thomas, derogant «fidei dupliciter... Primo quidem quan­ tum ad dignitatem ipsius fidei, quae est ut sit de rebus invisibilibus, quae rationem humanam excedunt... Secundo quantum ad utilitatem trahendi alios ad fidem. Cum enim aliquis ad probandam fidem inducit rationes quae non sunt cogentes, cedit in irrisionem infidelium; credunt enim quod huiusmodi rationibus innitamur, et propter eas credamus». 15. Contra Giinther. Formaliter loquendo, cognitio non importat alte­ ritatem seu distinctionem realem subiecti et obiecti; quinimmo cognoscere est subiectum fieri idem cum obiecto. Ergo ex cognitione Dei de seipso nequit argui distinctio cognoscentis et cogniti in divinis. Neque etiam argui potest productio alicuius verbi in Deo, sive quia verbum in nobis petitur ex necessi­ tate, sive quia Deus sua infinita perfectione et simplicitate transcendit modum operandi creaturarum. Praeterea, argumentum Giinther ducit aperte ad Tritheismum, quia in productione Filii et Spiritus S. bis et ter poneretur subs­ tantia Dei. Praeterea, cum persona sit iuxta Giinther conscientia sui, seque­ retur in Deo esse tres conscientas sui, seu tres deos, imo tres trinitates. Contra Rosmini. Tres illae formae, seu esse reale, esse ideale et esse morale, vel sunt modi seu nomina eiusdem rei, et tunc habetur Trinitas tantum nominalis, sicut in haeresi modalistica; vel sunt realitates, et tunc habetur Tritheismus. Tres illae formae non distinguuntur in Deo nisi ratione, sicut aliae formae, i. e. ens, verum, bonum. Praeterea, non est ratio quare et istae formalitates, sicut illae, non debeant concipi ut personae subsistentes, si id fieri posset. Quoad id quod dicitur de persona Spiritus S., non videtur quomodo Verbum, qua amatum, apprehendatur a ratione ut realitas distincta a Verbo, qua cognito. Contra Abaelardum. Si tres personae divinae identificarentur cum tri­ bus attributis potentiae, sapientiae et benignitatis, sequeretur vel quod nulla persona sit Deus, nam unaquaeque careret duobus attributis divinitatis, vel quod non sint tres personae in Deo, sed tantum tria attributa unius personae, ac ita instauraretur haeresis Modalismi. Et de facto huius haeresis incusatur Abaelardus. Contra Richardum a S. Victore. Ex hoc quod amor Dei est infinitus non sequitur necessario quod debeat esse ad alterum sed sufficit quod amet seipsum, infinitum bonum, infinito modo; dicere autem quod in Deo debet esse necessario charitas in sensu stricto seu amor ad alterum, est petere principium. Perfecta beatitudo requirit consortium alterius, si bonum posses­ sum indiget complemento boni alterius personae. Non necessario probatur 14 DE DEO TRINO ad rationem infiniti boni pertinere ut se communicet veluti ad intra infinito modo, ita ut ab eo aliquid infinitum procedat; ceterum, in ipsa creatione, quae tamen libera est, Deus se communicat infinito modo, quin producat aliquid infinitum, eo quod productio ex nihilo requirit infinitam virtutem (1 p., q. 32, a. 1, ad 2; cf. q. 45. a. 5, ad 3). Contra Raymundum Lullum. Eius ratio coincidit cum praefata tertia ratione Richardi de necessitate infinitae communicationis. 16. Obiectiones. Obi. 1. Ex ratione probari potest Trinitatem in Deo non involvere contradictionem seu non esse impossibilem. Ergo esse possibilem. Ergo esse realem (quia in Deo, ente necessario, quod est possibile, est reale). Resp. Id probari potest positive et evidenter, nego; negative et proba­ biliter, concedo. Ut constabit ex q. seq., ratio naturalis duo facere potest circa mysteria, scilicet solvere obiectiones negantium, quod est probare mere nega­ tive non impossibilitatem sive possibilitatem, et afferre mere probabiles ratio­ nes, suadentes veritatem rei iam revelatae. Obi. 2. Hoc mysterium est positive ac evidenter credibile. Ergo est etiam positive ac evidenter possibile. Ergo est reale. Resp.. Neg. cons. Nam ex diversis principiis petuntur rei credibilitas et rei possibilitas. Haec petitur ab intrinseco, seu ab eo quod est in ipsa re; illa vero petitur ab extrinseco, seu a signo vel testimonio. Obi. 3. De facto in quibusdam ex naturalibus religionibus et philosophiis invenitur conceptus Trinitatis. Ergo hic per lumen rationis obtineri potest. Resp. Ut infra explicabitur (n. 25-27) paganae et philosophicae triades nihil habent commune cum Trinitate, seu cum tribus personis in una natura divina. Quod si contrarium ostenderetur, oporteret etiam probare eas non esse vel non continere fructum sive adulteratam reliquiam verae revelationis. QUAESTIO II. DE RATIONABILITATE MYSTERII TRINITATIS2* I. SENSUS QUAESTIONIS. 17. In quaestione praecedenti ostensum est mysterium Tri­ nitatis esse supra rationem, seu excedere vires et obiectum rationis; nunc e regione ostendendum est illud non esse contra rationem, seu non adversari exigentiis et principiis rationis, nec in suo conceptu (Dei unius in essentia et trini in persona) involvere contradictionem. Cum autem humanae rationis actus sit duplex, apprehensio scilicet et iudicium, quaestio ad hoc redit: utrum ratio humana possit appre­ hendere hoc mysterium, seu sibi efformare conceptum non contra­ dictorium (utut imperfectum et analogicum) entis quod sit unum in essentia et trinum in personis, et consequenter possit rationabiliter 20 1 P·» q· 32, a. 1; q: 45, a. 7; q. 93, a. 5; C. Gent. 4. 26: De potentia, q. 9, a. 9. DE EXJSTENT1A MYSTERII TRINITATIS 15 huiusmodi conceptum affirmare de Deo, seu rationabiliter iudicare Deum esse unum et trinum, ita ut possit rationabiliter adhaerere per fidem testimonio, hoc mysterium revelanti. II. ERRORES. 18. Occurrunt hic Rationalistae, quibus accedunt Modernistae.2122 23 Rationalistae simpliciter dicti, sive positivi, contendunt Trinita­ tem, sicut quodlibet supernaturale mysterium, prout praecise conci­ pitur et creditur in religione Christiana (in hoc casu: Dei Unius et Trini) esse contra rationem, seu involvere conceptus contradictorios. Hinc vel mysteria simpliciter abiciunt, ut absurdas fictiones, vel, retentis ipsis religiosis biblicisque expressionibus, mysteriorum sen­ sum mutant, ea interpretantes ut symbolicas expressiones natura­ lium veritatum, iuxta sequentem propositionem a Pio IX in Syllabo damnatam: «Christianae fidei mysteria [sunt] philosophicarum in­ vestigationum summa» (Denz. 2907). Ita Kant retinet Trinitatem ut expressionem trium attributorum natura­ liter de Deo cognoscibilium. Deus nempe, ut creator et legislator, dicitur Pater; ut gubernator, dicitur Filius; ut iustus iudex, dicitur Spiritus S. HegeP2 retinet Trinitatem ut expressionem triplicis momenti pantheisticae evolutionis entis absoluti, seu thesis, antithesis et synthesis. Scilicet: Idea-ens seu Deus, quae, se evolvendo ac determinando, rerum universitatem constituit, primo est thesis, seu idea in se, seu Deus Pater, quatenus Deus nondum se cognoscit; secundo est antithesis, seu idea pro se, seu Deus Filius, qui producitur per actionem evolutivam Dei Patris, quique repraesentat rerum universitatem sive totam naturam, et in quo Deus seipsum et omnia contemplatur; tertio est synthesis, seu idea ad se, seu Deus Spiritus S., qui per actum amoris connectir Deum Patrem cum Deo Filio, quique est etiam nexus logicus totius naturae cum Creatore, entis finiti cum infinito, entis realis cum ideali, con­ clusionis cum principio. Ad eandem generalem doctrinam accedit explicatio modernae sit dictae Tbeosophiae?3 Originem autem christianae Trinitatis Rationalistae deducere solent ex quibusdam triadibus, inventis in aliis religionibus aut paganis philosophiis, vel quomodolibet ex quibusdam causis naturalibus, ut infra explicabitur (n. 25-28). 21 De utroque errore confer quae generice dicta sunt in tractatu De Revelatione, in vol. 1, n. 110-116. 22 Cf. Fr. Gregoire, Etudes hégéliennes. Les points capitaux du système (Louvain 1958) 403, ad voces «Triade», «Trinité». 23 De qua confer G. Busnelli, «La Trinità e Dio secondo i Teosofi», Civiltà cattolica (1900) I 660 sqq.; II 3 sqq., 286 sqq. S. Officium, 18 iul. 1919, generaliter decla­ ravit doctrinas theosophicas cum doctrina catholica componi non posse (Denz. 3648). 16 DE DEO TRINO Modernistae vero, sive Rationalistae agnostici, abstrahentes ab obiectiva mysteriorum realitate et rationabilitate, de qua, aiunt, iudicari non potest (agnosticismus), mysteria interpretantur tanquam aptas formulas religiosas, habentes sensum mere symbolicutn ac practicum, utpote symbola ac vehicula caeci sensus religiosi, sese iugiter evolventis, et normas practicas agendi (immanentismus evolutionisticus; cf. Encycl. «Pascendi», Denz. 3483). Ita per mysterium Trinitatis nulla veritas obiectiva asseritur, quasi vere iudicetur Deum esse Patrem et Filium et Spiritum S., sed proponitur tantum quaedam symbolica expressio illius entis infiniti, quod est confusum obiectum caeci sensus religiosi, et norma practica agendi erga illud, ita v. g. ut credens debeat se gerere erga illud tanquam erga Patrem. Ut patet, originem huius mysterii Modernistae repetunt immediate ex praefata evolutione sensus reli­ giosi, quae ceteroquin, aiunt, non viguit tantum apud christianos sed est universalis, ita ut aliquod simile mysterium potuit evolvi etiam intra alias religiones, et aliquem influxum habere in originem ipsius christianae Trini­ tatis, iuxta varias praefatas explicationes ceterorum Rationalistarum. III. ASSERTIO. Mysterium Trinitatis nullo modo rationi con­ tradicit, sed potius rationi congruere suadetur. Christiana mysteria in genere rationi non contradicere est de fide, aequivalenter definita a Cone. Later. V, sess. 8, a. 1513, quod repetit Cone. Vatic. I. Ipsum mysterium Trinitatis rationi non contradicere dici debet de fide, formaliter im­ plicite definita in eadem utriusque Concilii definitione, cum a mys­ teriis in genere ad hoc particulare et iuxta sensum Ecclesiae prima­ rium mysterium, transitus sit immediatus, tanquam a formali impli­ cito ad formale explicitum. Hoc mysterium ita esse rationabile, sive rationi congruens, ut possit exprimi conceptibus vere obiectivis, utut analogicis, atque per naturales analogias illustrari, est theologice certum ex doctrina Cone. Vatic. I. 19. Nota theologica. PROBATUR 1. Ex doctrina Magisterii. 20. Cone. Vaticanum I, sess. 3, cap. 4, de mysteriis in genere docet: nullam inter fidem et rationem veram oppositionem esse posse (ubi repetit definitionem ipsius Cone. Later. V); fidem et rationem sibi mutuo auxilium ferre; rationem, fide illustratam, pos­ se aliquam fructuosissimam mysteriorum intelligentiam assequi etiam ex analogia eorum quae naturaliter cognoscit. «Etsi fides sit supra rationem, nulla tamen unquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest: cum idem Deus, qui mysteria revelat DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 17 et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit, Deus autem negare seipsum non possit, nec verum vero unquam contradicere. Inanis autem huius contradictionis species inde potissimum oritur, quod vel fidei dogmata ad mentem Ecclesiae intellecta et exposita non fuerint vel opinionum com­ menta pro rationis effatis habeantur. Omnem’ igitur ’assertionem veritati illuminatae fidei contrariam omnino falsam esse definimus’ [Cone. Later. V]» (Denz. 3017). «Neque solum fides et ratio inter se dissidere nunquam possunt, sed opem quoque sibi mutuam ferunt, cum recta ratio fidei fundamenta de­ monstret eiusque lumine illustrata rerum divinarum scientiam excolat, fides vero rationem ab erroribus liberet ac tueatur eamque multiplici cognitione instruat» (Denz. 3019). «Ac ratio quidem, fide illustrata, cum sedulo, pie et sobrie quaerit, aliquam Deo dante mysteriorum intelligentiam eamque fructuosissimam assequitur tum ex eorum, quae naturaliter cognoscit, analogia, tum e myste­ riorum ipsorum nexu inter se et cum fine hominis ultimo» (Denz. 3016). Ceterum, Magisterium Ecclesiae inde a primis saeculis in con­ troversiis trinitariis suam mentem veluti exercite expressit, adhiben­ do conceptus desumptos ex rebus creatis, ut personae, paternitatis, filiationis et generationis, quos intellexit in sensu proprio et obiectivo nec ut meras symbolicas denominationes, ut praecipue patet in controversia cum Modalistis, ponentibus tres tantum modos sive aspectus unius personae, et cum Arianis, negantibus veram in Deo generationem, filiationem et paternitatem. PROBATUR 2. Ex Scriptura et Traditione. 21. Scriptura exercite nos docet mysterium Trinitatis esse rationi consonum ac per eam illustrari posse, dum illud nobis pro­ ponit sub nominibus Patris et Filii et Spiritus S. Ex analogia enim paternitatis et filiationis humanae intelligimus aliquatenus distinc­ tionem personarum divinarum et relationes quae inter eas interce­ dunt. Exhibendo praeterea secundam personam sub conceptu Verbi, Scriptura nos inducit ad considerandam analogiam quae habetur inter processionem intellectus divini et processionem intellectus hu­ mani; ex qua manuducimur ad investigandam naturam totius mentis nostrae et inveniendam aliam analogiam, quae adest inter proces­ sionem Spiritus S. et processionem amoris in voluntate humana. Patres idipsum praestant, simul explicantes discrimen quod intercedit inter huiusmodi humanas et divinas processiones. Praete­ rea, ut constabit ex mox dicendis et amplius ex sequentibus quaes­ tionibus de essentia mysterii, Patres variis analogiis, tum ex mundo 18 DE DEO TRINO physico tum ac praecipue ex creatura rationali deductis, mysterium Trinitatis in unitate illustrare conantur. In quo quidem eminet Augustinus, qui profundius investigavit analo­ giam inter vitam intimam Deitatis et interiorem vitam nostram, inter Tri­ nitatem et structuram humanae mentis, inter processionem Verbi atque Amoris divini et processionem verbi atque amoris humani. S. Doctor scribit: «Ά magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibili ter poterat horum Creator videri’ (Sap. 13. 1 sq.). Haec de libro Sapieqtiae propterea posui, ne me fidelium quispiam frustra et inaniter existimet in creatura prius per quasdam sui generis trinitates quodam modo gradatim, donec ad mentem hominis pervenirem, quaesisse indicia summae illius Trinitatis, quam quaeri­ mus cum Deum quaerimus» (De Trin. 15. 2, ML 42. 1058). Admonet tamen «ne hanc imaginem [Trinitatis in mente hominis]... ita [quis] eidem com­ paret Trinitati, ut omni modo existimet similem, et potius in qualicumque ista similitudine magnam quoque dissimilitudinem cernat» (ibid. 15. 20, col. 1088). PROBATUR 3. Ex ratione. 22. luxta dicta in Introductione in universam theologiam (in vol. 1, n. 62 sq.) circa varia munera scientiae theologicae, quae, prout est sapientia, arguit et reflectit super sua ipsa principia, quin­ tuplex distingui potest munus rationis circa mysterium Trinitatis, revelatum principium praesentis tractatus:24 Primo nempe, ratio ostendit evidenter extrinsecam veritatem sive credibilitatem mysterii, exhibendo evidentia motiva credibilitatis. Quod munus persolutum est generaliter quoad omnia mysteria, a Christo revelata, in tractatu De Revelatione. Secundo, quoad ipsam veritatem intrinsecam, ratio ostendit imprimis modo generico nullam esse posse veram oppositionem inter seipsam et fidem, cum repugnet oppositio inter verum et ve­ rum. Hoc, ut patet, supponit fidem continere veritatem ac ideo resolvitur in praecedentem rationem, nec valet contra eos qui fidem reiciunt et credibilitatem veritatum fidei non admittunt. Ex hoc prin­ cipio sequitur quod quidquid in explicatione mysterii, ex parte sive conceptuum sive principiorum sive argumentorum rationis, non quadrat cum datis mysterii revelati, nequit esse verum, et conse­ quenter «probationes quae contra fidem inducuntur, non esse de­ monstrationes, sed solubilia argumenta» (1 p., q. 1, a. 8; c. In Boe­ thium De Trinitate, q. 2, a. 3; Cone. Vatic. I, supra cit.). 24 Sextum vero munus, quod est deducere conclusiones ex principiis easque in unum corpus sdentificum redigere, pertinet ad theologiam non formaliter ut sapientiam sed ut mere scientiam, ut ibidem explicatum est. DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 19 Tertio, peculiariter quoad essentiam mysterii, ratio aptos termi­ nos et scientificas formulas elaborat ad eam aptius exprimendam, et hoc mysterium illustrat per comparationem et connexionem cum aliis fidei veritatibus. Huiusmodi munus persolvitur pedetemptim per decursum totius tractatus. Quarto, ipsam existentiam mysterii ratio suadet, adducendo varias convenientias et analogias sive comparationes deductas ex rebus creatis, in quibus aliqua ternitas cum unitate intime copulata invenitur. Ut patet, huiusmodi convenientiae et analogiae non ha­ bent valorem probativum, sed mere suasivum et illustrativum, et quidem supposita iam veritate seu post factam revelationem; osten­ dunt enim veritatem revelatam congruere rationi (1 p., q. 32, a. 1, ad 2). 23. Quinque convenientiae a theologis afferri solent, quarum aliquas inter ineptas demonstrationes iam supra retulimus (n. 7-9, 14 sq.): 1. Ex diffusiva proprietate boni. Cum bonum sit diffusivum sui, con­ venit summo bono summo modo se communicare, ita scilicet ut eius commu­ nicatio sit infinita non solum ex parte modi producendi (ut est creatio), sed etiam ex parte rei communicatae. Atqui infinita communicatio Dei nequit esse nisi ad intra; extra Deum enim nihil potest esse infinitum. Ergo convenit ut sit in Deo processio quaedam. Hoc argumento usi sunt Alexander Halensis et Bonaventura. 2. Ex perfectione joecunditatis. Convenit ut Deus, qui aliis foecunditatem et paternitatem tribuit, ipse in se sterilis non maneat. 3. Ex perfectione societatis, vel ex ratione perfectae beatitudinis. Cum perfecta iucunditas et beatitude in consortio personarum eiusdem naturae obtineatur, convenit ut in Deo etiam talis beatitudo perficiatur in consortio plurium personarum divinarum. Hac ratione usi sunt Hugo a S. Victore et Richardus a S. Victore, qui, ut diximus supra, vim probativam inepte ei tribuere videtur. 4. Ex eminentia divini esse. Esse enim divinum, utpote infinitum, debet habere omnes perfectiones, adeoque perfectionem sive absolutam sive rela­ tivam. Relativo autem correspondet distinctum et oppositum correlativum. 5. Ex ratione intellectionis et volitionis. Quemadmodum in nobis ex intellectu procedit verbum, ab eo distinctum, et post verbum procedit amor seu pondus in voluntate, ita convenit similes spirituales processiones et foecunditates in Deo inveniri, dempta tamen ratione imperfectionis et accidentalitatis. Hac ratione utitur S. Thomas, 1 p., q. 27, a. 1 et 3, premens vestigia Augustini, De Trin., 1. 10. 24. Plures analogiae mysterii Trinitatis a Patribus, signanter Augus­ tino* afferuntur, deductae ex quibusdam triadibus sive in omi creatura, sive ^Blachere, F., «La Trinité dans les créatures», Revue augustinienne (1903) II 114 sq., 219 sq. 20 DE DEO TRINO ac peculiariter, in creatura rationali, quarum quaedam sunt mera vestigia Trinitatis, aliae (seu quae sunt in parte intellectiva hominis) sunt verae imagines Trinitatis, iuxta distinctionem S. Thomae (1 p., q. 45, a. 7; q. 93, a. 2 et 6) inter vestigium et imaginem. In qualibet creatura habetur vestigium Trinitatis, quatenus consti­ tuitur in unitate, specie et ordine. Eius unitas, seu entitas limitata, est vesti­ gium Patris, quia, utpote limitata, appellat suum principium. Eius species, seu typus specificus, est vestigium Filii, quia demonstrat ideam seu verbum facientis. Eius ordo, seu finalitas, est vestigium Spiritus S. quia demonstrat inclinationem scu amorem facientis. Ita Augustinus, De Trinit. 6. 10; De vera religione 7. 13; quem sequitur et explicat S. Thomas, 1 p., q. 45, a. 7; q. 93, a. 6; C. Gent. 4. 26. In homine iuxta Augustinum plura inveniuntur vestigia et imagines Trinitatis. In parte sensitiva duo saltem vestigia detegi possunt. In cognitione sensitiva habetur obiectum, imago in sensu impressa et attentio utrumque coniungens (De Trinit. 11. 2); in memoria vero est phantasma in ipsa reten­ tum, interna visio cogitantis et voluntas reminiscendi, quae utrumque copulat (ibid 11. 3 sq.; 13. 20). In parte intellectiva proprie imago Trinitatis inve­ nitur, et quidem multipliciter: esse, nosse, velle (De civ. Dei 11. 26); esse, nosse, vivere (De Trin. 6. 10); mens, notitia, amor (ibid. 9. 3); memoria, intellectio, amor vel voluntas (ibid. 10. 11; 14. 12; cf. S. Thomam, 1 p., q. 93, a. 6); amans, amatum, amor (ibid. 8. 10; 15. 3).20 Praeter has praecipuas analogias aliqui theologi plura congerunt exempla et comparationes, in quibus quaedam trinitas in unitate exprimitur, quorum plura ut signa existentiae Trinitatis divinae considerari possunt, quaedam vero tantum ut comparationes ad ipsam essentiam mysterii quodammodo Boyer. C., «L'image de la Trinité, synthèse de la pensée augustinienne», Gregorianum XXVII (1946) 173-199, 333-352. Diepen, H., «De analogica nostra Sanctissimae Trinitatis conceptione», Angelicum XXIII (1946) 89-125; XXIV (1947) 33-46. Franco, R., «Tcologia de la imagen de Dios y Teologfa de la gracia habituai», XVIII Semana espanola de teologia 1958 (Madrid 1961) 45-68. Hadot, P., «L’image de la Trinité dans Pâme chez Victorinus et chez saint Augus­ tin», Studia pat ris t ica VI (1962) 409-442. Iturrioz, «El trinitarismo en la filosofia de San Agustin», Revista espanola de tcologia (1943) 89-128. Moriones. Fr., Enchiridion theologicum Sancti Augustini (Matriti 1961) 135-141. Paissac, IL, Théologie du Verbe: saint Augustin et saint Thomas, Paris 1951. Penido, M. T. L., Le rôle de l’analogie en théologie dogmatique (Paris 1931) 258345: «La valeur de la théorie psychologique de la Trinité». Idem in Ephemerides theo­ logicae Lovanienses (1931) 5-16. Remblay, R., «La théorie psychologique de la Trinité chez saint Augustin», Eludes et recherches VIII (1952) 83-109.—«Les processions du verbe et de l’amour chez saint Augustin», Revue de l'Université d’Ottawa XXIV (1954) 93-117. Richard, R. L., The problem of an apologetical perspective in the trinitarian theology of St. Thomas Aquinas, Rome 1963. Schmaus, M., Die psychologische Trinitâtslehre des hl. Augustinus, Miinster i. W. 1927. Sullivan, J. E., The image of God. The doctrine of St. Augustine and its influence, London 1963. 26 Plures alias augustinianas analogias colligit Moriones, ibid. 141. , DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 21 suadendam.2728Non est tamen ultra modum illis insistendum, ne videamur levioribus inniti, eo vel magis quod, ut monet ipse Augustinus, «in quali­ cumque similitudine magna quoque dissimilitudo cernatur» {De Trin. 15. 20). 25. Quinto, ratio ostendit inanitatem variarum theoriarum, quibus Rationalistac conantur naturaliter explicare originem myste­ rii Trinitatis, et solvit obiectiones fieri solitas ad ostendendam oppo­ sitionem eiusdem cum ratione. Praefatae theoriae ad tres reduci possunt. Prima, quae viguit praesertim saeculo elapso,23 sed ob suum parum scientificum characterem iam obsolevit, mysterium christianum derivat ex triadibus religionum orientalium, quae tamen nihil commune cum eo habent, ut patet ex historiis religionum. Ita apud Indos, trias quae vocatur Trimûrti, scilicet, Brama seu creator, Vishnû seu conservator, Çiva seu destructor, indicat tantum tria nomina vel tres aspectus eiusdem deitatis. Idem valet de triade religionis Mithrae apud Persas, seu Mithras, Cautes et Cautopates. Trias babylonica, scilicet Anou seu deus caeli, En-lil (alias Bêl) seu deus terrae, Ea (alias En-ki) seu deus maris, indicat personificationem trium dis­ tinctorum phenomenorum naturae; ceterum, unicuique ex tribus illis diis consociabatur una divinitas sexus feminini, seu Antou, Nin-lil, Nin-ki. Idem dic de alia triade babylonica, Sin seu deus lunae, Samas seu deus caeli, Istar seu feminina divinitas foecunditatis (vitae, vegetationis).29 Secunda theoria, magis speciosa sed partialiter obsoleta, mysterium de­ rivat ex triadibus antiquarum philosophiarum. Pseudo-Hermes Trimegistus,30 Ποιμαντής, dial. 4, ait: «Monas genuit 27 Ita: In angelis est triplex hierarchia. In homine, triplex vita vegetativa, sensitiva et intellectiva. In terra, triplex regnum minerale, végétale et animale. In triangulo, trinitas linearum et angulorum in unitate figurae (inde in arte pictorica et sculptorica assumitur ut figura Trinitatis). In sole sunt substantia, lux et calor. In aqua, fons, rivus et lacus. In arbore, truncus, rami et folia (quae tres postremae analogiae afferuntur a Patribus, ut Athenagora, Leg. 8. 9; Tertulliano, Adv. Praxeam 8; Serm. 1, de verb. Apost. 3; An­ selmo, De proces. Spiritus S. 17). In familia, pater, mater et proles; de qua analogia confer Augustinum, De Trin. 12. 5; S. Thomam, 1 p., q. 93, a. 6, ad 2; S. Giuliani, «La famiglia è l’immagine della Trinità», Angelicum XXXVIII (1961) 357-310. Quamplures id generis similitudines colligit T. Szabo, De SS. Trinitate in creaturis refulgente. Doctrina S. Bonaventurae, Romae 1955. 28 Praecipui auctores: A. Vacherot, Histoire critique de l’école d’Alexandrie, Paris 1846,—H. Ritter, Geschichte der Philosophie, 1865.—H. Havet, Le Christianisme et ses origines, Paris 1878. 29 Condam in, A., «La religion des Babyloniens et des Assyriens», Christus. Manuel d’histoire des religions (éd. 8, J. Huby, Paris 1957) 720-722, 750 sq. Follet, R., «Les aspects du Divin et des Dieux dans la Mésopotamie antique», Recherches de science religieuse XXXVIII (1952) 189-208. 30 Hermes Trimegistus (i. e. ter magnus) est nomen graecum divinitatis aegyptiacae Tot, artium ac scientiarum inventricis ac directricis. Subinde nomen assumptum est ut pseudonymum ab auctore sic dictorum Librorum Hermeticorum, inter quos Ποιμαντής. monadem, et in se suum reflexit ardorem».31 Attamen, liber ille, Trimegisto antiquissimo philosopho attributus, probabiliter auctorem habet aliquem christianum primi saeculi, vel, ut alii volunt, neoplatonicum philosophum aegyptium saec. 3; ceterum, ea verba intelligi possunt de productione mundi, quatenus Deus produxit mundum ob suipsius amorem. Zoroaster (inter saec. 8 et 6 A. C.), philosophus religiosus apud Persas, in suis Oraculis magicis habet:· «In toto mundo resplendet trinitas, cuius unitas est principium». Attamen, haec verba aperte referuntur ad creationem et produnt persuasionem, tum popularem tum plurium philosophorum, de perfectione numeri ternarii, utpote compositi ex principio, medio et fine. Ob id Pytagorici hunc numerum pro sacro et mysterioso habebant, et eo omnia in natura constitui dicebant; vulgus etiam solebat eo numero signifi­ care id quod perfectum reputatur, ut cum dicitur: «O ter beatus!», vel «Om­ ne trinum perfectum» et illud poetae: «Numero Deus impare gaudet». Cete­ rum, quoad ipsam divinitatem, Zoroaster habetur ut fundator Dualismi mo­ derati, seu duorum veluti deorum, diversae prorsus ac oppositae naturae (boni scilicet et mali, lucis et tenebrarum), procedentium ab uno principio, quod solum est aeternum et infinitum.32 Aristoteles (t 322 A. C.), De caelo et mundo, 1. 1, c. 1, n. 6 sq.: «Que­ madmodum enim aiunt et Pythagorici, totum et omnia tribus determinata sunt. Consummatio enim et medium et principium numerum habent eum qui omnis: haec autem eum qui trinitatis est. Propter quod, a natura acci­ pientes tanquam leges illius, et ad sanctificationes deorum hoc utimur nu­ mero» (ed. Spiazzi, p. 8). Ad textum observat S. Thomas: «Quod... Aristo­ teles dicit... non est sic intelligendum quod ipse poneret ternarium numerum in divinis, sed vult dicere quod antiqui utebantur ternario numero in sacrificiis et orationibus propter quandam ternarii numeri perfectionem» (1 p., q. 32, a. 1, ad 1; cf. eius comment, in locum Aristotelis, p. 10). 26. Celebrior ac speciosior est opinio de derivatione mysterii ex doc­ trina de Verbo divino (ό λόγος) apud philosophos orientales, quatenus haec supponit aliquam saltem dualitatem intra divinitatem.33 Signanter in confir­ 31 Apud C. Baeumker, Liber XXIV Philosophorum (Freiburg i. B. 1913) 31. Cf. J. Kroll, Die Lehren des Hermes Trismegistos 1914. 32 Cf. tractatum De Deo Uno, in vol. 1, n. 606. 33 Ales A. d', De Deo Trino (Paris 1934) 26-28. 148-151. Arnou, R., «La séparation par simple altérité dans la Trinité’ plotinienne*, Gregorianum (1930) 181-183. Brehier, E., Les idées philosophiques et religieuses de Philon d’Alexandrie (éd. 2, Paris 1915) 83-111. Ceuppens, F., Theologia Biblica, II: De Sanctissima Trinitate (Romae 1938) 189194 (de logo apud loannem). Henry, P., «Bulletin critique des études plotiniennes», Nouvelle revue théologique <1932) 12 sq., 25-29. Huby, J. (editor), Christus. Manuel d’histoire des religions (éd. 8, Paris 1957) 1359, ad v. Trinité', in indice. Lagrange, M. L, «Le Logos d’Héraclite: vers le Logos de S. Jéan», Revue biblique (1923) 96-107. 161-184, 320-391; cf. (1924) 481 sqq.; (1925) 82 sqq, 368 sqq., 547 sqq.; (1926) 240 sqq.—Evangile selon Saint Jéan (éd. 8, Paris 1947), p. CLXXVIICLXXXIV. DF. EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 2Λ mationem adducitur vox et doctrina de Logo in quarto evangelio, quas loannes derivasset ex coaeva philosophia neoplatonica. Generaliter dicendum est huiusmodi paganum Logon nihil quoad essen­ tiam commune habere cum christiano Logo sive Verbo, cum non sit vel non probetur esse distinctum sive a mundo, tanquam aliqua persona et tanquam verus Deus, sive ab ipso Deo, tanquam persona ab alia persona divina. Quoad aliquos philosophos, Christianismi coaevos, ut Philonem iudaeum alexandrinum et Plotinum neoplatonicum alexandrinum, non excluditur aliqua inti­ mior connexio eorum doctrinae cum mysterio christiano, quae tamen ab ipsa revelatione, tam mosaica quam christiana, derivata esset, ac ita eos inter­ pretati sunt plures Patres, ex fine praecipue apologetico, ut nempe indigitarent apud ipsos paganos elementa veritatis christianae, hanc argumento ad hominem defenderent et illos arguerent atque ad fidem traherent.34 Vicissim, non excluditur loannem evangelistam potuisse desumere solam vocem «Lo­ gos» ex vigenti philosophia neoplatonica; idque ut probabile habent aliqui catholici eruditi, ut Lebreton et Lagrange, quamvis verisimilius dicendum sit cum communiori sententia vocem ipsam desumptan esse ex ipsa revelatione, seu ex illis frequentibus locis V. T., in quibus est sermo de «verbo» et «ser­ mone» Dei operante in creatione mundi (Psal. 32. 6, 9; 106, 20; 147. 18; Eccli. 42. 15; 43. 28; Sap. 9. 1; 18. 15), cum aliunde nihil peculiariter sua­ deat evangelistam philosophiam neoplatonicam novisse. 27. Ad singulos philosophos descendendo, Heraclitus (t circa 475 A. C.), qui primus doctrinam de Logo protulit, sub hac voce intelligit ipsum ignem, tanquam unicum, universale et intrinsecum principium omnium re­ rum; inde nulla spiritualitas, personalitas et distinctio in divinis.33 Ipse Piata (t 348 A. C.) nullam profert doctrinam de Logo, quam ei neoplatonici tri­ buerunt, sed tantum loquitur de ideis subsistentibus, quarum prima est idea Boni; nec ceteroquin apparet utrum ideae illae sint quid concretum an abstractum et utrum idea Boni identificetur cum concreto Deo, de quo Plato loquitur, an hic Deus sit quid inferius illis ideis. Stoici antiquiores Logon concipiebant modo pantheistico, pro principio activo rebus omnibus intrinseco; Stoici vero recentiores, ad novas philoso­ phias accedentes, Logon intellexerunt ut principium extrinsecum, inferius tamen Deo, per quod Deus mundum creavit et ordinat. Philo (t 40 P. C.), iudaeus alexandrinus, contendens doctrinam A. T. de Verbo et Sapientia Dei philosophiae platonicae accommodare, Logon concipit ut aliquid intermedium inter Deum et mundum, per quod Deus mundum creavit. Disputatur ab eruditis utrum illud concipiat ut quid mere abstrac-*35 «Les conceptions helléniques du Logos», Recherches de science religieuse (1926) 320328, 590-598. Picavet, Fr., Hypostases plotiniennes et Trinité chrétienne, Paris 1917. ^Ita Iustinus, Apol. I 21 et 46; Clemens Alex., Strom. 6; Eusebius Caes., Praep. evang. 11; Athanasius, De decr. Nicaen. syn. 28; Augustinus, Confess. 7. 8-10; De civ. Dei 8. 11; 10. 29; Cyrillus Alex., Contra lui. 8. 35 Ob praefatam doctrinam de logo, Iustinus (Apol. I 46) apologetico more Hera­ clitum christianis adnumerat. DE DEO TRINO tum, a Deo indistinctum (Lebreton), an ut quid concretum, distinctum ac personale (Lagrange); in priori casu, non est persona, ut Verbum Christia­ num, in altero casu non est Deus, sed quid inferius, ut fatetur ipse Philo, aiens non recte illud vocari Deum aut Filium Dei. Plotinus (t 270 P. C.), neoplatonicus alexandrinus, loquitur de tribus divinis hypostasibus, i. e. Uno, Intellectu seu Logo, et Anima mundi, et de processione unius ab alia, imo videtur Verbum seu Logon concipere ut per­ sonam generatam distinctam a generante, cum scribit: «Cum optimum est generans, necesse est quod generatus ita ei uniatur, ut sola alteritate sepa­ retur» {Enn. 5. 1. 6). Attamen, paulo post ostendit Logon seu Verbum esse inferius Deo, inquiens: «Necesse est enim ut sit principium aliquod supra Intellectum [seu Logon]: hic quidem vult esse Unum [i. e. Deum], sed Unum non est» {ibid. 6. 9. 5; cf. Cyrillum Alex., Contra ltd. 8, MG 76 914 sq., 919). Ceterum, si quid apud Plotinum habetur quod appropinquet Tri­ nitati christianae, de genere nempe illius falsae Trinitatis quam postea in Ecclesia docuit haereticus Arius, presbyter alexandrinus, id tribui potest influxui doctrinae Ammonii Saccas, quondam christiani et ipsius Plotini magistri. 28. Tertia ac recentior theoria mysterium deducit ex variis causis na­ turalibus* Ita H. Usener, professor Bonnensis, recurrit ad sacrum characterem quem numerus ternarius obtinebat apud vulgus, quo fit ut in antiquis mythologiis Deitas eo numero decoraretur, ut maxime patet ex supradictis triadibus orientalibus.37 Attamen, haec theoria reincidit in primam, supra refutatam. N. Soderblom (t 1931), theologus Suecensis, recurrit ad influxum legis vel fundatoris alicuius religionis. Omnis scilicet religio, quae ducit originem ab aliquo historico ac determinato fundatore, pervenit necessario ad aliquam huiusmodi triadem, scilicet doctrinam seu revelationem, eius auctorem, eius fructum; ita in Buddhismo habetur Dhamma seu lex, Buddha seu propagator legis, Sangha seu ordo aut unio ascetarum.33 Attamen, ex una parte huius­ modi trias non explicat divinitatem trium et ex altera parte ea regula non applicatur in ludaismo et Islamismo, in quibus huiusmodi trias non invenitur (in ludaismo habetur ad summum formula bimembris: lahveh-Moyses, vel lahveh-Lex). D. Nielsen, scriptor danus, recurrit ad conceptum familiae deorum, cons­ tantis triade, seu patre, filio et matre, in omnibus semiticis religionibus. Origo christianae Trinitatis sic explicari potest: apud Semitas meridionales, sub regimine patriarchal!, praecipue respicitur Deus Pater, tanquam princeps gen­ tis; subinde apud septentrionales, praecipue respicitur Deus Filius, quem rex temporalis tunc vigens repraesentat; posteriori tempore Hellenismi, Filius ^Diekamp, Fr., Über den Drsprung des Trinitâtsbekenntnisses, Münster i. W. 1910. —Theologiae dogmaticae manuale (ed. A. Hoffmann) I (ed. 2, Parisiis 1944) 301 sq. Stolz, A., De Sanctissima Trinitate (Friburgi Br. 1939) 7-10. 37 «Drciheit», Rheinisches Museum fur Philologie (1903). 38 Vater, Sohn und Geist unter den heiligen Dreiheiten, Tubingen 1909. DE EXJSTENTIA MYSTERII TRINITATIS 25 identificatur cum Logo philosophorum, mater in Deo refertur ad quandam abstractionem sub nomine Spiritus S.; sic apparet formula: Pater, Filius, Sp. S., imo subinde: Pater, Filius, Maria, et lesus, Maria, Joseph. Attamen, principium ipsum de universalitate conceptus familiae deorum in religionibus semiticis falsum est, cum plures scmiticae triades alio modo et ex alio con­ ceptu derivari ostendantur, ut patet ex historia religionum; ceterum, praefata theoria non explicat originem ipsius conceptus unius essentiae et trinae personae in Deo, in quo christiana Trinitas essentialiter consistit. A. Harnack (t 1930) originem Trinitatis ducit ex oppositione cum ludaismo, seu ex controversiis primorum christianorum cum ludaeis; Moysi nempe, iudaico Dei legato, christiani opposuerunt Christum, non solum lega­ tum sed Filium Dei; formula haec binaria subinde completa est per additio­ nem Spiritus S., tanquam missi a Christo ad ostendendam, per suam opera­ tionem, ipsius Christi messianitatem. Attamen, praefata oppositio non exblicat quare Christo attribueretur divinitas, quam ludaei Moysi non attribue­ bant; praeterea, gratis supponitur ea quae de Christi et Spiritus S. divini­ tate dicuntur in Scriptura non pertinere ad primum Christi evangelium sed esse tardiorem christianorum evolutionem et additionem. 29. Praecipuae obiectiones, quae afferri possunt ex ipsis supremis ac clarioribus principiis et quarum solutio nonnisi summis labiis hic profertur, remissa fusiori explanatione ad decursum tractatus, sunt sequentes: Obi. 1. Hoc mysterium contradicit primo ipsi principio contradictionis. luxta hoc enim, tria nequeunt esse unum, nec unum potest esse tria, ut asseritur in mysterio Trinitatis. Resp. Dist. ant.: Tria nequeunt esse unum nec unum potest esse tria sub eodem respectu, concedo; sub diverso, nego. Item, in mysterio Trinitatis id asseritur sub diverso respectu, concedo; sub eodem, nego. Deus enim est unus in essentia et trinus in personis. Nec valet instare unum et tria esse absolute inaequalia, nec unitatem sub diverso respectu evadere posse nume­ rum ternarium; nam, numerus, abstractus et mathematice acceptus, habet unam tantum considerationem, atque ita unum est unum nec potest absolute esse tria, sed numerus in concreto, i. e. res numerata, potest esse simul imum et tria secundum diversas considerationes; ita igitur res divina, secundum essentiam est una, secundum personas est trina. Obi. 2. luxta principium identitatis comparatae, quae sunt eadem uni tertio sunt eadem inter se. Atqui personae divinae sunt idem cum essentia. Ego sunt etiam idem inter se, nec ideo dari potest mysterium Trinitatis. Resp. Dist. mai.\ Quae sunt eadem uni tertio re et ratione (seu sub omni respectu, seu formaliter explicite, seu absque ulla distinctione, etiam rationis ratiocinatae minoris)39 sunt eadem inter se, concedo; quae sunt eadem uni tertio re sed non ratione (seu non sub omni respectu, seu non formaliter explicite, seu non absque distinctione saltem ratiocinatae minoris) sunt eadem intre se, nego. Contr. min. Inter naturam et unamquamque personam divinam est distinctio rationis 39 De hac distinctione confer dicta in tractatu De Deo Uno, in vol. 1, n. 583, 586, 589. 26 DE DEO TRINO ratiocinatae minoris, quia persona dicit explicite oppositionem relativam, quam non dicit natura, etsi haec, ratione suae infinitatis, involvat in se et identificet sibi tres personas, seu tres oppositiones relativas, ut fusius expli­ cabitur infra, n. 166-168. Unde unaquaeque persona, ratione oppositionis relativae, realiter distinguitur ab alia, et simul identificati potest cum essentia, quia, non ratione oppositionis relativae identificatur cum ea, sed ratione infinitatis illius. Unde observa discrimen inter relationes et varia Dei attri­ buta absoluta. Omnes quippe perfectiones salvantur in Deo formaliter, sed, quia in ratione formali tum attributorum absolutorum (ut iustitiae et miseri­ cordiae, intellectus et voluntatis) tum ipsarum relationum in comparatione ad essentiam seu ad attributa absoluta, nulla datur exclusiva oppositio, sicut datur inter unam relationem et aliam sibi correspondentem (ut paternitatem et filiationem), ideo omnia attributa et relationes unificantur in infinitate Dei, sed relationes ipsae mutuo oppositae manent inter se realiter distinctae, secus ipsa earum ratio formalis, quae implicat oppositionem ac ideo distinc­ tionem, non salvaretur in Deo. Et hoc praecise reddit possibilem Trinitatem personarum in una essentia divina (cf. 3 p., q. 28, a. 3, ad 1; In 1 Sent., dist. 2, q. 1, a. 5, ad 4). Haec responsio, data ad mentem S. Thomae, est apta et sufficiens in hoc loco. Ulterior eius expositio et determinatio dabitur infra in proprio loco, ubi de reali identitate relationum divinarum cum essentia divina (n. 177-180). Obi. 3. luxta principium causalitatis, nihil potest producere seu causare suum esse. Ergo nequeunt admitti processiones divinae, quibus communicatur alteri proprium esse. Resp. Nego suppositum antecedentis, i. e. quod producere et communi­ care sit necessario causare. In divina processione non causatur esse, sed idem manens communicatur; quod ideo fieri potest, quia esse divinum est tantae eminentiae et foecunditatis ut possit indivisibiliter possideri a pluribus personis Obi. 4. luxta metaphysicam definitionem personae seu suppositi, hoc reddit naturam incommunicabilem. Quod non contingit in Trinitate. Resp. Dist. assertum·. Persona reddit incommunicabilem naturam n plicative ut personatam, concedo (et id contingit etiam in Trinitate, non enim Pater communicat Filio naturam cum Paternitate); naturam simpliciter, nego. vel subdist.: si agitur de natura creata quae, cum sit finita, unica persona­ litate completur, concedo; si agitur de natura increata, nego, quia, cum sit infinita, una personalitate non completur, et praesertim quia personalitas in divinis non est quid absolutum sed relativum, de cuius ratione est habere correi ativum. QUAESTIO III. DE EXISTENTIA HUIUS MYSTERII, SEU DE EXPLICITA EIUS CONTINENTIA IN FONTIBUS REVELA­ TIONIS I. SENSUS QUAESTIONIS. 30. Exposita habitudine huius mysterii ad rationem natura- DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 27 lem, seu vindicata contra Rationalistas eius non repugnantia et con­ tra Semirationalistas eius supernaturalitate, restat ut eiusdem exis­ tentiam in fontibus revelationis ostendamus et adversus haereticos vindicemus: cum enim agatur de existentia rei quae vires rationis superat, idem est quaerere utrum sit et utrum in fontibus revela­ tionis contineatur. Cum autem hoc mysterium duplici nota coales­ cat, seu unitate naturae et trinitate personarum, utraque in fontibus revelationis ostendenda est. Quia autem res agitur hic more apolo­ getico, contra haereticos ab ipsa Ecclesia damnatos, ad ostendendam explicitant continentiam mysterii in fontibus revelationis non argui­ mus ex ipsis Ecclesiae documentis, sed haec referemus modo informativo post enarrationem earumdem haeresum. II. ERRORES. Hoc mysterium in sola revelata religione creditur et invenitur; unde in ipsa occurrunt directi ac positivi errores circa illud. Ceterae autem religiones aut philosophiae, revelatione carentes, potius nega­ tive ad illud se habent aut praesuppositive illi adversantur, ut patet in philosophia rationalistica, in religionibus pantheisticis et in du­ plici quae superest religione monotheistica, scilicet Islamismo et ludaismo. 31. Rationalis tae enim ipsam Divinitatem negant vel seponunt, ac ideo a fortiori divinam Trinitatem reiciunt atque philosophicas quasdam triades illi substituunt, ut ostensum est supra (η. 18).40 Polytheistae aliquas divinas triades proferunt, quae longe absunt a christiana Trinitate, cum sint vel simplex pluralitas deorum ad invicem subordinatorum (ut apud Graeco-Romanos: luppiter, luno, Minerva; luppiter, Mars, Quirinus) vel tria nomina sive, repraesentationes eiusdem deitatis, ut ostensum est supra (n. 25). ludaismus postchristianus vera Trinitate caret; imo ipsa illius vestigia, quibus A. T. scatebat, ita adulterata apparent in doctrina rabbinorum, quae in libris praecipue Misnâh et Talmûd duorum priorum saeculorum aevi Chris­ tian! consignata est, ut Sapientia divina assumatur tanquam poetica personificatio, cui substituitur Lex (Thora), et Verbum Dei (sub nomine Memra) non amplius illi Sapientiae comparetur, sed de Deo generaliter praedicetur, ad designanda praesertim divinae providentiae opera externa, Spiritus Dei vero, cuius quidem actio sanctificans agnoscitur, personaliter evanescat et spiritibus bonis et malis locum cedat.41 40 De modo quo Rationalistae et Liberales interpretantur testimonium ipsius Christi de sua divinitate dictum est in tractatu De Revelatione (in vol. 1, n. 250). Ceterum, de eorumdem interpretatione circa aliquos biblicos textus trinitarios erit incidenter sermo infra (n. 55 sq.) in ipsa istorum textuum expositione. 41 Cf. A. D’Ales, De Deo Trino (Paris 1934) 11-14. 28 DE DEO TRINO Islamismus in lege Corani nonnisi unum ac singularem deum Allah agnoscit, cuius Mahumedus (f 632) est merus legatus et propheta. Quamvis in priori sua periodo Mechensi Mahumedus ambiguis quidem verbis locutus fuerit de Trinitate, seu de Deo, Verbo (Kalima, vel Amr quod correspondet aramaico Memra) et Spiritu S., mutuato conceptu ex aliquo fonte christiano vel gnostico, in altera periodo Medinensi Trinitatem christianam (quam intelligit Deum, Christum et Mariam) aperte reiecit, docens non convenire Deum filium habere et Deum singularem sibi sufficere.42 32. Proprie dicti errores trinitarii, prolati sunt intra septa Christianismi ab his scilicet qui non solum unum Deum sed etiam ipsam Trinitatem in Deo, saltem oretenus, professi sunt. Dividun­ tur autem in duas extremas oppositas haereses, iuxta duas notas quae importantur in mysterio Trinitatis, scilicet Unitarismum, qui negat realem distinctionem personarum, et Pritheismum, qui negat uni­ tatem naturae. Praeterea, quadam media via incedit Subordinatianismus, qui, admissis tribus distinctis personis, soli primae personae tribuit plenam ac veram naturam divinam, quique fuit historice praecipua haeresis trinitaria, atque, una cum duabus haeresibus christologicis (Nestorianismo et Monophysismo), quammaxime in­ cunabula Ecclesiae exagitavit.43 A. Unitarismus. 33. Sub hoc nomine colligi possunt quotquot unicam perso­ nam divinam in unica essentia profitentur. Alia nomina quae fere promiscue adhibentur, ut Modalismus, Monarchianismus, Sabellianismus, fuerunt historicae denominationes peculiarium errorum. lam inde a saec. 1, quidam haeretici iudaizantes, dicti Ebionitae, affir­ mabant in Deo unicam inveniri personam, et lesum Christum esse merum hominem, qui vocatus est filius Dei eo modo quo homines iusti filii Dei 42 Coranum, sûra (i. e. caput) 4, âya (i. c. versus) 171: «O détenteurs dc ITcriture!, ne soyez pas extravagants, en votre religion! Ne dites, sur Allah, que la vérit '! Le Messie, Jésus fils de Marie, est seulement l’Apôtrc d’Allah, Son Verbe jeté par Lui à Marie et un Esprit [émanant] de Lui. Croyez en Allah et en Scs Apôtres et ne dites point: Trois’! Cessez! [Cela sera] un bien pour vous. Allah n’est qu’une divinité unique. A Lui ne plaise d’avoir un enfant! A Lui ce qui est dans les deux et ce qui est sur la terre. Combien Allah suffit comme protecteur». Sûra 5, âya 13: «Impies ont été ceux qui ont dit: ’Allah est la troisième d’une triade’. Il n’est de divinité qu’une Divinité unique» (Apud R. BLANCHERE, Le Coran, Traduction [ex recenti editione Cairi in Aegypto] II [Paris 1951] 968 sq., 1133 sq.; cf. 1118, 1145). 43 De his tribus haeresibus confer longiorem expositionem in variis articulis encvclopediarum et praecipue theologicorum dictionariorum (v. g. Dictionnaire de théologie catholique). Brevem aptaraque svnthesim habes apud A. Stolz, De Sanctissima Trinitate (Friburgi Br. 1939) 27-35. DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 29 dicuntur (cf. Epiphanium, Adv. haer., haer. 30, η. 1 sq.). Ad hos fortasse alludit loannes (1 Io. 2. 23; 4. 2 sq., 15) et inter eos certe numeratur Cerinthus, de quo Irenaeus (Adv. haer. 1. 16). Eodem fere tempore quidam haeretici, ab Epiphanio (Haer. 51, n. 3) vocati Alogi (άλογο». = sine logo) nolebant admittere Verbum in Deo, ac propterea reiciebant Apocalypsim et Evangelium loannis. Etsi autem non constet utrum solum nomen λόγον an etiam trinitatem divinarum personarum et divinitatem Christi respuerint, tamen non sine ratione conici potest eos fuisse Adoptianismi praecursores. Saec. 2, Gnostici nonnisi unum Deum in unica persona profitebantur, Chris­ tum autem ut merum hominem, realem vel apparentem (Docetae) habebant.4445 lam autem circa finem saec. 2 incipiebat haeresis Monarchianismi, quae floruit saec. 3 Λ Quidam enim haeretici expresse docere coeperunt unam tan­ tum personam in Deo inveniri. Quoad modum autem conciliandi hanc doc­ trinam cum personalitate et divinitate Christi, Monarchianismus duas diversas explicationes proponebat, nempe explicationem adoptianisticam, qua reduce­ batur dignitas Christi ad quandam filiationem adoptivam et ad specialem Dei virtutem inhabitantem in Christo, et explicationem modalisticam, qua ipsa Christi personalitas identificabatur cum personalitate Patris. 34. Monarchianismus adoptianisticus docuit Christum non esse Deum sed purum hominem, a Deo speciali modo in filium adop­ tatum et divina quadam virtute donatum. Huius haeresis auctor fuit Theodotus coriarius, byzantinus, qui, cum Christum negasset e pa­ tria sua Romam aufugiens, ibi se excusare tentavit, dicens se negas­ se quidem Christum, non vero Deum, Christum quippe esse purum hominem, quamvis virtute Spiritus S. praeditum et filium Dei adop­ tivum. Excommunicatus fuit a Victore Papa circa a. 190. Inter illius asseclas, qui e schola ab ipso fundata prodierunt, eminet Theodotus argentarius, qui doctrinae magistri hunc alium addidit errorem, Melchisedech dignitate lesu praestitisse, utpote eius typum, et, sicut lesus fuit hominum redemptor, ita Melchisedech fuisse redemptorem angelorum. In Occidente hic Adoptianismus videtur mox extinctus esse; alius enim prorsus error est haeresis eiusdem nominis quae postmodum floruit in Hispania. Ultimus, qui Adoptianismum Romae docuerit, fuit quidam Artemon, a quo, teste Concilio Antiocheno, ipse Paulus Samosatenus in Oriente errorem suum mutuatus est. Hic, episcopus Antiochenus, a tertia synodo antiochena a. 268 condemnatus ac depositus, praedictam doctrinam evolvit ac determi­ navit. Cum Deus sit una tantum persona, Filius Dei et Spiritus S. non sunt nisi quaedam attributa divina essentialia, et Christus non est nisi purus homo, in quo virtus Dei, seu Sapientia aut Verbum Dei, speciali modo inhabitavit; ^Confer nostrum opus De Matrimonio I 161 sq. 45 Cf. G. Bardy, «Monarchianisme», Dictionnaire de théologie catholique X-2 (Paris 1929) 2193-2209. 30 DE DEO TRINO propter quam Dei inhabitationem, Christus fuit omnibus hominibus excel­ lentior, impeccabilis, virtute miraculorum praeditus, et sic ad quandam parti­ cipationem Deitatis evectus. Hinc Samosatenus habitus est ut praecursor omnium eorum qui subinde divinitatem Christi negarunt.46 35. Monarchianismus modalisticus, intendens conciliare uni­ tatem Dei cum divinitate Christi, docuit ipsam unicam personam Dei esse incarnatam; unde, cum Christus dicitur Filius Dei, non agitur de alia persona a Patre, sed de eadem dub diverso nomine vel consideratione. Huius haeresis primus auctor fuit iuxta Tertul­ lianum Praxeas, iuxta Hippolytum romanum Noetzts smyrnaeus, cuius discipulus Epigonus Romae magistri sui errorem propagare coepit; huic successerunt Cleomenes et Sabellius. Oportet autem duplicem in hac haeresi distinguere formam: unam anti­ quiorem, quae dicitur Patripassianismus vel Theopascbismus et alteram magis evolutam, quae dicitur Sabellianismus, a praecipuo auctore. Nam Noetus et Praxeas docebant in Deo nonnisi unam personam existere, i. e. Patrem, ac proinde Christum esse ipsum Patrem incarnatum, natum ex Maria Virgine et pro nobis passum. Propterea isti haeretici vocati sunt υίοπάτορες et patripassiani. Sabellius vero eam doctrinam paulisper mutavit, ut videretur minus dis­ crepare a communi fide de trinitate personarum. Abutens nempe ambiguitate vocis rpdoturov (persona), quae, iuxta primaevam eius scenicam acceptio­ nem poterat significare modum se manifestandi (cf. supra, n. 3), docuit in Deo unicam esse realiter personam (unam hypostasim), sed ipsam induere tres modalitates, quae sunt tres differentes eius manifestationes, ac ita unus Deus quasi triplicem personam (tria prosopa) gerere. Deus quippe primo se mani­ festavit in antiquo testamento dando legislationem hominibus, et sic fuit Pater; dein, cessata hac manifestatione seu deposita paternitate, se manifes­ tavit per Incarnationem et redemptionem, et sic fuit Filius; tertio, deposita huiusmodi filiatione, a die Pentecostes aliam protulit manifestationem, quae consistit in opere sanctificationis, et ita fuit Spiritus S. Quae doctrina, dam­ nata a Callisto R. P. (t 222; cf. Denz. 105), necessario reincidit vel copulatur cum Monarchianismo adoptianistico, cum agitur de explicanda natura seu dignitate Christi hominis. Propterea uterque error simul damnatus est a Dionysio R. P. (f 268; cf. Denz. 112); post quam damnationem paulatim declinavit, locum cedens Subordinatianismo saec. 4, de quo infra. Lusitania coepit novam quandam divulgare doctrinam, Gnosticismo, Mani36. Unitarismo accessit Priscillianus, qui circa a. 375 in Hispania et 46 Bardy, G., Paul de Samosate («Spicilegium sacrum Lovaniense», fasc. 4, e'd. 2, Louvain 1929) 427-453. Galtier, P., «L’ δμοούοιος de Paul de Samosate», Recherches de science seligieuse XII (1922) 30-45. Loofs, Fr., Paulus von Samosata, Leipzig 1924. 31 DE EXI8TENTIA MYSTERII TRINITATIS chaeismo et Pantheismo affinem. Unitarismum, sub utraque adoptianistica et modalistica forma, sapiunt eius propositiones, signanter damnatae in Cone. Toletano a. 400 et tardius in Cone. Bracarensi a. 563 (Denz. 192-195, 451453).47 Subinde Cone. Toletanum XI a. 675 in suo symbolo fidei praecipue Priscillianismum prae oculis habuit (Denz. 525-531). Recentiori aevo, non pauci Trinitatem modo unitaristico explicarunt. Ita iam plures ex veteribus Protestantibus, qui propterea dicti sunt Unitarii vel Modalistae, eo quod tres personas divinas ut tres modos et attributa unius Dei intelligebant. Primus inter eos hoc docuit Michael Servetus, qui propte­ rea ab ipsis Calvinistis crematus est Genevae a. 1553. Idipsum circa idem tempus docuerunt Lelius et Faustus Socinus, eorumque discipuli, nomine Sociniani. Quorum doctrinas damnavit Paulus IV a. 1555 (Denz. 1880). Reli­ quia erroris supervixit apud aliquos Protestantes saec. 18-19 in Anglia et America, qui peculiariter dicti sunt Unitarii et cum quibus intime connectitur trinitaria doctrina cultorum Fheosophiae, de qua supra (η. 18).48 Inter theologos catholicos ad eundem errorem videntur accessisse Gun­ ther et Rosmini (quos in medio aevo praecessit Abaelardus}\ attamen, istorum ambigua doctrina potest etiam in contrario tritheistico sensu explicari (cf. supra, n. 7 sq., 15, et infra, n. 38). B. Tritheismus. 37. Haec haeresis negat numericam unitatem naturae divinae in tribus personis, adeoque ponit tres naturas sicut tres personas. Vix quidem cogitari potest quemquam ad tantam insaniam perve­ nire posse ut directe et explicite putet tres distinctos Deos, seu tria infinita entia. Nihilominus aliqui inter antiquos haereticos et inter 1 · n haeresim Modalismi sive ob confusionem conceptuum naturae et suppositi, talia docuerunt quae ad verum Tritheismum logice ducunt. Iam saec. 3, Dionysius R. P. huiusmodi errorem apud quosdam depre­ henderat, scribens: «Iam vero aequum fuerit disputare adversus eos, qui monarchiam, quae augustissima est Ecclesiae praedicatio, in tres quasdam virtutes ac separatas hypostases tresque deitates dividentes ac discindentes destruunt. Audivi enim quosdam, qui apud vos divinum verbum praedicant et docent, huius opinionis magistros esse, qui quidem e diametro, ut ita loquar, Sabellii opinioni adversantur» (Denz. 112). Eidem haeresi accesserunt saec. 4 quidam Artant, Homoiousiani dicti (de quibus infra), qui concedebant*43 47 Confer nostrum opus De Matrimonio I 201 sq. 43 Carpentier, «Unitarianism», Encyclopedia of religion and ethics XII 519-527. Scholastik VII (1932) 481-523. Dunin-Borkowski, St., «Die Gruppierung der Antitrinitarier des 16. Jahrhunderts», Michel, A., «Trinité», Dictionnaire de théologie catholique XV-2 (Paris 1950) 1770, 1772-1783. 32 DE DEO TRINO similitudinem inter divinas personas, et quidem in omnibus, etiam in essentia, sed negabant unitatem et singularitatem, ut quid Sabellianismum sapiens. Idem error tribuitur nominatim Ioan ni Philopono (saec. 6), grammatico alexandrino et duci alicuius sectae monopbysiticae, qui, cum admitteret naturam esse idem ac suppositum, ut responderet orthodoxis qui obiciebant inde sequi in Deo tres esse naturas, distinxit in divinis inter unam naturam communem ac veluti abstractam et tres naturas particulares et concretas. Attamen, proba­ biliter Philoponus non est verus tritheista et inter ipsum et orthodoxos videtur fuisse tantum quaestio de verbis.4950 38. In medio aevo satis clamorose quaestio tritheistica agitata est a Roscellino, Gilberto Porretano et abbate loachim. Roscellinus^ canonicus compediensis (t ca 1120), cum esset nominalista ac universalia esse meras voces doceret, inde deduxit in Deo non unam sed tres naturas inveniri, physice ab invicem distinctas, sicut distiguuntur naturae trium angelorum vel hominum, et tantum moraliter, i. e. voluntate et aequalitate coniunctas (Epist. ad Abaelardum, eius impugnatorem, ML 178. 362-369). Quae deductio est prorsus illogica, quia unitas naturae divinae est non tantum specifica sed etiam numerica ac ideo eius veritas non pendet a solutione quaestionis de universalibus. Roscellinum peculiariter impugnavit Anselmus Cantuariensis in suo opere De fide Trinitatis (ML 158. 259 sqq.) et in Epistola ad Falconem episcopum bellovacensem, in qua ait: «Audio (quod tamen absque dubietate credere non possum) quia Roscellinus clericus dicit in Deo tres personas esse tres res ab invicem separatas, sicut sunt tres angeli, ita tamen ut una sit voluntas et potestas, aut Patrem et Spiritum sanctum esse incarnatum, et tres deos vere posse dici si usus admitteret» (ML 158. 1192). Damnatus est a Cone. Suessionensi a. 1092. Gilbertus Porretanus, episcopus pictaviensis (j 1154), realista exagge­ ratus, asseruit realem distinctionem inter Deum et Deitatem (concretum et abstractum), et consequenter inter Deitatem et tres personas divinas, et inter personas divinas ad invicem, ita inducens non tantum Tritheismum sed etiam quaternitatem in Deo.51 Ait enim «quod tres personae tribus unitatibus sunt tria, et distinctae proprietatibus tribus, quae non hoc sunt, quod ipsae per­ sonae, sed sunt tria aeterna differentia numero, tam a se invicem, quam a substantia divina» (Goffridus, Libellus, n. 66, ML 185. 617; cf. Denz. 745). Impugnata a Bernardo claraevallensi, haec doctrina damnata est in Cone. Remensi a. 1148, praesidente Eugenio III: «De primo tantum [capitulo] Romanus Pontifex diffinivit, ne aliqua ratio in theologia inter naturam et 49 Pseudo-Leontius Byzantinus, De sedis, act. 5, n. 6 (MG 86. 1213), Philoponum affert ut verum tritheistam, imo, ut principem tritheistarum. Illum vero excusat M. Jugie, Theologia dogmatica Christianorum orientalium ab Ecclesia catholica dissidentium V (Pa­ risiis 1935) 452-455. De eiusdem vita et operibus confer G. Bardy, «Jean Philopon», Dictionnaire de théologie catholique VIII-1 (Paris 1923) 831-839. 50 Cf. F. Picavet, Roscelin, philosophe et théologien, Paris 1911. 51 Confer dicta in tractatu De Deo Uno, in vol. 1, n. 585, et dicenda inferius, n. 153, de distinctione divinarum relationum ab essentia. DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 33 personam divideret, neve Deus divina essentia diceretur ex sensu ablativi tantum, sed etiam nominativi» (Denz. 745).52 loachim de Floris abbas (t 1202) similem errorem protulit, sic relatum ac damnatum a Cone. Later. IV: «Damnamus ergo et reprobamus libellum seu tractatum, quem Abbas loachim edidit contra Magistrum Petrum Lombardum, de unitate seu essentia Trinitatis, appellans ipsum haereticum et insanum pro eo, quod in suis dixit Sententiis: 'Quoniam quaedam summa res est Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, et illa non est generans, neque genita, neque procedens’. Unde asserit, quod ille non tam Trinitatem, quam quaternitatem astruat in Deo, videlicet tres personas, et illam communem essentiam quasi quartam; manifeste protestans, quod nulla res est, quae sit Pater et Filius et Spiritus Sanctus; nec est essentia, nec substantia, nec natura. Verum unitatem huiusmodi non veram et propriam, sed quasi collectivam et similitudinariam esse fatetur, quemadmodum dicuntur multi homines unus populus, et multi fideles una Ecclesia» (Denz. 803 ).5354 In sensu tritheistico potest etiam accipi ambigua doctrina Giinther et Rosmini, ut dictum est supra (n. 36). C. Subordinatianismus. 39. Haec haeresis quasi media via incedit inter duas priores. Retinet nempe pluralitatem personarum in divinis, et ita accedere videtur ad doctrinam catholicam, sed simul negat earum aequalita­ tem in una natura, subordinans Patri Filium, vel Spiritum S., vel utrumque, ac ideo denegans his duabus personis proprie dictam naturam divinam. Ita, ponendo plures personas et plures naturas non divinas, medium locum eligit inter Unitarismum et Tritheismum, quia, dum ponit pluralitatem naturarum, accedit ad Tritheismum, dum vero statuit unam tantum naturam esse divinam, accedit ad Unitarismum. Haec subordinatiana haeresis, quae Fuit maxima inter haereses trinitarias, duplicem formam assumpsit: alteram de Filio (Arianismus), alteram de Spiritu S. (Macedonianismus'). ArianismunF indirecte fortasse praeparavit quaedam antiqua 52 In prioribus Denzinger editionibus (n. 390) citabatur explicitior formula fidei de hac re, quae tamen in nova editione omittitur, utpote non officiale Magisterii documen­ tum (cf. infra, n. 144). cDe connexione huius doctrinae cum quaestione de distinctione inter essentiam divinam et relationes, dicetur infra, n. 153. Non defuit qui doctrinam loachim defenderit, etiam post hanc condemnationem, ut patet ex anonymo auctore operis loachim Abbatis liber contra Lombardum (editi a C. Ottaviano, Roma 1934), scribente circa medium saec. 13. Historiam, et doctrinam loachim exponunt P. Fournier, Etudes sur loachim de Flore et ses doctrines, Paris 1909, et E. Jordan, «Joachim de Flore», Dictionnaire de théologie catholique VIII-2 (Paris 1925) 1425-1458, peculiariter 1432. Confer etiam A. Crocco, «La teologia trinitaria di Gioacchino da Fiore», Sophia XXV (1957) 218-232. 54 Cf. X. Le Bachelet, «Arianisme», Dictionnaire de théologie catholique 1-2 (Pa­ ris 1902) 1779-1863. 2 34 DE DEO TRINO doctrina, apparenter subordinatiana, quae notatur apud aliquos Pa­ tres saec. 2 et 3, uti lustinum, Theophilum et Origenem, certe vero ac directe haeresis Monarchianismi adoptianistici supra relata. Arius ipse (f 336) errorem suum videtur derivasse a schola antiochena, fundata a presbytero S. Luciano. Id testatur etiam Alexander, epis­ copus alexandrinus. Ipse Arius gloriatur, in epistola ad Eusebium nicomediensem, se esse lucianistam. Qualis praecise fuerit doctrina Luciani, utrum aperte divinitatem Verbi negaverit, an tantummodo crassiorem quendam subordinatianismum professus sit, non constat. Certum est Arium ex principiis ipsius ansam sumpsisse profitendi falsam suam doctrinam, quam exposuit in deperdito opere Thalia (cit. ab Athanasio, Orat. 1 contra Arianos, n. 5 sq., et Orat. 2 con­ tra Arianos, n. 24, MG 26. 19-23, 199) et in duplici epistola ad Eusebium nicomediensem (apud Theodoretum, Hist. eccl. 1. 4, MG 82. 909-912) et ad Alexandrum alexandrinum (apud Athanasium, De synodis 16, MG 26. 708-712). Ariani igitur, admissa Ilii contra Sabellianos distinctione Verbi a Patre, negabant eius aeternitatem, eius proprie dictam generationem ex substantia Patris, eius consubstantialitatem cum Patre, breviter eius divinitatem. Unicus Deus est Pater, qui adeo est transcendens ut non potuerit per seipsum mun­ dum creare, «quam ob causam primo solus solum unum creavit, quem Filium et Verbum appellavit, ut illo intermedio facto, ita deinceps omnia per ipsum possent fieri».55 Unde Filius est creatura; non est genitus ex substantia Patris, genitus tamen seu creatus; non proprie aeternus, sed tamen quodammodo aeternus quatenus ante omnia tempora seu ante omnes alias creaturas factus fuerit; non proprie immutabilis, immutabilis tamen secundum perseverantiam in bono morali; non proprie Deus aut Filius Dei, utrumque tamen aliquo sensu, i. e. sicut ceteri etiam homines aliquando in Scriptura vocantur filii Dei et dii. Ad quam haeresim evulgandam statuit Arius ut, veteri doxologia abiecta, eius asseclae dicerent: «Gloria Patri per Filium in Spiritu S.». 40. Post eorum condemnationem in Cone. Nicaeno I a. 325, Ariani divisi sunt in tres sectas, quas subinde nominatim damnavit Cone. Constantinopolitanum I a. 381. Primam sectam constituebant Ariani puri, dicti Anomaei (i. e. dissimi­ les), eo quod, crudam sententiam Arii retinentes, dicebant Filium esse in omnibus dissimilem (άνόμοιον) Patri. Eorum duces erant Aetius eiusque discipulus Eunomius, a quo secta nomen habuit Eunomianorum. Secunda secta fuit Semiarianorum seu Homoiousianorum, qui aliqua­ tenus accedebant ad sanam doctrinam. Reidentes vocem Cone. Nicaeni όμοούσιος (seu consubstantialis) ut Sabellianismum sapientem, relationem Fi55 Ita Athanasius, Contra Arianos, Orat. 2. 24, MG 26. 199, refert verba Arii ex eius opere Thalia; cf. etiam Orat. 1. 6; De synodis 15; Epiphanium, Adv. haer. 69. 8. DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 35 lii ad Patrem exprimebant voce όμοιούσιος (seu similis), intelligentes Fi­ lium esse similem Patri in omnibus, etiam quoad essentiam. Eorum dux fuit Basibus Ancyranus. Ex hac secta ortus est etiam Macedonius, auctor novae haeresis de Spiritu S. In Synodo Ancyrana a. 358 Semiariani suam doctrinam definierunt, damnantes tum catholicos profitentes όμοούσιον tum* Eunomianos profitentes άνόμοιον. Tertia secta comprehendebat sic dictos Acacianos, ab ipsorum duce Aeacio Caesariensi. A sana doctrina longius aberrantes, profitebantur Filium non esse Patri όμοούσιον neque όμοιούσιον neque άνομοιον, sed tantum ομοιον, seu similem, sicut figura vel statua est similis rei quam repraesentat. 41. Macedonianismus seu Pneumatomachismus:h Haec haeresis, orta post a. 350, directe et explicite impugnavit divinitatem Spiritus S. Ex haeresi enim ariana facilis erat transitus ad hunc errorem. Si enim Filius non est Deus, a fortiori idem di­ cendum est de Spiritu S., qui est Spiritus Filii et mittitur a Filio. Arius tamen et primi ariani, toti intenti in divinitate Filii neganda, suum systema non plene evolverunt nec expresse negarunt divini­ tatem Spiritus S.; propterea etiam Cone. Nicaenum expressam affirmationem divinitatis Spiritus S. non tulit, neque doctores ca­ tholici de eadem tunc ex professo disseruerunt. lam autem statim post Cone. Nicaenum, Eunomiani hanc consequentiam ex principiis arianis explicite deduxerunt. Unde ipse Athanasius circa a. 358 in Epistolis ad Serapionem hanc haeresim impugnare coactus est. Aperta autem haeresis egressa est de gremio Semiarianorum qui homoiousiani vocabantur. Macedonius enim homoiousianus, depo­ situs a sede constantinopolitana a. 359 opere Acacianorum, suam doctrinam propagare coepit, secundum quam Spiritus S. est inferior Patre et Filio, adeoque non Deus et Dominus, sed servus et creatura. Quod ita demonstrabat: Spiritus S. non est, sicut Pater, sine prin­ cipio et processione, nec tamen procedit sicut Filius per modum generationis; procedit ergo per modum creationis, adeoque non est Deus sed creatura. Spiritus S. divinitatem tunc negarunt non solum Ariani, concorditer cum sua negatione divinitatis Filii, sed etiam plures ex illis qui contra Arianos divinitatem Filii admittebant (cf. apud Gregorium Naz., Orat, theol. V. 24 et XLI. 8, MG 36. 160, 440). Haeresis damnata est a Cone. Constantinopolitano I a. 381. 56 Cf. G. Bardy, «Macedonius et les Macédoniens», Dictionnaire de théologie catho­ lique IX-2 (Paris 1927) 1464-1478. 36 DE DEO TRINO III. DOCUMENTA MAGISTERII. 42. Innumera haec documenta, quorum plura indicavimus in errorum enarratione, logice colligi possunt sub triplici capite, scilicet damnationibus errorum, confessionibus fidei et solemnibus Conci­ liorum definitionibus. Damnationes errorum. Dnitarismus sive Monarchianismus sub forma adoptianistica directe damnatus est a Victore R. P. a. 190 (contra Theodotum coriarium), et a Cone. Antiocheno a. 268 (contra Paulum Samosatenum), indirecte vero sive cu­ mulative in subsequentibus symbolis et definitionibus Ecclesiae, de quibus infra. Sub forma vero modalistica directe damnatus est in Sabellio eiusque asseclis a Callisto R. P. (t 222), a Dionysio R. P. a. 260 (Denz. 112), a Cone. Constantinop. I a. 381 (Denz. 151) et a Damaso R. P. a. 382 (Denz. 154); in Priscilliano eiusque asseclis, a Conciliis Toletano a. 400, Bracarensi a. 563 et Toletano a. 675 (Denz. 192-195, 451,453, 525-532); in protestantibus Unitariis a Paulo IV a. 1555 (Denz. 1880). Mitigatus vero Modalismus quorumdam catholicorum reiectus est a Cone. Senonensi a. 1140 (Denz. 721, 722, 724, 734; contra Abaelardum), a Pio IX a. 1857 (Denz. 2828; contra Giinther) et a Leone XIII a. 1887 (Denz. 3226; contra Rosmini). Tritheismus purus directe damnatus est a Dionysio R. P. a. 260 (Denz. 112) et a Damaso R. P. a. 382 (Denz. 172, 176), indirecte vero sive cumu­ lative in frequentibus fidei professionibus et solemnibus definitionibus, in quibus asseritur unitas essentiae in distinctione personarum. Mitigatus autem Tritheismus aliquorum catholicorum damnatus est a Cone. Suessionensi a. 1092 (contra Roscellinum), a Cone. Remensi a. 1148 (Denz. 745; contra Gilbertum Porretanum) et a Cone. Later. IV a. 1215 (Denz. 843; contra loachim de Floris). Huc refer etiam praefatas condemnationes Giinther et Rosmini, si velis istorum doctrinam in sensu tritheistico explicare. Subordinatianismus sub forma Arianismi, seu quoad Verbum, iam re­ iectus a Victore R. P. et a Cone. Antiocheno sub incipienti forma Unitarismi adoptianistici (ut nuper diximus) et clarius subinde a Dionysio R. P. (Denz. 113) , directe ac formaliter damnatus est a Cone. Nicaeno I a. 325 (Denz. 126), cuius definitionem repetierunt Cone. Constantinop. I a. 381 (Denz. 151) et Damasus R. P. a. 382 (Denz. 153, 155). Sub forma vero Macedonianismi directe ac solemniter damnatus est a Cone. Constantinop. I a. 381 (Denz. 151) et ab eodem Damaso R. P. (Denz. 152, 156, 168). Ceterum, utrumque errorem directe respiciunt subséquentes fidei professiones et Con­ ciliorum definitiones, de quibus infra. 43. Professiones fidei. Aliae sunt solemniores et universales: Symbola Apostolicum (Denz. 10 sqq.), Nicaenum (Denz. 125), Nicaenum-Constantinopolitanum (Denz. 150), Athanasianum (Denz. 75 sq.; hoc symbolum particularis originis, usu liturgico evasit universale in utraque ecclesia), Professio fidei Leonis IX a. 1053 (Denz. 680-683), Professiones fidei praescriptae Waldensibus a. 1208 (Denz. DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 37 790), Graecis (Professio fidei Michaelis Palaeologi) in Cone. Lugd. II a. 1724 (Denz. 461-463), lacobitis in Cone. Florentino a. 1442 (Denz. 1330), iterum Graecis a. 1575 (Denz. 1985 sq.) et Maronitis a. 1743 (Denz. 2525-2527, 2534), Professio fidei Tridentina a. 1564 (Denz. 1862). Aliae sunt minus sole nines et particulares, sed tamen fere universaliter receptae: Symbolum Epiphanii (Denz. 44), Formula «Fides Damasi» (forte ex Gallia circa a. 500; Denz. 71), Formula «Clemens Trinitas» (eiusdem loci ac temporis; Denz. 73), Symbola Conciliorum Toletanorum a. 400, a. 675, a 688 et a. 693 (Denz. 188, 525-532, 535, 566, 568-573). 44. Solemnes Conciliorum definitiones. Conc. Nicaenum I a. 325: «Credo... in unum Dominum nostrum lesum Christum Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est de substantia Pa­ tris [έχ. της ουσίας τού πατρός], Deus ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero, natum non factum, unius substantiae cum Patre [ομοούσιον τώ πατρί] per quem omnia facta sunt... Et in Spiritum Sanctum. Eos autem, qui [de Filio] dicunt: ’Erat, quando non erat’, et 'Antequam nasceretur, non erat’, et ’Quod de non extantibus factus est’ vel ex alia subs­ tantia aut essentia [ύποστάσεως ή ουσίας], dicentes [esse] aut [factum aut] convertibilem aut demutabilem Deum [Filium Dei], hos anathematizat catho­ lica Ecclesia» (Denz. 125 sq.). De vi huius definitionis confer infra, n. 101. Conc. Constantinopolitanum I a. 381, can. 1: «Fidem non [esse] violandam Patrum trecentorum decem et octo, qui apud Nicaeam Bithyniae convenerunt; sed manere eam firmam et stabilem, et anathematizandam omnem haeresim, et specialiter Eunomianorum vel Anomianorum, et Atiano­ rum vel Eudoxianorum, et Macedonianorum, et Photinianorum, et Apollinariorum» (Denz. 151). Symbolo autem Nicaeno haec de Spiritu S. addit: «Et in Spiritum Sanctum, Oominum et vivificantem, ex Patre procedentem? cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum, qui locutus est per sanc­ tos Prophetas» (Denz. 150).57 58 De vi et origine huius definitionis confer infra, n. 102. Conc. Const antinop. II a. 553: «Si quis non confitetur Patris, et Filii, et Spiritus Sancti unam naturam sive substantiam [μίαν φύσιν ήτοι ουσίαν], et unam virtutem et potestatem, trinitatem consubstantialem [τριάδα όμοούσιον], unam deitatem in tribus subsistentiis sive personis [μίαν θεότητα εν τρισίν ύποστάσεσιν ήγουν προσώποις] adorandam, talis anathema sit. Unus enim Deus est Pater, ex quo omnia; et unus Dominus lesus Christus, ?er quem omnia; et unus Spiritus Sanctus, in quo omnia» (Denz. 421). Per lanc definitionem confirmata est formula graeca, iam antea proposita a Basi­ lio Caesariensi: μία ουσία έν τρισιν ύποστάσεσιν (cf. supra, n. 3). Conc. Later. IV a. 1215: «Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus, aeternus, immensus et incommunicabilis, 57 Hic multo serius in latina Ecclesia addita est celebris clausula «Filioque» (Qui ex Patre Filioque procedit»), ^Denzinger ibi ponit formam latinam liturgicam, adnotans variantes particulares, iuxta graecum originale. 38 DE DEO TRINO incomprehensibilis, omnipotens et ineffabilis, Pater et Filius et Spiritus Sanc­ tus: tres quidem personae, sed una essentia, substantia seu natura simplex omnino: Pater a nujlo, Filius a Patre solo, ac Spiritus Sanctus pariter abutroque', absque initio, semper ac sine fine: Pater generans, Filius nascens, et Spiritus Sanctus procedens: consubstantiales et coaequales et coomnipotentes et coaeterni: imum universorum principium: creator omnium visibi­ lium et invisibilium, spiritualium et corporalium» (Denz. 800). Conc. Lugdunense II a. 1274, Constitutio de processione Spiritus Sancti: «Fideli ac devota professione fatemur, quod Spiritus Sanctus aeter­ naliter ex Patre et Filio, non tanquam ex duobus principiis, sed tanquam ex uno principio, non duabus spirationibus, sed unica spiratione procedit» (Denz. 850). Professio fidei Michaelis Palaeologi: «Credimus sanctam Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum Deum omnipotentem totamque in trinitate deitatem coessentialem et consubstantialem, coaeternam et coomnipotentem, unius voluntatis, potestatis et maiestatis, a quo omnia, in quo omnia, per quem omnia, quae sunt in caelo et in terra, visibilia, invisibilia,, corporalia et spiritualia. Credimus singulam quamque in Trinitate personam unum verum Deum, plenum et perjectum. Credimus ipsum Filium Dei, Ver­ bum Dei, aeternaliter natum de Patre, consubstantialem, coomnipotentem et aequalem per omnia Patri in divinitate... Credimus et Spiritum Sanctum, plenum et perfectum verumque Deum ex Patre Filioque procedentem, coaequalem et consubstantialem et coomnipotentem et coaeternum per omnia Patri et Filio. Credimus hanc Trinitatem non tres Deos, sed unicum Deum omnipotentem, aeternum et invisibilem et incommutabilem» (Denz. 851-853). Conc. Florentinum, Decretum pro Graecis a 1439: «Diffinimus, ut haec fidei veritas ab omnibus Christianis credatur et suscipiatur, sicque omnes profiteantur, quod Spiritus Sanctus ex Patre et Filio aeternaliter est, et essentiam suam suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex utroque aeternaliter tanquam ab uno principio et unica spiratione pro­ cedit» (Denz. 1300). Decretum pro lacobitis a. 1442: «Sacrosancta Romana Ecclesia, Domini et Salvatoris nostri voce fundata, firmiter credit, profitetur et praedicat, unum verum Deum omnipotentem, incommutabilem et aeternum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum in essentia, trinum in personis: Patrem ingenitum, Filium ex Patre genitum, Spiritum Sanctum ex Patre et Filio procedentem. Patrem non esse Filium aut Spiritum Sanctum; Filium non esse Patrem aut Spiritum Sanctum; Spiritum Sanctum non esse Patrem aut Filium: sed Pater tantum Pater est, Filius tantum Filius est, Spiritus Sanctus tantum Spiritus Sanctus est. Solus Pater de substantia sua genuit Filium, solus Filius de solo Patre est genitus, solus Spiritus Sanctus simul de Patre procedit et Filio. Hae tres personae sunt unus Deus, et non tres dii: quia trium est una substantia, una essentia, una natura, una divinitas, una immensitas, una aeternitas, omniaque sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio» (Denz. 1330). PE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 39 His definitionibus aequiparantur supra relatae declarationes, quae extra •oeciimenica Concilia emissae sunt ab ipsis RR. Pontificibus, nominatim a Dionysio (cf. infra, n. 84), Damaso et Leone IX, quibus adde Martinum I •cum Conc. Lateranensi a. 649 (Denz. 501) et Agathonem cum Conc. Romano a. 680 (epistola ad imperatores missa a. 680, occasione Conc. Constant. Ill, Denz. 546). 45. Attentis his documentis, sic delineari potest evolutio ■dogmatis Trinitatis in expressione ecclesiastici Magisterii. Symbolum Apostolorum (Denz. 10 sqq.) quod est quaedam amplior explicatio evangelicae formae baptismalis, adhibita in Ecdesia inde saltem a fine saec. 2, refert simplicem formam fidei in tres personas divinas, cui circa finem eiusdem saeculi accessit pars christologica, seu amplior determinatio secundae personae, ita ut, quod attinet rem nostram, ad hanc reducitur: «Credo in Deum Patrem omnipotentem et in Christo lesu [lesum Christum], Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui natus est de Spiritu Sancto et Maria Virgine... Et in Spiritu Sancto, sanctam Ecclesiam...» ‘(forma romana saec. 3; Denz. 12).59 In hoc Symbolo affirmatur generaliter quod unitas Dei distin­ guitur in tres personas; simul notatur modus quo Filius se habet ad Patrem, seu per generationem. At, si cetera spectentur verba, statim apparet quod in eis Trinitas exprimitur sub forma, ut ita dicatur, historica, i. e. non ut in seipsa immanens vita Dei, impor­ tans intimas relationes personarum, sed potius in ordine ad histo­ riam mundi, seu prout divinae personae sese manifestant in mundo. Sic Pater exprimitur ut principium creationis, Filius prout apparet in Incarnatione, et Spiritus Sanctus secundum influxum qui ipsi tribuitur in humanam conceptionem Filii. Quae omnia, si ex parte excipiatur Incarnatio, non sunt intima divinarum personarum vita, nec ceteroquin sunt opera propria singularum personarum, sed opera communia et appropriata. 46. Haec primitiva expressio dogmatis pedetemptim evoluta 59 Circa originem et evolutionem huius symboli, confer: Ghellinck, J. de, «L’histoire du Symbole des Apôtres, à propos d’un texte -d’Eusèbe», Recherches de science religieuse XVIII (1928) 118-125.—«Les origines du Symbole des Apôtres après cinq siècles de recherches», Nouvelle revue théologique LXVII (Î945) 186-201.—Les recherches sur l'origine du Symbole des Apôtres, Bruxelles 1949. Kelly, J. N. D., Early Christian creeds (London 1950) 62-130, 368-434. Lebreton, J., «Les origines du Symbole baptismal», Recherches de science reli­ gieuse XX (1930) 97-124. Ruiz Goyo, J., «Los origenes del Simbolo Apostôlico», Estudios eclesiâsticos XIII (1934) 316-337. 40 DE DEO TRINO est per successivas declarationes Ecclesiae circa ea quae sunt pro­ pria et intima divinarum personarum. Et imprimis Symbolum Nicaenum perfecit Symbolum Apostolicum, explicite determinando habitudinem Filii ad Patrem; praedi­ catum enim «Filium Dei» sic explicavit: «Hoc est de substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero, natum non factum, unius substantiae cum Patre» (Denz. 125). Sic definita est divinitas et consubstantialitas Filii. Quoad relatio­ nem vero cum mundo, praeter opus Incarnationis et Redemptionis quod est proprium Filii secundum naturam humanam, Filio appro­ priate opus Creationis una cum Patre his verbis: «Per quem omnia facta sunt». Symbolum Constantinopolitanum (Denz. 150, cit. supra, in n. 44) perfecit Symbolum Nicaenum, determinando divinitatem Spiritus S. eiusque relationem ad Patrem, scilicet, eius processio­ nem a Patre. Spiritui S. appropriate, praeter temporalem concep­ tionem Christi, inspiratio prophetarum. De immediata eius re­ latione ad Filium, i. e. de processione ab ipso, Concilium agendum non duxit, quia directa controversia dirimenda respiciebat divini­ tatem Spiritus S. In hoc symbolo iam habetur explicita affirmatio elementorum essentialium mysterii Trinitatis, i. e. unius divinae naturae, communis tribus distinctis personis ab invicem proceden­ tibus. Restat ut id amplius declaretur per formulas magis extensas et concretas. Hoc factum est in Symbolo Atbanasiano* (Denz. 75). Pars trinitaria huius symboli apte perstringitur inde ab eius initio his ver­ bis, quae late subinde repetuntur et explicantur: «Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur; neque confundentes personas, neque substan­ tiam separantes: alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti; sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis 60 Hoc symbolum, in quibusdam antiquis codicibus vocatum «Symbolum Anastasii», inde a saec. 7 attributum est ipsi Athanasio Alexandrino (f 373), praecipuo defensori fidei Trinitatis contra Arium, et usu venit sub nomine «Symbolum Athanasianum». Mo­ derni eruditi illud merito Athanasio abiudicant, ac tribuunt vel Ambrosio Mediolanensi (f 397; ita H. Brewer et P. Scheepens); vel indeterminate auctori Hispano, ita ut con­ fectum sit contra haeresim Priscilliani (f 385; ita K. Künstel); vel Fulgendo Ruspensi (t 533; ita J. Stiglmayr); vel Caesario Arelatensi (f 543); vel Martino Bracarensi (t 580). Hodie praevalet opinio symbolum tribuendum esse ignoto auctori e regione Galliae, probabilius Arelatensi, ac confectum esse a. 430/500 •H (cf. Denz. 75, in nota historica). DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS gloria, coaeterna maiestas». Sedulo notandum est quomodo in hoc symbolo pars historica, seu ea elementa quae non respiciunt directe vitam intimam Dei et proprias relationes personales, est fere tota­ liter omissa et substituta per genericam quamdam mentionem ac­ tionis personarum in creaturas, ope horum verborum: «immensus, omnipotens, dominus». Frustra quaeruntur illa alia verba: «per quem omnia facta sunt; factorem caeli et terrae; incarnatus est de Spiritu S.; qui locutus est per sanctos prophetas». Tandem praedicta generica mentio actionis ad extra auferenda erat, ad hoc ut formulatio mysterii perfecta evaderet et Trinitas intelligeretur tantum ut intima vita Dei. Hic ultimus gressus factus est a tribus mediaevalibus Conciliis Later. IV, Lugd. II et Floren­ tino. Praeterea, haec tria Concilia complent doctrinam de habitudine Spiritus S. ad Patrem et Filium, definiendo ipsum procedere ab utroque (Cone. Later. IV), et quidem tanquam ab unico principio et unica spiratione (Cone. Lugd. et Flor.), et Cone. Florentinum aptissime summam huius mysterii expressit hoc effato, quod est fontale principium totius theologici tractatus De Trinitate: «Omnia [in Deo] sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio». IV. ASSERTIO 1. In antiquo testamento mysterium Trinitatis nec explicite nec satis clare revelatum est. Attamen, vera aliqua ratione dici potest in aliquibus locis adumbratum et insinuatum, praecipue quod attinet dualitatem personarum in Deo; quae quidei II obiectiva Dei insinuatio nonnisi sub luce novi testamenti, seu ia explicite revelatae veritatis, nobis certo innotescit.61 PROBATUR. 47. Quod hoc mysterium non fuerit in antiquo testamento explicite aut satis clare revelatum, ostenditur: Trimo, ex ipso facto quod ludaei, tum ante Christum tum ac praecipue tempore Christi, illud prorsus ignorabant nec ullatenus expectabant, ut patet ex interrogationibus Christi ad discipulos et ad pharisaeos (Mat. 16. 13-17; 22. 42-46) et ex modo quo rabini subinde unitaristice interpretati sunt ipsas allusiones trinitarias A. T., seu locos de Sapientia divina et de Spiritu 61 F. Ceuppens, Theologia biblica, II: De Sanctissima Trinitate (Romae 1938) 1-53. Heinisch, P., Theology of the Old Testament (Versio ex germanica lingua W. Heidt, Collegeville, Minnesota 1950) 105-127. Lebreton, J., Histoire du dogme de la Trinité, I: Les origines (éd. 6, Paris 1927) 100-141; 552-558: «Note B. Le mystère de la Trinité et Γ Ancien Testament». Smid, F. L., De adumbratione SS. Trinitatis in Vetere Testamento secundum S. Au­ gustinum, Mundelein, Ill. 1942. Cetera opera particularia dabuntur infra. 42 DE DEO TRINO Dei (cf. supra, η. 31). Nec rationabile videtur id totum referre ad meram· ac totalem clarae revelationis oblivionem vel corruptionem. Secundo, ex verbis Apostoli, Hebr. 1. 1 sq.: «Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio»; quae quidem videntur insinuare revelationem de Filio Dei nonnisi ab ipso Filio nobis allatam esse. Tertio, ex testimonio Patrum, qui significant revelationem Trinitatis esse propriam novi testamenti, in quo anterior fides Deitatis aucta est per fidem Trinitatis (Irenaeus, Adv. haer. 4. 28. 2; Tertullianus, Adv. Praxeant 31; Hilarius, De Trin. 5. 27). Quibus concinit S. Thomas, scribens: «Ante Legem, Abraham et alii Patres prophetice sunt instructi de his quae pertinent ad fidem Deitatis... Sub Lege autem, facta est revelatio prophetica de his quae pertinent ad fidem Deitatis excellentius quam ante... Postmodum vero, tempore gratiae, ab ipso Filio revelatum est mysterium Trinitatis» (2-2, q. 174,. a. 6; cf. a. 1, ad 7). Quarto, ex ipsa analyst textuum. Nam in V. T. non inveniuntur textus stricte trinitarii, in quibus nempe tres simul personae certo significantur, nec aliunde singillatim existentia uniuscuiusque personae certo ostendi potest, quia textus qui innuunt Spiritum S., dempta saltem luce N. T., ad distinctam personam non necessario referuntur, textus vero qui loquuntur de Sapientia divina et de Messia (Deo et Filio Dei), quamvis, etiam independenter a N. T., ad secundam personam divinam directe referantur, tamen nonnisi sub luce N. T. id certo nobis constare potest. Quinto, ex ipsa ratione convenientiae. Non enim conveniens fuit ut hoc mysterium clare revelaretur in A. T., tum ob eius plenitudinem, qua panditur nobis ipsa intima Dei vita, quaeque proinde ipsi intimo Dei Filio in plenitudine N. T. revelanda reservari conveniebat; tum ob eius difficul­ tatem, qua ita transcendit humanam mentem ut principiis ipsis rationis opponi videatur quamque non praestabat crassiori ac duriori populo obicere; tum ob eius minorem necessitatem, cum oporteret prius quammaxime inculcare monotheismum et avertere periculum ne Hebraei, in polytheismum proclives, ex Trinitatis revelatione inducerentur in persuasionem et adorationem triu II distinctorum deorum.62 62 Haec quidem valent de ipsa publica revelatione, consignata in S. Scriptura. Cete­ rum, improbabile non est quibusdam excellentioribus viris A. T., ut Abrahamo, Davidi ct prophetis, Deum privata revelatione communicasse explicitam aut satis claram notionem de existentia huius mysterii. Ad quod factum fortasse referuntur sequentia Christi verba (nisi quis velit iterum ea referre ad publicam ipsam revelationem, mysterii insinuativam, de qua mox), Io. 56: «Abraham, pater vester, exultavit ut videret diem meum; vidit et gavisus est»; Mat. 22. 43 sq.: «Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis»; Mat. 13. 17: «Arnen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt, ct audire quae auditis et non audierunt». Id senserunt aliqui Patres, ut Epiphanius, Adv. haer. 8. 5, et Cyrillus Alex., Contra lulianurn 1, quibus concinunt theologi cum S. Thoma, In 3 Sent., dist. 25, q. 2, a. 1, qa. 4; a. 2, q. 2; 2-2, q. 2, a. 7; De verit. 14. 11. S. Doctor etiam docet cum Augustino mysterium Incarnationis revelatum fuisse angelis in statu viae et Adamo in statu innocentiae (2-2, q. 2, a. 7; 1 p., q. 64, a. 1, ad 4; In Ephes. 3, lect. 3). Confer P. Benoist d'Azy, «Le Christ et les anges dans l’oeuvre de saint Thomas», Bulletin de- DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 43 48. Quod autem hoc mysterium fuerit vera aliqua ratione adumbratum et insinuatum in A. T., ita nempe ut aliqui textus praebeant non meram aliquam Patrum et exegetarum accommoda­ tionem, sed contineant obiectivam Dei intentionem ut per revelatas expressiones via sterneretur et mens disponeretur ad ipsam plenam illius revelationem, faciendam in N. T., eruendum est ex legibus tum hermeneuticae rationalis, seu ex stricta textuum analyst, quate­ nus cum maiori vel minori probabilitate vehunt sensum aliquem trinitarium, tum ac praecipue hermeneuticae sacrae, seu sive ex ipsis textibus N. T., quatenus, revelando hoc mysterium, provocant ad textus A. T., sive ex traditional! interpretatione, manifestata in ipso Patrum consensu.63 Unde in hac re abstinendum est a duplici illogico extremo, scilicet tum a facili exaggeratione, quae, seposita rationali hermeneutica, multiplicat textus trinitarios, meram possi­ bilitatem convertens in probabilitatem ac legens in Patrum testi­ moniis proprietatem ubi agitur de mera accommodatione vel inter­ pretans affirmationem unius aut alterius Patris ut vocem Traditionis, tum a peiori minimismo, qui, seposita sacra ac principaliori herme­ neutica, omnes textus trinitarios, ut omni solida probabilitate desti­ tutos, reicit aut parvi pendit. · Quibus ponderatis, videamus quaenam et quomodo allusio ad Trinitatem erui possit ex textibus qui ex A. T. communiter affe­ runtur. 49. 1. Textus strictius trinitarii, qui nempe aliquam triadem vel pluralitatem in Deo sonare videntur, sub triplici classi colligi possunt: a. Textus exhibentes trinam repetitionem nominis Dei vel alterius vocis ad Deum relatae. Psal. 66. 7 sq.: «Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus»; Is. 6. 3: «Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus»; iuxta Num. 6. 23 sq., summus sacerdos, populum benedicens, Deum invocabat trina in­ vocatione idem significante. Attenta hermeneutica rationali, hi textus nihil probant, sed continent ineram emphaticam expressionem eiusdem rei, ut patet ex similibus expres­ sionibus in aliis textibus, 1er. 7. 4; 22. 29; Ezech. 21. 27. Attenta etiam hermeneutica sacra, trinitaria Patrum interpretatio nec est unanimis nec probatur esse propria, seu non mere accommodatitia. Tamen in Io. 12. 41 littérature ecclésiastique (1943) 94-97.—«Les anges devant le mystère de l’incarnation», ibid. (1948) 87-106, 129-147. 63 Confer quae de Scripturae interpretatione diximus in tractatu De locis theologicis, in vol. 1, n. 383-387. Nota praecipue sequentia verba Leonis XIII: «Praecipuum sanctumque sit catholico interpreti, ut illa Scripturae testimonia, quorum sensus authentice declaratus est, aut per sacros auctores, Spiritu Sancto afflante, uti multis in locis novi Testamenti, aut per Ecclesiam... eadem ipse ratione interpretetur». 44 DE DEO TRINO textus Isaiae refertur explicite ad revelationem de Filio («Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam eius et locutus est de eo»); cum autem vix dici possit ibi agi de mera accommodatione, nisi velimus pariter evacuare obvium sen­ sum aliorum locorum Scripturae, dicendum est illum textum habere proba­ bilem aliquem sensum trini tarium. b. Textus exprimentes numerum pluralem in divinis. Gen. 1. 26: «Fa­ ciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram»; 3. 22: «Adam quasi imus ex nobis factus est»; 11. 7: «Descendamus et confundamus ibi linguam eorum». Attenta hermeneutica rationali, hi textus nihil probant, quoniam videri potest in eis vel merum plurale deliberativum, vel simplex plurale maiestaticum, quemadmodum ipsum nomen Dei ponitur sub forma plurali Elohim, eo vel magis quod prophetae solent Deum exhibere sedentem in mediocaelestis exercitus sive «filiorum Dei» (lob. 1. 6; 2. 1; Psal. 28. 1; 88. 6 sq.); propterea quidam putarunt Deum alloqui angelos. Attenta etiam hermeneutica sacra, Patrum interpretatio non est unanimis nec omnimode assertiva; Epiphanius quidem eam assertive adhibet quoad Gen. 1. 26 contra Gnosticos (Adv. haer., haer. 23. 1) et pariter Augustinus contra Arianos negantes divi­ nitatem Filii,64 sed exinde tanta ei probabilitas accedit, quanta privatae aucto­ ritati horum Patrum agnoscere velimus. c. Textus in quibus agitur de theophaniis, seu de apparitionibus Dei, praecipue per «angelum lahveh».65 In theophania facta Abrahae in Mambre, Gen. 18. 1-4, «apparuit [Abrahae] Dominus... apparuerunt ei tres viri», luxta Gen, 16; 9 sq.; 19. 1, 13, 18, 19; 21. 17 sqq.; 31. 11-13; Exod. 3. 2 sqq., angelus vel angeli lahveh, apparentes hominibus, agunt et loquuntur ac si essent ipse Deus. Hinc plures antiquiores Patres, referentes Angelum lahveh ad Filium Dei, vident in illis theophaniis expressam dualitatem perso­ narum in Deo (cui interpretationi videbatur favere nomen «Magni consilii angelus», quo vocatur Messias in Is. 9. 6, iuxta versionem 70, et «Angelus testamenti» apud Mal. 3. 1); imo Ambrosius in priori theophania facta Abra­ hae videt expressam ipsam trinitatem personarum, sic complens praefatum tex­ tum: «Tres vidit et unum adoravit» (De fide 1. 13. 80; cf. De excessu Saty­ ri 2. 96). 64 Contra serm. Arian. 16: «Neque frustra non est dictum: ’Faciamus hominem’ ad imaginem tuam, tanquam Pater ad Filium loqueretur; aut: ad imaginem meam; sed dictum est: ’ad imaginem nostram’. Quod ex persona ipsius Trinitatis rectissime accipitur» (ML 42. 695). Cf. De civ. Dei 16. 6. 1. De Augustini generali doctrina in hac re vide F. L. Smid, loc. cit. (supra, in n. 47). 65 Ales, A. d', «La théophanie de Mambre devant la tradition des Pères», Recher­ ches de science religieuse (1930) 150-160.—De Deo Trino (Paris 1934) 75-81.—De Verbo Incarnato (Paris 1930) 83-85. Lagrange. M. J., «L’ange de lahvé», Revue biblique XII (1903) 212 sqq. Legeay, D., «L’ange et les théophanies dans la Sainte Ecriture d'après la doctrine des Pères», Revue thomiste X (1902) 138-158, 405420; XI (1903) 46-69, 125-154. Rybinskï, J., Der Mtd’akb Jahwe, Paderborn 1930. Stier, F., Gott und sein Engel in Alten Testament, Munster 1934. Touzard, J., «Ange de Jahweh», Dictionnaire de la Bible-Supplément I (Paris 1928) 242-255. DE EX1STENTIA MYSTERII TRINITATIS 45 Attamen hermeneutica rationalis ostendit angelum lahveh esse in pluri­ bus locis (Gen. 16. 7. 13; Exod. 3. 2. 6; lud. 6. 22, 23; 13. 22, 23) ipsu U Deum apparentem sub forma sensibili, in aliis vero (Gen. 24. 7; Exod. 22. 31; 23. 20, 21, 23; 33. 2 sq.) esse angelum quendam a Deo distinctum eoque inferiorem. Attenta etiam hermeneutica sacra, Patres nullatenus concordant, imo ea christologica interpretatio angeli lahveh, derelicta est ab Augustino (De Trin. 2. 7 sqq.; 3. 11) et subinde ab aliis Patribus66 et theolo­ gis,66 67 qui docent theophanias omnes per meros angelos factas esse. Pariter Ambrosii trinitariae interpretationi de theophania facta Abrahae contradicit Hilarius (De Trin. 4. 25), qui docet Abraham tres vidisse, sed nonnisi unum tanquam Dominum agnovisse et allocutum esse, cum ceteri essent meri ange­ li; quam interpretationem sequuntur communiter moderni. Unde praefati textus fere nullam probabilitatem retinent. 50. 2. Textus de Spiritu S.68 Saepius sermo est de Spiritu Dei (Spiritu lahveh), cui attribuuntur mul­ tiplices operationes, in ordine tum naturali tum supernatural!: Gen. 1. 2; 2. 7; 41. 38 sq.; 2 Reg. 23. 2; lob 31. 4; Psal. 50. 13; 103. 30; Sap. 1. 7; Is. 11. 2 sq.; 61. 1 sq.; Os. 4. 7; loel 2. 28. Attenta hermeneutica rationali, solum ostenditur in his aliisque locis agi de attributo essentiali, seu de virtute Dei operante in creaturis, nec ostendi potest in eis agi de distincta aliqua persona divina. Nihilominus in N. T. textus Is. 61. sq. et loel 2. 28 referuntur ad personam Spiritus S., ut patet ex Luc. 4. 17-21, coll, cum 4. 14, et ex Act. 2. 16-18. Unde hermeneutica sacra praebet solidum fundamentum trinitario sensui illorum duorum textuum. 51. 3. Textus de Filio. Hi colligi possunt sub triplici capite de Verbo Dei, de Sapientia divina et de Messia. De Verbo Dei (sermone, mandato Dei), operante et praecipiente, saepe agitur: Gen. 1. 3, 6, 9. 11, 14, 20. 24; Psal. 32. 6, 9; 106. 20; 147. 18 sq.; Eccli. 42. 15; 43. 28; Sap. 9. 1 sq.; 12. 9; 16. 12, 26; 18. 14-16; Is. 9. 8; 55. 10 sq. Ex hermeneutica rationali solum ostenditur ibi agi de attributo essentia­ li, et verbo Dei significari actionem Dei volitivam et omnipotentem, nec neces­ sario indicari distinctam aliquam personam. Nihilominus in textibus libri Sa­ pientiae apparet verbum Dei identificati cum Sapentia divina de qua in eodem libro, ac ideo de Verbo personali valet eadem trinitarii sensus probabilitas, quae mox ostendetur de ipsa Sapientia. Praeterea, doctrina quarti evangelii 66 Cf. Gregorium, M., Moral., praef. 1. 3; 1. 28, c. 7 et 76. 67 Cf. S. Thomam, In 1 Sent., dist. 16, q. 1, a. 1, ad 4; a. 2; a. 3, ad ultimum; a. 4; 1-2, q. 98, a. 3. 68 Benson, A., The Spirit of God in the Didactic Books of the Old Testament, Wa­ shington 1949. Van Imschoot, P., «L’action de l’esprit de lahvé dans ΓΑ. T.», Revue des sciences philosophiques et théologiques ΧΧΙΠ (1934) 553-586.—«L’esprit de lahvé source de vie dans ΓΑ. T.», Revue biblique XLIV (1935) 481-501.—«L’esprit de lahvé et l’alliance nouvelle», Ephemerides theologicae Lovanienses XIII (1936) 201-220. 46 DE DEO TRINO de Verbo Dei, quae non cum philosophia neoplatonica sed cum antiqua reve­ latione connectenda est (cf. supra, n. 26), ulteriorem probabilitatem addit trinitariae allusioni aliquorum ex praefatis textibus, praesertim sapientialibus. De Sapientia Divina* agitur praecipue in tribus locis librorum sapientia­ lium: Prov. 8. 22-31; Eccli. 24 per totum, peculiariter vv. 5, 6, 13, 14, 25; Sap. 7. 22 ad 8. 1 (cf. etiam lob 28. 24-27; Baruch 3. 9 ad 4. 3). In his textibus divinitas Sapientiae certe exprimitur verbis «Possedit me antequam quidquam faceret — concepta eram — parturiebar — aderam — cum eo eram cuncta componens — vapor, emanatio, speculum et imago Dei — ex ore altissimi prodivi — primogenita ante omnem creaturam — ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens». Ex iisdem expressionibus (necnon ex «ordinata sum — dixit mihi — creata [i. e. ordinata, generata, ut prius] sum») plures catholici exegetae deducunt Sapientiam exhiberi ut distinctam personam, adeoque in illis textibus haberi certam allusionem mysterii Trini­ tatis, seu pluralitatis personarum in Deo.'° Attenta sola hermeneutica rationali, non magis ex illis textibus certo deduci potest quam personificatio absoluti attributi divinae sapientiae. Atta­ men tot ipsae emphaticae ac repetitae expressiones, quibus divina sapientia personalizatur, suspicionem saltem ingerunt verae ac distinctae personae, ac pro tanto probabilitatem sensus trinitarii suggerunt; nihil tamen suggerit hunc personalis Sapientiae conceptum coniungi cum conceptu Messiae. Huiusmodi autem probabilitas increscit, attenta hermeneutica sacra, seu tum parallelismo cum his quae de Verbo Dei dicuntur in Io. 1. 1-3; Col. 1. 16 sq.; Hebr. 1.* 69 Barney, «Christ as the αρχή of creation», Journal of theological studies CVI (1926) 160-177. Botte, B., «La Sagesse dans les livres Sapientiaux», Revue des sciences philoso­ phiques et théologiques XIX (1930) 83-94. Ceuppens, F., «De conceptu ’Sapientiae divinae’ in libris didactids A. T.», An­ gelicum XII (1935) 333 sqq. Vaccari, Λ., «II concetto della Sapienza nelTAntico Testamento», Gregorianum I (1920) 219-251. Van Imschoot, P., «La Sagesse dans l’Ancien Testament est-elle une hypostase?», Collationes Gandavenses XXI (1934) 3-10. 70 Ita, praeter Patres, qui vident in ea Sapientia secundam personam Trinitatis (exceptis Theophilo Antiocheno, Ad Autol. 1. 7, et Irenaeo, Adv. haer. 2. 3. 9; 3. 24. 2; 4. 7. 4; 4. 20. 1, 3, 4, qui legunt tertiam personam, seu Spiritum S.), theologi et exegetae communiter, ut, inter modernos, Knabenbauer, Lagrange, Lebreton, Prado, Robert, Vaccari, Heinisch, Renard. Duesberg et Auvray. Excipiuntur pauci, ut B. Botte et F. Ceuppens, qui dicunt ibi non agi nisi de poetica personificatione ipsius absoluti attri­ buti divinae sapientiae. H. Renard in La Sainte Bible (Pirot-Clamer) scribit: «Tous les auteurs catholiques trouvent dans cette personnification poétique, dont les multiples détails ont des rapports si nombreux avec le mystère de la sainte Trinité, des indices de la révélation de ce mystère». H. Duesberg et P. Auvray in Bible de Jérusalem («Le livre des Proverbes») scri­ bunt: «Cette sagesse... est bien plus qu’une abstraction ou un attribut divin. On peut la rapprocher de la parole et de l’esprit que l’on trouve aussi, quoique à un moindre degré, personnifiés. Mais il est difficile de démeler dans ces textes ce qui est artifice poétique, résidu de vieilles conceptions religieuses, ou intuitions de révélation nouvelle. Toujours est-il que les docteurs chrétiens y verront les premières esquisses d’une théologie de la Trinité*. DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 47 1-3; tum communi Patrum interpretatione, saltem inde a saec. 4 (cum illi tex­ tus absque dubitatione in medium proferebantur in controversia cum Arianis de divinitate Verbi); tum verbis Pii IX in Bulla «Ineffabilis»: «Divinae Scripturae de increata Sapientia loquuntur eiusque sempiternas origines re­ praesentant». 52. De Messia71 in variis prophetiis exhibetur tum antiquissima origo tum excelsa natura ac dignitas. Quoad eius originem, Psal. 109, 3: «Ex utero ante luciferum genui te». Ita graeca versio 70 et Vulgata ab ea dependens. Textus vero masoreticus habet: «Ex utero aurorae [erit] tibi ros iuventae tuae». luxta hunc hebraicum textum, non agitur de aeterna origine sed de gloria futuri Messiae; iuxta praefatam vero graecam versionem (in qua textus esset parallelus cum Psal. 2. 7: «Ego hodie genui te», de quo infra), ea verba absolute intelligi possunt, et a non paucis intelliguntur, de generatione divina in solo sensu metaphorico, seu de electione ad regalem dignitatem, quamvis parallelismus cum Psal. 2. 7 («Ego hodie genui te») suggerat sensum proprie dictae generationis. Attenta autem hermeneutica sacra, Patres hunc alterum sensum elegerunt in sua con­ troversia cum Arianis; ipsi tamen hagiographi hoc textu non utuntur ad probandam Christi divinitatem; quo pacto dici potest hunc textum incertum sensum trinitarium continere. Michaeas 3. 2: «Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus luda; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio, a diebus aeternitatis». Hic textus est vere messianicus et in Mat. 2. 5 sq. affertur, ex ore ipso ludaeorum, ad ostendendam bethlehemiticam originem Messiae, tacita ultima parte de origine a diebus aeternitatis. Ceterum, haec expressio non necessario indicat aeternam generationem, sed potest significare meram antiquissimam originem Messiae ex Davide et Abrahamo. Quoad eius naturam et dignitatem, Psal. 109. 1: «Dixit Dominus Do­ mino meo: Sede a dextris meis». Sessio a dextris Dei non necessario significat naturam divinam, sed potest significare meram dignitatem regalem, utut uni­ versalem, iuxta modum loquendi Orientalium. Attamen, in N. T. ipse Chris­ tus ad divinitatem Messiae hunc textum implicite refert, quaerens a pharisaeis quo modo Messias dicatur filius David cum ipse David eum vocet Dominum suum (Mat. 22. 41-45; Marc. 12. 35-37; Luc. 20. 41-44). Unde ex herme­ neutica sacra habemus hunc textum continere revelationem divinitatis Mes­ siae, ac proinde dualitatis in Deo. Psal. 2. 7: «Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te». Haec verba possunt absolute loquendo significare meram praedilectionem divinam erga Messiam et istius metaphoricam generationem, sive electionem in dignitatem regalem (ut in parallelo loco Psal. 109. 3); nam nomen «filius Dei» attribuitur etiam angelis (lob 1. 6), ipsi populo hebraico (Exod. 4. 22 sq.; Deut. 26. 19; 28. 1; 32. 6), omni regi Israel (2 Reg. 7. 14), Davidi 71 Ceuppens, F., De prophetiis messianicis in Antiquo Testamento, Romae 1935. Segula, F., «Messias Rex in Psalmis», Verbum Domini XXXII (1954) 21-33. Vaccari, A., «De Messia Filio Dei in V. T.», Verbum Domini XV (1935) 48-55, 77-83. 48 DE DEO TRINO (Psal. 88. 28), quamvis integra expressio, determinata per verba «ego hodie genui te», quae in aliis locis non invenitur, sensum propriae ac naturalis filiationis connaturaliter vehat. Ceterum, in N. T. hic textus bis ab Apostolo refertur ad Filium Dei (Act. 13. 33; Hebr. 1. 5) et Patres communiter de Christi divinitate illum intellexerunt. Unde idem dicendum ac quoad textum praecedentem. In quibusdam locis Messias vocatur Deus. Ita in Psal. 44. 7 sq.: «Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi... Unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae»; Is. 7. 14: «Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel»; 8. 8, 10: «O Emmanuel!... Nobiscum Deus»; 9. 6: «Parvulus enim natus est nobis et filius datus est nobis, et factus est principatus super umerum eius, et vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis»;72 40. 3: «Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri». Attenta sola hermeneutica rationali, hi loci, si excipiatur Is. 9. 6 quoad vocem «Deus fortis», possent intelligi aliter ac de divinitate; ita nomen Emmanuel signi­ ficare posset signum vel pignus praesentiae Dei in populo electo; saltem tamen nomen «Deus fortis», quo Messias vocatur, nequit aliud significare quam eius divinitatem, cum huiusmodi nomen soli Deo reservetur in toto A. T., nec aliunde valet cum criticis acatholicis illud interpretari in sensu «heros divinus» (seu magna virtute praeditus), nam vox «Deus» ibi non est adiectiva (divinus) sed substantiva, et vicissim vox «fortis» est mere adiectiva.73 Ceterum, attenta hermeneutica sacra, omnes praefati textus referuntur ad divinitatem Messiae ac ideo implicant dualitatem in Deo, cum ita intelligantur non solum communiter a Patribus et exegeris, sed etiam in ipsa Scrip­ tura N. T., nam Psal. 44. 7 sq. adducitur in Hebr. 1. 9; Is. 7. 14 et 8. 10 in Mat. 1. 22 sq.; Is. 40. 3 in Mat. 3. 3; Marc. 1. 2 sq.; Luc. 3. 4; Ιο. 1. 23. 53. Concludendo igitur, dici potest mysterium Trinitatis in A. T. vere adumbrari et insinuari, insinuatione certius nota sub luce N. T., seu tum per varias referentias istius ad textus antiqui testamenti, tum per consensum Patrum. Et quidem, attenta sola hermeneutica rationali, soli textus de Verbo Dei, de Sapientia divina et de Messia, sensum aliquem trinitarium seu dualitatem personarum in Deo produnt, quatenus exhibent divinitatem Verbi, Sapientiae et Messiae tanquam alicuius distinctae personae, quod valet proba72 Ita habent textus hebraicus et Vulgata, ab eo dependens. Graeca vero versio 70 quinque illis grandiloquis atque insolitis titulis unum tantum substituit, legens: «Et vocabitur nomen eius: magni consilii angelus; adducam enim pacem super principes et ei sanitatem». Quae obscura lectio tanquam corrupta consideratur et abicitur a criticis, etiam acatholicis. ^Ceuppens. fere ad nihilum reducto trinitario sensu ceterorum tam sapientialium quam messianicorum textuum, in ea tandem expressione «Deus fortis» cogitur decisive trinitarium sensum agnoscere, scribens: «Admittimus ergo quod in prophetia Isaiae IX. 5, Messias uti verus Deus nobis praenuntiatur, uti persona divina a lahweh distincta, et ideo cum S. Epiphanjo asserere possumus quod ’dualitas Dei per Prophetas fuit pro­ clamata’» (op. cit. [supra, in n. 47] 25). DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 49 biliter quoad Sapientiam-Verbum, certius vero quoad Messiam, praecipue quod attinet expressionem «Deus fortis» qua Messias designatur. Attenta autem hermeneutica sacra, ex supradictis textibus strictius trinitariis solus Is. 12. 41 (trisagium) habet trinitariam sive christologicam interpretationem in N. T. Quoad textus de Spiritu S., soli Is. 61. 1 sq. et loel 2. 28 habent sensum trinitarium seu referuntur ad distinctam personam Spiritus S. Omnes relati textus de Sapientia et Messia habent sensum trinitarium, seu referuntur ad secundam ac distinctam personam Filii.7475 Considerata autem utraque hermeneutica simul, apparet tertiam personam Spiritus S. vix vel parum adumbrari in A. T., in compa­ ratione ad secundam personam, quae in ipso visibili Messia debe­ bat eo tempore ostendi et exaltari. Quo sensu dici potest cum Epiphanio in A. T. potius dualitatem quam trinitatem in divinis adumbrari, distinctionem scilicet primae et secundae personae, re­ servata ulteriori revelatione tertiae personae novo testamento.73 Libri Novi Testa II enti mysterium Trinitatis expli­ cite proponunt, sive collective tres distinctas divinas personas exhi­ bendo, sive singillatim uniuscuiusque distinctionem et divinitate II declarando.76 ASSERTIO 2. PROBATUR. 54. Mysterium Trinitatis duplici nota coalescit, scilicet uni­ tate in essentia et distinctione in tribus personis. Unitas autem in essentia, quae negatur a Tritheismo, non est hic directe consi­ deranda, cum stabilita sit in praecedenti tractatu De Deo Uno, ubi 74 Quidam theologi et exegetae ad explicandam huiusmodi discrepantiam inter hermeneuticam rationalem et hermeneuticam sacram (seu qua ratione ex ipso textu nequeat colligi id quod aliunde scimus in textu contineri), recurrunt ad commodum effugium sic dicti sensus plenioris. De cuius ratione et ambiguitate dictum est in tractatu De locis theologicis, in vol. 1, n. 381. 75 Epiphanius, Anchoratus 73: «Divinitas una apud Moysen praedicatur; binarius in prophetis diligentius nuntiatur; Trinitas vero in Evangeliis ostenditur» (MG 43. 154). 76Ales, A. d’, De Deo Trino (Paris 1934) 15-32.—De Verbo Incarnato (Paris 1930) 52-74. Arnou, R., De Deo Trino, I: In fontibus revelationis (Romae 1938) 17-77. Bover, J. M., Teologia de San Pablo (reimpresiôn, Madrid 1952) 166-215: «Teologia trinitaria de San Pablo»; 275-293: «El texto cristolôgico de la epistola a los Filipenses». Ceuppens, F., Theologia biblica, II: De Sanctissima Trinitate (Romae 1938) 54-243. Gachter, P., «Zum Pneumabegriff des hl. Paulus», Zeitschrift für katholische Théologie LUI (1929) 345-408. Galtier, P., De SS. Trinitate in se et in nobis (Paris 1933) 25-45.—De Incarna­ tione et Redemptione (ed. 2, Paris 1947) 11-54. 50 DE DEO TRINO de unitate Dei contra polytheismum, ac proinde implicatur in his quae dicenda sunt de divinitate personarum. Distinctio vero trium divinarum personarum, duo involvit elementa, scilicet ipsam per­ fectam ac personalem distinctionem, quae negatur ab Unitarismo,. et uniuscuiusque illarum veram ac plenam divinitatem, quae negatur a Subordinatianismo (cf. supra, n. 32 sqq.). Haec igitur duo ele­ menta nunc in argumentum veniunt, ut ostendatur utrumque de unaquaque persona in libris Novi Testamenti explicite praedicari. Porro huiusmodi argumentum dupliciter confici potest: Primo nempe,, more quasi exegetico et analytico, illud distribuendo per varios libros, iuxta istorum divisionem chronologicam aut logicam, scilicet Synopticos, Actus Apostolorum, epistolas S. Pauli77 et opera S. loannis, in quibus apparet aliquis progressus in explicitatione vel formulatione eiusdem mysterii. Hic autem modus, qui eligitur etiam in aliquibus manualibus theologicis, convenit magis theologiae biblicae et praestat quoad finem apologeticum fundamen­ taliorem. seu contra criticos rationalistas, quatenus hi fident magis fontibus antiquioribus, docentes primitivum revelationis Christi testimonium contineri in Synopticis, ceteros vero fontes exhibere quandam illius amplificationem per ipsos christianos. Secundo, argumentum confici potest more theologico ac synthetico, exhibendo simul et indiscriminatim per omnes libros N. T. duo supradicta elementa quae involvuntur in mysterio Trinitatis sive in distinc­ tione trium divinarum personarum, scilicet earum personalem distinctionem et earum plenam divinitatem. Et hic modus convenit magis nostrae theolo­ giae dogmaticae necnon ipsi fini apologetico particulari, quatenus dirigitur contra supradictas duas haereses trinitarias, negantes distinctionem vel divi­ nitatem personarum; semel enim aliunde admissa ac stabilita omnium libro­ rum N. T. canonicitate et inspiratione (quod est obiectum abus ac propaedeuticae scientiae sacrae), non praestat theologo suum argumentum frangere per separatas fontes, nisi cum dispendio brevitatis, claritatis et efficacitatis. Varios igitur textus de Trinitate colligemus sub quadruplici capite, quo­ rum unum exhibet textus collective trinitarios, in quibus nempe tres personae una simul colliguntur, reliqua vero exhibent textus de uniuscuiusque trium personarum tum distinctione tum divinitate. Supradicto autem fundamenta­ liori apologetico fini contra criticos rationalistas aliquatenus satisfaciemus, Isaac, J., La révélation progressive des personnes divines, Paris 1960. Jansen, B., «Die Gottheit Christi bei der Synoptikem», Zeitschrift für katholische Théologie XXXIII (1909) 248-272. Lebreton, J., Histoire du dogme de la Trinité, I: Les origines (éd. 6, Paris 1927) 354-377, 405-442. Lumière et Vie XXIX (1956): «Le mystère de la Sainte Trinité. I. Données bi­ bliques». Nebe, O. H., Deus Spiritus Sanctus, Gutersloh 1939. Prat, F., Le théologie de Saint Paul II (éd. 38, Paris 1949) 131-175, 518-527. Puig de la Bellacasa, L., De divinitate lesu Christi in N. T., Barcinone 1919. 77 Priores epistolae S. PauÜ, scilicet ad Thessalonicenses, Corinthios, Galatas et Ro­ manos, reputantur anteriores ipsis evangeliis synopticis, saltem sub ea forma qua ista ad nos pervenerunt. DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 51 varios textus in unoquoque capite exhibendo, quantum utile videbitur, iuxta praefatum ordinem sacrorum librorum. 1. Textus Trinitarii. 55. Annuntiatio conceptionis Christi, Luc. 1. 32, 35: «Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur... Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei». Supponimus probatam ab exegetis catholicis contra liberales tum authentiam narrationis Luc. 1. 32-35 tum eius independentiam a paganis mythologiis de virginali conceptione.7879 In hoc textu distinctio duarum personarum, Patris et Filii, manifeste significatur per ipsam oppositionem duo­ rum horum conceptuum; personalis vero distinctio Spiritus S. non significatur, tum quia accipitur ut virtus Altissimi, tum quia nomen Spiritus S. graece absque articulo ponitur (πνεύμα άγιον, non Η πνεύμα «ïtov), quo modo minus expressivum est distinctae personalitatis. Divinitas Patris et Spiritus Sancti est manifesta; divinitas Filii non est omnino clara, nec ex solo contextu magis ostendi potest quam puerum esse sanctum quatenus non humanitus sed divina virtute concipitur; non magis enim eruitur sive ex expressione «sanctum (erit)»'9 sive etiam ex expressione «vocabitur Filius Dei», cum hoc nomen graece careat articulo et ita attribuatur etiam homi­ nibus iustis sive in A. sive in N. T. Tamen sub luce aliorum textuum, de quibus mox, et ob manifestum eorum parallelismum, hic textus habendus est ut vere trinitarius. Theophania in baptismo Christi, Mat. 3. 16 sq. (cf. Marc. 1. 10 sq.; Luc. 3.21 sq.; Io. 1. 32 sq.): «Baptizatus autem lesus confestim ascendit de aquis, et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiri­ tum Dei [πνεύμα θεού; Marc.: πνεύμα: Luc.: τ° πνεύμα το άγων] descendentem sicut columbam et venientem supra se. Et ecce vox de caelis dicens: Hic est [Marc, et Luc.: «Tu es»] Filius meus dilectus P θίός μου ό αγαπητός]; idem omnino in Marc, et Luc.], in quo mihi complacui». Haec est prima clara mysterii manifestatio. Filii tum distinctio tum divinitas exprimitur verbis «Filius» cum 78 Cf. M. J. Lagrange, «La conception surnaturelle du Christ d’après S. Luc», Revue biblique XXIII (1914) 60-71, 188-208. 79 Incisum «Quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei» tripliciter exponitur ab auctoribus, quin aliunde ipse sensus essentialiter varietur: «Sanctum, quod nascetur ex te, vocabitur Filius Dei»; vel «Quod nascetur ex te, sanctum vocabitur, Filius Dei»; vel «Quod nascetur ex te, (erit) sanctum, (et) vocabitur Filius Dei». Cf. J. M. Bover, «Quod nascetur (ex te) sanctum vocabitur Filius Dei», Biblica I (1920) 92-94. 52 DE DEO TRINO articulo et adiectivo «dilectus», quae voces in N. T. numquam de filio adoptivo praedicantur, ira ut simul sonent proprium et unicum (unigenitum) filium. Nec sunt audiendi critici liberales, qui, ut ostendant ibi agi de mera filiatione adoptiva et electione Messiae in suam dignitatem, lectioni «Tu es Filius meus dilectus» (relatae in editionibus criticis) substituunt «Filius meus es tu, ego hodie genui te» (ex Psal. 2. 7; quae recurrit in Luc. 3. 22) tanquam lectionem primaevam. Spiritus. S. divinitatem ostendit descensus de caelo et paritas cum voce de caelo proveniente; personalis vero eius distinctio a Filio est mani­ festa cum Spiritus descendat in eum; a Patre vero et a Filio simul, distinguitur ipso nomine cum articulo apud Marc, et Luc. et ulteriori pariter articulata additione «Sanctum» apud Luc., quo nomine sola hypostasis divina significatur in N. T. 56. Formula Baptismi, Mat. 28. 19: «Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti [τοί> ~ατρός χαι τού otoo καί τού άγιοι» πνεύματος]. Hic textus est val de clarus atque aptissime mysterium exprimit secundum omnia eius elementa. Ipsa expressio «in nomine» in singulari denotat ipsam trium unitatem in uno nomine seu potestate, ac consequenter in una natura divina, quae certe Patri tribuenda est. Distinctio Patris et Filii, quae necessaria est ex ipsis conceptibus, redundat in distinctionem etiam Spiritus S., quippe qui in eadem linea enume­ rationis ponitur cum distinctis Patre et Filio. Praeterea, ipsa repe­ tita particula «et», necnon articulus adiectus unicuique personae, eandem distinctionem petit, cum, si ageretur de eadem persona sub distinctis nominibus vel attributis, tum particula tum articulus es­ sent grammatice supervacanei et inepti. Ob hanc textus claritatem, eius authentia impugnata est primo a F. C. Conybeare,80 qui docuit eam baptismalem formam esse Cone. Nicaeno poste­ riorem, cum ab Eusebio Caes. {In Psal. 65. 6), imo multo antea a lustino {Dial. 59 et 53) et Herma {Pastor, Sim. 9. 17. 4), adhibeatur alia formula simplicior nec trinitaria: «Euntes docete omnes gentes in nomine meo». Cui erudito viro accesserunt alii critici liberales, ut H. Usenet, A. Loisy et G. Krüger, alias etiam rationes addentes, quia scilicet huiusmodi formula deest apud Marc, et Luc., imo huiusmodi praeceptum de evangelizandis gen­ tibus simpliciter deest in Luc. et considerandum est ut spurium apud Mare., w «The Eusebian form of the text Mat. 28. 19», Zeitschrift für die neutestamentliche Wissenschaft II (1901) 275-288. DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 53· utpote non congruens actionibus et verbis Christi. Textus autem authenticitatem, quae defenditur non solum a catholicis sed etiam a pluribus extraneis (ut E. Riggenbach et F. H. Chase) et declarata est a Commissione Biblica (19 iun. 1911; cf: Enchiridion biblicum, ed. 2, n. 394), ostendit tum con­ cordia omnium codicum et versionum, tum frequens usus Patrum, sive ante Eusebium, ut Tertulliani (De bapt. 13; De praescript. 20. 3; Adv. Praxeam 26. 9), Irenaei (Adv. haer. 3. 17. 1) et Didache (7. 1, 3), sive ipsius Eusebii, qui adhibet utramque formulam, tam ante quam post Cone. Nicaenum, sive aliorum posteriorum Patrum in suis commentariis trinitariis per totum saec. 4.81 57. Baptismalis regeneratio, Tit. 3. 5 sq.: «Deus salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per lesum Christum salvatorem nos­ trum». Tres distinctae causae baptismalis regenerationis inducuntur: Deus sive Pater, ut causa primaria, Christus ut intermedia, et Spiri­ tus S., ut immediata. Cum ponantur in eadem linea dignitatis, suggeritur trium divinitas et personalitas. Distinctio Spiritus S. a Patre et Filio sequitur ex eo quod ab ipsis effunditur; personalis tamen indoles Spiritus S. non perspicue significatur, nisi hic textus ponatur sub luce et complemento supradictae formulae baptismalis. Doxologia sive salutatio paulina, 2 Cor. 13. 13: «Gratia Domi­ ni nostri lesu Christi et caritas Dei et communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Arnen». Tres personae nominantur (nam Deus stat pro Patre, iuxta 11. 31: «Deus et Pater Domini nostri lesu Christi»); divinitas indicatur in supernatural! effectu, inter tres personas appropriative distributo; personalis distinctio Spiritus S. indicatur tum per ipsam iuxtapositionem et connumerationem cum duabus prioribus personis in eadem linea efficientiae, tum per consuetum articulum distinctivum. Non inepte quidam theologi eandem vim huic textui tribuunt ac formulae baptismali, etsi prima fronte videatur minus efficax. Ceterum, sensus huius textus lucem accipit ex aliis non paucis trinitariis locis, qui occurrunt in epistolis paulinis, ut 1 Cor. 12- 4-6: «Idem Spiritus..., idem Dominus Chris­ tus..., idem Deus Pater»; Ephes. 4. 4-6: «Unus Spiritus..., unus Dominus..., unus Deus et Pater omnium»; Gal. 4. 6: «Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater»; cf. Rom. 8. 14-17; 15. 15 sq.; 2 Cor. 1. 21 sq.; Tit. 3. 4-6; Hebr. 9. 14.82 81 De tota hac controversia circa illum textum confer Lebreton, op. cit. (supra, in n. 53) 599-610. ^Prat, op. cit. (supra, in n. 53) 518-521, ex epistolis paulinis colligit 26 textus trinitarios, quorum 15 ibidem breviter explicat. DE DEO TRINO 54 58. Promissio Spiritus S., iuxta Actus Apost. 1. 4 sq.: «Et convescens praecepit eis ab lerosolymis ne discederent, sed expectarent promissionem Patris, quam audistis, inquit, per os meum; quia loannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spi­ ritu Sancto non post multos hos dies». Hic textus est minus clarus, tum quoad divinitatem Christi, quae non indicatur, tum quoad distinctam personalitatem Spiritus S., qui absque articulo nominatur. Unde complendus est in suo sensu trinitario per ea quae alibi dicuntur in eodem libro Actuum. Nam. 5. 3 sq. asseritur quod «mentiri Spiritui sancto» est «mentiri Deo» et 2. 33, cum iterum sermo sit de effusione Spiritus S., dicitur haec fieri ab ipso Christo («Dextera igitur Dei exaltatus, et promis­ sione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hunc»). In utroque loco fertur articulus ante utramque vocem «Spiritus» et «sanctus», ut supra in theophania baptismal! secundum Lucam. Ceterum, hic tex­ tus est parallelus cum loco loannis de promissione Spiritus S. in ultima coena, ad quam explicite refertur, ac ideo ab eo loco com­ pletur et illustratur. Effusio Spiritus S. a Patre per Christum, iuxta eosdem Actus Apost. 2. 32 sq.: «Hunc lesum resuscitavit Deus... Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis». Divinitas et distinctio Christi a Patre indicatur in hac ipsa relatione filiationis. Divinitas et personalitas Spiritus S. non indicatur, sed accipienda est ex Act. 5. 3 sq., ut in textu praecedenti; eius distinctio a Patre et Filio explicite significa­ tur in eo quod promittitur a Patre et effunditur a Filio. Promissio Spiritus S. in ultima coena, iuxta evangelium loannis 14. 16 sq.: «Ego rogabo Patrem et alium Paraclitum53 dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis»; 14. 26: «Paraclitus autem, Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis»; 15. 26: «Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testi­ monium perhibebit de me»; 16. 13 sq.: «Cum autem venerit ille Spiritus veritatis..., me clarificabit, quia de meo accipet, et annun­ tiabit vobis». Divinitas et distinctio Filii a Patre est manifesta; 85 Hoc nomen nonnisi apud loannem invenitur: Io. 14. 16, 26; 15. 26; 16. 7; 1 Io. 2. 1. DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 59. Doxologia sive salutatio apocalyptica, Apoc. 1. 4 sq.: «Gratia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt, et a lesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae». Deus Pater designatur verbis «Qui est et qui erat et qui venturus est» (quae verba alludunt ad Exod. 3. 14: «Sum qui sum»). Christi divinitas sufficienter indicatur tribus attributis. Distinctio «septem spirituum» a Patre et Christo clara est. Sola quaestio manet de horum spirituum indole personali, seu num agatur de distincta persona Spiritus S.; nam «septem spiritus» ibi possent intelligi, iuxta triplicem interpretum opinionem, vel de impersonali spiritu seu virtute divina, vel de persona angelorum, vel de divina persona Spiritus S., cui attribuuntur septem spiritus, sive dona, enumerata in Is. 11. 2 sq. Prima opinio videtur excludi ab ipsa connumeratione septem spirituum cum distinctis personis Patris et Filii. Probabilitas secundae opinionis provenit ex eo quod in Apoc. 8. 2 sermo est de «septem angelis» adstantibus ante thro­ num, qui quidem non sunt Spiritus S. Probabilior tamen est tertia opinio; nam hic septem spiritus connumerantur cum duabus per­ sonis divinis, imo ante ipsum Christum, et exhibentur ut largitores gratiae et pacis; quae quidem nec conveniunt angelis nec quadrant cum mentalitate auctoris Apocalypsis qui sese ostendit inimicus adorationis angelorum (19. 10; 22. 9); praeterea, loannes nunquam angelos bonos appellat spiritus, imo in toto N. T. nonnisi bis angeli ita vocantur (Hebr. 1. 7, 14, ob allusionem ad Psal. 103. 4). Unde hic textus est probabilius trinitarius.84 Visio apocalyptica, Apoc. 22. 1: «Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tanquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni». Attentis aliis locis eiusdem loannis, de Christo dante «sitienti de fonte aquae vivae» (Apoc. 21. 6), de Christo ex quo «fluunt flumina aquae vivae» (Io. 7. 37-39; cf. infra, n. 74) et de Spiritu S. procedente a Patre et misso a Christo (Io. 15. 26), fluvius ille, procedens de sede Dei et Agni, est Spiritus S., cuius84 Cf. E. B. Allô, L’Apocalypse (Paris 1912) 8 sq. ■ΜΜ·Ι divinitas et distinctio Spiritus S. ab utroque significatur tum ex­ pressione «Alius Paraclitus» tum consueto articulo determinative qui praecedit nomen Spiritus S. in triplici illo loco. 56 DE DEO TRINO proinde tum distinctio a ceteris personis, tum divinitas, imo et vera processio, significatur, ita ut hic textus tanquam vere trinitarius merito habeatur. 60. Sic dictum autem Comma loanneum35 in certum argumentum scripturisticum invocari nequit, cum eius authentia sit dubia, et probabilius nulla, iuxta modernos exegetas; potest tamen invocari in certum argumentum Traditionis, quae in eo suam fidem aptissime expressit. Comma illud occurrit in Vulgata, in textu 1 Io. 5. 7, atque constat verbis quae uncis includimus: «Quoniam tres sunt qui testimonium dant [in caelo: Pater, Verbum et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt. Et tres sunt qui testimonium dant in terra]: spiritus, et aqua, et sanguis; et hi tres imum sunt». Huius commatis authentiam dubiam vel nullam faciunt sequentes ra­ tiones: Ipsum deest in omnibus codicibus graecis, exceptis paucis recentioribus ex saec. 15-17; ignoratur ab ecclesiis orientalibus usque ad Cone. Later. IV a. 1215, in quo Graeci Latinis consenserunt; deest in Veteri Latina et in primitivo textu ipsius Vulgatae, si excipiatur Veteris Latinae fragmentum Frisingense (saec. 6-7); assignari potest probabilis eius origo, nam comma primo apparet in Hispania in codice Instantii priscillianistae (circa finem saec. 4), ex quo subinde transivit in alios codices latinos. Cum autem S. Officium, 13 ian. 1897, respondisset «non posse tuto negari, aut saltem in dubium revocari, [illud] esse authenticum textum S. loannis», subinde, 2 iun. 1927, de sensu illius responsionis declarationem emisit, iuxta quam non licet quidem audacter a privatis authentiam illius negare aut in dubium vertere, licet tamen cum moderamine gravitatis «in sententiam genuinitati contrariam inclinare», salvo iugiter ulteriori Ecclesiae iudicio (cf. in Denz. 3682). 61. 2. Textus de Patre. A. Distinctio Patris a Filio involvitur necessario in ipsa ratione pater­ nitatis et filiationis; distinctio a Spiritu S. sequitur ex distinctione istius a Patre et Filio, de qua infra quaeque ceteroquin iam ostensa est in supradictis textibus trinitariis. B. Divinitas autem Patris vix indiget ostendi, cum ipse veluti princi85 Ayuso, T., «Nuevo estudio sobre el ’Co mu a lohanneum’» Biblica XXVIII (1947) 83-112, 216-235. Bludau A., «Das Comma lohanneum in den Orientalischen Übersetzungen und Bibeidruckcn», Orieris christianus III (1903) 126-147.—«Das Comma lohanneum bei den Griechen», Biblische Zeitschrift XIII (1915) 26-50, 130-162, 222-243. Cf. ibid. (1903) 280 sqq., 378 sqq.; (1904) 275 sqq. Kuenstle, K., Das Comma lohanneum auf seine Herkunft untersucht, Freiburg i. Br. 1905. Lebreton, J., Histoire du dogme de la Trinité I (éd. 6, Paris 1927) 645-652. Perrella, G. Μ., «Il Comma Giovanneo e la recente dichiarazione del Santo Ufficio», Divus Thomas (Piacenza) XXXVI (1928) 650-674. Riggenbach, E., Das Comma lohanneum, Gutersloh 1928. ___ Tobac, E., «Le Comma Iohannis», Collectanea Mechliniensia XIX (1930) 401-422. DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 57 paliter usurpet nomen Dei, ratione suae propriae indolis, quatenus est fontale principium totius mysterii divini; propterea, quando in graeca lectione nomen Dei alhibetur cum articulo ( ό ileo; ), fere semper designat ipsum Patrem, dum communiter articulus omittitur cum designat solam naturam divinam et tribuitur ceteris duabus personis.86 Etiam in A. T. Deus sub nomine Patris designatur, nempe tanquam pater Israel (Exod. 4. 22; Deut. 1. 31; 14. 1; 32. 5 sq.; Is. 64. δ),87 sed in N. T. huiusmodi conceptui solius adoptivae paternitatis, qui quidem retinetur et amplificatur (cf. orationem dominicam, Mat. 6. 9: «Pater noster, qui es in caelis...»), novus conceptus singularis ac proprie dictae paternitatis explicite additur, ad cuius revelationem et intellectionem prior ille generalior conceptus viam apte praeparaverat. Unde Christus, dum ex una parte iubet nos Deum Patrem appellare (Mat. 6. 6, 9: «Ora Patrem tuum... Sic ergo vos orabitis: Pater noster...»), simul ex altera parte sibi reservat proprietatem illius nominis, loquens de «Patre meo» veluti in oppositione ad «Pater vester — Pater noster» (Mat. 11. 27: «Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare»; Io. 20. 27: «Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum»). 62. 3. Textus de Filio. A. Distinctio Filii a Patre, praeterquam ex textibus trinitariis supra relatis, patet imprimis ex ipsa ratione verae filiationis, saepe ei attributae: est enim Filius Dei (Mat. 11. 27; 14. 33; 16. 15; Luc. 22. 70), Filius dilectus Patris (Luc. 9. 36), Unigenitus Patris (Io. 1. 14, 18; 3. 16), verus Filius Dei (1 Io. 5. 20), proprius Filius Dei (Rom. 8. 32), Filius qui est in sinu Patris (Io. 1. 18). Idem patet ex eo quod Filius est apud Deum, procedit a Patre, ab eo mittitur, ad eum regreditur, ab eo glorificatur, ab eo in eius orationibus exauditur (Io. 1. 1; 16. 28; 5. 37; 17. 5). Distinctio a Spiritu S., praeterquam ex iisdem trinitariis textibus, sequitur ex oppositione inter Filium et «alium Paraclitum», «quem mittet Pater in nomine meo», imo «quem ego mittam vobis» (Io. 14. 16, 26, supra cit.). B. Divinitas Filii, iam sufficienter ostensa in iisdem trinitariis textibus, potest imprimis considerari in testimonio ipsius Christi de sua dignitate, expresso in evangeliis, quatenus nempe Christus sinit se ab aliis vocari et ipse sese vocat Filium Dei (quamvis hoc nomen per se solum non necessario indicet divinitatem, cum attribuatur etiam aliis hominibus) et quatenus sibi vindicat attributa quae sunt propria Deitatis; et hoc modo eam sufficienter 86 Cf. K. Rahner, «Gott ais erste trinitarische Person im Neuen Testament», Zeitschrift für Katholische Théologie LXVI (1942) 71-88; idem in opere Schriften zur Théologie (Einsielden 1956) 143-167.—A. Garcia Suarez, «La primera persona trinitaria y la fiHaciôn adoptiva», XVIII Semana espanola de teologia 1958 (Madrid 1961) 88-101. Attamen inepte Rahner ex praefato biblico usu concludit nomen illud ό θ·εός esse proprium primae personae, ita nempe ut non tantum eam designet seu pro ea communiter supponat, sed eam directe significet. Quam opinionem crisi subicit I. M. Dalmau, De Deo Uno et Trino, n. 554. 87 Cf. M. J. Lagrange, «La paternité de Dieu dans ΓΑ. T.», Revue biblique (1908) 481-499. DE DEO TRINO consideravimus in tractatu De Revelatione (in vol. 1, n. 252-255), ubi praeterea peculiariter examinavimus aliquos ex principalioribus textibus de hac re. Secundo, considerari potest in testimonio ipsorum agiographorum, et signanter in duplici doctrina paulina et ioannea, expressa in Actibus Apostolorum, epistolis, quarto evangelio et apocalypsi. 63. Doctrina paulina magni momenti est ad intelligendam ipsam fidem primitivae ecclesiae, cum priores epistolae S. Pauli (ad Thess., ad Cor., ad Gal., ad Rom.) scriptae sint antequam ederentur ipsa evangelia synoptica, saltem sub ea definitiva forma sub qua haec ad nos pervenerunt.83 Inde testi­ monium Apostoli de divinitate Christi magnam vim apologeticam sibi vindi­ cat, post testimonium ipsius Christi, quatenus ostendit fidem Trinitatis non deberi posteriori cuidam evolutioni et elaborationi doctrinae Christi per ipsos • christianos, cum defuerit saltem sufficiens tempus ad huiusmodi elabora­ tionem efficiendam. Trinitarios textus S. Pauli dedimus supra (n. 57), in quibus nempe tum distinctio tum divinitas trium personarum collective exhibetur. Textus autem de divinitate Christi sequenti modo colligi possunt: Trimo, Christus dicitur Deus implicite, quatenus simpliciter et sine limitatione ipsi attribuuntur plura quae soli Deo simpliciter conveniunt. Christus nempe est fundamentum et centrum vitae religiosae·, ipse est vita animae per suam gratiam (Gal. 2. 20), Baptismum in nomine eius suscipimus (Act. 19. 5) et per Baptismum Christum induimus (Gal. 3. 27); ipse nos confirmat in via salutis (2 Thess. 2. 16 sq.) et dat incrementum vitae spiritualis (2 Cor. 9. 10); salutaris apostolatus Pauli non est ab homi­ nibus sed a lesu Christo et Deo Patre (Gal. 1. 1); summa tum huius apostolicae praedicationis tum fidei salutaris ad quam gignendam ipsa dirigitur, est Christus Dominus (Act. 16. 31; Rom. 10. 9; 2 Cor. 4. 5). Christus est obiectum adorationis et fidei, Phil. 2. 10: «In nomine lesu omne genu flectitur coelestium, terrestrium et infernorum»; Hebr. 12. 2: «Auctor et consummator fidei». Christo competit scientia infinita, «in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae» (Coi. 2. 3). Ei competit universalis causalitas, quatenus «omnia per ipsum et in ipso creata sunt; et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant» (Col. 1. 16; Hebr. 1. 2, 3, 10-12) et «portat omnia verbo virtutis suae» (Hebr. 1. 3). Item, ei competit aeternitas, cum sit «primogenitus omnis creaturae, quoniam in ipso condita sunt universa in caelis et in terra» (Col. 1. 15 sq.). Secundo, Christus dicitur Deus explicite-aequivalenter, quatenus «sedet a dextris Dei» (Hebr. 1. 13, citans Psal. 109. 1); est «splendor gloriae et figura substantiae eius [i. e. Dei]» (Hebr. 1. 3);” «in ipso inhabitat omnis88 89 88 Ut notatum est in tractatu De Revelatione (in vol. 1, n. 343), epistola prima ad Corinthios scripta est a. 55, apostolus mortuus est a. 67, evangelia synoptica scripta sunt inter 62 et 70, ipse liber Actuum Apostolorum (in quo referuntur plura dicta S. Pauli) prodiit circa 62-63. 89 Expressio «splendor gloriae» alludit ad textum de Sapientia divina in A. T., Sap. 7. 26: «Candor est lucis aeternae». Expressio «Figura substantiae eius» (graece: DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 59· plenitudo divinitatis corporaliter» (Coi. 2. 9);90 «in forma Dei est» (Phil. 2. 6) seu habet formam sive essentiam Dei et «aequalis est Deo» (ibid.); ipsi reservatur nomen «Dominus» (ό Κύριος; 1 Cor. 1. 2, 3, 9; Phil. 2, 11; 2 Tim. 2. 7 sq., etc.) quod est proprium Dei nomen inde ab A. T.; vocatur, tanquam nomine proprio, «Filius Dei» (1 Cor. 1. 9; Hebr. 1. 1-3; Act. 9. 20). 64. Expenduntur praecipui textus de Filio Dei, de Domino et de habente formam Dei. Hebr. 1. 1-3: «Multifariam multisque modis olim Deus loquens patri­ bus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula; qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in ex­ celsis». Christi divina natura formaliter in ratione Filii exhibetur, quatenus saltem ex contextu apparet huiusmodi filiationem intelligendam esse in sensu proprio, nam ipsum nomen «Filius Dei» per se solum non sufficeret ad certe significandam divinitatem, ut dictum est supra (n. 52). Haec vox, quae hic absque articulo ponitur, occurrit cum articulo paulo post in v. 8; etiam vox «Christus» ab Apostolo solet cum vel absque articulo proferri; ex quibus colligitur tum «Filius» tum «Christus» ab Apostolo tanquam propria nomina lesu considerari. Praeterea, in eodem textu divina Christi natura aequivalenter significatur verbis: «Cum sit figura substantiae eius». 1 Cor. 1. 9: «Fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem Filii eius lesu Christi Domini nostri». Haec est completa formula paulina de dignitate Christi sub duplici titulo «Filius Dei» et «Dominus». Hic alter divinus titulus determinat primum ad significationem propriae filiationis, ac ideo divinitatis. Rom. 8. 32: «Qui etiam proprio filio suo [τού ίδιου οίού] non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum». Proprietas huius filii ostendit directe magnum discrimen cum filiis mere adoptivis et suggerit etiam propriam rationem generationis, quamvis non ita clare ac nomen «Unigenitus Filius» quod occurrit apud loannem 1. 18 (cf. infra, n. 69). Ad id etiam facit probabilis allusio ad Gen. 22. 16, ubi filius, cui Abraham non pepercit, dicitur unigenitus. luxta Act. 9. 20, Apostolus post suam conversionem in via Damasci, praedicationem incipit, dicens «quoniam hic est Filius Dei». 65. Nomen «Dominus»91 bis occurrit in evangeliis, et quidem in eodem loco, seu in fine evangelii Marci (16. 19 sq.: «Et Dominus quidem lesus... character hypostasis eius) non indicat meram exteriorem imaginem, sed perfectam reproductionem substantiae (nam character sonat id quod est proprium alicuius rei), quod quidem iterum alludit ad eundem locum de Sapientia divina, 7. 26: «Imago bonitatis illius». 90 Expressio «Omnis plenitudo divinitatis» significat «quidquid requiritur ad hoc ut sit Deus». Vox «corporaliter» indicat tantum alterum aspectum Christi, seu corpus sive naturam humanam in qua residet divinitas, ita ut illud Apostoli incisum alio modo ac veluti statice exprimat id quod veluti dynamice exprimitur in Io. 1. 14: «Et Verbum caro factum est». 91 Cf. Prat, op. cit. (supra, in n. 53) 137-147.—Lebreton, op. cit. (supra, in n. 60) 405412.—L. Cerfaux, «Le titre Kyrios», Recueil Lucien Cerfaux I (Gembloux 1954) 1-188. 60 DE DEO TRINO Domino coopérante»), circa 28 vicibus in ceteris libris praeter epistolas paulinas, circa 86 vicibus vero apud Paulum, ita ut dici possit nomen eminenter paulinum; sub triplici autem forma a Paulo adhibetur, scilicet «Dominus noster lesus Christus» (quae est forma completa et frequentior, occurrens 44 vicibus), «Dominus lesus» (cum vel sine «noster»; 24 vicibus), «Dominus» (18 vicibus). Nomen «Dominus» aequivalet nomini «Deus», sicut in A. T. nomen Adonai (Dominus) aequivalebat nomini lahveh (pro­ prium Dei nomen) et illi ob reverentiam substituebatur in communi usu.92 In N. T. nomen «Deus» peculiariter reservatur Patri, praecipue cum ei praeponitur articulus (cf. supra, n. 61) et rarius tribuitur Christo, dum vicissim nomen «Dominus» peculiariter reservatur Christo nec nisi rarius tribuitur Patri. 66. Textus praecipuus in hac classi est ille Phil. 2. 6,93 quem praestat integre referre ac paululum explicare, cum intersit etiam tractatum De Verbo Incarnato, referens in Christo utramque ac plenam naturam tum divinam tum humanam. «Qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine lesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus lesus Christus in gloria est Dei Patris». Verba «Cum in forma Dei esset» significant «Cum sit in forma Dei» (i. e. cum esset et adhuc maneat in forma Dei), nam participium ύπάρΧων abstrahit a tempore ac designat permanentiam in esse. Verba «In forma Dei» (forma, μορφή, nonnisi bis occurrit in N. T., hic scilicet et in Mare. 16. 12, ubi significat «effigiem» sub qua Christus apparuit post resurrectionem) significant «in essentia divina» seu in eo quod est proprium ac intimum Deo, ut constat tum ex communi philosophorum acceptione (Aristotelis, Platonis, Philonis) tum ex ipso contextu seu ex oppositione ad «formam servi». Verba «Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo» a Patribus latinis accipiuntur in sensu non indebitae usurpationis, ita ut sensus sit quod Christus non putavit se indebite quidquam usurpare, sibi vindicando aequa­ litatem cum Deo, cum haberet ipsam formam Dei; a graecis vero Patribus accipiuntur in sensu non tenacis ac cupidae retentionis, ita ut sensus sit quod Christus, etsi esset Deus, tamen noluit tenaciter ac cupide retinere suam aequalitatem cum Deo seu divinas suas praerogativas, sed e converso eas 92 Confer in tractatu De Deo Uno, in vol. 1, n. 492. 93 Praeter auctores supra relatos (in n. 60), confer: Jouon, P., «Notes sur Phil. 2. 6-11», Recherches de science religieuse XXVIII (1938) 223-233. Rolla, A., «Il passo cristologico di Filipp. 2. 5-11», Scuola cattolica LXXX (1952) 127-134. Schumacher, H., Christus in seiner Prâexistenz und Kenose (Roma 1921) II 211-239. DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 61 veluti abrenuntiavit, formam et habitum hominis assumens. Verba «Seme­ tipsum exinanivit» ( εαυτόν έκένωσεν ; a verbo ζενούν : evacuare, expo­ liare) non significant Verbum se expoliasse praefata sua forma divina cu II accepit formam hominis, sed tantum abrenuntiasse divinis praerogativis, sibi debitis ex sua cum Deo aequalitate, pro quanto assumpsit formam et habitum hominis, et in ipsis humiliationem, oboedientiam et mortem; hic sensus patet ex ipso contextu, tum antecedenti («Cum in forma Dei esset et adhuc manet»), tum subsequent!, nam huiusmodi expoliatio nihil aliud importat quam assum­ ptionem formae et habitus hominis cum suis humilibus ac dolorosis conse­ quentiis. Verba «Forma servi» significant essentiam hominis, ut patet ex vi nominis et ex oppositione cum «Forma Dei». 67. Tertio, Christus dicitur Deus explicite-formaliter. Act. 20. 28, Apostolus presbyteros ecclesiae ephesinae, sic alloquitur: «Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit epis­ copos regere ecclesiam Dei, quam adcquisivit sanguine suo». Aliqui antiqui ac praestantes codices ferunt «ecclesiam Domini», alii, ex quibus dependet Vulgata, habent «ecclesiam Dei», quae est probabilior lectio iuxta plerosque auctores et retinetur in pluribus criticis editionibus; ratio mutationis in priori lectione explicaretur ex desiderio vitandi crudam allusionem ad san­ guinem Dei. Manifeste igitur et explicite in hac lectione Christus vocatur Deus (si vero accipiatur altera lectio, Christus diceretur formaliter Dominus, aequivalenter Deus, ut patet ex supra dictis de hoc titulo). Arbitrarie autem aliqui critici acatholici (ut H. H. Wendt, B. Weiss et A. Harnack), ad vi­ tandam eam conclusionem de divinitate Christi, ultimo verbo «suo» praepo­ nunt vocem «filio» vel dicunt illud stare pro «unigenito» ita ut sensus sit: «Quam acquisivit sanguine sui filii, vel unigeniti». Row. 9. S: «Ex quibus [patribus] est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Arnen». Christum vocari Deum tam clarum est, ut nunquam in alio sensu in antiqua traditione textus invo­ catus aut discussus fuerit, ut patet ex controversiis cum Arianis, qui propterea hunc textum silentio texerunt. Ad eam tamen conclusionem vitandam, critici acatholici arbitrarie introducunt punctum post «carnem» vel post «omnia», ita ut ultima pars textus sit mera paulina doxologia non de ipso Christo sed de Deo, et textus sonet: «Ex quibus est Christus secundum carnem. Qui est super omnia Deus [comple: est Deus, vel Deus sit] bene­ dictus in saecula»; vel «Ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia. Deus [est vel sit] benedictus in saecula». Priori autem punc­ tuation! obstat grammaticalis constructio, linguae graecae ignota; alteri vero punctuation! obstat indoles tum linguae graecae, tum doxologiarum biblicarum (cf. Ephes. 1. 3; Mat. 23. 39; Marc. 11. 9; Luc. 1. 68), in quibus prae­ dicatum «benedictus» non postponitur sed praeponitur subiecto «Deus» (be­ nedictus Deus, non Deus benedictus). Ceterum, utrique punctuation! obstat ipsum examen internum; nam ex toto contextu manifesta est Apostoli inten­ tio exaltandi dignitatem Christi, qui, quamvis sit ex patribus temporaliter et secundum carnem, tamen est super omnia et est Deus benedictus in saecula. 62 DE DEO TRINO Tit. 2. 13 sq* «Expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri lesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret». Duo attributa «Deus» et «Salvator» non duas personas indicant (Deum scilicet et Christum) sed ad eandem personam referuntur (Christum, ut Deum et salvatorem). Id patet tum ex grammaticali indole graeci sermonis, quia nempe uterque titulus sub eodem articulo refertur (τού θεού χαί σώτερος), dum illorum distinctio peteret repetitum articulum; tum ex voce «magnus», quae frustranea esset si ageretur de Deo generice vel de Patre, principio totius Trinitatis; tum ex modo loquendi et doctrina Apostoli, qui, quotiescumque loquitur de adventu sive parousia, hanc intelligit de adventu Christi, et qui­ dem in ultimo iudicio (1 Cor. 1. 7 sq.; Phil. 1.6; 3. 20; 1 Tim. 4. 14; 2 Tim. 4. 1). 68. Doctrina ioannea de divinitate Christi, exposita in epistolis, Apo­ calypsi et evangelio, est dogmatice maximi momenti, cum praecipue ac diserte ad hanc divinitatem ostendendam tendat, iuxta explicitam ipsius loannis de­ clarationem circa finem sui evangelii: «Haec autem scripta sunt, ut credatis quia lesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius» (Io. 20. 31). Apologetice vero est minoris momenti, tum ob manifes­ tatum huiusmodi finem tum ob seriorem aetatem in qua scripta loannis pro­ dierunt (probabilius a. 90-100; certe post, a 70); ob quas rationes critici acatholici doctrinam loannis revocant ad ulteriorem evolutionem doctrinae Christi per ipsos christianos. Trinitarios textus dedimus supra (n. 58-60), in quibus nempe distinctio et divinitas trium simul personarum exhibetur. Textus vero de sola Christi divinitate disponi possunt sicut in doctrina paulina sequenti modo: Primo, Christus dicitur Deus implicite, quatenus ad eum propria Dei attributa referuntur, scilicet: Esse obiectum fidei (Io. 14. 1; 20. 31), ado­ rationis (Io. 14. 13 sq.; 16. 23 sq.), summi honoris (Io. 5. 23). Causa vitae superaturalis, seu gratiae (Io. 1. 12, 16), remissionis peccatorum (Io. 8. 11), eiusdemque potestatis aliis communicationis (Io. 20. 23), vitae aeternae (Io. 6, 52), ludicii vitae vel mortis (Apoc. 1. 18; 2. 28; 5-6). Infinita scientia (Io. 1. 9, 14, 17 sq.; 3. 11; 14. 6: «Ego sum veritas»; Apoc. 2. 28). Uni­ versalis causalitas (Io. 1. 3; 5. 19). Aeternitas (Io. 1. 1: «In principio erat Verbum»; 8. 58; 17. 5; 1 Io. 1. 1 et 5. 20: «Vita aeterna quae erat apud Patrem... Hic est verus Deus et vita aeterna»). Tituli divini, «primus et novis­ simus, principium et finis» (Apoc. 1. 17; 2. 8; 22. 13; idem dicitur de Deo, ibid. 1. 8; 21. 6), «rex regum et dominus dominantium» (Apoc. 17. 14; 19. 16), «Verbum Dei» ό λόγος τοϋ θεού; Apoc. 19. 13: «Et nomen eius Verbum Dei»; prima vice hoc nomen occurrit in N. T., cum Apocalypsis sit paulo anterior evangelio loannis).94 95 Quae omnia fere his verbis comprehen­ duntur: «Ego sum via et veritas et vita» (Io. 14. 6). 94 Cf. P. Schepens, «Demonstratio divinitatis Christi ex epistula ad Titum II. 13», Gregorianum (1926) 240-243. 95 De connexione et discrimine inter Logon loannis et Logon Neoplatonicorum dictum est supra, n. 26. I DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 63 Secundo, Christus dicitur Deus explicite-aequivalenter, quatenus habet •originem divinam, seu est «de caelo» vel «desursum» (Io. 3. 13, 31; 6. 38, 51; 8. 23), «ex Deo» et «a Patre procedens» (Io. 8. 42; 16. 28; 17. 8); sedet in eodem throno ac Deus (Apoc. 22. 1, 3: «Sedes Dei et Agni»); habet eandem vitam, eamque aeternam, ac Pater (Io. 5. 26; 1 Io. 1. 1, 20); est in Patre sicut Pater est in ipso (Io. 10. 38); qui videt eum, videt et Patrem (Io. 14. 9); ipse est unum cum Patre (Io. 10. 30: «Ego et Pater unum sumus»; cf. 10. 38; 14 9, 11; quae verba ipsi ludaei intellexerunt de divinita­ te, 10. 33: «Quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum»);96 dignus est «acci­ pere divinitatem» (Apoc. 5. 12); est «Dominus» (Apoc. 22. 20 sq.: «Veni, Domine lesu. Gratia Domini nostri lesu Christi cum omnibus vobis. Amen»), quod nomen est proprium Dei nomen, ut dictum est supra (n. 65). 69. Tertio, Christus dicitur Deus explicite-formaliter. Io. 1. 1: «Deus erat Verbum». Hic divinitas Verbi asseritur, et quidem cum peculiari emphasi, ponendo praedicatum «Deus» in principio proposi­ tionis. Io. 1. 14, 18: «Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti [ώς μονογενούς] a Patre... Deum nemo vidit unquam; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit». Appositio unigeniti (ulterius determinata per verba «in sinu Patris») trahit clare ac necessario nomen filii ad sensum pro­ prie dictae generationis, ac ideo consubstantialitatis cum Patre, seu divinitatis. Nec ideo particula «quasi» sonat diminutive pro similitudine (i. e. ac si esset), sed potius confirmative pro realitate (i. e. sicut revera est), ut notant Patres graeci. Nomen quidem «Filius Dei» est frequens in toto novo testamento, sed in aliis textibus ex se solo non probat divinitatem, nisi adiungatur con­ textus, quia etiam puri homines nonnunquam vocantur filii Dei (cf. supra, n. 52); proprius ad rem accedunt «Filius meus dilectus» in Synopticis et «Filius proprius» in Rom. 8. 32 (cf. supra, n. 55, 64). Solus autem loannes utitur voce «unigenitus» (Io. 1. 14, 18; 3. 16, 18; 1 Io. 4. 9), non tamen in Apocalypsi, ubi semel tantum utitur nomine «Filius Dei» (2. 18), et prae­ terea nunquam Christum vocat Deum, quamvis pluries exhibeat Christum vocantem Deum Patrem suum (1. 6; 2. 28; 3. 5, 21; 14. 1). Io. 20. 28: «Respondit Thomas et dixit ei: Dominus meus et Deus meus [ό κύριος μου χαί ό θεός μου]>. Notandum est quod Dominus et Deus non ponuntur in vocativo sed in nominativo; unde hic habetur non aliqua advo­ catio, quam sequi deberet aliqua phrasis quaeque ceteroquin indicaret Christi divinitatem, sed vera ac directa fidei professio in hanc divinitatem, facta a 96 Notandum est responsionem quam Christus ibidem, v. 34-36, affert illi ludaeorum accusationi, provocando ad verba antiquae legis: «Ego dixi, dii estis», non esse retractativam vel diminutivam verae unitatis cum Patre et verae divinitatis, sed mere argumentativam ad hominem, ope argumenti a minori ad maius, ita ut sensus sit: Si Scriptura vocat deos eos homines quibus Deus alloquebatur, quanto magis potest deus vocari ille quem Pater sanctificavit et misit in mundum. Potuit Christus addere «quem Pater vere genuit», sed noluit confirmare accusationem, sed tantum fallaciam argumenti ludaeorum •ostendere 64 DE DEO TRINO discipulo post resurrectionem, qualem nemo adhuc in evangelio eo explicito ac directo modo Christo exhibuerat.97 1 Io. 5. 20: «Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius. Hic est verus Deus·. et vita aeterna». Nomen Deus in ultimo inciso refertur non ad Patrem, sed ad Filium eius, tum quia pronomen «hic» grammaticaliter refertur ad sub­ iectum immediate praecedens, tum quia loannes intendit exaltare dignitatem Filii, tum quia superfluum esset de Patre, iam inducto ut «vero Deo», iterum ac emphatice affirmare quod est verus Deus, tum quia Pater nunquam a loanne vocatur vita aeterna, Christus vero non semel (1 Io. 1. 2; 5. 11-13).98 70. Obiectiones autem quae contra divinitatem Filii peti solent ex qui­ busdam textibus, ut Io. 14. 28 («Pater maior me est»); 14. 31 («Sicut man­ datum dedit mihi Pater, sic facio»); Mare. 10. 18 («Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi Deus»); 13. 32 («De die autem illo vel hora [ultimi indicii] nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater»), pertinent potius ad tractatum De Verbo Incarnato, cum huiusmodi obiecta attributa respiciant humanam Christi naturam nec nisi per communicationem idiomatum possint praedicari de natura divina concrete accepta, prout nempe nomen concretum supponit pro hypostasi, ut ibidem explicatur.99 71. 4. Textus de Spiritu S. Persona Spiritus S., vix adumbrata in A. T. (cf. supra, n. 50, 53), in pleniori et explicita luce ponitur in N. T., quamvis non ita perspicue ut persona Filii, quod attinet saltem personalem ipsam distinctionem Spiritus S. a Filio et praecipue a Patre. Nam Spiritus S., potiusquam in sua persona, consideratur praecipue ac frequentius in sua actione et influxu in vitam et activitatem Ecclesiae, quae quidem actio, cum sit divina et ad extra, potest attribui ipsi Deo in communi, ita ut non necessario suggerat Spiritum S. esse personam distinctam ab aliis duabus personis. Quo sensu Gregorius Nazianzenus fatetur novum testamentum «Spiritus divinitatem [nonnisi] suboscure quodammodo indicasse»." Dum igitur in exponenda superius dignitate Filii, praecipuum ac difficilius negotium fuit ostendere eius divinitatem potiusquam eius personalem distinctionem a Patre, hic e converso praecipuum ac diffici­ lius negotium erit ostendere personalem distinctionem Spiritus S. a duabus 97 Cf. M.-J. Lagrange, Evangile selon Saint lean (éd. 8, Paris 1947) 518. 98 Quidam, ut F.-M. Braun (in Bible de Jerusalem), supprimunt vocem «Deus» et legunt: «Sumus in Vero [dans le Veritable=in ipsa concreta veritate=in Deo vero], in Filio eius lesu Christo. Hic est illud Verum [i. e. Deum verum] et vita aeterna». In qua lectione divinitas Christi non formaliter sed tantum aequivalenter significaretur. "Quoad modum quo olim Ariani obiciebant contra divinitatem Christi et Patres illis respondebant, confer Arnou. op. cit. (supra, in n. 53) 27-29. Orat. 31. 26: «Vetus Testamentum Patrem aperte praedicabat, Filium obscurius; Novum autem nobis Filium perspicue ostendit, et Spiritus divinitatem suboscure quodam­ modo indicavit. Nunc vero Spiritus nobiscum versatur, seseque nobis apertius declarat. Neque enim tutum erat, Patris divinitate nondum confessa, Filium aperte praedicari nec, Filii divinitate nondum admissa, Spiritum Sanctum, veluti graviorem quandam, si ita loqui fas est, sarcinam nobis ingeri» (MG 36. 102). DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 65 aliis personis, et praesertim a Patre vel a communi Deitate, potiusquam eius divinitatem, quae facile ex ipsis textibus eruitur. Quod si antiquitus ab haeresi Subordinatiana (Arianisrno et Macedonianismo) impugnata fuerit sola divinitas Spiritus S. et haec a Patribus praecipue defensa fuerit, id debetur causis contingentibus, scilicet fini exaggerati monotheismi ex parte haereti­ corum et correlativo fini apologetico ex parte Patrum, potiusquam intrinsecae cuidam difficultati, provenienti ex ipsis libris sacrarum Scripturarum, ut pa­ tet ex textibus quos infra in duo capita distribuemus, circa personalem scilicet distinctionem Spiritus S. et circa eius divinitatem. Interim breviter adnotare iuvabit quomodo in praefatis libris revelatio de Spiritu S. procedit et expanditur. Evangelia synoptica pauca proferunt de Spiritu S., cum directe de ipso Christo eiusque vita ac ministerio occupentur; nihilominus sufficienter dogma proponunt tum in textibus trini tar iis (de con­ ceptione Christi, de baptismo Christi, de formula Baptismi) tum etiam in uno vel altero particulari textu de ipso Spiritu S., ut Mat. 10. 20; 12. 31 sq. (Marc, et Luc. in loc. parall.). Liber autem Actuum Apostolorum abundantis­ sime agit de Spiritu S., ita ut ab exegetis non immerito vocetur «evangelium Spiritus S.», cuius iugem influxum in vitam et progressum Ecclesiae ostendit; sub hac tamen ipsa ratione, non perspicue prodit personalem distinctionem Spiritus S. a ceteris duabus personis divinis, quamvis non careat uno vel alio loco in quo ipsa sufficienter manifestatur, ut 1. 4 sq.; 2. 32 sq.; 19. 2 sq. Idem fere dicendum est de epistolis paulinis, quarum plures loci accipi pos­ sunt de Spiritu S. impersonaliter, ut est commune attributum Deitatis ope­ rantis in Ecclesia, si excipiantur tum unus vel alius particularis textus de Spiritu S., ut 1 Cor. 10 sq., tum ac praecipue plures trinitarii textus supra relati (n. 55-60), qui distinctionem trium personarum manifeste produnt. Tandem evangelium loannis praebet praecipuum locum ad statuendam perso­ nalem distinctionem Spiritus S. ab aliis duabus personis, agens de processione et missione Spiritus S. tum a Patre tum a Filio (c. 14, 15 et 16), in quo quidem habetur etiam insignis ac praecipuus textus stricte trinitarius, cui consonat etiam duplex apocalypticus locus eiusdem auctoris (cf. supra, n. 58 sq.). 72. A. Distinctio Spiritus S. a Patre et Filio. Primo, non sufficienter ostenditur ex illis locis in quibus, absque ulteriori determinatione, Spiritus inducitur agens et influens in vita et mi­ nisterio Christi vel in vita Ecclesiae. Nam hi possunt intelligi etiam imper­ sonaliter de actione divina, vel de Deitate in communi, nec nisi probata iam ex aliis textibus existentia distinctae personae, ad hanc iure ac verisimilius referuntur, ob analogiam rei, identitatem nominis et unitatem totius doctrinae neotestamentariae. Tales textus sunt v. g. ex synopticis·. Christus concipitur de Spiritu S. (Mat. 1. 18, 20); lesus a Spiritu ducitur in desertum (Mat. 4. 1) et reducitur in Galilaeam (Luc. 4. 14); lesus exultât in Spiritu S. (Luc. 10. 21); Spiritus S. est praesens in Simeone (Luc. 2. 26); David in Spiritu vocat lesum Dominum (Mat. 22. 43). Ex Actibus Ap.: homines baptizantur Spiritu S. (1. 5); apostoli accipiunt virtutem supervenientis Spiritus S. (1. 8); in die Pentecostes repleti sunt Spiritu S. qui dabat illis eloqui variis linguis (2. 4); 3 66 DE DEO TRINO Spiritus S. effunditur super omnes credentes (2. 16 sq.; 10. 44, 47; 11. 15); Petrus et alii loquuntur repleti Spiritu S. (4. 8, 31); fideles quibus manus imponebantur accipiebant Spiritum S. (8. 15-18); Paulus conversus impletur Spiritu S. (9. 17). Ex epistolis paulinis: Deus dat et effundit in nobis Spiri­ tum S. qui in nobis est (1 Cor. 6. 19; Rom. 5. 5; Gal. 3. 5; Ephes. 1. 17; Phil. 1. 19; 1 Thess. 4. 8; Tit. 3. 6). Ex Evangelio loannis: homo regeneratur ex aqua et Spiritu S. (3. 5); Spiritus non datur ad mensuram (3. 34). 73. Expenduntur aliqui textus ex hac classi, qui quibusdam theologis videntur sufficienter probativi. Mat. 1. 18, 20, conceptio Christi tribuitur Spiritui S.: «Inventa est in utero habens de Spiritu Sancto... Quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est». Hic fit quidem distinctio inter Christum et Spiritum S., sed nihil ostendit Spiritum S. esse personam distinctam a Patre nec stare pro mera virtute divina, imo contrarium potius ostendit parallelus textus Luc. 1. 35: «Superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi», eo vel magis quod Spiritus S. graece ponitur absque articulo in utroque loco (cf. supra, n. 55). Ceterum, sub luce aliorum trinitariorum textuum N. T. uterque locus Mat. et Luc. iure intelligi potest de attributione conceptionis Christi ipsi personae Spiritus S., quemadmodum intelligi solet in symbolis Ecclesiae. Io. 3. 5-8, regeneratio baptismalis tribuitur Spiritui S.: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto [adiectivum «sancto» deest in graeca lectio­ ne], non potest introire in regnum Dei. Quod natum est ex carne, caro est, et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat; et vocem eius audis, sed nescis unde veniat aut quo vadat; sic est omnis qui natus est ex Spiritu». In priori parte huius textus nihil indicat Spiritum accipi ut personam, sed Baptismum esse ex aqua et spiritu potius significare videtur ipsum resultare ex elemento corporali et elemento spirituali. In altera quidem parte suggeritur Spiritum esse personam, cum ei tribuatur actio spirantis ac loquentis, sed nihil probat ipsum esse distinctam personam nec accipi generaliter pro Deo operante. Ceterum, trinitarius sensus huic textui accedit ex parallelo textu paulino, Tit. 3. 5 sq., de quo supra (n. 57), et ex Act. 19. 2 sq., de quo infra (n. 74). Io. 2. 34: «Quem enim misit Deus verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat (Deus) Spiritum». Vox «Deus» probabiliter deest in textu graeco, cum omittatur in pluribus codicibus, retineatur vero ab aliquibus. Quidquid sit de vocis authentia, aliqui exegetae dicunt nihilominus eam vo­ cem subintelligi, seu de facto Deum esse subiectum propositionis «Non ad mensuram dat»; alii vero dicunt huius subiectum esse Christum. In utroque casu sensus lectionis clarus non est, nec aliunde apparet quomodo inde ostendi possit personalis distinctio Spiritus S. Etiam quando clare significatur distinctio Spiritus S. a Filio, non inde necessario infertur eius distinctio a Patre vel a communi supposito Deitatis. Et pariter, cum plus minusve clare significatur personalis indoles Spiritus S., puta cum inducitur ut subiectum agens, non necessario significatur personalis eius distinctio a duabus aliis personis, et signanter a Patre aut a communi DE EXISTENT! A MYSTERII TRINITATIS 67 supposito Deitatis; ita, cum dicitur Spiritus S. habitare in nobis (Rom. 8. 9, 11; 1 Cor. 3. 16; sicut etiam dicitur Christus habitare in nobis, Rom. 8. 10), movere nos et esse principium sanctificationis nostrae (Rom. 8. 10 sq.), pos­ tulare pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. 8. 26), scrutari corda nostra (Rom. 8. 27); item cum inducitur Spiritus S. peculiariter ac directe agens in exteriorem gubernationem Ecclesiae, seu alloquens Philippum in via ad Ga­ zam (Act. 8. 29), Petrum ut suscipiat Cornelium (Act. 10. 19 sq.; 11. 12), Paulum cui praedicit futuras passiones (Act. 20. 22 sq.), doctores antiochenos ut eligant Paulum et Barnabam (Act. 13. 2), ipsos Paulum et Barnabam ne eant in Bythyniam (Act. 16. 6 sq.); vel influens in Cone. Hierosolymi­ tanum (Act. 15. 28: «Visum est Spiritui sancto et nobis») et «ponens episco­ pos regere Ecclesiam Dei» (Act. 20. 28). Non tamen negatur in multis ex his aliisque supradictis locis agi revera de distincta persona Spiritus S.; sed hoc non ex ipsis solis textibus, secundum se et singillatim sumptis, colligi potest, sed ex contextu sive ex parallelism© cum aliis, in quibus id probabiliter vel certe continetur, seu ex unitate doc­ trinae unius vel omnium hagiographorum. 74. Secundo, distinctio Spiritus S. a Patre et Filio sufficienter, seu satis probabiliter, ostenditur generaliter tum ex ipso emphatic© nomine Spiritus («Spiritus — Spiritus Sanctus — Spiritus Dei — Spiritus Pa­ tris — Spiritus Christi»),"1'"1 nam, nisi Spiritus S. esset quaedam distincta persona, non convenienter intelligeretur quare tam emphatice ac frequenter sub hoc peculiari ac distincto nomine indicetur, potiusquam sub communi nomine Dei vel virtutis divinae vel Patris ipsius; tum ex possessiva appella­ tione «Spiritus Dei — Spiritus Patris — Spiritus Filii — Spiritus Christi — Spiritus lesu — Spiritus Domini» (Mat. 12. 28; 10. 20; Gal. 4. 6; Rom. 8. 9; Act. 16. 7; 5. 9), quae distinctionem connaturaliter suggerit. Praeterea, ad rem faciunt sequentes particulares textus·. Mat. 10. 20 (cf. Mare. 13. 11; Luc. 12. 12): «Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis». Actio designat personam; possessivum «Patris» suggerit distinctionem. Textus plenam vim accipit ex parallelis textibus Act. 1. 8 et Io. 14. 26, de promissione Spiritus S., et Act. 2. 1-4 de eius adventu. Mat. 12. 31 sq. (cf. Mare. 3. 28 sq’; Luc. 12. 10): «Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; spiritus autem blasphemia non remittetur. Et, quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui* "(’«') Hoc nomen «Spiritus Sanctus» frequentissime occurrit in Actibus Ap., saepius sine ullo articulo (18 vicibus) vel cum duplici articulo (τό -νεύμα τό άγιον; 18 vicibus), rarius cum uno articulo (τό άγιον πνεύμα; 6 vicibus); quandoque occurrit tantum «Spiritus» (8 vicibus), cui ter additur possessivum «Domini» vel «lesu». In sola Apo­ calypsi nomen «Spiritus Sanctus» deest; sermo tantum est de «Spiritu» et de «Spi­ ritibus». Quamvis completior illa formula, ferens unum vel duplicem articulum, sonet magis determinate ac specialiter, ac ideo facilius suggerat distinctam personalitatem, tamen de facto nulla formula habet exclusivam significationem et omnes indifferenter adhibentur. 68 DE DEO TRINO autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro». Actio, seu virtus Spiritus S., per quam Christus in contextu dicit se eicere daemonia, necnon oppositio cum Beelzebub qui ■est persona quaedam, ostendit divinam personam; oppositio inter peccatum contra Filium hominis et peccatum contra Spiritum S. manifestat horum duo­ rum distinctionem; distinctio vero Spiritus S. a Patre vel attributo divino non est sufficienter clara, sed tamen suadetur ex aliis textibus, seu tum ex eo quod, cum Christus loquitur de Patre, in se aut per se aliquid agente, numquam eum vocat Spiritum,1 tum ex eo quod, iuxta eundem Lucam (Act. 19. 2 sq., de quo infra), Spiritus S. proponitur ut necessarium obiectum specialis doctrinae ex parte christianorum. Act. 19. 2 sq.: «Dixitque [Paulus] ad eos: Si Spiritum sanctum acce­ pistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est audivimus. Ille vero ait: In quo ergo baptizari estis?». Quidquid sit de prae­ ciso sensu huius textus, certe ibi significatur necessaria cognitio Spiritus S., tanquam alicuius determinatae personae, cuius distinctio a ceteris personis suggeritur per allusionem ab Baptismum in nomine P. et F. et Sp. S.12 1 Cor. 2. 10 sq.: «Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. Spi­ ritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et quae Dei sunt nemo cognoscit, nisi Spiritus Dei». Primo aspectu, hic textus videtur Spiritum Dei accipere impersonaliter pro attributo intellectus sive conscientiae divinae, ratione comparationis et assimilationis cum «spiritu hominis» seu conscientia hominis. Attamen, personalis Spiritus indoles eiusque distinctio, sive a Deo Patre sive a Christo ea verba proferente, suadet tum peculiaris illius activitas («revelavit», «scrutatur»), tum parallelismus cum his quae de scientia ipsius Filii dicuntur in Mat. 11. 27: «Nemo novit Filium, nisi Pater; nque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare». Unde adducta compa­ ratio inter Spiritum Dei et spiritum hominis non fit sub ratione naturae utriusque, sed sub sola ratione perfectae cognitionis eorum quae sunt intima Dei vel hominis. Io. 7. 37-39: «Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiri­ tus datus, quia lesus nondum erat glorificatus». Altera pars huius textus est parallela cum Io. 14. 16 de promissione Spiritus S., de qua infra, et ab illis explicitis textibus accipit plenum sensum distinctae personae Spiritus S. Quoad priorem partem, duplex ab exegetis affertur probabilis lectio. Una 1 In Io. 4. 24 Pater quidem sive Deus dicitur esse Spiritus («Spiritus est Deus»), sed haec vox ibi non assumitur ut nomen sed tantum ut merum praedicatum, quo signi­ ficatur spiritualis Dei natura. Idem fere contingit in 2 Cor. 3. 17 ubi Christus dicitur csse Spiritus, cum hoc tamen discrimine quod, cum Spiritus hic graece ferat articulum, per hoc praedicatum non significatur spiritualitas divinae naturae Christi, sed spiritualis indoles novi testamenti, seu spiritus qui opponitur litterae, et huiusmodi Spiritus praedi­ catur de Christo, ita ut sicut Moyses est Lex, ita Christus sit Spiritus. 2 De hoc textu confer J. Coppens, L’imposition des mains et les rites connexes dans le Nouveau Testament et dans l’Eglise ancienne (Wettcren 1925) 212-219, 241-243. DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 69 nempe, quae servat punctum post vocem «bibat», sicut in Vulgata, et ita nihil peculiariter habetur quoad rem nostram, quoniam significatur aquas vivas fluere de ventre non Christi sed credentis. Altera vero lectio punctum transfert post vovem «in me», et ita significat aquas fluere de ventre ipsius Christi, atque indicat ipsam processionem Spiritus S. a Christo, sicut in Apoc. 22. 1; ex quo altero textu completur etiam trinitarius sensus istius, quod attinet personalem distinctionem Spiritus S. etiam a Patre. Haec autem altera lectio probabilior est, tum ob verba «Hoc autem dixit de Spiritu...», tum ob allusionem ad Scripturam A. T., quae Messiam praenuntiat ut fontem aquae vivae (Zach. 12. 10; 13. 1; Is. 48. 21; cf. 1 Cor. 10. 4), tum ob parallelismum cum praefato textu Apoc. 22. 1. 75. Tertio, distinctio Spiritus S. a Patre et Filio certe et explicite proponitur in pluribus ex praecipuis textibus trinitariis supra relatis (n. 5558), in iis nempe qui agunt de theophania in baptismo Christi, de formula baptismali, de doxologia paulina et de promissione Spiritus S. apud loannem (ceteri enim textus, in se tantum spectati, nonnisi probabilitatem afferunt et quoad certitudinem indigent per alios compleri). In illis enim Spiritus S. po­ nitur in eadem dignitatis linea cum ceteris duabus personis, eis iuxtaponitur et connumeratur, eis opponitur tanquam procedens a Patre et missus tum a Patre tum a Filio, tanquam alius Paraclitus. Ceterum, ut supra notatum est (n. 73), per hos textus illustratur ac completur trinitarius sensus ceterorum, tum probabilium tum etiam insufficientium locorum, ob connaturalem nempe parallelismum et unitatem doctrinae, tam totius Scripturae quam ac praecipue eiusdem auctoris inspirati; contingit enim huiusmodi explicitos textus occur­ rere praecipue in triplici principali fonte doctrinae revelatae, scilicet in evangeliis synopticis, quae vehunt ipsum primum testimonium Christi (theopha­ nia in baptismo Christi et formula baptismalis), in epistolis paulinis, quae reflectunt fidem primorum christianorum (doxologia paulina), et in evangelio loannis, quod confirmat ac determinat utriusque testimonium (promissio Spiritus S.). 76. B. Divinitas autem Spiritus S., ut notatum est supra (n. 71), non exigit difficile negotium nec indiget prolixa demonstratione. Primo enim, Spiritus S. dicitur Deus implicite, quatenus ad eum refe­ runtur propria Dei attributa et operationes, scilicet: plenitudo scientiae (Io. 14. 17, 26; 15. 26; 16. 13; 1 Cor. 2. 10 sq.), inspiratio prophetarum (2 Petr. 1. 21), praedictio futurorum (Act. 20. 23), collatio doni linguarum (Act. 2. 4), opus Incarnationis (Mat. 1. 20; Luc. 1. 35), remissio peccatorum in Baptismo et Poenitentia (Act. 19. 2 sq.; Io. 3. 5; Tit. 3. 5 sq.; Io. 20. 22 sq.), infusio gratiae sanctificantis et vita in hac gratia (Rom. 1. 4; 5. 5; Gal. 4. 6; 6. 7 sq.; Ephes. 4. 2-4, 30), distributio variorum charismatum supernaturalium (1 Cor. 12. 8 sqq.). Secundo, Spiritus S. dicitur Deus explicite-aequivalenter, tum in supradictis formulis trinitariis (n. 55-60), in quibus Spiritus S. numeratur in eadem dignitatis linea cum Patre et Filio, tum in sequentibus particularibus textibus: Act. 28. 25 sq., refert, tanquam dicta a Spiritu S., verba Dei apud Isaiam 70 DE DEO TRINO (6. 9 sq.); iuxta 1 Cor. 2. 10 sq., Spiritus S. se habet ad Deum ut aliquid intrinsecum, sicut spiritus hominis se habet ad Tiominem (cf. supra, n. 74); in Mat. 12. 31 sq. Christus ait blasphemiam contra Spiritum S. esse graviorem quam contra ipsum Filium hominis (cf. supra, n. 74). Tertio, semel et iterum Spiritus S. dicitur Deus explicite-formaliter. Act. 5. 39: «Anania, cur Satanas tentavit cor tuum mentiri te Spiritui Sancto?... Non es mentitus hominibus, sed Deo». 1 Cor. 3. 16: «Nescitis, quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis»; 1 Cor. 6. 19 sq.: «An nescitis, quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo... Glorificate et portate Deum in corpore vestro». 77. Obiectiones autem, quae fieri solent contra existentiam Spiritus S. tanquam divinae ac distinctae personae, nequeunt inficere praefata argu­ menta, cum deducantur ex ambiguitate sive largiori acceptione, quam patitur ipsa vox «spiritus» in usu Scripturae. Non raro enim, praecipue apud S. Paulum, spiritus accipitur pro virtute divina, vel potius pro eius effectu, ut cum dicitur nobis dari et effundi (2 Tim. 1. 7; Rom. 8. 15), nos implere (Ephes. 5. 18), in nobis fructus produ­ cere (Gal. 5. 22) vel extingui (1 Thess. 5. 19). Attamen, in his manifeste habetur merus usus metaphorae, transferentis ad effectum nomen causae, eo vel magis quod in praefatis effectibus manifestatur indoles causae, seu per­ sonae Spiritus S. Praecipue autem plures critici acatholici obiciunt locos paulinos in qui­ bus videtur Spiritus S. identificari cum ipso Christo, eo quod eadem prorsus, quae attribuuntur Spiritui S. attribuuntur et Christo: ita indifferenter dicitur homo iustificari et sanctificari in Spiritu S. (1 Cor. 6. 11; Rom. 15. 16) et in Christo (Gal. 2. 17; 1 Cor. 1. 2), signari in Spiritu S. (Ephes. 4. 30) et in Christo (Ephes. 1. 13), circumcidi in Spiritu S. (Rom. 2. 29) et in Christo (Coi. 2. 11); praeterea, unus vel alter textus identificationem Spiritus S. cum Christo directe significare videtur, ut 1 Cor. 6. 17: «Qui autem adhaeret Domino [i. e. Christo], unus spiritus est» et 2 Cor. 3. 17: «Dominus [Christus] autem spiritus est». Attamen, attributio eorumdem effectuum tum Spiritui S. tum Christo non probat identitatem personarum sed tantum unitatem operationis; prop­ terea, in eodem loco, 1 Cor. 6. 11, utraque causa ut distincta iuxtaponitur: «Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini nostri lesu Christi et in Spiritu Dei nostri». Ut patet ex ipso contextu, sensus obiecti loci 1 Cor. 6. 17 est quod, sicut qui adhaeret meretrici fit una caro cum illa, ita qui adhaeret Christo fit unus spiritus cum ipso, veluti incorpo­ ratus eius mystico sive spirituali corpori. In altero vero obiecto loco 2 Cor. 3. 17, spiritus non est nomen, sed merum praedicatum quo significatur Chris­ tum esse ipsum spiritum, prout spiritus opponitur litterae, sive spiritualem vim et indolem quae characterizat novam oeconomiam, per oppositionem ad veterem.3 3Cf. Prat, op. cit. (supra, in n. 53) 522-527, ubi exponitur tum intrinseca huius textus difficultas tum varietas interpretationum inde a tempore Patrum; quarum antiquior DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 71 ASSERTIO 3. Mysterium Trinitatis continetur in explicita fide Traditionis, tum postnicaenae tum etiam antenicaenae.4 PROBATUR. 78. Critici rationalistae, ex suo praeiudicio de naturali origine dogmatis Trinitatis, non solum illud conantur vario modo deducere per quandam evo­ lutionem ex paganis mythologiis vel philosophiis (cf. supra, n. 18, 25-28), sed praeterea, ut huiusmodi evolutionis progressum rationabilem demonstrent, ita illum retardant, ut dicant determinatam doctrinam Trinitatis nec in Scrip­ tura contineri (cf. supra, n. 30) nec etiam in priori antenicaena traditione essentialiter adhuc exhiberi. Patres scilicet trium priorum saeculorum, ante­ quam a Cone. Nicaeno a. 325 Subordinatianismus arianus damnaretur, eandem subordinatianam doctrinam communiter professi sunt, ita ut, quamvis loque­ rentur de divina quadam Trinitate, tamen trium personarum consubstantiali­ tatem, sive plenam ac veram divinitatem, nondum admiserint, hanc soli Patri, minorem vero Filio et Spiritui S. dignitatem, concedentes? In quo sensu iam ipsi Ariani antiquiorem traditionem interpretabantur, ut suae haeresi fulci­ mentum afferrent. Huiusmodi tum rationalisticae tum haereticae interpreta­ tioni de sensu antiquae Traditionis aliquatenus accesserunt aliqui recentiores catholici, praecipue inter cultores historiae dogmatum vel theologos positivos post Petavium, admittentes plures Patres saec. 2-3, praesertim inter apologetas et priores alexandrines, infectos fuisse vero Subordinatianismo, quamvis inde communis ipsa Traditionis fides nullatenus inquinaretur.6 1 ac celebrior est ea quae textum explicat de ipsa divinitate Spiritus S., accipiens Spiritum S. ut personam et ut subiectum phraseos («Spiritus est Dominus»). De eadem re iam erudite egerat U. Holzmeister, 2 Cor. 3. 17: Dominus autem Spiritus est, Innsbruck 1908. 4 Praeter peculiarem bibliographiam ad singulos Patres, infra referendam, circa totum hoc argumentum confer: Ales, A. d' De Deo Trino (Paris 1934) 49-100. Arnou, R., De Deo Trino (Romae 1938) 78-129. Galtier, P., De SS. Trinitate in se et in nobis (Paris 1933) 45-119. 5 Ita praecipue liberales cultores historiae dogmatum, ut Harnack, Seeberg et Loofs. 6 Ita Petavius, De Trinitate, 1. 1; qui tamen in ipsa praefatione, eidem operi sub­ inde apposita, severitatem sui iudicii non leviter temperavit (cf. P. Galtier, «Petau et la préface de son De Trinitate», Recherches de science religieuse XXI [1931] 462-476). Pa­ riter, inter auctores generalis historiae dogmatum vel patrologiae, Schwane, Bardenhewer, Tixeront (qui tamen in ultimis editionibus iudicium temperavit), De Groot, Cayré, Altaner, Quasten; inter auctores monographiarum, Newman scribens de Arianis, Duchesne de Patribus antenicaenis, Feder et Rivière de lustino, Freppel de Tertulliano, Clemente Alexandrino et Origene, Stier de Tertulliano, Lebreton de historia dogmatis Trinitatis apud Patres apostolicos et apologetas saec. 2 (moderate tamen loquitur), Monceau de historia litteraria Africae christianae, Puech de apologetis graecis, D’Alès de Tertulliano, Hippolyto et Novatiano. Inter theologos, indolis praesertim positivae, consentiunt, mitius ac limitate, Richard («Fils de Dieu», Diet, théol. cath., col. 2418-2443), Bardy («Trinité», ibid., col. 1616-1645), Arnou et DAles in suis tractatibus De Trinitate (cf. etiam eundem D’Alès in Etudes [1907] 115-117, ubi respondet imputationi rationalism!, sibi illatae a Murillo). Contra quos, pro illorum priorum Patrum orthodoxia, egerunt, inter eruditos, Bull (contra Petavium), Bossuet (contra Protestantes), Maran (disserens de lustino et aliis DE DEO TRINO 79. Huiusmodi autem non solum extrema rationalistarum opinatio, sed' etiam mitigata catholicorum eruditorum sententia, nequit tam dogmatice quam critice sustineri, saltem cum tanta asseverantia ac generalitate qua pro­ ferri solet, quamvis concedendum sit aliquos ex praefatis Patribus, sive ob defectum aptarum formularum, quibus hoc fidei dogma exprimeretur et a quibusdam erroribus defenderetur, sive etiam sub influxu externarum philo­ sophiarum vel idearum, quaedam minus recte protulisse, quae in compara­ tione posterioris determinationis huius dogmatis, et a fortiori expolitarum formularum modernioris theologiae, speciem cuiusdam ambigui Subordinatianismi prae se ferre videantur. Ad quod demonstrandum non est necesse recurrere ad argumentum praescriptionis, quod ceteroquin, sicut in aliis dogmatibus demonstrandis,, legitimum ac validissimum esset (nam non est verisimile, imo moraliter im­ possibile apparet, Ecclesiam, veluti ex abrupto et absque connexione cum praecedenti ac communi traditione, decisive transisse ad definiendum huius­ modi dogma), sed sufficit ipsos textus afferre, quos ipsi Patres postnicaeni in sua controversia cum Subordinatianis indigitarunt, ut anteriores Patres a calumnia eiusdem erroris defenderent. Ad quod generaliter et absque scrupulo observat Athanasius, praecipuus defensor orthodoxiae in ea controversia: «Nos quidem hanc sententiam a Patribus ad Patres transisse demonstramus... Nam fides quam Synodus [Nicaena] scripto confessa est, ipsa vere est catho­ licae Ecclesiae» (De decretis Nicaenae synodi 27, MG 25. 466 sq.); et Au­ gustinus: «Omnes quos legere potui, qui ante me scripserunt de Trinitate, quae Deus est, divinorum Librorum veterum et novorum catholici tractatores, hoc intenderunt secundum Scripturas docere, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus, unius eiusdemque substantiae inseparabili aequalitate divinam insi­ nuent unitatem; ideoque non sint tres dii, sed unus Deus» (De Trin., 1. ly c. 4, ML 42. 824). 80. Traditio antenicaena (a fine saec. 1 ad a. 325).7 Sensus Traditionis in hac periodo manifestatur tum in ipsa praxi, praecipue liturgica, tum in symbolis sive fidei professionibus,, tum in doctrina, tam Magisterii quam ecclesiasticorum scriptorum. 1. Praxis liturgica (Lex orandi) comprehendit praecipue liturgiam baptismalem et doxologias. Baptismus, abstrahendo a tempore ipso apostolico, constanter collatus est in nomine P. et F. et Sp. S. In Didache (probabiliter Patribus; cf. in MG 6. 23 sqq.), Baltus (in defensione Patrum qui Platonismi accusantur), Prat (de Origene); inter theologos indolis positivae, praesertim Franzelin et Galtier (in suis tractatibus De Trinitate), quibus consentiunt theologi systematic! communissime. 7 Duchesne, L., Les témoins antenicéens du dogme de la Trinité, Amiens 1883. Lebreton, J., «Le désaccord de la foi populaire et de la théologie savante dans l’Eglise chrétienne du IIIe siècle», Revue d’histoire ecclésiastique XIX (1923) 481-506; XX (1924) 5-97.—Histoire du dogme de la Trinité, II: De Saint Clément à Saint Irénée, Paris 1928. Orbe, A., Hacia la primera teologia de la procesiôn dei Verbo, 2 voll., Romae 1958.. DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 73 circa initium saec. 2)8 7. 1. 3, legitur: «Baptizate in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti» (Funk 1. 16). Idem, testantur saec. 2 lustinus (Apol. I. 61) et Irenaeus (Adv. haer. 3. 17. 1), saec. 3 Tertullianus (Adv. Praxean 26. 9; De Bapt. 13; De praescript. haer. 20. 3; De corona 3), Origenes (In Io. 6. 17; De prine. 1.3.2) et Traditio Apostolica 21.910 11Imo, iuxta Traditionem ApostolicamP Baptismus conferebatur ad modum cuiusdam professionis fidei in tres personas Trinitatis, a baptizando sub forma trinae responsionis emissae, dum minister ter eum baptizabat, ita nempe ut minister interrogaret baptizandum, utrum crederet in Deum Patrem omni­ potentem, et, eo respondente «Credo», illum baptizaret prima vice, et similiter, accepta eadem responsione circa fidem in Christum et in Spiritum S., illum iterum et tertio baptizaret. Doxologia" sive benedictio trinitaria, variis modis concinnata, pervadebat totam fere liturgiam. Quoad Eucharistiam testatur lus­ tinus: «Deinde ei qui fratribus praeest panis affertur et poculum aquae et vini; quibus ille acceptis laudem et gloriam universorum Parenti per nomen Filii et Spiritus sancti emittit, et gratiarum actionem pro his ab illo acceptis donis prolixe exequitur» (Apol. L 65, MG 6. 428). Generaliter quoque lustinus testatur: «In omnibus quae offerimus, benedicimus Creatorem omnium per Filium eius lesum Christum et per Spiritum sanctum» (Apol. I. 67, MG 6. 429). Utrumque pariter testatur Traditio Apostolica, referens prae­ terea similem doxologiam in ordinationibus episcopi, presbyteri et diaconi. 81. Huiusmodi doxologia etiam extraliturgice proferebatur. Ita Cle­ mens Romanus in sua Epistola ad Corinthios (circa a. 95-96) sequenti doxo­ logia, sub forma acclamationis vel iuramenti ex V. T. deducta («Vivit Domi­ nus»!), utitur: «Sicut Deus vivit et Dominus lesus Christus vivit et Spiritus Sanctus, fides et spes electorum, ita... [christianus fidelis] erit in numero electorum... per lesum Christum... Arnen» (Funk 1. 172). Martyrium S. Polycarpi (paulo post a. 156, cum Polycarpus mortuus est), c. 14, hunc sic orantem exhibet: «Quapropter de omnibus te laudo, tibi benedico, te glori­ fico per sempiternum et caelestem pontificem lesum Christum, dilectum 8Cf. nostrum tractatum De Ordine I 232. 9 Antiquissimus liber liturgicus, exaratus in priori medietate saec. 3, iuxta commu­ niorem opinionem ab Hippolyto Romano. Cf. nostrum tractatum De Ordine I 305-307. Textum habes in critica editione Gr. Dix, The treatise on the Apostolic Tradition of St. Hippolytus of Rome (London 1937) 33-38. 10 Cf. ibid. 36 sq. 11 Cf. F. Cabrol, «La doxologie dans la prière chrétienne des premiers siècles», Recherches de science religieuse XVIII (1928) 9-30, et Lebreton, op. cit. 618-630. 74 de deo trino tuum Filium, per quem tibi cum ipso et Spiritu Sancto gloria et nunc et in futura saecula. Arnen» (Funk 1. 330). Ad idem fere tempus ascendunt duae communes doxologiae «Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto» vel «Gloria Patri per Filium in Spiritu Sancto» (doxologia minor)12 et «Gloria in excelsis Deo...» (doxologia maior, vel hymnus angelicus).12 b| Ad huiusmodi doxologiarum usum alludunt etiam aliqui auctores pagani,. cum testantur christianos cultum divinum Christo exhibuisse. Ita Plinius, praefectus Bithyniae, in sua epistola ad imperatorem Traianum circa a. 113,. refert: «Affirmabant hanc fuisse summam culpae suae vel erroris, quod essent soliti, stato die, ante lucem convenire carmenque dicere Christo quasi Deo secum invicem» (Epist. X. 96. 7). Lucianus in suis irrisoriis orationibus circa a. 170 conqueritur quod christiani, abiectis diis Graecorum, «sophistam illum suum crucifixum adorent et ad eius legem vitam suam ordinent» (Peregrinus 11 et 13). Celsus circa 178 sequentem calumniam christianis infert: «Si nul­ lum alium Deum colerent isti quam unum Deum, esset illis fortasse contra alios valida ratio. Nunc autem, cum hominem nuperrime exortum supra modum colunt, nihil tamen in Deum peccare se putant, licet eius ministrum colant» (apud Origenem, Contra Celsum 8. 12, MG 11. 1534). 82. 2. Symbola, sive determinatae quaedam «regulae fidei» (Lex credendi), quae inde ab initio in ecclesiis conficiebantur, ut suggerunt aliqui Patres, atque in ipsa cbristiana initiatione (catechumenatu et Baptismo) fidelibus proponebantur (cf. supra, n. 80)> mysterium Trinitatis praecipue exprimunt. Ad huiusmodi officiale symbolum alludit Tertullianus cum, obiciens Monarchianis «fidem eorum qui credunt in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum», ait «hanc regulam ab initio evangelii decucurrisse» (Adv. Praxean 2. 1 sq., CCL 2. 1160). Huiusmodi primitivae regulae confluxerunt sub­ inde in uberiorem formulam sic dicti Symboli Apostolid, de quo dictum est supra (n. 45). Iisdem fidei regulis, ad suum particularem scopum abbreviatis et accommodatis, utebantur ipsi martyres in sua Christiana confessione, ut patet ex authenticis Actis Martyrum; ita in Martyrio Dasii militis, circa initium saec. 4, legitur: «Nulli alii servio nisi uno puro et aeterno Deo, Patri et Filio et Spiritui Sancto, personis et nominibus trino, natura vero uni. Tertia iam vice confi­ teor fidem meam in sanctam Trinitatem»; in Martyrio Eupli diaco­ ni, eiusdem temporis: «Patrem et Filium et Spiritum Sanctum ado­ ro; Sanctam Trinitatem adoro, praeter quam non est Deus».13 12 De qua duplici forma confer Basilium, De Spiritu S. 29. 71. ,2lWCf. J. Lebreton, «La forme primitive du ’Gloria in excelsis’: Prière au Christ ou prière à Dieu le Père?», Recherches de science religieuse XIII (1923) 322-329. 13 Vide alia apud Arnou, op. cit. (supra, in n. 77) 89 sq., et Lebreton, op. cit. (supra, in n. 80) 226-238. I DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 75 83. 3. Doctrina ipsius Magisterii saec. 2-3 clare proponit mys­ terium unitatis in essentia et trinitatis in personis, illudque etiam vindicat ab incipientibus deformationibus tum Tritheismi (Diony­ sius R. P. circa a. 260), tum Unitarismi seu Monarchianismi, sub utraque forma, sive modalistica (Callistus R. P., f 222, et idem Dionysius) sive adoptianistica (Victor R. P. a. 190 contra Theodotum coriarium; Cone. Antiochenum a. 268 contra Paulum Samosatenum, Arii praecursorem; idem Dionysius), quae viam paravit explicito Subordinatianismo Arianorum et Macedonianorum saec. 4. 84. Eam doctrinam aptissime compendiatur Dionysius R. P. in quadam epistola scripta ad Dionysium episc. alexandrinum circa a. 260,1415cuius frag­ mentum asservatum est ab Athanasio (De decretis Nicaenae Synodi 26, MG 25. 462 sq.): «lam vero aequum fuerit disputare adversus eos [i. e. Tritheistas], qui monarchiam, quae augustissima est Ecclesiae Dei praedicatio, in tres quasdam virtutes ac separatas hypostases tresque deitates dividentes ac scin­ dentes destruunt. Audivi enim quosdam, qui apud vos divinum verbum prae­ dicant et docent, huius opinionis magistros esse, qui quidem e diametro, ut ita loquar, Sabellii [ducis Modalistarum] opinioni adversantur. Hic enim blas­ phemat, ipsum Filium dicens esse Patrem, et vicissim; illi vero tres deos quodammodo praedicant, dum sanctam unitatem in tres diversas hypostases ab invicem omnino separatas dividunt. Necesse est enim divinum Verbum Deo universorum esse unitum, et Spiritum Sanctum in Deo manere et inhabitare, adeoque divinam Trinitatem in unum, quasi in quendam verticem, hoc est in Deum universorum omnipotentem, reduci atque colligi... Sed neque minus culpandi sunt [Adoptianistae sive Subordînatiani], qui Filium opus esse exis­ timant, et Dominum factum esse sicut unum eorum quae vere facta sunt arbitrantur, cum illum genitum esse, ut congruit ac decet, non conditum aut factum, divina eloquia testantur. Non levis igitur, sed maxima est impietas, Dominum aliquo modo manufactum dicere» (Denz. 112 sq.). 85. Doctrina autem ecclesiasticorum scriptorum considerari potest apud primos Patres Apostolicos (a fine saec. 1 ad medium circiter saec. 2), apud sic dictos Patres Apologetas saec. 2 et apud subséquentes Patres, inde ab Irenaeo (f circa 202) ad Cone. Ni­ caenum a. 325. Patres Apostolici^ nominatim Didache, Clemens Romanus, 14 Occasio huius epistolae fuit quaedam encyclica, a Dionysio patriarcha alexandrin© scripta contra aliquos episcopos suae iurisdictionis, qui Modalismo Sabellii adhaerebant, quique, nedum acquiescerent, Romam se contulerunt suumque patriarcham apud R. Pon­ tificem Subordinatianismi incusarunt. Cf. Athanasium, De sententia Dionysii 5 sq. et 13 sq. (MG 25. 486 sq., 498 sq.). .· 15 Cf. L. Choppin, La Trinité chez les Pères Apostoliques, Lille 1925, et Lebreton, op. cil. (supra, in n. 80) 249-394. 76 DE DEO TRINO Ignatius Antiochenus, Polycarpus et Hermas, unitatem Dei et trini­ tatem personarum explicite profitentur, quamvis, ob suum finem pastoralem et expositorium, alia capita doctrinae trinitariae non evolvant, nec speculativis inquisitionibus praeoccupentur. Tres simul personas enumerant in formula baptismali (Didache) et in doxologia sub forma acclamatoria (Clemens Romanus) vel lau­ datoria (Polycarpus), ut ostensum est supra (n. 80 sq.). In explicita propositione divinitatis Christi excellit Ignatius, qui propterea a quibusdam criticis acatholicis16 tanquam praecursor Monarchianismi inepte incusatus est: «Ipse Deus noster lesus Christus» (Rom. 3. 3); «Per sanguinem Dei» (Ephes. 1. 1); «Ipse lesus in nobis Deus noster» (Ephes. 11. 3); «Deus enim noster lesus Chris­ tus in utero gestatus est a Maria» (Ephes. 18. 2); «lesus Christus ante saecula apud Patrem erat et in fine apparuit» (Magn. 6. 1 ); «In carne existens Deus, in morte vita vera, et ex Maria et ex Deo» (Ephes. 7. 2).17 De divinitate Spiritus S. extra praefatas formulas trinitarias hi Patres rarius et minus explicite loquuntur. 86. Obiciuntur quaedam ambiguae expressiones in Pastore Hermae (circa medium saec. 2), quae videntur docere solam dualitatem in Deo, identificando Spiritum S. cum Filio Dei, ita ut Filius Dei sit Spiritus S. ut incar­ natus, vel, servatis tribus personis, secundam personam, sive Filium Dei, tan­ quam aliis inferiorem ac subordinatam inducunt. Simii. 5. 5. 2: «Ager hic mundus est; dominus agri, qui creavit omnia et perfecit ea confirmavitque; filius Spiritus Sanctus est; servus Filius Dei est». Simii. 6. 2. 5: «Spiritum Sanctum, qui ante erat, qui creavit omnem creaturam, fundavit Deus in carne, quae ei placuit. Haec igitur caro, in qua habitavit Spiritus Sanctus, servivit Spiritui bene in sanctitate et castitate ambulans, neque omnino Spiritum maculans». Simii. 9. 1. 1: «Volo tibi ostendere, quaecumque tibi ostendit Spiritus Sanctus, qui in figura ecclesiae tecum locutus est, ille enim Spiritus Filius Dei est» (Funk 1. 530, 538, 576). Fatendum est hanc Hermae doctrinam de Spiritu S. esse valde confusam nec apparere quid ipse sibi velit.18 Praetermissa autem, ut sine fundamento, quorumdam opinione quae vult Spiritum S. sive Filium Dei ab Herma iden­ tificati cum archangelo Michaele (ob Simii. 8. 3. 3), dici posset fortasse Her­ mam accipere Spiritum S. impersonaliter, pro attributo divino vel essentia 16 Ut Loofs, Krueger, Kroymann et Bethune-Baker, apud Lebreton, ibid. 306-308. 17 Cf. Lebreton, ibid. 295-326. Quoad Spiritum S. et totam Trinitatem apud Ignatium, confer ibid. 326-331 et in articulo eiusdem auctoris «La théologie de la Trinité d’après S. Ignace d’Antioche», Recherches de science religieuse XV (1925) 97-126 349-419. 18 Cf. Lebreton, ibid. «La théologie» 651-659. < DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 77 divina, ac velle significare quod Christus non est purus homo sed ipse spiri­ tualis Deus incarnatus; sed huic expositioni obstat quod eo tempore in Eccle­ sia Spiritus S. intelligebatur ut nomen personale. Forte Hermas vult tantum significare incarnationem seu conceptionem Christi esse de Spiritu S. iuxta evangelium; sed certe eius expressio est valde confusiva, cum ita relinqueret sub silentio ipsam personam Verbi, quae, opera Spiritus S., incarnata est. Improbabile tamen videtur Hermam admisisse tam graves errores circa trinitatem quales obiciuntur, si attendatur tum communis doctrina ceterorum scriptorum, tum ipsum factum quod a posterioribus scriptoribus, etiam ei ad­ versis in doctrina de poenitentia, de huiusmodi trinitariis erroribus numquam reprehensus fuerit. Ceterum, doctrinalis auctoritas Hermae non magna est et olim fuit valde discussa, quia, abstrahendo a materia de poenitentia in qua peculiariter excellit, plura de doctrinis dogmaticis ambigue et incohaerenter proferre solet; unde eius doctrina in praesenti, quaecumque sit, nequit officere communi sensui Traditionis.1920 87. Patres apologetae™ saec. 2, nominatim Aristides, lustinus, Athenagoras et Theophilus Antiochenus, fusius evolvunt quaestio­ nes trinitarias, introducentes tentamen aliquod speculationis theolo­ gicae ope philosophiae neoplatonicae; quod tamen non prorsus feli­ ces effectus sortitum est, ut patet ex quibusdam ambiguis expressio­ nibus, quas aliqui eruditi ad sensum veri Subordinatianismi trahere conantur. Aristides, Apol. 15: «At Christiani a Domino nostro lesu Christo doc­ trinae suae originem ducunt. Hic autem Dei altissimi Filius in Spiritu Sancto creditur. Qui quidem humanae salutis causa de caelo descendit... Deum rerum omnium conditorem atque architectum in Filio unigenito et Spiritu Sancto agnoscunt, nec praeter eum ullum alium Deum venerantur» (MG 96. 1122). Iustinus,21 Apol. I. 13: «Nostrum autem harum rerum doctorem... lesum Christum... veri Dei Filium esse edocti, ipsumque secundo loco, Spiritum autem propheticum tertio habentes ordine, non sine ratione a nobis coli demonstrabimus» (MG 6. 347). Apol. I. 63: «Qui Filium Patrem esse dicunt, hi arguuntur, quod nec Patrem sciant, nec Filium esse universorum Patri cognoscant. Qui, cum Verbum sit primogenitum Dei, Deus etiam est» (MG 6. 426). Athenagoras, Leg. 10: «Quis igitur non miretur, cum atheos vocari audiat eos, qui Deum Patrem et Filium Deum et Spiritum Sanctum asserunt, 19 De Henna eiusque opere confer dicta in nostro tractatu De Ordine I 248-250. De eius doctrina trinitaria confer Lebreton, op. cit. 346-387. 20 Cf. Lebreton, ibid. 395-516. Hic tamen auctor, ut notavimus supra (n. 79), con­ cedit aliqua Subordinatianismi vestigia inveniri in aliquibus ex his Patribus, ut lustino et Theophilo; cf. ibid 466-471, 488 sq., 510, 512, 514-516. 21 Feder, A. L., Justins des Martyrers Lehre vom lesus Christus, Freiburg i. Br. 1906. Pfattisch, J. M., Der Einfluss Piatos auf die Théologie Justins des Martyrers, Paderborn 1910. 78 DE DEO TRINO ac eorum in unione potentiam ct in ordine distinctionem demonstrant?» (MG 6. 910). Theophilus Antiochenus (unicus episcopus inter Patres Apologet-as, sextus a Petro in sede antiochena), Ad Autolycum 2. 15: «Similiter tres illi dies, qui ante luminaria fuerunt, imago sunt Trinitatis [τής τωάδος], Dei, eius Verbi, eiusque Sapientiae. Quartus vero, imago hominis luce indigentis, ut sint Deus, Verbum, Sapientia, homo» (MG 6. 1078). In hoc textu primo apparet forma graeca nominis Trinitatis, ut notavimus supra (n. 2). Praeterea notavimus (n. 51) de Spiritu S. a Theophilo intelligi Sapientiam, de qua in A. T., dum alii Patres hanc intelligunt de Filio seu Verbo Dei; tamen in alio loco, mox citando, etiam Theophilus ipsum Verbum vocat sapientiam, mentem et prudentiam Dei. ibid. 2. 22: «Sed eius Verbum, per quod fecit omnia, cum sit eius virtus et sapientia, assumens Patris et Domini universorum personam, veniebat in paradisum sub persona Dei, et cum Adamo colloquebatur. Nam et ipsa nos divina docet Scriptura Adamum dixisse auditam esse a se vocem. Vox autem illa quid aliud esse potest quam Verbum Dei, quod eius quoque Filius est; non ut poetae et fabularum scriptores filios deorum ex concubitu genitos fin­ gunt, sed ut Veritas narrat, Verbum semper cxistens et in corde Dei insitum [λόγον ενδιάθετον], Ante enim quam quidquam fieret, eo utebatur consi­ liario, quippe cum eius mens et prudentia sit. Cum autem voluit Deus ea facere quae statuerat, hoc Verbum genuit prolatitium [λόγον τοοφοοιζόν] pri­ mogenitum omnis creaturae; non ita tamen ut Verbo vacuus fieret, sed ut Verbum gigneret et cum suo Verbo semper versaretur. Haec enim nos docent Scripturae sanctae [citat Io. 1. 1, 3]... Verbum igitur cum Deus sit et ex Deo genitum, illud Pater universorum, cum ita visum fuerit, mittit in aliquem locum, quo cum venerit, auditur et videtur missum ab eo et in loco invenitur» (MG 6. 1087). Obici solet Subordinatianismus fere omnium horum Patrum, et praeci­ pue lustini et Theophili, ob ambiguas aliquas eorum expressiones; sed quo­ niam eaedem, imo fortiores, expressiones occurrunt etiam apud posteriores Patres antenicaenos, nominatim Tertullianum et Origenem, eas ad modum unius colligemus et examinabimus infra. Interim generaliter advertas doctri­ nam trinitariam, expressam in textibus modo recitatis, esse sufficienter cla­ ram et essentialiter sanam (nisi forte excipiatur ea ambigua distinctio verbi insiti et verbi prolatitii in ultimo textu Theophili), ac ideo inverisimile saltem esse ceteros textus eorumdem Patrum continere verum Subordinatianismum, nisi velimus manifestam contradictionem illis imputare. 88. Ceteri Patres antenicaeni, nominatim Irenaeus, Tertullia­ nus, Hippolytus, Novatianus, Clemens Alexandrinus, Origenes, Gre­ gorius Thaumaturgus, et a fortiori Romani Pontifices Victor, Cal­ listus ct Dionysius de quibus supra (n. 83 sq.), in eandem Trinitatis fidem collimant, peculiariter defendentes distinctionem divinarum personarum contra exortum Monarchianismum modalisticum. Hoc autem ipsum ratio vel occasio fuit quare aliqui ex ipsis, contra vel DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 79 saltem praeter orthodoxam eorum mentem, aliquas expressiones protulerint, quae prima fronte Subordinatianismum redolere videan­ tur quaeque indirectum aliquem influxum in ortum veri Subordinatianismi saec. 4 habere potuerunt. Irenaeus22 (circa 140-202), etsi supradictis apologetis coaevus, seriem aperit eorum Patrum qui peculiariter haereses impugnarunt, fidem de­ fendens contra Gnosticismum, immediatum praecursorem Monarchianismi (cf. supra, n. 33). In confessione Trinitatis ipse praecellit tum Apologetas tum subséquentes Patres, quatenus, simplicius adhaerens ipsi evangelicae doc­ trinae, abstrahit ab omni philosophica speculatione, nominatim a neoplatonica illa theoria de exteriori prolatione Verbi, quam paulo ante assumpserat Theophilus Antiochenus. Vix apud illum deprehenduntur aliquae minus pro­ priae expressiones, ut quod sub nomine Sapientiae divinae designet non Fi­ lum sed Spiritum S., eo quod huic attribuatur revelatio prophetarum (ut idem Theophilus; cf. supra, n. 51), et quod dicat Filium «ministrare» Patri in creatione, vel Patrem esse «super omnia» ita ut sit «maior Filio», quibus ceteroquin alludit ad evangelicam doctrinam, iuxta quam «Omnia per ipsum facta sunt» (Io. 1. 3) et «Pater maior me est» (Io. 14. 28), ita ut inepte quis vestigium aliquod Subordinatianismi in his deprehendere vellet. Adv. haer. 1. 10. 1: «Ecclesia... ab apostolis... accepit eam fidem, quae est in unum Deum, Patrem omnipotentem..., et in unum lesum Christum Filium Dei, incarnatum pro nostra salute, et in Spiritum Sanctum, qui per prophetas praedicavit dispositiones Dei» (MG 7. 550). 2. 30. 9: «Hic Pater, hic Deus, hic conditor, hic factor, hic fabricator, qui fecit ea per semetipsum, hoc est per Verbum et per Sapientiam suam» (ibid. 822). 4. 20. 3 sq.: «Et quoniam Verbum, id est Filius, semper cum Patre erat, per multa demonstravimus. Quoniam autem et sapientia, quae est Spiritus, erat apud Deum ante omnem constitutionem, per Salomonem ait... [Prov. 3. 19 sq.; 8. 22 sqq.]. Unus igitur Deus, qui verbo et sapientia fecit et aptavit omnia» (ibid. 1033 sq.). Tertullianus23 excellit inter omnes Patres antenicaenos quoad termino22 Ales, A. d’, «Le mot οικονομία dans la langue théologique de saint Irénée», Revue des Etudes Grecques XXXII (1921) 1-9.—«La doctrine de l’Esprit en saint ténée», Recherches de science religieuse XIV (1924) 497-538. Houssiau, A., La Christologie de Saint Irénée, Louvain 1955. Lebreton, op. cit. (supra, in n. 80) 540-614. 23Cf. A. D’Ales, La théologie de Tertullien (Paris 1905) 67-103. Hic doctor tamen, praecipue in dogmatico suo opere De Deo Trino (Paris 1934) 75, 81-89, deprehendit in Tertulliano et aliis doctoribus antenicaenis vestigia veri Subordinatianismi, seu «fidei Christianae expositionem ante Concilium Nicaenum [fuisse] quibusdam vitiis obscuratam* (p. 75), ita v. g. ut ex doctrina de duplici generatione Verbi «ortum sit aliquid confusionis in verbis, nonnumquam etiam in rebus» (p. 82). Relato Tertulliani textu Adv. Praxean 9, in quo dicitur «Patrem totam substantiam esse, Filium vero derivationem totius et portionem», confestim concludit: «Habes hic verum subordinatianismum, in possessione impari eiusdem substantiae» (p. 93). 80 DE DEO TRINO logiam trinitariam et praecisionem essentialium conceptuum, quibus exprimi­ tur unitas in natura et distinctio in personis. Primus enim adhibuit latmum no­ men «Trnitas»; terminos «natura» et «substantia» tanquam aequivalentes Deo tribuit; vocem «persona» ad designandum tres subsistentes in una natura divina usurpavit (cf. supra, n. 2, 3). Fidem ipsa, in veram divinitatem et dis­ tinctionem trium personarum explicite profitetur, asserens hoc mysterium esse «substantiam Novi Testamenti» (Adv. Praxean 31. 1) et «regulam [fidei] ab initio evangelii decurrentem» {ibid. 2. 2). Attamen, in ipsa defensione et explicatione huiusmodi fidei contra insurgentem Monarchianismum modalisticum, suo ingenio suoque audaciori stylo abreptus, nonnumquam tales fortio­ res expressiones adhibuit, quae verum quendam Subordinatianismum redolcre prima fronte videri possunt et quibusdam eruditis visae sunt; de quibus infra dicetur. Interim eius sana doctrina ex praecipuo eius opere trinitario, quem scripsit Adversus Praxean modalistam, evidenter colligitur. 89. Adv. Praxean 2, loquitur de «fide eorum, qui credunt in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum», addens «hanc regulam ab initio evangelii decu­ currisse». Eam summarie sic exponit: «Sic... unus est omnia dum ex uno omnia per substantiae scilicet unitatem et nihilominus oikonomiae sacramen­ tum, quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens Patrem et Filium et Spiritum, tres autem non statu sed gradu, nec substantia sed forma, nec po­ testate sed specie, unius autem substantiae et unius status et unius potestatis quia unus Deus ex quo et gradus isti et formae et species in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti deputantur. Qui... numerum sine divisione patiuntur» (CCL 2. 1160 sq.). Ibid. 9. 1: «Hanc me tegulam professum qua inseparatos ab alterutro Patrem et Filium et Spiritum Sanctum testor..., dico alium esse Patrem et alium Filium et alium Spiritum Sanctum..., non tamen diversitate alium Filium a Patre sed distributione, nec divisione alium sed distinctione, quia non sit idem Pater et Filius, vel modulo alius ab alio» (ibid. 1168). Ibid. 13. 6: «Duos tamen deos et duos dominos numquam ex ore nostro proferimus, non quasi non et Pater et Filius et Spiritus Sanctus Deus, et Deus unusquisque, sed...» (ibid. 1175). Ibid. 25. 1: «Ceterum: ’De meo sumet’, inquit, sicut ipse de Patris. Ita connexus Patris in Filio et Filii in Paracleto tres efficit cohaerentes, alterum ex altero. Qui 1res unum sunt, non unus, quomodo dictum est: 'Ego et Pater unum sumus’, ad substantiae unitatem, non ad numeri singularitatem» (ibid. 1195). Ibid. 31. 1: «Ceterum ludaicae fidei ista res, sic unum Deum credere, ut Filium adnumerare nolis et post Filium Spiritum. Quid enim erit inter nos et illos nisi differentia ista? Quod opus evangelii, quae est substantia novi testamenti statuens legem et prophetas usque ad loannem, si non exinde Pater et Filius et Spiritus sanctus, tres crediti, unum Deum sistunt?» (ibid. 1204). Tertullianum a subordinatianismo purgat B. Piault, «Tertullien a-t-il été subordi­ nation?», des sciences philosophiques et théologiques XLVII (1963) 181-204. DE EX1STENT1A MYSTERII TRINITATIS 81 Apol. 21. 11-13: «Hunc [i. e. Verbum] ex Deo prolatum dicimus, et prolatione generatum, et idcirco filium Dei et Deum dictum ex unitate subs­ tantiae·. nam et Deus spiritus. Etiam cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa; sed sol erit in radio, quia solis est radius, nec separatur substantia sed extenditur, ut lumen de lumine accensum. Manet integra et indefecta materia matrix, etsi plures inde traduces qualitatis mutueris. Ita et quod de Deo profectum est, Deus est et Dei filius et unus ambo. Ita de spiritu et de Deo Deus, modulo alter, numerum gradu, non statu, fecit, et a matrice non recessit, sed excessit» (ibid. 1. 124 sq.). Illud tamen assertum de exteriori Verbi prolatione et generatione difficultatem facit, de qua infra. 90. Inter Patres latinos eaedem fere expressiones et distinctiones occur­ runt apud romanos Hippolytum (j circa 235 )24 et Novatianum (t circa 257). Hippolytus,25 agens contra modalistam Noëtum, scribit: «Atque astitit ei alius. Cum alium dico, non duos deos dico; sed tanquam lumen ex lumine et aquam ex fonte, aut radium a sole. Una enim virtus quae ex toto est; totum vero Pater, ex quo virtus Verbum» (Contra baer. Noëti 11). In opere Philosophumena 10. 33, scribit: «Hic igitur solus et supra omnia Deus Logum primum cogitando egignit, non Logum veluti vocem, sed interiorem universi ratiocinationem... Huius Logus solus ex ipso; ideo et Deus, substantia cum sit Dei. Mundus autem ex nihilo; ideo non Deus» (MG 16 c. 3448 sq.). Ut patet ex utroque textu, non desunt apud Hippolytum aliquae crudiores ex­ pressiones («Totum vero Pater, ex quo virtus Verbum»; «Interior universi ratiocinatio»), ob quas, si ipsi credamus, potuerit cuiusdam ditheismi sive Subordinatianismi incusari a Callisto R. P.; refert enim Hippolytus, in sua iniusta diatriba contra Callistum, quod hic, nondum papa, persuasit Zephyrino papae ut palam doceret quendam Monarchianismum,26 et Hippolytum aliosque sibi invitos «ditheos vocavit», ac subinde, cum esset papa, «Sabellium extrusit, utpote non recte sentientem... [et] coram populo nobis con­ vicians, dicebat: ’dithei estis’... [ipse autem] a Sabellio continenter accusaba­ tur, tanquam primam fidem migraverit» (ibid. 9. 12, col. 3380, 3384; cf. Denz. 105). Nov Atianus,27 De trin. 15: «Quomodo enim ’Ego et Pater unum sumus’, si non et Deus est et Filius? qui idcirco unum potest dici dum ex ipso est, et dum Filius eius est, et dum ex ipso nascitur, dum ex ipso precessione repetitur, per quod et Deus est» (ML 3. 941). Ibid. 31: «Hic ergo quando 24 De operibus quae Hippolyto attribui solent confer dicta in nostro opere De Or­ dine I 305-307. 25 Ales, A. d’, La théologie de saint Hippolyte (Paris 1906) 8-35. Capelle, B., «Le Logos Fils de Dieu dans la théologie d’Hippolyte», Recherches de théologie ancienne et médiévale IX (1937) 109-124. 26 Cf. B. Capelle, «Le cas du pape Zéphyrin», Revue bénédictine (1926) 321-330·. 27 Ales, A. d’, Novatien. Etude sur la théologie romaine au milieu du IIIe siècle (Paris 1925) 84-134. Keilbach, W., Divinitas Filii eiusque Patri subordinatio in Novatiani libro de Trinitate, Zagreb 1933. Weyer, H., Novatianus. De Trinitate, Uber den dreifaltiger Gott, Düsseldorf 1962. 82 DE DEO TRINO Pater voluit, processit ex Patre; et qui in Patre fuit, processit ex Patre; et qui in Patre fuit, quia ex Patre fuit, cum Patre postmodum fuit, quia ex Patre processit: substantia scilicet illa divina, cuius nomen est Verbum, per quod facta sunt omnia» (ibid. 978). Ibid. 29: «Hic est [Spiritus S.] qui operatur ex aquis secundam nativitatem, semen quoddam divini generis, et consecrator caelestis nativitatis, pignus promissae haereditatis» (ibid. 973). Hic etiam non desunt diminutae quaedam et ambiguae expressiones, quae Subordinatianismo favere possent («Quando Pater voluit, processit ex Patre», «Semen quoddam divini generis»). 91. Patres pariter alexandrini mysterium Trinitatis explicite confitentur, quamvis apud unum vel alterum, signanter Origenem, occurrant quaedam audaciores expressiones, quae prima fronte videantur Subordinatianismum inculcare et quibus, ut notavit subinde Athanasius contra Atianos, hi haere­ tici immerito abutebantur. · Clemens Alex., Paedag. 1. 8: «Utrumque [z. e. Deus et Verbum J unum est, nempe Deus. Dixit enim: 'In principio erat Verbum...’» (MG 8. 326). Pragmentum in 1 Io.: «Cum enim dicit ’quod erat ab initio’, generatio­ nem tangit sine principio Filii cum Patre simul extantis; erat ergo Verbum aeternitatis significativum non habentis initium, sicut etiam Verbum ipsum, hoc est Filius Dei secundum aequalitatem substantiae unum cum Patre con­ sistit, sempiternum est et infectum» (MG 9. 734 sq.). Strom. 5. 14, accom­ modans ad christianum sensum quaedam verba Platonis, scribit: «Equidem ista nonnisi de sancta Trinitate accipio, et tertii quidem nomine Spiritum sanctum, secundi vero, Filium intelligo, per quem ex Patris voluntate facta sunt omnia» (ibid. 155 sq.). Origenes28 terminologiam trinitariam apud Graecos iam satis exacte determinavit (primus etiam proferens ipsum adiectivum όμοούσιος seu con­ substantialis), sicut Tertullianus apud Latinos, ipsumque mysterium explicite confessus est, quamvis, sub influxu praecipue alexandrini neoplatonismi, non minus quam Tertullianus audaces quasdam expressiones protulerit, ut supra notatum est. Perfecta huius doctoris trinitaria orthodoxia, quam decisive ipse Athanasius contra Atianos vindicavit,29 patet ex sequentibus textibus: De principiis 1. 4: «lesus Christus ipse qui venit, ante omnem creaturam natus ex Patre est. Qui cum in omnium conditione Patri ministrasset, ’per ipsum enim omnia facta sunt’, novissimis temporibus seipsum exinaniens homo factus incarnatus est, cum Deus esset, et homo factus mansit quod erat Deus» (MG 11. 117). Ibid. 4. 2. 28: «Non enim dicimus, sicut haeretici putant, partem aliquam ^Bardy, G., «Origène», Dictionnaire de théologie catholique XI-2 (Paris 1932) 1516-1528. Nemeshegyi. P., «Le Dieu d’Origène et le Dieu de ΓΑ. T.», Nouvelle revue théo­ logique LXXX (1958) 495-509.—La paternité de Dieu chez Origène, Paris 1960. 29 De decretis Nicaenae Synodi 27: «Quod autem Verbum ab aeternitate sit cum Patre, nec alterius quam Patris substantiae vel hypostasis proprius sit, ut declaravit syno­ dus, liceat vos [Arianos] iterum a laborioso Origene audire...» (MG 25. 466). DE EX1STENTI/X MYSTERII TRINITATIS 83 substantiae Dei in Filium versam, aut ex nullis substantibus Filium pro­ creatum a Patre, id est extra substantiam suam, ut fuerit aliquando quando non fuerit... Sicut ergo lux nunquam sine splendore esse potuit, ita nec Filius quidem sine Patre intelligi potest, qui et figura expressa substantiae eius, et Verbum, et Sapientia dicitur... Supra omne autem tempus, et supra omnia saecula, et supra omnem aeternitatem, intelligenda sunt ea quae de Patre et Filio et Spiritu sancto dicuntur» (ibid. 402 sq.). In Rom., 1. 7, n. 13: «Miror quomodo quidam... negent Filium Dei Deum debere pro/iteri, ne duos deos dicere videantur. Et quid de hoc loco Apostoli facient, in quo aperte Christus ’super omnia Deus' esse perhibetur. Sed non advertunt qui haec ita sentiunt, quod sicut Dominum lesum Christum non ita unum esse Dominum [Apostolus] dixit, ut ex hoc Deus Pater Dominus non dicatur, ita et Deum Patrem non ita dixit esse unum Deum, ut Deus Filius non credatur... Unus autem uterque est Deus, quia non est aliud Filio divinitatis initium quam Pater, sed ipsius unius Paterni fontis, sicut Sapientia dicit, ’purissima’ est ’manatio’... Non enim post Patrem est ipse, sed de Patre. Hoc idem autem Sapientia Dei etiam de Spiritu sancto intelligi dedit [Sap. 1. 7)]... Evidenter [ex his] ostenditur naturam Trinitatis et substan­ tiam, unam esse, quae est super omnia» (MG 14. 1140 sq.). Fragmentum In Hebr.: «Secundum similitudinem eius vaporis qui de substantia aliqua corporali procedit, sic etiam [Christus] ipse ut quidam vapor exoritur de virtute ipsius Dei, sic et sapientia ex eo procedens, ex ipsa Dei substantia generatur. Sic nihilominus et secundum similitudinem corporalis aporrhoeae, esse dicitur aporrhoea gloriae Omnipotentis pura quaedam et sincera. Quae utraeque similitudines manifeste ostentunt commu­ nionem substantiae esse Filio cum Patre. Aporrhoea enim όρούαιος videtur, id est unius substantiae [consubstantialis] cum illo corpore ex quo est vel aporrhoea vel vapor» (ibid. 1308). Quidam eruditi dubitant de authentia huius fragmenti, quae tamen ab aliis probabilior dicitur. Gregorius Thaumaturgus (t circa 270) discipulus Origenis in Cae­ sarea eiusque laudator, in sua Expositione fidei, sive Symbolo trinitario,30 communem atque orthodoxam doctrinam, simpliciter et absque adminiculo extraneae philosophiae, sic aptissime exprimit: «Unus Deus Pater Verbi viventis, sapientiae subsistentis et virtutis suae et figurae: perfectus perfecti genitor, Pater Filii unigeniti. Unus Dominus, solus ex solo, figura et imago deitatis, Verbum perpetrans, Sapientia comprehendens omnia, et virtus qua tota creatura fieri potuit, Filius verus veri, et invisibilis ex invisibili, et incor­ ruptibilis ex incorruptibili, et immortalis ex immortali, et sempiternus ex sempiterno. Unus Spiritus sanctus, ex Deo substantiam habens, et qui per Filium apparuit: imago Filii perfecti, perfecta viventium causa, sanctitas sanctificationis praestatrix; per quem Deus super omnia et in omnibus cog­ noscitur; et Filius per omnes. Trinitas perfecta, maiestate et sempiternitate et regno minime dividitur, neque abalienatur. Igitur neque factum quid aut 30 Cf. L. Froidevaux, «Le symbole de saint Grégoire le thaumaturge», Recherches de science religieuse (1929) 193-247. 84 DE DEO TRINO serviens in Trinitate, neque superinductum, tanquam antehac quidem non subsistens, postea vero superingressum. Neque ita defuit unquam Filius Patri, neque Filio Spiritus sanctus, sed invertibilis et immutabilis eadem Trinitas semper» (MG 10. 983-988). Restat ut generali obiectioni de vero, utut mitigato, Sub­ ordinatianismo antenicaenorum Patrum breviter satisfaciamus.3' Fortiores expressiones, quae Subordinatianismum redolere vi­ dentur quasque incidenter in hoc vel illo Patre iam indicavimus, ad duas classes reduci possunt, secundum quod in eis inculcatur: 1. Filii posterioritas quoad existentiam, qua proinde imme­ diate negatur vera aeternitas et mediate vera divinitas. Huiusmodi autem posterioritas exprimitur duplici modo. Primo, quatenus generatio Filii dicitur libera, seu Patrem Fi­ lium generasse quia voluit et quando voluit; ita Justinus: «Voluntate genitus» (Dial. 61); Tatianus: «Voluntate... prosilit Verbum» (Orat. 5); Hippolytus: «Quando voluit et quomodo voluit, ostendit Ver­ bum suum» (C. Noëtum 10); Novatianus: «Quando Pater voluit, processit ex Patre» (supra, n. 90). Secundo, quatenus, facta distinctione inter Verbum internum (logon endiateton) et Verbum externum (logon profor icon), a simi­ litudine duplicis verbi humani, prius identificatur cum ipsa mente divina ac ideo dicitur aeternum, alterum vero proponitur ut dis­ tincta hypostasis ac fertur generari in tempore, ut nempe per ipsum Deus possit ad extra se manifestare per creationem, theophanias V. T. et Incarnationem. Hanc duplicis Verbi distinctionem, a Pla­ tone adumbratam (Soph. 263; Theaet. 189), ab Aristotele suscep­ tam (Poster, analyt. 1. 10. 76) et a Stoicis et Philone technicis ver­ bis (logos endiatetos, logos proforicôs) expressam, in theologia trinitaria primus Justinus suggessit,31 32 explicite vero protulerunt eius discipulus Tatianus et Theophilus (qui primus adhibuit ipsas supradictas technicas voces; cf. supra, n. 87); ex ipsis ea transivit ad occidentales scriptores saec. 3, Tertullianum, Hippolytum et Novatianum. 92. 31 Penitiorem expositionem et responsionem invenies apud P. Galtier, De SS. Tri­ nitate in se et in nobis (Paris 1933) 64, 71-86. Difficultatem ipsam pariter apte exponit A. D’Ales, De Deo Trino (Paris 1934) 75-97, sed, ut notavimus supra (n. 88), eius responsio inadaequata videtur, ultra modum concedens vestigia veri Subordinatianismi apud hos Patres inveniri. 32 Asserit enim Verbum «genitum esse quando in principio [Deus] per eum omnia condidit et ornavit» (Apol. II. 6, MP 6. 454; cf. Dial. 61). DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 85 Tertullianus distinguit duos gressus in Filii generatione, alterum ante mundi creationem, et tunc «Deus erat solus», etsi «non [omni­ no] solus, habebat enim secum, quam habebat in semetipso, ratio­ nem suam... [quam] Graeci λόγον dicunt», et alterum in ipsa mun­ di constitutione, cum Deus «ipsum protulit sermonem... ut per ip­ sum fierent universa, per quem erant cogitata atque disposita», et quidem «haec est nativitas perfecta sermonis, dum ex Deo proce­ dit» (Adv. Praxean 5-7 per totum, CCL 2. 1163-1167); unde «fuit tempus, cum... Filius non fuit..., qui patrem Deum faceret» (Adv. Hermogenem 3). Ei accedunt tum Hippolytus, dicens Deum in mun­ di creatione Verbum tanquam «lumen ex lumine generasse, depro­ mens creaturae Dominum... atque ita adstitisse ei alium», cum antea «solus esset» (Contra Noëtum 10 sq., MG 10. 817), tum Novatianus, significans Verbum processisse et natum esse a Patre quando ipse voluit, adeoque in creatione rerum (supra, n. 90). 93. 2. Filii et Spiritus S. posterioritas quoad essentiam, qua proinde immediate ostenditur inferioritas et mediate inficitur ipsa vera divinitas. Huiusmodi essentialis posterioritas et inferioritas vario modo significatur. Filius scilicet dicitur inferior sive minor Patre, nec tantum se­ cundum humanitatem. Irenaeus ait rationem quare solus Pater, non vero Filius, sciat diem iudicii, est «ut discamus per ipsum, super omnia esse Patrem. Etenim ’Pater’, ait, ’maior me est’» (Adv. haer. 2. 28. 2); Tertullianus: «Sicut et Pater alius a Filio, dum Filio maior...» (Adv. Praxean 9); Origenes: «[Pater] solus bonus et maior eo qui ab ipso missus est» (In Io. 6. 33). Filius et Spiritus S. sunt veluti Deus secundi ordinis. lustinus: «Filius Dei secundo loco, Spiritus autem tertio ordine» (supra, n. 87); Hippolytus: «Pater est totum, ex quo virtus Verbum» (supra, n. 90); Novatianus: «[Spiritus S. est] semen quoddam di­ vini generis» (supra, n. 90); Tertullianus: Filius et Spiritus S. per­ tinent ad deitatem secundum quandam «oeconomiam» (supra, n. 89; quo videtur significari eos non habere fontalem, sed parti­ cipatam ac derivatam quandam divinitatem); «Dum Filium agnosco, secundum a Patre defendo» (Adv. Praxean 7); «Ut tertium gradum ostenderet in Paracleto, sicut nos secundum in Filio propter oikonomiae observationem»; «Pater tota substantia est, Filius vero de­ rivatio totius et portio, sicut ipse profitetur: ’Quia Pater maior me 86 DE DEO TRINO est’» (ibid. 9). Origenes ait quod solus Pater est ό θε'ί; vel «ύτοΟεος, Filius vero mere et Spiritus S. δεύτερος 6εος (J^ Jo. 2. 2, 3, 18; 6. 23); imo Spiritus S. est inferior Filio et ab eo factus, sicut cetera omnia (In Io. 2. 6). Filius et Spiritus S. sunt inferioris virtutis et dignitatis quam Pater. In hoc excellit Origenes, iuxta quem Filius non est, sicut Pater, simpliciter bonus, sed mere bonus, utpote similitudo bonitatis Patris (De prine. 1. 2. 13); est minus simplex, cum contineat ideas rerum creandarum (In Io. 2. 12); solus Pater est orandus: «Si intel­ lexerimus quid sit oratio, forte nullus unquam genitus erit orandus, ac nec Christus quidem ipse, sed solus Deus omnium et Pater, quem ipse etiam Salvator orabat» (De orat. 15); operatio Patris se exten­ dit ad omnia, Filii vero ad sola rationalia, Spiritus S. tandem ad solos iustos (De prine. 1. 3. 5). Filius adhibetur a Patre ut minister et consiliarius in creatione aliisque operibus ad extra, eiusque mandata exequitur. Theophilus: «Minister operum suorum» (Ad Autol. 2. 10); lustinus; «Patris voluntati ministrat» (Dial. 61); Origenes: «In omnium conditione Patri ministrat» (supra, n. 91). 94. Ad haec respondetur·. Quicumque admittatur excessus aut verus error in quibusdam vel pluribus ex praecitatis Patribus antenicaenis, id nullatenus officit sensui communis Traditionis, ut constat tum ex doctrina aliorum Patrum et documentorum Ecclesiae tum ex ipsis symbolis fidei et praxi liturgica; eo vel magis quod plures ex obiectis Patribus, nominatim Tertullianus, Hippolytus, Novatianus et Origenes, sint aliunde viri dubiae vel minoris orthodoxiae, utut fortasse acutioris ingenii, cui non semel ipsi immoderate sese commiserunt. Attenta nihilominus communi Traditione, iam a priori in veri­ simile videri potest praefatos Patres errasse circa ipsam essentiam huius mysterii, docendo verum Subordinatianismum, eo vel magis quod ex una parte non unus tantum vel alter (puta audaciores Ter­ tullianus et Origenes), sed plures, in easdem fere expressiones con­ veniant, et ex alia parte nullum indicium habetur determinatae ali­ cuius ac particularis oppositionis in hac re ex parte aliorum Patrum, quemadmodum contigit saec. 4 quoad Arianismum; imo posteriores ipsi Patres, notanter Athanasius et Augustinus supra relati (n. 79), nihil reprehensione dignum in illis invenerunt, si saltem excipiatur DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS Origines, cuius doctrina, ab Athanasio quidem simpliciter excusata, a Hieronymo et Epiphanio, Origenismi acribus adversariis, graviter incusata est?3 Attenta ipsa orthodoxa doctrina eorumdem Patrum, prout elu­ cet saltem ex textibus nuper citatis, vix rationabile est supponere eosdem in aliis textibus docuisse Subordinatianismum adaoque sibimetipsis flagranter contradixisse. Potius rationabilius videtur cru­ diores illorum expressiones in mitigato quodam sensu interpretari, ut purificetur in eis apparens contradictio. Idque valet nominatim quoad ipsos Tertullianum et Origenem, qui, dum ex una parte proferunt fallaciores expressiones, ex alia parte ipsum mysterium Trinitatis aptissimis formulis expresserunt et ad ipsam trinitariam terminologiam determinandam magis quam alii contulerunt. Tandem ipse praefatarum expressionum non negandus exces­ sus, aliquam excusationem petit ex quadruplici causa, scilicet tum ex ipsa naturali penuria verborum et conceptuum ad exprimendu: II tam difficile mysterium; tum ex antiquitate illius aetatis, cum recta mysteriorum intellectio ac formulatio nonnisi per diuturnum cona­ tum fieri contingat; tum ex necessitate eliminandi ab Ecclesia pri­ mum ac periculosum errorem Monarchianismi modalistici, qui saec. 3 praecipue adolevit atque ab his praecise Patribus necatus est qui­ que connaturalis occasio fuit quare iidem in contrarium errorem verbaliter aut inadvertenter saltem inclinarent; tum legitimus cona­ tus advocandi in servitium revelationis ipsam naturalem ac philo­ sophicam rationem, etsi hoc non semper desideratum fructum pro­ tulerit. 95. Quod autem attinet modum quo praefatae particulares expressiones, Subordinatianismum sapientes, possint ab hac labe purgari et ad rectum sensum trahi (concesso quidem eorum excessu vel imperfectione), duo attendenda sunt, scilicet tum duplicem as­ pectum Verbi divini, in sua duplici relatione ad intimam Dei vitam et ad opera Dei ad extra, tum propria ratio divinarum processionum, ex qua Trinitas personarum resultat et iuxta quam ponitur verus ordo inter personas divinas, ita ut soli Patri competat esse simpli-23 23 Epiphanius, Adv. haer., haer. 64, n. 8 sq., MG 41. 1082 sq. Hieronymus, Contra Pjifinum 1. 12: «Probo ego inter multa Origenis mala, haec maxime haeretica: Dei Filium creaturam; Spiritum sanctum ministrum» (ML 23. 455). 88 DE DEO TRINO citer principium, Verbo vero ac Spiritui S. tribuenda sit aliqua de­ rivatio ac pro tanto aliquod genus posterioritatis. luxta priorem considerationem explicari possunt duae expressiones prioris classis circa posterioritatem Filii quoad existentiam. Prima enim, qua dicitur Filii generationem fuisse voluntariam vel libe­ ram, si referatur ad externum opus Verbi, seu ad Dei manifestationem per creationem, theophanias et Incarnationem, nullam facessit difficultatem, si vero referatur ad ipsam interiorem et aeternam Filii generationem, accipi potest ac debet in diminuto sensu non coactae, sed spontaneae et voluntariae generationis, quemadmodum intellexerunt etiam posteriores Patres saec. 4 34 Altera vero ac difficilior distinctio inter Verbum internum et Verbum externum convenienter referri potest ad praefatam Dei manifestationem per opera ad extra, quatenus haec intime connectitur cum ipsa interna ac perso­ nali Verbi generatione. Desumpta scilicet analogia ex ipso verbo humanae mentis, quod prius mente concipitur quam ore proferatur quodque nonnisi in hac ipsa exteriori prolatione suum complementum obtinet ac pro tanto nonnisi tunc perfecte a mente procedit ac veluti generatur, Patres concipiunt pariter duplicem generationem Verbi divini, alteram interiorem et aeternam, quae est proprie dicta generatio et iuxta quam profitentur Filium esse ab aeterno, et alteram exteriorem ac temporalem, quae, quamvis non sit stricte generatio, tamen generatio vocatur, quatenus est prioris veluti extensio et manifestatio, eo fere modo quod humana ipsa generatio, incepta intra uterum per conceptio­ nem, completur ac perficitur per nativitatem exteriorem, quae etiam sim­ pliciter generatio dici solet. Unde Patres nequaquam significant Verbum illud internum fuisse merum essentiale attributum divinum, seu divinam menten et scientiam, ac nonnisi subinde in tempore fuisse generatum tanquam ali­ quam distinctam personam, sed, supposita aeterna generatione Verbi inte­ rioris tanquam personae, addunt novam quamdam eiusdem Verbi genera­ tionem secundum Dei manifestationem in tempore; quae quidem, etsi non 34 Ita Athanasius, Oratio 3 contra Arianos 66: «Num ergo, quia ex natura non autem ex voluntate [i. e. proprie ex libertate] sit Filius, praeter voluntatem Patris et nolente Patre est Filius? Minime vero. Sed potius Pater vult Filium, atque, ut ipse loquitur, ’Pater diligit Filium et omnia ostendit illi’» (MG 26. 462). Conc. Smirniense a. 351: «Si quis, nolente Patre, natum dicat Filium, anathema sit. Non enim Pater, coactus vel naturali necessitate ductus, cum nollet, genuit Filium; sed simul ac voluit, sine tempore et sine passione, ex se genitum edidit» (can. 25, apud Athanasium, De synodis 27). Nihilominus Patres saec. 4 praecipue intendunt excludere libertatem generationis Filii ad confutandam haeresim arianam de istius libera creatione. Ita idem Conc. SmirNIENSE: «Si quis voluntate Dei, tanquam unum aliquid de creatura, factum dicat, ana­ thema sit» (can. 24, apud Athanasium, ibid.; cf. ipsum Athanasium, Contra Arian. 3. 61 sq.). Quidam utramque doctrinam apte in unum coniungunt, dicentes Patrem generare Filium nec libere, nec necessitate coactionis, sed necessitate naturae, quae nempe excludit libertatem sed non voluntatem. Ita Ambrosius: «In sempiterna generatione praecedit nec velle nec nolle; ergo nec invitum dixerim nec volentem, sed super utrumque, hoc est natura; ita non generat ex voluntate aut ex necessitate Pater» (De fide 4. 9. 103, ML 16. 637). DE BXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 89 sit proprie dicta generatio, ob eius tamen manifestativum momentum assimilatur generationi, sicut externa prolatio verbi, in humana mente iam generati, et externa prolatio fetus, iam in utero conceptus ac generatus, cuidam verae generationi assimilatur. 96. Idque quadrat cum ipsis dictis illorum Patrum. Nam lustinus loquitur etiam de vera ac personali generatione ab aeterno: «Illa vero ex Patre prolata progenies, ante res omnes creatas, una erat cum Patre et cum eo colloquebatur» (Dial. 62, MG 6. 618); ceterum, ipse explicat quo sensu locutus fuerit de generatione temporali Verbi, scilicet ut de mera Verbi manifestatione, scribens: «[In baptismo Christi] vox e caelo venit, quae per Davidem dicta fuerat, tanquam ex Christi persona proferentem, quod ei Pater erat dicturus: 'Filius meus es tu; ego hodie genui te’, tum demum eum nasci hominibus et oriri asserens, cum eis innotesceret» (Dial. 88, ibid. 687). Ex quo etiam intelligi potest quid sibi velit eadem distinctio apud coaevum Theopbilum, qui ceteroquin videtur id directe inculcare in ipsis verbis supra relatis (n. 87), cum ait rationem quare Deus mittat Verbum in aliquem locum (Verbum nempe externum quod dicitur ita generari), esse quia «Verbum [nempe interius] Deus est et ex Deo genitum». Pariter Hippolytus loquitur de duplici Verbi generatione, altera «secundum carnem» et altera «secundum spiritum, quam apud se Pater servavit» (C. Noëtum 16, MG 10. 826); quod si dicat Deum ante exteriorem illam generationem «solum fuisse», addit insimul Deum eiam tunc «fuisse multum» seu pluralem («Ipse solus, multus erat»), cum numquam fuerit sine ratione seu Logo (ibid. 10 sq., coi. 818). Novatianus idipsum significat in eodem loco, cum ait: «Et qui in Patre fuit, processit a Patre»; quo significatur ipsum iam fuisse in Patre, antequam secundum externam manifestationem processerit a Patre. Et in eodem sensu intelligi possunt ipsius Tertulliani similes expressio­ nes, etsi sint paulo crudiores, ratione consueti styli huius scriptoris. Quamvis enim, attenta exteriori manifestatione sive perfecta, ut ait, Verbi nativitate, antehac Deus dicatur «fuisse solus» nec fuisse adhuc Pater, cum «Filius nondum fuerit», tamen etiam dicitur Deus tunc fuisse «non solus», cum haberet in seipso rationem suam sive Logon, quem subinde in creatione sub ratione exterioris sermonis protulit sive generavit; hic autem interior ac praecedens Logos exhibetur a Tertulliano, quamquam velatis verbis, ut aliquid distinctum a Deo seu ut «secundus a se», adeoque ut distincta per­ sona: «Possum itaque non temere praestruxisse et tunc Deum ante univer­ sitatis constitutionem solum non fuisse, habentem in semetipso proinde ra­ tionem et in ratione sermonem quem secundum a se fecerat agitando intra se» (Adv. Praxean 5. 7, CCL 2. 1164). 97. luxta alteram ex supradictis (n. 95) duabus considerationibus scilicet propriam indolem divinarum processionum, facilius explicantur ceterae alterius classis expressiones quae videntur sonare aliquam essentialem posterioritatem sive inferioritatem Filii et Spiritus S. relate ad Patrem, quamvis 90 DE DEO TRINO negandum non sit aliquos Patres, scilicet Tertullianum et Origencm, ultra modum verbis excessisse. Cum enim processio necessario inducat inter divinas personas aliquem ordinem prioritatis et posterioritatis, fundatum in ipsa ratione principii et principiari, ita ut solus Pater sit sine principio ac pro tanto fontale principium totius Trinitatis, non mirum est illos priores Patres, ad hunc ordinem emphatice exprimendum, quasdam minus proprias, hodieque ineptas vel minus aptas, adhibuisse expressiones, desumptas ex inadaequatis conceptibus rerum creatarum, in quibus praefatus ordo prioritatis et posterioritatis necessario admiscetur ordini essentialis superioritatis et inferioritatis. Hoc modo Filius dicitur minor Patre secundum ipsam divinitatem,3’ quod tamen, secundum communem sensum vocis, proprie verum est de Christo solum secundum humanam naturam, in qua Deus veluti «exinanivit semetipsum, formam servi accipiens», iuxta Apostolum, et Filius factus est veluti minor Patre, iuxta illud ipsius Christi: «Pater maior me est». Hoc pariter sensu dici potest Filium et Spiritum S. esse deos secundi ordinis, quatenus suam essentiam divinam derivant per processionem a Patre, qui primus est, ab altero non accipiens (αύτο'δεος: Deus a se, ut ait Origenes); patet autem huiusmodi expressionem non esse commendandam, et maiorem adhuc excessum redolere ceteras expressiones, ut quod Pater sit totum (Hip­ polytus) vel «tota substantia, Filius vero derivatio totius et portio» (Tertul­ lianus) et quod Spiritus S. sit «germen quoddam divini generis» (Novatianus) et a fortiori inferior Filio et ab eo factus (Origenes36); item quod Trinitas sive processio secundae et tertiae personae debeatur cuidam «oeconomiae», ^Ceterum, etiam Patres saec. 4, post Cone. Nicaenum, Wl dem adhibent expres­ sionem, eam in praefato sensu posterioritatis ordinis explicantes, ita Athanasius: «Patrem dixit maiorem, non ulla magnitudine aut tempore, sed quia ex ipso Patre gignitur» (Contra Arian. 1. 58, MG 26. 133); Basilius: «Maior hic secundum causae rationem dicitur, nam, quoniam a Patre origo est Filio, secundum hoc Pater maior est, ut causa et principium» (Adv. Eunomium 1. 25, MG 29. 568). 36 Ceterum, doctrina Origenis circa divinitatem Spiritus S. non valde clara vel non satis firma esse videtur, ac propterea tanquam haeretica insimulata est a Hieronymo (cit. supra, in n. 94). Scribit enim Origenes: «Quaerendum est et illud, an ipse etiam Spiritus sanctus per ipsum sit factus, verum cum sit, omnia per Sermonem [i. e. Verbum] facta fuisse. Ac meo quidem iudicio, si quis dicat factum esse Spiritum sanctum, et admittat omnia per Sermonem facta fuisse, is etiam fateatur necesse est, Spiritum a Sermone factum, nimirum a Sermone ipso antiquiore existente ipso Spiritu... Nos autem qui tres personas, Patrem, et Filium, atque Spiritum sanctum esse credimus, et ingenitum nihil praeter Patrem esse nobis persuasimus, Spiritum sanctum et iis omnibus quae per Verbum facta sunt, et ordine iis omnibus quae a Patre per Christum condita sunt, praestantiorem esse, ut pium et verum concedimus et approbamus... «Haec autem multum ac diu examinata sunt nobis planius et apertius videre volen­ tibus, quomodo, si omnia per ipsum facta sunt, Spiritus etiam per Verbum factus est, qui una ex rebus inferioribus eo per quod factae sunt, intelligatur, etiamsi verba quaedam nos in contrariam partem trahere videantur» (In Io. 2. 6, MG 14. 126 sq., 131). Ambiguitas huiusmodi doctrinae in eo est quod videatur assimilate processionem Spiritus S. a Verbo, quae est ad intra, processioni creaturarum ex eodem Verbo, quae est ad extra quaeque sola proinde dici potest factio, iuxta illud Io. 1. 3: «Omnia per ipsum facta sunt». DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 91 quo fit quaedam indebita confusio inter internas ipsas processiones et externas earumdem manifestationes, ad quas proprie «oeconomia, sive dispensatio, sive monarchiae administratio» (tot sunt ipsius Tertulliani expressiones)37 revocanda est. 98. Ceterae expressiones, praecipue quae ab Origene proferuntur, re­ dolent solo excessu, quo dempto, ad rectum sensum trahi possunt. Nam, praetermisso quod rectae sint si dicantur de Christo secundum humanam naturam vel per solam communicationem idiomatum (de quo in tractatu De Verbo Incarnato), dictae directe de ipso Verbo, ut ab Origene dici videntur, aliquem rectum sensum patiuntur, quatenus, cum Pater sit fontale princi­ pium totius Deitatis, ipse est simpliciter ac primordialiter bonus, simplex et orandus, et ipsi pertinet virtus omnipotentiae, quidquid vero in Filio et Spi­ ritu S. bonitatis, simplicitatis, adorabilitatis et potentiae invenitur, totum a Patre originaliter procedit; distributio vero operationis inter tres personas relate ad creaturas, qualis indicatur ab Origene, intelligi potest secundum meram appropriationem, sicut intelligitur etiam in Symbolis et in ipsa Scriptura. Ratio vero ministri et praecipue consiliarii Patris, metaphorice Verbo attributa, non est prorsus inepta, quia non necessario implicat inaequalitatem, sed potest significare merum opus unius, agentis in consortio alterius, vel si placet supradictum ordinem processionis unius ab altero, dum agit uterque, quemadmodum dicitur Io. 1-3: «In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum [ministrans et consilians] facta sunt» 99. Exeunte igitur saec. 3, extincta fere invenitur prima haeresis Unitarismi, sive modalistici Monarchianismi, et apud omnes clare exhibetur confessio distinctionis trium divinarum personarum. Simul etiam earum divinitas sive unitas in singulari essentia divina affirmatur, quamvis minus signanter quam ipsa personarum distinc­ tio; hinc apud aliquos ecclesiasticos scriptores plures occurrunt ambiguae expressiones, quae prima fronte quendam Subordinatianismum prodere videntur, quaeque, etsi adhuc secundum se inno­ cuae, indirecte tamen, utut illegitime, ipsi mox oriturae haeresi ^Conceptus «oeconomiae» in theologiam orientalem de Verbo Incarnato introduxit lustinus et vulgavit Irenaeus, ita ut subinde scientia sacra distingueretur a Patribus Grae­ cis in theologiam (de ipso Deo) et oeconomiam (de providentia redemptionis). Idem conceptus in theologiam Trinitatis videtur esse originis gnosticae, cum primo indicatus fuerit a Tatiano, haeretico encratita et discipulo praefati lustini (saec. 2); subinde eo trinitario conceptu cum infelici exitu usi sunt Tertullianus, Hippolytus et Novatianus, ad confutandum errorem Modalismi. Cf. D'Ales, op. cit. (supta, in n. 92) 89-94; idem, «Le mot οΐχονομία dans la langue théologique de S. Irénée», Revue des Etudes Grecques XXXII (1921) 1-9. ■92 DE DEO TRINO subordinatianae viam parare potuerunt?' Relinquebatur igitur sae­ culo quarto onus huic haeresi occurrendi atque divinitatem et essen­ tialem unitatem trium personarum signanter inculcandi; quod qui­ dem, tum singuli scriptores ecclesiastici tum ipsum Magisterium in Conciliis Oecumenicis, egregie praestiterunt. Ill Traditio postnicaena (a Cone. Nicaeno a. 325 ad Cone. Constantinop. I a. 381).39 Saec. 4 in Conciliis Nicaeno et Constantinopolitano definita est contra Subordinatianismum arianum et macedonianum divinitas et consubstantialitas Filii et Spiritus S. cum Patre. Tum harum haeresum doctrinam tum illorum Conciliorum definitionem dedimus supra (n. 39-44). Sed, quoniam ipsorum Patrum doctrina est intime conserta cum evolutione illarum haeresum atque inseritur inter utrumque Concilium, tanquam interpretatio prioris et praeparatio alterius, utile erit breviter ac ordinate exponere tum sensum defini­ tionis utriusque Concilii, tum nicaenae definitionis interpretationem et vindicationem per Patres, tum evolutionem formularum trinitariarum inter primum et alterum Concilium. Exinde insimul patebit quae sit mens et doctrina Patrum saec. 4, praecipue eorum qui in controversiis trinitariis versati sunt, sci­ licet Athanasii et HHarii, fidei nicaenae primorum defensorum, et trium Cappadocum, Basilii, Gregorii Nysseni et Gregorii Nazianzeni, eiusdem fidei explanatorum.4" Non vacat autem argumentum33 33 Non tamen ullatenus did potest haeresim subordinatianam, seu Arianismum et Macedonianismum, logice aut saltem historice, ex scriptis Patrum antenicaenorum origi­ nem ducere. Ipsi Ariani ad hos Patres non provocarunt nisi diu post Condlium Nicae­ num, circa a. 350. De qua re apte disserit Galtier, op. cit. (supra, in n. 92) 82-86. 39 Ales, A. d', Le dogme de Nicée, Paris 1926. Arnou, R., «Unité numérique et unité de nature chez les Pères après le Concile de Nicée», Gregorianum XV (1934) 242-254. Martinez Gomez, I., «El problema de la unidad y trinidad divina en los Padres», Estudios eclesiâsticos XX 1946) 347-398. SCHERMANN, Th., Die Gotlheit des hl. Geistes nach den griechischen Vdtern des TV Jabrhunderts, Freiburg 1901. Segovia, A., «Equivalencia de fôrmulas en las sistematizaricnes trinitarias griega y latina». Estudios eclesiâsticos XXI (1947) 435-454. w De Athanasio confer A. Beck, Die Trinitatslehre des hl. Athanasius, Mainz 1903.— Ch. Hauret, Comment le «défenseur de Nicée» a compris le dogme de Nicée, Bru­ ges 1936. De Hilario, S. Palumbo, Unità e distinzione in Dio secondo S. Ilario di Poitiers, Napoli 1940.—P. Smulders, La doctrine trinitaire de S. Hilaire de Poitiers, Romae 1944. De Basilio, F. I. Nager, Die Trinitatslehre des hl. Basilius des Grossen, Paderborn 1912.—L. Lohn, «Doctrina S. Basilii de processionibus divinis», Gregorianum (1929) < DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS 93 Traditionis ultra hanc aetatem extendere; nam doctrina fidei, quod attinet ipsam existentiam huius mysterii, iam eo tempore invenitur explicite proposita ac sufficienter formulata, et quidquid subinde, tam per Magisterium Ecclesiae (Cone. Constantinop. II, Later. IV, Lugd. II et Florentinum) quam per ipsos Patres et theologos post Augustinum accessit, pertinet potius ad capita de essentia Trinitatis. 101. Cone. Nicaenum a. 325 (cit. supra, n. 44), definiens divi­ nitatem Verbi, eas formulas adhibuit* 41 quae plene sufficerent ad refutandam haeresim Arii, asserentis Filium Dei non esse ab aeterno sed factum, nec esse eiusdem substantiae vel essentiae (hypostasis vel ousiae) ac Pater, nec esse immutabilem. Quibus assertionibus Concilium opponit fidem «in Filium Dei, natum ex Patre unigeni­ tum, hoc est de substantia [ousia] Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero, natum non factum, unius subs­ tantiae [homooùsion] cum Patre, per quem omnia facta sunt». De Spiritu S. vero nihil aliud habet quam: «Et in Spiritum Sanctum», quo generaliter significatur fides in eius divinitatem. Notandum est Concilium non adhibere nomen «Verbum» sed «Filius», adhibere voces «hypostasis» et «ousia» ut aequivalentes, exhibere Filii divinitatem duabus expressionibus, quarum altera, etsi aequivalens, fortior est: «de substantia Ιέκ ούσίας] Patris» et «consubstantialis [όμοούαιος] Patri», seu eiusdem substantiae. Quibus vocibus, ex propria eorum vi, significatur, ut minimum, saltem specifica unitas naturae Patris et Filii (sicut inter huma­ num patrem et filium), quod quidem sufficiens est ad plene con­ futandum ipsum Subordinatianismum Arii, sed ex subiecta ma­ teria (seu quia agitur de natura divina, quae sua indole intelligitur multiplicari non posse) significatur quoque numerica unitas, qua 492-500.—A. Grandsire, «Nature et hypostases divines dans S. Basile», Recherches de science religieuse XIII (1923) 130-152. De Gregorio Nysseno, Fr. Diekamp, Die Gotteslehre des hi. Gregor von Nyssa, Münster 1896.—G. Isaye, «L’unité de l’opération dans les écrits trinitaires de S. Gré­ goire de Nysse», Recherches de science religieuse XXVII (1937) 422-439.—S. Gonzalez, La formula μία ουσία τρεις ύποστάσεις en San Gregorio de Nysa, Romae 1939. De Gregorio Nazianzeno, J. Plagnieux, Saint Grégoire de Nazianze Théologien (Paris 1951) 395-398, 405 sq., 437-440, 441-444, 449-452; 41 Cf. I. M. Dalmau, «Les formules dogmatiques à Nicée», Analecta sacra Tarra­ conensia II (1926) 336-342.—L. Bouyer, «Omousios. Sa signification historique dans les symboles de foi», Revue des sciences philosophiques et théologiques (1941) 52-62.—j. Le­ bon, «Le sort du consubstantiel nicéen», Revue d’histoire ecclésiastique XLVII (1952) 428-529; XLVIII (1953) 632-682. 94 DE DEO TRINO insimul confutatur alia opposita haeresis Tritheismi; utraque proin­ de significatio est de mente Concilii, sed prior explicite ac directe, cum solum ageretur de confutando Ario, altera vero tantummodo implicite et suppositive. Cone. Constantinopolitanum I a. 381 (cit. supra, n. 44), finem imponens tum postnicaenis controversiis de voce «homooùsios» tum novae haeresi macedonianae explicite negantis divinitatem Spiritus S., symbolum nicaenum ita reformavit, ut ex una parte omitteret verba «Hoc est de substantia Patris», utpote superflua, ratione retentae vocis «homooùsios», et ex altera parte explicitaverit defi­ nitionem divinitatis Spiritus S., verbis nicaenis «Et in Spiritum Sanctum» addens: «Dominum et vivificantem, ex Patre proceden­ tem, cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum, qui locutus est per sanctos Prophetas». Quibus verbis consubstantialitas etiam Spiritus S. cum Patre aequivalenter significatur, sed explicite non profertur (verbis enim «Ex Patre procedens» addi poterat explicita vox «consubstantia­ lis», sicut quoad Filium). Ceterum, huiusmodi consubstantialitas etiam explicite in eodem Concilio asserta est, ut constat ex mox citando testimonio subsequentis particularis Cone. Constantinop. a. 382. quod exhibet summam doctrinae, contentae in ampliori deperdito tomo oecumenici ipsius Concilii. 102. De origine huius symboli (nicaeno-constantinopolitani appellati), eiusque relatione ad hoc Concilium, triplex est praecipua eruditorum senten­ tia. Traditionalis ac probabilior opinio, fundata praecipue in testimonio ipsius Cone. Chalcedonensis a. 451 in Oriente necnon documentorum occidentalium inde saltem ab a. 530, docet symbolum esse primo confectum ab ipso Con­ cilio Constantinop. I, tanquam accommodationem et extensionem ipsius sym­ boli Nicaeni. Secunda nec improbabilis opinio, primitus suggesta a Tillemont, docet symbolum iam confectum fuisse ante Concilium atque esse unam ex variis formulis quibus hic vel illic a scriptoribus ecclesiasticis extendebatur symbolum nicaenum per ampliorem declarationem divinitatis Spiritus S., ita ut Concilium mere approbaverit ac suum fecerit symbolum praeexistens; huius opinionis praecipua ratio est quia symbolum fere ad verbum refertur iam ab Epiphanio in suo opere Ancoratus (n. 114, MG 43. 233) anni 374, -sed huic rationi opponi potest tum praefata affirmatio Cone. Chalcedonensis, tum pro­ babilis non authentia illius loci Epiphanii, nam, cum hic Pater subinde non­ nisi formulam nicaenam commentetur, suspicio ingeritur ipsum nonnisi hanc formulam in eo loco retulisse, cui in posteriori tempore scribae substituerunt iam editam formulam constantinopolitanam. Tertia ac peregrina opinio, de­ fensa ab A. Harnack, negat omne originis ligamen huius symboli cum hoc Concilio, tanquam quid subinde confictum a Cone. Chalcedonensi, docens DF. F.XISTF.NTIA MYSTERII TRINITATIS 95 illud fuisse primitivum quoddam symbolum Hierosolymitanum, extensum per subséquentes expressiones nicaenas.42 Quidquid sit, certum saltem est Cone. Constantinop. I edidisse tomum (deperditum), in quo eadem doctrina traditur (et cuius fortasse fragmentum vel pars est praefatum symbolum), teste particulari Cone. Constantinop. sub­ sequent^ anni 382, in quo summa ipsius oecumenicae doctrinae sic exponitur: «Hanc [nicaenam fidem] utique et vobis et nobis, et omnibus qui verae fidei verbum non pervertunt, probari convenit, ut quae antiquissima sit, et bap­ tismati consentanea, docens nos credere in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Ita nimirum, ut una credatur divinitas, et potentia et substantia [μία ούοία) Patris et Filii et Spiritus sancti, aequalisque dignitas, et im­ perium coaeternum, in tribus perfectis hypostasibus [εν τρισί ύποστάσεσιν], sive in tribus perfectis personis [τρισί τφοσώποις): ut neque Sabelli pestis locum inveniat, qua hypostases confundantur, tollanturque proprietates, neque Eunomianorum, Arianorumque, et eorum qui Spiritum sanctum oppugnant, vires habeat blasphemia, quae substantiam [ουσίαν], seu naturam φύαιν] et divinitatem discindit, atque increatae et consubstantiali όμοοοσίω] et coaeternae Trinitati posteriorem quandam aut creatam aut diversae substantiae naturam [έτεροουσίου φύσεως] inducit... Quae igitur ad fidem attinent, quam aperte praedicamus, in summa sunt huiusmodi: de quibus amplius animis vestris satisfacere poteritis, si tomum synodi An­ tiochenae [a. 379], et eum qui superiori anno [a. 381] Constantinopoli a synodo universali est editus, inspicere dignamini, ubi et fidei confessionem uberius exposuimus, et in recens adinventas baereses anathematis sententiam praescripsimus» (Apud Theodoretum, Hist. eccl. 5. 9, MG 82. 1215). Immediate post Cone. Nicaenum incoepit controversia de sensu illius definitionis, et peculiariter de sensu et aptitudine vocis «homooùsios», orthodoxis (nominatim Athanasio in Oriente et Hilario in Occidente) doctrinam intelligentibus de numerica ipsa unitate naturae in tribus personis et aptitudinem illius vocis defen­ dentibus; quibusdam vero Arianis intelligentibus et acceptantibus doctrinam nicaenam in sensu solius specificae unitatis naturae, atque pro voce «homooùsios», quae poterat intelligi in sensu modalistico, proponentibus vocem «homoioùsios» (in omnibus similis, adeoque etiam in natura), atqui hinc Semiariani vel Homoiousiani vocati (cf. supra, n. 40). In eodem sensu numericae unitatis naturae ea vox intellecta est etiam a Patribus Cappadocibus (Basilio, Nysseno et Nazianzeno) et tandem a Cone. Constantinopolitano I, quidquid in contrarium senserint plures acatholici cultores historiae dogmatum. 103. 42 Cf. J. Lebon, «Les anciens symboles dans la définition de Chalcédoine», Revue d'histoire ecclésiastique XXXII (1936) 809-877.—Hefele-Leclercq. Histoire des Con­ ciles II-1 (Paris 1908) 11-13, in nota, ubi copiosa additur bibliographia. 96 DE DEO TRINO Hi nempe recenter introduxerunt quandam «theoriam Neonicaenismi»^ iuxta quam, dum priores defensores definitionis nicaenae, nominatim Athana­ sius, necnon Hilarius aliique Patres occidentales communiter, consubstantia­ litatem intellexerunt de numerica unitate, subinde, tum ipsi Athanasius et Hilarius post medium saec. 4, tum ac praecipue Patres Cappadoces (Basilius et Nyssenus), veluti accedentes ad praefatum Semiarianismum sed tamen iugiter veterem formulam «homooùsios» adhibentes, hanc in eodem semiariano sensu solius specificae unitatis naturae intellexerunt, ita ut sub eadem voce diversus esset conceptus Occidentis et Orientis, illic absque ulla doctrinae evolutione, hic vero in mitigato sensu subordinatiano ac pro tanto tritheistico, et, gratia huiusmodi ambiguitatis et aequivocationis, doctrina de consubstan­ tialitate reputata fuerit communis fides totius Ecclesiae, dum reapse Cone. Constantinop. I eam intellexit ac definivit in solo praefato sensu orientali, nec nisi subsequenter, ob praedominantem influxum latinorum, ea praesumpta communis fides intellecta est in altero priori ac occidentali sensu, ab Augus­ tino ulterius inculcato et expolito. 104. Huiusmodi theoria falsa demonstratur tum ex stricto Orienta­ lium Patrum monothéisme, qui non compatitur solam specificam unitatem trium personarum (sic enim haberentur tres dii, sicut tres homines); tum ex ipsa ab eis explicite repulsa calumnia tritheismi;44 tum ex congruenti expo­ sitione earum locutionum, quae apparens fundamentum praebent praefatorum eruditorum theoriae. Quarum prima est terminus «ousia», qui tempore Concilii Nicaeni non­ dum habebat determinatum sensum, ac ideo potuit intelligi in sensu naturae tum individuae tum tantum specificae, ad quem alterum sensum facile potue­ runt deflectere Patres cappadoces et alii. Sed respondetur quod a posse ad esse non valet illatio. Ceterum, non obstante ambiguitate tum vocis «ousia» tum etiam ipsius vocis «hypostasis», quae indifferenter ab initio usurpaban43 Huius theoriae primi ac praecipui auctores sunt Th. Zahn, Marcellus von Ancyra, Gotha 1867, et A. Harnack, Lehrbuch der Dogmengeschicbte (ed. 4, Tübingen 1910) II 260, 275, quos secuti sunt inter alios Loofs, Seeberg et Turmel in suis historiis dogma­ tum. Postremus hic auctor (modernista) de eadem re scripsit (sub mentito nomine Coulange) in art. «Métamorphose du consubstantiel: Athanase et Hilaire», Revue d'histoire et de littérature religieuses (1922) 303-323. Inter catholicos hanc theoriam exponunt ac confutant G. Rasneur, «L’homoiousianisme dans ses rapports avec l’orthodoxie», Revue d’histoire ecclésiastique IV (1903) 189206.—F. Cavallera, Le schisme d’Antioche (Paris 1905) 300-323.—Galtier, op. cit. (supra, in n. 92) 90-92, 102-117.—Arnou, op. cit. (supra, in n. 77) 112-129. Inter Anglicanos vero, J. F. Bethune-Baker, The meaning of Homoousios in the «Constantinopolitan» Creed, Cambridge 1901.—G. Prestige, God in patristic thought, London 1936. 44 Athanasius, Contra Arianos (a. 356-362), Orat. 3. 4: «Una vero illorum natura est... Hinc Filius non est alius Deus... alioquin complures dii inducerentur» (MG 26. 327). Basilius, Horn, contra Sabell., Arium et Anomalos 3: «Etsi enim duo sunt numero, tamen natura non sunt disiuncti... Unus Deus et Pater, unus Deus et Filius, non dii duo, cum Filius identitatem habeat cum Patre... Numera sep-aratim Patrem et separatim Filium, sed ne scindaris in multitudinem deorum, unam in utroque essentiam confiteare» (MG 31. 606). 97 DE EXISTENTIA MYSTERII TRINITATIS tur, ipsum mysterium distinctionis personarum in una natura clare et explicite exhibitum est. Alia locutio est, iuxta quam personae divinae non sunt unum numero; ita Evagrius Ponticus (Epist. 8, inter epistolas Basilii), Basilius (De Spiritu S. 18. 44), Nyssenus (Contra Eunomium 1; Quod non sint tres dii) et Dydimus Alex. (De Trin. 2. 5). Sed respondetur eam locutionem explicite ab his explicari de exclusione non numericae unitatis naturae, sed unitatis quan­ titatis et compositionis, ad exprimendam solam divinam simplicitatem, ita ut non esse unum significet non esse compositum sed simplex. Id patet ex ipsis obiectis textibus; ita Evagrius scribit ibidem: «Caeterum ad eos qui tres deos nobis exprobrant, illud dicatur: unum nos Deum non numero sed natura confiteri. Quidquid enim unum numero dicitur, id vere unum non est, neque natura simplex: Deum vero simplicem et incompositum confitentur omnes... Numerus enim pertinet ad quantitatem; quantitas vero corporali naturae coniuncta est; numerus ergo corporeae est naturae» (MG 26. 247-250). Tertia ac praecipua locutio est, qua tres personae divinae dicuntur esse unum ad modum quo plures homines dicuntur esse unum in natura, adeoque secundum solam unitatem specificam; ita Athanasius (Contra Arianos, Orat. 1. 26 sq.; De synodis 41), Hilarius (De synodis 23, 73, 84), Basilius (Epist. 38. 2; Adv. Eunomium 4) et Didymus (De Trin. 2. 2; 3. 5). Sed respondetur, iuxta hos Patres eam comparationem non intelligi quoad omnia, sed tantum ac directe quoad ipsam generalem rationem consubstantialitatis, quae salvatur in utroque casu, etsi diverso modo ac gradu, quaeque in divinis nequit esse mere specifica ac logica sed est necessario numerica, secus haberentur tres dii sicut tres homines, quod quidem iidem Patres explicite excludunt, ut nuper diximus. Ceterum, Basilius huiusmodi discrimen explicite indigitat, dicens neminem fingere posse Deum esse «velut communitatem quandam, ratione sola intelligibilem [quae] in subiecta dividatur», quemadmodum homo divi­ ditur in Petrum, Paulum et loannem (De Spiritu S. 17. 41, MG 32. 143; cf. Epist. 38. 3). Imo Nyssenus, praefatam comparationem in omnibus urgens, ita numericam ipsam trium divinarum personarum unitatem illustrare con­ tendit, ut, iuxta exaggeratum platonicum realismum, dicat etiam inter plures homines huiusmodi numericam unitatem haberi: «Est etiam Petrus et Paulus et Barnabas, secundum hominem, unus homo; et secundum hoc ipsum, qua­ tenus homo, multi non possunt esse: dicuntur autem multi homines abusive ac non proprie; quod vero per abusionem dicitur, haudquaquam apud eos qui sapiunt praeponitur ei quod proprie» (De communibus rationibus, MG 45. 179; cf. Quod non sint tres dii, ibid. 130 sq.). 105. Restat ut verbum dicamus de duplici formula όμοούσιος (con­ substantialis) et μία ουσία, τρεις υποστάσεις (vel μία ουσία έν τρισίν όποατάσεσιν una natura in tribus hypostasibus, sive personis), quae non parum contulerunt sive ad controversias suscitandas sive ad fidei doctrinam determinatius exprimendam. Όμοούσιος 45 (eiusdem substantiae, consubstantialis), tanquam vox trini45 Cf. A. D’Ales, De Deo Trino (Paris 1934) 70-75. 4 98 DE DEO TRINO taria, iam probabilius adhibita fuerat ab Origene (supra, n. 91) ad signifi­ candam substantialem communionem Filii cum Patre. In eodem sensu eam assumpsit ac canonizavit Cone. Nicaenum (supra, n, 101); attamen, ob aequivalentiam vocis «ousia» cum voce «hypostasis» (quae pariter in eodem sensu adhibetur a Concilio), ipsa, iam reiecta ab Ario tanquam sapiens Manichaeismum (cf. apud Athanasium, De synodis 16), post Concilium suspecta de Modalismo visa est tum puris Arianis seu Anomaeis, qui consubstantialitatem constanter reiecerunt, tum etiam Semiarianis, qui consubstantialitatem admi­ serunt in solo sensu unitatis naturae specificae, non vero unitatis naturae numericae (cf. supra, n. 40). Hinc isti Semiariani proposuerunt, ut orthodo­ xam, vocem όμοιούσιος (similis naturae). Catholici vero iugiter homoousion retinuerunt, et quidem in sensu numericae unitatis naturae, ut osten­ sum est supra, quamvis aliqui, ut Hilarius (De synodis 77; Apol. ad repreh.), Athanasius {Contra Arian., Orat. 3. 4; Epist. ad Serap. 2. 3. 5; De decretis Nic. syn. 20) et Basilius {Epist. 9. 3), ex amore pacis et unitatis, quandoque concedant etiam homoioùsion adhiberi posse, si tamen similitudo non acci­ piatur in sensu restrictivo, et unitatis naturae exclusivo. Formula μία ουσία, τρεις αποστάσεις 46 (una natura, tres hypostases sive personae) confecta est ad exprimendum integrum mysterium, quod sola voce homooùsios non exhibetur. Expressionem «tres hypostases» in Trinitate iam adhibuerant saec. 3 Origenes {Contra Celsum 8. 12; In Io. 2. 10) et Diony-I sius Alex, (apud Basilium, De Spiritu S. 12), agentes contra Modalismum; attamen, quia hypostasis, vi etimologiae (sicut latina vox substantiae) et ipsius litteralis usus, idem fere sonat ac ousia, et sub communi hoc sensu utraque vox adhibetur ab ipso Cone. Nicaeno, ea expressio poterat accipi pro tribus naturis, in sensu proinde tritheistico vel subordinatianistico. De facto in hoc sensu eam adhibuerunt Ariani puri; Semiariani quoque eam, una cum supradicta voce «homoiousios», praetulerunt et opposuerunt nicaenae voci homooùsios, quae ipsis videbatur sapere contrariam haeresim Modalismi. Ob ean­ dem rationem vitandi Modalismum, formulam «tres hypostases» praetulerunt plures orthodoxi orientales, dum alii, una cum occidentalibus (quibus hypos­ tasis sonabat ut latina substantia), eam respuebant, tanquam sapientem Tritheismum aut Subordinatianismum, et loquebantur de unica hypostasi in Tri­ nitate. In Cone. Alexandrino, a. 362, praeside Athanasio, concessum est ut utraque formula («una hypostasis» et «tres hypostases») pro libito adhiberi liceret, in diverso, ut patet, sensu, quem ipsa vox permittebat.47 106. Tandem, ut omnis ambiguitas tolleretur et unica formula con- ^Erdin, F., Das Wort Hypostasis, Freiburg i. Br. 1939. Gonzalez, S., La formula μία ούαία -ρεΐς ύχοατάαβις en San Gregorio de Nisa (Ro­ mae 1939) 1-9. Nedoncelle, M., «Prosopon et persona dans l’antiquité classique», Revue des scien­ ces religieuses (1948) 277-299. Richard, M., «L’introduction du mot «hypostase» dans la théologie de l’incarna­ tion». Mélanges de science religieuse (1945) 5-32, 243-270. Parente, P., De Deo Uno et Trino (ed. 2, Romae-Taurini 1938) 245-249). 47 Cf. Athanasium, Tomus ad Antiochenos 5 sq., MG 26. 802. DE EXISTENTJA MYSTERII TRINITATIS 99 cinnaretur, paulatim firmatus est usus vocis «ousia» in sensu naturae, abs­ trahendo a determinato modo quo haec existit, et vocis «hypostasis» in sensu naturae secundum determinatum modum existendi (seposita alia voce πρόσωπον, quae iuxta originalem sensum, poterat accipi in mero sensu iuridico vel scenico ac ita sapcre Modalismum).48 Ita circa a. 360 enata vel fir­ mata est formula «Una natura in tribus hypostasibus» (pro ambigua ac libera expressione «una hypostasis et tres hypostases» iuxta diversum sensum), quam iam indicaverat Origenes saec. 3. Vix conici potest quis eam primo protulerit inter controversias saec. 4. Certe apparet in anonymo Sermone adversus Arium et Sabellium (MG 45. 1282, 1292, 1293, 1296, 1300), quem plures eruditi incerte attribuunt Didymo Alexandrino (t 398); refertur a Caio Mario Victorino (f post 362) tanquam in usu apud Graecos (Adv. Arium 3. 4; cf. 2. 4-7) et ab Epiphanio qui ait ipsam continere evangelicam fidem (Adv. haer. 73. 34); adhibetur a particulari Cone. Constantinop. a. 382, referente ceteroquin doctrinam ipsius oecumenici Cone. Constantinop. a. 381 (supra, n. 102); cete­ rum, nemo magis quam Basilius (f 379; Epist. 38. 1-4; Epist. 236. 6) contri­ buit ad eam formulam explicandam et in usu firmandam.49 107. Apud Latinos vero, pari tempore et sine ulla peculiari difficultate, efformata est correspondons formula «Una essentia (vel substantia vel natura), tres personae», ab Augustino explicata, cuius uterque terminus (substantia et persona) iam fuerat a Tertulliano indicatus (cf. supra, n. 3). 108. Bibliographia patristica de Trinitate. Ante Cone. Nicaenum, seu saec. 3; Tertullianus (f post 220), Adversus Praxean. Hippolytus (f 235), Contra Noëtum. Nov Atianus (f circa 257), De Trinitate. Dionysius Alexandrinus (f 264/265), Fragmenta contra Sabellianos, relata ab Athanasio in opusculo De sententia Dionysii Alexandrini. Gregorius Thaumaturgus (t circa 270), Expositio fidei. Post Cone. Nicaenum, saec. 4: Alexander Alexandrinus (t 328), Epistolae (encyclicae) tres de ariana haeresi. Athanasius (t 373), Apologia contra Arianos anni 348.—De decretis Nicaenae Synodi a. 350.—De sententia Dionysii Alexandrini a. 350-351.— Contra Arianos orationes quatuor a. 356-362 (quarta oratio est incertae authentiae).—Epistolae quatuor ad Serapionem a. 356-362. — De synodis a. 259.—Tomus Antiochenus a. 362. 43 Nihilominus etiam vox ζρόσωπον est satis frequentis usus. Ita Basilius in sua Homilia contra Sabellianos et Arium et Anomaeos (MG 31. 600 sqq.) frequentius utitur prosopo quam hypostasi et Cone. Constantinop. a. 382 indifferenter loquitur de «tribus hypostasibus» et de «tribus prosôpois» (supra, n. 102). 49 Ampliorem determinationem ac firmitatem eidem formulae addiderunt subinde, post controversias christologicas, Leontius Byzantinus saec. 6 et loannes Damascenus saec. 8. 100 DE DEO TRINO Hilarius Pictaviensis (t 366), De Trinitate anni 356-359.—De syno­ dis a. 359.—Contra Arianos, post a. 364. Basilius Caesariensis (t 379), Adversus Eunomium anni 363-365.— De Spiritu S. a. 375.—Homilia contra Sabellianos et Arium et Anomaeos— Epistolae, praecipue 9, 38, 52, 105, 113, 114, 125, 159, 175, 189, 210, 215, 226, 236, 251. Ev agrius Ponticus (f 399), Epistola 8 (edita inter epistolas S. Basilii). Gregorius Nazianzenus (t 389/390), Orationes theologicae (orationes 27-31).—Epistola 248, ad Evagrium. Gregorius Nyssenus (t 394), Contra Eunomium.—Ad Eustathium de Trinitate.—Ad Abladium, quod non sint tres dii. — Adversus Graecos, ex communibus notionibus.—De Spiritu Sancto.—Oratio catechetica magna. Didymus Alexandrinus (t 398), De Trinitate.—De Spiritu Sancto (in­ terprete Hieronymo).—Sermo adversus Arium et Sabellium (probabiliter tan­ tum ipsi attributus; extat inter opera Gregorii Nysseni, sed a modernis erudi­ tis certo isti denegatur). Ambrosius (t 397), De fide ad Gratianum.—De Spiritu S. Epiph ANius (t 403), Ancoratus.—De haeresibus, baer. 54, 57, 62, 64, 69, 71, 72, 73, 74, 75, 76. Subsequent aetate, saec. 5-8: Augustinus (t 430), De Trinitate.—Contra sermonem Arianorum.— Collatio cum Maximino Arianorum episcopo.—Epistolae 120, 169, 238-242. Hieronymus (t 419), Epistolae 15-17. Pseudo-Hieronymus, Dialogus de sancta Trinitate inter ludaeum et christianum. Chrysostomus (t 407), De incomprehensibili, homilia quinta (contra Anomaeos).—Homilia in Io. 5. 19 contra Anomaeos. Theodoretus (I circa 428), De sancta et vivifica Trinitate (inter opera Cyrilli Alex.). Cyrillus Alexandrinus (t 444), Thesaurus de sancta et consubstantiali Trinitate.—De Trinitate dialogi.—In Sanctum Symbolum. Fulgentius Ruspensis (t 533), Liber contra Arianos.—De Trinitate.__ De fide ad Petrum.—Epistolae 8 et 14. Boethius (t 524), De Trinitate.—Utrum Pater et Filius et Spiritus S. substantialiter de divinitate praedicentur. Damascenus (t 754), De fide orthodoxa, 1. 1, c. 6-14; 1. 3, c. 10. De sancta Trinitate.—De hymno trisagio. DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 101 CAPUT II. DE DIVINIS PROCESSIONIBUS, RELATIO­ NIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 109. Caput istud est praecipuum totius tractatus, quod attinet theolo­ gicam intelligent i am mysterii Trinitatis quodammodo assequendam; nam tan­ git ipsam essentiam mysterii in sua radice, ex qua pendent cetera omnia quae in sequentibus capitibus explanantur. Tota quippe Trinitatis essentia in dis­ tinctione triplicis personae consistit; haec autem distinctio non aliunde repeti potest quam ex relatione, seu ex distinctione trium oppositarum relationum, quae propterea constituunt ipsas personas divinas; relatio autem fundamen­ tum habet ac fluit ex ipsa processione, quae proinde est radix et origo totius mysterii. Quapropter, iuxta logicum ordinem agemus prius de processione, subinde de relatione, tertio de persona, iuxta trium horum existentiam, essentiam et numerum, ita ut caput in novem quaestiones dividatur: De divinarum proces­ sionum existentia (q. 1), essentia (q. 2), et numero (q. 3); de divinarum relationum existentia (q. 4), essentia (q. 5) et numero (q. 6); de divinarum personarum existentia (q. 7), essentia (q. 8) et numero (q. 9). Ceterum, harum quaestionum amplior determinatio fiet in capite se­ quenti, ubi divinae personae earumque ad invicem processiones considerabun­ tur in particulari. QUAESTIO I. DE EXISTENTIA DIVINARUM PROCESSIONUM50 I. SENSUS QUAESTIONIS. 110. Processio (graece προβολή vel έκπορεορις), etymologice a pro (ante) et cedere (dare locum), significat transitum de uno loco in alium, et in hoc sensu etiam accipitur in communi ac primitivo usu (ad quem generalem sensum redeunt etiam verba: incedere et excedere). In translata autem ac generaliori acceptione, quae etiam communis usus evasit, processio dicitur quaelibet origo unius ab alio, et sumi potest tum active, ut cum dicimus cau­ sam procedere in effectum, tum passive, ut cum dicimus effectum procedere a causa; quae quidem altera acceptio communior est. Processio dividitur in processionem ad extra et processionem ad intra, sicut actio dividitur in actionem transeuntem et actionem immanentem. Nam, quamvis processio non sit formaliter idem ac actio, tamen actionem involvit et in actione fundatur, quia, mediante aliqua actione, unum procedit ab alio seu originem habet ab alio; unde processio concipi potest tanquam effectus vel resultantia ipsius actionis.51 Exempla utriusque processionis in creatis sunt: 50 Cf. 1 p., q. 27, a. 1; q. 33, a. 4, ad 4; C. Gent. 4. 10 sq.; De potentia, q. 10, a. 1; Compendium theologiae, c. 36 et 51. 51 Ad ampliorem intelligentiam processionis, utile erit recogitare quae de actione tam transeunti quam immanenti, in qua fundatur processio ad extra et ad intra, docent philosophi, v. g. I. Gredt, Elementa philosophiae aristotelico-thomisticae, n. 193 sq., 102 DE DEO TRINO calor procedit ab igne vel radius a sole processione ad extra, intellectio et ipsum verbum intellectum procedunt a mente processione ad intra, generatiopariter procedit a generante processione ad intra, sed ipsum generatum pro­ cedit processione ad extra; quod si generatum procederet per processionem a mente, seu intellectivam, tunc procederet ad modum verbi ac ideo per pro­ cessionem ad intra, quod quidem nonnisi in divinis contingere potest, ut infra ostendetur. In omni processione habetur terminus qui procedit, terminus a quo procedit, et quaedam relatio inter utrumque, quae fundatur in ipsa actione quam processio comitatur. Ex quo sequitur quod in omni processione reali habetur realis distinctio inter duos terminos reales et realis relatio inter eosdem. Terminus-qui processionis realis potest esse vel operatio aliqua phy­ sica, tam transiens, quam immanens (v. g. intellectio), et tunc dicitur proces­ sio per modum operationis, vel res physica, quae sit terminus operationis, sive transeuntis, sive immanentis (v. g. verbum mentis), et tunc processio dicitur per modum operati. Ad nostram quaestionem quod attinet, manifestum quidem est adesse in Deo processionem ad extra; sic enim procedunt omnes effectus creati, tam naturales quam supernaturales. Quaeritur ergo utrum dentur in Deo etiam reales processiones ad intra. Vidimus mu autem in tractatu De Deo Uno52 actiones divinas immanentes, i. e. scire et velle, identificati cum ipsa essentia divina, et praeterea, in utraque linea intellectionis et volitionis, facultatem, actum et obiectum esse unum et idem, absque ulla prorsus distinctione, etiam ra­ tionis ratiocinatae minoris. Ex quo necessario sequitur non posse dari in Deo realem processionem ad intra per modum operationis r quasi alicuius perfectionis additae essentiae vel intellectui divino,, secus periclitaretur praefata Dei simplicitas. Quaeritur ergo, utrum, hac simplicitate non obstante, detur in Deo realis processio ad intra per modum operati, seu, utrum in actionibus divinis immanentibus et cum ipsa essentia divina identificatis, scilicet intellectu et volun­ tate, possit dari ac reapse detur vera et realis processio, quae nempe importet realem distinctionem et relationem inter duos terminos. II. ERRORES. 111. Quaelibet ex tribus haeresibus trinitariis, de quibus in quaestione praecedenti (n. 32 sqq.), removet a Deo veram processio281-284, 473-477, ubi etiam loci S. Thomae indicantur. Quod attinet immediate rem nostram, lege S. Thomam, De potentia, q. 10, a. 1. 52 In vol. 1, n. 589 sq. DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 103 nem aci intra. Nam Îritheismus, negando unitatem essentiae divinae in tribus personis, eo ipso ponit processionem unius ab alia fieri secundum multiplicationem essentiae divinae, eo modo quo in crea­ tis filius procedit a patre, et ita ponit processionem ad extra, id est unius Dei extra alium Deum. Unitarismus vero et Subordinatianis* mus ponunt processionem ad extra secundum effectus creatos, seu secundum quod Deus procedit in effectus, vel effectus procedunt a Deo. Pro Subordinatianismo enim processio divina consistit in boc quod Filius et Spiritus Sanctus, tanquam duae supremae creaturae, causantur a Patre; pro Unitarismo vero consistit in eo quo Deus, ut causa et gubernator omnium rerum, procedit in varios effectus vel suas in eis manifestationes. Error autem Gnosticorum, ponentium innumeras aeonum pro­ cessiones sive emanationes (προβολάς) a primo principio (πλήρωμα divinitatis), non est hic ad rem, nisi applicetur processioni Filii et Spiritus S.; quod tamen omnes videntur reiecisse, sive catholici, ne admitterent distinctionem essentiae, sive Unitaristae, ne admitterent distinctionem personarum, sive Subordinatiani, ne cogerentur po­ nere consubstantialitatem Filii cum Patre.53 111. ASSERTIO. cessio ad intra. Datur in divinis aliqua vera ac realis pro­ Id est de fide, explicite ab Ecclesia definita tum in Symbolis fidei, tum in aliis documentis Conciliorum oecumenicorum, et quidem sive aequivalenter, quatenus dicitur una persona esse ex alia, sive etiam formaliter, quatenus dicitur una per­ sona ab alia procedere. 112. Nota theologica. PROBATUR 1. Ex auctoritate. 113. In documentis Magisterii, Scripturae et Traditionis, affir­ matur imprimis vera generatio Filii, quae, utpote actio habens dis­ tinctum ac realem terminum, est quaedam realis processio, et, utpo­ te importans in Filio eandem numerice naturam cum Patre, est ne­ cessario processio ad intra. Affirmatur praeterea explicite processio tum Filii, tum ac signanter Spiritus S.; quae quidem est manifeste ^Huiusmodi gnosticas emanationes indigitant et impugnant antiquiores Patres, ut Irenaeus (Adv. haer. 2. 13. 4-6), Tertullianus (Adv. Praxean 7-8) et Origenes (De principiis 1. 2, 6; 4. 28). 104 DE DEO TRINO realis processio, habens distinctum ac realem terminum. Quod au­ tem huiusmodi processio non sit ad extra, seu secundum exteriorem aliquam manifestationem, sed ad intra, seu secundum ipsam perso­ nam (habentem praeterea eandem numericam divinam naturam), quamvis nequeat necessario colligi ex ipso solo verbo «procedere», quod admittit ampliorem significationem, colligitur tum ex ipsa eius attributione ad personam («Ego ex Deo processi... Ego a Deoexivi», «Spiritus qui a Patre procedit»), tum ac praecipue a paritate cum generativa processione Filii, cui assimilatur vel parificatur: nam de Filio indiscriminatim dicitur quod generatur et quod procedit, ac ideo cum de Spiritu S. dicitur quod procedit, interna processio pariter significatur. Ceterum, huiusmodi processiva assimilatio sig­ nanter indicatur in documentis Magisterii, inducta oppositione inter Patrem qui est a nullo, Filium qui est a solo Patre et Spiritum S. qui est et procedit ab utroque, item inter Filium qui est genitus et Spiritum S. qui est non genitus sed procedens; imo Magisterium ait Spiritum S. procedere ex Patre et Filio tanquam ex uno principio per unam spirationem; quod manifesto implicat immanentem pro­ cessionem. 114. Magisterii doctrina patet praecipue ex Symbolis aliisque maioribus documentis oecumenicis supra relatis (n. 43 sq.), in qui­ bus processio exprimitur triplici modo, quatenus scilicet Filius aut Spiritus S. dicitur esse ab alio (ex Deo, a Patre, ab utroque), vel Filius dicitur vere filius sive generatus, vel uterque (et signanter Spiritus S.) dicitur formaliter procedere. Ad rem peculiariter faciunt Conc. Nicaenum I et Constantinop. I: «Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero, unius subs­ tantiae cum Patre». Conc. Nicaenum: «Natum ex Patre, hoc est de subs­ tantia Patris». Conc. Constantinop. I: «Et in Spiritum Sanctum, ex Patre procedentem». Symbolum Athanasianum (universaliter in ecclesiis recep­ tum): «Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus; Filius a Patre solo est, non factus nec creatus, sed genitus; Spiritus Sanctus a Patre et Filio non factus nec creatus nec genitus, sed procedens». (Denz. 75). Conc. Later. IV: «Pater a nullo, Filius a Patre solo, ac Spiritus Sanctus pariter ab utro­ que... Pater generans, Filius nascens, et Spiritus Sanctus procedens»; idem Concilium, damnans peculiarem Tritheismum abbatis loachim (cf. supra, n. 38), declarat: «Illa res [seu essentia divina] non est generans, neque genita, nec procedens, sed est Pater, qui generat, et Filius, qui gignitur, et Spiritus Sanctus, qui procedit». Conc. Lugdun. II: «Spiritus Sanctus ex Patre et Filio tanquam ex uno principio unica spiratione procedit». Conc. Floren­ DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 105 «Spiritus S. ex Patre et Filio est, et ex utroque tanquam ab uno principio et unica spiratione procedit». tinum: processionem Filii tripliciter exhibet. Primo nempe, implicite in nomine Verbi (Io. 1. 1, 14; 1 Io. 1. 1; Apoc. 19. 13), quod implicat processionem ab intellectu. Secundo, aequivalenter in ratione Filii veri et unigeniti (supra, n. 62), qua indica­ tur rcalis processio generativa, quae, ob unicitatem naturae divinae, nequit esse nisi immanens. Tertio, formaliter per attributionem pro­ cessionis et exitus a Patre, lo. 8. 42: «Ego... ex Deo processi et ve­ ni; neque enim a meipso veni, sed ille me misit»; 13. 3: «A Deo exivit et ad Deum vadit»; 16. 27 sq. «Ego a Deo exivi. Exivi a Patre ct veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem». Quae quidem processio et exitus a Patre, quamvis hic copuletur cum ipsa externa manifestatione et missione ad extra per Incarnationem, non hanc tamen solam exhibet, sed etiam ac prima­ rio ipsam internam processionem per generationem, quae manifes­ tatur ac voluti extenditur exterius per Incarnationem; quod quidem manifestat tum ipsa indoles procedentis et exeuntis, qui est vere Filius, quique reapse interne procedit, tum ipsa vis verborum pro­ cessionis et exitus, nam, si ageretur de mera externa manifestatione, vix simpliciter dici posset Christum procedere et exire a Patre, cum, ob identitatem naturae, numquam extra Patrem processit et exivit. Eadem Filii immanens processio suggeritur etiam in Hebr. 1. 3, ubi ipse vocatur «splendor gloriae et figura substantiae Patris», atque adumbratur in parallelis locis V. T., qui, ut diximus supra (n. 51), probabilius habent sensum christologicum et in quibus Sa­ pientia divina describitur ut «vapor virtutis Dei, emanatio claritatis Dei, candor lucis aeternae, speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius» (Sap. 7. 25 sq.) et exhibetur tanquam «ex ore Altissimi prodiens, primogenita ante omnem creaturam» (Eccli. 24. 5; cf. supra, n. 63 sq.). Exinde provenit expressio «lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero» in Symbolo Nicaeno. Processio Spiritus S. explicite exhibetur in Io. 15. 26: «Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me», Processio Spiritus S. a Patre directe exhibetur, ac distinguitur ab ipso externo et futuro eius adventu; ulterior vis his verbis accedit ex parallelo textu de processione Filii, Io. 8. 1: «Ego ex Deo pro­ cessi». Eiusdem Spiritus processio a Filio suggeritur ex eo quod 115. Scriptura 106 DE DEO TRINO mittitur a Filio («Quem ego mittam vobis a Patre») non aliter ac II ittitur a Patre (Io. 14. 26: «Quem mittet Pater in nomine meo»); quo indicatur Spiritum Sanctum eodem modo se habere ad Filium quo se habet ad Patrem, ac ideo etiam a Filio, sicut a Patre, proce­ dere. Praeterea, processio Spiritus S. a Patre et a Filio indicatur in visione apocalyptica «fluvii aquae vitae, splendidi tanquam cristalli, procedentis de sede Dei et Agni» (Apoc. 22. 1), ut diximus supra (n. 59). 116. Patres divinas ad intra processiones diserte asserunt; imo, ad has ipsas vindicandas et ad excludendam meram Filii et Spiritus S. processionem ad extra sive creationem, tota vertit eorum contro­ versia cum utraque opposita haeresi Unitarismi, cui obiecerunt veras processiones, et Subordinatianismi, cui opposuerunt processiones ad intra. Aliqua Patrum testimonia attulimus in q. praecedenti in probatione ipsius existentiae mysterii ex Traditione (n. 85 sq.); alia dabimus infra in cap. 3 (n. 229 sq., 252, 256 sq., 265-268, 274), ubi de duabus divinis processionibus in particulari. Interim sint duo testimonia. Hilarius, explicans verba Io. 16. 27 sq.: «Exivi a Patre et veni in mundum», scribit: «Nativitas itaque eius et adventus ostenditur cum absolu­ tissima significandae veritatis proprietate. Ά Deo’, ait, ’exivi’; ne in eo alia quam nativitatis natura esse existimaretur; cum exire a Deo, id est, ex nati­ vitate subsistere, quid aliud quam Deus posset? 'Et a Patre’, inquit, ’veni in hunc mundum’. Ut exitio illa a Deo nativitas significata esse intelligeretur ex Patre, a Patre se in hunc mundum professus est venisse. Alteram itaque in dispensatione, alterum in natura est. Nec patitur exitionem adventum existi­ mari, cum post exitionem a Deo, adventum commemoret a Patre. A Patre enim venisse, et ex Deo exisse, non est significationis eiusdem, et quantum interest nasci et adesse, tantum a se uterque sermo discernitur, cum aliud sit a Deo in substantia nativitatis exisse, aliud est a Patre in hunc mundum ad consummanda salutis nostrae sacramenta venisse» (De Trin. 6. 31, ML 10. 182 sq.). Augustinus: «Si ergo et de Patre et de Filio procedit Spiritus sanctus, cur Filius dixit: ’De Patre procedit’? Cur putas, nisi quemadmodum ad eum solet referre et quod ipsius est, de quo et ipse est? Unde illud est quod ait: ’Mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit’. Si igitur intelligitur hic eius doctrina, quam tamen dixit non suam, sed Patris, quanto magis illic intelligendus est de ipso procedere Spiritus sanctus, ubi sic ait: T>e Patre procedit’, ut non diceret: De me non procedit? A quo autem habet Filius ut sit Deus, (est enim de Deo Deus), ab illo habet utique ut etiam de illo procedat Spiritus sanctus; ac per hoc Spiritus sanctus ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre» (In Io., tract. 99. 8, CCL 124. 387). DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 107 117. Patres processionem Filii a Patre per generationem, de­ ducunt ex ratione fecunditatis, quatenus, cum sit perfectio, Deo enti perfectissimo tribuenda est; quae quidem est una ex rationibus merae convenientiae, infra afferendis. Cyrillus Alex.’. «Si mens hu­ mana citra ullam divisionem verbum, quod profert ex seipsa, gig­ nit... et nemo sani iudicii dixerit mentem unquam absque verbo fuisse..., ita etiam nemo dixerit non esse omnino in Deo proprium ipsius Verbum, quod ex integro Patre imaginem refert, et in Patre ob essentiae incommutabilitatem animo cernitur» (Thesaurus, as­ sertio 4, MG 75. 55). «Si Deo ademeris Patrem esse, fecunditatem e divina natura sustuleris, ita ut perfectus nequaquam sit, cum gene­ randi facultate careat» (ibid., assertio 5, coi. 63). Quod repetit Da­ mascenus: «Nefas est enim dicere, Deum fecunditate naturali ca­ luisse» (De fide orth. 1.8, MG 94. 811). Quod attinet terminologiam, apud Latinos sola vox «processio» invaluit ad designandam originem divinarum personarum; apud Graecos vero duae adhibentur voces, scilicet έκπορεοσις (cf. Sym­ bolum Nicaenum-Constantinop.) et προβολή, quae sonat emanatio­ nem unius rei ex altera quaeque propterea ab aliquibus Patribus im­ probatur, tanquam favens errori Gnosticorum Valentinianorum, do­ centium "λήρωμα divinitatis per varias προβολάς divini in multa entia, quae aeones appellabant (cf. supra, n. 111). PROBATUR 2. Ex ratione theologica. 118. Pro existentia processionis in divinis duplex ratio adduci potest, altera probativa, quae procedit ex ipsa fide de existentia mysterii Trinitatis seu distinctionis trium personarum in una natura, et altera mere suasiva, quae nempe, supposita existentia processionis aliunde stabilita sive per revelationem sive per praedictam proba­ tivam rationem, ostendit maximam rei convenientiam. Ratio probativa. Nisi essent reales processiones in divinis, non haberetur vera Trinitas, seu unitas essentiae et distinctio persona­ rum, sed admittendus esset vel Tritheismus vel Unitarismus. Nam: Primo, nisi essent in Deo reales processiones, non essent reales relationes, quippe quae in processionibus fundantur (omnis enim relatio fundatur vel in quantitate, vel in aliqua actione aut passione). Si autem non essent in Deo relationes, non daretur distinctio perso­ narum, quia sola distinctio relativorum oppositorum est possibilis in Deo, ente perfectissimo et simplicissimo, quippe quae, propter na­ 108 DE DEO TRINO turam ipsius relationis (cf. infra, n. 141), nullam involvit imperfec­ tionem et compositionem in divina essentia.5455 57 56 Ergo, negata proces­ sione, neganda est cum Unitarismo distinctio personarum, vel repe­ tenda est cum Tritheismo ex distinctione naturarum.50 Secundo, nisi esset processio in Deo, Filius et Spiritus S. essent sicut Pater innascibiles, seu sine origine. Et tunc, vel essent idem cum Patre (Unitarismus), vel distinguerentur; si autem distingue­ rentur, necessario deberent esse tres essentiae (Tritheismus), nam in unoquoque ordine unum est primum, si igitur tres personae divi­ nae sunt tria prima, i. e. tria sine origine, debent esse in tribus, ordinibus, seu habere tres distinctas essentias (cf. 1 p., q. 33, a. 4, ad 4)? 119. Ratio autem suasiva deducitur ex tribus congruentiis, quas inter alias retulimus supra (n. 23) ad existentiam ipsius mysterii Trinitatis sua­ dendam Prima congruentia procedit ex diffusiva proprietate boni, eamque expo­ suimus ibidem. Secunda desumitur ex perfectione fecunditatis. Oportet nempe Deo tri­ buere quidquid perfectionis est in creatis; fecunditas autem est quaedam per­ fectio et gloria creaturarum. Haec ratio, emphatice proposita a pluribus Pa­ tribus (cf. supra, n. 117), sequenti modo ampliari potest, ut evidentior et efficacior evadat. In creaturis duplex invenitur fecunda processio, alia nempe corporalis, quae est vera generatio, et alia intellectualis, quae est verbi prolatio. Prior est perfectior ex parte termini, qui est substantialis, et imperfectior se­ cundum se, quia est processio ad extra; altera vicissim est perfectior secun­ dum se, quia est immanens, et imperfectior ex parte termini, qui est aliquid accidentale. Oportet igitur quod utraque processio in Deo coniungatur secun­ dum id quod habet perfectionis, adeoque quod Deus immanenter et intellectualiter sit fecundus secundum terminum substantialem; aliis verbis, opor­ tet quod in Deo intellectio sit generatio. Tertia congruentia procedit immediate ex ipsa natura intellectuale' eam­ que S. Thomas sic exprimit: «Quicumque intelligit, ex hoc ipso quod intel54 S. Thomas, Compendium theologiae, c. 55: «Non est possibile divinas personas multiplicari per substantiae divisionem, sed solum per alicuius processionis relationem,, nec cuiuscumque processionis, sed talis quae non terminetur ad aliquid extrinsecum». 55 Cf. dicta in n. 32. 56 De probativa vi huius rationis confer Ιοαννέμ a S. Thoma, Cursus theologicus. In 1 p., q. 27, disp. 32, a. 4, ed. Solesmensis, vol. 4, p. 51-58. 57 Hanc congruentiam prae ceteris assumit Catechismus Conc. Tridentini: «Ex omnibus autem, quae ad indicandum modum rationemque aeternae generationis similitu­ dines afferuntur, illa propius ad rem videtur accedere, quae ab animi nostri cogitatione sumitur: quamobrem sanctus loannes filium eius Verbum appellat. Ut enim mens nostra,, seipsam quodammodo intelligens, sui effingit imaginem, quam verbum theologi dixerunt, ita Deus, quantum tamen divinis humana conferri possunt, seipsum intelligens, Verburr» aeternum generat» (1 p., c. 3, n. 9). DE PROCESSIONIBUS, RELATIONI BUS ET PERSONIS IN COMMUNI 109 ligit, procedit aliquid intra ipsum [seu verbum mentis], quod est conceptio rei intellectae, ex vi intellectiva proveniens et ex eius notitia procedens» (1 p,, q. 27, a. 1).» Huiusmodi S. Thomae assertum, quod quibusdam displicet et ab aliis vario modo explicatur ut faciat ad praesens propositum (cf. v. g. Billuart, Gonet, loannem a S. Thoma), non est accipiendum in sensu absoluto et uni­ versali, quasi nempe in omni prorsus intellectione verbum produci debeat. Nam ex una parte ita probaretur apodictice existentia processionis in divinis et ex alia parte principium illud non verificatur sive in visione beata, in qua, ob infinitatem obiecti, nequit produci finitum verbum, illud repraesentans, sive in intellectione Filii ct Spiritus S., quippe quae est eadem ac intellectio Patris ex qua iam processit infinitum atque initerabile Verbum. Sensus igitur illius S. Thomae asserti, et congruentiae in eo fundatae,39 est quod in omni intellectuali natura creata (angelica et humana), connaturaliter agenti, produ­ citur verbum mentis, idque non tantum ex indigentia (quia nempe obiectum non est proportionatum menti ac ideo indiget proportionari ac praesentari per verbum ab ipsa mente intelligendo productum), sed etiam ex quadam super­ abundantia et fecunditate. Quod, si in visione beatifica verbum non produci­ tur,58 60 ratio est quia in huiusmodi non connatural! cognitione verbum produci 59 nequit, tum ob infinitatem obiecti, quod non potest per finitum verbum repraesentari, '.um ob illius perfectionem, ratione cuius est per seipsum per­ fecte adaequatum facultati, seu intellectui per lumen gloriae elevato. Oportet igitur (seu conveniens est) quod, sicut in connatural! intellectio­ ne creaturae verbum spontanee producitur, ita in connatural! Dei cognitione, ex infinita eius superabundantia et fecunditate Verbum aliquod procedat, demptis quidem creatis imperfectionibus, seu ratione indigentiae ex parte facu tatis et ratione limitationis sive accidentis ex parte ipsius verbi. Nec refert quod id non verificetur in intellectione Filii et Spiritus S., tum quia haec est eadem ac intellectio Patris ac ideo in ea trium communi intellectione de facto Verbum procedit, quamquam non ut a Filio vel a Spiritu S., tum 58 Idem non semel alibi asserit, ut in C. Gent. 4. 11; De potentia, q. 8, a. 1, obi. 12 et ad 12: Compendium theologiae 36 et 51. 59 Ipse S. Doctor explicite alibi notat hanc esse meram congruentiae rationem: «Ratio haec sufficienter probare non potest, sed ex eo quod est in nobis aliqualiter per simile coniecturare» (De potentia, q. 8, a. 1, ad 12; cf. 1 p., q. 32, a. 1, in fine corporis). De hac S. Thomae ratione recenter scripserunt: Lonergan, B. J. F., «The concept of ’Verbum’ in the writings of St. Thomas Aquinas» Theological studies VII (1946) 349-392; VIII (1947) 35-79, 404-444; X (1949) 340, 359-393. Richard, R. L., The problem of an apologetical perspective in the trinitarian theo­ logy of St. Thomas Aquinas, Romae 1964. Vagaggini, C., «La hantise des ’rationes necessariae’ de saint Anselme dans la théo­ logie des processions trinitaires de saint Thomas», Spicilegium Beccense (Paris 1959) 103-139. 60 Saltem iuxta communem thomistarum sententiam, de qua in tractatu De Deo Uno, in vol. 1, n. 682. 110 DE DEO TRINO quia Verbum, a scientia Dei semel prolatum, ob eius infinitatem iterum pro­ ferri non potest.01 120. Obiectiones autem, quae contra existentiam processionis in di­ vinis afferri possunt, facile solvuntur, si in mente habeatur ex una parte ipse purus conceptus processionis, et quidem immanentis, et ex altera parte ipsa simplicitas et infinita perfectio essentiae divinae. Obi. 1. Processio per modum operati supponit processionem per modum operationis, cum sit istius terminus (cf. supra, n. 110). lamvero in Deo non datur processio per modum operationis, cum eius intellectio sit idem cum eius essentia. Ergo nec datur processio per modum operati. Res. Neg. mai. Processio per modum operati supponit quidem operatio­ nem, sed non necessario operationem procedentem et distinctam ab essentia subiecti, seu processionem per modum operationis. Id quidem verificatur in creatis, non autem in Deo, in quo operatio et essentia sunt idem. Idque patet vel ex ipsis processionibus ad extra, puta creatione, in quibus aliquid procedit a Deo per modum operati, nihil vero per modum operationis, cum operatio divina ad extra (sive dicatur formaliter immanens et virtualiter transiens, sive cum quibusdam auctoribus dicatur formaliter transiens), quantum est ex par­ te Dei est idem ac essentia divina, cui nihil addit.61 62 Idem ergo accidit, et a fortiori, in processione Dei ad intra, puta per intellectionem. Ex hoc enim quod divina intellectio sit idem cum divina essentia, non cessat esse vera intellectio, imo melioratur ac substantializatur ex ea ipsa identitate, ita ut, ratione verae operationis intellectivae, possit ab ea procedere aliquod verbum per modum operati, et, ratione suae identitatis cum natura divina, Verbum quod ab ea procedit sit aliquid vivum, essentiale, personale et infinitum, aliter ac in processione ex intellectione creata, cuius verbum est, sicut ipsa, aliquid finitum et accidentale. Obi. 2. Processiones divinae sunt supervacaneae, cum absque illis Deus maneat infinite perfectus. Resp. Nego assertum et rationem additam. Demptis enim processionibus, Deus non est infinite perfectus, nec est Deus, cum in ipso unitas et trinitas sint unum et idem, ex parte ipsius essentiae et salva sola distinctione perso­ narum ut ad invicem relatarum. Haec obiectio confundit modum essendi Dei­ tatis cum modo nostro intelligendi naturali. In tractatu quidem De Deo Uno, optime concipi poterat Deus unus infinite perfectus citra cognitionem Trini61 Unde dici potest quod etiam ab intellectione Filii procedit Verbum, sed non ut est a Filio sed prout est ad Filium, ita ut Filius per eandem intellectionem sit intelligens, non tamen dicens, sed dictum; et pariter etiam ab intellectione quae est Spiritus Sancti procedit Verbum, sed non prout est a Spiritu Sancto, ita ut Spiritus S. per eandem intellectionem sit intelligens, non tamen dicens, nec dictum, sed, ex hoc quod intelligendo Pater dicit et Filius dicitur, ab utroque consequenter spiratur Spiritus S., qui in eadem intellectione, qua Pater dicit et Filius dicitur, non iterum dicendo, sed mere intelligendo, conquiescit. 62 Ad horum ulteriorem intelligentiam confer dicta in tractatu De Deo Uno, in vol. 1, n. 707, 733. . LE PROCESSIONIBUS, REL/VTIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI HI tatis; at, cognito Deo per visionem vel per fidem secundum ea quae sunt ipsi intima, iam nequit trinitas seiungi ab unitate, et Deus est necessario tri­ nus in persenis, non minus quam necessario unus in natura. Obi. 3. Quaelibet persona Trinitatis est Deus, seu ens a se. Ergo nequit procedere, seu esse ab alio. Resp. Dist. ant.·. Quaelibet persona est ens a se, ratione naturae, conce­ do; ratione personae, nego, vel subd.’. quatenus excludit causalitatem et de­ pendentiam ab alio, concedo; quatenus excludit principium originis, nego. Nec valet instare quod si datur processio, persona divina est ab alio etiam ratione naturae, eo quod ipsa natura communicatur, v. g. a Patre ad Filium. Nam, etsi dicatur in divina processione natura communicari, non tmen dici potest ipsa natura procedere, sed tantum persona. Natura enim concipitur esse, iam ante processionem, in Patre, et eadem numero commu­ nicatur Filio. Pariter non valet insistere quod quaelibet persona divina, cum sit Deus, est primum principium, adeoque non potest procedere ab alia ut a principio. Nam quaelibet persona dicitur et est primum principium ad extra, ratione essentiae divinae, quae est eadem in unaquaque et vi cuius omnes res ad extra producuntur; solus vero Pater est ac dicitur primum principium ad intra. ■ ■ 121. Obi. 4. Omnis processio involvit imperfectionem. Nam importat, in eo qui procedit relate ad illud a quo procedit, diversitatem, dependentiam (cum sine illo esse non possit), posterioritatem, passivitatem et indigentiam (cum ab illo accipiat). Resp. Negatur assertum, vel dist. concedendo de processione in creatis non vero de processione in divinis aut de processione in genere. Ad eius vero probationem respondetur per singulas partes: 1. Processio importat diversitatem, si est processio ad extra, concedo; si est processio ad intra, subd. : in creatis, concedo; in divinis, iterum subd. : importat diversitatem quoad personas, concedo; quoad naturam, nego. Revera omnis processio importat aliquam distinctionem inter duos terminos, secus processio non esset, non tamen necessario importat distinctionem ipsius es­ sentiae duorum terminorum, quinimmo, quo perfectior est processio, eo ma­ gis eius termini identificantur, ac vicissim. Ita maior unitas habetur in pro­ cessione ad intra quam ad extra, et processio eo magis est ad intra, quo magis id quod procedit est in illo a quo procedit; quod maxime patet in pro­ cessione intellectuali, cum intelligere sit fieri unum et idem cum obiecto, adeoque eo perfectius aliquid procedit intellectualiter ab alio, quo magis cum ipso identificatur (cf. 1 p., q. 27, a. 1, ad 2). Nec valet obicere quod inde sequeretur personam procedentem in divinis identificati cum persona a qua procedit, non solum secundum naturam sed etiam secundum personalitatem. Nam id conceditur de tota realitate et per­ fectione quae est in persona, haec enim coincidit cum ipsa essentia; non vero de oppositione relativa quae in persona involvitur, oppositum enim nequit identificati cum opposito, cum nihil possit esse oppositum sibimetipsi. Et in DE DEO TRINO 112 hac ceterum impossibilitate, ipsa essentia processionis salvatur, quia, si nulla prorsus maneret distinctio, processio non haberetur. 2. Processio importat dependentiam, si est processio ad extra, vel si est processio ad intra in creatis; processio vero Dei ad intra nullam importare potest dependentiam, sive quoad personam sive quoad naturam. Non quoad naturam, quia haec est eadem numero in producente et in procedente; non quoad personam, quia procedens non procedit ab altero ut a causa, sed tan­ tum ut a principio (ibid., ad 3). 3. Processio importat posterioritatem, si est ad extra, vel ad intra in creatis. Quoad processionem vero divinam ad intra, aliqui theologi nullam admittunt prioritatem et posteritatem, sed tantum ordinem processionis; ita Pater nullo modo dici potest prior Filio, sed tantum initium vel principium processionis eius.63 Alii vero admittunt prioritatem, non quidem causalitatis aut durationis, sed solius originis. Congruentius autem loquuntur priores; nam Filius non habet unde sit Patre posterior, neque ex parte naturae, quae est eadem numero, neque ex parte relationis, quia relativa sunt simul. Se­ cundum haec intelligas verba Symboli Athanasiani «Nihil prius aut posterius». Iuxta scilicet priores theologos, hoc simpliciter dicendum est, iuxta alios vero subintelligenda est haec additio «secundum rationem causalitatis aut duratio­ nis, non vero originis». Similiter cum loquimur de prima, secunda et tertia persona, iuxta priores est impropria locutio, iuxta alios propria. 4. Processio importat passivitatem et indigentiam, si est ad extra, vel ad intra in creatis, non vero in divinis. Nam in processione divina ad intra non habetur causalitas, sed tantum origo et principiatio, quae fit sine passi­ vitate et indigentia, quia id quod persona procedens habet, i. e. essentia, nunquam ipsi defuit nec deesse potest; indigens vero est, qui caret aut care­ re potest perfectione sua. QUAESTIO II. DE ESSENTIA DIVINARUM PROCESSIONUM64 I. SENSUS TENTIAE. QUAESTIONIS ET VARIAE THEOLOGORUM SEN­ 122. Hic simul expendimus binas quaestiones de essentia et de principio processionis divinae, utpote intime connexas. 63 Ita ipse S. Thomas, 1 p., q. 33, a. 1, ad 3: «Licet hoc nomen principium, quan­ tum ad id a quo imponitur ad significandum, videatur a prioritate sumptum, non tamen significat prioritatem, sed originem. Non enim idem est quod significat nomen, et a quo nomen imponitur». 1 p., q. 42, a. 3: «In divinis autem dicitur principium absque prio­ ritate, ut supra [ibid.] dictum est. Unde oportet ibi esse ordinem secundum originem, absque prioritate. Et hic vocatur ordo naturae, secundum Augustinum [C. Maxim. 2. 14], non quo alter sit prius altero, sed quo alter sit ex altero». 64 1 p., q. 41, a. 4-5 (cf. q. 27, a. 1-5); De potentia, q. 2, a. 2. BlLLUART, De Trinitate, diss. 2, a. 2 et 3, Cursus theologiae (ed. Parisiensis 1904) II 60-67. Dalmau, I. M., De Deo Uno et Trino («Sacrae Theologiae Suninta», II, Matriti 1964), n. 421 sq., 443-450. GalTIER. P., De SS. Trinitate in se et in nobis (Parisiis 1933) 161 sq., 171-1/9. DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 113 Quoad primam quaestionem de essentia, advertas processionem hic directe considerari active (ex qua ceteroquin consideratione etiam constabit in quo consistat processio passive sumpta); item processionem hic considerari prout est quaedam actio (vel involvit actionem), non vero prout stricte ac formaliter distinguitur ab actione (nam huiusmodi formalis ac subtilis distinctio nihil immu­ tat in hac quaestione ac praetermitti potest; cf. supra, n. 110). Quaestio igitur est, utrum processio divina consistat pure ac sim­ pliciter in ipsa actione intellectionis et volitionis, an in aliqua alia actione vel resultantia, procedente ab intellectu (vel voluntate). Tres habentur sententiae. Prima sententia, cuius principalis auctor est Scottish distinguens in intel­ lectu (idem proportionaliter dic de voluntate) veluti duplicem actionem, vel duo momenta eiusdem totalis actionis, scilicet intellectionem et dictionem, docet processionem in divinis (non secus ac in creatis) non esse intellectio­ nem, sed dictionem, prout haec essentialiter distinguitur ab intellectione. Ra­ tio est, tum quia in genere intellectio non est productiva sui obiecti sed illud supponit, dum dictio est productiva sui obiecti seu termini; tum quia intel­ lectio divina est actio essentialis et communis tribus personis, dum dictio est actio propria unius personae. Secunda sententia, cuius praecipui auctores sunt Suarez*6 et Moli­ na*1 docet intellectionem divinam, in qua processio Verbi consistit quaeque est idem ac dictio, non esse veram et proprie dictam actionem, sed quandam meram intellectualem resultantia???, ita ut persona Verbi non procedat per actionem sed mere resultet ex intellectu Patris, eo fere modo quo proprietates procedunt ab essentia. Ratio est, quia «actio in suo conceptu et ratione formali includit imperfectionem et rationem dependentiae» (Suarez), cum ter­ minus eius sit aliquid factum, sive effectus, quod personae divinae convenire non potest. Tertia et communior sententia, praecipue inter thomistas, docet proces­ sionem divinam consistere totaliter ac essentialiter in ipsa intellectione, quae est simul dictio (contra Scotum), et est vera ac formalis actio (contra Suarez Ioannes a S. Thoma, Cursus theologicus, In 1 p., q. 27, disp. 32, a. 5. (editio Solesmensis, Parisiis 1931 sqq.) IV 69-91. Salmanticenses, Cursus theologicus, tract. 6 (De Trinitate), disp. 1, dub. 2-4 (ed. Parisiensis 1870-1883) III 20-59. Suarez, De Trinitate, 1. 1, c. 5-8; 1. 6, c. 5. Vanier, P., Théologie trinitaire chez saint Thomas d’Aquin. Evolution du concept d'action notionnelle, Paris 1953. 65 Opus Oxoniense, In 1 Sent., dist. 2, q. 7, n. 313; dist. 6., n. 578; ed. Quaracchiana, p. 261 et 542. Cf. etiam P. Minges, loannis Duns Scoti doctrina philosophica ac theologica (Ad Claras Aquas 1930) II 196 sq. 66 De Trinitate, 1. 1, c. 8, n. 5, ed. Vives, tom. 1, p. 560. Cf. etiam Metaph., disp. 48, sect. 4, n. 10. 67 In 1 p., q. 27, a. 1, disp. 1. 114 DE DEO TRINO et Molina).68 Addit tamen processionem consistere in intellectione, non sim­ pliciter accepta, cum ita sit actus essentialis et communis tribus personis, sed' prout afficitur relatione Patris, vel melius prout connotât hanc relationem, ac ita evadit actus notionalis (personalis) et vocatur dictio. Et idem intellige de communi volitione, quae, prout afficitur relatione Patris et Filii, est actus notionalis et vocatur spiratio. 123. Quoad secundam quaestionem de principio processionis divinae, nota quod, etsi in Deo omnia sint unum et idem, tamen, ratiocinando de Deo iuxta modum creaturarum, potest etiam in actione divina distingui triplex principium: principium quod, prin­ cipium quo remotum et principium quo proximum. In creatis au­ tem principium quod est suppositum, iuxta illud «rectiones sunt suppositorum», principium quo remotum est natura, principium quo proximum est facultas operative; ita, principium quod gene­ rationis Salomonis est David, principium quo remotum est natura hominis in Davide, et principium quo proximum est eius facultas generative. Adde quod principium quo remotum, i. e. natura, est id in quo productum assimilatur producenti et principium quo pro­ ximum est id per quod assimilatur. In Deo principium quod ope­ rationum ad extra est suppositum divinum absolutum, distinctum a tribus personis (de quo infra, in n. 212), principium quo remotum est natura divina, principium quo proximum est potentia divina, seu actus imperii intellectus, praesupponens actum electionis voluntatis. Quaeritur autem de triplici principio operationis ad intra, seu divinae processionis. Omnes autem theologi tenent principium quod esse personamet principium quo remotum esse naturam; disputant autem de principio quo proximo. 124. Iterum tres proferuntur sententiae. Prima sententia, quam S. Thomas (De pot., q. 2, a. 2) attribuit innominatim quibusdam doctoribus quamque subinde amplexus est Durandus69 70 nec 68 Quidam tamen aliter sententi ΠΙΙ istorum interpretantur, ita scilicet ut vix differat a sententia thomistarum. 69 Ceterum, de hoc dubitari non potest, cum sit doctrina catholica non naturam, sed personam, esse principium et terminum divinae processionis, fatente Conc. La­ ter. IV cum Petro Lombardo contra abbatem loachim (cf. supra, n. 38): «Illa [natura divina] non est generans, neque genita, neque procedens». 70 In 1 Sent., dist. 6, q. 2; dist. 10, q. 2; tamen in dist. 7, q. 1, accedit ad se­ cundam sententiam mox referendam. De mente Durandi disputat M. Philippe, «Les processions divines selon Durand de Saint-Pourçain», Revue thomiste XLVII (1947) 244-288. DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 115 displicuit Gregorio Ariminensi71 et aliquibus recentioribus,72 elocet naturam ipsam divinam esse principium quo, non solum remotum sed etiam proximum, processionis, ratione maximae fecunditatis quam habet ex sua infinitate; inde infert processiones esse anteriores actibus intelligendi et volendi, ita ut illae haberentur in Deo etiam si per absurdum isti actus deessent. Huius opinionis (quam plures theologi, ut Banez, Molina, Valentia, Suarez, Ruiz, loannes a S. Thoma et inter modernos Scheeben et D’Alès,73 de temeritate et errore graviter insimulant) rationes sunt: quia intellectus et voluntas sunt communes tribus personis, ergo non sunt principia processionum; in creatis principium generationis vel fecunditatis non est intellectus, ergo neque in Deo; in creatis, ideo natura non est immediate fecunda sive activa, sed indiget aliqua faculta­ te, quia est finitae virtutis, natura autem divina, etiam ut praeintellecta intel­ lectui et voluntati, est infinitae virtutis, ac ideo est immediate communicativa suipsius. Secunda sententia, quam S. Thomas (1 p., q. 41, a. 5; De pot., q. 2, a. 2) et Bonaventura (In 1 Sent., dist. 7, a. un., q. 1) attribuunt innominatim quibusdam coaevis doctoribus quamque secuti sunt tum ipse Bonaventura («Et positio ista sine praeiudicio videtur probabilior») tum posteriori tempo­ re Gregorius de Valentia (De Trin., disp. 2, q. 15, punct. 2) et Wirceburgenses (De Trin., disp. 6, c. 1, a. 2), docet principium quo proximum processio­ nis esse ipsam relationem (vel, si placet, aliquid relativum). Discrepant tamen hi doctores in eo quod aliqui videntur principium processionis reponere in ipsa sola relatione (praefati mediaevales), alii in relatione simul et intellectu aut voluntate, et quidem aut principaliter in relatione (Wirceburgenses) aut aequo iure in utraque (Valentia). Eorum autem rationes sunt, quia intellectus et voluntas sunt communes tribus personis, ac ideo, si intellectus et voluntas essent principium generationis et spirationis, etiam Filius generaret et Spiri­ tus S. spiraret aliam personam; item, principium et terminus processionis sunt duo inter se distincta et opposita, iamvero intellectus Patris non distinguitur a Filio, imo est idem ac intellectus Filii, ergo non in intellectu reponendum est principium processionis Filii sed in relatione, ex qua sola desumitur omnis oppositio et distinctio in divinis. Tertia ac communis sententia, quam post S. Thomam74 sequuntur tum maiores eius commentatores (Toletus, Suarez, loannes a S. Thoma, SalmanAd rem ipse Durandus: «Intelligere et velle non sunt productiones personarum nec principia productionum; sed exclusis a Deo per intellectum intellectu et voluntate cum omnibus actibus suis, adhuc esset in divinis generatio Filii et spiratio Spiritus Sancti, ita quod haec sunt in divinis ex fecunditate naturae radicaliter, quam fecundi­ tatem habet ex sua infinitate, et non ex eo quod est intelligens et volens». 71 In 1 Seni., dist. 7, q. 1, a. 2; dist. 10, q. 1, a. 1. 72 Cf. infra, in n. 224. 73 De Deo Trino (Parisiis 1934) 132: «Inventi sunt autem qui, omissa considera­ tione actuum essentialium, tentarent fecunditatem naturae divinae explicare pro suo ingenio magis quam pro traditione Ecclesiae. Et hi 'a via aberraverunt. Non sine teme­ ritate scripsit Durandus... [Sequuntur verba Durandi nuper citata]». 741 p., q. 41, a. 5. S. Doctor ibi non distinguit explicite principium quo remotum et proximum, nec secundum terminologiam (quae est satis moderna) nec secundum conceptum (cum in Deo intellectus non distinguatur a natura). Sed directe considérât 116 DE DEO TRINO licenses, Gonet, Billuart) tum moderni theologi turmatini, docet proximum prncipium quo processionis divinae esse ipsum intellectum et ipsam volun­ tatem, quamvis non simpliciter acceptos, quia ita sunt communes tribus per­ sonis et sunt principium communis intellectionis et volitionis, sed prout con­ notant relationem, qua constituitur persona Patris et Filii, et sic evadunt principium dictionis et spirationis. Posita namque relatione, intelligitur cons­ tituta persona divina (puta Patris, vel Patris et Filii), cui natura et intellectus vel voluntas subserviunt tanquam principium quo, remotum et proximum, processionis II. ASSERTIO 1. Processio in divinis consistit essentialiter in ipso actu intellectionis vel volitionis, addita connotatione relationis, non vero in aliqua intellectuali actione distincta ab intellectione vel volitione, nec in quadam intellectuali resultantia sive emanatione. PROBATUR. 125. Iuxta sententiam communem et certam, ut ostendetur infra (n. 226 sqq.), processio Verbi est processio intellectualis (theologice certum) et est vera generatio (de fide). lamvero, pro­ cessio intellectualis nihil aliud est quam intellectio, sive mera et vera actio intellectus, nihil enim aliud procedit ab intellectu qui est vera potentia operativa, et generatio in divinis nequit haberi nisi per actionem intellectualem, ut ostendetur ibidem; processio vero amoris, quae competit Spiritui S., est similiter mera et vera actio voluntatis, operativae potentiae. Ergo processio in divinis consistit essentialiter in ipso actu intellectionis vel volitionis. Praeterea, ut ostendetur in sequenti Assertione, principium proximum divinae processionis est intellectus vel voluntas. lamvero ab intellectu et voluntate, cum sint potentiae operativae nequit pro­ cedere aliud genus operationis vel emanationis quam ipsi veri actus intellectionis et volitionis. Ergo in his divina processio essentialiter consistit. Attamen, cum intellectio et volitio, utpote identificatae cum natura divina, sint communes tribus personis, nequeunt simpliciter ac praecisive constituere divinam processionem ac ita inducere dis­ tinctionem et oppositionem inter personas. Unde accipi debent in duo elementa, scilicet relationem et naturam, et randi», «illud quo agens agit») generationis sive tionem, quae est «forma Patris», sed natui*am «Et ideo potentia generandi significat in recto tionem». docet principium quo («potentia gene­ processionis Filii non esse ipsam rela­ divinam, prout est in persona Patris. naturam divinam, sed in obliquo rela­ DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS EI PERSONIS IN COMMUNI 117 sensu coniuncto cum ipsa relatione, per quam persona, unde oritur processio, constituitur et ab aliis distinguitur; non ita tamen ut relatio ingrediatur, in recto et aequo iure, essentiam processionis, sed ita ut, quasi in obliquo, connotetur in ipsa essentia processionis quae in solo actu intellectionis et volitionis consistit. Aliis verbis: processio essentialiter consistit in ipso actu intellectionis et voli­ tionis, quatenus dimanat a natura et intellectu aut voluntate, ut affectis relatione paternitatis (prima processio, seu Verbi) aut copulata relatione paternitatis et filiationis (secunda processio, seu Spiritus S.). 126. Ex his essentialiter refutatae manent supradictae duae sententiae Scoti et Suaresii. Ceterum, ad primam Scoti rationem dicimus quod intellectio et dictio non distinguuntur tanquam duo actus, sed sicut actus ab actu modificato; dictio enim includit intellectionem nec aliud est quam ipsa intellectio tali modo exercita, seu proferendo verbum. Et exinde patet responsio ad secun­ dam Scoti rationem; nam, cum dictio aliquid addat ad intellectionem, non necessario est communis tribus personis sicut ipsa simplex intellectio, sed potest esse propria unius, personae, scilicet Patris, si intellectio accipitur ut affecta relatione Patris. Ad Suaresii peculiarem opinionem, iuxta quam processio non est proprie dicta actio sed simplex emanatio, opponi potest tum auctoritas S. Thomae, qui processionem vocat, simpliciter et absque diminutivo, actionem,'5 tum ipsa propria ratio emanationis, nam prima proprietas alicuius rei, si est per emanationem et non per proprie dictam actionem, dimanat immediate ex ipsa substantia, ac ideo, si processio Verbi, quae est prima proprietas in 751 p., q. 27, a. 2: «Verbum... procedit per modum intelligibilis actionis, quae est operatio vitae»; a. 3: «In divinis non est processio nisi secundum actionem»; a. 5: «Processiones in divinis ‘accipi non possunt nisi secundum actiones quae in agente ma­ nent. Huiusmodi autem actiones in natura intellectuali et divina non sunt nisi duae, scilicet intelligere et velle». Observa autem praefatam Suaresii doctrinam de emanatione nihil commune habe­ re cum alia thomistarum doctrina de essentia actionis immanentis, quam dicunt esse non formaliter actionem, seu de praedicamento actionis, sicut est actio transiens, sed tantum eminenter actionem, et esse in praedicamento qualitatis (in prima specie, quae est habitus vel dispositio. De qua re confer Gredt, loc. cit., supra, in n. 110). Ad rem Ioannes A S. Thoma: «Thomistae illam operationem, quam ponunt qualitatem, quia actio immanens est, dicunt ita esse qualitatem quod eminenter habet vim actionis: non quia sit actio per modum viae et motus, quod est imperfectio, sed per modum actus secundi, quod est actuali tas et perfectio, et sic habet id quod perfectionis et actuali tatis est in actione, sicque habet vim ad producendum terminum [puta verbum mentis], quantum ad id quod virtutis et actualitatis est in producendo, non autem habet id quod potentialitatis et motus seu imperfectionis est in actione. Et sic actiones immanentes, ex suo conceptu et ratione non postulant habere terminum productum; possunt tamen, habere». 118 DE DEO TRINO divinis non esset actio sed simplex emanatio, proveniret, ut a principio immediato, non ab intellectu sed ab ipsa substantia divina; quod quidem Suarez nobiscum negat contra Durandum. Ratio autem a Suaresio allata, quia scilicet omnis actio, qua actio, im­ portat imperfectionem, reicienda est. Nam ratio actionis et termini actionis non coincidunt cum ratione causalitatis et effectus. Causalitas quidem im­ portat imperfectionem ex parte termini, ac propterea non invenitur in Deo secundum processionem ad intra, sed tantum secundum processionem ad extra, quae ponit in Deo tantummodo principium, non vero terminum. Actio vero, secundum se et depurata ab imperfectione creata, est simplex perfectio, cum sit ultima actualitas principii activi; et ideo, sicut ratio principii activi Deo non repugnat, ut patet ex creatione et productione rerum, ita nec ipsa actio, quae in Deo dicit tantum virtualem non actualem egressum. Quod tamen attinet modum loquendi, concedimus quod non oportet elicere in processione personam divinam esse agentem vel actam, quia ex usu nomen agentis vel acti dicit principium vel terminum ipsius causalitatis; sicut etiam, licet Pater sit principium Verbi non tamen dici debet Verbum esse principiatum, quia, ut notat S. Thomas,70 ista vox ex usu importat inferioritatem et dependentiam. Nota igitur quod voces causae, agentis, effectus, acti, producti, principiati, accipi solent ad significandam proprie dictam efficientiam causalitatis. Unde, quamvis processio sit actio, non tamen principium processionis dici potest causa vel agens, sed tantum prin­ cipium, nec terminus processionis dici potest effectus, actus, productus, prin•cipiatus, sed tantum terminus. 127. Ex statuta Assertione duo sequuntur corollaria. Primum est quod duplex invenitur discrimen inter dictionem intellectus •creati et intellectus divini. In dictione creata, prior est ordo ad verbum pro­ ductum et posterior ordo ad obiectum intellectus, seu prior est dictio quam intellectio, quia, in verbo et ratione verbi, intellectus attingit obiectum. Contra, intellectus divinus prius natura intelligit quam Verbum producat, quia non indiget verbo ad cognoscendum, imo, ut infra dicetur, Verbum procedit ex mera infinita abundantia et foecunditate cognitionis, quam Deus habet de seipso. Item, discrimen est inter dictionem creatam et divinam in eo quod illa se habet ad intellectionem ut species ad genus, potest enim dari creata intellectio quae non sit dictio (ut accidit in visione beatifica), haec vero se habet ad intellectionem ut res cum modo ad rem sine modo, nam unica est intellectio divina et ipsa est necessario dictio. Alterum corollarium complectitur proprietates divinae processionis. Ipsa scilicet est immanens, utpote ad intra, imo eius termini (a quo et ad quem) sunt ad invicem ita intime copulati, ut unus sit in alio per quandam circuminsessionem (de qua infra, in n. 290 sqq.; cf. 1 p., q. 27, a. 1, ad 2); substantialis, sive quia terminus est substantialis sive quia ipsa identificatur ■cum substantia divina; necessaria, ita nempe quod Pater tam necessario generat Verbum et Pater cum Filio spirant Spiritum S., quam necessario 76 1 p., q. 33, a. 1, ad 2. DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 119 Deus intelligit et vult; aeterna, quia fit secundum naturam divinam quae non patitur initium et finem; perfect a (seu sine ullo defectu aut potentialitate) sive ex parte ipsius processionis sive ex parte termini. ASSERTIO 2. Principium quod processionis divinae est perso­ na, principium quo remotum est essentia prout subest relationi, principium quo proximum est intellectus et voluntas prout con­ notant relationem. PROBATUR per partes. 1. Principium quod processionis divinae est persona. Nam actiones sunt suppositorum; suppositum autem est persona, non vero essentia. Ceterum, ex ipsa notione processionis divinae id patet. Si enim essentia esset principium quod processionis, eadem non posset simul esse terminus illius, puta simul generans et ge­ nita, et ita, propter relativam oppositionem exsurgentem inter pro­ cessionis terminos, oporteret ponere in Deo duas essentias, sicut ponuntur duo supposita. 2. Principium quo remotum processionis est essentia divina. Nam suppositum vel persona suas actiones exercere nequit nisi mediante natura. Oportet tamen hic accipere naturam prout subest relationi; nam ipsa, nude accepta, exercet tantum actiones, sive im­ manentes sive transeuntes, suppositi absoluti quod est commune tribus personis. 3. Principium quo proximum processionis est intellectus et voluntas prout connotant relationem. Nam, iuxta praecedentem Assertionem, processio divina est operatio, et praecise intellectio et volitio. Atqui essentia non operatur immediate sed per facultates; item intellectio et volitio sunt operationes intellectus et voluntatis. Ergo principium proximum processionis divinae non est essentia, neque aliud praeter intellectum et voluntatem. Praeterea, iuxta fidem Filius est Verbum, seu procedit ad modum verbi, et Spiritus S. est amor, seu procedit ad modum amoris. Atqui verbum est immediate ab intellectu et amor a voluntate. Ergo principium pro­ ximum divinae processionis est intellectus et voluntas. Attamen, intellectus et voluntas sunt principium processionis divinae non simpliciter sumpti, sed prout connotant relationem, seu afficiuntur et modificantur per relationem. Simpliciter enim sumpti, sunt quid commune tribus personis et quidem identificantur cum unaquaque persona; si igitur ita essent principium 120 DE DEO TRINO processionis, sequeretur quod principium nullo modo distingueretur a termino processionis et quod potentia generandi et spirandi esset communis tribus personis, ac ita Filius generaret alium Filium et Spiritus S. spiraret alium Spiritum S. Non tamen relatio conside­ randa est ut comprincipium vel ut pars formae principii processio­ nis, sed tantum ut modus et conditio illius. Aliis verbis, in prin­ cipio processionis utrumque importatur, et absolutum et relativum, absolutum in recto et ut forma, relativum vero in obliquo et ut modus aut conditio formae, quemadmodum dictum est in praece­ denti Assertione quoad essentiam processionis. Eodem enim modo conceptus relationis imbibit tum ipsam processionem, tum eius principium remotum, tum eius principium proximum. 129. Ex his essentialiter refutatae manent duae supradictae sententiae, reponentes principium proximum non in intellectu et voluntate sed in ipsa natura (Durandus) vel in ipsa relatione (Bonaventura et alii). Praeterea, Durandi sententia nequit reddere rationem quare Filius di­ catur Verbum et Spiritus S. amor, si uterque procederet immediate ab eadem natura; quare sola prima processio, nec secunda, sit generatio; quare pro­ cessio Filii praecedat processionem Spiritus S., nec vicissim; quare Filius procedat ab una persona, Spiritus S. vero a duabus; quare Spiritus S. procedat a Filio, nec vicissim; quare habeatur tantum duplex processio, cum natura divina sit ac iugiter maneat infinite fecunda. Et hae sunt rationes, quare a pluribus theologis sententia Durandi gravi censura mulctetur. Ipsa autem argumenta, superius a Durando adducta, non tenent. Nam intellectus et voluntas, prout connotant relationem eaque veluti afficiuntur, non sunt amplius communes tribus personis. Item, ratio quare in creatis principium fecunditatis non sit intellectus, est quia non sunt puri spiritus nec purus actus, seu quia eorum esse naturale non identificatur cum eorum esse intellectuali, sicut in Deo; inde est quod creatura corporalis est fecunda tantum secundum esse corporale, creatura vero spiritualis sive angelus nequit esse fecunda, sed tantum emittere potest aliquod verbum, tanquam acciden­ talem similitudinem sui esse. Item, natura divina ideo est infinite fecunda, quia realiter identificatur cum ipso intellectu et voluntate, per quos fit formaliter ac proxime fecunda.77 Sententia Bonaventurae et aliorum male assignat relationem vel aliquid relativum, ut principium quo proximum processionis. Nam principium quo est id per quod producens assimilât sibi productum (cf. 1 p., q. 41, a. 5); iamvero. in divinis relatio non est assimilativa sed distinctiva, nam persona procedens assimilatur personae a qua procedit, in absolutis, non in relativo, per quod e converso fit distinctio et oppositio inter eas, ut patet de Patre 77 Has Durandi rationes fusius solutas invenies apud Salmanticenses, tract. 6 De Trinitate, disp. 1, dub 3, § 5 sq., n. 51-60. ■ DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 121 ct Filio. Praeterea, principium quo est quid activum, relatio vero non est quid activum, sed subsequitur actionem, vel saltem abstrahit ab actione. Ita, relatio in divinis vel sumitur ut consequens personam, seu ut est purus ordo ad aliud, et sic non est nisi ordo et subsequitur ipsam processionem, in qua fundatur; vel sumitur ut constituens personam ac praecedit processionem, et sic nihil aliud est quam ultimus terminus reddens naturam incommunicabilem, nec ex se dicit ordinem ad operationem, cum persona sive suppositum non agat per personalitatem sive subsistentiam, sed per naturam et facultates, secus assimilaret sibi productum secundum suam ipsius subsistentiam et pro­ duceret semetipsum (cf. ibid.).78 Duae autem rationes, quas praefati doctores afferunt, nihil aliud probant nisi quod intellectus et voluntas nequeunt esse principium processionis nisi cum connotatione adiacentis relationis, ex qua fit discriminatio inter intel­ lectum Patris dicentis et intellectum Filii dicti, sive ad modum prolati Verbi procedentis. QUAESTIO III. DE NUMERO DIVINARUM PROCESSIONUM79 I. SENSUS QUAESTIONIS. 130. Duplex hic quaestio movetur, scilicet an sint duae pro­ cessiones et an chiae tantum. Huius autem secundae quaestionis sensus non est utrum ex tribus divinis personis duae tantum, seu Filius et Spiritus S., procedant, Pater vero sit absque processione (hoc enim determinabitur infra, in n. 218-221, ubi de innascibilitate Patris), sed utrum simpliciter duae tantum adsint processiones, ita ut, praeter processionem quae est Filii et Spiritus S., nulla alia detur in Deo processio, sive alterius sive eiusdem speciei, seu sive alicuius alterius generis personae (puta Summi Unius) sive secundi Filii aut secundi Spiritus S. Porro in huiusmodi quaestione nulla fuit peculiaris haeresis aut error; quod enim antiqui Gnostici ponerent innumeras processiones aeonum ex per­ sona divinitatis, pertinet ad processionem ad extra, ut supra dictum est (n. 111). Res tamen est intime connexa cum ipso mysterio trium distinctarum personarum, et aliunde ipsa ratio, quaerens intellectum, potest veluti dubi­ tative arguere quare in Deo poni debeant duae tantum processiones, cum ex una parte ipsa essentia divina sit infinite fecunda nec possit in una aut duplici processione exhauriri, et ex altera parte, praeter intellectum et vo73 «Forma individualis in rebus creatis constituit personam generantem, non autem est quo generans generat, alioquin Socrates generaret Socratem. Unde neque paternitas potest intelligi ut quo Pater generat, sed ut constituens personam generantis, alioquin Pater generaret Patrem». 791 p., q. 27, a. 3 et 5; q. 41, a. 6; C. Gent. 4. 24 et 26; De potentia, q. 9, a. 9; Compendium theologiae, c. 56. 122 DE DEO TRINO luntatem, adsint in Deo alia operativa vel diffusiva attributa, nominatim potentia et bonitas, quae aliquam processionem sive emanationem petere videntur. De facto autem inter eos protestantes Unitarios, qui existentiam Trinitatis reiecerunt (cf. supra, n. 36), Sociniani hanc praecise obiectionem veluti ad hominem formulabant. II. ASSERTIO 1. In Deo sunt duae processiones, altera per in­ tellectu’ II , qua gignitur Verbum, altera per voluntatem, qua spira­ tur A II or. 131. Nota theologica. Duas haberi in Deo processiones, nimi­ rum Filii et Spiritus S., est de fide definita in iisdem documentis, superius allatis (n. 114) ad probandam ipsam existentiam divinae processionis. Quoad cetera quae in Assertione dicuntur, nota theo­ logica assignabitur infra, in cap. 3, ubi agetur de duabus processio­ nibus in particulari. PROBATUR. 132. Quod attinet argumentum ex auctoritate, valent hic omnia dicta in q. 1 (n. 113-117) de existentia processionis; ibi enim etiam binarius numerus exercite indicatur. Peculiariter ad rem faciunt loci in quibus duae processiones simul iuxtaponuntur, ut in verbis Cone. Later. IV: «Pater a nullo, Filius a Patre solo, ac Spiritus Sanctus pariter ab utroque... Pater generans, Filius nascens, et Spiritus Sanctus procedens» (cf. similia verba in Symbolo Athanasiano), et Augustini: «A quo habet Filius ut sit Deus (est enim de Deo Deus), ab illo habet utique ut etiam de illo procedat Spiri­ tus Sanctus». Pariter quod attinet argumentum ex ratione theologica, valet ratio probativa sub duplici forma ibidem allata (n. 118). Primo scilicet, nisi daretur duplex processio, non haberentur tres distinc­ tae personae, quia ex una processione resultarent tantum duae rela­ tiones, ex quarum distinctione et oppositione potest haberi distinc­ tio personarum; oportet igitur ut sint saltem duae processiones ut habeatur triplex persona. Secundo, si daretur una tantum processio, haberentur duae innascibiles inter tres personas, scilicet Pater et Verbum, vel Pater et Spiritus S., qui proinde essent duo prima, seu duo sine origine, quique non possent inter se distingui nisi per distinctam essentiam, ac ideo essent duo dii. 133. Restat ut afferamus rationem suasivam deductam ex ipsa natura DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 12Λ intellectuali, prout id quod evenit in humana psychologia convenienter dica­ tur contingere etiam in divinis.80 In parte enim hominis intellectuali, duae habentur processiones, sicut duae inveniuntur facultates, altera scilicet ex intelectu, quae est emanatio verbi cogitati, et altera ex voluntate, quae est emanatio cuiusdam ponderis sive inclinationis in rem amatam. De priori processione satis dictum est superius (n. 119), cum ex ipsa, tanquam ex notiori, ostendimus congruentiam existentiae alicuius processionis in divinis. Alteram processionem sic exponit S. Thomas’. «Secundum operationem vo­ luntatis invenitur in nobis quaedam alia processio; scilicet processio amoris, secundum quam amatum est in amante, sicut per conceptionem verbi res dicta vel intellecta est in intelligente. Unde et praeter processionem Verbi ponitur aim processio in divinis, quae est processio amoris» (1 p., q. 27, a. 3; cf. q. 37, a. 1; C. Gent. 4. 19). Ad pleniorem intelligentiam huius processionis voluntatis nota cum Caietano (Comment, in h. 1. S. Thomae) quid sit huiusmodi impulsus qui procedit in voluntate et quomodo, ratione illius, dicatur amatum esse in amante: «Sciendum est quod, quia ea quae sunt voluntatis minus nota minusque nominata sunt, ex his quae in intellectu apparent, proportionaliter ea quae in voluntate sunt Auctor [S. Thomas] definivit: ita quod, quemadmo­ dum intelligendo formamus conceptum, ita amando inclinationem quandam in amatum facimus intus: quae quia nomine caret, amor, impulsus, inclinatio, affectioque vocatur. Verum inter intellectum et voluntatem non solum dif­ ferentia est in hoc, quod terminus illius est similitudo, istius autem affectio; sed etiam in hoc, quod res quae in intellectu est terminus, habet modum et nomen termini, ut patet de verbo et conceptu; res vero terminans in volun­ tate, licet secundum rem sit terminus, nec modum tamen nec nomen habet termini. Quoniam et est, et significatur ut in alium tendens: constat autem quod in alium tendere conditio est, non termini, sed viae... «[Oportet admittere] tertium modum essendi in, praeter per essentiam et similitudinem, scilicet per inclinationem seu affectionem, quomodo esse deorsum esr in gravi... Hic enim, ut in IV Contra Gent., cap. XIX expla­ natur, tertius est modus: et iuxta hunc, amatum est in amante, ut de se patet... Errant autem qui non librando quid sit amatum esse in amante, pu­ tant hanc consequentiam valere: amatum fit a voluntate in amante, ergo amatum trahitur ad amantem; cum tamen nihil valeat. Quia amatum non aliter fit in amante, nisi secundum affectionem amantis in amatum; et con­ sequenter ex hoc ipso quod sic fit, trahitur, transformatur, impellitur amans in amatum objective; et sic in eo est. Patereque facile poterat hoc ex ipsa amati ratione. Amari enim non est trahi, sed trahere amantem: et conse­ quenter fieri ut amatum, non est fieri ut tractum, sed ut trahens: ac per hoc, si aliquid fit in voluntate ut amatum, non fit ut tractum ad ipsam, sed e contrario ut trahens ipsam. Et hoc modo fatemur similitudinem proportiona80 Cf. M. T. L. Pentdo, «La valeur de la théorie psychologique de la Trinité», Ephemerides theologicae Lovanienses VIII (1931) 5-16. Idem refertur in Le rôle de l'analogie en théologie dogmatique (Paris 1931) 258-345. 124 DE DEO TRINO lem... inter intellectum et voluntatem currere, scilicet quoad hoc quod, sicut ibi fit res intellecta ita hic res amata: sed diversimode, ut dictum est».81 134. Contra hanc rationem tria obici possunt. Primo, in huiusmodi humanis processionibus agitur de emanatione alicuius accidentis, quae propterea non repugnat esse duplex, sicut ipsum accidens est duplex, dum in processione divina agitur de communicatione ipsius substantiae seu naturae, quae nequit bis communicari, saltem per diversi generis communicationem, ut patet ex natura humana quae nonnisi per generationem communicatur, quam­ vis pluries, ob multiplicabilitatem unius naturae specificae in plura individua. Secundo, natura divina, cum sit numerice nec tantum specifice una, nullo modo multiplicari potest, ac ideo, semel communicata per primam processio­ nem, nequit iterum per alteram communicari. Tertio, si duae haberentur pro­ cessiones, seu eiusdem naturae divinae communicationes, ipsae differrent vel numerice vel specifice; nequeunt autem differre numerice tantum, tum quia natura divina est numerice una nec potest in plura individua multiplicari tum quia secus haberentur duae generationes; nec etiam specifice, quia secus non communicaretur eadem specifice natura. Respondetur. Primo, quidquid procedit in divinis est Deus, a cuius essentia exulant accidentia, et ideo, quia datur in divino intellectu et volun­ tate duplex processio, sicut in humano intellectu et voluntate, ea est neces­ sario secundum substantiam. Ideo humana natura nequit nisi uno modo, seu per generationem, communicari, quia non communicatur per actionem ordinis intellectualis, seu per intellectum et voluntatem; unde non est universaliter verum quod natura nequeat nisi per generationem communicari, id enim con­ tingit in sola corporali processione, quae una et eiusdem generis est. Secundo, quamvis natura divina sit numerice una, potest bis communicari, diverso tamen modo, quia, quamvis per primam intellectus processionem communi­ cetur tota individua natura modo generativo, non tamen communicatur omni modo quo communicabilis est, seu per voluntatem ad modum spirationis. Tertio, duae processiones non differunt tantum numerice, ut patet, cum una sit generatio et altera spiratio, nec etiam differunt stricte ac proprie specifice, quia in Deo non datur proprie genus neque species; in latiori tamen sensu dici possunt specifice differre, non quidem ratione diversae naturae, sed ratione proprietatum personalium quae in eadem numerice natura sunt diver­ sae, quod quidem nequit contingere in creaturis. *81De eadem re disputant: Dockx, I., «Note sur la procession du terme dans la volonté», Angelicum XV (1938) 419-428. Ioannes a S. Thoma, op. cit. (supra, in n. 121), a. 7, p. 107-113. Penido, M. T. L., «Gloses sur la procession d’amour dans la Trinité», Epheme­ rides theologicae Lovanienses XIV (1937) 33-68.—«A propos de la procession d’amour en Dieu», ibid. XV (1938) 338-344. DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 125 ASSERTIO 2. In Deo non sunt, nec esse possunt, plures quam duae processiones. Quod in Deo de facto sint tantum duae processiones, scilicet Filii et Spiritus S., est saltem theologice cer­ tum (iuxta quosdam est fidei proximum; iuxta alios, ut Galtier, saltem fidei proximum; iuxta alios de fide). Ratio est quia Magis­ terium dualitatem processionum definit affirmando, non explicite alias excludendo, quamvis haec ipsa exclusio sit de eius mente, ut colligi potest aliunde. 135. Nota theologica. PROBATUR 1. Ex auctoritate. Quamvis in Magisterio, Scriptura et Traditione nunquam exclusive dicatur duas tantum esse processiones, aut, quod ad idem redit, in Deo tres tantum esse personas, sed mere affirmentur duae processiones et tres personae, tamen sensus exclusivus im­ plicatur tum per absolutum silentium de alia processione vel per­ sona; tum per absolutam affirmationem «Deum esse unum in es­ sentia, trinum in personis» (Cone. Flor.), quae, nisi esset exclusiva alius personae, facile induceret in errorem quo credamus tres tan­ tum in Deo esse personas; tum in ea doctrina qua passim significa­ tur per revelationem nobis revelatam esse intimam vitam Dei, eandem nempe vitam cuius visio revelabitur in caelo, et huiusmodi publicam revelationem iam clausam et completam esse per mortem ultimi apostoli.02 Ad praefatum sensum exclusivum magis explicite videtur accedere Symbolum Cone. Toletani a. 675, cum, relatis tribus personis et duabus processionibus, ait Patrem «fontem et originem esse totius divinitatis» (Denz. 525), quo suggerit nihil aliud in tota divinitate inveniri. 136. Non satis clare autem constat num ad rem faciat definitio Cone. Later. IV contra abbatem loachim (cf. supra, n. 38), iuxta quam «in Deo solummo­ do Trinitas est, non quaternitas, quia quaelibet trium personarum est illa res, videlicet substantia, essentia seu natura divina..., et illa res non est generans, neque genita, nec procedens» (Denz. 804). Quidam, ut Boyer, di­ cunt hic excludi simpliciter omnem quaternitatem personarum in Deo, ac ideo esse de fide quod in Deo sunt tantum duae processiones sicut tres per­ sonae. Alii vero, ut Galtier, dicunt in illis verbis excludi tantum quod ipsa essentia divina sit aliquid procedens ac veluti quarta persona, non vero quod 82 Ut ostendimus in tractatu De locis theologicis, in vol. 1, n. 452 sq., haec pro­ positio est saltem theologice certa. 126 DE DEO TRINO sit aliqua alia quarta persona, distincta ab essentia, per tertiam aliquam pro­ cessionem; ac propterea exclusionem tertiae processionis non habent ut de fide. Prior sententia videtur probabilior, attenta mente Concilii damnantis falsam illationem loachim de doctrina Petri Lombardi. Nam loachim assere­ bat ex doctrina Lombardi de communi trium personarum natura sequi quod in Deo sit quartum quid personale, adeoque quarta persona, seu quaternitas. Concilium autem ideo damnat hanc loachim illationem quia intendit praeci­ pue excludere omnem personalem quaternitatem in Deo; secus potius ut innocua aspernenda fuisset ea loachim incusatio in Petrum Lombardum. PROBATUR 2. Ex ratione theologica. 137. 1. Si haberentur in Deo plusquam duae processiones, haberentur etiam plusquam tres personae, adeoque non Trinitas, sed quaternitas vel ultra. Hoc autem non simpliciter quadrat cum revelatione et est positive alienum a communi ac catholica illius interpretatione. Hoc tamen argumentum reincidit vel fundatur in prius, etsi corroboretur communi praefata revelationis interpre­ tatione. 2. Processio divina non fit nec fieri potest nisi secundum ac­ tionem immanentem (quomodolibet interim actio immanens in Deo explicetur, sive ut vera actio sive ut mera quaedam resultantia; cf. supra, n. 122, 126), secus enim, seu per actionem transeuntem, habetur processio ad extra quae est secundum effectum creatum et a Deo distinctum, et de qua non est quaestio. Atqui nonnisi duplex actio immanens in Deo dari potest, scilicet intelligere et velle; ergo nonnisi duplex haberi potest species processionis, alia per intellec­ tum, qua procedit Verbum, et alia per voluntatem, qua procedit Amor. Atqui iterum utraque huiusmodi processio nequit esse nisi numerice una, ita ut nequeat ulterius aliud Verbum vel alius Amor procedere, ratione ipsius infinitatis tum actus tum ipsius proce­ dentis, seu quia divinus intellectus vel voluntas per unicum actum intellectionis et volitionis totum suum obiectum attingit et exhaurit, cum sit actus infinitus habens terminum infinitum. Ergo in Deo non sunt nec esse possunt nisi duae processiones, tam specifice quam numerice. Contra hanc rationem tria obici possunt. Primo nempe, praeter intel­ lectum et voluntatem sunt in Deo alia operativa vel diffusiva attributa, quae ulteriorem processionem petere vel permittere possunt, nominatim bonitas, quae est diffusiva sui, et potentia, quae tota ad agendum ordinatur. Secundo, in Deo fecunditas intellectus et voluntatis est maior quam in nobis; iamvero DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 127 in nobis sunt plures numero processiones intellectus et voluntatis, cum ex una verbi conceptione sequatur alterius verbi conceptio et ex una volitione alia volitio; ergo etiam et a fortiori in Deo. Tertio, Filius et Spiritus S. per pro­ cessionem accipiunt eundem prorsus intellectum et voluntatem quam habet Pater; ergo etiam Filius potest per intellectum emittere alium Filium, eo vel magis quod per voluntatem emittit Spiritum S., et ipse Spiritus S. potest alium Filium generare et alium Spiritum S. spirare. Respondetur. Primo, Bonitas est secundum se attributum entitativum nec fit operativum sive diffusivum sui, nisi per ipsum intellectum et volun­ tatem ad intra et per potentiam ad extra. Potentia vero est principium solius operationis transeuntis, sive processionis ad extra. Secundo, perfectio fecun­ ditatis divinae manifestatur per hoc quod emittit terminos infinitos, seu unum Verbum comprehendens omnia verba quae dici possunt, et unum Amo­ rem, comprehendentem omnes amores et inclinationes quae concipi possunt; in nobis vero, ex ipsa imperfectione actionis et termini provenit quod maior fecunditas manifestetur per multiplicitatem productorum. Tertio, Filius et Spiritus S. accipiunt per processionem eundem Patris intellectum, sed iam exhaustum per praecedentem infinitam generationem, ac ideo generare ne­ queunt, ratione ipsius perfectionis intellectus; quod attinet vero voluntatem, Filius eam accipit nondum exhaustam ac ideo cum Patre concurrit in proces­ sionem Spiritus S.; Spiritus S. vero iterum eam exhaustam accipit, ac ideo, ob eandem utriusque processionis perfectionem, nec generare nec spirare queit. In his quidem processionibus non agitur de prioritate et posterioritate temporis (imo fortasse nec naturae, ut dictum est supra, n. 121), cum omnes simul fiant, sed tamen adest inter eas ordo naturae, secundum quem modo nostro imperfecto cogimur intellectualem processionem concipere ut quid praecedens volitivam, iuxta illud «Nihil volitum, nisi praecognitum». QUAESTIO IV. DE EXISTENTIA DIVINARUM RELATIONUM83 I. SENSUS QUAESTIONIS. 138. Post divinas processiones logice considerandae veniunt relationes, quae in processionibus fundantur et ulterius ipsas perso^Subiecta bibliographia valet quoad tres sequentes quaestiones de relatione, quae sunt intime connexae. Suppi., q. 28, per totam; q. 30, a. 2; In 1 Sent., dist. 26, q. 2, a. 1, 2 et 3; dist. 33, a. 1; C. Gent. 4. 14; De potentia, q. 2, a. 5; q. 8, a. 1 et 2; Quodl. 6, a. 1; Quodl. 9, a. 4; Compendium theologiae, c. 52, 53, 54, 65, 66, 67. Alastruey, G. Sanchez, Tractatus de Sanctissima Trinitate (Vallisoleti 1944) 209-259. Arnou, R., De Deo Trino, I: In fontibus revelationis (Romae 1938) 29-140. Billot, L., Tractatus De Deo Uno et Trino (ed. 7, Romae 1935) 403-457. Commer, E., «Streiflichter auf die Welt der Relationen», Divus Thomas (Freiburg) (1916) 129 sqq. Dalmau, I. M., De Deo Uno et Trino («Sacrae Theologiae Summa» I, Matriti 1964), n. 464-505. Horvath, A., Meiaphysik der Relationen, Graz 1914. 128 DE DEO TRINO nas constituunt. Ex quo quidem immediate apparet tum arduitas tum momentum huius ac duarum seqbentium quaestionum, quae vertunt circa existentiam (q. 4), essentiam (q. 5) et numerum rela­ tionum divinarum (q. 6). Arduitas enim provenit ex ipsa philoso­ phica notione relationis, quae tam subtile ac debile ens prima fronte videtur, ut, statim ac ex suo fundamento exoritur, fere evanescere videatur et in ipso eodem fundamento refundi. Momentum vero apparet ex ipsa eius theologica connexione cum altissimo mysterio Trinitatis, ratione cuius relatio veluti in verticem entium sola cons­ cendit, ultimo constituens et explicans ipsam vitam intimam Dei­ tatis: ex sola enim natura relationis eiusque multiplicitate datur quodammodo intelligi quomodo in una essentia divina dari possit distinctio personarum, ob relativam nempe terminorum oppositio­ nem, quae simul parit distinctionem in personis nec solvit ipsius naturae unitatem aut simplicitatem; item, quare sint tantum tres personae, quia nempe nonnisi tres haberi possunt reales et opposi­ tae relationes, et quare nulla persona divina sit potior aut simpli­ citer altera prior, quia nempe opposita relativa sunt aequalia ac simul·84 In praecedenti tractatu De Deo Uno plures occurrunt relatio­ nes Dei ad extra, constituentes aliqua Dei attributa, uti relationes creatoris et domini, quae tamen nequeunt esse relationes reales, sed merae rationis, cum maius non referatur ad minus; quapropter quaestio, an sint in Deo reales relationes, coincidit cum quaestione, an sint in Deo relationes ad intra, seu inter terminos quorum uterIoannes A S. Thoma, Cursus theologicus, In 1 p., q. 28, disp. 33 (editio Solesmensis, Parisiis 1931 sqq.) IV 131-176. Maltha, A. H., «De divisione relationum consideratio in ordine ad quaestionem de relationibus divinis», Angelicum XIV (1937) 61-86. — «De divinarum relationum existentia, quidditate, distinctione», ibid. XVII (1940) 3-31. Manya, J., «Metafisica de la relaciôn ’in divinis’», Revista espaüola de teologia V (1945) 249-284. Michel, A., «Relations divines», Dictionnaire de théologie catholique XIII-2 (Paris 1937) 2135-2156. Rabe neck, J., Das Geheimnis des dreipersonlichen Got tes (Freiburg 1950) 45-57, 93-116. Salmanticenses, Cursus theologicus, tract. 6 (De Trinitate), disp. 4-8 (editio Parisicnsis 1870-1883) III 172-338. Suarez, De Trinitate, 1. 5, Opera omnia I (ed. Vives: Parisiis 1856) 652-673. Cf. 1. 4, passim. MUnde merito notat Billot: «Vides ergo quomodo ea quae de relationibus sunt, non ad otiosas quasdam scholasticas subtilitates, sed magis ad ipsam medullam doctrinae theologicae circa personarum Trinitatem pertineant» {ibid. 405). DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 129 que invenitur in ipso Deo; quod quidem est obiectum praesentis quaestionis. 139. Ad cuius congruam solutionem, omnino necessarium est aliquid praemittere de his quae fusius a philosophis explicantur, circa definitionem, divisionem et proprietates relationis in genere.95 1. Definitio relationis eiusque elementa. Relatio in genere dicit ordinem, respectum, habitudinem unius ad alte­ rum. Immediate relatio distingui solet in relationem secundum dici sive transcendentalem et relationem secundum esse. Sed prior, ut ipsa voce significatur, non est proprie dicta relatio, seu distincta et adventitia habitudo al alterum, sed est simpliciter aliquod absolutum, quod ex seipso totaliter pendet ab ali­ quo extrinseco ac ideo illud in sua ipsa essentia connotât (sicut anima refertur ad corpus, materia ad formam, essentia ad esse, potentia passiva ad actum, potentia activa ad suum obiectum). Altera vero, de qua sola hic agitur, est vera et proprie dicta relatio, seu aliqua distincta et adventitia realitas, ac ideo definiri solet cum ipso Aristotele {Categoriae, c. 7) «Id cuius totum esse est ad aliud se habere». Duplex conceptus in hac definitione distinguitur, qui vocari solet «esse ad», seu ipse respectus, imo ipsum respicere, et «esse in», seu ipsa entitas inclusa in «esse ad», quae quidem potest esse vel ens rationis vel ens reale, et iterum vel accidens vel substantia; ideo autem vocatur «esse in», quia in reali relatione creata, ex qua desumitur omnis nostra cognitio, tam de rela­ tione in genere quam de relatione divina substantiali, illa entitas est quoddam accidens, de cuius ratione est inesse. Tria autem elementa in omni relatione involvuntur, scilicet subiectum (seu terminus qui), terminus (seu terminus ad quem) et fundamentum (seu ratio propter quam subiectum ad terminum referatur). Ex quo sequitur quod relatio realis importat subiectum reale, terminum realem, fundamentum reale, et distinctionem realem inter haec tria. 140. 2. Divisio relationis multiplex est. Praecipuae divisiones sunt: relatio realis et rationis; relatio non mutua (v. g. inter effectum et causam, vel inter imaginem et exemplar) et mutua, quae subdividitur in relationem aequiparantiae (v. g. inter duo alba) et relationem disquiparantiae (v. g. inter patrem et filium); relatio transcendentalis seu secundum dici et praedicamentalis seu secundum esse.85 * 851 p., q. 28, a. 1 et 2; In 1 Sent., dist. 8, q. 4, a. 3, et alii loci supra relati. Billot, L., Tractatus de Deo Uno et Trino, q. 28 («De relatione praeambula dis­ quisitio») (ed. 7, Romae 1935) 406-420. Caietanus, In 1 p., q. 28, a. 1 et 2. Gredt, L, Elementa philosophiae aristotelico-thomisticae, n. 110, 112, 172, 190 sq., 741-744. Ioannes A S. Thoma, Cursus philosophicus, Ars logica, 2 p., q. 17 (ed. B. Reiser, Taurini 1930-1937) I 573-608. Mattiussi, G., In tractatum De Deo Uno et Trino animadversiones (impressio altera, Romae 1925) 73-85. 5 130 DE DEO TRINO Haec ultima divisio, quae est primaria et sola essentialis, sequenti modo extenditur: Relatio secundum dici seu transcendentalis. Est aliquod absolutum, quod in sua ipsa essentia fert connotationem sive dependentiam ab alio. Relatio secundum esse. Est distincta et adventitia obiectiva realitas. Relatio rationis. Cuius nempe esse obiectivum est in sola mente. Prae­ cipuae huiusmodi relationes sunt: universalis ad particulare; obiecti ad potentiam; eorum quae sola ratione distinguuntur; Dei ad creata.86 Relatio realis. Cuius obiectivum esse est independens a ratione. Relatio inhaerens sive praedicamentalis (accidens constituens par­ ticulare praedicamentum relationis). Fundata in actione et passione, seu in exercitio causalitatis. Vel causalitatis obiectivae, sive causalitatis formalis extrinsecae (obiecti nempe aut exemplaris). Rela­ tio mensurae et mensurati. Vel causalitatis subiectivae (efficientis, finalis, forma­ lis intrinsecae, materialis). Relatio causae et ef­ fectus. Fundata in quantitate transcendentali, seu unitate et nu­ mero. Relatio convenientiae (fundata in unitate) et dis­ convenientiae (fundata in numero). Quae quidem acci­ pitur. Vel secundum substantiam. Relatio identitatis et di­ versitatis. Vel secundum quantitatem. Relatio aequalitatis et inaequalitatis. Vel secundum qualitatem. Relatio similitudinis et dis­ similitudinis. Relatio subsistens, seu non praedicamentalis (et in hoc sensu transcendentalis). Talis est tantum triplex relatio ad intra SS. Trinitatis, fundata in divinis processionibus, de qua in praesenti quaestio movetur. 141. 3. Essentiales proprietates relationis proprie dictae, seu secun­ dum esse, ad quinque reduci possunt. Primo scilicet, relatio id habet peculiare ac distinctivum a re absoluta, quod resultet ex duplici conceptu, seu «esse ad» et «esse in». Solum «esse ad», seu purus ac simplex respectus ad aliud, constituit ipsam specificam ra­ tionem relationis, qua primo et formaliter distinguitur ab ente absoluto. Quia tamen huiusmodi respectus necessario inveniri debet in aliquo fundamento, seu in aliquo ente quod ad aliud referatur, ex tali fundamento accipit relatio ut sit etiam aliquid, seu accipit suum «esse in», quod dici potest eius ratio generica. 36 Cf. In 1 Sent., dist. 8, q. 4, a. 1, ad 3. DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 131 Secundo, ex parte huius genericae rationis, sive secundum suum «esse in», relatio potest esse aliquid purae rationis (relatio rationis, ut cum homo refertur sive comparatur ad animal, sicut species ad genus); imo in solo prae­ dicamento relationis, et in nullo alio, habetur aliquid quod potest esse ens rationis/7 quia alia praedicamenta, ut quantitas et qualitas, secundum pro­ prium conceptum tam genericum quam specificum, significant aliquid alicui inhaerens illudque determinans, dum relatio secundum proprium conceptum, sive specificum sive etiam genericum, non dicit aliquid inhaerens alicui, sed tantum referens aliquid ad aliud (1 p., q. 28, a. 1; Quodl. 9, a. 4). Propterea philosophi distinguunt duo tantum entia rationis, scilicet relationem et priva­ tionem (quae est aliquid negativum). Tertio, secundum praefatum «esse in», relatio potest esse aliquid reale ac praedicamentale, seu aliquod accidens, constituens distinctum praedica­ mentum. Et ad hoc genus pertinent omnes reales relationes creatae, ex qua­ rum apprehensione procedit omnis nostra cognitio sive de relatione in genere, sive de relationibus divinis; ipsa supradicta generalis distinctio «esse ad» et «esse in» ex consideratione relationis praedicamentalis deducitur. In hoc autem est discrimen relationis ab aliis praedicamentis sive acci­ dentibus, quod in istis «esse in» imbibit sive genericam sive specificam eorum rationem, ita ut secundum utramque ad ipsum subiectum seu substantiam transcendentaliter referantur (ita quantitas, quae secundum genericam acci­ dentis rationem est quid inhaerens substantiae, secundum specificam ratio­ nem est iterum quaedam mensura substantiae, et qualitas pariter est quaedam dispositio substantiae), dum e converso relatio secundum specificam suam lationem abstrahit ab «esse in» nec comparatur ad ipsam substantiam, sed dicit tantum «esse ad» seu purum respectum ad aliquid extrinsecum, ita ut non se habeat ut aliquid intrinsece affixum substantiae, sed ut aliquid veluti adiacens et assistens substantiae, essentialiter protendens in aliud (1 p., q. 28, a. 2); imo ut alibi notat S. Thomas, relatio, etiam secundum genericum con­ ceptum «esse in», non comparatur ad ipsum subiectum sed ad aliquid extra, vel, si placet, refert subiectum ad aliquid aliud.ss Quarto, non repugnat ut, secundum idem «esse in», relatio sit non solum aliquid reale, sed etiam aliquid substantiale sive subsistens, quia, ut diximus, relatio secundum suam specificam rationem dicit tantum «esse ad» et in hoc differt ab omni alio genere entium quod non accipiatur secundum compa­ rationem ad illud in quo est, sed ad aliud extra. Unde «esse ad» indifferenter potest coniungi cum «esse in» quod sit sive ordinis rationis, sive ordinis realis, et sive accidentalis sive substantialis, seu potest esse vel ens rationis, vel accidens, vel substantia.*85 ^Sensus non est quod relatio rationis est in praedicamento relationis, nam prae­ dicamenta sunt entia realia; sed quod propria et specifica ratio praedicamenti relationis, seu esse ad aliud, potest inveniri extra illud praedicamentum et esse aliquod ens rationis. 85 In 1 Sent., dist. 8, q. 4, a. 3: «[Relatio, seu] ’ad aliquid’, etiam secundum rationem generis, non importat aliquam dependentiam ad subiectum, imo refertur ad aliquid extra, et ideo etiam secundum rationem generis in divinis invenitur» (cf. ibid., ad 4; Quodl. 9, a. 4). 132 DE DEO TRINO Si autem in divinis detur realis relatio, oportet ut ipsa sit aliquid subsis­ tens, quia quidquid est in Deo, subsistens est et substantia, ob summam Dei simplicitatem et perfectionem. Unde dicitur quod in Deo omnia praedi­ camenta resolvuntur in substantiam, non exclusa ipsa relatione. Quia tamen inde non aufertur specifica ratio relationis, seu respectus et oppositio relativa, «propter hoc, tantum remanent duo modi praedicandi in divinis, scilicet secundum substantiam et secundum relationem» (In 1 Sent., dist. 8, q. 4, a. 3); «Dicuntur duo tantum esse praedicamenta in divinis [depurata quidem a creata inperfectione ], quia alia praedicamenta important habitudinem ad id de quo dicuntur, tam secundum suum esse, quam secundum proprii generis rationem; nihil autem quod est in Deo, potest habere habitudinem ad id in quo est, vel de quo dicitur, nisi habitudinem identitatis propter summam Dei simplicitatem» (1 p., q. 28, a. 2, ad 1). Quinto, ex eadem peculiari natura relationis, prout est essentialiter ac specifice «esse ad», sequitur quod oppositio, quam relatio statuit inter su­ biectum et terminum (puta inter patrem et filium), nullo modo importat (quemadmodum omnis alia oppositio quae relativa non sit) aliquam carentiam perfectionis, sive in subiecto sive in termino; nam ista inter se opponuntur non ut sunt aliquid, sed ut ad aliquid, seu non secundum «esse in» (ex quo praecipue attenditur perfectio alicuius entis) sed tantum secundum «esse ad», quod, qua tale, abstrahit a perfectione, cum nihil aliud sit quam purus res­ pectus (cf. In 1. Sent., dist. 26, q. 2, a. 2). Utrum autem ipsum «esse ad», prout abstrahit ab «esse in», sit aliqua entitas sive realitas et praeterea importet aliquam sibi propriam perfectionem, subtiliter controvertitur inter theologos, praecipue occasione divinarum re­ lationum, ac ideo haec quaestio ventilabitur in proprio loco (in q. seq., n. 172-174). Ratione igitur praefatae relativae oppositionis, fit ut in Deo possit dari perfecta distinctio personarum et simul integra maneat tum unitas essentiae tum communitas omnis perfectionis. II. ERRORES. 142. Ex tribus haeresibus trinitariis, supra relatis (n. 32 sqq.), necessario sequitur negatio relationum realium in divinis. Subordinatianismus enim, multiplicando essentias, docet Filium et Spiritum S. esse creaturas, ex quo sequitur omnem relationem Patris ad alias duas personas esse relationem rationis, sicut ad ceteras creaturas. Unitarismus vero, identificando tres personas in unam, eo ipso supprimit omnem realem relationem inter eas, et, accipiendo tres personas divinas ut tres manifestationes Dei in mundo, reducit eas ad tres relationes rationis inter Deum et creaturas (De potentia, q. 8, a. 2; Hannibaldus, In 1 Sent., dist. 26, q. 2, a. 1, inter apo­ crypha S. Thomae). Tandem, extrema opposita haeresis Tritheismi, distinguendo tres naturas divinas, quamvis salvet relationem rea- '«✓Λ DE PROCESSIONIBUS, REL/VTIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 133 lem, suprimit tamen relationem ad intra, ita ut ponat in Patre et Filio eandem relationem ad extra, utut realem ac mutuam, quae oritur ex humana generatione. Apud catholicos theologos nulla fuit vera negatio aut decisiva dubitatio de hac re. Nihilominus non defuit apud unum vel alterum auctorem aliqua haesitatio, proveniens praecipue ex ambigua vel falsa notione relationis in genere, prout desumitur ex creatis. Ita Guilelmus Alverniensis (f 1249) visus est negare realitatem divinarum relationum; sed, cum eius verba sint ambigua nec aliunde apud coaevos doctores ulla habeatur allusio ad huiusmodi errorem, eius mens ita fortasse explicari potest ut insinuet sententiam posteriorum illorum theologorum qui docuerunt relationem, secundum suum «esse ad» et abstrahendo a suo «esse in», nullam dicere realitatem (cf. infra, n. 169)89 Gravior quidem fuisset Guilelmi Ockam (t 1349/1350) dissensus, si ipse mysterio Trinitatis logice applicuisset nominalisticam suam doctrinam, qua explicite negat realitatem relationum in creatis.* 90 Sed ipse, ut theologus et ex sola auctoritate (etsi ipsa ratio, ut ait, refragetur), explicite realitatem relationis in divinis admittere coactus est, fassus rationem inhabilem esse ad hoc mysterium explicandum.91 III. ASSERTIO. Datur in divinis aliqua vera ac realis relatio ad intra. in hac nota assignanda. Quamplures quidem dicunt rem esse de fide (Dieckmann, Galtier, Lercher, Dander, Boyer); quorum aliqui id deducunt ex eo quod de fide est haberi in Deo vere Patrem et Filium, adeoque veram relationem paternitatis et filiationis, alii vero id vident definitum in verbis Cone. Flor.: «In Deo omnia sunt 143. Nota theologica. Non prorsus concordant auctores ^Kramp, I., «Des Wilhelms von Auvergne ’Magisterium divinale’», Gregorianum I (1920) 538-584; II (1921) 42-78. Schmaus, M., Der 'Liber propugnatorius’ des Thomas Anglicus und die Lehrunterschiede zwischen Thomas von Aquin und Duns Scotus (Münster 1930) 391. 90 In 1 Sent., dist. 30, q. 1: «Relatio est... tantum intentio vel conceptus in anima importans plura absoluta, sicut populus est plures homines et nullus homo est populus» (cf. Quodl. 6, q. 15). 91 Ibid., q. 4: «Teneo propter dicta sanctorum quod paternitas vere et realiter est in Deo et quod paternitas non est formaliter divina essentia». De generali Ockami sen­ tentia circa relationem, confer: Baudry, L., Lexique philosophique de Guillaume d’Ockham (Paris 1958) 230-234. Doncoeur, P., «Le nominalisme de Guillaume d’Ockham, La théorie de la rela­ tion», Revue néoscolastique XXIII (1921) 1-25. Martin, G., «1st Ockhams Relationtheorie, Nominalismus?», Franziskanische Studien (1950) 31-49. Mohan, G., «The ’Quaestio de relatione’ attributed to W. Ockham», Franciscan studies II (1951) 273-303. Vignaux, P., «Nominalisme», Dictionnaire de théologie catholique XI-1 (Paris <1931) Τίβ-Τ19. 134 DE DEO TRINO unum, ubi non obviat relationis oppositio». Quidam tamen id di­ cunt tantum, vel saltem, theologice certum (D’Alès, Dalmau). Non videtur rem esse stricte ac certe de fide; nam a Patre ad relationem paternitatis requiritur aliquis discursus theologicus, utut immedia­ tus, et florentinum illud incisum «Ubi non obviat relationis oppo­ sitio» est quidem certa Concilii doctrina, sed non est directum obiectum definitionis. Aliunde tamen, ob has duas rationes, necnon ob communius iudicium theologorum, res dicenda est proxima fidei. PROBATUR 1. Ex auctoritate. 144. Ex Magisterii documentis clare apparet, doctrinam de· existentia relationum in divinis, seu conceptum relationis, iam a Patribus invocatum ad defendendam contra haereticos trinitatem t personarum, assumptum tandem fuisse ab ipsa Ecclesia ad idem mysterium declarandum. Id incoeptum est saec. 7 a tribus particu­ laribus Conciliis Toletanis XI, XV et XVI in suis fidei professio­ nibus et subinde solemnius persolutum in tribus mediaevalibus Con­ ciliis Remensi a. 1149 (praesidente Eugenio III), Later. IV a. 1215 (in declaratione contra abbatem loachim) et praecipue Florentino (Decr. pro lacobitis, a. 1442), quod praefatam explicitiorem formulationem protulit. Conc. Toletanum XI, a. 675, Symbolum fidei: «In relativis vero per­ sonarum nominibus Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus Sanctus ad' utrosque refertur, quae cum relative tres personae dicantur, una tamen natura vel substantia creditur... Haec ergo Sancta Trinitas, quae unus et verus est Deus, nec recedit a numero, nec capitur numero. In relatione enim persona­ rum numerus cernitur; in divinitatis vero substantia, quid numeratum sit non comprehenditur. Ergo in hoc solum numerum insinuant, quod ad invicem, sunt; et in hoc numero carent, quod ad se sunt» (Denz. 528, 530). Conc. Toletanum XV, a. 688, Apologia luliani Archiep.: «Nos autem ...non secundum relativum, sed secundum essentiam diximus: Voluntas ex voluntate, sicut et sapientia ex sapientia» (Denz. 566; cf. tractatum De Deo Uno, in vol. 1, n. 587). Conc. Toletanum XVI, a. 693, Professio fidei: «Quamquam secundum essentiam Pater voluntas, Filius voluntas et Spiritus Sanctus voluntas, non tamen secundum relativum unus esse credendus est, quoniam alius est Pater, qui refertur ad Filium, alius Filius, qui refertur ad Patrem, alius Spiritus Sanctus qui pro eo quod de Patre Filioque procedit, ad Patrem Filiumque refertur: non aliud, sed alius; quia quibus est unum esse in deitatis natura,, his est in personarum distinctione specialis proprietas» (Denz. 573). DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 135 Conc. Remense, a. 1148, Professio fidei, ipsi attribui solita: «Credimus (et confitemur) solum Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum aeternum esse, nec aliquas omnino res, sive relationes, sive proprietates, sive singula­ ritates vel unitates dicantur, et huiusmodi alia, adesse Deo, quae sint ab aeterno, quae non sint Deus».92 Conc. Lateranense IV, a. 1215, definivit contra abbatem loachim: «In Deo solummodo Trinitas est, non quaternitas, quia quaelibet trium perso­ narum est illa res, videlicet substantia, essentia seu natura divina...; et illa res non est generans, neque genita, nec procedens, sed est Pater, qui generat, et Filius, qui gignitur, et Spiritus Sanctus, qui procedit: ut distinctiones sint in personis, et unitas in natura» (Denz. 804). Etsi verbis non explicet, Con­ cilium intendit distinguere inter unum absolutum (essentiam) et tria relativa. Attamen exaggerant annotatores in Collectione Lacensi VII 539 cum de ea distinctione dicunt: «Hoc dogma edicitur in ipsa definitione lateranensi». Conc. Florentinum, Decr. pro lacobitis, a. 1442: «Hae tres personae sunt unus Deus, et non tres dii: quia trium est una substantia, una essentia, una natura, una divinitas, una i nue ensitas, una aeternitas, omniaque sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio». (Denz. 1330). In hoc Concilio loannes, Latinorum theologus, testatus est: «Est vero secundum Doctores tam Graecos quam Latinos sola relatio, quae multiplicat personas in divinis productionibus, quae vocatur relatio originis, ad quam duo tantum spectant: a quo alius et qui ab alio» (Hardouin 9. 203). Similiter Card. Bessarion, Graecorum theologus, in eodem Concilio professus est: «Quod personalia nomina Trinitatis relativa sunt, nullus ignorat» (ibid. 339). Nota signanter in hac definitione florentina celebre illud effatum trinitarium, in quo tota essentia mysterii tanquam in supremo principio colligitur et ad quod erit nobis continuo attendendum: «In Deo omnia sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio». Hoc effatum fere ad verbum ex opere S. Anselmi De processione Spiritus S. desumptum est. Idem aequivalenter continetur in verbis Boethii et Isidori Hispalensis infra citandis et in nuper recitata definitione Conc. Toletani XI, quae sententiam Isidori suam fecit et aptissime expressit. explicite non loquitur de existentia relationum in divinis, sed eam implicite docet affirmando divinam paternita­ tem et filiationem, quae in relatione consistunt, necnon duarum personarum processionem, quae procul dubio relationes fundat. In Epistola ad Ephesios 3. 15 quodammodo explicitius haec doctrina traditur per comparationem inter paternitatem divinam et creatam, 145. Scriptura 92 Ita in anterioribus Denzinger editionibus, n. 391. Nova vero editio DenzingerSchonmetzer (n. 745) eam professionem omittit, utpote quae desit sive in Actibus synodalibus sive in Regestis Eugenii III ac reputetur confecta a S. Bernardo aliisque in privato conciliabulo contra Porretanum nec umquam a S. Pontifice approbata. DE DEO TRINO 136 quae procul dubio in relatione consistit: «Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri lesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur». vero eundem scripturisticum relationis conceptum, implicite contentum in attributis Patris et Filii, explicite exhibent duplici modo. Priores nempe Patres, inter eos qui partes habuerunt in controversiis trinitariis saec. 4, provocant ad discrimen et dis­ tinctionem, quam ea attributa inducunt, quatenus sunt relativa sive* mutuo comprehensiva, et Ario obicienti quod ex ea duorum correlativorum distinctione sequeretur ditheismus, respondebant id vi­ tari ratione processionis unius personae ab altera, in qua eae rela­ tiones fundantur et vi cuius una persona accipit eandem prorsus, naturam ab alia (Athanasius, Hilarius). Posteriores vero Patres eiusdem periodi, nominatim Cappadoces (Basilius, Nyssenus, Nazianzenus}, explicitius institerunt in ipso conceptu relationis, explicite assumpta hac ipsa voce (ή σχεσις vel τα πρός dicentes relationem secundum se inducere distinctionem inter personas sub sola ratione qua ad invicem referuntur, ac proin­ de integram relinquere unitatem in ceteris, fundatam tum in pro­ pria unitate ac simplicitate divinae naturae tum in ipsa ratione immanentis processionis, per quam haec natura ab una ad aliam personam communicatur: unde Pater et Filius distinguuntur ab invicem, non quia unus habet quo alter caret, sed tantum ratione originis et alteritatis, seu quia unus est Pater et alter est Filius, alius est Pater et alius est Filius (unus nempe et alter, non unum; alius et alius, non aliud et aliud); quod quidem iam dixerat Tertul­ lianus (Adu. Praxean 25, cit, supra, n. 89). In sequenti periodo, quoad expositionis profunditatem et fe­ cunditatem eminet Augustinus, qui in magno illo monumento sui operis De Trinitate (praesertim 1. 5 et 15) altissimum mysterium exponit, novam lucem diffundens novosque conceptus adducens, quos antiqua philosophia nequidem suspicari poterat, ita ut, sicut in aliis partibus sacrae doctrinae ita et potiori ratione in materia trinitaria, pater theologiae merito appelletur.93 Subinde Anselmus 146. Patres 93 Cf. I. Chevalier, Saint Augustin et la pensée grecque. Les relations trinitaires, Fribourg 1940.—«La théorie augustinicnne des relations trinitaires», Divus Thomas (Freiburg) XVIII (1940) 317-384.—G. Mascia, La teoria della rehazione nel «De Tri­ nitate» di S. Agostino, Napoli 1955.—J. Morax. «Las relaciones divinas segùn San.· Agustin»», Augustinus IV (Madrid 1959) 353-372. DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 137 Cantuariensis, vestigia Augustini fideliter premens, doctrinam de relationibus divinis fuse explicavit in duplici opere De fide Trini­ tatis, in quo agit contra Roscellinum, et De processione Spiritus S., in quo, ut notavimus supra (n. 144), praeformavit celebre illud ac fundamentale effatum florentinum: «In Deo omnia sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio» (Anselmus: «Nec unitas amittit aliquando suam consequentiam, ubi non obviat aliqua relationis oppositio»). 147. Sint aliqua praefatorum Patrum testimonia: Athanasius, Contra Arianos, oratio 3, n. 6: «Qui Patrem dicit, omnino cum Patre Filium quoque existere significat» (MG 26. 334). Ibid., n. 4: «Eadem de Filio quae de Patre dicuntur, Patris excepto nomine» {ibid. 330). Hilarius, De Trin. 7. 31: «Nomen Patris habet in se Filii nomen. Non enim nisi per Filium Pater est, et significatio Filii, demonstratio Patris est, quia nonnisi ex Patre sit Filius» (ML 10. 226). Ibid. 7. 32: «Nec duos deos Dei ex Deo veritas perficit, nec singularem Deum Dei patitur nativitas, nec non unum sunt, qui invicem sunt. Invicem autem sunt, cum unus ex uno -est» {ibid. 227). Basilius, Epist. 38. 4 et 7: «Qui Patrem intellexit, et eum in seipso intellexit, et Filium animi perceptione simul est complexus... Nam fieri non potest, ut quis, Filio nominato, etiam non cogitet de Patre, cum appellatio haec per relationem [σχέτικώς] Patrem quoque simul indicet» (MG 32. 331, 339). Adv. Eunomium 2. 22: «Haec nomina, pater et filius..., cum per se sola dicuntur, solum habitum mutuum [προς άλληλα σχέσιν] indicant. Pater enim est, qui alteri existendi principium secundum similem sibiipsi naturam contulit, filius vero, qui ex alio per generationem principium ut sit habuit» ■(MG 29. 622). Gregorius Nazianzenus, Oratio 31 (theologica 5). 9, agens contra utramque subordinatianam et modalisticam haeresim, scribit: «Quid ergo •est, inquiunt, quod Spiritui deest ad hoc ut sit Filius? Nisi enim aliquid deesset, Filius esset. Deesse nihil dicimus. Non enim Deo quidquam deest. Sed manifestationis et mutuae eorum relationis [τής προς άλληλα σχέσεως] dif­ ferentia diversa quoque ipsis nomina procreavit. Neque enim Filio aliquid deest ad hoc ut sit Pater (nec enim defectus est Filius), nec propterea tamen Pater est. Alioqui eadem ratione Patri aliquid deerit ad hoc ut sit Filius: nec enim Pater est Filius. Quin potius ’non esse genitum’ et ’genitum esse’ et ’procedere’ fecerunt ut alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus appellentur, atque ita inconfusa trium personarum distinctio in una divinitatis natura et dignitate conservaretur... Tria haec unum, si divinitatem spectes, et unum tria, si proprietatum rationem habeas» (MG 36. 142). Cf. Orat. 23. 7; 29. 16; 30. 11; 31. 30; 41. 9; 43. 30. Augustinus, De Trin. 9. 1. 1: «Credamus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum esse unum Deum..., [seu] Trinitatem relatarum personarum et unitatem aequalis essentiae» (ML 42. 961). 138 DE DEO TRINO Ibid. 5. 3. 4 et 5. 5. 6: «Respondere incipiamus fidei nostrae adversa­ riis: inter multa quae Ariani adversus catholicam fidem solent disputare, hoc sibi maxime callidissimum machinamentum proponere videntur, cun dicunt: Quidquid de Deo dicitur vel intelligitur, non secundum accidens, sed secundum substantiam dicitur. Quapropter ingenitum esse Patri secundum substantiam est, et genitum esse Filio secundum substantiam est. Diversum est autem ingenitum esse et genitum esse, diversa est ergo substantia Patris et Filii. Quibus respondemus...: Nihil in eo secundum accidens dicitur, quia nihil ei accidit, nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam dicitur... Dicitur enim ad aliquid, sicut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, quod non est accidens, quia et ille semper Pater, et ille semper Filius... Quamobrem quamvis diversum sit Patrem esse et Filium esse, non est tamen diversa substantia, quia hoc non secundum substantiam dicuntur, sed secundum relativum, quod tamen relativum non est accidens, quia non est mutabile» (ML 42. 913 sq.). Ibid. 15. 3. 5, idem abbreviat: «Non omne quod de Deo dicitur, se­ cundum substantiam dicitur, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dicitur etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est; sicut Pater ad Filium dicitur» (ibid. 1059) Cyrillus Alex., De Trin., dial. 4: «Dicamus, relativa nomina significare se invicem, altero alterius cognitionem mutuo pariente. Quare si quis dextrum didicerit, agnoscet utique facilius sinistrum, et e converso, idque verum esse nemo non astipulabitur. Nomen igitur relativum est, Pater, et similiter, Filius» (MG 75. 867 sq.). Fulgentius, Epist. 14. 8: «In quolibet autem relativo nomine, sic cer­ tum est unam in seipsa significari personam, ut hinc referatur ad alteram...; relativo enim vocabulo sic persona quaelibet dicitur in se, ut non dicatur ad se» (ML 65. 399). Boetius, De Trinitate, 6: «Ita igitur substantia continet unitatem, relatio multiplicat trinitatem; atque ideo sola sigillarim proferuntur atque separatim quae relationis sunt» (ML 64. 1255). Damascenus, De fide orth. 1. 10: «Haec igitur omnia [nomina et praedicata] communiter in tota divinitate accipienda sunt, atque eodem modo Pater et Filius et Spiritus Sanctus, item quod causa caret et quod causa est, ac postremo ingenitum, genitum et procedens; quae quidem non eiusmodi sunt ut naturam denotent, sed, mutuam inter se personarum relationem [τής πρός άλληλα σΧέσεως] ac existendi modum» (MG 94. 838). Isidorus Hisp., De differentiarum, 1. 2, n. 4: «In relatione personarum trinitas est; in substantia vero naturae unus Deus est: Pater scilicet, et Filius, et Spiritus Sanctus» (ML 83. 71). Anselmus Cantuariensis, De processione Spiritus S., c. 2: «Supradicta vero relationis oppositio, quae ex hoc nascitur quia supradictis duobus modis Deus de Deo est, prohibet Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum de invicem dici, et propria singulorum aliis attribui. Sic ergo huius unitatis, et huius relationis consequentiae se contemperant, ut nec pluralitas quae sequitur relationem transeat ad ea in quibus praedictae simpUcitas sonat unitatis, nec DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 139 unitas cohibeat pluralitatem, ubi eadem relatio significatur; quatenus nec unitas amittat aliquando suam consequentiam, ubi non obviat aliqua rela­ tionis oppositio, nec relatio perdat quod suum est, nisi ubi obsistit unitas inseparabilis» (ML 158. 288). Ut supra dictum est (n. 144), ex his verbis desumptum est celebre effatum Cone. Florentini. PROBATUR 2. Ex ratione theologica. 1. Ex ratione Patris et Filii. In Deo est vere Pater et vere Filius, seu realis paternitas et realis filiatio. Atqui paternitas et filiatio sunt quaedam relationes. Ergo in Deo sunt duae saltem reales relationes. 148. Nec valet obicere quod ad hoc ut Pater et Filius dicantur realiter tales, sufficeret relatio rationis, quemadmodum haec sufficit ad hoc ut Deus vere dicatur et sit dominus, creator, imo Filius B. Virginis. Etenim Deus non dicitur realiter dominus, creator et Filius B. Virginis a relatione rationis dominii, causalitatis et filiationis in ipso existente, sed a reali ratione quae fundat talem relationem, nempe a potestate et actione Dei et a generatione passiva humanitatis assumptae, vel, si placet, a relatione reali existente in creatura. Nonnisi vero a relatione reali paternitatis et filiationis dici potest Pater et Filius, quia haec duo nomina important distinctionem et oppositio­ nem ad invicem, distinctio vero et oppositio in divinis nequit provenire nisi ex duabus relationibus realibus distinctis, cum natura et omnia attributa absoluta sint in tribus personis unum et idem; Christus vero et B. Virgo habent distinctas naturas, unde fit quod distinctio matris et filii in eis salvetur, data unica relatione reali maternitatis. Ceterum, si non daretur realis relatio in divinis, non daretur realis processio, quia relatio imbibitur connotative in processione, et sic non habe­ retur ipsum fundamentum reale, ex quo Deus possit cum sola relatione ra­ tionis denominari realiter Filius aut Pater, sicut denominatur dominus, crea­ tor, Filius B. Virginis. Imo nec daretur ipsa persona divina quae posset referri et denominari, cum persona divina constituatur per ipsam relationem, ut dicetur in q. 8, n. 203-205. 2. Ex distinctione divinarum personarum. Dantur in Deo tres personae realiter distinctae. Ergo dantur etiam tres saltem relationes reales. Etenim, realis distinctio in divi­ nis nequit consistere inter perfectiones absolutas (ut docent Tritheismus et Subordinatianismus), quia unaquaeque perfectio divina, utpote infinita, necessario alias imbibit sicque non distinguitur ab aliis; potest vero optime consistere inter tres relationes, non qui­ dem inter tres relationes rationis (ut vult Unitarismus), secus non esset realis distinctio inter personas, et unaquaeque praedicaretur de alia ita quod Pater esset Filius et vicissim, sed inter tres rela- 140 DE DEO TRINO tiones reales, quatenus unaquaeque relatio, secundum purum «esse ad» perfecte excludit alias a se, quin aliunde talis exclusio importet imperfectionem in una vel altera, ut dictum est supra (n. 141). Unde negare reales relationes in Deo, est necessario incidere in unam vel alteram haeresi 10 trinitariam (De potentia, q. 8, a. 2). 3. Ex existentia processionum in divinis. Dantur in Deo duae reales processiones ad intra, ut probatum est supra (n. 131-134). Ergo dantur quoque reales relationes ad intra. Nam processio est quaedam actio; ex omni autem actione, tanquam ex fundamento, resultat necessario relatio, saltem in ter­ mino, qui, qua talis, ordinem dicit ad principium actionis, et etiam in ipso principio, si hoc est eiusdem naturae et ordinis ac terminus. Ergo ex processione divina sequitur relatio realis, et quidem duplex in unaquaque processione (1 p., q. 28, a. 1; De potentia, q. 8, a. 1 ). 149. Exinde patet quaenam sint tria elementa divinae relationis, iuxta dicta superius (n. 139). Cum enim haec relatio oriatur ex processione, sequitur quod in hac consistit ipsum relationis fundamentum, quemadmodum etiam in creatis actio seu generatio est fundamentum mutuae relationis inter patrem et filium. Ut tamen dicetur in q. seq., processio in divinis est idem ac ipsa relatio; unde fundamentum divinae relationis, quamvis sit quid reale, tamen non distinguitur realiter a relatione. Subtectum vero et terminus relationis divinae sunt binae personae; nam, secundum nostrum modum concipiendi, subiectum relationis est id quod intelligitur referri ad alterum, et terminus est hoc ipsum; iamvero in divinis non essentia, sed una persona, intelligitur referri ad aliam personam; unde non essentia, sed persona, est subiectum et terminus divinae relationis. 150. Obiectiones. Qbi. 1. Realis relatio repugnat divinae perfectioni. Nam, ipsa aliquid addit ad essentiam divinam; est ens debilissimum; facit ut subiectum depen­ deat ab alio, referatur ad aliud (Deus autem a nullo dependet et ad ipsum omnia referuntur), et opponatur alio (oppositio autem importat im­ perfectionem). Resp. Relatio in divinis non distinguitur realiter ab ipsa essentia, ut videbimus in q. seq., ac ideo nullam realitatem ei addit {De potentia, q. 8, a. 1, ad 8). Ob eandem rationem relatio divina non est ens debilissimum, sed ens in se subsistens, secus ac relatio creata, quae est accidens dependens tum a substantia aliisque accidentibus, tanquam a suo fundamento (cf. supra, n. 139), tum ab exteriori termino (C. Gent. 4. 14). Divina relatio non inducit proprie dependentiam inter subiectum et terminum, eo quod haec habent eandem numerice naturam et perfectionem, secus ac in creatis; nonnisi im­ proprie asseri potest aliqua dependentia, accepta nempe pro nexu et exigentia. Referri ad aliud non importat per se imperfectionem, sed tunc tantum cum DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 141 imperfectum refertur ad perfectum, sicut mobile reducitur ad immobile, accidens ad substantiam, creatura ad Deum (De potentia, q. 8, a. 1, ad 9). Oppositio relativa, caque sola, nullam de se importat imperfectionem, tum quia extrema opponuntur non secundum «esse in» sed secundum «esse ad» (cf. supra, n. 141), tum quia ambo termini sunt positivi et aequales, dum in oppositione tum contradictoria tum privativa unum extremorum importat negationem, et in oppositione contraria unum ex oppositis se habet ut im­ perfectum respectu alterius (ut patet de frigore per respectum ad calorem). Obi. 2. Relativa sunt simul re et ratione; personae vero divinae non sunt simul, cum una procedat ab alia; ergo non se habent relative. Resp. Processio in divinis, cum nullam involvat causalitatem, nullam inducit proprie dictam prioritatem et posterioritatem inter terminos, sed merum ordinem originis, qui fundat ipsam mutuam relationem, ut dictum est supra (n. 121). Obi. 3. Processio ad extra non ponit in Deo relationem realem sed tan­ tum relationem rationis (Creatoris ad creaturam); ergo a pari processio ad intra. Resp. Negatur paritas, quia tunc tantum exurgit inter duos terminos processionis mutua relatio realis, cum ab uno communicatur alteri aliquid eiusdem naturae, in quo parificantur; hoc autem non accidit in divina pro­ cessione ad extra. Obi. 4. Cum Verbum sive Filius procedat per rationem sive actum in­ tellectionis, relationes paternitatis et filiationis in divinis sunt relationes rationis. Resp. Negatur illatio. Nam eae sunt relationes rationis, quas intellectus ponit in ipsis obiectis intellectis, seu quas fingit in rebus, non vero eae quae ex intellectione resultant in ipso intellectu, scilicet inter intellectum et verbum ab eo procedens, ac vicissim; hae enim sunt mutuae ac reales relationes inter causam et effectum; et ita se habentt relationes paternitatis et filiationis in divinis, dempta tamen ratione causalitatis (1 p., q. 28, a. 1, ad 4; De potentia, q. 7, a. 9). QUAESTIO V. DE ESSENTIA DIVINARUM RELATIONUM** I. SENSUS QUAESTIONIS. 151. Ut diximus in q. praec. (n. 139), essentia omnis relatio­ nis ex duplici nota sive conceptu coalescit, scilicet «esse in» et «esse ad». De essentia autem divinae relationis secundum «esse ad» age­ tur praecipue in q. 8 (n. 200 sqq.), ubi dicetur illud constituere ipsam personam divinam. Hic ergo agitur directe de illius «esse in» et quaeritur an hoc consistat in ipsa essentia divina, ita ut relatio in divinis sit aliquid subsistens. Huiusmodi autem identitas relationis cum essentia divina po94 Cf. bibliographiam allatam in q. praec., n. 137. 142 DE DEO TRINO test, secundum maiorem vel minorem gradum, quadruplici ter intelligi, ita nempe quod inter relationem et essentiam dicatur adesse vel aliqua minor distinctio realis aut modalis, vel distinctio rationis ratiocinatae maioris (seu cum perfecto fundamento in re), vel dis­ tinctio rationis ratiocinatae minoris (seu cum imperfecto fundamen­ to in re), vel mera distinctio rationis ratiocinantis (seu sine ullo fundamento in re). Hanc quaestionem iam generaliter quoad attributa divina resol­ vimus in praecedenti tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 582 sqq.), ubi etiam explicuimus praefatam divisionem distinctionis in realem et rationis. Oportet tamen eam iterum hic resumere, tum quia illic consulto abstraximus a divinis revelatis relationibus et consideravi­ mus sola attributa Dei naturaliter cognoscibilia, tum ob peculiare momentum quod haec quaestio obtinet in praesenti, cum in ipsa habitudine identitatis simul et distinctionis inter divinam essentiam et divinas relationes reponatur tenacissimus nodus, quo vincitur supremum aenigma nostrae religionis, et detur aliqualiter intelligi quomodo trinitas personarum in una essentia non contradicat supre­ mo rationis principio identitatis et contradictionis, et quomodo in Deo unum possit esse trinum, et relativum sit idem ac absolutum. II. ERRORES ET SENTENTIAE. 152. 1. Solam distinctionem rationis ratiocinantis inter essen­ tiam et relationes sive personas in divinis ponebat triplex haeresis subordinatiana (ariana), monarchiana tModalismus Sabellianus) et tritheistica, ut inde ad oppositas conclusiones diverteret, quibus ne­ garetur mysterium trium personarum divinarum in una essentia. Arian i enim sic ratiocinabantur: Relatio sive proprietas Patris, puta «esse ingenitum», est omnino idem cum ipsa essentia divina; ergo quicumque non est ingenitus, ut Filius et Spiritus S., non habet essentiam divinam seu non est Deus; et pariter, relatio sive pro­ prietas Filii, i. e. «esse genitum», est idem cum natura Filii; ergo natura Filii non est natura divina, cum haec sit idem cum relatione Patris, seu cum «esse ingenitum» (cf. apud Augustinum, supra, n. 147). Sabelliani vero sic arguebant: Relationes sive proprietates divinae sunt idem cum essentia; ergo sunt etiam idem inter se; nec differre possunt nisi secundum diversam nostrae mentis considera­ tionem. qua Deus sub divina modalitate vel essentiali attributo vel exteriori manifestatione (praecipue triplici) consideratur. Tandem DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 143 Tritheistae ex omnimoda identitate relationis cum essentia deduce­ bant triplicem essentiam divinam in tribus distinctis relationibus. 153. 2. Distinctionem realem, propriam ac plenam, inter es­ sentiam et relationes divinas, nulla haeresis aut error explicite pro­ posuit, cum inde sequeretur incogitabilis quaedam quaternitas in divinis, seu aut quadruplex persona (una absoluta et tres relativae) aut triplex persona et unum absolutum ac distinctum suppositum quod persona non esset. Nihilominus, quidam olim inter catholicos doctores aliquam ambiguam distinctionem realem posuerunt, quae nequit theologice sustineri, attenta fide trium in una natura distinctarum personarum. « Ita Gilbertus Porretanus (f 1154), episcopus pictaviensis, decertans contra larvatum modalismum Abaelardi, impugnatum etiam a Bernardo Claraevallensi et damnatum in Cone. Senonensi a. 1140 (cf. supra, n. 8) deflexit et ipse in contrarium errorem exaggerati realismi in materia trinitaria.95 In suo enim Commentario in librum Boethii de Trinitate (ML 64. 1295 sq.) docuit aliquam distinctionem realem inter essentiam divinam et personas (sicut ceteroquin inter essentiam divinam et quaelibet attributa absoluta), distinguens in Deo inter abstractum et concretum adeoque inter naturam et individuum, ita ut Deus non sit Deitas, sed sit Deitate, sicut homo individuus non est humanitas, sed est humanitate, et pariter Pater, aut Filius, aut Spiritus S., non sit Deus sed sit Deitate. Unde inter Patrem (aut F. et Sp. S.) et Deitatem sive essentiam divinam est eadem distinctio quae est inter con­ cretum et abstractum, qualis habetur inter individuum (aut personam) et naturam universalem in creatis; haec autem est saltem distinctio rationis ratiocinatae maioris, seu cum perfecto fundamento in re, quod est ipsa realis compositio ex potentia et actu, imo, iuxta sententiam thomisticam, est quaedam distinctio realis modalis.96 Ceterum, Gilbertus, ulterius progre­ diens, videtur fortiorem adhuc distinctionem admittere inter essentiam divi­ nam et personas sive relationes personales, quam inter essentiam divinam et attributa absoluta, quatenus has relationes concipit ut aliquid veluti assis­ tens et extrinsece affixum essentiae, ita ut Pater non solum non sit Deus, 95 Fertur Abaelardus, cum in eo Concilio damnaretur, Gilbertum admonuisse versu poëtae: «Nam tua res agitur, paries cum proximus ardat». 96 Iuxta sententiam thomisticam, individuatio est aliquid positivum, additum essen­ tiae, in creaturis corporalibus; in creaturis vero spiritualibus, sive angelis, et a fortiori in Deo, individuatio est aliquid negativum, cum entia spiritualia seipsis individuentur. Subsistentia vero vel personalitas (seu forma suppositi vel personae), tam in materialibus quam in spiritualibus, non est aliquid negativum (ut docet Scotus), sed aliqua positiva perfectio, distincta ab individuatione et superaddita naturae individuae, et quidem, vel in linea entitativa sive existentiae (aliqui thomistae cum Capreolo), vel in praecedenti linea substantiali sive essentiae (alii thomistae cum Caietano). In utraque hac thomistarum sententia, subsistentia distinguitur ab essentia distinctione reali, saltem modali. Cf. I. Gredt, Elementa philosophiae aristotelico-thomisticae, n. 152, 386-390, 726-730. 144 DE DEO TRINO sed sit Deitate, sed etiam non sit Pater, sed sit paternitate, ob idem supradictum principium distinctionis inter concretum et abstractum; cuius erroris causa, ut observat S. Thomas (1 p., q. 28, a. 2), est quia Gilbertus consideravit relationem tantummodo secundum «esse ad», non attendens ad eius «esse in». Gilbert! errores,97 impugnati sunt peculiariter a Bernardo Claraevallensi, tum in Conciliis Parisiens! a. 1147 et Remensi a. 1148 (cf. Denz. 745) tum in suis operibus (In Cantica, serm. 8, n. 9; De consideratione, 1. 5, c. 7). Eius errorem de divinitate exposuimus in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 585), errorem vero de Trinitate dedimus supra, in n. 38). Ex eius doctrina, utut ambigua, duplex haeresis logice sequeretur, ob cuius periculum, ipsa impugnata fuit: prima est, ut animadvertebat S. Bernardus, inductio cuius­ dam verae quaternitatis in divinis, seu distinctae essentiae et trium relatio­ num, illius nempe quaternitatis quam paulo post abbas loachim inepte impu­ tabat Petro Lombardo; secunda est quidam Trithcismus, quo tres personae concipiuntur ut tria entia numerice distincta. Uterque error significatur in tertio ex quatuor capitulis doctrinae Gilberti, relatis in Cone. Remense (Denz. 745). Ad eandem sententiam indirecte accessit abbas loachim de Floris (t 1202), quamquam sub diveras ratione et ex diversa radice. Putans enim quod physica ac numerica unitas trium personarum in essentia induceret in Deo quaternitatem et in hoc sensu tanquam haereticam traducens sententiam Petri Lombardi, docuit unitatem divinae essentiae esse tantum moralem et similitudinariam, quo sensu plures cives dicuntur unus populus; ex quo se­ quitur quidam Tritheismus, seu tres essentiae identificatae cum tribus rela97 Triplex est Gilberti error, intime connexus et logice fluens ex eodem principio distinctionis inter abstractum et concretum in divinis, scilicet de natura Dei, de Trinitate et de Incarnatione. Primo nempe, Deus ct Deitas non sunt idem, sed Deus est sua Deitate, sicut homo est sua humanitate (quem errorem exposuimus in tractatu De Deo Uno, in vol. 1, n. 585). Secundo ac consequenter, persona divina non est Deus sed est Deitate, imo Pater non est sua paternitas, sed est paternitate (error trinitarius, de quo hic agitur). Tertio ac consequenter, non Deus seu natura divina incarnata est, sed relatio sive persona Verbi ab ea distincta (quod falsum esse patet ex mox dicendis). De Gilberti doctrina disputant eamque in varium sensum interpretantur: Hayen, A., «Le Concile de Reims et l’erreur théologique de Gilbert de la Portée», Archives d'histoire doctrinale et littéraire du Moyen Age X [1936] 29-102, praecipue 53-64, 88-91. Landgraf, A., «Untersuchungen zu den Eigenlehren Gilberts de la Portée», Zeitschrift fur katholische Théologie LIV (1930) 180-214. Regnon, Th. de, Etudes de théologie positive sur la Sainte Trinité II (Paris 1892) 87-108. Schmidt, M., Gottheit und Trinitât nach der Kommentar des Gilbert Porreta zu Boethius De Trinitate, Basel 1956. SiLVAiN, R., «Le text des commentaires sur Boèce de Gilbert de le Portée», Archives d'histoire doctrinale et littéraire du Moyen Age XV (1946) 175-189. Van Elswijk, H. C., Gilbert Porreta. Sa vie, son oeuvre, sa pensée (Leuven 1966) 277-364. De actis in Concilio Remensi agitur in p. 75-124. Vernet. F., «Gilbert de la Portée», Dictionnaire de théologie catholique VI-2 (Paris 1920) 1350-1358. Williams, M. E„ The teaching of Gilbert Porreta on the Trinity, as found in his commentaries on Boethius, Rome 1951. DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 145 tionibus (cf. supra, n. 38). Inde dupliciter loachim errat in praesenti quaes­ tione; primo nempe, negando unam essentiam physicam et ponendo unam essentiam moralem, quae, ut patet, distinguitur a relationibus; secundo, ad­ mittendo hanc illationem: si in Deo esset una essentia physica, haec distin­ gueretur a relationibus et haberetur quaternitas; in hoc confundit catholicam sententiam Petri Lombardi cum erronea doctrina Gilberti Porretani. loachim hanc controversiam cum Lombardo detulit ad Cone. Later. III (a. 1179) ut illius sententia damnaretur, at Concilium noluit quaestionem dirimere; eam autem solvit subsequens Cone. Later. IV (a. 1215), damnans sententiam ip­ sius loachim iam defuncti et approbans fere ad verbum doctrinam Magistri Sententiarum. 154. 3. Distinctionem saltem rationis ratiocinatae maioris (seu cum perfecto fundamento in re) inter essentiam divinam et personas, docuerunt aliqui doctores mediaevales, nominatim Sco­ tiis, qui loquitur de distinctione formali ex natura rei, et Durandus, qui loquitur de distinctione reali modali. Dicimus «saltem rationis ratiocinatae maioris», nam utriusque doctoris sententia, quae, sub satis ambiguis verbis, evidenter conatur invenire quandam mediam viam inter distinctionem rationis et distinctionem realem, potest etiam intelligi in sensu verae distinctionis realis-modalis, sive se­ cundum quid, ut sese exprimit ipse Durandus. Sententia Scoti, quam breviter delineavimus etiam in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 585), ad hanc reducitur, iuxta ipsius eius verba.98 In 1 Sent., . 146 DE DEO TRINO formalitatibus inter se distinctis ac ideo se habet sicut si esset realiter distin­ cta in duas res. Unde concludit: «Breviter igitur dico, omittendo illa verba de distinctione rationis, et de distinctione virtuali, non quia sint male dicta, sed quia non oportet eis uti, dico, quod in essentia divina ante actum intel­ lectus est entitas A. et entitas B. et haec formaliter non est illa, ita quod intellectus paternus considerans A. et considerans B. habet ex natura rei unde ista compositio sit vera A. non est formaliter B., non autem praecise ex aliquo actu intellectus circa A. et B».99 Durandus magis aperte et ingenue docet aliquam distinctionem realem modalem. In 1 Sent., dist. 33, q. 1, ait: «Primum est, quod differentia essen­ tiae et relationis in divinis non est pure et praecise secundum rationem. Se­ cundum est, quod non est dicendum simpliciter quod differant realiter. Ter­ tium est, quod necessarium est dicere, quod differant aliquo modo realiter, saltem secundum quid et cum determinatione». Hanc determinationem ibidem sic exprimit: «Differunt sicut res et modus habendi rem». Plures theologi, reiecta utraque Scoti et Durandi distinctione atque ex­ plicite vel aequivalenter inducta duplici distinctione rationis ratiocinatae mi­ noris et rationis ratiocinatae maioris, hanc explicite dicunt adesse inter es­ sentiam divinam et relationes. Ita Molina (In 1 p., disp. 6, a. 2), Vazquez (In 1 p., disp. 121), Lugo (De Trin., disp. 8, c. 2) et unus vel alter modernus signanter Boyer, qui id tot verbis affirmat1 et probare conatur (quidam vero alii, qui afferri solent, nonnisi generaliter loquuntur de distinctione rationis cum reali fundamento in re). Praeterea, quidam pauci, ut Suarez (De Trin., 1. 4, c. 3 et 7) et Ruiz de Montoya (De Trin., disp. 12), distinguunt, ponentes distinctionem illam maiorem inter essentiam et relationes, minorem vero inter relationes et essentiam, quatenus relationes non sint de conceptu essentiae, essentia vero sit de conceptu relationum. 155. 4 Solam distinctionem rationis ratiocinatae minoris (seu cum imperfecto fundamento in re) adesse inter essentiam divinam et relationes sive personas, est sententia longe communior inter theologos (Caietanus, Banez, Valentia, Joannes a S. Thoma, Salmanticenses, Billuart, alii praesertim thomistae passim, inter n^odernos explicite Garrigou-Lagrange et Alastruey), etsi plures, prae­ sertim antiquiores, non utantur huiusmodi praecisiori ac modernio­ ri expressione, sed generalioribus ambiguisque formulis distinctio­ nis virtualis, vel rationis cum fundamento in re, vel rationis ratio­ cinatae. III. ASSERTIO 1. Relationes divinae non distinguuntur ab es- Commentaria Oxonensia I (Ad Claras Aquas 1912) 279-284 Cf dist. 3, q. 1 et 3; dist. 5, q. 1; dist. 8, q. 3; dist. 13, 23, 25 et 28. 1 De Trinitate (Romae 1943) 148: «Distinctio rationis inter relationes et substantiam agnoscenda est maior». DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 147 sentia mera distinctione rationis ratiocinantis, seu sine ullo funda­ mento in re. Id est theologice certum, cum ex eius negatione, seu ex omnimoda identitate essentiae et relationum divi­ narum, necessario excludatur omnis realis distinctio inter ipsas rela­ tiones, puta inter paternitatem et filiationem, ac ideo inter ipsas personas. 156. Nota theologica. PROBATUR. 157. 1. Si relationes divinae distinguerentur ab essentia sola distinctione rationis ratiocinantis, non possent absolute concipi in una essentia tres personae, seu relationes inter se realiter distinctae, cum una relatio, utpote simpliciter idem cum essentia, esset etiam idem cum alia relatione, iuxta principium identitatis et contradictio­ nis; et ita oporteret eligere inter haeresim Unitarismi et haeresim Subordinatianismi. Propterea isti haeretici suum errorem praecise deducebant ex affirmatione absolutae identitatis inter personas et essentiam. 2. Illi conceptus distinguuntur sola distinctione rationis ratio­ cinantis, qui non praescindunt ab invicem, seu qui non distingu­ untur ab intrinseco et ex aliquo fundamento a parte rei, sed tantum ab extrinseco, i. e. ex parte intellectus, quatenus mens construit et applicat eidem conceptui obiectivo duas relationes rationis, ut cum conceptui canis applicat duplicem relationem subiecti et praedicati in hac propositione: «Canis est canis». lamvero, relatio divina et essentia divina, seu relativum et absolutum in divinis, sunt duo conceptus qui ab invicem praescindunt, nam pertinent ad diversas lineas formales, i. e. ad lineas entis absoluti et entis relativi, quae sunt non solum formaliter diversae sed etiam in sua abstracta ratione oppositae, ut patet etiam ex creatis in quibus hae duae rationes constituunt res realiter distinctas. Ergo relatio et essentia in Deo non distinguuntur sola distinctione rationis ratiocinantis. ASSERTIO 2. Relationes divinae non distinguuntur ab essentia distinctione reali, seu tanquam res a re, sed sunt realiter idem cum essentia. definita a Cone. Later. IV in causa abbatis loachim; cui proxime concinit Cone. Florenti­ num in suo celebri effato trinitario. In priori Concilio est sermo 158. Nota theologica. Id est de fide 148 DE DEO TRINO de personis, sed agitur manifeste de ipsis relationibus, ut patet saltem de personis Patris et Filii, quae relationes important; in alte­ ro Concilio agitur explicitis verbis de relationibus. PROBATUR 1. Ex auctoritate. doctrina exhibetur implicite in omnibus Symbo­ lis et Conciliorum documentis, quae contra Unitarismum modalisticum et Tritheismum agunt de unitate sive consubstantialitate trium distinctarum personarum. Explicite vero proponitur in Conciliis relatis in q. praec. (n. 144), ubi de ipsa existentia relationum divi­ narum, et praecipue in duobus supradictis. Conc. Later. IV, dam­ nans utrumque errorem Porretani et loachim, explicite definit: «In Deo solummodo Trinitas est, non quaternitas, quia quaelibet trium personarum est illa res, videlicet substantia, essentia seu natura divina» (cf. cetera verba in n. 38 et 144). Conc. Florentinum defi­ nit: «Omnia [in Deo] sunt unum, ubi non obviat relationis oppo­ sitio» (cf. integrum textum supra, n. 44); ex toto contextu patet mentem Concilii esse relativam oppositionem vigere tantum inter tres personas; ceterum, conciliares theologi latini, suam doctrinam declarantes, dixerunt essentiam divinam et personas «esse idem re, differre autem nostro modo concipiendi» et «substantiam a personis re non differre, sed conceptu tantum et ratione» (sess. 18 et 25, Hardouin 9. 202, 380). 159. Magisterii diserte negant distinctionem realem inter essentiam et relationes; imo omnis eorum disputatio contra Unitarismum modalisticum et Subordinatianismum arianum ad nihil aliud tendit quam ad ostendendam conciliationem unitatis ac simplicitatis Dei cum distinctione personarum, in quo quidem supponunt personas iden­ tificati cum essentia. Propterea dicunt Trinitatem esse mysterium inscrutabile; propterea subtiliter et instanter distinguunt in eadem realitate uniuscuiusque personae aspectum substantiae et aspectum relativi qua talis (cf. supra, n. 146). Evanesceret vero inscrutabilitas mysterii, et tam laboriosum opus frustraneum esset, si admitterent aliquam distinctionem realem inter essentiam et personas, seu ali­ quam quaternitatem in divinis. Praecipuae expressiones, quae habebantur veluti tesserae orthodoxiae trinitariae, sunt: «In Deo non est aliud et aliud, sed alius et alius», «Deus id est, quo est (vel «Deus quod habet, hoc est»). Patres DE PROCESSK)N1 BUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 149 Prior expressio est Gregorii Nazianzeni (Epist. 1 ad Cledonium in­ fra citanda; idem ceteroquin iam dixerat Tertullianus, Adv. Praxean 25, sub alia forma: «Unum, non unus»); ea utuntur alii Patres, necnon Concilia Ephesinum, Constantinop. II, Later. IV (Denz. 805) et Tolet. XVI (Denz. 573). Altera, quae magis explicite eandem veritatem prodit, est Augustini (De Trin. 7. 6; De civ. Dei 11. 10), eaque praecipue utuntur doctores medii aevi, signanter S. Bernar­ dus et Patres Conc. Remensis in controversia cum Gilberto Porretano. Nullum autem vestigium apud Patres invenitur alicuius distin­ ctionis realis, seu a parte rei, etiam modalis, quamvis ad excluden­ dam utramque supradictam haeresim, recurrant ad praefatam conceptualem distinctionem inter absolutum et relativum (cf. supra, n. 146). Damascenus, mentem praecedentium Patrum aperiens, ex­ plicite excludit a divinis personis, relate ad communem essentiam, omnem «realem distinctionem», provocans ad ipsam rationem circuminsessionis, seu inexistentiae unius personae in altera, fundata praecise in ipsa reali identitate personarum cum natura (De fide orth. 1. 8). 160. Gregorius Naz., Epist. 101 (prima ad Cledonium): «Aliud qui­ dem atque aliud sunt ea, ex quibus Salvator [i. e. duae naturae divina et hu­ mana]..., non tamen alius atque alius.., contra quam in Trinitate res habet. Hic enim alius atque alius, ne personas confundamus; non autem aliud atque aliud, quoniam tria quoad divinitatem unum et idem sunt» (MG 37. 179). Augustinus, De Trin. 7. 6. 11: «Non enim aliud est Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem..., neque in hac Trinitate cum dicimus per­ sonam Patris, aliud dicimus quam substantiam Patris. Quocirca, ut substantia Patris ipse Pater est, non quo Pater est, sed quo est, ita et persona Patris, non aliud quam ipse Pater est... Et quemadmodum hoc illi est esse quod Deum esse, quod magnum, quod bonum esse, ita hoc illi est esse, quod personam esse» (ML 42. 943). Ibid. 7. 4. 9: «Absurdum est autem ut substantia rela­ tive dicatur; omnis enim res ad se ipsam subsistit; quanto magis Deus?» (ibid. 942). De civ. Dei 11. 10: «Alius est autem [Spiritus S.] quam Pater et Filius, quia nec Pater est nec Filius; sed 'alius1 dixi, non 'aliud'... [Deus] ideo simplex dicitur, quoniam quod habet, hoc est, excepto quod relative quaeque persona ad alteram dicitur... Propter hoc itaque natura dicitur sim­ plex, cui non sit aliquid habere, quod vel possit amittere; vel aliud sit ha­ bens, aliud quod habet» (CCL 48. 330). Cyrillus Alex., Thesaurus 11: «Simplex itaque et non composita dei­ tatis natura nunquam in dualitatem Patris et Filii secta fuisset, nisi prius aliqua differentia fuisse visa esset, non secundum essentiam, sed extrinsecus intellecta, per quam utriusque persona inducitur peculiari quidem hypostasi. 150 DE DEO TRINO constans, sed in unitatem divinitatis per naturalem identitatem constricta» (MG 75. 142). Damascenus, De fide orth. 1. 8: «Unum quippe idemque omnino sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, nisi quod Pater ingenitus est, Filius geni­ tus, et Spiritus sanctus processit. Quod autem in ea [natura] discretum est, cogitatione percipitur. Unum quippe Deum cognoscimus; in solis proprieta­ tibus, nimirum paternitatis, filiationis et processionis, atque quantum ad cau­ sam et causatum, ac hypostasis perfectionem, hoc est existendi modum, dis­ tinctionem intelligimus. Neque enim distantiam secundum locum, ut apud nos, in Deitate quae circumscriptionem omnem excludit, admittere licet {sunt enim personae aliae in aliis, non ut inter se confundantur, sed ut cohaereant, iuxta eam Domini sententiam: ’Ego in Patre et Pater in me est’), nec volun­ tatis, aut sententiae, aut efficacitatis, aut potentiae, aut alterius cuiusdam rei, quae realem et omnimodam in nobis distinctionem gignat, discrimen ullum... Indivisa enim in divisis, ut rem breviter enuntiem, Divinitas est, ac veluti in tribus solibus sibi invicem cohaerentibus, nulla loci intercapedine disiunctis, una eademque lucis temperatio atque coniunctio» (MG 94. 827 sq.). PROBATUR 2. Ex ratione theologica. 161. 1. Indirecte, ab inconvenientibus. Si relationes divinae distinguerentur realiter ab essentia: Primo, poneretur in Deo quaternitas; nam haberentur quatuor res realiter distinctae. Secundo, non possent nomina abstracta essentialia, ut divinitas, sapientia et potentia, praedicari de relationibus seu perso­ nis, quia huiusmodi praedicatio supponit realem identitatem subiecti cum praedicato. Tertio, relationes non essent Deus, nam Deus est essentia divina, et ita essent quid creatum, quia quidquid non est Deus, creatum est. Quarto, relationes non essent adorandae, contra id quod fides catholica docet et in praefatione Missae SS. Tri­ nitatis exprimitur; obiectum enim adorationis nequit esse nisi infi­ nita perfectio et sanctitas essentiae divinae. Quinto, evanesceret mysterium Circuminsessionis divinarum personarum, de quo infra, in cap. 4 (n. 290 sqq.). Sexto, evanesceret ipsa ratio mysterii in Tri­ nitate; si enim relatio et essentia realiter distinguuntur, nihil mirum habetur in eo quod Deus sit simul unus et trinus. Septimo, evanes­ ceret ipsum mysterium Deitatis, quod in hoc praecipue consistit, quod in eadem simplici entitate, identificentur non solum tot dis­ parata attributa absoluta, sed etiam ipsae oppositae rationes relativi -et absoluti. 162. 2. Directe, ex ratione simplicitatis divinae. Omne directum argumentum in hac re, sub quavis forma pro- DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 151 ponatur, procedit in ultima analysi ex ratione simplicitatis divinae. Potest autem sub triplici sequenti forma proponi. Ex effato florentino. Omnia in Deo sunt idem, ubi non obviat relationis oppositio; hoc patet ex simplicitate divina quae destrue­ retur per omnem distinctionem, quae non sit distinctio relativorum. Atqui inter essentiam et relationem non est oppositio relativa, non enim essentia dicit relationem ad relationem, nec ceterum inter essentiam et relationem habetur processio, in qua fundatur omnis realis relatio in divinis. Ergo in Deo essentia et relatio sunt idem. Ex natura relationis (1 p., q. 28, a. 2). In relatione divina (sicut in qualibet relatione) duo est conside­ rare: «esse in» et «esse ad.» Quamvis autem, sub formalissimo con­ ceptu «esse ad», relatio non sit aliquid sed ad aliquid, tamen, sub conceptu «esse in» et simpliciter loquendo, est aliquid, seu aliquam essentiam habet, et est realiter idem cum sua essentia, omne enim ens est idem cum seipso. lamvero, relatio divina nequit habere aliam essentiam quam divinam substantiam; nam quidquid in Deo est, est aliquid Dei seu ad Deum pertinet, et simul est ipse Deus, seu non est accidens sed substantia, quia ratio accidentis est aliquid imperfectum et facit compositionem cum subiecto, quod est contra omniperfectionem et simplicitatem Dei. Ex ipsa ratione simplicitatis divinae. Si relationes divinae distinguerentur realiter ab essentia, des­ trueretur simplicitas divina, quia poneretur in Deo aliqua compo­ sitio. Nam, inter essentiam et relationes, vel haberetur compositio accidentalis, sicut habetur inter vestem et corpus, et tunc destrue­ retur non solum simplicitas sed etiam ipsa unitas Dei, inducendo quaternitatem entium. Vel haberetur compositio substantialis, et tunc destrueretur directe simplicitas Dei et consequenter etiam omniperfectio divina et ratio actus puri, inducendo rationem poten­ tiae; cum enim duo substantialiter uniuntur, se habent ad invicem ut potentia et actus, et ambo sunt in potentia ad totum. Nec valet obicere quod realis distinctio trium relationum inter se non opponitur simplicitati divinae, adeoque nec earumdem dis­ tinctio ab essentia. Nam negatur paritas; relationes enim, formaliter ut tales, inter se comparantur non ut aliquid sed ut ad aliquid, seu ut oppositae et distinctae, non ut adunatae, et ita intrinsecam vim non habent ad componendum, non enim duo contraria ordinantur 152 DE DEO TRINO ad compositionem; ad essentiam vero comparantur ut aliquid, seu non ut oppositum, et ideo, si ab ea realiter distinguerentur, cum ea componerent (De potentia, q. 7, a. 1, ad 10). ASSERTIO 3. Relationes divinae non distinguuntur ab essentia, distinctione rationis ratiocinatae maioris. PROBATUR. Λ 163. Huiusmodi distinctio excluditur simul ab infinitate et a simplicitate divina. Etenim, talis distinctio (quae dicitur etiam dis­ tinctio rationis cum fundamento perfecto) adest inter duos concep­ tus, qui praescindunt ab invicem adaequate, seu, ut dici solet, prae­ cisione exclusive, ut sunt v. g. gradus metaphysici (i. e. genera: substantia, corpus, vivum, animal; et differentiae specificae: cor­ poreum, vivens, sensitivum, rationale). Essentia autem et relationes divinae, sicut ceteroquin omnia divina attributa et perfectiones, nequeunt ab invicem adaequate praescindere, ratione tum eorum infinitatis, nam simpliciter infinitum non est quod non includit, saltem implicite, omnes rationes entis, tum divinae simplicitatis, nam conceptus adaequate ab invicem distincti faciunt inter se com­ positionem ac se habent ad invicem ut perficiens et perfectibile, imo supponunt a parte rei aliquam lealem compositionem ex poten­ tia et actu. Nec ceteroquin tres relationes concipi possunt ut mere adiacentes essentiae seu ut eam non intrinsece perficientes, nam ita haberetur quaedam unio accidentalis, ac ideo non solum simplicitas, sed etiam ipsa Dei unitas tolleretur. 164. Exinde refelluntur duae supradictae (n. 154) distinctiones Scoti et Durandi, scilicet «formalis ex natura rei» et «modalis», si nempe eae benigne intelliguntur ut distinctiones rationis ratiocinatae maioris; ceterum, si non ita intelliguntur, necessario reincidunt in peiorem distinctionem realem (utut modalem), reiecta in Assertione praecedenti, cum non sit locus mediae alicui distinctioni. Quod autem attinet sententiam ceterorum illorum theologorum, qui ma­ gis explicite proponunt distinctionem rationis ratiocinatae maioris, notandum est quod cum quibusdam ex eis fortasse est sola quaestio de terminologia, quatenus nempe, cum inter essentiam et relationes maior habeatur distinctio (utut minor) quam inter attributa Dei absoluta (ut infra explicabitur, n. 168), eam tam instanter proponunt ut videantur veram distinctionem rationis ratio­ cinatae maioris cogitare, si excipiatur unus vel alter modernus, qui hanc dis­ tinctionem in propriis terminis ac conceptibus defendere conatur. DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 153- Ita Boyer,2 qui subtiliter arguit ex ipsa reali distinctione personarum inter se, quae esset fundamentum, illudque maximum, distinctionis rationis inter personas et essentiam, et ex qua ulterius arguit non semper nec neces­ sario huiusmodi distinctionem supponere a parte rei realem compositionem ex potentia et actu, sed tantum in creatis, dum in divinis sufficit praefata dis­ tinctio realis inter ipsas personas sive relationes. Attamen, inepte haec personarum distinctio assumitur ut fundamentum distinctionis inter absolutum et relativum; nam nihil ea influere potest in ipsum absolutum, cum quo relativum nihil habet commune; unde ea se habet potius ut effectus quam ut causa (sive fundamentum) distinctionis rationis inter divinam substantiam et relationes; ac ideo hoc fundamentum reponen­ dum est (nen secus ac pro distinctione absolutorum attributorum Dei) in ipsa, formali distinctione ipsorum conceptuum. Ceterum, nemo negabit quod, non obstante formali distinctione absoluti et relativi, haec, cum in Deum trans­ feruntur, necessario se invicem includunt, ob utriusque infinitatem, quae est ultima ratio quare unum nonnisi ratione possit distingui ab alio, quamvis illud excludat a suo formali conceptu. In quo quidem ipsa ratio distinctionis rationis ratiocinatae minoris consistit. ASSERTIO 4. Relationes divinae distinguuntur ab essentia, dis­ tinctione rationis ratiocinatae minoris. probatur 1. negative, sive per exclusionem. 165. Nam, ut salvetur possibilitas ipsius mysterii trium per­ sonarum, quae sint realiter idem cum natura divina et tamen realiter distinguantur inter se, et purificetur a contradictione, necesse est admittere inter ea aliquam veram distinctionem quae non sit mera distinctio rationis ratiocinantis (ut dictum est in prima As­ sertione). lamvero, ut salvetur pariter in Deo infinita eius simpli­ citas, nequit admitti sive distinctio realis sive distinctio rationis ratiocinatae maioris (ut ostensum est in Assertionibus 2 et 3). Ergo admittenda est aliqua distinctio rationis ratiocinatae minoris, quae simul salvet tum realem distinctionem personarum inter se in reali identitate naturae, tum eiusdem naturae infinitam simplicitatem, modo mox explicando. probatur 2. positive, ex ipsa notione distinctionis rationis ra­ tiocinatae minoris, fundata in conceptual! distinctione et oppositio­ ne inter absolutum et relativum. Distinctio enim rationis ratiocina­ tae minoris (sive cum fundamento imperfecto in ipsa re) est ea quae 2Loc. cit. (supra, in n. 154). 154 DE DEO TRINO adest inter conceptus qui, quamvis ab invicem praescindant, utpote pertinentes ad diversas lineas formales, tamen non adaequate praes­ cindunt (seu praescindunt, ut dicitur, praecisione non exclusiva, sed inclusiva), quatenus unus adhuc implicite continet alium, ut sunt v. g. transcendentales conceptus entis, unius, veri et boni, qui se invicem includunt. lamvero conceptus absoluti et relativi in divinis (essentia et relationes), ex una parte secundum se ab invicem praescindunt, utpote pertinentes ad diversas et oppositas lineas formales, ut cons­ tat tum ex ipsis conceptibus tum etiam ex rebus creatis in quibus illae duae rationes constituunt res realiter distinctas; ex alia vero parte, utpote infinita, ratione identitatis cum simplici natura divina, nequeunt ab invicem simpliciter praescindere, sed unum necessario alterum includit, non quidem in suo ipso formali conceptu, adeoque explicite (nam absolutum et relativum, ubicumque inveniuntur, iugiter explicant distinctum et oppositum conceptum), sed in sua physica realitate, quae, cum sit simplex ac infinitum ens, omnes entis differentias in unum resolvit, ita ut unaquaeque ceteras im­ plicite contineat. Ergo relationes divinae distinguuntur ab essentia, distinctione rationis ratiocinatae minoris, quatenus, etsi sint simpliciter idem cum ea, tamen adhuc ratione distinguuntur, ita ut relatio divina sit formaliter idem ac essentia divina, et vicissim, non tamen formaliter explicite, sed tantum formaliter implicite, eo quod in conceptu relationis importetur explicitum respectum ad oppositum, qui non importatur explicite in conceptu essentiae. 166. Ad quorum ampliorem intelligentiam iuverit tria animadvertere. Primo, quod attinet fundamentum huiusmodi distinctionis rationis ratio­ cinatae minoris inter relationes et essentiam, dici debet ipsum non esse nisi unum, scilicet ipsam diversitatem linearum formalium, quam conceptus nun­ quam amittunt in quacumque re inveniantur, etiam in ipsa infinitate entitatis divinae. Si tamen consideratur res ipsa intellecta et intellectus eam concipiens, tunc dici potest quod fundamentum talis distinctionis est duplex: unum in­ venitur in ipsa re, et est ipsa eminentia essentiae divinae quae, quamvis una existens, aequivalet multis perfectionibus quae in creatis distinctae inveniun­ tur; alterum invenitur in ipso intellectu, et est ipsa infirmitas intellectus nos­ tri, qui, cum non sit adaequatus eminentiae obiecti divini, nequit illud cog­ noscere adaequate, seu ut unum et simplex prout est in se, sed tantum inadaequate, distinguendo nempe in eo varias formalitates et perfectiones, prout in creatis distinguuntur, easque inter se iterum componendo. Et haec valent DE PROCESS ION IBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 155· etiam de ceteris attributis divinis, ut intellectu et voluntate, iustitia et mise­ ricordia, ut constat ex dicis in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 589 sq.). 167. Secundo, quod attinet duos terminos illius distinctionis, scilicet relationem et essentiam, notandum est has non eodem prorsus modo ab invicem distingui, sed duplex haberi discrimen inter modum quo relatio in­ cludit essentiam et modum quo essentia includit relationem, idque provenire ex ipso discrimine inter relativum et absolutum. Primum discrimen in eo est quod ratio quare relatio includat essentiam est duplex: una communis omni attributo divino, quae est assignata in argu­ mento, scilicet infinitas entis divini; et altera propria relationi, scilicet ratio «esse in», quae petitur in «esse ad» quaeque in divinis est ipsa substantia. Ratio vero, quare essentia includat relationem, est unica tantum, i. e. praefata infinitas entis divini; essentia enim non esset infinite perfecta, si non con­ ciperetur una cum perfectione fecunditatis, quam dicit paternitas, et cum aliis perfectionibus, quas dicunt filiatio et spiratio. Ex quo sequitur quod essentia divina magis intime includitur in relatione quam relatio in essentia, quoniam essentia divina est ipsum «esse in» relationis, seu pertinet ad constitutivum essentiale ipsius relationis, quamvis tantum ex parte generici conceptus «esse in»; e converso, relatio non constituit intrinsece essentiam (secus quodeumque esset essentia, esset quoque relatio, et sic Filius esset Pater, saltem implicite), sed se habet ad eam ut modus intrinsecus et essentialis. Alterum discrimen, cum priori intime connexum, est quod essentia divina dicit quidquid, tam explicite quam implicite, importatur in relatione, seu ipsas tres relationes et essentiam in eis contentam; relatio vero dicit tantum quidquid explicite importatur in essentia, seu ipsam solam essentiam, eiusque attributa absoluta, non vero quidquid implicite, seu tres divinas relationes; nam una relatio, cum sit alteri opposita, non potest eam importare etiam implicite. Unde essentia, prout includitur in ratione paternitatis, non importat alias duas relationes, propter relativam oppositionem quae impedit ne essentia importet omnes suos modos et formalitates, cum concipitur sub una relatione. Cuius ratio est quia, ut modo dicebamus, relationes se habent ad essentiam non ut constitutivum sed ut modi eius; non autem necesse est ut, cuicumque convenit aliqua essentia, conveniant quoque omnes modi illius. Ex hoc intelligitur quare in divinis quaedam praedicationes abstracti de abs­ tracto valeant, quaedam non valeant; ita dici potest: Paternitas est deitas, et deitas est paternitas, quia una ratio formaliter includitur in ratione alterius; non potest vero dici: Paternitas est Trinitas, quia in verbo Trinitatis essentia divina accipitur ut dicens tres relationes, dum in verbo deitatis accipitur ut substans indifferenter uni vel alteri relationi. 168. Tertio, quod attinet discrimen eiusdem distinctionis, prout ipsa viget non solum inter relationes et essentiam, sed etiam inter relationes et processiones, et inter varia attributa absoluta ad invicem (ut intellectum et voluntatem), dicendum est quod, attento ipso fundamento distinctionis, 156 DE DEO TRINO tres habentur gradus in distinctione rationis ratiocinatae minoris quae inve­ nitur in Deo. Minima distinctio est inter relationem et processionem, quippe quae non dicant conceptus pertinentes ad lineas formales oppositas, aut totaliter di­ versas. Nam inter relationem et processionem non datur oppositio, sicut inter duas relationes, imo processio est immediatum ac specificativum fundamentum relationis, cum qua fere confunditur, et praeterea, processio in divinis, cum nullam ferat causalitatem et motum, nihil aliud dicit quam unum esse ab alio, seu habitudinem inter principium et principiatum, quae quidem vix differt ab ipsa relatione. Adest tamen aliquod fundamentum minimae dis­ tinctionis in hoc quod processio potius concipitur ex parte unius termini (terminit nempe a quo vel ad quem, ac ideo fit distinctio processionis activae et processionis passivae), dum relatio explicat immediate dualitatem termi­ norum, et praeterea processio non ut processio identificatur cum relatione (ut patet ex exemplo creaturarum), sed ut divina, seu ut sine motu et causalitate (cf. 1 p., q. 41, a. 1, ad 2). Maior autem distinctio est inter attributa absoluta, quippe quae pertinent ad lineas formaliter ac totaliter diversas (ut patet de intellectu et voluntate, de iustitia et misericordia). Maxima tandem distinctio est inter relationes (sive personas) et essen­ tiam, quippe quae pertinent ad lineas formales non solum diversas sed etiam oppositas, i. e. absolutum et relativum; et propterea dicitur ab Augustino et a S. Thoma quod in divinis salvantur tantummodo rationes duorum praedicamentorum, scilicet substantia et relatio, vel quod in Deo non sint nisi duo modi praedicandi, scilicet secundum substantiam et secundum re­ lationem.3 169. Nota de tribus particularibus quaestionibus inter theo­ logos disputatis, quae, quamvis satis subtiles, non parum conferunt ad pro­ fundiorem intelligentiam divinae relationis et ipsius mysterii Trinitatis. Primo nempe disputatur utrum relatio divina sit aliquid reale non solum secundum suum «esse in» sed etiam secundum suum «esse ad», seu utrum «esse ad», qua tale, importet realitatem.*1 Simpliciter negare videntur plures thomistae, ut Paludanus, Capreolus, Caietanus (In 1 p., q. 28, a. 2), et inter modernos Mattiussi, Billot, GarrigouLagrange, Parente et Boyer, cum absque distinctione dicant realitatem rela­ tionis, tam in divinis quam in creatis, provenire ab «esse in»? Simpliciter4 3Cf. supra, n. 141; Augustinum, De Trinitate, 1. 5, c. 3, 4 et 5; 1. 7, c. 4 et 5; S. Thomam, 1. p., q. 28, a. 2, ad 1; In 1 Sent., dist. 8, q. 4, a. 3; dist. 22, q. 1, a. 3, ad 2; dist. 33, q. 1, a. 1, ad 5. 4 Auctores generatim hanc quaestionem de realitate relationum ponere solent ad modum unius cum sequenti quaestione de perfectione earumdem, eo quod utrique eandem 'afferunt solutionem. Nonnisi pauci, nominatim Salmanticenses et Billuart, duas quaestiones separant, eo quod non eodem modo eas resolvunt. ’ Billot, op. cit. (supra, in n. 137) 419: «Res relativae in quantum huiusmodi non opponuntur secundum quod una habet aliquid quod altera non habet; opponuntur enim secundum ’ad aliquid’, quod licet reale sit non tamen ratione ipsius 'esse ad', sed... ra- DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 157 vero affirmare videntur Suarez (De Trin., 1. 3, c. 9) cum aliis theologis S. J., aliqui thomistae, et inter modernos, Galtier, Maltha, Alastruey, Dalmau. Me­ dia autem via incedunt aliqui thomistae, ut loannes a S. Thoma (Disp. 33, a. 3), Salmanticenses (De Trin., disp. 4, dub. 2) et Billuart, dicentes ipsum quidem «esse ad» importare realitatem, sed hanc ipsam habere «non ex illa parte qua est ad aliquid, sed ex illa parte qua inest» (Billuart), vel, et melius, non qua parte respicit terminum, sed qua parte respicit fundamentum sive subiectum quod afficit et ad terminum refert (loannes a S. Thoma, ad men­ tem). Ut patet, haec tertia sententia distinguit tria elementa, seu «esse in», «esse ad» ut respiciens fundamentum (seu ut se habet ex parte «esse in») et «esse ad» ut respiciens terminum, ac propterea confundi solet cum prima vel cum secunda supradicta sententia, prout secundum illud elementum reducitur ad «esse in» vel ad «esse ad». Unaquaeque autem sententia invocat S. Tho­ mae auctoritatem. 170. Cum haec quaestio sit satis confusa et generali ac confuso modo a variis auctoribus ponatur, vix vacat in ea immorari, sed sufficit sequentia animadvertere, iuxta ea quae diximus supra de relatione in genere (n. 139141). Primo, ipse conceptus «esse ad», secundum se solum consideratus ac ge­ neraliter acceptus, abstrahit a realitate et non realitate, ut patet ex eo quod detur relatio tum realis, tum rationis, quae quidem vera relatio est, etsi non realis; unde S. Thomas docet quod ex solo praedicamento relationis desumi potest ens rationis (cf. supra, n. 141). Hoc generali modo acceptum, «esse ad» est quidem aliquod ens et habet aliquam entitatem (quae convenit etiam enti rationis), sed non habet realitatem (haec enim convenit soli enti reali, prout opponitur enti rationis); est tamen ens aliquod diminutum, cuius nem­ pe entitas est esse ad aliquid, potiusquam esse aliquid, ita ut sit ad ens, potiusquam ens, eo fere modo quo materia prima et potentia sunt quo ens, potiusquam ens (iuxta tritam distinctionem in ens quo, seu diminutum, et ens quod, seu simpliciter). In relatione autem reali, eius realitas nequit provenire ex hac supradicta ratione «esse ad», quippe quae necessario immutata manet secundum se; ergo provenit ex alia ratione, quae, veluti imbibendo ac concretizando «esse ad», illud distinguit ab ente rationis, ita ut illi praebeat vel esse accidentale, in relatione creata praedicamentali, vel esse subsistens, in relationibus divinis. Haec autem ratio desumitur non ex parte termini (nam ita desumitur «esse ad»), sed ex parte tum fundamenti, ex quo «esse ad» oritur, tum subiecti, quod ab «esse ad» afficitur. Parum quidem refert quo nomine haec ratio vocetur; sed, quia theologi solent distinguere duo elementa in omni relatione, seu «esse ad» et «esse in», reliquum est ut ea ratio logice cum «esse in» identif icetur. tione ’esse in’. lamvero, formaliter loquendo de oppositione relativa, ’esse in’ non illud est quod in ipsa linea oppositionis invenitur, atque inde tandem fit, ut relativa, qua talia, non eo opponantur quo real ia sunt et perfectionem dicunt, tametsi ea opponantur quae realia sunt et perfecta» (cf. p. 411). 158 DE DEO TRINO Unde dici potest ipsum «esse ad» (sive in relationibus divinis sive in. relatione praedicamentali) importare quidem realitatem, sed hanc totam con­ sistere in ipso «esse in», quod in unum cum illo coalescit; imaginationis enim est, haec duo elementa ultra modum seiungere. Tota igitur realitas ipsius «esse ad» in eo consistit quod, cadendo in subiecto (relatio praedicamentalis) vel sese identificando cum subiecto (relatio divina), illud formaliter refert ad terminum; et hinc oriuntur duo elementa vel potius duo aspectus eiusdem relationis, scilicet «esse in», sive inhaerentia vel identificatio cum subiecto, ex qua accipit esse accidentale vel substantiale, et «esse ad», sive ipsa refe­ rentia subiecti ad terminum, quae est ipsa formalis ac specifica ratio relatio­ nis; quae duo elementa vocari etiam possunt relatio ut forma et relatio ut respectus, relatio ut esse et relatio ut respicere, relatio ut realitas et relatiout relatio. Cum autem in divinis essentia distinguatur a relatione, etsi inadaequate, ut supra explicatum est, tria in Deo distinguenda sunt, scilicet ipsa essentia, quatenus explicite dicit absolutum et implicite relativum, ipsa relatio ut «esse in», quae explicite dicit relativum et implicite absolutum seu psam essentiam cum qua realiter identificatur, et ipsa relatio ut «esse ad», quae explicite dicit puram referendam ad terminum et implicite ipsum «esse in», cum quo coalescit in unam formam qua veluti afficitur essentia divina. Unde tota relationis realitas, et tota eius perfectio, et quodlibet eius qualificativum quod absolute sonat, desumenda ac rimanda sunt ex parte solius «esse in», excepto ipso puro respectu eiusque distinctivo effectu, qui sunt propria ratio ipsius «esse ad». 171. Exinde patet solutio eorum quae opponi solent, scilicet: Relationes divinae essent ens rationis, si «esse ad» non importaret realitatem. Item, re­ lationes divinae distinguuntur realiter ex solo «esse ad», cum eorum «esse in», sive essentia divina, sit ipsis communis. Item, realis relatio in creatis distinguitur ab aliis praedicamentis formaliter per «esse ad», quod proinde de se importat realitatem. Respondetur eninr. «Esse ad» abstrahit ab ente rationis aut reali. Tota realitas divinarum relationum provenit ex earum «esse in», quod non dis­ tinguitur ab «esse ad», sed est istius modus essendi, nec simpliciter identifi­ catur cum essentia divina, quae, prout subest uni vel alteri relationi, non est communis tribus personis. Relatio creata distinguitur ab aliis praedicamentis per ipsum «esse in», quatenus hoc concretizat ipsum «esse ad», vel, si placet, per «esse ad», non ut ad sed ut in, non ut respectum sed ut formam. Unde totum discrimen praefatarum trium sententiarum in eo est quod quidam vocant «esse in» id quod alii vocant «esse ad» et plures auctores haec duo elementa eiusdem realitatis ultra modum seiungunt; omnes tamen videntur in hoc convenire quod relatio, sub praecisiva ac formali ratione respiciendi terminum, non importat aliquam realitatem, cum ita inveniatur etiam in ente rationis. 172. Secundo disputatur utrum relatio divina {idem dic de relatione in genere), sub eadem praecisa ratione «esse ad» importet aliquam perfec- DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 159 îionem, ita ut in unaquaque relatione sive persona, praeter absolutam perfec­ tionem, provenientem tum ex «esse in» tum ex essentia divina cum qua «esse in» identificatur, detur aliqua perfectio relativa, propria ipsius «esse ad». Apud omnes autem in comperto est, nec ab ullo dubitari potest, relationem divinam, simpliciter ac concrete spectatam, importare perfectionem, prout saltem identificatur cum essentia divina, et prout, si non darentur in Deo relationes, eius essentia non esset infinite perfecta, continens scilicet omnes differentias entis, tam absoluti quam relativi, et plene fecunda secundum internas processiones. Solutio huius quaestionis videretur logice pendere a solutione quaestio­ nis praecedentis; et tamen non ita contingit apud auctores, saltem in supradicta tertia sententia thomistarum.6 Nam patroni primae sententiae, quae do­ cet «esse ad» non habere propriam realitatem, consequenter ei denegant etiam propriam relativam perfectionem, cum ens et bonum convertantur.7 Pariter patroni secundae sententiae, docentis «esse ad» habere propriam realitatem, consequenter affirmant illud habere etiam propriam relativam perfectionem, ob eandem metaphysicam rationem (imo ponunt in Deo tres distinctas per­ fectiones relativas). Patroni vero tertiae sententiae, docentis «esse ad» habere propriam entitatem (licet non ex parte termini sed fundamenti), dividuntur in hac quaestione, aliis (Salmanticensibus, Billuart) absolute negantibus «esse ad» habere propriam perfectionem, eo quod perfectum sive bonum non con­ vertatur simpliciter cum ente nominaliter sumpto, sed cum ente completo (quod non competit ipsi «esse ad», quod non sic existit, sed una cum «esse in», a quo proinde accipit suum complementum ac perfectionem; quo sensu perfectio relativa est contradictio in terminis); aliis vero (nominatim loanne a S. Thoma) concedentibus «esse ad» habere suam distinctam ac relativam perfectionem (unicam tamen in tribus personis), quamvis non ex parte ter­ mini, seu prout dicit puram respicientiam, sed ex parte fundamenti et prout dicit formam inhaerentem.8 6 Ut notatum est supra (n. 169), auctores generatim utramque quaestionem ad mo­ dum unius resolvunt in iisdem locis. 7Cf. Billot supra, n. 169. 8 Joannes a S. Thoma: «Inter has sententias [Caietani et Suaresii] probabilius iudico secundum mentem S. Thomae relationes, etiam secundum se et in linea et formalitate relationis, perfectionem dicere, sed non explicare illam per ordinem ad terminum, sed per ordinem ad subiectum et fundamentum. Et consequenter non multiplicari istas perfectiones in tribus relationibus seu personis, quia non multiplicatur fundamentum, sed eadem perfectione, etiam ut relativa est, gaudere... «Et ratio huius manifesta est: quia illud 'ad’, quod in se reale est et in se perjeclio est, respectu termini non ponit nisi respicientiam, et contra ipsum est; ergo non explicat, prout sic, realitatem quae sit, sed ad quam reialitatem sit; nec respicientia ponit quidquam in termino, nisi esse respectum, nec a termino accipit perfectionem, sed solum correspondentiam et correlationem, nec comparatur ad ipsum ut perfectibile ad perfec­ tionem, sed ut purus terminus. In se ergo realitatem habere potest ratione fundamenti: quia ex ipso habet esse et actualitatem, omnis autem perfectio dicitur ratione alicuius esse vel actualitatis, et omnis realitas aliquam existendam respicit; per terminum autem non habet esse, neque existentiam seu actualitatem, sed tantum terminationem; ex ipso ergo non habet realitatem, sed ad ipsum. Et ita fundamentum est causa realitatis, termi­ nus autem condicio, seu id circa quod exercetur realis oppositio: quia sine termino realis respicientia et oppositio non esset» (op. cit. [supra, in n. 137] 161). 160 DE DEO TRINO Praeter autem praefatam rationem metaphysicam convertibilitatis entis cum bono (sive perfectione), invocatur ab utraque sententia (perfectionem affirmante et negante) aliqua gravis ratio theologica. Pro sententia affirmante ratio est, tum quia, nisi relatio in divinis diceret secundum se perfectionem, ipsum mysterium Trinitatis, quod in tribus relationibus consistit, nullam im­ portaret in Deo perfectionem; quod absurdum est, tum quia in Incarnatione relatio Verbi inducit in naturam humanam varias perfectiones (seu eam ter­ minat ac personalizat, sanctificat et adorandam reddit), quod nequit facere nisi et ipsa sit quaedam perfectio. Pro sententia vero negante ratio est quia, si relatio divina importaret propriam perfectionem, unaquaeque persona non esset infinite perfecta, cum careret perfectione aliarum, et tota Trinitas im­ portaret maiorem perfectionem quam unaquaeque persona. 173. Nobis autem imprimis videtur hanc quaestionem omnino pendu­ lam esse a quaestione praecedenti et eodem modo resolvendam esse, ita ut eo modo perfectio concedatur vel negetur ipsi «esse ad», quo modo ei conce­ ditur vel negatur ipsa realitas; nam ens et bonum (sive perfectum, in quo fundatur ratio boni) vere convertuntur, iuxta communem sensum philoso­ phorum.9 Quapropter, hic iterum applicando ad perfectionem ea quae supra diximus de realitate, sequentia logice deducimus. Relatio formaliter secundum «esse ad», generaliter consideratum, nullam realem perfectionem importat, sicut nullam realitatem, ut patet ex relatione rationis, quae vera relatio est; importat tamen aliquam perfectionem, eo mo­ do quo importat aliquam entitatem, seu «ut ad aliquid» habens perfectionem, potiusquam «ut aliquid» habens perfectionem. Realis autem relatio importat quidem realem perfectionem, sicut importat realem entitatem, sed huiusmodi perfectio residet ac provenit non ex eius «esse ad» quod immutatum manet, sed ex eius «esse in», seu ex relatione non prout respicit terminum sed prout respicit fundamentum et afficit subiectum. Aliis verbis: si relatio nihil aliud importaret quam purum «ad aliquid» seu puram respicere terminum, nonnisi hoc posset ponere in subiecto et ipsa nullam importaret realem perfectionem nec realitatem; sed quia ille respectus nequit poni in aliquo subiecto nisi sit etiam «aliquid» (accidentale vel sub­ sistens), ex hac parte seu ut «aliquid» et ut «esse in», importat realem per­ fectionem et realitatem. Unde veram quidem ac realem perfectionem ponit in subiecto, hoc quod est habere relationem ad aliud (puta esse patrem vel filium) sed haec perfectio non consistit formaliter in hoc quod est respicere aliud, sed in ea coniuncta realitate, sine qua non posset respicere aliud, quae 9 Nota gradationem inter has notiones: ens, actum, perfectionem, bonitatem, appetibilittatem, quarum una est immediatum fundamentum alterius. Nam, ex hoc quod aliquid est ens, est aliquo modo in actu, quatenus saltem ordinatur ad actum (ut ens possibile, quod ordinatur ad existentiam, et materia prima quae est ens quo); ex hoc quod est in actu, est suo modo perfectum; ex hoc quod est perfectum in se. est bonum seu perfectivum alterius; ex hoc quod est perfectivum alterius, est appetibile ab alio. Ideo autem quaedam entia, ut potentialia, possibilia, abstractiones, obiecta mathematica, dici solent non bona nec appetibilia, quia tunc considerantur mere abstractive ac formaliter, absque relatione ad actum vel esse. Secundum se tamen, tantum habent de boni­ tate et perfectione, quantum habent de esse et realitate. DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 161 quidem est vel accidens vel substantia, sive «esse in» relationis. Unde per­ fectio quidem pertinet ad relationem et inducitur in subiectum per relatio­ nem, sed non consistit formaliter in ipsa relatione, nec est perfectio formaliter relativa; quo sensu dici potest cum Salmanticensibus perfectionem for­ maliter relativam implicare contradictionem in terminis.10* 174. Exinde patet solutio supradictae theologicae rationis utriusque contrariae sententiae eiusque partialis veritas. Unaquaeque scilicet persona sive relatio divina, et ipsum totum Trinita­ tis mysterium, magnam ac realem importat perfectionem, sed haec provenit non ex ipso «esse ad» seu ex puro respectu personarum ad invicem, secus una non haberet quod altera habet, sed provenit ex illarum relationum sive personarum «esse in», quod tandem refunditur in ipsam infinitam perfectio­ nem unius ac singularis essentiae divinae. Esse Patrem et esse Filium in divinis est quaedam eaque infinita per­ fectio, sed non est alia et alia perfectio, sed eadem perfectio ad alium et alium relata, alium et alium mere respiciens. Ipsa relatio paternitatis aut filiationis in divinis est vera perfectio, sed tota eius perfectio provenit non formaliter ex hoc quod Pater refertur ad Filium, sed ex hoc quod huiusmodi referentia ad Filium est identice et indivisibiliter aliquid subsistens. Relatio sive persona Verbi, cum unitur naturae humanae per Incarna­ tionem. illi communicat plures perfectiones, non formaliter ut est quaedam relatio, seu secundum «esse ad» et prout respicit Patrem eique opponitur, sed ut est esse subsistens seu secundum «esse in» quo identificatur cum Patre; non inde tamen sequitur etiam Patrem incarnari, quia commune illud «esse in» non unitur naturae humanae nisi secundum quod subest «esse ad» Verbi et cum illo in unam distinctam personam coalescit. Unaquaeque relatio sive persona divina importat propriam sibi perfec­ tionem, et tamen non caret perfectione alterius, quia perfectio non desumitur ex ipso «esse ad», secundum quod personae opponuntur, sed ex «esse in», in quo sub oppositis relationibus unificantur; propria igitur perfectio unius­ cuiusque personae est communis ipsa perfectio, prout cum «esse ad» unius­ cuiusque identificatur; non est igitur perfectio relativa, sed perfectio rela­ tionis.11 10 Ceterum, haec omnia apte exprimuntur ab ipso Ioanne a S. Thoma, in textu nuper citato, si tantum omitüatur ea peculiaris opinio, qua putat huiusmodi perfectionem pertinere non ad «esse in» sed ad ipsum «esse ad» relationis, ita nempe quod «relatio, etiam secundum se et in linea et formalitate relationis, perfectionem dicat». In quo qui­ dem videri potest merum ac minus exactum appretiationis iudicium, potiusquam verum et essentielle discrimen a communi sententia thomistarum. 11 Exinde facile resolves secundariam quaestionem: utrum divinae relationes (puta paternitas et filiatio) sint perfectiones simplices, an simpliciter simplices. Ut explicatum est in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 615), perfectio simpliciter simplex est ea, quam habere, melius est quam non habere, seu qu*ae non excludit aliam perfectionem maiorem vel aequalem. Iuxta autem nuper dicta, relatio divina non importat peculiarem perfec­ tionS» secundum «esse ad» sed tantum secundum «esse in» quod est commune tribus relationibus. Inde sequitur quod pro Deo habere paternitatem et filiationem est perfectio sim- 6 162 DE DEO TRINO 175. Tertio disputatur utrum relationes divinae, praeter existentiam absolutam quam habent ex sua identitate cum essentia, habeant etiam tres proprias existentias relativas, realiter inter se et virtualiter ab existentia absoluta distinctas. Sententiam affirmativam tenent aliqui auctores postridentini, praecipue inter eos qui negant distinctionem realem inter essentiam et existentiam, no­ minarim Suarez (De Trin., 1. 3, c. 5; 1. 5, c. 2; item In 3 p., disp. 11, sect. 2) qui pro se refert, illative saltem, Scotum (In 1 Sent., dist. 11, q. 2, circa finem), decisive vero M. Medina et Zumel; paulo post loannes a S. Thoma testatur «hanc sententiam plures ex recentioribus sequi». Rationes sunt: Es­ sentia et existentia sunt idem in unaquaque re, adeoque sicut substantia divina importat existentiam absolutam, ita tres relationes important tres existentias relativas. Existentia concipitur ut subsequens rem iam in sua ratione ultimo constitutam, adeoque ut subsequens personas (seu relationes); existen­ tia vero absoluta praeintelligitur personis, ut imbibita in eis sicut ipsa essen­ tia cum qua identificatur. Sententia vero negativa, tum olim tum hodiedum est longe communior inter theologos, etiam eos qui negant realem distinctionem essentiae et esse; eam tenent Durandus (In 3 Sent., dist. 1, q. 2), Vazquez (hic, disp. 126, c. 2), Capreolus (In 1 Sent., dist. 26, q. 1, ad 4 Aureoli), Caietanus (In 1 p., q. 28, a. 2), loannes a S. Thoma (In 1 p., q. 28, disp. 33, a. 3), Salmanticenses (De Trin., disp. 7, dub. un.; valde diffusa disputatio), Billuart (De Trin., diss. 3, a. 4) et innumeri alii sive antiquiores sive moderni. Nec dubitari po­ test eandem esse sententiam S. Thomae (3 p., q. 17, a. 2, ad 3; De potentia, q. 2, a. 6; q. 8, a. 2, ad 11; q. 9, a. 5, ad 19; De veritate, q. 1, a. 5, ad 18). Rationes sunt: Deus, cum sit unum ens, nequit habere plusquam unam exis­ tentiam, quae concipitur ut ultima forma et ultimus terminus entis. Existen­ tia est conceptus absolutus, sicut essentia; unde sicut tres relationes sive personae communicant in unica essentia, ita et in unica existentia; imo relatio formaliter ut talis abstrahit ab existentia, sicut ab omni absoluto, adeoque existentia relativa repugnat in terminis. Relationes divinae iam existunt per existentiam absolutam, quae includitur in essentia; non ergo indigent, nec possunt, existere per duplicatam existentiam. Ad primam ex duabus rationibus contrariae sententiae respondetur quod essentia et existentia de facto realiter distinguuntur in creatis et saltem se­ cundum se non sunt formaliter idem; ceterum, existentia est conceptus abso­ lutus, nec ideo competit relationi qua tali, quae ideo nequit existere nisi per absolutam existentiam essentiae. Ad alteram rationem dicitur quod essentia divina quae continet existentiam sed non est formaliter idem cum ea, natura prius communicatur relationibus sive personis sub ratione essentiae, ut sint pliciter simplex, cum sine illis essentia divina non esset infinite perfecta ac fecunda. Esse autem Patrem potiusquam Filium, vel vicissim, si consideratur solum «esse ad», non est perfectio nec imperfectio; si vero consideratur ipsum «esse in», vel potius totaliter «esse ad» cum «esse in», est quidem perfectio simplex, continens infinitam perfectionem essentiae divinae, sed non est perfectio simpliciter simplex, quia non est melius ipsa quam non ipsa, seu quia paternitas vel filiatio non excludit maiorem vel aequalem perfectionem, eo quod utriusque «esse in» est tum aequale tum numerice idem. DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 163 subsistentes, et subinde communicatur eis sub ratione existentiae, conferens eis ultimam actualitatem. 176. Contra secundam praecipue Assertionem de reali identi­ tate relationum divinarum cum essentia, duae afferuntur satis pungentes obiectiones, quibus videtur ipsum Trinitatis mysterium periclitari aut rationi humanae incogitabile prorsus apparere. Una desumitur ex oppositione cum ipso primo principio identitatis, alte­ ra ex impossibilitate identificandi in una re duas oppositas rationes absoluti et relativi)2 Realis identitas essentiae divinae cum tribus relationibus sive personis, realiter inter se distinctis, contra­ dicit principio identitatis comparatae, quod immediate reducitur ad primum ipsum principium contradictionis. Iuxta illud enim princi­ pium, «Quae sunt idem uni tertio, sunt idem inter se». lamvero, iuxta praedicta, relationes sive personae divinae sunt realiter idem cum essentia. Ergo sunt realiter idem inter se. Ergo, stante veritate huius principii, vel neganda est realis identitas relationum cum essentia (Tritheismus), vel neganda est realis distinctio inter relatio­ nes (Unitarismus). Resp.'3 Gravitatem huius obiectionis dissimulandam non esse, apparet ex vario modo quo theologi illi satisfacere conantur. Tres praecipue allatae sunt responsiones, una Suaresii, altera Molinae, tertia S. Thomae, quae evasit longe communior apud doctores.12 14 13 177. Prima obiectio. Suarez (De Trinit., 1. 4, c. 3) in dubium revocat ipsam veritatem praefati principii, accepti universaliter, dicens ipsum valere in solis creatis, ex quibus per inductionem, tanquam ex particularibus ac limitatis entibus deductum est, ac ideo illegitime universaliter intelligi et ad Deitatem, rem illimitatam, trans­ ferri, quia fortasse eius vis ac veritas oritur ex ipsa limitatione creaturarum. Inde crisi subicit responsionem S. Thomae, de qua infra. Sed huiusmodi 12 Alias minores vel faciliores obiectiones iam indicavimus ac solvimu supra, n. 29. 13 Huic obiectioni iam breviter satisfecimus supra (n. 29), agentes de rationabilitate mysterii, cum non potuerit ibi simpliciter omitti. Hic vero paulo fusius ac determinatius res consideratur. 14 Quod attinet varium modum quo auctores explicant illud identitatis principium, ex cuius valore pendet responsio ad hanc difficultatem, vide: Aldama, J. de, «Ruiz de Montoya y el problema teolôgico del principio de identidad comparada», Estudios eclesiâsticos II (1932) 554-559. Buytaers, E., «Le principe d’identité comparée et le mystère de la Trinité», Revue augustinienne (1909) I 129-199. Hellin, J., «El principio de identidad comparada segùn Suarez», Pensamiento VI (1950) 435-463; VII (1951) 169-192. 164 DE DEO TRINO Suaresii solutio videtur potius desperata, quia supponit mentem humanam non posse ex particularibus et contingentibus assurgere ad principia univer­ salia, ita ut evidenter constet in nullo ente, utut illimitato qualis est essentia divina, posse unificari contradictoria.15 Molina autem (In 1 p., q. 28. a. 2, disp. 2) potius restringit vim illius principii ex parte materiae cui applicatur, docens illud valere tantummodo cum duo sunt idem cum tertio aliquo singulari et incommunicabili, non vero cum duo sunt idem cum tertio universali et communicabili, qualis est essen­ tia divina; et ad id ostendendum provocat ad exemplum naturae genericae et specificae, quae communicatur pluribus et in qua identificantur plura numerice distincta (ita natura humana, in qua realiter identificantur Petrus et Paulus realiter distincti). Sed, ut patet, ea restrictio voluntaria est ac petit principium; nam supponit unam individuam naturam divinam esse tribus dis­ tinctis personis communicabilem, quod est praecise in quaestione; et inde etiam patet ineptitudo exempli invocati, nam natura divina non est natura aliqua specifica, quae tribus distinctis personis communicetur, sed individua ac singularis natura. S. Thomas et communiter alii theologi, admisso illo principio in tota sua universalitate, ostendunt quomodo ipsum verificetur vel non labefactetur etiam in mysterio Trinitatis, inducta duplici distinctione, altera in primo membro illius principii («Quae sunt idem uni tertio»), altera in secundo membro («Sunt idem inter se»); quarum utraque sufficiens est ac mutuo completiva. 178. Prima responsio magis generalis sed sufficiens, distinguit secundum membrum illius principii, sequenti modo: Quae sunt idem uni tertio, sunt idem inter se, praecise sub ea ratione quam tertium dicit, concedo; necessario sub omni ratione, nego. Ex quo tantum sequitur quod personae divinae, quia sunt idem cum essen­ tia, debent esse idem realiter inter se sub ratione essentiae, non vero sub ratione personae sive relationis. Hanc responsionem S. Thomas affert in De potentia, q. 8, a. 2, ad 10, et In 1 Sent., dist. 33, q. 1, a. 1, ad 2.16 Secunda responsio, magis specifica et efficacior, distinguit pri­ mum membrum eiusdem principii, hoc modo: Quae sunt idem uni tertio, re et ratione (vel adaequate, vel convertibiliter, vel omni modo et sub omni respectu), sunt idem inter se, concedo; quae sunt Rabeneck, I., «De principio identitatis comparatae et mysterio Trinitatis secundum Concilium Lateranense IV», Estudios eclesiâsticos XXVII (1953) 301-316. XlBERTA, B., «Enqüesta historica sobre el principi d'identitat comparada», Estudis Franciscans XLV (1933) 291-336. 15 Nihilominus eam Suaresii solutionem resumpserunt, vel efficacem esse ostendere conati sunt, aliqui moderni, ut Hellin et Dalmau. 16 Cf. Caietanu.m, In 1 p., q. 28, a. 2, et Ferrariensem, In C. Gent. 2. 9. DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 165 idem uni tertio, re sed non ratione (vel inadaequate, vel non con­ vertibilité!, vel non omni modo et sub omni respectu) sunt neces­ sario idem inter se, nego. Personae autem divinae sunt idem cum essentia re, sed non ratione, quia est inter eas distinctio rationis ratiocinatae minoris, fundata in oppositis conceptibus absoluti et relativi. Hanc rationem S. Thomas videtur praeferre, afferens eam tum in hoc loco, 1 p., q. 28, a. 3, tum alibi saepius, De potentia, q. 7, a. 1, ad 5; q. 8, a. 2, ad 10; In 1 Sent., dist. 5, q. 1, a. 1, ad 1. Prima responsio est magis generalis et fundamentalis, et ideo quibusdam apparet tautologica, seu veluti probans idem per idem. Altera est magis formalis et specifica, utpote quaedam conclusio et applicatio prioris, ac magis remota a praedicta apparenti tautologia; ratio enim quare, ea quae sunt idem uni tertio re et non ratione, non sint necessario idem realiter inter se, est quia, cum sint idem tertio non adaequate sed secundum unum respectum, oportet quod sint idem inter se secundum hunc respectum et non necessario secundum alium, ac ideo non necessario realiter, cum realis identitas importet identitatem secundum omnes respectus. Ceterum, binae responsiones possunt in unam completiorem et efficaciorem sic copulari·. Quae sunt omni modo idem cum tertio, sunt etiam omni modo idem inter se, concedo; quae non sunt omni modo idem cum tertio, sunt necessario omni modo idem inter se, nego. Haec copulata responsio sic extendi potest: Quae sunt idem uni tertio, re et ratione, sunt idem inter se, et quidem etiam realiter, concedo; quae sunt idem uni tertio, re sed non ratione, sunt idem inter se, subdist.·. sub ea ratione quam dicit illud tertium, concedo; sub omni ratione, adeoque etiam realiter, iterum subdist. : necessario et ex vi principii identitatis, seu ex vi identitatis extremorum cum tertio, nego; per accidens et ex subiecta materia, ut contingit in rebus creatis aut in attributis divinis absolutis, non vero in divinis relationibus, concedo)' 17 Inde intelligitur principium identitatis comparatae esse iugiter verum et univer­ sale, seu verificari tam in creaturis quam in Deo, et tam in divinis attributis absolutis quam in relationibus, si tamen servetur, ut oportet, in sua amplissima expressione: «Quae sunt idem uni tertio, sunt idem inter se». Si vero haec expressio mutetur sive determi­ netur, tunc eo ipso non est ipsum, sed amittit suam universalitatem, et, si accipitur uni­ versaliter, falsum est, quia non verificatur in omni casu. Ita principium non est universale, aut saltem explicatione indiget, si sic restringi­ tur: «Quae sunt realiter idem uni tertio, sunt realiter idem inter se»·, hoc enim adhuc verum manet etiam in divinis sub aliqua ratione, quatenus scilicet personae divinae, quae sunt realiter idem cum essentia, sunt realiter idem inter se in ipsa essentia. Nullo vero 166 DE DEO TRINO 179. Sint quaedam exempla, ex creatis deducta, quibus veritas conten­ ta in responsione S. Thomae quodammodo illustretur, etsi non undequaque conveniant cum applicatione principii identitatis in altiori ac incomprehensi­ bili mysterio Trinitatis. Duo individui homines, ut Petrus et Paulus, sunt realiter idem cum· tertio, i. e. cum homine specifice accepto, et tamen non sunt realiter idem inter se, quia Petrus aut Paulus distinguitur ab homine ratione, et quidem distinctione lationis ratiocinatae maioris. In hoc tamen et sequenti exemplo deficit paritas cum Trinitate, eo quod agitur de natura universali et non de natura singulari communicabili. Propterea diximus supra, Molinam inepte in verum argumentum hoc exemplum invocare. Tempus futurum et tempus praeteritum sunt ambo praesentia aeterni­ tati, seu conveniunt cum hoc tertio «esse praesens aeternitati», et tamen non sunt idem inter se nec sunt sibi invicem praesentia; et ratio est, quia esse praesens aeternitati non est omnino idem ac esse futurum aut praeteritum,, sed est utrumque. Aeternitas est tota simul praesens tum praeterito tum futuro, et tamen haec duo non sunt sibi invicem praesentia. Deficit paritas cum Trinitate, quia aeternitas physice distinguitur a praeterito et futuro. Res aliqua naturalis et eius species sensibilis sunt idem realiter cum tertio, i. e. cum essentia rei prout abstrahit ab utroque modo essendi naturali et cognoscitivo, et tamen non sunt idem realiter inter se, quia differunt aliqua ratione ab ipso tertio. Hoc exemplum est magis ad rem, quam praecedentia, quia hic agitur de aliqua ratione singulari quae pluribus inter se distinctis communicatur, sicut in Trinitate singularis essentia communicatur distinctio personis; deficit tamen exemplum in hoc quod in Trinitate agitur de natura singulari, quae communicatur extremis, quorum utrumque existit in ordine naturae. Principium et finis identificantur realiter cum puncto, et principium futuri et finis praeteriti identificantur in eodem instanti, et tamen non sunt idem inter se, seu pressius non sic sunt idem inter se sicut unumquodque cum tertio; magis enim identificatur principium cum puncto quam princi­ pium cum fine. Et ratio est quia principium aut finis est idem cum puncto re, sed non ratione. Hoc exemplum, quod affertur a S. Thoma (De pot., q. 7. a. 1, ad 5, et q. 8, a. 2, ad 10), est valde aptum, quia, quamvis inter prinmodo principium est universale, si dicatur: «Quae sunt realiter idem uni tertio, sunt realiter et totaliter idem inter se»·, nam ita verificatur tantum in creaturis et in attributis divinis absolutis, non vero in relativis seu personis. Est autem adhuc minus universale principium, si dicatur: «.Quae sunt idem uni tertio, sunt idem inter se eodem prorsus modo quo suntt idem cum tertio»·, nam hoc neque in omnibus creatis neque in omnibus attributis divinis absolutis verificatur, sed in solis synonymis, ut si dicatur: indumentum est habitus, atque vestis est habitus, ergo indumentum est vestis. Ceterum, ea duplex distinctio, quam adduximus in responsione, nequaquam limitat aut restringit principium identitatis, sed, eo servato in supradicta generali expressione identitatis sine ulla determinatione, explicat eius formalem et universalem sensum et ostendit illi nullatenus contradicere mysterium realis distinctionis personarum et realis identitatis earumdem in una natura. DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 167 •cipium et finem non sit realis distinctio sicut inter personas divinas, tamen ostendit hanc veritatem supra inculcatam in responsione, quod scilicet ea quae conveniunt uni tertio non debent necessario convenire inter se eodem modo quo conveniunt cum illo tertio, nisi identificentur cum tertio non solum re, sed etiam ratione, sicuti identificantur synonyma, v. g. vestis et indumentum cum habitu. Actio et passio realiter identificantur cum motu, et tamen non sunt idem inter se, seu saltem non sunt inter se idem eo modo quo sunt idem cum motu. Abstrahendo enim nunc a variis modis quibus philosophi deter­ minant distinctionem inter passionem et actionem, certum est eas magis differre inter se quam a motu. Hoc exemplum, quod affertur a S. Thoma {1 p., q. 28, a. 3, ad 1), est aptissimum inter omnia, quamvis leviter despi■ciatur a Suarez ut extra quaestionem. Nam, quamvis inter actionem et passio­ nem non sit distinctio realis, sicut inter personas divinas, tamen ostendit, sicut praecedens exemplum, extrema non eodem modo necessario convenire inter se, sicut conveniunt cum tertio. Et praeterea ac praecipue ostendit hanc distinctionem ab invicem maxime postulari ex peculiari natura extremorum relativorum inter se oppositorum. Et quamvis oppositio relativa, quae adest inter actionem et passionem, non tanta et talis sit quae petat realem dis­ tinctionem inter eas, inde tamen datur aliquatenus intelligi quomodo non repugnet quod duo extrema relativa, i. e. relationes divinae, utpote res quaedam ac personae subsistentes, sint tantae oppositionis et talis perfec­ tionis, ut petant inter se realem distinctionem, non obstante reali earum identitate in una essentia. 180. Ex quibus patet, quod ex ipso modo quo principium identitatis verificatur in rebus creatis, nedum obscuritas aut difficultas, aliqua potius lux nobis proveniat ad intelligendum quomodo etiam in divinis verificetur. Quamvis enim, sola ratione, ne quidem suspicaremur posse duo extrema realiter identificati cum tertio et realiter inter se distingui, tamen, posita fide Trinitatis et attentius considerata natura principii identitatis, intelligimus non necessario extrema identificati inter se, eo genere identitatis quo identificantur cum medio, et ubi hoc fiat, accidere ratione materiae, nec vi principii identitatis. Intelligimus nempe quod, quamvis in creatis numquam extrema, realiter cum medio identificata, inter se realiter distinguantur, tamen id non petitur ex ipsa ratione realis identitatis eorum cum medio, ac ideo non esse per se impossibile quod talia extrema realiter inter se distinguantur, si aliunde talia sint, quae necessario ab invicem se excludant, seu si sint relationes oppositae subsistentes; quod praecise docet fides unius substantiae in tribus relationibus personalibus. Quapropter tota obscuritas mysterii Trinitatis, non tam consistit in difficultate illud conciliandi cum supremo principio identitatis, quam in hac profundiore radice: quomodo in una realitate Deitatis possit, absque con­ tradictione, affirmari identitas oppositarum rationum absoluti et relativi. Quod est praecise obiectum sequentis difficultatis. 181. Secunda obiectio. Si relationes et essentia divina realiter 168 DE DEO TRINO identificarentur, una et eadem res divina susciperet praedicata opposita et contradictoria, ut quod generaret (quia relatio Patris) et non generaret (quia essentia), esset communcabilis (quia essentia) et non communicabilis (quia relatio), et praecipue, esset simul quid absolutum et quid non absolutum seu relativum. Realis ergo iden­ titas relationum divinarum et essentiae destruit ipsam essentiam et existentiam Dei, vel fingit aliquod ens supremum, quod sit ipsa contradictio subsistens. Resp. Quamvis relationes divinae et essentia sint idem re, dis­ tinguuntur tamen ratione, quia aliud formaliter est essentia et aliud relatio. Unde non repugnat quod eadem res divina suscipiat praedi­ cata contradictoria, quia ea suscipit non sub eadem ratione et formalitate; sic, sub formalitate relativi, dicitur generans, incommu­ nicabilis, ad aliud; sub formalitate vero absoluti vel essentiae, di­ citur non generans, communicabilis, ad se (De potentia, q. 7, a. 1, ad 5; q. 8, a. 2, ad 10). Obiecta ratio provenit ex quodam lusu imaginationis. Fingit enim obiciens rationes absoluti et relativi veluti fundi ac identificari directe inter se, ita nempe quod praedicata unius identificentur cum contradictoriis praedicatis alterius. Res autem diverso prorsus modo se habent. Deitas enim non est aliquid relativum cum quo identificatur absolutum, aut aliquid absolutum cum quo identificatur relativum, nec est iuxtapositio quaedam aut coagulatio ex absoluto et relativo, sed est una ac simplex superior ratio, trans­ cendens et unifieans omnes differentias entis, et ita suscipiens in se omnia praedicata, inter se contradictoria ipsarum rationum quas transcendit. Oppositio ergo in divinis manet inter rationes quas Deitas transcendit (ut inter absolutum et relativum), aut inter Deitatem prout transcendit unam rationem et Deitatem prout trans­ cendit aliam rationem, non vero inter Deitatem transcendentem et seipsam qua talem, quinimo in transcendentia Deitatis resolvuntur omnes oppositiones et unificantur omnes divisiones et distinctiones, in una simplici et infinita actualitate ipsius esse subsistentis. His verbis continetur summa omnium quae balbutiendo mens humana dicere potest de hoc sacratissimo aenigmate. Deitas scilicet, est summa quaedam real itas, continens modo simplici et superemi­ nenti differentias et realitates absoluti et relativi, sicut in tractatu De Deo Uno vidimus in ea etiam contineri, simpliciter et superemi- DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 169 nenter, differentias necessarii et liberi.18 Nunc igitur melius intelligitur ea Deitatis transcendentia, quam in illo tractatu generice affir­ mavimus, agentes de quarta via pro existentia Dei, de constitutivo metaphysico essentiae divinae et de eius simplicitate, cum diximus Deum esse summum ens et ipsum esse subsistens. Nunc pleniora ac profundiora apparent ea Damasceni verba: «Ex omnibus porro nominibus, quae Deo tribuuntur, nullum aeque proprium videtur atque ’Qui est’, quemadmodum ipsemet, cum Moysi in monte res­ ponderet, ait: 'Dic filiis Israel·. Qui est, misit me’. Nam totum esse, velut immensum quoddam ac nullis terminis definitum essentiae pelagus, complexu suo, ipse continet» (D^ fide orth. 1. 9, MG 94. 836; cf. Gregorium Naz., Orat. 45. 3).19 QUAESTIO VI. DE NUMERO DIVINARUM RELATIONUM20 I. SENSUS QUAESTIONIS. 182. De numero relationum in divinis duplex quaestio move­ tur, scilicet quot sint relationes in Deo, et quot sint realiter ab invi­ cem distinctae. Quae duae quaestiones nequaquam coincidunt. Non enim idem est duo esse realiter in Deo, et ipsa esse etiam inter se distincta, ut patet ex ipsis oppositis attributis iustitiae et misericor­ diae, necnon intellectionis et volitionis, quae sunt realiter in Deo et tamen non realiter sed mere virtualiter distinguuntur. Haec altera quaestio de numero realiter distinctarum relationum intime connectitur cum ulteriori quaestione de numero personarum divinarum, infra expendenda; nam tot sunt in Deo personae, quot sunt rela18Cf. 1 p., q. 13, a. 5; De potentia, q. 8, a. 2, ad 1; Caietanum, In 1 p., q. 13, a. 5, n. 7 et 10 sq.; q. 39, a. 1, n. 7. 19 Cogita ergo, in hoc pelago entitatis, mysterium ipsum Trinitatis. «Cogita Oceanum infinitum, variis intra se et reciprocis fluentis agitatum. Seu potius, quoniam Oceanum Illi· absque ripis quibus contineatur cogitare non possumus, cogita undam unam immensam, ex una ripa in alteram ripam concitatam, et ex altera ripa in seipsam refluentem, et ex utriusque motus concursu in altum subsilientem. Si cogitaveris undam recta fluentem, cogitaveris Patrem. Si cogitaveris in seipsam refluentem, cogitaveris Filium. Si cogitaveris in medio ex utriusque concursu subsilientem, cogitaveris Spiritum Sanctum. Una tamen est unda omnis quam cogitas; diversitatem facit fluxus et refluxus et concursus utriusque. Et sane comparatio claudicat, quoniam volens nolens ripam fingis ubi nulla est et par­ tiris undam inter tria fluenta. Sed corrige cogitationem. Fac —quod rerum finitarum natura non patitur— omnem undam concitari simul triplici motu. Cogitaveris Trinita­ tem» (A. d'Ales, De Deo Trino [Parisiis 1934] 219). 20 Cf. bibliographiam allatam in q. 4, n. 137. Inter textus autem S. Thomae direc­ tius ad rem faciunt 1 p., q. 28, a. 3 et 4; q. 42, a. 1, ad 4; a. 4, ad 2; q. 30, a. 2. 170 DE DEO TRINO tiones realiter distinctae, cum persona constituatur per relationem,, ut infra ostendetur. II. ERRORES. 183. Quoad primam quaestionem de numero realium relationum, fere· nullus deprehenditur peculiaris aut gravis dissensus inter theologos. Per defec­ tum quidem peccarunt aliqui antiquiores et obscuriores doctores, ut Albinus Flaccus et Hugo Etherianus (apud Suarez, De Trin., 1. 5, c. 4), qui videntur posuisse tantum tres reales relationes (paternitatem, filiationem et spira­ tionem passivam), concipientes spirationem activam ut meram relationem rationis, ita ut Pater et Filius referantur ad Spiritum S. eo fere modo quo· Deus refertur ad creaturas. Per excessum vero Scotus (In 1 Sent., dist. 31, q. un.) eiusque discipuli, ut Montefortino2' et Frassen,21 22 docent in Deo, praeter quatuor praefatas relationes originis, adesse plures alias reales rela­ tiones, scilicet identitatis, aequalitatis et similitudinis, quae tamen non sunt realiter distinctae a relationibus originis, sed tantum virtualiter, eo fere modoquo, ut videbimus, spiratio activa distinguitur a paternitate et filiatione, ac ideo non constituunt personas, sed personis iam constitutis superveniunt.. Cum autem personae sint tres et unaquaeque ad alias duas dicat triplicem praefatam relationem identitatis, aequalitatis et similitudinis, habentur iuxta sententiam scotisticam decem et octo huiusmodi relationes, quibus si addan­ tur quatuor relationes originis, resultant viginti duo reales relationes in. divinis. Quoad secundam quaestionem de reali distinctione inter relationes ori­ ginis, excessive locuti sunt Scotus (Quodl. 5. a. 2), Durandus (In 1 Sent.r [till dist. 13, q. 2) et Fiel (In 1 Sent., dist. 28, q. 1, a. 3), quatenus admittunt spirationem activam distingui a paternitate et filiatione plusquam distinctio­ ne rationis ratiocinatae (quam sustinent alii theologi communiter), seu aliqua distinctione quae, etsi non sit realis, ad hanc appropinquat, quamque Scotus et Scotistae de more distinctionem formalem ex natura rei appellant.23 III. ASSERTIO 1. Dantur in Deo quatuor relationes reales, et quatuor tantum, scilicet paternitas, filiatio, spiratio activa et spira­ tio passiva (1 p., q. 28, a. 3 et 4). 184. Nota theologica. Quod sint in Deo saltem tres reales relationes, i. e. paternitas^ filiatio et spiratio passiva, est saltem theologice certum (quidam id dicunt de fide), quia id immediate sequitur ex duplici veritate 211. D. Scoti Summa Theologica, 1 p., q. 28, a. 4. 22 Scotus Academicus, tr. 3, disp. 2, a. 2, q. 1, cond. 3: «Revera in Deo sunt relationes identitatis, aequalitatis et similitudinis; eaeque sunt reales». 23 Frassen, ibid., q. 2, ait: «Spiratio activa... a paternitate et filiatione non realiter, nec solum virtualiter, sed formaliter distinguitur». DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 171 fidei, scilicet tres esse in divinis personas realiter distinctas et omnem realem distinctionem in divinis provenire ex relationis op­ positione, iuxta principium florentinum. Quod ulterius sint in Deo saltem quatuor reales relationes, adeoque quod etiam spiratio activa sit realis relatio, est theologice certum (quamvis minus proxime connexum cum fide), quia, ex ipso communi sensu, realis dicenda est relatio, quae intercedit inter duos reales terminos eiusdem or­ dinis; Pater autem ac Filius sunt reale principium, et Spiritus S. est realis terminus verae processionis, in qua fundatur relatio spi­ rationis, suntque eiusdem ordinis et naturae. Quod autem in Deo sint tantum quatuor illae relationes originis, non vero plures, puta de genere earum quas ponit Scotus, est de se disputabile, quamvis concordet cum longe communiori sententia theologorum. PROBATUR. 185. Nec Magisterium, nec multo minus Scriptura et Traditio, •directe proponunt adesse in Deo quatuor reales relationes originis. Nam ipsi Patres, loquentes de divinis relationibus, quartam illam quae dicitur spiratio activa, directe prae oculis non habent, eo vel magis quod, ut mox ostendetur, ipsa non distinguitur realiter a paternitate et filiatione. Pariter Magisterium, cum bis definit «Spi­ ritum S. ex Patre et Filio tanquam ab uno principio et unica spira­ tione procedere» (Conc. Lugd. II et Flor.), directe ad solam pro­ cessionem attendit. Nihilominus, ex his quae tres illae regulae fidei docent de distinctione et processione personarum, necnon de rela­ tiva oppositione, tanquam sola causa realis distinctionis, quaterna­ rius relationum numerus necessario colligitur, ut nuper osten­ sum est. Ceterum, ulteriori theologica ratione, idem numerus colligitur ex ipsa natura et numero divinarum processionum. Etenim, in Deo dantur verae ac reales processiones, et duae tantum, scilicet gene­ ratio et spiratio. lamvero unaquaeque processio fundat necessario duas relationes principii et principiati. Ergo dantur in Deo quatuor verae ac reales relationes, et quatuor tantum, saltem in linea ori­ ginis, scilicet paternitas atque filiatio, quae fundantur in prima processione per intellectum, et spiratio activa atque spiratio passiva, quae fundantur in altera processione per voluntatem. Quod attinet usum nominum, notandum est quod, facilius inventa sunt ac clariora nobis apparent ea quae designant primam processionem, diffici- 172 DE DEO TRINO lius vero adaptata sunt et obscuriora videntur ea quae exprimunt alteram pro­ cessionem, eo quod in creaturis, ex quibus nostri conceptus desumuntur^ communicatio naturae non fit nisi per viam generationis. Propterea tum pro­ cessio amoris, tum duae relationes in ea fundatae, non habent peculiare ac proprium nomen, sed vocantur generaliter spiratio, ab ipso procedente Spiri­ tu, facto solo discrimine per appositiones «activa et passiva» (1 p., q. 27, a. 4, ad 3; q. 28, a. 4). Unde prima processio vocatur generatio (activa vel passiva) eiusque relationes paternitas et filiatio; secunda vero dicitur spira­ tio (activa vel passiva), eiusque relationes pariter spiratio activa et spiratio passiva (antiquiores vero dicere solebant: spiratio et processio). 186. Quod autem tantum istae quatuor originis relationes sint ac possint esse in divinis, patet ex eo quod in Deo non detur aliud reale fundamentum relationis ac distinctionis praeter actionem, eamque immanentem, sive processionem ad intra. Nam, iuxta dicta superius (n. 140), triplex distingui potest genus relationis, scilicet relatio causae et effectus (fundata in actione), relatio mensurae et mensurati (fundata in causalitate extrinseca. quae est propria obiecti et exemplaris) et relatio convenientiae et disconvenientiae (fundata in quantitate transcendentali, seu in unitate et numero). Primum autem genus relationis salvatur in divinis, purificata quidem a causalitate proprie dicta per actionem immanentem seu processionem ad intra. Secundum vero et tertium relationis genus nequeunt in Deo inveniri, quia supponunt saltem numericam dis­ tinctionem naturae inter duos terminos, quae in Deo non datur. Profecto, relatio mensurae et mensurati supponit inter mensurans et mensuratum distinctionem naturae, saltem numericam, et diver­ sitatem ordinis. Omnia autem in Deo sunt eiusdem numerice natu­ rae et eiusdem ordinis; idem quippe est in Deo facultas, habitus, actus et obiectum, quorum distinctio in creatis accidit ex sola ra­ tione potentialitatis et imperfectionis. Pariter relatio convenientiae et disconvenientiae supponit distinctionem saltem numericam inter duo quae ad invicem referuntur; nihil enim referri potest realiter ad seipsum; unde, si duo homines haberent eandem numerice natu­ ram, vel duo corpora eandem numerice qualitatem, non haberentur inter ea relationes reales identitatis et similitudinis, sed tantum rela­ tiones rationis. In Deo autem tres personae habent eandem nume­ rice naturam et attributa; unde relationes identitatis et similitudinis, quae fundantur in essentia et attributis, nequeunt esse nisi relatio­ nes rationis (1 p., q. 42, a. 1, ad 4; a. 4, ad 2). DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 173 Nec dici potest ipsas relationes paternitatis, filiationis et spirationis, quippe quae sunt distinctae et diversae, posse esse fundamentum novarum relationum realium. Nam omnis relatio, quae non est ex processione, fun­ datur in essentia vel attributis, ut patet ex dictis, et ceteroquin omnis relatio debet fundari in aliquo absoluto, seu nequit aliqua relatio fundari in alia relatione; nam omnis relatio refertur ad aliam relationem immediate per seipsam, non vero per aliam relationem, secus iterum recurreret quaestio per quid haec alia referatur ad utramque priorem, et ita esset processus in infi­ nitum (1 p., q. 42, a. 1, ad 4). Frustra autem obiceretur quod personae divinae sunt vere aequales inter se, independenter a consideratione nostri intellectus. Nam inde non sequitur huiusmodi aequalitatem importare formaliter relationem realem, sed tantum fundamentum relationis rationis quam fingit intellectus, quod quidem est ipsa unitas magnitudinis cum negatione excessus, quemadmodum Deus relate ad creaturas est vere Dominus ante considerationem nostri intellectus, quod tamen attributum non importat in Deo relationem realem ad creaturas, sed dicit tantum rationem et perfectionem causalitatis. Pariter frustra obicitur sic dicta circuminsessio, sive mutua praesentia et inexistentia ipsarum rela­ tionum, de qua infra in c. 4 (n. 290 sqq.). Nam ea non importat novam realem relationem, sed excercetur immediate per ipsas relationes trinitarias, prout conveniunt in una natura et prout eorum termini, tanquam correlativa, mutuo se appellant; quorum utrumque praebet intellectui fundamentum ulte­ rioris relationis rationis. ASSERTIO 2. Inter quatuor relationes reales supra enumeratas, tres tantum sunt relationes realiter distinctae, i. e. paternitas, filia­ tio et spiratio passiva; spiratio vero activa non distinguitur realiter a paternitate et filiatione, sed virtualiter tantum (1 p., q. 30, a. 2). 187. Nota theologica. Tres relationes, i. e. paternitatem, filiationem et spirationem passivam, esse inter se realiter distinctas, est de fide, formaliter implicite contenta in hac veritate: in Deo numerum et distinctio­ nem provenire ex oppositione relativa (Cone. Flor.); ea enim aequivalet isti: numerum ternarium distinctarum personarum provenire ex numero ternario distinctarum relationum. Tantummodo autem tres istas relationes esse realiter inter se distinctas, seu spirationem activam non distingui realiter ab omnibus aliis, est theologice cer­ tum; nam deducitur, quamvis non tam immediate, ex eodem effato florentino et ex fide Trinitatis, quatenus nempe, si spiratio activa esset ab aliis distincta, daretur quaedam quaternitas in divinis, quia oppositio relativa induceret distinctionem. 188. PROBATUR 1. ex eo quod secus haberentur quatuor perso- 174 DE DEO TRINO nae divinae, si nempe quatuor relationes divinae essent realiter inter se distinctae. Nam relatio in divinis constituit personam, ut videbimus in q. 8 (n. 200 sqq.). Si ergo unaquaeque relatio esset realiter distincta ab aliis, omnes aequo iure constituerent aliquam personam; quaeli­ bet enim esset quid subsistens, distinctum et incommunicabile. Oportet igitur ut una ex quatuor illis relationibus non distinguatur realiter ab aliis. Scimus autem ex fide, paternitatem et filiationem esse realiter inter se distinctas, quippe quae constituunt duas personas Trinita­ tis; scimus etiam spirationem passivam esse realiter distinctam a paternitate et filiatione, quippe quae constituit aliquam personam procedentem ex Patre et Filio, nempe Spiritum S., non enim spira­ tio activa procedit, cum se habeat ex parte principii processionis. Ergo relinquitur quod spiratio activa non distinguitur realiter ab aliis relationibus, et quidem a paternitate et filiatione, cum a spi­ ratione passiva necessario distinguatur, ut opposita relatio. 'Distinguenda tamen est a paternitate et filiatione distinctione virtuali (seu rationis ratiocinatae minoris), quia spiratio activa et paternitas (vel filiatio) opponuntur diversis realibus relationibus, scilicet spirationi passivae et filiationi (vel paternitati); nequit autem una relatio, formaliter qua talis, referri et opponi duabus re­ lationibus formaliter diversis. Unde Pater, per eandem entitatem relativam, respicit et Filium et Spiritum S.; Filium quidem respicit per eam, quatenus est formaliter paternitas, Spiritum S. vero per eandem, quatenus est formaliter spiratio activa; constituitur tamen persona quaedam per eandem, sub formalitate paternitatis. 189. probatur 2. ex eo quod inter spirationem activam ex una parte et paternitatem et filiationem ex alia parte, non habetur oppo­ sitio relativa, cum non intercedat aliqua processio inter ipsas; non enim Patei et Filius spirant aliquem Spiritum activum, qui subinde spiret secundum Spiritum passivum, secus haberentur quatuor per­ sonae, sed immediate spirant unum atque unicum Spiritum S. lamvero, iuxta effatum florentinum, ubi non est oppositio relativa, ibi non est realis distinctio in divinis. Ergo spiratio activa non distin­ guitur realiter a paternitate et filiatione; ac proinde tres tantum dantur relationes realiter distinctae, scilicet paternitas, filiatio et spiratio passiva, quae postrema pendet a duabus prioribus, prout DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 175 ipsae ad modum unius identificantur cum reali relatione spirationis activae. Quod sic graphice repraesentari potest: Paternitas * Filiatio Spiratio^/ activa Spiratio passiva vel Pat. < Spir. act. Spir. pass. > Fil. vel Pat. <------- > Fil. Spir. act. Spir. pass. Nec aliunde licet ita invertere ordinem divinarum processionum ac rela­ tionum, ut dicatur paternitas, vel filiatio, vel utraque, identificati cum pro­ cessione ipsa passiva, potiusquam cum activa. Nam sic offenderetur tum ipsa fides de ordine divinarum personarum, iuxta quem praecedit Pater, sequitur Filius et subsequitur Spiritus S., tum philosophica ratio, iuxta quam pro­ cessio intellectus antecedit processionem voluntatis (nihil enim volitum, nisi praecognitum). Idque patens fit ex sequenti repraesentatione triplicis hypo­ thesis, in qua cum spiratione passiva identificaretur vel Pater, vel Filius, vel uterque simul. Si cum spiratione passiva identificaretur solus Pater, haberetur: Spiritus activus (seu Spiritus S.) —> Spiritus passivus (seu Pater ex Spiritu S.) -> (Filius ex Patre); ubi Spiritus S. esset prima persona nec procederet a Patre et Filio. Si vero cum spiratione passiva identificaretur solus Filius, haberetur: Spiritus activus (Spiritus S.) —> Spiritus passivus (Spiritus a Spiritu S. et simul Filius a Patre) Pater; ubi haberentur duae primae personae (seu Spiritus S. et Pater), Spiritus S. a neutra procederet, Filius vero ab utraque. Si tandem cum spiratione passiva identificarentur simul Pater et Filius ad modum unius, haberetur: Spiritus activus (Spiritus S.) —> Spiritus pas­ sivus (seu Pater —> Filius); ubi Spiritus S. est prima persona, Pater secun­ da, Filius tertia. In tribus illis casibus Spiritus S. esset prima persona, perverso contra fidem ordine Trinitatis; et processio voluntatis praecederet processionem intellectus, perverso ipso ordine rationis. 190. Praecipua obiectio, quae hic invocari potest, est quia videtur contradictorium asserere spirationem activam esse aliquid reale et tamen non realiter distingui ab aliis relationibus paternitatis et filiationis. Sed respondetur quod non est idem esse et distingui, nec ideo idem est esse realiter et distingui realiter, ut patet de ipsis attributis absolutis quae sunt omnia realiter in Deo nec realiter distinguuntur. Unde non est necesse ut, multiplicata reali relatione, multiplicetur quoque entitas relativa; si enim potest eadem relativa entitas respicere plures terminos, multiplicatur quidem J76 de deo trino relatio, non vero ipsa entitas relationis, nisi dicatur terminative tantum, non in se et entitative. Quapropter spiratio activa, licet sit realis relatio, non tamen addit entitatem paternitati aut filiationi, sed eadem entitas, quae res­ picit Filium aut Patrem, propter suam illimitationem et infinitatem respicit quoque Spiritum S., quemadmodum eadem infinita entitas essentiae divinae corresponde! multis realibus perfectionibus, attributis et actibus, scilicet na­ turae et personae, necessario et libero, intellectioni et volitioni, misericordiae et iustitiae. Et exinde etiam paratur responsio ulteriori ac subtiliori instantiae, quae sic se habet: Si spiratio activa esset idem cum paternitate, identificaretur cum ista non solum secundum «esse in» (sic enim etiam filiatio identificatur cum paternitate, et tamen est realiter distincta ab ea), sed etiam secundum «esse ad», quod est proprium ac specificum relationi. lamvero, ita nequit identifi­ cati, cum «esse ad» essentiahter specificetur a termino, et spiratio activa et paternitas respiciant duos terminos realiter distinctos, seu Spiritum S. et Filium. Respondetur autem quod, ut fusius explicabitur in q. 8 (n. 206 sq.), ipsum «esse ad» in relatione duplicem habet aspectum et dupliciter conside­ rari potest, scilicet signate, seu ut quaedam forma (utut relativa), et exercite, seu prout explicat formalissime ipsam respicientiam termini. Relatio igitur paternitatis identificatur cum relatione spirationis activae primo tantum mo­ do, non altero, ita nempe ut eadem relativa entitas ac forma Patris, immutata manens, explicet duas respicientias ad diversos terminos, quarum duplicitas ac distinctio ex parte ipsorum terminorum tota desumitur, quemadmodum in ipsis attributis essentialibus una et eadem divina natura explicat distinctas formalitates necessarii et liberi, absoluti et relativi, et eadem simplex divina operatio explicat distinctos motus cognitionis et volitionis, iustitiae et mi­ sericordiae. QUAESTIO VII. DE EXISTENTIA PROPRIAE RATIONIS PER­ SONAE IN DIVINIS21 I. SENSUS QUAESTIONIS. Sicut relatio divina innititur processioni, tanquam suo fundamento, ita persona divina innititur relationi, tanquam suo24 191. 241 p., q. 29, a. 1, 2 et 3; Cf. commentarium Caietani in b. I. ct In 3 p.. q. 2, a. 2, n. 11 sqq.; ct Ioannis A S. Thoma, In 1 p., q. 29, disp. 34, a. 1. Bailleux, E., «Le pcsonalisme de S. Thomas en théologie trinitaire», Revue tho­ miste LXI (1961) 25-42. Bergeron, Μ., «La structure du concept latin de personne. Comment chez les La­ tins ’persona’ en est venu à signifier 'relatio’. Commentaire historique de la la Pars, q. 29, a. 4», Etudes d'histoire littéraire et doctrinale du ΧΙΙΓ s. II (1933) 121-161. Boigelot, R., «Le mot ’personne’ dans les écrits trinitaires de saint Augustin», Nouvelle revue théologique (1930) 5-16. BRAUN, C., Der Begriff «Person» in seiner Antoendung auf die Lehre von der Tri­ ttilat und Inkarnation. Mainz 1876. DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 177 constitutivo. Unde post sermonem de relationibus logice sequitur disputatio de personis divinis, per tres quaestiones de existentia (q. 7), de essentia (q. 8) et de numero (q. 9). Haec disputatio magnum habet momentum magnamque diffi­ cultatem, quamvis in minori gradu quam praecedens. Agitur enim praecipue de determinando utrum et quomodo in relationibus divi­ nis salvetur ratio personae. Hic, non minus quam in praecedenti dis­ putatione, apparet quantopere revelatio et theologia adiuverint ra­ tionem et perfecerint ipsam scientiam philosophicam. Sicut enim in theologica investigatione mysterii Eucharistiae factum est ut melius intelligerentur ipsi philosophici conceptus substantiae et accidentis eorumque habitudo ad invicem, et in ipsa theologia trinitaria pro­ fundius expolita est ratio et habitudo relativi et absoluti, ita in praesenti tractatione de tribus divinis personis, necnon in cognata quaestione christologica de Incarnatione unius personae divinae, profundius determinati sunt conceptus essentiae et personae eorum­ que habitudines, ac perventum est ad hanc conclusionem, quam numquam sola ratio ex cognitione proprii obiecti eruere potuisset, scilicet: non necessario duas distinctas naturas importare duas dis­ tinctas personas, aut plures distinctas personas importare plures dis­ tinctas naturas. Haec prima quaestio de existentia personalitatis in Deo, a qui­ busdam auctoribus ponitur in tractatu De Deo Uno, post quaestio­ nem de unitate et singularitate Dei, eo quod ex principiis in eo tractatu positis tota resolvitur, ut mox patebit. Aptius tamen cum Dalmau, I. M., «La analogia en el concepto de persona», Estudios eclesiasticos XVIII (1954) 195-210. Descoqs, P., «Individu et personne», Archives de Philosophie I (1938) 253-368. Erdin, Fr., Das Wort «Hypostasis», Freiburg i. Br. 1939. Malet, A., «La synthèse de la personne et de la nature dans la théologie trinitaire thomiste», Revue thomiste LIV (1954) 483-522; LV (1955) 43-84. Michel, A., «Hypostase», Dictionnaire de théologie catholique VII-1 (Paris 1927) 369-437.—«L’évolution du concept de personne dans les rapports de la philosophie chré­ tienne avec la théologie», Revue de philosophie (1919) 350-383, 487-5Î5. Palmes, F., La personalidad-carâcter, Barcelona 1949. Rheinfelder, H., Das Wort «Persona», Halle 1928. Schiltz, E., «La notion de personne d’après S. Thomas», Ephemerides theologicae Lovanienses X (1933) 409-426.—«Individuum vagum. La notion thomiste de la personalité humaine. Essai dc synthèse», Divus Thomas (Piacenza) XXXVI (1933) 567-589; XXXVII (1934) 46-59. Ulmann, L, Die personlichkeit Gottes und ihre modernen Gegner, Freiburg i. Br. 1906. 178 DE DEO TRINO S. Thoma collocatur hic, ut necesarium praeambulum quaestionis de intima natura et de numero personarum divinarum. 192. Ad quarum quaestionum intelligentiam, recole quae ex philoso­ phia fusius explicantur in tractatu De Verbo Incarnato, circa definitionem personae et cognatarum notionum suppositi, individui et naturae (essentiae, substantiae).25 In creatis, ex materia et forma resultat natura (sive essentia, sive subs­ tantia secunda); ex natura et individuatione resultat individuum (sive sin­ gulare, particulare, substantia prima); ex individuo et subsistentia resultat suppositum (sive hypostasis, sive substantia individua, quae sit proxime apta ad existendum et primum principium quod actionum et passionum). Persona autem nihil aliud est quam suppositum rationale (pressius intellectuale, quia in angelis et Deo non datur proprie rationalitas). De supposito duplex traditur definitio. Prima et essentialis definitio est: Substantia perfecte individua, seu om­ nimode incommunicabilis. Iuxta hunc perfectae incommunicabilitatis sensum intelligendae sunt definitiones, tum Aristotelis de supposito in genere: «Subs­ tantia prima» (De praedicam., cap. de substantia); tum Boethii de supposito rationali sive persona: «Persona est naturae rationalis individua substantia» (De pers. et duabus nat., c. 3, ML 64. 1343); tum Richardi a S. Victore de persona divina: «Divinae naturae incommunicabilis existentia» (De Trin., 1. 4, c. 18 et 23; cf. S. Thomam, 1 p., q. 29, a. 3 et 4); tum S. Thomae de per­ sona in genere: «Distinctum subsistens in intellectuali natura» (De pot., q. 9, a. 4) et «Subsistens in rationali natura» (1 p., q. 29, a. 3), vel «Substantia in­ dividua rationalis naturae» (ibid., a. 4). Suppositum igitur essentialiter dicit perfectam distinctionem, independentiam, incommunicabilitatem; ac ideo de­ bet excludere triplicem quae cogitari potest communicabilitatem, scilicet tum communicabilitatem partis ad totum (partis tam integrantis quam essentialis), et hoc habet commune cum natura completa seu substantia secunda; tum communicabilitatem universalis ad particulare, et hoc habet commune cum individuo seu substantia prima; tum communicabilitatem assumptionis ab alio, et hoc est proprium suppositi. Unde suppositum est: 1. substantia, et quidem completa in ratione tum substantialitatis, tum speciei; 2. individuum seu singulare; 3. distinctum, seu ultimo incommunicabile. Supposita ergo non sunt: 1. accidentia, partes in­ tegrantes, quippe quae non componunt substantiam, materia vel forma, quip­ pe quae est incompleta in ratione speciei; 2. natura universalis, quippe quae abstrahit ab individuis; 3. natura singularis, ut natura humana Christi et natura divina considerata ut abstrahens a personis, quippe quae non sunt quid distinctum et ultimo incommunicabile. Secunda definitio suppositi est: principium quod actionum et passionum (inde axioma: Actiones sunt suppositorum). Haec definitio materialiter coin25 De ipsis vocibus, aliquid praeiibavimus supra, n. 3. DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 179 vidit cum priori in creaturis, quia id quod agit est praecise natura incommunicabiliter existens: non enim natura individua (antecedenter ad formam subsistentiae, per quam fit incommunicabilis) est in creatis sufficiens princi­ pium primum operationum, cum non sit sufficiens subiectum existentiae. At id non est per se, quia in divinis non simpliciter verificatur. Est enim duplex exceptio. Natura quippe divina individua, quae est communicabilis tribus personis, est principium quod operationum tum ad intra tum ad extra; est enim immediatum subiectum existentiae. Praeterea, in processionibus di­ vinis principium quod spirationis non coincidit cum uno supposito incommu­ nicabili, sed est commune duabus personis. Quapropter, si suppositum accipi­ tur primo modo, sunt in Deo tria supposita, et quidem relativa; si vero acci­ pitur secundo modo, sunt etiam tria supposita, sed unum absolutum (i. e. es­ sentia) et duo relativa (i. e. Pater et spirator). Infra in q. 9 (n. 212) dicetur quo sensu theologi disputent an, praeter tria supposita relativa, detur in Deo aliquod suppositum absolutum. II. ERRORES. Rationem personalitatis Deo denegant Nionistae seu Pantheistae, praecipue idealistae, qui docent Deum esse ens quod­ dam indefinitum, adeoque impersonale, ab intrinseco inconscie et necessario sese evolvens.2u Ceterum, proprie dictam personalitatem Deo denegant generatim etiam illi philosophi, qui conceptum per­ sonalitatis pervertunt. Ita, qui dicunt personalitatem nihil aliud esse quam quandam corporis vel animi qualitatem (Laurentius Valla), vel quandam sensationem, vel humanam individuationem actus puri et absoluti universalis (Neoidealistae itali), vel ipsum ego purum, vagum et indeterminatum (Kant), vel ultimum statum evolutionis materiae (Materialistae evolutionistae). Aliqui etiam Protestantes rationem proprie dictae personalitatis Deo denegant, eo quod no­ men personae in Scripturis non occurrat, nisi semel in sensu moralis repraesentationis, 2 Cor. 2. 10 «Ego... donavi... propter vos in per­ sona Christi». 193. III. ASSERTIO. Datur in Deo propria ratio personae. 194. Nota theologica. Id est de fide, accepta ratione perso­ nae pro ente distincto ac subsistenti in natura intellectuali, seu quod distincte existit et operatur intellectualiter, iuxta notionem quam habet ipse sensus communis. Id immediate implicat fides tum exis­ tentiae Dei tum mysterii Trinitatis. 26 De huiusmodi forma veri Atheismi dictum est in tractatibus De Revelatione et De Deo Uno (in vol. 1, n. 111, 543). 180 DE DEO TRINO PROBATUR 1. Ex auctoritate. hanc veritatem exhibet praecipue definiendo contra Pantheismum distinctionem Dei a mundo, quae est necessa­ rium praesuppositum personalitatis divinae. Confer condemnatio­ nem pantheism! Almarici de Benes a Cone. Later. IV (Denz. 808), magistri Echardi a loanne XXII (Denz. 951), modernorum atheo­ rum a Syllabo et a Cone. Vaticano I (Denz. 29001, 3001, 30213024). Peculiariter ad rem faciunt verba Cone. Vaticani I: «Qui cum sit una singularis... substantia spiritualis, praedicandus est re et essentia a mundo distinctus» (Denz. 3001). 195. Magisterium Cum in Deo sit non una sed triplex persona, Magisterium hoc nomine non utitur nisi cum loquitur de Trinitate. Damasus R. P. cum Cone. Romana a. 380: «Si quis tres personas non dixerit veras Patris et Filii et Spiritus Sancti... haereticus est» (Denz. 173). Conc. Constant. II a. 553: «Si quis non confitetur Patris et Filii et Spiritus Sancti unam naturam sive substan­ tiam... in tribus subsistentiis sive personis... anathema sit». Conc. Later. IV. a. 1215: «Tres quidem personae, sed una essentia, substantia seu natura». Conc. Lugd. II a. 1274: «Credimus singulam quamque in Trinitate personam unum verum Deum» (cf. supra, n. 44). In Praefatione festi SS. Trinitatis legitur: «Et in personis proprietas». In Symbolo Athanasiano: «Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate vene­ remur, neque confundentes personas, neque substantiam separantes: alia est enim persona Patris, alia [persona] Filii, alia [persona] Spiritus Sancti» (Denz. 15). pariter distinctionem Dei a mundo contra Pan­ theismum docet, tum ostendendo existentiam Dei, tum describendo varia attributa divina, opposita creatis attributis (ut infinitatem, omniperfectionem, immutabilitatem, aeternitatem, omniscientiam), tum Deum exhibendo ut universalem causam, gubernatorem, domi­ num, iudicem. Ex quibus omnibus, et immediate ex attributis dis­ tinctae ac intellectualis substantiae, propria ratio personae necessa­ rio resultat. Haec ceteroquin magis directe exhibetur pronominibus personalibus «ego, me, tu, te, ille», Io. 10. 30: «Ego et Pater unum sumus»; 17. 5: «Clarifica me tu Pater apud temetipsum»; 15. 26: «Quum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre..., ille testimonium perhibebit de me». 196. Scriptura Ipsum quidem nomen personae, quod frequenter hominibus tribuitur, numquam de Deo usurpatur, ea fortasse ratione ut inculcetur eius transcen­ dentia super creaturas ipsas rationales; nonnisi semel ea vox de Christo usur­ patur, sed in solo morali sensu repraesentationis, 2 Cor. 2. 10: «Ego... dona- DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN CJOMMUNI 181 vi... propter vos in persona Christi». Exinde tamen nihil contra Dei veram personalitatem deduci potest, quoniam, ut animadverterunt Augustinus (infra citandus) et S. Thomas (1 p., q. 29, a. 3, ad 1), verba et nomina, posteriori tempore introducta ad explicandam fidem eamque contra haereticos vindican­ dam, apta dicenda sunt «non quia Scriptura dicit, sed quia Scriptura non contradicit» (Augustinus). Idque valet tum de latino nomine personae, tum de graecis vocibus prôsopo et hypostasi, necnon de cognatis vocibus substan­ tia, natura et ousia, quarum determinatio et usus non parvum laborem exegit, praecipue apud Graecos Patres, ut ostensum est supra (n. 3, 105 sq.). pariter Dei veram personalitatem exhibent, osten­ dendo contra Pantheisrnum distinctionem Dei a mundo eiusque in­ tellectualem naturam et consequentia attributa (cf. inter alios Cle­ mentem Alex., Strom. 2. 16. 76; Origenem, Contra Celsum 5. 7; Gregorium Nyss., Contra Dunomium 1). Praeterea, nomen ipsum personae Deo frequenter tribuunt, praecipue in operibus et contro­ versiis trinitariis, introducta iam ipsa clara distinctione inter per­ sonam (graece hypostasim vel prôsopon) et subsvantiam sive natu­ ram (graece ousian vel fùsin); ac inde confecta est determinata for­ mula trinitaria: «Tres personae, una natura» (graece: Treis hypostaseis, mia ousia). Hieronymus adhibet ipsam propriorem expres­ sionem «Subsistens persona» («Tres personae subsistentes»). 197. Patres Hieronymus, Epist. 15, ad Damasum: «Interrogamus, quid tres hypos­ tases posse arbitrentur [Ariani] intelligi: tres personas subsistentes, aiunt. Respondemus nos ita credere; non sufficit sensus, ipsum nomen efflagitant, quia nescio quid veneni in syllabis latet. Clamamus, si quis tres hypostases, ut tria enhypostata, hoc est, tres subsistentes personas non confitetur, anathema sit. Et quia vocabula non edicimus, haeretici indicamur. Si quis autem hypostasim, ’usian’ intelligens, non in tribus personis unam ’hypostasin’ dicit, alie­ nus a Christo est» (ML 22. 256). Augustinus, De Trin., 1. 7, c. 4, ostendit necessitatem exprimendi Tri­ nitatis mysterium et respondendi interrogationi «Quid tres in Deo?» coegisse catholicos ad eligendam vocem personae eiusque sensum determinandum, ita ut diceretur «Non tres dii», cui Scriptura contradicit, sed «Tres personae», quod Scriptura, etsi non dicat, nullatenus tamen contradicit: «Quid igitur tres? Si enim tres personae, commune est eis id quod per­ sona est; ergo speciale hoc aut generale nomen est eis, si consuetudinem loquendi respicimus... Hic... ubi nulla est essentiae diversitas, oportet ut speciale nomen habeant haec tria, quod tamen non invenitur. Nam persona generale nomen est, in tantum ut etiam homo possit hoc dici, cum tantum intersit inter hominem et Deum... Nec tres, nec unam personam Scriptura dicit haec tria (legimus enim [2 Cor. 2. 10] personam Domini, non personam Dominum)... [attamen] licuit loquendi et disputandi necessitate tres personas dicere, non quia Scriptura dicit, sed quia Scriptura non contradicit, si autem DE DEO TRINO 182 ■diceremus tres deos, contradiceret Scriptura, dicens ’Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est’ (Deut. 6. 4.)... «Quid igitur restat, nisi ut fateamur loquendi necessitate parta haec vo­ cabula, cum opus esset copiosa disputatione adversum insidias vel errores haereticorum? Cum enim conaretur humana inopia loquendo proferre ad hominum sensus, quod in secretario mentis pro captu tenet de Domino Deo creatore suo, sive per piam fidem, sive per qualemcumque intelligentiam, timuit dicere tres essentias, ne intelligeretur in illa summa aequalitate ulla diversitas. Rursus non esse tria quaedam non poterat dicere, quod Sabellius quia dixit, in haeresim lapsus est... Quaesivit quid tria diceret; et dixit subs­ tantias sive personas, quibus nominibus non diversitatem intelligi voluit, sed singularitatem noluit; ut non solum ibi unitas intelligatur ex eo quod dicitur una essentia, sed et trinitas ex eo quod dicuntur tres substantiae vel perso­ nae» (ML 42. 940-942). PROBATUR 2. Ex ratione. 198. Distinctio Dei a mundo, quae est necessarium praesuppositum personalitatis divinae, probata est implicite per totum tractatum De Deo Uno et speciali modo in quaestione de existentia Dei. Ipsa quoque ratio personae eruitur immediate ex attributis di­ vinis, praecipue ex spiritualitate, scientia, voluntate, libertate, ra­ tione causae et providentiae, ratione finis omnium creaturarum spiritualium. Praeterea, sic directe eruitur ex ipsa notione personalitatis et ex ratione omniperfectionis divinae: Personalitas, quam in creatis invenimus, secundum proprium conceptum dicit perfectionem quandam, imo dicit id quod est perfectissimum in natura; significat enim subsistens per se et in se absque dependentia et communicabilitate cum alio, et id in natura rationali; aliis verbis, significat per­ fectissimam naturam et perfectissimum modum essendi. Atqui quid­ quid perfectionis est in creatis, invenitur eminenter etiam in Deo. Ergo ratio personae invenitur in Deo, et quidem excellentissimo modo, cum in Deo sit perfectissimus modus subsistendi per se et perfectissimus gradus naturae intellectualis (1 p., q. 29, a. 3). S. Thomas ex ipso originali usu ac diminuto sensu nominis per­ sonae deducit illud tribuendum esse Deo: «Quamvis hoc nomen, persona, non conveniat Deo quantum ad id a quo impositum est nomen, tamen quantum ad id ad quod significandum imponitur, maxime Deo convenit. Quia enim in comaediis et tragaediis reprae­ sentabantur aliqui homines famosi, impositum est hoc nomen, per­ sona, ad significandum aliquos dignitatem habentes. Unde consue- 7·,; DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 183· verunt dici personae in ecclesiis, quae habent aliquam dignitatem. Propter quod quidam2' definiunt personam, dicentes quod ’persona est' hypostasis proprietate distincta ad dignitatem pertinente’. Et quia magnae dignitatis est in rationali natura subsistere, ideo omne individuum rationalis naturae dicitur persona, ut dictum est. Sed dignitas divinae naturae excedit omnem dignitatem, et secundum hoc maxime competit Deo nomen personae» (ibid., ad 2). 199. Obiectiones. Obi. 1. Notio personae nequit Deo convenire, cum importet limitatio­ nem. Independentia enim et distinctio ab alio, quae includuntur in ratione personae, important limitationem. Resp. Distinctio ab alio formaliter dicit perfectionem, i. e. modum per­ fectissimum habendi esse; huic perfectioni accidit in creatis ut coniungatur imperfectioni naturae; haec enim est imperfecta, non quia distincta ab alia, sed quia composita et limitata. In Deo vero nulla est limitatio et compositio; unde cum perfectione distinctionis seu personalitatis coniungitur summa per­ fectio naturae. Obi. 2. In Deo non est nisi essentia et relatio. lamvero persona nequit consistere in essentia, quia haec est communicabilis, neque in relatione, tum quia persona dicit perfectionem, relatio vero nullam secundum se perfectio­ nem dicit, tum praesertim quia persona dicit aliquid absolutum, est enim subsistens rationale adeoque quid substantiale et absolutum. Resp. Ut ostendetur in q. seq., persona in Deo constituitur per relatio­ nem, non tamen formaliter ut relatio est, sed ut forma subsistens. Unde, non tantum in creatis sed etiam in divinis, persona retinet sensum genuinum suae definitionis, nec umquam significat aliquid formaliter ut relativum, sed ali­ quid incommunicabiliter subsistens, etsi in divinis id inveniatur in sola re­ latione. QUAESTIO VIII. DE ESSENTIA PERSONAE DIVINAE27 28 I. SENSUS QUAESTIONIS. 200. In praecedenti quaestione ostensum est in Deo vere in- 27 Ita Alanus de Insulis, Theol. reg. 32, ML 210. 637. 281 p., q. 29, per totam; q. 40, per totam; In 1 Sent., dist. 26, q. 1, a. 2; q. 2, a. 2; dist., 33, a. 2; C. Gent. 4. 24; De potentia, q. 8, a. 3 et 4; q. 9, a. 4; q. 10, a. 3; Compendium theologiae, c. 61, 63 et 67; Quodl. 4, q. 4, a. 2. Praeter bibliographiam relatam in q. praec., n. 190, confer: Alastruey, Gr. Sanchez, Tractatus de SS. Trinitate (Vallisoleti 1944) 260-310. Caietanus, In 1 p., q. 40, a. 4; q. 42, a. 3. Dalmau, I. M., De Deo Uno et Trino («Sacrae Theologiae Summa», I, Matriti 1964), n. 510-539. Galtier, P., De SS. Trinitate in se et in nobis (Parisiis 1933) 213-220. Ioannes a S. Thoma, In 1 p., q. 39-42, disp. 36, a. 1, ed. Solesmensis, p. 306-325. Salmanticenses, De Trinitate, disp. 9, per totam. 184 DE DEO TRINO veniri propriam rationem personae, seu individui incommun icabiliter subsistentis; nunc quaeritur in quo praecise ipsa inveniatur, utrum in aliquo absoluto an in aliquo relativo; quae quaestio vocari potest de formali constitutivo personae divinae. Porro formale cons­ titutivum intelligitur illa realitas, quae primo et per se explicat tum essentiam alicuius tum eius distinctionem a ceteris; cum autem persona generice dicat subsistens incommunicabiliter, formale cons­ titutivum divinae personae est illa realitas quae facit ut Pater, vel Filius, vel Spiritus S., subsistat incommunicabiliter, et ita a ceteris, etiam divinis personis, distinguatur. Ex quibus et ex peculiari natu­ ra personae divinae, prout identificatur cum una ac simplici essentia divina, sequitur quod ad hoc ut aliquid sit formale constitutivum personae divinae sequentes conditiones in eo requiruntur: ut nem­ pe sit formalitas quaedam realis, positiva, intrinseca divinae perso­ nae, virtualiter tantum ab ea distincta, non praesupponens in ordine logico (sive naturae) personam iam constitutam. II. ERRORES ET OPINIONES. 201. Salva fide, expressa in illo florentino effato «Omnia in Deo sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio», nequit for­ male constitutivum divinae personae, seu distinctivum eius elemen­ tum, reponi simpliciter in aliquo absoluto, praecisive ab omni ele­ mento relativo. Imo illud effatum de se ita exclusive sonat, ut videatur ex solo elemento relativo distinctionem et constitutio­ nem divinae personae repetere. Et in hoc exclusivo sensu illud explicite interpretati sunt ipsi theologi et Patres Conc. Florentini. Ita loannes a Monte Nigro pro theologis latinis declaravit: «Rela­ tiones huiusmodi personas multiplicant: ita ut non alia ratione, quam vi relationis, Pater a Filio ac una persona ab alia differat». Pro theologis vero graecis Card. Bessarion declaravit: «Utroque quidem modo distinguuntur divinae personae; prius tamen et prin­ cipaliter, secundum modum intelligendi. per relationes, per quas etiam constituuntur personae divinae». Conciliares ipsi Patres de­ clararunt: «Secundum doctores tam graecos quam latinos, est sola relatio quae multiplicat personas in divinis» (sess. 18, Mansi 31. 737). Huic tamen catholicae doctrinae satis de propinquo adversatur, tum Giinter, qui docet personam divinam constitui conscientia subs­ tantiali suipsius, quae substantialiter triplicatur, tum Rosmini, qui DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 185 vult tres personas divinas esse tres supremas formas esse, quas appellat «subiectivitatem, obiectivitatcm et sanctitatem, vel reali­ tatem, idealitatem et moralitatem». Quae gemina sententia, ab Ecclesia explicite damnata, logice ad Tritheismum ducit, ut osten­ dimus supra (n. 15; cf. n. 7 sq.). Catholicam autem doctrinam theologi ulterius determinare conati sunt. Quia autem in persona divina nonnisi duo elementa distingui possunt, absolutum nempe et relativum, et in elemento relativo distingui potest ipsa relatio, eius fundamentum seu pro­ cessio et proprietas relativa quae non sit relatio, qualis est sola innascibilitas in Patre, ideo varias theologi protulerunt sententias de constitutivo formali personae divinae, quarum praecipuas tacitis nominibus refert ipse S. Thomas. Omnes autem ad hoc reducuntur ut constitutivum formale reponatur vel in ipsa ac sola relatione (quae est sententia longe communior); vel in aliquo relativo, non tamen in ipsa relatione, sed aut in processione (Bonaventura) aut in relativa proprietate (Vazquez, quoad solam personam Patris); vel in relativo simul et absoluto (loannes de Ripa et Praepositinus). 202. Quidam igitur, ut loannes de Ripa O. F. M. («doctor difficilis»; floruit circa 1350; In 1 Sent., dist. 25-26), dixerunt personas divinas cons­ titui per proprietates absolutas, quas tamen sequuntur quaedam relationes, illis veluti extrinsece affixae.29 Eandem sententiam iam antea deprehenderat Scotus (f 1308) apud alios auctores eamque ipse non improbabilem reputavit, etsi simpliciter communem sententiam defenderit.30 Alii, ut Praepositinus cancellarius parisiensis (t circa 1210; Summa theo­ logica, de divinis nom., c. 1) et Gregorius Ariminensis O. S. A. (t 1358; «doctor authenticus»; nominalista; In 1 Sent., dist. 26-27, q. 1, a. 2),31 no­ lentes distinguere inter proprietates personae et ipsam personam (vel inter formam personae et personam, vel inter abstractum et concretum), dixerunt personam divinam constitui per seipsam et distingui ab alia secundum se to­ tam. Quod est idem ac dicere personam divinam constitui ac distingui secun­ dum substantiam simul et relationem.32 Alii, ut Richardus a S. Victore (f circa 1173; De Trin., 1. 4, c. 15, ML Λ Cf. M. Schmaus, Der Liber propugnatorius des Thomas Anglicus und die Lehrunterschiede zwischen Thomas von Aquin und Duns Scotus (Münster 1930) II-l, p. 551 sqq. 30 In 1 Sent., dist. 26, q. un.: «Tertia opinio... ponit divinas personas esse absolu­ tas... [Consideratis eius argumentis], diceret ah quis nihil inveniri contra opinionem prae­ dictam» (ed. Quaracchi, p. 980, 987). 31 Cf. ed. 1522 (iterum impressa a «Franciscan Institute» St. Bonaventure, N. Y. 1955), fol. 124 sq. 32 Praepositini sententiam referunt ac refellunt S. Thomas, 1 p., q. 32, a. 2; q. 40, a. 1; et Scotus, In 1 Sent., dist. 26, q. un. (ed. Quaracchi, p. 961, 1015 sq.(. 186 DE DEO TRINO 196. 939) et Bonaventura (In 1 Seni., dist. 27, q. 2), ad quos tacito nomine sese refert S. Thomas (1 p., q. 40, a. 2), attendentes quod relatio sequitur processionem, et haec supponit personam a qua oritur iam in suo esse cons­ titutam (nam actiones sunt suppositorum), et constituit personam quae pro­ cedit antequam haec possit referri ad suum principium, docuerunt personas divinas constitui non per relationes sed per origines sive processiones; sub­ séquentes vero relationes esse tantum manifestativas distinctarum persona­ rum, non constitutivas.33 Alii tandem recentiores, nominatim Vazquez (In 1 p., disp. 159, c. 5 et 7), partialiter tantum recedunt a communi sententia, iuxta quam persona divina constituitur per relationem, dicentes id valere tantum quoad secundam et tertiam personas quae subsequuntur processiones, Patrem vero non posse constitui per relationem, cum ex una parte ipse non procedat ab ullo seu sit innascibilis, et ex alia parte ipse praecedat generationem ex qua sequitur rela­ tio paternitatis. Unde recurrunt ad notionalem proprietatem innascibilitatis, qua dicunt personam Patris constitui. Sententia vero olim longe communior, hodie communissima, docet so­ lam relationem esse secundum se ac directe constitutivam et distinctivam di­ vinae personae, etiam Patris. Sed in ulteriori explicatione huius difficilis aenigmatis, non leviter discrepant nec modice insudant varii doctores, ut ex dicendis patebit. III. ASSERTIO 1. Persona divina constituitur per aliquid relaII tivum, non vero per absolutum, sive ima cum relativo sive divisim. 203. PROBATUR ex ipsa definitione personae, in qua duo inclu­ duntur: subsistens et incommunicabile. Essentia autem divina et omne attributum absolutum est quidem subsistens sed non incom­ municabile, communicatur enim tribus personis; e converso rela­ tivum in divinis est ex se omnino incommunicabile et simul est subsistens, prout saltem identificatur cum essentia. Ergo consti­ tutivum personae divinae nequit consistere in aliquo absoluto, sed consistit in aliquo elemento relativo. Eadem ratione refellitur opinio loannis de Ripa. Nam quodlibet absolu­ tum praedicatum, quomodocumque intelligatur et vocetur, si non refert oppositionem relativam, est commune tribus personis. Ruit pariter opinio Praepositivi et Gregorii Ariminensis. Si enim persona divina constitueretur 33 Bon a ventura: «Secundum propriam rationem generatio dicit emanationem sive originem, paternitas dicit habitudinem [seu relationem]. Constat autem, quod origo est ratio habitudinis, non habitudo ratio originis est. Et ideo generatio est ratio paternitatis non e converso»; unde prima persona «ideo est pater, quia generat», non vero ideo gene­ rat quia est pater. De sententia Bonaventurae disputat A. Stohr, «Bonaventura über die Konstituierung der drei gotlichen Personen», Branziskanische Studien (1922) 172 sqq.— Die Trinitatslehre de hl. Bonaventura, (Munster 1923) 97 sqq. DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 187 ct distingueretur ab alia secundum se totam, id esset non solum secundum relativum, sed etiam secundum absolutum, quod est impossibile, cum omne absolutum sit tribps personis commune. ASSERTIO 2. Elementum illud relativum, quod constituit per­ sonam, non est processio, neque innascibilitas in Patre, sed ipsa relatio paternitatis, vel filiationis, vel spirationis passivae. PROBATUR. 1. Origo seu processio nequit personam constituere propter duas rationes, quas assignat S. Thomas (1 p., q. 40, a. 2). Primo nempe, quia constituens debet esse quid intrinsecum rei, processio vero non significatur ut aliquid intrinsecum sed ut via a re vel ad rem, prout sumitur active vel passive. Secundo, quia processio supponit personam a qua ipsa dimanat, et praecedit per­ sonam quae per ipsam dimanat; unde non potest illas constituere. 204. Potest tamen dici quod personae constituuntur etiam per processionem, quia haec est aliquid proprium unius personae, vel non commune tribus; ita generatio activa est propria Patris et generatio passiva Filii; distinctio autem rei fit aliquo modo per quodlibet proprium. Propterea talis modus distin­ guendi personas divinas, seu per processiones, frequenter invenitur apud Pa­ tres, qui personas divinas quandoque dicunt differre relationibus, quandoque processionibus. Attamen, melius ac proprius constitutio et distinctio perso­ narum exprimitur per relationes. Propterea mysterium Trinitatis aptius ex­ primitur formula «Gloria Patri et Filio et Spiritui S.», quam formula «Geni­ tori Genitoque, Procedenti ab utroque», quae habetur in hymno «Tantum ergo». Propterea etiam, theologi dubitant de valore formulae Baptismi, in qua vocibus «Pater, Filius, Spiritus S.» substituantur voces «Genitor, Geni­ tus, Procedens». 2. Innascibilitas autem, considerata ut virtualiter distincta a paternitate, nequit personam Patris constituere. Nam, vel conci­ pitur ut quid negativum, vel ut quid absolutum, vel ut relatio ra­ tionis, vel ut relatio transcendentalis. lamvero, constitutivum for­ male personae divinae debet esse aliquid positivum; aliquid non absolutum, iuxta effatum florentinum; aliquid reale, seu relatio realis, nam, cum in Deo concretum et abstractum sint idem, prin­ cipium constitutivum personae est identicum cum persona, haec autem est realis; aliquid relativum secundum esse et non solum secundum dici seu transcendentaliter, nam relatio transcendentalis non est vera et propria relatio sed est simpliciter aliquid absolutum,, et in absolutis non est distinctio personarum. 188 DE DEO TRINO ASSERTIO 3. Relatio est constitutivum personae non format­ ter ut relatio, sed ut subsistens incommunicabile. PROBATUR. 205. Relationem esse constitutivum personae divinae sequitur tum ex eliminatione praecedentium sententiarum, tum ex eo quod nihil in relatione desideratur ad hoc ut sit constitutivum personae divinae; quatenus enim est divina, est quid subsistens, et quatenus est relatio, est quid incommunicabile cum opposito relativo. Attamen relatio, formaliter et reduplicative qua talis, seu ut explicat repectum ad terminum, nequit constituere personam. Nam primo, prius est esse in se persona constituta, quam ad aliud referri. Secundo, hi duo conceptus, scilicet persona in se constituta et ad aliud referri, nequeunt simpliciter in unum convenire, cum impor­ tent quandam oppositionem; persona enim dicit aliquid in se sub­ sistens, adeoque explicat aliquid intrinsecum respicitque potius subiectum subsistens, relatio vero dicitur ad aliud, adeoque explicat aliquid quasi extrinsecum respicitque formaliter terminum. Tertio, relatio in divinis fundatur in processione et haec supponit iam constitutam personam a qua dimanat; unde saltem persona Patris nequit constitui per relationem formaliter qua talem. Praecipuis igitur difficultatibus, quas urgent adversarii, scili­ cet: relationem, cum dicat respectum ad aliud, non posse constituere personam, quae concipitur ut quid in se et ad se; et praeterea, relationem paternitatis subsequi personam (quia fundatur in pro­ cessione, quae oritur a persona Patris) adeoque non posse illam constituere, respondent communiter defensores nostrae Assertionis, relationem, consideratam ut subsistens incommunicabile, consti­ tuere personam, et in Patre praecedere generationem; consideratam vero formalissime ut relationem, non constituere sed subsequi per­ sonam, et in Patre subsequi generationem.34 34 Hanc distinctionem affert S. Thomas, 1 p., q. 29, a. 4 corp, et ad 2, ubi ait: «Persona significat relationem in recto, et essentiam in obliquo; non tamen relationem in quantum est relatio, sed in quantum significat per modum hypostasis». Explicitius, q. 40, a. 4, ait: «Proprietas personalis Patris potest considerari dupliciter. Uno modo ut est relatio; et sic iterum secundum intellectum praesupponit actum notionalem [i. e. pro­ cessionem]; quia relatio, in quantum huiusmodi, fundatur super actum. Alio modo, secundum quod est constitutiva personae: et sic oportet quod praeintelligatur relatio actui notionali, sicut persona agens praeintelligitur actioni». DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 189 206. In determinanda autèm hac distinctione dividuntur doctores·. Quidam, attendentes ad rationem subsistentis quae importatur in per­ sona, docent relationem constituere personam divinam non secundum «esse ad» sed secundum «esse in», ex quo nempe relatio habet quod sit subsistens, propter identificationem cum essentia divina quae est subsistens. Et hoc vi­ dentur innuere plures textus S. Thomae (De potentia, q. 8, a. 3, ad 7, 8 et 9; q. 10, a. 3). Quae sententia reicienda est, quia «esse in» relationis, etiam ut distinguitur ab essentia divina, est quid absolutum, unde non affert incommunicabilitatem, quamvis tribuat rationem subsistentis. Alii, ut Capreolus (In 1 Sent., dist. 26, conci. 4), Ferrariensis (In C. Gent. 4. 26) et inter modernos Billot,33 docere videntur relationem constitue­ re personam divinam secundum «esse in» et secundum «esse ad», ita quod «esse ad» conferat incommunicabilitatem, «esse in» vero rationem subsisten­ tis. Et hoc videntur innuere iidem textus S. Thornae. Attamen, etiam haec solutio reicienda videtur, quia una persona divina perfecte et realiter distin­ guitur ab alia in ratione personae, seu secundum totum quod importatur in constitutivo formali personae, adeoque sive secundum rationem incommunicabilitatis sive secundum rationem subsistentis; distinctio autem in divinis est secundum relativum; ergo in ipso relativo conceptu, seu in «esse ad» opor­ tet invenire utramque rationem incommunicabilitatis et subsistentis; secus non posset simpliciter dici in Deo esse tres personas distinctas, sed oporteret tantum dicere in Deo esse tria relativa distincta (cf. Caietanum, In 1 p., q. 40, a. 4, n. 9 sq.). Alii, praecipue inter thomistas, docent relationem constituere personam divinam, secundum solum «esse ad», et distinguunt in hoc conceptu duos aspectus, quorum unus est constitutivus, et in persona Patris praecedit pro­ cessionem, alter vero non est constitutivus, et in persona Patris subsequitur processionem. Dividuntur tamen hi doctores in duas sententias. Quidam, ut Salmanticenses (disp. 18, dub. 4), dicunt «esse ad» consti­ tuere personam divinam prout explicat rationem subsistendi incommunicabiliter, non vero prout dicit munus respiciendi terminum, et hoc secundo modo subsequi processionem in persona Patris. Communiter alii thomistae docent «esse ad» constituere personam divi­ nam prout dicit ipsum respicere terminum, acceptum tamen non exercite sed signate, vel, iuxta varios dicendi modos, non ut quod sed ut quo, non ut formaliter relatio sed ut forma quaedam, non ut ad aliquid sed ut aliquid. Scilicet, relatio secundum suum «esse ad» considerari potest dupliciter: uno modo, ut est quaedam entitas (utique relativa et distincta ab «esse in» et ab essentia), et sic constituit personam divinam atque in Patre praecedit pro­ cessionem; alio modo, ut est formalis et explicita referentia ad terminum, et sic non constituit personam sed subsequitur eam, et in Patre subsequitur pro­ cessionem. Sic ergo res divinae ordinantur, secundum prioritatem logicam in nostris conceptibus: quoad Patrem prius habetur relatio «ut quo», constituens personam; dein processio activa; demum relatio «ut quod», fundata in pro-35 35 De Deo Uno et Trino, 1. 2, thes. 11, corollarium; thes. 36, circa finem. 190 DE DEO TRINO cessione activa. Quoad Filium aut Spiritum S., prius habetur processio passi­ va; dein relatio «ut quo», constituens personam; demum relatio «ut quod». Huiusmodi distinctio inter «ut quo» et «ut quod», vel inter «signatum et exercitum», quam fusius explicat loannes a S. Thoma,3637 innuitur iam ab ipso S. Thoma/' sed explicite primo formulata est a Caietano (/« 1 p., q. 40, a. 4, n. 12; cf. q. 42, a. 3, n. 4 sqq.).38 207. Haec communior solutio videtur eligenda, etsi in sua subtilitate non careat difficultate. Duo enini praecipue obici possunt·. Primo scilicet, non apparet quomodo possit fieri distinctio inter signatum et exercitum in con­ ceptu relationis, seu quomodo possit considerari «esse ad», quin consideretur ipsum exercitum respicere terminum, cum tota relationis essentia sit respi­ cere terminum. Secundo, «esse ad» includit essentialiter respectum ad termi­ num, imo importat actu praesentiam termini; ex utroque enim, i. e. ex subiecto et termino, paritur relatio, unde dicuntur relativa esse simul; si igitur Pater constitueretur per relationem paternitatis secundum «esse ad», iam ante generationem conciperetur adesse sive Pater sive Filius. Respondetur ad primum. Etiam apud logicos relatio dupliciter conside­ ratur, i. e. ut concepta, seu signata, et ut exercita. Et ratio distinguendi est, quia «respicere aliud», consideratum signate ut respectus, seu ut forma, seu ut aliquid, non est formaliter explicite idem ac «respicere aliud», considera­ tum exercite ut actu explicans referentiam ad terminum, sed ut ad aliquid,, etsi unus respectus alium includat formaliter implicite. Hi enim duo concep­ tus explicant duo veluti formales effectus relationis, i. e. constituere aliquam entitatem respicientem aliud et ipsum respicere aliud. Et, ratione huius dis­ tinctionis secundum formale explicitum, non repugnat unum esse post aliud posterioritate naturae, imo etiam aliquod tertium, scilicet processionem, esse medium inter utrumque, quia hoc tertium non magis differt ab utroque quam ipsa inter se. Exinde patet solutio ad secundum. Nam, in signo rationis quo consti­ tuitur Pater ante generationem, relatio paternitatis iam adest formaliter, et dicit explicite subsistens relativum, connotans implicite terminum; postmodum vero, intellecta processione, eadem relatio paternitatis, veluti ponendo sub implicito suam realitatem, explicat id quod implicite prius dicebat, i. e. ipsam referentiam ad terminum et connotationem illius. Unde non sequitur simpliciter quod Pater sit Pater ante generationem, sed quod ipse tunc sit persona Patris, seu paternitas subsistens, ac veluti formaliter implicite Pater Filii sui; item a fortiori non sequitur quod Filius sit Filius ante generationem, sed quod sit tantum implicite connotatus a paternitate subsistenti. 208. 1. Disputant theologi utrum, abstractis per intel­ lectum RELATIONIBUS A PERSONIS, ADHUC REMANEANT HYPOSTASES (1 p., q. 40, a. 3). 36 In 37 In 38 Cf. thomiste», Nota 1 p., q. 39-42, disp. 36, a. 1, ed. Solesmensis, p. 317-325. duobus textibus nuper citatis. E. Schtltz, «La place du ’quod est’ et du ’quo est’ dans la métaphysique Divus Thomas (Piacenza) XL (1937) 22-55. DE PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 191 Patet autem alios aliter respondere, iuxta varias sententias de constitu­ tivo personae. Si enim ponatur hypostasim aut personam non constitui rela­ tione, patet quod, facta abstractione a relatione, optime concipitur persona; si vero e converso, tunc, abstractis relationibus hypostaticis seu personalibus, nequeunt concipi personae, sed manet sola essentia, vel, si placet, suppositum absolutum de quo dicetur infra (n. 212). Si tamen fiat abstractio solummodo a proprietate aut relatione quae non sit personalis, seu a spiratione activa et innascibilitate, tunc manent personae; Pater enim et Filius constituuntur so­ lis relationibus paternitatis et filiationis, adeoque tales perseverarent si, per absurdum aut per abstractionem intellectus, ponatur quod non sint spirator vel quod Pater non sit ingenitus. Nota 2. Ex dictis intelligitur quomodo resolvenda est quaestio QUAE AGITATUR INTER THEOLOGOS: QUID SIGNIFICET HOC NOMEN «PERSONA divina» (1 p., q. 29, a. 4; De pot., q. 9, a. 4; In 1 Sent., dist. 23). Notetur imprimis quod aliud est quaerere, quodnam sit constitutivum formale personae divinae, et aliud quaerere, quidnam importetur nomine per­ sonae divinae, sicut non idem est quaerere quid sit suppositum in genere et quaerere per quid suppositum constituatur, seu quae sit forma quae facit ut aliqua natura sit subsistens incommunicabile. Omissis igitur quibusdam aliorum ambiguis expressionibus (quas refert ac reicit S. Thomas 1 p., q. 29, a. 4), dicimus quod, sicut persona in genere, formaliter et secundum vim nominis, significat subsistens incommunicabile in natura intellectuali, ita persona divina formaliter dicit subsistens incommunibile in natura divina, et sic nequit dici conceptus absolutus nec relativus, sed abstrahit ab utroque. Cum tamen, ut probatum est, subsistens incommunica­ bile divinum constituatur per relativum, seu inveniatur in relatione, ideo ma­ terialiter et in recto persona divina significat relationem. Et quia relatio divi­ na est idem cum essentia, a qua de facto et radicaliter habet quod sit non accidens sed quid subsistens, ideo persona divina significat etiam, materialiter sed in obliquo, essentiam divinam. Adaequate ergo, secundum id quod im­ portat tum formaliter tum materialiter, persona divina, ut ait S. Thomas (1 p., q. 29, a. 4), significat relationem (materiale in recto) ut subsistentem (for­ male) in natura divina (materiale in obliquo).39 In idem redit hic alius modus explicandi: persona divina secundum sig­ nificationem nominis importat subsistens incommunicabile in natura divina, secundum vero suppositionem nominis importat relationem. Distinguendum enim est, cum Logicis, inter significationem et suppositionem alicuius termini. Significatio est id quod nomen ex usu formaliter importat, suppositio vero est id quod materialiter importatur sub tali nomine, seu refertur ad ipsam rem quae sub tali nomine menti obicitur. Quae distinctio est magni momenti ad 39 1 p., q. 29, a. 4: «Persona in communi significat substantiam individuam rationa­ lis naturae... [adeoque, cum in Deo natura fiat individua per relationem], persona divina significat relationem ut subsistentem... [Unde] hoc nomen persona [in divinis] significat relationem in recto, et essentiam in obliquo; non tamen relationem inquantum est relatio, sed in quantum significatur per modum hypostasis [seu ut aliquid subsistens]*. 192 DE DEO TRINO iudicandum de veritate aut falsitate alicuius propositionis, quippe quae pen­ det non solum a significatione sed etiam a suppositione terminorum; ita, haec propositio «Deus generatur» est vera, si nomen Deus (quod formaliter signi­ ficat naturam divinam) supponit pro Deo Filio, falsa vero, si supponit pro Deo Patre. QUAESTIO IX. DE NUMERO PERSONARUM DIVINARUM40 ASSERTIO. In Deo tres dantur distinctae personae, nec plures nec pauciores. PROBATUR. 209. Ternarius personarum numerus in divinis est directus articulus fidei, ut ostensum est in toto cap. 1. Potest tamen etiam ratione theologica deduci ex quaestionibus proxime enucleatis de relatione ut constitutivo personae divinae et de ternario numero distinctarum relationum in divinis, ac propterea S. Thomas instituit specialem quaestionem (q. 30) de numero personarum, in qua etiam resolvit duo secundaria quaesita de numero in divinis et de communi nomine personae divinae. In divinis igitur, persona constituitur per relationem et per­ sona divina significat relationem ut distincte subsistentem, ut osten­ sum est in q. praec. lamvero, ex quatuor realibus relationibus sub­ sistentibus, quae in Deo resultant ex duabus processionibus, nonnisi tres sunt realiter distinctae, ut ostensum est in q. 6. Ergo in Deo habentur tres personae, nec plures nec pauciores.41 Omnes autem obiectiones quae fieri possunt contra ternarium nu­ merum divinarum personarum, vel procedunt contra rationem ternarii, et ten­ dunt ad inducendum in Deo plures quam tres personas, per multiplicationem relationum realium aut processionum, et has refellimus supra in cap. 2, q. 3 et 6, ubi dictum est in Deo dari tantummodo duas processiones et tres rela­ tiones realiter distinctas; vel procedunt contra ipsam rationem numeri, ac sic colligi possunt: Numerus videtur repugnare divinae simplicitati et immensita­ ti; nam ubi est numerus, ibi est tum compositio plurium, tum ratio partis et totius (cum unum sit pars duorum et duo sint pars trium), tum ratio mensu­ rati (numerus enim mensuratur per unitatem). Respondetur. Neg. assertum. Ad prob. dist.·. Numerus, secundum quod est in conceptione intellectus (numerus numerans, ut dici solet), importat 40 1 p., q. 30, per totam. Cf. bibliographiam relatam in q. praec., n. 199. 41 Probata iam trinitate personarum in divinis, melius intelllguntur rationes conve­ nientiae, quas in cap. 1 (n. 23) adduximus ad suadendam ex sola ratione mysterium Tri­ nitatis. ΙΗ·: PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 193 compositionem, rationem partis et totius ct rationem mensurati, concedo; numerus, secundum quod est in re seu idcntificatur cum rebus (numerus nu­ meratus, ut dici solet) importat illas tres rationes, subdis t.: in rebus creatis, concedo; in divinis, nego. Duplex igitur numerus distinguendus est. Primus est numerus numerans (seu formalis, abstractus, ut est in conceptione intellectus), et hic importat compositionem, rationem partis ac totius et rationem mensurationis, etiam cum applicatur personis divinis; sed inde nullum inconveniens sequitur, quia totus defectus talis rationis remanet in mente nostra. Secundus dicitur nume­ rus numeratus (seu materialis, concretus, ut est in rebus quae dicuntur nu­ meratae, quemadmodum dicimus duos homines vel duos equos), et hic non necessario importat praedictas imperfectiones. In creatis quidem eas impor­ tat, quia, cum sint finitae perfectiones, plus habetur in duabus rebus quam in una, unde una perfectio se habet ut pars relate ad duas, et duae perfectio­ nes vel duo gradus perfectionis mensurantur per unam perfectionem vel per unum gradum, et duae perfectiones aut gradus aut res componunt substantia­ liter aut accidentaliter, sicut anima et corpus, animal et rationale, substantia et accidens, hic homo et ille homo. In divinis vero id nequit contingere, quia unica et infinita perfectio est in tribus personis, et tanta est una persona quantae sunt duae vel tres personae, tantus est Pater quanta tota Trinitas, ut amplius patebit ex cap. 4, q. 1, ubi de aequalitate trium personarum (1 p., q. 30, a. 1, ad 3 et 4; a. 2, ad 5). ut adiciamus quatuor secundarias ac connexas quaestio­ nes, QUARUM DUAE POSTREMAE IN VARIUM SENSUM DISPUTANTUR A THEO­ LOGIS. Restat 210. Prima quaestio est quot dentur in Deo relationes personales sive proprietates. Et haec est merum corollarium dictorum. Nam, cum in Deo dentur tan­ tum tres personae et haec constituantur per relationes, sequitur quod dentur tantum tres relationes personales, seu paternitas, filiatio et spiratio passiva, quae etiam dicuntur tum proprietates, quatenus unaquaeque uni tantum per­ sonae convenit, tum proprietates personales, quatenus personas constituunt. Unde spiratio activa, quamvis vera relatio, non est nec relatio aut proprietas personalis, nec etiam simpliciter proprietas, quia est communis duabus perso­ nis, seu Patri et Filio (1 p., q. 30, a. 2, ad. 1). Secunda quaestio est: quid importet nomen personae prout est genericum sive commune tribus personis. Respondetur quod nomen personae, ut commune, non importat commu­ nitatem rei, eo nempe modo quo essentia dicitur communis tribus personis, nam id significaret quod in Deo esset una tantum persona quae esset com­ munis tribus relationibus; sed importat tantum communitatem rationis, non tamen eo modo quo genera et species dicuntur aliquid commune pluribus (quique dicitur secunda intentio, quatenus exhibet res secundum aliquem statum quem recipiunt ab ipso intellectu), sed ad modum individui vagi, seu eo modo quo dictiones «aliquis homo» vel «aliqua persona» sunt communes 7 194 DE DEO TRINO pluribus determinatis hominibus (et hic modus vocatur prima intentio, quia significat aliquid secundum statum quem habet a parte rei, quamvis vage et confuse). Est tamen aliqua differentia inter individuum vagum, expressum per for­ mulam «aliquis homo», et expressum per formulam «aliqua persona», quate­ nus «aliquis homo» dicit in recto naturam et in obliquo individualitatem, dum «aliqua persona» dicit in recto individualitatem et in obliquo naturam, quia nomen personae non est impositum ad significandum individuum ex parte naturae, sed ad significandum rem subsistentem in tali natura. Unde persona divina dicit, ad modum individui vagi, aliquid subsistens in natura divina, ita ut importet in recto aliquid subsistens et in obliquo naturam divinam (1 p., q. 30, a. 4). 211. Tertia quaestio, eaque inter theologos disputata, est utrum tres personae divinae subsistant per tres distinctas subsistentias relativas, an per unicam subsistentiam absolutam divinae essentiae.42 Negant subsistentias relativas non pauci auctores, docentes personas di­ vinas subsistere per unicam subsistentiam absolutam, quae est ipsius divinae essentiae, quaeque veluti afficitur ac modificatur per tres relationes, ita ut quaelibet persona divina sit ipsa subsistentia absoluta ut modificata per unam­ quamque relationem. Quorum communis ratio est quia ex una parte non sunt multiplicanda entia sine necessitate, cum subsistentia absoluta sufficiat ad hoc ut tres personae subsistant, et ex alia parte multiplicatio subsistentia­ rum videtur sapere Tritheismum; particularis vero aliquorum ratio est, quia, in generali quaestione de formali constitutivo suppositi sive personae, docent subsistentiam et existentiam esse idem, ac ideo, sicut non datur in Deo tri­ plex existentia, ita nec dari potest triplex subsistentia. Ita Scotus (In 1 Sent., dist. 26, q. 1; In 3 Sent., dist. 1, q. 2), Durandus (In 1 Sent., dist. 13, q. 2; dist. 26, q. 1; In 3 Sent., dist. 1, q. 2), Capreolus (In 1 Sent., dist. 26, q. 1, a. 1, conci. 3 et ad 3), Ferrariensis (C. Gent. 1. 26), et inter modernos Franzelin, Billot, Mattiussi,43 Janssens, Lépicier, Van der Mersch, Lercher, Boyer, D’Alès (qui durius loquitur).44 Affirmant tres subsistentias relativas (cum vel sine subsistentia absoluta) maior pars theologorum, etiam modernorum, ut Caietanus (In 1 p., q. 39, a 4; q. 40, a. 4; In 3 p., q. 2, a. 2; q. 3, a. 2), Banez (In 1 p., a. 4, conci. 2), Suarez (De Trin., 1. 4, c. 11 et 14; In 3 p., disp. 11, sect. 3, 4 et 5), Vazquez (disp. 125), Ruiz de Montoya (De Trin., disp. 34), loannes a S. Thoma (In 1 p., disp. 34, a. 2), Salmanticenses (De Trin., disp. 9, dub. 4), et inter mo42 Cave ne hanc quaestionem de triplici relativa subsistentia confundas cum quaes­ tione de triplici relativa existentia, superius agitata (n. 175). Hanc alteram cum com­ muniori sententia negative resolvimus, illam vero affirmative. 43 Satis decisive ac diffuse hanc sententiam defendit in suo tractatu De Deo Uno et Trino (Romae 1925) 104-111. 44 De Verbo Inarnato (Parisiis 1930) 244: «Procul abigenda omnis imaginatio tripli­ cis esse in Deo relativi, quae pertinet ad tritheismum; sed retinenda sola notio catholica unius Esse absoluti, quod diverse possident tres inter se distincti per relationes oppositas». I»E PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 195 demos Pesch, MuncuniU, Dicckamp, Garrigou-Lagrange, Galtier, Alastruey, Dalmau. Quam sententiam probabiliorem reddunt sequentes rationes: 1. Auctori­ tas S. Thomae, qui in non paucis locis ita loquitur ut supponat in Deo tres esse relativas subsistentias sicut sunt tres subsistentes sive personae (1 p., q. 29, a. 2, ad 2; q. 40, a. 3, c. et ad 2; C. Gent. 4. 14). 2. Sunt in Deo tres simpliciter personae, realiter inter se distinctae; atqui persona importat ratio­ nem tum subsistentiae tum incommunicabilitatis; ergo in Deo est triplex ratio non solum incommunicabilitatis (i. e. tres relationes) sed etiam subsistentiae (i. e. tres subsistentiae). 3. Si in Deo esset triplex relatio et unica subsistentia, possemus quidem loqui de uno subsistenti in tribus relationibus, vel etiam de tribus relativis subsistentibus, non vero simpliciter de tribus personis aut de tribus subsistentibus, sicut, quia in Deo est triplex relatio et unica essentia divina, possumus loqui de una essentia sub tribus relationibus aut de tribus relativis entibus, non vero de tribus Diis. 4. In mysterio Incarnationis natura humana unitur in ratione subsistentiae Verbo, et tantum Verbo; ergo Ver­ bum habet propriam subsistentiam, distinctam a subsistentia Patris et Spi­ ritus S.; si enim haberet eandem subsistentiam, tota Trinitas incarnata esset. 212. Quarta quaestio, quae ulterius agitatur tantum inter eos qui ad­ mittunt tres subsistentias relativas, est de ipsa existentia subsistentiae abso­ lutae, utrum nempe praeter tres subsistentias relativas admittenda sit quarta absoluta subsistentia, quae conveniat ipsi essentiae divinae ac sit communis tribus personis. Quaestio ergo ad hoc tandem reducitur, num ipsa essentia divina, abstrahendo a tribus personis sive relationibus ac veluti antecedenter ad ipsas, habeat secundum se rationem entis subsistentis, quamvis non incommunicabiliter.43 Negant Toletus (In 1 p., q. 39, a. 3), Vazquez, Ruiz de Montoya, Lugo, Lorca, Silvius, Wirceburgenses, Pesch, Pègues, MuncuniU, Galtier, Lercher (remissius) Alastruey (favet tantum), quia huiusmodi subsistentia absoluta nec est necessaria, cum dentur tres relativae ac plenae subsistentiae; nec est plenum sed diminutum quid, cum ei desit incommunicabilitas; nec est consona modo loquendi traditionali, qui vocem subsistentiae in divinis accipit in sensu pleno, vel saltem concreto, alicuius subsistentis incommunicabiliter. Affirmant vero communius alii theologi,40 ut Caietanus, quem sequuntur Joannes a S. Thoma, Salmanticenses, Billuart aliique antiquiores thomistae communiter, Suarez, cui consentiunt Molina, Becanus, Granados aliique an­ tiquiores ex S. J. sat communiter, et inter modernos Dieckamp, GarrigouLagrange, Stolz et Dalmau.45 46 45 Quidam (ut Pesch) dicunt ipsam quaestionem esse illegitimam, quia conatur in­ troducere conceptus novos nec consonos modo loquendi traditionali. Alii vero (ut Pa­ rente) dicunt quaestionem esse de verbis, quia si subsistentia sumitur pro mera ratione subsistendi, sic admittenda est subsistentia absoluta; si vero pro ratione incommunica­ bilitatis, sic neganda est. Attamen, ex hac ipsa distinctione apparet quaestionem non esse de solis verbis, sed de conceptibus; ac ideo non frustra theologi de hac disputant. 46 Hi et praecedentes theologi hanc quaestionem agitant in eisdem fere locis ac praecedentem. 196 DE DEO TRINO Hanc alteram sententiam probabiliorem faciunt sequentes rationes: 1. Ipse modus loquendi traditionalis; nam Concilia et Patres ipsi Deo, con­ crete accepto (nec tantum abstractive pro Deitate) et abstrahendo a personis, tribuunt quod existât, subsistat, sit unus, operetur, gubernet; quae omnia indicant naturam divinam, directe et ex se, esse immediatum subiectum existentiae ac subsistentiae et principiunm quod operationum. 2. Auctoritas S. Thomae, qui explicite asserit quod «natura divina... etiam in se est habens esse subsistens, nulla personarum distinctione intellecta» (In 1 Sent., dist. 21, q. 2, a. 1 ) et quod «supposita divina non sunt principium subsistendi divinae essentiae, ipsa enim divina essentia est secundum se subsistens» (De pot., q. 9, a. 5, ad 13; cf. 1 p., q. 39, a. 4; C. Gent. 4. 14); praeterea S. Doctor (3 p., q. 3, a. 2 et 3) docet naturam divinam posse directe assumere naturam humanam, quod quidem est ei communicare propriam subsistentiam. 3. Sub­ sistere est perfectio quaedam, imo dicit modum essendi perfectissimum; natura autem divina directe et ex se, abstractione facta a personis, est infinite perfecta. 4. Natura divina, abstrahendo a personis, est subiectum existentiae et principium quod operationum, tum ad extra tum ad intra (i. e. intellec­ tionis et volitionis); non enim tantum dicimus quod natura divina est et operatur in personis, sed etiam quod Deus est et operatur; ergo natura divina habet propriam subsistentiam, subsistentia enim sunt quae existant et opearntur.47 4. Admissa absoluta subsistentia, melius intelligitur fundamentum tum distinctionis inter actus ad intra essentiales (intelligere et velle), qui sunt tribus personis communes, et actus notionales (dicere et spirare), qui sunt proprii unius (dicere) vel duarum tantum personarum (spirare), tum sic dictae appropriationis, qua uni personae prae aliis appropriantur quaedam opera communia. Ex his intelligitur quo sensu loqui possumus de quatuor suppositis in divinis. Si enim suppositum sumitur strictissime pro subsistenti incommu­ nicabili, non sunt in Deo nisi tria supposita seu tres relationes personales. Si vero suppositum sumitur latius pro mere subsistenti (i. e. pro subiecto existentiae et principio quod actionum et passionum, iuxta secundam defi­ nitionem traditam supra, n. 192), possumus loqui de quatuor suppositis in 47 Huic rationi quidam adversarii, ut Toletus, Alastruey et Galtier, respondent quod in his et similibus propositionibus (Deus existit, operatur, creat, gubernat, etc.), nomen «Deus», etsi significet naturam divinam, supponit tamen pro personis, saltem in confuso >111 et in communi, qualiter ludaei Deum intelligebant, admittendo unam tantum personam in Deo; et provocant ad verba ipsius S. Thomae, 1 p., q. 39, a. 4, ubi ostenditur f/aria suppositio nominis Dei pro variis affirmationibus («Deus creat», «Deus generat», «Deus spirat»). Attamen, concessa varia nominis suppositione, stat quod, cum agitur de operibus Dei ad extra, nomen «Deus» supponit pro natura subsistente et operante, abstractione facta a tribus relativis personis, quae quidem natura non est incommunicabilis, ac ideo non est simpliciter suppositum sive persona. Nec ceteroquin persona Dei potest accipi veluti in communi, qualiter in concreto admittitur a ludaeis et supponitur, ut minimum quid, in tractatu De Deo Uno; nam, ut scimus ex revelatione Trinitatis, huiusmodi per­ sona non existit, sed existunt tres individuae ac concretae personae relativae, principium autem operationis non est aliquid commune aut abstractum, sed aliquid concretum, cum operatio sequatur esse. DP. PROCESSIONIBUS, RELATIONIBUS ET PERSONIS IN COMMUNI 197 Deo, uno absoluto et tribus relativis. Imo formalius possumus in Deo distin­ guere bis tria supposita, secundum binam definitionem suppositi; nam, iuxta primam suppositi definitionem (i. e. subsistens incommunicabiliter) habentur tria supposita relativa, Pater, Filius et Spiritus S., iuxta alteram vero defi­ nitionem (i. e. principium existendi et operandi) habentur pariter tria suppo­ sita, sed unum absolutum, seu essentia divina, et duo relativa, seu Pater et Spirator. Attamen, quamvis loqui liceat de quatuor suppositis in Deo, cum id ferat saltem usus theologicus, ut patet ex praesenti disputatione, tamen non licet, vel saltem communiter non praestat, loqui de quatuor personis in divinis, una nempe absoluta et tribus relativis, quia ex communi usu, tum ad exprimendam fidem Trinitatis tum ad refellendos contrarios errores, vox «persona» accepta est et accipi solet tantum, iuxta primam ac pleniorem definitionem, pro subsistenti incommunicabili. Quidam tamen moderni, in theologica expositione mysterii, loquuntur etiam de absoluta Dei personali­ tate; quam denominationem ipse S. Thomas non abhorruit, scribens: «Ex­ clusis per intellectum proprietatibus personalibus, remanebit in consideratione nostra natura divina ut subsistens et ut persona. Et per hunc modum potest intelligi quod assumat naturam humanam ratione suae subsistentiae vel per­ sonalitatis» (3 p., q. 3, a. 3, ad 1). 198 DE DEO TRINO CAPUT. III. DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 213. In praecedenti capite consideravimus tres divinas personas veluti modo generali, prout constituuntur relationibus, resultantibus ex duabus processionibus. Nunc unaquaeque persona singillatim ac particulariter con­ sideranda venit, tum quoad propria nomina, quae manifestant eius proprie­ tates, in ipsa constitutiva relatione fundatas, tum quoad eius particularem processionem a suo principio, quod attinet secundam et tertiam personam, quae solae ab alio procedunt. Inde quinque quaestiones, scilicet de propriis nominibus primae personae (q. 1), de processione secundae personae (q. 2) et de eius propriis nominibus (q. 3), de processione tertiae personae (q. 4)· eiusque propriis nominibus (q. 5). De nominibus autem unicuique personae non propriis sed appropriatis, consultius sermo erit in cap. 6 (n. 331-334), ubi, in generali tractatione de modo loquendi ac distinguendi in materia Trinitatis, instituetur peculiaris quaestio de essentialium nominum appropriatione. QUAESTIO I. DE TRIBUS PROPRIIS NOMINIBUS PRIMAE PERSONAE, SEU «PATER, PRINCIPIUM, INGENITUS»45 I. SENSUS QUAESTIONIS. 214. Etsi prima persona constituatur per unicam ac simplicem relationem fundatam in simplici processione, tamen plura nomina propria ei convenire possunt, quibus sub una vel alia formalitate praedicta relatio significetur. Ita relate ad processionem, specifice acceptam pro generatione, prima persona dicitur Pater, relate vero ad processionem generice acceptam, dici potest principium et inge­ nitus, principium quidem per affirmationem termini ad quem, in­ genitus vero per negationem termini a quo. II. ASSERTIO 1. Pater est nomen proprium sive distinctivum pri II ae personae, et ita quide II ut sit etia: immediate anifestativum ipsius relationis qua ipsa persona constituitur (1 P·, q- 33, a. 2-3). Nota theologica. Patrem esse nomen proprium primae personae est de fide aequivalenter definita. PROBATUR. In regulis fidei soli primae personae hoc nomen tribuitur, imo48 481 p., q. 33, per totam; In 1 Sent., dist. 13, a. 4; dist. 28, q. 1, a. 1; dist. 29x a. 1; dist. 40, a. 2; De potentia, q. 10, a. 1, ad 8-10 Opusc. Contra errores Graecorum,. c. 1 et 8. DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 199 in Scriptura non alio nomine ipsa designatur, illudque in ore ipsius Christi saepissime occurrit (Mat. 11. 25; 16. 17; 28. 19; Luc. 24. 49; Ιο. 1. 18; 2. 16; 3. 55; 14. 1 sq.). Apostolus primam personam exhibet tanquam fontem omnis paternitatis et filiationis; Ephes. 3. 14 sq.: «Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri lesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur»; Gal. 4. 4 sq.: «Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filius suum... ut adoptionem filiorum reciperemus». praeterea indicant hoc nomen esse manifestativum ip­ sius proprietatis, qua prima persona ab aliis distinguitur. Cyrillus Alex.: «Nomen autem Patris magis proprie Deo convenit quam nomen Dei; hoc enim dignitatis, illud autem substantialis proprie­ tatis est significativum. Nam qui Deum dicit, Dominum universi; qui vero Patrem nominat, de proprietate sermonem tangit: eum quippe genuisse ostendit» (In Io., 1. 9, c. 7, MG q4. 499). Ratio autem quare Pater sit nomen proprium primae personae, est quia ipsa est principium primae processionis, quae, ut osten­ detur in q. seq., est vera generatio. Unde prima persona constituitur per ipsam relationem paternitatis, quae immediate inde oritur, ac ideo propriissime vocatur Pater, tanquam nomine non solum quomodolibet manifestativo (nomine ut dicitur notionali) sed etiam quasi constitutivo. Praeterea, hoc nomen, quamvis sit derivatum per analogiam ex creaturis, reapse magis proprie convenit Deo quam creaturis, pro quanto generatio increata creatam excedit; nam, ut notat Gregorius Nazianzenus (Orat. 25. 16), in divinis est Pater so­ lus (i. e. absque comprincipio generationis), Pater solius (i. e. unige­ niti) et Pater solum (i. e. qui alterius filius non est). Nomini Patris accedit synonymum appellativum Genitor; quod tamen, ut notat S. Thomas (1 p., q. 33, a. 2, ad 2), est minus pro­ prium, quia desumitur a processione sive generatione potiusquam ab ipsa relatione quae constituit personam, vel, si placet, refertur ad generationem ut in fieri potiusquam in facto esse, in quo habetur complementum sive perfectio processionis. Propterea, ut notavimus supra (p. 469), proprior est formula «Gloria Patri et Filio et Spi­ ritui S.» quam «Genitori Genitoque, Procedenti ab utroque» et haec in administratione Baptismi dubie adhiberetur. Patres 215. Ex dictis sequitur quod nomen «Pater» dupliciter dicitur de Deo. Primo nempe, notionaliter ac personaliter (prout est manifestativum 200 DE DEO TRINO proprietatis, sive personae et processionis ad intra), et sic competit soli Patn\ ut ostensum est. Secundo, essentialiter (seu prout refertur ad creaturas et est manifestativum processionis ad extra), et sic non competit soli Patri sed toti Trinitati, seu tribus personis sub communi et aequali ratione Deitatis; quo pacto «cum Deo dicimus: ’Pater noster’, hoc pertinet ad totam Trinita­ tem» (3 p., q. 23, a. 2, sed contra) et unusquisque nostrum per gratiam adop­ tionis «est filius totius Trinitatis» (ibid., ad 2). Nec refert quod, sive Christus sive Ecclesia in sua liturgia, quandoque videatur nos dirigere directe ad ipsam primam personam sub nomine Patris («Ipse Pater amat vos»; «Suscipe, Sancte Pater»; «Te igitur, clementissime Pater»), quoniam in hoc habetur usus appropriationis attributorum essentialium, qua mediante cum ipsa per­ sona divina coniungimur, non secus ac cum in Symbolo fidei confitemur «Patrem creatorem caeli et terrae». Per prius tamen Pater de Deo dicitur notionaliter quam essentialiter, quia quodlibet per prius dicitur proprie quam analogice. Dicitur autem Deus pater relate ad creaturas analogice tantum, quatenus in omni productione creaturarum Deus similitudinem suae naturae imprimit; quae similitudo quanto perfectior fuerit, tanto magis accedit ad veram rationem filiationis, quae in solo Verbo invenitur. Sic Deus dicitur pater mundi materialis (lob. 38. 28 sq.: «Quis est pluviae pater? vel quis genuit stillas roris? De cuius utero egressa est glacies?»), pater hominis ratione imaginis, pater iusti ratio­ ne intimioris similitudinis gratiae (Io. 1. 12: «Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui... ex Deo nati sunt»; cf. Rom. 8. 25; Gal. 4. 6 sq.; Hebr. 12. 9), pater beatorum, ratione perfectae similitudinis gloriae (Rom. 5. 2: «Glo­ riamur in spe gloriae filiorum Dei»). ASSERTIO 2. Principium, simpliciter acceptum, est nomen pro­ prium primae personae (1 p., q. 33, a. 1). 216. Nota theologica. Patrem esse «principium sine principio» est de fide definita a Cone. Flor. PROBATUR. Magisterium multipliciter id exprimit, dicens: «Patrem [esse] a nullo» (Symbolum Athanasianum. Cone. Tolet. XI, Cone. Tolet. XI). Cone. Toletanum XI: «Et Patrem quidem non genitum, non creatum, sed ingenitum profitemur. Ipse enim originem a nullo ducit, ex quo et Filius nativitatem et Spiritus Sanctus processionem accepit. Fons ergo ipse et origo est totius divinitatis» (Denz. 525). Cone. Flor.: «Pater quidquid est aut habet, non habet ab alio, sed ex se; et est principium sine principio» (Denz. 1331). Scriptura ipsum nomen principii Patri non attribuit, conceptum vero inculcat, dicens Christum a Patre «potestatem omnis carnis» accepisse (Io. 17. 1) et ipsi «omnia tradita esse a Patre» (Mat. 11. DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 201 27), et exhibens Patrem ut id «ex quo omnia» (1 Cor. 8. 6: «Nobis tamen unus est Deus Pater, ex quo omnia et nos in illo, et unus Dominus lesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum»). Patres vero ipsum nomen «principium» signanter atque emphatice adhibuerunt ad designandam primam personam, tanquam primam originem omnis processionis ad intra. Patres graeci eam vocant simpliciter (principium), vel <2ρΧή δναρΧος (principium sine principio; Filius vero dicitur άρΧή εξ άρΧής), vel simpliciter άναρΖος; quae voces «principium» et «sine principio», quamvis vi ethimologiae possint significare tum initium tum meram originem, in hoc altero sensu a Patribus accipiuntur, utpote relatae ad aeter­ nam processionem. Nonnumquam Patres adhibent etiam minus pro­ priam vocem αίτία (causa), quae tamen in usu graecorum ide II so­ nat ac principium, ut declaravit ipsum Cone. Flor.: «Filius est se­ cundum Graecos quidem causa, secundum Latinos vero principium subsistentiae Spiritus Sancti» (Denz. 1301). Patres latini commu­ niter praeferunt solam vocem principii, nec nisi raro nomen causae usurpant (ut faciunt Augustinus, mox cit., et Anselmus, De pro­ cess. Sp. S. 18, ML 158. 312).49 Athanasius vocat Patrem «fontem sapientiae» seu Filii (C. Arian. 1. 19). Nazianzenus ait Patrem esse «principium divinitatis et bonitatis, quae in Filio et Spiritu consideratur» (Orat. 2. 38). Idem exprimit Damascenus, inquiens: «Cum mutuum respectum personarum animo verso, illud comper­ tum habeo, Patrem superessentialem solum esse, bonitatis fontem..., occulti in se boni genitricem productricemque scaturiginem... Pater fons est, et auc­ tor, tum Filii, tum Spiritus Sancti... Filii quoque Spiritus dicitur, non velut ex ipso, sed per ipsum ex Patre procedens. Solus enim Pater auctor est» (De fide orth. 1. 12, MG, 94. 847 sq.). Augustinus: «Totius divinitatis princi­ pium Pater est» (De Trin. 4. 20. 29, ML 42. 908); «Deus omnium quae sunt, causa est. Quod autem omnium rerum causa est, etiam sapientiae suae [i. e. Verbi] causa est» (De div. quaest. 83, q. 16, ML 40. 15); pro Augus­ tino ergo Pater est principium totius, tum Deitatis, tum realitatis. autem proprietatis nominis est, quia ipsum notificat processiones ad intra (nomen notionale), quatenus ab ipsa persona Patris primum initium sive originem capiunt. Nam tertia persona, sive Spiritus S., nullo modo est principium alicuius processionis; 217. Ratio 49 Notat ibidem Anselmus utramque vocem «principium» et «causa», dictam de Deo, esse imperfectam, cum prima possit significare etiam initium, et altera dependen­ tiam, sed tamen ex necessitate adhiberi ad significandam puram originem in divinis, demptis praefatis defectibus. 202 DE DEO TRINO secunda vero, sive Filius, quamvis dici possit principium Spiritus S.,. non tamen est simpliciter principium, tum quia concurrit cum Patre ac ideo est stricte loquendo comprmcipium, tum quia hoc ipsum habet ab alio, seu a Patre a quo procedit, tum quia ita et ipse habet principium; unde stricte loquendo Filius non est simpliciter princi­ pium, sed comprincipium ex principio. Proprium autem Patri est esse principium sine addito. Quod attinet usum vocum, notandum est quod, quamvis Pater apte dicatur principium, tamen Filius et Spiritus S. non recte di­ cuntur principiata, quia id usus non fert ac ideo etymologica ambi­ guitas vocis, ratione cuius posset significare initium et creationemr ablata non est. Idem dicendum est de vocibus «causa» et «effectus», saltem in latino ac recentiori theologorum sermone, nam apud Grae­ cos facilius principium et causa convertibiliter adhibentur, ut dic­ tum est supra (cf. 1 p., q. 33, a. 1, ad 1). Ex dictis sequitur quod nomen «principium» (non secus, imo fortiori ratione, ac nomen «Pater») dupliciter de Deo praedicatur, scilicet tum notionaliter ac personaliter, seu ut notificativum proprietatis et processionis ad intra, ut dictum est, et sic convenit soli primae personae; tum essentialiter, seu ut notificativum essentiae et processionis creaturarum ad extra, et sic convenit aequaliter et indivisibiliter tribus personis, iuxta theologicum effa­ tum «Omnes operationes ad extra sunt communes tribus personis» (cf. infra, n. 295-299), quod non est nisi mera applicatio effati florentini «Omnia in Deo sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio». ASSERTIO 3. Ingenitus, seu innascibilis, est no primae personae (1 p. q. 33, a. 4). 218. en proprium Nota theologica. Id est de fide definita, prout ingenitus accipitur pro non procedente seu non originato. Id aequivalenter continetur in supradicta ratione primi principii et formaliter defi­ nitur a Cone. Later. IV: «Pater a nullo», et a Cone. Florentino: «Principium sine principio». Etiam sub explicita formulatione «in­ genitus» et determinata ratione exclusionis generationis, id est de fide ex Cone. Flor.: «Pater ingenitus... Pater tantum Pater est». PROBATUR. explicite Patris innascibilitatem exhibet, sub utraque ratione exclusiva tum generationis tum cuiuslibet originis. Cone. Tolet. XI supra relatum (in n. 216). Professio fidei Leonis IX: «Patrem ingenitum, Filium unigenitum, Spiritum Sanctum nec Magisterium DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 203 genitum nec ingenitum, sed a Patre et Filio procedentem» (Denz. 683). Cone. Later. IV: «Pater a nullo, Filius a Patre solo, ac Spi­ ritus Sanctus pariter ab utroque... Pater generans, Filius nascens, et Spiritus Sanctus procedens» (Denz. 800). Cone. Flor.: «Pater ingenitus, Filius ex Patre genitus, Spiritus Sanctus ex Patre et Filio procedens... Pater tantum Pater est, Filius tantum Filius est, Spiri­ tus Sanctus tantum Spiritus Sanctus est... Pater quidquid est aut habet, non habet ab alio, sed ex se; et est principium sine princi­ pio» (Denz. 1330 sq.). 219. Patres nomen ipsum «ingenitus» (vel innascibilis) efformarunt, ac frequenter adhibuerunt, ad significandam exclusionem non solum ipsius generationis, sed etiam omnis principii sive originis, ita ut aequivaleret, sub negativa forma, alteri positivo nomini «prin­ cipium». Utrumque nomen atque aspectum copulaverunt sub for­ mula “ρ'Ζή «ναρΧος (principium sine principio). Patres graeci tres praecipuas voces adhibent: αναρ/.ος (sine principio), αγέννητος (inge­ nitus, a T£'r4v seu generare) et <Μνγιτος (infectus; una littera diffe­ rens a priori; a γίγνεσθαι). Secunda et tertia vox in usu in eodem sensu a Patribus usurpabantur ad significandum vel Deum ut in■creatum et creatorem in oppositione ad res mundanas (τά γ^νητά); vel Patrem et Spiritum S. ut proprie ingenitos, in oppositione ad Filium proprie genitum; vel etiam ac frequentius solum Patrem ut simpliciter sine principio, in oppositione ad Filium et Spiritum S. procedentes a principio.30 Ariani autem huiusmodi utriusque vocis aequivalentia abute­ bantur ad suum errorem confirmandum et ex peiori sensu alterius vocis (infectus), sic arguebant: solus Pater est ingenitus seu infec­ tus, ergo Filius est factus seu creatus. Quam perversam vocum in­ terpretationem Patres repellebant, dicentes utraque voce significari ■αναρ'Ζον seu sine principio. Ita signanter inter alios Basilius, qui ostendit aequivalentiam nominum «sine principio» et «ingenitus» (τό δέ άναρ'Ζον -ό άγέννητον). Tandem saec. 8 Damascenus, utriusque50 50 De sensu et usu utriusque vocis confer: Ales, A. d', De Deo Trino (Paris 1934) 128-130. Apte abbreviat ceteros. Lebreton, J., Histoire du dogme de la Trinité II (Paris 1928) 635-647. Prestige, L., ? 'Αγέννητος and γβν[ν]ητός, and kindred words in Eusebius and the eady Arians», Journal of theological studies XXIV (1923) 486-496; cf. XXXIV (1933) 258-265. Stiegele, P., Der Agennesiebegriff in der griechischen Théologie des vierten Jahrhunderts, Freiburg i. Br. 1913. 204 de deo trino vocis discrimine indicato et priori (αγέννητος) soli Patri reservata,, id effecit ut in futuro omnis confusio caveretur.51 Ceterum, Patres saec. 4 Arianis, qui nomine «Ingenitus» delectabantur et abuteban­ tur, peculiariter opponebant alterum nomen «Pater», quod con­ substantialitatem et divinitatem secundae personae absque ambi­ guitate significabat. Alexander Alex.: «Itaque Patri ingenito propriam dignitatem servare oportet, nullam eum habere existentiae suae causam profitendo» (Epist. ad Alex. Constantinop. 12, MG 18. 567). Gregorius Naz.: «Neque [dicamus] ingenitum Filium, unus enim Pater ingenitus... Patris proprietas haec est, quod ingenitus sit» (Orat. 25. 16, MG 35. 1222). Gregorius Nyss.: «Pater principii expers et ingenitus [άναρΖος καί αγέννητος]» (C. Eunom. 1, MG 45. 370). Basilius: «Quod autem ex nullo est, utique sine principio est; et quod sine principio est, id ingenitum est (τό δέ άναρΧον τό άγέννητον]. Sicut ergo in hominibus origo ex aliquo, non est eorum essentia, sic neque in Deo univer­ sorum ipsum ingenitum quod idem est atque ex nullo esse, eius essentiam dicere possumus... Haec est enim vocis ingeniti notio, non habere aliunde existendi principium» (Adv. Eunom. 1. 15 sq., MG 29. 547). Lactantius: «Ipse Pater et Deus, et origo, et principium rerum, quoniam parentibus caret, άπάτως [sine patre] atque αμήτως [sine matre] a Trimegisto verissime nomi­ natur, quod ex nullo sit procreatus» (Div. instit. 4. 13, ML 6. 482). Augustinus·. «Cum ingenitus dicitur Pater, non quid sit, sed quid non sit dicitur... Quod ergo dicitur ingenitus, hoc ostenditur, quod non sit filius» (De Trin., 1. 5, c. 6 sq., ML 42. 915); «Pater enim solus non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus» (ibid. 15. 26, col. 1095). autem proprietatis istius nominis, accepti quidem in latiori sensu quo excluditur omnis prorsus origo et omne princi­ pium, iuxta graecam vocem δναρΖον seu sine principio (nam, si acci­ pitur stricte pro exclusione solius generationis, non est nomen pro­ prium sed commune Patri et Spiritui S.), patet ex eo quod Pater est simpliciter principium, seu principium primae processionis et fons totius Trinitatis. Unde nomen «Ingenitus» aequivalet nomini «Principium»; non tamen est prorsus idem, nec ideo frustraneum; nam «Principium» est nomen positivum, quod refertur ad termi­ num processionis, i. e. Filium, «Ingenitus» vero est nomen negati­ vum, quod refertur ad ipsum principium processionis; ex utroque 220. Ratio 51 De fide ortb. 1. 8: «Quantum igitur ad primam significationem attinet [i. e. in­ arati], singulis tribus sanctae Deitatis divinissimis personis vox άγένητος convenit. Eius­ dem enim substantiae sunt et increatae. Quantum autem ad secundam, non item: solus· enim Pater ingenitus [αγέννητος] est» (MG 94. 919). DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 205 autem resultat perfectum nomen principium sine principio («ί^ή άναρΧος). Unde «ingenitum» est distinctum quoddam proprium nomen primae personae et «innascibilitas», quae per illud significatur, est distincta quaedam proprietas Patris; nec inconvenit quod negative exprimatur, nam, ut observat S. Thomas, «prima et simplicia per negationes notificantur, sicut dicimus punctum esse cuius pars non est» (1 p., q. 33, a. 4, ad 1). 221. Ex dictis sequitur quod nomen «Ingenitus» tripliciter de Deo praedicatur, scilicet tum essentialiter, sed improprie, prout significat infec­ tum et opponitur creaturis, et sic est nomen commune tribus personis, tum notionaliter nec personaliter, prout stricte excludit ipsam solam generatio­ nem, notificans proprietatem fundatam in processione, et sic est commune duabus personis, seu Patri, qui non generatur nec procedit, et Spiritui S., qui non generatur sed procedit; tum notionaliter ac personaliter, prout ex­ cludit omnem processionem, vel, si placet, prout funditus excludit generatio­ nem, sive secundum suam specificam rationem sive secundum suam genericam rationem processionis, et sic est proprium ac distinctivum nomen primae personae, atque aequivalet alteri synonymo, a Graecis etiam adhibito, αύτό&εος, seu Deus a se. Comparando ad invicem tria nomina primae personae, patet ea non dis­ tingui nisi distinctione rationis ratiocinantis, quin tamen sint prorsus syno­ nyma, cum exhibeant diversos aspectus eiusdem realitatis, secundum nostrum modum concipiendi. Iuxta quem, ea nomina ita inter se ordinari possunt, ut prima persona, prius concipiatur formaliter ut prima, seu ut fontale Principum totius Trinitatis (et hoc est formalissimum ac positivum eius nomen); subinde concipiatur ut Pater, sive principium primae ac generativae proces­ sionis; tertio, veluti reflectendo in ipsam plenam rationem principii, conci­ piatur negative ut Ingenitus sive non principiatus, ita complendo ipsam ratio­ nem principii sub duplici aspectu principii sine principio. Quoad nos tamen magis espressivum est nomen Patris, eo quod habet correspondentem con­ ceptum in creatis et veluti ad oculos ostendit ipsius secundae personae consub­ stantialitatem et divinitatem; propterea sub hoc nomine prima persona nobis exhibetur in fidei documentis et in ipsa formula Baptismi. QUAESTIO IL DE PROCESSIONE SECUNDAE PERSONAE PER MODUM INTELLECTIONIS ET GENERATIONIS52 I. SENSUS 222. QUAESTIONIS. lam in capite praecedenti, agentes generaliter de exis- 521 p., q. 27, a. 2; q. 34 per totam; In 3 Sent., dist. 8, q. 1, a. 1; C. Gent. 4. 10, 11 et 14; De potentia, q. 2, a. 1-4; q. 8, a. 1; De veritate, q. 4, a. 1, 2, 4, 5, 6, 7. Alastruey, G. Sanchez, Tractatus de Sanctissima Trinitate (Vallisoleti 1944) 106120, 341-351. 20ί> DE DEO TRINO tentia, essentia et numero processionum in divinis (q. 1-3), proba­ vimus existentiam duarum verarum processionum, scilicet secun­ dum intellectum et voluntatem, easque diximus exigi ab ipsa real i distinctione trium personarum in divinis. Nunc intendimus ulterius examinare ac determinare propriam utriusque processionis indolem, prout ab invicem differunt, nam de his in quibus generaliter con­ veniunt, tum quoad earum essentiam tum quoad earum principia, satis dictum est ibidem (q. 2). Et de prima ac notiori processione, ex qua originem habet se­ cunda persona Trinitatis, duo distincte quaeruntur, an scilicet sit proprie dicta processio intellectualis, consistens nempe in ipsa im­ manenti operatione intellectus divini, et an ulterius sit proprie dicta generatio, iuxta communem ac propriam huius vocis significatio­ nem. Potest ulterius quaeri, an illa duo, seu processio intellectualis et generatio in divinis, sint etiam formaliter idem, nec mere identice et adiacenter in eadem realitate se habeant, seu utrum in divi­ nis procedere intellectualiter sit formaliter idem ac generari, et vicissim; sed haec secundaria ac disputata quaestio resolvetur in nota ad calcem totius disputationis. 223. Porro, quod attinet ipsas notiones, ex dictis in cap. 2, q. 1-3 sufficienter constat quid sit processio eaque intellectualis. Restat ut verbum dicamus de ratione generationis, iuxta conceptum philosophicum, quo deter­ minatur ipsa notio sensus communis. Generatio dupliciter accipi solet. Primo nempe in sensu latiori, prout dicitur de omnibus corruptibilibus et generabilibus, etiam non viventibus, et ita significat mutationem de non esse ad esse in aliquo subiecto praeexistente, iuxta illud «Corruptio unius est generatio alterius»?3 Secundo, in sensu Ales, A. d’, De Deo Trino (Parisiis 1934) 130-146. Dalmau, I. M., De Deo Uno et Trino («Sacrae Theologiae Summa» I, Matriti 1964), n. 391-397, 423-435. Ioannes A S. Thoma, Jn 1 p., q. 27, disp. 32, a. 6; ibid., q. 33-38, disp. 35, a. 2. Maltha, A., «De processione Verbi divini», Angelicum X (1933) 437-468; XI (1934) 23-55. Orbe, A., Hacia la primera teologia de la procesiôn dei Verbo, 2 voll., Romae 1958. Salm anticenses, De Trinitate, disp. 2, per totam; disp. 12, per totam. Segovia, A., «Natus est: nascitur. La eterna generacion dei Hijo de Dios y su enunciaciôn verbal en la literatura patristica», Revista espanola de teologia VIII (1948) 385-404.—«La eterna generaciôn del Hijo de Dios y su enunciaciôn verbal en la Escolâstica. Sintesis de Diego Ruiz de Montova», Archivo teolôgico Granadino XIX (1956) 151-234. 53 In hoc latiori sensu, generatio est quaedam mutatio sive transitus de non esse ad esse in subiecto praeexistenti (sic distinguitur a creatione), adeoque transitus de po­ tentia ad actum, de non forma ad formam. Consideratur peculiariter in entibus corpora­ libus. Si agitur de forma substantiali, dicitur generatio substantialis ac proprius accepta; DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 207 strictiori et propriori, prout dicitur de solis viventibus ac pressius vocatur nativitas, et ita definitur a philosophis ad mentem Aristotelis: «Origo viven­ tis a vivente principio coniuncto, in similitudinem naturae». Quae definitio, pro faciliori eius intellectione, sequenti modo glossari potest: Origo viventis a principio vivente sibi coniuncto, a quo accipit naturam saltem specifice eandem, per actionem formaliter assimilativam. Explicantur elementa definitionis, ad tramitem huius glossae (cf. 1 p., q. 27, a. 2). Origo, seu processio. Unde non dicuntur proprie generari quae fiunt ex alio vel per meram divisionem et additionem (sicut producuntur cristalla et mineralia), vel per compositionem (ut resultant composita materialia), vel etiam per substantialem mutationem unius in alterum (ut vini in acetum). Viventis. Unde non proprie generantur pituita, sudor, lacrimae, ova et faeces. A vivente. Oportet ut principium originis sit aliquid vivens et simul in­ fluat formaliter ut vivens, seu ut exercens actionem vitalem sive immanen­ tem.*54 Unde vermes ex cadavere non nascuntur, nec Eva nata est ex costa Adae. Principio coniuncto. Oportet ut praefatum principium sit non solum vivens sed etiam coniunctum cum eo quod ab ipso procedit. Scilicet, oportet ut generatum procedat ex ipsa substantia generantis, ac sit aliquo modo de substantia generantis, ita ut saltem in initio generationis fuerit reapse con­ iunctum generanti ac subinde retineat aliquid de ipsa substantia generantis, ut patet de semine per quod generatur planta vel animal, quodque subinde crescit ac manet in substantia generati. Inde Adam non est generatus a Deo, sed processit per creationem. In similitudinem naturae. In hac expressione quae exhibet ipsam speci­ ficam differentiam generationis, duo elementa, inter se distincta et sedulo attendenda, continentur. Primum est quod oportet genitum habere naturam saltem specifice (non sufficit generice nec requiritur univoce) eandem cum generante. Unde nulla creatura, nec homo, generatur a Deo, cum non conveniat cum Deo in ullo gradu univocitatis, nequidem in genere; item, non generantur ab homine pili, ungues, vermes, quia nonnisi generice conveniunt cum natura humana, et a fortiori pituita, sudor, etc., quae, utpote non viventia, magis adhuc remote conveniunt in genere cum homine. Alterum ac praecipuum elementum est, quod oportet ut generati natura non solum sit similis naturae generantis, sed etiam talis sit vi processionis, seu ei communicetur per actionem de se ac formaliter assimilativam. Unde si vero agitur de forma accidentali, dicitur generatio accidentalis, quae dividitur in alterationem, augmentationem et translationem, prout ea forma est qualitas, vel quantitas, vel «ubi». 54 Actio generativa est essentialiter immanens, etiam cum ipse terminus generatus invenitur ad extra; nam actio generativa est actio viventis, vivens vero est id quod seipsum movet. Et secundum gradus huiusmodi motus ab intrinseco, seu secundum mi­ norem vel maiorem immanentiam actionis, distinguuntur varii gradus viventium (cf. C. Gent. 4. 11). 208 DE DEO TRINO verba «in similitudinem naturae» accipi debent omnino formaliter et ut affi­ cientia ipsum primum verbum definitionis («Origo in similitudinem»), ita nempe ut inteÜigatur processionem non esse generativam nisi sit quaedam actio formaliter assimilativa in sua ratione, et ita ut genitus debeat esse simi­ lis genitori, non quomodolibet, sed formaliter ut procedens, seu vi ipsius processionis. Unde, si aliqua res ab alio suam naturam acciperet per aliquam quamcumque actionem, quae non sit formaliter assimilativa, non haberetur generatio, «ut puta si aliquis homo, virtute sibi divinitus ad hoc concessa, hominem faceret ex aliqua sui corporis parte vel etiam exteriori modo, sicut facit artificiata, productus homo producentis filius non diceretur» (C. Gent. 4. 23). Et propter hoc, ut in q. 4 ostendetur, processio Spiritus S. non est generatio, quia etsi producat perfectam similitudinem procedentis cum suo principio, tamen id non facit formaliter ut processio, cum actio voluntatis non sit formaliter assimilativa, sicut actio intellectus. II. ERRORES. 1. Secundam Trinitatis personam procedere a Paire per immanentem processionem intellectualem, implicite negarunt aliqui obscuri haeretici saec. 2, nomine Alogi (seu sine Logo), ut dictum est supra (n. 33); explicite vero reiecerunt Artam, ne inde cogeren­ tur admittere Verbi consubstantialitatem cum Patre. 224. Etiam inter doctores catholicos, aliqua diminuta saltem appretiatio huius veritatis observatur. Ad praefatum arianum errorem videtur accedere sequens Rosmini propositio·. «Verbum est materia illa invisa, ex qua, ut dicitur Sap. 11. 18, creatae fuerunt res omnes universi» (Denz. 3219); aliunde tamen Rosmini Verbum Dei concipit in linea intellectualitatis, scilicet ut «obiectivitatem», ut «idealitatem», ut «obiectum in se subsistens per se cognitum»; unde non vacat eius doctrinam connectere cum ariana haeresi, cum ceteroquin certius ac gravius connectatur cum haeresi modalistica vel tritheistica, ut dictum est superius (n. 8, 15, 36, 38). Propius ad rem accessit Durandus (cui videtur consensisse Gregorius Ariminensis), quatenus docuit duas processio­ nes divinas abstrahere ab actibus intellectionis et volitionis, eosque praece­ dere, earumque totale principium esse ipsam essentiam divinam, ut immedia­ te et infinite fecundam; quam sententiam, ut diximus supra (n. 124), plures theologi non immerito censura mulctarunt. Praeterea, unus vel alter modernus, nominarim Hirscher et De Regnon, docuit doctrinam de intellectuali processione Filii carere fundamento dogmatico, quippe quae fuerit Patribus Graecis prorsus ignota nec nisi in peculiari augustiniano-scholastica theoria de verbo mentali tota nitatur.55*Tan­ dem aliqui theologi, ut Es tins, Frassen, Tournely et Perrone,'6 quamvis com­ 55Th De Regnon, Etudes de théologie positive sur la Sainte Trinité (Paris 18921898) III 394 sq. Quem refutant Le Bachelet in Etudes LXXXII (1900) 560-563, et Penido, op. cit. (supra, in n. 133) 295-311. % Prael. theol., Tract, de SS. Trinitate, c. 6, n. 399, in nota. DE PERSONIS DIVINIS IN P/\RTICOLARI 209 munem doctrinam ut dogmatice fundatam teneant, dicunt tamen eam meram probabilitatem non excedere, utpote multis difficultatibus obnoxiam. Magis decisive impugnationem illius doctrinae aggressi sunt plures theo­ logi Schismatici Orientales (aliis tamen refragantibus), ut Barlaamus Calaber, Macarius Ancyranus, Joseph Bryennius, Goergius Coressius (saec. 14), Adamus Zernikavius et Theophanes Procopovitch (saec. 17), C. Andrutsus et Malinovskii (saec. 19), eam repetentes ex sterili imaginatione S. Thomae alio­ rumque scholasticorum/7 2. Secundam personam Trinitatis procedere per veram generationem, necessario negare debuerunt Modalistae, quippe qui abiciebant realem distinctionem inter personas divinas; unde me­ taphorice explicabant verba Scripturae de filiatione, paternitate et generatione, atque nomini Filii praeferebant nomen Verbi, quo subsistentia personalis secundae personae minus expresse signi­ ficatur. Praecipue autem Subordinatiani Ariani directe et acerrime im­ pugnarunt divinam generationem Verbi, cum ex ea sequatur eius consubstantialitas cum Patre. Inde verba Scripturae metaphorice explicabant et nomini Filii pariter praeferebant nomen Verbi, quod applicabant Filio in sensu Verbi non immanentis, sed exterioris, iuxta distinctionem acceptam ex philosophia neoplatonica (cf. supra, n. 92). Sic autem arguebant: 1. Proprie dicta generatio in Deo re­ pugnat. quia quod generatur non est aeternum, utpote posterius generante. 2. Filius generatur a Patre libera voluntate; generatio vero, libera voluntate peracta, non differt a creatione nec ideo est vera generatio. 3. In qualibet generatione proprie dicta habetur divisibilitas substantiae, quae Deo repugnat. Inde concludebant pro­ ductionem Filii esse improprie dictam generationem, i. e. liberam creationem in tempore, adeoque Filium non Deum esse, sed crea­ turam. 225. Eiusdem erroris suspicionem suggerit doctrina inculcata a doctoribus57 57 Procopovitch scribit: «Unde Thomas [Aquinas] habet istos divinarum originum modos? Utriusque enim processionis modum profitentur se Patres ignorare... Imaginatio­ nem suam Thomas ex hoc nimirum collegit quod Filius nominetur \ό(ο; sermo Dei, sapientia; Spiritui vero Sancto bonitas passim tribuatur et charitas, et dicatur opifex charitatis. Sed quid inde? Filius est sapientia: ergo per modum intellectus producitur; Spiritus charitas: ergo per voluntatem?* Nulla consequentia. Nam et Pater est sapientia et charitas, et tamen ne producitur quidem. Ista enim sunt attributa substantialia omnibus tribus personis communia». Apud M. Jugie, Theologia dogmatica cbrislianorum orienta­ lium ab Ecclesia catholica dissidentium II (Parisiis 1933) 266 sq. Cf. ibidem ceterorum orientalium sententiam de hac re. 210 DE DEO TRINO lansenistis in Conc. Pistoriensi a. 1786, iuxta quam, loquendo de mysterio Trinitatis, secunda persona exactius appellatur Verbum quam Filius; quod quidem serio ac prudenter dici nequit, nisi putetur eam personam non esse vere ac proprie Filium. Hunc errorem, inter duo asserta quae «si non pravo animo, impruden­ tius certe synodo exciderunt, quaefque] facile rudes praesertim et incautos in fraudem impellere valeant», deprehendit Pius VI in sua Constit. «Aucto­ rem fidei» a. 1794, eumque sic refert ac reprobat: «Alterum quod de ipsismet tribus divinis personis [synodus] tradit, eas secundum earum proprieta­ tes personales et incommunicabiles exactius loquendo exprimi seu appellari Patrem, ’Verbum’ et Spiritum Sanctum: quasi minus propria et exacta foret appellatio ’Filii’, tot Scripturae locis consecrata, voce ipsa Patris e coelis et e nube delapsa, tum formula baptismi a Christo praescripta, tum et praeclara illa confessione, qua beatus ab ipsomet Christo Petrus est pronuntiatus; ac non potius retinendum esset, quod, edoctus ab Augustino, angelicus praecep­ tor58 vicissim ipse docuit, in nomine Verbi eandem proprietatem importari, quae in nomine Filii, dicente nimirum Augustino: ’Eo dicitur Verbum, quo Filius’»59 (Denz. 2696, 2698). III. ASSERTIO 1. Processio secundae personae est vera proces­ sio intellectualis (1 p.? q. 27, a. 3; q. 34, a. 2). 226. Nota theologica. Quod secunda persona procedat in linea intellectionis, seu sit quaedam intellectualis emanatio a Patre (abstrahendo ab ulteriori­ bus determinationibus circa distinctionem intellectus divini ab es­ sentia et circa propriam naturam et principium huiusmodi divinae intellectionis, de quibus supra, in cap. 2, q. 2), ita certum est, ut saltem non leviter temerarium esset negare, utpote proxime con­ nexum cum dogmate fidei, iuxta quod secunda persona est vere Verbum. Ceterum, communiter theologi fortiorem notam assignant, ita ut haec doctrina dicatur vel certa (certa in theologia, aut certa ut conclusio theolo­ gica: Van Noort, Diekamp, Galtier, Daffara, Ott, Stolz), vel theologice certa (Penido, Maltha, Hervé, Lamicol, Lohn, Boyer, Dalmau), vel saltem theolo­ gice certa (Van der Meersch, Parente, Baisi, Mors, Lercher retractatus), vel proxima fidei (D’Alès,M Garrigou-Lagrange, Alastruey), vel de fide catholica (Dander), vel de fide implicite definita (Lercher retractatus).61 Quo communi 58 1 p.. q. 34. a. 2, ad 3. » De irin. 7. 2. 60 De Deo Trino (Parisiis 1934) 183: «Thesis datur ut proxima fidei». 61 In ed. 5 ab aliis retractata legitur: «Saltem theologice certa, nisi melius dicatur hanc veritatem implicite revelatam et definitam esse». DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 211 ac gravi theologorum iudicio attento, simpliciter dici potest hanc doctrinam esse theologice certam. PROBATUR 1. Ex auctoritate. proponit nomen «V erbum» tanquam proprium nomen secundae personae; quo implicite saltem significat hanc pro­ cedere ad modum verbi mentis, adeoque intellectu aliter. Nomen occurrit in Conc. Ephes., Chalced., Constantinop. II, Tolet. XI, Lugd. II (Denz. 252, 256-263, 302, 422-432, 534 sq., 852); item in Epist. Dionysii R. P. (Denz. 112, 115) et in anathematismis Damasi R. P. (Denz. 159 sq., 164). 227. Magisterium Praeterea, Conc. Nicaenum I verbis «Deus ex Deo, lumen ex lumine» (quae ex Symbolo Nicaeno transierunt in Symbola Nic.-Constantinop. et To­ letanum XI: «Genuit Deus Deum, lux lucem»), intellectualem emanationem saltem suggerit. Idipsum fortius inculcat Conc. Tolet. XI, provocans ad tex­ tum Sapientiae in A. T.: «Nam si attendamus illud, quod Scriptura sancta dicit de Sapientia: 'Splendor est lucis aeternae' [Sap. 7. 26]: sicut splendo­ rem luci videmus inseparabiliter inhaerere, sic confitemur Filium a Patre se­ parari non posse» (Denz. 531). Praeterea ac praesertim, Pius VI in condemnatione Conc. Pistoriensis (nuper cit., n. 225) approbat sententiam Augustini et S. Thomae, iuxta quam «eo dicitur Verbum, quo Filius»·, dicitur autem Filius a processione generativa, ergo dicitur Verbum a processione intellectiva. Tandem Pius IX in Bulla «Ineffabilis» ait: «Divinae Scripturae de increata Sapientia loquuntur eiusque sempiternas origines repraesentant»; origo autem sapientiae, sapientialis est, seu intellectualis. Item, Leo XIII, commemorans sic dictam appropriationem communium attributorum ad va­ rias personas, fundatam in affinitate cum personalibus ipsis proprietatibus, ait: «Aptissime Ecclesia ea divinitatis opera..., in quibus excellit sapientia, tribuere Filio... consuevit... Filius [enim]..., Verbum Imago Dei, idem est causa exemplaris, unde res omnes formam et pulchritudinem, ordinem et con­ centum imitantur» (Encycl. «Divinum illud», Denz. 3326). intellectualem Filii processionem implicite exhi­ bet in duobus aliis nominibus, quae tanquam propria ipsi attribuit, scilicet «Imago» et «Verbum» (ad quod reducitur nomen «Sapien­ tia», de quo in A. T.). 228. Scriptura Nomen «Imago» ter occurrit: Sap. 7. 25 sq.: «Vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit; candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius» (de cuius textus trinitario sensu, confer dicta in n. 51). Col. 1. 15: «Imago invisibilis Dei». Hebr. 1. 3: «Figura [7-αρακτήρ] substantiae eius» (ubi alluditur ad Sap. 7. 25 sq.; cf. 212 DE DEO TRINO supra, η. 63). In eodem sensu Patres latini interpretantur verba ad Rom. 8. 29: «Conformes fieri imaginis Filii sui»; Graeci vero, ut dicetur in q. seq. (n. 244), ea referunt ad Spiritum S. qui est imago improprie dicta, seu simi­ litudo et manifestatio Filii. Similiter ratio imaginis exprimi videtur in Io. 14. 9 (cf. Cyrillum Alex., In Io. 1; Athanasium, Orat. 2). Nomen Verbi innuitur in Eccli. 24. 5: «Ego ex ore Altissimi prodivi» (cf. in n. 51). Ipsum nomen in sensu personali invenitur tantum apud loannem, et quidem septies, in triplici loco, i. e. Evang. 1. 1, 14: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum... Et Verbum caro factum est»; 1 Epist. 1. 1: «Verbo vitae», et 5. 7: «Tres sunt qui testi­ monium dant in caelo: Pater, Verbum, et Spiritus sanctus; et hi tres unum sunt» (de cuius tamen versiculi authenticitate serio critici dubitant);62 Apoc. 19. 13: «Vocatur nomen eius Verbum Dei».63 Ad hoc nomen reducitur nomen «.Sapientia». Hoc enim, si accipitur simpliciter et essentialiter, est commune tribus personis; si vero accipitur personaliter, seu ut sapientia genita sive procedens, est nomen proprium se­ cundae personae et idem sonat ac Verbum. Hoc nomen occurrit in solo A. T., si, ut probabile est, Sapientia divina in tribus locis sapientialibus acci­ pitur ut persona (cf. supra, n. 51). Quoad N. T. quidam in sensu personali intelligunt verba Apostoli, 1 Cor. 24. 30: «Graeci sapientiam quaerunt..., nos autem praedicamus... Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam..., qui factus est nobis sapientia a Deo». pariter, tam latini quam etiam graeci, intellectua­ lem Filii processionem magis explicite significant, non solum Filio attribuendo nomina propria Primo nempe, ver­ bum humanum est tantum intentionaliter idem cum re intellecta; Verbum vero divinum est idem tum intentionaliter tum realiter cum substantia Patris. Secundo, verbum humanum est accidens; Verbum divinum est substantia et persona. Tertio, verbum humanum est effectus intellectus et tantum expres­ sio eius; Verbum divinum vero non est effectus sed originatum, nec est tan­ tum expressio sed etiam generatum seu Filius. Quarto, verbum humanum producitur ex indigentia, quia nempe obiectum intellectus non est praesens facultati secundum suam essentiam ac ideo indiget repraesentari per speciem vicariam; Verbum vero divinum ob solam infinitam abundantiam et fecun­ ditatem procedit. Quinto, verbum humanum est imperfectum in sua ratione, unde fit ut intellectus verba sua multiplicet ad hoc ut plenam cognitionem de suo obiecto assequi valeat et ad hoc ut complete exprimat omnia quae sunt in sua cognitione; e contra intellectus divinus, per unum, simplex et in­ finitum Verbum, omnia intelligit et omnia exprimit. Sexto, verbum huma­ num est imperfectum in sua formatione, nam prius est in potentia et postea in actu; imo, si excipiatur cognitio primorum principiorum quae est imme­ diata, verba nostra per discursum rationis et saepe per longam inquisitionem formamus. 239. Quarta connexa quaestio est de differentia inter humanam et divi­ nam generationem. Quamvis in Deo salvetur propria ac formalis ratio generationis, ut supra ostensum est, tamen ipsa nonnisi analogice convenit cum generatione humana. Fundamentalis differentia iterum in eo reponenda est quod in creatis, secus ac in divinis, esse reale distinguitur ab esse intentionali, ac ideo generatio procedit in sola linea corporali, dum in Deo generatio fit in pura linea inten­ tionali, imo, ut diximus supra, in divinis idem est intelligere et generare. Inde sequuntur variae particulares differentiae, ex parte tum ipsius proces­ sionis, tum termini, tum principii. Ex parte ipsius processionis. In generatione creata habetur praeci­ pue mutatio de non esse in esse, quae opponitur corruptioni, et utriusque subiectum est materia; seu in ea verificatur etiam definitio generationis late* quae cognoscit Pater cognoscendo seipsum. Et sic Filius ex hoc ipso quod est verbum perfecte exprimens Patrem, exprimit omnem creaturam» (cf. a. 7). 75 Cf. Opusculum De differentia verbi divini et humani, inter ea opuscula S. Tho­ mae, de quorum authenticitate controvertitur. DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 223 dictae, quae competit quoque non viventibus. In generatione vero divina est tantum purissima origo purissimi actus. Item, generatio creata consistit in quadam divisione vel decisione ex substantia generantis, et fit per plures gradus transmutationis, i. e. efformationem seminis eiusque fecundationem, conceptionem foetus, evolutionem eiusdem, et partum seu nativitatem. Gene­ ratio vero divina est simplex origo absque divisione vel decisione, et simul tota existens. Item, generatio creata iterari potest; generatio divina est unicus actus, quia est infinite fecundus et infinitum terminum producens. Item, generatio creata fit in tempore et terminatur in tempore; generatio divina est ab aeterno et aeternaliter durat. Ex parte termini. Terminus generationis creatae est coniunctus suo prin­ cipio tantummodo initio generationis; terminus vero generationis divinae est semper coniunctus principio, seu in sinu Patris, imo est immanens ei, imo est idem numerice quoad essentiam. Item, terminus generationis creatae habet esse non solum receptum ab alio, sed etiam receptum in alio; terminus vero generationis divinae habet tantum esse acceptum ab alio (C. Gent. 4. 14; 1 р. , q. 27, a. 2, ad 3). Item, terminus generationis creatae convenit specifice cum natura generantis non vero numerice; secus, cum haec generatio consistat in motu et causalitate, idem esset principum et terminus motus et idem esset causa et effectus. Terminus vero generationis divinae habet eandem numerice naturam generantis; nec tamen inde praedicta inconvenientia sequuntur, quia generatio divina est simplex origo absque motu et causalitate, et esse divinum, prout est sub relatione genitoris, differt ab esse divino, prout est sub rela­ tione geniti. Ex parte principii. Principium generationis creatae est vivens corporale, seu generatio in creatis competit entibus corporalibus non vero spiritualibus, ut angelo et animae humanae. Nam tantum in corporalibus habetur facultas quae valeat transmutare materiam in similitudinem naturae, seu tales indu­ cere dispositiones in materia ut in ea producatur similitudo naturae specificae; in spiritualibus vero facultas intellectiva, secundum quam habetur processio assimilativa, assimilai procedens producenti non secundum esse naturale sed tantum secundum esse intentionale, quia in creatis esse intentionale distin­ guitur ab esse reali eique accidit; unde quidquid in creatis intentionaliter procedit, non procedit in linea naturae et est accidens. Principium vero divi­ nae generationis est ens spirituale seu intellectuale; quia enim esse naturae et esse intentionale in Deo sunt unum et idem, processio intellectualis est etiam processio naturalis seu generatio, ita quod in uno actu colligatur quid­ quid est perfectionis in utraque processione creata (1 p., q. 34, a. 2, ad 1). QUAESTIO III. DE TRIBUS PROPRIIS NOMINIBUS SECUN­ DAE PERSONAE, SEU «FILIUS, VERBUM, IMAGO»76 I. STATUS QUAESTIONIS. 240. Secunda persona Trinitatis, cum sit incarnata, dupliciter conside­ 76 i p., q. 27, a. 2; q. 34 et 35; q. 93; In 1 Sent., dist. 27, q. 2, a. 2 et 3; dist. 28, q. 2, a. 2 et 3; C. Gent. 4, 26; De veritate, q. 4; Opusc. Contra errores Graecorum, с. 10, 12 et 32. r' ■■■■ 224 DE DEO TRINO rari potest. Primo nempe, secundum naturam et attributa humana, et ita com­ petunt ei plura nomina quae spectant ad tractatum De Verbo Incarnato, i. e. Christus, Salvator, Redemptor, Rex gentium. Mediator, Emmanuel, lesus, Filius David, Filius hominis, Filius Mariae, Caput Ecclesiae, Primogenitus mortuorum. Secundo, iuxta naturam et attributa divina, et sic ei competunt plura alia nomina tum appropriata tum propria, quae Patres in suis operibus diligenter colligunt et explicant. Confer Origenem, In Io. 1. 23; Damasce­ num, De fide orth. 1. 8, 12, et praecipue Ambrosium, qui in opere De fide ad Gratianum, 1. 2, prol., colligit duodecim nomina, in quibus «tripartito vi­ detur derivanda distinctio. Sunt enim evidentia indicia quae proprietatem deitatis ostendant: sunt quae similitudinem Patris et Filii: sunt etiam quae perspicuam divinae maiestatis exprimant unitatem. Proprietatis itaque sunt, generatio, Deus, Filius, Verbum; similitudinis, splendor, character, speculum, imago; unitatis aeternae, Sapientia, virtus, veritas, vita... His duodecim tan­ quam lapidibus pretiosis fidei columna consurgit... Nam si eos aliquis sepa­ ret atque secemat, omnis fidei structura dissolvitur» (ML 16. 583 sq.). Inter haec aliaque nomina secundae personae, tria tantum sunt nomina propria et personalia, scilicet Filius, Verbum et Imago. In q. praec. ostendimus haec passim proponi in fontibus revelationis et in documentis Magisterii. Restat ut ea singillatim explicemus. II. ASSERTIO 1. Filius est nomen proprium secundae personae. PROBATUR. 241. Nomen Filii, notionaliter acceptum, est nomen proprium secundae personae; nam prima persona est omnino ingenita, i. e. nullo modo procedens, tertia vero non procedit per generationem, ut in q. seq. ostendetur. Essentialiter vero sumptum, nomen filii accipitur extra Deum, seu convenit creaturis intellectualibus, iuxta generationem gratiae et filiationem impropriam et adoptivam. In divinis autem nullatenus hoc nomen essentialiter dicitur, quia, quamvis tertia persona seu Spiritus S. procedat a Deo Spirante, mo­ do infinite sublimiori quam creatura, tamen nullo modo vocatur Filius, ne inde detur occasio erroris et confusionis inter processiones et personas divinas. Cum secunda persona sit vere genita, seu procedens per veram genera­ tionem, legitime ei tribuuntur omnia nomina quae in creatis ad generationem referuntur, nisi obsit aliqua imperfectio. Ita ei attribuitur habere patrem, non vero matrem (quia pater est principium principale, mater vero secundarium in generatione), esse conceptum, parturiri (seu partu oriri), esse in utero et in sinu Patris (cf. supra, n. 232, Psal. 2. 7, Psal. 109, 3, Io. 1. 18), esse filium, imo esse filiam, si tamen hoc nomen cum moderamine adhibeatur DF. PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 225 (Eccli. 24. 5 «primogenita»; cf. Prov. 8. 22 sqq.; ubi nomen femininum po­ nitur tum ad commendandam suavitatem et bonitatem divinam, tum quia agitur de Filio sub nomine et ratione Sapientiae) (1 p.» q. 27, a. 2, ad 2; C. Gent. 4. 11). ASSERTIO 2. Verbum est nomen proprium secundae personae (1 p., q. 34). PROBATUR. 242. Verbum in nobis dupliciter dicitur, scilicet proprie et inproprie. Proprie autem iterum tripliciter, vel nempe pro conceptu mentis (verbum mentis), vel pro imaginatione vocis qua ille con­ ceptus est exprimendus (verbum phantasiae), vel pro ipsa sensibili et exteriori voce (verbum oris). Improprie vero, sive figurative, verbum vocatur ipsum obiectum verbi proprie dicti, seu id quod verbo significatur vel efficitur, sicut cum dicimus: «Hoc est verbum quod dixi tibi, vel mandavi tibi». In Deo autem nequit dari verbum phantasiae et verbum vocis, cum sint corporalia; ergo manent tan­ tum verbum mentis, quod est verbum proprie dictum, et eius obiec­ tum (significatum vel effectum), quod est verbum improprie dictum. Verbum igitur proprie dictum est nomen notionale, imo nomen proprium secundae personae, quia indicat aliquid procedens per ac­ tionem intellectivam, secunda autem persona, eaque sola, procedit per actionem intellectivam, ut ostensum est in q. praec. Verbum vero improprie dictum est nomen essentiale, et referri potest tum ad Deum tum ad creaturas. Nam, ut dictum est, verbum improprie dictum est vel obiectum quod verbo significatur, et sic verba sunt omnia quae in Verbo divino intelliguntur, scilicet essentia divina, tres personae et creaturae; vel obiectum quod efficitur sive impe­ ratur, et sic verba sunt solae res creatae, puta verba revelationis et quilibet alii effectus divini, qui omnes procedunt ab intellectu divi­ no imperante. Inter varia nomina quae in nobis pertinent ad lineam intellectualem, so­ lum Verbum est nomen personale in divinis; cetera vero, ut cognitio, intel­ lectio, conceptio, cogitatio, notitia, idea, sapientia, sermo (sive continuata cogitatio), sunt nomina essentialia, nisi aliunde ita approprientur ut accipian­ tur pro ipso termino intellectionis et fiant synonyma cum ipso verbo, ut prae­ cipue accidere solet de Sapientia et Sermone. Sunt autem et duo alia nomina propria in linea divinae intellectionis, seu Filius et Imago, quae non sunt synonyma cum Verbo, ut infra ostendetur, quaeque tamen in nobis non per­ tinent ad processionem intellectualem. a 226 ΙΈ UEO TRINO Quod dictum est de Verbo, valet etiam de «dictione» cuius terminus est Verbum. Est scilicet vox notionalis, seu importat processionem, secus ac intclligcre. Si sumitur active, i. e. pro dicere, convenit tantum Patri, scilicet non tres personae divinae sunt dicentes, nec sunt unum dicens, sed solus Pa­ ter est dicens. Si vero sumitur passive, i. e. pro dici, tunc convenit omnibus personis, imo omni obiecto divinae scientiae, sed diversimode; nam tantum Filius dicitur ut Verbum, alia vero dicuntur verbo, ut res in verbo intellecta. Unde Pater intclligcndo dicit Verbum, et in Verbo dicit Patrem, Filium et Spiritum S. et omnes creaturas; et ita Pater est dicens, Filius est Verbum dictum, omnia sunt Verbo dicta. ASSERTIO 3. Imago est nomen proprium secundae personae (1 p., q. 35; cf. q. 45, a. 7; q. 93). PROBATUR. 243. Imago in genere dupliciter accipitur, scilicet improprie, pro quo­ libet simili, et proprie, pro eo quod ab alio procedit in similitudinem speciei aut signi speciei. Duo ergo elementa importantur in imagine proprie dicta, nimirum similitudo et processio. Similitudo autem intelligitur non quaelibet, sed vel in specie, sicut filius est similitudo patris, vel saltem in signo speciei (quod in corporibus est praecipue figura), sicut statua Caesaris est similis Caesari; unde non est proprie imago id quod est simile alicui tantum in ali­ qua ratione analoga, aut in ratione generica, aut in accidente communi, et proinde accidens non est imago substantiae, nec brutum (aut vermis, aut planta, quae generantur ex corpore humano) est imago hominis, nec paries alba est imago hominis albi. Processio intelligitur secundum causalitatem exemplarem, et quidem formaliter in ratione similitudinis, ita nempe quod procedens sit similis suo principio vi et ratione ipsius processionis; propterea unum ovum non est imago alterius, quia ab eo non procedit. Inter res creatas triplex datur proprie dicta imago. Una est artificialis, ut statua vel pictura, quae dicit similitudinem non in specie, sed in signo speciei (seu figura); haec ideo est imago, quia procedit a re ut a causa exem­ plari, nam exemplar est quaedam forma existens in mente artificis ac dirigens eius actionem, ita ut dici possit statuam regis procedere a rege, seu a scul­ ptore ut est rex ideatus. Alia est intentionalis, quae quidem dicit similitudi­ nem in ipsa natura specifica, sed tantum sub esse intelligibili, et haec est species impressa vel expressa. Tertia est naturalis, quae dicit similitudinem in natura specifica sub ipso esse naturali, et sic filius est imago patris. Prima imago est imperfecta, altera melior, tertia perfecta; quae quidem esset per­ fectissima, si, ut in Deo, importaret similitudinem sive identitatem naturae non solum specificae sed etiam numericae. In divinis igitur secunda persona est proprie dicta imago, quia, sub utraque ratione Verbi et Filii, dicit similitudinem cum suo principio, seu Patre, eamque vi processionis, tum intellectualis tum DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 227 generativae. Ob has rationes, ipsa est etiam perfectissima imago, quae concipi possit; nam procedit in similitudinem non solius signi speciei, sicut statua, sed ipsius speciei, nes sub solo esse intelligibili, sicut species mentis humanae, sed etiam sub esse naturali, nec tan­ tum in similitudinem naturae specificae, sicut filius humanus, sed in identitatem naturae numericae. Praeterea, sola secunda persona in divinis est proprie dicta imago; non enim imago est ipsa essentia divina, quae nequit refer­ ri ad seipsam aut ad aliquam personam, cum ab ea non distingua­ tur; neque est prima persona, seu Pater, qui, quamvis sit similis ceteris personis, a nulla procedit; neque tertia persona, seu Spiritus S., quia, quamvis sit tum similis tum procedens ab aliis, non est ta­ men similis vi ipsius processionis, cum processio voluntatis non sit formaliter assimilativa, sicut processio intellectus, ac ideo ipsa pro­ cedit cum similitudine, non vero in similitudinem. Unde sola secun­ da persona est imago proprie dicta, et consequenter Imago est pro­ prium ac distinctivum eius nomen, non minus quam nomen Filii et Verbi. 244. Proprie igitur accepta, imago in divinis est nomen notionale, non essentiale, quod scilicet notam facit proprietatem, sive relationem et proces­ sionem. Cum autem secunda persona procedat a prima et referatur ad eam, sequitur secundum personam esse imaginem solius primae personae, seu Verbum-Filium esse imaginem solius Patris. Non est igitur imago essentiae divi­ nae, aut suipsius, quia ab his non distinguitur; nec Spiritus Sancti aut crea­ turarum, in Verbo intellectarum, quia non procedit ab his ut a causa exem­ plari, quae est solus Pater, quamvis procedat per intellectionem illorum om­ nium obiectorum. Quod attinet comparationem trium propriorum nominum secundae per­ sonae, scilicet «Pilius, Verbum, Imago», notandum est ea inter se non dis­ tingui nisi sola distinctione rationis ratiocinantis, nec tamen esse mere syno­ nyma, quia exprimunt diversos aspectus eiusdem realitatis, secundum nostrum modum concipiendi desumptum ex creatis, in quibus illa tria distincte inve­ niuntur, ut patet ex exemplis filii, speciei intellectualis et statuae. Eadem enim relativa realitas, seu persona, quae procedit per unicum actum intellec­ tualis ac generativae processionis, quatenus procedit intellectualiter dicitur Verbum, quatenus procedit generative vocatur Filius, et quatenus utroque modo procedit per viam formaliter assimilativam, tanquam ab exemplari, dicitur Imago, et quidem perfectissima, utpote colligens in se utrumque mo­ dum assimilationis, filiationis scilicet et intellectualis emanationis (1 p., q. 34, a. 2, ad 3). Unde tria illa nomina secundum nostrum modum concipiendi, ita ordinantur ut secunda persona prius concipiatur ut Verbum, secundo ut Filius, tertio ut Imago, et Verbum sit formalissimum inter illa tria. 228 DE DEO TRINO Nobis tamen magis expressivum est nomen «Filius», tum quia ipsum directius exhibet consubstantialitatem et distinctionem secundae personae, ac propterea plures haeretici, ut infirmarent mysterium Trinitatis, nomen Verbi nomini Filii praeferebant; tum quia in creatis, ex quibus desumimus imme­ diatos nostros conceptus, verbum est accidens, et imago semper importat aliquam imperfectionem et inferioritatem; tum quia conceptus filii est magis accommodatus communi intelligentiae quam conceptus verbi qui est magis philosophicus, unde si excipiantur sublimes expressiones quarti evangelii et theologicae disquisitiones doctorum, Scriptura, Traditio et Magisterium cons­ tanter nobis exhibent formulam Trinitatis sub nominibus Patris, Filii et Spi­ ritus S., in ipsa forma Baptismi solemniter et perenniter confirmatam. Improprie vero accepta, seu pro qualibet re simili, imago est nomen essentiale, ac potest praedicari in divinis tum de singulis personis ad invicem tum de communi essentia relate ad creaturas. Sic Pater est imago aliarum personarum, et peculiariter Filii, cum sit in omnibus similis ipsis, quemad­ modum omnis pater dici potest imago filii sui; huiusmodi tamen expressio non occurrit in Traditione. Spiritus S. est imago Patris et Filii, ex quibus procedit et quibus similis est, quamvis non vi ipsius processionis; et hoc mo­ do Patres graeci, ad vindicandam contra haereticos consubstantialitatem Spi­ ritus S., eum vocant imaginem Filii, et in hoc sensu interpretantur Rom. 8. 29: «Praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui».7778 79 Essentia ipsa divina dici potest imago, non quidem relate ad tres perso­ nas a quibus realiter non distinguitur, sed relate ad creaturas, quatenus, in­ verso processu, ipsi rerum exemplari tribui potest nomen imaginis illarum, ratione mutuae similitudinis, et ita Fulgentius Ruspensis73 vocat Trinitatem imaginem iuxta quam factus est homo. 245. Quod attinet ipsas creaturas relate ad Deum™ sive ut unum si­ ve etiam ut trinum, invenitur in eis imago tum proprie dicta, tum improprie dicta quae aptius dicitur vestigium. 77 Cf. Athanasium, Epist. 1 ad Serapionem; Basilium, Adv. Eunomium 5; Cyrillum Alex., Thesaurus 33. Item S. ThoMAM, Opusc. Contra errores Graecorum, c. 10. 78 De fide ad Petrum, c. 1, ML 65. 674. 79 Cf. 1 p., q. 35, a. 2, ad 3; q. 45, a. 7; q. 93, per totam, peculiariter a. 5-8, ubi de imagine Trinitatis; C. Gerit. 4, 26. Beaurecueil, M. J. de, «L’homme image de Dieu selon saint Thomas d’Aquin», Etudes et recherches IX (1955) 37-96. Bittremieux, J., «Similitudo creaturae cum Deo fundamentum cognoscibilitatis Dei», Divus Thomas (Piacenza) XVII (1940) 310-323. Dander, F., «Gottes Bild und Gleichnis in der neueren Schopfung nach der Lehre des hl. Thomas von Aquin», Zeitschrift fur katholische Théologie LIII (1929) 1-40, 203-246. Dürig, W., Imago. Beitrag zur Terminologie und Théologie der romischen Liturgie, München 1952. Hillop, I., «Man the image of the Trinity, according to St. Thomas», Dominican studies III (1950) 1-9. Hübscher, I., De imagine Dei in homine viatore secundum doctrinam S. Thomae Aquinatis, Lovanii 1932. DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 229 Imago proprie dicta invenitur in sola creatura rationali (homine et ange­ lo), quippe quae procedit a Deo secundum actionem assimilativam, utut tran­ seuntem, et assimilatur Deo secundum id quod est velut specificum ipsi, seu naturam intellectualem, quamvis imperfecte tantum, eo quod procedit a Deo non tanquam a principio immanentis generationis, sicut Filius, sed tan­ quam a sola causa exemplari dirigente actionem Dei ad extra, adeoque non in ratione speciei, sed solius signi speciei, sicut statua Caesaris dicitur Caesa­ ris imago. Haec proprie dicta imago, in intellectuali natura impressa, attento perfectionis gradu, triplex est, scilicet secundum naturam, gratiam et gloriam; attento autem subiecto et fundamento et prout refertur ad essentiam divi­ nam, ea residet in ipsa essentia animae spiritualis, prout vero refertur ad Trinitatem, ipsa residet in duplici facultate intellectus et voluntatis ac relucet in duplici harum facultatum immanenti processione, ut explicatum est supra (η. 133).80 Imago improprie dicta sive vestigium, tum Deitatis tum Trinitatis, in­ venitur in creaturis irrationalibus (et consequenter etiam in parte hominis non rationali, seu sensitva et corporali), in quantum pariter procedunt a Deo, ut a causa exemplari, sicut homo et angelus, et assimilantur quodammodo cau­ sae divinae, non tamen ut in signo speciei, sive in ratione intelligentis, sed tantum ut in signo generis, sive in ratione viventis vel existentis. Et in hac generica ratione relucet tum essentia divina, cum variis suis attributis absoutis, tum etiam ipsa Trinitas personarum, praecipue per hoc quod omnes res sunt constitutae in quadam «unitate, specie et ordine», ut docet Augustinus (De Trin. 6. 10) et explicat S. Thomas (1 p., q. 93, a. 6).81 QUAESTIO IV. DE PROCESSIONE TERTIAE PERSONAE PER MODUM SPIRATIONIS82 I. SENSUS QUAESTIONIS. 246. Ut constat ex dictis in cap. 2, q. 1-3, fides docet et ratio Kaliba, C., Die Welt ais Gleichnis des dreieinigen Gottes. Entwurf zu einer trinitarischen Ontologie, Salzburg 1952. Kaszas, M., Vestigia Dei in creaturis seu viginti novem argumenta pro existentia Dei, Budapestini 1930. Lafont, G., «Le sens du thème de l’image de Dieu dans l’anthropologie de saint Thomas d'Aquin», Recherches de science religieuse XLVII (1959) 560-569. Loncke, J., «De vestigiis ac imaginibus Dei in creaturis», Collationes Brugenses (1947 ) 36-40. Paluscsak, P., «Imago Dei in creaturis», Xenia thomistica (Romae 1925) II 119-154. Rossi, A., «Similitudo Dei in creaturis. Defensio doctrinae S. Thomae et SS. Pa­ trum contra recentiores quosdam eam falso insimulantes», Divus Thomas (Piacenza) V (1928) 417-448. 80 Ut ostensum est in cap. 1, q. 2 (n. 24) haec eadem fundamentalis imago Trini­ tatis in homine vario modo considerari potest et ab Augustino consideratur et exprimitur. 81 Cf. ibidem, ubi ex Augustino indicavimus varia Trinitatis vestigia, tum in omni creatura, tum in inferiori ac sensitiva parte rationalis creaturae. 821 p., q. 27, a. 3 et 4; q. 36, per totam; C. Gent. 4. 19, 24 et 25; De potentia, q. 10, a. 4, et 5; Opusculum Contra errores Graecorum. 230 DE DEO TRINO suadet existentiam processionis Spiritus S., seu in divinis non unam· tantum sed duas haberi processiones et personas procedentes. Quae­ ritur nunc determinate de natura et principio secundae processionis» quae nonnisi generaliter ibidem delineata sunt. Quatuor autem dis­ tincte quaeruntur, duo de natura et duo de principio, scilicet: 1. Utrum processio tertiae personae, seu Spiritus S., sit per viam volitionis. 2. Utrum sit per modum spirationis et non generationis. 3. Utrum Spiritus S. procedat non solum a Patre sed etiam a Filio. 4. Utrum procedat a Patre et Filio ut ab uno principio et unica spi­ ratione. Quaestio de natura huius processionis non est tanti momenti, ac eadem quaestio de processione Filii, quamvis sit difficilior quoad Bibliographiam de controversia Graecorum separatorum dabimus infra. Ales, A. d', De Deo Trino (Paris 1934) 151-215. Arnoü, R., De Deo Trino, Pars I: In fontibus revelationis (Romae 1938) 140-156. Bourassa, F.. «Le Saint-Esprit unité d’amour du Père et du Fils», Sciences ecclé­ siastiques XIV (1962) 375-416. Brinktrine, J., «De nexibus inter mysterium spirationis divinae et creationem»,. Divus Thomas (Piacenza) XLI (1938) 130-142. Camelot, Th., «La tradition latine sur la procession du Saint-Esprit ’a Filio’ ou ’ab utroque’», Russie et chrétienté (1950) 179-192. Dalmau, I. M., De Deo Uno et Trino («Sacrae theologiae summa», II, Matriti· 1964), n. 398-420, 436-442, 451-458, 533-539. Dockx, L, «Note sur la procession du terme dans la volonté», Angelicum XV (1938) 419-428. Galtier, P., De SS. Trinitate in se et in nobis (Paris 1933) 162 sq., 169-171, 181-184, 235-264. Grumel, V., «S. Thomas et la doctrine des Grecs sur la procession du Saint-Esprit»,. Echos d'Orient XXV (1926) 257-282. Hugon, E., «La théologie latine et la théologie grecque des processions divines»,. Revue thomiste (1912) 474-498. Jugie, M, De processione Spiritus Sancti ex fontibus revelationis et secundum Orientales dissidentes, Romae 1936.—«Quelques témoignages nouveaux ou peu connus sur la procession du Saint-Esprit», Echos d’Orient XXXVIII (1939) 369-375. Krapiec, A., «Inquisitio circa Divi Thomae doctrinam de Spiritu Sancto prouf Amore», Divus Thomas (Piacenza) LXIII (1950) 474-496. Lohn, L., De SS. Trinitate (St. Marys, Kansas 1949) 135-185. Maltha, A., «De processione Spiritus Sancti», Angelicum XIII (1935) 171-191. Mühlen, H., Der Heilige Geist als Person, Münster (Wetsfalen) 1963. Orbe, A., La teologîa del Espiritu Santo («Estudios Valentinianos», IV), Roma 1966. Palmieri, A., «Esprit-Saint», Dictionnaire de théologie catholique V-l (Paris 1913)· 676-829. Copiosa bibliographia. Penido, M. T. L., «Cur non Spiritus Sanctus a Patre Deo genitus? S. Augustin et S. Thomas», Revue thomiste XIII (1930) 508-527.—«Gloses sur la procession d’amour dans la Trinité», Ephemerides theologicae Lovanienses XIV (1937) 33-68.—«A propos de la procession d’amour en Dieu», ibid. XV (1938) 338-344. Cf. generalius opus, cit. supra, n. 24. Slipyj, J., «De amore mutuo et reflexo in processione Spiritus S. explicanda», Bohoslovia I (1923) 3-16, 97-113.—De principio spirationis in SS. Trinitate. Disquisitio historico-dogmatica, Leopoli 1926.—«Num Spiritus Sanctus a Filio distingueretur si ab eo non procederet», Bohoslovia V (1927) 2-19; VI (1928) 1-17. DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 231 •explicationem, cum pauciores et minus claros conceptus ex creatis habeamus ad eam illustrandam; quaestio vero de principio, quae, quoad processionem Filii non habet magnum momentum et tantum indirecte tacta est, hic sibi usurpat praecipuum caput, non tam ob intrinsecam quam ob historicam rationem: in ea enim fundatur haeresis et schisma ecclesiae orientalis. II. ERRORES. 247. Quoad primum, secundum et quartum quaesitum, non habentur directi errores aut controversiae, sed, ut infra patebit, minores tantum quaestiones inter theologos de modo interpretandi, probandi ac determinandi communem affirmativam doctrinam. Quoad tertium vero quaesitum, habentur duae verae haereses. Prima, minoris momenti in hac re, est haeresis hiacedonianorum, qui, ut negarent ipsam divinitatem et consubstantialitatem Spiritus S., reiciebant eius processionem a Patre, docentes eum procedere a solo Filio, et quidem vel a Filio qui est creatura (ita quidam), vel a Filio, qui est Deus, per creationem (ita alii; cf. supra, η. 41).83 Altera ac potissima haeresis est Schismaticorum Orientalium, quae quidem fuit tum occasionalis ratio separationis tum diuturnae dog­ maticae recriminationis contra Latinos. De origine et evolutione huiusmodi controversiae, quae diffuse exponitur .ab auctoribus historiae ecclesiasticae, historiae dogmatum et copiosae bibliographiae monographicae,84 satis sit ad nostrum scopum sequentes praecipuas lineas indicare. Damnata in Cone. Constant. I a. 381 praefata haeresi Macedonianorum, 83 Eusebius Caes., fautor Arianismi mitigati, scribit: «Spiritus Paraclitus, neque Deus, neque Filius. Quoniam non de Patre perinde atque Filius, genesim accepit, et unus ex eorum censu est, qui per Filium condebantur» (De eccles. theol. 3. 6, MG 24. 1014; cf. Praep. evang. 7. 15, MG 21. 549 sq.). Epiphanius de Arianis testatur: «Spiri­ tum itaque Sanctum creaturae [i. e. Filii] esse creaturam asserunt, [eo] quod per Filium omnia facta sint, ut Scriptura testatur» (Adv. haer., haer. 69. 290). ^Bessarion (Card.), De processione Spiritus S., apud Migne MG 161. 321-406 (interprete Arcudio) et iterum 407-448 (interprete ipso Bessarione). Candal, E., Nilus Cabasilas et theologia S. T'hornae de processione Spiritus Sancti, Città del Vaticano 1945. Franzelin, J. B., Examen doctrinae Macarii Bulgakow et losephi Langen de pro­ cessione Spiritus Sancti, Roma 1876. Gordillo, M., Compendium theologiae orientalis (ed. 2, Romae 1939) 97-133. Jugie, M., Theologia dogmatica Christianorum orientalium ab Ecclesia catholica dis­ sidentium I (Parisiis 1926) 154-223, 286-311; II (1933) 296-535 (valde diffusa et erudita tractatio).—«Où en est la question de la procession du Saint-Estprit dans l’église grécorusse?», Echos d’Orient XIX (1920) 252-277.—«Origines de la controverse sur l’addition 232 DE DEO TRINO negantium processionem Spiritus S. a Patre, concors utriusque ecclesiae doc­ trina fuit quod Spiritus S. procedit sive a Patre sive a Filio, quamvis fre­ quentius Graeci id exprimerent formula «A Patre per Filium», Latini vero· formula «A Patre et Filio»; nec usque ad initium saec. 5 ullum indicium invenitur alicuius controversiae aut dubitationis de processione Spiritus S. a Filio. 248. Saec. 5, Theodoretus Cyrensis visus est impugnare processionem Spiritus S. a Filio. Cum enim Cyrillus Alex, in suo anathematismo 9 (Denz. 260) dixisset Spiritum S. esse proprium Spiritum Filii (cf. infra, n. 267), Theodoretus in libello contra Cyrilli anathematismos respondit id esse verum eo sensu quod Spiritus S. habeat eandem naturam ac Filius, non autem eo sensu quod habeat existentiam «ex Filio aut per Filium» (MG 76. 431 ).S5 De mente tamen Theodoreti non certo constat et plures putant quod ipse inten­ derit reicere sententiam Macedonianorum, qui docebant processionem a solo Filio per viam creationis. Ceterum, quidquid sit de eius sententia, haec lis sequelas non habuit, sed facta est pax inter Theodoretum et Cyrillum, eo quod uterque confiteretur contra Macedonianos fidem catholicam de divi­ nitate Spiritus S. Saec. 6, Rusticus, diaconus romanus ac nepos Vigilii R. P., testatur «quosdam antiquorum [docuisse] non procedere Spiritum a Filio sicut a Patre» et addit se non perfecte intelligere «utrum [Spiritus S.] a Filio eodem modo quo ex Patre procedat» (Contra Acephalos, ML 67, 1237). Rusticus non dicit quinam fuerint illi antiqui nec constat utrum alludat ad Theodo­ retum; ceterum, tum illorum negatio tum ipsius Rustici dubitatio referri potest ad solum modum processionis, seu ad hoc quod Spiritus non eodem modo procedit a Filio quo procedit a Patre. Saec. 7, habetur prima recriminatio Graecorum contra Latinos in hac quaestione, ex parte tamen Monothelitarum, qui, teste Maximo Confessore (t 662), Martinum R. P. reprehendebant quod in quadam epistola synodica dixerit «Spiritum Sanctum etiam ex Filio procedere» (Epist. ad Marinum, MG 91. 135). Haec tamen recriminatio, quam ineptam esse ostendit idem Maximus (cf. infra, n. 265) ulteriorem sequelam non habuit et ceteroquin probabile est illos haereticos putasse R. Pontificem docere quod Spiritus S.* du ’Filioque’ au Symbole», Revue des sciences philosophique et thêologiques XXVIII (1939) 369-3S5.—«Le Filioque», Russie et chrétienté IV (1950) 123-244.—Confer aliud opus supra relatum, in η. 245. Lohn, L., Doctrina Graecorum et Russorum de processione Spiritus Sancti a solo Patre, Pars I: Photii temporibus, Romae 1934. Palmieri, A., «Filioque», Dictionnaire de théologie catholique V-2 (Paris 1913) 2309-2343 (Copiosa bibliographia). Confer alium articulum, relatum supra, in n. 245. Slipyj, J., Die Trinitâtslehre des byzantinischen Patriarchen Photios, Innsbruck 1919. Confer alia scripta, relata supra, in n. 245. Vieujean, L, «L’état actuel de la controverse du Filioque», Revue ecclésiastique de Liège XXI (1929) 18-28. 85 Confer etiam Theodoreti epistolam 151, ad monachos orientales (MG 83831417); de qua A. D’Ales, «La lettre de Théodoret aux moines d’Orient», Ephemerides theologicae Lovanicnses (1931) 413421. DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 233 procedat a Filio eodem modo quo a Patre, seu tanquam a fontali principio Trinitatis (ut ex usu ferebat apud Graecos sensus verbi έζπορεύετ&αι seu procedere, et particulae έκ ); quod quidem adversatur ipsi orthodoxae for­ mulae Patrum graecorum «Ex Patre per Filium procedit». In altera parte saec. 8 usque ad initium saec. 9, arsit prima vera contro­ versia, suscitata prius ab ipsis Latinis, subinde a Graecis, quae interventum ipsius S. Sedis provocavit. lam in Conc. Genethliacensi a. 767 (sub Pippino Galliae rege celebrato, praesentibus Constantini Copronymi legatis), «quaes­ tio ventilata est inter Graecos et Romanos de Trinitate, et utrum Spiritus Sanctus, sicut procedit a Patre, ita procedat a Filio» (ita refert Ado archiepiscopus viennensis in suo Chronico, exarato circa a. 850, ML 123. 125). Acutior evasit controversia paulo post, cum ipse imperator Carolus Magnus a. 787, impugnans decisiones Conc. Nicaeni II, inter alia conquestus est quod patriarcha constantinopolitanus Tarasius in sua fidei confessione adhibuerit graecam formulam «Ex Patre per Filium [Spiritum S.] procedere», faventem Macedonianismo nec concordantem cum fide de processione «ex Patre et Fi­ lio, sicut omnis universaliter confitetur et credit Ecclesia» (Libri Carolini, 1. 3, c. 3, ML 98. 1117). Eadem recriminatio refertur in capitulari, a Conc. Francofordiense a. 794 excerpto ex Libris Carolinis et ab ipso Carolo Magno misso ad Hadrianum R. P.; qui tamen respondit, defendens decisiones Conc. Nicaeni II et legitimitatem praefatae formulae Graecorum (ML 98. 1249). Idem Carolus Magnus causa fuit ut in Gallia et Germania firmaretur ac vulga­ retur usus, iam ab aevo in Hispania existens, addendi vocem «Filioque» symbolo nicaeno-constantinopolitano. Paulo post, a. 808, controversia incidenter suscitata est ab ipsis Graecis, cum loannes quidam, monachus monasterii hierosolymitani Sancti Sabbae, haereseos incusavit, anud patriarcham eiusdem civitatis, monachos latinos monasterii Montis Oliveti, eo quod iuxta patrium morem recitarent symbo­ lum cum additione «Filioque». Causa ad Leonem III ab illis monachis delata (ML 129. 1257-1259), R. Pontifex in sua responsione, quam subinde ipsi Carolo Magno communicavit, silens de quaestione additionis «Filioque» in symbolo, rem ipsam dogmaticam hoc modo declaravit: «Credimus sanctam Trinitatem, id est Patrem, Filium et Spiritum Sanctum a Patre et a Filio aequaliter procedentem» (ibid. 1260 sq.). Sequenti a. 809, Carolus Magnus convocavit Conc. Aquisgranense, in quo approbati sunt duo tractatus de pro­ cessione Spiritus S., interim conscripti a Theodulpho episcopo aurelianensi et Smaragdo abbate (ML 105. 236-276; 98. 923-929),86 definita est processio Spiritus S. a Patre et Filio, approbata ipsa additio «Filioque» in symbolo et sancitus usus illud ita canendi in ecclesiis. Leo III autem, approbata ipsa Concilii doctrina, suam displicentiam manifestavit erga praefatam additionem, utpote non congruentem venerationi antiquorum conciliorum et ceteroquin factam, inscia ipsa S. Sede, atque ut ab eo usu desisterent consiliando rogavit 86 Liber de processione S. Spiritus, qui dicitur ab Alcuino paulo ante exaratus de consilio Caroli Magni (ML 101. 64-82), non est authenticus. Cf. in Dictionnaire d'histoire , iuxta textum liturgicum latinum: «qui ex Patre procedit», cui subinde addita est particula «Filioque» («Qui ex Patre Filioque procedit») (Denz. 150)." Sicut Conc. Nicaenum de processione Spiritus S. a Patre nihil dixit, cum nondum explicite impugnaretur, ita Conc. Constantinop. I de eius processione a Filio tacuit, quia ipsa processio a Deo sive a Patre a Macedonians impugnabatur; unde, sicut definitio ipsius processionis a Patre non opponitur menti Conc. Nicaeni, ita definitio processionis a Filio, posteriori tempore facta, non op­ ponitur menti Conc. Constantinopolitani. Damasus R. P. cum Conc. Romano a. 382 definitionem Conc. Constan­ tinopolitani repetiit (Denz. 152, 168: cf. 169-177). Subinde in explanatione fidei («Decretum Damasi») innuit etiam processionem Spiritus S. a Patre et Filio, quatenus provocat simul ad utrumque textum evangelii, ex quo ea deducitur: «Spiritus Sanctus, de quo ipse Filius in Evangelio dicit, quia Spiritus Sanctus a Patre procedit (Io. 15. 26), et de meo accipiet et adnuntiabit vobis (Io. 16. 14)» (Denz. 178). Conc. Toletanum I a. 400, in Symbolo: «Credimus... Spiritum quoque Paracletum esse, qui nec Pater sit ipse, nec Filius, sed a Patre procedat» (Denz. 188).’ Conc. Seleuciae et Ctesiphontis a. 410, habitum apud Persas, in sua fidei professione ait: «Confitemur in Spiritum vivum et Sanctum, Paraclitum vivum de Patre et Filio in una Trinitate, in una substantia, in una voluntate, amplexantes fidem 318 episcoporum habitam in Nicaena civitate». Ita in editione Th. J. Lamy a. 1868. Editio vero J. B. Chabot a. 1902 omittit mentionem processionis Spiritus S. Inde disputant eruditi utrum sit authen­ tica (ut putat idem Lamy et subinde P. Martin) an posterius introducta. De qua quaestione confer Hefele-Leclercq, Histoire des Conciles II-l (Paris 1908) 159-164, in nota. Conc. Toletanum II a. 447 approbavit symbolum Conc. Tolet. I, se­ cundum formam elucubratam a Pastore, episcopo Palenciae in Gallaecia "De origine huius Constantinopolitani symboli confer dicta superius, n. 102. 1 Aldama, I. A., El simbolo Toledano ί. Su texto, su origen, su position en la historia de los Simbolos, Romae 1934. Madoz. I., «La teologia de la Trinidad en los simbolos Toledanos», Revista espariola de teologia IV (1944) 457477. Mangenot. E., «L’origine espagnole du Filioque», Revue de l'Orient Chrétien IX <1906) 92-101. DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 247’ (sic dictus «Libellus in modum Symboli»), in qua additur particula «Filioque» («Λ Patre Filioque procedit») (Denz. 188; cf. historicam notam ibidem). Haec est prima origo illius particulae et ipsius explicitae formulationis dogma­ tis processionis ab utroque, ortae fortasse occasione haeresis priscillianisticae, quam Concilium in hoc Symbolo condemnat. Leo I a. 447 in Epist. ad Turribium, episc. asturicensem, damnat eos­ dem Priscillianistas docentes «non alium esse qui genuit, alium qui genitus est, alium qui de utroque processit» (Denz. 284). Symbolum «Quicumque» (vulgo Athanasianum), ortum probabilius in Gallia meridionali a. 430/500, auctore ignoto,2 et subinde universaliter in utraque ecclesia receptum atque in usu liturgico adhibitum: «Spiritus Sanctus a Patre et Filio, non factus nec creatus nec genitus, sed procedens» (Denz. 75; cf. notam historicam ibidem). Formula «Fides Damasi», olim Damaso R. P. vel Hieronymo attribu­ ta, sed multo tardius orta circa a. 500, probabilius in eadem Gallia meridio­ nali: «Credimus... Spiritum Sanctum non genitum neque ingenitum, non creatum neque factum, sed de Patre et Filio procedentem» (Denz. 71). Tamen incisum «et Filio», quod adest in lectione primaria, omittitur in lectione variante. Hormisdas R. P. (a. 515-523), Epist. 79, ad lustinum Augustum: «No­ tum est quia... proprium [est] Spiritus Sancti ut de Patre et Filio procederet» (ML 63. 514). Gregorius I (a. 590-604), Professio fidei incerti temporis: «Patrem in­ genitum, Filium genitum, Spiritum vero Sanctum nec genitum nec ingenitum, sed coaeternum, de Patre et Filio procedentem» (Cavallera 569; ML 77. 1327 sq.). Quinque Concilia Toletana, saec 6-7, fidem Symboli Conc. Tolet. II reiterant. Tolet. III a. 589: «Spiritus aeque Sanctus... praedicandus est a Pa­ tre et Filio procedere» (praeterea in collectionibus Mansi et Hardouin additur particula «Filioque» ipsi Symbolo Nic.-Constantinop., quae proinde additio prima vice facta fuisset ab hoc Concilio, nisi de illius authentia serio dubita­ retur). Tolet. IV a. 633: «Spiritum vero Sanctum nec creatum nec genitum, sed procedentem ex Patre et Filio». Tolet. VI a. 638: «Neque genitum neque creatum, sed de Patre Filioque procedentem... Quia ab utroque procedit». Tolet. XI a. 675: «Non enim de Patre procedit in Filium, vel de Filio pro­ cedit ad sanctificandam creaturam, sed simul ab utrisque processisse mons­ tratur». Tolet. XVI a. 693: «Qui de Patre Filioque procedit» (Denz. 470, 485, 490, 527, 573). Saec. 8-9, gallica Concilia Genethliacense a. 767, Francofordiense a. 794, Foroiuliense a. 796/797 et Aquisgranense a. 809, polemice contra Graecos definierunt processionem Spiritus S. a Patre et Filio atque sanxerunt additionem particulae «Filioque» Symbolo Hic. Constantinop., quae tamen a Leone III approbata non fuit (cf. supra, n. 248). Leo III (a. 795-816) in sua responsione ad hierosolymitanos monachos 2Cf. dicta superius, n. 46. 248 DE deo trino ^•>11 latinos et in approbatione Conc. zXquisgranensis eandem fidem profitetur (cf supra, n. 248). Leo IX (a. 1049-1056) in sua confessione fidei, a. 1053 missa ad Pe­ trum, patriarcham antiochenum, profitetur: «Credo etiam Spiritum San­ ctum... a Patre et Filio procedentem... Patrem ingenitum, Filium unigenitum, Spiritum Sanctum nec genitum nec ingenitum, sed a Patre et Filio proce­ dentem... Patrem ingenitum, Filium unigenitum, Spiritum Sanctum nec geni­ tum nec ingenitum, sed a Patre et Filio procedentem» (Denz. 682 sq.). 262. Conc. Lateranense IV a. 1215, primum inter oecumenica, rem solemniter definivit. Cap. 1, de fide catholica: «Pater a nullo, Filius a Patre solo, ac Spiritus Sanctus pariter ab utroque». Cap. 2, de errore abbatis loachim: «Eadem res est Pater et Filius, necnon et Spiritus Sanctus ab utroque procedens» (Denz. 800, 805). Conc. Lugdunense II a. 1274, primum Concilium unionis, in sess. 2, Constitutione de summa Trinitate et fide catholica, processionem a Patre et Filio ulterius determinat, tanquam ab unico principio et per unicam spira­ tionem: «Fideli ac devota professione fatemur, quod Spiritus Sanctus aeter­ naliter ex Patre et Filio, non tanquam ex duobus principiis, sed tanquam ex uno principio, non duabus spirationibus, sed unica spiratione procedit» (Denz. 850). Sess. 4, Professio fidei imperatoris Graecorum Michaelis Palaeologi: «Credimus et Spiritum Sanctum, plenum et perfectum verumque Deum ex Patre Filioque procedentem» (Denz. 853). Conc. Florentinum a. 1439-1445, alterum et ultimum unionis Conci­ lium, Decretum pro Graecis (ex Bulla unionis Graecorum «Laetentur caeli», 6 iul. 1439): «In nomine igitur Sanctae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, hoc sacro universali approbante Florentino Concilio, diffinimus, ut haec fidei veritas ab omnibus Christianis credatur et suscipiatur, sicque om­ nes profiteantur, quod Spiritus Sanctus ex Patre et Filio aeternaliter est, ct essentiam suam suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex utroque aeternaliter tanquam ab uno principio et unica spiratione procedit [sxitflpsûswi]; declarantes, quod id, quod Sancti Doctores et Patres dicunt, ex Patre per Filium procedere Spiritum Sanctum, ad hanc intelligentiam ten­ dit, ut per hoc significetur, Filium quoque esse secundum Graecos quidem causam Γ*Ρ7.ήν] secundum Latinos vero principium [αιτίαν], subsistentiae Spiritus Sancti, sicut et Patrem. Et quoniam omnia, quae Patris sunt, Pater ipse unigenito Filio suo gignendo dedit, praeter esse Patrem, hoc ipsum quod Spiritus Sanctus procedit ex Filio, ipse Filius a Patre aeternaliter habet, a quo etiam aeternaliter genitus est. Diffinimus insuper, explicationem ver­ borum illorum «Filioque» veritatis declarandae gratia, et imminente tunc necessitate, licite ac rationabiliter Symbolo fuisse appositam» (Denz. 13001302). Decretum pro lacobitis (Ex Bulla «Cantate Domino», 4 febr. 1442): «Solus Pater de substantia sua genuit Filium, solus Filius de solo Patre est genitus, solus Spiritus Sanctus simul de Patre procedit et Filio» (Denz. 1330). Relata verba Decreti pro Graecis exhibent ipsam solemnem definitionem quam Conc. Florentinum, praesentibus Graecis cum Latinis Patribus, edidit. DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICÜLARI 249 Cum enim imperator loannes Palaeologus resumpsisset conamina Michaelis Palaeologi restaurandi pacem cum Ecclesia Occidentali, anno 1439 sub Eu­ genio IV coactum est hoc magnum unionis Concilium. Prius, petentibus Grae­ cis, disputatum est per tredecim sessiones de additione Filioque in Symbolo, cumque Graeci obtinere non potuissent victoriam, quam facile de Latinis in tali quaestione sibi promittebant, ac timerent se sustinere non posse argu­ menta, quae Latini allaturi erant quoad alteram et principalem quaestionem de ipsa processione, a Concilio discedere et in patriam redire volebant. Tamen, ut testatur Bessarion (De processione Spiritus Sancti ad Alexium, MG 161. 422) «sentientes absurditatem sententiae suae et a serenissi­ mo imperatore persuasi cesserunt, et manere decreverunt». Translato Conci­ lio ex Ferraria in Florentiam, disputatum est de ipsa processione Spiritus Sancti ex Filio. Disserebat pro Latinis loannes de Monte Nigro O. P., pro Graecis vero Marcus Ephesinus, cuius culpa longae disputationes, habitae usque ad sess. 25, nihil profecerunt. Post iteratas tandem contentiones, Graeci in formulam Decreti Unionis consenserunt, uno excepto eodem Marco Ephesino, qui, subinde, in patriam reversus, enixe adlaboravit ut unio iterum ac definitive abrumperetur. Gregorius XIII in Professione fidei Graecis praescripta (a. 1575) repe­ tit verba decreti florentini pro Graecis (Denz. 1986). Pius X, in Epist. «Ex quo nono», ad Delegatos Apostolicos Orientis, a. 1910, occasione quarumdam periculosarum assertionum periodici «Roma e TOriente» (a. 1900), refellens plures errores Orientalium, ait: «Non minus temere quam falso huic opinioni fit aditus, dogma de processione Spiritus Sancti a Filio haudquaquam ex ipsis Evangelii verbis profluere, aut antiquo­ rum Patrum fide comprobari» (Denz. 3553). 263. Nota de additione particulae «Filioque» Symbolo Nic. Constant.3 Quod attinet historiam, non satis constat de tempore et circumstantia in quibus ea primitus facta fuerit. Eius hispanica origo ut satis probabilis ab omnibus habetur. Conc. To­ letanum II a. 447 ea particula utitur in sua fidei professione (supra, n. 261), sed inde non sequitur eam additam fuisse ipsi praefato Symbolo, quamvis id potuerit esse occasio quare posterius Symbolo adderetur. Primo ea additio apparet in Conc. Tolet. III a. 589, prout saltem refertur in Collectionibus Mansi et Hardouin, quae eam ferunt in Symbolo recitato a rege Recaredo; sed probabile est eam esse interpolatam, cum desit in aliquibus vetustioribus Codicibus (cf. Denz. 470). Quidquid sit, additio iam vulgata apparet in Hispania saec. 7, ut constat ex Conc. Bracarensi IV a. 675 et ex ipsa Liturgia Mozarabica. Exinde mox transivit in Galliam, ubi eius usus definitive firma­ tus ac sancitus est, circa finem saec 8 et initium saec. 9, sub Carolo Magno, praecipue a Conc. Francofordiensi a. 794 et Aquisgranensi a. 809, occasione controversiae suscitatae Hierosolymis inter monachos latinos et graecos (cf. supra, n. 248). Exinde eodem tempore transivit in Italiam superiorem. 3 Confer auctores relatos in n. 247, peculiariter Jugie et Palmieri. 250 de deo trino opera Paulini aquileiensis, qui interfuerat Concilio Francofordiensi eamque sancivit in suo Cone. Foroiuliensi a. 796/797. Quoad Ecclesiam Romanam, non constat quando eadem consuetudo intro­ ducta fuerit. Saec. 9, Leo III noluit approbare praefatam decisionem Cone. Aquisgranensis (supra, n. 248). Si credamus Bernoni, abbati augiensi et testi oculari coronationis imperatoris Henrici II Romae a. 1013, hic in ea occa­ sione obtinuit a Benedicto VIII ut Symbolum cum additione «Filioque» Romae caneretur, sed idem abbas addit se nescire num huiusmodi praxis Romae adhuc servaretur (ML 142. 1061). Quidquid sit, non multo post ea consuetudo invaluit fere ubique in Oc­ cidente. In Cone. Lugd. II Symbolum cum additione cantatum est tum a La­ tinis tum a Graecis intra Missarum solemnia; idipsum pluries immediate post Concilium Graecis impositum est, praecipue a Nicolao III (1277-1280) et a Martino IV (1281-1285). In Cone, vero Flor, id Graecis praeceptum non fuit, sed solis Armenis, qui huiusmodi additioni non repugnabant; post hoc Concilium, id Graecis imposuit Calixtus III (1455-1458). Subinde vero Cle­ mens VIII (1592-1605) declaravit id ab Orientalibus non requiri, dummodo ipsam definitam doctrinam tenerent; quae decisio, confirmata a Benedicto XIV (Constit. «Etsi pastoralis» a. 1742), transivit in constantem praxim S. Sedis. Plures tamen catholici orientales, ut Armeni, Rutheni, Maronitae et Melchitae, usui latino sponte se conformarunt. Quod attinet liceitatem illius additionis, explicite definita est a Cone. Flor, (supra, n. 262). Ceterum, liceitatem demonstrat tum ipsa ratio, nam, ut apte in Cone. Florentino declaravit ipse graecus Georgius Scholarius contra Marcum Ephcsinum, «quae credere licet, confiteri quoque permissum est»; tum necessitas inculcandae vel defendendae veritatis, quae in Hispania oriri potuit ex peculiari periculo Arianismi et in toto Occidente ex ipsa haeresi Photiana; tum usus Ecclesiae, nam sicut Cone. Nicaeno licuit plura addere Symbolo Apostolico et Cone. Constantinopolitano I licuit addere processio­ nem Spiritus S. Symbolo Nicaeno, ita licuit Ecclesiae latinae utriusque Con­ cilii Symbolo addere eiusdem processionis ulteriorem declarationem. Ad illiceitatem additionis probandam, Schismatici peculiariter ac pertina­ citer provocarunt ad Decretum Cone. Ephesini a. 431: «Statuit sancta Synonus, alteram fidem nemini licere proferre aut conscribere aut componere, praeter definitam a sanctis Patribus, qui in Nicaea cum bpiritu Sancto con­ gregati fuerunt» (Denz. 265). Attamen. Concilii mens fuit prohibere tantum additiones quae fierent auctoritate privata. Id patet tum ex circumstantia quae occasionem dedit illi decreto, quia scilicet quidam vulgaverant aliquam fidei formulam Nestorianisme infectam, tum quia historice constat nonnum­ quam additiones Symbolo Nicaeno introductas esse, quarum praecipua est ipsa expressio processionis Spiritus S. in Symbolo Constantinopolitano, con­ firmato paulo post a Cone. Chalcedonensi a. 451, quod, et ipsum, emisit no­ vum symbolum de Incarnatione Verbi (Denz. 301)/ 4Cf. Palmieri, art. cit. (supra, n. 247) 2321-2331.—M. Jugie. «Le décret du con­ cile d'Ephèse sur les formules de la foi». Echos d’Orient XXX (1931) 257-270.—H. du Manoir. «Le Symbole de Nicée au Concile d’Ephèse», Gregorianum XII (1931) 104-137. DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 251 processionem Spiritus S. a Patre explicite propo­ nit in uno loco, Io. 15. 26: «Spiritus veritatis qui a Patre procedit [έπαρά τοδ πατρό; Ξζπορεύεται|>, implicite vero in iisdem locis eiusdem quarti evangelii, in quibus eodem implicito modo proponit proces­ sionem Spiritus S. a Filio, quatenus nempe Spiritus S. dicitur a Patre dari et mitti. 264. Scriptura Processio a Patre simul ac Filio directe suggeritur, ut dictum est supra (n. 59), in trinitario textu Apoc. 22. 1: «Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tanquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni»·, qui tamen indiget complemento aliorum textuum, et praecipue Io. 15. 26, ut dictum est ibidem. Processio a Filio implicite continetur in quinque sequentibus veritatibus, quarum conclusivus valor ostendetur infra in probatione ex ratione theolo­ gica: Primo, Spiritus S. est Spiritus Filii (Spiritus lesu, Spiritus Christi); Act. 16. 6 sq.; Rom. 8. 9; Gal. 4. 6. Secundo, Spiritus S. mittitur vel datur a Filio vel in nomine Filii; Io. 14. 26: «Paraclitus autem, Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia»; 15. 26: «Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me»; 16. 7: «Si... non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos»; cf. 7. 37-39; 20. 22; Luc. 24. 49. Tertio, Spiritus S. accipit a Filio veritatem quam annuntiat; Io. 16. 13-15: «Cum autem venerit ille Spiritus veritatis,, docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso; sed quaecum­ que audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Ille me clarifi­ cabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt». Quarto, Filius dicitur habere quaecumque habet Pater; ibid. Quinto, in formula trinitaria Filius ponitur medius inter Patrem, a quo pro­ cedit, et Spiritum S.; Mat. 28. 19: «Baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». tum Latini tum etiam Graeci, explicite processio­ nem Spiritus S. a Filio profitentur, quamvis communiter (nec ex­ clusive) Latini utantur formula «Ex Patre et Filio procedit», Graeci vero «Ex Patre per Filium procedit (έ* τού Πατρός διά τού 1·.ού εχχνρεύετάι)». Apud Latinos haec veritas iam explicite profertur a Tertulliano (t circa 222) et Hilario (t circa 366), ac subinde firmatur ab Am­ brosio et Augustino. Inde a saec. 5 ea pervadit ipsa Magisterii do­ cumenta supra relata et sensim sine sensu transit in usum liturgicum, et in communem professionem plebis christianae, ut patet ex Symbolo Athanasiano et Formula «Fides Damasi» (circa a. 500) necnon ex Libris Carolinis (saec. 8; cf. supra, n. 248); in qua aetate 265. Patres, 252 DE DEO TRINO occurrunt, inter alia, scripta Boethii, Fulgentii, Gregorii I et Isido­ re Hispalensis, quorum doctrinam perfecit subinde Anselmus Cantuariensis (1034-1109), premens ipsa Augustini vestigia. Ut dictum est, Patres latini utuntur communiter formula «Ex Patre et Filio»; nonnumquam tamen ipsa formula graeca «Ex Patre per Filium» occurrit, notanter apud ipsos priores scriptores, Tertullianum et Hilarium. Apud Graecos pariter eadem veritas proponitur. Et quidem non tantum sub formulis implicitis (apud Latinos etiam occurrenti­ bus), quatenus nempe dicunt Spiritum S. esse proprium Spiritum Filii, esse Spiritum Filii sicut Patris, se habere ad Filium sicut ad Patrem (Athanasius, Epiphanius, Cyrillus Alex., Basilius); nec tan­ tum sub formulis aequivalentibus, quatenus scilicet docent Spiritum S. accipere a Filio existentiam vel subsistentiam (Basilius, Didymus, Cyrillus Alex., Maximus Confessor); sed etiam sub formula expli­ cita «Spiritus procedit a Patre per Filium», quae prodit processio­ nem a Filio, eo quod Filius sit Deus aeque ac Pater nec detur ratio instrumentalis causalitatis in Deo (Basilius, Nyssenus, Cyrillus Alex., Maximus Confessor, Damacenus), imo quandoque sub ipsa formula Latinorum «Ex Patre et Filio — Ex Filio — Ex utroque» (Ephrem, Didymus, Epiphanius, Cyrillus Alex.). Ab hac tamen latina formula Graeci potius abhorrebant, tum propter haeresim macedonianam, quae perverterat sensum expressionis «Proces­ sio a Filio», (cf. supra, n. 247), tum propter sensum classicum vocum έχπορεύεα&αι et sx. τού. quibus solebat exprimi processio divina quaeque referunt conceptum principii sine principio (ut dictum est supra, n. 248, ubi de Monothelitis), tum quia nimium fortasse in sensu proprio premebant for­ mulam paulinam quae tribus personis appropriatur «Ex ipso [Patre], et per ipsum [Filium], et in ipso [Spiritu S.] sunt omnia» (Rom. 11. 36; cf. 1 Cor. 8. 6). In quo quidem durius locutus est Damascenus, qui tam insistenter exigit formulam «Per Filium» ac seponit formulam «Ex Filio», ut quibusdam doctoribus latinis visus sit, una cum Theodoreto (cf. supra, n. 248), ab ipsa catholica veritate recedere (cf. infra, n. 268 ).5 6 Huiusmodi tamen inter latinam et graecam formulam discrimen esse tan­ tum conceptuale et accidentale, animadverterunt tum ipse graecus Maximus 5 Cf. M. Simonetti, «La processione dello Spirito Santo seconde i Padri greci», Aevum XXVI (1952) 33-41.—E. Boularand, «L’argument patristique au Concile de Flo­ rence dans Ia question de la procession du Saint Esprit», Bulletin de littérature ecclésias­ tique (1962) 166-199. 6 S. Thomas, 1 p., q. 36, a. 2, ad 3: «Spiritum sanctum non procedere a Filio, primo fuit a Nestorianis introductum... Et hunc errorem secutus fuit Theodoretus Nestorianus et plures post ipsum, inter quos fuit etiam Damascenus. Unde in hoc eius sententiae DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 253 Confessor, occasione litigii Monothelitarum incusantium Martinum R. P. quod dixerit Spiritum S. procedere a Filio (cf. in n. 248 et 267), tum graeci theolo­ gi Card. Bessarion et Georgius Scholarius in Conc. Florentino, tum ipsum Concilium quod utriusque formulae substantialem identitatem et orthodoxiam declaravit (cf. supra, n. 262). 266. Testimonia Latinorum. Tertullianus, Adv. Praxean 4. 1: «Filium non aliunde deduco sed de substantia Patris... Spiritum non aliunde puto quam a Patre per Filium» (CCL 2. 1162). Ibid. 25. 1: «Connexus Patris in Filio et Filii in Paracleto tres efficit cohaerentes, alterum ex altero» (ibid. 1195). Hilarius, De Trin. 2. 29: «[Spiritus S.] Patre et Filio auctoribus con­ fitendus» ML 10. 69). Ibid. 12. 56 sq.: «Ut in eo, quod ante aeterna tempora Unigenitus tuus ex te natus est..., ita quod ex te per eum sanctus Spiritus tuus est, etsi sensu quidem non percipiam, sed tamen teneo conscientia... Oro... ut... sanctum Spiritum tuum, qui ex te per Unigenitum tuum est, pro­ merear» (ibid. 470-472). Ambrosius, De Spiritu S. 1. 11. 120: «Spiritus Sanctus... procedit a Patre et Filio» (ML 16. 733). Augustinus' in variis suis operibus, praecipue in libris De Trinitate, disertam et determinatam tradit doctrinam de processione Spiritus S. Docet Spiritum S. esse per Filium et a Filio; procedere a Filio sicut a Patre; pro­ cedere a Filio sicut a principio; procedere a Patre et a Filio ut ab uno princi­ pio; tamen principaliter procedere a Patre, quatenus Filius habet a Patre quod ipse sit principium Spiritus S.; ex quo solvit difficultatem petitam ex verbis Io. 16. 25, in quibus Christus solam processionem a Patre indicat. De Trin. 5. 14. 15: «Si ergo et quod datur, principium habet eum a quo datur, quia non aliunde accipit quod ab ipso procedit, fatendum est Patrem et Filium principium esse Spiritus Sancti, non duo principia; sed sicut Pater et Filius unus Deus, et ad creaturam relative unus Creator et unus Dominus, sic relative ad Spiritum Sanctum unum principium; ad crea­ turam vero Pater et Filius et Spiritus Sanctus unum principium, sicut unus Creator et unus Dominus» (ML 42. 921). Ibid. 15. 17. 29: «Et tamen non frustra in Trinitate non dicitur Verbum Dei nisi Filius, nec Donum Dei nisi Spiritus Sanctus, nec de quo genitum est Verbum et de quo procedit principaliter Spiritus Sanctus, nisi Deus Pater. Ideo autem addidi ’principaliter’, quia et de Filio Spiritus Sanctus procedere repetitur. Sed hoc quoque illi Pater dedit, non iam existenti et nondum habenti: sed quidquid Unigenito Verbo dedit, gignendo dedit. Sic ergo eum* non est standum. Quamvis a quibusdam dicatur quod Damascenus, sicut non confitetur Spiritum Sanctum esse a Filio, ita etiam non negat ex vi illorum verborum [De fide orth. 1. 8]». Idem sentiunt Robertas Melodunensis et Bonaventura, inter modernos vero H. Klee et J. Schwane in suis historiis dogmatum. 7 Cf. F. Cavallera, «La doctrine de Saint Augustin sur l’Esprit-Saint à propos du 1De Trinitate'», Recherches de théologie ancienne et médiévale II (1930) 365-387; III (I93l) 5-19. 254 DE DEO TRINO genuit, ut etiam de illo Donum commune procederet, et Spiritus Sanctus Spiritus esset amborum» (ibid. 1081). Ibid. 15. 26. 47: «Ita dictum Spiritum Sanctum de Patre procedere, ut intelligatur, quod etiam procedit de Filio, de Patre esse Filio. Si enim quid­ quid habet, de Patre habet Filius; de Patre habet utique ut et de illo proce­ dat Spiritus Sanctus... Filius autem de Patre natus est; et Spiritus Sanctus de Patre principaliter, et ipse sine ullo temporis intervallo dante, communiter de utroque procedit. Diceretur autem filius Patris et Filii, si, quod abhorret ab omnium sanorum sensibus, eum ambo genuissent. Non igitur ab utroque est genitus, sed procedit ab utroque amborum Spiritus» (ibid. 1094 sq.). Idem post Augustinum dicunt Boethius, De Trin. 5; Fulgentius, De fide ad Petrum 11; Gregorius M., In Evang., hom. 2. 26. 2; Isidorus Hisp., Etym. 7. 3. 8. Anselmus Cantuariensis,89in suo libro De processione Spiritus S. con­ tra Garaecos, diffuse de hac re tractat, probans catholicam veritatem ex Scrip­ tura, solvens Graecorum argumenta, premens Augustini doctrinam de Patre et Filio ut unico principio illius processionis. Cap. 9: «Cum... Filius tanta diligentia ostendat, unam esse missionem Patris et suam, ut nec Pater mittat, nisi cum Filius mittit, nec Filius mittat, nisi cum mittit Pater: quid vult significare, aut quid intelligi, nisi quia non aliter se habeat ad Patrem Spiritus Sanctus, et aliter ad Filium, nec magis est unius quam alterius? Quamobrem nimis difficile, imo impossibile est, ostendere quomodo non procedat ab utro­ que» (ML 158. 300). Cap. 18: «Cum dicimus Deum principium creaturae, intelligimus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum principium, non tria principia..., quoniam per hoc in quo unum sunt, non per hoc quod tres sunt, est Pater aut Filius aut Spiritus Sanctus principium sive creator...; ita, cum Spiritus Sanctus dicitur esse de Patre et de Filio, non est de duobus principiis, sed de uno, quod est Pater et Filius» (ibid. 311 sq.). 267. Testimonia Graecorum. Athanasius, Epist. 3, ad Serapionem, 1: «Qualem... scimus proprie­ tatem esse Filii ad Patrem, eandem ad Filium habere Spiritum Sanctum comperiemus» (MG 26. 626). Ephraem, Hymnus de defunctis et de Trinitate: «Pater genitor, Filiusgenitus in sinu eius, Spiritus Sanctus procedens a Patre et Filio» (ed. Lamy, III 242). Basilius,’ De Spiritu S. 17. 43: «Quemadmodum se habet Filius ad Pa­ trem, ita ad Filium sese habet Spiritus, secundum traditum in baptismo ver­ borum ordinem» (MG 32. 147). Ibid. 18. 47: «Nativa bonitas et naturalis sanctimonia et regalis dignitas ex Patre per Unigenitum ad Spiritum perma­ nat» (ibid. 154). Gregorius Nyssenus, Quod non sint tres dii: «Nam aliud quidem 8Cf. B. 9 LûHN, Gregorianum Nager, Bouche, La doctrine du «Filioque» d'après saint Anselme, Paris 1938. L„ «Doctrina S. Basilii Magni de processionibus divinarum personarum», X (1929) 329-364, 461-500. F., Die Trinitdtslehre des hl. Basilius. Paderborn 1912. DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 255 [i. c. Filius] continetur (et sine medio) ex primo est, aliud vero [i. e. Spiri­ tus S.] per id quod immediate et ex continenti est, ut et Unigeniti proprietas absque ambiguitate in Filio maneat, et ex Patre Spiritum esse non dubitetur: Filio, qui medius intercedit, et sibi unigeniti proprietate servante, et Spiritum a naturali ad Patrem habitu non arcente» (MG 45. 134). Didymus Alex., De Spiritu S. 36 sq.: «Spiritus quoque sanctus, qui est spiritus veritatis spiritusque sapientiae, non potest Filio loquente audire quae nescit, cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio, id est, procedens a veritate, consolator manans de consolatore, Deus de Deo, Spiritus veritatis procedens... Neque enim quid aliud est Filius, exceptis his quae ei dantur a Patre, neque alia substantia est Spiritus sancti praeter id quod datur ei a Fi­ lio» (MG 39. 1064-1066). Epiph ANius, Ancoratus 8: «Spiritus... inter Patrem et Filium medius, ex Patre Filioque procedens,10 et appellatione tertius» (MG 43. 30 sq.). Ibid. 67: «Cum Christus a Patre profectus, Deus videlicet a Deo credatur, et Dei Spiritus a Christo, utpote qui ab utroque procedit» (ibid. 138). Ibid. 71: «Fi­ lium vocat illum qui a se oritur, Spiritum vero sanctum, illum qui ab utroque irocedit» (ibid. 147). Ibid. 75: «Spiritus a Patre Filioque semper aspirat -νέ=·.=spirat]» (ibid. 158). Cf. Adv. haer. 62. 4. Cyrillus Alex., De adoratione: «Siquidem est Dei et Patris et Filii, ille qui substantialiter ex utroque, nimirum ex Patre per Filium profluit Spi­ ritus» (MG 68. 147). In Io., 1. 9: «Cum naturalium Dei ac Patris bonorum substantialiter particeps sit Filius, [eum] Spiritum eo modo [quo et Pater] habere censetur, non adventitium, neque extrinsecum..., sed quo modo unus­ quisque nostrum suum in seipso spiritum continet et ex intimis visceribus foras profundit» (MG 74. 258). Thesaurus 34: «Cum igitur Spiritus sanctus nobis immissus conformes nos Deo efficiat, procedat vero is a Patre et Filio, manifestum est ex divina essentia ipsum esse, essentialiter in ipsa et ex ipsa procedentem» (MG 75. 586). Ad reginas de recta fide 51: «Ex quo [i. e. ex Patre] prodit Filius per omnia illi aequalis et consubstantialis, procedit autem per utrosque et vivificus quoque Spiritus» (MG 76. 1407). Occasione nestorianae controversiae, in sua Epistola synodica, qua ex­ communicat Nestorium, ait: «[Spiritus S.] non est ab eo [i. e. a Filio] alienus, quandoquidem Spiritus veritatis nominatur, Christus autem veritas est; et proinde quoque ab illo atque a Deo Patre procedit» (MG 77. 118). In nono anathematismo, ibidem addito, ait: «proprium illius [i. e. Christi] esse Spiritum» (ibid. 122), et in posteriori Explicatione duodecim capitum, sive anathematismorum, ad nonum illud observat: «Unigenitum Dei Ver10 In graeca lectione verbum «procedens» deest, sed sensus idem est. Quoad hunc aliosque Graecorum textus adverte quod, cum ipsi dicunt Spiritum S. procedere a Patre vel a Patre per Filium, utuntur verbo έκχορεύεαθσι, quod ex eorum usu significat pro­ cedere simpliciter et tanquam a principio sine principio; cum vero directe dicunt quod Spiritus S. procedit a Filio, vel etiam ab utroque, illud verbum omittunt ac utuntur aliis latioribus expressionibus, ut λαμβάνει (recipit), xpoetat (procedit), ύχάρχει (est), vel sim­ pliciter (omisso omni verbo) έχ τού (ex, Patre et Filio), ut accidit hic et in duobus se­ quentibus textibus Epiphanii. 256 DE DEO TRINO bum... omnia praeter solam paternitatem cum Patre communia habet, Spiri­ tumque sanctum, qui ex ipso est, proprium habet» (MG 76. 307).11 Maximus Confessor, Quaestiones ad Thalasitim 63: «Spiritus Sanctus, uti natura essentialiter Dei ac Patris est, sic natura essentialiter est et Filii, ut qui ex Patre essentialiter per Pilium genitum ineffabiliter procedat» (MG 90. 671). Ut notatum est supra (n. 248, 265), Maximus latinam formulam, iuxta quam dicitur Spiritus S. a Filio procedere, ut orthodoxam defendit con­ tra Monothelitas eam incusantes, scribens: «[Latini] non causam se ac aucto­ rem [intellige: primam originem, seu principium sine principio], Filius Spiri­ tus facere ostenderunt. Unam quippe Filii ac Spiritus causam Patrem nove­ runt ac auctorem, alterius quidem generationis modo, alterius vero proces­ sionis; sed ut per eum prodire significarent, eaque ratione coniunctionem sub­ stantiae, nullaque e variatione similitudinem, demonstrarent» (MG 91. 135). 268. Damascenus12 formulationem graecam «A Patre per Filium pro­ cedit» valde signanter ac decisive proponit. De fide orth. 1. 12: «[Pater est] Verbi genitor, ac per Verbum manifestantis Spiritus productor... Spiritus sanctus Patris potentia est, divinitatis recondita declarans, ex Patre per Filium procedens, qua ipse novit ratione, non tamen generationis... Spiritus [est] Patris, ut qui ex Patre procedat... Quin Filii quoque Spiritus dicitur. non velut ex ipso, sed per ipsum ex Patre procedens. Solus enim Pater auctor est» (MG 94. 847-850). Ibid. 1. 8: «Spiritum sanctum, et ex Patre esse, et Patris Spiritum nominamus. At vero eum ex Filio esse non dicimus, Filii ta­ men Spiritum vocitamus» (ibid. 831 sq.). Homilia in Sabbatum Sanctum 4: «Spiritus sanctus Dei et Patris, tanquam ex ipso procedens; qui et Filii dici­ tur, ut qui per eum manifestetur et creatis rebus impertiatur; non tamen ex ipso existentiam habens» (MG 96. 606). Ut dictum est supra (n. 265), Damascenus durius loquitur, ita ut quibus­ dam visus sit praecedere haeresim photianam. In eo autem excedit quod sal­ tem verbis, positive excludat Spiritum S. esse ex Filio, dum alii Patres graeci mere dicunt ipsum esse per Filium, imo permittunt, et quandoque adhibent, expressionem «ex Filio» vel «ex utroque». Praeterea ac peius, exclusionem verae internaeque processionis ipse videtur positive significare, affirmando Spiritum S. non habere existentiam ex Filio, dum alii Patres dicunt Spiritum S. habere suam existentiam a Filio (Didymus), ipsum substantialiter procedere etiam a Filio (Cyrillus r\lex.) vel a Patre per Filium (Basilius, Maximus). Nihilominus, vix verisimile est ipsum, qui solet aliorum Patrum senten­ tias colligere ac sequi, in hac re ab eis discrepasse, nisi per excessum verbo­ rum quibus intendit, sicut alii Patres, cmphatice docere solum Patrem esse fontale principium, seu principium sine principio, ex quo Spiritus S. procedit. Hoc satis clare apparet ex primo ex citatis textibus. In altero autem Damas­ cenus non asserit quod Spiritus S. non sit ex Filio, sed quod apud Graecos n Cf. supradictam (n. 248) controversiam Tbeodoreti. occasione illius anathematismi. 12Bilz, ]., Die Trinitdtslebre des hl. Johannes von Damaskus. Paderborn 1909. Tyskviewicz, S.» «Der hl. lohannes von Damaskus und die russische antiromische Polemik», Zeitschrift fiir katbolisebe Théologie XLIII (1919) 78-106. DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 257 ita non dicitur («Non dicimus»). Tertius textus est difficilior, sed tamen ita potest intelligi ut Spiritus S. non habeat existentiam ex Filio simpliciter, seu tanquam a fontali principio, sicut a Patre; nam in aliis locis Damascenus satis clare et ipse significat, sicut alii graeci, Spiritum substantialiter procedere ex Patre per Filium, et ceteroquin in nullo loco Damascenus pronuntiat Spiritum S. a solo Patre procedere, quod est ipsa essentia haeresis photianae. In Conc. Nicaeno II a. 787, praesentibus legatis R. Pontificis, patriarcha Tarasius in sua fidei confessione profitebatur «Spiritum Sanctum ex Patre per Filium procedere»·, quam formulam, impugnatam inter Latinos a Carolo Magno, legitimam declaravit Hadrianus R. P. (cf. supra, n. 248). 269. Nota de utriusque formulae, graecae («Ex Patre per Fi­ lium PROCEDIT») ET LATINAE («Ex PATRE FlLIOQUE PROCEDIT»), DISCRIMI­ NE ET CONVENIENTIA.13 Quoad usum, formula graeca fuit frequentior ante Augustinum, mansit apud solos Graecos post Augustinum. Formula vero latina non solum evasit universalis in ecclesia latina, sed etiam solemniter sancita est in tribus univer­ salibus Conciliis Later. IV, Lugd. II et Flor, necnon in ipso Symbolo fidei; praeterea, nonnumquam ipsis Graecis olim imposita fuit et a pluribus Orien­ talibus sponte suscepta est, ut diximus supra. Quoad legitimitatem, nullum est discrimen, cum per utramque apte vel sufficienter dogma exprimatur. Unde ipse Hadrianus R. P. defendit contra Francos legitimitatem formulae graecae (supra, n. 248) et Conc. Flor, dog­ maticam utriusque formulae aptitudinem declaravit (n. 262). Quoad sensum, in utraque formula exprimitur Filium esse principium Spiritus S. Sed in formula graeca explicite significatur Filium habere ex sua processione a Patre quod sit principium Spiritus S., et implicite Filium esse aeque ac Patrem principium Spiritus S. In formula vero latina, hoc alterum explicite, primum autem implicite tantum significatur. Quoad theologicam expressionem, observa utriusque formulae qualitates et defectus. Formula graeca est potius dynamica; clarius exprimit integrum mysterium Trinitatis; melius exprimit, ope praepositionum «ex et per», Pa­ trem esse principium fontale et Filium habere a Patre ut sit principium Spi­ ritus S.; clarius docet Patrem et Filium non esse duo principia sed unum. Est tamen ambigua, propter ipsam praepositionem «per», quatenus dare posset ansam errori quod Pater non sit principium etiam immediatum et Filius sit tantum instrumentum vel saltem principium non aequale Patri. Formula vero latina est potius statica; melius exprimit ipsam processionem Spiritus S.; cla­ rius docet Patrem esse immediatum principium et Filium esse principium proprie dictum atque aequale Patri. Est tamen ambigua, ob connumerationem Patris et Filii in eadem linea, quasi non sint unum principium, sed duo, totalia aut partialia, et quidem concurrentia absque ordine ad invicem, ita ut Pater nihil prorsus habeat magis quam Filius. 13 Cf. R. Segovia, «Equivalencia de formulas trinitarias griegas v latinas», Estudios eclesiasticos XXI (1947) 454-460. 9 258 DE DEO TRINO Ex his tamen intelligitur formulam latinam esse praestantiorem, utpote pleniorem et exactiorem. Est plenior, quia totum Trinitatis mysterium, si inspiciatur ex parte ipsius processionis Spiritus S., consistit in hoc quod Spiritus S. procedit a Patre dupliciter, i. e. immediate et mediate. Formula autem graeca exprimit tantum processionem mediatam, dum formula latina exprimit explicite in rec­ to processionem immediatam et explicite in obliquo processionem mediatam, quatenus ipsa nomina Patris et Filii important processionem generationis, per quam Filius obtinet quidquid habet, adeoque ipsam rationem principii Spiritus S. Est etiam exactior, quia ipsa processio Spiritus S., exactius et immedia­ tius exprimitur attendendo ad virtutem ipsam spirativam, quam ad duo sup­ posita spirantia; nam virtus spirativa est quae formaliter specificat sive spiratorem sive spiratum, dualitas vero suppositorum eorumque ad invicem rela­ tiones non ingrediuntur ipsam essentiam spiratoris et spirationis, sed se ha­ bent tantum ut conditiones essentialiter requisitae. In formula autem graeca potior est consideratio suppositorum eorumque relationum quam consideratio virtutis spirativae; nam explicitât quandam rationem mediationis; ut autem observat S. Thomas (1 p., q. 36, a. 3, ad 1), ex parte virtutis spirativae, quae est una et eadem, nihil cadit medium in processione Spiritus S., sed tantum ex parte personarum spirantium. In formula vero latina, propter ipsam connumerationem Patris et Filii in eadem linea, exprimitur in recto unitatem virtutis spirativae, nec aliunde tacetur ordo inter supposita spirantia, sed secundaria consideratione, ut par est, exprimitur explicite et in obliquo in ip­ sis nominibus Patris et Filii, quae indicant praeviam processionem. ostenditur directe processio Spiritus S. a Filio, de qua sola ambigitur ab haereticis. Ceterum, eadem valent, et facile accommodari possunt, quoad processionem a Patre. PROBATUR 2. Ex ratione theologica 270. Arg. 1. Immediate ex his quibus in ipsa Scriptura exhi­ betur relatio Spiritus S. ad Filium (C. Gent. 4. 24). Nam, ut patet ex textibus superius adductis (n. 264), Spiritus S. explicite dicitur Spiritus Filii; mitti vel dari a Filio; accipere a Filio; Filius dicitur habere omnia quae Pater habet; in formulis trinitariis Filius ponitur medius inter Patrem et Spiritum S. lamvero haec quinque conti­ nent implicite processionem Spiritus S. a Filio. «Spiritus Filii» significat Spiritum habere ad Filium aliquam relationem; in divinis autem nequit concipi nisi relatio originis. Haec ceteroquin eruitur etiam ex parallelism© inter phrases «Spiri­ tus Patris» et «Spiritus Filii»; si enim prior importat relationem ori­ ginis, etiam de altera idem affirmandum est. Inepte autem Schisma­ tici obiciunt Spiritum S. vocari Spiritum Filii eo quod habet eandem DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 259 naturam ac Filius, vel eo quod Filius habet eandem naturam ac Pa­ ter, a quo Spiritus S. procedit. Pari enim iure dici posset secunda persona esse Filius Spiritus Sancti, eo quod habet eandem naturam ac Spiritus S. et eo quod Spiritus S. habet eandem naturam ac Pater a quo Filius procedit. Mitti vel dari a Filio arguit processionem ex Filio. Missio enim (de qua in cap. 5, q. 2, explicite agetur) et datio important habitu­ dinem sive relationem inter mittentem et missum, inter dantem et datum; in divinis autem non datur nisi relatio quae fundatur in processione. Inepte autem Schismatici interpretantur textus Scriptu­ rae, ubi agitur de missione Spiritus S., de sola effusione donorum supernaturalium in creaturas, absque ulla relatione ad processionem, atque incriminantur Latinos quod confundant processionem aeter­ nam cum temporali missione (cf. infra, n. 301). Accipere a Filio importat processionem ex Filio, tum quia im­ portat relationem, tum quia scientia, quam Spiritus S. dicitur acci­ pere a Filio, sicut quidquid est in Deo, est divina substantia; accipe­ re autem substantiam ab aliquo, est ab eo procedere. Inepte autem Photius aliique schismatici obiciunt Christum in Io. 16. 13-15 non dixisse «de me accipiet», sed «de meo accipiet», atque glossant «de meo Patre accipiet»; nam «accipere de meo» in divinis aequivalet «accipere de me», et praeterea Christus ibidem dicit sibi competere omnia quae competunt Patri, adeoque etiam ut sit principium Spi­ ritus S.; praefata autem Phothii glossa est arbitraria, nec aliunde congruit contextui, in quo agitur de acceptione scientiae («De meo accipiet et annuntiabit vobis»). Ex eo quod Filius dicitur habere quaecum que habet Pater (Io. 16. 15), salva certe ipsa paternitate quae facit distinctionem Patris a Filio, sequitur quod habet etiam ut sit, sicut Pater, principium processionis Spiritus S. Ordo, quo Filius ponitur médius inter Patrem et Spiritum S., innuit etiam rationem et ordinem processionum, praecipue si inspiciatur sub luce aliarum expressionum Scripturae, quas nuper attu­ limus. Talis est ipsorum Patrum interpretatio, nominatim Basilii (Pe Spiritu S. 17. 43, supra cit. in n. 267; 18. 47; Epist. 125. 3). Unde arbitrarie Schismatici obiciunt huiusmodi ordinem non insi­ nuare mutuam personarum divinarum dependentiam in ratione ori­ ginis, sed respicere tantum uniuscuiusque personae historicam ac successivam manifestationem ad creaturas. 260 DE DEO TRINO 271. Tot rationibus ex ipsa Scriptura deductis, Graeci schismatici non­ nisi unum directum argumentum opponunt, ad quod constanter ac pertinaci­ ter provocarunt, quia nempe in uno loco Scripturae (Io. 15. 26) dicitur ex­ presse Spiritum S. procedere a Patre, nullibi vero dicitur expresse Spiritum S. procedere a Filio. Cui respondetur imprimis, quod in illo textu asseritur processio a Patre sed non negatur processio a Filio. Utrum igitur haec neganda sit. colligendum est vel ex aliis verbis Scripturae, vel ex alia veritate catholica in Scriptura asserta aut fundata. lamvero, non tantum id non colligitur, sed contrarium immediate deducitur, tum ex aliis verbis Scripturae nuper indicatis (ex quibus ipsa etiam a Patre processio colligi potest, etiamsi haec non explicite affirma­ retur in Scriptura), imo ex ipsis verbis loannis fere immediate sequentibus (16. 7, 13-15), tum ex veritate, in Scriptura fundata, quod omnia sunt com­ munia Patri et Filio, praeter ipsam paternitatem et filiationem. Imo ex hac ipsa veritate sequitur quod, etiam si in Scriptura diceretur expresse Spiritum S. a solo Patre procedere, non esset neganda processio a Filio, secus non omnia essent Patri et Filio communia (1 p., q. 36, a. 2, ad 1). Propterea ipsi Patres, tam latini quam graeci, non timuerunt aliquid ad­ dere ad verba Scripturae ac dicere Spiritum S. procedere, vel esse, vel mana­ re, a Patre et Filio, vel a Patre per Filium. Abhorrere autem ab ipsa voce «procedere», saltem prout accipitur apud latinos, «videtur vel ex ignorantia vel ex protervia esse. Quia si quis recte consideret, inveniet processionis ver­ bum, inter omnia, quae ad originem qualemcumque pertinent, communissi­ mum esse. Utimur enim eo ad designandum qualemcumque originem, sicut quod linea procedit a puncto, radius a sole, rivus a fonte, et similiter in qui­ buscumque aliis» (ibid). 272. Arg. 2. Ex distinctione personarum Filii et Spiritus S. (1 p., q. 36, a. 2; C. Gent. 4. 24; Oe potentia, q. 10, a. 5).14 Si nempe Spiritus S. non procederet a Filio, non distinguere­ tur realiter ab eo, sed a solo Patre, et ita haberentur tantum duae personae in Trinitate. Nam omnis realis distinctio in divinis prove­ nire potest ex sola relativa oppositione, seu adest tantum inter duas oppositas relationes, ut definit Cone. Florentinum. lamvero, rela­ tiva oppositio fundatur necessario in aliqua processione, ex qua fluunt duae oppositae relationes. Ergo si Spiritus S. non procederet a Filo non distingueretur realiter ab eo, sed esset una sola persona cum eo, habens duplicem realem nec distinctam relationem ad Pa­ trem, fundatam in duplici processione generati va et spirati va, que­ madmodum de facto ipse Pater est unica persona, habens duplicem relationem ad Filium et Spiritum S. (cf. supra, n. 189). - ‘ 14 Cf. IoaNNEM a S. Thoma, In 1 p., q. 33-38. disp. 35, a. 3, edit. Solesmensis, p. 264-274; Slipyj, loc. cit. (supra, in n. 245). DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 261 273. Valorem huius argumenti, quem olim negarunt Photiani ac instanicr defenderunt doctores florentini inde conficientes celebre effatum, ausus est negare Scotiis (In 1 Sent., dist. 11, q. 2, ed. Quarachi, n. 728-732), quem propterea quidam theologi censuris afficiunt, nullam ei concedentes excusa­ tionem quod praecesserit Cone. Florentinum, in quo ista res dilucidata ac determinata fuit. Arguit Scotiis quod, etiam si Spiritus S. non procederet a Filio, ab eo distingueretur per ipsam distinctam processionem qua procedit a Patre; duae enim processiones paternae, generatio scilicet et spiratio, importarent duos distinctos terminos. Praeterea, subtiliter arguit ex paritate: in hypothesi nem­ pe quod Spiritus S. procederet non a Patre sed a solo Filio, adhuc Pater dis­ tingueretur a Spiritu S.; ergo a pari, in hypothesi quod Spiritus S. procederet non a Filio sed a solo Patre, adhuc Filius distingueretur a Spiritu S. Respondetur ad primum quod ipsae duae processiones generationis et spirationis non aliter inter se distinguuntur, nisi quia inducunt duas opposi­ tas relationes sive duos terminos relative oppositos; unde nequit Spiritus S. a Filio distingui per ipsam suam processionem nisi haec inducat relativam •oppositionem ad Filium, quod nequit fieri nisi per processionem a Filio; unde ea Scoti ratio continet petitionem principii. Ad alterum respondetur negando invocatam paritatem; nam in hypothesi quod Spiritus S. procederet imme­ diate a solo Filio, adhuc procederet mediate a Patre, seu a Filio procedente a Patre (veluti nepos Patris), ac ideo mediate saltem ac sufficienter salvaretur (ut quidam putant) oppositio relativa et consequenter distinctio a Patre;15 e converso, si Spiritus S. procederet a solo Patre, nullo modo, neque mediate, procederet a Filio (cum Pater a Filio non procedat), ac ideo nullo modo sal­ varetur oppositio relativa et consequenter distinctio a Filio. Supradictis duobus argumentis S. Thomas addit tres alias secundarias rationes. Primo nempe, quia etiam in creatis amor procedit a verbo, non enim amamus nisi quod prius mente apprehendimus.16 Secundo, quia, cum plura ab uno procedunt, semper cum aliquo ordine procedunt, nisi agatur de rebus quae mere materialiter differunt; ordo autem in divinis nequit haberi nisi secundum processionem quae sola inducit distinctionem. Tertio, quia quid­ quid in se non repugnat, debet Deo attribui; non autem repugnat quod a Filio procedat Spiritus S., seu quod terminus unius divinae processionis sit simul principium ulterioris processionis. 15 Ceterum, cum aliis theologis id negandum videtur; nam ad realem distinctionem videtur requiri immediata oppositio relativa. Ex quo, in praefata hypothesi quod Spiritus S. procederet a solo Filio, sequeretur quod Pater et Filius procederent ab invicem. Pater nempe prius generaret Filium et subinde Filius spiraret aliam personam quae esset ipse Pater. Inde duo sequerentur absurda, scilicet duas tantum esse divinas personas, quod est contra fidem, et unamquamque illarum existere antequam procedat, quod est contra rationem. 16 Hoc argumentum evolvunt Salmanticenses, De Trin., disp. 14, dub. 1, et Caietanus, In 1 p., q. 36, a. 2, n. 21-26, qui tamen videtur aliquatenus deprimere illius valorem. DE 262 DEO TRINO ASSERTIO 4. Spiritus S. procedit a Patre et Filio, tanquam ab> uno principio et unica spiratione. 274. Nota theologica. Id est de fide definita, his ipsis verbis,, a Conc. Lugd. II et Flor. PROBATUR. ad huiusmodi doctrinam definiendam connaturali­ ter accessit ex priori iam definita doctrina de processione Spiritus S. ab utroque, addito generali principio de absoluta aequalitate et identitate in divinis, salva sola personarum distinctione. Inde Conc. Florentinum confecit ipsum fundamentale principium trinitarium «Omnia [in Deo] sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio»· (cf. supra, n. 144). Ceterum, id implicite continebatur in ipsa Scriptura quatenus Spiritus S. indifferenter et aequaliter dicitur Spiritus Patris et Spi­ ritus Filii, et Filius dicitur habere quidquid habet Pater (supra, n. 270); quae quidem vera non essent, si haberetur aliqua discretio inter Patrem et Filium, in comparationem ad processionem Spiritus S., seu si essent duo distincta principia ac influerent per duplicem spirationem; nam ita unus non esset, nec haberet, quod alter est vel haberet. Patres praeterea, explicitius hanc doctrinam inculcant, etsi per diversam viam. Patres graeci eam inculcant in sua ipsa dynamica formula «Ex Patre per Filium procedit», qua (ut dictum est supra, n. 269) directius, etsi imperfecte, inculcatur unitas principii et actio­ nis Patris et Filii in processionem Spiritus S., ac si unica et simplex actio, emanans ab unico fontali principio sine principio et attingens primum terminum in Filio, ulterius, una cum ipso, incontinenter procedat ad alterum terminum, in quo infinita Dei fecunditas exhau­ ritur. Patres vero latini, ex ipsa sua statica formula «Ex Patre Filio­ que procedit», quae (ut dictum est ibidem), prima fronte videretur inculcare dualitatem principii, ad istius unitatem exprimendam di­ rectius ac citius pervenerunt, ex fundamentali ipso principio abso­ lutae identitatis inter personas divinas in omnibus in quibus ad in­ vicem non referuntur; quod factum est praecipue ab Augustino et ab Anselmo, ipsius Hipponensis vestigia premente (cf. supra, n. 266); ab ipso enim Augustino remotam originem habet praefa­ tum florentinum principium, inculcatum a Boethio, Isidoro Hisp . Magisterium DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 263 €tConc. Tolet. XI, atque in verbis ab Anselmo formulatum (cf. sup­ ra, n. 144). Ratio theologica ab hoc eodem principio immediate deduci­ tur (1 p., q. 36, a. 4). Inter personas nempe divinas, omnia sunt unum et idem, nisi obviet oppositio relativa. lamvero, inter Patrem, ut principium Spiritus S., et Filium, ut principium Spiritus S., non adest oppositio relativa. Nam relativa oppositio fundatur in aliqua processione; nulla autem processio mediat inter Patrem et Filium prout uterque est principium Spiritus S.; secus enim Pater genera­ ret Filium prout ipse est principium Spiritus S., et sic Spiritus S. iam praeintelligeretur Filio, et pariter Filius generaretur prout ipse est principium Spiritus S., et sic non esset Filius sed spirator, cum esse Filius et esse spirator non sint idem. Praeterea, Pater et Filius nonnisi per unicum actum possunt spi­ rare Spiritum S., secus non unus sed duo Spiritus procederent, qui essent termini duorum distinctorum actuum. lamvero unius actus unum est principium. Ergo Pater et Filius sunt unum principium processionis Spiritus S. 275. Nota de propria ratione spirationis, seu quo sensu Pater et Filius sunt unum principium Spiritus S., unus nempe spirator. Variae subtilesque quaestiones circa hoc a theologis agitantur variaeque solutiones afferuntur,17 quarum communiores sunt sequentes, ad tramitem doctrinae S. Thomae (1 p., q. 36, a. 4, ad 1-7).18 276. Primo, spirator, sive principium quod processionis Spiritus S., intelligendum est non in linea essentiali, ut docuit Scotus (In 1 Sent., dist. 12, q. 1), sed in linea notionali (seu relativa, seu personali). Aliis verbis: Pater et Filius sunt principium quod, non prout habent unam naturam et volunta­ tem, sed prout sunt personae; secus etiam Spiritus S. esset principium suipsius, cum habeat eandem naturam et voluntatem. 277. Secundo, notionale illud principium non est tertium aliquod com­ mune suppositum, virtualiter nempe distinctum a duobus propriis suppositis sive personis, ut volunt quidam cum Molina, sed sunt haec ipsa duo suppo­ sita sive personae. Ratio est quia hae personae sunt iam constitutae ac sub­ sistentes, nec potest id quod est subsistens, iterum fieri subsistens per ulte­ riorem formam, cum subsistentia sit ultimus terminus et ultima actualitas 17 Ceterum huius quaestionis discussio necessaria est ad perfecte evacuandam obiectionem schismaticorum, iuxta quam, si Spiritus S. procederet etiam a Filio, destrueretur tum divina monarchia, tum aequalitas personarum, tum divina simplicitas. Cf. Photium De Spiritus Sancti mystagogia 11-16 (MG 102. 291-295). 13 Cf. Caietanum, in h. I.; Ioannem a S. Thoma, In 1 p., q. 33-38, disp. 35, a. 4; Salmanticenses, De Trin., disp. 15, dub. 3-5. 264 DE DEO TRINO suppositi; idque valet, etiam si suppositum accipiatur pro sola ratione prin­ cipii existendi et operandi, abstrahendo nempe ab incommunicabilitate, iuxta incompletam definitionem suppositi superius traditam (n. 192). Ex quo etiam patet differentia cum supposito absoluto, quod supra (n. 212) admisimus, in divinis; hoc enim praecedit personas, non eas subsequitur sicut spiratio; incompleta autem ratio suppositi, seu principium subsistentiae (et operationis) potest praecedere, non vero subsequi, perfectam rationem suppositi, seu prin­ cipium subsistentiae et incommunicabilitatis, quia imperfectum potest prae­ cedere perfectum, sed non e converso (cf. In 1 Sent., dist. 16, q. 1, a. 4). 278. Tertio, notionale illud principium consistit in duabus personis seu suppositis, non tantum quatenus, hae duae personae sunt unum in virtute spirativa seu habent unam virtutem spirativam, quemadmodum relate ad opera ad extra tres personae sunt unum principium ratione unius virtutiscreativae, ut putat Durandus (In 1 Sent., dist. 11, q. 3), sed directe ut in seipsis et tanquam duo supposita, ita nempe quod dualitas personarum per se requiratur in ipso principio processionis Spiritus S., qui nullo modo procedere posset, si deesset una ex duabus personis, dum e converso opera ad extra fieri possent a" Deo, etiam si per impossibile deesset trinitas personarum.1'’ Ratio est, quia Spiritus S. procedit non ex quocumque Dei amore, sed ex amore mutuo, qui exurgit, ex prima processione, inter Patrem et Filium, qui­ que proinde necessario requirit dualitatem personarum in ipso principio a quo nrocedit, ita ut «Spiritus S. procedat a Patre et Filio ut sunt plures, procedit enim ab eis ut amor unitivus duorum» (1 p., q. 36, a. 4, ad 1). Unde prin­ cipium spirationis importat necessario unam virtutem spirativam et duo sup­ posita spirantia; nec aliunde repugnat duo supposita habere eandem virtutem spirativam, sicut non repugnat ea habere eandem essentiam. 279. Quarto, quamvis duo distincta supposita sive personae requirantur in uno principio spirationis, tamen in formali ratione unius principii non acci­ piuntur signate ut duo distincta, sed tantum indistincte et confuse, prout prae­ cise concurrunt in unam virtutem et actionem spirativam (ibid., ad 4). Quo sensu dici potest dualitatem personarum se habere tantum ut necessariam conditionem, sive essentiale substratum, ad hoc ut habeatur ipsum formale ac indistinctum principium processionis, resultans ex duabus personis, ex quo possit procedere actio spirativa; et in hoc sensu supra (n. 212) locuti sumus de spiratote, tanquam de quodam supposito relativo, distincto a genitore. 280. Quinto, haec dualitas suppositorum sive personarum est conditio' requisita tantum ex parte principii quod spirationis (de quo praecise hic agi­ tur), non vero etiam ex parte principii quo. Nam hoc consistit in essentia divina, voluntate et virtute spirativa, absque necessaria connotatione dualitatis personarum, sive relationum paternitatis et spirationis, dum e converso in prima processione qua Filius generatur, relatio paternitatis est necessaria con-* ,9Ad sententiam Durandi accedit etiam Suarez (De Trin., 1. 10, c. 6, n. 5-9), quatenus docet Spiritum S. de facto quidem procedere a duabus personis, sed non de hire sive per se, quia per se et absolute posset procedere ab una tantum persona. DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 265 ditio ad constituendum utrumque principium quod et quo, ita nempe ut es­ sentia divina et intellectus sint principium quo generationis, prout afficiuntur per relationem paternitatis. Et ratio est, quia, si dualitas personarum afficeret ipsum principium quo spirationis, haberentur non una sed duae spirationes. Unde, omnibus consideratis, sequenti modo processio Spiritus S., sive spiratio activa, ex parte sui principii concipi debet. Principium quod proces­ sionis sunt duae distinctae personae, non prout explicant ipsam distinctionem, sive relativam oppositionem inter se, sed prout aequaliter conveniunt in unum quid confusum et indeterminatum, quod est, improprie loquendo, veluti commune suppositum, constitutum per relationem spirationis activae. Prin­ cipium quo remotum est ipsa communis essentia divina prout afficitur sive subest directe huic communi confuso supposito sive relationi (non vero prout afficitur distinctis duabus relationibus paternitatis et filiationis, consideratis ut distinctis). Prncipium quo proximum est ipsa communis voluntas divina, ut eodem modo affecta, vel potius ut connotans praefatam communem rela­ tionem. Actio pariter spirativa, qua processio exercetur, est actio communis volitionis prout procedit ab essentia et voluntate praedicto modo affectis (cf. superius dicta de processionum principiis et distinctione relationum, n. 128, 188 sq.). Quod attinet modum praedicandi ac dicendi, ex dictis sequitur quod ■esse principium Spiritus S. potest praedicari de Patre et Filio tum divisim (Pater est principium, Filius est principium) tum collective (Pater et Filius sunt principium); sed in priori casu, principium supponit determinate ac par­ tialiter pro supposito Patris aut Filii; in altero vero casu supponit indeter­ minate ac totaliter pro confusç supposito quod coalescit ex duobus suppositis determinatis, quemadmodum, proportione servata, principium generationis humanae potest praedicari vel de patre vel de matre, divisim, vel de utroque collective. Inde etiam sequitur quod non possumus loqui de duobus princi­ piis Spiritus S. nec de duabus spirationibus, bene vero de duobus principian­ tibus et duobus spirantibus; ratio est, quia nomina substantiva referuntur ad ipsam formam significatam, ac proinde nequeunt multiplicari nisi multiplice­ tur tum forma tum suppositum, dum nomina adiectiva referuntur immediate ad suppositum ac proinde possunt multiplicari secundum multiplicationem suppositorum; ita dicere possumus in Deo esse tres divini, non vero tres dii, -et tres creantes, non vero tres creatores.20 QUAESTIO V. DE TRIBUS PROPRIIS NOMINIBUS TERTIAE PERSONAE, SEU «SPIRITUS S., AMOR, DONUM»21 I. STATUS QUAESTIONIS. 281. Ut supra notatum est (n. 185), processio divinae volun20 Sic S. Thomas. 1 p., q. 36, a. 4, ad 7, ubi reicit sententiam quae ponit duos spi­ rantes et duos spiratores quamque et ipse iunior, cum Halensi, Alberto M. et Bonaventura, defenderat Iu 1 Sent., dist. 11, q. 1, a. 4; dist. 29, a. 4, ad 2. De qua S. Thomae mutatione confer CaietanOM, ibid, ad 7, et Krapiec, loc. cit. (supra, in n. 245). 211 p., q. 36, a. 1; q. 37-38; In 1 Seni., dist. 10, a. 4; dist. 18, a. 1-2; dist. 27, q. 2, a. 2, qa 2; dist. 32, q. 2, a. 1-3; C. Gent. 4. 19 et 23; Compendium theologiae, c. 46-47. 266 DE DEO TRINO tatis, prout tendit in terminum substantialem, non habet correspondentem processionem in creatis, secus ac processio intellectus quae est simul generatio, et ipsa accidentalis processio voluntatis creatae minus nobis nota est quam intellectus nostri processio. Propterea non habemus nomina propria ad exprimendum tum ipsam proces­ sionem tertiae personae, tum duplicem relationem inde exurgentem r tum ipsam personam procedentem. Attamen, per accommodationemet usum, quaedam nomina assumuntur in sensu proprio ad haec tria designanda; et ita ipsa processio vocatur spiratio, duae rela­ tiones exurgentes dicuntur spiratio activa et spiratio passiva, perso­ na vero procedens obtinet tria nomina propria, i. e. Spiritum S., Amoreru et Donum, quae correspondent, ordine et ratione, tribus nominibus secundae personae, i. e. Filio, Verbo et Imagini. De ipso illorum nominum usu in Scriptura et Traditione dictumest in q. praec. Habet praeterea tertia persona plura nomina appropriata, de quibus sermo erit in c. 6, q. 2 (n. 332 sqq.). II. ASSERTIO 1. Spiritus S. est nomen proprium tertiae per­ sonae {1 p., q. 35, a. 1). PROBATUR. ® 282. Nomen Spiritus Sanctus dupliciter accipi potest, scilicet essentialiter et notionaliter (sive personaliter). Est nomen essentia­ le, si accipitur complexe et in vi duarum dictionum, nempe pro Spi­ ritu et Sancto; sic enim significat divinam immaterialitatem sivespiritualitatem, et divinam purissimam bonitatem, atque convenit immediate divinae essentiae et mediate ac communiter tribus per­ sonis, ob earum identitatem cum essentia. Est etiam nomen notio­ nale, imo personale, si accipitur incomplexe et in vi unius dictionis; ac ita convenit soli tertiae personae, non quidem vi proprietatis vo­ cabuli, sic enim tribui posset indifferenter unicuique personae, sed vi accommodationis et usus per Scripturam, Traditionem et Magis­ terium. Cuius accommodationis praecipua ac conveniens ratio est, quia, ut dictum est supra (n. 253), spiritus dicit quandam motio­ nem et impulsionem, sicut flatus et ventus quos etiam spiritus no­ minamus; quae quidem convenit actui voluntatis, cuius proprium est referri ad obiectum per modum inclinationis. DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI ASSERTIO 2. Amor est nomen proprium tertiae personae 267 (1 p>? 4 37). PROBATUR. 283. Nomen Amoris tripliciter in divinis accipitur, scilicet es­ sentialiter, notionaliter et personaliter; nam non idem est notionale et personale: prius enim est id quod tantum notificat personam ac ideo potest esse commune pluribus personis, alterum vero est quod etiam constituit personam. Amor igitur est nomen essentiale, vi pro­ prietatis vocabuli, prout importat tantum habitudinem ad rem ama­ tam, seu ipsum actum voluntatis, et ita est commune tribus perso­ nis, et ipse Spiritus S. est principium amoris et amat Patrem et Fi­ lium (necnon creaturas), amando essentiam divinam, quamvis nihil inde producat amando, sed potius producatur amore: amat scilicet, sed non spirat, quemadmodum Verbum intelligit, sed non dicit. Est autem nomen notionale, quatenus, vi receptae accommodationis, significat habitudinem principii amantis ad rem amatam quae ab ipso procedit; et sic notificat duas personas a quibus Spiritus S. pro­ cedit estque his duabus nomen commune (ita loquimur de amore Patris qua talis et de amore Filii qua talis). Est tandem nomen per­ sonale, sive proprium ac distinctivum, prout vi strictioris accommo­ dationis, significat vicissim habitudinem ipsius rei amatae, sive pro­ cedentis per modum amoris, ad suum principium; et sic convenit soli tertiae personae. Cuius accommodationis conveniens ratio est, quia in procedentem, tanquam in terminum et fructum, tendunt et colliguntur amor essentialis et amor notionalis. Ex his intelligitur differentia in vocabulis quibus exprimimus processio­ nem intellectus et processionem voluntatis divinae. In priori enim processio­ ne, tria nomina: intelligere (vox essentialis), dicere (vox notionalis) et ver­ bum (nomen personale), retinent vim propriam; in altera vero, idem nomen amoris triplicatur, retinens vim propriam ut nomen essentiale et evadens per .accommodationem nomen notionale et nomen personale. Exinde etiam sequitur quod Spiritus S., quamvis sit tertia persona ordi­ ne processionis, est tamen medius inter Patrem et Filium, utpote amor utriusque, seu nexus quo uterque ligatur, et terminus, qui ab utroque, ut ad in­ vicem relato, procedit (ibid. a. 1, ad 3). Hinc tandem intelligitur quo sensu Pater et Filius dicantur se et creaturas Spiritui Sancto diligere; non scilicet in sensu essentiali, nam ita Pater et Fi­ lius et pariter ipse Spiritus S., diligunt se et creaturas essentia sua; sed in sensu notionali, quatenus denominantur amantes ab ipso termino actionis, ut cum dicimus ignem calefacere calefactione et arborem florere floribus; unde, 268 DE DEO TRINO sicut Pater dicit Verbo, ita Pater et Filius amant Spiritu Sancto (ibid., a. 2,. corp, et ad 2-3). ASSERTIO 3. Donum est nomen proprium tertiae personae (1 p., q. 37). PROBATUR. 284. Donum in genere definiri potest: res alicui pertinens., quae ex liberalitate seu amore alteri conferri potest, ad eius usum et fruitionem. Dicitur «alicui pertinens», vel nempe per identita­ tem (ut cum dico naturam meam ad me pertinere) vel per possessio­ nem, et ideo cum distinctione; «ex liberalitate», non ergo ex con­ venientia vel debito; «alteri», unde supponitur distinctio inter do­ nantem et personam cui fit donum; «conferri potest», non ergo est necesse ut actu sit datum, et in hoc distinguitur donum a donato; «ad eius fruitionem», unde subiectum, cui donatur, supponitur ca­ pax fruitione, seu voluntate praeditus. Attentis igitur omnibus no­ tis, in hac definitione contentis, apparet donum in Deo tripliciter accipi posse\ essentialiter, notionaliter et personaliter. Donum essentialiter acceptum dicitur ad extra, et est ipsaessentia divina eiusque effectus, vel ipsae personae divinae, prout creaturae communicantur per processionem ad extra. Sic donum est: 1. Gratia sanctificans, qua communicatur divina natura; non vero creatio hominis, quia haec non supponit subiectum cui datur; nec etiam proprie loquendo res et facultates ordinis naturalis homi­ ni collatae, quippe quae non sunt proxime ex liberalitate sed potius hypothetice debitae eius naturae; nec a fortiori beneficia Dei in creaturis irrationalibus, quippe quae frui per voluntatem non pos­ sunt. 2. Gloria, in qua sublimius et immediatius communicatur di­ vina natura ad fruendum. 3. Inhabitatio trium personarum Trinita­ tis in iusto et beato, qua ipsae personae sese co IBI1I unicant animae Quod si haec inhabitatio consideratur formalissime ut praesentia personarum, seu ut ab invicem procedentium, tunc non differt a. missione, quae est donum notionale ut mox dicetur. 4. Essentia di­ vina et persona Verbi, prout sese communicant humanitati Christi,, eo summo modo quo divinitas communicari potest, i. e. substan­ tialiter. Donum notionaliter acceptum dicitur tum ad extra tum ad in­ tra, et essentialiter includit processionem. Est autem tum essentia DE PERSONIS DIVINIS IN PARTICULARI 269 divina, ut communicata uni personae ab altera, tum ipsa persona divina, quatenus tanquam procedens, communicatur ab altera per­ sona sive creatis ad extra, sive alteri personae ad intra. Sic donum est: 1. Missio invisibilis, qua Pater Filium, et uterque Spiritum S., communicant iustis et beatis. 2. Missio Incarnationis seu persona Verbi communicata a Patre naturae humanae Christi. 3. Essentia divina, communicata a Patre Filio, et ab utroque Spiritui S. 4. Tres personae divinae, ratione unius essentiae ad invicem communicatae, per illam ineffabilem inhabitationem quam theologi circuminsessionem appellant. Donum personaliter, seu ut nomen proprium, acceptum, dici­ tur tantum ad intra et includit non quamlibet processionem, sed tan­ tum amoris. Sic donum est tantum Spiritus S., prout, procedendo ex amore Patris et Filii, communicatur a Patre Filio et a Filio Patri. Ratio autem est, quia ratio doni coincidit cum ratione amoris, cum donum sit gratuita et liberalis oblatio; unde amor est ratio cuiusli­ bet doni, imo ipse amor est primum donum, per quod omnia dona gratuito offeruntur. lamvero, solus Spiritus S. est personaliter amor, cum sit amor formaliter vi processionis, sicut Filius vi processionis est Verbum. Ergo solus Spiritus S. est personaliter Donum, imo primum Donum, sicut solus Filius vi processionis est imago, et non­ nisi ratione Spiritus S. Filius et alia amantur et dantur, sicut nonnisi ratione Verbi procedentis, Spiritus S. et alia intelliguntur et di­ cuntur. 285. Ex dictis intelligitur quomodo se habeant tres divinae personae quoad rationem doni. Tres, simul et eodem modo, dant creaturis sive dona creata, sive divinam essentiam, sive personalitates, per gratiam, gloriam, in­ habitationem Trinitatis et unionem hypostaticam, modo supra dicto. Praete­ rea Pater ad extra dat Filium et Spiritum S. in duplici missione; ad intra vero, dat suam naturam Filio per generationem, et Spiritui S. per spiratio­ nem; utrisque dat suam personam per Circuminsessionem. Filius autem, ad extra dat Spiritum S. creaturis per missionem, et suam naturam ac personam humanitati assumptae; ad intra dat Patri Spiritum S. per spirationem et Spi­ ritui S. suam naturam per eandem spirationem, dat autem utrisque suam per­ sonam per Circuminsessionem. Spiritus S. vero, nullam personam ad extra mittit, sed tantum propriam personam Patri et Filio dat per Circumin­ sessionem. Comparando ad invicem tria nomina tertiae personae, idem proportio­ nalité! dicendum est quod supra notavimus de tribus nominibus tum primae tum secundae personae (n. 221, 244), scilicet haec nomina esse formaliter idem et distingui sola distinctione rationis ratiocinantis, nec tamen esse syno­ 270 DE DEO TRINO nyma, quia nobis exhibent eandem realitatem sub triplici diverso ac veluti successivo aspectu, ita ut prius occurrat nomen «Amor», tanquam formalissi­ mum eius appellativum, secundo nomen «Spiritus Sanctus», tertio nomen «Donum». Considerando enim processionem divinae voluntatis, intelligimus id quod per eam originatur, habere necessario et immediate rationem Amati, cum velle nihil aliud sit quam amare; cum vero amor importet quandam inclinationem et impulsum amantis in amatum, intelligimus terminum amoris esse quoddam veluti pondus ac flamen ex intimo corde Spiratum; cum deni­ que huiusmodi impulsus tendat ad alterum, intelligimus eius terminum assu­ mere indolem cuiusdam communicationis et transfusionis, qua pondus aman­ tis vertitur in aliquid Donatum. Quoad nos tamen, magis expressivum est secundum nomen «Spiritus Sanctus», tum quia est minus accommodatum quam alia, cum ex sua nativa significatione designet in rebus corporeis impulsivam quandam motionem, quae est propria ipsius voluntatis, tum quia processio humanae voluntatis est nobis minus nota quam processio verbi intellectualis. Et propterea in docu­ mentis fidei, in formulis trinitariis et in ipsa determinata formula Baptismi, tertia persona communissime sub nomine Spiritus Sancti nobis exhibetur, sicut secunda persona sub nomine Filii et prima sub nomine Patris, quamvis trium personarum propriissima ac formalissima nomina sint Principium, Ver­ bum et Amor. Totum enim Deitatis mysterium resolvitur in supremum quod­ dam mentis Principium, sibimetipsi loquens, atque in Verbo quo omnia dicit, semetipsum Amans, amore quo omnia movet et pondere quo omnia trahit. ·- e*·- DI COMPARATIONE PERSONARUM AD INVICEM CAPUT IV. DE COMPARATIONE DIVINARUM PERSO­ NARUM AD INVICEM22 Tres divinae personae, ad invicem comparatae, praeter relationes quibus intrinsece constituuntur ac distinguuntur, duas habent veluti proprietates, quae in ipsa unitate essentiae fundantur, scilicet perfectam aequalitatem et mutuam inexistentiam sive Circuminsessionem. De quibus agendum est per duas distinctas quaestiones. QUAESTIO I. DE AEQUALITATE DIVINARUM PERSONARUM I. SENSUS QUAESTIONIS. 286. Ut constat ex dictis in cap. 2, q. 4 (n. 140), ubi de notio­ ne et divisione relationis in genere, aequalitas est quaedam relatio,, fundata in unitate duorum secundum quantitatem, ac distinguitur a relatione identitatis, quae fundatur in unitate secundum substan­ tiam, et a relatione similitudinis, quae fundatur in unitate secundum qualitatem. Aequalitas ergo dicit minus quam identitas et magis quam similitudo. Ibidem, q. 6 (n. 186) diximus in Deo non dari reales relationes, nisi quae fundantur in actione, seu in duplici pro­ cessione, ac ideo ceteras relationes, exurgentes ex alio fundamento, ut praefatas relationes identitatis, aequalitatis et similitudinis, esse puras relationes rationis, cum earum fundamentum sit essentia di­ vina, quae est numerice eadem in tribus personis, ac ideo desit alte­ ritas sive realis distinctio, requisita ad quamlibet realem relationem (nemo enim refertur ad semetipsum). Nihilominus, ad ampliorem explicitationem et intelligentian praefatae numericae identitatis trium personarum, iuverit inquirere de earum aequalitate, quae secundum nostrum conceptum, est quae­ dam relatio currens inter ipsas personas et proxime fundatur in earum quantitate (transcendentaliter accepta), seu in unitate magni­ tudinis, cum negatione excessus (cf. supra, n. 186). Haec autem quantitas sive magnitudo nequit in Deo esse secundum quantitatem materialem sive molis, sed tantum secundum quantitatem virtutis, quae quidem potest considerari sive secundum suam formam (seu perfectionem), sive secundum suum operari (seu potentiam), sive -1 p., q. 42, a. 1, 2, 4 et 6; C. Gent. 4. 6, 7, 8, 11; De potentia, q. 3, a. 13. 272 DE DEO TRINO secundum suum esse (seu durationem).25 Unde hic quaeritur utrum divinae personae sint perfecte aequales in perfectione, in potentia et duratione. II. ERRORES. 287. Omnes haeretici qui negant consubstantialitatem Filii aut Spiritus S., ut Ariani, Semiariani et Macedonian!, necessario reiciunt aequalitatem trium personarum; consubstantialitas enim et unitas in essentia sunt necessarium fundamentum aequalitatis, saltem quoad attributa absoluta. In medio aevo Abaelardus (f 1142), dividens attributa divina inter tres personas, docuit Patri competere potentiam, Filio sapientiam, Spiritui S. bo­ nitatem; item «Patrem esse plenam potentiam, Filium quandam potentiam, Spiritum Sanctum nullam potentiam» (propositio directe damnata a Cone. Senonensi, Denz. 721)Λ* Huiusmodi distributio accipi potest vel in sensu proprio, sive verae partitionis, et sic ducit ad Ύritheismum, vel ac probabi­ lius in sensu improprio, sive mere adaptationis sive appropriationis, et tunc, si supponit aliuncfc realem personarum distinctionem, innocua est et catholice sustinetur (quamvis altera forma de distributa potentia sit theologice inepta), secus vero, est purus Modalismus. Quidquid sit, ea formulatio secundum se valde ambigua est, imo in contextu totius Abaelardi doctrinae de Trinitate, sapit verum Modalismum, ut dictum est supra (n. 8, 15, 153); quo sensu non ^Quantitas transcendentalis. in qua omnis relatio aequalitatis fundatur, dividitur in discretam (i. e. numerum) et continuam; et haec dividitur in extrinsecam (i. e. locum ct tempus) et intrinsecam; et haec iterum dividitur in quantitatem molis (seu mensuram corporcitatis) et quantitatem virtutis (seu mensuram perfectionis alicuius naturae vel formae). Praeterea, haec quantitas secundum virtutem potest considerari tum in sua radice, seu in ipsa forma, tum in effectibus formae; effectus autem formae sunt duo: esse, nam omnis res habet esse secundum suam formam, et operatio, nam omne agens agit per suam formam. Unde quantitas virtutis attendi potest tripliciter: secundum ipsam formam. quatenus una forma habet aequalem vel inaequalem perfectionem ac alia, secundum eius esse, quatenus ea quae sunt perfectioris naturae sunt maioris durationis. et secundum operationem, quatenus ea quae sunt perfectioris naturae sunt magis potentia ad agendum (1 p., q. 42, a. 1, ad 1). In Deo non est quantitas discreta, quippe quae offeit divinae simplicitati; nec quan­ titas extrinseca, quae excluditur a divina immensitate et aeternitate; nec quantitas intrin­ seca molis, quae opponitur divinae perfectioni. Unde aequalitas divinarum personarum attendi potest unice secundum quantitatem intrinsecam virtutis, ct quidem perfecte consi­ deratam. i. c. tum quoad ipsam formam, tum quoad eius esse, tum quoad cius opera­ tionem. Abaclardianam doctrinam exponunt J. Cottiaux. «La conception de la théologie chez (1. 1, c. 1. ML 178. 1124 et 1126). Utraque in verbis denuntiatur a Bernardo Claraevallensi inter Capitula Petri Abaelardi (cap. 1 et 14, ML 182. 1049, 1054). Altera tan­ tum, utpote magis dissonans, in verbis damnatur a Cone. Senonensi a. 1140/1141. Abaelardinam doctrinam exponunt J. Cottiaux, «La conception de la théologie chez Abélard». Revue d'histoire ecclésiastique XXVIII (1932) 804-828, et J. R. McCallum. Abelard's Christian Theology (Oxford 1948 ) 66-90. DE COMPARATIONE PERSONARUM AD INVICEM 273 iam personarum aequalitati, quam ipsarum trinitati sive distinctioni, Abaelarcius adversatur; ut minimum tamen, altera propositio Abaelardi sonat ne­ gationem aequalitatis inter tres divinas personas.25 III. ASSERTIO. Tres personae divinae sunt simpliciter aequa­ les in perfectione, potentia et duratione. 288. Nota theologica. Id est de fide definita, tum aequivalenter in ipsa numerica identitate naturae, quae est fundamentum aequalitatis, tum formaliter implicite in asserta unitate quoad om­ nia (Cone. Flor.), tum formaliter explicite secundum ipsum concep­ tum aequalitatis (Cone. Later IV et Flor.). PROBATUR 1. Ex auctoritate. praeter realem identitatem personarum sive rela­ tionum cum essentia divina (cf. supra, n. 159), quae est fundamen­ tum absolutae earum aequalitatis, hanc etiam explicits verbis pro­ ponit. Huiusmodi fundamentum exhibet Cone. Flor.: «Trium est una substantia, una essentia, una natura, una divinitas, una immen­ sitas, una aeternitas, omniaque sunt unum, ubi non obviat relatio­ nis oppositio» (Denz. 1330). Ipsam vero aequalitatem formaliter et explicite exhibent tum idem Cone. Flor., immediate addens: «Nul­ lus alium aut praecedit aeternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate», tum Cone. Later. IV, inquiens: «Consubstantia­ les, et coaequales et coomnipotentes et coaeterni» (Denz. 800), qui­ bus verbis trina aequalitas in perfectione, potentia et duratione significatur. Eadem doctrina explicite iam prolata fuerat in Symbolo Athanasiano (Denz. 75: «Nihil prius aut posterius, nihil maius aut mi­ nus»), Cone. Later, a 649 (Denz. 501: «Aequalis gloriae»), Cone. Tolet. XI a. 675 (Denz. 529: «Aequalis Deitas, maiestas sive po­ Magisterium, 25 Abaelaruus quidem, in sua fidei professione, quam post condemnationem ab ipso obtinuit amicus eius Petrus abbas cluniacensis, ab hoc errore sese expurgare conatus est, acriter et ambigue observans: «Quod igitur mihi vel per malitiam impositum est quod scripserim, ’Quia Pater plena potentia, Filius quaedam potentia, Spiritus Sanctus nulla potentia’, haec ego verba non tam haeretica quam diabolica, sicut iustissimum est abhorreo, detestor, et ea cum suo auctore pariter damno. Quae si quis in meis reperiat scriptis, non solum me haereticum, verum etiam haeresiarcham, profiteor. Tam Filium quam Spiritum Sanctum ex Patre profiteor esse, ut eiusdem sint cum Patre substantiae, eiusdem penitu> voluntatis atque potentiae; quae quorum omnino eadem substantia vel essentia, nulla po­ test esse vel voluntatis diversitas vel potentiae inaequalitas» (ML 178. 105 sq.). Sed. st haec sincere sunt dicta, ostendunt mentem Abaelardi in toto suo opere Theologiae ebristiar.ae in ipsum Modalismum inclinasse. 274 ΠΕ BEO TRINO testas»), Conc. Senonensi condemnante supradictam propositionem Abaelardi (n. 287), Liturgia in Praefatione SS. Trinitatis («Sine dif­ ferentia discretionis sentimus»). Scriptura aequalitatem divinarum personarum directe exhibet quoad Patrem et Filium (quoad Spiritum S. vero aequalitas in ipsa eius divinitate continetur). Io. 16. 15: «Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt»; Io. 17. 10: «Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt» (cf. 5. 18; 10. 30); Phil. 2. 6: «Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo» (aequalitas prae­ dicatur in utraque, latina et graeca, huius textus interpretatione, de qua supra, n. 66). Nec obstat affirmatio Christi, Io. 14. 28: «Pater maior me est», cum haec referatur ad humanitatem (ac ideo huius­ modi obiectio pertinet ad tractatum De Verbo Incarnato, ut dictum est supra, n. 70), et ceteroquin, si transferatur ad ipsam lineam divi­ nitatis, ut aliqui Patres graeci interpretantur, sonat tantum posterioritatem sive ordinem originis, ita ut Filius minor Patre dicatur, quatenus est a Patre originatus et careat proprietate principii sine principio. Patres pariter, ex identitate trium personarum in natura, pro­ cedunt ad earum in omnibus aequalitatem ostendendam. In quo qui­ dem excellunt Latini. Augustinus·. «In ipso igitur Deo, cum aequali Patri Filius aequalis, aut Spiritus Sanctus Patri et Filio aequalis, non fit maior Deus quam singuli eorum, quia non est.quo crescat illa perfectio» (De Trin. 6. 8, ML 42. 929 sq.; cf. 6. 10; 7. 6). Leo I: «In Trinitate enim divina nihil dissimile, nihil impar est; et omnia quae de illa possunt substantia cogitari, nec virtute, nec glo­ ria, nec aeternitate discreta sunt» (Serm. 75. 3, ML 54. 401). Ful­ gentius apte perstringit tres supradictas aequalitates: «Nemo alium aut praecedit aeternitate, aut excedit magnitudine, aut superat po­ testate» (De fide 1. 4, ML 65. 673). Nec obstat quod aliqui Patres loquantur de inferioritate Filii relate ad Patrem; nam, si haec obiectio quidquam valeret, inficeret non tantum aequa­ litatem sed etiam ipsam Filii divinitatem, quam Patres aperte confitentur. Ceterum de sensu, tum istius tum aliarum similium expressionum (ut quod Filius et Spiritus S. vocentur dii secundi ordinis, vel partes et derivationes Divinitatis quae tota est in Patre), quas aliqui ex antiquioribus Patribus, signanter Tertullianus et Origenes, ultra modum premebant contra Modalismum, et ratione quarum a quibusdam auctoribus de Subordinatianismo sus­ pecti habentur, sufficienter dictum est supra (n. 92-98). Ipsi Athanasius et Ba­ silius (cit. in n. 97) explicite affirmant huiusmodi inferioritate nihil aliud sig­ •Λ-τς— - DE COMPARATIONE PERSONARUM AD INVICEM 275 nificari nisi posterioritatem originis; idque pariter affirmat inter Latinos Hi­ larius, docens quod, quamvis Filius habeat eandem prorsus naturam ac Pater, tamen nequit aequari Patri, eo quod genitus sit ab ipso (In Psal. 138. 17). PROBATUR 2. Ex ratione theologica 289. Personae divinae habent eandem numero naturam. Ergo habent eandem numero quantitatem virtutis, consideratam tum in sua radice, i. e. in ipsa perfectione formae; tum in primo effectu illius formae, seu esse, omnis enim res habet esse secundum suam formam; tum in secundo effectu, seu operatione, omne enim agens agit per suam formam. Ergo personae divinae habent perfectam aequalitatem, tum in gradu perfectionis, seu magnitudine; tum in esse, seu duratione et aeternitate; tum in virtute operationis, seu potentia. Idem ostenditur peculiariter quoad aeternitatem. Nam perso­ nae procedentes procedunt ex principio cuius virtus est in actu per­ fecto ab aeterno. Dum enim in creatis prius est persona patris, pos­ tea fit generatio quae etiam paulatim perficitur, ac tandem est filius, in divinis persona Patris, eo ipso quod existit, est actu generans, generatione instantanea et perfecta, adeoque in eodem instanti quo est Pater, est etiam eius generatio eiusque Filius. Pariter, intellectus et voluntas Dei est semper in actu; unde numquam divinus intellec­ tus caruit Verbo, nec divina voluntas Amore seu Spiritu S. Si quis autem obiciat personas divinas non esse aequales vel saltem non xdecte aequales, quia, etsi habeant in communi eandem perfectionem absoutam quae est ipsa divina essentia, non habent in communi perfectiones rela­ tivas, cum Filius non habat perfectionem paternitatis et Pater careat perfec­ tione filiationis, respondetur negando suppositum, quod nempe tres relationes divinae, formaliter ut relationes, importent aliquam perfectionem, ut osten­ sum est supra (n. 172-174) cum communiori sententia. Illi vero theologi qui hoc suppositum admittunt, seu qui dicunt rela­ tiones divinas importare secundum se tres distinctas relativas perfectiones, conantur alio modo huic obiectioni satisfacere. Quidam enim, ut Suarez (De Trin., 1. 3, c. 10), dicunt huiusmodi relativam perfectionem non esse perfec­ tionem simpliciter simplicem (cf. supra, n. 174), ac eius absentiam non argue­ re defectum in subiecto, ita ut Pater sit aeque perfectus absque filiatione ac Filius pbsque paternitate (cum non sit melius esse Pater quam Filius, aut vicissim). Alii vero, ut Franzelin (De Deo Trino, thes. 15), dicunt relativam perfectionem unius personae inveniri etiam in alia persona, ratione tum Circuminsessionis scu inexistentiae unius in alia, tum inclusionis unius rela­ tivi in suo correlativo. 276 DE DEO TRINO Haec altera solutio est insufficiens, quia inexistentia vel inclusio unius personae in alia non valet immutare intrinsecam indolem ipsius personae et illi conferre perfectionem alterius. Nec prior Suaresii solutio melior videtur; nam ratio quare esse Patrem vel esse Filium non sit perfectio simpliciter simplex, est quia praecise ipsa relatio paternitatis vel filiationis formaliter et secundum se nullam dicit perfectionem et totam suam perfectionem emendicat ab ipsa essentia divina, cum qua utraque relatio identificatur (cf. supra, n. 174). QUAESTIO II. DE MUTUA DIVINARUM PERSONARUM INEXIS­ TENTIA SIVE CIRCUMINSESSIONE* I. SENSUS QUAESTIONIS. 290. Ex numerica naturae unitate oritur non solum aequalitas personarum divinarum, sed etiam earumdem mutua inexistentia, quam Graeci «δριχώρηοις (circulatio, a xspr/œp’îv circumire, commeare, circumincedere), Latini vero «circumincessio» vel «circuminsessio», ab eadem graeca voce derivata, appellare consue­ verunt. Graecam vocem primus introduxit Gregorius Nazianzenus in doctrinam christologicam, loquens de duabus Christi naturis «ob arctissimam coniunctionem vicissim inter se commeantibus» {Orat. 51). Subinde Damascenum eam introduxit etiam in doctrinam trinitariam, ad significandum veluti circu­ lum divinarum processionum, iuxta dynamicum modum quo mysterium Tri­ nitatis concipitur a Graecis (De fide orth. 1. 8; 3. 5, infra cit.). A Damasceno vox transivit in latinam theologiam, lento tamen pede, utpote fortasse minus congruens latinae ac staticae conceptioni eiusdem mys­ terii, quae ab ipsa essentia exordium capit ut inde ascendat ad processiones, potiusquam vicissim. Antiquior dictio Circumincessio, quae directe corres­ ponde! graecae voci ac conceptui, primo apparet apud Burgundionem a Pisa (t 1194), ipsius Damasceni interpretem (in opere inedito); saec. 13 adhibetur, sub forma tamen verbali (circumincedere), ab Alberto M. et Bonaventura in sola christologia (numquam vero a S. Thoma); inde a saec. 14 coepit adhiberi etiam in doctrina trinitaria, et quidem sub forma substantiva (chcumincessiok 26 1 p., q. 42, a. 5; In 1 Sent., dist. 19, q. 3, a. 2; C. Gent. 4. 9. Ales, A. d’, De Deo Trino (Parisiis 1934) 249-256. Caietanus, In 1 p., q. 42, a. 5. Deneffe, A., «Perichoresis, circumincessio, circuminsessio. Eine terminologische Untersuchung», Zeitschrift fiir katholische Theologe XLVII (1923) 497-532. ïoannes a S. Thoma, In I p.. q. 39-42, disp. 36, a. 4. Prestige, L., Περιγωρεω and Περιχώρηαις in the Fathers». Journal of theological studies XXIX (1928) 242-252. Stombowski, A., «Doctrina Semiarianorum de circuminsessione personarum SS. Tri­ nitatis», Collectanea theologica (15>35) 95 sqq. Suarez, De Trinitate, 1. 4, c. 16. DE COMPARAI IONE PERSONARUM AD INVICEM 277 praecipue a doctoribus franciscains. Rcccntior dictio, Circnmtnsessio, quae vi­ detur quaedam adaptatio ad praedictam latinam staticam conceptionem, per copulationem utriusque conceptus circulationis et sessionis, primo adhibita est ab Henrico Gandavensi (t 1293), sed nonnisi multo tardius, inde nempe a saec. 17-18, communior evasit apud theologos. Huiusmodi Circuminsessionis conceptus, qualis exhibetur in theologia, conatur integrum Trinitatis mysterium, seu unitatem na­ turae et distinctionem personarum, vivido quodam ac synthetico modo exhibere, sub copulato aspectu tum cuiusdam sessionis sive inexistentiae unius personae in alia, fundata in ipsa unitate naturae, tum incessantis cuiusdam circulationis, sive egressus unius perso­ nae ab alia et regressus in eandem. Unde tria importat elementa, scilicet primo, distinctionem personarum, nam nemo sedet in seipso aut incedit circa seipsum; secundo, unitatem naturae, vi cuius una persona est ab alia intime inseparabilis et existit in ea; tertio, pro­ cessionem, acceptam ut circulum vitalem, vi cuius una persona egre­ ditur ab alia et regreditur in ipsam, ita nempe ut Filius conci­ piatur oriri a Patre, regredi ad eum et quiescere in sinu ipsius, et pariter Spiritus S. effluere a Patre et Filio, refluere in ipsos et quies­ cere in eorum amplexu. II. ASSERTIO. Datur in divinis ineffabilis quaedam Circuminsessio, seu trium personarum mutua inexistentia, fundata in unitate naturae, in immanentia processionis et in vinculo relationis. 291. Nota theologica. Circuminsessio, sive mutua ac intima divinarum personarum inexistentia, abstrahendo tum ab ipsa voce tum a praecisiori eius conceptu, est de fide definita a Conc. Flor. PROBATUR 1. Ex auctoritate. hanc doctrinam proponit praecipue in Conc. Flo­ rentino. Eam iam innuerat Dionysius R. P. (t 268), in sua Epist. ad Dionysium Alex, contra Tritheistas et Modalistas, dicens «divi­ num Verbum Deo universorum esse unitum et Spiritum Sanctum in Deo manere et inhabitare» (Denz. 112). Conc. Eolet. XI a. 675 rem explicitius exhibet, docens «tres istas personas... inseparabiles inve­ niri et in eo quod sunt et in eo quod faciunt» atque huiusmodi inti­ mae inhaesionis unum fundamentum in eo assignans quod, utpote relativae, una in conceptu alterius includitur, «relatio quippe ipsa vocabuli personalis [ut Patris et Filii] personas separari vetat, quas Magisterium I 2?8 i S3ÙV DE DEO TRINO etiam, dum non simul nominat, simul insinuat» (Denz. 531 sq.). Cone. Flor, eandem perfectam inhaesionem pleniori modo proponit, eam immediate connectens cum praecipuo eius fundamento: «Prop­ ter hanc [naturae] unitatem Pater est totus in Filio, totus in Spiritu Sancto; Filius totus in Patre, totus in Spiritu Sancto; Spiritus Sanc­ tus totus est in Patre, totus in Filio» (Denz. 1331); quae verba desumpta sunt ex Hymno «Splendor paternae gloriae», Ambrosio attributo, et ex loco Fulgentii mox citando. Scriptura eandem doctrinam prodit, praecipue quoad inexistentiam Filii in Patre. Io. 1. 1: «Verbum erat apud Deum»; 1. 18: «Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris»; 10. 38: «Pater in me est, et ego in Patre»; 14. 11: «Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est?»; 17. 21: «Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te». Apostolus, comparans «spiritum hominis, qui in ipso est» cum Spiritu Dei, ait: «Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et quae Dei sunt nemo cognovit, nisi Spiritus Dei»; quae comparatio innuit Spiritum S. tam intime Deo inesse, quam intime spiritus hominis inest ipsi homini (1 Cor. 2. 10 sq.; cf. supra, n. 74). ut notavimus supra (n. 290), usque ad Damascenum saec. 8, nomen pericôresin (latine circumincessio), dictum de Trini­ tate, prorsus ignorant, et a fortiori nomen circuminsessionis, quod nonnisi in tardiori medio aevo a scholasticis invectum est. Ipsa vero doctrina est communis et firma apud Patres, quamvis eam peculia­ riter primus exhibuerit Damascenus, adhibito ipso signanti nomine pericoréseos. Fundamentum Circuminsessionis Patres communissi­ me assignant ipsam divinae naturae unitatem; quidam, ut Hilarius, Athanasius, Cyrillus Alex, et Fulgentius, afferunt etiam rationem processionis, et aliqui, ut Basilius et Patres Cone. Tolet. XI (supra cit.), produnt etiam ipsam rationem relationis. 292. Patres, Hilarius, De Trint. 3. 4: «Pater in Filio, quia ex eo Filius; Filius in Patre, quia non aliunde quod Filius» (ML 10. 78). Athanasius. Adv. Arianos, Orat. 3. 3: «Filius idcirco in Patre est, quia ex Patre habet ut sit... Cum forma et divinitas Patris hoc ipsum sit quod est Filius, omnino sequitur ut Filius sit in Patre et Pater in Filio» (MG 26. 328). Basilius, Episi. 38. 4: «Non enim potest ullo modo sectio aut divisio excogitari, ita ut aut Filius absque Patre intelligatur. aut Spiritus seiungatur λ Filio» (MG 32. 329). DF. COMPARAT IONE PERSONARUM AD INVICEM 279 Ambrosius, Hymnus «Splendor paternae gloriae»: «in Paire lotus Filius et totus in Verbo Pater» (ML 16. 1475).27 Cyrillus Alex., De Trin., dial. 2: «Prodit... ex mente Verbum. Cum autem sit mens, quia verbum habet, ac verbum vicissim, quia mente plenum est, quo pacto... censebitur esse mens absque verbo, verbum autem absque mente?» (MG 75. 770). Fulgentius, immediate ante verba supra citata (n. 288) ait: «Per hanc unitatem naturalem totus Pater in Filio et in Spiritu Sancto est, et totus Filius in Patre et Spiritu Sancto est, totusque Spiritus Sanctus in Patre et Filio est». Damascenus, De fide orth. 1. 8: «[Personae divinae] uniuntur..., non ita ut confundantur, sed ut cohaereant, atque sese invicem citra omnem con­ tradictionem ac commistionem pervadunt [τήν έν άλλήλα’.ς περιχώοη□-·?]> (MG 94. 830). 3. 5: [Personae divinae] ad invicem nec excedere, nec disiungi queunt; quinimo inter se unitae sunt, aliaeqtte alias citra confusionem pervadunt [έν άλλήλαις άσυγχύταις χεριχ<ορούσας]> (MG 94. 999).28 PROBATUR 2. Ex ratione theologica. 293. In Trinitate tria considerari possunt: essentia, relatio et processio, et secundum quodlibet istorum apparet unam personam divinam esse vere et realiter in alia.29 Prima ratio, fundans Circuminsessionem, est unitas essentiae. Unaquaeque enim persona est, ubi est sua essentia, cum imo persona divina sit idem ac essentia divina. lamvero essentia unius personae est in aliis, cum sit eadem ac essentia aliarum. Ergo et ipsa persona est in aliis. Secunda ratio est vinculum relationis. Una enim persona divina opponitur alteri relative. lamvero, in his quae relative opponuntur,, unum oppositorum non solum non excluditur ab altero, sed est formaliter in ratione alterius. Ergo una persona divina est in ratione seu in essentia alterius. 27 De authenticitatc Hymnorum Ambrosii confer Clauis Patrum Latinorum (ed. 2), n. 163, p. 34 sq. 28 Cf. etiam 1. 14: 4. 18; De recta sent. 1; Contra lacobitas 78; De natura compo­ sita contra Acephalos 4. In De fide orth. 3. 4, paulo ante textum citatum, loquitur de christologica circuminsessione, seu de duarum naturarum in Christo «mutua immeatione'* [τήν eh αλληλα αύτών ·κεριχώρηαί>]. 29Quidam theologi, ut Suarez (De Trin., 1. 4, c. 16, n. 11), Ruiz (De Trin., disp. 107, s. 7, n. 9 sq.), Silvester Maurus, Piccirelli, Muncunill, attentant etiam aliam rationem, quam videntur habere ut proximum fundamentum Circuminsessionis, scilicet divinam infinitam immensitatem sive ubiquitatem, ratione cuius una persona est necessario ubi est alia. Sed huiusmodi ratio est inefficax, tum quia immensitas Dei refertur etiam ad creaturas, quibus tamen Deus non dicitur circuminsedere, tum quia, antecedenter ad ipsum conceptum immensitatis ct ratione ipsius identitatis naturae, personae divinae sunt necessario invice inexistentes. 280 DE DEO TRINO Haec ratio prima fronte minus perspicua videtur, imo quibusdam for­ tasse apparebit vacua, vel saltem non per se sola probans;30 ex ea enim sequi videtur unam personam divinam esse in alia improprie tantum, nec ceterum talem inexistentiam esse quid proprium divinis personis, cum etiam in creatis pater et filius, utpote relativi, in invicem includantur. Sed attente conside­ ranti apparebit hanc rationem esse subtilem et profundam atque intentum plene attingere. Nam, cum unum relativorum sit in ratione et definitione alterius, dicendum est ipsum esse in ipsa forma et essentia illius; definitio enim exhibet rei essentiam. Nec valet opponere exemplum patris et filii in creatis, quia utique filius includitur realiter et formaliter in patre, at non in homine, i. e. non in esse substantiali patris sed in eius esse accidentali, cum in creatis paternitas non sit nisi accidens; quapropter non dicitur filius esse simpliciter in patre, nec ibi habetur circuminsessio. In divinis e converso, Filius est formaliter de ratione Patris simpliciter et substantialiter, non vero secundum quid et accidentaliter, quia paternitas est essentialiter ipsa persona divina, adeoque in ipsa ratione personae Patris includitur ipsa persona Filii. Tertia ratio, est immanentia processionis. Verbum enim proce­ dendo manet in dicente; imo eo maior est talis immanentia, quo perfectior est processio cognitiva; cognitio enim consistit in unione et assimilatione. Similiter Amor procedens est inclinatio immanens voluntati. Ergo Filius est in Patre et Spiritus S. est in Patre et Filio. Praeterea, id quod Verbo dicitur et Amore amatur, est in Verbo et in Amore. Ergo Pater et Spiritus S. sunt in Filio, et Pater et Filius sunt in Spiritu S. Propterca Franzelin (thes. 14) huiusmodi relativorum inhacsionem appellat /o.?r■eam circumbisessionem. !>! COMPARA ΓΙΟΝΊ PERSONARUM AD CRI. \TURAS 2s 1 CAPUT V. DE COMPARATIONE DIVINARUM PERSO­ NARUM AD CREATURAS Personae divinae tripliciter ad creaturas comparari possunt: secundum operationem ad extra (q. 1), secundum missiones, quae sunt processiones ad intra, quatenus quodammodo extenduntur in tempore usque ad creaturas (q. 2), et secundum eum peculiarem effectum qui inhabitatio SS. Trinitatis in anima iusti vocari solet (q. 3). QUAESTIO I. DE DIVINARUM PERSONARUM COMMUNITATE IN OPERATIONIBUS AD EXTRA31* I. SENSUS QUAESTIONIS. 294. Haec quaestio non semel implicite iam resoluta est. Af­ firmativa enim responsio sequitur immediate ex ipso mysterio unius naturae in tribus personis; unitas quippe naturae unitatem opera­ tionis importat, maxime cum in Deo natura et operatio sint idem. Nec multum ab ista differt quaestio, resoluta in cap. 4, q. 1, de aequalitate trium personarum quoad potentiam, nisi quod hic quae­ ritur non solum de aequalitate, sed etiam de identitate operationis. Unde eodem modo resolvitur, scilicet ex ratione unitatis naturae. Praeterea, haec quaestio intime connectitur cum altera de appropria­ tione (infra, cap. 6, q. 2) et in ea suum complementum obtinet. Sensus igitur quaestionis est: utrum operationes Dei ad extra ita sint tribus personis communes, ut omnes idem specifice opus efficiant, non vero una persona hoc, alia aiud; ut omnes etiam idem numerice opus efficiant; et ut omnes totum opus, non vero una hanc, alia aliam partem, efficiant. II. ERRORES. Inter tres haereses trinitarias, Tritbeismus et Subordinatianismus, negando diverso modo ipsius divinae naturae unitatem in tri­ bus personis, consequenter reiciunt unitatem operationis ad extra, quam Subordinatiani totam referre videntur ad Verbum, primam creaturam, per quam omnia facta sunt. Modalistae vero, ita tripli­ cem operationem sive manifestationem unius Dei distinguunt, ut 31 S. Thomas hanc quaestionem pertractat in 1 p., q. 45, a. 6, in tractatu De Deo Creante, ubi quaerit «utrum creare sit proprium alicuius personae». Cf. etiam In 2 Sent, prol.; De potentia, q. 9, a. 5, ad 20. •282 DE DEO TRINO tantum in ea dicant consistere ipsum Trinitatis mysterium, sive me­ ram modalem distinctionem unius personae divinae secundum tri­ plicem realiter distinctam manifestationem. Quidam antiqui doctores, quos diffuse impugnat Augustinus (De Triti., ]. 2, c. 7-18, ML 42. 853-868; cf. I. 3, c. 11), reservabant theophanias sive apparitiones Dei in A. T. soli Filio, eo quod reputarent solum Patrem esse invisibilem et inaccessibilem, iuxta 1 Tim. 1. 17; 6. 15 sq. (cf. dicta supe­ rius, n. 49). Ex doctrina Abaelardi, iuxta quam «Pater est plena potentia, Filius quaedam potentia, Spiritus Sanctus nulla potentia» (cf. supra, n. 287), logice sequitur operationem ad extra non esse communem tribus personis, quamvis eius doctrina probabilius interpretanda sit in sensu modalistico. An­ tonius Giinther, cum docuerit quendam mitigatum Tritheismum, abiciendo proprie dictam unitatem naturae in tribus personis (cf. supra, n. 7, 15, 36, 38), consequenter negat illarum unitatem in operationibus ad extra, soli Filio tribuens opus creationis et soli Spiritui S. opus sanctificationis.32 Nec deest apud aliquos modernos tendentia ad vertendam in dubium unitatem trium personarum in omnibus operationibus ad extra.33 III. ASSERTIO. Omnis operatio ad extra est communis tribus personis, ita ut omne et totum quod fit, a tribus aequaliter et indivisibiliter fiat. 295. Nota theologica. Id est de fide definita explicite a Conc. Later, a. 649, aequivalenter a Conc. Later IV et Flor. PROBATUR 1. Ex auctoritate. hanc veritatem proponit tum implicite in asserta unitate naturae et potentiae, ex qua immediate procedit generale principium florentinum «Omnia [in Deo] sunt unum, ubi non ob­ viat relationis oppositio» (supra, n. 288), tum etiam explicite. Magisterium Iam DamaSUS R. P. cum Conc. Romano a. 382, can. 19, generaliter quoad opus creationis definiebat: «Si quis non dixerit, omnia per Filium et Spiritum [suum] Sanctum Patrem fecisse, id est visibilia et invisibilia: haere­ ticus est» (Denz. 171). Conc. Later, a. 649: «Si quis... non confitetur... unam eandemque trium deitatem, naturam, virtutem, potentiam..., operationem..., creatricem omnium et protectricem..., condemnatus est» (Denz. 501). 33 Cf. expositionem eius doctrinae apud L. Orban, op. cit. (supra, in n. 7) 122-124. 33 Cf. apud J. Solano, «Algunas tendendas modernas acerca de la doctrina de las apropiaciones y propiedades de la Santisima Trinidad», Estudios edesiâstiens XXI (1947) 5-M.—1. M. Delgado Varela. «La Encarnacion del Verbo, obra de Dios», Estudios XV (1959) 3-24, 179-196, 345-368. Di COMPARATIONE PERSONARUM AD CRT. ATTIRAS 28Λ Cone. Tolet. XI a. 675: «[In tribus personis] unum principium praedi­ catur... Nulla sine alia vel extitisse, vel quidpiam operasse aliquando credatur. Inseparabiles enim inveniuntur et in eo quod sunt, et in eo quod faciunt... Incarnationem quoque huius Filii Dei tota Trinitas operasse credenda est, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis» (Denz. 529, 531, 535). Conc. Later. IV: «Credimus... tres... personas... Pater... Filius... ac Spiritus Sanctus..., potentes et coaeterni: unum universorum principium... Unigenitus Dei Filius lesus Christus, a tota Trinitate communiter incarnatus [est]» (Denz. 800 sq.). Conc. Flor.: «Pater et Filius et Spiritus Sanctus non tria principia crea­ turae, sed unum principium» (Denz. 1331; cf. praeterea praefatum fundamen­ tale effatum). Leo XIII, Encycl. «Divinum illud» a. 1897: «Perfectiones cunctae atque opera extrinsecus edita Personis divinis communia sunt; sunt enim 'indivisa opera Trinitatis, sicut et indivisa est Trinitatis essentia' [Augusti­ nus, De Trin. 1. 4. 7; 5. 8], quia, uti tres Personae divinae ’inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operantur [ibid.]» (Denz. 3326). <» Pius XII, Encycl. «Mystici Corporis» a. 1943: «Omnia sunt habenda Sanctissimae Trinitati communia, quatenus eadem Deum ut supremam effi­ cientem causam respiciant» (Denz. 3814). non uno modo eandem veritatem proponit. Primo quidem, eaedem operationes divinae tribuuntur indiffe­ renter uni vel alteri personae. Ita, creatio tribuitur etiam Filio (Io. 1. 3; Hebr. 1. 10); opus Incarnationis tribuitur Patri (Hebr. 10. 5), Filio (Phil. 2. 6) et Spiritui S. (Luc. 1. 35); distributio charismatum tribuitur Patri (Eph. 1. 3 sqq.) et Spiritui S. (1 Cor. 12. 7 sq.); re­ missio peccatorum tribuitur Patri (Luc. 11. 4), Filio (Mat. 9. 2) et Spiritui S. (Io. 20. 22 sq.). Secundo, Christus explicite asserit unitatem operationis suae et operationis Patris. Io. 5. 19: «Amen, amen, dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit». Tertio, eandem unitatem Christus significat, aequiparando suam operationem operationi Patris: «Pater meus usque modo ope­ ratur, et ego operor» (Io. 5. 17); vel asserens Patrem operari in ipso: «Pater... in me manens, ipse facit opera» (ibid. 14. 10); «Ope­ ribus credite, ut cognoscatis et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre» (ibid. 10. 38). Quarto, quandoque eadem operatio tribuitur pluribus personis sub ordine quodam, qui, praeter unitatem operationis, ordinem quoque originis sive processionis importat. Io. 1. 3: «Omnia per ipsum facta sunt»; Rom. 11. 36: «Ex ipso [i. e. Patre], et per 296. Scriptura 2&4 DE DEO TRINO ipsum [i. e. Filium], et in ipso [i. e. Spiritu S.] sunt omnia»; 1 Cor. 8. 6: «Unus est Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus lesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum». 297. Patres unanimiter docent unitatem oprationis ad extra eamque coniungunt cum unitate essentiae et potentiae. Graeci, cuj II de more solliciti sint de ordine personarum servando, praeferunt formulam «Patrem operari per Filium et Spiritum S.», sicut in ex­ primenda processione ad intra eligunt formulam «Spiritus S. pro­ cedit a Patre per Filium», necnon ex unitate personarum in opera­ tione ad earumdem unitatem in essentia procedunt. Latini vero, cum Augustino, potius unitatem naturae in personis considerantes, ex ea unitatem operationis deducunt. Quandoque Patres aliquod opus vel attributum divinum tribuunt singulariter uni personae, sed vel loquuntur de missionibus secundae et tertiae personae (de qui­ bus agemus in q. seq.), vel utuntur lege appropriationis (de qua ser­ mo erit in cap. 6, q. 2). Irenaeus, Adv. haer. 1. 22. 1: «Deus... per Verbum ct Spiritum suum, omnia faciens, et disponens, et gubernans, et omnibus esse praestans» (MG 7a. 669; cf. 4. 20. 1). Athanasius, Epist. 1, ad Serap., 1. 28: «Pater per Verbum in Spiritu sancto omnia facit, eoque modo sanctae Trinitatis unitas servatur» (MG 26. 595). Basilius, Epist. 189. 7: «Sanctificat, et vivificat, et illuminat, et conso­ latur, et omnia eiusmodi pariter facit Pater, et Filius, et Spiritus sanctus... Itaque operationis identitas in Patre et Filio et Spiritu sancto perspicue os­ tendit absolutissimam naturae similitudinem» (MG 32. 694). Augustinus, De Trin. 1. 4. 7, cit. supra a Leone XIII (n. 295); In Io. 20. 3: «Non dicit catholica fides quia fecit Deus Pater aliquid, et fecit Filius aliquid aliud, sed quod fecit Pater, hoc et Filius fecit, hoc et Spiritus Sanctus fecit» (ML 35. 1557 sq.). Leo I, Serm. 64. 2: «In hac autem ineffabili unitate Trinitatis, cuius in omnibus communia sunt opera atque iudicia, reparationem humani generis proprie Filii persona suscepit» (ML 54. 538; cf. Serm. 51. 6). PROBATUR 2. Ex ratione theologica. 298. In divinis omnia sunt unum, ubi non obviat oppositio relativa. Atqui in operando ad extra nulla persona divina relative alteri opponitur. Ergo una est trium operatio. Praeterea, In Deo idem est natura et operatio. Atqui natura est communis tribus personis. Ergo et operatio (1 p., q. 45, a. 6). Aliis verbis, operatio Dei ad extra, entitative et ex parte Dei con­ DE COMPARATIONE PERSONARUM AD CREATURAS 285 siderata, nihil aliud est quam imperium per quod Deus producit ■effectum externum, unde importat actum intellectus et voluntatis; iamvero idem est intellectus et eadem voluntas in tribus personis, •cum uterque sit idem cum natura divina, quae est numerice eadem in tribus personis; ergo actio ad extra est communis tribus personis. 299. Ex HAC CONCLUSIONE QUATUOR SEQUUNTUR COROLLARIA. Primo, principium quo operationis ad extra est divina natura, princi­ pium vero quod est suppositum divinum, iuxta axioma «Actiones sunt suppo­ sitorum». Ex hoc autem axiomate potest oriri obiectio-. quomodo nempe triplicitas suppositi divini non triplicet eo ipso divinam operationem. Cui respon­ detur, iuxta dicta superius (n. 212), dari in Deo, praeter tria supposita rela­ tiva, unum suppositum absolutum et hoc esse principium operationum ad extra. In sententia vero eorum qui non admittunt in Deo nisi tria supposita relativa, difficilius haec obiectio vitatur; responderi tamen potest, tria suppo­ sita relativa esse principium operationis ad extra, non in quantum sunt dis­ tincta inter se, sed in quantum sunt idem cum essentia divina, sub qua ratio­ ne sunt aliquid unum (cf. supra, n. 212, in nota). Secundo, quamvis principium quod operationum ad extra non sint divi­ nae personae, ut ad invicem distinctae, sed ut sunt unum quid in operando, tamen de facto, sub hac communi ratione, ipsae personae opera ad extra ef­ ficiunt, ita ut ipse Pater creet, et ipse Filius creet, et ipse Spiritus S. creet, ■et sic de ceteris operationibus. Nam Deus est causa rerum per eundem intellectum et voluntatem, per quorum pariter actiones exercentur divinae processiones, quibus Verbum ge­ neratur et Spiritus S. spiratur. Unde Pater creat et creaturam movet dum generat Verbum et spirat Spiritum, seu per Verbum quod generat et per Amorem quem spirat; item Filius creat et movet dum a Patre generatur et Spiritum spirat, seu in Patre a quo generatur et per Amorem quem spirat, et Spiritus S. creat et movet dum spiratur ab utroque et in utroque con­ quiescit. Qua pacto dicendum est processiones ad intra divinarum persona­ rum esse causam processionum ad extra creaturarum, non quidem formaliter ■et inquantum explicant relativas proprietates, sed identice, inquantum inclu­ dunt essentialia attributa intellectionis et volitionis (1 p., q. 45, a. 6). Tertio, quamvis tres personae sint aequaliter principium operationum ad extra, tamen non eodem modo ad ea se habent, quia forma qua operantur, seu divina essentia, non eodem modo ab eis possidetur, nam a Patre posside­ tur tanquam a nullo, a Filio vero tanquam accepta a Patre et a Spiritu S. tanquam donata ab utroque. Ad quod discrimen significandum, dicitur crea­ tura fieri vel moveri a Patre per Filium in Spiritu S., iuxta illud Io. 1.3: «Omnia per ipsum facta sunt» (Symbolum: «Per quem omnia facta sunt») et 1 Cor. 8. 6: «Pater ex qup omnia, Christus per quem omnia» (ibid., ad 2; cf. In Io., cap. 1, lect. 2).34 34De qua re confer L. Chambat, Les missions des personnes de la Sainte Trinité (Abbaye S. Wand rille 1943) 181-184. 4 2*6 bl DIO TRINO Quarto, ex unitate trium personarum in essentia et operatione sequitur unitas cultus qui eis debetur.’ Ipsae scilicet non sunt adorandae veluti dis­ tincte ac singillatim, qutxl saperet Tritheismum, sed unico actu cultus latriae, qui fundatur in unitate essentiae divinae prout est infinita sanctitas, et unico actu cultus supremae duliae, qui fundatur in unitate operationis seu in digni­ tate Creatoris et Domini. Propterea Ecclesia non instituit distinctum festum de aliqua persona divina, qua tali, nequidem de secunda, sed tantum de tota SS. Trinitate, vel de manifestationibus unius aut alterius personae, ut Spiri­ tus S. in Pentecoste er Filii in Incarnatione aliisque effectibus in Incarnatione fundatis; ct pariter in invocationibus, doxologiis ct sacramentalibus formulis, tres simul personas inducere solet. QUAESTIO II. DE MISSIONIBUS DIVINARUM PERSONARUM17 I. SENSUS QUAESTIONIS. 300. Haec quaestio de missionibus divinis posset remitti ad tractatum De Gratia, in qua missio fundatur, quemadmodum praecedens quaestio de communitate trium personarum in operationibus ad extra poterat remitti ad tractatum De Deo Creante. Utraque tamen videtur propriorem locum obti­ nere in praesenti tractatu, cum in eis agatur de comparatione Trinitatis qua talis ad creaturas; quod praecipue valet de praesenti quaestione, in qua per­ sonae divinae ad creaturas comparantur directe et secundum se, seu ut inter "Cf. P. Dr. Rosa, «The Trinity and worship», Clergy review Χ1Λ/ΙΠ (1963) 339345.—W. Mauchel, Abba, Père! prière du Christ et dei chrétiens, Rojnc 1963. v> De qua rc disserit Leo XIII in Encycl. «Divinum illud» 1897 (textus citatur in Denz. 3325 ct extensius in Cavallera 608 scj.). S. Pontifex ibidem ait: «Quare Innocentius XII [1691-17001, decessor Noster, solemnia quaedam honori Patri propria postulantibus omnino negavit». De qua rc confer P. Galtier, De SS. Trinitate in se et in nobis (Parisiis 1933) 271, et M. CAILLAT, «La dévotion à Dieu le Père. Une discussion au XVII siècle», Revue d'Ascétique et de Mystique XX (1939) 35-49. 37 1 p., q. 43 per totam; In 1 Sent., dist. 14-16; C. Gent. 4. 16 et 23; Opusculum Contra errores Gracorum, c. 14. Sequens bibliographia respicit tum missiones personarum divinarum, tum inhabita· lionem SS. Trinitatis; nam plures theologi utramque quaestionem permiscent, ob identi­ tatem solutionis ac fundamenti. Nonnisi pauca opera seligimus, quae tyronibus utiliora videntur. Ales, Λ. d', Dc Deo Trino (Parisiis 1934) 257-287. Bailleux, E., «Le cycle des missions trinitaires d’après Saint Thomas», Revue tho­ miste LX1H (1963) 165-192. B1LL0T, L., De Deo Uno et Trino (ed. 7, Romae 1935) 644-656. Bourassa, F., «Les missions divines et le surnaturel chez saint Thomas d’Aquin», Sciences ecclésiastiques I (1948) 41-94; cf. Ill (1950) 194-198; XII (1960) 307-350. Chambat, L., LeJ missions des personnes de la Sainte Trinité selon Saint Thomas d'Aquin, Abbaye S. Wandrillc 1943. Chirico, P. F., The divine indwelling and distinct relations to the indwelling per­ sons in modern theological discussion, Rome 1960. Combes, A., «’Sicut cognitum in cognoscente et amatum in amante’. Essai d’exégèse thomiste», Miscellanea Antonio Piolanti I (Roma 1964) 111-140. Cuervo, M., «La inhabitaciôn de la Trinidad en toda alma justa segun Juan de Santo Tomi*», Cienda tomista LXIX (1945) 114-220. CUNNINGHAM, F. L. B., The indwelling of tie Trinity, Dubuque 1955. DE COMPARATIONE PERSONARUM AD CREATURAS 287 sc distinctae, dum in praecedenti quaestione considerabantur sub communi aspectu unius essentiae et unius principii operationis ad extra. Haec quaestio intime connectitur tum cum doctrina dc gratia sanctifi­ cante, in qua missio fundatur, tum cum sic dicta inhabitatione Trinitatis, quite pariter in gratia fundatur iiec differt a missione nisi formaliter ct ex parte personarum, quatenus, ratione eiusdem gratiae infusae, duae tantum personae (Filius ct Spiritus S.) mittuntur, tres vero inhabitant, in eadem ani­ ma iusti. Unde sedulo distinguas inter productionem gratiae sanctificantis (dc qua in tractatu dc gratia), dationum personarum divinarum (quam tetigimus supra, in cap. 3, q. 5, n. 284 sq., ubi diximus in missionibus ipsis divinis con­ tineri dationem ad creaturas, ita ut persona quae mittitur, simul detur creatu­ rae a mittente), missionem earundem (dc qua in praesenti) et adventum sive inhabitationem SS. Trinitatis (dc qua sermo erit in sequenti quaestione). Missio generaliter accepta, etiam in creatis, duo elementa im­ portat; primo scilicet, habitudinem missi ad mittentem (ad termi­ num a quo), quae consistit in aliquo genere processionis, vel nempe moralis, seu secundum imperium aut consilium (sic servus mittitur a domino et rex mittitur a consiliario ad bellandum), vel physicae (sic flos emittitur ab arbore); secundo, habitudinem missi ad id, vel ad eum, cui mittitur (ad terminum ad quem), quae consistit in quo- Dalmau, I. M., De Deo Uno et Irino («Sacrae theologiae summa» II, Matriti 1964), n. 556-578. Drdek, J. F., Experimental knowledge of the indwelling Trinity: An historical stu­ dy of the doctrine of St. Thomas, Mundelein 1958. Fitzgerald, T. J., De inhabitatione Spiritus Sancti doctrina S Thomae Aquinatis, Mundelein 1949. Froget, B., De l'habitation du Saint-Esprit dans les âmes justes d’apre la doctrine de Saint Thomas d'Aquin, Paris 1938. Galtier, P., Dc SS. Trinitate in se ct in nobis (Parisiis 1933) 274-327.—L’habita­ tion en nous des trois personnes, Paris 1928; éd. 2, Roma 1949.—Le Saint-Esprit en nous d'après les Pères Grecs, Rome 1946.—«Grazia c inabitazione della SS. Trinité», Problem/ e orienlamenli di leologia dommatica (Milano 1957) I 609-640. Cf. bibliographiam additam a C. Colomlx), p. 641-654. Gahdeil, A., Im structure de l'âme et l’expérience mystique II (cd. 2, Paris 1927) 6-87.—«Comment se réalise l’habitation dc Dieu dans les ârnes justes», Revue thomiste <1923) 3-42, 129-141; dc eodem generali subiecto agit pluries ibid., a. 1924, 1925, 1928, 1929, 1931, 1932.—«La perception expérimentale de l’âme par elle-même d’après Saint Thomas», Mélanges thomistes («Bibliothèque thomiste», vol. 3, Paris 1923) 219-236.— «L’expérience mystique dans le cadre des ’missions divines’», Vie spirituelle-Supplément XXXI (1932) [129J-J146]; XXXI (1932) (1]-[21], I65H76I; XXXIII (1932) Hl-1281. Garrigou-Lagrange, R.. De Deo Trino et Creatore (Taurini 1943) 207-224.- Per lection chrétienne et contemplation selon saint Thomas d'Aquin ct saint Jean de la Croix (2 volt, cd. 7, Paris 1923) 145-150, [114]-l 1201.—L’amour de Dieu et la croix de Jésus I (Paris 1929) 163-206.—«L’habitation de la Sainte Trinité et l’expérience mystique-», Revue thomiste XI (1928) 449-474; XIX (1936) 470-485. Gonzalez Rivas, S., De gratia («Sacrae theologiae summa» III, Matriti 1950) 543-551. Ioannes a S. Thoma, In 1 p., q. 43, disp. 37, ed. Solcstnensi, p. 347-376. 288 Π!· DEO TRINO dam novo modo se habendi ad ipsum, qui modus vel prius non erat vel sub nova ratione ponitur. In divinis autem personis, ob earum in omnibus aequalitatem, nequit missio accipi secundum moralem processionem per imperium vel consilium nec earum habitudo ad creaturas potest consistere in aliqua praesentia quae prius non fuerit, cum, ratione creationis, sint iam ubique praesentes per i Ulli ensitatem; manent ergo tum processio physica secundum originem unius personae ab alia, tum novus modus praesentiae in creaturis; quae quidem sunt duo essentialia elementa missionis in divinis. Unde missio divinarum personarum sic definiri potest, ad mentem S. Thomae (1 p., q. 43, a. 1 et 8): Aeterna processio unius personae ab alia, addito novo modo existendi temporaliter in creatura. Primo igitur, missio divinae personae est processio, ac ita distinguitur ab eius datione, adventu et inhabitatione. Eadem enim persona potest a seipsa advenire, seipsam dare et per seipsam inhabitare, non vero a seipsa pro­ cedere, nec ideo mitti. Unde tantummodo Filius et Spiritus S. mitti possunt; Pater vero, etiam si incarnaretur, non posset dici mitti ab aliis personis vel a tota Trinitate, sed tantum advenire, se dare et in nobis inhabitare. Secundo, missio addit ad processionem respectum ad creaturam, adeoque ipsa simplex processio nonnisi valde improprie vocaretur missio ad intra. Journet, Ch., «La mission visible de l'Esprit-Saint», Revue thomiste LXV (1965) 357-397. Letter, P. de, «Sanctifying grace and our union with the Holy Trinity», Theologi­ cal studies XIII (1952) 33-58; cf. ibid. (1953) 242-272; (1958) 1-31.—«Divine quasi-formal causality», Irish theological quarterly XXVII (1960) 220-228.—«Sanctifying grace and divine indwelling. Fr. de la Taille and St. Thomas», Gregorianum XLI (1960) 63-69. Martinez Gomez, J., «El misterio de la inhabitadon del Espiritu Santo», Estudios eclesiâsticos (1934) 287-315.—«Relaciôn entre la inhabitadon del Espiritu Santo y los dones creados de la justificaciôn», ibid. (1935) 20-50. Menendez-Reigada, J. G., «Inhabitation, dones y experienda mistica». Revista espaüola de teologia VI (1946) 61-101. Mennessier, J., «Trinité et missions divines», Vie spirituelle-Supplément XLIII (1935) 176-183. Morency, R., L’union de grâce selon saint Thomas, Montréal 1950. Retailleau, M., La Sainte Trinité dans les âmes justes, Angers 1932. Rodriguez, V.. «Inhabitation de la SS. Trinidad en el aima en gracia». Ciencia tomista LXXXVI 65-115; cf. in XVIII Semana Espanola de teologia 1958, p. 115-152. Sagües. J. F., «El modo de inhabitadon del Espiritu Santo segun Santo Tomas de Aquino». Miscelanea Camillas II (1944) 161-201. Salmanticenses, De Trinitate, disp. 19. per totam. Suarez, De Trinitate, 1. 12, per totum. Urdanoz, T., «La inhabitadon del Espiritu Santo cn el alma del justo», Revista espaiiola de teologia VI (1946) 465-533.—«Influjo causal de las divinas personas en la inhabitadon en las almas justas», ibid. VIII (1948) 141-202. Trutsch, J., SS. Trinitatis inhabitatio apud theologos recentiores, Trento 1949. Verardo, R.. «Polemiche recenti intomo all’inabitazione della SS. Trinità», Sapienza VII (1954) 29-44. DE COMPARATIONE PERSONARUM AD CREATURAS 289 Respectus autem, quem missio importat ad creaturam, est novus modus es­ sendi in ea; nemo enim dicitur mitti ad aliquem terminum, nisi incipiat quo­ dammodo esse in illo termino, vel quia ibi prius non erat vel quia ibi incipit esse alio modo; ita qui, libera electione iam Romae degens, nominaretur a Gubernio suae patriae legatus apud S. Sedem, vere diceretur Romam mitti, quia novo modo ibi inciperet esse. Praeterea, oportet quod hic novus modus essendi in creatura sit formaliter ratione processionis, seu oportet quod se­ cundum elementum missionis sequatur ex priori; ita filius in humanis non dicitur mitti a patre quocumque ipse voluntarie ierit, quia causa huiusmodi novi modi essendi non est ipsa processio a patre sed mera filii voluntas. Dividitur autem missio divina in invisibilem, quae fundatur in gratia sanctificante, et visibilem, quae consistit in signo exteriori alicuius personae divinae; haec autem subdividitur in substantialem, qualis est Incarnatio, et repraesentativam, qualis est v. g. apparitio Spiritus S. sub forma ignis in die Pentecostes. De quibus fusius infra dicetur. Quaeritur igitur, utrum dentur verae et propriae missiones di­ vinarum personarum, tam invisibiles quam visibiles, vel, quod ad idem redit, utrum, ratione alicuius novi modi essendi in creatis, divi­ nae personae vere et proprie dicantur mitti ad creaturas. Quaeritur praeterea, utrum missiones invisibiles, quae sunt missiones simpli­ citer dictae, /undentur in ipso effectu gratiae sanctificantis. II. ERRORES. Modalistae, negantes distinctionem personarum in divi­ nis, reducunt missiones ad varias manifestationes temporales unius personae divinae. Subordinatiani, negantes Filium et Spiritum S. esse personas divinas, seu procedere immanenter et substantialiter a Deo, eo ipso negant missionem divinarum personarum; et aliunde, pervertentes conceptum missionis, ex ipsa doctrina Scripturae de missionibus Filii et Spiritus S. concludunt subordinationem Filii et Spiritus S., relate ad Patrem, et negationem divinitatis eorum. Schismatici Orientales^ post Photium, admissa contra haere­ ticos distinctione et divinitate Filii et Spiritus S., explicite ac directe negant existentiam missionis invisibilis Filii et Spiritus S., in sensu supra explicato, ne inde cogantur admittere processionem Spiritus S. a Filio, cum missio includat processionem et Spiritus S. in Scrip­ turis dicatur mitti a Filio (cf. supra, n. 270). Dicunt autem missio301. 38 Cf. M. Iugie, Theologia dogmatica Christianorum orientalium ab Ecclesia catholica dissidentium T (Parsiis 1926) 208-210; II (1933) 233-247. 10 290 be deo trino nem divinam, dc qua in Scriptura et Traditione, esse missionem mere temporalem, nullum essentialem nexum habentem cum ipsis processionibus divinis ad intra; eam consistere in operatione Dei ad extra, qua producitur gratia vel quodlibet charisma superna tu rale; unde terminum a quo missionum esse communiter totam Trinita­ tem, id vero quod mittitur, esse non ipsam personam divinam sed effectus supernaturales, quamvis ex speciali ratione, puta ad pecu­ liarem significationem vel manifestationem alicuius personae, missio attribuatur uni vel alteri personae; quapropter omnia verba Scriptu­ rae vel Patrum, quae loquuntur tum de missione unius personae, nominatim Spiritus S., tum de inhabitatione trium personarum, in­ terpretanda esse in sensu proprio de charismatibus divinis, et non­ nisi in sensu appropriato de ipsis personis. Notandum tamen est quod, quamvis omnes theologi schismatici post Pl otium,39 concorditer negaverint ac negent praecipuum caput de connexione missionis cum processione, tamen ante Gregorium Palamam (t 1360) gene­ ration concedebant in missione ipsam personam divinam communicari, praeter gratiam sanctificantem; Palamas vero hoc ipsum directe negavit, reducens misionem ad meram dationem alicuius effectus supernaturalis. qui per meram appropriationem attribuitur uni vel alteri personae.40 Quam palamiticam doc­ trinam secuti sunt longe communius posteriores doctores, signanter Adamus Zernikavius et Theophanes Procopovitch (in suis polemicis tractatibus de processione Spiritus S.). Ad eandem sententiam accesserunt aliqui pauci theologi catholici, nomi­ natim Martinus Ripalda (t 1648)41 et Dominicus Viva (+ circa 1710),42 qui, impugnantes sententiam Lessii et Petavii, iuxta quam personae divinae non mediante gratia sed immediate coniunguntur animae, in contrarium sensum ex­ cesserunt, docentes missionem (et consequenter etiam inhabitationem) divi­ narum personarum non consistere nisi in ipso effectu gratiae, adeoque perso­ nas divinas ratione gratiae sanctificantis non mitti proprie dicta missione substantiali, nec esse substantialiter praesentes, ner novam praesentiam dis­ tinctam a nraesentia immensitatis, quae competit Deo ut causae universali. Ouod attinet fundamentum missionis (et consequenter etiam inhabitatio­ nis) divinarum personarum, ultro excesserunt praefati Leonardos Lessiur (i 1623)4’ et Dionysius Pelavius (t 1652),4‘ docentes personas divinas mitti w Amphilochia q. 159 et 188. MG 101. 838 et 910-914. ^Homilia 8 de fide (MG 151. 100); Confessio fidei (ibid. 766). Huiusmodi Palamae sententia connectitur cum alia ipsius doctrina de rcali distinctione inter essentiam Dei et eius operationem, et de inaccessibilitate Dei. de qua dictum est in tractatu De Deo Uno. in vol. 1. n. 585, 663. Confer etiam Jugie, op. nuper cie TT 238 sq. 41 De ente supernaturali. disp. 132. n. 95. 42 De gratia, disp. 4, q. 3. 41 De Perfectionibus moribusque divinis, 1. 12, c. 11. 44 De Trinitate, 1. 8, c. 6, n. 3. |>|. COMPARATIONE PERSONARUM AI) CREATURAS 291 et inhabitare in anima immediate per suam substantiam, nec proprie per gra­ tiam sanctificantem, tanquam per formalem ac necessarium fundamentum, ita ut huiusmodi missio et inhabitatio aeque haberetur, etiam si gratia non in­ funderetur. III. ASSERTIO 1. Dantur proprie dictae invisibiles missiones divinarum personarum. Quod personae divinae, scilicet Filius et Spiritus S., vera quadam ratione invisibiliter mittantur ad ani­ mam iusti, quod attinet Spiritum S. videtur de fide (ex Conc. Flor., Conc. Trid. et Leone XIII), quod vero attinet Spiritum S. simul et Filium, est theologice certum (quidam dicunt de fide), utpote im­ mediate connexum cum veritate, saltem theologice certa, de inhabi­ tatione trium personarum in anima iusti; persona enim nequit inha­ bitare nisi veniat, nec potest venire nisi, aut sese offerat, si ab alio non procedit (sicut Pater), aut ab alio procedendo mittatur (sicut Filius et Spiritus S.). 302. Nota theologica. PROBATUR 1. Ex auctoritate. proponit Spiritus S. invisibilem missionem, dicendo illum «dari», «promitti», invisibiliter et interne «mitti». Conc. Flor.: «Effectus... huius [Confirmationis] sacramenti est, quia in eo datur Spiritus Sanctus ad robur, sicut datus est Apostolis in die Pentecostes» (Denz. 1319); Conc. Trid.: «Deus... abluit et sanctificat [1 Cor. 6. 11] signans et ungens Spiritu promissionis Sancto, qui est pignus haereditatis nostrae» (Denz. 1529). Leo XIII loquitur de Spiritus S. «adventu sive externa missione», ita alludens ad internam missionem; utramque subinde missionem ex­ plicite proponit, aiens: «Itaque Spiritus Sancti et praesentia cons­ picua super Christum et virtute intima in anima eius duplex eius­ dem Spiritus praesignificatur missio, ea nimirum, quae in Ecclesia manifesto patet, et ea, quae in animis iustorum secreto illapsu exercetur» (Encycl. «Divinum illud», Denz. 3325, 3327). 303. Magisterium nunquam loquitur de missione ipsius Patris, sed tan­ tum de missione Spiritus S. a Patre et Filio, ut notat Augustinus, inquiens: «Pater solus nusquam legitur missus» (De Trin. 2. 5. 8); quo quidem innuitur missionem involvere processionem, tanquam essentiale elementum. Ratio autem quare non loquatur de invisibili missione Filii, sed tantum de eius visibili missione per IncarnatioScriptura 292 DE DEO TRINO nem, rationabiliter ex eo intelligitur quod Spiritui S. solet appropriari quidquid connectitur cum effectu sanctificationis. Huiusmodi Spiritus S. missionis ab utroque praecipui loci sunt, Io. 14. 16 sq.: «Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit»; ibid. 16. 26: «Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testi­ monium perhibebit de me»; cf. ibid. 14. 26; 16. 7 sq.; 1 Io. 4. 13; Luc. 24. 49. de missione utriusque personae frequenter loquuntur, commiscentes utramque visibilem et invisibilem missionem; cum loquuntur de missione Filii, communiter sermo est de missione visi­ bili per Incarnationem; missio vero invisibilis tribuitur generaliter Spiritui S. De utraque missione intellige Theophilum Antiochenum, Ad Autolycum 2. 22; Tertullianum, Adv. Praxean 9; De praescrip. haeret. 13; Hilarium, De Trin. 8. 19. Patres Augustinus longe uberius de missionibus agit, et, quod praecipuum est, ipsam missionis propriam notionem determinat, iuxta duo elementa proces­ sionis et novi effectus in creatura. De Trin. 4. 20. 27: «A Patre missus [est] Filius, non quia ille maior est, ille minor, sed quia ille Pater, ille Filius; ille genitor, ille genitus; ille a quo est qui mittitur, ille qui est ab eo qui mittit... Quid ergo mirum si mittitur, non quia inaequalis est Patri, sed quia est ma­ natio quaedam claritatis omnipotentis Dei sincera?... Tunc [Filius] unicuique mittitur, cum a quoquam cognoscitur, quantum cognosci et percipi potest pro captu vel proficientis in Deum, vel perfectae in Deo animae rationalis. Noh ergo eo ipso quo de Patre natus est, missus dicitur Filius, sed vel eo quod ex tempore cuiusquam mente percipitur... [seu inquantum] iustorum spiritus... divina sapiunt [missio invisibilis]» (ML 42. 906 sq.). Cf. De Trin. 2. 5. 7, 8, 10; 4. 20. 27, 28, 29; 15. 18. 32; Contra serm. Arian. 1. 3. 4. PROBATUR 2. Ex ratione theologica 304. Ut dictum est supra (n. 300), missio divina proprie dicta importat duo elementa, scilicet processionem unius personae ab alia et novum modum essendi personae divinae in creatura. lamvero, utrumque elementum verificatur saltem in collatione gratiae sanc­ tificantis. Et de primo quidem elemento, nullum est dubium, si verificetur secundum, quoniam duae personae divinae sunt essentialiter procedentes; unde ubicumque sunt, secum ferunt processionem suam, et praeterea quemcumque modum praesentiae habeant, illum I>1 COMPARATIONE PERSONARUM AD CREATURAS 293 .accipiunt ex processione. Quoad secundum vero elementum sic os­ tenditur. Ut dictum est in tractatu De Deo Ono (in vol. 1, n. 636), triplex distinguitur iuxta S. Thomam (1 p., q. 8, a. 3, ad 4) modus quo Deus esi in rebus·, unus generalis, quo Deus est praesens ut causa suo effectui (per potentiam nempe, praesentiam et essentiam), et id sive ut causa effectuum naturalium sive ut auctor gratiae aliorumque effectuum supernaturalium; alius specialis, quo Deus est in iusto, ut cognitum in cognoscente et amatum in amante; ter­ tius specialissimus, quo Deus est in humanitate Christi, ut substan­ tia in substantia. Tertius iste modus, sive Incarnatio, per se solus acceptus, quamvis sit specialissima praesentia, fundata in specialissima gratia, non est tamen missio, quia ibi non habetur personalis distinctio inter personam quae mittitur et id in quo ponitur gratia, seu naturam humanam; unde constituit tantum missionem visibilem relate ad nos, quatenus, ut infra dicetur, refertur ad missionem invisibilem gratiae sanctificantis quae nobis confertur.45 Primus pariter modus, etiam si attenditur secundum ipsum ef­ fectum gratiae sanctificantis, nude sumptum et quatenus est effec­ tus, non importat missionem, quia non importat formaliter novum modum essendi divinarum personarum in creatura, distinctum a communi praesentia immensitatis, fundata generaliter in Dei causalitate efficienti. Imo, stricte loquendo, huiusmodi modus praesen­ tiae facit Deum praesentem, non directe et immediate ut ipsum Deum, sed veluti indirecte et mediate, i. e. ut causam, vel ratione effectus, ita nemque quod ratio causae, aut effectus producti, sit veluti media inter creaturam et Deum; unde dici potest quod talis modus praesentiae Dei non tribuit creaturis quod habeant Deum, sed potius quod ipsae habeantur et contineantur a Deo vel ab ac­ tione Dei. Unde ipsa collatio gratiae sanctificantis, per se sola ac­ cepta, est datio, vel si placet, missio doni creati, sed non missio ipsius Divinitatis, quamvis, ut mox dicetur, eam comitetur et in ea fundetur missio ipsarum personarum divinarum. In secundo vero modo habetur vera ratio missionis divinae, quia habetur verus novus modus essendi divinarum personarum in creaturis, et vera ac immediata datio et missio ipsius Deitatis et ipsarum personarum divinarum. Propter gratiam enim sanctifican45 Cf. Billot, op. cit. (supra, in n. 299) 652. 294 ΙΈ DEO TRINO tem, homo fit aptus ad intelligendum ipsum Deum, cognitione quasr experimental! doni sapientiae, quae pendet a virtute charitatis et superat cognitionem ipsius fidei, et ad amandum Deum; et ita reci­ pit ipsum Deum eo modo quo obtectum cognitum et amatum reci­ pitur in cognoscente et amante (cf. 1-2, q. 28, a. 1, ad 3). 305. Ad cuius rei intelligentiam, adverte quod obiectum amatum est in amante, eique unitur, secundum duplicem gressum: primus gressus est unio obiectiva tantum, secundum quam omne amatum est in amante, sicut obiec­ tum movens ipsam voluntatem in ratione finis, et haec unio est de ratione omnis amoris; secundus gressus est unio realis et substantialis, secundum quam amatum coniungitur amanti, ut rei ipsi physice praesenti, et haec unio non est de ratione omnis amoris (nisi ut id in quod tendit; amor enim tendit, ad perficiendam coniunctionem realem cum amato, quippe qui tendit ad res secundum existentiam earum), sed est de ratione amoris perfecti qui dicitur fruitio (cf. 1-2, q. 28, a. 1 et 2, ct Comm. Caietani). lamvero, amor charitatis, quo Deum per gratiam diligimus, importat' hunc secundum gradum unionis, ut cum solida probabilitate ostendunt se­ quentes rationes. Primo enim, amor charitatis est amor amicitiae inter Deum et creatu­ ram; amor autem amicitiae de se tendit ad unionem realem inter amicos, qui in quantum possunt eam in actu efficiunt; Deus vero est potens talem unio­ nem perficere. Secundo, est amor perfectissimus in genere amoris, ut patet ex obiecto· formali, quod est ipse Deus ut amicus, et ex eo quod gratia patriae et gratia viae sunt eiusdem speciei atomae; modus autem, quo obiectum unitur per­ fectissimo amori, debet correspondere modo, quo obiectum unitur per­ fectissimo actui cognitionis, ut exigere videtur summa proportio quae est inter voluntatem et intellectum. lamvero, Deus unitur realiter ct substantia­ liter perfectissimo actui cognitionis nostrae, quae est visio beatifica. Ergo eodem modo unitur actui charitatis Tertio, est amor eiusdem speciei ac amor patriae, ex quo nonnisi gradu et modo differt, ut patet ex obiecto formali et ex eo quod in patria sola charitas manet, evanescente fide cum spe. Ergo per charitatem viae Deus fit realiter praesens sicut per charitatem caeli, quamvis diverso modo et gradu. Quarto, est amor fruitionis Dei; fruitio autem obiecti importat realerr? eius praesentiam; cum enim amor tendat ad realem possessionem sui obiecti, non quiescit nec fruitur nec gaudet de eo, quandiu ad talem possessionem non pervenit.* Ergo legitime concludimus46 47 cum S. Thoma quod in collatione gratiae 46 1 p., q. 43, a. 1-3; Suarez, De Trinitate, 1. 12. c. 5. n. 12-15; Salmantîcenses, De Trinitate, disp. 19, dub. 5, § 1 et 2; Ioannes a S. Thoma, Cursus theologicus, In 7 p., q. 43. disp. 37, a. 3, n. 8 sq.; De donis, disp. 18, a. 4, n. 11 et 14, ubi sermo est de praefata quasi experimentali cognitione divinarum personarum. 47 Argumentum tamen damus tantum ut solide probabile; nam charitas viae, utut in suo genere amor perfectus et in semine idem ac charitas patriae, differt tamen condi- l»E COMPARATIONE PERSONARUM AI> CREATURAS 295 sanctificantis verificatur vera datio sive missio (et consequenter etiam inha­ bitatio) ipsarum divinarum personarum, seu «quod per donum gratiae gratum facientis perficitur creatura rationalis ad hoc quod libere non solum ipso dono creato utatur, sed ut ipsa divina persona fruatur; et ideo missio invisibilis fit secundum donum gratiae gratum facientis, et tamen ipsa persona divina datur» (1 p., q. 43, a. 3, ad 1 ). 306. Ex dictis tria corollaria sequuntur, quae sunt magni momen­ ti ad removendas quorumdam theologorum ineptas vel minus plenas concep­ tiones divinae missionis (necnon inhabitationis). Primo, missio invisibilis non consistit formaliter in collatione gratiae, ut volunt Ripalda et Viva (supra, n. 301), sed in datione ipsarum divinarum per­ sonarum. Nam in Scriptura et Traditione ipsae personae, non vero tantum earum dona seu gratiae, dicuntur mitti, dari, advenire, inhabitare. Ceterum, productio gratiae qua talis non differt a productione ceterorum effectuum, sive naturalium sive supernaturalium, adeoque, directe et in signo priori, non importat nisi communem praesentiam immensitatis, scilicet praesentiam Dei ut auctoris gratiae, nec ita missio dici potest. Secundo, gratia sanctificans est formale, necessarium ac sufficiens funda­ mentum missionis invisibilis, ita ut nonnisi ratione gratiae, numquam sine gratia, semper cum gratia, detur missio (et consequenter inhabitatio) divina­ rum personarum; aliis verbis, ratione ipsius gratiae, missio fit ad omnes et solos iustos (etiam A. T.). Inde removentur tres peculiares opiniones, tum scilicet Lessii et Petavii (supra, n. 301), dicentium personas divinas mitti et inhabitare in anima iusti non ratione gratiae sed immediate sua substantia; tum eiusdem Petavii (De Trin., 1. 8, c. 6), dicentis missionem fieri ad solos iustos N. T., eo quod aliunde doceat missionem esse propriam solius Spiri­ tus S. (cf. infra, n. 311), qui, iuxta Io. 7. 39, in A. T. «nondum erat datus» (cf. 1 p., q. 43, a. ό);48 tum aliquorum theologorum, a Suarez (De Trin., 1. 12, c. 5, n. 6) relatorum, qui dicunt missionem fieri etiam per alia dona supernaturalia, ut per fidem aut per spem informem, per gratias actuales, per ipsas gratias gratis datas, cuius sententiae ineptitudo apparet ex eo quod huiusmo­ di effectus, utut supernaturales, nequeunt fundare nisi communem praesen­ tiam immensitatis, ut supra explicatum est (cf. 1 p., q. 43, a. 3). Tertio, gratia sanctificans fundat missionem (et inhabitationem) divina­ rum personarum, non ut est habitus, sed ut est actus, seu prout procedit in actus cognitionis et amoris. Ceterum, haec ulterior determinatio, quamvis suf­ ficienter nuper stabilita sit, indiget ampliori discussione, quam remittimus ad sequentem quaestionem de inhabitatione SS. Trinitatis, cum idem sit, tum tione et statu, ac proinde secundum se non necessario requirit physicam Dei praesentiam, nec est vera ac simpliciter dicta fruitio nisi in spe, quemadmodum amore charitatis diligimus Christum hominem et B. Virginem, qui tamen sunt a nobis physice distantes in caelo, ut observat Ioannes a S. Thoma (ibid., disp. 37, a. 3, n. 14). 43 Cf. G. Philips, «La grâce des justes de l’Ancien Testament», Ephemerides theo­ logicae Lovanienses XXIII (1947) 521-556; XXIV (1948) 23-58. 296 DE DEO TRINO missionis rum inhabitationis, fundamentum, et ea determinatio peculiariter impugnetur ab aliquibus theologis modernis, signanter a Galtier (infra, n 315), dum agunt directe de inhabitatione SS. Trinitatis. ASSERTIO 2. Dantur etiam divinarum personarum missiones visibiles, quae nempe fiunt per sensibilia signa, earumden persona­ rum (Filii et Spiritus S.) manifestativa; sed huiusmodi signa non dicuntur vere ac proprie missiones, nisi ex essentiali ordine ad ipsas missiones invisibiles, quae fiunt secundum gratiam sanctificantem (1 p., q. 43, a. 7). PROBATUR. 307. In Scriptura Filius dicitur missus in mundum per Incar­ nationem, quae fuit quid visibile; item promittitur missio SpiritusS., quae facta est saltem sub forma linguarum ignearum in die Pen­ tecostes. Ceterum, etiam abstrahendo ab explicita affirmatione Scripturae, patet Deum quosdam effectus visibiles produxisse, in ordine ad manifestandam unam ex personis divinis; ita in Incarna­ tione, in adventu Spiritus S. in die Pentecostes, in eiusdem appari­ tione sub forma columbae in baptismo Christi et in quibusdam aliis eventibus. lamvero, nihil deest quominus hi eventus dicantur mis­ siones divinarum personarum, si tamen referantur ad missionem invisibilem, in qua sola habetur novus modus praesentiae divina­ rum personarum. Nota diligenter haec ultima verba. Nam aliqui theologi dicunt, ideo tales effectus esse missiones, quia est in eis novus modus se habendi, saltem visibi­ liter et relate ad nos, personae divinae ab alia procedentis. Quod longe distat a recta huius conclusionis intelligentia et a mente S. Thomae. In signo enim visibili, utut ordinato ad manifestandam divinam personam, non est novus modus praesentiae, sed est simplex praesentia Dei per immensitatem. Oportet igitur missiones visibiles referre ad invisibiles, i. e. ad collatio­ nem gratiae, vel, si placet, ad praesentiam personae divinae in anima, cuius sunt immediate manifestativae. Et ita apparet formalis et harmonica ratio huius pulcherrimae et utillimae doctrinae de divinis missionibus, per quam illustratur intima unio inter ordinem increatum et ordinem creatum, inter vitalem circulum divinarum processionum ad intra et exteriorem circulum creaturarum, quae a Deo Uno procedentes, ad eundem Deum Trinum iterum redeunt, per mirabilem illam attractionem quae in mysterio gratiae funda­ mentum capit. 308. Nota de discrimine inter missiones invisibiles et visibiles. Missio invisibilis duplex tantum est, attento elemento processionis, quae duplex est; inde duo mittuntur. Filius nempe et Spiritus S., et duo pariter DE COMPARATIONE PERSONARUM AD CREATURAS 297 mittunt, scilicet Pater et Filius (dum tres inhabitant). Improprie autem quan­ doque dicitur tota Trinitas vel quaelibet persona mittere (sive aliam personam sive etiam seipsam), quatenus omnes sunt causa illius effectus in quo missio fundatur (1 p., q. 43, a. δ).49 Attento autem effectu gratiae, in qua missio fundatur, duae illae mis­ siones veluti specifice distinguuntur; nam missio Filii fundatur in illa parte gratiae quae refertur ad intellectum, peculiariter in dono sapientiae, missio vero Spiritus S. in ea parte quae refertur ad voluntatem et amorem, pecu­ liariter in virtute charitatis (ibid. a. 5, ad 1-3; cf. Augustinum, De Trin. 4. 20. 27 sq., cit. in p. 731). Numerice vero utraque missio dividitur ac multi­ plicatur, quotiescumque gratia infunditur vel augetur, quamvis peculiariter dicatur fieri quando peculiari modo gratia confertur, ut in martyrio, religiosa irofessione et aliis huiusmodi arduis operibus. Ita viatoribus missio fit pecuiariter in justificatione per Baptismum vel Poenitentam, in religiosa profes­ sione et martyrio; in beatis, cum primo glorificantur et subinde cum exten­ ditur in quibusdam revelatio ad aliqua mysteria, quod continget usque ad diem iudicii; B. Virgini peculiariter missio facta est in sua Conceptione, An­ nuntiatione, Nativitate Christi, Compassione ad Crucem, Transitu et Assum­ ptione; Christo, secundum naturam humanam, facta est missio semel pro sem­ per in sua conceptione, cum tunc habuerit gratiae plenitudinem (ibid., a. 6, ad 2-3). Missio visibilis (ibid., a. 7, ad 1, 2, 4, 6) pendet ab invisibili in sua ipsa ratione verae missionis, seu debet esse essentialiter ordinata ad illam ma­ nifestandam, ut dictum est. Ad eam quatuor conditiones requiruntur, ut nem­ pe fiat externo signo, adeoque intellectuales vel imaginariae prophetarum vi­ siones non fùerunt missiones; ut fiat novo signo, quod nempe non existebat vel non ad hunc finem prius assumebatur; ut fiat ex intentione manifestandi divinam personam; ut habeat respectum ad sanctificationem animarum seu gratiam, in qua missio invisibilis fundatur, adeoque apparitiones A. T. non erant missiones, quia directe ordinabantur ad aliud, puta ad significandum aliquid temporale, vel Dei providentiam, vel etiam futuram Incarnationem sive Christi humanitatem. t Dum missio invisibilis fit per solam gratiam, missio visibilis fieri potest per innumera signa; qua parte distinguitur in substantialem, quae fuit tantum per Incarnationem quaeque est unica missio visibilis Filii,50 et repraesentativani, quae tota pertinet ad Spiritum S. quaeque agnoscenda est saltem in for­ ma linguarum ignearum in die Pentecostes (Act. 2. 1-4) et in forma columbae in baptismo Christi (Mat. 3. 16), quibus minus certe addi solent forma nubis lucidae in Transfiguratione (Mat. 17. 5) et forma flatus qua Christus post resurrectionem tradidit apostolis Spiritum S. (Io. 20. 22). 49Hoc sensu Conc. Tolet. XI ait: «Missus tamen Filius non solum a Patre, sed a Spiritu Sancto missus esse credendus est: in eo quod ipse per prophetam dicit: ’Et nunc Dominus misit me et Spiritus eius' [Ts. 48. 161. A seipso quoque missus accipitur: pro eo quod inseparabilis non solum voluntas, sed operatio totius Trinitatis agnoscitur» tDenz. 538). Eodem fere modo loquitur Augustinus, De Trin. 2. 5. 8 sq. 50 Ut dictum est supra, n. 49, theophaniae Λ. T. per «Angelum lahwe» non fuerunt factae per Filium aut ad manifestandum Filium, nec ideo fuerunt visibiles Filii missiones. 298 I>E PEO TRI NO Quod attinet terminum missionis, utraque invisibilis et visibilis missi» fit ad personam humanam, sed missio invisibilis fit ad hominem et in homine., in quo est effectus gratiae, dum missio visibilis fit ad hominem sed non ne­ cessario in homine: sic missio Filii per Incarnationem facta est ad nos, non ad naturam humanam Christi, sed tamen facta est in humana natura Christi, et idem patet de linguis igneis et columba in missione Spiritus S. Ceterum utraque Filii et Spiritus S. visibilis missio, cum ordinetur ad communem utili­ tatem Ecclesiae, specialiter ac immediate facta est illius fundatoribus, scilicet ipsi Christo (missio Spiritus S. sub forma columbae in eius baptismo), B. Vir­ gini et apostolis (missio Filii in came et vita visibili et missio Spiritus S. sub forma linguarum ignearum). QUAESTIO III. DE INHABITATIONE SS. TRINITATIS5' I. SENSUS QUAESTIONIS. 309. Haec quaestio de inhabitatione trium divinarum personarum irr anima iusti intime connectitur cum praecedenti quaestione de missione dua­ rum personarum ad eandem animam; nam utrumque mysterium idem habet fundamentum et utraque quaestio idem habet principium solutionis. Propterea a pluribus theologis ad modum unius binae quaestiones pertractantur, vel in praesenti tractatu, vel in tractatu De Gratia, vel in utroque. Maluimus ta­ men eas quaestiones seiungere, tum quia non idem est conceptus missionis· et inhabitationis, nec eadem prorsus est persona quae mittitur et inhabitat (tres enim personae adveniunt et inhabitant, sed duae tantum adveniunt et inhabitant tanquam missae ab alia); tum quia propterea missio addit aliquid' ad adventum et inhabitationem (praecipue ipsum conceptum processionis nccnon eius extensionem ad visibilia signa) quod indiget fusius declarari, ut factum est in q. praec.; tum quia directe quoad inhabitationem theologi mo­ derni agitant difficilem ac controversam quaestionem de modo quo in anima iusti realizatur peculiaris illa praesentia sive inhabitatio Trinitatis, quae est ipse terminus missionis. Quatuor autem hic quaeruntur, quorum duo priora respiciunt existentiam, cetera vero ipsam essentiam inhabitationis, scilicet: 1. Utrum detur in anima iusti specialis praesentia Det, secundum ipsam personalitatem, distincta ab ea communi omnipraesentia per immensitatem, qua Deus, per suam essentiam et vi suae creatricis ac motricis operationis, est praesens omnibus rebus. 2. Utrum huius­ modi specialis praesentia, quae inhabitatio vocari solet, sit vere ac51 51 Cf. eandem bibliographiam superius allatam quoad missiones divinas (n. 299). Quod attinet tamen S. Tho.mam, confer praeterea multiplices locos, in quibus paulodiversimode videtur hanc inhabitationem explicare quique praebent theologis ansam di­ verso modo cius mentem interpretandi. Ita praecipue 1 p., q. 8, a. 3; q. 43, a. 3, 5 et 6; In I Sent., dist. 14, q. 2, a. 2; dist. 15, q. 4, a. 1; dist. 37, q. 1, a. 2; C. Gent. 4. 21; In I Cor, c. 3, lect. 3; Jn 2 Cor., c. 6. lect. 3. Plures alios locos colligit Moxf.ncy, op. cit. (supra, in n. 299) 258-260. DE COMPARATIONE PERSONARUM AD CREATURAS 299 proprie ipsius Trinitatis, seu trium aequaliter personarum, nec so­ lius Spiritus S., cui tantum per appropriationem reservetur. 3. Utrum haec inhabitatio fundetur in ipsa ac sola gratia sanctificante, nec tantum cum ea quomodolibet connectatur. 4. Quodnam sit, in ipso fundamento gratiae, proxima ratio fundans praesentiam, utrum nempe ipse habitus gratiae uno vel alio modo consideratus, an ali­ quid plus, puta ipsa eius activitas, sive actus supernaturalis cogni­ tionis et amoris ab ea procedentes. II. SENTENTIAE THEOLOGORUM. Theologi saltem moderni generaliter conveniunt in affirmati­ vam responsionem ad tres priores quaestiones, sat acriter vero dis­ sentiunt quoad ultimam. Ceterum quoad priores quaestiones non defuerunt graves dissensus et controversiae nec deest aliqua diffi­ cultas et dubitatio. 310. Quoad primam quaestionem, de speciali Dei praesentia, dissenserunt aliqui doctores, quatenus dixerunt praesentiam Trini­ tatis consistere tantum in ipso dono gratiae, non vero in substantia­ li praesentia ipsarum personarum; quod quidem est negare existen­ tiam specialis praesentiae et illam reducere formaliter ad commu­ nem praesentiam immensitatis, salvo materiali discrimine superna­ turalis actionis et effectus. Ita aliqui theologi mediaevales, quos impugnat Petrus Lombardus/2 et subinde saec. 17 Ripaida et Viva, de quibus diximus supra (n. 301). Haec sententia est nunc ab om­ nibus derelicta, ut vix congruens cum documentis fidei; et a qui­ busdam censura mulctatur. Quoad secundam quaestionem, de communi praesentia trium personarum, dissensit Dionysius Petavius (t 1652), docens (quamquam tantum opinative) inhabitationem esse propriam et exclusivam Spiritus S., nec nisi per appropriationem praedicari de ce­ 311. teris personis. Quod quidem deducit tum ex Scriptura et Patribus, in quibus opus sanctificationis adscribitur constanter Spiritui S. (imo quandoque virtus sanctificatrix a Patribus dicitur esse tam propria Spiritui S. quam paternitas et filiatio ceteris personis), tum* -Sent., 1. 1, dist. 14: «Sunt autem aliqui qui dicunt, Spiritum Sanctum ipsum Deum non dari, sed dona eius, quae non sunt ipse Spiritus Sanctus». 300 DE DEO TRFX'O ex ipsa ratione Doni quae competit personaliter soli Spiritui Sancto.5’ Quamvis huiusmodi Petavii opinio quoad suum crudum sensum exclusivum ab omnibus derelicta fuerit, non defuit tamen apud recentiores theologos aliquod tentamen eam restaurandi, ita ut inhabitatio solius Spiritus S. sumatur non mere appropriative, ut docet communis sententia, sed in quodam sensu proprio (etsi fortasse non exclusivo) et omnino speciali, qui nempe non com­ petat ceteris duabus personis; idque ob easdem rationes allatas a Petavio.53 54 Ita J. G. Waffelaert docet animam iusti uniri directe, nec mediante gratia, aim ipsa persona Spiritus S., eaque sola (reservata tamen pro statu gloriae huiusmodi unione etiam cum Filio), aliter ac natura humana unitur naturae divinae in Christo, quae est unio non inter personas sed inter naturas, et eam· unionem esse causam formalem filiationis adoptivae, etsi non ipsius iustificationis quae provenit ex sola gratia sanctificante.55 Ai. Scheeben concedit peailiarem unionem cum anima, in qua inhabitatio Trinitatis consistit, compe­ tere non solum Spiritui S. sed etiam Filio, sed diversimode et distincte; solus enim Spiritus S. immediate et sua ipsa persona possidet animam (possessionequidem morali et minus perfecta, quam ea qua Verbum physice possidet naturam humanam in Incarnatione); Filius vero animae unitur eamque possi­ det mediate tantum, seu per Spiritum S. vel in Spiritu S., cum quo identificatur in natura.56 Th. De Regnon ulterius concedit peculiarem unionem cum anima competere tribus personis, ita tamen ut unio uniuscuiusque sit pecu­ liaris et realiter distincta ab unione alterius, concorditer cum ipsa distinctione trium personarum, ac ideo anima habeat ad Spiritum S. peculiarem et realiter distinctam relationem unionis quam non habet cum aliis personis.57 312. Quoad tertiam quaestionem, de gratia sanctificante ut ne­ cessario fundamento huiusmodi specialis praesentiae, erravit inter mediaevales doctores ipse Petrus Lombardus, qui, cum impugnaret supradictam sententiam coaevorum qui divinam praesentiam in solo dono gratiae reponebant, lapsus est in contrarium excessum, docens. Spiritum S. immediate per suam personam nobis uniri, nulla me­ diante gratia (imo, quod peius est, ulterius negavit ipsam existen53 De Trinitate, 1. 8, c. 6, n. 5-9, Dogmata theologica III (Parisiis 1865) 484-487. Confer diffusam expositionem ct confutationem huius opinionis apud Froget, op. cit. (supra, in n. 299) 447-477, et Galtier, op. cit. (supra, in n. 299) De Trinitate 290-305,. et L'habitation 22-88. Has opiniones peculiariter exponit ac refutat Galtier, L'habitation 89-143. 55 «Disquisitio dogmatica de unione iustorum cum Deo tum in hac vita tum in­ vita aeternum beata», Collationes Brtigenses XV (1910) 441-453, 513-528, 625-636, 673687; XVI (1911) 5-17, 86-94, 161-179, 241-255, 313-320. «Prospectus syntheticus vitae supernaturalis et porro mysticae», Ephemerides theologicae Lovanienses II (1925) 169-180. 56 Dogmatik I, § 125, n. 1065-1074; II, § 169, n. 843; Die Mysterien des Christentums, § 30 (ed. Hofer, 1941) 141 sq. 57 Eludes de théologie positive sur la Sainte Trinité IV (Paris 1898) 501-575, prae­ cipue 551-553. DE COMPARATIONE PERSONARUM AD CREATURAS 30Î tiam gratiae sanctificantis, dicens hanc esse ipsum Spiritum S.).5* Idem saec. 17 docuerunt Lessius et Petavius (cf. supra, n. 301) (quibus accedunt praefati Waffelaert, Scbeeben et De Regnon), dicentes Spiritum S. immediate per suam personam et sine gratiae necessario adminiculo, uniri cum anima, ita ut gratia sanctificans (quae quidem est donum distinctum a Sniritu S., contra Petrum Lombardum), sit fundamentum plurium effectuum supernaturalium et imprimis iustificationis, non tamen ipsius praesentiae sive inhabitationis Dei, quae proinde aeque haberetur, etiam in hypothesi quod, gratia non infunderetur.* 5960 61 Ad eandem sententiam sub alia forma accedunt aliqui theologi moderni, qui dicunt inhabitationem sive praesentiam personarum divinarum non esse effectum gratiae iustificantis, sed pertinere, non minus (imo magis) quam ipsam gratiam, ad formalem rationem iustificationis, ita ut homo iustificetur per ipsam praesentiam divinarum personarum, ex qua resultat gratia sancti­ ficans; sic infusio gratiae fundatur in praesentia Trinitatis, potiusquam e con­ verso (ut vult communis sententia theologorum), et haec praesentia dici debet fieri necessario cum gratia, non vero ex gratia. Ita praesertim Galtier,quem magis vel minus clare sequuntur K. Rabner^ Martinez Gômez,62 Lennerz, J. M. Alonso.63* 66 65 313. Quoad quartam vero quaestionem, de modo nempe quo gratia sanctificans est fundamentum praesentiae Trinitatis, non levi­ ter dissentiunt theologi. Et quidem Vazquez,M cui favent Ruiz de Montoyaf" Alar­ con* Valentia, Arriaga et Godoy, docet gratiam esse fundamentum inhabitationis prout est merus specialis effectus Dei, qui propterea ^Sent., 1. 1, dist. 17: «Ipse idem Spiritus Sanctus est amor, sive charitas, qua nos diligimus Deum et proximum... Sed ne forte aliquis dicat, illud dictum esse per expres­ sionem causae..., eo scilicet quod charitas sit ex Deo et non sit ipse Deus.., occurrit Au­ gustinus ostendens non hoc esse dictum per causam». 59 Ad rem Petavius: «Utrumque... intervenit, et Spiritus ipse sanctus, qui filios facit, adeo ut, si nulla infunderetur creata qualitas, sua nos ipse substantia adoptivos filios efficeret; et charitatis habitus ipse, sive gratiae, quae est vinculum quoddam, sive nexus, quo cum animis nostris illa Spiritus sancti substantia copulatur. Neque tamen propterea non αμέσως et proxime coniungitur; quemadmodum forma cum materia αμέσως itidem nectitur, etsi modus nescio quis intercedit ex multorum sententia, quam unionem vocat» (op. cit. [supra, in n. 311] 483). 60 Op. cit. (supra, in n. 299) De Trinitate 287-289, 291 (ubi dicit se consentire Petavio in hac re); et L’habitation 215, 218 sq. 61 In Zeitschrift für katholische Théologie LXI1I (1939) 137-156. 62 Loc. cit. (supra, in n. 299). 63 «Relaciôn de causalidad entre gracia creada e increada en santo Tornas de Aquino», Revista espanola de teologia VI (1946) 3-59. & In 1 p., q. 8, a. 3, disp. 30, c. 3. Eius sententiam conatur alio modo interpretari L. D. Sullivan, Justification and the inhabitation of the Holy Ghost. The doctrine of father Gabriel Vazquez S. J.. Roma 1940. 65 Disp. 109, sect. 3. 66 Disp. 9, c. 9. 302 DE DEO TRINO substantialiter adest animae, praesentia immensitatis et in ratione causae efficientis supernaturalis, ita ut, taliter adesset, etiam si aliunde non esset praesens animae titulo creationis et ut causa effi­ ciens naturalis. Sed huiusmodi opinio obsolevit (saltem in hac sua exclusiva ratione), tanquam nimis exanguis atque insufficiens ad explicandum specialem modum praesentiae, cum in utroque casu, sive naturalis sive supernaturalis efficientiae, idem formaliter modus praesentiae habeatur, fundatus in efficienti causalitate. Unde communis ceterorum sententia docet, gratiam esse funda­ mentum inhabitationis, quatenus per eam Deus fit praesens animae in ratione obiecli cogniti et amati (non enim datur alius modus quo aliquis fit praesens alteri, nisi vel ut causa vel ut obiectum); et in hoc omnes sibi reclamant auctoritatem S. Thomae, dicentis in gratia fundari «modum... specialem [praesentiae Dei], qui convenit na­ turae rationali, in qua Deus dicitur esse sicut cognitum in cognos­ cente et amatum in amante» (1 p., q. 43, a. 3). Sed, quia huiusmodi obiectiva praesentia, quae secundum se videtur esse ordinis mere intellectualis, prima fronte videtur insufficiens ad explicandam ipsam physicam ac substantialem praesentiam divinarum persona­ rum,6768hi doctores eam ulterius determinant (imo quidam immu­ tant), addendo aliquod elementum, quo huiusmodi praesentia phy­ sicam indolem assumere possit. Et secundum hoc dividuntur in tres sententias. 314. Quidam, cum Suarez, dicunt quod, quamvis obiectiva illa prae­ sentia abstracte et secundum se non sufficiat ad explicandam physicam sive substantialem praesentiam, tamen prout in concreto est praesentia obtecti amati amore amicitiae, et ad modum fruitionis, physicam exigit praesentiam, ac ideo gratia, prout importat amorem amicitiae, fundat substantialem prae­ sentiam, ita ut, ratione talis amoris, Deus esset substantialiter praesens in iustis, etiam si aliunde non esset praesens per immensitatem." 67 Propterea Vdzquez. ab hac sententia recesserat, inquiens: «Haec dona [gratiae], praeter communem rationem effectus divinae potentiae, hoc habent ut Deus nos coniungant secundum effectum..., hic autem... inter absentes secundum substantiam esse potest, ut manifestum est». 68 Suarez, De Trinitate. 1. 12, c. 5, n. 9-15. Eum inter modernos explicite sequuntur Lercber (in nova editione) et Dabnau. Eadem sententia tribui solet etiam Salmanticensibus (De Trin., disp. 19, dub. 5, $ 1 et 2), Gonet, Billuart, Franzelin, Froget, aliisque pluribus. Incerte tamen. Nam plurcs ex his mere affirmant necessitatem praesentiae Dei ratione amoris amicitiae, sed non videntur velle explicare ipsum modum praesentiae, seu quo pacto Deus fiat praesens per gratiam charitatis. Et forte non aliud intendit ipse Suarez, quamvis verbaliter inquirat de «modo quo |x:rsona ipsa dari dicatur» (n. 9). ('.etenim, Froget referendus est ad tertiam thomistarum sententiam, de qua infra. Salmanticcnsium vero DE COMPARATIONE PERSONARUM AD CREATURAS 303 Attamen, huiusmodi explicatio ad rem non facit, quoniam ipsa probat quidem (cum sufficienti probabilitate, ut ostendimus supra, n. 304 sq.), exigentiam sive existentiam praesentiae Dei, sed non explicat illius essentiam sive modum, de quo praecise hic quaeritur. Nam amor desiderat quidem vel exigit unionem (si est perfectus), non tamen eam efficit, sed supponit; unde gratia sanctificans non hoc modo est fundamentum seu ratio praesentiae, quatenus nempe importat amorem amicitiae, sed aliter. 315. Propterea, alii dicunt «Esse praesens ut obiectum cognitum et amatum» intelligendum esse non formaliter ex parte ipsius obiecti, sed potius causaliter et ex parte habitus qui ad obiectum refertur (vel, si placet, secun­ dum conditionem quam obiectum habet in habitu qui ad ipsum ordinatur), quatenus nempe habitus fert in se similitudinem obiecti. Itaque gratia sancti­ ficans est fundamentum physicae Dei praesentiae, quatenus in habitibus vir­ tutum et donorum fert similitudinem divinarum personarum, impressam a Deo, tanquam a causa tum efficienti, producente gratiam, tum exemplari, per hanc gratiam animam efformante in sui similitudinem; Deus vero, ut causa, est substantialiter praesens cuilibet suorum effectuum. Nec valet, inquiunt, obicere quod ita habetur sola praesentia imaginis sive similitudinis, quae est ordinis intentionalis; nam Deus est etiam causa efficiens gratiae, nec tantum causa exemplaris, ac pro tanto est substantialiter jraesens. Unde oportet attendere utramque efficientem et exemplarem causaitatem, ex quarum copulato influxu resultat gratia, secum trahens novum modum praesentiae Dei, diversum a modo quo est praesens in rebus per immensitatem: sicut enim Deus, producendo res creatas, et imprimendo in eis meram similitudinem sui esse, adest eis substantialiter ut Unus, ita subin­ de, infundendo gratiam in animam in similitudinem suae vitae intimae et eam ordinando ad actus supernaturalis cognitionis et amoris sui, adest illi substantialiter et novo modo ut Trinus. Unde fundamentum inhabitationis Trinitatis est ipsa ac sola infusio gratiae, ut referentis imaginem Trinitatis antecedenter ad omnem ipsius gratiae activitatem. Ita hanc sententiam, cui videtur favere 5. Thomas junior (In 1 Sent., dist. 15, q. 4, a. 1, in corp, et ad 1), explicant ac defendunt inter alios prae­ cipue Galtier, D’Alès, Chambat.^ doctrinam alio modo interpretatur T. Zielinski, «Doctrina Salmanticensium de modo inhabitationis SS. Trinitatis in anima iusti», Divus Thomas (Piacenza) XLV (1942) 373 394. 69 In operibus citatis supra, n. 299. Ad quos accedunt Lennerz, Retailleau, Urdanoz. Fusiorem et subtiliorem expositionem profert Chambat. Galtier sic sententiam formulât: «Substantialis personarum divinarum praesentia, de qua agitur, oritur ex ipso modo quo fit justificatio: eo scilicet ipso quod personae divinae animae se communicant, suam in ea imaginem imprimendo seu gratiam et dona in ea producendo, non tantum fiunt ei substantialiter praesentes, sed etiam se tradunt aut donant percipiendas et amandas, siquidem animam instruunt donis seu facultatibus, quarum ope possit, prout fert actualis eius conditio, illis uti et frui. Iam igitur, etsi non­ dum illa circa eas eliciat actum cognoscendi et amandi, tamen illas habet actu sibi subs­ tantialiter praesentes et vere suas, quatenus illas habet apud se ut quibus uti possit er frui» (De SS. Trinitate, n. 445, p. 311). Ceterum, haec sententia complenda est, imo intelligenda, iuxta ea quae, ut ostendimus superius (n. 312), ipse dicit de immediata unio­ ne personarum divinarum cum anima, cuius effectus esset gratia sanctificans. 304 DE DEO TRINO Attamen, in hac sententia haberi videtur reformatus nec confessus re­ gressus ad supradictam sententiam Vasquesii (quidquid in contrarium dicat Galtier). Nam agitur de mera praesentia immensitatis, fundata in causalitate, cui accidit quod sit naturalis vel supernaturalis, vel quod sit productiva simi­ litudinis Dei Unius aut similitudinis Dei Trini. Unde nihil prodest praefatus recursus ad copulatum influxum causae exemplaris «in qua [ut ait D’AIès] contineri videtur clavis huius quaestionis»; nam etiam in creatione Deus influit pariter ut causa exemplaris, nec ideo habetur novus modus praesentiae, sed idem modus secundum diversum effectum. 316. Propterea, alii cum loanne a S. Thoma, accipientes affirmationem S. Thomae de praesentia Trinitatis «ut obiecti cogniti et amati» in sensu pleno ac formali, dicunt gratiam esse fundamentum huius praesentiae quate­ nus transit ad ipsos actus cognitionis et amoris, in quorum exercitio ea prae­ sentia actu realizatur. Cum autem huiusmodi actus, secundum se accepti, ne­ queant sistere Deum praesentem nisi intentionaliter et ut purum obiectum, hi theologi coguntur recurrere ad copulatam praesentiam immensitatis, qua Deus est iam substantialiter praesens eidem animae, ut productor gratiae, et ex qua illi actus emendicant substantialem praesentiam sui obiecti, ita ut inde evadant veluti experimentalis cognitio obiecti substantialiter praesentis et frutio obiecti saltem imperfecte possessi. Unde proximum ac formale fundamentum inhabitationis Trinitatis sunt actus cognitionis et amoris, procedentes ex gratia sanctificante, non tamen nude et abstracte sumpti, sed prout de facto et in concreto terminantur ad Deum iam substantialiter praesentem praesentia immensitatis, ut auctorem gratiae, seu prout evadunt cognitio quasi experimentalis et fruitio obiecti saltem imperfecte possessi. Nonnisi autem hoc modo obtinetur specialis prae­ sentia Dei, formaliter distincta a communi praesentia immensitatis, et simul physica ac substantialis; distincta quidem, quia est praesentia non per modum causae sed per modum obiecti cogniti in cognoscente et amati in amante; substantialis vero, quia illud obiectum est aliunde substantialiter praesens, vi ipsius praesentiae immensitatis. Ita hanc sententiam, cui videtur favere S. Thomas senior (1 p., q. 8, a. 3; q. 43, a. 3; 2-2, q. 27, a. 4, ad 3; q. 28, a. 1; 3 p., q. 6, a. 6, ad. 1), explicant ac defendunt loannes a S. Thoma (qui primus ·η terminis eam pro­ posuit), Froget, Gardeil (qui ulterius eam determinavit), Lange, GarrigouLagrange, Hugon, Cuervo. Sagiiés et quidam alii thomistae (non tamen omnes).70 Attamen, et ista sententia, quantumvis subtiliter a suis patronis vindi­ cata et speculative satis alliciens, non caret suis difficultatibus, quarum prae­ cipua est quod videatur offendere doctrinam traditionalem de inhabitatione Trinitatis consequente justificationem in omnibus iustis, etiam praefatorum actuum incapacibus aut eos non exercentibus, ut parvulis, amentibus et dor­ mientibus. Praeterea, praefatum fundamentum inhabitationis Trinitatis vide­ tur coalescere ex duobus elementis helerogeneis et mutuo adiacentibus. sciliw Cf. opera cit. supra, n. 299. DE COMPARATIONE PERSONARUM AD CREATURAS 305 cet ex gratia prout importat substantialem praesentiam immensitatis, sub ra­ tione effectus, et ex gratia prout importat non substantialem praesentiam, sub raione obiecti, quorum utrumque emendicat ab alio quod non habet; si autem nec primum nec alterum divisim, est sufficiens fundamentum inhabitationis, non videtur quo pacto utrumque simul, huiusmodi fundamentum unius ac simplicis entitatis constituere possit; saltem haec sententia non modice im­ plicata esse videtur (Chambat eam appellat «cette theorie compliquée»). III. ASSERTIO 1. Datur in anima iusti inhabitatio SS. Trini­ tatis, seu specialis quaedam praesentia divinarum personarum, distincta a generali praesentia per immensitatem. 317. Nota theologica. Aliqua vera et specialis praesentia Trinitatis, intellecta genera­ liter de Deo, imo de Spiritu S., est de fide, non minus quam invisi­ bilis missio Spiritus S. (cf. supra, n. 302), cum qua fere identificatur. Intellecta vero de tota Trinitate, seu de tribus personis, est theologice certa, utpote intime connexa cum doctrina revelata de effectibus iustificationis necnon cum generali principio florentino, iuxta quod omnia in Deo sunt unum, ubi non obviat oppositio rela­ tiva (quod valet de omnibus operibus Dei ad extra), et ceteroquin explicite exhibetur in Encyclicis Leonis XIII et Pii XII mox citan­ dis. Quod autem huiusmodi praesentia sit intelligenda non tantum mediata, seu de dono supernatural!, sed immediate sive personaliter de ipsis personis, videtur theologice certum, cum id ferat obvius sensus eorumdem documentorum; ad minus ita certum est, ut con­ trarium sit temerarium. PROBATUR 1. Ex auctoritate. quod attinet, ad rem faciunt imprimis supra relata documenta de missione invisibili (n. 303). Praeterea, sub ipso conceptu inhabitationis, eadem veritas traditur in sequentibus do­ cumentis. 318. Magisterium Symbolum Epiphanii (secundum formulam longiorem):71 «Credimus et in Spiritum Sanctum, qui... in sanctis habitat» (Denz. 44). Conc. Trid. ait attritionem «donum Dei esse et Spiritus Sancti impulsum, non adhuc qui­ dem inhabitantis, sed tantum moventis» et eos gravius peccare «qui semel... accepto Spiritus Sancti dono, scientes 'templum Dei violare’ [1 Cor. 3. 17] 71 Symbolum, sub duplici forma, breviori et longiori, refertur ab Epiphanio in suo Ancoralo, scripto a. 374. 306 DE DEO TRINO et 'Spiritum Sanctum contristare’ [Ephes. 4. 30] non formidaverint» (sess. 14, cap. 4 et 8, Denz. 1678, 1690). Pius V in condemnatione propositionum Baii bis loquitur de «spiritu adoptionis inhabitante corda filiorum Dei» et de «inhabitante Spiritu Sancto» (Denz. 1913, 1915). Leo XIII in Encyclica «Divinum illud» a. 1897 peculiari modo doctri­ nam Magisterii expandit, facta explicita distinctione inter generalem Dei praesentiam, fundatam in eius immensitate, et specialem praesentiam funda­ tam in gratia sanctificante, quae quidem dicitur communis toti Trinitati et sola appropriatione Spiritui S. specialiter attribuitur: «Cuius doni [i. e. Spi­ ritus Sancti] natura et vis quo illustrius pateat, revocare oportet ea quae in divinis litteris tradita doctores explicaverunt, Deum videlicet adesse rebus omnibus in eisque esse ’per potentiam, in quantum omnia eius potestati subduntur; per praesentiam, in quantum omnia nuda sunt et aperta oculis eius; per essentiam, in quantum adest omnibus ut causa essendi’ [S. Thomas, 1 p., q. 8, a. 3]. At vero in homine est Deus non tantummodo ut in rebus, sed eo amplius cognoscitur ab ipso et diligitur; cum vel duce natura bonum sponte amemus, cupiamus, conquiramus. Praeterea Deus ex gratia insidet ani­ mae iustae tanquam in templo, modo penitus intimo et singulari; ex qua etiam sequitur ea necessitudo charitatis, qua Deo adhaeret anima coniunctissime, plus quam amico amicus possit benevolenti maxime et dilecto, eoque plene suaviterque fruitur. Haec autem mira coniunctio, quae suo nomine inhabitatio dicitur, condicione tantum seu statu ab ea discrepans qua caelites Deus beando complectitur, tametsi verissime efficitur praesenti totius Trini­ tatis numine, ’ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus’ (Io. 14. 23), attamen de Spiritu Sancto tanquam peculiaris praedicatur. Siquidem di­ vinae potentiae et sapientiae vel in homine improbo apparent vestigia; cari­ tatis, quae propria Spiritus veluti nota est, alius nemo nisi iustus est parti­ ceps» (Denz. 3330 sq.; cf. alia verba relata superius, n. 303). Pius XII, in Encyclica «Mystici Corporis» a. 1943 explicitius indicat viam, qua aliquo modo huiusmodi inhabitationis «occultum mysterium» ex­ plicare valeamus quamque indicaverat S. Thomas, scilicet praesentiam per cognitionem et amorem·. «Animadvertant quoque necesse est, hac in causa de occulto mysterio agi, quod in hoc terrestri exsilio, velamine quolibet detec­ tum, omnino introspici, humanaque lingua significari numquam possit. Inha­ bitare quidem Divinae Personae dicuntur, quatenus in creatis animabus intel­ lectu praeditis imperscrutabil modo praesentes, ab iisdem per cognitionem et amorem attingantur [cf. S. Thomam, In Ephes., c. 2, lect. 5]; quadam tamen ratione omnem naturam transcendente, ac penitus intima ac singulari» (Denz. 3815; subinde citat praefata verba Leonis XIII de similitudine inhabitationis cum visione beatifica). 319. Iuxta Scripturam, Deus est et manet in iusto (Io. 4. 12r 13, 16), sicut in templo (1 Cor. 3. 16 sq.; 2 Cor. 6. 16); Filius est et manet in christianis (Io. 14. 20; 15. 4 sq.), in eis vivit (Gal. 2. 20) et habitat (Ephes. 3. 16 sq.); Pater et Filius faciunt suam man­ sionem in habente charitatem (Io. 14. 23); Spiritus S. datur et dif­ de comparationi-, personarum ad creaturas 307 funditur in corda iustorum (Rom. 5. 5), manens in eis (Io. 14. 16 sq.) et inhabitans (Rom. 8. 9-11), sicut in templo (1 Cor. 3. 16 sq.; 6. 19), tamquam spiritualis signatio sive unctio (Ephes. 4. 30), pignus haereditatis (2 Cor. 1. 21 sq.; Ephes. 1. 13 sq.), vox cla­ mans ad Patrem (Gal. 4. 6). 1 lo. 4. 16: «Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo». 2 Cor. 6. 16: «Vos estis templum Dei vivi». Io. 14. 23: «Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus». Io. 14. 20: «Ego sum in Patre, et vos in me, et ego in vobis». Ephes. 3. 17: «Christum habitare per fidem in cordi­ bus vestris, in charitate radicati et fundati». Rom. 8. 9: «Spiritus Dei habitat in vobis». Io. 14. 16 sq.: «Spiritus veritatis... apud vos manebit et in vobis erit». 1 Cor. 6. 19: «Membra vestra templum sunt Spiritus S.». docent personas divinas nobis adesse praesentes secun­ dum seipsas nec tantum secundum dona sua; Basilius, ex hac ipsa praesentia Spiritus S., eius divinitatem probat; Augustinus explicite distinguit inter generalem praesentiam in rebus per immensitatem et praesentiam in iustis per gratiam. Patres Ignatius, Ad Ephes. 9. 2: «Estis igitur et viae comites omnes, deiferi et templiferi, christiferi, sanctiferi» (Funk 1. 220). Cyrillus Alex., Thesaurus 34: «Spiritus Sanctus operatur in nobis per seipsum, vere sanctificans nos et uniens nos sibi» (MG 75. 597); De Trin,, dial. 7: «Templa enim sumus existentis et subsistentis Spiritus» (ibid. 1090). Basilius, Adv. Eunomium 3: «Deus in nobis per Spiritum Sanctum ha­ bitare dicitur; nonne manifesta impietas est, ipsum Spiritum dicere deitatis exsortem?» (MG 29. 665). Augustinus, Epist. 187, ad Dardanum, 5. 16: «Illud est multo mira­ bilius quod, cum Deus ubique sit totus, non tamen in omnibus habitat... Unde fatendum est ubique esse Deum per divinitatis praesentiam, sed non ubique per habitationis gratiam. Propter hanc enim habitationem, ubi procul dubio gratia dilectionis eius agnoscitur, non dicimus: Pater noster, qui es ubique, cum et hoc verum sit, sed: Pater noster, qui es in caelis» (ML 33. 837). Liturgia in Missa Pentecostes, Sequentia: «Veni, Sancte Spiritus... con­ solator optime, dulcis hospes animae». Pluries intra octavam sermo est de Spiritus S. inhabitatione. quae est eadem quam adduximus in q. praec. (n. 304-306) ad probandam existentiam mis­ sionis divinae, quia scilicet infusio gratiae sanctificantis, utpote in­ volvens amorem perfectum, valde probabiliter exigit physicam unio­ nem sive praesentiam amati, scilicet trium divinarum personarum. 320. probatur 2. Ex ratione theologica, 308 BE DEO TRINO Probatur etiam, non attendendo ad perfectam rationem huius amo­ ris, ex ipsa ratione cognitionis et amoris Dei prout terminatur ad Deum iam substantialiter praesentem animae, per praesentiam im­ mensitatis; quod quidem est sufficiens fundamentum verae ac phy­ sicae Dei praesentiae; sed, cum hoc in dubium et discussionem ver­ tatur a theologis, exponetur infra in Assertione 4. ASSERTIO 2. Tota Trinitas, seu singulae personae divinae, sunt directe et ratione sui praesentes in anima iusti, nec nisi per appro­ priationem inhabitatio attribuitur peculiariter Spiritui S. 321. Nota theologica assignata est supra, n. 317. PROBATUR 1. Ex auctoritate. ✓ doctrina exprimitur in Encyclica Leonis XIII, supra citata (n. 318). Scriptura indifferenter loquitur de inhabitatione Dei, Patris et Filii simul, Filii, Spiritus S., sub conceptu inhaerentiae, mansionis et templi, ut patet ex locis supra relatis (n. 319). Patres praesentiam Dei in iusto referunt ad ipsam divinam na­ turam, quae quidem est communis tribus personis; et propterea Basilius (supra, n. 319), ex ipsa Spiritus S. inhabitatione in iustis deducit eius divinitatem. Docent praeterea omnia opera ad extra esse communia tribus personis (cf. supra, n. 297), et has «ut inse­ parabiles sunt, ita inseparabiliter operari» (Augustinus, supra, n. 295), idque peculiariter in ipso opere sanctificationis (Basilius, supra, n. 297). Magisterii Etiam explicite inhabitationem in anima attribuunt Patri et Filio. Ita Didymus Alex., De Spiritu S. 53: «Pater et Filius sanctos bonos sui commu­ nicatione perficiunt; sic sanctus quoque Spiritus participatione sui bonos ef­ ficit sanctosque credentes; et ex hoc etiam unius cum Patre et Filio substan­ tiae esse docetur» (MG 39. 1078). Chrysostomus, In Roni., hom. 13. 8: «Non potest enim. Spiritu praesente, non adesse Christus. Ubi enim una Trinitatis hypostasis adest, tota adest Trinitas; non potest enim omnino separari, et accuratissime unita sibi est» (MG 60. 519). Augustinus, Epist. 187, ad Darda­ num, 5. 16: «Quis... audeat opinari, nisi quisquis inseparabilitatem Trinitatis penitus ignoret, quod in aliquo inhabitare possit Pater aut Filius, in quo non habitet Spiritus sanctus, aut in aliquo Spiritus sanctus, in quo non est et Pater et Filius?» (ML 33. 837; cf. De Trin. 4. 20. 27, cit. supra, in n. 303; 15. 18. 32). Cyrillus Alex., In Io. 11. 10: «Spiritus enim est qui nos con­ jungit. atque, ut ita dicam, unit cum Deo, quo suscepto, participes et con- DE COMPARATIONE PERSONARUM AD CREATURAS 30f> sortes naturae divinae recidimur, cumque suscipimus per Filium, et in Filio Patrem» (MG 74. 543; cf. 11. 12; Thesaurus 34). Ex quibus patet inepte Petavium, aliunde in re patristica valde peritum,, opinatum esse inhabitationem Trinitatis iuxta mentem Patrum esse propriam ct exdusivam Spiritus S. (cf. supra, n. 311).72 PROBATUR 2. Ex ratione theologica. 322. Ut dictum est in q. praec. (n. 304) et directius ostende­ tur mox in Assertione 3, inhabitatio Dei in anima fundatur in infu­ sione gratiae sanctificantis. Atqui ex una parte infusio gratiae, sicut omnis operatio ad extra, est communis effectus trium personarum divinarum, et ex alia parte ipsa gratia, cum sit participatio divinae naturae, aequaliter respicit tres personas, in quibus eadem est natu­ ra divina. Ergo singulae personae divinae directe et ratione sui, seu eodem iure ac titulo, sunt praesentes in anima iusti. Praeterea, iuxta effatum florentinum personae divinae aequa­ liter se habent, imo sunt unum, in absolutis, et omnis differentia inter eas desumitur ex relativis. Atqui esse praesens in anima iusti nullum involvit relativum elementum, cum nonnisi tres habeantur in Deo relationes realiter distinctae, i. e. paternitas, filiatio et spira­ tio passiva, nec «esse praesens in creatura» cum ulla istarum relatio­ num identificetur, ac ideo Spiritus S. nihil habeat quo distinguatur a Patre et Filio, nisi quod sit spiratio passiva seu procedens ad mo­ dum amoris. Ergo singulae personae divinae directe et ratione sui, seu eodem iure ac titulo, sunt praesentes in anima iusti, nec Spiri­ tus S. habet quoad hoc aliquid quo distinguatur ab aliis personis, atque nonnisi per appropriationem reservatur ei praesentia in anima iusti, non secus ac ei attribuuntur alii effectus supernaturales ad lineam amoris pertinentes. Ratio autem a Petavio petita (supra, n. 311) ex eo quod Spiritus S. inhabitat animam tanquam donum Patris et Filii, adeoque ratione suae pro­ prietatis personalis et incommunicabilis aliis personis, nihil probat. Nam, ut dictum est supra (n. 284), donum in divinis tripliciter accipitur, scilicet es­ sentialiter, notionaliter et personaliter; cum autem agitur de inhabitatione, donum nequit accipi nisi essentialiter, ob rationes nuper adductas, ac ideo non magis convenit Spiritui S. quam aliis personis. Pariter ratio, adducta ab aliis, signanter De Regnon, quod scilicet Spiri­ tui S. competat peculiaris ac distincta ratio inhabitationis, quae non competit 72 Argumentum cx Patribus fusius evolvit Galtier. op. cit. (supra, in n. 299) De SS. Trinitate, p. 292-301. ......................... 310 DE DEO TRINO .aliis personis, nihil probat in favorem alicuius privilegii Spiritus S. Nam diver­ sus modus, quo tres personae inhabitare dici possunt, se habet tantum ex parte ipsarum personarum inhabitantium, quatenus nempe Pater inhabitat ut principium a quo aliae personae procedunt, Filius vero et Spiritus S. ut per­ sonae procedentes; nullum vero habetur formale discrimen sive ex parte animae in qua inhabitant sive ex parte ipsius rationis inhabitationis, cum in anima inhabitent tanquam in iusto, seu tanquam in habente gratiam quae est communis effectus totius Trinitatis, et ratio inhabitationis sit quaedam relatio quae fundatur in eadem gratia sanctificante et habet, ut formalem ter­ minum, communem ipsam naturam intra quam processiones evolvuntur. Exinde tamen non negatur, imo ultro conceditur, ipsas personas fieri vere praesentes, etsi mediante ipsa communi natura,73 et in ipsa gratia san­ ctificante, prout procedit in cognitionem et amorem per suos habitus charitatis et donorum, exprimi, quandam effigiem ipsius Trinitatis eiusque inter­ narum processionum et distinctarum personarum. Attamen, huiusmodi similitudinaria distinctio in gratia sanctificante non est entitativa sed tantum manifestativa: non enim per cognitionem anima iungitur soli Verbo et per charitatem soli Spiritui S., sed per utramque coniungitur aequaliter tribus per­ sonis, quamvis intelligendo manifestet Verbum et amando ostendat Spiritum S., mediantibus ipsis essentialibus attributis cognitionis et amoris, per quorum viam duae illae personae procedunt (cf. I» 1 Sent., dist. 15, q. 4. a. 1; 1 p., q. 43 a. 5, corp, et ad 2).74 ASSERTIO 3. Inhabitatio SS. Trinitatis non solum est necessario connexa cum gratia sanctificante, sed etiam in ea fundatur. 323. Nota theologica. Huiusmodi inhabitationem connecti ne­ cessario cum infusione gratiae sanctificantis, ita ut non fiat sine ista, abstrahendo ab ulteriori determinatione, videtur theologice certum. Eam proprie fundari in ipsa gratia, est tantum longe com­ munior sententia theologorum. PROBATUR. Intima connexio inhabitationis Trinitatis cum gratia sanctifi­ cante manifeste proponitur in documentis fidei. Cone. Trid. docet «Deum sanctificare, ungens Spiritu» (supra, n. 303); Leo XIII ait Deum «ex gratia insidere animae iustae tanquam in templo... [et 7îCf. dicta superius (n. 299) de concursu trium personarum in ipsa creatione et aliis operationibus ad extra. 74 Hoc sensu, seu ex parte causae non efficientis sed exemplaris, dici potest (cum grano salis) tres personas divinas, ut distinctas, esse praesentes in anima iusti et hanc habere ad illas speciales ac velutt distinctas relationes, non per meram appropriationem, sed per quandam proprietatem. De qua re confer J. M. Gonzalez Ruiz. «La semejanza divina de h gracia, explicacidn de una inhabitaciôn formalmente trinitaria», Revis ta espafiola de teologia VIII (1948) 565-600. DE COMPARATIONE PERSONARUM AD CREATURAS 31 1 ex] necessitudine charitatis... Deum adhaerere animae conjunctis­ sime» (n. 318). In locis Scripturae supra relatis (n. 319) praesentia Trinitatis fit pendula a charitate et fide per charitatem operante. Et idem est sensus Patrum. Cyrillus Alex, ait nos suscipere personas divinas cum «participes et consortes naturae divinae reddimur» (n. 321); Augustinus docet «tunc [Filium] unicuique mitti, cum a quoquam cognoscitur atque percipitur», scilicet per gratiam «pro­ ficientis in Deum vel perfectae in Deo animae rationalis» (n. 303), et loquitur de «habitationis gratia... [quae est] procul dubio gratia dilectionis» (n. 319). Ratio autem theologica ostendit specialem hanc Trinitatis prae­ sentiam, non solum quomodolibet necessario connecti cum infusio­ ne gratiae sanctificantis, sed etiam non posse nisi in ipsa fundari. Ut enim dictum est supra (n. 304), seclusa immediata illa ac formali praesentia, qua Deus est in humanitate Christi secundum ipsum esse ac veluti substantia in substantia, non datur alius modus, quo Deus fieri possit praesens creaturae, quam per suam operationem, sive per aliquem effectum productum in creatura. Unde, quomodolibet es­ sentia huiusmodi specialis praesentiae ulterius explicetur (de quo sermo erit in Assertione 4), ipsa nequit fundari ac resultare nisi ex aliquo speciali ac supernatural! effectu, quemadmodum generalis praesentia immensitatis fundatur in generali effectu creationis et motionis divinae. 324. Quapropter sine theologico fundamento dicenda est supradicta sententia (n. 312) Lessii, P et avii et aliorum, docentium personas divinas im­ mediate et per seipsas uniri cum anima absque gratiae adminiculo, ita nempe ut gratia sanctificans mere adiacenter aut consequenter se habeat ad earumdem personarum praesentiam in anima iusti. Nec valet obicere quod Spiritus S. est primum donum, quo cetera omnia donantur, et causa ipsa per quam gratia infunditur cordibus, adeoque prius ipse datur, mittitur et inhabitat, quam gratia infundatur, et consequenter non inhabitatio in gratia fundatur, sed potius gratia in inhabitatione, quae abso­ lute contingere posset etiam si gratia non infunderetur. Etenim, in huiusmodi obiectione fit confusio inter Spiritum S ut cau­ sam gratiae et Spiritum S. ut inhabitantem in anima, sicut si in ipsa rerum creatione confunderetur Deus ut causa rerum et Deus ut praesens rebus. Quamvis enim Spiritus S. sit causa gratiae, tamen ipsa gratia, semel causata, fit vicissim causa sive fundamentum praesentiae Spiritus S. in anima, seu ra­ tio quare Spiritus S. fiat praesens et maneat in anima (1 p., q. 43, a. 3, ad 2; cf. Bonaventuram, In 1 Sent., dist. 26, a. 1, ad 1). Ad idem redit, si dicatur dationem Spiritus S. esse simul priorem et posteriorem datione gra­ tiae secundum diversam rationem, quatenus, ex parte materiae sive subiecti. 312 * de deo trino prius datur gratia sive donum Spiritus S. quam ipse Spiritus S., ex parte vero agentis et finis, prius datur Spiritus S. quam eius donum, cum hoc sit effectus ipsius Spiritus S. (In 1 Sent., dist. 14, q. 2, a. 1, sol. 2); sed prior modus dicendi melior et facilior videtur. Pariter frustra obiceretur quod a Patribus dicitur anima iusti transfor­ mari in Deum, Deus fieri ipsa forma animae, aliaque id genus (cf. v. g. Basilium, De Spiritu S. 26. 61; Cyrillum Alex., De Trin., dial. 7). Nam, semel admissa existentia gratiae sanctificantis tanquam fundamen­ to intimae ac specialis praesentiae Trinitatis, nihil vetat quominus cum Patri­ bus dicamus Deum per huiusmodi praesentiam tam intime animae uniri ut sit quasi forma eam transformans, vivificans ac deificans. Profecto, huiusmodi animae deificatio sive ut eam aliqui Patres emphatice appellant, ne­ quit in eo consistere quod Deus secundum suam substantiam vel personalita­ tem fiat veluti intrinseca forma animae, id enim in sola Verbi Incarnatione quodammodo verificatur; restat ergo ut non aliter fieri possit nisi secundum divinam operationem et effectum; quod quidem, diverso gradu et modo fit in duplici unione per gratiam et per visionem beatificam. Quo duplici modo etiam dici potest Deum immediate uniri cum anima, quia gratia et gloria me­ diant non tanquam aliquid extrinsecum, sed tanquam habitus quo ipsa anima vestitur, ac ideo Deus unitur immediate ipsi animae, non ut nudae, sed ut gratia exornatae. ASSERTIO 4. Inhabitatio sive specialis praesentia SS. Trinitatis consistit formaliter in reali relatione coniunctionis animae iustificatae ad tres personas divinas in una natura, tanquam ad obiectum cognoscibile et amabile, in sua substantiali praesentia immensitatis. Cuius relationis fundamentum est ipsa gratia sanctificans, prout est principium actuum cognitionis et amoris ac veluti semen ipsius beatificae visionis ac fruitionis. PROBATUR. 325. Ut notavimus supra (n. 313-316) in expositione varia­ rum sententiarum, quibus theologi modum huiusmodi praesentiae explicare conantur, unaquaeque illarum suos defectus et difficulta­ tes secum fert. Videntur autem duae postremae sententiae (scilicet Galtier et Gardeil, a praecipuis expositoribus), quarum prior peccat per defectum et altera per excessum, ad veritatem propinquius acce­ dere et ex utriusque concursu, dempta praefata utriusque debilitate, confici posse congruentem huius rei explanationem. Et imprimis, oportet ut proximum ac formale fundamentum illius prae­ sentiae non in alio reponatur nisi in ipsa gratia sanctificante prout est prin­ cipium actuum cognitionis et amoris, non vero proprie et immediate prout fert quandam similitudinem divinarum personarum, quamvis huiusmodi simi- DE COMPARATIONE PERSONARUM AD CREATURAS 313 litudo reapse habeatur in ipso habitu gratiae ut est principium illorum ac­ tuum, et in his actibus ulterius actuetur. Et ratio est quia, ut dictum est supra (n. 304-306) non datur alius modus, quo Deus possit fieri specialiter praesens animae, ultra praesentiam immensitatis, quam per modum obiecti, cogniti et amati, et quilibet alius modus, in ipsa causalitate sive efficienti sive exemplari fundatus, nequit formaliter inducere nisi eamdem praesentiam immensitatis (1 p., q. 43, a. 3; In 2 Cor., c. 6, lect. 3).75 Secundo, oportet ut gratia sit fundamentum huius praesentiae, non for­ maliter prout actualiter prodit in ipsos actus cognitionis et amoris, sed tan­ tum prout habitu est principium ad illos actus ordinatum (1 p., q. 8, a. 3; In 1 Cor., c. 3, lect. 3). Ratio est, tum quia non magis requiritur ad consti­ tuendam relationem specialis praesentiae Dei, ut infra explicabitur, tum quia secus Deus habitaret in solis adultis utentibus usu rationis et tantum in ipso exercitio istius rationis, dum documenta fidei supponunt Trinitatem inhabi­ tare indiscriminatim ac constanter in omni iusto. Tertio, et ex parte termini illius praesentiae, seu ipsius Dei, oportet ut ipse sit de facto praesens animae per praefatam praesentiam immensitatis, seu tanquam causa gratiae, nec tantum tanquam obiectum quomodolibet cognitum et amatum, sed ut obiectum substantialiter praesens quod per gratiam est cog­ noscibile et amabile, ita ut substantialis ista ac communis praesentia ingre­ diatur ipsum formalem terminum illius specialis praesentiae, tanquam neces­ saria conditio formalis ipsius termini, qui proinde est Deus ut cognoscibilis et amabilis tanquam substantialiter praesens, adeoque ut quasi experimentaliter cognoscibilis et quasi fruitive amabilis.76 Et ratio est, quia secus inhabi75 Ipse Pius XII (supra, n. 318) indicat hanc Dei specialem praesentiam fundari in cognitione et amore. Unde non recte Lennerz fontes revelationis et ipsa Leonis XIII verba interpretatur, cum scribit: «Fatendum videtur talem explicationem [iuxta quam Deus est in iusto sicut obiectum cognitum et amatum] vix fundari in iis quae Scriptura et Patres de inhabitatione dicunt... Neque provocari posse videtur ad habitualem cogni­ tionem et amorem per habitus infusos fidei et charitatis... Et ita Leo XIII verbis supra dictis distinguit praesentiam Dei in homine per cognitionem et amorem ab ea quae est per gratiam et quae proprie inhabitatio dicitur» (De gratia Redemptoris [ed. 2, Romae 1940] 115 sq.). Obicit quidem Urdanoz (art. cit. [supra, in n. 299] «La inhabitaciôn», 531) prae­ sentiam immensitatis, fundatam in operatione Dei et consequenti effectu, specifice tri­ plicari iuxta triplicem effectum qui producitur, scilicet esse naturale, esse supernaturale sive gratiam et esse veluti substantiale sive unionem hypostaticam; nec iuxta S. Thomam haberi alium modum quo Deus possit esse praesens in rebus nisi per suam operationem. Attamen, clarus auctor videtur confundere causam efficientem cum causa formali eiusdem. Procul dubio nonnisi per suam operationem et suum effectum Deus inducit suam prae­ sentiam in rebus ad extra; sed ulterius quaestio est in quo eius praesentia formaliter consistat, vel quo modo ex eius effectu (in casu, gratia) resultet relatio praesentiae. Si ergo haec resultat non aliter quam ex mera ratione effectus seu ex hoc quod omnis causa est praesens suo effectui, habetur mera praesentia immensitatis, etiam in productione gratiae. Unde haec sola ratio non sufficit ad explicandum quomodo per gratiam habetur aliquis specialis modus praesentiae. 76 Quoad huiusmodi quasi experimentalem Dei cognitionem et inchoativam fruitio­ nem, quae in hac vita habetur per actus gratiae, et peculiariter per actus doni sapientiae et charitatis, confer Toannem a S. Thoma hic, disp. 37, a. 3, n. 19 sq., 23, 34, et in tractatu de donis Spiritus S., disp. 18, a. 4, n. 11 et 14; item Morency, op. cit. (supra, in n. 299) 193-214. 314 DE DEÜ TRINO tatio Trinitatis in ratione obiecti cogniti et amati non esset substantialis et physica eius praesentia, sed mere intentionalis, qualis convenit obiecto cogni­ tionis et amoris ex ipsa pura ac sola obiecti ratione.' 326. Positis igitur duobus elementis, scilicet ex una parte adaequato fundamento, quod est habitus gratiae ut principium cog­ nitionis et amoris, et ex altera parte adaequato ac formali termino, qui est Deus substantialiter iam praesens, et qua talis veluti experimentaliter cognoscibilis et inchoative fruibilis, necessario consurgit inter utrumque relatio intimae praesentiae, eo modo quo obiectum cognoscibile et amabile est praesens facultati eamque specificat, et specificando imprimit in ea quandam sui similitudinem in ratione causae exemplaris sive formalis extrinsecae. Omnis enim mensura est veluti praesens suo mensurato et omne obiectum (quod est men­ sura facultatis), etiam antequam per actum attingatur, est iam prae­ sens suae facultati, quatenus haec ab eo per causam exemplarem in sua mente mensuratur et effingitur. Sic ergo personae Trinitatis sunt praesentes in anima, quasi pingentes in ea suam similitudinem, in ratione obiecti praesentialiter ac substantialiter attingibilis ab ea et in ratione causae simul efficientis et exemplaris, ex cuius copu­ lato influxu ea effigies resultat. Huiusmodi autem relatio praesen­ tiae est realis ex parte ipsius animae, rationis vero ex parte divina­ rum personarum, ut contingit omni relationi inter facultatem et obiectum, iuxta doctrinam philosophorum. " Et in hanc explicationem non difficulter videntur convenire ^Obicit subtiliter Urdanoz {ari. cit. 507 sq.) huiusmodi substantialem Dei prae­ sentiam adiacenter et impertinenter se habere ad ipsam cognitionem, seu, ex hoc quod aliunde Deus sit substantialiter praesens subiecto operanti per gratiam, non sequi quod sit praesens substantialiter etiam in ratione obiecti (sicut contingit in visione beatifica); ac inde solvi nexum inter duo praefata elementa, ex quibus dicimus inhabitationem Trinitatis resultare. Attamen, per hoc ipsum quod obiectum in quod tendit gratia per cognitionem et amorem, seu Deus, sit aliunde substantialiter praesens eidem gratiae sive animae, fieri potest ut ipsum qua tale attingatur, non quidem signate ac directe (ut fit in visione bea­ tifica), sed in ipso exercitio actus cognitionis et amoris, et hoc sensu quasi experimentaliter, quemadmodum per cognitionem naturalem, attingimus ipsam animam nostram quae substantialiter adest intellectui eiusque operationi. Ceterum ipse Leo XIII (supra, n. 318), cuius verba repetit Pius XII, ait quod huiusmodi Trinitatis «inhabitatio, condi­ tione tantum seu statu ab ea discrepat qua caelites Deus beando complectitur». 76 Frustranee autem quis ulterius inquireret quid sit huiusmodi relatio praesen­ tiae; nihil enim aliud est quam realis ac physica relatio inter facultatem et obiectum, cognoscibile et amabile ut substantialiter praesens. Unde frustra Galtier insudat in ea determinanda, dicens eam «non esse mere moralem nec mere dynamicam... [sed] melius dici physicam et accidentalem, vel potius habitationem substantialem» (De SS Trinitate Λ. 414, p. 289). bl COMPAR VriONF 1’1 RSONARlAf ·\Γ» CREATURAS 315 posse defensores duarum praecipuarum sententiarum, supra relata­ rum, quarum una inhabitationem explicat per viam causalitatis effi­ cientis, sive operationis ipsius Dei, qua Deus fit substantialiter praesens, et altera per viam causalitatis obiectivae sive operationis ipsius animae, qua Deus fit novo modo praesens, dummodo ab utra­ que removeatur exclusivus eius character. Ceterum, ad huiusmodi efficacem synchretismum videntur tendere plures auctores moderni, sub influxu praecipue verborum Pii XII necnon Leonis XIII (supra, n. 318), nominatim Boyer, Alastruey, Gonzalez Rivas et Morency. 316 DE DEO TRINO CAPUT VI. DE MODO LOQUENDI ET DISTINGUENDI IN MYSTERIO TRINITATIS, I. E. DE NOTIONIBUS, APPROPRIATIONE ET VARIIS DICTIONIBUS Ut ipse titulus ostendit, in hoc capite colliguntur in unum tres praeci­ puae quaestiones, quae referuntur ad nostrum modum concipiendi et signifi­ candi ea quae sunt propria huius mysterii, i. e. quaestiones dc notionibus (q. 1), de appropriatione (q. 2) et de dictionibus (q. 3). S. Thomas logice et data occasione de his agit in medio tractatu, i. e. de notionibus in 1 p., q. 32, a. 2, 3 et 4, de appropriatione in q. 39, a. 7 et 8, et de dictionibus in q. 39, a. 3. 4, 5 et 6, necnon in q. 31. Utile tamen videtur totam hanc materiam de modo loquendi et distinguendi ad finem tractatus colligere, ut mos est in mo­ dernis manualibus. QUAESTIO L DE NOTIONIBUS IN DIVINIS7* I. SENSUS QUAESTIONIS. 327. Notio (apud Graecos ρώρψα), a contracta voce «notificatio» vel «nominatio» definitur a theologis in materia Trinitatis: Ratio proprie notificans divinam personam. Consistit igitur in qua­ dam forma vel perfectione abstracta, qua, tanquam per notam pro­ priam, designamus et distinguimus unam personam divinam ab alia, ut cum dicimus Patrem distingui a Filio per paternitatem et Filium a Patre per filiationem. Tria autem requiruntur ad notionem consti­ tuendam: primo, ut sit aliqua perfectio positiva (etsi negative ex­ pressa), et ita innascibilitas Patris est notio, non vero innascibilitas aut infecunditas Spiritus S. aut inspirabilitas Filii, quia hae sunt quid negativum, illa vero est maxima positiva perfectio, i. e. esse a se; secundo, ut sit quid pertinens ad processionem, ex hac enim tantum provenit quidquid est constitutivum, distinctivum et dignoscitivum personarum divinarum; tertio (et hoc sequitur ex secundo), ut sit quid speciale uni vel duabus personis, non vero commune tribus, secus non esset ratio notificans personam sed naturam. Notioni affinis est proprietas (·3’.ότης ιδίωμα). Haec vox tripliciter accipi potest. Late idem sonat ac notio, ac ita convenire potest duabus personis; sic spiratio activa, quae est communis Patri et Filio, dicitur proprietas. Stricte dicit id quod uni tantum personae convenit, v. g. innascibilitas et paternitas. Strictissime est id quod convenit uni personae ut formale constitutivum eius, 79 1 p., q. 32, a. 2, 3 et 4. DE MODO LOQUENDI ET DISTINGUENDI 317 v. g. paternitas, non vero innascibilitas; et tunc melius dicitur proprietas per­ sonalis seu constitutiva. Si proprietas sumitur primo modo, tot sunt proprie­ tates in divinis quot notiones, et quidem quinque, ut mox patebit, scÜicet innascibilitas, paternitas, filiatio, spiratio activa et spiratio passiva; si secundo modo, habentur quatuor proprietates, i. e. innascibilitas, paternitas, filiatio et spiratio passiva; si tertio modo, tres tantum dantur proprietates, i. e. pa­ ternitas, filiatio et spiratio passiva. Tria haec: relatio, proprietas {stricte dicta) et notio sunt intime inter se connexa. Omnis relatio realiter distincta est proprietas et omnis proprietas est notio, sed non vicissim; nam relatio spirationis activae est notio, non vero proprietas, quia convenit duabus personis, et innascibilitas Patris est pro­ prietas sed non relatio. Attamen, relatio, proprietas et notio in eadem persona sunt idem, absque ulla distinctione, etiam rationis ratiocinatae minoris. Ita v. g. paternitas est sive relatio, sive proprietas Patris, sive notio qua ipse dig­ noscitur. Habetur inter praedicta sola distinctio rationis ratiocinantis, quia relatio consideratur per respectum ad terminum, proprietas per respectum ad personam cuius est proprium et notio per respectum ad intellectum nostrum cui manifestat personam. Quoad ordinem inter se, sic se habent: relatio, proprietas, notio; nam nihil manifestat nisi sit proprietas et nequit esse pro­ prietas nisi de persona distincta ab aliis, quae distinctio importat relationem. Quaeritur utrum sit necesse ponere notiones in divinis, et utrum recte quinque notiones assignentur, scilicet: innascibilitas, paterni­ tas, filiatio, spiratio activa et spiratio passiva. In utraque quaestione nullus est peculiaris dissensus inter theologos inde a medio aevo, quando huiusmodi doctrina expolita est. Eam implicite proponunt ipsi Patres, cum dicunt personas divinas distingui inter se per ali­ quam notam vel proprietatem; ita peculiariter Cappadoces (Basilius, Epist. 38. 3 sq.; Epist. 236, 6; Gregorius Naz., Orat. 25. 16), Da­ mascenus {De fide orth. 1. 8) et inter latinos Augustinus qui ait: «Alia notio est qua intelligitur genitor, alia qua ingenitus. Nam quamvis de Patre utrumque dicatur, illud tamen ad genitum, id est, ad Filium dicitur..., hoc autem quod ingenitus dicitur, ad seipsum dicitur» {De Trin. 5. 6 7, ML 42. 915). II. ASSERTIO 1. Necesse est ponere notiones in divinis. PROBATUR. 328. Necessitas utendi huiusmodi notionibus, seu nominibus abstractis quibus propria personarum significemus hasque ad invi­ cem distinguamus, duplex est. Prima nempe, extrinseca ratio dispu­ tandi; quaerenti enim quo personae inter se distinguantur, necesse est assumere nomen aliquod abstractum, veluti formam distinctivam, et dicere personas divinas distingui v. g. paternitate vel filia- 318 Γ»Ε PEG TRINO tione, sicut unificantur essentia; unde essentia in divinis significatur ut quid, persona ut quis, proprietas sive notio ut quo. Secunda atque intrinseca ratio est quia contingit in divinis unam personam, scilicet Patrem, referri ad duas, et duas, scilicet Patrem et Filium, referri ad unam, seu ad Spiritum S., item contingit Patrem conside­ rari posse sive simpliciter, utpote sine principio, sive relate ad alias personas; unde necesse est assumere aliqua nomina abstracta quibus haec omnia exprimantur; nec aliud sunt notiones. Ceterum, ob eas­ dem rationes etiam nomina essentialia, quae nempe exprimunt es­ sentiam, significamus tum concrete tum etiam abstracte, ut cum loquimur de Deo et Deitate, infinito et infinitate, sapiente et sa­ pientia. ASSERTIO 2. Quinque sunt notiones in divinis, scilicet innascibilitas, paternitas, filiatio, spiratio activa et spiratio passiva. PROBATUR. 329. Notio vocatur aliqua propria ratio unde dignoscitur per­ sona divina, adeoque aliqua ratio pertinens ad processionem, nam nonnisi per processiones personae distinguuntur; iamvero ad pro­ cessionem duo pertinent, scilicet terminus a quo et terminus ad quem; ergo nonnisi ex parte horum duorum, seu ex modo se haben­ di ut terminus a quo vel ut terminus ad quem, persona divina inno­ tescere potest. Iamvero, Pater non se habet ut terminus ad quem, cum non procedat ab ullo, et hoc modo innotescit per innascibilitatem; se habet vero ut terminus a quo tum relate ad Filium, et sic innotescit per paternitatem, tum relate ad Spiritum S., et ita innotescit per spirationem activam. Pariter Filius ex eo quod procedit a Patre innotescit per filiationem et ex eo quod est conprincipium Spiritus S. innotescit per eandem spirationem activam, una cum Patre. Tan­ dem Spiritus S. ex eo quod procedit a Patre et Filio innotescit per spirationem passivam. Nequit autem dici Spiritum S. innotescere per hoc quod a se nulla persona procedit, seu veluti per infecundi­ tatem (sicut Pater vicissim innotescit per hoc quod a nullo procedit), aut Filium innotescere per hoc quod non procedit per spirationem sicut Spiritus S., nam istae duae rationes sunt mere negativae, ac ideo nequeunt esse verum principium distinctionis et notificationis, ut dictum est supra. Ergo quinque, nec plus nec minus, notiones dantur in divinis, HI MOIX) LOQUENDI I T DISTINGUI ND1 I 319 scilicet innascibilitas, paternitas, filiatio, spiratio activa et spiratio passiva, quarum duae priores notificant Patrem, tertia Filium, quarta utrumque et quinta Spiritum S. 330. Colligendo autem omnia quae dicta sunt in superioribus capitibus de processionibus, relationibus et personis, necnon mox dicenda de nominibus appropriatis, sequentes enumerationes habentur in divinis: 1 1 3 2 2 2 4 3 3 natura, essentia, substantia suppositum absolutum supposita relativa actus essentiales ad intra, i. e. intellectio et volitio actus notionales, i. e. dictio et spiratio processiones, i. e. Verbi et Amo­ ris relationes reales, i. e. paternitas, filiatio, spiratio activa et spi­ ratio passiva relationes realiter distinctae, i. e. paternitas, filiatio et spiratio passiva personae QUAESTIO II. 4 proprietates stricte dictae, i. e. innascibilitas, paternitas, fili­ atio et spiratio passiva 3 proprietates personales, seu con­ stitutivae, i. e. paternitas, fi­ liatio et spiratio passiva 5 notiones, i. e. innascibilitas, pa­ ternitas, filiatio, spiratio activa et spiratio passiva. 9 nomina notionalia vel propria, i. e. Ingenitus, Principium, Pater-Filius, Verbum, Imago-Spiritus S., Amor, Donum 12 praecipua nomina appropriata (de quibus sermo erit in q. seq.), i. e. Aeternus, Unus, Po­ tens, Ex quo omnia-Pulchritudo, Aequalitas, Sapientia, Per quem omnia-Beatitudo, Unio, Bonitas, In quo omnia DE APPROPRIATIONE IN DIVINIS80 I. SENSUS QUAESTIONIS. 331. Appropriatio in re trinitaria breviter et essentialiter definitur a S. Thoma: «Manifestatio personarum per essentialia attriM1 p.. q. 39, a. 7 et 8; Jn 1 Sent., dist. 31, q. 1, a. 2; q. 2, a. 1; q. 3, a. 1; dist. 34, q. 2; C. Gent. 4. 20-22; De veritate, q. 1, a. 7; q. 7, a. 3. Ales, A. d', Dc Deo Trino (Paris 1934) 228-233. Buonpensiere, Fr. H., Commentaria in I. P. Summae theologicae (De Deo Trino) (Vergarae 1930) 468-480. Chollet, A., «Appropriations [aux personnes de la Sainte Trinité]», Dictionnaire de théologie catholique 1-2 (Paris 1902) 1708-1717. Friethoff, C., «De Spiritus S. recta invocatione», Angelicum (1930) 314 sqq. Segovia, A., «Equivalencia de fôrmulas en las sistematizaciones trinitarias griecas y latinas», Estudios eclesiâslicos XXI (1947) 460 sq. Solano, J., «Algunas tendendas modernas acerca de la doctrina de las apropiaciones v propiedades de la Santisima Trinidad», Estudios eclesiâsticos XXI (1947) 13-19. Stolz, A., De Sanctissima Trinitate (Friburgi Br. 1939) 84-89. I 320 DE DEO TRINO buta» (1 p., q. 39, a. 7). Attento modo, fundamento et fine, sic des­ cribi potest: Frequentior praedicatio sive attributio, uni vel alteri personae divinae, aliquorum attributorum vel effectuum tribus per­ sonis communium, ob aliquam similitudinem cum propriis eiusdem personae, eo fine ut clarius nobis manifestentur distinctio et proprie­ tates personarum. Modus igitur appropriandi respicit frequentiorem usum, non vero exclusivum: ita sapientia, quae appropriari solet Filio, quan­ doque praedicatur etiam de Spiritu S.; item respicit tum attributa tum efectus divinos cum iliis connexos: ita Spiritui S. appropriantur non solum amor, bonitas et sanctitas, sed etiam sanctificatio, iustificatio, inhabitatio, quae sunt effectus amoris. Fundamentum appro­ priationis est similitudo inter communia attributa et propria unius­ cuiusque personae: ita Filio vel Spiritui S. appropriantur ea quae sunt in linea intellectus vel voluntatis, quia in hac duplici linea ipsi procedunt. Finis appropriationis est clarior manifestatio distinctio­ nis et proprietatum divinarum personarum, quae praecise ex prae­ fata similitudine consequitur. Quaeritur tum de existentia ac convenientia appropriationis, tum de modo quo fit aut fieri potest. II. ASSERTIO. Appropriatio, sive attributio singulis personis quorumdam essentialium attributorum et communium effectuum, est valde conveniens, attento eius fine, fundamento et modo. PROBATUR. doctrinam de appropriatione tradit Leo XIII in Encycl. «Divinum illud» a. 1897, assignans illius modum, funda­ mentum et finem: «Aptissime Ecclesia, ea divinitatis opera, in qui­ bus potentia excellit, tribuere Patri, ea in quibus excellit sapientia, tribuere Filio, ea in quibus excellit amor, Spiritui Sancto tribuere consuevit. Non quod perfectiones cunctae atque opera extrinsecus edita Personis divinis communia non sint..., verum quod ex com­ paratione quadam et propemodum affinitate, quae inter opera ipsa et Personarum proprietates intercedit, ea alteri potius quam alteris adicuntur, sive, ut aiunt, appropriantur» (Denz. 3326). Prosequitur S. Pontifex exemplificando et varias appropriationes distribuendo iuxta paulinum trinomium: «Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia» (cf. supra, n. 296). Quod trinomium assumpsit Conc. Constantinop. II in sua definitione existcntiae Trinitatis: < Unus 332. Magisterii DE MODO LOQUENDI ET DISTINGUENDI 321 enim Deus et Pater, ex quo omnia; et unus Dominus lesus Christus, per quem omnia; et unus Spiritus Sanctus, in quo omnia» (Denz. 421). In ipsis Symbolis fidei Pater appropriative dicitur Deus et Creator, Filius vocatur Dominus, et Spiritus S. dicitur Dominus, vivificator, causa conceptionis Christi et inspirator prophetarum (cf. pleniorem expressionem Symboli Nic. - Constantinop., Denz. 150). Ipsa Scriptura appropriatione utitur. Opus Incarnationis attri­ buitur Spiritui S. (Luc. 1. 35; cf. supra, n. 55) et pariter inspiratio prophetarum (2 Petr. 1. 21). Ipsum nomen «Spiritus Sanctus» per appropriationem duarum dictionum quibus componitur (Spiritus et Sanctus) evasit nomen proprium tertiae personae (cf. supra, n. 282). In 1 Cor. 12. 4-6, nomen «Spiritus» et effectus sanctificationis sive «gratiarum» appropriantur Spiritui S., nomen «Dominus» et effec­ tus «ministrationum» appropriantur Filio, nomen «Deus» cum ar­ ticulo ( ό »εο'ς ) appropriatur Patri (articulus vero omittitur cum idem nomen tribuitur ceteris personis; cf. supra, n. 61, 65). Cum una et eadem operatio tribuitur tribus personis, ea sub distincta ra­ tione appropriatur unicuique, sub formula «Ex quo [Pater], per quem [Filius] et in quo [Spiritus S.]» (cf. supra, n. 296). Patres non solum appropriatione utuntur, sed etiam eius mo­ dum, fundamentum et finem indicant. Cum Patres Graeci magis insistant in distinctione personarum quam in unitate naturae, La­ tini vero vicissim, apud hos clarius quam apud illos apparet praedica­ tionem communium attributorum et effectuum singulis personis fie­ ri per meram appropriationem.81 Peculiariter huiusmodi appropria­ tio fit iuxta ordinem praefati paulini trinomii «Ex quo, per quem, in quo»; ita apud Hilarium, De Trin. 2. 1, et Augustinum, C. Ma­ ximinum 2. 23. 4; De Trin. 1. 6. 12; 6. 10. 12. Augustinus peculiariter appropriât Patri divinorum attributorum unita­ tem, Filio aequalitatem, Spiritui S. concordiam: «Unum omnia propter Pa­ trem, aequalia omnia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum Sanctum» (De doctr. christ. 1. 5. 5, ML 34. 21). 81 De quo discrimine confer Th. de Regnon, Etudes de théologie positive sur la Sainte Trinité III (Paris 1898) 280-305; IV 348-355. Hic tamen auctor, aliique plures ab ipso dependentes, ultra modum exaggerant discrimen inter graecos et latinos in trinitaria theologia, tum in praesenti quaestione tum in ceteris. Contra quos apte disserit I. M. Dalmau, De Deo Uno et Trino, n. 579-582. Multiplex accidentale discrimen inter graecos et latinos exponit Hugon, Tractatus dogmatici (ed. 11, Parisiis 1933) I 444-448. 11 DE DEO TRINO 322 Inter Graecos Cyrillus Alex.81 explicite indicat rationem appropria­ tionis, inquiens: «Licet ergo cuique personae tribui videatur aliquid eorum quae erga nos aut erga creaturam fiunt, nihilominus tamen credimus cuncta esse a Patre per Filium in Spiritu» (In Ιο., I. 10, c. 2, MG 74. 335). Leo I appropriationis finem assignat, inquiens: «Cum Scriptura sic lo­ quitur ut aut in factis aut in verbis aliquid assignet quod singulis videatur convenire personis, non perturbatur fides catholica sed docetur, ut per pro­ prietatem aut vocis aut operis insinuetur nobis veritas Trinitatis, et non divi­ dat intellectus quod distinguit auditus. Ob hoc enim quaedam sive sub Patris, sive sub Filii, sive sub Spiritus Sancti appellatione promuntur, ut confessio fidelium in Trinitate non erret; quae cum sit inseparabilis, numquam intelligeretur esse Trinitas si semper inseparabiliter diceretur» (Serm. 76. 2, ML 54. 405). ostendit appropriationis convenientiam, ex eo quod appropriatio non modice conferat ad manifestationem fidei Trinitatis, seu distinctionis et proprietatum divinarum personarum. Licet enim Trinitas non possit probari per rationem, potest tamen aliquatenus declarari per ea quae sunt nobis magis manifesta. lamvero, duo inveniuntur quae sunt magis manifesta et apta ad decla­ randam Trinitatem, scilicet vestigia Trinitatis, de quibus dictum est in cap. 1, q. 2 (n. 24), et attributa essentialia, ad quae etiam redu­ cuntur communes effectus. Haec autem attributa sunt nobis magis manifesta quam pro­ prietates personales, quia non has sed illa tantum, cum certitudine ex creaturis per viam causalitatis cognoscere possumus; praeterea, sunt valde apta ad declarandas proprietates personales, quia habent II cum eis similitudinem quamdam; simile enim a simili apte decla­ ratur et manifestatur. Ita melius nobis innotescunt personae Verbi et Spiritus S., si uterque veluti vestiatur omnibus attributis quae pertinent ad intel­ lectum et voluntatem, ita ut Verbum dicatur sapientia, lux, splen­ dor, veritas, vita, et Spiritus S. dicatur amor, charitas, ignis, spiri­ tus, unctio. Imo notandum est quod per appropriationem non solum personae clarius nobis manifestantur ex atributis communibus, sed etiam vicissim ipsa communia attributa manifestiora et pulchriora evadunt cum personis attribuuntur, quemadmodum vestes et arma333. Ratio theologica 81Cf. B. Monsegu, «Unidad y trinidad, propiedad y apropiaciôn en las manifestaciones trinitarias, scgùn la doctrina de San Cirilo Alejandrino», Revista espanola de teologia VIII (1948) 1-57, 275-328. DE MOIX) LOQUENDI F.T DISTINGUENDI 323 tura, dum ornant et extollunt membra corporis, ab his vicissim quo­ dammodo extolluntur et vivificantur.K 334. Quod attinet modum appropriationis, ipse attemperatur fundamen­ to attributionis quod est quaedam similitudo inter attributa essentialia et attributa personalia, prout haec relucent ex duabus processionibus quae fiunt per viam intellectus et voluntatis. Inde generaliter loquendo Patri attribuun­ tur ea quae connectuntur cum ratione principii (cum ipse sit simpliciter principium sine principio), Filio vero ea quae connectuntur cum intellectu, Spiritui S. ea quae referuntur ad voluntatem. Magis particulariter Patri, ob similitudinem cum ratione principii, appropriantur plura attributa entitativa ad intra, ut aeternus, immensus, omni­ potens. Ex attributis operativis ad extra appropriatur ei attributum creatoris. Filio autem appropriantur attributa operativa ad intra ordinis intellectua­ lis, ut sapientia, veritas, vita, quae magis referuntur ad nomen proprium «Verbum», et lux, lumen de lumine, splendor, gloria Patris, vultus vel facies Dei, quae magis referuntur ad nomen proprium «Imago». Ex attributis ope­ rativis ad extra appropriantur Filio opera sapientiae, ut ordo mundi et dispo­ sitio rerum. Spiritui S. appropriantur attributa operativa ad intra ordinis voluntatis, ut ignis, charitas, osculum, pax, quae magis referuntur ad nomen proprium «Amor». Ex attributis operativis ad extra attribuuntur ei quae referuntur ad opus sanctificationis, ac dicitur vivificans (in Symbolo), inspirator propheta­ rum (in 2 Petr. 1. 21 et in Symbolo), sanctitas, anima Ecclesiae, fons vivus, spiritalis unctio, paraclitus seu advocatus (in Hymno «Veni, Creator»), quae voces referuntur ad nomen proprium «Donum».82 83 Quandoque etiam Spiritui S. attribuitur aliquis influxus in creatione, unde dicitur Creator Spiritus (in Hymno «Veni, Creator»), quod nomen refertur ad ipsam creationem et non ad recreationem gratiae, et digitus paternae dexterae, i. e. Filii, qui est dex­ tera Patris. Ei etiam attribuitur virginalis Christi conceptio (Luc. 1. 35; Sym82A. Stolz (op. cit. [supra, in n. 330] 87-89) monet hanc «doctrinam de appro­ priationibus etiam pericula continere... [quatenus] hoc modo de facili nimis subiective intelligitur Scriptura... Unde si diversae formalitates (virtus, sapientia, etc.) Filio, actio sanctificativa et alia huiusmodi Spiritui reservantur, non de aliqua appropriatione sermo est». Haec nonnisi cum grano salis dici possunt, si nempe intelligantur ad tramitem (lictorum supra (n. 322) de peculiari configuratione trium personarum divinarum in com­ muni effectu gratiae sanctificantis. Vera ac propria ratio appropriationis, in praefatis attributis et effectibus divinis, clare explicatur in Encycl. Leonis XIII (cit. in n. 332). 83 Huiusmodi appropriatio est tam frequens atque insistens in documentis fidei, ut Petavius aliique doctores inde in exaggeratam persuasionem devenerint opus sanctifica­ tionis, et signanter missionis et inhabitationis, esse proprium et exclusivum Spiritus S., saltem sub aliqua peculiari ac distincta ratione (cf. supra, n. 311). Varias Spiritui S. appropriationes, tum relate ad creaturas omnes, tum ad iustos, expandit S. Thomas in C. Gent. 4. 20-22. Quia Confirmatio est sacramentum cuiusdam plenitudinis gratiae, ac perfectioris doni Divinitatis, appropriatur peculiariter tertiae personae, ac dici solet sacramentum Spiritus S., sicut Baptismus est sacramentum totius Trinitatis. De connexione sacramen­ torum cum tota Trinitate disserit Fr. Taymans d'Eypernon, La Sainte Trinité et les Sacrements, Paris 1949. 324 DE deo trino bola fidei), tum quia omnis conceptio est fructus amoris, tum quia Christi conceptio est gratuitum Dei donum quod proinde ex mera liberalitate ac puro amore procedit.84 S. Thomas (1 p., q. 39, a. 8) has omnes aliasque appropriationes colligit et ingeniose ordinat sub triplici ratione, scilicet: prout Deus est ens (sic Patri tribuitur aeternitas, Filio species seu pulchritudo, Spiritui S. usus seu fruitio et beatitudo); prout est unus (sic Patri tribuitur unitas simpliciter, Filio aequa­ litas, Spiritui S. connexio); prout est agens (sic Patri tribuitur potentia, Filio sapientia, Spiritui S. bonitas; et effectus dicitur fieri a Patre, per Filium, in Spiritu S., iuxta paulinum trinomium).85 Exinde etiam desumuntur duodecim nomina appropriata, scilicet qua­ tuor de Patre: Aeternus, Unus, Potens, «Ex quo omnia»; quatuor de Filio: Pulchritudo, Aequalitas, Sapientia, «Per quem omnia»; quatuor de Spiritu S.: Beatitudo, Unio, Bonitas, «In quo omnia». QUAESTIO III. DE DICTIONIBUS, SEU DE RECTO MODO LO­ QUENDI AC PRAEDICANDI IN DOCTRINA TRINITARIA86 EXPONITUR. 335. Cum ex verbis inordinate prolatis incurri possit pericu­ lum haeresis, diligenti cautela et modestia procedendum est in ipsa mysteriorum expressione, praecipue quod attinet obscurius hoc Tri­ nitatis mysterium, ita nempe ut vitetur ex una parte haeresis tritheistica et subordinatiana, distinguens tres essentias in Deo, et ex alia parte haeresis modalistica, identificans tres personas. Cum autem sensus verborum pendeat ex communi usu, Eccle­ sia vero sit custos et magistra revelationis tum quoad ipsam doctri­ nam tum etiam quoad eius explicationem et expressionem, oportet imprimis sollicite attendere ad usum loquendi Ecclesiae, qui origi­ nem trahit ex Scriptura et Traditione, necnon ad receptam terminologiam theologorum, qui doctrinam et sensum Ecclesiae fidelibus 54 Variae rationes huius attributionis assignantur a S. Thoma, 3 p., q. 32, a. 1; auctore opusculi De humanitate Christi, a. 3 (inter apocrypha S. Thomae): Boxaventura, In 3 Sent., dist. 4, a. 1, q. 1. 85 Notat autem S. Thomas, In lo., c. 1, lect. 2, quod expressio «Pater operatur per Filium», si intelligitur de causalitate ex parte causae operantis, continet meram appropriationem ad Filium; si vero intelligitur ex parte operati, «non est [aliquid] appropriatum Verbo, sed proprium eius, quia hoc quod est causa creaturarum, habet ab alio, scilicet a Patre, a quo habet esse». 86 1 p., q. 36, a. 4, ad 7; q. 39, a. 3-6; q. 31 per totam In I Sent., dist. 4, q. 1, a. 2; q. 2, a. 2, ad 4 et 5: dist. 5, q. 1, a. 1 et 2; dist. 9, q. 1, a. 1 et 2; dist. 21, q. 1, a. 1 et 2; De potentia, q. 9, a. 8. Buonpensiere, Fr. H., Commentaria I. P. Summae Theologicae (De Deo Trino) (Vergarae 1930) 442-468. Van der Meersch, J., Tractatus de Deo Uno et Trino (ed. 2, Brugis 1928) 508-517. DE MODO LOQUENDI ET DISTINGUENDI 325 tradunt. De facto autem Magisterium ipsum Ecclesiae plures termi­ nos et formulas trinitarias in suis documentis determinavit ac velu­ ti canonizavit; theologi vero addunt quasdam regulas loquendi, quae fundantur tum in consuetudine ecclesiastica, tum in ipso na­ turali sensu verborum, per communem usum et philosophicam scientiam firmato. 336. Agemus igitur primo de quibusdam generalibus regulis loquendi; secundo de quibusdam locutionibus in particulari. I. Praecipuae regulae vertunt circa numerum singularem aut pluralem et circa mutuam praedicationem inter nomina essentialia et notionafia (1 p., q. 39, a. 3-6). Prima regula. Nomina essentialia, seu quae referuntur ad naturam divi­ nam, praedicantur in singulari; nomina vero notionalia, seu quae referuntur ad personas, praedicantur in plurali; nomina tandem mixta, seu quae possunt referri tum ad naturam tum ad personas, praedicantur sive in singulari sive in plurali. Hanc regulam inculcat et applicat Symbolum Athanasianum, praedicans attributa essentialia singillatim de tribus personis et constanter addens «et ta­ men non tres... sed unus» (Denz. 75). Eadem exprimitur a Conc. Tolet. XI his verbis: «In hoc solum numerum insinuant, quod ad invicem sunt; et in hoc numero carent, quod ad se sunt» (Denz. 530). Ex hac regula sequitur quod dicendum est in divinis esse unum Deum, unam naturam, unum individuum, unum esse, unum suppositum absolutum, et e converso tres personas, tria supposita relativa vel tria supposita sim­ pliciter dicta.87* 89 Item sequitur quod in singulari simul et plurali praedicari* possunt se­ quentia: subsistentia, nam haec vox intelligi potest tum de natura tum de persona, quamvis in disputatione theologica usurpari soleat de forma suppo­ siti;83 res, nam ista vox sumi potest tum pro essentia, ut accipitur a Conc. La­ ter. IV, cum ait quod tres personae divinae sunt «una quaedam summa res» et quod «eadem res est Pater et Filius» (Denz. 804), tum pro relatione, ut accipitur in professione fidei a S. Bernardo confecta et Conc. Remensi tribui solita/9 in qua relationes divinae dicuntur «aliqua... res»; unitas, nam defi­ nitio «Unum est quod est indivisum in se», convenit tum divinae essentiae tum cuilibet personae; aeternus, omnipotens, et similes termini, prout su­ muntur substantive vel adiective, nam unus tantum est aeternus, omnipotens, 87 Quoad specialem casum nominis principii (in processione Spiritus S.), quod est quidem nomen notionale, sed non personale, cum conveniat duabus personis, diximus supra (n. 280) quod non possumus proprie loqui substantive de duobus principiis et duo­ bus spiratoribus, bene vero adiective de duobus principiantibus et duobus spirantibus. KPropterea in Liturgia legitime adhibetur expressio «Trina Deitas», cuius sensus est: una divina essentia in tribus divinis personis; Deitas enim est nomen abstractum quod supponere potest etiam pro personis. De historica illius expressionis origine disserit V. Grumel, «Te Trina Deitas», Recherches de science religieuse XVII (1927) 324-326. 89 Cf. supra, n. 144. 326 DE DEO TRINO etc., tres tamen sunt personae aeternae, omnipotentes, etc., unde Symbolum Athanasianum hos terminos accipit substantive, cum negat in divinis esse tres aeternos vel tres omnipotentes (Denz. 75). Secunda regula. Nomina essentialia praedicari possunt de personis, quia in tali praedicatione verificatur requisita identitas subiecti cum praedicato. Si nomina essentialia sunt adiectiva, praedicantur de personis pluraliter, quia iuxta regulam gramaticalem conveniunt in numero cum subiecto cui referun­ tur. Si sunt vero substantiva, sive sint concreta sive abstracta, praedicantur tantum singulariter, quia sic referuntur ad essentiam. Ita in divinis est unus Deus, unum omnipotens, aeternum, etc.; sunt ve­ ro tres divini, tres omnipotentes, aeterni, etc. Nota tamen quod quaedam no­ mina, quamvis sint in forma adiectiva, usurpantur quandoque substantive, et hoc sensu nequeunt praedicari in plurali; ita recte Symbolum Athanasianum negat in Deo esse tres omnipotentes et aeternos. Tertia regula. Nomina notionalia, si sunt adiectiva, nequeunt praedicari de essentia vel de nominibus essentialibus, quia sic praescindunt ab essentia ac tantum referunt relativa. Possunt vero de illis praedicari si sunt substan­ tiva seu concreta, quia sic important integrum suppositum, adeoque et essentiam. Hanc regulam applicat Cone. Later. IV cum ait: «Summa res [essentia]... veraciter est Pater, et Filius... sed illa res non est generans, neque genita, nec procedens» (Denz. 804). Igitur dici potest: essentia divina, vel Deus, est Pater, est genitus, est spiritus; item essentia divina, vel Deus, est tres perso­ nae; sed nequit dici: essentia est generans, vel genita, vel spirans, vel spirata. 337. II. Quaedam locutiones in particulari (1 p., q. 31). Unus et alius. Pater, Filius et Spiritus S. sunt unum, non unus; item sunt alius et alius, non aliud (Cone. Later. IV, Denz. 805). Distinctus, unicus, et similes termini. Ad vitandam haeresim tritheisticam oportet dicere: Filius est distinctus vel alius a Patre, non vero diversus, dispar, differens, divisus, separatus. Ad vitandam vero haeresim modalisticam oportet negare quod Pater est unicus, solitarius, singularis, confusus. Pariter, cum Pio VI contra Pistorienses reicienda est haec expressio: «Unus Deus in tribus personis distinctus» et dicendum est «Unus Deus in tribus personis distinctis» (Denz. 2697). Solus. Huiusmodi exclusiva dictio nequit addi termino essentiali in divinis, si sumitur categorematice? quia sic ponit solitudinem circa termi­ num cui adiungitur, ac ideo significaret Deum esse solitarium; ita v. g. «Solus Deus est infinitus» significaret «Deus qui est solus, ac proinde in unica per­ sona, est infinitus». Syncategorematice^ vero sumpta, baec dictio addi potest termino essentiali, quia excludit tantum omne aliud suppositum a consortio praedicati; hoc modo praefata propositio significaret quod nihil praeter Deum 90 Scilicet proprie tanquam substantivum vel adiectivum: «Solus Deus». 91 Scilicet tanquam adverbium: «Solum Deus (i. e. tantum Deus)». DE MODO LOQUENDI ET DISTINGUENDI 327 est infinitum. Praeterea eadem dictio nullatenus addi potest termino persona­ li, si ex parte praedicati habetur aliquod attributum commune, quia ita exclu­ derentur aliae personae a communi attributo; potest vero, si ex parte praedi­ cati habetur attributum notionale; unde nequit dici «Solus Pater est omni­ potens», sed potest dici «Solus Pater est generans». Trinus et triplex. Deus est trinus, non triplex, et in Deo est trinitas, non triplicitas. Nam trinitas ac trinus significant pluralitatem indeterminate, ac ideo referri possunt ad personas; e converso triplicitas et triplex significant proportionem inaequalitatis, ac ideo divisionem essentiae. Haec de tam sublimi fidei mysterio disputare oportuit, de quo Damas­ cenus ait quod «quanto magis investigatur, tanto magis ignoratur».92 Cuius tamen qualiscumque cognitio est tum necessaria, utpote fundamentalis veri­ tatis totius revelatae religionis, tum etiam fructuosa, monente Augustino, «ne se existimet nihil invenisse, qui quam sit incomprehensibile quod quaerebat, potuerit invenire».93 92 De fide orth., epil., MG 94. 779. *De Trin. 15. 2. 2, ML 42. 1057. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE INTRODUCTIO*4 1. OBIECTUM TRACTATUS. II 338. In duobus praecedentibus tractatibus absolvimus consi- derationem obiecti materialis primarii scientiae theologicae, scilicet Dei, tum secundum unitatem suae naturae, tum secundum distin­ ctionem trium personarum quae per immanentes processiones in esse constituuntur. Logice autem nunc gressum facimus ad consi­ derationem obiecti materialis secundarii, sive creaturarum, quae per easdem divinas operationes intellectus et voluntatis in esse produ­ cuntur, per quandam ulteriorem Dei processionem ad extra. wHic indicabimus tantum generalem bibliographiam, complectentem tres partes huius tractatus, scilicet de mundo, angelis et homine. Particularis vero de his tribus bibliographia dabitur infra, in decursu correspondentium trium capitum. Peculiarem vero Patrum bibliographiam colligere non vacat, cum eorum doctrina vel sparsim tradatur, vel generarim in eorum commentariis in caput Genesis de opere septem dierum fere tota contineatur; brevem huiusmodi bibliographiam colligunt aliqui auctores, ut Boyer et Pa­ rente, infra referendi. Barre, L., De rerum creatione et speciatim de angelis, Parisiis 1897. Bartmann, B., Die Schopfung. Gott, Welt, Mensch, Paderborn 1922. Beraza, B., De Deo Creante, Bilbao 1921.—De Deo Elevante, De peccato originali, De Novissimis, Bilbao 1924. Boyer, C., De Deo Creante et Elevante, ed. 3, Romae 1940. Brinktrine, J., Die Lehre der Schopfung, Paderborn 1956. Daffara, M., De Deo Creatore, Torino 1947. De San, L., De Deo Creatore, Brugis 1890. Einig, P., Tractatus de Deo Creante, De hominis lapsu, De Deo consummante, ■ed. 2, Treveris 1913. Flick, M. et Alszeghy, Z., Il Creatore, Firenze 1959; ed 2, 1961. Garrigou-Lagrange, R., De Deo Trino et Creatore, Taurini-Parisiis 1943. Guelly, R., La Création, Tournai 1963. Gutberlet, K., Gott und die Schopfung, Regensburg 1910. Huarte, G., De Deo Creante et Elevante ac de Novissimis, ed. 2, Romae 1935. Janssens, A,. God als Schepper, Antwerpen 1937. Janssens, L., Summa theologica, VI: De Deo Creatore et de angelis, Friburgi Br. 1905; VII: De hominis natura, Friburgi Br. 1918; VIII: De hominis elevatione et lapsu, Romae 1919. Jungmann, B., De Deo Creatore, ed. 4, Ratisbonae 1883. Lahousse, G.. De Deo Creante et Elevante, Brugis 1904. Lepicier, A. M., De prima hominis formatione, Parisiis 1910.—De peccato origina­ li, Parisiis 1911. Liagre, J. B., De Deo Creatore, Tournai 1888. Mazzella, C., De Deo Creante, Woosdstock 1877; ed. 4, Romae 1908. Mors, I., De Deo Creante et Elevante. De Novissimis, ed. 2, Bonis Auris (Argen­ tina) 1953. Muncunill, J., De Deo Creatore et de Novissimis, Barcinone 1922. 330 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Ceterum, in huiusmodi theologica consideratione, idem iugiter manet obiectum formale quo, scilicet revelatio, sub cuius lumine aspiciuntur etiam ea quae, tam in creatura materiali quam in rationali, sub lumine ipso rationis cognosci possunt et in philosophica Psychologia praecipue pertractantur; idem pariter est obiectum formale quod, scilicet ipsa ratio Deitatis, quae imbibit omne ens, quamvis creatum; et idem quodammodo dicendum est ipsum obiec­ tum materiale, nam creatura omnis ita Deo alligatur, tanquam efficienti ac finali causae sui esse, ut sit aliquid divinum, et theologica consideratio creatu­ rae nihil aliud sit quam consideratio ipsius influxus divini, sive ipsius Dei sub aspectu suae operationis et processionis ad extra: operari enim sequitur esse.95 Nec iuvat cum uno vel altero moderno auctore attentare novam quandam huius tractatus reformationem in sensu christologico vel anthropologico, ita ut hic aspectus vertatur in proprium eius formale aut principale obiectum; nam huiusmodi tentamina iam in medio aevo frustranea fuerunt et ut talia a traditione theologica derelicta sunt, quoniam, semel dimisso theocentrico aspectu cuiuslibet partis scientiae sacrae, desciscit tum unitas tum robur theoOswald, J. H., Die Schopfungslebre, ed. 2, Paderborn 1893.—Religiose Urgeschichte der Menscbheit, ed. 2, Paderborn 1887.—Angelologie, ed. 2, Paderborn 1889. Otten, B. J., De Deo Creante et Elevante. De Novissimis, Chicago 1924. Palmieri, D., De Deo Creante et Elevante, Romae 1887. Est primum opus quod tulit hunc praecisum titulum. Ex eo prodiit, novis curis expolitus, Tractatus de ordine supernatural!, Prati 1910. Parente, P., De Deo Creante et Elevante, Romae 1934.—De creatione universali. De angelorum bominisque elevatione et lapsu, Roma 1943.—II peccato originale originato, Roma 1948. Perego, A., La Creazione, Brescia 1958. Perrone, I., Tractatus de Deo Creatore, in Praelectionibus theologicis, primitus novem voluminibus editis Romae 1835-1842, ac pluries subinde sub forma breviori. In hoc tractatu iam colliguntur omnes fere quaestiones, quae de hac materia a theologis agi­ tari solent. Pesch, Chr., Praelectiones dogmaticae III: De Deo Creante et Elevante. De Deo fine ultimo. Friburgi Br. 1899; ed. 4, 1914. PlAULT, B., La Création et le péché originel, Paris 1960. Pignataro, F., De Deo Creatore, Romae 1904. Pinard, H., «Création», Dictionnaire de théologie catholique III-2 (Paris 1907) 2034-2201. Piolanti, A.. Dio nel mondo e nell’uomo, Roma 1959. Reinke, L., Schopfung der Welt, Munster 1859. Sagues, L F., De Deo Creante et Elevante. De peccatis («Sacrae theologiae summa* II, Matriti 1964), n. 1-1021. Scheffeczyk, L., Schopfung und Vorsebung, Freiburg 1963Schmaus, M., Katholische Dogmatik II: Gott der Schopfer und der Erloser, Mün­ chen 1949; ed. 2, 1962. Scholuner, H., De Deo, mundi, angelorum et hominum creatore, Salzburg 1764. Schrader, C., De Deo Creante, sive de auctore naturalis ordinis, Pictavii-Parisiis 1875. Stolz, A., Antbropologia theologica, Friburgi Br. 1940. Ude, F., Die Erschaffung der Welt, ed. 2, Graz 1923. Van Hove, A., De Deo Creante et Elevante, Mechliniae 1944. Van Noort, G., De Deo Creatore, ed. 3 recognita, Bussum (in Hollandia) 1946. 95 Cf. dicta in Introductione in universam theologiam, in vol. 1, n. 37-44. INTRODUCTIO 331 logiae, et haec in fragmentarias ac superficiales elucubrationes evaporatur.96 Huiusmodi autem secundarium obiectum, quod est creatura sive influxus Dei ad extra, consideratur hic sub duplici azpectu, tum nempe creationis in ordine naturali, tum elevationis ad ordinem supernaturalem. Nam, quamvis haec duo sint simpliciter ac toto caelo distincta et alterum sit natura posterius, tamen de facto et in tempore simul contigerunt, tanquam duplicatus effectus divinae bonitatis, imprimentis in rationali creatura tum imaginem suae Unitatis, tum participationem suae Trinitatis. Unde, quamvis quaestio de elevatione primi hominis posset absolute separari a quaestione de creatione ac coniungi cum materia de gratia in uno generali tractatu de supernaturali ordine creato, convenientius tamen adiungitur primo operi creationis, tum quia simul tempore et ad modum unius contigerunt, ut dictum est; tum quia ipsa fuit prima quaedam ac specialis elevatio, continens pecu­ liarem modum sanctificationis aliaque supernaturalia integritatis dona, olim amissa nec umquam qua talia restituta; tum quia secus oporteret pariformiter scindere tractatum de angelis horumque san­ ctificationem remittere ad tractatum de gratia, qui ita non modice excresceret; tum denique quia in ipso lapsu ab originali elevatione fundatur totus tractatus de Verbo Incarnato, seu de redemptivo opere Christi, eiusque gratia reparativa, per suam sponsam Eccle­ siam suaque sacramentorum canalia, ad homines derivata. Exinde etiam intelligitur, religiosum momentum et utilitas huius tractatus, sub aspectu tum naturali tum supernaturali. Ipsa enim creatio est fundamentale vitae hominis problema, a quo pen­ det omnis eius ad Deum ultimum finem relatio, seu naturalis ipsa 96 Ut dictum est in eadem Introductione, in vol. 1, n. 42 sq., quidam doctores mediaevales pro formali obiecto theologiae assignarunt ens revelabile, alii ipsum Christum (quam sententiam redintegrare conati sunt aliqui moderni). Quod attinet praesentem tractatum, M. Flick suggerit illum exarandum esse sub aspectu «historiae salutis», seu tanquam «initium salutis», cuius centrum est redemptiva Incarnatio (De Verbo Incarnato) et terminus est adventus Christi iudicis (De Novissimis); cf. «La struttura dei Trattato: ’De Deo Creante et Elevante’», Gregorianum XXXVI (1955) 284-290; item, opus ab ipso editum in collaboratione cum Z. Alszeghy, II Creato­ re. L'inizio della salvezza (Firenze 1959) 11-18. Attamen, quod cl. auctor dicit de neces­ sitate omnia pertractandi sub aspectu revelationis verissimum est, sed id respicit obiectum formale quo theologiae; quod autem addit de historia salutis, ut proprio obiecto scientiae sacrae et peculiariter huius tractatus, nonnisi partialiter et ambigue dici potest, cum exinde a proprio theologiae obiecto excludantur tum Deus in seipso ut Unus et Trinus, tum ipsa creatio, quae est natura prior elevatione et opere salutis, nisi velimus utrumque naturalem et supernaturalem ordinem ultra modum commiscere. DE DEO CREANTE FT ELEVANTE religio; prima vero elevatio, cum consequenti originali lapsu, fundat et explicat quaecumque in religione revelata docentur de oeconomia salutis per Christum et de hominis reparatione per eius Ecclesiam eiusque sacramenta. Propterea, ex perversione dogmatis originalis iustitiae et peccati, Pelagiani ipsam Christi redemptionem fere frustraneam reddiderunt, Protestantes subinde fundamentales suos errores de natura et causa iustificationis deduxerunt, moderni tan­ dem Liberales, reiecto originali naturae lapsu et inquinamento, supernaturaiis ipsius gratiae auxiliatricis existentiam vel necessitatem respuunt, ipsaque moralitatis principia ad tramitem naturalium ten­ dendarum interpretantur atque pervertunt. 2. DIVISIO TRACTATUS. 339. 5. Thomas suum tractarum, quo primam partem Summae Theolo­ gicae absolvit, in tres sectiones dividit. Prima est de productione creatura­ rum (1 p.. q. 44-46); in qua agitur de Deo ut rerum prima causa productiva, creativa, inceptiva. Secunda sectio est de distinctione creaturarum in opere creationis (q. 47-102); in qua agitur ordinate de distinctione rerum in com­ muni (q. 47), de distinctione boni et mali ad excludendum errorem Mani­ chaeorum circa Deum ut causam mali (q. 48-49), de creatione et natura crea­ turae angelicae eiusque elevatione (q. 50-64), de creatione et distinctione creaturae corporalis, distributa per opera sex dierum (q. 65-74), de creatione et elevatione hominis, non tamen de lapsu (q. 75-102), ubi quamplura di­ cuntur quae pertinent ad Psychologiam, Philosophiae partem. Tertia sectio est de conservatione et gubernatione rerum (q. 103-119), tum per actionem Dei immediatam (q. 103-105), tum mediantibus ipsis creaturis ut causis se­ cundis, seu angelis (q. 106-114), corporalibus entibus (q. 115-116), hominibus (q. 117-119). Ut patet. S. Doctor, loco dividendi tractatum veluti in partes materiales, seu in res, angelos et homines, assumit tres horum omnium aspectus, scilicet productionem, distinctionem et gubernationem, ac ideo cogitur ea quae per­ tinent ad angelos et homines scindere iuxta tres istas partes. Praeterea, de lapsu quidem angeli agit in hoc tractatu; lapsum vero hominis sive peccatum originale convenientius remittit ad secundam partem Summae Theologicae, ubi de re morali, et quidem ipsum peccatum, seu originale originans, ut dici­ tur, refert in 2-2, q. 163-165 (ubi de peccato superbiae), eius vero propaga­ tionem, sive originale originatum, eiusque indolem et effectus reponit in 1-2, q. 81-85 (ubi de exterioribus causis peccati). Quamvis huiusmodi S. Thomae divisio ac ratio sit valde logica et formalis, praecipue attento synthetico et armonico contextu Sum­ mae Theologicae, tamen tum necessitas abbreviandi materiam, tum existens divortium inter theologiam dogmaticam et moralem, tum peculiare momentum et amplitudo quam quaestio de peccato origi­ INTRODUCTIO 333 nali eiusque propagatione assumpsit post Protestandum et lansenistarum errores, recentiores theologos coegit ad expungendas ab hoc tractatu philosophicas sive mere psychologicas quaestiones de natu­ ra hominis, ad colligendas in unum omnes quaestiones quae refe­ runtur sive ad angelos sive ad homines, et ad coniungendam integram quaestionem de peccato originali cum quaestione de ipsa elevatione seu de iustitia originali. In reliquis ceteroquin theologi sequi solent magistrales lineas a S. Doctore assignatas. Iuxta quam reformatam ac faciliorem rationem, in tria capita hunc tractatum dividimus: Caput I. De creatione mundi. Caput 2. De creatione et elevatione angelorum. Caput 3. De creatione et e evatione hominis. 334 CAPUT I. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE DE CREATIONE MUNDI 340. In mundo, generaliter ac collective spectato, tria ex parte Dei considerari possunt, scilicet creatio, conservatio et gubernatio; elevatio autem, qaue subsequitur creationem, non respicit totum mundum, etiam nempe materialem, sed solos angelos et homilies. Ex tribus autem illis aspec­ tibus, sola creatio hic consideratur, brevitatis gratia. Nam conservatio nihil aliud est essentialiter quam ipsa continuata creatio, seu ipsa actio creativa quatenus a Deo non interrumpitur, ac ideo eius ratio intelligitur ex dicendis de ipsa creatione; quae vero respiciunt gubernationem (quam S. Thomas con­ siderat in 1 p., q. 103-105), sufficienter determinata sunt in tractatu De Deo Uno, ubi de scientia Dei ut causa rerum (in vol. 1, n. 730-733), de medio scientiae divinae (n. 734-741, ubi occurrit theologorum controversia circa concursum divinum ad omnem actionem creatam, etiam liberam), de volun­ tate et causalitate Dei relate ad malum (n. 762-769), de universali Dei pro­ videntia (n. 784-790). Creatio autem hic consideratur tum quoad eius existentiam sive factum (q. 1); tum quoad essentiam sive causam formalem (q. 2); tum quoad causam efficientem, sive creationem activam, et quidem ex parte unitatis causae creatricis (q. 3), libertatis et finalitatis actionis creatricis (q. 4, ubi simul occurrit sermo de causa finali creationis) et huius temporalis aspectus (q. 5); tum quod causam materialem, sive effectum creationis vel, ut dicitur, creatio­ nem passivam (q. 6), cui quaestioni appenditur quaestio de ulteriori distinc­ tione rerum creatarum, quae est quaedam continuatio sive complementum creationis (q. 7). QUAESTIO I. DE EXISTENTIA SIVE FACTO CREATIONIS97 I. SENSUS QUAESTIONIS. 341. Mundus, de cuius creatione hic quaeritur, intelligitur complexus omnium rerum, tam corporalium quam spiritualium, quae sunt a Deo distinctae (entia mere corporalia ac sensibilia, ho­ mines, angeli). Cum autem quaeritur utrum omnia sint a Deo crea­ ta, sensus non est utrum omnia et singula sint a Deo immediate creata, sed utrum omnia et singula sint vel immediate vel mediate a Deo creata, ita nempe ut principium, ex quo quaelibet res imme­ 97 1 p., q. 44. a. 1; q. 45, a. 2; q. 65, a. 1; In 2 Sent., dist. 1, q. 1, a. 2; dist. 37, q. 1, a. 2; C. Gent. 2. 15 et 16: De potentia, q. 3, a. 1 et 5. Inter recentiores auctores supra relatos (in initio Introductionis), confer praecipue Boyer, Huarte, Pinard, Sagüés et Van Hove. De eadem materia solent occupari etiam philosophi in suo tractatu Cosmologiae vel Ontologiae (sive Theodiceae), ut Urraburu, Gredt, Hugon, Martinez del Campo et HeUIn. Particularis bibliographia de argumento Scripturae, Traditionis et rationis dabitur infra, in decursu quaestionis. DE CREATIONE MUNDI 335 diate procedit sit vel ipse Deus, vel in ultima analyst aliquid imme­ diate et ex nihilo a solo Deo productum. Ita, cum dicimus angelum et animam rationalem creari a Deo, id intelligimus immediate; cum vero dicimus bruta, plantas et petras aliaque corporalia, quae imme­ diate producuntur a generante, esse a Deo creata, id intelligimus mediate, quatenus nempe proveniunt ab aliquo primordiali princi­ pio quod est a Deo immediate creatum. Creatio stricte ac scientifice intelligitur, iuxta classicam aptamque descriptionem, productio rei ex nihilo sui et subiecti (1 p., q. 45, a. 1 ).98 Quae descriptio potest hoc modo in propriorem ac posi­ tivum sensum verti, modificando terminum ad quem: productio rei secundum totum suum esse, seu secundum esse simpliciter (ibid., a. 3, sed contra; q. 44, a. 2); et haec altera descriptio potest una cum priori coalescere in hanc completam formulam: «productio alicuius rei secundum totam suam substantiam [sive esse], nullo praesupposito [subiecto]» (q. 65, a. 3). Exinde intelligitur, abstrahendo ab ulteriori determinatione tum definitionis tum ipsius conceptus creationis, de qua a doctoribus disputatur (cf. infra, n. 357-364), creationem esse aliquam mu­ tationem, cui deest terminus a quo et cuius terminus ad quem est totum esse rei. Quo pacto, ex parte utriusque termini differt a trans­ formatione, quae habet terminum a quo praeexistentem et cuius terminus ad quem non est res secundum totum suum esse sed tan­ tum secundum aliquid sui esse: ita homo per generationem est ex materia sive semine genitoris et accipit non ipsum esse simpliciter sed tantum esse hominis, ita ut fiat non ex non esse simpliciter sed tantum ex non esse hominis (quo sensu dici potest fieri ex nihilo quidem sui, sed non ex nihilo subiecti).99 342. Ad cuius rei intelligentiam, observa duas sequentes divisiones mu­ tationis (seu transitus ab uno modo essendi ad alium), alteram desumptam ex consideratione terminorum, alteram ex consideratione ipsius subiecti: 98 Ita accipitur in scientia tum philosophica tum theologica. In vulgari vero ac tran­ slato sermone, creatio accipitur pro quacumque productione vel emanatione, praecipue rei eximiae, sive in ordine physico (sic opera artis creari dicuntur), sive in ordine morali ac iuridico (sic cardinalis vel episcopus dicitur creari). Hoc sensu de ipsa Sapientia divina dicitur: «Ab initio et ante saecula creata sum» (Eccli. 24. 14; cf. 24. 5 et 12). 991 p., q. 45, a. 1: «Si generatur homo, non fuit prius homo, sed homo fit ex non homine... Sicut igitur generatio hominis est ex non ente quod est non homo, ita creatio, quae est emanatio totius esse, est ex non ente [simpliciter] quod est nihil». 336 CE DEO CREANTE ET ELEVANTE 1) Attentis terminis, distinguitur: Mutatio inter duos terminos positivos (quae dicitur proprie motus): Partialis, inter partem et partem (transformatio, seu generatio late accepta) I xAccidentalis, inter accidens et accidens (alteratio in latiori sensu) Extrinseca, seu secundum quatuor ultima praedica­ menta (ubi, situs, quando, habitus) Intrinseca Secundum quantitatem (augmentatio vel decre­ mentum) Secundum qualitatem (alteratio stricte dicta)1 Substantialis (generatio strictius accepta; quae de viventi­ bus strictissime dicitur) Totalis (transubstantiatio} Mutatio inter terminum positivum et terminum negativum A negativo ad positivum (creatio} A positivo ad negativum (annihilatio) 2) Attento subiecto, distinguitur: Mutatio extrinseca (quae non afficit subiectum sed illud mutatum de­ nominat a mutatione alterius subiecti; fit secundum quatuor ultima praedicamenta, ut dictum est supra) Mutatio intrinseca (quae afficit ipsum subiectum) Physica (seu partialis et secundum formam tantum; quae proinde habet subiectum reale, sub mutatione permanens et acquirens I vel amittens formam accidentalem vel substantialem; trans­ formatio ) Accidentalis, ut supra Substantialis, ut supra Metaphysica (seu totalis et secundum totam substantiam; quae proinde non habet subiectum permanens sub mutatione) Inducti va termini Ex alio (transubstantiatio} Ex nihilo (creatio} Remotiva termini (annihilatio) Inde patet distinctio creationis a transformatione et transubstantiatione; creatio scilicet distinguitur a transformatione, quia to­ tum inducit, et a transubstantiatione, quia ex nihilo inducit. Cum transubstantiatio sit valde peculiaris casus, nec ceteroquin possit applicari in hac quaestione de productione mundi, manent in nostra consideratione duo tantum modi mutationis, scilicet creatio, sive 1 Secundum duo reliqua praedicamenta actionis et passionis, non datur hoc modo mutatio, sed illae sunt ipsa mutatio. DE CREATIONE MUNDI 337 productio ex nihilo, et transformatio, sive productio ex aliquo iam praeexistenti; immanens autem emanatio a Deo, de genere eius qua persona divina procedit ab alia (quaeque non cadit sub genere mu­ tationis, ob divinae essentiae simplicitatem et actualitatem), nequit absque contradictione applicari mundo, utpote a Deo distincto et Deo extrinseco; esset enim simul immanens et non immanens. Unde quaeritur, utrum mundus habeat suam originem a Deo non per transformationem, sive mutationem alicuius entis praeexis­ tentis, sed per creationem, sive mutationem ex nullo praesupposito subiecto. II. HAERESES. 343. Negatio creationis mundi a Deo nequit provenire nisi ex duplici principio; vel nempe ex suppressione unius terminorum, scilicet aut Dei aut mundi (Monismus) vel ex exaggerata separatione et aequiparatione duorum illorum terminorum (Dualismus), et ita quidem ut, vel dicatur mundus esse a se et ipsi Dei coaternus, ac sese evolvere a seipso ex quadam intestina vi aut per actionem Dei transformantis coaeternam materiam (ita plures antiqui philosophi), vel dicatur mundus esse non ab ipso Deo, sed ab alio principio infe­ rioris aut alterius generis (Dualismus manichaeisticus sub duplici sua forma). trimum et tertium errorem, scilicet Monismum et Dualismum manichaeisticum, iam indicavimus ac determinavimus in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 543, 597, 606), agentes de existentia et sim­ plicitate Dei, quas negat primus error, et de unitate Dei, quam reicit alter. Satis sit aliquid ex ibidem dictis recolere. Iconismus, alius est autbropologicus, qui supprimit Deum, om­ nia ad hominem reducendo aut circa hominem centralizando, et qui­ dem vel modo materialistico (atheismus C. Marx et communista­ rum) vel modo existentialistico (doctrina a S. Kierkegaard deriva­ ta); alius est ontologicus sive pantheisticus, qui potius supprimit mundum, illum reducens ad Deum, ita ut Deus concipiatur vel mo­ do materialistico (pantheismus materialisticus) vel modo idealistico (pantheismus idealisticus), et mundus sit veluti varius aspectus eiusdem ac unius divinae realitatis, statice (idealismus Spinoza) vel dynamice sive evolutive intellectae (Hegel et alii frequentiores idealistae, quibus mundus est una ex variis formis vel momentis evolu­ tionis entis idealis); datur etiam quaedam tertia ac moderata forma 338 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE crassioris pantheismi, quae nonnisi partialiter identifient Deum· cum mundo, docens Deum esse vel formam mundi (Terentius Varro et Almaricus de Benis) vel materiam mundi (David de Dinanto). Dualismus manichaeisticus (et gnosticus} ponit duo principia sive deos, unum essentialiter bonum (Deum simpliciter dictum) et aliud essentialiter malum, paris aut inferioris dignitatis, a quo so­ lo mundus, utpote materialis ac malus, processit; quae processio generarim explicatur per quandam emanationem (adeoque transfor­ mationem) inferiorum entium, sive aeonum, ex ipsa divina subs­ tantia. Quod attinet secundum errorem, iuxta quem mundus vel ma­ teria est increata et Deo coaeterna, ipse tribuendus est antiquiori­ bus saltem graecis philosophis qui Platonem et Aristotelem prae­ cesserunt, quique, ut ostendit S. Thomas (1 p., q. 44, a. 2; De po­ tentia, q. 3, a. 5), nonnisi lento ac penoso gressu conati sunt sese extricare a crassiori ac materiali mundi conceptione. 344. Quoad Platonem vero et Aristotelem, disputatur ab eruditis num pervenerint ad verum, etsi imperfectum ac confusum, creationis conceptum. Affirmant Augustinus (De civ. Dei 8. 4), Pseudo-Alexander Halensis (Summa theol., ed. Quarachi, vol. 2, n. 26), S. Thomas (in utroque loco nu­ per relato;2 item 1 p., q. 15, a. 3, ad 3; q. 46, a. 1, ob. 3 et ad 3; De causis 18 circa finem; In 8 Phys., lect. 2, n. 4; lect. 3, n. 5 sq.; In 2 Met., lect. 1; lect. 1; In 6 Met., lect. 4), et inter modernos F. Brentano,3 A. E. Taylor,4 J. M. Lagrange (quoad Platonem),56Sertillanges,0 et Boyer.7 Negant vero Ambrosius (In Hexaëm. 1. 1), Petrus Lombardus (Sent.r 1. 2, dist. 1, c. 1), Bonaventura (In 2 Sent., dist. 1, p. 1, a. 1, q. I),8 ad quos alludit S. Thomas (1 p., 15, a. 3, ad 3), et inter modernos P. E. More> 2 Quidam dicunt S. Thoma.m in 1 p., q. 44. a. 2, mutasse sententiam quam de 11Λ proposuerat in De potentia, q. 3, a. Platonis et Aristotelis creationismo 5; ita J. Mari­ taux, La philosophie Bergsonienne (éd. 4, Paris 1948) 346, et E. Gilson, L’ésprit de la philosophie médiévale (éd. 2, Paris 1948) 72, 390, 401. Alii congruentius id negant; ita R. Jolivet, «Aristote et la notion de création», Revue des sciences philosophiques et théologiques (1930) 210, C. Boyer, De Deo Creante et Elevante (ed. 3, Romae 1940) 21, et A. C. Pegis, «A note on St. Thomas. Summa theologica I, 44, 1-2», Mediaeval studies VIII (1946) 159-168. 3 Aristoteles Lebre vom Ursprung des mensch Geistes, Leipzig 1911. 4 Plato (London 1926) 444. 5 «Platon théologien», Revue thomiste IX (1926) 196 sqq. 6 Saint Thomas d’Aquin I 281. Wp. cit. 19-22. 8 Cf. F. Prezioso, De Aristotelis creationismo secundum S. Bonanventuram et secun­ dum S. Thomam, Romae 1942. DE CREATIONE MUNDI 339 A. Rivaud, Werner, Zeller, Hamelin,9 J. Chevalier,1011Jaeger,” J. M. Lagrange (quoad Aristotelem),12 Roland-Gosselin,13 J. Baudry14 et E. Gilson.15 Media via incedunt alii, dicentes eos (et signanter Aristotelem) concep­ tum quidem creationis non attigisse, seu de creatione non cogitasse, sed tamen principia posuisse quae illi favent; ita R. Jolivet,16 R. Garrigou-Lagrange17 et Maritain.18 Quibus videtur assentiendum, attentis principiis unde desu­ muntur argumenta pro existentia Dei, quorum praecipua ab illis philosophis indicata sunt, ut ostendimus in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 550, 552, 556, 560, 563). 345. Ad praefatum errorem mitigati pantheism! accesserunt aliqui mo­ derni semirationalistae, etiam inter catholicos. Victor Cousin (f 1867), magister ecclectici rationalismi, concesso quod mundus non fuerit productus ex materia praeexistente, docet ipsum procedere a mente divina sicut actus noster liber procedit a voluntate, et hoc sensu non esse ex nihilo, sed ex Deo: non scilicet a Deo (causa efficiente) sed ex Deo vel de Deo; quod quidem sonat emanationem, ac ideo pantheismum. Eundem errorem sonat sequens obscura propositio Antonii Rosmini (t 1855), in Ontologismi principiis fundata et a S. Officio a. 1887 damnata: «Verbum est materia illa invisa, ex qua, ut dicitur Sap. 11. 18 creatae fuerunt res omnes universi» (Denz. 3219). Ad pantheismum idealisticum hegelianum de propinquo accessit Anto­ nius Giinther (f 1863), docens creationem esse quandam formationem του Non-Ego in mente divina, eiusque realizationem. Mundus nempe est τό Nonego Dei, seu idea non-absoluti oppositi ideae Absoluti quae est Deus. Sicut in Deo sunt tres personae in unitate naturae, ita extra Deum, per quandam illarum personarum negationem et oppositionem, sunt tres substantiae, com­ ponentes unitatem ideae mundi, scilicet substantia spiritualis, quae resultat ex hoc quod Prima persona divina sese cogitat tanquam non Filium nec Spi­ ritum S., substantia corporalis, resultans ex hoc quod Secunda persona sese cogitat tanquam non Patrem nec Spiritum S., et homo qui copulat utramque illam substantiam ac resultat ex hoc quod Spiritus S. sese cogitat tanquam non Patrem nec Filium. Mundus ergo est haec triplex divina negatio, sive non-egoitas, et creatio mundi est realizatio huiusmodi non-egoitatis divinae. Haec doctrina, severae crisi subiecta a consultoribus in praeparatione defini9 Le système d'Aristote, Paris 1911. 10 L·: notion de nécessaire chez Aristote, Paris 1915. 11 Aristoteles, Berlin 1923. 12 «Comment s’est transformée la pensée religieuse d’Aristote?», Revue thomiste IX (1926) 297-313, 326-328. u Aristote (Paris 1927) 96. 14Le problème de l’origine et de l’éternité du monde (Paris 1931) 185-189. 15 Loc. cit. h Art. cit. 5-50, 209-235. W Dieu, (éd 4, Paris 1923) 261 sq.—De Deo Trino et Creatore (Taurini 1943) 233 sq. ’3 Loc. cit. 340 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE ticnis Conc. Vaticani I, sine dubio feritur ab ipsa definitione (can. 5. mox citando).19 III. ASSERTIO. Mundus originem habet a Deo per proprie dic­ tam creationem, seu ex nihilo productionem. 346. Nota theologica. Id est de fide pluries explicite definita, praecipue a Cone. Later. IV, Flor, et Vatic. I. PROBATUR 1. Ex auctoritate. hanc doctrinam proponit tum in Symbolis fidei, tum in definitionibus Conciliorum, agentium praesertim contra supradictos errores Monismi pantheistic! et Dualismi manichaeistici. In quibusdam Symbolis, praecipue antiquioribus, veritas aequivalenter exprimebatur sub conceptu dominationis et omnipotentiae (Credo in Deum Patrem dominatorem, vel omnipotentem; ita etiam in Symbolo Apostolico secundum formam antiquiorem; cf. Denz. 1-17). In recentioribus vero Symbolis additur explicitus ipse con­ ceptus creationis, sub nomine creatoris vel factoris universorum; ita Symbolum Apostolicum·. «Credo in Deum Patrem omnipoten­ tem, creatorem caeli et terrae [vel, universorum creatorem; vel, omnium creaturarum visibilium et invisibilium creatorem]» (cf. Denz. 19 sqq.); Symbolum Epiphanii (utraque forma brevior et lon­ gior); «Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem» (Denz. 125); Symbolum Nic.Constantinop.: «Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, fac­ torem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium» (Denz. 150). Symbolum Toletanum a. 447: «Credimus in unum verum Deum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, visibilium et et invi­ sibilium factorem, per quem creata sunt omnia in caelo et in terra» (Denz. 188). Conciliorum decisiones praecipuae (praeter praefata Symbola Nie. et Constantinop.) feruntur tum in medio aevo a Cone. Later. IV et Florentino contra coaevorum Catharorum neomanichaeismum, tum in aetate moderna a Cone. Vatic. I contra hodiernum neopantheismum. Magisterium Conc. Lateranense IV, a. 1215. cap. 1 De fide catholica, contra Albi­ genses et Catharos, praecipuum fert documentum (subinde verbali ter a Conc. 19Cf. L. Orban, Theologia Giintberiana et Concilium Vaticanum I (Romae 1942) 152. Ibidem, p. 95-142, exponitur connexa Günther doctrina de ipsa Trinitate, seu de trina egoitate divina, per positivum processum theogonicum, idealiter sese stabilientem, antequam per praefatum ac parallelum processum negativum idealiter sese exprimat ac DE CREATIONE MUNDI 341 Vatic. I repetitum), in quo conceptus creationis sub ipsa forma productionis ex nihilo, et quidem cum initio in tempore, profertur: «Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus..., unum universorum principium: creator omnium visibilium et invisibilium, spiritua­ lium et corporalium: qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam: ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam. Diabolus enim et alii daemones a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per se facti sunt mali» (Denz. 800). Conc. Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi: «Credimus unum Deum... creatorem omnium creaturarum, a quo omnia, in quo omnia, per quem omnia, quae sunt in caelo et in terra, visibilia, invisibilia, corporalia et spiritualia» (Denz. 851). Conc. Florentinum, Decretum pro lacobitis a. 1442, addit determina­ tionem creationis liberae·. «Firmissime credit, profitetur et praedicat, unum verum Deum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, esse omnium visibilium et invisibilium creatorem·, qui quando voluit, bonitate sua universas, tam spi­ ritales quam corporales, condidit creaturas; bonas quidem, quia a summo bono factae sunt, sed mutabiles, quia de nihilo jactae sunt, nullamque mali asserit esse naturam, quia omnis natura, in quantum natura est, bona est» (Denz. 1333). Conc. Vaticanum I a. 1870, sess. 3, cap. 1, De Deo rerum omnium creatore, confitetur «Deum Creatorem ac Dominum caeli et terrae», qui «liberrimo consilio» omnia condidit, ac immediate citat praecipuam partem definitionis Conc. Later. IV («Simul — constitutam»). Subinde in correspondentibus canonibus damnat modernum Pantheismum, tum in generali suo principio de identitate Dei et mundi (can. 3; quod paulo ante damnaverat Pius IX in Syllabo, prop. 1), tum in sua forma materialistica (can. 2), tum in sua forma emanatistica et evolutionistica, tam materialistica quam idealistica (can. 4). Ipsam autem doctrinam tradit, tum definiendo generaliter Deum esse omnium «creatorem» (can. 1), tum completissime de­ terminando conceptum creationis, tanquam productionis ex nihilo et secun­ dum totam rei substantiam, libera voluntate peractae (can. 5; Denz. 3001 sq., 3021-3025). Hic ultimus ac praecipuus canon sic sonat: «Si quis non confi­ teatur, mundum resque omnes, quae in eo continentur, et spirituales et natu­ rales, secundum totam suam substantiam a Deo ex nihilo productas, aut Deum dixerit non voluntate ab omni necessitate libera, sed tam necessario creasse, quam necessario amat seipsum, aut mundum ad Dei gloriam conditum esse negaverit: an. s.».20 Pius X, Deer. S. Officii a. 1907 «Lamentabili», hanc Modernistarum propositionem damnavit: «Progressus scientiarum postulat, ut reformetur conrealizet sub forma non-egoitatis sive mundi. Quam breviter exposuimus in tractatu De Deo Trino, supra, in n. 7 et 15. 20 Doctrinae Concilii diffusam expositionem habes apud J.-M.-A. Vacant. Constitu­ tions du Concile du Vatic. La Constituciôn Dei Filius I (Paris 1895) 217-271; item in Collectione Lacensi (ad Acta Conc. Vaticani) VII 85-119, et apud H. Pinard, «Création», Dictionnaire de théologie catholique III-2 (Paris 1907) 2181-2195. 342 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE ceptus doctrinae chrîstianae de Dec, de creatione, de revelatione...» (Denz. 3464). attenta hermeneutica sacra, certe, attenta veto hermeneutica rationali, in N. T. pariter certe, in A. T., saltern pro­ babilissime, veritatem proprie dictae creationis proponit. Hermeneutica sacra atque praecipua, ad hanc veritatem verba Scripturae, et in particulari ipsum textum genesiacum, implicite vel explicite refert in Symbolis fidei, definitionibus Conciliorum et doc­ trina Traditionis seu Patrum aliorumque doctorum. Iuxta quorum documentorum mentem, peculiariter Commissio de re Biblica, 30 i un. 1909, declaravit «sensum litteralem historicum vocari in du­ bium [non] posse, ubi agitur de factis in eisdem [tribus primis Genesis] capitibus enarratis, quae christianae religionis fundamenta attingunt: uti sunt, inter cetera, rerum universarum creatio a Deo facta in initio temporis; peculiaris creatio hominis...» (Denz. 3514). Ex hermeneutica autem rationali apparet clariora esse testimonia N. T., quam testimonia A. T., quae tamen, sin minus ex ipso textu, saltem ex toto suo contextu, sensum verae creationis sive produc­ tionis rerum ex nihilo produnt. 347. Scriptura,21 In A. T. praecipui loci sunt textus genesiacus de produc­ tione mundi et testimonium matris puerorum Machabaeorum, quo 348. 21 Praeter commentatores biblicos, praecipue circa primum caput Genesis, confer: Arnaldich, L., El origen dei mundo y del hombre segun la Biblia, Madrid 1957. Billot, L., «Dogma creationis an ex initio Geneseos demonstretur», Gregorianum I Î1920P177-189; IV (1923) 3-16. Boehl, F., «Bara’ als Terminus der Weltschopfung im altest Sprachgebrauch», Beitrage zur Wissenschaft vom A. T. XIII (1913) 42-60. Ceuppens, F., Quaestiones selectae ex historia primaeva (ed. 2, Torino 1942) 4-7. Copiosam refert bibliographiam. in p. XI sqq. Du Maine, H., «UHeptaméron biblique. Remarques sur le récit de la création (Gen. 1. 1-2. 4)», Revue biblique XLVII (1937) 161-181. Kortleitner, F. X., Sacrae litterae docentne creationem universi ex nihilo, Oeniponte 1935. Lambert, G., «La création dans la Bible», Nouvelle revue théologique (1953) 152-281. Rongy, H., «La création dans la Genèse», Revue ecclésiastique de Liège XXV (1933-34) 3-13. Schwegler, T., Die biblische Urgeschichte, München 1960. Stuhlmueller, C.. «The theology of creation in second Isaias», Catholic biblical quarterly XXI (1959) 429467. Sutcliffe, E. F., «Primaeval Chaos not scriptural», Miscellanea biblica II (Roma 1934) 203-215. Vaccari. A., «In principio creavit Deus caelum et terram (Gen. 1. 1)», Verbum Domini XXIV (1944) 161-168. Zapletal, V., Der Schopfungsbencht der Genesis. Freiburg i. Br. 1911. DE CREATIONE MUNDI 343 iudaica ac popularis ipsa fides exhibetur. Accedunt multi textus ex prophetis, psalmis et libris sapientialibus, in quibus mundi produc­ tio absque ulla rerum limitatione Deo adscribitur. Gen. 1. 1 sq.: «In principio creavit Deus caelum et terram. Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super jaciem abyssi, et Spiritus Dei ferebatur super aquas». Ad rem praecipue facit primum comma, cum tribus suis incisis «In principio — creavit — caelum et terram». «In principio (beré’sîth)». Principium, sive initium, posset absolute accipi sive de ordine temporis (in principio temporis, in primo tempore) sive de ordine naturae (in signo priori); priorem autem ac temporalem sensum hic requirunt tum communis usus termini, praecipue cum particula «in», cui auctor sacer attemperat sermonem suum, tum subsequens contextus de distributione operis productionis per septem dies hebdomadae quae est symbolum tem­ poris. Ceterum, quidquid sit (nam id respicit ulteriorem determi­ nationem creationis per temporalem eius aspectum), ratio principii, ibi absolute et sine ulla diminutione expressa, indicat nihil hanc Dei productivam actionem effugisse aut praecessisse (in principio re­ rum = ante omnia), adeoque Deum omnia produxisse, in quo qui­ dem conceptus creationis, seu productionis rerum ex nihilo rerum, essentialiter continetur. Idem sensus confirmatur ex alio inciso «caelum et terram» quod omnia comprehendit, ut mox dicetur. «Creavit (hebraice bara)». Verbum hebraicum non necessario significat creationem sive productionem ex nihilo, cum ceteroquin bis in eodem contextu adhibeatur ad significandam subsequentem productionem piscium magnorum et hominis (v. 21: «Creavitque Deus cete grandia»; v. 27: «Et creavit Deus hominem»); tamen in forma perfecti historici (forma kal), ut in his tribus locis occurrit, hoc verbum unice adhibetur de actione Dei (numquam hominis) ad significandam productionem alicuius novi ac portentosi, ut patet ex quadraginta septem locis in quibus occurrit in A. T.;~ unde saltem aptissimum est, alio deficiente, ad significandam ipsam creationem, et ad hunc sensum necessario trahitur a duobus incisis «In initio» et «caelum et terram», inter quae medium cadit.* 22 Praecipui loci sunt: Gen. 1. 1, 21, 27; 5. 1; 6. 7; Exod. 34. 10; Num. 16. 30; Deut. 4. 32; Psal. 50. 12; 88. 48; 101. 19; 148. 5; Eccle. 12. 1; Is. 4. 5; 40. 26, 28; 41. 20; 43. 1, 7, 15; 45. 12, 18; 48. 7; 54. 16; 57. 19; 65. 18: 1er. 31. 22; Ezech. 21. 30: 28. 13: Mal. 11. 10. 344 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE «Caelum et terram». Hoc incisum significat comprehensive «omnia», sive universum totum, id nempe quod Graeci vocant χόαμος (sive mundus constitutus et ordinatus; quod verbum non habet correspondens in lingua hebraica), ita ut huiusmodi expres­ sione auctor sacer intendat proferre veluti synthesim totius operis, de quo subinde distributive sermonem instituit. In parallelo loco 1er. 10. 16, pro «caelum et terram» ponitur praecise «omnia»: «Qui enim formavit omnia, ipse est»; pariter in parallelis locis N. T., habetur Io. 1.3: «Omnia per ipsum facta sunt»; Hebr. 1.3: «Portans omnia verbo virtutis suae». Unde incisum «Caelum et terram» nequaquam ponitur in oppositionem et exclusionem huius quod postea vocatur «terra inanis et vacua» (tohu wabohu), vel «abyssus» (tehôm), vel «aqua».2324 Ex utroque igitur inciso «In principio» et «Caelum et terram», utpote significante absolutum initium et universalitatem rerum pro­ ductarum, determinatur sensus verbi «creavit» ad veram produc­ tionem ex nihilo, seu proprie dictan creationem. Eundem sensum luculenter confirmat tum manifesta intentio auctoris, enarrandi sci­ licet originem omnium rerum, inculcandi monotheismum, sive Deum ut omnium rerum principium (adversus profanas cosmogonias babylonicas et aegyptiacas, originem mundi deducentes ex qua­ dam primitiva massa chaotica), et exaltandi Dei omnipotentiam, quae solo verbo libere disponit de tota materia (quod certe non facile conciperetur, si aliqua informis materia esset veluti coaequalis et coaeterna Deo); tum traditio iudaica, expressa in mox citando testi­ monio matris Machabaeorum. 349. Obiciunt plures critici acatholici (ut Holzinger, Budde, Smith, Gunkclet, Loisy)21 quod, cum vox habraica berê’sîth (principio) occurrat sine articulo, indicat statum constructum ac ideo indiget complemento, quod non aliunde peti potest quam ex sequenti verbo «creavit», accepto proinde in for­ ma infinitiva (in principio creandi = in principio creationis), ita ut totum com­ ma «In principio Deus creavit caelum et terram» accipiendum sit non ut directa et absoluta affirmatio creationis factae in principio, sed in sensu cons­ tructo et ad modum unius cum subsequent! commate, ita ut sensus utriusque 23 Quidam. ut R. de Vaux (La Genèse [Paris 1951] 49, in nota), putant tria illa nomina esse tres imagines quibus exprimitur ipsum nihilum. Alii vero ea referunt ad primam massam informem creatam a Deo, antequam fieret opus distinctionis et ornatus. Confer J. Exciso, «Tohu wabohu», Estudios biblicos X (1952) 321-324. 24 Les mythes babyloniens et les premiers chapitres de la Genèse (Paris 1901) 16. DE CREATIONE MUNDI 345 copulati commatis sit: «In principio creationis caeli et terrae (vel: In prin­ cipio, quando Deus creavit, vel cum crearet, caelum et terram), terra erat inanis et vacua...». Vel, ac melius, incisum «in principio» coniungendum est directe cum v. 3 «Dixit Deus: Fiat lux», ita ut v. 1 sit in forma indirecta et v. 2 sit mera parenthesis, hoc modo: «In principio, quando Deus creavit caelum et terram (terra autem erat inanis et vacua...), dixit Deus: Fiat lux...». Id confirmatur ex similitudine cum statu constructo, qui subinde occurrit Gen. 2. 4: «Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Deus caelurn et terram». Respondetur imprimis praefatum sensum constructum excludi per pun­ ctum, quod separat utrumque comma, quodque servatur tum in textu hebraico masoretico, tum in omnibus versionibus (et imprimis in graeca versione 70), tum in criticis modernis editionibus. Praeterea, vox illa hebraica, exprimens principium, invenitur absque articulo et in statu non constructo apud Is. 46. 10: «Adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae nec­ dum facta sunt». Ceterum, si articulus revera requireretur, nihil vetat quo­ minus ibi addatur, cum variae punctuationes et signa vocalia nonnisi saec. 6-9 A. C. appositae sint a masoretis textui hebraico primitivo. Praeterea, si incisum illud poneretur in statu constructo, grammaticaliter expostularet im­ perfectum («cum crearet»), non vero perfectum («cum creavit»); ceterum, tota lectionis constructio, sive sub prima sive ac praecipue sub altera forma, satis contorta est ut conveniat simplici stylo Genesis, qui procedit per breves ac distinctas phrases, invicem completivas. Inde negatur quoque invocata paritas cum Gen. 2. 4. Obiciunt praeterea textum Sap. 11. 18-20: «Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones..., quorum... laesura poterat illos exterminare»; ex quo saltem sequitur auctorem Sapientiae tex­ tum Genesis interpretatum esse de productione mundi ex materia praeexistenti, iuxta ipsorum graecorum philosophorum doctrinam.23 Respondetur ibi non agi de creatione prima ex nihilo, quae, iuxta Gen. 1. 1 sq., attingit ipsam materiam invisam sive informem quaeque bene nota erat coaetaneo auctori 2 Mach. 7. 28 (de quo infra), sed de creatione secun­ da, sive de opere distinctionis et determinationis mundi iam creati, de quo subinde agitur in eodem primo capite Genesis. Hanc enim tantum invocare, tacita prima creatione, sufficiebat ad scopum auctoris Sapientiae, qui est ostendere quomodo Deus possit impios punire, suscitando bestias feroces ex eadem materia, ex qua olim in mundi formatione omnia animalia bruta sus­ citavit. Nec refert quod ipse ad significandam eam «terram inanem et va­ cuam», de qua est sermo in textu genesiaco, utatur expressione «materiam invisam» (seu informem, έξ άμορφου ύλης) quae tunc adhibebatur a graecis jhilosophis et eruditis; nam id explicari potest ex desiderio reddendi reveatae doctrinae intelligentiam faciliorem coaetaneis auditoribus, quemadmo25 Apud. J.-B. Frey, «Dieu et le monde d’après les conceptions juives au temps de Jésus-Christ», Revue biblique XIII (1916) 33-60. 346 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE dum aliqui exegetae admittunt ipsum loannem evangelistam ob eundem fi­ nem usurpasse vocem «logos», a coaetaneis philosophis neoplatonicis adhi­ bitam.26 350. 2 Mach. 7. 28, mater Machabaeorum infantem periturum sic alloquitur: «Peto, nate, ut adspicias ad caelum et terram et ad omnia quae in eis sunt, et intelligas quia ex nihilo ούκ <5ντων= ex non entibus, ex his quae non sunt] fecit illa Deus et hominum genus». Hic textus est magni momenti, tum ob explicitant expres­ sionem productionis totius mundi ex nihilo, in quo proprius crea­ tionis conceptus consistit, tum quia in eo ostenditur communis iudaeorum fides atque ipsius genesiaci textus interpretatio.2. In prophetiis, psalmis et libris sapientialibus persaepe Deus exhibetur, ipseque solus, ut factor omnium, quin ulla adhibeatur sensus mitigatio, aut alicuius praeexistentis materiae existentia ullatenus suggeratur. Singuli qui­ dem textus, ipsaque vox «creare», nequeunt necessario evincere ibi agi de creatione in stricto sensu, sed tamen omnes simul, ratione tum constantiae tum praefati absoluti characteris, id vehementer suggerunt et ipsum argumentum deductum ex Gen. 1. 1 sq. et 2 Mach. 7. 28 non leviter corroborant. Ita, ex prophetiis, Is. 40. 12-17; 41. 24; 44. 24; 45. 6 sq., 18; 1er. 10. 12-16; 17. 1; 51. 15-19; Amos 4. 13; 9. 5 sq.; ex psalmis 32. 6, 9; 89. 2; 103. 1-6; 113. 15; 135. 5-9; 145. 6; 148. 5 sq.; ex libris sapientialibus, Sap. 1. 14; Eccli. 18. 1; 24. 5-12; 39. 30-39; et Prov. 8. 22-31: «Dominus pos­ sedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum et ex antiquis, antequam terra fieret. Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram, necdum fontes aquarum eruperant, necdum montes gravi mole constiterant, ante colles ego parturiebat: adhuc terram non fecerat, et flumina et cardines orbis terrae...». 351. In N. T., quamvis expressio «fieri ex nihilo» vel aliquid simile non occurrat, tamen universalis Dei causalitas relate ad mun­ dum tam absolute et emphatice praedicatur, ut nequeat nisi de pro­ prie dicta creatione intelligi. Sint duo ex praecipuis textibus. Io. 1.3: «Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est». Huius textus alterum membrum, quod stricte non esset necessarium, sub forma ipsa negativa absolutum sensum prioris confirmat ac premit.27 26 Cf. supra, n. 26. dog 27 M. Grandclaudon scribit: «Ce passage a une grande importance dogmatique, à cause de son affirmation de la création ex nihilo’» {La Sainte Bible, éd. Pirot-Clamer, in h. 1.). F.-M. Abel observat variantem lectionem, quam ferunt aliqui codices, scilicet «Cog­ noscere quia non ex his quae erant fecit haec Deus» magis adhuc absolute excludere prae­ existendam alicuius materiae, quam communis lectio «Ex nihilo» seu «Ex his quae non erant» {Les livres des Maccabees (Paris 1949) 378). DE CREATIONE MUNDI 347 Nec aliunde aliquam rectrictionem affert ultimum incisum «quod factum est», quasi aliquid esset, quod factum non fuerit, sed potius explicative et corroborative sonat, ita ut sensus sit: Omnia prorsus per ipsum facta sunt, ac ideo sine ipso nihil factum est ex his quae facta sunt, seu quae existunt per factionem; unde, si aliqua exclusio sive limitatio ibi implicatur, ea respicit modo confuso ac generali solas res divinas, seu essentiam, attributa et personas divi­ nas (puta Spiritum S.), ita ut sensus sit: Omnia quae sunt, praeter ipsum Deum et res ad Deum intrinsece pertinentes, sunt facta per Verbum.2' Ceterum, certum non est praefatum incisum pertinere ad praecedentia verba, prout fertur in communiori ac probabiliori lectione; nam alia probabilis lectio, eaque antiquior apud Patres, illud coniungit cum versiculo sequenti, hoc modo: «Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in ipso vita erat...».29 In qua proinde lectione, removetur etiam omnis apparentia difficultatis. Col. 1. 15-17: «Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae; quoniam in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse erat ante omnes et omnia in ipso constant». Hic textus est parallelus cum praecedenti, quod attinet universalem Verbi causalitatem in creatione rerum, imo est magis comprehensivus, qua par­ te indicat etiam actualem dependentiam omnium rerum ab eadem causa («Omnia in ipso constant» seu subsistunt)/ Nec emphatica determinatio de creatione angelorum quidquam detrahit efficacitati et universalitati creationis quoad mundum materialem, imo potius augere videtur, vi taciti argumenti a fortiori: si enim in altiori mun­ do invisibili ac spirituali nihil creatricem Verbi actionem effugit, a fortiori id valet de visibili ac corporali universo. Eadem creatricis actionis absoluta universalitas praedicatur in Act. 4. 24; 14. 14; 17. 24 sq.; Rom. 4. 17; 11. 36; 1 Cor. 8. 6; Hebr. 1. 2, 3, 10; 3. 4; apoc. 4. 11; 14. 7; 21. 6; 22. 13/ 28 Cf. M.-J. Lagrange, Evangile selon Saint Jean (éd. 8, Paris 1947) 4. 29 Cf. ibid. 6 sq., et dicta in tractatu De Deo Uno, in vol. 1, n. 702; item I. DE la Potterie, «De interpunctione et interpretatione versuum Joh. 1. 3-4», Verbum Domini XXXIII (1955) 193-208. 30 Cf. F. Prat, La théologie de Saint Paul I (éd. 33, Paris 1942) 347-349. 31 Quoad apparentem difficultatem quae desumi posset ex Hebr. 11. 3 («Fide intelMill us aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent») confer varias 34S DE DEO CREANTE ET ELEVANTE ipsis Scripturae textibus innixi illosque interpre­ tantes, ulterius determinant tum conceptum creationis, dicentes omnia facta esse «ex nihilo» seu «ex eo quod non erat», tum eius absolutam universalitatem, dicentes Deum creasse ipsam materiam et hanc nullatenus actioni Dei praeexstitisse aut coaeternam fuisse. Ad huiusmodi determinationem eos coëgit praecipue ipse duplex supradictus error tum Dualismi Gnosticorum et Manichaeorum, sub­ trahentium a Deo creationem materiae tanquam malae, tum graecorum philosophorum, ponentium materiam ingenitam ac Deo coae­ ternam (cf. supra, n. 343 sq.). Ceterum, eandem doctrinam Patres proponunt etiam in operibus vel locis non polemicis, cum nempe dogmatice tantum vel exegetice articulum fidei exponunt, idque inde a saec. 2, antequam Irenaeus exp licitam luctam contra increscentem Gnosticismum aperiret. 352. Patres,"2 lam Hermas, circa medium saec. 2, in suo Pastore, Mand. 1, absque ulla polemica praeoccupatione simpliciter scribebat: «Primum omnium crede unum esse Deum, qui omnia creavit et consummavit, et ex nihilo jecit omnia ut sint, et omnia capit, solus autem incapabilis est» (Funk 1. 469). Inter Pa­ tres apologetas eiusdem saeculi, Tatianus, Orat. adv. Graecos 5, praefatum philosophorum graecorum errorem reiciens, scribit: «Non enim caret initio materia, quemadmodum Deus; nec Deo, ut principii expers, parem habet po­ testatem; verum creata est, nec ab alio facta, sed a solo universorum opifice producta» (MG 6. 814-818). Pariter Theophilus Antiochenus, Ad Autolicum 2. 10: «Haec igitur initio docet divina Scriptura materiam ex qua mun­ dum Deus fecit et condidit, quodammodo indicans rem creatam esse, utpote a Deo factam» (MG 6. 1063). Nec obici potest ab his discrepasse tum Athenagoram (Apol. 10), tum ipsum lusiinum, praefati Tatiani magistrum (Apol. I, n. 10 et 50), qui, sese accommodantes ideis platonicis, significant Deum mundum effecisse ex mate­ ria praeexistente. Nam eorum verba convenienter intelligi possunt de creatio­ ne secunda, seu de dispositione mundi post ipsam materiae creationem, iuxta narrationem Scripturae. Nec praefata eorum cognatio cum ideis platonicis contrarium probat, tum quia ipsi potuerunt ab ea philosophia mutuare solas formulas, seposita ipsa determinata doctrina, tum quia certum non est ipsum Platonem admisisse materiae aeternitatem (cf. supra, n. 344), ac ideo hi Painterpretationes apud S. Thomam. 1 p., q. 65, a. 4, ad 1 (cui favet parallelus textus Rom. 1. 20), G. Huarte, De Deo Creante et Elevante (ed. 2, Romae 1935) 28 sq., Ceuppens in Angelicum (1936) 536, et Smith, in Verbum Domini (1949) 94-97. 32Cf. Pinard, art. cit. (supra, in n. 346) 2057-2079; qui praeterea inquisitionem suam extendit ad aetatem scholasticam a saec. 9 ad 13, ibid. 2079-2093.—Y. M.-J. Conc. ar, «Le thème de Dieu-Créatur et les explications de IHexaméron dans la tradition chrétienne», Mélanges Henri de Lubac I (Paris 1963) 189-222. DE CREATIONE MUNDI 349 tres potuerunt Platonis doctrinam in sensu christiano interpretari, sicut eam paulo post videtur intellexisse Clemens Alex, mox citandus. Circa finem eiusdem saeculi, Irenaeus, Adv. haer. 2. 10. 4, impugnans Gnosticos, qui materiae productionem a Deo subtrahebant, scribit: «Homines quidem de nihilo non possunt aliquid facere, sed de materia subiacenti, Deus autem quam homines hoc primo melior, eo quod materiam fabricationis suae, cum ante non esset, ipse adinvenit» (MG 7. 736). Pariter Tertullianus, Adv. Hermogenem 1.3, suscipit impugnationem huius gnostici doctoris, qui «totum, quod est Deus, aufert nolens illum ex nihilo universa fecisse... [et a Stoicis philosophis] sumpsit materiam cum Deo ponere, quae et ipsa semper fuerit, neque nata neque facta nec initium habens omnino neque finem, ex qua Deus omnia postea fecit» (CCL 1. 397). Contra quem, ibid. 17. 1, sic ex unitate Dei arguit: «Unici Dei status hanc regulam vindicat, non aliter unici, nisi quia solius, non aliter solius, nisi quia nihil cum illo. Sic et primus erit, quia omnia post illum: sic omnia post illum, quia omnia ab illo: sic ab illo, quia ex nihilo» (ibid. 410). In De praescript. haer. 13. 1 ait: «Regula est autem fidei... unum omnino Deum esse nec alium praeter mundi conditorem qui universa de nihilo produxerit per verbum suum primo omnium emissum» (ibid. 197). Paulo post, in schola alexandrina, Clemens et Origenes impugnant grae­ corum philosophorum doctrinam de materia praeexistente. Clemens Alex., Strom. 5. 14, observat verba Genesis de terra inani et vacua «fingendae huius [praeexistentis] materiae occasionem iis dedisse», addens ipsum Plato­ nem nonnisi mystice sive allegorice de praeexistenti materia locutum fuisse, cum aliunde nonnisi «verum... unum principium agnosceret», ut patet ex opere Timaeo (MG 9. 131). Origenes, De prine. 2. 1. 4 sq., contra eosdem philosophos acriter invehit, scribens: «Hanc ergo materiam... nescio quomodo tanti ac tales viri ingenitam, id est non ab ipso Deo factam conditore omnium putaverunt, sed fortuitam quandam eius naturam .virtutemque dixerunt.. Quod mihi perabsurdum videtur» (MG 11. 185). 353. latres saec. 4-5, agentes contra Arianos, arguunt Filium non esse factum, quia secus cx nihilo esset, sicut omnis creatura, nec ideo aeternus esset. Ita Athanasius,33 Contra Arian., Orat. 2, n. 1: «Filius, teste veritate, ex nihilo non est, neque ad res factas nulla ratione pertinet... [lamvero] re­ rum creatarum et factarum proprium est dici ex nihilo esse, nec fuisse ante­ quam gignerentur» (MG 26. 147). Ibid., Orat. 1, n. 29: «Audiant illi [Ariani] res factas aeternas esse non potuisse, etiamsi eas semper potuerit facere Deus. Illae enim ex nihilo sunt, nec erant antequam fierent: quae autem non erant antequam fierent, quomodo simul cum Deo, qui semper est, possint exsistere?» (ibid. 71). Agentes contra Gnosticos et Manichaeos, Patres docent ipsam materiam necessario a Deo de nihilo fieri debuisse, appellantes textum Genesis de creatione ipsius terrae et omnipotentiam Dei, qui, aliter ac homines, valet res 33 Cf. A. Recheis, «Sancti Athanasii Magni doctrina de primordiis seu quomodo explicaverit Gen. 1-3», Antonianum XXVIII (1953) 219-260. 350 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE ex nihilo, nulla praeexistente materia, producere. Ch rysostomus, In Gen. 1. hom. 2, n. 3: «IHe [i. e. Moyses, auctor Genesis] omnes haereses quae sicut zizania pullulaturae erant in Ecclesia eradicat per hoc quod dicit: ’In prin­ cipio fecit Deus caelum et terram’. Unde si Manichaeus ad te accesserit, dicens materiam praeexistere, si Marcion. si Valentinus, si gentilis, dic illis: In principio fecit Deus caelum et terram» (MG 53. 29 sq.). Augustinus,34 De Genesi contra Manichaeos 1. 6 sq.: «Et ideo Deus rectissime creditur omnia de nihilo fecisse, quia etiamsi omnia formata de ista materia facta sunt, haec ipsa materia tamen de omnino nihilo facta est. Non enim debemus esse similes istis qui omnipotentem Deum non credunt aliquid de nihilo facere potuisse, cum considerant fabros et quoslibet opifices non posse aliquid fa­ bricare, nisi habuerint unde fabricent... Informis ergo illa materia quam de nihilo Deus fecit, appellata est primo caelum et terram, et dictum est, ’In prin­ cipio fecit Deus caelum et terram’, non quia iam hoc erat, sed quia hoc esse poterat: nam et caelum scribitur postea factum» (ML 34. 178). Si quis autem obiciat, quod ex Patrum assertione de produc­ tione rerum ex nihilo non sequitur eos proferre verum conceptum creationis, cum id posset intelligi de nihilo sui sed non subiecti, attendat imprimis Patres simul docere omnia esse facta ex nihilo, ac ideo nulli subiecto locum relinquere, imo, etiam explicite ac directe omne subiectum excludere, cum de solo cogitabili subiecto, seu de informi materia, affirment ipsam quoque de nihilo factam esse. Ce­ terum, ipsa generalis affirmatio productionis rerum ex nihilo, cons­ tanter et absolute prolata, sufficeret per se solam ad inferendum conceptum verae creationis. 354. PROBATUR 2. Ex ratione philosophico-theologica,35 seu ex univer­ sali causalitate divina (1 p., q. 44, a. 1; q. 45, a. 2; De potentia, q. 3, a. 1 et 5)." ^Textus Augustini de creatione colligit Fr. Moriones, Enchiridion theologicum Sancti Augustini (Matriti 1961) 142 sqq. Eius vero doctrinam exponunt: Blic, J. de, «Platonisme et Christianisme dans la conception augustinienne du Dieu Créateur», Recherches de science religieuse XXX (1940) 172-198.—«Le processus de la création d’après saint Augustin», Mélanges Cavallera (Toulouse 1948) 179-189. Christian, W. A., «Augustine and the creation of the world», Harvard theological review (1953) 1-25. Macaigne, R., «L’idée de la création dans saint Augustin», Revue apologétique (1922) 32-42. O’Toole, C. J., The philosophy of creation in the writings of St. Augustine, Wa­ shington 1944. STARITZ, K., Augustinus Schopfungsglaube dargestellt nach seinen Genesisauslegungen, Breslau 1931. 35 Dicimus «philosophico-theologica», quia universalis causalitas divina, ex qua ar­ guimus, est tura veritas fidei tum conclusio rationis. 36 Blondiau, L., «De cognoscibilitate ac demonstrabilitate creationis per solas vires rationis», Collationes Namurcenses XVIII (1923-24) 9-20. DE CREATIONE MUNDI 351 Nisi mundus esset creatus a Deo, seu productus ex nihilo sui et subiecti, Deus non esset causa universalis; nam id ex quo Deus mundum produceret, non esset causatum a Deo, ut manifestum est. lamvero, Deus est causa universalis omnium quae praeter ipsum sunt; nam ex una parte ipse est ens illimitatum et imparticipatum, seu esse subsistens, nec potest dari plusquam unum esse subsistens, ut probatum est in tractatu De Deo Uno, agendo de existentia, sim­ plicitate et unitate Dei (in vol. 1, n. 557, 602, 611 sq.), et ex alia parte id quod est imparticipatum in genere entis est necessario causa omnium quae participant rationem entis, ut ostensum est ibidem (n. 557). Ergo necesse est ut mundus sit creatus a Deo, seu produc­ tus ex nihilo sui et subiecti. Unde mundi creatio est mera consequentia ipsius existentiae Dei, tanquam unici entis imparticipati ac consequenter universalis causae. Ad hanc conclusionem pervenimus per quandam ascenden­ tem ac descendentem scalam causalitatis; ex consideratione enim limitationis et contingentiae rerum ascendimus per viam causalitatis (ope quinque viarum S. Thomae, et celerius per quartam viam) ad existentiam Dei, unici entis illimitati ac necessarii, et exinde per eiusdem causalitatis viam descendimus iterum ad ens limitatum ac contingens, ut in hac ipsa limitatione et contingentia attingamus ipsam profundiorem rationem entis creabilis, sive ex nihilo pro­ venientis. 355. Cum huiusmodi argumentum non mere probabiliter sed certitudinaliter concludat, sequitur factum creationis esse non tantum veritatem fidei sed etiam rationis, quae nempe cum certitudine a naturali ratione cognosci ac demonstrari potest, non secus ac ipsam Dei existentiam, cum qua necessario connectitur. Attamen, dum rationalis cognoscibilitas existentiae Dei est de fide definita a Conc. Vaticano I (Denz. 3026; cf. 3004), talis non est rationalis cognoscibilitas creationis; nec obstat quod Concilium doceat rationem posse cognoscere «Deum unum et verum, creatorem et Dominum» seu «Deum reManser, G. M., «Das Wesen des Thomismus. Die Weltschopfung bei Thomas von Aquin», Divus Thomas (Freiburg (1931) 320-336. Mondreganes, P. A., «De mundi creatione ad mentem S. Bonaventurae», Col­ lectanea franciscana (1931) 3 sqq. Philippe, Th., «Contemplation métaphysique et mystère de la création», Revue des sciences philosophiques et théologiques (1934) 345 sqq. Pinard, art. cit. (supra, in n. 346) 2100-2109. Rohner, A., Das Schopfungsproblem bei Moses Maimonides, Albertus Magnus und Thomas von Aquin, Münster i. W. 1913. Romana, A., «Le monde, son origine et sa structure aux regards de la science et de la foi», Essai sur Dieu, l’homme et l'univers (Tournai 1950) 157-165. * · Γ" * 14 •.'V'-/.-Ï:.·.'·.*<-■· 352 ’ W* F r—· ■<'·’.. --------- ----------------------- -------------------- - -·. .· DE DEO CREANTE FT ELEVANTE rum omnium principium et finem», nam, ut explicite declaravit ipsa deputatio fidei, ea definitionis verba accipiuntur in generali tantum sensu divinae causalitatis, non vero in specifico sensu proprie dictae creationis. Quidam autem theologi, ut Hurter, Pignataro, Pinard, Huarte et Sa­ gues, dicunt id esse theologice certum, eo quod necessario sequatur ex eadem definitione vaticana, iuxta quam ratio naturalis potest certo cognoscere Deum unum et verum quae cognitio nequit obtineri sine cognitione Dei ut creatoris. Sed id cum aliis, ut Boyer, negandum videtur, quia cognitio veri Dei ut crea­ toris est distincta a cognitione veri Dei ut generaliter rerum principii, eaque longe difficilior, ob difficultatem ipsius conceptus creationis, ut patet ex ipso diverso modo quo ad utramque veritatem se habuerunt ipsi summi philosophi Plato et Aristoteles (cf. supra, n. 344). Ex quo etiam intelligitur quare tam perspicaces philosophi veritatem creationis non attigerint, quamvis haec per naturalem rationem attingi possit, et, semel habito revelationis adiutorio, faci­ le a christiano saltem philosopho attingatur.*7 Supradictae autem duae haereses Monism i (sub qualibet forma) et Dualismi manichaeistici non indigent hic refutari, cum prior neget ipsam Dei existentiam, alter vero eius unitatem, de quibus iam actum est in tractatu De Deo Uno. Tertius vero antiquorum philosophorum error de materia increata et aeterna refutatus manet per adductum argumentum ex universali Dei cau­ salitate. 356. In cuius tamen favorem tres sequentes obiectiones adduci possunt, ad ostendendam ipsam creationis impossibilitatem. Primo scilicet, creatio sive ex nihilo productio contradicit axiomati philosophorum, in ipso sensu communi fundato: «Ex nihilo nihil fit» (Aristoteles, 1 Phys., text. 33). Secundo, creatio est quaedam mutatio; mutatio autem requirit duos terminos a quo et ad quem, seu requirit aliquod subiectum quod transeat ab uno statu essendi ad alium, ut patet ex definitione motus qui est actus existentis in potentia. Tertio, materia prima est de se tum indestructibles tum ingenerabilis, cum omnis actio terminetur ad aliquid in actu, materia vero sit pura potentia. Respondetur. Primo, praefatum axioma «Ex nihilo nihil fit» absolute valet tantum de causa efficienti, non vero de causa materiali, nisi attendatur sola emanatio effectuum particularium a causis particularibus nec prima ema­ natio esse rerum a primo ac universali principio. Unde in forma: Ex nihilo causae efficientis, nihil fit, concedo (id enim exigit ipsum principium rationis sufficientis);37 38 ex nihilo causae materialis, nihil fit, subd.: nihil fit a causa par37 Ratione huiusmodi difficultatis, inhaerentis ipsi conceptui creationis, et metaphysici cuiusdam conatus quem eius stricta ac scientifica probatio requirit, aliqui theologi suggerunt etiam varias indirectas vel practicas probationes, quae communioribus aut mi­ nus excultis mentibus satisfaciant. Cf. Pinard, art cit. (supra, in n. 346) 2108 sq., et Huarte, op. cit. (supra, in n. 351) 25 sq. 38 Hoc sensu Eusebius Caes., Demonst. Evang., 1. 4, c. 1, negat quidquam in creatis ex nihilo esse, cum omnia sint facta a Deo: «[Deus in constitutione universi] •rtii praetulit, ut nulla iam ratione dici possit, de nihilo suum consilium suamquc potentiam esse quidquam eorum quae sunt» (MG 22. 254). DE CREATIONE MUNDI 353 ticulari, qualis est agens creatum, concedo (nam hoc agens necessario praesupponit aliquid suae actioni); nihil fit a causa universali, nego (nam, cum haec respiciat totum ens, nihil praesupponit) (1 p., q. 45, a 2, ad 1; De potentia, q. 3, a. 1, c. et ad 1 ). Secundo, ut patet ex dictis superius (n. 342), mutatio dupliciter accipitur, scilicet tum stricte pro motu, seu transitu alicuius subiecti ex uno modo es­ sendi in alium, adeoque ex potentia subiectiva ad actum, et sic requirit duos terminos positivos et subiectum aliquod praeexistens, nec potest dici de crea­ tione; tum late, scilicet pro novo modo essendi in rebus, qui prius non habe­ batur, quique proinde ab intellectu concipitur tanquam transitus alicuius ex potentia obiectiva ad actum realem, et sic importat duos terminos, alterum negativum, qui fingitur ab intellectu, et alterum positivum, qui est in rerum natura, et ita mutatio dicitur de creatione; unde, subtracto motu qui est de ratione stricte dictae mutationis, remanent in mutatione creativa solae rela­ tiones effectus ad causam et causae ad effectum, quae sunt de ratione cuius­ libet mutationis (1 p., q. 45, a. 2, ad 2; De potentia, q. a. 1, ad 2). Tertio, materia prima, cum sit pura potentia, nequit directe et in se sola destrui aut produci, sed prout est sub forma habetque esse in actu, fit ter­ minus actionis tum destructivae tum productivae (De potentia, q. 3, a. 5, ad 3). QUAESTIO II. DE ESSENTIA CREATIONIS (De causa formali).23 I. SENSUS QUAESTIONIS. 357. Creatio est quaedam actio Dei transiens, cui correspondet in creatura passio; hinc divisio creationis in activam et passivam.39 39 1 p., q. 45, a. 3; In 2 Sent., dist. 1, q. 1, a. 2, ad 4; C. Gent. 1. 45; 2. 18, 21 et 23; De potentia, q. 3, a. 1 et 3; q. 7, a. 8, 9 et 10. Anderson, J. F., «Creation as a relation», Neu; Scholasticism XXIV (1950) 263-283. Dondeyne, A., «De creationis notione», Collationes Brugenses (1930) 353-359. Fatta, M., «Immutabilité divina ed efficienza creatrice», Divus Thomas (Piacenza) XXIX (1952) 220-222. Mazzella, C., De Deo Creante (Woodstock 1877) 17-29. Parente, P., «La ’relatio quaedam’ a cui S. Tommaso riduce la creazione», Acta Pont. Accademiae S. Thomae Aq. IX (1944) 225-241. Penido, M. T. L., Le rôle de l’analogie en théologie dogmatique (Paris 1931) 346377: «L’idée de création». Philips, G., «De conceptu creationis», Revue ecclésiastique de Liège (1933-34) 30-35. Ricchetti, D., La creazione passiva nella scuola tomistica, Roma 1942. Santeler, J., «Zur Lebre von der Schopfung», Zeitschrift fur katholische Théologie LXIX (1947) 209-222. Sertillanges, A. D., «La notion de création. A propos d’un article récent [auctore J. Thyrion]», Revue thomiste XIII (1930) 48-57.—L’idée de création, Paris 1945. Thyrion, J., «La notion de création passive dans le thomisme», Revue thomiste XII (1929) 303-319. ..................... A Viana, F. Fz. de, «Nociôn y causa de la creaciôn filosôficamente», Angelicum XXXVII (I960) 411-430. 354 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Actio autem transiens, quae iuxta omnes doctores est formaliter actio40 quaeque in creatis pertinet ad praedicamentum actionis, tanquam accidens substantiae, est exercitium causalitatis efficientis, consistens in productione alicuius effectus a se distincti, ratione cuius dicitur veluti transire extra se; unde se habet per modum viae et tendentiae ad terminum producendum, et hoc sensu habet rationem medii, non vero termini, inter agentem et effectum. Huiusmodi actioni corresponde! passio ex parte subiecti, quae constituit prae­ dicamentum passionis, quaeque proinde est exercitium passivitatis sive receptivitatis patientis, et consistit in receptione formae quae sub influxu actionis transeuntis educitur ex potentialitate subiecti patientis. Veluti medius inter actionem et passionem, habetur motus (sive mutatio), seu ipsum fieri effectus, qui ex parte agentis realiter identificatur cum actione et ex parte passi cum passione (1 p., q. 45, a. 3, ad 2). In huiusmodi passione et actione fundatur duplex mutua ac praedicamentalis relatio causae et effectus, quae pertinet ad praedicamentum relationis, seu est quaedam accidentalis realitas, addita subs­ tantiae subiecti agentis et patientis. 358. Haec autem omnia transferendo ad creationem, prout est actio ex parte Dei et passio ex parte creaturae, patet activam creationem non posse ponere in Deo aliquid praedicamentale nec quamlibet aliam perfectionem, aut realem relationem, additam divi­ nae essentiae, sed Deum per suam ipsam essentiam ad extra ope­ rari. Sed tamen disputari potest, et inter theologos disputatur, utrum actio creativa, seu id quo Deus constituitur actu ac formaliter creans sit actio formaliter transiens, sicut actio creata, an tantum virtualiter transiens, formaliter vero immanens. Primum tenent praecipue Suarez et Vâzquez. dicentes creationem sicut ceteroquin quamlibet actionem Dei ad extra, concipiendam esse eodem modo ac ipsam actionem transeuntem creatam, quae est formaliter transiens seu consistit in ipsa productione exterioris effectus et identificatur realiter cum ipsa passione quae tota est ex parte passi et nihil ponit in ipso agente: solum wQuod attinet vero actionem immanentem discrepant doctores. Nam iuxta thomistas, aliis refragantibus, actio immanens (ut intelligere et velle) non est actio formaliter, sed tantum virtualiter eminenter. Non est formaliter actio, quia non ordinatur essentialiter ad aliquem terminum a se distinctum producendum, nec se habet ut via ad aliud, sed seipsa emanat ex subiecto producente et seipsa illud actuat. Est autem actio virtualiter eminenter, quia potest habere vim producendi effectum a se distinctum, quamquam non extra subiectum, ut patet de verbo intellectuali, ab immanenti actione intellectuali ali­ quando productum (quod tamen in visione beatifica non producitur). Sola igitur actio transiens est simpliciter ac formaliter actio et constituit inte­ grum praedicamentum actionis; verificatur autem in solis agentibus corporalibus ac definitur exercitium causae physicae corporeae. Actio vero immanens, cum formaliter non sit actio, non pertinet ad praedicamentum actionis, sed est qualitas emanans a subiecto, remanens in subiecto ac perficiens ipsum subiectum (non vero aliud subiectum), ac proinde pertinet ad praedicamentum qualitatis, et ad primam eius speciem, quae est dis­ positio; unde est proprium exercitium causae non corporeae. DE CREATIONE MUNDI 355 discrimen in eo est quod, cum creatio non possit consistere in motu, quia dcest subiectum quod moveatur, ipsa tota consistit in ipso effectu creato qui producitur. Dividuntur tamen inter se Suarez et Vazquez ex parte huius effectus qui produci dicitur. Nam Suarez? quem sequuntur Molina,41 42 Arriaga, Lossada (uterque in suo tractatu Physicae) et modernus J. Hellin,43 docet hunc effectum, in quo consistit transiens actio Dei, esse aliquem modum, medium inter Deum agentem et terminum actionis, realiter distinctum ab ipsa creatu­ ra, ac proinde actionem illam esse praedicamentalem. Vazquez vero,44 quem sequuntur moderni J. Mendive45 et H. Pinard,46 docet praefatum effectum non distingui realiter ab ipso termino, sed tantum ratione, seu esse ipsam essentiam rei creatae, ac proinde actionem Dei transeuntem non esse praedi­ camentalem. Alterum vero tenent cum S. Thoma tum thomistae, tum alii theologi communiter (praecipue inter modernos), ut Caietanus, Ferrariensis, Toletus, Valentia, Palmieri, Pignataro, Mazzella, Hurter, Pesch, Janssens, Huarte, Hugon, Garrigou-Lagrange, Boyer, Parente, Sagüés, et plures philosophi, ut Gredt, Schiffini, Remer, Monaco, Schaaf. Quod autem attinet passivam creationem, manifestum est hanc non pos­ se consistere in aliquo motu sive transformatione subiecti, cum subiectum desit ante creationem, ac ideo solam relinqui relationem dependentiae ad Deum, in qua creatio passiva consistit (1 p., q. 45, a. 3; T)e potentia, q. 3, a. 3). Sed tamen disputari potest utrum haec relatio sit vera ac distincta relatio praedicamentalis, ut docent communiter thomistae cum S. Thoma, in­ ter alios Caietanus, Ferrariensis, Valentia, loannes a S. Thoma, Hugon, Garrigou-Lagrange, Sertillanges,4748Gredt, Parente (favet), Boyer, an mera relatio transcendentalis, seu identificata cum ipsa essentia creaturae, ut docent Sco­ tiis? Scotistae, Mazzella (favet), Pesch, Pinard, Van Hove (favet), J. Thyrion, Sagüés. II. ASSERTIO 1. Creatio activa est actio formaliter i manens et virtualiter tantum transiens. PROBATUR. 359. Deus creat, imo generaliter agit ad extra, non aliter quam per intellectum et voluntatem, cum in Deo puro spiritu non sit aliud genus facultatis.49 lamvero intelligere et velle non est actio forma41 Disputatione rnetaphysicae, disp. 20, sect. 4. 42 In 1 p., q. 45, a. 3. 43 Theologia naturalis (Matriti 1950) 747-752. In 1 p., disp. 173, c. 24. ^Theodicea (Vallisoleti 1887), n. 214 sq. 46 /Iri. cit. (supra, in n. 346) 2135. 47 Hic peculiariter hanc quaestionem agitavit contra Thyrion. Eandem controversiam exponunt plures ex auctoribus relatis supra, in n. 356. 48 In 2 Sent., dist. 1, q. 4 sq. 49 Cf. dicta in tractatu De Deo Uno, in vol. I, n. 704, 732, 784. 356 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE liter transiens sed formaliter immanens et hypothetice virtualiter transiens, si nempe producit terminum a se distinctum.30 Ergo creatio est actio formaliter non transiens sed immanens, et, quia de facto producit terminum a se distinctum (imo exteriorem), est etiam vir­ tualiter transiens. Unde in Deo creare est formaliter idem ac intelligere et virtualiter facere (C. Gent. 4. 35). Quod omnino quadrat cum verbis revelatis, quae ostendunt Deum creare mero verbo suo, Gen. 1. 3, 9: «Dixit Deus: Fiat lux. Et facta est lux... Dixit Deus: Congregentur aquae... Et factum est ita»; Psal. 32. 6, 9: «Verbo Domini caeli firmati sunt... Quoniam ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt». Idem argumentum sic cum S. Thoma formulari potest. Cum in Deo operatio sit idem ac essentia, nequit ulla operatio Dei, etiam qua producit res ad extra, esse extra Deum seu formaliter transiens, sed est necessario immanens, sicut ipsa eius substantia, adeoque est ipsum intelligere et velle, cum non sint aliae operationes immanen­ tes in Deo. Unde in Deo creare est idem ac intelligere et velle cum respectu ad creaturas, seu Deus creat mere intelligendo et volendo (C. Gent. 2. 23). 360. Praeterea, secundum communiorem saltem philosophorum senten­ tiam, cui suffragatur ipse sensus communis, actio ex parte agentis dicit ali­ quid in ipso agente quatenus est eius perfectio sive exercitium actualitatis eius; unde in creatis est aliquod accidens inhaerens subiecto agenti, consti­ tuens peculiare praedicamentum sive accidens substantiae?1 lamvero, ob Dei simplicitatem, quidquid est in Deo est ipsa eius substantia adeoque formaliter immanens. Ergo actio creativa ex parte Dei est formaliter immanens, et pro Deo creare est formaliter idem ac esse, nec nisi virtualiter facere (C. Gent. 2. 45). Idemque ceteroquin valet de qualibet Dei actione ad extra, quae, ut ait S. Thomas, nihil aliud est quam «eius essentia cum relatione [rationis] ad creaturam» (1 p., q. 45, a. 3, ad 1; De potentia, q. 3, a. 3). Nec refert quod aliquid producatur ad extra; nam non in hoc formaliter consistit actio, quam­ vis cum ordine ad hoc, prout est aliquid a se dependens, secus actio non dis­ tingueretur a passione. Praeterea, si creatio esset actio formaliter transiens, importaret aliquid50 51 50 Imo, iuxta thomistas, intelligere et velle nequidem formaliter actio dici possunt, sed qualitas, ut supra explicatum est (n. 357). 51 Id tamen negant plures theologi, ut Capreolus, Ferrariensis et ipse Suarez, dicen­ tes actionem simpliciter ac formaliter subiectari non in agente sed in ipso passo. Unde hoc argumentum non valet contra supradictam sententiam Suraesii, nisi supposita iam probata in philosophia veritate asserti. Valet tamen prior ratio; nam, quidquid sit de subiecto actionis transeuntis, quando haec coincidit cum immanenti, seu exercetur per ipsum intelligere et velle, certo certius nequit subiectari in passo. DE CREATIONE MUNDI 357 medium inter agens et terminum, seu se haberet veluti via et tendentia ad terminum, quod medium et via nihil aliud esset quam motus ab uno termino ad alium, ut patet ex his quae contingunt in actione transeunte creata. lam­ vero in actione Dei creativa huiusmodi medium vel via, vel motus, impossibi­ lis est, cum non habeat ubi subiectetur. Nam ex una parte nequit subiectari in ipso Deo, tum quia Deus est actus purus, tum quia ceteroquin huiusmodi motus in nulla actione subiectatur in agente, sed in passo; nec potest subiec­ tari in creatura, quippe quae nondum sit ante illum motum, imo sit terminus illius, ac proinde saltem ordine naturae posterior. Aliis verbis: actio formaliter transiens praesupponit necessario aliquod subiectum, existens extra ipsum agens, in quo actio recipiatur ac consummetur et in quo motus aliquis exerceatur; unde si, ut in casu creationis, huiusmodi subiectum deest, verus transitus ab agente in passum haberi non potest, et actio in ipso agente tota consummatur, ita ut sit formaliter immanens. Cum tamen de facto aliquid ad extra producatur consequenter ac dependenter ab illa actione, istiusmodi im­ manens actio est eo ipso etiam virtualiter transiens, seu attingens terminum et producens effectum sine transitu et sine motu, adeoque efficiens quidquid per transitum et motum efficit ipsa actio formaliter transiens. ASSERTIO 2. Creatio passiva tota consistit in reali ac praedicamentali relatione creaturae ad Deu: II ut ad causam sui esse noviter accepti. Quae relatio fundatur proxime in relatione transcenden­ tal! dependentiae essentiae creatae a Deo, rei II ote vero in ipsa con­ tingentia huius essentiae, ex qua ea dependentia fluere intelligitur. PROBATUR. In causalitate creata, prout est passio, tria elementa im­ portantur, scilicet motus seu fieri effectus, ipsa passio seu susceptio formae in subiecto ea carente, et praedicamentalis relatio effectus ad causam quae ex huiusmodi passione consurgit. lamvero, in creatio­ ne rerum, prout est passio, primum et alterum elementum necessa­ rio desunt, cum desit subiectum in quo motus et susceptio formae fieri possit. Ergo nihil aliud manet quam relatio dependentiae a cau­ sa divina, in qua proinde creatio passiva tota consistere debet. «Et sic creatio nihil est aliud quam relatio quaedam ad Deum cum novi­ tate essendi» (De potentia, q. 3, a. 3; cf. ad 6) vel «relatio quaedam ad Creatorem, ut ad principium sui esse» (1 p., q. 45, a. 3). Huic autem relationi nihil obstat quominus dicatur realis et praedicamentalis Nam ipsa consequitur et fundatur in aliquo reali ac contingenti effectu, qui est habere esse de novo per actionem 361. 52 Cf. praecipue Ioannem a S. Thoma, In 1 p., q. 44-49, disp. 38, a. 2, n. 33-40. 358 DF. DEO CREANTE ET ELEVANTE divini agentis (quod quidem aequivalet cuidam improprie dictae passioni sive motui de non esse ad esse, qui tamen proprie haberi non potest, deficiente subiecto). Nec ideo huiusmodi relatio depen­ dentiae creaturae a Deo potest esse mera ac sola relatio transcendentalis. Nam quaelibet relatio transcendentalis, seu secundum dici, non est aliquid distinctum ab ipsa re sed est ipsa rei essentia tan­ quam ab alia dependens (ut patet de materia prima et forma, invi­ cem transcendentaliter relatis); iamvero relatio dependentiae crea­ turae a Deo est distincta ab essentia creaturae, quia fundatur in ali­ quo distincto ab essentia, fundatur enim in creatura ut habente existentiam a Deo, habere autem existentiam est quid contingens essen­ tiae creaturae adeoque ab ea distinctum. Unde, ut ait S. Thomas, «illa relatio accidens est» (De potentia, q. 3, a. 3, ad 3; cf. ad 7; q. 7, a. 9 in fine), ac proinde est praedicamentalis. Ceterum, non inde excluditur praevia aliqua relatio transcen­ dentalis, quae sit ipsum proximum fundamentum illius pracdicamentalis relationis (quinimmo praedicamcntalis relatio plerumque in relatione transcendental i fundatur). Nam ex hoc ipso quod es­ sentia creata est contingens, seu non est capax existendi a se sed ab alio, illico ac existit, immediate et secundum se tota transcen­ dentaliter refertur ad Deum auctorem sui esse: et hoc est ipsa es­ sentia creaturae (ens ab alio), quae proinde non est creatio, sed crea­ tura ipsa. Sed, quia creatura hanc suam existentiam habet de novo, seu procedit a Deo cum novitate essendi, veluti a non esse ad esse, exurgit in ea ulterior ac praedicamcntalis relatio, seu, ut ait S. Tho­ mas, «relatio quaedam ad Deum cum novitate essendi», quae fun­ datur in essentia creaturae, prout habente esse de novo, quamque commitatur etiam relatio rationis ad praecedens non esse. Et in hac duplici praedicamentali relatione, altera rcali, seu dependentiae a Deo ut a causa sui esse noviter accepti, et altera rationis, seu prove­ niendae a non esse, creatio passiva proprie ac formaliter consistit, et per eam creatura formalitcr in suo esse creaturae qua talis cons­ tituitur. 362. Nec valet obicere quoti relatio haec praedicamcntalis, cum sit in subiecto coque natura posterior, non potest constituere creationem quae sub­ iectum antecedit et producit. Nam, pratermisso quod id obici pariter posset contra transcendentalem relationem, respondetur cum S. Thoma, relationem antecedere et subsequi subiectum, secundum diversam considerationem; ac­ cepta enim essentialiter et secundum se, seu ex parte subiecti, prout est eius accidens, subsequitur subiectum, accepta vero formalitcr et ex parte obiccti, IjE CREATIONE MUNDI 359 seu ut refertur ucl Deum ut principium creaturae, praecedit subiectum, sicut ipsa divina actio. Aliis verbis: Deus per suam actionem respicit essentiam creaturae et influit in eam mediante ipsa relatione dependentiae, quam ponit in ea tanquam in subiecto, ita ut, si res considerantur ex parte causae mate­ rialis seu subiecti, hoc sit prius relatione quae in ipso residet, si vero consi­ derantur ex parte causae efficientis, ad quam terminatur relatio, haec sit prior subiecto, sicut ipsa causa efficiens (De potentia, q. 3, a. 3, ad 3; 1 p., q. 45, a. 3, ad 3). Ex dictis sequitur quod huiusmodi relatio, quamvis accidentalis, est ipsi essentiae creaturae affixa et ab ea omnino inseparabilis, quousque creatura subsistit; nani non aliter cessare posset quam cessante vel uno ex terminis, seu Deo aut creatura, vel fundamento quod est derivatio creaturae a Deo; Deus autem cessare non potest et derivatio creaturae a Deo iugiter manet cum creatura, quae cclcroquin de facto a Deo non annihilatur. Pariter inde sequitur conservationem rerum a Deo, post earum primam creationem, non importare novam actionem ex parte Dei, sed esse eandem realiter praedicamcntalem relationem prout durat in suo esse, dempta proinde supradicta relatione rationis ad praecedens non esse.53 363. liecapitulando igitur quae de utraque activa et passiva creatione disputavimus, dicendum est quod, dum actio creata est formalitcr transiens et importat tria elementa, scilicet aliquam formam accidentalem additam subs­ tantiae agentis, aliquem motum ad extra sive viam ac tendendam ad termi­ num, et realem relationem praedicamentalem exurgentem in eadem substantia agentis, creatio activa, sive actio Dei creatrix, est actio formalitcr immanens ncc nisi virtualiter transiens, quatenus sine transitu ac motu producit effectum sive ipsum esse creaturarum; adeoque nullam novam formam addit essentiae divinae, nullum implicat transitum virtutis Dei, nullam realem relationem addit essentiae divinae, sed tantum meram relationem rationis a qua deno­ minatur Creator ob correspondentem relationem realem in creatura; est ergo, ut eam definit S. Thomas, ipsa essentia divina, ut intellecta cum relatione ad creaturam. Pariter, dum passio creata, correspondons actioni creaturae, importat tria elementa, scilicet aliquem motum seu fieri effectus, ipsam passionem sive no­ vae formae susceptionem in subiecto et consequentem relationem effectus ad causam, creatio passiva, deficiente subiecto, caret duobus primis clementis, et tota consistit in praedicamentali relatione dependentiae essentiae creatae ad Deum, tanquam ad auctorem sui esse, fundata in ipsa cius contingentia, quae nonnisi per exteriorem actionem Entis Necessarii extrahitur a nihilo et alliga­ tur existentiae. Exinde intelligitur vis definitionis creationis, quam retulimus supra (n. 341). Diximus nempe creationem esse, sub aspectu negativo: productio­ nem rei ex nihilo sui et subiecti; vel, sub aspectu positivo: productionem rei secundum totum suum esse (esse simpliciter, totam substantiam); vel, sub MCf. T. LonCKK, «Dc vera relatione creationem inter et conservationem rerum·», Collationes Brugenses XLII (1946) 408-413. 360 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE utroque aspectu: productionem rei secundum totum suum esse, nullo praesupposito subiecto. Huiusmodi definitio complectitur utramque, activam et pas­ sivam, creationem. Cum autem iam utriusque essentiam determinaverimus, creatio activa formaliter definiri potest: Essentia divina cum relatione rationis ad creaturam, tanquam principium sui esse. Creatio vero passiva: Essentia creata cum relatione reali ad Deum, tanquam ad principium sui esse (vel formalius cum S. Thoma: Relatio realis ad Deum, tanquam ad principium sui esse noviter accepti). 364. Exinde pariter intelligitur proprium discrimen creationis ab aliis mutationibus, supra enumeraris (n. 342),54 scilicet transformatione, transubstantiatione et annihilatione. Discrimen habetur tum ex parte formae tum ex parte terminorum. Creatio enim, active spectata, non est in genere actionis sed qualitatis, cum sit actio formaliter immanens (loquimur quidem de genere improprie et secundum similitudinem, nam Deus in nullo genere est); passive vero spec­ tata, est in genere relationis; item non est proprie mutatio, quia caret uno termino, seu termino a quo; terminus vero ad quem est totum esse sive tota substantia. Transformatio autem est in genere actionis et passionis; est vera muta­ tio, cum habeat duos terminos positivos et commune subiectum; est tamen partialis tantum mutatio, seu secundum solam formam. Ad genus transfor­ mationis reducenda est infusio gratiae, entis supernaturalis, quamvis fiat a Deo ut auctore ordinis supernaturalis, et iuxta potentiam subiecti non natu­ ralem sed oboedientialem;55 inde est vera mutatio accidentalis secundum qualitatem, habens duos terminos et commune subiectum, nec est creatio,, sive productio substantialis ex nihilo, 56 quamvis quandoque in latiori sensu secunda quaedam creatio sive recreatio appelletur, ob aliquam similitudinem cum creatione, quia scilicet requirit ex parte Dei activam potentiam propriam auctoris totius entis et ex parte hominis nullam supponit passivam potentiam naturalem: qua parte veluti ex nihilo producitur et hominem veluti in novo esse constituit.57 Transubstantiatio est vera mutatio substantialis et quidem totalis; est in genere passionis, habens duos terminos positivos, seu panem et Corpus Chris­ ti, necnon commune subiectum sive puram entitatem (ens ut ens). Unde non est creatio, cum Corpus Christi non fiat ex nihilo sed ex pane. Quandoque tamen apud Patres vocatur creatio, quia ex parte Dei requirit, sicut infusio gratiae, potentiam auctoris entis in quantum entis, et ex parte terminorum 54 Cf. M. Corvez, «Création et évolution du monde», Revue thomiste LXIV (1964) 549-568. 55 De qua oboedientiali potentia confer dicta in tractatu De revelatione (in vol. 1, n. 125-127). 56 Cf. De virtutibus in communi, a. 10, ad 13, ubi S. Thomas significat gratiam educi ex potentia oboedientiali, et 1-2, q. 113, a. 9, ubi infusionem gratiae distinguit a creatione. 57 Cf, 1-2, q. 110, a. 2, ad 3; De potentia, q. 3, a. 8, ad 3. DE CREATIONE MUNDI 361 est productio totalis seu secundum totam substantiam et purus transitus de ente in ens, sicut creatio est veluti purus transitus de non ente in ens?8 Annihilatio autem, quae est oppositum creationis, est aliquid prorsus negativum, tum ex parte Dei tum etiam ex parte creaturae; non enim est aliqua actio, sed mera suspensio actionis creativae, nec producit quidquam in creatura sed ad nihilum terminatur. Ratione tamen termini a quo, quod est aliquid positivum, concipitur a nobis tanquam quaedam mutatio, sive tran­ situs de esse in non esse. QUAESTIO III. efficienti) 58 59 DE UNITATE CAUSAE CREATRICIS (De causa I. SENSUS QUAESTIONIS. 365. Ex dictis in duabus praecedentibus quaestionibus constat Deum ipsum esse causam efficientem creationis, idque per suam actionem immanentem, seu suum intelligere et velle. Restat ut huiusmodi causae et actionis extrinseci quidam characteres ulterius determinentur, scilicet unitas sive exclusivitas causae, libertas actio­ nis, eiusque temporalis ratio: quaeritur nempe, utrum, Deus solus, libere et in tempore creaverit. Primum autem quaesitum, de quo solo hic agitur, duas quaes­ tiones amplectitur, alteram de facto et alteram de necessitate seu de possibili, scilicet: 1. Utrum de facto solus Deus mundum creave­ rit, ita ut nec concreatorem habuerit, nec aliam subordinatam cau­ sam, tam principalem quam instrumentalem, adhibuerit. 2. Utrum necessario solus Deus creaverit, ita ut nulla creatura possit in crea­ tione adhiberi tanquam subordinata causa, tam principalis quam instrumentalis. II. ERRORES ET OPINIONES. 366. Quoad primam quaestionem de exclusivitate actionis di­ vinae in creatione, a veritate aberrarunt Manichaei ac Gnostici, po­ nentes concreatorem, et Ariani necnon aliqui antiqui philosophi, admittentes instrumentum Dei in creatione. 58 Cf. dicta in nostro opere De Eucharistia I 302-311. 591 p., q. 45, a. 5; C. Gent. 2. 20 sq.; De potentia, q. 3, a. 4. Bailleux, E., «La création, oeuvre de la Trinité, selon saint Thomas». Revue thomis­ te LXII (1962) 27-50. Beraza, B., De Deo Creante (Bilbao 1921), n. 115-173. Dondeyne, A., «Utrum solius Dei sit creare», Collationes Brugenses XXX (1930) 415-417. 362 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Manichaei ex suo dualisme primorum principiorum, quo finxe­ runt veluti duos deos, alterum bonum et alterum malum, satis am­ bigue processerunt, ita ut nunc videantur opera creationis reservare deo malo (propterea supra, in n. 343, eos retulimus inter negatores Dei creatoris), nunc vero videantur opera creationis distribuere inter duos illos deos, quatenus Deus bonus, ac simpliciter dictus, sit causa bonorum sive spiritualium rerum et deus malus sit causa malorum sive materialium rerum, quae sunt ipse mundus aspectabilis, incluso homine: qua parte, huc trahi possunt, quamvis reapse non admit­ tant proprie duo principia eiusdem rei, nisi partialiter et distribu­ tive. Ceterum, Gnosticismus (praecipue Valentini et Marcionis) huiusmodi dualismum primorum principiorum, necnon distantiam inter mundum et Deum bonum, attenuare conatus est, introducen­ do theoriam de pleroma divinitatis seu emanatione spiritualium entium (aeonum) ab eo, quorum unum, in malum conversum, infe­ riorem ac materialem mundum creaverit. Ariani, ut confirmarent suam negationem divinitatis Verbi, ver­ ba Scripturae de creatione mundi per ipsum, interpretati sunt in sen­ su quodam subordinato vel instrumental!, scilicet de prima creatura per quam Deus efficienter cetera omnia (non excluso ipso Spiritu S.) subinde creaverit (cf. supra, n. 39). Similis quaedam opinio tribuitur aliquibus philosophis arabis mediaevalibus, Aristotelis commentatoribus, ut Avicennae (Ibn-Sina, vel Aven Sina, t 1037; Metaph., tr. 9, c. 5), Al-Gazel (Al-Ghazali, t 1111; Metaph., tr. 5) et Averroes (Ibn-Roschd, t 1198; Destructio destructionum, disp. 3), qui, ut in tutum ponerent supremam Dei transcendentiam, videntur operationem divinam in mundum, et praecipue providentiam, explicare per quaedam entia vel substantias intermedias. Non clare tamen apparet num loquantur de ipsa creatione an tantum de subsequent! actione Dei distinctive et gubernativa mundi, ita ut potius de hac sola errent; quae quidem incertitudo ascendit ad ipsos Aristotelem et Platonem, quorum doctrinam illi sequuntur ac determi­ nare conantur.60 Ceterum, certum non est arabes illos philosophos admisisse ipsam veram creationem, cum, sub nomine creationis, videantur intelligere eductionem formarum ex praeiacenti ac coaeterna materia, ad tramitem dicto­ rum supra (n. 343 sq.) de antiquis graecis philosophis.61 Quidquid sit, S. Tho­ mas sequenti modo doctrinam Avicennae interpretatur: «Posuit Avicenna quod prima substantia separata creata a Deo creat aliam post se, et substan­ tiam orbis et animam eius; et quod substantia orbis creat materiam inferio60 Confer dicta in tractatu De Deo Uno, in vol. 1, n. 716, 785; item F.-J. Thonnard. Precis d’histoire de la philosophie (éd. 2, Paris 1948) 262-270. 61 Ita sententiam Averroes interpretatur M. Alonso, Teologia de Averroes (Estudios y documentas) (Madrid 1947) 228, referens ipsos textus Averroes. DE CREATIONE MUNDI 363 rum corporum» (1 p., q. 45, a. 5; cf. q. 47, a. 1 ; In 2 Sent., dist. 1, q. 1, a. 3, et De potentia, q. 3, a. 4, ubi eandem sententiam attribuit Al-Gazel). 367. ' Quoad secundam quaestionem, utrum scilicet creatura possit esse creationis causa principalis vel saltem instrumentalis, a communi negativa sententia dissentiunt aliqui theologi, praecipue antiquiores. Quorum quidam, ut Durandus (In 2 Sent., dist. 1, a. 4, n. 23 sq.), Piel, Arriaga et Rtpalda (De ente supernatural!, disp. 7, sect. 1), dixerunt non repugnare ut Deus concedat alicui creaturae potentiam creativam, tanquam causae principali, saltem modo limi­ tato seu quoad aliqua entia de nihilo deducenda, nec verum esse actionem creativam requirere necessario potentiam infinitam. Alii vero dicunt tantum, creaturam posse assumi a Deo ut causam ins­ trumentaient; ita Petrus Lombardus,*2 ipse S. Thomas iunior (id docens tanquam probabile)/3 Suarez, qui addit id fieri posse non se­ cundum potentiam naturalem sed secundum potentiam oboedientialem activam et supernaturalem elevationem,64 Tanner, Arriaga, et in­ ter modernos fere solitarius I. Hellin qui adhaeret explicationi Suaresii ut probabiliori?5 III. ASSERTIO 1. Solus Deus mundum creavit, ita ut nec concreatorem habuerit, nec aliam causam, sive principalem sive instrumentalem, adhibuerit. Quod Deus non habuerit concreatorem, seu aliud ens creans mundum ex aequo, tanquam causam pri­ mam sive primum principium, est de fide, implicite contenta in unitate Dei, aequivalenter expressa in Symbolis per verba «Credo 368. Nota theologica. klSent., 1. 2, dist. 5, c. 3, ed. Quaracchi II 575. aIn 2 Sent., dist. 1, q. 1, a. 3: «Utraque harum opinionum videtur habere aliquid cui innitatur». Paulo post tamen incoepit mentem suam mutare, accedens ad «communem opinionem» contrariam, adhuc tamen non reputans improbabilem sententiam Petri Lom­ bardi: «Et ideo nulli creaturae secundum communem opinionem communicari potest talis potentia... Quia tamen Magister in littera dicit, quod potest creaturae co Hill unicari mi­ nisterium creationis et non auctoritas, si quis vellet eum in hoc sustinere, posset id dicere...» (In 4 Sent., dist. 5, q. 1, a. 3, sol. 3 et ad 4). Tandem in posterioribus operibus eam sententiam decisive reiecit, tanquam impos­ sibilem. Ita in C. Gent. 2. 21, De potentia, q. 3, a. 4 et 1 p., q. 45, a. 5, ubi scribit: «Magister dicit... quod Deus potest creaturae communicare potentiam creandi, ut creet per ministerium, non propria auctoritate. Sed hoc esse non potest». De qua S. Doctoris mutatione disserit A. R. Motte, «Théodicée et Théologie», Revue des sciences philosophi­ ques et théologiques XXVI (1937) 13-15. 64 Disputationes metaphystcae, disp. 20, sect. 3. 63 Theologia naturalis (Matriti 1950) 765 sq. 364 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE in unum Deum, creatorem omnium» et explicite etiam definita a Cone. Later. IV: «Unum universorum principium». Quod autem Deus nullam sub se aliam, tam principalem quam instrumentalem, causam adhibuerit, est saltem theologice certum (quidam dicunt de fide), ob absolutam et constantem rationem qua solus Deus ut creans exhibetur in fidei documentis. PROBATUR. Magisterium, ut dictum est, concreatorem explicite, aliam vero quamlibet causam aequivalenter, excludit, omnia repetens ex creativa actione Dei, nec ullum indicium suggerens alius causae concursus (cf. documenta supra, n. 346). Scriptura similiter soli Deo integram creationem attribuit (sup­ ra, n. 347-351); peculiariter Is. 44. 24: «Ego sum Dominus faciens omnia, extendens coelos solus, stabiliens terram, et nullus mecum»; 2 Esdr. 9. 6: «Tu ipse, Domine, solus; tu fecisti caelum et caelum caelorum et omnem exercitum eorum, terram et universa quae in ea sunt, maria et omnia quae in eis sunt»; Io. 1. 3: «Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil». Alius causae minis­ terium excludit modus ipse quo creatio narratur, scilicet ut facta per merum Dei verbum, Gen. 1. 3, 6, 9: «Dixitque Deus: Fiat lux, et facta est lux... Fiat firmamentum..., et fecit firmamentum... Dixit vero Deus: Congregentur aquae..., et factum est ita»; Psal. 32. 6, 9: «Verbo Domini caeli firmati sunt... Quoniam ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt». Patres non solum excludunt praeexistentem materiam tanquam subiectum productionis mundi (cf. supra, n. 352 sq.), sed etiam quamlibet efficientem concausam, sive aequalem contra Manichaeos et Gnosticos, sive etiam subordinatam contra Arianos. Irenaeus, Adv. haer. 2. 2. 4, contra Gnosticos: «Verbo condidit omnia et fecit, neque Angelis indigens adiutoribus ad ea quae fiunt, neque virtute aliqua valde inferiori ab illo...; sed ipse in semetipso... omnia praedestinans fecit quemadmodum voluit» (MG 7. 714). Athanasius, Orat. 2 contra Arianos, n. 27: «Ministrare, rerum facta­ rum est, tanquam servorum; res vero producere et creare, solius Dei est propriique eius Verbi et sapientiae. Hinc nemo alius in rebus creandis occur­ rit praeter solum Dei Verbum» (MG 26. 203). Cyrillus Alex., Contra lulianum, 1. 2: «Repugnat maxime divinae glo­ riae, procreandi facultatem aliis inesse putare et in lucem edendi quae non erant. Neque enim fas est dicere, quae singularia sunt ac propria divinae et ineffabilis naturae, ea posse naturaliter quibusdam inesse rebus ab ipsa con- DF. CREATIONE MUNDI 365 ditis. Sed hoc ei praesertim solique convenit et ad summam eius gloriam pertinet» (MG 76. 595). Augustinus, De Gen. ad lilt. 9. 15, 26, excludit angelorum ministerium ab ipsa creatione secunda, seu ab efformatione mulieris ex costa Adae: «An­ geli autem nullam omnino possunt creare naturam; solus enim unus cuiusli­ bet naturae, seu magnae seu minimae, creator est Deus id est ipsa Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus» (ML 34. 403). ostendit imprimis non potuisse Deum alia causa uti, saltem in creatione primae creaturae (si nempe dicatur Deus res successive creasse), nec in creatione omnium (si omnia si­ mul creavit), nam in eo momento nihil adhuc erat quo posset uti. Quod autem, in hypothesi successivae creationis, de facto nullam adhibuerit iam creatam creaturam, puta angelum in creatione mate­ riae vel hominis, ostenditur tantum ex eo quod in supradictis fidei documentis exhibetur Deus immediate ac solo verbo operans, nulla facta mentione alius causae concursus. Ex ipsa autem ratione, id probari nequit, nisi probetur ipsa impossibilitas adhibendi aliam causam in actione creativa; quod quidem est obiectum sequentis assertionis.66 Ratio theologica ASSERTIO 2. Nulla creatura creare potest, sive ut causa princi­ palis Deo subordinate, sive ut causa instrumentalis a Deo adhibita. 369. Nota theologica. Quod attinet exclusionem causae prin­ cipalis, id tam communiter ac certitudinaliter nunc a theologis do­ cetur, ut contraria sententia non videatur carere aliqua temeritate. Exclusio vero causae instrumentalis est obiectum liberae controver­ siae. PROBATUR. Ut patet vel ex ipsis paucis fidei documentis adductis pro prae­ cedenti assertione, actio creativa exhibetur ut aliquid proprium Dei; quod quidem plenum sensum non haberet, si virtus creativa posset aliis quomodolibet competere aut communicari. 66 Plures auctores hic inserunt quaestionem utrum Dens totus creaverit, seu utrum creatio sit indivisum et aequale opus totius Trinitatis, ita ut nonnisi per viam appropria­ tionis uni vel alteri personae tribuatur. Ipse S. Thomas de ea agit in praesenti loco, i p., q. 45, a. 6 sq., sermonem addens de vestigiis Trinitatis in creatis. Sed de hac quaestione agendum duximus in praecedenti tractatu De Deo Trino, cum sit mera applicatio genera­ lioris quaestionis de trium personarum communitate in omnibus operationibus ad extra (cf. supra, n. 294-299; item, 331-334, ubi de appropriationibus, et n. 24, ubi de vestigiis Trinitatis in creaturis). Praeterea, Patres in iisdem adductis textibus vehementer sugge­ runt virtutem creativam ita esse Dei propriam ut non possit aliis, saltem naturaliter sive ut causae principali communicari. Praeterea ac praecipue, Patres, agentes contra Arianos, inde probant Verbi di­ vinitatem, quod per ipsum omnia creata sunt: quae argumentatio efficacia destitueretur, si creatura, tanquam subordinata causa, crea­ re posset; Athanasius enim, Orat. 2 contra Arianos, n. 21, sic ar­ guit: «Omnia per Verbum facta sunt, quod sane non fecisset omnia, si ipsum quoque Verbum rebus creatis esset. Nec enim vel angeli possunt creare, cum ipsi sint creati» (MG 26. 191). Cyrillus Alex. post verba superius citata (n. 368) immediate subiungit: «Rei crea­ tae, quemadmodum super dixi, praeclusus est aditus ad ea quae su­ premae omnium substantiae soli et proprie competunt, cuiusmodi est creandi facultas et in lucem edendi quae nusquam erant». Gre­ gorius Nyssenus, Contra Eunomianos, 1. 2, ut ex actione creativa Verbi et Spiritus S. probet eorum divinitatem, absolute pronuntiat: «Non enim idem potest creare et creari» (MG 45. 511). Ratio theologica, eaque apodictica, ad eandem conclusionem du­ cit (1 p., q. 45, a. 5; C. Gent. 2. 21; De potentia, q. 3, a. 4). Et imprimis, quod creatura non possit esse causa principalis (causa secunda, ut patet, et subordinata Deo qui agit cum ipsa, ut causa prima), sive per virtutem quandam naturalem sive per virtu­ tem supernatural!ter additam (eo modo quo homo per gratiam fit causa principalis actus supernaturalis), sic probatur: Effectus crea­ tionis est productio entis simpliciter, seu esse inquantum esse (est enim transitus a non esse ad esse), adeoque est effectus universalis­ simus. lamvero, ob proportionem inter effectum et causam quam requirit primum ipsum principium rationis sufficientis, effectus uni­ versalissimus nequit procedere nisi a causa universalissima, quae est ipse Deus, inquantum est actus purus et esse subsistens. Ergo effectus creationis nequit procedere nisi a Deo, nec potest ullo mo­ do procedere a creatura, cum nequeat creaturae conferri ut sit quo­ quo modo causa universalissima, sicut nequit ei conferri ut sit Deus, actus purus et esse subsistens. Cum ens inquantum ens possit considerari non solum ut effectus uni­ versalissimus, sed etiam ut effectus illimitatus, seu infinitus, et ut primus om­ nium effectuum, etiam eius causa debet esse non solum universalissima, sed etiam infinita et omnium prima. Et exinde procedunt duo alii modi formulandi idem argumentum, scilicet: Creatura nequit esse causa creationis, quia, DE CREATIONE MUNDI 3β7 cum non sit actus purus ct esse subsistens, est causa finita, seu non habet nec potest habere infinitam potentiam, requisitam ad causandum ipsum esse, quod est infinitum; item, est causa secunda, sive dependens, seu non habet nec potest habere propriam virtutem causae primae, requisitam ad causandum primum effectum qui est ipsum esse, cum operari sequatur naturam rei. Unde creatura, cum sit causa particularis, finita et secunda, nequit, ut causa saltem principalis, causare nisi effectum particularem, finitum et se­ cundum, quo ipsum universale esse determinatur, seu non ens simpliciter sed tale ens, non ipsam entis rationem sed eius taleitatem, non esse in se sed esse in tali subiecto. 370. Quidam theologi, nominatim Scotus? Suarez^ et Vasquez,^ ad­ missa cum communi sententia ipsa conclusione, negant efficaciam praefati ar­ gumenti S. Thomae67 69^' Ad quorum mentem sic obici potest·. In argumento 68 S. Thomae fit imprimis illogicus transitus ab effectu universalissimo abstracto, seu esse inquantum esse, quod competit creaturae, ad causam universalissimam concretam, seu ipsum esse subsistens, quod est Deus (ita Scotus). Praeterea, cum entia non producantur nisi secundum esse concretum et istud in unaqua­ que re creata sit finitum, nequaquam est improportionatum causae creatae nec ideo ulla apparet repugnantia quominus a re creata producatur ex nihilo, seu creetur; unde, quamvis ad creationem in genere, seu ad producendum, modo independent! et absoluto, esse in tota sua latitudine, quoad omnia sci­ licet genera et species, requiratur potentia infinita, haec non necessario requi­ ritur ad creationem particularem, seu ad producendum, modo dependenti ac determinato, tale vel tale esse, hanc vel illam speciem, puta hominis vel leo­ nis (ita Suarez). Respondetur ad primum Scoti, quod effectus ille universalissimus non est esse abstractum, quod ceteroquin qua tale produci non potest, sed ipsum concretum esse existentiae, consideratum tamen et productum, non quomodolibet sub hac vel illa ratione, puta hominis vel leonis, sed sub propria am­ plissima ratione, prout ambit et extenditur ad omne esse et ad totum esse cuiuslibet rei. In qualibet autem creatione, etiam particularis ac minimi entis, esse attingitur secundum amplissimam hanc rationem, praecise quia produ­ citur ex nihilo et ex nullo ente praesupposito, ac ideo producitur totum et 67 In 4 Sent., dist. 1, a. 1, n. 7 sqq. 68 Disp. metaph., disp. 20, n. 12-46. 09 In 1 p., disp. 176, c. 2. 69 k" Ait Suarez: «Et mihi quidem posterior sententia vera et certa esse videtur; difficillimum tamen censeo cogentem demonstrationem ad illam confirmandam afferre» (op. cit., n. 12). Subinde conatur ostendere inefficacitatem duarum rationum S. Thomae, repetens plura ex Scoto (cf. n. 26, 31, 35, 40). Suaresio inter modernos consentiunt Hellin et Sagüés, adducentes praeterea idem argumentum quod Suarez, tanquam efficacius sive probabilissimum, substituit probationi S. Thomae, quia scilicet de facto Deus, cum creaverit omnes gradus entium (corporalia, spiritualia sive angelos, et homines), nulli tamen eorum contulit potentiam creandi (ut patet ex eo quod de facto nulla unquam creavit, nec est verismile Deum huiusmodi potentiam impedire, si adesset), ex quo, tan­ quam a signo, rationabiliter deducitur Deum ideo talem potentiam non dedisse, quia dare non potuit. Unde isti doctores a non esse inferunt non posse; quod mirum videtur. r' 368 de deo creante et elevante totaliter, nullo relicto quod possit ab alia causa attingi. Unde non maior re­ quiritur potentia ad creandum omnia entia quam unum, vel maximum ens quam minimum, vel angelum quam muscam, quia in quolibet casu res fit ex nihilo ac ideo attingitur ipsum esse simpliciter ac totaliter, etsi in hoc vel illo ente particulari. Et per hoc solvitur etiam altera obiectio Suaresii, cuius ulteriores ac sub­ tiles instantias singillatim refert ac refutat loannes a S. Thoma.'0 Ceterum, ipse S. Thomas hanc Suaresii obiectionem sibi in terminis obiecerat, scribens: «Virtus facientis consideratur secundum mensuram eius quod fit. Sed ens creatum est finitum... Ergo ad producendum per creationem aliquid creatum, non requiritur nisi virtus finita». Cui respondet: «Virtus facientis non solum consideratur ex substantia facti, sed etiam ex modo faciendi... Quamvis igitur creare aliquem effectum finitum non demonstret potentiam infinitam, tamen creare ipsum ex nihilo demonstrat potentiam infinitam. Quod ex praedictis patet [quia nempe creare aliquid ex nihilo est ipsum attingere secundum uni­ versalissimam rationem effectus, quod est ipsum esse simpliciter ac totaliter]» (1 p., q. 45, a. 5, obi. 3 et ad 3). 371. Aliae obiectiones, quae fieri possunt tum ad infirmandam vim ar­ gumenti S. Thomae tum contra ipsam communem conclusionem, ad sequentes reducuntur. Primo, cum homo generat hominem, attingit ipsum esse hominis, et tamen non illum creat; ergo ratio quare creatura non possit creare, non est quia non attingit ipsum esse. Resp. Homo generando non est causa propria et per se ipsius esse, nec etiam absolute ipsius esse hominis qua hominis, secus esset causa suipsius, sed est tantum causa propria quare esse simpliciter et esse hominis sit in hac materia et in hoc subiecto, seu applicetur ad aliquid; et ita evadit etiam causa impropria et per accidens ipsius esse hominis (ibid., ad 1; cf. C. Gent. 2. 21 et 1 p., q. 104, a. 1). Secundo, si esse inquantum esse esset effectus creationis, sequeretur quod etiam Deus esset effectus creationis, cum et ipse cadat sub ratione entis uni­ versalissimi. Resp. Non dicimus quod omne ens, inquantum ens, est effectus crea­ tionis, sed quod, in omni re factibili ac creabili, id quod est proprius effectus creationis est ens inquantum ens. Unde creatio respicit rationem entis, non prout abstrahit ab ente factibili et ab ente non factibili, sed prout ambit solum ac totum ens factibile seu creabile. Tertio, si ratio entis, in ipsa re factibili, esset proprius effectus creationis, creatio continuo iteraretur in omni operatione, tum Dei tum creaturae, cum in quolibet novo effectu ratio entis necessario admisceatur. Resp. In quolibet novo effectu, ratio entis est effectus Dei, non tamen per actum creationis sed per actum conservationis, sive potius per non sus­ pensionem actus creativi, quo ratio entis iam inducta fuit. Nam omnis actio, ™ln l p., q. 44-49. disp. 38, a. 4. n. 7, 22-24, 27-39. DE CREATIONE MUNDI 369 sive creaturae sive ipsius Dei, quae subsequitur creationem, non producit ens quod iam est productum ex nihilo per creationem, sed tantum tale ens, seu taleitatem entis, seu facit ut ens sit in hoc vel illo subiecto, cum hac vel illa determinatione (cf. 1 p., q. 45, a. 8). Quarto, creatura potest facere aliquid ex contrario, quod resistit actioni suae; ergo a fortiori potest facere aliquid ex nihilo, quod nullatenus resistit. Resp. In mutationibus naturalibus in tantum dicitur contrarium, seu contraria dispositio in subiecto, resistere actioni agenti, inquantum veluti ligat potentiam ne facile transeat in actum ad quem ordinatur, ita ut veluti minuat potentiam. Unde, quo remotior est potentia in subiecto, eo magis dici potest resistere agenti, et, si nulla adest potentia, maxima dicenda est resistentia sive difficultas agendi, ita ut multo facilius sit facere aliquid ex contrario quam ex nihilo, quia in priori casu fit ex aliqua potentia, in altero vero ex nulla po­ tentia (ibid., a. 5, ad 2; cf. De potentia, q. 3, a. 4, ad 16; 1 p., q. 76, ad 6, ad 6, ad 2 et 3). Quinto, sicut homo potest facere hominem, ita et a fortiori angelus pos­ set facere angelum, cum sit perfectior creatura; iamvero, si angelus faceret angelum, id non fieret ex aliquo, seu ex materia, qua angelus caret, sed ex nihilo, adeoque per creationem; ergo aliqua saltem creatura creare posset. Resp. Praecise quia angelus caret materia et individuatur per suam for­ mam, impossibile est ut angelus faciat angelum, quia omne agens creatum non producit per se et absolute ipsum esse nec ipsam suam naturam, secus esset causa suipsius, sed tantum facit ut natura applicetur tali subiecto; ita homo, generando hominem, non est causa naturae humanae absolute sumptae, secus generaret semetipsum, sed tantum facit ut natura humana sit in hoc subiecto, seu in hoc homine generato (ibid., ad 1). 372. Quod autem creatura nequeat esse instrumentalis causa creationis, non solum in productione primae rei creatae (ut patet, quia tunc nulla alia res existit) sed in quacumque subsequent! crea­ tione (ita v. g. ut non potuit creari mundus materialis per angelos, vel anima Adami per limum terrae, vel anima Evae per Adamum, vel anima subsequentium hominum per parentes), ostenditur ex eadem fundamentali ratione superius allata quoad causam principa­ lem, quae imo fortior evadit quoad instrumentum. Nam, ad causandum quomodolibet ipsum esse, quod est effec­ tus universalissimus, requiritur, ut diximus, causa universalissima; iamvero, instrumentum nequit esse causa universalissima, non solum quia, utpote creatum, est causa finita, quod valet etiam de causa principali, sed etiam quia, in sua ipsa ratione instrumenti, nequit attingere esse inquantum esse. Nam, instrumentum in tantum operatur, participando virtutem causae principalis, inquantum per aliquid sibi proprium dispositive operatur ad effectum principalis agentis. Unde, abstrahendo ab ipsa 370 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE virtute accepta a causa principali, duo sunt de ratione instrumenti, ut scilicet operetur aliquid sibi proprium et ut per hoc dispositive operetur, et quidem, aut disponendo ipsum subiectum (ita securis secando disponit lignum ad actionem fabricantis scamnum), aut sal­ tem disponendo sive modificando actionem causae principalis, ita ut haec fiat hoc vel illo modo (ita tuba concurrit ad productionem soni, dirigendo vibrationes aeris et impediendo earum dispersionem, et similiter lingua, dentes et labia fiunt instrumentum vocis). lamvero, in creatione creatura nequit operari aliquid sibi pro­ prium, distinctum ab eo quod fit a causa creante principali, quia haec producit ipsum esse rei, praeter quod et ante quod nihil datur; nec ceteroquin potest operari dispositive, sive disponendo subie­ ctum, quod non adest sed fit ex nihilo, sive etiam disponendo seu modificando actionem divinam creatricem, nam eo ipso quod eam modificaret, eius modum agendi coarctaret ac limitaret, quod est contra rationem actionis creatricis, quae, cum feratur ad obiectum illimitatum (esse inquantum esse), illimitato modo procedere debet.7’ 373. Obicit Suarez (cf. supra, n. 367) rationem S. Thomae recte con­ cludere de instrumentis naturalibus, quippe quae habent de se aliquam pro­ priam virtutem et operationem, qua operantur aliquid proprium ac ita dis­ ponunt subiectum ad actionem agentis principalis, sed nullatenus concludere de instrumentis supernaturalibus, in quibus Deus non utitur aliqua naturali eorum operatione sed ea mere elevat per potentiam oboedientialem ad effi­ ciendum effectum prorsus illis improportionatum, ita ut nullo modo dispo­ sitive se habeant, sed mere ac pure operative, idque peculiariter constat in sacramentis, quae gratiam physice operantur non disponendo animam (3 p., q. 62, a. 1, ad 2), in igne inferni, qui physice torquet spiritus absque praevia dispositione (1 p., q. 64, a. 4, ad 3), et in eucharistica transubstantiatione quae non fit ex aliquo subiecto (3 p., q. 75, a. 8). Respondetur71 72 quod etiam instrumenta supernaturalia, sub ipsa eorum elevatione, operantur aliquid proprium et operantur dispositive, non quidem necessario disponendo subiectum, sed saltem modificando actionem Dei prin­ cipalis agentis, quae iuxta illa instrumenta attemperatur, secus instrumenta non essent. Nam, quomodolibet tum ratio instrumenti tum ratio potentiae oboedientialis intelligatur (nam Suarez inducit peregrinum conceptum cuius­ dam potentiae oboedientialis activae), certum tamen est, iuxta ipsum sensum communem, actionem instrumenti pertinere ad ipsum instrumentum et ab 71 Notat S. Thomas (1 p., q. 45, a. 5) huiusmodi impossibilitatem instrumenti in creatione, apparere peculiariter in instrumento corporali, eo quod, cum agat tangendo vel movendo, debet disponere ipsum subiectum, quod in creatione non datur. 72 Confer Ioannem a S. Thoma, In 1 p., q 44-49, disp. 38, a. 4, n. 41-66, ubi haec aliaeque connexae obiectiones fuse refutantur. DH CREATIONE MUNDI 371 ipso mensurari ac ideo esse finitam ac determinatam, et praeterea effectum principalis agentis debere procedere ultimo ac proxime ab ipso physico ins­ trumento, secus instrumentum non causaliter sed mere adiacenter se haberet, nec ideo esset causa instrumentalis. Haec autem duo, cum implicent aliquam determinationem, tum in causa tum ac consequenter in effectu, repugnant conceptui creationis. Quod attinet tria invocata exempla, scramenta, ignis et verba consecrativa operantur modificando non ipsum subiectum sed tantum actionem Dei; ceterum, in tribus illis habetur etiam subiectum, quod per actionem Dei, ab instrumento modificatam, disponitur ac immutatur, ac ideo longe distant a casu creationis. QUAESTIO IV. DE LIBERTATE ET CREATRICIS (De causa efficienti) n FINALITATE ACTIONIS I. SENSUS QUAESTIONIS. Alter character causae creatricis, vel potius eius actionis in creando, est libertas, cuius notionem dedimus in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 749), agendo generaliter de existentia et essentia libertatis divinae quoad alia a se. Haec igitur quaestio est mera appli­ catio illius, sed ideo hic iterum peculiariter ponitur ut investigetur etiam ipsum proprium motivum ac finis, qui Deum movit ad libe­ ram mundi creationem, de quo occurrit peculiaris error. Inde duae 374. 73 Confer generales locos S. Thomae de divinae voluntatis libertate et finalitate: 1 p. , q. 19, a. 2-5; q. 44, a. 4; C. Gent. 1. 74-78, 86-87, 93; 2. 23; 3. 24-25; De veritate, q. 23, a. 4; De potentia, q. 3, a. 13 Alszeghy, Z. et Flick, M., «Gloria Dei», Gregorianum XXXVI (1955) 361-390. Beraza, B., De Deo Creante (Bilbao 1921), n. 96-127. Ciappi, A. M., De misericordia Dei tanquam causa omnium operum Dei, Romae 1935. Dalmau, J. M., «La bondad divina y la gloria de Dios, fin de la creaciôn. ’Finis operis et finis operantis'», Estudios eclesiâsticos XX (1946) 509-533. Dondeyne, A., «De libertate Dei in opere creationis», Collationes Brugenses XXXI 28-32. Donnelly, Ph. J., «Saint Thomas and the ultimate purpose of creation», Theolo­ gical studies II (1941) 53-83.—«The Vatican Council and the end of creation», ibid. IV (1943) 3-33. Haes, P. de, «Deus omnia creavit ad gloriam suam», Collectanea Mechliniensia XLIII (1958) 139-142. Padoin, G., Il fine della creazione nel pensiero di S. Tommaso, Roma 1959. Palmieri, D., De Deo Creante et Elevante (Romae 1878) 95-118. Rabeneck, J., «Die Lchrentschcidungcn des Vatikanischen Konzils über die Freiheit des Schopfers», Scholastik XXXII (1957) 565-569. Sagues, I. F., De Deo Creante et Elevante («Sacrae theologiae summa» II, Matriti 1964), η. 121-139, 167-221. Spolaor, E., «L’assoluta libertà divina nella creazione alla luce delTcnciclica ’Huma­ ni Generis’», Studia patavina II (1955) 165-217. Stui-’LER, J., «Die Lehre des hl. Thomas von Aquin über den Endzwcck des Schop­ fers und der Schopfung», Zeitschrift fur katholische Théologie XLI (1917) 657-700. Vandenbergue. A., «De fine creationis», Collationes Brugenses XXXVI (1936) 476-481. ' 372 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE quaestiones: 1. Utrum Deus libere creaverit, libertate tam physica quam morali. 2. Utrum huiusmodi libera actio processerit ex fine communicandi divinam bonitatem et obtinendi divinam gloriam. II. ERRORES. 375. Quoad primani quaestionem, num nempe Deus prorsus libere creaverit, libertate tam physica quam morali, tam contradic­ tionis (creare vel non creare) quam specificationis (creare hunc vel alium mundum), affirmativae ac catholicae doctrinae adversati sunt plures errores, quos recitavimus in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 750), in generali quaestione de libertate divinae voluntatis, cuius praesens quaestio est mera applicatio. Ceterum, negatio phy­ sicae libertatis nequit provenire nisi ex Pantbeismo, de quo diximus etiam supra (n. 343); negatio vero moralis libertatis provenit prae­ cipue ex sic dicto Optimismo, vel ex aliis quibusdam principiis plus minusve connexis cum ipso Pantheismo, ut patet ex consideratione errorum in praefato tractatu relatorum. Quoad alteram quaestionem de fine creationis, seu utrum sit communicatio divinae bonitatis (finis operis) et obtentio divinae gloriae (finis operantis), S. Thomas refet «errorem quorundam di­ centium omnia procedere a Deo secundum simplicem voluntatem, ut de nullo oporteat rationem reddere nisi quia Deus vult» (C. Gent. 1. 87); ex quo sequitur Deum ideo creare quia vult creare, et iterum, ideo velle creare quia vult creare: quo quidem nihil solvitur sed pro­ blema removetur, quod tamen solvendum est, quia causa volendi est finis, qui proinde est aliud ab ipsa volitione, sicut obiectum est aliud ab actu. Explicitus error de fine creationis originem habet ex moderna homo-centrica philosophia et consistit in inversione terminorum fi­ nalis causalitatis, ita ut dicatur finem creationis, saltem primarium, non esse bonum Dei, seu eius gloriam, sed bonum hominis, seu ho­ minis beatitudinem, ac ideo non hominem ad Deum, sed Deum ad hominem, ordinari; vel potius error consistit in assumendo ut finem operantis ac primarium id quod est finis operis, et quidem parti­ cularis ac secundarius (seu perfectio hominis). lam Cartesius (t 1650), fundator philosophiae modernae, et Kant (t 1831), illius perfector, negaverant finem creationis esse gloriam Dei, ar­ guentes ex ipsa morali bonitate Dei. quia nempe quaerere propriam gloriam sapit egoismum et ambitionem; quos secuti sunt rationalistae omnes, quatenus DE CREATIONE MUNDI 373 generaliter hominem habent ut finem universi. Eundem errorem explicitius atque in terminis proposuerunt saeculo elapso duo catholici semirationalistae, sci icet Hermes et Giinther, , . Georgius Hermes (f 1831) docuit Deum creasse hominem non propter suam gloriam, quod esset egoismus, sed propter ipsum hominem seu propter istius felicitatem, quae proinde est verus ac principalis finis creationis dum gloria Dei est quaedam istius finis sequela.74 Ad quam doctrinam alludit Gre­ gorius XVI in suo Brevi «Dum acerbissimas» a. 1835, inter «absurda et a doctrina catholicae Ecclesiae aliena» referens id quod Hermes docet de «Dei libertate eiusdemque fine in operibus, quae a theologis vocantur ad extra» (Denz. 2739). Antonius Giinther (t 1863), improbans communem «scholae doctrinam» de gloria Dei ut fine creationis, tanquam a tramite veritatis aberrantem, do­ cuit primarium finem creationis esse beatificationem hominis per substan­ tiam Dei ipsi communicandam, vel, si placet, charitatem Dei ut hominem beati­ ficantem; gloriam vero Dei esse aliquid secundarium vel exinde consequens. Ita, inquit, salvatur sanctitas et puritas intentionis Dei, agentis ex pura charitate potiusquam ex impuro egoismo, et abicitur praeterea ea de absoluta re­ probatione sententia, quae cum praefata scholae doctrina necessario connectitur.75 Ad quam sententiam implicite alludit Pius IX in Brevi «Eximiam tuam» a. 1857, scribens: «Neque ignoramus, ea iisdem libris [Güntherii] doceri et statui, quae catholicae doctrinae de suprema Dei libertate a quavis necessi­ tate soluta in rebus procreandis plane adversantur» (Denz. 2828); nam, cum asserta creationis necessitate aegre componi potest quod Deus creando inten­ derit gloriam suam, ac ideo Giinther ad aliud motivum divertit, quod magis congruat toti pantheisticae suae doctrinae, scilicet ad quandam Dei charita­ tem quae in ipsa processione tô non-ego Dei (i. e. mundi) ex ego Dei (i. e. substantia divina) operatur.76 III. ASSERTIO 1. Deus libere mundum creavit, libertate tam physica quam morali. Haec assertio integre exposita ac probata est in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 754-756), ad modum unius cum quaes­ tione de existentia et essentia libertatis in Deo, quae praecise desu­ mitur ex solo ordine ad obiecta creata. Ut notavimus supra (n. 374), quaestio de libertate Dei in creando est mera applicatio generalis quaestionis de libertate Dei in agendo ad extra. 376. 74 Confer apud J. Kleutgen, Théologie der Vorzeit I (ed. 2, Münster 1867) n. 428 sq. 75 Cf. L. Orban, Fheologia Giintheriana et Concilium Vaticanum I (Romae 19421 161-170. 76 Confer dicta superius, in n. 345, et in vol. 1, n. 750; item Orban, ibid. 194. 374 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE ASSERTIO 2. Libera actio, qua Deus mundum creavit atque in esse conservat, procedit ex duplici primario fine communicandi suam bonitatem sive gloriam internam (fine operis) et inde obti­ nendi gloriam externam seu intellectualis creaturae cognitionem et laudem (fine operantis). Finem creationis esse gloriam Dei, est de fide definita a Cone. Vatic. I. Magis determinate, finem esse ma­ nifestationem divinae perfectionis (gloriam externam) per commu­ nicationem bonorum creaturis, adeoque per communicationem eius­ dem divinae perfectionis (gloriam internam), est doctrina proxima fidei, utpote explicite proposita ab eodem Concilio in capite, quo ipsa definitio enucleatur. Huiusmodi Dei gloriam esse etiam finem primarium creationis, est theologice certum, utpote obvie inclusum in vaticana definitione, quamvis non explicite declaratum; id etiam implicat copulata expressio: «Deus, rerum omnium principium et finis». 377. Nota theologica. PROBATUR 1. Ex auctoritate. suam doctrinam proposuit praecipue in Cone. Va­ ticano I.77 In sess. 3, can. 5 de Deo creatore, explicite definitur: «Si quis... mundum ad Dei gloriam conditum esse negaverit: an. s.» (Denz. 3025). Quomodo huiusmodi gloria intelligenda sit, explica­ tur in correspondente cap. 1 : «Hic solus verus Deus bonitate sua et 'omnipotenti virtute’ non ad augendam suam beatitudinem nec ad acquirendam, sed ad manifestandam perfectionem suam per bona, quae creaturis impertitur, liberrimo consilio ’simul ab initio tem­ poris de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, ange­ licam videlicet et mundanam, ac deinde humanam quasi communem ex spiritu et corpore constitutam’ [Cone. Later. IV]» (Denz. 3002)/ Id ceteroquin aequivalenter continetur in eo quod dicatur ab eodem Concilio, cap. 2, «Deum [esse], rerum omnium princi­ pium et finem» (Denz. 3004). Mens etiam Magisterii exprimitur in hoc quod declarat opera et merita sanctorum ad Dei gloriam referenda esse; quod iam sic exprimebatur saec. 5 in Capitulis Pseudo-Caelestini («Indiculo»): Magisterium 77 Vim doctrinae Concilii exponunt ac determinant Orban, loc. cit. i supra, in n. 375), ct Donnelly, loc. cit. (supra, in n. 373). 73 In his canone et capite feritur peculiariter supradicta doctrina Hermes et G wi­ ther. Cf. Orban, loc. cit. DE CREATIONE MUNDI 375 «Omnia studia et omnia opera ac merita Sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda sunt» (Denz. 243; cf. 675, 1824, 3325, 3743; confet etiam damnatas propositiones Echardi de gloria Dei obtenta etiam per mala opera). Scriptura eandem doctrinam quamsaepe proponit, tum impli­ cite, Deum nempe exhibens ut eum qui nulla re indiget (lob. 22. 3; Is. 15. 2; Act. 17. 26), qui sua actione et possessione omnia replet (Psal. 103. 24; Rom. 11. 36; Hebr. 2. 10), qui est finis omnium (Apoc. 22. 13: «Ego sum alpha et omega..., principium et finis»), tum explicite, loquens de gloria Dei, quam «caeli enarrant» (Psal. 18. 2; 88. 6), quae ei debetur ab omnibus creaturis, etiam irrationa­ libus (Psal. 102. 20-22; 148; 150; Dan. 3. 57 sqq.: «Benedicite, omnia opera Domini Domino...»), et praecipue ab hominibus (Rom. 11. 36: «Ipsi gloria in saecula»; 1 Cor. 10. 31: «Omnia in gloriam Dei facite») et ob quam homo creatus est (Deut. 26. 19: «Et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam»; Is. 43. 7: «Et omnem, qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum et feci eum»; cf. 48. 11). Patres eadem dicunt et ulterius determinant, loquentes etiam de fine in sensu exclusivo. Ratio scilicet (finis operis) quare Deus mundum creavit, non est indigentia sed pura bonitas, ut nempe diffunderet in alia entia perfectiones suas. Augustinus·. «Satis est christianos rerum creandarum causam... nonnisi bonitatem credere creatoris» (Enchir. 9, ML 40. 235 sq.). Damascenus, fere repetens Nazianzenum (Orat. 38. 9): «Quoniam igitur bonus, omnique boni­ tate praestantior Deus, non satis habuit sua ipsius contemplatione frui; sed pro nimia bonitate sua quaedam esse voluit, quae ipsius afficerentur beneficiis, eiusque bonitatis participes forent» (De fide orth. 2. 2, MG. 94 863-866). Item ratio creandi (finis operantis) est ut ex operibus cognos­ catur Dei perfectio et maiestas. Theophilus Antiochenus: «Omnia Deus fecit, cum antea non essent, ut ex operibus cognoscatur et intelligatur eius maiestas» (Ad Autolicum 1. 4, MG 6. 1029). Ter­ tullianus: «Totam molem istam... de nihilo expressit in ornamentum maiestatis suae, unde et Graeci nomen mundo χο’βμον accommoda­ verunt» (Apol. 17. 1, CCL. 1. 117). Peculiariter ea duplex ratio fuit quare homo ipse crearetur. Didache: «Tu Domine omnipotens creasti omnia propter nomen tuum, et cibum po­ tumque dedisti hominibus ad fruendum, ut tibi gratias agant... Ante omnia 376 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE gratias tibi agimus, quod potens es; gloria tibi in saecula» (10, Funk 1. 22). Irenaeus: «Igitur initio non quasi indigens hominis, plasmavit Adam, sed ut haberet in quem collocaret sua beneficia. Non enim solum ante Adam, sed et omnem conditionem, glorificabat Verbum Patrem suum, manens in eo...» (Adv. haer. 4. 14, MG 7. 1010). Origenes: «Hic cum in principio crearet ea quae creare voluit, id est rationabiles creaturas, nullam habuit aliam creandi causam nisi propter seipsum, id est bonitatem suam» (De prine. 2. 9. 6, MG 11. 230). Nyssenus: «Tu es vas a Deo fictum atque conflatum, lauda effecto­ rem tuum, neque enim aliam ob causam factus es, nisi ut ad Dei gloriam celebrandam esses instrumentum accommodatum» (In verba «Faciamus homi­ nem», Orat. 2, MG 44. 282). Ceterum, praefatae duae rationes (finis qui, tam operis quam operantis) non excludunt, imo copulantur utilitati hominis (finis cui), qui ceteroquin solus ex gloria Dei utilitatem capere potest. Hieronymus: «Non quod Deus laude alicuius indigeat, sed quo laus Dei laudatoribus prosit» (In Ephes. 1. 14, ML 26. 488). Augusti­ nus: «Ille igitur usus qui dicitur Dei, quo nobis utitur, non ad eius sed ad nostram utilitatem refertur, ad eius autem tantummodo boni­ tatem» (De doctr. christ. 1. 32. 35, ML 34. 32). PROBATUR 2. Ex ratione theologica.79 378. Veritas nostrae assertionis sequitur immediate ac neces­ sario ex dictis in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 746-748) circa proprium ac formale obiectum divinae voluntatis (nam quoad vo­ luntatem obiectum et finis convertuntur). Formale scilicet ac principale obiectum divinae voluntatis est sola bonitas essentiae divinae, cum ipsa sola adaequet infinitam Dei voluntatem, creaturae vero nequeunt esse nisi obiectum materiale ac secundarium. Unde, cum Deus mundum creavit, mundum eiusque creationem non alio formali ac principali fine velle potuit, nisi ob amoren suae bonitatis (seu gloriae, ut dicitur, internae), non quidem acquirendae, sed in alias res effundendae (De veritate, q. 23, a. 4). Et huiusmodi effusio, sive divinae bonitatis communicatio et divi­ narum perfectionum participatio (seu gloria Dei externa et obiecti­ va) est ipse finis operis"0 creationis. 79 1 p., q. 19. a. 2-5; q. 44. a. 4: C. Gent. 1. 74-78, 86-87, 93; 3. 24-25; De veri­ tate, q. 23, a. 4. ω In nostro opere De Matrimonio l 709-716 fuse explicavimus sequentem finis di­ visionem: 1 Finis operis=finis effectus Finis operantis “finis causa DE CREATIONE MUNDI 377 Cum autem huiusmodi communicatio sit ex seipsa manifestativa divinae perfectionis et prout talis deducatur in actum per for­ malem cognitionem ex parte intellectualis naturae, Deus per crea­ tionem, hanc ulterius cognitionem, et laudem ex ea exurgentem (gloriam Dei externam et subiectivam sive formalen)8' intendit tan­ quam finem operantis, et quidem sive ut finem qui vel cuius gratia (finem qui intenditur vel cuius gratia creatio fit, scilicet ipsam cog­ nitionem et laudem a creatura praestandam), sive ut finem quo (seu assecutionem finis qui, per obtentam a creatura agnitionem et lau­ dem), sive quodammodo ut finem cui (seu subiectum, cui finis qui appetitur, scilicet Deum, quatenus sibi ipsi nec alteri laus creaturae appetit, quamvis exinde nullam ipse capiat utilitatem).* 8283 81 379. Inter ea autem quae in mundo divinam perfectionem participant, quaeque ad modum unius a Deo intenduntur, sub praefata communi ratione participationis divinae perfectionis eiusque manifestationis, aliquis ordo invetur, secundum maiorem vel minorem gradum illius participationis et manifes­ tationis, ac ideo secundum hunc ordinem a Deo intenduntur ac disponuntur, tanquam materialia et secundaria obiecta voluntatis divinae et secundarii fines creationis^ ita ut, generaliter loquendo, Deus inferiorem creaturam ad supe­ riorem ordinet, tanquam ad immediatum ac particularem suum finem, et ra­ tione illius eam velit ac creet, puta mundum materialem propter hominem (cf. C. Gent. 1. 86 sq.). Et huic finalitatis ordini, quem Deus in sua actione creativa quodamFinis cuius, vel qui=obiectum quod appetitur Finis cui=subiectum cui appetitur Finis quo=actus quo attingitur finis qui 81 Sic gloria definiri solet: Clara cum laude notitia (cf. 2-2, q. 132, a. 1). 52 Ex quibus sequitur Deum esse causam finalem omnium rerum (1 p., q. 44, a. 4), sicut ex q. 1 sequitur ipsum esse causam efficientem earundem (ibid , a. 1) et ex utraque causalitate sequitur ipsum esse etiam causam exemplarem omnium (ibid., a. 3), Quae om­ nia ceteroquin constant ex dictis in tractatu De Deo Uno, inde a fundamentali ipsa quaes­ tione de Dei existentia (cf. in vol. 1, n. 564). Cf. L. Billot, «De Deo prima causa effi­ cienti, exemplari et finali universi», Gregorianum I (1920) 3-10. 83 De secundario fine creationis in relatione ad primarium agunt: Dalmau, J. M., «La bondad divina y la gloria de Dios, fin de la creaciôn, ’Finis operis et ’finis operantis’», Estudios eclesiâsticos XX (1946) 509-533. Guibert, A. de, «Pour la gloire de Dieu», Revue d’ascétique et mystique XIII (1932) 3 sqq. Huby, J., «Salut personnel et gloire de Dieu», Etudes CCIV (1930) 513-528. Kerkhofs, L., «Numquid in Creatore habeatur ambitio», Revue ecclésiastique de Liège (1919-20) 397-401. Loncke, J., «Deus in creando nec egoismi nec ambitionis est arguendus», Collatio­ nes Brugenses XLII (1946) 460 sq.—«Creaturae materiales conditae sunt propter homi­ nem», ibid. XLIII (1947) 7-11. Philips, G., «De fine secundario creationis». Revue ecclésiastique de Liège XXV (1933-34) 300-305. 378 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE modo prosequitur,84 correspondet necessario a parte rei, seu inter res ipsas creatas, eadem finalitatis ordinatio ac praelatio, ita ut unum sit propter aliud, puta particulares creaturae propter mundum universum,8’’ mundus materialis propter mundum spiritualem, et irrationales creaturae propter hominem, qui propterea rex creationis appellatur. Inde etiam resultat pro unaquaque re distinctio finis proximi ac specificativi et finis ultimi ac comprehensivi, ita ut finis ultimus sit unus ac simplex pro omnibus rebus, scilicet ipse Deus, sive bonitas divina eiusque participatio in omnibus realizanda et attingenda, et finis proximus sit pro unaquaque re diversa ac distincta illius participatio ac realizatio pro varietate rerum. «Unde patet quod omnia appetunt divinam similitudinem quasi ultimum finem» (C. Gent. 3. 24; cf. 1 p., q. 44, a. 4, ad 3). Ita, quod attinet ipsum hominem, finis eius proximus ac specificativus est consecutio ipsius humanae ac rationalis perfectionis, in qua invenitur pe­ culiaris ac nobilissima participatio essentiae ac bonitatis divinae in quantum est infinitum ens intellectuale; finis autem ultimus est consecutio eiusdem humanae perfectionis, prout respicit ipsum Deum per intellectionem et amo­ rem, sive in ordine naturali (finis ultimus naturalis, seu cognoscere et amare Deum ut auctorem naturae), sive in ordine supernaturali, in hypothesi subsequentis elevationis qua opus creationis extenditur ac perficitur (finis ultimus supcrnaturalis, seu cognoscere et amare Deum ut auctorem gratiae, quod fit per beatificam visionem et fruitionem). «Intelligere igitur Deum est ultimus finis omnis intellectualis substantiae» (C. Gent. 5. 25). Et in utroque ordine fit necessario supradicta finium distinctio (n. 378), ita ut v. g. in ordine su­ pernaturali finis qui ultimus sit ipse Deus secundum bonitatem suae vitae intimae, finis quo sit ipsa Dei assecutio, seu actus visionis beatificae, finis cui sit ipse homo ut aeternaliter beandus et quodammodo ipse Deus ut inde su­ premo modo glorificandus.86 380. Ex dictis de proprio ac formali obiecto voluntatis necnon de dis­ tinctione quadruplicis finis (finis operis et finis operantis, subdivisi in cuius, cui et quo) et de finalitatis ordinatione inter ipsas creaturas ad invicem, facile solvuntur obiectiones eorum qui proprium finem creationis pervertunt (cf. supra, n. 375), pro huiusmodi fine universaliter et indistincte assignantes ipsum hominem eiusque perfectionem et glorificationem. 84 Ut dictum est in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 748), voluntas divina non proprie movetur a fine, tanquam a causa, cum causari sit imperfectio. Unde, cum dicimus Deum agere propter finem, particula «propter» signat dependentiam obiectorum inter se, non vero ipsius actionis divinae ab obiectis. Propterea, ut advertit S. Thomas, proprie loquendo Deus «non propter hoc vult hoc», sed «vult hoc esse propter hoc» ( 1 p., q. 19, a 5; cf. C. Gent. 1. 87). 85 C. Gent. 1. 86: «Sic igitur procedere possumus in assignando divinae voluntatis rationem. Deus vult hominem habere rationem ad hoc quod homo sit: vult autem hominem esse ad hoc quod completio universi sit; vult autem bonum universi esse quia decet bonitatem ipsius». 86 De secundario fine creationis, de homine ut fine creationis et de Christo homine tanquam peculiari fine creationis, praeter auctores nuper relatos confer Sagues, op. cit. (supra, in n. 373), n. 202-212. DE CREATIONE MONDI 379· Quod autem dicunt finem gloriae propriae obtinendae esse moraliter indignum ex parte Dei et egoismum ac ambitionem sapere, peculiari refuta­ tione non indiget, quoniam appetere gloriam, seu aliorum cognitionem cum laude, non est vitiosum, nisi fiat modo inordinato, ut cum appetitur vana gloria, quod in Deo contingere non potest.8788 Quod praeterea dicunt magis decere ut Deus creet, sive suas perfectiones effundat, ex pura charitate erga alios, quam ex egoistico amore sui, supponit non modicam ignorantiam tum proprii obiecti divinae voluntatis, quod est sola infinita bonitas, tum essentiae ipsius amoris Dei erga alios. Nam nequit Deus ex puriori ac profundiori amore diligere creaturas, quam, ita amando seipsum, ut infinitam et super omnia amabilem suam bonitatem illis com­ municet, et in ipso amore suae gloriae, quae in creata communicatione suae perfectionis consistit, creaturarum ipsarum utitlitatem et gloriam quammaxime quaerat. Imo, ut observat S. Thomas, cum Deus nullum commodum et uti­ litatem ex communicatione suae bonitatis obtineat, sed ex sola bonitate agat, «ipse solus liberalis proprie dici potest» (C. Gent. 1. 94; 1 p., q. 44, a. 4, ad 1; cf. 2-2, q. 132, a. 1, ad 1; 1 p., q. 20, a. 2). QUAESTIO V. effidenti) DE CREATIONE MUNDI IN TEMPORE (De causa I. SENSUS QUAESTIONIS. Tertius character actionis creatricis est eius temporalis aspectus, sive tempori alligatio. De qua duplex occurrit quaestio, altera de facto et altera de possibili, scilicet: 1. Utrum de facto Deus non ab aeterno sed in tempore mundum creaverit. 2. Utrum tamen 381. 87 Cf. 2-2, q. 132, a. 1; Kerkhofs et Loncke, nuper relatos. 881 p., q. 46, a. ί-2; In 2 Sent., dist. 1, q. 1, a. 5; C. Gent. 2. 31-38; De potentia, q. 3, a. 13, 14 et 17: Opusc. De aeternitate mundi contra murmurantes; Quodl. 3, q. 14, a. 2: Quodl. 12, q. 2, a. 2; q. 6, a. 1. Praeter theologos, de hac quaestione competenter agunt etiam plures philosophi, in Cosmologia vel Theodicea, ut Urraburu, Gredt, Hugon, Hellin, Martinez del Campo. Anderson, J. F., «Time and the possibility of an eternal world», Thomist XV (1952) 136-161. Antweiler, A., Die Anfangslosigkeit der Welt nach Thomas von Aquin und Kant, 2 voll., Trier 1961. Collell, A., «EI problema de la posibilitat de la creaciô ab aeterno», Criterion IΠ (1927) 419-437. Gierens, Μ., Controversia de aeternitate mundi. Texus antiquorum et scholastico­ rum, Romae 1933. Lepicier, A., De aeternitate mundi diatriba, Parisiis 1882. Munnynck, M. de, «Le commencement du monde», Divus Thomas (Freiburg) IV (1926) 33-39. Stentrup, F. A., Das Dogma von der zeitlichen W eltschopfung gegeniiber der natiirlichen Erhenntnis, Innsbruck 1870.—«Zum Dogma von der zeidichen Weltschbpfung», Zeitschrift für katholische Théologie XVI (1892) 163-174,, 746-743. Vio, S., Crcazione del mondo nel tempo, possibilité della creazione eterna, Vene­ zia 1903. 380 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE potuerit ab aeterno mundum creare, seu utrum non repugnet creatio ab aeterno. In qua quaestione attendendum est quod, cum dicimus mundum creari in tempore, sensus non est quod fuerit aliquod tempus, in cuius medio Deus coeperit creare, nam nihil est ante creationem et tempus supponit aliquid, seu mobile et motum, cum sit mensura motus; unde melius dicitur mundus creari cum tempore, quam in tempore, quatenus ipsum tempus cum mundo incoeperit. Nec iterum est imaginandum quod mundus ita in tempore creatus sit, ut in priori aliquo momento non extiterit et post aliquod momentum extiterit, nam non datur prius et posterius ubi nondum datur tempus. Unde id potius modo negativo ac regressive intelligcndum est, quatenus retrocedendo a quocumque momento temporis iam existentis, puta ab ho­ dierna die, non sit procedere in indefinitum, sed pervenitur ad ultimum ali­ quod momentum vel diem, ultra quod mundus non fuit, ac ideo numerus dierum vel annorum mundi sit determinatus et assignabilis. Unde melius quam in tempore aut cum tempore, dicetur mundus creari a tempore seu non ab aeterno (cf. 1 p., q. 46, a. 3, ad 1-3). Et idem valet de locutione creari ab aeterno, quae pariter significat quod, retrocedendo ac numerando ab hodierna die, nunquam attingetur momentum ultra quod mundus non fuerit, nec unquam dierum numerus complebitur. II. ERRORES ET OPINIONES. 382. Quoad primam quaestionem de creatione mundi in tem­ pore, negatio huius veritatis fidei necessario sequitur ex triplici errore, scilicet vel ex Pantheismo, quo mundus identificatur cum Deo; vel ex ipsa sola negatione physicae libertatis in Deo (quae ceteroquin connectitur cum quodam mitigato Pantheismo, ut dictum est supra, n. 375); vel ex doctrina de formatione mundi ex quada M praeiacenti ac coaeterna materia (in qua negatur ipsa vera ac proprie dicta creatio, ut dictum est supra, n. 343 sq.). Ex primo pantheistico errore procedit explicita affirmatio necessitatis creationis ab aeterno apud philosophos non catholicos, inde a Kant^ Cum secundo errore, negante physicam Dei libertatem, probabiliter con­ nectitur explicita affirmatio creationis mundi ab aeterno apud aliquos doctores catholicos, ab Ecclesia ceteroquin damnatos.90 89 Kritik der rcinen Vernunft (ed. A. Gotland, Berlin 1922) 306 sq.; gallica versio Critique de la raison pure (A. Tremesaygues er B. Pacaud, nouvelle edition, Paris 1950) 388: «La première réponse à la question cosmologique concernant la grandeur du monde est donc cette réponse negative: le monde n’a pas de premier cor nu encement dans le temps ni de limite extrême dans l’espace». Comparationem inter doctrinas S. Thomae et Kant in hac re instituit A. Antweiler, loc. cit. (supra, in n. 380). 90 Nisi quis illorum negationem velit benigne interpretari de sola morali libertate, DE CREATIONE MUNDI 381 Magister scilicet Echardus (t 1327) sequentes tres propositiones docuit, a loanne XXII a. 1329 damnatas: «Quam cito Deus fuit, tam cito mundum creavit. Item concedi potest mundum fuisse ab aeterno. Item simul et semel, quando Deus fuit, quando Filium sibi coaeternum per omnia coaequalem Deum genuit, etiam mundum creavit» (Denz. 951-953). Supradictus Antonius Giinther (f 1863) ex sua quasi-pantheistica expli­ catione ipsius creationis, qua docet mundum oriri ex cogitatione sui non-ego in mente divina, quae necessario ligatur cum cogitatione sui ego, seu cum ipsa positione Dei et trium divinarum personarum (cf. supra, n. 345), neces­ sario mundi aeternitatem deducere debet; de facto ipse explicite asserit inter manifestationem Dei ad intra, qua Deus evadit unus et trinus, et manifes­ tationem ad extra, qua mundus creatur, non maiorem distantiam intercedere quam inter ipsas tres divinas personas.*91 Cum tertio denique errore de praeexistenti ac coaeterna materia connecti potest explicita affirmatio plurium antiquorum philosophorum de aeternitate ipsius creationis mundi (cf. supra, n. 343 sq.), intellecta saltem in hoc sensu quod Deus ex coaeterna nec creata materia, inde ab aeterno praesentem mun­ dum efformavit, educendo formas ex materia. Certe ipse Aristoteles hoc explicite docuit;92 imo videtur praeterea do­ cere, non solum de facto mundum fuisse ab aeterno, sed etiam non posse esse nisi ab aeterno, sed S. Thomas ab hoc altero errore eum absolvit, dicens ipsum tantummodo refellere inefficaces rationes quibus aliqui philosophi, ut Anaxa­ goras, Empedocles et Plato, probabant mundum in tempore incoepisse (1 p., q. 46, a. 1). Aristotelem secuti sunt supradicti eius commentatores, signanter Avicenna et Aver roes (supra, η. 306).92 6i' Quod attinet Platonem, incertum est num et ipse aeternitatem mundi docuerit; id negat ipse Aristoteles, Platonem tacito nomine impugnans quod dixerit mundum esse generatum, etsi indissolubilem.93 Certe tamen posteriores ua diximus in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 750). Ceterum, etiam ex negatione solius moralis libertatis in Deo, facile sequitur affirmatio creationis ab aeterno, quatenus dicatur sapientiam, iustitiam et bonitatem Dei moraliter exigere ut mundus ab aeterno creetur. 91 Cf. Orban, op. cit. (supra, in n. 345) 157-160, 194. nPhys., 1. 8, c. 1: «Nullum tempus erit neque erat, quando motus non erit sive non erat» (cf. De coelo, 1. 1, c. 10 [S. Thomam, lect. 22], ubi Aristoteles fusius de hac Ilii ­ re agit). Diximus autem supra (n. 344) quod non certo constat utrum Aristoteles admi Ulli serit, saltem confuso modo, veram creationem, an tantummodo formationem mundi ex increata materia (utique ab aeterno). S. Thomas ipsam doctrinam de creatione ei attri­ buit; ac propterea in suo commentario ad ea verba observat: «Ex quo patet quod, quam­ vis Aristoteles poneret mundum aeternum, non tamen credidit quod Deus non sit causa essendi ipsi mundo, sed causa motus eius tantum, ut quidam dixerunt» (lect. 3, ed. Maggiolo, p. 514, 516). 921!1 Cf. L. H. Kendzierski, «The doctrine of eternal matter and form», Modern schoolman III (1954) 171-183. 93 De coelo, 1. 1, c. 10 (S. Thomas, lect. 22, n. 227, ed. Spiazzi, p. 108). Idem tenent Baudry, op. cit. (supra, in n. 344), 77-88, 96 sq. et A. Dies, Autour de Platon (Paris 1927) 546-548, 571. Contradicit Taylor, op. cit. (supra, in n. 344) 442 sqq., dicens Platonem asseruisse aeternitatem mundi. 382 DE DEO CREANTE F.T ELEVANTE Platonici et Neoplatonici, signanter Plotinus et Philo, ex sui magistri prin­ cipiis aeternitatem mundi deduxerunt et docuerunt.9495 Quoad alteram quaestionem de necessitate creationis in tempore, seu repugnantia creationis ab aeterno, utrum nempe re­ pugnet quod II undus sit creatus er nunquam incoeperit, dissentiunt catholici philosophi et theologi inde a medio aevo.9? 383. Sententia affirmans repugnantiam videtur fuisse de mente aliquorum Patrum (qui tamen ipsam quaestionem signate non posuerunt nec explicite cogitarunt), ut Tertulliani, Methodii et Zachariae Mityleni (cf. infra, n. 386), evasit communis apud magnos theologos medii aevi, ut Anselmum Cantuariensem, Richardum a S. Victore, Guillelmum Parisiensem, Alexandrum Halensem, Albertum M.96 Bonaventuram,97* Petrum de Tarentasia, Matthaeum de Aquasparta, Richardum de Mediavilla, Henricum Gandavensem,9s Petrum Olivi et Raimundum Lullum. Subinde, ob S. Thomae praecipue oppositionem, patronos amisit, quos iterum post Cone. Trid. assumpsit, etsi non valde nu­ merosos (relative ad patronos contrariae sententiae), ut Toletum, Valentiam, Petavium,99 Tanner, Lessium, Silvestrem Maurum, recentius Tongiorgi, Pal­ mieri (decisive),1 Hurter, Hontheim, Tilmann, Pesch, Lahousse, Van der Aa, Pignataro, Huarte,2 Muncunill, P. C. Landucci,3 L. Roy,4 I. Hellin.5 Quorum rationes sunt turn communis (ut putant) Patrum sententia, turn quia, si mundus esset ab aeterno, haberetur infinitum in actu, seu multitudo actu infinita, quae repugnat. 94 Cf. Augustinum, De civ. Dei 10. 31; 11. 4; Baudry, ibid. 214-217, 226; R. Arnou, «Platonisme des Pères», Dictionnaire de théologie catholique XII-2 (Paris 1935) 2349-2351. 95 Confer peculiariter Gierens, loc. cit. (supra, in n. 380). 96 In Phys., 1. 8, tr. 1; In 2 Sent., dist. 1, a. 10; Summa, p. 2, tr. 1, q. 4, m. 2, a. 5. 97 Qui omnino decisive loquitur, declarans quod «ponere mundum aeternum esse sive aeternaliter productum, ponendo res omnes ex nihilo productas, omnino est contra veritatem et rationem» (In 2 Sent., dist. 1, p. 1, a. 1, q. 2). Cf. A. Mondreganes, «De im­ possibilitate aeternae mundi creationis ad mentem S. Bonaventurae», Collectanea franciscana V (1935) 529-570. ^Quodl. 1, q. 7. 99 Qui in suo tractatu De Deo. L 3, c. 6, non paucos Patnim textus collegit ad hanc sententiam firmandam; quorum tamen plures ad rem stricte non faciunt. 1 Cosmologia, thes. 31; De Deo Creante, thes. 13. 2 Op. cit. (supra, in n. 351) 124-130. 3 «Si puo dimostrare filosoficamente la temporaneità e finitezza dimensiva delTuniverso materiale?», Divus Thomas (Piacenza) LU (1949) 340-344.—«L’infinità dimensiva e 4tl| temporale delTUniverso è veramente assurda», ibid. LIV (1951) 60-79. De controversia suscitata ab argumento huius auctoris confer varios articulos Degl’Innocenti, Masi, Crenna et aliorum, ibid. LUI (1950), necnon Viganô, ibid. LIV (1951). 4 «Note phil phique sur l’idée de commencement dans la création», Sciences ecclé­ siastiques II (1949) 220-225. 5 Theologia naturalis (Matriti 1950) 773-778. DE CREATIONE MUNDI 383 Sententia negans repugnantiam innuitur ab Augustino** et Boethio? clare vero ac decisive primo statuitur a S. Thoma, non obstante communi contraria sententia coaevorum,678 longe communior subinde evasit usque ad hodiernum diem, cum eam proponant omnes thomistae, plures scotistae et non pauci ex S. J. Sint pauca nomina ex omni schola: Scotus (minus certe), Aegidius Ro­ manus, Hervaeus Natalis, Durandus, Ockam, Capreolus, Ferrariensis, Caietanus, Soto, Banez, Molina, Vasquez, Suarez, loannes a S. Thoma, Salmanticenses, Mastrius, Gonet, Billuart, et recentius Liberatore, Schiffini, Sanseverino, Zigliara, Esser, lanssens, Urrâburu, Minges, Mendive, Beraza, Sertillanges,9 Garrigou-Lagrange, Hugon, Gredt, Van Hove, Boyer, Daffara, Diekamp, Martinez del Campo. Quorum rationes sunt, quia creari et incipere non sunt idem, sed unum abstrahit ab alio; esse creatum, seu esse ab alio, respicit quidditatem rei, dum incipere in tempore et esse nunc et non antea accidit quidditati; nec ceteroquin adhuc demonstratum est Deum non posse facere ut sint infinita actu, saltern sub aliquo respectu. Ratione tamen huius difficultatis de impossibilitate infiniti in actu, prae­ fati doctores dividuntur in duas opiniones. Nam plures, ut Capreolus, Ferra­ riensis, Caietanus, Salmanticenses, Hugon, Garrigou-Lagrange, quibus videtur magis favere ipse S. Thomas, sustinent simpliciter non impossibilitatem mundi ab aeterno, sive quoad res permanentes (ut angelum, animam ratio­ nalem, substantias qua tales et sine motu) sive quoad res successivas (sci­ licet motum et omnes res tanquam motas); alii vero, ut Durandus, Soto, Suarez,1011loannes a S. Thoma,11 Billuart, Goudin, Lepidi, Zigliara, Janssens, Urraburu, Diekamp, Martinez del Campo, tantum quoad res permanentes, cum aeternitas rerum successivarum videatur inducere infinitum in actu, quod repugnat. 6 Quatenus, disputans contra Neoplatonicos, hoc tantum contendit, eos non probare necessitatem creationis ab aeterno; quo innuit huius rei non impossibilitatem: «Illa igitur omnis argumentatio dissoluta est, qua putatur nihil esse posse, sine fine temporis, nisi quod initium non habet temporis» (De civ. Dei 10. 31). Nec refert quod inferius dicat, iuxta illorum theoriam mundum absque initio temporis «modo quodam vix intelligibili semper esse factum» {ibid. 11. 4): nam ex hoc ipso ostenditur eum huiusmodi creationem non reputasse omnino inintelligibilem. Cf. S. Thomam, Opusc. De aeternitate mundi, non longe a fine. 7 De consolatione philosophiae, 1. 5, pros. 6, ML 63. 859. 8 Praecipue 1 p., q. 46, a. 2 et Opusc. De aeternitate mundi contra murmurantes (i. e. contra cos qui incusabant hanc novam eius opinionem; exaratum a. 1270 post pri­ mam partem Summae Theologicae); vide alios textus infra, n. 388. Cf. Th. Esser, Die Lehre des hl. Thomas von Aquin Uber die Moglichkeit einer anfanglosen Schopfung, Münster 1895, et Antweiler, loc. cit. (supra, in n. 380). 9 Omnino decisive et insistenter (imo exaggerate; cf. infra, n. 384), La preuve de l’existence de Dieu et l’éternité du monde, Fribourg 1897.—«L’idce de la création dans Saint Thomas d'Aquin», Revue des sciences philosophiques et théologiques I (1907) 239251.—S. Thomas d’Aquin (Paris 1912) 283-292.—L’idée de création et son retentissement en philosophie (Paris 1945) 5-24. 10 Disputationes metaphysicae, disp. 20, sect. 5, n. 15 sq. 11 Philosophia naturalis, p. 1, q. 24, a. 2. ΠΕ BEO CREANTE F.T ELEVANTE 384 III. ASSERTIO 1. Deus non ab aeterno sed in tempore mun­ dum creavit. 384. Nota theologica. Est de fide explicite definita, praeser­ tim a Cone. Later. IV et Vatic. I. PROBATUR 1. Ex auctoritate. doctrina praecipue continetur in definitione Cone. Later. IV, quae inceptionem mundi in tempore proponit ad modum unius cum ipso facto creationis («Simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam») quamque ad verbum repetit Cone. Vatic. I (in capite tamen doctrinae, non in ipso canone definitionis; cf. textus supra, n. 346). Idem implicite proponitur tum in quadam fidei professione, Cone. Remensi attributa, contra Gilbertum Porretanum: «Credimus solum Deum Patrem et Filium et Spiritum San­ ctum aeternum esse».'? tum a Cone. Flor., verbis «Qui, quando vo­ luit, condidit creaturas» (supra, n. 346). Magisterii Minora documenta sunt: Condemnatio doctrinae Origenis per edictum lustiniani imperatoris, publicatum in Cone Constantinop. a 543, cuius can. 8 habet: «Si quis dicit... creaturas Deo coeternas esse, an. s.» (Denz. 410; haec tamen verba desunt in lectione variante). Condemnatio doctrinae Echardi a loanne XXII (supra, n. 382). Generalis reprobatio doctrinae Günther a Pio IX (supra, n. 375). Responsum Commissionis Biblicae de sensu litterali horum quae respiciunt «rerum universarum creationem a Deo factam in initio temporis» (supra, n. 347). Pii XII reprobatio eorum a quibus inter alia «ne­ gatur mundum initium habuise, atque contenditur creationem mundi neces­ sariam esse...; quae quidem Vaticani Concilii declarationibus adversantur» (Encycl. «Humani generis», Denz. 3890).12 13 id explicite affirmat in ipsa narratione creationis, Gen. 1. 1: «In principio creavit Deus caelum et terram»; nam, ut dictum est supra (n. 348), quamvis illud incisum absolute intelligi posset de solo ordine naturae, ita ut tantum indicet ipsum factum 385. Scriptura 12Tamen Denzinger in nova editione a 1963 (n. 745), eam professionem abiudicat Concilio et tribuit Bernardo Claraevallensi aliisque, in privata synodo contra Porretanum congregatis. 13 Hic habetur, etsi tantum per transennam, authentica declaratio doctrinae Vatica­ nae de initio mundi in tempore. Inde inepta comprobatur peregrina dubitatio A. D. SerTillanges, qui putavit nonnisi ipsum factum creationis, non vero eius initium in tempore, certo definiri a Cone. Vatie, et Later, ac ideo sibi improbabile non esse ipsum factum creationis mundi ab aeterno (op. cit. [supra, in n. 383] L’idée de créalion 19). Quam sententiam crisi iam subiecerat J. de Blic, «A propos de l'éternité du monde», Bulletin de littérature ecclésiastique (1946) 162-170. DE CREATIONE MUNDI 385 creationis, tamen in communi et obvio sensu, cui auctor sacer sese accommodare solet, ordinem temporis significat, et in boc sensu illud accipit hermeneutica sacra. Nec refert quod plures Patres" vocem «principium» ibi intel­ lexerunt de Verbo divino, meram allusionem ad Io. 1. 1, 3 («In principio erat Verbum... Omnia per ipsum facta sunt») transferen­ tes in verum textuum parallelismum, ita ut prior textus sonet: «In Verbo creavit Deus caelum et terram». Nam Patres etiam in tempo­ rali sensu eam vocem accipiunt, ut patet ex contextu, et ceteroquin ipsis licuit utrumque textum veluti commiscere, ita ut sequens copu­ latus sensus ex utroque conficiatur: «In principio, quando iam erat Verbum (ab aeternitate), creavit Deus caelum et terram, per quod omnia facta sunt». Sunt plures alii textus Scripturae, in quibus tam emphatice ac insistenter sermo est de initio mundi, ut vix rationabiliter id in mero philosophico sensu prioritatis naturae, sive solius facti creationis, accipi diceretur. Gen. 2. 4: «Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram»; Psal. 8. 2: «Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus»; Psal. 101. 26: «Initio tu Domine terram fundasti»·, Prov. 8. 22: «Dominus pos­ sedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio»; Io. 17. 5: «Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habui, priusquam mundus esset, apud te»; ibid. 17. 24: «Quia dilexisti me ante constitutionem mundi»; Ephes. 1. 4: «Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem». idipsum explicitius ac insistenter docent, praeci­ pue cum agunt tum contra Gnosticos ponentes materiam aeternam, quibus opponunt aeternitatem esse proprietatem solius Dei, tum contra Arianos, negantes divinitatem Verbi, quibus opponunt aeter­ nitatem Verbi esse argumentum divinitatis eius, cum creaturae ince­ perint in tempore. Imo aliqui, ut Tertullianus, Methodius et Zacha­ rias Mitylenus, ita huiusmodi duo argumenta premunt, ut videantur docere non solum de facto mundum esse creatum in tempore, sed etiam non potuisse nisi in tempore creari, ita ut repugnet creatio ab aeterno. 386. Patres Tatianus, Orat. adv. Graecos 5: «Non caret initio materia, quemadmo­ dum Deus» (MG 6. 814). '•’Cf. Theophilum Antioch . Ad Autol. 2. 10; Irenaeum, Demonstr. 43; Ambro­ sium, Hexaëm. 1. 2. 6; Basilium, Hexaëm., horn. 1. 5 sq. 13 386 de deo creante et elevante Irenaeus, Adv. haer. 2. 10. 4: «Deus... materiam fabricationis suae, cum antea non esset, ipse adinvenit» (MG 7. 736). Tertullianus, Adv. Hermogenem 1. 3, hunc gnosticum impugnat quod «poneret materiam [sicut Deum]... semper fuisse, neque natam neque factam nec initium habentem omnino neque finem» (CCL 1. 397); ibid. 4. 1: «Quis enim alius Dei census quam aeternitas? Quis alius aeternitatis status quam semper fuisse et futurum esse ex praerogativa nullius initii et nullius finis? Hoc si Dei est proprium, solius Dei erit» (ibid. 400). Origenes, De prine., 1. 1, praef., n. 7: «Est praeterea et illud in eccle­ siastica praedicatione, quod mundus iste factus sit, et a certo tempore coepe­ rit, et sit pro ipsa sui corruptione solvendus. Quid tamen ante hunc mundum fuerit, aut quid post mundum erit, iam non pro manifesto multis innotuit» (MG 11. 119). Methodius: «Impossibile est quod generationis initio circumscribitur, id aeterno esse coaeternum... Coaeternum, enim cum nullum ortus sui initium habeat, necesse est ut sit etiam ingenitum [i. e. non creatum] et eiusdem po­ tentiae [ac Deus]» (apud Photium, Cod. 235, MG. 103, 1144 sq.). Athanasius et Chrysostomus, cit. supra, n. 353. Augustinus, De civ. Dei, 11. 4: «Sed quid placuit aeterno Deo tunc facere caelum et terram, quae antea, non fecisset? Qui hoc dicunt, si mundum aeternum sine ullo initio et ideo nec a Deo factum videri volunt, nimis aversi sunt a veritate... Sic ergo credant et mundum ex tempore fieri potuisse, nec tamen ideo Deum in eo faciendo aeternum consilium voluntatemque mutas­ se» (CCL 48. 323-325); ibid. 11. 6: «Si litterae sacrae maximeque veraces ita dicunt, in principio fecisse Deum caelum et terram, ut nihil antea fecisse intelligatur..., procul dubio non est mundus factus in tempore [quia nempe tem­ pus nondum exisiebat], sed cum tempore» (ibid. 326); ibid. 12. 17: «Quae saecula praeterierint antequam genus institueretur humanum, me fateor igno­ rare; non tamen dubito nihil omnino creaturae Creatori esse coaeternum» (ibid. 373). Cyrillus Alex., Thesaurus, assert. 32: «Si per ipsum [i. e. Filium] fecit saecula, certe non erit creatus, qui existit ante saecula; siquidem nulla creatura ante saecula existit, sed in tempore creata est. Soli vero Filio con­ venit, ab aeterno existere cum Patre» (MG 75. 791 sq.). Zacharias Mitylenus, De mundi opificio: «Effectorem Deum mundi dicebamus... Non igitur coaeternus erit Deo mundus. Omne enim effectum effectore posterius est, causa et tempore» (MG 85. 1114). PROBATUR 2. Ex ratione convenientiae. Dum ipsum factum creationis, quod scilicet mundus sit creatus, est veritas quae non sola fide tenetur sed etiam ratione certitudinaliter probatur, ut supra ostensum est (n. 354 sq.), factum creationis in tempore, seu quod creatus mundus aliquando incoeperit, nequit per rationem, certitudinaliter saltem, probari, quia, ut infra ostendetur, non repugnat quod fuerit creatus ab aeterno, ac 387. DE CREATIONE MUNDI 387 proinde sola fide certitudinaliter tenetur. Unde ratio nonnisi duo hic facere potest, scilicet ostendere rei creditae convenientiam, seu reddere rationem quare conveniens fuerit quod mundus non ab aeterno sed in tempore crearetur, et solvere obiectiones antiquorum philosophorum, docentium creationem ab aeterno et arguentium tum contra convenientiam tum contra ipsam possibilitatem creatio­ nis in tempore (supra, n. 382). Quod attinet rei convenientiam, non alia occurrit generalis ratio quam «Deum hoc voluisse propter seipsum» (In Phys., 1. 8, lect. 2), seu ad ostendendas suas perfectiones, cum hic sit finis ipsius crea­ tionis ac ideo etiam circumstantiae temporis. Si autem ulterius de­ terminate quaeratur, quomodo haec temporis circumstantia perfec­ tiones divinas ostendat, occurrunt quinque particulares rationes, relate ad quinque Dei attributa, quae facilius ac clarius ostenduntur per hoc quod mundus sit factus in tempore. Per hoc enim facilius imprimis probatur ipsa Dei existentia, cum res quae esse incipiunt, manifeste nequeant incipere a semetipsis ac ideo mundus incipiens causam extramundanam necessario requirat (1 p., q. 46, a. 1, ad 6 et 9; C. Gent. 1. 13).15 Secundo, ob eandem rationem clarius manifestantur propria Dei aeternitas, po­ tentia, libertas et bonitas in creando. Nam, ex hoc quod mundus non semper fuerit clarius apparet quod Deus eum excedit, tum aeter­ na sui duratione; tum omnipotenti virtute, quae praecessit mundi productionem ac potuit quandocumque et quomodocumque illum creare; tum independent! ac libera causalitate, quae non alligatur suo effectui nec agit, sicut res naturales, ex necessitate naturae; tum ac consequenter sua infinita bonitate, quae ratio fuit quare, etsi nulli, aut durationis aut virtutis aut necessitatis, limiti alligatus, Deus elegerit suas perfectiones aliis entibus communicare (C. Gent. 2. 35, circa finem, et 38, circa finem). Ut suggerit S. Thomas (C. Gent. 2. 38), haec eadem ratio con­ venientiae potest converti in argumentum probabilitatis ad osten­ dendam ipsam existentiam creationis in tempore, seu quod de facto Deus mundum in tempore creaverit, arguendo nempe ex fine crea­ tionis. Cum enim finis creationis sit ostendere divinas perfectiones et hae efficacius ac clarius ostendantur per creationem in tempore, haec non tantum convenienter fieri potuit, sed probabiliter etiam 15 Cf. dicta in tractatu De Deo Uno, in vol. 1, n. 548. 388 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE fieri debuit, quatenus nempe Deo magis convenit, qui convenientiora eligere solet.1'' Pariter S. Thomas concedit probabilitatem alia­ rum rationum, quas quidam, ut infra ostendetur, inepte ut necessa­ rias adducunt ad probandam necessitatem creationis in tempore et repugnantiam creationis ab aeterno; sed, ostensa illarum non neces­ sitate, addit quod, manendo in linea probabilitatis, res efficacius probatur per praedictam rationem convenientiae, ex fine creationis deductam.*17*19 388. Praecipuae autem obiectiones quae contra convenientiam, imo possibilitatem, creationis in tempore fieri possunt et .1 praefatis philo­ sophis (signanter Aristotele et Averroës) factae sunt, ad tres sequentes redu­ cuntur, quarum prima desumitur ex parte causae, seu Dei ipsius, secunda ex parte effectus, seu creaturae, tertia ex parte ipsius fieri effectus per causam.11* Primo nempe obictlur, quod, posita causa sufficienti et in actu, neces­ sario sequitur effectus. Atqui Deus, qui est causa mundi, est ab aeterno causa sufficiens et immutabiliter in actu. Ergo mundus est necessario ab aeterno.” Kesp. Deus est causa mundi non secundum quod est, sed secundum quod vult, et quidem libere, hoc nempe vel illud, et hoc vel illo modo, hoc vel illo tempore; unde mundus necessario sequitur ex Deo, non quando Deus est, scilicet ab aeterno, sed quando Deus voluit illum esse; potuit autem Deus velle illum esse non ab aeterno sed in tempore, ut de facto voluit, quod certo scimus per revelationem. Aliis verbis: Deus producit mundum non formaliter per suam essentiam, ac ideo ut causa necessaria, sicut agentia naturalia pro­ ducunt suos effectus et sicut ipsa essentia divina, ut affecta per intellectum et voluntatem, est principium processionum ad intra, seu Filii et Spiritus S., Tamen huiusmodi ratio non est exaggeranda, quatenus nempe velit indicare ali­ quam veram, utut diminutam, moralem necessitatem ex parte Dei. Nam, cum creatio in tempore non sit necessaria (ut ostendetur in sequenti Assertione), quamvis ipsa sit vel saltem a nobis intclligatur esse magis conveniens sub ratione praedicta, manet tamen iugiter tantummodo conveniens, ita ut etiam creatio ab aeterno sit conveniens, aeque vel magis, sub alia ratione. 17 Quidam auctores, in probabilem ac positivam probationem creationis mundi in tempore, adducunt physicas leges conservationis energiae et entropiae (sive aequilibrii) crescentis, ex quibus sequitur quod mundus, si fuisset creatus ab aeterno, iam redactu» esct ad completam inertiam, cum cessatione omnis vitae et omnis activitatis. Attamen, posita existentia Dei eiusque mundi gubernatione, utrumque per Dei influxum posset, uno vel alio modo, impediri. Unde praefatae leges aptius invocantur in confirmationem existentiae Dei, ut dictum est in tractatu De Deo Uno, in vol, 1, n. 567. Confer quae de praedicto argumento dicunt G. MlCZAIKA, «Die Struktur des Wcltnlls», Stimmen der Zeit CXI.III (1949) 304-309.—R. PuicrefagüT, «La cienda moderna y el problema de la crcaciôn», Pensamiento XXXVII (1954) 35-51, 169-187.—R. Masi, ‘•Lcsigenza di Dio e Ia creazionc alia luce della cosmogonia moderna», Divinitas I (1957) 252-290. BS. Thomas has rationes subdividit et expandit, proponens decem obiectiones in 1 p., q. 46, a. 1, et decem et octo in C. Geni. 2. 32-34. 19 Ita Avicenna, Metaph., tr. 9, c. 1; Averroes, In Phys., I. 8, comm. 8 et 15; Destruet. Destruct., disp. 1. DI» CREATIONS MUNDI 389 scd per suam essentiam ut affectam libera voluntate; ac ideo illum producit secundum hanc liberam formam, sen co modo ac tempore quo libere voluit. Nec inde instari potest ex immutabilitate ipsius voluntatis divinae, utut liberae, quatenus nempe, cum ab aeterno voluerit mundum esse, illum inde ab aeterno producere debuerit. Nam voluntas divina ab aeterno voluit mundum esse, non simpliciter aut quomodolibet, sed in tempore. Nec valet ulterius instare quod non intelligitur ratio quare Deus voluerit ut mundus fieret in tempore, cum nihil ab aeterno deesset tum suae potentiae tum suae liberae voluntati effundendi suas perfectiones. Nam propria ac inti­ ma ratio huiusmodi dicisionis est soli Deo nota, quamvis aliquatenus a nobis suspici possit ex supradictis rationibus, quibus ostendimus convenientiam creationis in tempore (1 p., q. 46, a. 1, ad 6 cl 9; C. Gent. 2. 35), Secundo obicilur quod substantiae incorruptibiles, seu spirituales (anima ct angelus), quantum est de se, petunt esse semper, ut patet ex eorum natura quae abstrahit a tempore nec habet in se principium corruptionis, ex qua con­ tingit amittere proprium esse. Ergo saltem istac substantiae sunt ab aeterno, sicut in futuro in aeternum erunt, nec ideo totus saltem mundus est creatus in tempore.20 Rerp. Substantiae spirituales, cum sint ct ipsae essentialiter contingentes, non habent esse tanquam de sua essentia, ac ideo possunt simpliciter non esse, sive in tempore sive ab aeterno. Postquam autem a causa necessaria con­ sequuntur suum esse, tunc petunt ex sua natura illud conservare, cum careant principio corruptionis. Unde nullatenus ex sua natura petunt habere esse, et multo minus semper seu ab aeterno, sed tantum petunt ut, semel obtento esse, sive ab aeterno sive in tempore, illud semper et in aeternum conservent, quamvis aliunde absolute possint illud iterum amittere per violentam annihilationem (1 p., q. 46, a. 1, ad 2; C. Gent. 2. 36). Tertio ac subtilius obicitur quod mundus est aliquod mobile, seu sub­ iectum motus, ut patet ex mutationibus quae in mundo contingunt. Atqui motus est necessario aeternus. Ergo mundus est necessario aeternus, et, si est creatus, est creatus ab aeterno. Minor, in qua est tota vis obiectionis, sic probatur: Cum fit aliquis motus, id quod movetur, ab alio movetur, ut patet, et hic iterum ab alio, ct sic indefinite: ita unus homo generatur ab alio, et hic ab alio, ct ita indefinite. Unde non datur inceptio motus, et, si existit aliquis motor immobilis, qui sit voluti ab extrinseco causa motus et mobilis, seu mun­ di per creationem, ipse nequit esse proprie et immediate sola causa ipsius motus, secus et ipse moveretur nec esset motor immobilis, sed tantum est causa permanentiae motus, sive aeternae eius durationis.21 Resp. Obiectio procedit ex sola consideratione motus proprie dicti, seu transitus de potentia in actum in aliquo subiecto, ct sic verum est quod, si 20 Ita Aristoteles, De caelo, 1. 1, c. 12; Averroes, In De caelo, 1. 1, comm. 119. 21 Aristoteles, Phys.t 1. 8, c. 1 (cf. apud Maimonidem, Doct. perplex., p. 2, c. 14); Averroes, In Phys., 1. 8, comm. 7. Hanc, rationem triplici fere motio proponitur a S. Thoma in 1 p., q. 46, a. 1, obi. 5; C. Gent. 2. 33 et 34; sed totum redit ad simpli­ ciorem formam, sub qua eam congessimus. 390 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE nonnisi huiusmodi motus daretur in mundo, hic esset aeternus, vel saltem haberetur semper et indefinite unus motus ante alium nec unquam initialis aliquis motus attingeretur. Sed praeter praedictum motum, datur alius motus,, sive mutatio improprie dicta, quae non est transitus de potentia ad actum in aliquo subiecto, adeoque non proprie motus vel mutatio, sed mera inceptio esse alicuius quod prius non erat, scilicet creatio. Et haec est ratio quare aliquod mobile et aliquis motus proprie dictus possit primo existere quin causetur ab aliquo praecedenti motu proprie dicto, sed per solam virtutem motoris immobilis, conferentis ipsum esse rei mobili eiusque motui. Unde tantum durat motus, quantum res mobilis, et tantum durat res mobilis, quantum eius existentia; si igitur existentia data fuisset mobili ab aeterno (quod non repugnat), etiam eius motus aeternus fuisset; cum autem de facto existentia data sit mobili in tempore, motus non est ab aeterno, sed incoepit in tempore, et ex quo mobile incoepit, semper motus fuit (1 p., q. 46, a. 1, ad 5; C. Geni. 2. 36 et 37). ASSERTIO 2. Deus non necessario mundum in tempore creavit, II sed potuit illum creare ab aeterno. Saltem nequit apodictice deII onstrari repugnantia creationis alicuius (imo II cuiuslibet) entis ab aeterno.22 PROBATUR. 389. Repugnantia creationis ab aeterno nonnisi ex triplici ca­ pite peti posset, scilicet vel ex parte agentis, sive Dei creantis, vel ex parte actionis, sive actus creativi, vel ex parte effectus, sive in­ dolis rei creatae. lamvero: 1. Repugnantia peti nequit ex parte Dei creantis, quia ean­ dem omnino potentiam habet ab aeterno quam nunc (puta quando de facto creavit), ac ideo creare nunc, vel tunc, vel ante omne nunc et tunc (seu ab aeterno), accidental i ter se habet ad eius virtutem.. Nec valet cum quibusdam obicere quod causa debet necessario praecedere effectum. Nam id est verum de praecedentia ordinis na­ turae, non temporis, ut patet quotiescumque causa agit per actio­ nem non successivam sed instantaneam. Nec iterum valet obicere praecedentiam temporis requiri saltem a transcedentia divini esse, ita ut Deus, quidquid creet, sit eo antiquior. Nam ex ea transcen­ dentia duo tantum sequuntur, quod scilicet Deus, utpote causa, sit anterior natura, et, utpote aeternus per aeternitatem sibi propriam 22 1 p., q. 46, a. 2; In 2 Sent., dist. 1, q. 1, a. 5; C. Gent. 2. 38; De potentia, q. 3, a. 14; Opusc. De aeternitate mundi contra murmurantes; Quodl. 3, q. 14, a. 2; Quodl. 12, q. 2, a. 2; q. 6, a. 1. DE CREATIONE MUNDI 391 et imparticipabilem, scu absque ulla successione et modo simplici, sit perfectiori modo aeternus quam mundus aeternus, et hoc sensu praecedat excellentia et perfectione ipsum mundum aeternum. 2. Repugnantia peti nequit ex parte actionis creativae, quia haec non fit per motum sed instantanée. Quando enim aliqua tran­ siens actio nequit fieri nisi per motum in passo, causa debet tempo­ re praecedere effectum, motus enim mensuratur tempore et cum eo identificatum Quando vero transiens actio non requirit motum in passo sed fit in instanti, deest tempus sicut deest motus, ac ideo agens et passum, qua talia, sunt simul tempore; imo in huiusmodi operatione, formaliter loquendo, «idem est principium et finis eius», ut ait S. Thomas, ita ut, Deum creare et mundum creari, sint unum et idem. Ubi notat idem S. Doctor: «Quia homines consueti sunt considerare huiusmodi factiones quae sunt per motum, ideo non facile capiunt quod causa agens duratione effectum suum non prae­ cedat. Et inde est quod multorum inexperti ad pauca respicientes enuntiant facile».23 3. Repugnantia peti nequit ex parte ipsius effectus creati. Nam, cum creatio nihil aliud sit formaliter quam fieri ex nihilo sui et subiecti, seu habere esse ex non esse, vel habere esse non a se sed ab alio, unum tantum est de essentiali ratione effectus creati, ut nempe accipiat esse ab alio, utpote contingens, quod quidem verifi­ catur in creatione ab aeterno. Cetera autem accidentaliter se habent, ut accipere esse vel ab aeterno vel in hoc aut illo tempore: aliud ergo est esse et incipere esse, aliud esse ex nihilo et incipere ex nihilo, aliud creari et creari in tempore. Ad idem redit quod dicit S. Thomas, scilicet essentias rerum abstrahere a tempore, cum hoc sit quoddam accidens;24 nam, quam­ vis etiam ipsum esse, et ipsum accipere esse, sit accidentale creatu­ rae (accidens nempe praedicabile), tamen posse accipere esse, et qui­ dem ab alio, est de ipsa essentia creaturae, utpote entis contingentis, dum posse accipere esse in tempore, seu posse incipere, est acciden- < ^Opusc. De aeternitate mundi. 241 p., q. 46, a. 2: «Novitas mundi non potest demonstrationem recipere ex parte ipsius mundi. Demonstrationis enim principium est quod quid est [i. e. medium cuiusli­ bet verae sive apodicticae demonstrationis est essentia rei]. Unumquodque autem se­ cundum rationem suae speciei abstrahit ab hic et nunc; propter quod dicitur quod 'universalia sunt ubique et semper’ [Aristoteles, Post. anal. 1. 31]. Unde demonstrari sa ab arabis philosophis Avicenna et Algazel). 392 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE tale ipsi esse et consequenter etiam essentiae creaturae (est scilicet verum accidens praedicamentale, quod dicitur tempus).1' 390. Ex haec autem parte, seu ex consideratione effectus prout habet esse ex nihilo, provenit praecipua obiectio adversariorum et vera difficul­ tas totius quaestionis. Quae quidem generaliter sic formulari potest: Quam­ vis, abstracte loquendo et conceptualiter, non sit idem esse et incipere, nec sit de essentia rei ut sit nunc potiusquam antea, et ut sit in tempore potiusquam ab aeterno, tamen de facto illa duo necessario connectuntur, ob exigen­ tiam rei,26 ita ut nequeat quidquam habere esse nisi incipiendo esse, ac ideo nequeat creari nisi in tempore. Et ratio, quae utriusque connexionem exigit, est ipsum fieri ex nihilo, quod necessario petit incoeptionem. Ad quod pro­ bandum duae praecipue adducuntur rationes. Primo, fieri ex nihilo importat quendam transitum de non esse ad esse, et quendam ordinem inter non esse et esse, ita ut aliquid dicatur habere esse post non esse, et sit prius nihil et postea esse, et fiat esse ex non esse. Quae omnia inintelligibilia sunt absque incoeptione ipsius esse, adeoque absque tempore. Resp. Huiusmodi obiectio laborat imaginatione, qua fingitur nihilum tanquam aliquid. Expressio «fieri ex nihilo» immediate aequivalet expressioni «fieri non ex aliquo» et ultimo ac essentialiter aequivalet expressioni «fieri (seu accipere esse) ab alio», seu fieri contingenter. Unde in ea expressione im­ portatur ordo non temporis sed naturae, qui positive est inter effectum et causam, negative vero exprimitur ac concipitur esse inter effectum et aliquid ex quo non fit, et minus proprie inter esse et non esse sive nihilum; unde im­ proprie dicitur aliquid fieri ex non esse, et a fortiori fieri post non esse. Ceterum, etiam in his dictionibus nonnisi ordo naturae exprimitur, quasi dicatur quod creatura, cum suum esse habeat non a se sed ab alio, prius na­ tura est nihil quam ens, cum prius naturaliter insit unicuique quod convenit sibi secundum se, quam quod solum ex alio habet (1 p., q. 46, a. 2, ad 2; C. Gent. 2. 38; Opusc. De aeternitate mundi). 391. Secundo, si mundus crearetur ab aeterno, haberetur infinitum in actu, et praeterea ipsi infinito fieret additio, seu infinitum pertransiretur; quorum utrumque repugnat. Infinitum enim in actu adesset tum in permanentibus rerum substantiis 25 Id confirmari potest cum Ioanne a S. Thoma ex eo quod de facto dantur crea­ turae aeternae «a parte post», seu creaturae incorruptibiles (angeli et animae humanae); ergo possunt dari etiam «a parte ante». Ad quod observat Gredt: «Sicut Deus pro futuro respicit seriem, quae non habet ultimum: seriem actionum, quae per totam aeternitatem ponuntur a spiritibus creatis, ita etiam pro praeterito respicere potest seriem, quae non habet primum. Utraque series ex parte Dei, in cognitione et actione divina, habet plenam 1Ü? actualitatem et determinationem, quamquam utraque series obiective in se est indeter­ minata, haec ’a pane ante’, illa ’a parte post’» (Elementa philosophiae I, n. 370). 26 Id quippe accidit in multis instantiis: ita esse animal et esse rationale non sunt idem, et tamen non sunt separabilia: et pariter habere voluntatem et habere intellectum, aim nihil volitum nisi praecognitum. DE CREATIONE MUNDI 393 quarum initium non esset, cum nunquam incoeperint, tum in successivis moti­ bus (essent v. g. infinitae dies et infinita saecula; ubi praeterea haberentur duo infinita inaequalia, quod importat ulteriorem repugnantiam) et in succes­ sivis generationibus (essent nempe infiniti leones et infiniti homines), tum ac praecipue in numero subsistentium animarum, quae, cum per mortem non corrumpantur, actu manent et infinitum in actu certe constituerent. Additio praeterea fieret infinito, quotiescumque novum aliquid contin­ geret, ut nova dies addita infinitis praeteritis diebus, et novus leo, vel homo, vel anima subsistens, additi infinitis praecedentibus; ex quo etiam alia repug­ nantia sequeretur, quod nempe hodierna dies non posset existere, quia infi­ nito nequit fieri additio, nec infinitum pertransiri potest, et, si ponatur exis­ tere (sicut revera existit), numerus dierum esset simul infinitus, quia nun­ quam incoepit, et finitus, quia ei fit additio; et idem dic de ceteris, ut de leonibus, hominibus et animabus. Rerp. Etiam si, ob praefatam impossibilitatem infiniti in actu et addi­ tionis infinito, probaretur in uno vel alio ex supradictis casibus (scilicet enti­ bus permanentibus, entibus quomodolibet successivis, entibus successivis per generationem, animabus ex successivis generationibus relictis), repugnare ex sua peculiari ratione creationem ab aeterno, adhuc staret ipsum principium, quod nempe secundum se creatio ab aeterno non repugnat et in aliquibus saltem casibus, ut quoad angelos aliasque substantias permanentes qua tales, verificatur, ita nempe quod adhuc Deus potuisset v. g. creare reliquum mun­ dum ab aeterno et subinde in tempore creare homines, ita ut non haberetur infinitus numerus animarum (de quo est potissima difficultas); vel, si quis putet repugnare omnem motum sive successionem ab aeterno, potuisset Deus creare mundum ab aeterno secundum solam rerum substantiam, ita ut earum motus inciperet subinde in tempore. 392. Ceterum, videtur tota illa obiectio fundari in aliqua imaginatione vel petere principium. Nam, si mundus esset creatus ab aeterno, infinitas quae inde sequeretur non esset infinitas permanentiae sed successionis, nec esset infinitas simpliciter sed tantum «a parte ante»\ et utraque impedit quominus habeatur infinitum in actu et infinito fiat additio seu infinitum pertranseatur. Nam in infinitate successionis, singulae partes (puta dies, generationes, ut leo­ num vel hominum) non sunt simul, sed pertransierunt, ac ideo non faciunt infinitum in actu, et praeterea sunt secundum se finitae, et ideo, etiam simul consideratae, non faciunt infinitum; unde tota rerum successivarum infinitas consistit in mera infinita successione, quatenus retrocedendo non possit assig­ nari prima successio seu initium primi motus.27 Praeterea, eadem successiva infinitas, quatenus est tantum «a parte ante» impedit quominus dicatur per novam generationem (puta per adventum ho­ diernae diei, vel novi leonis aut hominis) fieri additionem vel infinitum per­ transiri. Nam imprimis, infinitum illud est iam praeteritum, nec ceteroquin 27 C. Gent. 2. 38: «Infinitum, etsi non sit simul in actu, potest tamen esse in suc­ cessione, quia sic quodlibet infinitum acceptum, finitum est». Cf. In 2 Sent., dist. 1, q. 1, a. 5, sed contra, ad 3 et 4. 394 OP. DEO CREANTE ET ELEVANTE unquam fuit simul in actu, non ergo aliquid actu additur infinito; praeterea, etiam si simul et ad modum unius considerantur omnes generationes, non sequitur quod per novam generationem aliquid addatur infinito et infinitum pertanscatur, nam ea additur praecedentibus, qua parte sunt finitae ac pertransibiles, ut patet tuin ex eo quod illud est infinitum non simpliciter sed secundum quid, seu tantummodo «a parte ante», est vero finitum «a parte post», cum praesens sit terminus praeteriti,*' tum ex eo quod additio et transitus semper intelliguntur inter duos terminos, ac ideo nova generatio, puta hodierna dies, additur non primae diei quae non adest, sed cuilibet die­ rum retro existentium, ita ut inter praeteritam diem et praesentem sint fini­ tae ac numerabiles dies, quae propterea pertransiri possunt et additionem sus­ cipere; unde praefata obiectio videtur inepte fingere duas extremas dies, inter quas mediet infinitus numerus dierum.29 Quod autem attinet particularem canum animarum humanarum, post ge­ nerationem permanentium in esse (itemque hypotheticum casum quo Deus creasset unum angelum singulis diebus mundi ab aeterno creati), quo pone­ retur infinitum in actu, deficiente successione, posset fortasse quis respon­ dere eodem modo ac prius, invocando alteram rationem infinitatis secundum quid, seu tantum «a parte ante», ita ut dicat animas nunquam efficere actu infinitum simpliciter, quia per successivam creationem novarum animarum additur iugiter aliquid finitum ex ea parte qua illa infinita multitudo est finita seu «a parte post». Tamen S. Thomas, agnoscens hic haberi graviorem difficultatem,30 ab hac responsione abstinet et ad duas alias recurrit. Primo nempe respondet hanc difficultatem non esse ad rem,31 quoniam, dato quod Deus non possit creare hominem ab aeterno, stat tamen quod potest creare reliquum mundum vel saltem aliquam creaturam (ut angelum) ab aeterno, creando subinde homi­ nem in tempore, ac ideo salvatur principium (nam, ait, «nos intendimus uni­ versaliter an aliqua creatura fuerit ab aeterno»),32 Secundo respondet, «adhuc non esse demonstratum quod Deus non possit facere ut sint infinita actu», in his nempe quae sunt tantum infinita per accidens, seu sine ordine ad invicem,, ut in casu animarum.13 Gent. 2. 38: «[Id quod obicitur] debile est. Nam nihil prohibet infinito ex ea parte additionem fieri qua est finitum. Ex hoc autem quod ponitur tempus aeternum, sequitur quod sit infinitum ex parte ante, sed finitum ex parte post: nam praesens est terminus praeteriti». Cf. alia verba nuper citata. 291 p., q. 46, a. 2, ad 6; C. Gent. 2. 38. wOpusc. De aeternitate mundi·. «Inter quas [obiectioncs J illa est difficilior quae est de infinitate animarum... Sed haec ratio non est ad propositum». C. Gent. 2. 38: «Quod autem de animabus obicitur difficilius est. Sed tamen ratio non est multum utilis, quia multa supponit». 1 p., q. 46, a. 2, ad 8: «Hanc rationem ponentes aeternitatem mundi multipliciter effugiunt... Considerandum tamen quod haec ratio particularis est». In 2 Sent, dist. 1, q. 1, a. 5, sed contra, ad 6; «Illa obiectio inter alias fortior est». 31 In iisdem locis. 32 1 p., q. 46, a. 2, ad 8. 33 Opusc. De aeternitate mundi, circa finem. Notanda est quaedam oscillatio S. Doc­ loris quoad hanc quaestionem de possibilitate multitudinis in/initae per accidens (admis­ sa) ab arabis philosophis Avicenna et Algazcl). DE CREATIONE MUNDI 395 S, Thomas ail praefatas adversariorum obiectioncs generaliter observat: «Has autem rationes quia non usquequaque de necessitate concludunt, licet probabilitatem habeant, sufficit tangere solum, ne videatur fides catholica in vanis rationibus constituta, et non potius in solidissima Dei doctrina» (C, G>w/. 2. 38; idem ait in 1 p., q. 46, a. 2; in 2 Sent., dist. I, q. 1, a. 5). Monet autem cos qui confidenter putant se apodictice probare repugnantiam creationis ab aeterno: «Mirum est... quomodo nobilissimi philosophorum hanc repugnantiam non viderunt... Ergo illi qui tam subtiliter eam percipiunt, soli sunt homines, et cum eis oritur sapientia!».M 393. Quod autem attinet ipsos Patres, quos patroni contrariae senten­ tiae confidenter pro se invocant (cf. supra, n. 383, 386), dicendum est eos abstrahere ab ipsa quaestione de possibilitate, ac directe respicere quaestio­ nem facti, seu creationis omnium factae in tempore, et ex ea arguere tum contra Gnosticos vel philosophos, ponentes materiam coaeternam (ita Tatianus, irenaeus et Tertullianus), tum contra Arianos, ponentes Verbum esse creaturam, quibus opponebant exinde sequi Verbum habuisse initium, sicut omnes creaturas, quae de facto initium habuerunt. Ad utrumque enim erro­ rem rciciendum, ipsis sufficiebat tum ipsum factum creationis (contra Gnosti­ cos et philosophos), tum factum creationis in tempore (contra Arianos). Quod autem quidam Patres haereticis opponunt aeternitatem esse quid Prius enim in iuvenili opere In Sententias (anni 1253-1255), 1. 2, dist. 1, q. 1, a. 5, mxI contra, ad 5, possibilitatem simpliciter admisit: «Eundem effectum praecedere causas infinitas per se vel essentialiter, est impossibile; sed accidentaliter est possibile». Subinde in C. Gent. 2. 38 (a. 1261-1264) id refert tantum tanquam aliorum sententiam, nec con­ tradicit: «Quidam vero pro inconvenienti non habent quod sint aliqua infinita actu in his quae ordinem non habent». Subinde In Phys., 1. 3, lect. 8 (a. 1268), directe suggerit probabilitatem huiusmodi infiniti in actu, dicens rationes Aristotelis de impossibilitate illius esse tantum «probabiles, procedentes ex iis quae communiter dicuntur; non enim de necessitate concludunt». Subinde in Summae Theologicae prima parte (a. 1266/68), q. 7, a. 4, et q. 46, a. 2, ad 8, id simpliciter dicit impossibile, quamvis paulo ante, a. 3, ad 4, suggerat id esse possibile in successivis, et postea in q. 46, a. 2, ad 7, hoc iterum simpliciter admittit, reservans tamen ibid., ad 8, quaestionem de infinitate animarum. Tandem in Opusc. De aeternitate mundi (a. 1270), rediens ad priorem moderatam sen­ tentiam ac dubitationem, ait impossibilitatem infiniti in actu, et quidem etiam quoad animas, nondum esse demonstratam (verbis in textu citatis). In posteriori autem scripto Quodl. 12, q. 2 (a. 1272, adeoque circa finem suae vitae) conatur utramque sententiam in unum colligere, dicens quod facere infinitum in actu «non repugnat potentiae Dei absolutae, quia non implicat contradictionem; sed si consideratur modus quo Deus agit [adeoque, ut videtur, potentia Dei ordinata], non est possibile», quia Deus agit per intellectum et per Verbum formativum, adeoque omnia quae facit, format sive determinat; infinitum vero in actu esset quid informe, quia esset sine numero determinato, a quo multitudo speciem et determinationem accipit (cf. prae­ fatos locos In Pbys. 3, et 1 p., q. 7, a. 4). Unde, ut videtur, sententia ad quam S. Thomas paulatim pervenit, est quod infi­ nitum in actu, in rebus quae se habent sine ordine ad invicem vel sunt per accidens subordinatac, repugnat potentiae Dei ordinatae sed non repugnat secundum se, seu po­ tentiae Dei absolutae, saltem si agitur de entibus successivis (quia in his actui admiscetur aliqua potentia); quod attinet vero entia non successiva, ut multitudinem animarum, res incerta est, sed tamen repugnantia nondum est demonstrata. M Opusc. De aeternitate mundi contra murmurantes, non longe a fine. 396 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Dei proprium, intelligi potest non de mera absentia initii, sed tum de absentia creationis (initii naturae) tum de carentia successionis, seu de proprie dicta aeternitate. Ceterum, fatendum est quod, cum inceptio in tempore non mo­ dice inserviat ad evidentius excludendum praefatum duplicem errorem, potuit in mente aliquorum Patrum, v. g. Tertulliani, Methodii et Zachariae Mityleni, occurrere persuasio, vel saltem suspicio, de impossibilitate creationis ab aeter­ no; sed in tali modo arguendi, ipsi non sunt amplius os Traditionis, sicut sunt quoad ipsam veritatem creationis in tempore, quam directe defen­ dunt. Ceterum illi scriplores qui, ut Augustinus et Boethius, occasione doctri­ nae philosophorum de creatione mundi ab aeterno, sibi transeunter propo­ suerunt problema de ipsa tei possibilitate, ita locuti sunt ut huic potius favere videantur (cf. supra, n. 383). QUAESTIO VI. DE CREATIONE PASSIVA, SIVE CREATIONIS (De causa materiali}^ EFFECTU I. SENSUS QUAESTIONIS. In creatione passiva, sive creationis effectu, distingui solet duplex momentum iuxta duplicem diversum effectum, scilicet creatio printa (quae est creatio proprie dicta, sive productio alicuius ex nihilo sui et subiecti, ac dici etiam solet simpliciter opus creatio­ nis) et creatio secunda (creatio improprie dicta, sive ulterior creati operis efformatio, quae dici solet opus distinctionis et ornatus). Transmissa igitur hac altera creatione ad sequentem quaestionem, de priori ac proprie dicta creatione hic quinque quaeruntur·. Primo nempe de eius universalitate, utrum scilicet Deus omnia creaverit (in prima nempe specie), an aliqua tantum. Secundo, de eius simul­ tate, utrum scilicet Deus omnia quae creavit, in eodem temporis momento, an successive, creaverit. Pertio, de eius unitate, utrum scilicet mundus a Deo creatus sit unus. Quarto, de eius bonitate, seu utrum hic mundus sit bonus, imo optimus. Quinto, de eius aeternitate, utrum nempe durabit in aeternum. 394. II. ERRORES ET OPINIONES. Quoad primam quaestionem de universalitate effectus creati, Pantheismus, de quo supra (n. 343), negat universaliter quod­ libet ens esse creatum, repetens omnia a casu vel ab intrinseca ne­ cessitate unius et eiusdem infiniti entis, sese evolventis. Materialisticus praeterea pantheismus, sub nova forma Evolutionism! sive 395. » Loci S. Thomae dantur infra, ad singulas Assertiones. DE CREATIONE MUNDI 397 Transformismi conatur explicare tum originem tum ulteriorem mundi formationem; de quo convenientius sermo erit in quaestione sequenti, cum praecipue respiciat ipsum modum formationis vario­ rum entium, et peculiariter viventium, in mundo. E contra doctores catholici docent omnia a Deo creata esse, secundum triplicem distinctionem creaturae corporalis, creaturae spiritualis (sive ange­ licae) et creaturae humanae (secundum solam animam). Est tamen inter eos aliquod accidentale nec theologicum discrimen, proveniens ex variis physicis sive cosmologicis principiis quibus concipitur corporum constitutio, seu illius «terrae inanis et vacuae» quam, iuxta Gen. 1.1. sq., Deus creavit in principio. Nam Patres et mediaevales doctores docent quod, praeter angelos et ani­ mam Adae et Evae, Deus creavit non tantum materiam quandam indetermi­ natam sed etiam aliqua determinata ac primaria corpora, puta, iuxta principia physica antiquorum, quatuor prima elementa, seu terram, aquam aërem et ignem, quodam confuso modo conmixta, quae subinde, per opus distinctionis et ornatus, tum ad invicem separavit, tum per novas ac multiplices formas disposuit.36 Moderni vero doctores docent Deum nonnisi tres substantias proprie creasse, scilicet, angelum, hominem (secundum animam) et quandam informem sive indeterminatam materiam, non quidem meram materiam pri­ mam sine ulla forma, cum ita existere nequeat, sed cum generali ipsa forma primorum elementorum, adeoque, iuxta principia physica moderna, atomos (saltem simpliciores) quibus omnia corpora componuntur quaeque proinde creatae sunt in statu quodam libero ac confuso, antequam per subsequentem Dei actionem in distincta ac determinata corpora adunarentur.3738 396. Quoad secundam quaestionem de simultate creationis, certum est hominem creatum esse post creaturam corporalem et an­ gelos. Discrimen opinionum respicit angelos* quos plures Patres graeci, nominatim Basilius, Gregorius Nazianzenus et Damascenus, et inter latinos Ambrosius et Hieronymus, dicunt creatos esse ante mundum corporalem;39 alii vero pauci Patres dicunt angelos creatos esse post mundum corporalem, imo etiam post hominem; alii tan36 Cf. Petrum Lombardum, Sent., 1. 2, dist. 12, et S. Thomam, 1 p., q. 69, a. 1. ^Notanda est peregrina sententia D. Palmieri, qui tribus illis creatis entibus addit animas brutorum, scribens: «Quaeri potest: an in [posteriori] opere formationis creatio alicuius rei locum habuerit. Certum quidem est creatam fuisse animam hominis..., certumque est de fide. Philosophice vero certum est etiam nobis brutorum animas esse crea­ tas, quia sunt substantiae simplices, quae ex materia efformari sive educi nullo modo possunt... Aqua vero et terra eatenus concurrere ad productionem animalium potuerunt, quatenus per divinam virtutem efformata est ex eis materia organica, qua corpora ani­ malium constant» (De Deo creante et elevante [Romae 1878] 146). 38 Ulterius Patrum discrimen in hac re respicit non ipsum opus creationis, sed dis­ tinctionis et ornatus, dc quo dicetur in sequenti quaestione. 39 Aliquos ex his citat S. Thomas, 1 p., q. 61, a. 3, obi. 1. Tn hanc Patrum graecorum sententiam fortasse influxum habuit philosophia platonica. 398 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE dem, ut Augustinus,40 Epiphanius41 et Gregorius M.,42 quos secuti sunt scholastici doctores praecipue ob verba Conc. Later. IV, do­ cent angelos et materiam simul creatos esse ante hominem. 397. Quoad reliquas tres quaestiones, de mundi unitate, boni­ tate et aeternitate, non occurrit peculiaris aliquis dissensus inter catholicos doctores; non enim aliunde quam ex negatione ipsius existentiae, bonitatis aut sapientiae Dei, trium illorum negatio pro­ cedere potest. III. ASSERTIO 1. Deus in initio temporis creavit tantummodo tres substantias, scilicet angelum, anima II primorum parentum et «terraminanem et vacuam» sive materia II primani cum substantia­ li forma primorum ac simplicium elementorum. Deum vere ac proprie ex nihilo creasse creaturam tum spiritualem, tum corporalem, tum humanam, est de fide definita a Conc. Later. IV et Vatic. I. 398. Nota theologica. PROBATUR. doctrina continetur in generali expressione ipsorum Symbolorum·. «Creator universorum», «Creator caeli et terrae» (Symbolum Apost.), «Omnium visibilium et invisibilium factor» (Symbolum Nic.), ulterius determinata tum per verba Conc. Lugd. II, Flor, et Vatic. I: «Tam spirituales quam corporales condidit crea­ turas», tum ac clarius per verba Conc. Later. IV, a Conc. Vatic. I repetita: «Simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mun­ danam·. ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam» (Denz. 800). Idem Conc. Vatic. I in can. 5 loquitur ad modum unius de creatione mundi, distinguens duas creaturas, scilicet spiritualem et materialem: «Mundum resque omnes, quae in eo continentur, et spirituales et materiales, secundum totam suam substantiam a Deo ex nihilo esse productas» (Denz. 3025). Ex qua doctrina, haec necessario sequuntur: saltem unus, sive primus angelus, est a Deo creatus (num omnes, discutietur in cap. 2, ubi de existentia angelorum); saltem primus homo (sive primi paMagisterii *> De civ. Dei 11. 33 « Adv. haer. 2. 65. 5. «Aiora/ 32. 12. 16 sq. DE CREATIONE MUNDI 399 rentes) est a Deo creatus, et saltem secundum animam (num etiam ceteri homines et num etiam secundum corpus, discutietur in cap. 3 ubi de hominis creatione); saltem materia prima cum generali forma substantiali (seu primum corpus unde reliqua procedant) est creata, nec magis importatur in verbis vaticanis «res omnes, secundum to­ tam suam substantiam». creationem angelorum in ipso textu Genesis non in­ dicat, saltem explicite. Num autem angeli implicite indicentur in vo­ ce «caelum» («Creavit Deus caelum et terram») controvertitur. Qui­ dam id negant, dicentes intentionem agiographi esse describere pro­ ductionem solius mundi visibilis.43 Alii vero affirmant, dicentes in­ tentionem agiographi esse describere productionem totius universi, ad cuius ornatum angeli pertinent;44 quibus videtur favere tum Apostolus in Col. 1. 16, tum praefata definitio Conc. Later, et Vatie. Ceterum in N. T. creatio angelorum explicite exhibetur, Col. 1. 16: «In ipso [Christo] condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes, sive princi­ patus sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt». Creatio hominis, sive Adae et Evae, distincte exhibetur in Gen. 1. 26 sq.; 2. 7. Creatio creaturae corporalis exhibetur voce «Terra inanis et vacua», «tohu - wabohu», quae idem fere sonat ac vox graeca Zdo^ ac indicat massam quandam chaoticam atque confusam, absque ea praecisa forma quam Deus subinde ipsi contulit per opus distinctionis et ornatus; quod quidem in terminis philosophicis ac physicis indicat materiam primam affectam generali forma primo­ rum elementorum. Scriptura Eadem est Patrum doctrina, quod attinet veram creationem trium illarum substantiarum. De angelo et homine dicetur in pro­ prio loco. Quod attinet creationem corporalem, Patres signate dis­ tinguunt inter creationem materiae informis et subsequentem eius distinctionem secundum determinatas formas. Ita Basilius, In He­ xaemeron, hom. 2; Nazianzenus, Orat. 2. 81; 44. 4; Ambrosius, In Hexaemeron 6-8; Theodoretus, Quaestiones in Genesim 9. 5; et Augustinus scribens: «Et ideo Deus rectissime creditur omnia de 43 Ita Ceuppens, op. cit. (supra, in n. 347) 6 sq. 44 Ita J. Kaulen; Kortleitner, op. cit. (supra, in n. 347) 35: Dumaine, art. cit. (ibid.) 171; Semon-Prado, In Gen. 1. 1 sq. 400 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE nihilo fecisse, quia etiamsi omnia formata de ista materia facta sunt, haec ipsa materia tamen de omnino nihilo facta est» (supra, n. 353). Quod autem Patres huiusmodi informem materiam intellexerint de quibusdam primitivis ac principalibus corporibus iam quodammodo determinatis, ut terra, aqua, aëre et igne, id debetur physicis princi­ piis temporis; nec ceterum ipsa res impossibilis est, quamvis minus probabilis. ostendit sive angelum sive animam huma­ nam, utpote substantias simplices ac spirituales, non potuisse educi ex aliqua alia substantia antecedenter creata, seu ex materia. Quod attinet creaturam corporalem, nequit a priori statui quid immediate Deus creaverit, nisi quod ex una parte produxerit ipsam materiam primam, cum haec non sit ex alia re generabilis sive educibilis, utpote primum suppositum omnis generationis, et ex alia parte non creaverit puram materiam primam absque ulla forma substantiali, cum ita existere nequeatergo Deus creavit vel simplicissima ele­ menta, ex quibus varia corpora resultant, seu atomos, vel aliqua corpora composita ac determinata et inter alia fundamentaliora ac communiora, ut terram ipsam, aquam, aërem, ignem, et huiusmo­ di.45 46 Ipsum vero creasse tantummodo praefata simplicia elementa, suadet tum ipsa Scriptura, tum ipsa Patrum doctrina, tum perfec­ tior cognitio scientiae naturalis. 399. Ratio theologica Nam, in Scriptura, cap. 1 Genesis, terra dicitur informis et vacua, quod in veriori ac propriori sensu accipitur, si nullum adhuc corpus formatum intel­ ligitur. Nec refert quod ibidem, v. 1 sq., inducantur inde ab initio caelum, terra et aqua, et subinde, in opere formationis, terra non dicatur fieri sed apparere, nec aqua fieri dicatur sed congregari; nam in v. 7-10 dicitur Deus fecisse firmamentum illudque vocasse caelum, congregasse aquas easque vocas­ se maria, aridam vero materiam vocasse terram; ex quibus datur intelligi ea non fuisse sub propria ac determinata forma caeli (sive aëris), terrae et aquae, creata inde ab initio, sed tantum sub generaliori forma primorum elemento­ rum, ex quorum combinatione et transformatione subinde educta fuerint. Idemque suggerunt ipsi Patres, quamvis de primis corporum elementis diversas ideas habuerint, nec atomicam corporum compositionem cognoverint. Ita Augustinus scribit: «Haec ergo nomina omnia, sive caelum et terra, sive terra invisibilis et incomposita et abyssus cum tenebris, sive aqua super quam Spiritus ferebatur, nomina sunt informis materiae... Dictum est ergo caelum et terra, quia inde futurum erat caelum et terra, Dicta est terra invisibilis et 45 Cf. De potentia, q. 4, a. 1. 46 Cf. In 2 Sent., dist. 12, q. 1, a. 4. DE CREATIONE MUNDI 401 incomposita et tenebrae super abyssum, quia informis erat et nulla specie cer­ ni aut tractari poterat... Dicta est aqua, quia facilis et ductilis subiacebat ope­ ranti, ut de illa omnia formarentur. Sed sub his omnibus nominibus materia erat invisa et informis, de qua Deus condidit mundum» (De Genesi contra Ma­ nichaeos 1. 7. 12, ML 34. 179). Scientiae autem naturales ostendunt reliquias sive fossilia, tam planta­ rum quam animalium, inveniri in variis stratibus corticis telluris, quae proinde efformari debuerunt per aliquem saeculorum decursum post formationem vitae super terram. Ex quo saltem sequitur ipsum corticem telluris, sive terram qua talem, non fuisse creatam sed paulatim ex primitivis ac simplicioribus creatis elementis, quae atomos appellamus, probabilius efformatum esse. 400. Ad complementum huius quaestionis duo notare iuvabit. Primo nempe, obiectum creationis nequit esse nisi aliqua substantia, sive simplex sive composita, quia soli substantiae proprie et in se competit esse, quod est formalis effectus creationis. Unde formae et accidentia non dicuntur creari sed concreari, sicut non dicuntur entia sed coexistentia (1 p., q. 45, a. 4). Secundo, post primam illam creationem, qua Deus produxit terram, angelum et hominem, nulla alia fit a Deo creatio, si excipiatur creatio animarum sin­ gulorum hominum, per generationem propagatorum, quae ceteroquin in ipsa prima creatione «praecessit secundum similitudinem» (1 p., q. 73, a. 1, ad 1). Nec dici potest in omni opere Dei aut creaturae admisceri creationem; nam in operibus quae subsequuntur primam creationem, ens a Deo non pro­ ducitur, sed conservatur, nec a creatura producitur ens sed taleitas entis, ut dictum est supra (n. 371; cf. 1 p., q. 45, a. 8). ASSERTIO 2. Probabilius Deus simul tempore creavit angelos et mundum materialem. Certe autem nonnisi post angelos et mun­ dum materialem hominem creavit ( 1 p., q. 61, a. 3; cf. De poten­ tia, q. 3, a. 8 sq.; q. 4, a. 1 sq.). Hominem creatum esse post angelos et mundum materialem, ut certum a theologis haberi solet, ob verba Cone. Later. IV et Vatic. I, ac ideo contrarium videtur temerarium. 401. Nota theologica. PROBATUR. Angelos creatos esse simul tempore cum mundo materiali, pro­ babiliter deduci potest ex verbis Cone. Later. IV et Vatic. I: «Simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritua­ lem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam»; et in hoc apparenter obvio sensu ea verba communiter theologi intellexerunt. Non tamen id certe deducitur. Nam vox «simul» potest etiam intelligi de paritate actionis potiusquam de paritate temporis, ita ut significet «pari modo» vel «ex aequo», ut suadet ipse scopus Cone. Later., damnandi scilicet 402 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Albigenses, qui cum Manichaeis docebant mundum materialem non a Deo sed a diabolo creatum fuisse. Ceterum, ipse S. Thomas, paulo post Conc. Later. IV, declarat supradictam sententiam Patrum graecorum, iuxta quam angeli creati sunt ante mundum materialem, «non esse reputandam erroneam». Ex Scriptura pariter nihil certum deduci potest; nam quod dicitur in Gen. 1. 1: «In principio Deus creavit caelum et terram», quamvis indicet initium temporis pro caelo et terra, non necessario significat ipsam temporis simultatem, nec ceteroquin certum est per vocem «caelum» angelos, utut implicite, indicari; similiter verba Eccli. 18. 1: «Creavit omnia simul» pro­ babilius intelligenda sunt de sola paritate actionis, ita ut significent Deum omnia aeque creasse. Probabilitas tamen deducta ex praefatis verbis Conc. Later. IV increscit tum ob auctoritatem Augustini et communis sententiae theologorum, tum ex ratione theologica quam affert S. Thomas, quia scilicet angeli sunt quaedam pars unius et eiusdem mundi, ut patet ex ordine creaturarum ad invicem, nec ideo convenit ut ante vel post corporalem mundum crearentur, cum nulla pars sit perfecta, si a suo toto separetur (1 p., q. 61, a. 3). Nec obstat quod homo, pars universi nobilissima, fuerit creatus in posteriori tempore; nam in ipsa creatione materiae et angeli, universum iam constitutum est in utraque parte quae in unum hominem coalescit. Hominem creatum esse post angelos et mundum materialem, certum est ex verbis immediate adiectis a Conc. Later, et Vatie., scilicet «ac deinde humanam [condidit creaturam] quasi commu­ nem ex spiritu et corpore constitutam», quae, ob oppositionem in­ ter incisa «ab initio» et «deinde», trahuntur ad sensum posterioritatis temporis. Haec, quod attinet mundum materialem, eruitur etiam ex Scriptura, quae ostendit corpus hominis «formatum de li­ mo terrae» et eidem limo tunc «inspiratum spiraculum vitae... in animam viventem» (Gen. 2. 7). ASSERTIO 3. Mundus, a Deo creatus, est unus, unitate non solum originis, sed etiam ordinis (1 p., q. 47, a. 3). PROBATUR. Unitas creati mundi sequitur tum ex unitate causae effi­ cientis, seu Dei creatoris et motoris, tum ac praecipue ex unitate finis, seu Dei ordinatoris, qui per suam sapientiam non solum om­ nia ordinat ad se, sed etiam immediatum ac subordinatum ordinem instituit inter ipsas res creatas. Unde, ut notat S. Thomas, «illi po­ tuerunt ponere plures mundos, qui causam mundi non posuerunt aliquam sapientiam ordinantem, sed casum». Cum tamen, nec divinae potentiae nec divinae sapientiae re­ 402. DE CREATIONE MUNDI 403 pugnet ut Deus diversum mundum creet, diversimode res ordinando (nam divina bonitas, quae per opera ad extra diffunditur, improportionabiliter excedit res creatas), pluralitas diversorum mundo­ rum non repugnat, ita tamen ut in unoquoque praefata unitas ordi­ nis servetur (cf. 1 p., q. 25, a. 5). Ceterum nec ex Scriptura nec ex definitione Conc. Vatic. I (can. 5: «Mundum resque omnes quae in eo continentur a Deo esse productas») unicitas mundi necessario deduci potest/ ASSERTIO 4. Mundus, a Deo creatus, est bonus, imo relative optimus (1 p., q. 25, a. 6).w PROBATUR. ■ ^Ceterum, ab hac quaestione distingue, quamvis cum ipsa possit connecti, quaestio­ nem de pluralitate mundorum populatorum, utrum scilicet possit admitti, etiam in aliis corporibus coelestibus praeterquam in terra, vivere homines, eiusdem vel diversae indolis. De quo agetur infra, in n. 525. wUt patet, mundus hic consideratur non solum secundum proprie dictam creatio­ nem (quae dicitur creatio prima) sed etiam secundum subsequens opus distinctionis et ornatus (quod dicitur creatio secunda). Ceterum, etiam primo modo consideratus, quate­ nus importat triplicem gradum creaturae corporalis (utut informis), creaturae spiritualis et creaturae corporalis simul ac spiritualis, mundus est bonus et optimus, eo vel magis quod in priori illo opere creationis subsequens opus distinctionis fundatur et ab eo veluti exigitur, tanquam connaturalis eius extensio. ■ .............. 403. Ipsa Scriptura de toto opere, tum creationis tum ac prae­ cipue distinctionis rerum, testatur, Gen. 1. 31: «Viditque Deus cuncta quae fecerat et erant valde bona» (cf. 1. 4, 10, 12, 18, 21, 25). Bonitatem rerum mundanarum saepius Magisterium definivit contra Manichaeos eorumque propagines. De habitudine autem ma­ li mundani, tam physici quam moralis, ad voluntatem et providen­ tiam divinam, dictum est in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 762769, 786-790). Praeterea mundus dici potest optimus inter mundos possibiles, non quidem absolute, quasi Deus nequeat facere aliquid melius, cum eius omnipotentia sit infinita nec possit in quolibet effectu exhauriri, sed relative. Idque dupliciter, scilicet tum ex parte fa­ cientis, quatenus Deus non potest facere quidquam meliori modo quam fecit, cum non possit facere ex maiori potentia et sapientia quam fecit; tum ex parte facti, quatenus Deus non potest facere ut aliqua res sit melior seipsa, quamvis possit facere aliquam rem me­ liorem ipsa. Unde «universum, suppositis istis rebus, non potest esse melius, propter decentissimum ordinem his rebus attributum 404 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE a Deo, in quo bonum universi consistit. Quorum si unum aliquod esset melius, corrumperetur proportio ordinis; sicut, si una corda plus debito intenderetur, corrumperetur citharae melodia. Posset tamen Deus alias res facere, vel alias addere istis rebus factis; et sic esset illud universum melius» {ibid., ad 3; cf. a 5, ad 3; q. 47, a. 2, ad 1). ASSERTIO 5. Mundus est aeternus «a parte post», seu semper durabit nec unquam, etiam in aliqua eius parte, annihilabitur( 1 p., q. 104, a. 3 et 4) * PROBATUR. de quibus in tractatu De Novissi­ mis, duo certe deducuntur, primo scilicet, quod spiritus et animae beatorum necnon damnatorum nunquam annihilabuntur, cum beatitudo et damnatio sint aeternae; secundo, quod mundus materialis finem habebit per destructionem et renovationem, non vero per annihilationem. Ratio theologica idipsum ostendit ex consideratione propriae in­ dolis ipsius subiecti, seu rerum creatarum. Quamvis enim, attenta sola absoluta Dei potentia, quodlibet ens creatum possit quandocumque annihilari per meram suspensionem actus creativi, attenta tamen rerum natura, cui attemperatur potentia Dei ordinata, nihil annihilari potest. Nam creaturae intellectuales, sive angeli et animae humanae, sunt de se incorruptibiles, cum non habeant materiam quae est prin­ cipium corruptionis, imo exinde «in eis non est potentia ad non esse» (quamvis sint contingentes, seu contingenter extiterint), nam ens non tendit in non esse. Creaturae vero corporales sunt de se corruptibiles et ita tendunt in non esse, non tamen in non esse sim­ pliciter sed tantum in non esse sui, quia in omni corruptione manet iugiter materia prima, quae est de se incorruptibilis, utpote simplex et incomposita, atque ultimum substratum omnis corruptionis et generationis. Unde actio annihilativa alicuius ex parte Dei aequivaleret alicui miraculo; miracula autem a Deo non fiunt nisi ad mani­ festationem gratiae, nec ad hunc finem confert redigere aliquam 404. Ex fontibus revelationis, 49 Cf. 1 p., q. 9, a. 2; /« J Sent, dist. 8, q. 3, a. 2; De putentia, q. 5, a. 3 ct 4; Quod!. 4, a. 4. DE CREATIONE MUNDI 405 rein in nihilum, cum magis per hoc divina potentia et bonitas os­ tendatur quod res in esse conservat. Unde mundus materialis nunquam annihilabitur, neque in fine saeculorum. Si autem verae sunt modernarum scientiarum leges de conservatione energiae et de crescenti entropia, iuxta quas activitas corporum iugiter minuitur, ita ut tandem per longum saeculorum processum ad perfectum energiarum aequilibrium sive inertiam per­ veniet, praesens mundus naturaliter aliquando extinguetur, quate­ nus saltem omni vita et motu carebit, atque in aridam illam inertemque materiam, a Deo in origine creatam, revertetur, ex qua ite­ rum per novum Dei opificium «novi caeli et nova terra» (2 Petr. 3. 13) educentur, quae erunt novissima mundi. QUAESTIO VII. DE RERUM CREATARUM DISTINCTIONE ET ORNATU (de causa materiali)?0 I. SENSUS QUAESTIONIS. 405. In praesenti quaestione non agitur de ipso opere crea­ tionis (creatione proprie dicta, vel, ut dici solet, creatione prima), de quo actum est in praecedenti quaestione, sed de ulteriori opere distinctionis et ornatus (iuxta classicam S. Thomae expressionem),50 50 S. Thomas agit de opere distinctionis in genere, in 1 p., q. 47; de distinctione vero mundi corporalis per sex dies, in q. 66-74. Ad rem nostram propius faciunt plura elementa sparsim ibidem prolata, praecipue q. 47, a. 1-2; q. 63, a. 3; q. 66, a. 1; q. 69, a. 1; q. 70, a. 1; a. 2, ad 5; q. 74, a. 2. Accedunt loci paralleli: In 2 Sent., q. 1, 2-4; C. Gent. 2. 39-45; De potentia, q. 4, a. 1-2. Bibliographia de mitigato Transformisme apud catholicos dabitur infra, n. 408; item amplior bibliographia de Transformismo circa productionem hominis dabitur in cap. 3, n. 514. Alessandri, M., «Levoluzionismo», Euntes docete I (1951) 238-244. Amann, E., «Transformisme», Dictionnaire de théologie catholique X\7-l (Paris 1946) 1365-1396. Anderez, V., «Etapas cientifico-histôricas de la demostraciôn del transformismo», Miscelânea Camillas VIII (1947) 367-414.—«iLa opinion transformista en crisis?», Razôn y fe CXXXVI (1947) 207-228. Bon, H., La création, vérité scientifique au XX' siècle, Paris 1954. Boyer, C., De Deo Creante et Elevante (ed., 3, Roma 1940) 90-120. Brisbois, E., «Transformisme et philosophie», Nouvelle revue théologique (1932) 577-595. Conrad-Martius, H., Abstammungslehre, ed. 2, München 1949. Descoqs, P., Autour de la crise transformiste, Paris 1944. Dondeyne, A., «De evolutionismo sub respectu theologico», Collationes Brugenses XXXII (1932) 234-238, 270-278. Gredt, I., Elementa philosophiae aristotelico-thomisticae, n. 361-363, 603-612. Gross, J , «Le problème des origines dans la théologie récente», Revue des sciences 406 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE quod reapse nequit esse nisi opus transformationis rei iam creatae, et quidem solius creaturae corporalis sive terrae inertis et vacuae, quodque vocari solet creatio secunda ob aliquam similitudinem cum vera creatione, cum sit prima rerum transformatio ac constitutio secundum varia genera et species, necnon ob aliquam temporis con­ nexionem aim ea, quidquid aliunde sit de temporis extensione quae ei tribuatur. Porro, sicut quoad proprie dictam creationem, ita etiam quoad opus transformationis ac distinctionis, duo praecipue quaeri pos­ sunt, alterum de eius universalitate quod attinet immediatum Dei influxum, seu utrum res quae in mundo materiali nunc conspici­ untur fuerint ab ipso Deo immediate productae secundum omnes earum species, ex quibus subinde per naturalium causarum influxum ope transformationis varia individua processerunt; alterum de eius simultate, seu utrum praefatum opus Deus totum ac simultanée perfecerit inde ab initio, seu immediate post ipsam creationem, an successive per magis vel minus extensum saeculorum decursum. Ut patet, prima quaestio est dogmatice principalis, altera secundaria et partialiter connexa cum biblica quaestione de cosmogonia mosaica. religieuses XIII (1933) 38-65.—«Transformisme et théologie», ibid. XX. (1940) 184-196. Hugon, E., Cursus philosophiae II: Philosophia naturalis (ed. 5, Parisiis 1934) 80-83, 304-311. Kuhn, O., Die Deszendenzlheorie, ed. 2, München 1951. Mattiussi, G., L’evoluzione è possibile?, Monza 1899. Melendez, B., «Evoluciôn y paleontologia», Arbor XIX (1951) 278-280. Moreau, L. J., «Le transformisme et Saint Thomas», Année theologique (1943) 43-56. Ons, L.-E., La doctrine de l'évolution, 2 voll., Montréal 1950. Palafox, E., «Sobre la situaciôn actual del problema de la evoluciôn biologica», Arbor XIX (1951) 209 sqq. Paquier, J., La création et l’évolution. La révélation et la science, Paris 1932. Perier, P. M., Le transformisme, l'origine de l’homme et le dogme catholique, Pa­ ris 1938.—Cf. varios eius articulos in Revue apologétique (1933) 455-471, 686-702; (1935) 5-22, 129-150; (1936) 5-23. Pirotta, A. M., «De philogenesi», Divus Thomas (Piacenza) (1934) 437-468. Rabut, O. A., Le problème de Dieu inscrit dans l'évolution, Paris 1963. Rostand, ]., L’état présent du transformisme, Paris 1931. Ruffini, E., La teoria dell'evoluzione secondo la scienza e la fede, Roma 1948. Saint-Seine, P. de, «Les théories de l’évolution», Revue des questions scientifiques CXXI (1950) 321-344. Senderens, J.-B., Création et évolution, Paris 1928. Schmitt, A., Katholizismus und Entwicklungsgedanke, Paderborn 1923. Sinety, R. de, «Transformisme», Dictionnaire apologétique de la foi catholique IV ^éd. 4, Paris 1928) 1793-1848. Ternus, J., Die Abstammungsfrage heu te, Regensburg 1948. Terrier, H., Le transformisme et la pensée catholique, Paris 1950. Vialleton, L., L'origine des êtres vivants. L’illusion transformiste, Paris 1929. DE CREATIONE MUNDI 407 II. ERRORES ET OPINIONES. Quoad primam quaestionem de universalitate influxus divini in distinctionem rerum, occurrunt duo errores apud philoso­ phos non catholicos, quorum alter, sub forma Transformismi, ita evirari potest ut queat doctrinae catholicae non adversari, et qua talis defenditur a pluribus doctoribus catholicis. In utroque errore subtrahitur a Deo causalis influxus in distinctione rerum et tribuitur alii causae, scilicet vel alicui agenti inferiori, vel ipsi subiecto seu materiae, per quandam innatam vim sese evolventi. Primus error, minoris momenti et iam obsoletus, conatur expli­ care pluralitatem et distinctionem rerum ex pluralitate et distin­ ctione agentium, ita ut, reservata Deo ipsa creatione vel saltem creatione primae creaturae, concedit inferiori alicui agenti distin­ ctionem rerum creatarum, imo ipsam creationem rerum inferiorum. Ad hunc errorem revocatur tum haeresis Ariana, quae posuit omnia fieri ac distingui per Verbum divinum, tanquam per primam creaturam, solam a Deo directe productam, et error arabum philo­ sophorum, Aristotelis commentatorum, peculiariter Avicennae, qui ponunt Deum creasse unam primam substantiam, ex qua ceterae processerunt. Ut patet, uterque hic error attingit ulterius ipsam creationem, quam distribuit inter Deum et inferius agens, ac ideo magis logice illum reposuimus supra (n. 366), ubi de Deo ex­ clusive creationis auctore.51 Alter error, qui rerum distinctionem repetit non ex exteriori agente sed ex ipso subiecto seu materia, vi quadam innata sese evol­ vente in rerum varietatem et distinctionem, connectitur logice cum Pantheismo materialistico, quamvis apud aliquos modernos videa­ tur abstrahere ab huiusmodi fundamentaliori supposito. De facto hic error incoepit antiquitus apud graecos materialistas, qui omnia phenomena explicabant per materiam, quam solam inter rerum cau­ sas agnoscebant; ita Oemocritus (natus circa a. 460 A. C.) omnia, etiam viventia, explicabat per atomos earumque motum, casu ac modo turbineo convergentes in unum, ita ut ex chaos factus sit cosmos.52 In moderna autem aetate, huiusmodi materialismus assumpsit 406. 51 S. Thomas bis refert hanc Avicennae sententiam (1 p., q. 45, a. 5; q. 47; a. 1; cf. C. Gent. 2. 42 sq.). 52 Cf. 1 p., q. 47, a. 1; praecipue Aristotelem, Phys., 1. 2, c. 2. et 4; 1. 3, c. 4, 408 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE quandam peculiarem ac determinatam formam sic dicti Evolutionismi vel Transformismi, praecise in hac quaestione de explicanda ori­ gine variarum specierum rerum mundanarum, et peculiariter ipso­ rum viventium, imo ipsius hominis. Huiusmodi systematis generalis ac communis doctrina tenet varias rerum species originem habere non per immediatum sive specialem Dei interventum, causae crea­ tricis, sed per solam naturalem ac progressivam evolutionem, sive perfectivam transformationem, aliquarum imperfectarum specierum primitivarum. Duplicem autem formam assumpsit, aliam rigidam ac integralem, quod attinet tum exclusionem divini interventus, tum universalitatem specierum evolutarum, et aliam mitigatam ac par­ tialem quoad utrumque. 407. Transformismus rigidus sive integratis quem fundarunt saeculo elapso gallus naturalista loannes-Baptista Lamarck (1744-1829)53 5455 et anglus naturalista Carolus Darwin (1809-1882),^ ac vulgarunt praecipue anglus T. E. Huxley (i 1895)56 et germanus E. Haeckel (t 1919),57*praefatam specierum transformationem explicat, excludens totaliter divinum interventum (vel quia procedit ex atheismo et pantheismo materialistico, ut saepius contingit, vel quia, admissa quidem Dei existentia et creatione, excludit, tanquam frustraneum, ulteriorem Dei interventum) et ascendens radicaliter ad ipsam mate­ riam puram sive inorganicam, ut ostendat quomodo ex ea, per processus physico-chimicos et vi cuiusdam selectionis vel adaptationis ad novas circumstantias, originem habuerit ipsa materia organica secundum varias spe­ cies viventium, prius vegetalium, subinde animalium, donec, per ulteriores biologicos, morphologicos ac psychicos processus, perventum fuerit ad quan­ dam perfectiorem formam vitalem, sive quoddam animal anthropomorphicum, ex quo tandem «homo sapiens» primam originem duxit. 408. Transformismus moderatus sive partialis, quem sequuntur generatim illi qui admittunt existentiam Dei et mundi creationem, ut catholici omnes transformistae, inter quos nominatim St. G. Mivart?8 M. D. Leroy 53 Cirer historiam Transformismi, confer: Cuenot, L, L·; genèse des espèces animales, Paris 1932. Perier, P.-M., Le transformisme, l’origine de l’homme et le dogme catholique, Paris 1938 StNETY, R. de, «Transformisme», Dictionnaire apologétique de la foi catholique IV (éd. 4, Paris 1928) 1793-1848. X Philosophie zoologique, Paris 1809. 55 The origin of species, London 1859.—The descent of man, London 1871. to Evidence as to man's place in nature, London 1864. 57 Natürliche Schopfungsgescbichte, Berlin 1868. to On the genesis of species, London 1871.—Lessons from nature, London 1876. Primus fuit qui explicite huiusmodi transformismum docuit. Ι»Γ. CRLATIONE MONDI 409 O. P.,59 1. Λ. Zahm C. S. C.,60 R. de Sinéty,61 H. de Dorlodot,62 Teilhard de Chardin S. J.63* E. C. Messenger/14 A. Sertillanges O. P.,65 P. M. Périer,66 C. Colombo,67 P. Leonardi,68 V. Marcozzi S. J.,69 J. Kaelin,70 P. Saint-Seine,71 P. Denis O. P.,72 J. Carles,73 C. Mulier,74 praefatam generalem doctrinam mitigat, quod attinet tum negationem divini interventus tum ac consequenter universalitatem specierum naturaliter evolutarum. Admittit nempe divinum interventum in originem quorumdam specierum typorum, ut in primam ori­ ginem vitae seu transitum a materia inorganica ad organicam, in originem animalium et praecipue in originem hominis, tum secundum veram creationem animae tum etiam, saltem aliquo modo, secundum formationem vel adapta­ tionem ipsius corporis. Naturalem proinde ac independentem transformatio­ nem limitat praecipue ad varias species intra regnum tum vegetale tum ani­ male, necnon ad praeparationem plus minusve immediatam ipsius corporis humani per corpus superioris cuiusdam atque anthropomorphic! animalis (de quo praecipuo ac graviori articulo doctrinae iterum sermo erit infra, n. 516). Praeterea quidam observant hanc eandem evolutivam transformationem non effugere divinam providentiam, cum fiat per ordinatas ac finalisticas vires, ab ipso Deo naturis et organismis originaliter inditas. Communior autem sententia, tum Patrum tum theologorum, docet originem variarum specierum, tam inorganicarum quam et a fortiori organicarum, et praecipue hominis, deberi immediato ac spe59 L’évolution restreinte des espèces organiques, Paris 1886. A. S. Officio officiose reprobatum, non tamen in Indicem relatum. 40 Evolution and dogma, Chicago 1896. Eodem modo a S. Officio reprobatum. 61 Loc. cit. (supra, in n. 407). 62 Le Darwinisme au point de vue de l'orthodoxie catholique I: L'origine des espè­ ces, Bruxelles 1921. 63 «Homme», n. 4, in Diet. Apol.; varii articuli, in Etudes (1921) 510 sq., 524-548; (1930) 90-98; (1947) 257-259; in Revue de philosophie (1923) 144-173; in Scientia (1925) 15 sq.; in Revue des questions scientifiques (1925) 53-80; (1930) 90-98.—La question de l'homme fossile, Paris 1948. De doctrina huius auctoris plura recenter scripta sunt. Cf. Chr. D’Armagnac, «Etudes recentes sur le Père Teilhard», Etudes CCCXVI (1963) 52-64. M Evolution and theology. The problem of man’s origin, London 1931. 65 Dieu ou rien (Paris 1933) 127. 66 Loc. cit. (supra, in n. 407). 67 «Transformismo antropologico e teologia», Scuola cattolica LXXVII (1949) 17-43. 63 L’evoluzione biologica e l’origine dell’uomo. Problemi ed ipotesi alla luce delle più recenti scoperte, Brescia 1945.—L’evoluzione dei viventi, Brescia 1950. 69 Evoluzione o creazione? Le origini dell’uomo, ed. 3, Milano 1948.—«Poligenesi ed evoluzione nelle origini dell’uomo», Gregorianum XXIX (1948) 343-391. 70 «Evolutionstheorie und katholische Weltanschauung», Divus Thomas (Freiburg) XXVII (1949) 5-16. 71 «Les théories de l’évolution», Revue des questions scientifiques CXXI (1950) 321-344. , ■ ' 72 Les origines du monde et de l'humanité, Liège 1950. 73 Le transformisme, Paris 1951. 74 L’Encyclique «Humani generis» et les problèmes scientifiques, Louvain 1951. In Indicen relatum. 410 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE ciali influxui divino, quamvis, quoad tempus et modum huiusmodi divini influxus, adsit aliquod doctorum discrimen, quod longe abest ab omni, etiam mitigato, Transformisme. Quoad alteram quaestionem de simultate operis distin­ ctionis rerum per influxum divinum, duae habentur opiniones inter catholicos. Prior simultatem affirmat, docens omnia Deum distinxisse ac composuisse eodem tempore, ac proinde genesiacam narrationem interpretandan esse modo mere allegorico. Quam sententiam olim secuti sunt Patres alexandrini, ut Clemens, Origenes et Athanasius.73 Altera simultatem negat, docens Deum res successive de­ terminasse, et quidem, vel intra sex dies, iusta literalem textus Genesis interpretationem: ita praecipue Patres antiocheni, ut Mopsuestenus, Chrysostomus et Theodoretus, quos secuti sunt plures antiquiores theologi, ut Suarez, et adhunc paucissimi moderni, ut Stentrup et Mazzella; vel intra ampliores periodos, iuxta largio­ rem interpretationem textus genesiaci: quae est sententia commu­ nior inter modemos. Est autem quaedam tertia ac media opinio Augustini, quae ta­ men ulteriorem fortunam non habuit'75 6 et iuxta quam Deus formavit quidem omnia simul, non tamen eodem modo, sed quaedam actu et in propria forma (ita res inorganicas), alia vero in potentia tantum et in summis causis, seu, ut dici solet, «in rationibus seminalibus», quae subinde successive in actum transierunt; textus vero genesiacus explicatur in quodam sensu ideali, seu de revelatione reru II creatarum, quam per sex distincta momenta Deus angelis commu­ nicaverit.77 Quam sententiam quidam inepte interpretati sunt in sen­ su veri mitigati Transformismi. 409. 75 Ut patet, in hac sententia vix dici potest opus creationis distingui ab ipso opere distinctionis illudque praecedere, nisi ordine naturae. Videntur illi Patres docere quod Deus in eodem temporis momento res omnes, ut distinctas cum propriis formis, e nihilo produxit. 76 S. Thomas hanc et praecedentem opinionem ut probabiles proponit (1 p., q. 74, a. 2; De potentia, q. 4, a. 2); imo In 2 Sent., dist. 12, q. 1, a. 2, de sententia Augustini dixerat quod «est rationabilior et magis ab irrisione infidelium sacram Scripturam defen­ dens..., et haec opinio plus mihi placet». 77 Cf. De Genesi ad litteram, 1. 4, c. 25, n. 56; 1. 5, c. 4, n. 7-11; c. 5, n. 12-16. In 1. 5, c. 4, n. 11, scribit: «Causaliter ergo tunc dictum est produxisse terram herbam et lignum, id est, producendi accepisse potestatem. In ea quippe tanquam in radicibus, ut ita dixerim, temporum facta erant, quae per tempora futura erant». Dii CREATIONE MUNDI 411 410. Ut patet, huiusmodi sententiae aliquam habent connexionem cum variis interpretationibus ipsius textus genesiaci, quamvis non necessario uni vel alteri interpretationi alligentur. Unde non abs re erit tres praecipuas in­ terpretationes, quas fusius exponunt auctores biblici, breviter in mentem 7g revocare. Prima est interpretatio historica ac litteralis, quae intelligit opus dis­ tinctionis factum esse per sex dies naturales viginti quatuor horarum, iuxta litteram textus. Ita communius sentiunt Patres et theologi mediaevales, quam­ vis isti ob contrariam Augustini sententiam moderate loquantur (ita S. Tho­ mas, qui utramque sententiam probabilem dicit); quibus consentiunt non pau­ ci posteriores, ut Suarez,* 7980 78 et adhuc inter modernos Stentrup et Mazzella. Secunda est interpretatio historica sed non litteralis, quae sex dies intel­ ligit in largiori sensu ampliorum ac indeterminatarum temporis periodorum, quaeque propterea vocatur periodistica vel concordistica (quatenus nempe dicit cosmogoniam mosaicam concordare cum periodis historicae cosmogoniae). Di­ viditur autem in concordisticam strictam (Cuvier, Vigoureux, Kaulen) vel latam (Chr. Pesch, Palmieri, Sales), pro gradu quo ipsa historica concordantia defenditur et explicatur. Tertia est interpretatio non historica, quae nempe docet auctorem sacrum non intendisse loqui in sensu historico de physicis diebus aut periodis in qui­ bus opus distinctionis factum est, sed vel in sensu allegorico seu pure metaphorico (ita supradicti Patres alexandrini; inter modernos vix unus A. Stop­ pant);60 vel in sensu visionario seu revelativo, quatenus ageretur de sex mo­ mentis quibus Deus opus distinctionis revelavit angelis (Augustinus, ut dic­ tum est supra) aut ipsi Adamo (Hummelauer, quem secuti sunt B. Schafer,. De hac S. Doctoris doctrina confer: Blic., J. de, «Le processus de la création d’après saint Augustin», Mélanges Cavallera (Toulouse 1948) 179-189. Boyer, C., Essais sur la doctrine de S. Augustin (Paris 1932) 97-137. Janssens, A., «De rationibus seminalibus ad mentem S. Augustini», Ephemerides theologicae Lovanienses (1926) 29-32. Me Keough, M. J., The meaning of the «rationes seminales» in St. Augustin, Wa­ shington 1926. Otis, L.-E., La doctrine de l’évolution (Montreal 1950) II 170-227. Pera, L., La creazione simultanea, Firenze 1929. Schepens, P., «Num S. Augustinus patrocinatur evolutionismo?» Gregorianum VI (1925) 216-230. Thamiry, E., De rationibus seminalibus et immanentibus, Insulis 1905. Woods, H., Augustin and evolution, New York 1924. 78Ceuppens, F., Quaestiones selectae ex historia primaeva (ed. 2, Taurini 1948) 4664; ibid. 65-18 ostenditur similitudo et discrimen inter biblicam et paganas cosmogonies. Hauret, Ch., Origines de l’univers et de l’homme d’après la Bible, éd. 2, Paris 1952. Heinisch, P., Problème des biblischen Orgeschichte, Luzem 1947. Huarte, G., De Deo Creante et Elevante (ed. 2, Romae 1935) 137-149. Simon-Prado, Praelectiones biblicae. Vetus Testamentum I (ed. 4, Taurini 1941) 20-28. Van Hove, A., De Deo Creante et Elevante (Mechliniae 1944) 91-100. 79 De opere sex dierum, 1. 1, c. 11, n. 33. 80 Sulla cosmogonia mosaica, Milano 1887. 412 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Μ. I. Scheeben, G. Hober et alii);81 vel in sensu litterario, quatenus nempe tota illa narratio sit mera quaedam forma litteraria, qua, ob scopum liturgicum (seu ad commendandam requiem sabbaticam post laborem hominis), vel ob scopum mere illustrativum sive didacticum, essentiale ac generale factum creationis mundi et distinctionis rerum exornatur, modo quodam populari ac «foldoristico», aut modo mythologico (qui observatur etiam in parallelis cosmogoniis babylonicis et pheniciis) (ita, sub una vel alia determinatione aut combinatione, Lenormant, Lagrange, Zapletal, Peters, Prat, Dbller, L. Jans­ sens, Bea, Fernandez, Renié, Heinisch, Junker, Simon-Prado). Ut patet, unaquaeque istarum interpretationum fert sua commoda et in­ commoda. Prima enim, stricte quidem litteralis, difficulter componitur cum certis datis modernae scientiae astronomicae, geologicae et palaeontologicae, puta de longo tempore requisito ad efformationem corticis telluris et de fos­ silibus inventis in quibusdam stratis terrae quae desunt in antiquioribus; nec duplex theoria diluvianismi et restitutionismi, inventa ad huiusmodi facta explicanda, difficultates sufficienter diluit, ita ut praefata interpretatio hodie communiter derelicta inveniatur. Secunda sive concordistica interpretatio, ex una parte conveniens videtur, quatenus servat sensum historicum, sed ex alia parte in plura incommoda impingit, ut sunt arbitraria acceptio diei pro lon­ giori periodo, cui certe non congruit distinctio inter vespere et mane, volun­ taria suppositio quod auctor sacer intendat exhibere periodos geologicas, seu scopum quendam scientificum prosequi, et non apparens concodantia inter ordinem originis rerum, praecipue viventium, prout describitur in Genesi et prout ostenditur in scientiis naturalibus. Tertia igitur interpretatio, quamvis et ipsa incommodis non careat (praecipue sub prima et altera explicatione sensus allegorici et visionarii), sub tertia forma sensus litterarii probabilior apparet et ut talis a modernis catholicis expositoribus communius amplexatur, qui praeterea, per varias vias et ulteriores discrepantes explicationes, conantur difficultates quae adhuc supersunt attenuare. III. ASSERTIO 1. Deus, subsequenter ad proprie dictam crea­ tionem mundi secundum indeterminatam sive elementarem eius forma II , novo ac directo influxu, non proprie creativo sed mere constitutivo sive transformative, distinctas res produxit secunda II primam earum speciem; quod quidem valet de omni rerum specie, quae essentialiter ab alia distinguatur, et peculiariter de speciebus viventium. Hinc Transformismus rigidus, qua parte excludit tota­ liter divinum interventum, repugnat tum fidei tum rationi; Trans81 Tamen notandum est discrimen inter has duas interpretationes, quae sub eodem nomine visionismi referri solent. Nam interpretatio Augustini est mere idealis; interpre­ tatio vero Hummelaucr continet elementum historicum, quatenus sex illa opera, quae Deus distincte nec tamen per distinctos ac successivos dies produxit, logice a Deo colliguntur in sex distinctas visiones, quas per naturales ac successivos dies viginti quatuor horarum Adamo monstravit. Hoc modo interpretatio textus de sex diebus est litteralis, sed hi dies referuntur non ad ipsum opificium secundum se, sed ad visiones de illo habitas ab Adamo. DE CREATIONE MUNDI 413 formismus vero mitigatus, quatenus servat verum sed indirectum tantum Dei influxum in specierum primam formationem, non re­ pugnat quidem fidei neque rationi, sed tamen sub utroque aspectu valde improbabilis videtur. 411. Nota theologica. Transformismus rigidus, quatenus pror­ sus excludit omnem Dei influxum, etiam ut causae primae, est for­ malis haeresis, quia procedit vel reincidit in atheismum materialisticum; quatenus vero, servato Deo ut causa prima, negat tantum im­ mediatum sive specialem influxum divinum in productionem cuius­ libet speciei rerum, est erroneus. Transformismus vero moderatus, prout solet a catholicis doctoribus sustineri et abstrahendo saltem a speciali casu formationis corporis humani (de qua alibi dicetur), censuram theologicam effugit. PROBATUR 1. Ex auctoritate. 9 doctrina dupliciter favet praefatae assertioni de novo ac directo influxu divino in specierum constitutionem. Primo scili­ cet, quatenus asserit Deum esse «creatorem omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium» (Conc. Later. IV) et Deum «universas tam spirituales quam corporales condidisse crea­ turas» (Conc. Flor., Decr. pro lac.); quae verba exaggerata empha­ si redolerent, si Deus fecisset tantum communem materiam vel ali­ quam tantum originalem ac infimam speciem, nec ullum directum influxum in cetera habuisset. Secundo, iuxta Commissionem Biblicam in tribus primis capitibus Genesis «continentur rerum vere ges­ tarum narrationes, quae scilicet obiective realitati et historicae veri­ tati respondent» (Resp. 30 iun. 1909, Denz. 3513); iamvero in cosmogonia mosaica exhibetur Deus directe influens in productio­ nem multarum rerum. Scriptura in ea genesiaca narratione inducit Deum immediate producentem varietatem rerum, sive corporalium (lucis, firmamenti, terrae aridae, maris, stellarum, solis et lunae), sive vegetalium et quidem unumquodque «iuxta genus suum» et «secundum speciem suam» (Gen. 1. 11 sq.), sive omnium animalium quae vivunt in mari, in terra et in aëre, et quidem «secundum species suas» et «secundum genus suum» (1. 21, 24, sq.). Velle autem productiones harum rerum explicare sino ullo immediato interventu divino, ut in Transformismo intégrait, est adimere integrum litteralem et hisMagisterii 414 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE toricum sensum illius narrationis ac consequenter ipsam eius subs­ tantiam, eamque inter fabulas relegare. Ceterum, ipse mitigatus Transformismes non sufficienter congruere vi­ detur cum historico sensu illius narrationis. Nam in ea nulla fit distinctio inter species et species, quod attinet influxum divinum in earum productionem, et huiusmodi influxus ut immediate operativus exhibetur, repetitis ac emphaticis verbis «Fiat lux... Fiat firmamentum... Congregentur aquae... Germinet terra... Fiant luminaria. . Producant aquae reptile... Producat terra...». Si autem quis posset haec omnia expoliare sensu historico ac reducere ad meram formam litterariam, non videtur quare non possit pari iure ad eandem litterariam formam reducere etiam quae dicuntur generaliter de ipso influxu divino ac ita statuere Transformismum integralem: nam non magis emphatice propo­ nitur influxus generaliter acceptus quam influxus ipse immediatus, imo in iisdem prorsus verbis uterque proponitur et continetur. omnes, sive illi qui docent Deum omnia simul in eodem instanti creasse sive illi qui successivam productionem admit­ tunt, omnia referunt ad specialem influxum divinum. ' Fatendum quidem est unum vel alterum Patrem, scilicet Gregarium Nyssenum et praesertim Augustinum, eiusmodi specialem influxum paulo ali­ ter explicare, quod attinet eius immediatam rationem, at immerito a fautoribus mitigati Transformismi tanquam ipsorum veri praecur­ sores invocantur. 412. Patres Gregorius Nyssenus enim, loquens de origine solis et stellarum, ait elementa materialia in initio veluti confuso modo creata esse ac subinde ab invicem separari coepisse, vi cuiusdam potentiae a Deo rebus inditae, ut «ne­ cessaria quaedam [rerum] series ordine quodam consequeretur, [ita] ut unum aliquod ex tota rerum universitate primum extiterit et apparuerit, dein­ de post illud necessario aliud secutum... [deinde], ut artifex natura cogebat,, tertium et quartum et quintum et reliqua deinceps» {In Hexaemeron, MG 44. 71). Inferius prosequitur: «Verba, quae mundi continent opificium, sic ha­ bent: ’In principio fecit Deus caelum et terram’. Haec nos ita sumus inter­ pretati, ut rerum omnium procreationem simul fuisse constitutam, ex iis significari dixerimus. Ex eo enim quod continet, illud etiam ostendit quod continetur; nam extrema mediis comprehenduntur. Extrema vero, quantum quidem ad sensum pertinet humanum, sunt caelum et terra... Scriptum est...: ’Terra autem erat invisibilis et incomposita’, ut planum fieret, omnia quidem 82 Irenaeus, Adv. haer. 2. 30. 9; Tertullianus, Apol. 17; Clemens Alex., Protrep. 4. 63; Origenes, De prine., 1., praef., n. 4; Cyrillus Hier., Catech. 4. 4: Gregorius Naz., Orat. 40. 45: Ambrosius, Hexaem. 1. 4. 16; Severianus Gabalensis, De mundi creatione, orat. 1; Augustlnus, De Gen. contra Manich. 1. 6. 10: Confess. 11. 4. 6; Theodoretus, Graec. affeci, curat., serm. 4; Gennadius. Eccles, dogm. 10. Plura ex his testi­ moniis citata invenies apud Rouet de Tournel. Enchiridion patristicum (vide in indice theologico, sub voce «creatio», n. 188). DE CREATIONE MUNDI 415 fuisse potestate in primo Dei ad procreandum appulsu, tanquam vi quadam seminis ad mundi procreationem coniecta, actu vero res singulas minime fuisse» (ibid. 78). Ut patet tum ex toto contextu tum ex his ipsis verbis, Nyssenus tantum elocet Deum creasse omnia, prius confuso modo et subinde distincte, cuius distinctionis ratio iam continebatur virtute in ipsa prima confusarum rerum productione; non autem dicit unam rem profluxisse ab alia, vel unam speciem inferiorem evolutam esse in aliam, et multo minus praefatam evolutionem rerum, ex confusis in distinctas, factam esse sine immediato influxu divino; unde nullum docet, etiam mitigatum, Transformismum. Augustinus e contrario, clare docet Deum quasdam res produxisse actu et in propria forma, ceteras vero potentia tantum, seu in suis causis ac veluti in rationibus seminalibus, ut dictum est supra (n. 403). Sed in hoc singulari ac peregrino modo explicandi originem variarum specierum, qui secundum se quidem non repugnat sed minus congruit biblicae narrationi ac propterea ulteriores fautores non habuit, nullus verus Transformismus habetur, tum quia plantatio illorum seminum ex quibus dicuntur originem habere ulteriores rerum species, tribuitur ipsi immediato influxui divino, tum quia, iuxta S. Doctorem, unaquaeque species habuit a Deo seminalem sui rationem, nec proinde una derivatur ab alia, quod est fundamentalis canon Transformismi. PROBATUR 2. Ex ratione. 1. Repugnat in quolibet ordine, tan inorganico quam organico seu viventi, primam speciem quae sit vere species seu ali­ quid essentialiter ab aliis differens, produci ab aliquo ente creato, seu ab alia specie, etiam perfectiori. Nam aliquid nequit produci nisi a suo simili, tum quia requiritur proportio inter effectum et causam, tum quia secus causa, producens dissimile, semetipsam destrueret, nihil autem tendit in destructionem sui, sicut ens non tendit in non esse.83 Ergo prima species cuiuslibet rei mundanae produci debuit per transformationem ex materia iam creata, sub immediato ac speciali influxu causae primae, quae, utpote causa ipsius materiae per creationem, est sufficiens causa huiusmodi transmutationis.54 413. Ü1 p., q. 63, a. 3: «Est enim unicuique naturale desiderium ad conservandum suum esse; quod non consevaretur, si transmutaretur in alteram naturam. Unde nulla res quae est in inferiori gradu naturae, potest appetere superioris naturae gradum, sicut asinus non appetit esse equus, quia si transferretur ad gradum superioris naturae, iam ipsum non esset». M Ad rem S. Thomas, 1 p., q. 65, a. 4: «Cum simile fiat a suo simili, non est quaerenda causa formarum corporalium aliqua forma immaterialis [seu angelus], sed ali­ quod compositum, secundum quod hic ignis generatur ab hoc igne..., [seu] quasi materia reducta de potentia in actum ab aliquo agente composito... In prima autem corporalis creaturae productione non consideratur aliqua transmutatio de potentia in actum. Et ideo 416 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE: Semel autem ita producta prima specie, ex ea tanquam a causa secunda (sub influxu Dei, iugiter agentis ut causae primae) proce­ dere possunt aliae species, vel eaedem species perpetuari ac multi­ plicari secundum individua in eadem materia, ope processus corrup­ tionis et generationis, qui in speciebus viventium est omnino pecu­ liaris, seu formaliter assimilai i vus, iuxta vulgatam definitionem: origo viventis a vivente principio coniuncto in similitudinem na­ turae. Praefata autem repugnantia ex alio capite increscit, si agitur de origine primae speciei viventis, sive de transitu a corporibus inorganicis ad organica, et in his, a vegetali in animalem organis­ mum et a bruto ad hominem. Nam, idem principium causalitatis sive rationis sufficientis, quod petit ut simile a simili producatur, a fortiori exigit ut effectus non excedat virtutem causae, in qua effectus eminenter contineri debet: nemo enim dat quod non habet. Ex dictis sequitur Transformismum rigidum, quatenus simpli­ citer excludit immediatum ac specialem influxum divinum in pro­ ductionem specierum, non solum documentis fidei sed etiam prin­ cipiis rationis adversari. 414. 2. Transformismus vero mitigatus, quatenus conatur per ipsum divinum interventum explicare transitum de una specie in aliam, nonnisi duobus modis statui potest, quorum uterque, etsi non repugnet secundum se, tamen valde incongruus videtur, nec per ipsa facta scientifica, quae ceteroquin ab ipsis etiam rigidis transformistis afferuntur, sufficienter sustinetur. Unus modus explicationis est ut dicatur Deus influere immediate in ali­ quam speciem iam existentem, ita eam immutando, ut haec amittat suam formam et acquirat formam speciei superioris; ita v. g. Deus interveniret in quibusdam praecipuis casibus transformationis, uti in origine vitae, in origine altioris vitae brutorum et in origine corporis humani. lamvero, huiusmodi explicatio, cum restringatur ad praefatos casus imformae corporales quas in prima productione corpora... habuerunt, sunt immediate a Deo productae, cui soli ad nutum obedit materia tanquam propriae causae». Idem repetit S. Doctor in q. 91, a. 2, ad probandum quod corpus primi hominis produci potuit a solo Deo: «Quia oportet agens esse simile facto, non convenit quod forma pura [seu angelus], quae est sine materia, producat formam quae est in materia, quae non fit nisi per hoc quod compositum fit. Et ideo oportet quod forma, quae est in 1.1· teria, sit causa formae quae est in materia, secundum quod compositum a composito generatur. Deus autem, quamvis omnino sit immaterialis, tamen solus est qui sua virtute materiam producere potest creando. Unde ipsius solius est formam producere in materia absque adminiculo praecedentis formae materialis». Cf. C. Gent. 2. 43. DE CREATIONE MUNDI 417 mediati interventus divini, non applicatur ceteris casibus, puta ad transitum de una planta ad aliam et de uno bruto ad aliud, in quibus proinde inepte et contra rationem admittitur transformativa evolutio, ut supra probatum est. Praeterea, quamvis absque dubio Deus, utpote creator ac dominus materiae, possit modo praedicto producere novas species, refundendo nempe formam prioris speciei in potentialitatem materiae et instantanée educendo formam novae speciei, incongrue id fieri diceretur. Nam, ex una parte frustranee mul­ tiplicaretur immediatus interventus divinus, cum Deus potuerit inde ab initio vel quandocumque eandem illam superiorem speciem producere in ipsa pura materia quin destrueret speciem inferiorem, nec actio Dei tendat in destruc­ tionem rerum, et ex alia parte id esset aliquid miraculosum, cum fieret prae­ ter expectationem naturae et contra naturales leges a Deo constitutas, iuxta quas unaquaeque species tendit ad generandum sibi simile nec fieri possunt instantaneae resolutiones formarum usque ad materiam primam. Alius modus est ut dicatur Deus semel pro semper inde ab initio suum influxum dedisse futurae productioni unius speciei per aliam, quatenus posue­ rit, in corporibus vel cellulis tunc creatis, aliquam veluti seminalem virtutem, quae poterat subinde sub favorabilibus circumstantiis ita evolvi, ut ex una specie alia produceretur. Huiusmodi explicatio, quam sub aliqua ratione iam proposuit Augustinus (cf. supra, n. 409) et ambiguo modo iterum assumpta et adaptata est a mitigatis transformistis, in bona philosophia nonnisi unum sensum habere potest, quod scilicet unaquaeque res vel species (aut saltem plures res vel species), praeter propriam formam et connaturalem suam vir­ tutem, vehit in sinu suo virtutem aliquam instrumentaient, a Deo ab initio immissam, vi cuius et tanquam merum instrumentum causae divinae princi­ palis, una species aliam producere queit, eo fere modo quo semen humanum est instrumentum generationis. lamvero, plura sunt quae huiusmodi explicationem incongruam saltem et improbabilem esse demonstrant. Et imprimis, non apparet quomodo huius­ modi instrumentalis virtus sit distribuenda inter varia corpora primitiva, utrum nempe aequaliter omnibus insit, an inaequaliter, utrum scilicet sive mus sive canis possit, proxime vel remote, producere equum, an solus canis id possit, et utrum canis possit producere sive equum sive bovem an tantum equum vel bovem. Praeterea, dubitari potest de ipsa possibilitate plantandi praefatam vir­ tutem instrumentalem in aliqua natura determinata ac stabili, quales sunt res quas in rerum ordine videmus. Nam huiusmodi instrumentalis virtus, utpote naturae rei insita et inamissibilis, ad ipsam naturam pertineret, et ideo hanc redderet essentialiter instrumentalem, vialem, et ad aliud ordinatam: haec ergo natura esset simul stabilis et instabilis, ad se et ad aliud. Redderet etiam naturam ad nullum genus pertinentem et tantum reducibilem ad genus vel speciem rei ad quam producendam seminaliter ordinatur, quemadmodum semen humanum non est quid stabile sed viale, nec est homo sed ad produ­ cendum hominem ordinatur, et, suo productivo munere expleto vel non ex­ pleto, corrumpitur et abit; quorum omnium nihil apparet in rebus quas videmus. 14 418 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Praeterea, supposita possibilitate adiungendi praefatam seminalem vir­ tutem naturis rerum, inde sequeretur omnes species rerum, saltem inferiores, imo et superioies, (cum ea virtus nunquam extingui dicatur), esse essentialiter mera entia instrumentalia ac vialia, ad aliud iugiter ordinata et aliud secun­ dum se appetentia. lamvero experienda ostendit species, quas videmus, esse quid stabile, independens, determinatum in sua constitutione ac finalitate. Praeterea, exinde sequeretur Deum esse unicam causam principalem in prima productione cuiuslibet speciei, quae per plura saecula dicitur peracta quaeque nondum absoluta est, cum praefata virtus seminalis non sit extincta sed iugiter naturis rerum agglutinata perseveret, et possit, sub renovatis aptis circumstantiis, ad actum iterum atque iterum deduci. Inde verum non esset quod ait Scriptura, Deum «requievisse die septimo ab universo opere quod patrarat» (Gen. 2. 2). 415. Quod attinet ipsam experientiam, evidens est eam, nedum in recentioribus tantum temporibus, sed in tota historica sive nota aetate, omni Transformismo adversari. Nunquam enim, in tota hac longissima aetate, vi­ vum aliquod a non vivo processit, neque uva ex petra, neque pomum ex vite, neque mus ex plana, neque equus ex mure, neque homo ex simia. Quod ergo dicitur olim, in praehistorica aetate tam saepe accidisse, mirum est nun­ quam posterius, in tot tantisque renovatis circumstantiis, iterum occurrisse. Citatur in contrarium casus generationis spontaneae, seu originis viventis a non vivente (ut vermium aliorumque imperfectorum animalium ex putrefac­ tione, aut parasitorum ex aliorum viventium substantia), vel a vivente dis­ simili in specie (ut hybridorum, puta muli ex asino et equa), in quo ipse S. Thomas docet haberi productionem novae speciei vi alicuius seminalis vir­ tutis, ab initio inditae rebus a Creatore.841* Attamen, casus ipse communiter negatur a modernis, nec ab antiquis de eo dubitatum fuit nisi ob imperfectam cognitionem naturalium scientiarum. Nam in generatione vermium et parasi­ torum detecta sunt ova vel semina (innumera enim existant infusoria, sive tenuissimi organismi et germina vitalia, quae per aërem pervagantur ac facile maioribus organismis, sive putrefactis sive etiam viventibus, adhaerent, ut in eorum materia vivant ac generent), ut patet praecipue ex experimentis Pas­ teur (f 1895), quibus confirmatam est generale principium, iuxta quod cor­ pus vivens ex alio corpore vivo semper procedit. In casu vero hybridorum, nondum probatum est ea ab utroque genitore, vel ipsum utrumque genito­ rem, specie differre: agitur potius de nova specie late dicta (specie, ut aiunt, !>ii 1 p.( q. 73) a i, ad 3. «Nihil postmodum a Deo factum est totaliter novum, quin aliqualiter in operibus sex dierum praecesserit... Species etiam novae, si quae appa­ rent, praeextiterunt in quibusdam acquisitis virtutibus, sicut et animalia ex putrefactione generata producuntur ex virtutibus stellarum et elementorum auam a principio accepe­ runt, eti nil si novae species talium producantur. Animalia etiam quaedam secundum no­ vam speciem aliquando oriuntur ex commixtione animalium diversorum secundum spe­ ciem, sicut cum ex asino et equa generatur mulus: et haec etiam praecesserunt causaliter in operibus sex dierum» (cf. q. 71, a. 1, ad 1). In q. 70, a. 3, ad 3, S. Doctor generationem vermium ex putrefactione explicat ex hoc quod «corpus caeleste, cum sit movens motum, habet rationem instrumenti, quod agit in virtute principalis agentis» (cf. q. 115, a. 2). m DE CREATIONE MUNDI 419 systematica, non specie naturali), seu de peculiari et abrupte distincto typo intra eandem proprie dictam ac naturalem speciem.85 416. Obiectiones autem quae in favorem l'ransformismi, sive rigidi sive mitigati, ex praehistorica aetate (sive ex scientia geologica et palaeontologica) afferri solent, illius veritatem nullatenus evincunt. Ad quarum solu­ tionem, haec nobis adnotasse sufficiat. 1. Gradatio variarum specierum, et similitudo, tum generalis inter omnes species, tum peculiaris inter species viciniores, nihil probat in favorem Transformismi. Inde enim tantum sequitur Creatorem varios gradus perfec­ tionis sapienter distribuisse inter varias species, secundum quandam ordina­ tam et successivam schalam, ita ut ex varietate et similitudine oriretur decor universi et «natura non faceret saltus». 2. Si evolutio esset communis lex naturae, non intelligeretur quare plures rerum species huiusmodi evolutioni sese subtraxerint. Ita fere omnes species aetatis quaternariae, seu ultimae praehistoricae aetatis,86 adhuc essen­ tialiter immutatae subsistunt, non obstante multiplici conditionum mutatione; ex aetate tertiaria manent palmipoda et plures species piscium, ex aetate se­ cundaria manent plures species crustraceorum et zoophytorum, et ex ipsa aetate primaria supersunt aliquae species, ut brachiopodorum et arachnidarum. 3. Iuxta palaeontologos, diversa terrae strata exhibent diversas orga­ nismi formas; item, quo recentiora sunt strata, eo perfectiores sunt organismi; item, in omnibus stratis apparet manifeste transitus a forma imperfectiori ad perfectiorem. Attamen, haec et alia nimis saltem absolute proferuntur et ex ipsa palaeontologia non universaliter vera comprobantur. Nam diversi animalium typi simul in eadem aetate inveniuntur; v. g. in aetate ipsa primaria, simul apparent animalia articulata et aliqua vertebrata, uti reptilia. Praeterea, quaedam animalia sunt perfectiora in stratis antiquio­ ribus; ita in aetate secundaria, reptilia sunt perfectiora quam in aetate tertia­ ria, et pariter plura mammifera aetatis tertiariae sunt perfectiora eis quae habentur in aetate quaternaria et in historica aetate usque ad praesentem diem. Praeterea, in variis stratis inveniuntur hiatus inter varia fossilia, seu non inve­ niuntur signa intermediorum typorum, ex quibus colligi possit evolutio sive transitus ab una specie ad aliam; ceterum, omnes casus evolutionis, qui indi85 Tria enim distinguenda sunt, ex quorum confusione atque difficili in praxi dis­ tinctione, plures difficultates et incertitudines in praesenti materia proveniunt, scilicet: varietates (quae sunt aliquid accidentale, sicut album et nigrum in specie humana, vulgo «races», «razze»), species systematicae, sive typi abrupte distincti intra eandem speciem (quae sunt etiam aliquid accidentale, nec nisi gradu differunt a prioribus), et species naturales, sive proprie ac philosophice dictae (quae constituunt rerum essentias). Primas et alteras dicimus mutabiles, tertias vero fixas et immutabiles, nec unam ex altera gene­ rabilem. 86 Distinguunt geologi quatuor aetates (post ipsam primitivam sive azoicam aetatem in qua nullum adhuc apparet vitae vestigium), scilicet, aetatem primariam sive palaeozoi*111 in qua apparent prima viventia; secundariam sive mesozoicam, in qua novi viventium typi apparent; tertiariam sive neozoicam, in qua apparent viventia affinia his quae nunc extant, sive inter plantas sive inter animalia; quaternariam, in qua apparet ipsius hominis vestigium. • · . .·■ DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 420 gitari possunt, ostendunt tantum transitum ab una specie systematica ad ali­ am, seu a typo ad typum eiusdem classis, non vero inter species quae certo tanquam naturales sive determinate habentur, ut sunt canis, equus et simia; nec ulla ostendi potest aliqua huiusmodi naturalis species quae fuerit veluti forma transitionis ab una inferiori ad aliam superiorem speciem?7 ASSERTIO 2. Deus praefatum opus distinctionis et ornatus, secundum varias rerum species, probabilius non simultanée sed successive perfecit, per magis vel minus extensum saeculorum de­ cursum, ut per ipsam huiusmodi successionem sapientiam suam or­ dinatrice II ostenderet et ordinem quendam naturale II inter varia­ rum reru II origines componeret. Quam quidem ordinatam ac sueII cessivam rerum productionem mosaica ipsa cosmogonia, modo quodam litterario ac populari, exprimere conatur. PROBATUR. 417. Tres quidem ipsorum Patrum sententiae, de simultanea nempe omnium rerum productione in specie propria inde ab initio, de successiva productione, tam intra sex naturales dies quam gene­ raliter intra varias longioresque periodos, et de simultanea produc­ tione in specie aliena ac successiva in specie propria, congruunt tum documentis fidei tum ipsi rationi, saltem attenta potentia Dei abso­ luta. Secunda tamen sententia de productione successiva per varios ac indeterminabiles longiores periodos probabilior videtur, attentis saltem certioribus conclusionibus modernarum scientiarum geologicarum et palaeontologicarum, quae, etsi necessitatem Transformismi nullatenus ostenderint, tamen successivam quandam ac satis longe protractam totius mundi formationem per influxum divinum vehe­ menter suadent. Ad quam sententiam transferri possunt verba quae S. Thomas iunior dixerat de tertia illa ac minus probabili Augustini sententia: «[Haec opinio] est rationabilior, et magis ab irrisione infidelium Sacram Scripturam defendens... [et ideo] plus mihi placet .* Profecto, praefatae scientiae ostendunt formationem ipsius corticis telluris longam saeculorum seriem exegisse, iuxta receptam probabilem Laplace theoriam de formatione et evolutione siderum,87 88 87 Cf. L. Vialleton, Morphologie générale. Membres et ceintures des vertébrés té­ trapodes. Critique morphologique du transformisme, Paris 1924.—L’origine des êtres vi­ vants. L'illusion transformiste, Paris 1929.—«Morphologie et transformisme», Le Transfor­ misme (Paris 1927 ) 61-122. 88 In 2 Sent., dist. 12, q. 1, a. 2. DE CREATIONE MUNDI 421 ante quam terrae formationem nulla certe vita naturaliter exerceri potuit. Ostendunt pariter varias viventium species non simul omnes in orbe apparuisse, nec etiam per successivas ac determinatas clas­ ses, quasi scilicet prius plantae, subinde animalia, et inter haec, prius inferiora ac subinde superiora, producta fuerint, sed haec omnia commixte per varias geologicas aetates et secundum indeter­ minatum perfectionis ac necessitatis ordinem occurrisse, donec in quadam plenitudine temporis ac rerum, quam quaternariam aetatem appellant, introduceretur rex ipse materialis creationis, qui «praeesset piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra» (Gen. 1. 26), atque «ap­ pellaret nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae» (2. 20). Ceterum, huic historico ordini correspondet ipsa mosaica ac revelata cosmogonia, expoliata quidem litteraria ac populari sua forma, quae non ad substantiam narrationis sed tantum ad acciden­ talem eius expressionem pertinere rationabilius dicitur, quamvis alii aliter non improbabiliter sentiant. De qua re ac controversia sapien­ ter monet S. Thomas: «Circa mundi principium aliquid est quod ad substantiam fidei pertinet, scilicet mundum incoepisse creatum, et hoc omnes sancti concorditer dicunt. Quo autem modo et ordine factus sit, non pertinet ad fidem nisi per accidens, in quantum in Scriptura traditur, cuius veritatem diversa expositione sancti salvan­ tes, diversa tradiderunt» (I« 2 Sent., dist. 12, q. 1, a. 2; c. 1 p., q. 68, a. 1). 422 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE CAPUT II. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGE­ LORUM " 418. Agitur de prima creatura a Deo condita, ordine saltem naturae et perfectionis, sin minus temporis. De creaturis vero mere corporalibus, quae ante hominem conditae sunt, nihil theologicum manet dicendum praeter ea quae exposuimus in cap. praec. de creatione mundi generaliter spectata; cetera enim pertinent ad cosmologicam philosophiam aliasque scientias naturales. Septem quaestiones hoc caput complectitur, quarum quinque priores res­ piciunt creationem sive naturalem ordinem angelorum, postremae vero eorumdem elevationem ad supernaturalem ordinem gratiae et gloriae, ex quo aliqui ceciderunt. Inde: de angelorum existentia et creatione (q. 1), essentia et dis­ tinctione (q. 2), immanenti operatione intellectus et voluntatis (q. 3), ope­ ratione ad extra (q. 4), peculiaribus operationibus ad extra relate ad homines, seu apparitione, missione, custodia et impugnatione (q. 5), elevatione ad gra­ tiam et gloriam (q. 6), lapsu (q. 7). 89 1 p., q. 50-64, 106-114; De spiritualibus creaturis, a. 1, 2, 5, 6, 7, 8; Opusc. De substantiis separatis. Azy, P. B. Le Christ et ses anges dans l'oeuvre de Saint Thomas, Toulouse 1943Idem in Bulletin de littérature ecclésiastique XLIV (1943) 93-117, 121-136. Barre, L., De rerum creatione et speciatim de angelis, Paris 1897. Bremond, L., Le Diable. Existe-t-il? Que fait-il?, Paris 1924. Carrelu, E., GU angeli, Bologna 1925. Collings, J., The thomistic philosophy of the Angels, Washington 1947. Danielou, J., Les anges et leur mission d'après les Pères de l’Eglise, éditions Chevetogne 1951. Diclionaire apologétique de la foi catholique I (éd. 4, Paris 1925) 124-128: «Ange» (J. Souben); 917-928: «Démons» (J. Nau). Dictionnaire d’archéologie chrétienne et de liturgie 1-2 (Paris 1907) 2080-2162: «Anges» (H. Leclercq); IV-1 (1920) 578-582: «Démons, Démoniaques» (H. Leclercq). Dictionnaire de la Bible I (Paris 1895) 576-590: «Ange» (A. Vacant); II (1899) 1366-1373: «Démon» (H. Lesêtre). Dictionnaire de spiritualité I (Paris 1936) 580-625: «Anges» (J. Duhr). Dictionnaire de théologie catholique 1-1 (Paris 1902) 1189-1271: «Ange» (Vacant,. Barcille, Petit, Parisot, Miskgian); IV-1 (1910) 321-409: «Démon» (Mangenot, Ortolan). ‘Garçon, Μ.,-Vinchon, J., Le Diable. Etudes historique, critique et médicale, Pa­ ris 1926. Heris, Ch. V., Somme théologique. Les anges (traduction française et notes), Pa­ ris 1953. Hophan, O., Die Engel, Luzern 1956. Houck, F. A., The angels, good and bad, St. Louis, Mo. 1925. Langton, E., Supernatural. Doctrine of Spirits, Angels and Demons from the middle ages until the present time, London 1934.—The ministries of the Angelic Powers accor­ ding to the Old Testament and later Jewish literature, London 1936.—Essentials of de­ monology, London 1949. Lepicier, A. AL, Tractatus de angelis, 2 voll., Paris 1901-1908. O’Connel, R. V., The holy angels, New York 1923. Oswald, J.-H., Angeologie, ed. 2, Paderborn 1889. Petersdorff, E. von, Daemonologie, I: Daemonen in Weltenplan, München 1956. Satan («Etudes cannélitaines», XXVII), Paris 1948. Ampla bibliographia in fine. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM QUAESTIO L 423 DE EXISTENTIA ET CREATIONE ANGELORUM* 90 L SENSUS QUAESTIONIS. 419. Quod nomen attinet, in ipsis fontibus revelationis in usu veniunt duae appellationes, scilicet angelus, a graeco ά-^ελος sjve nuntius (frequentissime), et spiritus (Psal. 103, 4, quem citat Hebr. I. 7; Act. 23. 8, ubi utrumque nomen refertur), quarum prima, ut ait Augustinus, significat officium relate ad homines, altera vero ipsam naturam incorporalem secundum se et ut distinctam ab ho­ mine.91 In eodem tamen sensu nuntii sive missi, nomen angeli in Scriptura adhibetur quandoque etiam ad alios significandos, scilicet sacerdotes generatim (Mal. 2. 7; Apoc. 2-3, ubi agitur probabiliter de episcopis ecclesiarum), loannem Baptistam Messiae praecursorem (Mal. 1.3: «Mitto angelum meum», interprete ipso Christo in Mat. II. 10), ipsum Messiam (Mal. 1.3: «Angelus testamenti»; Is. 9. 6 iuxta versionem 70: «Magni consilii angelus», ubi tamen Vulgata habet tantum vocem «consiliarius»), imo ipsum Deum ut apparen­ tem hominibus (in aliquibus locis A. T. ubi sermo est de «angelo lahveh» in theophaniis92). Quod vero attinet rem ipsam, seu nominalem ac vulgarem defi­ nitionem, sufficientem in praesenti quaestione de angeli existentia (nam scientifica vel proprior definitio colligenda est ex sequenti quaestione de essentia angelica), angelus intelligitur aliqua creatura, media inter Deum et hominem, quatenus ita excellit hominem quoad suam immaterialitatem, ut dici possit spiritus seu quid invisibile, et Turmel, J., «Histoire de l’angélologie des temps apostoliques à la fin du Ve siècle», Revue d’histoire et de littérature religieuse III (1898) 284-308, 407-434, 533-552; IV (1899) 217-238, 289-309, 414-434 , 537-562.—Histoire du diable, Paris 1931. Urrutia, U., El Diablo. Su naturaleza, su poder y su intervention en el mundo, ed. 2, Mexico 1950. Vonier, A., The angels, New York 1928. 901 p., q. 50, a. 1 et 3; In 2 Sent., dist. 3, q. 1, a. 3; C. Gent., 2. 6, 49 et 92; Opusc. De substantiis separatis, c. 2 et 18; De potentia, q. 6, a. 6. Boyer, C., De Deo creante et devante (ed. 3, Romae 1940) 458-467. Palmieri, D., De Deo creante et devante (Romae 1878) 150-153, 198-206. Sagues, I. F., De Deo creante et devante («Sacrae theologiae summa» IV, Matriti 1964), n. 272-294. Zammit, P., «De existentia substantiarum intellectualium», Angelicum X (1933) 514-523. 91 Augustinus, Enarr. in psal. 103, serm. 1, n. 15; «Angelus enim officii nomen est, non naturae. Quaeris nomen huius naturae, spiritus est; quaeris officium, anqelus est; ex eo quod est, spiritus est; ex eo quod agit, angelus est» (CCL 40. 1488). Quod repetit Gregorius M., Horn. 34 in evang., n. 8, ML 76. 1250. 92 Ut dictum est superius, n. 49, «angelus lahveh» non designat Filium Dei, sed vel ipsum Deum, vel verum angelum. 424 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE ita refertur ad hominem, ut veluti ministret ac subserviat Deo in gubernatione illius ac pro tanto dicatur angelus. Duo autem quae­ runtur, an scilicet angeli existant et an fuerint creati. II. ERRORES. 420. Existentiam angelorum negarunt Sadducaei, ad modum unius cum negatione resurrectionis (Act. 38. 8: «Sadducaei enim dicunt non esse resur­ rectionem neque angelum, neque spiritum, pharisaei autem utrumque confi­ tentur»), ob eorum generalem doctrinam, iuxta quam non datur alius spiritus praeter Deum et ex qua sequitur negatio angelorum, resurrectionis, immorta­ litatis animae et sanctionis alterius vitae.93 Idem error tribuitur protestantibus Anabaptistis saec. 16, dicentibus angelos esse personificationes divinae poten­ tiae, quatenus agit in bonum vel malum hominis. Ex antiquis philosophis pa­ ganis, Aristoteles commemorat eos qui, non distinguentes inter sensum et intellectum, «existimaverunt quod nullum ens esset nisi corpus».9495Moderni rationalistae et liberales exegetae docent ea quae de angelis dicuntur in Scri­ ptura esse vel meros modos loquendi ad designandas operationes divinae pro­ videntiae, vel personificationes virtutum et vitiorum hominum, vel imitatio­ nes vulgarium opinionum, iam vigentium apud Babylonios, Persas et Aegy­ ptios, quas ludaei ex illis populis derivarunt, praecipue tempore exilii. Pro modernis Spiritistis^ cum profiteantur quendam vagum Deismum, abque ulla providentia, existentia angelorum nullum habet sensum; tamen illi inter eos, qui non admittunt animarum defunctarum reincarnationem, has animas concipiunt tanquam pervagantes spiritus, quadam subtili materia («perispiritu») indutos, et in hoc sensu angelorum existentiam admittere non refra­ gantur. Ad negationem creationis angelorum revocari possunt sub aliqua ratione emanatismus Gnosticorum et alii errores negantes exclusivitatem actionis divi­ nae in creatione, de quibus supra (n. 336). Vicissim creationem angelorum non in tempore sed ab aeterno censentur docuisse Aristoteles eiusque arabes commentatores, nominatim Avicenna et Averroes (cf. supra, n. 382) necnon sic dicti catholici averroistae latini saec. 13,9697 qui admiserunt existentiam sub­ stantiarum separatarum in mundo et simul creationem mundi ab aeterno. Praeterea, Origenef1 et Origenistae docuerunt angelos extitisse ante constitu­ tionem praesentis mundi; ad quam sententiam accesserunt quidam alii Patres, ut dictum est supra (n. 396). 93 Cf. Iosephum Flavium, Bell. iud. 2. 8. 14: Ant. iud. 18. 1. 4; S. Zeitlin, «The Sadducees and the belief in Angels», Journal of biblical literature LXXXIII (1964) 60-71. ^Phys., 1. 4, c. 6; cf. 1 p., q. 50, a. 1. •Ty 95 Confer bibliographiam infra, n. 481. 96 Cf. A. Vacant, «Angélologie parmi les averroistes latins», Dictionnaire de théolo­ gie catholique 1-1 (Paris 1902) 1260-Ï264. 97 Peri Archon, 1. 1, prol., n. 10; 1. 3, c. 5, n. 3-5, MG 11. 120 sq., 327-330. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 425 III. ASSERTIO 1. Existunt angeli, sive entia quaedam spiri­ tualia, natura sua Deo inferiora et homine superiora. Existentia angelorum sub hac generali ratione et abstrahendo ab ulteriori quaestione de eorum pure spi­ rituali natura, est de fide explicite definita a Magisterio tum ordi­ nario tum extraordinario, et peculiariter a Conc. Later. IV et Vatic. I. 421. Nota theologica. PROBATUR. doctrina"' continetur praecipue in documentis Conc. Later. IV, Lugd. II, Flor, et Vatic. I, supra relatis (n. 346), in qui­ bus angeli veniunt sub nomine «invisibilia», «creatura spiritualis», «creatura angelica». Accedunt cetera documenta, inferius referenda, ubi de custodia angelorum et impugnatione daemonum, necnon do­ cumenta Magisterii ordinarii, manifestata praecipue in catechismis et in liturgia (festa S. Michaelis, S. Gabrielis, S. Raphaelis et Ange­ lorum Custodum).* 99 Magisterii integra, a primo Genesi libro ad Apocalypsim, existentiae angelorum testimonium fert, nec exaggerat Gregorius M. cum inquit: «Esse angelos et archangelos pene omnes sacri eloquii paginae testantur».2 422. Scriptura’ 93 Cf. A. Vacant, «Ange-Angélologie dans les conciles et doctrine de l’Eglise sur les anges», Dictionnaire de théologie catholique 1-1 (Paris 1902) 1264-1721. 99 Cf. E. von Petersdorff, «De daemonibus in liturgia memoratis», Angelicum XIX (1942) 324-339.—B. Neunheuser, «Der Engel im Zeugnis der Liturgie», Archiv für Li~ ttirgiewissenschaft VI (1960) 4-27. 1 Everling, O., Die paulinische Angeologie und Ddmonologie, Gottingen 1888. Heidt, W. G., Angelology of the Old Testament. A study in biblical theology, Wa­ shington 1949. Kurze, G., Der Engels-und Teufelsglaube des Apostels Paulus, Freiburg i. Br. 1915. Lemonnyer, A., «Angélologie chrétienne», Dictionnaire de la Bible.—Supplément I (Paris 1928) 255-262. Pautrel, R. et Lefebvre, M., «Trois textes de Tobie sur Raphaël (Tob. V, 22; III. 16 s.; XII, 12-15)», Recherches de science religieuse XXXIX (1951) 115-124. Philips, G., «De angelis in antiquo testamento», Revue ecclésiastique de Liège XXXI (939-40) 44-52.—«De angelis et daemonibus in evangelic», ibid. 172-174.—«De angelis et daemonibus secundum S. Paulum», ibid. 226-229. Prat, F., La théologie de Saint Paul I (éd. 33, Paris 1942) 349-254: II (éd. 38. Paris 1949) 493-502: «Anges et démons». Schlier, H., «Die Engel nach dem Neuen Testament», Archiv für Liiurgietvissenschaft VI (1959) 43-56. Vacant, A., «Ange», Dictionnaire de la Bible I (Paris 1895 ) 576-590.—«Ange.— D’après la sainte Ecriture», Dictionnaire de théologie catholique 1-1 (Paris 1902) 1189-1192. 2Hom. in evang., hom. 34, n. 7, ML 76. 1249. 426 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE lam in primo Genesis versu «In principio creavit Deus caelum et ter­ ram», sub voce «caelum» non improbabiliter significantur ipsi angeli (cf. sup­ ra, n. 398). In tertio Genesis capite apparet peculiaris angelus, nomine Che­ rubim, qui «custodiret viam ligni vitae» (Gen. 3. 24). In libris ante exilium conscriptis, angeli saepe exhibentur in sic dictis theophaniis (Gen. 24. 7; Exod. 22. 31; 23. 20, 21, 23; 33. 2 sq.) et in peculiaribus circumstantiis, ut in historia Agar (Gen. 16. 9; 21. 17), Abrahae (ibid. 18. 2), Loth (ibid. 19. 1), populi hebraici exeuntis ex Aegypto, cui promittitur «angelus qui praece­ dat et custodiat» (Exod. 23. 20-23), et in visione Isaiae de duobus Seraphim (Is. 6. 2, 6); saepe etiam in Psalmis mentio angelorum occurrit (Psal. 13. 8; 77. 49; 90. 11; 96. 7; 102. 20; 105. 37). Nec refert quod in quibusdam theophaniis nomen «angelus lahveh» probabiliter significet ipsum Deum, tum quia id non est certum, tum quia in pluribus ex illis locis agitur certe de spiritu a Deo distincto eique inferiore (cf. supra, n. 49). Inde concidit supradicta Rationalistarum opinio, iuxta quam ludaei con­ ceptum angelorum desumpserunt ex vicinis populis tempore exilii, ut interim praetermittamus apud hos populos conceptum illum esse valde confusum ac fabulosum, ita ut possit considerari ut quaedam corruptio primitivae ac com­ munis revelationis. Ceterum, ipse revelationis progressus apud Hebraeos ex­ plicat quare in libris post exilium conscriptis doctrina de angelis sit paulo ma­ gis deteminata; ita in libro Tobiae, angelus sub proprio nomine Raphaëlis sese manifestat, tanquam unus ex septem adstantibus ante Dominum (12. 15: «Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem qui adstamus ante Domi­ num»); in prophetia Danielis angelus, nomine «Gabriel, facit intelligere vi­ sionem» (8. 17; cf. 9. 21), et inducitur alius angelus, nomine «Michaël, unus de principibus primis» (10. 13; cf. 10. 21; cf. etiam in N. T. lud. 9; Apoc. 12. 7). In N. T. ulterius determinatur angelorum existentia, natura et ministerium. Angeli dicuntur creati (Col. 1. 16, supra, n. 398), in­ visibiles (ibid.), potentes, tanquam throni, dominationes, principa­ tus et potestates (ibid.), hominibus praestantiores tum sapientia (Mat. 24. 36; Gal. 1. 8) tum potentia (2 Petr. 2. 11: «Angeli, for­ titudine et virtute sunt maiores»), Deo autem inferiores, a quo creantur per suum Verbum (Col. 1. 16), cui oboediunt ad nutum tanquam militum legiones (Mat. 24. 31), quem, in natura humana Christi venientem, in fine mundi comitantur (Mat. 25. 31), a quo peccantes puniuntur (Mat. 25. 41; 2 Petr. 2. 4). Ministerium angelorum peculiariter exhibetur in conceptione loannis Baptistae (Luc. 1. 11-22: «Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum»), in conceptione Christi ad Mariam (Luc. 1. 26-38: «Missus est angelus Gabriel a Deo»), et ad loseph (Mat. 1. 20), in nativitate Christi ad pastores (Luc. 2. 9-15) et ad loseph de fuga in Aegyptum (Mat. 2. 19), in serviendo Christo in deserto (Mat. 4. 11), in con­ DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 427 fortando eundem in agonia Gethsemani (Luc. 22. 43), in roborando discipulos in fide resurrectionis (Mat. 28; Marc. 16; Ιο. 20. 12) et ascensionis (Act. 1. 10 sq.), in liberando apostolos de carcere (Act. 5. 19; 12. 7-11), in disponendo novissima mundi, seu comitando Christum in eius adventu (Mat. 25. 31), canendo tubis, congregan­ do electos (Mat. 26. 53), aliisque modis passim in Apocalypsi des­ criptis. Quibus omnibus etiam confutata manet supradicta Anabaptistarum et Rationalistarum opinio, iuxta quam angeli in Scriptura accipiuntur non ut distinctae ac rationales creaturae, sed ut merae expressiones divinorum attributorum et operationum. inde a tempore apostolico communissime loquun­ tur de angelis, eorumque natura et officiis, ut constabit ex dicendis in sequentibus quaestionibus. Peculiaris testis traditionis, necnon fundamentum ulterioris theologiae de angelis, est Pseudo-Dionysius Areopagita, qui primam monographiam de angelis edidit circa a. 500 sub titulo «De caelesti hierarchia». Inter antiquiores confer Clementem Romanum [Epist. 1 ad Cor. 34. 5 sq.; 36. 2), PseudoBarnabam (18. 1), Ignatium Antioch. (Ad Smyrn. 6. 1; Ad Trail. 5. 2), Hermam qui describit Ecclesiam opera angelorum aedificatam (Pastor, passim; Vis. 3. 4. 1: «Hi sunt, inquit, sancti angeli Dei, qui primi creati sunt, quibus tradidit Dominus omnem creaturam suam, ut augeant et aedificent et dominentur totius creaturae», Funk 1. 440), Tertullianum (Apol. 22. 1-3, ubi notat, etiam paga­ nos, uti Platonem et Socratem, angelos admisisse). Augustinus vo­ cem totius Traditionis profert, cum inquit: «Esse angelos novimus ex fide» (Enarr. in psal. 103, enarr. 1, n. 15, CCL 40. 1488). 423. Patres3 quamvis nequeat ex ullo capite existen­ tiam angelorum certo demonstrare, quae ideo est penitus fidei arti­ culus, potest tamen duplicem convenientiam afferre, quae etiam in probabile argumentum vertatur. 424. Ratio theologica, Prima convenientia deducitur ex fine operis creationis, qui est communi­ catio divinae perfectionis ac pro tanto assimilatio creaturae cum Deo, tanquam 3Bareille, G., «Ange.—Angélologic d’après les Pères», Dictionnaire de théologie catholique 1-1 (Paris 1902) 1192-1222. Danielou, J., Les anges et leur mission d’après les Pères de l’Eglise, Chevetogne 1951; éd. 2, 1953. Cf. etiam bibliographiam de singulis Patribus in q. seq., passim. effectus cum sua causa, ut ostensum est supra (n. 378). Nam valde conve­ niens est ut huiusmodi finis attingatur perfecto modo; quod nonnisi per crea­ tionem angeli obtinetur. Perfecta enim assimilatio in eo consistit quod effectus assimiletur causae secundum illud ipsum per quod causa producit effectum; iamvero Deus mun­ dum produxit modo pure spirituali, seu per intellectum et voluntatem; unde Ulli in mundo non haberetur perfecta Dei communicatio, si non darentur angeli, seu creaturae pure spirituales quae nonnisi per intellectum et voluntatem operentur. Nec creatio solius hominis, utut facti ad imaginem et similitudi­ nem Dei, sufficeret ad complendam huiusmodi lacunam in creatione seu in participatione divinae perfectionis, cum homo sit etiam natura corporalis, seu spiritus dependens a materia. E contra, posita existentia angeli, constituitur perfecta gradatio in creatione, scilicet creatura pure corporalis, creatura cor­ poralis simul ac spiritualis, et creatura pure spiritualis, quae ceteroquinK utpote contingenter existens, servat eam infinitam a Deo distantiam, quae est propria omnis entis creati (1 p., q. 50, a. 1; C. Gent. 2. 46 et 91). Secunda convenientia deducitur ex fine operantis in creatione, qui, ut dictum est ibidem, est gloria Dei extrinseca, seu laus obtenta per cognitionem divinarum perfectionum ex parte creaturae intellectualis. Nam huiusmodi glo­ ria et laus, quam homo exhibere potest Creatori, est valde diminuta, attenta ex una parte imperfecta cognitione quam ipse haurire potest per media sen­ sibilia et ex alia parte magnitudine operis divini. Unde conveniens ac proba­ bile est quod dentur creaturae superiores et mere spirituales, quae integrum universum perfectius cognoscunt et perfectiori modo Deum laudant. 425. Duplex confirmatio his rationibus accedit. Prima petitur ex miris quibusdam effectibus, qui, attentis saltem cir­ cumstantiis, nonnisi ex puris spiritibus malis probabiliter procedere dicendi sunt, ut accidit in incantationibus magorum, in falsis miraculis, in obsessioni­ bus et similibus,4 quamvis huiusmodi effectus possint fortasse explicari ex ignotis viribus naturae vel ex influxu animarum defunctorum malorum, qua­ rum potentia ignoratur.5 Secunda petitur ex aliquo ipsorum paganorum testimonio, quatenus apud omnes, sive falsas religiones sive naturales philosophias, admittitur existentia aliquarum creaturarum invisibilium, quarum superiori influxui, bono vel ma­ lo, homines subiciuntur; ita communiter apud populos semitas, ut Assyrios, Babylonios et Arabes, necnon apud Graecos,6 et apud ipsos philosophos, ut 4Cf. De malo, q. 16, a. 1; Suarez, De angelis, 1. 1, c. 1, n. 7 sq. 5 De miris, quae fiunt per spiritismum, hypnotismum, magiam, etc., diffuse agit A. Zacchi, Lo spiritismo e la sopravvivenza dell’anima, Roma 1922. Eadem breviter ac theologice considerat Sagues, op. cit. (supra, in n. 418) n. 500-504. •I» Cf. dicenda infra, n. 481. 6Ceuppens, F., Quaestiones selectae ex historia primaeva ed. 2, Taurini 1948) 182 sq. Michel, Ch., «Les bons et les mauvais esprits dans les croyances populaires de l’ancienne Grèce», Revue d’histoire et de littérature religieuse I (nouvelle série, 1910) 193-215. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 429 Platonem, qui minores deos ab unico summo Deo originari docet, et Aristo­ telem, qui ponit quaedam entia intelligentia ad explicandum motum caeli.*6 Quod quidem testimonium assumi potest vel ut corrupta aut imperfecta reli­ quia primitivae revelationis, vel ut signum ipsius magnae convenientiae, quae rationem humanam connaturaliter duxit ad fingenda huiusmodi entia inter­ media inter inferiorem mundum et Deum. ASSERTIO 2. Angeli creati sunt omnes ex nihilo, inde ab initio temporis et in magno numero. Creaturam angelicam, adeoque saltem unum ac primum angelum, esse a Deo creatum seu factum ex nihilo, est de fide definita a Conc. Later. IV et Vatic. I. Angelum esse crea­ tum non ab aeterno, sed in tempore, est pariter de fide definita ab iisdem Conciliis, ad modum unius cum creatione in genere. 426. Nota theologica. PROBATUR. Angelos esse creatos docetur in iisdem fidei documentis adduc­ tis pro Assertione praecedenti (n. 421-423), seu in Conciliis, Scrip­ tura (Col. 1. 16) et Patribus. Ratio ipsa entis spiritualis id probat; nam natura spiritualis, cum non sit composita ex materia et forma, nequit produci nisi per creationem, non vero per transformationem seu per eductionem formae ex potentia subiecti sive materiae. Haec ratio supponit spiritualitatem, quae praedicatur de angelis, esse acci­ piendam in sensu proprio ac stricto, seu pro exclusione cuiuslibet materiae; quod quidem directius demonstrabitur in quaestione se­ quenti. Omnes angelos esse creatos fert obvius sensus eorumdem docu­ mentorum. Nam documenta Magisterii loquuntur generaliter de creatura spirituali vel angelica; in Col. 1. 16 creatio explicite prae­ dicatur de omnibus invisibilibus, seu thronis, dominationibus, prin­ cipatibus et potestatibus. Patres similiter in plurali de angelorum creatione loquuntur (inde ab Herma, supra relato: «Hi sunt sancti angeli Dei, qui primi creati sunt»).7 Ratio autem eadem valet ac Suys, Ae., «De angelis apud veteres Aegyptios», Verbum Domini XIII (1933) 347351, 371-378. 6 k'1 De utraque Platonis et Aristotelis sententia confer 1 p., q. 50, a. 3; Opusc. De substantiis separatis, c. 1-4; et apud ipsum Aristotelem, Metaph., 1. 1, c. 6 et 11; 1. 7, c. 1; 1. 11, c. 8. 7 Gregorius Nyssenus ab aliis dissentit, peregrine putans angelos propagatos fuisse per quendam spiritualem modum nobis ignotum, quo modo etiam homines absque com­ mixtione sexuum propagaturos dicit, si Ada et Eva non peccassent: «Nam quaecumque 430 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE prius, cum omnes angeli sint eiusdem spiritualis naturae; quam ra­ tionem explicite affert inter Patres Theodoretus, scribens: «Immor­ tali naturae otiosa est sexus distinctio. Neque enim opus habent in­ cremento qui non inminuuntur, neque coitu, qui corporibus sunt liberi. Et hoc nos docet Scriptura sacra. Angelos enim non duos ab initio, sicut homines, solos creavit, sed quotquot voluit myriadas produxit. Corruptionis enim expers natura incremento non eget» (Haer. fabul. 5. 7, MG 83. 470). Angelos esse creatos ab initio temporis, seu non ab aeterno, et una simul cum mundo corporali ad quem proprie pertinet tempus et cum quo incipit tempus, ostensum est supra (n. 384-388, 401 ).8 bïagnum esse angelorum numerum explicite affirmant fontes. Scriptura generaliter et emphatice loquitur de multis millibus, sive de innumerabili multitudine. Dan. 7. 10: «Millia millium ministra­ bant ei et decies millia centena millia assistebant ei»; Mat. 26. 53: «An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?»;9 Luc. 2.13: «Mul­ titudo militiae caelestis»; Hebr. 12. 22: «Multorum millium ange­ lorum frequentia»; Apoc. 5. 11: «Audivi vocem angelorum multo­ rum in circuitu throni et animalium et seniorum; et erat numerus eorum millia millium». Patres ita ulterius numerum angelorum determinant, ut signi­ ficent illum excedere hominum numerum, dicentes numerum homi­ num praedestinatorum aequare vel numerum angelorum qui cecide­ runt vel eorum qui non ceciderunt,10 item in verbis Christi de centandem incrementi angelica in natura fuit ratio, quam dicendo exponere vel cogitando intclligere per quasdam coniecturas humanas non fas est, nisi quod omnino aliquam fuisse necessario statuendum est, eadem igitur ratio in humano etiam genere, quod prope ab angelis abest, propagando valuisset, donec ad numerum consilio Creatoris definitum per­ ventum esset» (De hominis opificio 17, MG 44. 190). 8S. Thomas, 1 p., q. 61, a. 4, docet angelos esse creatos in loco (seu in supremo corpore, quodcumque illud sit), utpote praesidentes toti naturae corporeae, quam movent; idque deducit ex unitate universi, cuius angeli sunt pars. Cum autem angeli sint prae­ sentes in loco per actionem in corpus quod proprie est in loco (cf. infra, n. 458), ea in loco creatio difficulter concipitur. Id enim significat quod angeli sunt creati ut operan­ tes in loco, et, ut ipsi maneant in illo loco, debent iugiter in eo operari, vel ad eum accedere aut recedere secundum quod operantur in illo loco vel in alio. Quod tamen non est impossibile. De qua re confer Salmanticenses, De angelis, disp. 2, dub. 3, n. 91-99. •IM. militibus, distributis in cohortes, mani­ ’Tempore Caesaris, legio constabat 6000 pulos et centurias. 10 Cf. dicta in tractatu De Deo Uno, in vol., 1, n. 815. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 431 tum ovibus (Mat. 18. 12) nonaginta novem oves fideles significare angelos, unam vero quae erraverat significare genus humanum (Hi­ larius, Cyrillus Hier., Ambrosius, Nyssenus).11 Quorum communem sensum exprimit Pseudo-Dionysius Areopagita, scribens: «Multi namque sunt beati sunermundanarum mentium exercitus, qui infir­ mam et contractam materialium nostrorum numerorum rationem pe­ nitus excedunt» (De cael. hier. 14, MG 3. 322). Ceterum, ipsa Pa­ trum doctrina, iuxta quam unusquisque fidelis, imo unusquisque homo, habet distinctum angelum custodem (cf. infra, n. 470 sq.), supponit angelorum numerum saltem aequare numerum fidelium aut hominum qui in quolibet tempore simul vivere possunt. 427. Huiusmodi numeri excessus sequentem rationem affert S. Thomas. Cum Deus in productione universi intendat illius perfectionem, quo perfec­ tiores sunt res, eo in maiori excessu creantur, vel secundum excessum molis, qui contingit in materialibus, vel secundum excessum numeri, qui solus con­ tingit in spiritualibus. Unde, sicut corpora caelestia, utpote perfectiora, exce­ dunt cetera in magnitudine, ita convenit et rationabiliter dicitur quod entia spiritualia, seu angeli, «excedunt secundum multitudinem substantias materia­ les quasi incomparabiliter» (1 p., q. 50, a. 3; cf. C. Gent. 2. 92; De potentia, q. 6, a. 6). Id tamen intelligi debet tantum de his quae implicant perfectionem et intenduntur per se, quales sunt species, non vero individua (nisi agatur de illis individuis quae, ratione suae nobilitatis et perpetuitatis, dici possunt aequivalere speciebus, ut sunt homines), et gradus entium (esse, vivere, sen­ tire, ratiocinari, intelligere), ita ut dicatur maior esse numerus viventium quam non viventium (attentis speciebus), sentientium (sive animalium) quam non sentientium, ratiocinantium (sive hominum individuorum) quam sentien­ tium, et intelligentium (sive angelorum) quam ratiocinantium. In Scriptura indicantur etiam aliqua angelorum nomina, tum collectiva, ut Cherubim, Seraphim, Throni etc. de quibus dicetur infra (n. 443), tum per­ sonalia, scilicet Michaël (Dan. 10. 13, 21; lud. 9; Apoc. 12. 7), Raphaël(Tob. 12. 15), Gabriel (Dan. 8. 16; 9. 21; Luc. 11. 26), et inter angelos malos Satanas sive Beelzebub (Luc. 11. 18; Mat. 10. 25; qui venit etiam sub aliis nominibus, cf. infra, n. 504), Asmodaeus (Tob. 3. 8), Abaddon (Apoc. 9. 11). Libri apocryphi alia nomina bonorum angelorum addiderunt, quibus usi sunt etiam aliqui scriptores ecclesiastici, ut leremiel (4 Esdr. 4. 36), Raguel, Faruel (Apoc. Henoch) et praecipue Uriel (4 Esdr. 5. 20; Ambrosius, Isidorus Hisp. et Beda), quorum tamen usum prohibuerunt Conc. Romanum a. 745 et Aquisgranense a. 789.11 12 11 Textus refert ac discutit Petavius, De angelis, 1. 1, c. 14, n. 8-15. 12Frey, J.-B., «L'angélologie juive au temps de Jésus-Christ», Revue des sciences philosophiques et théologiques V (1911) 75-110. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 432 QUAESTIO II. DE ESSENTIA ET DISTINCTIONE ANGELORUMu I. SENSUS QUAESTIONIS. In quaestione praecedenti vidimus angelos esse aliquo modo veros spiritus et sub hac ipsa ratione distingui ab hominibus tanquam entia superiora (id enim ut minimum fert ipsa nominalis definitio angeli, de cuius existentia ibidem quaerebatur). Duo au­ tem hic ulterius de essentia angeli quaeruntur, utrum scilicet angeli sint puri spiritus, absque ulla materiae admixtione, et utrum inter se non tantum numerice sed etiam specifice distinguantur, quorum utrumque non accidit in homine, qui est commixtus materiae nec nisi una specie in multis individuis coalescit. 428. II. ERRORES ET OPINIONES. Quoad primam ac principalem quaestionem de perfecta angelorum spiritualitate, errant imprimis aliqui philosophi non ca­ tholici, qui angelis tribuunt eandem fere materiam ac hominibus: ita antiqui philosophi platonici;'* subinde in medioaevo arabs philoso­ phus Avicebron (Ibn-Gabirol; circa 1021-1070), qui docet univer­ salem hylemorphismum in omnibus entibus praeter Deum, ita ut substantiae spirituales et corporales differant per formam et con­ veniant in eadem universali materia;!’ tandem plures recentiores 429. Hackspill, L., «Langélologie juive à 1 ’époque néo-testamentaire», Revue biblique XI (1902) 527-550. Leclercq, H., «Anges», Dictionnaire d'archéologie chrétienne et de liturgie 1-2 (Paris 1907) 2082 sq., 2086 sq. 13 1 p., q. 50, a. 1, 2 et 4; q. 51, a. 1; C. Gent. 2. 46, 49, 50, 51, 91 et 93; Opusc. De substantiis separatis, c. 5-8 et 18-19; Opusc. De ente et essentia, c. 5; De spiritualibus creaturis, a. 1, 2, 5, 6, 7, 8; De malo, q. 16, a. 1; De potentia, q. 6, a. 6. Boyer, C., De Deo creante et devante (ed. 3, Romae 1940) 468477, 481489. Collins, J., The thomistic philosophy of the angels, Washington 1947. Glorieux, P., Autour de la spiritualité des anges. Dossier scripturaire et patristique, Roma 1962. Palmieri, D., De Deo creante et devante (Romae 1878) 153-178, 206-214. Riedl, L. O., «The nature of the angels», Essays in Thomisrn (New York 1942) 111-148, 374-378. Sagues, I. F., De Deo creante et devante («Sacrae theologiae summa» IV, iMatriti 1964), n. 295-326. Schlossinger, W., «Die Stellung der Engel in der Schopfung», Jahrbuch fiir Phi­ losophie und spekulative Théologie XXV (1910-11) 461 sqq.; XXVII (1912-13) 81 sqq. Van Rooy, H., «De middelleeuwen over materia en forma bij de engelen», Studia catholica V (1928-29) 108-127. 14 Ipse Plato docuit deos inferiores esse astra, quorum singulis anima aptata est. De homine vero docet animam humanam esse substantiam completam, in corpore tanquam carcere inclusam (cf. supra, n. 425). 15 Fons vitae, tr. 1, c. 12; tr. 2, c. 12 et 16; tr. 3, c. 46: tr. 4, c. 2 ct 10. Eius DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 433 cum Leibnitz et Kant docentes non posse dari spiritum quemquam activum sine corpore. Plures Patres et theologi antiquiores tribuerunt angelis aliquam speciem materiae sive corporis, quamvis subtilioris, cuius naturam describere conantur vocibus: aëreum, aethereum, igneum, lucidum, caeleste, imo incorporeum et spirituale. Id clarius ac determinatius docetur usque ad saec. 4, ut a lustino (Apol. 2. 5), Athenagora (Leg. 24),10 Irenaeo (Adv. haer. 3. 20. 4),*16 17 Clemente Alex. (Paed. 3. 2; Strom. 5. 1), 18 Origene (De prine. 2. 2; 4. 27; In Io. 20. 22)19 et Tertulliano (De carne Christi 6 et 11; Adv. Mare. 2. 8; Adv. Prax. 7; De idol. 9). Inde a saec. 4 huiusmodi sententia apud Patres minus clara et minus universalis est. Nam plures, ut Eusebius Caes., Gregorius Nyssenus, Chrysostomus, Theodoretus, Pseudo-Dionysius et Gregorius M., clare reiciunt omne corpus in angelis (de quibus infra in argumento Traditionis). Alii ambigue lo­ quuntur, ut Basilius, loquens de «spiritu aërio aut igne immateriali» (De Spi­ ritu S. 16. 38), Nazianzenus, ponens «ignem veluti materiae expertem et in­ corporeum» (Orat. 38. 9) et Damascenus, loquens de «natura incorporea, veluti spiritu quodam aut igne materia vacuo» (De fide orth. 2. 3). Alii rem sub dubio relinquunt, ut Augustinus, qui, etsi non semel aliquod subtilius cor­ pus angelis tribuat,20 tamen nonnunquam explicite declarat rem esse dubiam ac libere disputabilem.21 Alii tandem, tum saec. 4, ut Lactantius,22 Hilarius et sententiam peculiariter exponit et impugnat S. Thomas hic, 1 p., q. 50, a. 2, et in Opusc. De substantiis separatis, c. 5-8. 16 Cf. F. Anders, Die Engellebre der griechischen Apologeten des zweiten fahrhundert, Paderborn 1914. 17Cf. G. Bentivegna, «L’angelologia di S. Ireneo nella prima fase dellopera di salvezza», Orientalia christiana periodica XXVIII (1962) 5-48. 18 Cf. F. Anders, «Die Engel-und Dâmonenlehre des Klemens von Alexandrien», Romische Quartalschrift XXXIV (1926) 13-27, 129-140, 307-329. 19 Cf. St. Tavares, Doctrina ascetica Origenis seu quid docuerit de ratione animae humanae cum daemonibus («Studia Anselmiana», 16), Città del Vaticano 1945. 20Cf. Enarr. in psal. 85. 17; De Genesi 12. 68; Serm. 12. 9; De Erin. 3. 5. 21 De civ. Dei 15. 23; 21; 10: «Sunt quaedam sua etiam daemonibus corpora, sicut doctis hominibus visum est ex isto aëre crasso atque umido, cuius impulsus vento flante sentitur... Si autem quisquam nulla habere corpora daemones adseverat, non est de hac re aut laborandum operosa inquisitione aut contentiosa disputatione certandum» (CCL 48. 774). De Augustini doctrina confer: Brand, A., S. Augustini de angelis doctrina, Paderbornae 1893. Jerome de Paris, «La nature de lange et de lame humaine d’après saint Augus­ tin», Estudis /ranciscans (1930) 305-340, 445-454. Pelz, K., Die Engellebre des heiligen Augustinus, Münster 1912. Robbers, H., «Augustinus als autoriteit voor de Materia Spiritualis», Studia catholi­ ca VI (1929-30) 31-49. 22 Cf. E. Schneweis, Angels and demons according io Lactantius, Washington 1944. 434 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Ambrosius23 (De virginitate 1. 8. 53), tum saec. 5-6, ut Cassianus (Collate 7. 13) et Fulgentius (De Trin. 9), pergunt decisive in tribuendo angelis aliquo corpore (Cassianus eis tribuit «corpus multo tenuius quam nostrum»; Ful­ gentius angelis bonis tribuit «corpus igneum», malis vero «corpus aereum»). In huiusmodi errorem vel impraecisionem variae causae influxum habue­ runt, scilicet praefata philosophia platonica; falta interpretatio tum textuum de apparitione angelorum, tum Psal. 103. 4: «Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem», tum Gen. 6. 2: «Videntes filii Dei [versio 70 habet: angeli Dei] filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores» (hinc Tertullianus, De idol. 9, daemones appellat «desertores Dei, amatores feminarum»), tum Psal. 77. 25 de «pane angelorum», tum 1 Cor. 15. 40 de «corporibus caelestibus»; ipsa difficultas concipiendi sive cruciatum daemonum per ignem, sive distinctionem inter Deum et angelos puros spi­ ritus, sive ipsum ens creatum ac contractum quod nulla materia contrahatur. Apud ipsos doctores mediaevales idem error aut dubitatio per aliquod saltem tempus perstitit. Bernardus Claraevallensis fatetur: «Videntur Patres de huiusmodi diversa sensisse, nec mihi perspi­ cuum est, unde alterutrum doceam, et nescire fateor» (In Cant., serm. 5. 7);24 ipse Petrus Lombardus, referens satis diffuse utramque opinionem, quaestionem insolutam relinquit, quamvis videatur pro­ pendere in sententiam corpus angelicum negantem (Sent., 1. 2, dist. 8, c. 1). Saec. 13 iam communiter theologi docent angelos esse spi­ rituales sive incorporeos, ad exclusionem nempe materiae, sive cor­ poris spissi, qualiter habetur in homine, quamvis quidam adhuc de hoc dubitent quoad daemones?5 430. Nondum tamen ab omnibus admissa est plena angelorum spiritualitas. Nam plures theologi, distinguentes inter corpus et materiam, docuerunt angelos, quamvis incorporeos, esse compositos ex materia et forma, cum secus non haberent unde ab aliis et inter se distinguantur; materiam autem intel­ lexerunt elementum aliquod subtilius et incorporale, quod sit potentia relate ad formam; unde directe ipsi negabant simplicitatem angelorum, potiusqua IL spiritualitatem. Ita Rolandus Cremonensis, Alexander Halensis, Bonaventura, Petrus de Tarentasia, Robertas Fishacre, Robertas Kihvardby, Gerardus de Abbatisvilla.26 23 Cf. M. Pastore, GU angeli in S. Ambrogio, Roma 1949. 24 Cf. E. Boissard, «La doctrine des anges chez S. Bernard», Analecta Sacri Ordinis Cisterciensis IX, Suppl. (1953) 115-120. 25 Id testatur Bonaventura, scribens: «Nunc satis certitudinaliter tenetur... quod angeli sunt naturaliter incorporei, nec habent corpora naturaliter sibi unita. De hoc tamen plures dubitant, utrum daemones habeant corpora sibi inseparabiliter alligata, in quibus torqueantur. Sed satis planum est quod, sicut boni angeli non habent corpora nisi vo­ luntarie assumpta, sic nec mali» (In 2 Seni., dist. 8, p., 1, a. q. 1). 26 Bonaventura, In 2 Sent., dist. 3, p. 1, a. 1, q. 1 et 2, hanc doctorum controver­ siam satis diffuse exponit et attenuare conatur, quamvis defendat in angelis haberi ma- DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 435 S. Thomas vero decisive et resolutive contra praefatos doctores, aliosque de hac re dubitantes, docuit absolutam angeli immaterialitatem ac simplici­ tatem, scribens: «Impossibile est quod substantia intellectualis [qualis dicitur angelus] habeat qualemcumque materiam» (1 p., q. 50, a. 2; cf. Opusc. De substantiis separatis, q. 6, 7, 8, et 18). Quae sententia saec. 13 paulatim col­ legit commune suffragium theologorum; solum apud aliquos dubium perstitit quoad daemones, num scilicet ipsi, quamvis secundum se immateriales, intime saltem alligentur sive naturaliter uniantur alicui corpori subtiliori, ut possint in eo moveri vel ab igne cruciari. Hoc S. Thomas explicite reiecit, inquiens: «Nullum corpus aëreum potest esse animatum, et ideo dicimus, daemones non habere corpora naturaliter sibi unita» (De malo, q. 16, a. 1), quamvis declaret hanc ulteriorem quaestionem «non multum referre ad fidei christianae doctri­ nam». Adhuc saec. 16, paulo ante Conc. Trid., Caietanus opinative admisit daemones habere corpus quoddam aëreum sive subtile, simplex et incorrupti­ bile, non quidem sensitivum sed secundum locum motivum.27 Post Conc. Trid. huiusmodi sententiae de subtiliori materia angelorum, sub qualibet forma, prorsus obsoleverunt. Iam Suarez contrariam sententiam iudicabat «fere certam esse propter communem Ecclesiae consensum» et Va­ lentia eam tam certam habebat ut oppositam diceret prorsus temerariam vel etiam erroneam. Hodie ut certa ab omnibus defenditur. Quoad alteram ac secundariam quaestionem de specifica distinctione angelorum, dividuntur theologi in tres sententias. Qui­ dam, ut Guilelmus Alverniensis, Albertus M. (dubitative, In 2 Sent., dist. 3, p. 1, a. 2, q. 1; dist. 9, a. un., q. 1), Toletus (In 1 p., 431. teriam seu «compositionem ex materia et forma, large sumpto nomine materiae ad omne potentiale, quod cum alio venit ad constitutionem tanquam fundamentum rei» (q. 2). S. Thomas eam sententiam impugnat ad modum unius cum supradicta opinione Avicebron (n. 429), 1 p., q. 50, a. 2; Opusc. De substantiis separatis, c. 6, 7, 8 et 18, ubi ait: «Qui­ dam autem de angelis dicunt quod, etsi non sint in corpore, est tamen in eis compo­ sitio formae et materiae: quod ex quibus rationibus accipere velint, supra iam diximus [i. e. in expositione et refutatione opinionis Avicebron]». De hac mediaevalium controversia disserunt: Bissels, P., Die sacbliche Begriindung und philosopbiegescbitlichc Stellung der Lehre von der Materia spiritualis in der Scholastik, Worl, Westf. 1957. Leineidam, E., Das Problem der hylemorphen Zusammensetzung der geistigen Substanzen im 13. Jahrhundert, behandelt bis Thomas von Aquin (Breslau 1930) 23-46. Lottin, O., «La composition hylémorphique des substances spirituelles. Les débuts de la controverse», Revue néo-scholastique de philosophie XXXIV (1932) 21-41. Robert, P., Hylémorphisme et devenir chez saint Bonaventure, Montréal 1936. 27 Coww. in Ephes. 2: «Crediderim ego daemones esse spiritus aërios, et id con­ sonare philosophicae rationi, ut quemadmodum invenitur vegetativum sine sensitivo, et sensitivum sine secundum locum motivo, et intellectivum sine secundum locum motivo, ita inveniatur secundum locum motivum sine sensitivo, quod est ponere aerios spiritus constantes ex intellectivo et secundum locum motivo. Et est sermo de motu progressivo sine sensitivo. Verum appellatione aeris non intelligo elementum aeris, sed subtile corpus nostris sensibus ignotum, corpus simplex et incorruptibile, natum moveri localiter ab ani­ ma». Tamen in Comment. In 1 p., q. 50, a. 2, Caietanus nihil huiusmodi docet vel suggerit. 436 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE q. 5, a. 4) et inter modernos Palmieri,23 negant omnem specificam distinctionem in angelis, docentes eos esse tot individua unius speciei, cum in natura simplici non sit unde differentia essentialis accipi possit. Alii, ut Scotus (In 2 Sent., dist. 3, q. 7) et Suarez (De angelis, 1. 1, c. 12, 14 et 15), admittunt distinctionem specifi­ cam, sed non inter omnes angelos, docentes dari plures species an­ gelorum et in unaquaque (vel saltem in aliquibus) dari plura indi­ vidua, cum omnis species sit de se communicabilis pluribus indivi­ duis. Alii, ut S. Thomas (1 p., q. 50, a. 4) et thomistae turmatim, docent distinctionem specificam universaliter, ita ut tot sint species quot angeli* III. ASSERTIO 1. Angeli sunt puri spiritus, seu simplices essen­ tiae absque ullius materiae admixtione vel compositione. 432. Nota theologica. Angelos esse spiritus, seu quomodoli- bet creaturas spirituales, videtur esse de fide, definita saltem a Ma­ gisterio ordinario et in symbolis, quorum etiam sensum explicitant, etsi obiter tantum, Conc. Later. IV, Lugd. II, Flor, et Vatic. I. Eos esse puros spiritus, in hoc sensu quod non habent corpus, quale habetur a rebus visibilibus et ab homine iuxta communem sensum huius vocis, est saltem theologice certum, quia explicite docetur a Conc. Later. IV et Vatic. I, quamvis non videatur esse de fide (ali­ ter ac quidam putant), cum sit obiter dictum nec immediatum obiectum definitionis, quae intendit directe statuere contra haereticos solam creationem omnium rerum a Deo. Eos vero esse puros spiri­ tus ad exclusionem cuiuslibet corporalis materiae, etiam diversi ge­ neris a corpore humano, ita hodie est certum, ob communissimam ac firmam theologorum sententiam, ut contrarium sit temerarium (quidam id dicunt erroneum).28 30 29 28 De Deo creante et elevante, thes. 23. 29 Haec S. Thomae doctrina inconsiderate damnata fuit a. 1277, tum Parisiis ab epis­ copo Stephano Tempier (prop. 81 et 96, inter 219 propositiones incusatas de Averroismo), tum Oxonii a Roberto Kilwardby, archiep. cantuariensi. Quae condemnatio revocata est, post canonizationem S. Thomae, a Stephano Bourret episcopo parisiensi a. 1325. ?0Non videtur tamen per hanc censuram necessario excludi supradicta antiquorum sententia (ut Bonaventurae et Caietani), admittentium aliquam incorporalem ac sui generis materiam, sive spirituale quoddam ac potentiale atque incorruptibile elementum, quod componeret cum forma angelica. Nam huiusmodi elementum, aliunde vix cogitabile, ex­ cluderet quidem simplicitatem sed non ipsam spiritualitatem angelorum. Ipse S. Thomas, nuper citatus, paulo post Conc. Later. IV admittit quaestionem, num daemones habeant aliquod corpus speciale sive aereum, non multum referre ad fidei doctrinam. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM PROBATUR 1. 437 Ex auctoritate. 433. In Magisterii documentis31 (relatis in n. 346) natura ange­ lorum constanter describitur ut aliquid «invisible» ac «spirituale» atque opponitur tum «creaturae corporali» tum homini seu «crea­ turae ex spiritu et corpore constitutae» (Conc. Later. IV et Vatic. I); excluditur proinde ab angelis saltem materia qualiter invenitur tum in visibilibus ac pure corporeis entibus tum in corpore humano. In confirmationem adduci potest sequens condemnatio doctrinae Origenis, lata a quodam Conc. Constantinop. a. 553, immediate ante Conc. Oecumenicum eiusdem loci et anni: «Si quis dixerit omnium rationalium produc­ tionem fuisse mentes corporis et materiae expertes... et (eas) assumpsisse corpora subtiliora vel crassiora, necnon accepisse nomen, eo quod sicut no­ minum, ita corporum differentiae sint apud supernas virtutes, atque hinc fac­ tum esse ut alii Cherubim, alii Seraphim... effecti fuerint ac vocati, anathema sit» (Mansi 9. 395); quibus verbis spiritualitas angelorum supponitur et obiter declaratur, quamvis directum obiectum definitionis sit excludere doctrinam Origenis de origine animarum, quas dicebat esse ipsos spirituales angelos, corporibus unitos. Inepte autem obiceretur Conc. Nicaenum II a. 787 approbasse verba patriarchae Tarasii dicentis «angelos oportere pingi, quoniam circumscripti sunt et hominum specie multis apparuerunt». Nam ex una parte id non maio­ rem difficultatem facit quam ipsa plurium anteriorum Patrum (necnon ipsius Damasceni, f ante 754, imaginum defensoris) ambigua sententia de quodam speciali corpore angelorum (de qua infra), et ex alia parte idem Concilium approbavit etiam verba Athanasii docentis angelorum incorporeitatem. ab angelis excludit saltem verum corpus, tam com­ mune quam humanum. Id patet negative, ex eo quod nulla alicuius corporis mentio aut suggestio occurrit in Scriptura, nec unquam mentio fit de spiritu vel anima angeli, quasi esset quid compositum, sicut sermo est de spiritu et anima hominis (Rom. 8. 16; 1 Cor. 2. 11; Mat. 10. 28; lac. 2. 26), sed angeli tam boni quam mali vocan­ tur spiritus simpliciter et sine addito (Mat. 8. 16; 11. 26; Luc. 6. 18; 9. 39, 43; 10. 20; 11. 24, 26; Ephes. 6. 12; Hebr. 1. 14; Apoc. 1. 4), sicut ipse Deus spiritus vocatur (Io. 4. 24: «Spiritus est Deus»), Positive etiam id ostenditur tum ex instituta oppositione inter spiritum et hominem, Luc. 24. 39: «Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere»; Ephes. 6. 12: Scriptura 31 Cf. Vacant, loc. cit. (supra, n. 421). 438 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE «Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed ad­ versus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in caelestibus»; tum ex asserto non usu corporis in apparitionibus angelorum, Tob. 12. 17, 19: «Dixitque ei angelus...: Videbar quidem vobiscum manducare et bibere, sed ego cibo invisibili et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor». Ipsi Sadducaei (supra, n. 420) ideo angelorum exis­ tentiam reiciebant, ne cogerentur admittere spiritum sine ullo cor­ pore, quod impossibile in creatis reputabant. 434. Tria ex Scriptura obiciuntur. Primo scilicet, ipsae apparitiones angelorum in forma humana. Attamen, inde solum concluditur angelos posse efformare aliquam corporalem et exte­ riorem formam, in qua se manifestent; secus sequeretur etiam Deum habere corpus, qui pariter apparere dicitur, et sive angelos sive Deum habere corpus omnino simile nostro. Ceterum angelus Raphaël in Tob. 12. 19 explicite significat corpus, in quo operabatur, fuisse meram apparentiam. Secundo, obiciuntur aliqui textus in quibus significatur daemones a re­ bus et causis sensibilibus affici, ut de fugato spiritu malo per incensum iecur piscis et de illius relegatione in deserto (Tob. 6. 19; 8. 3), de recessu spiritus mali a Saulo ad sonum citharae Davidis (1 Reg. 16. 23), de cruciatu daemo­ num per ignem inferni (Mat. 25. 42). Attamen, haec apte explicantur per moralem cruciatum spiritus renitentis et in sua libera actione alligati, necnon per physicum ipsum cruciatum, supernaturaliter a Deo productum in spiritu, ope materialis instrumenti (ut doceri solet de igne inferni). Tertio, obiciuntur aliqui magis directi ac particulares textus, in quibus tamen secundum rectam exegesim non agitur de angelis, quamvis de his aliqui Patres illos explicaverint. Ita 1 Cor. 15. 40, ubi «corpora caelestia» sunt stellae, ut patet ex versiculo praecedenti; Psal. 77. 25, ubi «panis angelorum» est manna datum de caelo in deserto, ut patet ex contextu; Psal. 103. 4, ubi «spiritus et ignis urens» non significat angelos sed ventos et fulgura (quamvis plures Patres exinde inducti fuerint ad praestandum angelis aliquod igneum corpus); Gen. 6. 2, ubi agitur de carnali commercio non angelorum cum femi­ nis, sed filiorum Seth (filiorum Dei, sive adoratorum Dei) cum filiabus Cain (filiarum hominum); lud. 6. sq., ubi comparatio inter peccatum angelorum et peccatum Sodomae et Gomorrae non probatur fieri quoad ipsam speciem pec­ cati, quod in illis civitatibus fuit carnale, sed quoad speciem punitionis per ignem. 435. Quod attinet penultimum ac difficiliorem textum Gen. 6. 2,32 de 32 Bauer, I. B., «Videntes filii Dei filias hominum (Gen. 6. 2)», Verbum Domini XXXI (1953) 95-100. Ceuppens, F., Quaestiones selectae ex historia primaeva (ed. 2, Taurini 1948) 253265.—Le déluge biblique, Gen. 6. 1-9, 17 (Liège 1945) 12-16. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 439 carnali nempe peccato filiorum Dei cum filiabus hominum, fatendum est Pa­ tres quatuor priorum saeculorum, nominatim lustinum, Athenagoram, Irenaeum, Clementem Alex., Tertullianum, Cyprianum et Ambrosium, quibus non contradixit ipse Hieronymus, illum intellexisse de carnali commercio an­ gelorum et exinde coactos esse ad fingendum aliquod corpus angelicum. Cuius interpretationis occasio fuit tum versio 70, quae pro «filii Dei» ponit «angeli Dei», tum ipsa expressio «filii Dei», quae in quibusdam aliis textibus, ut lob. 1. 6; 1; Psal. 28. 1, intelligi potest de angelis, tum imperfecta adhuc intellectio naturae angelorum, connexa fortasse cum philosophia platonica de Dei transcendentia, tum ac peculiariter influxus librorum apocryphorum ludaeorum, praecipue libri Henoch33 quem quidam ut canonicum habebant. Circa finem vero saec. 4 Hieronymus de ea interpretatione dubitavit, quin tamen eam reicere ausus fuerit.34 Saec. 5 Patres eam dereliquerunt, no­ minatim Chrysostomus,35 Augustinus,36 Cyrillus Alex.37 et Theodoretus,38 idque ob rationem tum canonicam, quia nempe agnita est praefatorum librorum indoles apocrypha; tum dogmaticam, quia nempe visum est eam interpretatio­ nem non congruere verae angelorum spiritualitati (etsi a quibusdam adhuc concederetur aliquod subtilius corpus angelicum); tum exegeticam, quia nem­ pe non intelligeretur quare soli homines dicantur a Deo diluvio puniri, nec ulla ipsorum angelorum punitio indicetur. Unde hi Patres textum interpretati sunt de matrimonio filiarum Cain cum filiis Seth, qui ideo filii Dei appellan­ tur, quia ex «Seth natus est filius quem vocavit Enos; iste coepit invocare nomen Domini» (Gen. 4. 25 sq.), dum stirps Cain recesserat a Domino. Quae interpretatio evasit communis apud posteriores interpretes ac talis Closen, G. E., Die Siinde der «Sohne Gottes» (Gen. 6. 1-4), Roma 1937. Coleran, J., «Sons of God in Gen. 6. 2», Theological studies II (1941) 488-509. Perrella, C. Μ., «I 'figli di Dio’ e le ’figlie delTuomo’ (Gen. 6. 24)», Divus Tho­ mas (Piacenza) XXXVI (1933) 435-450. Philips, G., «De spiritualitate angelorum et matrimonio ’filiorum Dei’», Revue ecclésiastique de Liège XXXI (1939-40) 290-300. Robert, Ch., «Les Fils de Dieu et les Filles de l’ho mu e», Revue biblique IV (1895) 340-371, 525-552. 33 Hic liber, aramaice vel hebraice conscriptus saeculo secundo et primo ante Chris­ tum, a c. 6 ad c. 10 diffuse enarrat peccatum angelorum cum feminis eorumque punitio­ nem. Cf. Fr. Martin, Le livre d'Hénoch, traduit sur le texte éthiopien (Paris 1906) 10-28. Idem ferunt Liber lubilaeorum et Testamentum duodecim patriarcharum. Ex quibus apo­ cryphis libris eandem interpretationem hauserunt, saeculo primo post Christum, Philo et losephus Flavius (Ant. lud. 1. 3. 1). De lapsu angelorum, iuxta ludaeorum apocrypham litteraturam, necnon rabbinicas ac populares opiniones, confer: Frey, J. B., «L’angélologie juive au temps de Jésus-Christ», Revue des sciences phi­ losophiques et théologiques IV (1910) 594-722; V (1911) 75-110. Hackspill, L., «L’angélologie juive à l’époque néotestamentaire», Revue biblique XI (1902) 527-550. Langton, E., Essentials of demonology (London 1949) 105-119. ^Haebr. quaest. 6. 2 et 4, ML 23. 996 sq. 35 Horn. 22 in Gen. 2. 3. 36 Quaest. 3 in Gen.; De civ. Dei 15. 23 et 24. 37 Glaphir. in Gen. 1. 2; Contra lui. 9. 38 Quaest. in Gen. 47. 440 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE mansit usque ad hodiernum diem, si excipiatur una vel altera nova ac pere­ grina modernorum interpretatio, iuxta quam agitur de ipso vero ac originali (nec carnali) peccato angelorum, enarrato tamen modo populari sub symbolica forma peccati carnalis/9 vel de peccato carnali quod committitur genera­ liter ab hominibus (dictis «filii Dei» quia creati ad Dei imaginem) cum femi­ nis (dictis «filiae hominum» quia sunt ens debile et carnale).39 40 436. Patrum sententia, ut notavimus supra (n. 429), non clara nec jirma apparet, cum plures videantur aliquod subtilius ac sui ge­ neris corpus angelis tribuere, alii ambigue loquantur, et generatim omnes non videantur perfectum conceptum absolutae spiritualitatis angelorum attingere, qualiter saltem habetur in posteriori theologia inde a S. Thoma. Nihilominus dicendum videtur absolutam angeli spiritualitatem, qualiter proposita est a Cone. Later. IV, contineri, virtualiter saltem, in ipso deposito Traditionis, quae pedetemptim per lentos et incertos gressus primitivum conceptum purificavit et complevit.41 Ad cuius intelligentiam, notentur sequentia. 1. Patres communiter, ad tramitem ipsius Scripturae, angelos spiritus vocant et ut veros spiritus habere censentur. 2. Nihilominus plures, praecipue antiquiores (seu in primis quatuor saeculis), huiusmodi veram spiritualitatem modo diminuto concipiebant, non reputantes illi officere aliquod corpus subtilius ac sui generis, ratione cuius angeli potuerint etiam carnaliter peccare. Cuius diminutae conceptionis ra­ tiones supra exposuimus. 3. Abstrahendo a supradictis rationibus exegeticis (seu a falsa inter­ pretatione Psal. 103. 4 et Gen. 6. 2), praecipua ratio et intentio quae tum hos Patres, tum etiam aliquos posteriores impulit ad attribuendum angelis 39 Pro hac sententia Ceuppens, op. cit. Quaestiones 262-264, refert T. Van Tichelen, Schepping-en Zondvloed (1920) 121, et H. Junker, Die biblische Drgeschichte in ihrer Bedeutung ais Grundlage der alttestamentlichen Offenbarung (Bonn 1932) 31-36, qui tamen subinde mentem mutavit accedens ad communem sententiam, «Zur Erklarung von Gen. 6. 1-4», Biblica XVI (1935) 205-212. 40 Ita J. E. Closen, Die Sünde der «Sohne Gottes» (Gen. 6. 1-4), Roma 1937. Cuius opinionis crisim vide in Ephemerides theologicae Lovanienses XV (1938) 706 sq. et in Antonianum XIII (1938) 143 sq. 41 Nec proinde refert quod Patres antiquiores minus distincte ac minus plene sen­ tiant de spiritualitate angelorum, quoniam non agitur de ipsa veritate sed de pleniori eius intelligentia, quae alicui progressui connaturaliter subicitur. Ad rem apte notat Palmieri: «Cum in quaestione dogmatis agitur de solo facto apostolicae traditionis eiusque notitia ab Ulli historico Patrum testimonio quaeritur, non immerito postulatur ut antiquorum Patrum auctoritas praeferatur. At cum agitur de pleniore conceptu dogmatis revelati, qui con­ Mil ceptus fructus est reflexionis et analysis, immerito lex haec statueretur, ut sensus antiquio­ rum praevalere debeat sensui posteriorum: possibilis enim quoad hoc est ac reapse habet locum progressus in intellectu catholico» (De Deo creante et elevante [Romae 1878] 162 sq.). DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 441 aliquod corpus, est ut salvaretur exclusiva Dei transcendentia atque absoluta simplicitas, ita ut omne ens creatum, etiam angelicum, dicatur aliquid limi­ tatum et compositum; quae quidem limitatio, in rebus unde cognitio nostra hauritur, per materiam apparet et exprimitur. Unde, cum Patres dicunt ange­ los habere aliquod corpus, non aliud formaliter intendunt quam eos habere aliquod elementum limitationis et compositionis. Inde intellegitur tum varietas quarumdam expressionum (supra relata­ rum, n. 429), quae vix aliter essent intelligibiles, imo fere contradictoriae viderentur, ut «ignis immaterialis» (Basilius), «ignis incorporeus» (Nazianzenus), «natura incorporea, veluti spiritu quodam aut igne materia vacuo» (Da­ mascenus); tum ratio quare Augustinus haesitaverit in hac quaestione eamque fere otiosam indicaverit; tum ratio quare plures dicant angelos posse vocari incorporeos relate ad nos, corporeos vero in comparatione ad Deum, ens simplicissimum;42 tum ratio quare plures alii Patres simpliciter et absque ulla rectrictione angelos incorporeos dixerint, quin inde visi sint a ceteris dis­ crepare. 4. Inter huiusmodi absolutas affirmationes, hae praecipue notari me­ rentur. Eusebius Caesariensis". «[Deus creare voluit] incorporeas quasdam in­ telligentes et divinas potestates, angelosque atque archangelos, materiaeque expertes et ab omni parte puros spiritus» (Dem. evang. 4. 1, MG 22. 251). Gregorius Nyssenus: «Omnis creatura rationalis partim in incorpoream, par­ tira in corpoream naturam divisa est. Est autem angelica quidem incorporea, altera vero species nos sumus. Atque illa quidem quae, incorporea cum sit, sola mente comprehenditur, ut quae nimirum a gravante corpore remota atque seiuncta sit» (De orat, dom., orat. 4, MG 44. 1166).43 Chrysostomus, expo­ nens verba Gen. 6. 2, de carnali commercio filiorum Dei: «Quanta non de­ mentia plenum fuerit, dicere angelos ita deiectos, ut cum mulieribus rem haberent, et incorporea illa natura copularetur corporibus?... Neque enim possibile est incorpoream naturam, talem umquam concupiscentiam habere» (In Gen. hom. 22. 2, MG 53. 188). Eheodoretus: «Incircumscriptam solam esse divinam naturam didicimus, quippe quae increata sit et principiis expers et aeterna. Quae enim esse coeperunt, habent illa prorsus circumscriptam substantiam. Quare licet expertem corporum fateamur angelorum esse natu­ ram, circumscriptam tamen illorum substantiam dicimus» (Quaest. in Gen. 1, inter. 3, MG 80. 79 sq.). Pseudo-Dionysitis. Areopagita: «[Angeli] mentes sunt et substantiae. Ideo intelliguntur quidem, ut materiae expertes; intelli42 Ita Arnobius, Conjlictus De Deo Trino et Uno 2. 5: «Omnia quaecumque invisi­ bilia et incorporea sunt, Deo soli secundum hoc, quae ab eo creata sunt, visibilia et corporea sunt» (ML 53. 276). Gregorius M., Moral. 2. 3. 3.: «Ipsi illorum spiritus, com­ paratione quidem nostrorum corporum spiritus sunt, sed comparatione summi et incir­ cumscripti spiritus, corpus» (ML 75. 556). Damascenus, De fide orth. 2. 3: «Angelus ita­ que est substantia intelligens, perpetuo motu et libertate praedita, corporis expers... Incorporea vero et immaterialis dicitur quantum ad nos; quidquid enim cum Deo con­ fertur, qui solus nulli comparari potest, crassum et materiale invenitur. Sola quippe divi­ na natura vere immaterialis est et incorporea» (MG 94. 865). Cf. quae ad hunc Damas­ ceni textum observat S. Thomas, 1. p., q. 50, a. 1, ad 1. 43 Cf. L. Kleinheidt, S. Gregorii Nysseni doctrina de angelis, Frigurgi i. Br. 1860. 442 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE gunt vero res, ut incorporei et supermundiales... Vitam habent indeficientem, et a corruptione, et morte, et materia, et generatione sunt liberi... Genera­ tione sunt sublimiores, non quod non factae sint (siquidem creatae sunt), sed quod non constent materia» (De div. nomin. c. 4, par. pachym., § 1, MG 3. 747-750).*1 Gregorius M.: «Duas vero ad intelligendum se creaturas fecerat, angelicam videlicet et humanam... Angelus... solummodo spiritus, homo vero et spiritus est et caro» (Moral. 4. 3. 8, ML 75. 642).44 45 PROBATUR 2. Ex ratione theologica.46 437. Eatenus angelus non esset purus spiritus, quatenus vel haberet materiam commixtam in sua ipsa forma vel haberet mate­ riam unitam suae formae, sicut anima humana unitur materiae; nam, cum spiritus distinguatur a materia eique opponatur, nequit limita­ tio spiritus concipi nisi vel per admixtionem materiae vel per com­ positionem cum ea. lamvero, primus limitationis modus, seu per admixtionem, est prorsus impossibilis, tum quia spiritus opponitur materiae tum quia generaliter nulla forma, etiam materialis (puta brutorum), proprie commiscetur materiae aut continet eam, sed tantum componere po­ test cum ea, manens ab ea realiter distincta. Secundus limitationis modus, seu per compositionem, est pari­ ter impossibilis. Nam, vel forma angelica componeret cum materia, eo modo quo componimt formae rerum corporalium (puta bruto­ rum), ita ut esset essentialiter in suo esse et operari dependens a materia atque veluti immersa in materia, et tunc nullo modo esset spiritus, sed corpus, nec esset substantia spiritualis et intellectiva, sed corporalis aut sensitiva, nec esset superior sed inferior homine. Vel forma angelica componeret cum materia, eo modo quo compo­ nit anima humana, et tunc non esset superior homine, sed aequalis, imo esset una species cum homine, ita ut omnes angeli et homines essent tot individua unius ac eiusdem speciei nec possent differre nisi accidentaliter, puta per leviorem quantitatem et perfectiores qualitates. Vel tandem forma angelica componeret fortasse cum materia, altiori quodam ac spiritualiori modo quam anima humana; sed huiusmodi modus dari nequit, quia forma intellectiva non unitur 44 Cf. J. Stilgmair, «Die Engellehre des sog. Dionysius Areopagita», Compte rendu du VI congrès scientifique international des catholiques (Fribourg, Suisse 1898) I I 403-414. 45 Cf. L. Kurz, Gregors des Grossen Lehre von den Engeln, Rottenburg 1938. 46 1 p., q. 50, a. 1-2; q. 51, a. 1, et alii loci relati in η. 427. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 443 materiae secundum gradum intellectualitatis, sed prout est eminen­ ter materialis et sensitiva, et ideo secundum hoc non daretur discri­ men inter animam humanam et formam angelicam, si utraque mate­ riam informaret; nec forma angelica esset substantia pure intellec­ tiva, sed eius cognitio admisceretur phantasmatibus seu hauriretur ex sensibilibus;47 nec haberetur in mundo perfectus modus partici­ pationis divinae perfectionis, per quam obtinetur perfecta laus Crea­ toris, ut dictum est supra (n. 424). 438. Unde frustranee olim aliqui Patres et theologi fingebant aliquam subtiliorem vel spiritualem materiam, quae componeret cum forma angelica aut naturaliter uniretur cum ea. Nam materia est quaedam pura potentia, cuius discretio aut determinatio, a sola forma, tanquam a suo actu, procedit; unde a sola forma vel corporali, vel vegetali, vel animali, vel humana, haec aut illa materia determinatur, nec potest a forma spirituali vel intellectuali qua tali, ulla materia determinari, et materia spiritualis est quaedam contra­ dictio in terminis, quia materia dicit potentiam et spiritualitas dicit actum, ac ideo materia spiritualis dicit simul potentiam et actum secundum idem. Nec etiam fingi potest aliqua naturalis sive essentialis unio formae an­ gelicae cum corpore, quae non sit vera compositio; unio enim adaequate divi­ ditur in essentialem, quae quidem est compositio, et accidentalem, quae mul­ tipliciter fieri potest, puta per modum locati in loco et agentis in passo, sicut praecise contingit in angelis per comparationem ad corpora quae movent, vel in quibus apparent. Confirmatur ratio ex eo quod, si angelus haberet qualemcumque mate­ riam, vel ita ei adhaereret ut non possit ab ea separari, et sic esset ab ea de­ pendens, plusquam anima humana et magis materialis nec ullatenus subsis­ tens; vel posset ab ea separari, sicut anima humana, et sic posset mori et consequenter etiam generare, ne per mortem pereat species, ut contingit in homine. autem, quae afferri possunt contra praefatam ra­ tionem et ad probandam necessitatem alicuius compositionis materiae et for­ mae in angelo, procedunt omnes ex confusione inter compositionem potentiae et actus et compositionem materiae et formae, ita ut, ex asserta priori com­ positione, illegitime deducatur et altera. Profecto oportet ut in angelo adsit aliqua compositio potentiae et actus, ad hoc ut ipse sit quid contingens et distinguatur a Deo, et ut sit aliquid admixtum potentia nec actus purus; sed ad hoc sufficit fundamentalis ipsa compositio ex essentia et esse, nec requi­ ritur ulterior compositio ex materia et forma in ipsa essentia. Ex qua distinctione, a S. Thoma aptissime expressa in 1 p., q. 50, a. 2, ad 3, facile solvuntur sequentes tres obiectiones·. Primo, si in angelo non esset compositio materiae et formae, non esset in eo genus et differentia specifica 439. Obiectiones <7Cf. 1 p., q. 50, a. 2; C. Gent. 2. 91. 444 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE (et sic nec distingueretur ab aliis entibus nec esset distinctio inter varios an­ gelos). Secundo, angelus esset actus purus; quod quidem convenit soli Deo. Tertio, forma angeli esset infinita, utpote irrecepta in materia; quae pariter infinitas convenit soli Deo. Respondetur. Ex hoe ipso quod in angelo adest compositio ex essentia et esse, sequitur primo, quod in eo datur genus et differentia specifica, qua unus angelus differt ab alio et omnes a ceteris entibus, quaeque desumitur radicaliter ex diversa habitudine formae ad esse, tanquam potentiae ad actum. Sequitur secundo, quod angelus non est actus purus, cum eius forma sit po­ tentia ad esse, secus ac Deus qui est ipsum esse irreceptum in ulla potentia, quamvis angelus sit spiritus purus, seu non receptus in ulla materia. Sequitur tertio, quod angelus est infinitus in sola ratione formae, seu forma infinita, infinitum secundum quid, non vero quod est infinitus in ratione entis, seu esse infinitum, infinitum simpliciter, quod est proprium Dei. ASSERTIO 2. Angeli non solum ab hominibus, sed etiam inter se, specifice distinguuntur, et quidem omnes et singuli, ita ut in genere angelico tot sint species quot individui angeli.48 PROBATUR. 440. Angelos specifice, imo generice, distingui ab hominibus, patet ex praecedenti Assertione, quia nempe sunt puri spiritus seu substantia incorporalis. Unde in sic dicta arbore porphyriana philo­ sophi distinguunt duo genera substantiae, scilicet incorpoream (an­ gelum) et corpoream, quae subdividitur in non viventem et viven­ tem, et haec in non sensitivam et sensitivam, et haec in non ratio­ nalem et rationalem (hominem). Angelos vero specifice distingui inter se, et ita ut unusquisque individuus angelus constituat distinctam speciem, non ulterius distinguibilem in plures individuos angelos, probatur cum S. Thoma ex ipsa spiritualitate sive immaterialitate naturae angelicae. Nam prin­ cipium individuationis, in his quae conveniunt in specie et differunt numero, nequit esse nisi materia quantitate signata. Principium enim individuationis49 intelligitur aliquid intrinsecum ac sub­ stantiale, quod facit ut aliqua substantia multiplicetur in plura entia dis­ tincte ac separatim existentia, quin tamen ipsa secundum se et in sua speci­ fica sive essentiali perfectione dividatur ac multiplicetur. lamvero id fieri 48 1 p., q. 50, a. 4; C. Gent. 2. 93; De spiritualibus creaturis, a. 8; Opusc. De ente et essentia, c. 5. 49 Cf. G. Manser, «Das thomistische Individuationsprinzip», Divus Thomas (Frei­ burg) (1934) 279 sqq. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 445 non potest ab ipsa forma, cuius proprium est tantummodo praebere praedi­ cata specifica et essentialia, ac ideo, quaelibet differentia accepta ex parte for­ mae inducit multiplicationem ipsarum specierum et essentiarum, nec tantum individuorum; ergo fieri debet a materia, in qua aliqua forma recipitur; et quod fieri possit a materia, ex eo intelligitur quia materia, ratione quantitatis quam implicat (seu cuius est immediate susceptiva), habet partes eiusdem rationis, secundum quas proinde substantia multiplicari potest. Cum igitur angelus non habeat materiam nec quantitatem, impossibile est quod una et eadem specifica forma angelica habeat plura individua, sed unusquisque angelus est sua species et ab eadem sua forma tum specifica­ tionem tum individuationem accipit.50 441. Ad quorum ulteriorem intelligentiam, duo animadverte. Primo scilicet, non diximus quod universaliter ac simpliciter principium individuationis est materia, secus nec angelus nec Deus essent individua, sed quod principium individuationis est materia in his quae conveniunt in eadem forma sive essentia, ita ut tantummodo in habentibus materiam possit contin­ gere distinctio inter speciem et individuum, sive multiplicatio eiusdem per­ fectionis in plura entia existentia, et ita ut, si haberentur duo angeli eiusdem speciei, id procederet ex eo quod angelus haberet materiam nec ideo esset purus spiritus, nec ideo esset angelus; et pariter si per impossibile essent duo dii, id esset quia Deus haberet materiam nec ideo esset purus spiritus, et multo minus actus purus, nec ideo esset Deus. Unde, in corporalibus habentur tria realiter distincta, individuum, species et genus; in angelo vero habentur tantummodo species et genus, cum individuum identificetur cum specie; in Deo tandem individuum, species et genus prorsus identificantur, cum nequeat esse nisi unus Deus. Secundo, cum de facto sint plures imo plurimi angeli, substantia ange­ lica, sive substantia creata incorporea de qua in supradicta arbore porphyriana, est tantum genus generalissimum, subdividendum per longissimam subdivisio­ nem in genera subalterna, et quidem iugiter per bina membra, quousque per­ veniatur ad varias species seu singulos angelos, eo modo quo arbor porphy­ riana dividitur donec perveniatur ad speciem hominis, seu animalis rationalis, et ulterius subinde procedit, subdividendo animal non rationale, quod non est species infima, sed genus valde generale. Unde non est imaginandum quod genus angelicum dividatur immediate in tot angelos, quasi in tot parallelas species eiusdem lineae (puta Michëlem, Gabrielem, Raphaëlem, etc.), sed divi­ ditur immediate in duos angelos, et hi, vel saltem unus, iterum in duos, et ita porro, donec possint tot species constitui quot angeli existunt; quod qui­ dem, attento magno angelorum numero, perlongam divisionis schalam exigeret.51 50 Id S. Thomas decisive ac constanter affirmat. 1 p., q. 50, a 4: «Impossibile est esse duos angelos unius speciei». Q. 75, a. 7: «Non potest intelligi quod aliqua forma separata sit nisi una unius speciei». De spiritualibus creaturis, a. 8: «Si angelus est forma simplex abstracta a materia, impossibile est etiam fingere quod sint plures angeli unius speciei». 51 Ita angelus potest dividi in angelum A, puta Michaglem (primam speciem infimam) 446 de deo creante et elevante 442. Nota de angelorum distributione per h ierarc h ias et ORDINES.52 Sermo hic incidit de trita angelorum distributione sive ordinatione per hierarchias et ordines, quia, quamvis immediate videatur fundari in ratione officii, et quidem etiam ac praecipue in praesenti ordine supernatural!, ac ideo possit considerari inferius, ubi de relatione angelorum ad homines vel ubi de elevatione angelorum, tamen ulterius fundamentum habet in ipsa natura angelorum, de qua agitur in praesenti. Huiusmodi distributio fit, iuxta modum indicatum praecipue a PseudoDionysio Areopagita, in tres hierarchias, quarum unaquaeque subdividitur in tres ordines sive choros, sequenti descendenti gradatione: prima hierarchia, in qua tres ordines: Seraphim, Cherubim et Throni; secunda hierarchia, in qua tres ordines: Dominicationes, Virtutes et Potestates; tertia hierarchia, in qua tres ordines: Principatus, Archangeli et Angeli. Huiusmodi hierarchica ordinatio, quamvis non satis certa sit, suum tamen habet probabilitatis mo­ mentum nec potest in theologia despici aut praetermitti, ob suum solidum fundamentum tum scripturisticum, tum patristicum, tum ecclesiasticum, tum liturgicum, tum theologicum sive doctorale.53 Sit igitur breve verbum de eius existentia et essentia. 443. Existentia horum ordinum fundamentum habet in Scriptura, quatenus omnia illa novem nomina in ipsa occurrunt, divisim vel collective (nunquam tamen omnia simul); nec ulla ratio est quare dicatur agi de me­ ra nominum distinctione eorumdem prorsus angelorum, eo vel magis quod ab Apostolo satis clare personarum distinctio indicetur per particulam sepa­ rativam «sive» vel «neque» (Col. 1. 16; Rom. 8. 38). In A. T., praeter angelos generatim, nominantur tantum Seraphim (bis tantum: Is. 6. 2, 6) et Cherubim (Gen. 3. 24; Exod., 25. 22; Num. 7. 89; Is. 37. 16; Ezech. 10 1 sqq., et alibi, etiam in singulari: Cherub). In N. T., nunquam nominantur Seraphim, semel tantum Cherubim (Hebr. 9. 5); cetera septem nomina referuntur omnia in epistolis paulinis et aliqua in aliis locis, nunquam tamen magis quam quatuor simul, Ephes. 1. 21: principatus, potes­ tates, virtutes, dominationes; Col. 1. 16: throni, dominationes, principatus, potestates; 1 Cor. 15. 24: principatus, potestates, virtutes; Rom. 8. 38: an­ geli, principatus, virtutes; 1 Thess. 4. 16: archangeli (lud. 9 refert pariter archangelum Michaëlem; 1 Petr. 3. 22 refert angelos, potestates et virtutes). Quod attinet Patres, magna varietas observatur tum in enumeratione et angelum B, qui nequit esse species infima, quia habentur plusquam duo angeli, ac ideo subdividitur in angelum, a, puta Gabrielem (secundam speciem infimam), et angelum b, qui iterum subdividendus est (cum sint plusquam tres angeli) in angelus ba, puta Raphaglem (tertiam speciem infimam), et angelum bb, qui iterum subdividendus est (cum sint plusquam quatuor angeli), et ita porro, donec ignotus sed permagnus angelorum numerus per tot distinctas species compleatur. 52 1 p., q. 108-109; 3 p., q. 8, a. 4; In 2 Sent., dist. 9; C. Gent. 3. 80. 53 Tum soliditatem fundamenti, tum quaestionis momentum, fere ad nihil reducere videtur F. Prat, La théologie de Saint Paul, I (éd. 33, Paris 1942) 350 sq.; II (éd. 38, Paris 1949) 500-502. © DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 447 tum in ipsis nominibus; ceterum aliqui expresse dicunt Apostolum non inten­ disse exactam enumerationem afferre nec assignari posse discrimen inter varia nomina, etsi aliquod discrimen admittendum sit.54 Ipsa autem supradicta no­ venaria enumeratio primo apparet in quodam opere, Ambrosio (f 397) dubie attributo (Apologia prophetae David 5. 20, ML 14. 900), subinde in opere Pseudo-Dionysii Areopagitae (circa a. 500; De caelesti hierrachia, c. 6-9, MG 3. 200-272; qui sese refert ad anteriorem anonymum auctorem,55 ibid. 200), tandem apud Gregorium M. (t 604; Moral. 32. 23. 48, ML 76. 665; In Evang., horn. 34, ibid. 1249).56 Momentum vero quod ipsa doctrina assum­ psit apud theologos medii aevi, fundatur praecipue in ipsa expositione et auctoritate Pseudo-Dionysii. S. Thomas integram quaestionem (q. 108, cons­ tantem 8 articulis) huic materiae consecrat, cui adnectit quaestionem (q. 109) de hierarchia ipsorum daemonum. Ipsa Ecclesia in sua Liturgia (peculiariter in Praefationibus Missae) eadem enumeratione utitur, quamvis vario et in­ completo modo. 444. Essentia huiusmodi ordinationis consistit non in sola distributio­ ne officiorum sed etiam in gradatione ipsius naturae angelicae et status glo­ riae ad quem diversimode angeli elevati sunt. Angeli scilicet primo dividuntur sedindum tres hierarchias et novem ordines secundum suas species, non ita quidem ut sint tantum tria genera et novem species angelorum (nam, ut dictum est supra, tot sunt species quot angeli), sed ita ut omnia genera et species angelorum reduci possint ad tres genericas vel complexivas perfectio­ nes, subdivisas in novem magis determinatas perfectiones, intra quas occur­ runt varia genera et species angelorum.57 Secundo, iuxta hanc naturae grada­ tionem attenditur diversitas et gradatio status gloriae; nam gratia et gloria data est angelis secundum proportionem ipsius perfectionis naturalis (quamvis ex merito), aliter ac accidit quoad homines (1 p., q. 62, a. 6, corp, et ad 3; q. 108, a. 4; a. 8, ad 1). Tertio, secundum utramque tum naturae tum gloriae gradationem, confertur angelis diversus influxus divinus, iuxta diversas illu­ minationes circa res providentiae divinae, per quas angeli valent influere tum in ipsos angelos inferiores tum in res mundanas; et ita «diversitas ordinum secundum diversa officia et actus consideratur, sicut patet quod in una civi- -MCf. Hieronymum, Contra lovin. 2. 28; Augustinum, Enchir. 58; Contra Priscill. 2: «Et esse itaque sedes [i. e. thronos], dominationes, principatus, potestates, in caeles­ tibus apparatibus firmissime credo, et differre aliquid indubitata fide teneo. Sed quo me contemnas, quem magnum putas esse doctorem, quaenam ista sint et quid inter se diffe­ rant, nescio» (ML 42. 678). 55 Forte Ephraem syrum (f 373). Cf. J. Michl, «Ephriim und die neun Chore der Engel», Theologische Quartalschrift CXVIII (1937) 474-491. 56 Discrimen inter Ambrosium atque Gregorium ex una parte et Pseudo-Dionysium ex alia parte, in eo tantum est quod duo priores commutant locum 37irtutum et Prin­ cipatuum, in serie Pseudo-Dionysii quam supra dedimus. Cf. 1 p., q. 108, a. 6. 57 Id quidem multipliciter intelligi potest, puta: angelus A=prima hierarchia, ex qua per varias subdivisiones resultant tandem tres ordines; angelus B, non est hierarchia, sed subdividitur in angelum &=secundam hierarchiam, ex qua pariter per ulteriores divisiones resultant tres ordines, et angelum E=tertiam hierarchiam, ex qua eodem modo procedunt tres ordines. Et in unoquoque ordine prosequitur subdivisio per genera et species. 448 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE tate sunt diversi ordines secundum actus; nam alius est ordo iudicantium, et alius pugnantium, et alius laborantium in agris, et sic de aliis» (1 p., q. 108, a. 2; cf. a. 1, 5 et 6). Sic ergo prima hierarchia (Seraphim, Cherubim et Throni) pertinet ad considerationem finis agendorum ac constituit veluti curiam divinam; secunda hierarchia (Dominationes, Virtutes et Potestates) pertinet ad dispositionem de rebus agendis sive gubernationem, sed tantum in communi; tertia hierar­ chia (Principatus, Archangeli, Angeli) pertinet ad ipsam applicationem illius dispositionis ad effectum, seu ad exeeutionem operum vel exercitium minis­ terii. In quo quidem ministerio, angeli mittuntur ad communia opera vel nuntia, archangeli vero ad quaedam peculiaria vel excelsiora, ut patet de Michaële, resistente principi regni Persarum (Dan. 10. 13, 21) et praeliante cum dracone (Apoc. 12. 7), de Gabriele faciente intelligere Danieli visionem (Dan. 8. 17; cf. 9. 21) et annuntiante conceptionem Christi eiusque praecur­ soris (Luc. 1. 11, 26) et de Raphaële exequente specialem Dei providentiam erga Tobiam (Tob. 12. 15). 445. Etiam inter daemones adest similis hierarchia, fundata tum in ipsa eorum natura, qua alii aliis praestant, tum in communi nequitia, qua homines odio habent et Dei iustitiae repugnant. Est enim proprium hominum impiorum ut, ad suam nequitiam exequendam, eis se adiungant ac subiciant, quos potentiores viribus perspiciant. Id ceteroquin permittit ipsa divina sa­ pientia, quae nihil in universo inordinatum relinquit (ita S. Thomas, de huiusmodi perversa praelatione agens in 1 p., q. 109). QUAESTIO III. DE ANGELORUM OPERATIONE IMMANENTI, SEU INTELLECTIONE ET VOLITIONE58 I. SENSUS QUAESTIONIS. Cum operari sequatur esse, esse autem angelicum sit pure spirituale, ut in q. praec. ostensum est, in angelo non dantur 446. 581 p.. q. 54-60; q. 64, a. 1; In 2 Sent., dist. 3, q. 3 et 4; dis. 7, q. 2, a. 1; C. Gent. 2. 96-111; De veritate, q. 8 et 9; De malo, q. 16, a. 5, 6, 7, 8 et 12. De hac quaestione valde diffuse agunt commentatores S. Thomae, ut Caietanus, Suarez, loannes a S. Thoma, Gonet et Salmanticenses. Daffara, M., De Deo creatore, (Taurini 1947) 110-128. Gardeil, A., «Examen de conscience. II: Du verbe dans la connaissance que l’ange a de soi-même», Revue thomiste XII (1924) 70-84. Gillon, L. B . «De appetitu boni in angelo lapso iuxta veteres scholasticos». Cienda tomista (1942) 330 sqq., et Angelicum (1946) 43 sqq. Hugon, E., Tractatus dogmatici I (ed. 11, Parisiis 1933) 593-638. Lamiroy, H., «De intellectu et voluntate angelica». Collationes Brugenses (1925) 348 sqq., 379 sqq., 430 sqq. Michel, À., «Science.—Science des anges», Dictionnaire de théologie catholique XIV-2 (Paris 1941) 1620-1628. Palmieri, D., De Deo creante et elevante (Romae 1878) 187-197. Peghaire. J., «L’intellection du singulier matériel chez les anges et chez l’homme», Revue dominicaine XXXIX (1933) 135-144. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 449 nisi spirituales operationes, seu intelligere et velle, sicut in Deo et secus ac in homine in quo habentur etiam immanentes operationes sensitivae et vegetativae. Cum praeterea in angelo, utpote ente con­ tingenti, esse et operari realiter distinguantur, oportet ut in eo prin­ cipium essendi, sive essentia, et principium operandi, sive facultas, realiter distinguantur, ita ut in angelo, sicut in homine et secus ac in Deo, dentur duae operativae facultates ab eius essentia realiter distinctae, scilicet intellectus et voluntas.59 Nec ceteroquin in ente intellectivo cogitari potest tertia aliqua facultas, spiritualis scilicet potentia motrix, distincta ab intellectu et voluntate, ut placet aliquibus theologis cum Suaresio;6® nam in gradu entis intellectivi ne­ queunt concipi nisi duo modi operandi, intelligere scilicet et velle, qui proinde sufficere debent ad omnem motum et operationem, etiam ad extra, ita ut haec procedat ab ipso intellectu et voluntate, seu ab imperio intellectus, habente suam efficacitatem ex electione voluntatis. Unde potentia in angelo, non secus ac in Deo, non distinguitur ab intel­ lectu et voluntate, nisi secundum respectum causalitatis ad effectum exterio­ rem,61 et ad eam applicari potest quod S. Thomas ait de potentia divina: «Ipsa scientia vel voluntas divina, secundum quod est principium effectivum, habet rationem potentiae» (1 p., q. 25, a. 1, ad 4);62*differt tamen potentia angelica a divina per limitationem suae virtutis, quae non extenditur neque ad ens qua tale, ita ut non possit creare, neque ad ens specificum, quale est ens spirituale aut substantiale. Praesens quaestio est de operatione utriusque angelicae facul­ tatis, scilicet intelligere et velle, attentis earum principiis, iuxta utriusque propriam indolem et discrimen. Cum autem in his non agatur de re dogmatica sed pure theologica, non vacat peculiares ac ceteroquin secundarias theologorum sententias et dissensus huc Schlossinger, W«Die Erkenntnis der Engel», lahrbuch für Philosophie und spekulative Théologie XXII (1907-8) et XXIII (1908-9).—«Das angelische Wollen», ibid. XXIV (1909-10) 152 sqq. Simonin, H. D., «La connaissance de l’ange par lui-même», Angelicum IX (1932) 43-62.—«De la connaissance angélique de l’être créé», ibid. 387-421. Van Hove, A., «De modo et perfectione cognitionis angelicae», Collectanea Mechliniensia XIII (1939) 626-631. 59 Thesis VII, inter 24 theses philosophiae thomisticae approbatas ac propositas a S. C. Studiorum a. 1916, legit: «Creatura spiritualis est in sua essentia omnino simplex. Sed remanet in ea compositio duplex: essentiae cum esse et substantiae cum accidentibus» (AAS VI 383 sqq.). ®De angelis, 1. 4, c. 24 et 28. 61 Cf. quae de essentia potentiae Dei diximus in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 704, 730, 784), agentes de Dei potentia, scientia et providentia. 62 S. Doctor de motu corporum per angelos, ad quem proxime reducitur praecipuus influxus angeli ad extra, ait: «Non est inconveniens quod angeli aliqua corpora solo im­ perio voluntatis moveant, motu dumtaxat locali» (De malo, q. 16, a. 1, ad 16). 450 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE colligere ac distincte exagitare, sed sufficit in decursu explicationis unum vel alterum indigi tare, si memorari mereatur. Intellectio angeli, qua I I vis sit similis intel­ lectioni hominis, ea longe perfectior est, sive quoad medium, sive quoad obiectum, sive quoad modum. II. ASSERTIO 1. PROBATUR. 447. Actus intellectionis tria habet principia, scilicet principium elicitivum sive medium subiectivum, quod est ipsa facultas intellectus, princi­ pium informativum sive medium obiectivum,63 quod est species intellectualis, medians inter facultatem et obiectum, et principium terminativum ac specificativum, quod est ipsum obiectum cognitionis. De principio ipso elicitivo satis nuper dictum est, quatenus nempe intellectus angelicus distinguitur rea­ liter ab essentia angeli;64 quod autem ad huiusmodi principium non concur­ rat, praeter ipsum intellectum, qui dici solet intellectus possibilis, alia gemina intellectualis facultas, quae dicitur intellectus agens, pertinet potius ad mo­ dum cognitionis ac ideo considerabitur infra. Restat igitur determinandum principium informativum seu medium cognitionis et principium terminativum seu eius obiectum; ex quorum etiam consideratione intelligitur ipse modus cognitionis angelicae. 448. 1. Medium cognitionis angelicae^ nequit esse ipsa an­ geli essentia, si excipiatur sola cognitio ipsius essentiae, ut infra explicabitur; unde, quoad cognitionem aliorum a se, angelus indi­ get aliqua specie impressa, superaddita intellectui?’ Ratio est quia essentia angeli, cum sit limitata, nequit intellectui angelico reprae­ sentare cetera obiecta secundum distinctam eorum rationem, sicut e converso repraesentantur in essentia divina, quae propterea sola potest gerere vices speciei impressae, ut contingit tum in cognitione ipsius Dei tum in nostra visione beatifica. Attamen, praefata species impressa nequit ab angelo acquiri a rebus extrinsecis, tam sensibilibus quam spiritualibus (puta ab alio angelo), sed*66 63 Cf. quae de medio subiectivo et obiectivo diximus in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 675, 681). M Haec S. Thomas determinat in 1 p., q. 54, a. 1-3. Recolenda autem est peregrina sententia Durandi (In 2 Seni., dist. 3, q. 5, a. i), qui putat actum intellectionis, quo angelus cognoscit seipsum, non distingui ab ipsa eius essentia. 65 1 p., q. 55. 66 Contradicunt Vâzquez (Disp. 200, c. 3) et quidam alii, dicentes nulla ratione effi­ caci necessitatem speciei impressae in angelo probari posse. Recentius D. Palmieri (De Deo creante et elevante, thes. 20, n. 2) docuit in angelo non requiri species impressas, sed sufficere motionem Dei, et quidem initialem tantum, seu datam in ipsa creatione. 1)1. CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 451 debet esse aliqua species infusa a Deo, auctore ipsius essentiae angelicae.6768 Ratio est quia angelus non informat corpus, ac ideo nequit per sensus abstra­ here species a rebus sensibilibus, sicut anima humana eas acquirit, et ex alia parte nullum agens valet imprimere species in intellectum nisi sit ei substan­ tialiter praesens (saltem eo modo quo res corporales, mediantibus sensibus sunt intellectui humano praesentes), nulla autem res vel agens creatum est immediate substantialiter praesens intellectui angelico, cum hic sit aliquid universale, nec nisi Deus, causa universalis, sit ei proportionatus eumque tangere queat. Itaque unusquisque angelus in sua creatione obtinuit, semel pro semper, determinatum quendam numerum specierum intelligibilium, qui­ bus in futuro utitur, pro tempore et modo. Hae autem species dicuntur infu­ sae, quatenus non sunt acquisitae, non vero quatenus veluti ab extrinseco immittantur; deducuntur enim ex naturali potentia ipsius intellectus (sicut ipse intellectus ex potentia substantiae animae) per ipsam immediatam ac positivam actionem Dei creatoris, non vero per meram naturalem resultan­ dam (sicut intellectus resultat ex substantia animae). Quo sensu, species illae nequeunt stricte dici proprietates (sicut intellectus), sed qualitates connaturales et ingenitae sive innatae. Et ita fas est loqui de innatismo angelorum, secus ac de innatismo hominum. Praeter huiusmodi infusas species impressas, angelus indiget ad intelligendum etiam aliqua specie expressa, seu verbo mentis ab ipsa intellectione procedente.6970 Ratio est quia obiecta, repraesentata per species impressas, non sunt tantae immaterialitatis ut sint actu intel­ lecta, ac ideo, prout sunt in specie impressa, ponunt intellectum tantummodo in actu primo intellectionis, ita ut adhuc requiratur alia perfectio, sive species expressa, per quam intellectus ponatur in actu secundo. Nec dici potest angelum poni in actu secundo intel­ lectionis per suam ipsius immaterialitatem; nam haec ipsa eius immaterialitas non est tanta ut sit actu intellecta, seu pura actualitas, secus substantia angelica esset idem ac intellectualitas in actu, seu in angelo idem esset esse et intelligere, sicut in Deo. 67 Id aliqui negarunt, ut H. Schell (Katolische Dogmatik II 175), et ex parte L. Janssens (explicans a. 2 S. Thomae in praesenti), quatenus docet species impressas angelicas posse etiam ex rebus acquiri. Iam Scotus (In 2 Sent., dist. 3, q. 11; dist. 9, q. 2) docuit angelos accipere a rebus species singularium quae in decursu temporis con­ tingunt. 681 p., q. 56, a. 2, obi. 3: «Sola Trinitas illabitur menti»; 3 p., q. 8, a. 8, ad 1, idem repetit; 3 p.,q.64, a. 1: «Solus Deus illabitur animae»; 1 p., q. 57, a. 4: «Voluntas rationalis creaturae soli Deo subiacet, et ipse solus in eam operari potest». 69 Id negat Caietanus quoad cognitionem angeli de sua essentia; nam ait, «angelus, seipsum per seipsum etiam obiective praesentialiter habens, vane verbum formaret de se sibi» (In 1 p., q. 27, a. 1, n. 15). 70 Cf. C. Geni. 4. 11; Gonet, De angelis, disp. 9, a. 1, n. 4-7. 452 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Praefatae species impressae et expressae sunt species universales, univer­ salitate quidem non mere abstractiva, qua nempe plura repraesentantur sub sola ratione communi (ut sunt ideae humanae, puta entis vel animalis vel ho­ minis), sed universalitate comprehensiva, qua nempe plura repraesentantur simul, tum sub ratione communi tum sub ipsa uniuscuiusque ratione. Ratio est quia secus cognitio angelica esset imperfectior quam nostra, nec angelus posset per aliud cognoscere particularia, cum non praesto sit ei aliud medium quam species infusa. Quod autem possibile sit habere huiusmodi comprehen­ sivas species, patet tum ex scientia divina, quae res cognoscit, simut et ad mo­ dum unius, tam universaliter quam particulariter, tum ex ipsa scientia humana, quae quo perfectior paulatim evadit, coniunctis simul variis abstractionibus, iudiciis et conclusionibus, eo simplicior fit et ad pauciores ac universaliores species reducitur: ita intellectus fortior, vel in exercitio scientiae evolutus, plures propositiones et conclusiones veluti ad modum unius intelligit in ali­ quo universali principio (puta «Omne quod movetur ab alio movetur») quam intellectus debilior vel non satis exercitatus, iuxta communem ipsum effatum «Intelligent! pauca». Praeterea, cum angeli sint essentialiter ac specifice distincti, oportet ut, iuxta altiorcm gradum perfectionis, possideantur ab uno angelo relate ad alium perfectiores, ac ideo simpliciores, universaliores et pauciores, species infusae, ita ut supremus inter angelos in paucissimis speciebus totum suum scibile comprehendat. 449. 2. Obiectum cognitionis angelicae multiplex est, et di­ versimode intelligitur, iuxta ipsam indolem specierum et modum quo in illis obiectum repraesentatur. Essentia suipsius'1 cognoscitur ab angelo absque specie impressa (quae ideo non fuit ei infusa in creatione). Nam ea essentia est de se intelligibilis, sive abstracta a materia, et simul est intime unita suo intellectui, nec ideo indiget repraesentari per aliquam speciem, sed ipsa vicem gerit speciei im­ pressae. Probabilius tamen requiritur species expressa, seu angelus nequit seipsum cognoscere nisi in aliquo verbo expresso per ipsam intellectionem; nam, ut significatum est supra, essentia angeli, etsi sit intelligibilis, non est actu intellecta seu pura actualitas, aim suum intclligcre non sit suum esse. Dei existentia et essentia71 cognoscitur ab angelo non per aliquam spe­ ciem infusam, cum nulla species finita possit repraesentare essentiam infini­ tam, sed mediate per ipsam et in ipsa sua essentia angelica, quatenus haec, cum sit ens contingens seu ab alio, fert in se transcendentalem relationem ad suam causam, quae in ipsa, tanquam in quadam similitudine ac speculo, relucet. Ubi attende discrimen cum modo quo homo cognoscit Deum in ef­ fectu creato, tanquam in medio formaliter distincto a cognoscente et prius ab ipso cognito, dum angelus Deum cognoscit formaliter in sua ipsa essentia nec per actum distinctum, quo prius cognoscat similitudinem Dei, sed exer” 1 p., q. 56, a. 1; cf. a. 2. 72 1 p., q. 56, a. 3. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 453 ■cite, dum plene cognoscit semetipsum. Ex quo sequitur angelum non cognos­ cere Deum in aliqua distincta specie expressa, sed in eadem specie expressa quam format de sua propia essentia. Quilibet angelus13 cognoscitur ab alio angelo per speciem impressam, huic infusam inde a sua creatione. Non tamen nccesse est ut tot infundantur species quot sunt alii angeli, imo, ut dictum est supra, quo perfectior est aliquis angelus, eo pauciores et universaliores habet species in quibus omnes alios angelos distincte intelligit. Quaelibet alia res vel obiectum™ seu sive rerum essentiae, sive singula­ ria existentia, tam animae separatae quam entia corporalia, et sive praeterita, sive praesentia, sive futura necessaria, cognoscuntur pariter a quolibet angelo per species infusas, minus vel magis universales, iuxta uniuscuiusque angeli perfectionem, ut dictum est. Nec ipsa rerum singularitas obstat quominus ea intelligibiliter repraesentetur in speciebus, sicut non obstat cognitioni sive divinae sive etiam humanae. Solum disputari potest, utrum singularia repraesententur in angelo per speciem propriam ac singularem, ut vult Scotus, an per speciem ipsius naturae specificae ad quam ipsa pertinent, ut recte docet 5. Thomas. Nam Deus ipse, cuius cognitioni assimilatur cognitio angelica, singularia intelligit secundum eorum ipsam singularitatem in unica infinita specie divinae essentiae; ratio quare in humana cognitione aliqua species cognita non repraesentet sua indi­ vidua seu singularia, est quia abstracta fuit ac veluti expoliata suis individuis ad hoc ut posset a nobis cognosci. Quae ratio non valet in angelo, cuius spe­ cies non sunt obtentae per abstractioncm sed per infusionem; et ideo angelus potest, per ideam unius naturae specificae, intelligere distincte tum ipsam naturam tum omnia eius individua, et angelus superior potest per unam ideam intelligere simul plures naturas specificas et omnia earum individua. Tamen futura libera13 nequit angelus naturaliter cognoscere, seu per species naturaliter ei infusas (quamvis possint ei revelari per ulteriorem ac praeternaturalem specierum infusionem). Nam futurum liberum non existit nec in scipso, nec in determinatione suae propriae ac proximae causae, sed in sola determinatione causae primae, cui proinde sunt iam praesentia in aeter­ nitate et ut talia ab ea tantum cognoscuntur. Attamen futurum liberum, quando fit praesens, cognoscitur ab angelo in aliqua specie infusa quam iam habebat, quaeque tamen antea non poterat repraesentare rem ut praesentem, cum praesens nondum esset. Cum igitur res fit praesens et ut talis cognoscitur, nulla fit mutatio ex parte intellectus angelici sed tantum ex parte obiecti in rerum natura, eo fere modo quo ideae divinae, licet sint ab aeterno causativae rerum, effectum ipsum nonnisi in tem­ pore successive producunt, ita ut tota mutatio subinde se habeat ex parte rerum, nullatenus vero ex parte idearum divinarum; sic ergo ideae angelicae73 75 74 731 p., q. 56, a. 2. De hoc obiecto plures sunt sententiae theologorum, quas exponit Gonet, De angelis, disp. 9, a. 11. 741 p., q. 57, a. 1-2; Quodl. 7, a. 3. 751 p., q. 57, a. 3; Quodl. 7, a. 3. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 454 se habent in repraesentando res, sicut ideae divinae se habent in causando easdem. Pariter secreta cordium™ seu ipsas intimas operationes intellectus et vo­ luntatis, angelus non tantum de facto non cognoscit, ut certum est ex doctrina communi, ex Scriptura76 77 et Patribus,78 sed etiam nequit directe ac certo cognoscere, seu per species naturaliter sibi infusas.7980Ratio est quia solus Deus est substantialiter praesens entibus universalibus, quales sunt intellectus et voluntas, ac ideo ipse solus potest figere oculum in ipsam animam, vel, ut dici solet, «solus Deus illabitur animae» (cf. supra, n. 448); nec per infusio­ nem cuiuslibet speciei in intellectu angelico potest hic fieri substantialiter praesens alteri intellectui vel voluntati. Potest tamen, ut patet, Deus commu­ nicare secretum cordis per revelationem praetematuralem, infundendo angelo aliquam speciem qua id cognoscat, sed per hoc angelus non fit praesens ipsi cordi, quasi illud per hanc speciem intuendo in seipso. A fortiori potest ipse angelus per suas infusas species naturaliter suspicari aliquam cogitationem cordis, ex exterioribus nempe illius signis, et quidem perspicacius quam pos­ sit homo, sed exinde nonnisi aliquam probabilitatem sive fallibilem coniecturam habebit. Quod attinet obiecta supernaturalia,® angelus in via habuit supernaturalem revelationem congruentem naturae sui intellectus, adeoque per species supematuraliter tunc infusas. In patria vero, praeter ea quae videt in Verbo, seu per visionem beatificam (cognitionem matutinam, iuxta distinctionem Augustini), plura cognoscit per ipsas species infusas, sive naturales sive supernaturales, iuxta indolem obiecti cogniti (cognitionem vespertinam).81 Quando aliquod futurum fit praesens, angeli cognitio nullam importat mutationem in ipsa specie iam infusa, sed mutatio se habet tantum ex parte obiecti, ut supra dictum est. 450. 3. Modus cognitionis angelicae omnino alius est a modo 76 1 p., q. 57, a. 4: De malo, q. 16, a. 8: De veritate, q. 8, n. 13. 77 3 Reg. 8. 39; Psal. 7. 10; 43. 2; 1er. 17. 9 sq.; 1 Par. 28. 9; Mat. 2. 4; Luc. 5. 12-25; 11. 46 sq.; Io. 2. 24 sq.; 16. 30; 1 Cor. 2. 11; 14. 24 sq.; Hebr. 4. 12. 78 Hieronymus, Brev., in psal. 16. 20, ML 26. 860; Cassianus, Collationes, coli. 7. 15, ML 49. 687. Cf. Palmieri, loc. cit. (supra, in n. 445). 79Contradicunt aliqui theologi, ut Durandus (In 2 Sent., dist. 8, q. 5) et Toletus(In h. I. S. Thomae). 80 1 p., q. 57, a. 5. 81 Etiam de angelo valent quae de obiecto visionis beatificae diximus in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 684-693). Eam distinctionem cognitionis matutinae et vespertinae, quam Augustinus intro­ duxit ad explicandam cognitionem angelorum de opere sex dierum in creatione (De Gen. ad litt. 4. 22 et 26) quamque theologi applicarunt peculiariter ad cognitionem beatorum in Verbo et extra Verbum, explicat S. Thomas, 1 p., q. 58, a. 6 et 7. Ceterum, cum cognitio vespertina sit generaliter cognitio habita de rebus extra Verbum et in earum propria natura, ipsa naturalis cognitio angelorum dicitur vespertina; notat tamen alibi S. Thomas (1 p., q. 64, a. 1, ad 3) quod naturalis cognitio daemonum, cum non referatur in Deum, «non dicitur vespertina, sed nocturna». DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 455 humanae cognitionis, concorditer cum dictis superius, praecipue de specie infusa ut medio illius cognitionis. Ex hoc enim sequitur: Primo, angelus non indiget sic dicto intellectu agentef2 praeter intellec­ tum possibilem, cum ille inserviat ad abstrahendas species ex rebus sensi­ bilibus. Secundo, angelus neque habet proprie ac simpliciter intellectum possibi­ lem® quia eius intellectus est semper in actu primo, quatenus nunquam fuit sine speciebus infusis nec eas amittere potest, et praeterea est etiam semper in actu secundo, seu in actuali intellectione, quoad aliqua obiecta, saltem nempe quoad cognitionem suae essentiae et quoad cognitionem Dei, ab illa inseparabilem. Tertio, angelus nequit uti duabus simul speciebus infusis,82 *8485 87quia ita ha­ 86 bentur duo principia operativa et duo obiecta terminativa, quae nequeunt uni operationi convenire; unde plura nequeunt ab angelo actu intelligi, nisi qua­ tenus uniuntur in una specie infusa. Quarto, angelus non intelligit discurrendo seu per ratiocinium^ neque componendo et dividendo seu per indicium.96 Haec enim duo fundantur tum in abstractione specierum a rebus sensibilibus, tum ac consequenter in debi­ litate sive imperfectione intellectus; angelus autem habet species sibi infusas, quibus repraesentatur natura obiecti cum omnibus suis proprietatibus, causis, effectibus et individuis; unde in eo habetur mera intuitiva apprehensio, qua intus legitur ac veluti uno intuitu tota obiecti cognoscibilitas exhauritur. Quinto ac consequenter, angelus nequit naturaliter errare,® cum falsitas contingat in solo iudicio, in apprehensione vero, etiam humana, nequeat con­ tingere falsitas. Potest tamen angelus errare circa obiectum supernaturale, quatenus illud iudicat (sive voluntarie intelligit) ad tramitem speciei infusae naturalis, ut si, considerans hominem mortuum, iudicet illum non resurrectu­ rum, vel, si videns hominem Christum, iudicet eum non esse Deum. Quod quidem nequit contingere nisi in angelis malis qui fident soli naturali suo lumini, abstrahendo ab ordine divinae providentiae, dum angeli boni, per cognitionem quidditatis rei, non iudicant de his quae supernaturaliter ad rem pertinent, nisi salva ordinatione divina. ASSERTIO 2. Voluntas angelica praestat voluntati humanae, 821 p., q. 54, a. 4. 531 p., q. 58, a. 1. « 1 p., q. 58, a. 2. 85 1 p, q. 58, a. 3 et 4. 86 Dissentiunt quoad hoc Scotus (In 2 Sent., dist, 7, q. 1), simpliciter admittens discursum in angelis, Molina (Comm, in a. 3 S. Thomae), dicens angelum posse discurrere, si vult, et Suarez (De angelis, 1. 2, c. 33), restringens angeli discursum ad ea quae nequit certo cognoscere, seu futura contingentia, secreta cordium et obiecta supernaturalia. 87 1 p.. q. 58, a. 5. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 456 qua parte est in perfectiori natura nec coniimgitur appetitui sensi­ tivo; in reliquis vero voluntati humanae parificatur.88* PROBATUR. 451. Cum voluntas sequatur intellectum, et utraque facultas procedat ex natura, perfectiori naturae et intellectui angelico correspondet perfectior voluntas sive appetitus rationalis, tam ut naturalis inclinatio quam ut liberum arbitrium. Huiusmodi perfectio, praeci­ pue in libero arbitrio, tripliciter manifestatur, scilicet tum in promptitudine electionis, consequens intuitivam ipsam rationem qua in­ tellectus angelicus absque iudicio et ratiocinio exhaurit cognoscibilitatem obiecti eligendi;59 tum in absentia haesitationis, quae in nobis provenit sive ex fallibilitate iudicii sve ex influxu passionum appeti­ tus sensitivi; tum in immobilitate seu inflexibilitate electionis, fun­ data in ipsa intuitiva et exhaustiva cognitione obiecti per intelle­ ctum, ratione cuius peccator angelus est naturaliter impoenitens et in malitia obstinatus.90 Quod attinet obiectum, angelus diligit seipsum, tum dilectione naturali ac necessaria, quatenus necessario sibi vult bonum in genere sive beatitudinem, sub qua ratione appetit quidquid vult, tum dilectione electiva sive libe­ ra, quatenus sibi vult hoc vel illud particulare bonum. Pariter diligit alium angelum, sicut seipsum, tum dilectione naturali, in quantum convenit in na­ tura cum seipso, sicut homo diligit consanguineos, et sic etiam angelus malus diligit angelum bonum, tum dilectione electiva, quatenus convenit cum seipso in quibusdam aliis ab ipsa natura, et sic angelus bonus amat angelum bonum, cum quo convenit in iustitia, et angelus malus odio habet angelum bonum, a quo diversificatur secundum suam iniustitiam. Pariter angelus diligit Deum, et quidem plusquam seipsum, tum dilectione naturali, quatenus Deus est bonum universale cuius pars est bonum ipsius angeli et sine quo nullum bo­ num esse potest, tum dilectione electiva, si nempe non deflectit a naturali ipsa praefata inclinatione et a lege de diligendo Deo super omnia; si vero ab his peccando deflectit, diligit Deum minus quam seipsum aut odio habet, quod de facto contingit in lapsu angelorum et in subsequent! statu dam­ nationis. Quod attinet motus appetitus et virtutes, angelus naturaliter habet tan­ tum ea omnia quae sunt puri ordinis intellectualis, ut amorem et odium, prudentiam et iustitiam, non vero varias passiones appetitus sensitivi nec virtutes fortitudinis et temperantiae, et, ut patet, angelus malus habet malos « 1 p, q. 59-60. s9 1 p., q. 59, a. 3, ad 1: «In angelis est electio, non tamen cum inquisitiva delibe­ ratione consilii, sed per subitam acceptationem veritatis». 90 1 p., q. 64, a. 2: «Voluntas angeli adhaeret fixe et immobiliter». De qua requaestio erit infra, n. 509, ubi de peccato angelorum. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 457 motus et vitia, illis opposita. In supernatural! autem elevatione et in periodo suae viae, una cum gratia sanctificante angeli habuerunt fidem, spem, charitatem et supernaturales virtutes prudentiae et iustitiae; in gloria vero neces­ sario fidem et spem amiserunt, non secus ac homines, ratione beatificae vi­ sionis; mali vero angeli, amissis donis supernaturalibus, retinent tantum na­ turalem quandam fidem, qua «credunt et contremiscunt» (lac. 2. 19). QUAESTIO IV. DE ANGELORUM OPERATIONE AD EXTRA” I. SENSUS QUAESTIONIS. 452. Operatio angeli ad extra fit per eius potentiam motri­ cem. Diximus autem supra (n. 446) potentiam angeli non distingui realiter ab ipso eius intellectu et voluntate, prout habent respectum causalitatis ad effectum exteriorem, adeoque consistere in ipso im­ perio intellectus, quod suam efficaciam derivat ab electione volun­ tatis. Restat igitur ut consideremus huiusmodi influxum angeli ad extra, seu effectus ab eo producibiles in alia entia, adeoque tum in creaturas corporales, tum in homines. Ceterum, haec quaestio ulte­ rius extendetur in sequenti quaestione, in qua considerabuntur pe­ culiares quaedam operationes ad extra relate ad homines, scilicet angelorum omnium apparitiones, angelorum bonorum custodia et angelorum malorum impugnatio. Unus angelus influit in alterius intellectu: sive per illuminatione II sive per locutionem, et in eius voluntate ri per modum suasionis.91 92* II. ASSERTIO 1. PROBATUR. 453. Illuminatio* hic intelligitur communicatio veritatis, cete­ ris ignotae. Iamvero, ex una parte angelus superior habet maiorem scientiam quam inferior, secundum perfectiores et universaliores species ipsi infusas, ut supra dictum est (n. 448), et ex alia parte nihil obstat quominus ipse huiusmodi scientiae excessum possit in­ feriori angelo communicare, non quidem subiective, puta infunden­ do in illum species impressas quas non habet,94 nam solus Deus po911 p., q. 106-107 (de influxu unius angeli in alium angelum); q. 52 et 110 (de influxu angeli in corpora); q. 111 (de influxu angeli in homines). Aliqui loci paralleli indicantur infra, ad singulas Assertiones. 921 p., q. 106-107. Praeterea, q. 111, a. 1-2; C. Gent. 3. 88; De veritate, q. 9; »1 p., q. 106. jilii w Influxum subiectivum, puta per infusionem luminis vel speciei, admittunt aliqui theologi, ut Henricus Gaudavensis. Scotus, Capreolus et Suarez. 458 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE test id facere, qui solus illabitur animae eiusque facultatibus, sed tantum obiective, proportionando obiectum captui inferioris angeli,, seu artificioso modo obiectum suarum superiorum specierum ita di­ videndo, multiplicando ac componendo, ut sit accommodatum in­ tellectui inferioris angeli et ab eo, in propriis quas possidet specie­ bus, intelligi queat, eo fere modo quo illuminatio fit in humano ipso magisterio. Haec doctrina fundamentum habet in his quae aliqui Patres, ut Ephrem (De fide hymn.), Nazianzenus (Orat, in sanet, baptism. 5) et Damascenus (De fide orth. 2. 5), dicunt de mutuo influxu angelorum, et explicite traditur a Pseudo-Dionysio Areop. (De cael, hier., c. 4, 7, 8 et 15). Ut patet, inferior angelus nequit superiorem illuminare. Illuminatio res­ picit tum scientiam supernaturalem, seu ea quae angelis beatis successive revelantur, extra visionem beatificam, de his quae pertinent ad dispositionem mundi et praecipue ad salutem electorum, tum etiam scientiam naturalem, nam angeli superiores de iisdem rebus perfectiorem scientiam habent, «sicut unam et eandem rem plenius intelligit magister quam discipulus qui ab eo addiscit» (1 p., q. 106, a. 4). Huiusmodi veritatis communicatio vocatur, sub diverso aspectu, purgatio, quatenus removet scientiae privationem, illumina­ tio, quatenus influit ad modum luminis, et perfectio, quatenus veritas perficit intellectum.95 454. Mutua angelorum locutio* quam testantur ipsa Scri­ ptura57 et Patres55 non aliter convenienter explicari potest quam per hoc quod unus angelus per suam voluntatem ordinat seu dirigit suum conceptum ad alium angelum, secluso omni directo influxu per infusionem luminis aut speciei in intellectu alterius quae a solo Deo fieri possunt, ut dictum est quoad illuminationem." Posita enim huiusmodi voluntatis ordinatione, nihil desideratur ad hoc ut cogi­ tatio unius fiat alteri manifesta, in quo consistit ratio locutionis. Nam ex parte angeli audientis, iam habentur species quibus repraesen­ tatur quidquid ad seipsum pertinet; ex parte vero angeli loquentis, sive cogi­ tantis aliquid de alio angelo, habetur occlusio voluntatis quae sibi reservat secreta sui cordis (nom voluntas movet intellectum ad suas operationes et uti­ tur intellectione quando vult et quomodo vult); unde si voluntas huiusmodi occlusionem aufert, intendens dirigere suam intellectionem ad alterum, ipso 95 In 2 Sent., dist. 9, q. 1, a. 2. 96 1 p., q. 107. 97 Is. 6. 3; Dan. 8. 16: Zach. 2. 3 sq.; lud. 9; 1 Cor. 13. 1. 98 Chrysostom us, In 1 Cor., hom. 32. 3; Damascenus, De fide orth. 2. 3. "Hic consequenter occurrit idem theologorum dissensus ac in illa quaestione. Ita Scotus (In 2 Sent., dist. 9, q. 2) et Suarez (De angelis, 1. 2, c. 27, n. 37 sq.), admittunt >ln specierum infusionem. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 459 iacto tollitur omne impedimentum ipsi mentis manifestationi, et in specie intellectuali alterius angeli fit in actu ac veluti actualiter relucet id quod per­ tinet ad seipsum, sive manifestativa intentio prioris angeli ad ipsum. Exinde plura sequuntur. Primo nempe, angelus loquitur etiam Deo, non quidem active, seu auferendo praefatum voluntatis obstaculum, cum intimae Dei praesentiae in ipso intellectu nullum opponi possit obstaculum, sed veluti passive, seu mere dirigendo ad Deum suam cogitationem, tum ut eum laudet (locutio laudatoria) tum ut ab eo consilium vel manifestationem alicuius veri­ tatis petat, quemadmodum discipulus loquitur ad magistrum.1 Secundo, an­ gelus nequit praefato naturali modo loqui homini, seu facere per ordinatio­ nem suae voluntatis ut homo intelligat angelicam cogitationem, sed potest praeternaturaliter producere exterius sensibile signum sive vocem, qua me­ diante homo intelligat. Tertio, angelus inferior potest proprie loqui superiori, quamvis non possit eum illuminare, sicut contingit in locutione discipuli ad magistrum. Quarto, potest angelus secreto loqui cum alio, ita ut ceteri non intelligant, per suam scilicet voluntatem dirigendo suam intellectionem ad unum tantum. Quinto, potest angelus malus mentiri alteri, ita suos conceptus dirigens ad alterum ut exprimant se cogitare aut velle quae non cogitat aut non vult. 455. Motio voluntatis1 unius angeli ab alio nequit fieri subiective, seu ex parte ipsius potentiae, nam haec a solo Deo moveri po­ test qui solus illabitur animae, sed tantum obiective, seu per prae­ sentationem obiecti amabilis. Nec fieri potest infallibiliter ac neces­ sario trahendo, quia solus Deus ut bonum universale sic trahit vo­ luntatem, nec unus angelus alteri praesentare potest ipsum Deum, sed tantum suasive inclinando, quatenus unus angelus praesentat alteri seipsum tanquam obiectum amabile aut alia bona creata, et sic illum inclinat ad amorem creaturae vel Dei.123 ASSERTIO 2. Angelus influere potest in corpora, seu ea movere, sive mediate per motu II transmutationis sive immediate per motum localem. Ratione autem motus localis corporu II , angelus acquirit necessario praesentiam localem et motum localem suipsius, non tamen praesentiam in tempore.4 PROBATUR. 1 Cf. Tob. 12. 12; Zach. 1. 12; Gregorium M., Moral. 2. 7. 21 p., q. 106, a. 2. 3 Quod autem unus angelus possit alium angelum in sua virtute cogere sive alligare, ut de Raphaële dicitur ipse daemonium in deserto religasse (Tob. 8. 3), id referri potest vel directe ad virtutem supernaturalem vel indirecte ad naturalem, si agitur de angelo superiori, quatenus nempe hic, fortius agendo in corporalia, praevenit vel impedit influxum inferioris angeli in eadem. Id autem pertinet directe ad influxum angelorum in creaturas ■corporales, non vero unius angeli in alterum. 41 p., q. 110; q. 52-53. Praeterea, q. 65, a. 4; q. a. 1; q. 91, a. 2; q. 114, a. 4; 460 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 456. Quod attinet motum transmutationis, nequit angelus im­ mediate agere in ipsam substantiam rerum et in materiam primam» producendo transformationem substantialem, seu transmutando ma­ teriam de forma in formam. Nam, cum omne agens agat sibi simile, novum substantiale compositum nequit produci nisi vel a simili composito, ut ignis producitur ab igne et animal ab animali, vel a Deo qui, utpote causa universalis totius entis, praecontinet in sua virtute ipsas universales rerum entitates, seu sive formas sive mate­ riam quae ideo ipsi oboedit ad nutum.5 Potest tamen angelus mediate provocare huiusmodi mutationes, tam substantiales quam acciden­ tales, adhibendo, per motum localem de quo infra, ipsa agentia naturalia, quae sunt propriae illarum causae, et exinde obtinere etiam velociores ac praestantiores effectus quam eodem modo ab homine obtinentur, eo quod melius cognoscit vires agentium natu­ ralium et haec, ut instrumenta angeli, fortius operantur.67 Non tamen potest angelus, tam malus quam bonus, facere miracula? quia, ut explicatum est in tractatu De Revelatione (in vol. 1, n. 206 sq.), proprie miraculum est id quod fit praeter ordinem totius naturae creatae, ac ideo nonnisi a Deo fieri potest qui solus totam naturam creatam excedit es­ sentia et operatione. Ipsae quidem creaturae, et peculiariter angeli et dae­ mones, possunt mira facere necnon concurrere physice vel moraliter ad pro­ ductionem veri miraculi, a solo Deo saltem principaliter facti; de quorum discernibilitate dictum est ibidem (n. 207, 218-222).8 457. Motu autem locali corpora posse ab angelo immediate moveri, patet tum generaliter ex his quae Scriptura et Patres docent de gubernatione mundi per angelos (cf. in q. seq.), tum particula­ riter ex quibusdam factis, ut de Habacuc ab angelo translato in Babylonem (Dan. 14. 35), de Philippo pariter ab angelo translato in Azotum (Act. 8. 39), de ipso Christo a diabolo translato in montem excelsum et super pinnam templi (Luc. 4. 5, 9), de aqua piscinae ab angelo mota (Io. 5. 4) et de his quae aguntur ab angelis passim in Apocalypsi. Huiusmodi influxum spiritualibus creaturis conces­ serunt ipsi pagani philosophi qui illorum existentiam admiserunt, quorum explicationem exponit S. Thomas (1 p., q. 110, a. 1, ad 2 et 3). C. Gerit. 3. 78, 83, 102, 103; De veritate, q. 5, a. 8; De potentia, q. 6, a. 3-4; De malo,. q. 3, a. 3-4; q. 16, a. 3-10; Opusc. De substantiis separatis, c. 18. 51 p., q. 110, a. 2 (cf. q. 65, a. 4 et q. 91, a. 2, cit. supra, n. 413). 6 Ibid., ad 2 et 3. 7 1 p., q. 110, a. 4; q. 114, a. 4; C. Gent. 3. 103; De potentia, q. 6, a. 3-5. 8 De miris quae fiunt in spiritismo et magia confer supra, n. 425, et infra, η. 481. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 461 Ratio quoque theologica eandem veritatem ostendit. Nam, ex una parte in huiusmodi motu non intervenit aliqua intrinseca muta­ tio vel tactus in ipsa rerum substantia, sed totum extrinsece se habet secundum mutationem «ubi», et ex altera parte angelus habet virtutem immediate operativam, quam proinde potest immediate corporibus applicare per solum imperium intellectus, ita ut non indi­ geat esse praesens passo per contactum quantitatis sed solius virtu­ tis, quemadmodum et Deus. Nec proinde obstat quod angelus non informat corpus, sicut anima humana quae ratione solius informa­ tionis potest mediante proprio corpore movere alia corpora; imo ob absentiam huiusmodi informationis fit ut motiva virtus angeli non contrahatur in uno corpore, sed possit immediate omnia corpora movere (ibid., a. 3, ad 3). Huiusmodi tamen motrix angeli potentia est limitata, sicut ipsa eius essentia, intellectus et voluntas, atque est maior vel minor iuxta specificam gradationem angelorum. Ita angelus nequit movere duo corpora, ut duo et ut separata (puta unam domum in America et aliam in Europa), cum virtus eius sit finita, ac ideo sit definitive in uno loco ita ut nequeat esse simul in alio (oportet enim ut quidquid comparatur ad unam virtutem, comparetur ad eam ut aliquid unum), quamvis possit simul movere plura corpora ad modum unius (ita, movendo totam terram, moveret mediate utramque supradicta do­ mum in America et Europa).910 458. Praesentia angeli in loco' patet tum ex his quae in Scriptura dicuntur de ipso locali motu corporum per angelos, tum ex aliis textibus in quibus angeli directe dicuntur in locum venire vel mitti, ut duo angeli venientes Sodomam (Gen. 18. 22), diabolus alligatus in deserto (Tob. 8. 3), Gabriel missus in civitatem Gali­ laeae (Luc. 1. 26). Ceterum huiusmodi localis praesentia est mera sequela illius actionis qua angelus corpora localiter movet, ac ideo fundatur in eodem contactu virtutis. Duplex anim est modus quo aliquid fit praesens in loco, seu vel per contactum quantitatis, et sic proprie dicitur esse m loco, quasi a loco contentum, et haec est praesentia circumscripti va; vel per contactum virtutis, nam agens est aliquo modo, seu sua virtute, ubi operatur, et sic nonnisi analogice aliquid dicitur esse in loco, quia non continetur a loco nec ab eo mensuratur sive circumscribitur, sed potius illum continet. Unde angelus est in ’Cf. 1 p., q. 52, a. 2. 101 p., q. 52. 462 de deo creante et elevante loco non circumscriptive sed per merum contactum virtutis," sicut ipse Deus (aut etiam per contactum passionis, quia nempe patitur a corpore, qui quidem ad contactum virtutis reducitur). Cum tamen eius virtus sit finita ac determinetur ad unum locum, ut nuper dic­ tum est, eius etiam praesentia est finita et determinata, ac ideo dicitur praesentia non circumscriptiva sed definitiva, ut significetur discrimen a praesentia Dei in loco, que, utpote fundata in infinita virtute, non est nec circumscriptiva nec definitiva, sed dicitur prae­ sentia immensitatis sive ubiquitatis.11 12 Ex his plura sequuntur. Primo scilicet, angelus potest esse in loco vio­ lenter, si nempe praeternaturaliter contingat ipsum pati ab aliquo corpore, sicut daemon patitur ab igne, ut instrumento Dei, et loco ipsius ignis alliga­ tur; huiusmodi praesentia reducitur ad contactum virtutis, sed versa quodam­ modo vice, quatenus nempe virtus angeli veluti ligatur ac patitur. Secundo, angelus nequit simul esse in duobus locis, ut duobus ac distinctis, sicut non potest movere localiter duo corpora ut duo, ut supra dictum est; etiam si angelus moveret magnum aliquod corpus, puta totam terram, non esset im­ mediate in singulis partibus terrae, sed tantum in ea quam immediate tangeret ac moveret, nam ad hanc solam eius virtus primo ac totaliter applicaretur.13 Tertio, duo angeli nequeunt esse simul in eodem loco, quia nequit idem ef­ fectus procedere a duabus causis completis et immediatis, angelus autem, cum movet corpus, applicat complete et immediate suam virtutem, nec possunt duo angeli dividere suum influxum et simul concurrere, sicut duo equi tra­ hentes currum quem unusquisque trahere non valet. Motus localis ipsius angeli3' est mera sequela eius loca­ lis praesentiae, atque attemperatur tum indoli istius tum ac conse­ quenter modo ipsius actionis qua angelus movet corpora et ad quam totum hoc negotium comparationis angeli ad corpora reducitur. 459. Cum enim angelus sit praesens in loco per contactum virtutis, sequitur quod, tangendo successive varia corpora vel varias partes eiusdem corporis, mutat suam ubicationem et movetur. Movetur autem motu continuo, si de­ serit primum locum modo continuo, seu successive et per partes; motu vero 11 Haec est S. Thomae et thomistarum communis sententia. Alii vero inconvenienter praesentiam angeli explicant vel per solam virtutem, etiam non actu operantem (aliqui pauci thomistae), vel per ipsam substantiam angeli (Scotus, Molina et Valentia), vel per aliquem modum superadditum substantiae, de genere accidentis sive praedicamenti «Ubi» (Suarez). Sententiam Suaresh (1. 4, c. 4 sqq.) exponit J. Hellin, «La ubicaciôn del Doctor Eximio», Estudios eclesiâslicos V (1956) 390-450. 12 De huiusmodi praesentiae divisionibus confer dicta in tractatu De Deo Uno, in vol. 1. n. 625. Ea S. Thomas breviter et apte colligit in 1 p., q. 52 a 2 circa finem »3 1 p., q. 52. a. 2. ·,. M 1 P·. q- 53. DI CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 463 discreto, si derelinquit totum simul locum occupatum, suspendendo simpli­ citer suam actionem eamque subinde applicando toti alteri loco. Hoc utroque modo movetur per se, seu ratione mutationis suae ipsius actionis; movetur autem per accidens, cum, absque mutatione suae actionis, agit in aliquo cor­ pore quod movetur per se, seu quod est actualiter in motu. 460. Praesentia autem in tempore'5 angelo non convenit, quamvis ei conveniat praedicto modo praesentia in loco et ipse mo­ tus localis. Nam tempus proprie dicitur de motu, prout habet prius et posterius et prout refertur ad substantiam rei, quae sola in suo esse durare dicitur (sunt enim aeternitas, aevum et tempus, tres modi quibus aliqua res in suo esse durare dicitur). lamvero, quamvis angelus multiplicet suos actus, tam ad intra per intellectiones et volitiones quam ad extra per locales corporum motiones, eius tamen substantia incorruptibilis et immutabilis est nec motui subicitur, sed praefatis motibus mere conniungitur, ac ideo non est in tem­ pore sed dicitur esse in aevo, quod est medium inter tempus et aeternitatem. Angelus influere potest in homines, sive immedia­ te secundum corpus et corporalia organa, sicut influit in cetera corpora per motum localem, sive mediate secundum animam, diante nempe praefato motu locali illuminando obiective intelle­ ctum et inclinando voluntatem.15 1617 ASSERTIO 3. PROBATUR. • · 461. Influxus angelorum, tum bonorum tum malorum, in homines frequenter ac multifarie exhibetur in Scriptura, ut patet tum ex superius relatis textibus de locali angeli motu et praesentia (n. 457 sq.), tum ex multis aliis de possessione diabolica, de appa­ ritione angelorum, de locutione et revelatione per angelos.1' Cum ex una parte homo componatur ex corpore et anima, se­ cundum quatuor gradus corporalem, vegetativum, sensitivum et ra­ tionalem, et ex alia parte angelus nequeat immediate tangere ani­ mam sive penetrare in intellectum et voluntatem, nec has facultates obiective et immediate illuminare et inclinare, eo modo quo id facit 151 16 1 22, a. 9; 17 De 2; Luc. 1. p., q. 10, a. 5 et 6. Cf. dicta in tractatu DeDeo Uno, in vol. 1, n. 641. p», q. 111. Praeterea, q. 106, a. 2; C. Gent. 3. 81: De veritate, q. 11. a. 3; q. De malo, q. 3, a. 3-4; q. 6, a. 11. qua agitur v. g. in Exod. 23. 20 sq.; Tob. 5 sqq.; Dan. 8. 16 sq.; Mat. 1 et 464 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE quoad alios angelos, quippe quae involucro corporali veluti tegun­ tur et ex corpore ipso totam suam perfectionem hauriant, totum negotium de influxu angeli in hominem reducitur initialiter ac im­ mediate ad localem motum ipsius corporis, quo mediante ascendit vario modo ad superiores partes et facultates. In parte hominis vegetati va, sive facultate nutritiva, augmentativa et gencrativa, potest angelus influere per varias alterationes quibus semper motus localis admiscetur. Ita, excitare potest organa sexualia ad delectatio­ nem, seminis emissionem, generationem; quo emisso semine angelus malus uti potest etiam ad artificialem fecundationem: sic explicantur, si veri sunt, casus concubitus feminae cum diabolo et prolis exinde suceptae. In parte sensitiva,1819 angelus potest influere in sensus tum exteriores tum interiores, extrinsece alterando obiectum, puta undas aeris vel aetheris, in­ trinsece alterando humores, excitando organum phantasiae, ita ut suscitentur nova phantasmata vel novo modo vetera coadunentur et vividae ac deceptivae imaginariae visiones resultent, non tamen ita ut primo producantur phantas­ mata quae nunquam per exteriores sensus habita fuerint, puta ut caecus a nativitate colores imaginetur. In parte intellectiva,15 angelus potest imprimis intellectum illuminare per locutionem et communicationem veritatis, modo tamen obiectivo et per me­ dia sensibilia, quae sunt canalia humanae cognitionis, scilicet proponendo obiectum vel in rebus exterioribus, ut fit in apparitionibus, vel in sensibus exterioribus, et ultimo quidem in phantasia per praefatam istius immutatio­ nem. Sic angelus potest efficere ut, meliori ac perspicaciori modo proposito obiecto, intellectus subinde connaturali modo ex lucidioribus phantasmatibus meliores species abstrahat, ex quibus cognitio perfectior evadit; et pariter fieri potest ut per perturbationem et obscurationem phantasmatum, opera angeli boni vel mali iuxta diversum finem, mens humana perturbetur et obs­ curetur usque ad excaecationem. Potest etiam angelus vario modo in volun­ tatem influere, eam suasive inclinando per aptam propositionem obiecti ama­ bilis, ut dictum est supra (n. 455) quoad influxum in ipsam voluntatem alte­ rius angeli, necnon ulterius per excitationem bonarum vel malarum passionum appetitus sensitivi, quae solent secum trahere ipsum actum voluntatis. QUAESTIO V. DE PECULIARIBUS ANGELORUM OPERATIONI­ BUS AD EXTRA RELATE AD HOMINES, SEU DE APPARI­ TIONE, MISSIONE, CUSTODIA ET IMPUGNATIONE20 I. SENSUS QUAESTIONIS. 462. Ad tramitem eorum quae in quaestione praecedenti ge­ 18 1 p., q. Ill, a. 3 et 4. 19 Ibid. a. 1 et 2. 20 Bibliographia dabitur ad singulas Assertiones. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 465 neraliter diximus de angelorum actione ad extra, relate ad corpora et homines, rimantur atque intelliguntur ea quae dici possunt de peculiaribus operationibus quae referuntur ad angelorum apparitio­ nem, missionem, custodiam hominum per angelos bonos et eorumdem impugnationem per daemones. Nihilominus, ob momentum materiae et ob peculiares quosdam characteres qui comitantur huius­ modi operationes, necesse est eas directius considerare. Ratio autem, quare ea in hoc loco expenduntur potiusquam in fine totius capitis de angelis (seu post explicatam elevationem et lapsum angelorum, unde aliqui evaserunt custodes et alii hominum impugnatores) est ipsa communitas ac dependentia huius quaestionis a praecedenti. Ceterum, ipsa quaestio attendi nunc potest veluti abstractive et hy­ pothetice, scilicet quid et quomodo angeli agere possint erga homi­ nes ex eorum bonitate vel malitia; eo vel magis quod, etiam abstra­ hendo ab elevatione, Deus mundum materialem per superiores illas creaturas aeque custodiret ac gubernaret. II. ASSERTIO 1. Angeli vere et obiective apparent, vel alios apparere faciunt, in corporibus assumptis.21 PROBATUR. 463. Apparitiones tum angelorum tum aliorum (ut Dei, Chris­ ti, B. Virginis, aliorum sanctorum, animarum defunctorum), sunt verae et obiectivae, nec tantum imaginariae et subiectivae, seu se­ cundum formationem imaginum in phantasia, ut quidam olim puta­ verunt.22 Id satis certe colligitur tum ex concreto ac determinato modo quo in Scriptura enarrantur variae apparitiones (Gen. 18. 2 sq.; Tob. per totum; Mat. 28. 2-8; Marc. 16. 5-8; Luc. 1. 11-20, 26-38, 2. 9-15; 24. 4-7; Ιο. 20. 12 sq.; Act. 12. 7-11);23 turn ex explicita affirmatione aliquorum 'Patrum, qui dicunt angelos «ap­ paruisse in talibus corporibus, ut non solum videri, verum etiam tangi possent» (Augustinus, De civ. Dei 15. 23), nec «putativam fuisse in angelis carnem, sed verae et solidae substantiae humanae» 21 1 p., q. 51, a. 2 et 3. Praeterea, In 2 Sent., dist. 8, a. 2, 4 et 5; De potentia. q. 6, a. 7 et 8. 22 Cf. in 1 p., q. 51, a. 2. 23 In Mat. 1. 20-24, cum agatur de apparitione imaginaria, facta S. loseph in somno, id explicite notatur: «Angelus Domini apparuit in somnis ei dicens... Exurgens autem loseph a somno...». 466 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE (Tertullianus, Adv. Marcionem 3. 9);24 tum ex sensu Ecclesiae, ins­ tituentis festa quibus recoluntur apparitiones angelorum Michaëlis et Raphaëlis. Ipsa ratio theologica id ostendit. Nam, quod commu­ niter, indifferenter et constanter a pluribus videtur, non est aliquid imaginarium sed obiectivum et externum, nisi velimus frustranee, deceptorie nec congruenter cum modo agendi divinae Providentiae, multiplicare miracula. Huiusmodi apparitiones fiunt in corporibus assumptis ab an­ gelis, seu unitis angelis accidentaliter, tanquam motoribus. Nam, cum angelus non habeat corpus nec possit uniri corpori substantia­ liter, tanquam forma cum materia, non restat alius modus possibilis explicandi apparitiones, quam per formationem alicuius corporis, quod habeat figuram personae quae apparere dicitur, et per eius motionem, qua imitantur motus et actiones praefatae personae. Un­ de tria requiruntur ad veram et obiectivam apparitionem angeli, ut scilicet efformetur ab angelo aliquod corpus exterius in rerum natu­ ra; ut illud maneat coniunctum angelo tanquam motori, iugiter illi praesenti et in illo varios motus et actiones exercenti; et ut in huius­ modi corporis formatione et coniunctione intendatur manifestatio naturae et proprietatum ipsius angeli, seu ut corpus formetur et coniungatur angelo tanquam signum aptum ad manifestandam ange­ li naturam et proprietates.25 464. Quod attinet primum requisitum, seu ipsum corpus assumptum, notandum est illud ex quolibet elemento corporali efformari posse, sive ex terra, sive ex aqua, sive ex aëre, nec repugnare quominus organice efformetur tanquam aliquod cadaver sine actibus vitalibus quod a corruptione impedia­ tur; congruentius tamen ac communius cum S. Thoma theologi dicunt illud efformari ex aëre, condensato usque ad spissitatem corporis solidi, cum hic modus facilius et sufficienter explicet quidquid occurrit in apparitionibus. Operationes autem quae in huiusmodi corpore fieri apparent, quatenus sunt mere corporales, ut moveri et emittere sonum, sunt verae et obiectivae; qua­ tenus vero sunt operationes vitales, ut manducare, generare, videre et loqui, sunt mere apparentes; ita manducatio angeli apparentis est fortasse mera immisio cibi in ore, sed certe non digestio, et locutio est productio soni in aëre 24 Nec obstat quod hi Patres aliunde putaverint angelos habere aliquod speciale corpus in sua natura (cf. supra, n. 429). Nam non in huiusmodi speciali ac invisibili corpore censentur ipsi putare angelos apparere, sed in alio crassiori ac visibili; imo Ter­ tullianus cousque veritatem huius apparentis corporis premit, ut videatur cogitare de ali­ quo corpore organico, omnino simili corpori humano. 25 1 p., q. 51, a. 2: «Corpus assumptum unitur angelo, non quidem ut formae, neque solum ut motori, sed sicut motori repraesentato per corpus mobile assumptum». DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 467 percusso, sed non vera vitalis locutio (sicut instrumentum radiofonicum pro­ ducit sonum, sed non loquitur). Unde generatio quae quandoque asseritur facta ex diabolo apparente et femina, non est credenda, nisi dicatur contigisse jer artificialem fecundationem, a diabolo factam, ope seminis effusi ab aliquo lomine. Quod attinet secundum et tertium elementum, seu auctorem apparitio­ nis et personam manifestatam, certum quidem est non solos angelos apparere, sed etiam Deum, Christum, B. Virginem, alios sanctos, animas defunctorum necnon diabolos, sed minus certum est num idem sit qui apparet et qui appa­ ritionem operatur, seu corpus effingit ac movet. Tamen, cum angeli sint inter Deum et homines constituti, tum natura tum in opere gubernationis mundi visibilis, probabilius ac communius theologi cum S. Thoma putant omnes apparitiones fieri per ministerium angelorum, saltem de lege ordinaria; in quo casu, apparitio v. g. B. Virginis in civitate Lapurdii, sic explicatur ut angelus efformaverit ac moverit aliquod corpus ex aëre condensato, quo re­ praesentabatur B. Virgo sub nota effigie ac pulchritudine, signo eius puritatis et conceptionis immaculatae. Ceterum, si aliquod corpus gloriosum, scilicet eiusdem B. Virginis vel Christi, in sua propria specie manifestaretur, non esset proprie apparitio, de qua loquimur, sed vera manifestatio ipsius corporis in seipso, quod quidem nequit contingere nisi corpus illud suas gloriosas proprie­ tates sub aliqua ratione suspendat vel reprimat, ut sit proportionatum nostris sensibus, puta oculis, qui secus a luce gloriae impedirentur. 465. De peculiaribus apparitionibus haec nota. Deus, cum corpus non habeat, nequit nobis visibilis fieri nisi per prae­ dictas apparitiones, quas factas esse non ab ipso Deo sed ab angelis suadet Scriptura, quatenus de eadem apparitione Abrahae facta, in Gen. 18 dicitur apparuisse Deus, in Hebr. 13 vero apparuisse angelus, et pariter de appari­ tione ad Moysen indifferenter dicitur apparuisse Deus, Exod. 3, et apparuisse angelus, Act. 7. Christus potest se manifestare in proprio corpore, et ita se manifestavit apostolis post resurrectionem (cum nondum fortasse eius corpus esset, saltem omni modo, gloriosum) et, ut plures putant, etiam S. Paulo in via Damasci post Ascensionem. In ceteris vero apparitionibus quae narrantur, agitur de vera apparitione seu manifestatione in corpore alieno et assumpto, qt patet ex ipsa varietate aetatis et formae corporis apparentis; potest autem ipse Christus huiusmodi corpus efformare ac movere, sed convenit quod id fiat per ministerium angelorum, ut dictum est. Et idem valet de B. Virgine, necnon de aliis sanctis qui ceteroquin proprium corpus in caelo nondum habent (nisi forte aliqui excipiantur). Quod attinet generaliter animas separatas, sive caelestes, sive purgantes, sive damnatas, ipsae non habent naturalem virtutem operandi apparitiones, tam pro se quam pro aliis, sed, Deo permittente, possunt praeternaturaliter apparere; quod iterum convenientius dicitur fieri per ministerium angelorum, modo supradicto. Daemones vero habent naturalem virtutem operandi apparitiones, tam pro se quam pro aliis, eaque non raro usi sunt, ut patet ex historiis sanctorum DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 468 (ita fertur diabolus sub forma ipsius Christi crucifixi apparuisse S. Francisco Assisiensi); a divina tamen providentia impediuntur ab abusu huiusmodi po­ testatis in detrimentum animarum. ASSERTIO 2. Angeli boni a Deo ad homines interdum mittun­ tur, ad peculiare operis vel verbi ministerium exequendum.26 PROBATUR. Huiusmodi angelorum ministerium saepe in Scriptura indicatur, etiam sub nomine missionis, a quo ceteroquin ipsum pro­ prium angeli nomen (άγγελος: missus, nuntius) derivatur. Exod. 23. 20: «Ecce ego mittam angelum meum»; Tob. 12. 20: «Tempus est ut revertar ad eum qui me misit»; Dan. 6. 22; 2 Mach. 11.6; Mat. 13. 41; Luc. 1. 26: «Missus est angelus Gabriel a Deo». Patres praeterea dicunt missionem esse proprium angelorum officium27 et Augustinus atque Gregorius M. (cit. supra, n. 419) aiunt ipsum no­ men «angelus» illorum officium indicare. Ratio autem theologica deducitur ex ipso conceptu missionis, quem determinavimus in tractatu De Deo Trino (n. 300), agendo de ipsis missionibus divinis. Missio scilicet duo importat, primo habitudinem originis ad mittentem, seu quandam processionem vel physicam, vel moralem seu secundum imperium aut consilium; se­ cundo, habitudinem ad terminum, seu quendam novum modum se habendi ad ipsum. Quae duo verificantur quotiescumque angelus ex peculiari imperio divino aliquid novi operatur vel annuntiat; nam tunc angelus per aliquam actionem, quae ad motum localem ultimo reducitur, incipit novo modo esse praesens in rebus et relate ad homines. Per quem quidem novum essendi modum differt missio angeli ab eius custodia et addit aliquid ad istam, etiam si fiat per eundem angelum qui custodit. 466. Quinam autem sint angeli qui prae aliis mittantur, vix determinari po­ test. Plures Patres ante Pseudo-Dionysium Areopagitam (Basilius, Ambrosius, Cyrillus Alex.) et non pauci theologi (Bernardus, Alexander Halensis, Duran­ dus et alii, etiam inter moderniores) sentiunt omnes angelos indiscriminatim mitti; quibus favet mentio ministerii Cherubim (Gen. 3. 24) et Seraphim (Is. 6. 2, 6) in A. T., necnon Michaëlis qui vocatur «unus de principibus primis» (Dan. 10. 13) et Raphaëlis «unius ex septem qui adstant ante Domi­ num» (Tob. 12. 15). Pseudo-Dionysius vero et Gregorius M., quos sequuntur 26 1 p., q. 112. Praeterea, In 2 Sent., dist. 10, a. 1, 2 et 3. ^Eusebius Caes, Praep. evang. 7. 16; Athanasius, Contra Arian., orat. 3. 12. A DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 469 communius theologi cum S. Thoma, invexerunt distinctionem inter angelos assistentes, qui nempe circa Deum ipsum immediate occupantur, veluti curia divina, et angelos ministrantes, qui soli ad homines mittuntur; quibus aliquo modo favet tum ipsa significatio aliquorum nominum angelorum, ut throno­ rum et dominationum, tum convenientia distribuendi angelorum munera iuxta gradationem naturae ipsorum, ita ut exterius ac inferius officium nonnisi per inferiores angelos expleatur,25 *28 ASSERTIO 3. Angeli boni determinatam aliquam ac particula­ rem hominum custodiam gerunt.29 Nota theologica. 467. Dari angelos custodes generatim, seu angelos peculiari­ ter a Deo deputari ad custodiendos homines in ordine ad salutem, habetur ab omnibus theologis ut de fide definita, cumque nulla extet extraordinarii Magisterii definitio de hac re, id referendum est ad Magisterium ordinarium. Dari determinate angelos custodes, seu aliquos inter angelos qui prae aliis ad huiusmodi officium deputati sunt, videtur ita esse certum ut sine aliqua temeritate negari non possit, eo quod id ferat plenus sensus Magisterii ordinarii, praeci25 Cetera vero quae isti theologi cum ipso S. Thoma ulterius determinant, prorsus incerta et aleatoria sunt, ut quod ex novem ordinibus supra relatis (n. 442) nonnisi quin­ que inferiores mittantur (non vero tres ordines primae hierarchiae et primus ordo secun­ dae hierrachiae); item quod Michael, Gabriel et Raphaël pertineant ad tertiam inferiorem hierarchiam, et Michaël sit primus angelus de ordine principatuum, Gabriel primus de ordine archangelorum et Raphaël primus de infimo ordine angelorum. 29 1 p., q. 113. Praeterea, In 2 Sent., dist. 11, q. 1. Bataini, J., «La possession angélique est-elle admissible?». Divus Thomas (Pia­ cenza) LI (1948) 290-303.—«A propos de la possession angélique», ibid. LUI (1950) 53-63. Düllman, H., «Engel und Menschen bei der Messfeier», Divus Thomas (Freiburg) XXVIII (1949) 281-292, 381-411. Isidoro de San José, «La doctrina del ângel custodio. En el dogma, en la teologia, =411 en el arte v en la espiritualidad», Revista espaüola de teologia VIII (1949) 265-287, 438473; IX (1950) 451-466; XI (1952) 67-78; XII (1953) 24-51, 150-185, 307-335. Kerkhofs, L. J., «De angelorum custodia», Revue ecclésiastique de Liège ΧΊΧ (1928) 282-288. Kloppenburg, P., «Mirum angelorum ministerium», Revista ecclesiastica Brasileira XXII (1962) 830-849. Landersdorfer, S., «Zur Lehre von den Schutzengeln im A. T », Katholik (1918) II 114 sqq. Meunier, G., Sous la garde des anges, Paris 1929. Paul (Dom), «Les anges gardiens», Vie spirituelle LXXV (1946) 332-348. Pesch, Chr., Die heiligen Shutzengel, ed. 2, Freiburg i. Br. 1925. Perego, A., «La possessione angelica», Divus Thomas (Piacenza) LUI (1950) 46-55. Rosenberg, H. von, Begegnung mit Engel, München 1956. Van Hove, A., «De angelis custodibus», Collectanea Mechliniensia IX (1935) 58-62. Ventura, J., «Our Guardian Angels», [American] ecclesiastical recietv XCIV (1936) 27-32. 470 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE pue per institutionem festi et officii de angelis custodibus. Unum­ quemque fidelem, sive baptizatum, habere proprium angelum cus­ todem (etsi fortasse non exclusivum), seu aliquem angelum qui specialem curam habet de ipso, ita certum habetur ab omnibus theo­ logis, ut contrarium sit non leviter temerarium (quidam paulo saltem exaggerate id dicunt proximum fidei vel etiam de fide). Huiusmodi angelum esse non tantum proprium sed etiam exclusivum, ita nem­ pe quod angelus qui custodit unum fidelem non custodiat etiam alte­ rum vel plures fideles, est sententia communis ac pro tanto non modice probabilis, quin tamen videatur aliquam notam theologicam mereri. Unumquemque hominem, etiam infidelem, habere suum an­ gelum custodem, utroque modo praedicto, est pariter sententia communis ac solide probabilis, quin iterum theologicam notam mereatur. PROBATUR. ordinarii doctrina manifestatur tum in orationi­ bus, ab Ecclesia peculiariter approbatis, ut in vulgata invocatione: «Angele Dei, qui custos es mei, me tibi commissum pietate superna, illumina, custodi, rege et guberna. Arnen», quae est indulgentiis ditata; tum ac praecipue in cultu liturgico? seu in templis et alta­ ribus inde a saec. 5 angelis custodibus consecratis, festis et officiis in honorem Michaëlis, Raphaëlis, et signanter, Angelorum Custo­ dum (hoc festum cuius directum obiectum est ipsa custodia ange­ lorum, initium habuit saec. 11, primam publicam concessionem obtinuit a Paulo V a. 1608 et extensionem ad universam Ecclesiam a Clemente X a. 1670); tum in communi praedicatione et vulgatis Catechismis. Catechismus Conc. Trid., qui immediatum aliquem doctrinalem 468. Magisterii 30 Quoad historiam et doctrinam de cultu angelorum confer: Bareille, G., «Le culte des anges à l’époque des Pères de l’Eglise», Revue thomiste VIII (1900) 41-49.—«Angélologie», Dictionnaire de théologie catholique 1-1 (Paris 1902) 1219-1222. Bialas, A. A., The patronage of Saint Michel the Archangel, Chicago 1954. Kerkhofs, L., «De cultu angelis exhibendo», Revue ecclésiastique de Liège XIX (1928) 353-357. Leclercq, H , «Anges», Dictionnaire d’archéologie chrétienne et de liturgie, 1-2 (1907) 2144-2153. Peterson, E., Das Buch von den Engeln. Stellung und Bedeutung der heiligen Engel ini Kullus, Leipzig 1935. Williams, A. L., «The cult of the angels at Colossae», Journal of theological stu­ dies X (1909 ) 413438. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 471 valorem sibi petit, explicite ac determinate docet: «Est enim Dei Providentia datum hoc negotium angelis, ut custodiant humanum genus, singulis hominibus praesto sint, ne gravius aliquod detri­ mentum accipiant. Nam ut parentes, si infesta ac periculosa via filiis iter faciendum sit, custodes adhibent et periculorum adiutores, sic caelestis parens in hoc itinere, quo ad caelestem patriam contendi­ mus, singulis nobis praeposuit angelos, quorum ope et diligentia tecti, furtim paratos ab hostibus laqueos vitaremus... iisque ducibus rectum iter teneremus» (p. 4, c. 9, n. 4). Idem Catechismus cultum angelorum fundat in duplici ratione visionis beatificae et custodiae hominum: «Invocandi itaque sunt [angeli], quod et perpetuo Deum intuentur, et patrocinium salutis nostrae sibi delatum libentissime suscipiunt» (p. 3, c. 2, n. 10). frequenter describit officia angelorum erga ho­ mines, ut constat ex superius dictis de apparitionibus et missionibus angelorum, quae quidem omnia involvunt aliquid connexum gene­ raliter cum custodia et utilitate hominum. 469. Scriptura Peculiariter ad custodiam referuntur tum quae habentur in integro libro Tobiae; tum quae in prophetia Danielis dicuntur de principe Persarum, prin­ cipe Graecorum et principe ludaeorum (Dan. 10. 13, 20, 21; 12. 1), quate­ nus princeps ibi designat peculiarem angelum, iuxta expositores (quod quidem manifestum est de Michaële, qui dicitur princeps ludaeorum, 10. 21: «Mi­ chaël princeps vester»; 12. 1: «Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui»); tum ac peculiariter sequentes textus, Psal. 90. 11 sq.: «Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis» (quae verba a diabolo obiciuntur Christo in eius tentatione, Mat. 4. 6); Mat. 18. 10: «Vi­ dete ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est»; Hebr. 1. 14: «Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis?»; Act. 12. 15, ubi ostenditur persuasio pri­ morum christianorum, qui, nolentes credere Petrum eductum esse de carcere et ostium pulsantem adesse, «dicebant: Angelus eius est». huiusmodi custodiae rationem et extensionem ulte­ rius determinant, in quo excellunt Origenes et Hieronymus. 470. Patres Origenes, De prine., 1. 1, praef., n. 10: «Est etiam illud in ecclesiastica praedicatione, esse angelos Dei quosdam et virtutes bonas qui ei ministrant ad salutem hominum consummandam» (MG 11. 120 sq.); In Num., hom. 20. 3: «Adest unicuique nostrum, etiam minimis qui sunt in Ecclesia Dei, angelus bonus, angelus Domini qui tegat, qui moneat, qui gubernet, qui pro actibus nostris corrigendis et miserationibus exposcendis, quotidie videat faciem Pa­ tris qui in caelis est» (MG 12. 733). DE θΕθ CREANTE ET ELEVANTE 472 Basilius, Adv. Eunomium 3. 1: «Quod autem unicuique fidelium adsit angelus velut paedagogus quidam et pastor vitam dirigens, nemo contradicet, qui meminerit verborum Domini [Mat. 18. 10, nuper cit.]» (MG 29. 655). Gregorius Nyss., De vita Moysis·. «Occultior quaedam traditio et verus sermo ad nos usque descendit, quo creditur... angelorum, qui natura incorpo­ rei sunt, aliquem in adminiculum cuique constitutum fuisse» (MG 44. 338). Ch rysostomus, In Mat., hom. 59. 4: «Hinc [i. e. ex Mat. 18. 10] manifestum est, sanctos omnes ibi angelos habere» (MG 57. 579); In Coi., hom. 3. 4: «Unusquisque enim fidelis habet angelum» (MG 62. 322). Hieronymus, In Mat. 18. 10: «Magna dignitas animarum, ut unaquae­ que habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum» (ML 26. 130). Isidorus Hisp., Sent. 1. 10. 21: «Omnes homines angelos habere pro­ bantur loquente Domini in evangelio [Mat. 18. 10]» (ML 83. 557). convenientiae, quam affert S. Thomas, est quia, iuxta modum agendi divinae Providentiae, prout apparet sive in ordine physico (in quo terra vertit circa centrum nobilius, seu solem, et hic circa aliud adhuc nobilius) sive in ordine morali (in quo coetus fide­ lium vertit circa firmius hierarchicum sacerdotium et inferiores cle­ rici circa episcopum et hic circa Papam), inferiora regi solent per superiora et mobilia per immobilia. Angeli autem homines, physice corruptibiles et moraliter mutabiles, superant perfectione naturae incorruptibilis et immutabilitate iudicii ac voluntatis. Ergo convenit ut homines per angelos peculiariter regantur ac custodiantur, in difficili via salutis, in qua ipsae adversae angelicae potestates insidias struunt.31 471. Ratio 472. Quamvis supradictae auctoritates praecipue loquantur de fideli­ bus, tamen infideles nunquam explicite excludunt, imo implicite eos includere censentur, attentis rationibus quas invocant, praecipue finem salutis, ad quem omnes homines sunt vocati. Imo huiusmodi universalitatem explicite propo­ nunt Isidorus Hisp., dicens «omnes homines angelos habere» et Hieronymus, qui factum custodiae repetit generaliter ex ipsa «dignitate animarum» et addit unicuique animae angelum delegari inde «ab ortu nativitatis», adeoque ante Baptismum et independenter a statu fidelitatis. Etiam Catechismus Conc. Trid. simpliciter affirmat angelos «custodire humanum genus, singulisqde hominibus praesto esse». Pariter adducta ratio divinae gubernationis valorem habet quoad omnes homines. Propterea, communis ac firma theologorum J1 Modus autem, quo huiusmodi custodia exercetur, intclligitur ex dictis supra (n. 456 sq.), de modo quo quilibet angelus influere potest in corpora et in hominem. Quidam recentiorcs disputarunt num, attenta potentia Dei ordinata, possibilis sit etiam vera possessio angelica, sicut datur possessio diabolica (de qua infra, p. 1169); affirmat Bataini, negat Perego, in art. cit. supra (in n. 466). » · DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 473 doctrina ad omnes prorsus homines peculiarem angelorum custodiam extendit; a qua doctrina nonnisi leviter, etsi fortasse sine ulla censura, aliquis recederet. Ulteriores vero determinationes, quas solent addere theologi, praecipue antiquiores, satis incertae sunt, et in nonnullis exaggeratae vel arbitrariae videntur, praecipue cum praestet in huiusmodi quaestionibus sobrie loqui ac iudicare, ne ipsam veritatem irrisioni acatholicorum exponamus. Sit tamen breve verbum, de quibusdam, quae aliquam probabilitatem sibi vindicare videntur. Et imprimis solide probabile est, ut diximus supra, unumquemque ho­ minem, praecipue fidelem, habere suum angelum non solum proprium sed etiam exclusivum, qui nempe nullum alium hominem custodiat; quod quidem poneret in actuali ac diuturno hominum servitio ingentem angelorum exerci­ tum. Rei probabilitas fundari videtur praecipue in limitata virtute angeli, quae, ut diximus supra, nequit duobus, ut duobus, simul applicari, ita ut unus angelus non valeret in eodem momento duos homines adiuvare, si ne­ cessitas pro utroque simul occurreret.32 Plures theologi admittunt, ut valde vel satis probabile, haberi particula­ res angelos custodes pro sequentibus subiectis. Primo nempe, pro tota Ecclesia qua tali, cui assignant Michaëlem archangelum, eo quod hic fuerit angelus Synagogae (iuxta Dan. 10. 21; 12. 2), cui successit Ecclesia. Attamen aliquale hoc fundamentum satis debile videtur; nec urget ipsa ratio convenientiae, cum Ecclesia sit corpus ipsius Christi et a Christo et Spiritu S. immediate protegatur. Secundo, pro variis particularibus ecclesiis sive dioecesibus. Attamen id aliquatenus exaggeratum videtur; nec valet opponere sententiam aliquorum Patrum (ut Hilarii, Ambrosii et Nazianzeni), quippe quae fundatur in incerta exegesi textus Apoc. 1. 20 de «angelis septem ecclesiarum», qui, iuxta pro­ babiliorem interpretationem, sunt ipsi ecclesiarum episcopi. Tertio, pro singulis nationibus, ob supradictos locos Danielis de princi­ pibus populorum (n. 469), in quibus etiam fundatur huiusmodi assertio apud unum vel alium Patrem (ut Origenem, Basilium et Damascenum). Attamen, fundamentum illud scripturisticum, in quo vicissim fundantur ipsi Patres, rem non evincit, quia potest ibi agi de aliquo particulari ac temporaneo ange­ lorum ministerio potiusquam de permanenti custodia distinctorum populo­ rum; ceterum nec apparet unde ipsorum populorum distinctio peti debeat, utrum nempe ex ratione politica, an linguistica, an locali, an morali. Quarto, pro singulis particularibus paroeciis, religiosis communitatibus, provinciis, civitatibus, personis publicis qua talibus (regibus, episcopis, R. Pon32 S. Thomas, 1 p., q. 113, a. 2, ad 1, ait: «Uni homini debetur unus custos, et interdum plures deputantur ad custodiam unius... Singulis hominibus singuli angeli depu­ tantur ad custodiam». Petrus Lombardus vero {Sent., 1. 2, dist. 11, c. 1), cum putet numerum bonorum angelorum esse minorem quam totalem numerum hominum in om­ ni tempore, consequenter ait non necessario singulos angelos singulis hominibus deputari, cum contingere possit ut angeli in aliquo tempore ad id non sufficiant; nec esse incon­ veniens ut unus angelus pluribus hominibus deputetur, eo modo quo unus episcopus plurium fidelium custodiam gerit. 474 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE tifice). Attamen, hoc modo custodia angelorum in infinitum eadem arbitraria ratione multiplicari potest, ut enumeranti patet. Quinto, peculiariter pro Christo (cui quidam assignant Michaëlem); pro Beata Virgine, cui assignant duos angelos, unum ut privatae personae et alte­ rum ut Matri Dei, officio matris durante (iuxta quosdam Raphaëlem); pro R. Pontifice, cui pariter assignant duos angelos, ut privatae et ut publicae personae. Attamen, et ista sine solido fundamento dicuntur; nam Christus custodia non indigebat eique ad nutum non unus sed «multi angeli minis­ trabant» (Mat. 4. 11); B. Virgo pariter custodia non indiguit, cum esset in gratia confirmata, et ad inserviendum ei, officio matris durante, adstabat, ad nutum Filii, integer chorus angelorum; R. Pontifici, si velimus praeter priva­ tum angelum etiam publicum concedere, non est ratio quare hic non multi­ plicetur in papalem quandam militiam, attento multiplici munere quo Papa fungitur. 473. Angelorum custodiae corresponde! morale aliquod offi­ cium hominis erga angelos; cuius summam sic describit Bernardus'. «’Angelis tuis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis’. Quantam tibi debet hoc verbum inferre reverentiam, afferre devotionem, conferre fiduciam! reverentiam pro praesentia, devo­ tionem pro benevolentia, fiduciam pro custodia».33 Proprie dictus autem cultus religiosus angelis debitus (de quo dictum est supra, n. 468), fundatur non proprie et immediate in ipsa custodia, sed in eorum supernaturali perfectione et beatifica visione, sicut pro cete­ ris sanctis; ceterum, per hunc ipsum duliae cultum et ad modum unius cum ipso, praefatum reverentiae officium aptissime persol­ vitur. •I ASSERTIO 4. Angeli mali duplici impugnatione hominibus nocent, tentatione scilicet et infestatione.34 33 In Psal. «Qui habitat», senn. 12. 6, ML 183. 233. 34 1 p., q. 114, a. 4. Praeterea, q. 64, a. 4; 1-2, q. 80; In 2 Sent., dist. 7, q. 2, a. 2; q. 3; dist. 21, q. 1; De malo, q. 3, a. 3-5; De potentia, q. 6, a. 5 et 10. Vide Dictionnaire de théologie catholique, art. Démoniaques (Ortolan), Possession diabolique (Roure), Tentation (Brouillard)—Dictionnaire de la Bible, art. Démoniaques (Lesêtre).—Dictionnaire apologétique de la foi catholique, art. Possession diabolique (Wapfelaert).—Dictionnaire de spiritualité art. Démon (Lyonnet, Daniélou, etc.). Catherine!, F. M., «Les démoniaques dans l'Evangile», Satan («Etudes carmelitaines». XXVII, Paris 1948) 315-327. Corte, N., Satan, l’adversaire, Paris 1956. Cristiani. L., L’actualité de Satan, Paris 1954; Présence de Satan dans le monde moderne, Paris 1959. De Libero, G., Satana, l’essere, l’azione, il dominio, Torino 1955. Güillet, J.. «Des puissances sataniques à Satan», Vie Spirituelle (1950) II 296-306. Kaupel, H., Die dâmonen im Alten Testament, Augsburg 1930. Kelly, H. A., «Demonology and diabolical temptation», Thought (1965) 165-194. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 474. 475 Nota theologica. Factum tentationis diabolicae, seu daemones operari ad hoc ut homines inducantur ad peccandum, est de fide definita, saltem a Ma­ gisterio ordinario, etiam vero a Magisterio extraordinario, si quis dicat cum quibusdam theologis in capitibus (nec tantum in cano­ nibus) Conc. Trid. definitiones fidei contineri; praeterea, particulare factum tentationis primi hominis, seu Adae, est explicite definitum a Conc. Later. IV. Factum diabolicae infestationis seu physici nocu­ menti, tam extra corpus quam in ipso corpore hominis, imo et ipsius possessionis (qua nempe diabolus corpus hominis occupat eoque ad placitum abutitur), est saltem theologice certum, utpote inclusum in obvio aut pleniori sensu Magisterii ordinarii, imo probabiliter est de fide ex eodem Magisterio (id tamen ita intelligendum est, ut dia­ bolus possit quandocumque hominem infestare et possidere, et ali­ quando saltem, tempore nempe Christi et apostolorum, id fecerit, non vero ita ut in aliquo alio posteriori aut hodierno tempore faciat). PROBATUR. doctrina de tentatione diabolica continetur prae­ cipue tum in Conc. Later. IV, quatenus saltem de primo homine docet «diaboli suggestione peccasse» (Denz. 800), quod quidem ex mente Ecclesiae et in connexione cum verbis Gen. 3. 15 («Inimi­ citias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius; ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius»), intel475. Magisterii Oesterreich, T.-Κ., Les possédés, Paris 1927. Petersdorff, E. von, «De daemonibus in liturgia memoratis», Angelicum XIX (1942) 324-339. Philips, G., «De daemoniacis in Evangelio», Revue ecclésiastique de Liège XXXI (1939-40) 358-363. Rodewyck, A., «Die Beurteilung der Besessenheit. Ein Geschichtlicher Überblick», Zeitschrift fur katholische Théologie LXXXII (1950) 460-480. Roure, L., «Diable, sorciers et possédés», Etudes CLXXXIX (1926) 214-224. Santovo, G. de, «<»Hay todavia endemoniados?», Revista eclesiâstica (1925) 57-62. Satan («Etudes carmélitaines» XVII, Paris 1948) 315-504. Cf. amplam bibliographiam in p. 660-664. Smit, J., De daemoniacis in historia evangelica, Romae 1912. Tonquedec, J. de, Les maladies nerveuses ou mentales et les possesions diaboliques, Paris 1938. Verdier, P., Le diable dans les missions, Paris 1896. Weber, S., De singulorum hominum daemone impugnatore, Romae 1938. Winkhofer, A., Traktat Uber den Teufel, Frankfurt 1961. Zeman, F., «Indoles ’daemonum’ in scriptis prophetarum et aestimatio cultus ’dae­ monibus’ praestiti in luce daemonologiae Orientis Antiqui», Verbum Domini XXVII (1949) 270-277, 321-335; XXVIII (1950) 18-28, 89-97. 476 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE ligi debet etiam de semine primorum parentum, seu de ceteris homi­ nibus; tum in Cone. Trid., quod in sess. 6 de iustificatione loquitur generaliter de relatione inter daemones et homines tanquam de pugna circa peccatum (Denz. 1541: «De pugna, quae superest cum carne, cum mundo, cum diabolo») et in sess. 14 de Extrema Unctio­ ne huiusmodi pugnam describit tanquam opus «adversarii nostri occasiones per omnem vitam quaerentis et captantis, ut devorare animas nostras quoquo modo possit» et tanquam «tentationes dae­ monis calcaneo insidiantis [Gen. 3. 15]» (Denz. 1694, 1696). Quam doctrinam diffuse exponit Catechismus Cone. Trid. in expli­ catione sextae petitionis orationis dominicae «Et ne nos inducas in tentationem» (p. 4, c. 15, n. 1-10), ubi ait quod tentare homines «proprium diaboli officium est» (n. 10). His accedunt tum generaliores Magisterii expressiones de pecca­ to ut effectu et dominio diaboli (Cone. Constantinop. a. 449, Flor, et Trid., Denz. 291, 1347, 1349, 1521, 1668), tum orationes liturgicae, quae considerari possunt tanquam indirecta expressio ipsius doctrinae Magisterii et in quibus frequens mentio occurrit de diabo­ lica tentatione, seu de «spiritibus malignis qui ad perditionem ani­ marum pervagantur in mundo» (Oratio quae dicebatur in fine Mis­ sae), «de insidiis diaboli» (Litaniae Sanctorum), «de diabolica frau­ de» (Oratio in commendatione animae). Praeterea Magisterium reprobavit quasdam falsas explicationes de modo quo diabolus influit in peccatum hominis per suas tentationes; quae omnes videntur suggerere quandam interiorem violentiam quae plenam saltem liber­ tatem auferat. Ita Cone. Senonense a. 1140 peregrinam hanc Abaelardi pro­ positionem damnavit: «Quod diabolus immittat suggestionem per appositio­ nem [operationem] lapidum vel herbarum» (Denz. 736). Innocentius XI a. 1682 reprobavit Quietistas quod dicerent «non ipsos contemplativos, sed diabolum per eorum membra talia [i. e. peccata] operari» (Denz. 2192) et a. 1687 distincte damnavit undecim propositiones quietistae Michaelis Moli­ nos, soli ipsius diaboli violentiae peccata adseribentis (Denz. 2243-2253). Leo XIII a. 1887 damnavit obscuram hanc Rosmini propositionem de peccato primorum parentum: «Cum daemones fructum possederint, putarunt se in­ gressuros in hominem, si de illo ederet; converso enim cibo in corpus hominis animatum, ipsi poterant libere ingredi animalitatem, i. e. vitam subiectivam huius entis, atque ita de eo disponere sicut proposuerant» (Denz. 3233). Doctrina de diaboli infestatione, necnon possessione, implicite continetur tum in variis canonibus antiquorum Conciliorum de mo­ do se gerendi erga energumenos, tum in institutione ordinis Exor­ cistat us, necnon exorcismi inter ecclesiastica sacramentalia, et utrius- DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 477 que regulatione per rituales et canonicas ipsas leges (Rituale Roma­ num, tit. 9, c. 1-3; Codex I. C., can. 1151-1153). refert tentationes Adae et Evae cum consequenti peccato (Gen. 3. 1-6), ipsius Christi in deserto (Mat. 4. 1 sq.; cf. Marc. 1. 12 sq.; Luc. 4. 1-13), Petri aliorumque apostolorum (Luc. 22. 31), ludae (Io. 13. 2, 27), Ananiae (Act. 5. 3), fortasse Pauli (2 Cor. 12). 476. Scriptura Frequenter denuntiat laqueos diaboli, exhortons ad vigilandum et resis­ tendum, Mat. 13. 19 (cf. Mare. 4. 15; Luc. 8. 12: parabola de zizania a dia­ bolo seminata); Rom. 16. 20, de conterendo Satana; Ephes. 6. 11 sq., de armatura et colluctatione cum diabolo; lac. 4. 7, de resistendo diabolo; 1 Petr. 5. 8: «Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret». Diabolum «tentatorem» tanquam proprio nomine appellat eique tentationem tanquam proprium eius officium attribuit; Mat. 4. 3, de tentatione Christi: «Et accedens tentator dixit ei...»; 1 Thes. 3. 5: «Ne forte tentaverit vos is qui tentât». Infestationes diabolicae occurrunt tum in A. T., ut circa sep­ tem viros qui concubuerunt cum Sara et occisi sunt a diabolo Asmodaeo (Tob. 3. 8; 6. 14), circa lob, quem, permittente Deo, Satanas tum in exterioribus tum in proprio corpore graviter percussit (lob 1-2), circa Aegyptios quos Deus plagis afflixit «per angelos malos» (Psal. 72. 49); in N. T., ut circa mulierem inclinatam, habentem «spiritum infirmitatis», «quam alligavit Satanas ecce decem et octo annos» (Luc. 13. 11, 16). In evangelio huiusmodi infestatio assumit graviorem formam ipsius diabolicae possessionis ac frequenter oc­ currit, divina Providentia disponente, tempore Christi et nascentis Christianismi; ad id etiam alludit Christus, cum ait: «Nunc prin­ ceps huius mundi eicietur foras» (Io. 12. 3); ipse Christus saepe inducitur daemonia a possessis eiciens (Mat. 4. 24; 8. 16; 12. 43; Marc. 1. 34; Luc. 8. 2, 30-33), eos interrogans (Luc. 8. 30; Marc. 5. 9), iubens ut taceant (Mat. 1. 23-26; Marc. 1. 25, 34), ut exeant (Mare. 5. 8; 9. 24 sq.), ut in alium locum abeant (Luc. 8. 31 sq.; Mare. 5. 12 sq.). Christus ipsis apostolis eandem potestatem com­ municavit (Mat. 10. 1; Marc. 3. 15; 6. 7; 16. 17; Luc. 9. 1; 16. 17), quam ipsi exercuerunt tum durante Christi ministerio (ibid.), tum subinde post Ascensionem (Act. 5. 16; 8. 7; 16. 16, 18, de puella habente spiritum phytonem et exercente quaestuosam divi­ nationem; 19. 12-17). 478 DE DEO OREANTE ET ELEVANTE de diabolica tentatione tam frequenter loquuntur ut supervacaneum sit citationes cumulare. T'ertulianus eam indigitat ut proprium diabolorum officium, inquiens: «Operatio eorum est hominis eversio» (Apol. 22. 4, CCL 1. 128). Hieronymus ostendit etiam modum quo diabolus tentationem exercet: «Diabolus in ani­ ma intrinsecus nescit quid cogitet homo, nisi per exteriores motus intelligat, et in quo unumquenque delectari videt, diversas sugges­ tiones infert» (Breviarium in psal. 16, ML 26. 912). 477. Patres Quidam Patres, nominatim Hermas (Mand. 6. 2. 1), Origenes (In Luc., hom. 12), Nyssenus (De vita Moysis), Cassianus (Collât. 8. 17), et aliqui theo­ logi, nominatim Suarez, putant singulos diabolos singulis hominibus deputari, ut contingit in angelis bonis, ita ut unusquisque homo habeat proprium ange­ lum et proprium daemonium.3'' Sed huiusmodi opinio aliis theologis, ut Billuart, Hugon, Weber,35 36 merito displicet, cum nulla convenienti ratione fulcia­ tur; nam non intelligitur quare Deus permittat ut unusquisque homo habeat determinatum comitem, qui ei continuo insidietur in via. Sufficit igitur ad­ mittere cum S. Thoma quod, cum etiam apud diabolos inveniatur aliqua hierarchia (cf. supra, n. 445), superiores diaboli deputant, iuxta varias circums­ tantias, inferiores diabolos ad operandum circa aliquos determinatos homines vel casus (1 p., q. 114, a. 1). Etiam factum diabolicae possessionis testantur Patres, ut lustinus (Dial, cum Dryph. 85), Irenaeus (Adv. haer. 2. 32. 4), Minucius Felix (Octav. 27), Tertullianus (Apol. 23. 4-7), Origenes (Contra Celsum 1. 6), Lactantius (Div. instit. 2. 16; 5. 23), Hieronymus (Contra Vigil. 10), Cyprianus qui scribit: «O si audire eos velles et videre, quando a nobis adiurantur et torquentur spiritualibus fla­ gris, et verborum tormentis de obsessis corporibus eiciuntur, quando eiulantes et gementes voce magna, et potestate divina flagella et verbera sentientes, venturum iudicium confitentur!» (Ad Demetrianum 15, ML 4. 574 sq.). quamvis nequeat cum certitudine a priori probare ipsum factum tentationis diabolicae et multo minus infes­ tationis et possessionis corporis per diabolum, cum praecise agatur 478. Ratio theologica, 35 Cf. Suarez, De angelis, 1. 8, c. 21, n. 30-34. Qui quidem exaggerat, cum scribit: «Fere communiter receptum est, unumquenque hominem duos habere angelos, bonum et malum» (n. 30). Ita Suarez refert Petrum Lombardum, Sent., 1. 2, dist. 11, c. 1, cuius tamen sententia, tam de angelis bonis quam de malis, alia est, ut patet ex dictis supra (n. 472). Quidam pro eadem sententia afferunt S. Thomam, In 2 Sent., dist. 11, q. 2, a. 5, sed S. Doctor eam mere recitat, nec significat se eam approbare. 36 De singulorum hominum daemone impugnatore, Romae 1938. PE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 479 dc aliquo facto, potest tamen cum magna probabilitate illud conicere ex duabus rationibus, altera ex parte diaboli et altera ex parte Dei. Nam diabolus habet utrumque peragendi tum potestatem tum voluntatem, cum id vertat in nocumentum hominis, quem ipse odio et invidia prosequitur atque suae miseriae comitem esse desiderat, malum enim, sicut bonum, est diffusivum sui. Ex parte vero Dei, qui potest diabolum in sua actione impedire, nihil obstat quominus tentationem diaboli permittat seu non impediat, sicut permittit alia mala, iuxta sua iusta iudicia et ad finem ipsius generalis Providen­ tiae, itemque diabolicam infestationem et possessionem non solum permittat sed etiam positive velit, cum sit mera poena, cuius Deus potest esse iustus ac primus auctor, quamvis ipse diabolus suam infestationem dirigat ad puniendum hominem, non ex iustitia, sed ex livore. 479. Quod attinet diabolicam tentationem, duo notanda sunt circa eius modum et frequentiam. Modus attemperatur dictis superius (n. 461) circa influxum creaturae angelicae in hominem; diabolus scilicet nequit agere in intellectum et voluntatem, sed tantum in exteriora, in corpus, in phantasiam et in passiones sensitivas, per quas allicit voluntatem ad peccatum, utens peculiariter intuitiw sua intelligentia, per quam ex exterioribus signis «ex­ plorat interiorem conditionem hominis, ut de illo vitio tentet, ad quod homo magis pronus est» (1 p., q. 114, a. 2, ad 2). Frequentia autem diabolicae tentationis difficile determinatur, cum ad peccatum inducat etiam fragilitas car­ nis (cf. lac. 1. 14) et ipsa debilitas voluntatis, pravis inclinationibus oneratae; unde Conc. Trid. loquitur «de pugna, quae superest cum carne, cum mundo, cum diabolo» (Denz. 1541). Quapropter nequeunt omnia peccata diabolo im­ putari, ac si omnia procederent ex eius tentatione, quamvis dici possit diabo­ lum esse indirecte et occasionaliter causam omnium peccatorum, quatenus pronitas ad omnia peccata consecuta est in toto genere humano ex ipso pec­ cato primi hominis, quem diabolus ad peccandum induxit.37 480. Quod attinet pariter diabolicam infestationem et posse-ssionem, aliquid dicendum est de eius modo et frequentia. Modus et gradus infestationis quadruplex esse potest, scilicet extrinseca infestatio, seu circumsessio, quae exercetur extra ipsum hominis corpus, in rebus exterioribus quae ad particularem hominem pertinent aut ad eum pro­ xime referuntur (ut sunt domus, possessiones, familia, et alia id genus, ut patet ex historia lob qui opera diaboli suas possessiones et familiares amisit), et intrinseca infestatio, quae ipsum corpus attingit, quaeque tres gradus assu­ mit, scilicet meram passivam infestationem, qua corpus mere tangitur et affi­ citur, transitoria percussione vel permanenti aliqua infirmitate (ut patet ex 371 p., q. 114, a. 3. 480 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE eadem historia lobi et ex muliere inclinata de qua Luc. 11. 16), proprie dictam et activam obsessionem, qua membra corporis et sensus tam externi quam interni a diabolo transeunter moventur vel agitantur, et possessionem, qua eadem membra et organa ita stabiliter sub influxu daemonis constituun­ tur, ut eis diabolus pro libito abutatur eisque omnem libertatem adimat, quasi dominus in suo dominio (inde nomen daemoniaci, vel possessi, vel ener­ gumeni). Frequentia autem huiusmodi infestationis, attento praecipue supremo gradu possessionis, non est leviter exaggeranda nec indebite deneganda. Quoad tempus Christi et apostolorum, tota Scriptura illius frequentiae testi­ monium praebet. In subsequent! antiquiore aetate, ex ipsorum Patrum testi­ monio et ex usu exorcismorum in Ecclesia apparet huiusmodi infestationem sat frequenter occurrisse. Posteriori vero tempore, influxus daemonis non le­ viter imminutus apparet, saltem modo generali, atque coarctatur praecipue ad extrinsecas vel leviores infestationes circa opus quorundam sanctorum (ut constat ex vitis illorum, signanter S. Antonii abbatis et recentius S. loannis Mariae Vianney, vulgo «curé d’Ars»). In moderna aetate, diabolica infestatio vix occurrit, saltem manifeste, et vix de ea sermo habetur, nisi in connexione cum quibusdam particularibus factis et infirmitatibus (ut hysteria et telepathia) vel generalibus praxibus incertae indolis (ut magia, peculiariter m terris missionum, et hypnotismo atque spiritismo in nationibus civilibus). Cuius discriminis ratio esse potest tum moderna mentalitas, quae minus disposita est ad agnoscendum influxum agentium invisibilium in phaenomena sensibilia; tum ipsa evolutio scientiarum positivarum quae ostendit plura mira phaenomena, quae olim pro miraculis aut diabolicis interventibus facile habe­ bantur, per vires naturales explicari posse;33*tum actio divinae Providentiae, quae, ante aevum christianum et initio Christianismi (fortasse etiam nunc in terris paganis), maiorem potestatem diabolo permisit (ratione cuius Christus in Io. 12. 3 «principem huius mundi» diabolum appellat), ut inde desiderium liberationis excitaretur et triumphum Christianismi clarius ostenderetur; tum actio ipsius diaboli, qui callide et opportune eligit, silentio vel rariori atque incerto interventu, suam ipsius existentiam celare, ne homines moderni, rationalismo imbuti, inducantur ad admittendam existentiam alicuius ordinis supernaturalis, et ita ad ipsam supematuralem fidem indirecte disponantur.39 481. Cum diabolica impugnatione, et peculiariter cum infestatione prout finem habet ipsam tentationem, connectitur duplex ambiguum phaeno­ menon magiae et commercii diabolici. æPropterea ipsum Rituale Romanum i·;· net sacerdotem exorcizaturum «ne facile credat, aliquem a daemonio obsessum esse, sed nota habeat ea signa, quibus obsessus dignoscitur ab iis, qui vel atra bile, vel morbo aliquo laborant» (tit. 11, c. 1, n. 3). Pro­ sequitur indicans praecipua ex huiusmodi signis. Cf. F. X. Maquart, «L’exorciste devant les manifestations diaboliques», Satan («Etudes carmélitaines» XXVII, Paris 1948) 428-348. 39 De vario modo quo, etiam nunc, daemon suum influxum exercet, confer L. Cristiani, Actualité de Satan (Paris 1954) 127-145, et opus Satan («Etudes carmélitaines» XXVII, Paris 1948) 493-504, 635-643. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 481 Magia? accepta generaliter pro facultate mira patrandi (citra ipsa pro­ prie dicta miracula),40 41 est facturn innegabile in tota historia generis humani, ut patet etiam ex ipsa Scriptura. Quaestio tantum esse potest num in factis, tum antiquioris vel crassioris magiae (magiae vulgariter dictae, astrologiae, divinationis, chiromantiae, sortilegii, maleficii) tum modernioris ac evolutae formae magnetismi, hypnotism! et spiritismi, agatur de mera, ut dicitur, ma­ fortasse fraudulenter extramundaDgia alba,' seu causis naturalibus debita (utut * nis spiritibus attributa), an etiam, utut partialiter, de vera, ut dicitur, magia nigra, sive sub immediato diaboli influxu exercita. Id autem certo, definiri non potest, cum ex una parte frequenter agatur de factis quae per vires naturales, saltem probabiliter, obtineri possunt, ut clarius elucet per scientias modernas, et ex alia parte ipsa fradulenta attributio interventui diabolico necnon superstitiosa indoles illorum, sufficienter prodest deceptivo ac deleterio fini diaboli, quin ipse per se physice interveniat. Propterea ipsum Magisterium ecclesiasticum, et peculiariter S. Officium, quaedam iudicia et regulas moralitatis statuit circa huiusmodi phaenomena (cf. Denz. 205, 283, 459 sq., 1859, 2823-2825, 3642), de quibus occupantur theologi morales in quaestione de fide vel de cultu. Ceterum, quod attinet antiquam magiam, valde probabile est pluries in ea intervenisse directum in­ fluxum diaboli, attenta interpretatione ipsius Scripturae et Patrum (Exod. 7. 10-12, 22; Act. 13. 8 sqq.; 16. 16-18; Minucius Felix, Octav. 26; Tertullia­ nus, Apol. 23; Origenes, In Nnm., hom. 16. 7; Augustinus, De civ. Dei 21. 6. 1). Quoad supradictam vero modernam magiam, mitius solent doctores catho­ lici iudicare, ita ut quidam aliqua tantum phaenomena diabolo attribuant, alii nulla, saltem quod attinet rei certitudinem. 40 Vide Dictionnaire de théologie catholique, art. Magie (Gardette); Spiritisme (Roure); Superstition (Séjourné).—Dictionnaire de la Bible, art. Magie (Lesêtre).—Dictionnaire apologétique de la foi catholique, art. Occultisme (Van den Elst); Spiritisme (Roure). Praeterea: Arrigui, G., Spiriti e spiritismo moderno, ed. 2, Torino 1955. Charles, P., «A propos de spiritisme», Nouvelle revue théologique XLVIII (1921) 113-123. Gearon, P. J., Le spiritisme. Sa faillite, Paris 1932. Heredia, C. M., Los fraudes espiritistas, Barcelona 1948. Heuze, P., Les morts vivent-ils? Enquête sur l’état présent des siences psychiques, Paris 1926. Lepicier, A. M., Le monde invisible. Le spiritisme en face de la théologie cathoque, trad. Ch. Grolleau, Paris 1931. Mainage, Th., La religion spirite, Paris 1921. Omez, R., L’occultisme devant la science, Paris 1963. Palmes, F., Metapsiquica y espiritismo, ed. 2, Madrid 1950. Satan («Etudes carmélitaines» XXVII, Paris 1948) 648-660 (bibligraphia de magia). Vaisan, R., Les secrets des sorciers modernes, Paris 1956. Van den Berg, I., «De occultismo et parapsychologia», Monitor ecclesiasticus LXXXIII (1958) 103-121. Vattioni, F., «La necromanzia nell’Antico Testamento», Augustus III (1963) 461-481. Wiesinger, A., Okkulte Phanomene, Graz 1952. Zacchi, A., Lo spiritismo e la sopravvivenza dell’anima, Roma 1922. 41 Ut dictum est supra (n. 456) nullus angelus potest miraculum patrare. 16 482 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Commercium diabolicum, sive pactum cum diabolo, vi cuius homo pos­ sit facere mira vel aliquod arduum propositum exequi, possibile quidem est, et aliquando extitit, imo in qualibet vera magia huiusmodi pactum saltem implicite continetur. Ipsi Christo videtur diabolus pactum quoddam proposuise in sua tentatione, dicens: «Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me» (Mat. 4. 9). Commercium cum daemoniis, sub specie falsorum deorum, videntur supponere explicite praescriptiones latae contra magos in A .T. (Lev. 19. 31; 20. 27; Deut. 18. 9-12; cf. Deut. 32. 17; Psal. 95. 5; 105. 37). Idem commercium quandoque detegi potest in aliquibus ex supradictis phae­ nomenis modernae magiae. Ceterum, quoad efficaciam huiusmodi commercii, notandum est potestatem diaboli in adiuvando hominem esse limitatam, tum physice (ut patet ex dictis supra, n. 461), tum moraliter, seu dependenter a voluntate Dei, qui influxum et nocumentum diabolicum permittit; praeterea, diabolus, cum sit mendax ac deceptor, tandiu suum pactum servare censetur quandiu sibi ipsi prodest, in nocumentum nempe tum aliorum hominum tum etiam ipsius hominis pactum ineuntis. QUAESTIO VI. DE ELEVATIONE ANGELORUM AD GRATIAM ET GLORIAM42 I. SENSUS QUAESTIONIS. 482. Elevatio intelligitur promotio creaturae intellectualis ad ordinem essentialiter supernaturalem, de qua generaliter dictum est in tractatu De Revelatione (in vol. 1, n. 118 sqq.) quaeque duplex est, alia nempe per gratiam, quae est obiectum sequentis tractatus De Gratia, et alia per gloriam sive beatitudinem, de qua dictum est in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 664 sqq.). Beatitudo autem sive felicitas intelligitur ultima perfectio intellectualis naturae, ac dividitur in naturalem, quae iuxta S. Thomam43 post Aristote­ lem,4445 consistit in perfectissima naturali cognitione perfectissimi obiecti seu ipsius Dei, et supernaturalem, quae consistit in altiori cognitione per visionem beatificam seu gloriam. Porro angelum creatum esse in beatitudine naturali, saltem quod attinet eius intellectum, docet S. Thomas4’ et sequitur ex dictis superius (n. 447-450) de modo et perfectione cognitionis angelicae 42 1 p·, q. 62. Praeterea, In 2 Sent., dist. 4, q. 1; dist. 5, q. 2; Quodlibetum 9, q. 4, a. 3. Ad rem facit bibliographia q. seq., in n. 495. Praeterea: Hugon, E., Tractatus dogmatici (ed. 11, Parisiis 1933) I 646-661. Muncunill, J., De Deo creatore et de Novissimis (Barcinone 1922) 235-244. Palmieri, D., De Deo creante et elevante (Romae 1878) 439-444. 43 1 p., q. 62, a. 1. « Ethic., 1. 10, c. 7 et 8. 451 p., q. 62, a. 1 et 5. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 483 quae adest inde ab initio et tota simul, quatenus angelus intelligit per species, infusas inde a momento creationis, et modo intuitivo seu absque discursu et successione.k Quaeritur igitur utrum et quo­ modo ipse evectus fuerit ad ordinem supernaturalem, tam per gra­ tiam quam per gloriam. Quae quaestio in tres dearticulatur, scilicet de existentia elevationis; de modo et momento primae elevationis per gratiam; de modo et momento secundae elevationis per gloriam. II. ERRORES ET OPINIONES. Oe ipsa existentia elevationis, saltem quoad angelos bo­ nos, nemo est qui inter catholicos dubitaverit, quatenus nempe af­ firmatur angelos bonos nunc esse in statu beatitudinis. Duplex tamen hic occurrit restrictio, altera circa indolem ipsius eleva­ tionis, altera, circa angelos qui fuerint elevati. Nam Baiani negant elevationem esse supernaturalem seu supra vires naturae, docentes eam deberi meritis naturae (cf. Denz. 1901-1905). Quidam vero theologi, de quibus infra, cum docuerint omnes angelos prius creatos esse in puris naturalibus seu sine gratia et hanc subinde obtinuisse, dicunt vel supponunt ipsos daemones nunquam gratiam habuisse ac proinde nunquam fuisse in statu elevationis; quod qui­ dem sequitur etiam ex praedicta Baianorum sententia. Communis vero ac firma aliorum theologorum sententia est omnes angelos, etiam malos, ali­ quando in aliquo ordine elevationis extitisse. Quoad primam elevationem per gratiam, conveniunt quidem theologi in docendo angelos non fuisse inmmediate creatos in statu beatitudinis, ex qua subinde aliqui ceciderint, sed prius fuisse in alio statu naturae vel gratiae.46 47 Sed olim disputatum est praecise in quo statu angeli creati fuerint, utrum naturae an gratiae. Nam quidam, ut Hugo a S. Victore,"’8*anonymus auctor Summae Senten­ tiarum? Petrus Lombardus,50 Guilelmus Altissiodorensis,51 Alexander Halen46 Utrum autem simpliciter dici possit angelum creatum esse in beatitudine naturali, etiam nempe secundum eius voluntatem, et utrum proinde fuerit impeccabilis, attento solo ordine naturali, satis vivaciter disputatur inter theologos, ut ostendetur in q. seq. (n. 503). 47 Tamen Bonaventura, In 2 Sent., dist. 4, a. 1, q. 1, co Mill emorat opinionem quo­ rumdam qui dixerunt angelos fuisse creatos in statu conversionis (i. e. beatitudinis) vel aversionis (i. e. damnationis). 43 De sacramentis, 1. 1, p. 5, . 19, ML 176. 254. 49 Tract. 2, c. 2 et 3, ML 176. 82 sq. 50 Sent., 1. 2, dist. 3, c. 4, ed. Quaracchi, p. 319 sq. 51 Summa aurea, 1. 2, tr. 1, c. 1. ^SL-5 -■ 4S4 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE sis,52 Pseudo-rYlexander Halensis,53 Bonaventura,54 Aegidius Romanus et Scotus, dixerunt angelos omnes fuisse creatos in statu naturae purae sine gratia, quam subinde aliqui sub motione gratiae actualis acceperunt (et quidem si­ mul cum gloria), alii vero, ratione secuti peccati, non acceperunt (ex quo sequitur, et aliqui doctores explicite id notant, daemones nunquam gratiam habuisse nec ex ea cecidisse sed ex puro ordine naturali); cuius sententiae ratio est quia secus nulli angeli potuissent peccare sub gratia habita, ob im­ mutabilitatem liberi arbitrii in natura angelica. Alii vero theologi, ut Praepositinus,55 zMbertus M.5657 60 59 58 et S. Thomas,’’ quos sequuntur communiter posteriores auctores usque ad hodiernum diem, dicunt omnes angelos inde ab initio fuisse constitutos in gratia, ex qua subinde aliqui peccando ceciderunt, alii vero per meritum in gloriam profecerunt. Quoad alteram elevationem ad gloriam, quidam inter eos qui docuerunt angelos fuisse creatos sine gratia, dixerunt gratiam et gloriam simul subinde angelis bonis datas fuisse, ita ut nullum me­ ritum gratiae praecesserit gloriam. Alii, ut Petrus Lombardus,53 di­ xerunt quod angeli per opera subsequentia, puta ministrando homi­ nibus, meruerunt gloriam iam antea eis collatam, sicut miles meretur munus, sibi a rege collatum, posterius militando. Alii, ut S. Thomas junior'’ et Bonaventura/3 dixerunt quod, quamvis gratia et gloria fuerint simul collatae, tamen gratia natura prius praecedit gloriam et sic se habet ut meritum ad gloriam. Communis vero sententia, post S. Thomam seniorem,61 docet angelos prius habuisse gratiam et per primum actum huius gratiae prius tempore meruisse ipsam gloriam. 484. Isti autem ulterius disputant minorem quaestionem, quot sint instantia viae angelorum omnium. Nam quidam, ut Capreolus, Salmanticenses, Gonet, Billuart, ponunt tria instantia pro omnibus angelis, scilicet primum in quo omnes habuerunt gratiam, secundum in quo aliqui bonum et alii malum elegerunt, et tertium, in quo priores beatitudinem et posteriores damnationem consecuti sunt. Alii, ut Banez et loannes a S. Thoma, distinguunt tria instan­ tia pro malis angelis et duo tantum pro bonis, quia putant primum instans in 52 Glossa, In 2 Sent., dist. 3, ed. Quaracchi, n. 19. 53 Summa theol., 1-2, n. 100, ed. Quaracchi II 126. 54 In 2 Sent., dist. 4, a. 1, q. 2. 55 Cit. in praefata editione Quaracchiana Summae Pseudo-Halensis II 125, in nota 2. 56 In 2 Sent., dist. 3, a. 12. 57 Hic, 1 p., q. 62, a. 3. Attamen iunior commentator, In 2 Sent., dist. 4, q. 1, a. 3, etiam contrariam sententiam dixerat aeque probabilem, 58 Sent., 1. 2, dist. 5, c. 6. 59 In Sent., dist. 5, q. 2, a. 2. Qui tamen loquitur in hypothesi veritatis praefatae sententiae de creatione sine gratia. 60 In 2 Sent., dist. 5, q. 3, a. 2. 61 1 p., q. 62, a. 3. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 485 quo angeli boni gratiam acceperunt, non distingui a secundo in quo in eadem gratia permanserunt, sed cum eo continuari. Alii, ut Caietanus, dicunt duo tan­ tum esse instantia pro omnibus angelis, primum nempe omnibus commune, in quo gratiam receperunt, et secundum in quo per usum libertatis factum est discrimen inter actum bonum aliquorum et peccatum aliorum, quod qui­ dem instans mere continuatur in statum glorificationis vel damnationis. Angeli elevati sunt ad aliquem ordinei il supematuralem, ex quo aliqui ceciderunt.62 III. ASSERTIO 1. 485. Nota theologica. Ordinem, in quo sunt angeli boni, esse vere supernaturalem, seu non deberi viribus aut merito naturae, est saltem theologice certum, ex condemnatione praefatae doctrinae Baianorum et ex ge­ nerali doctrina de gratuitate gratiae definita contra Pelagianos. An­ gelos bonos esse nunc in beatitudine caelesti, est de fide definita saltem a Magisterio ordinario, peculiariter per ipsum cultum angelis exhibitum, et obiter supponitur a Magisterio ipso extraordinario, ut a Benedicto XII loquente de animabus quae «sunt et erunt in cae­ lo..., sanctorum angelorum consortio congregatae» (Denz. 1000). Omnes angelos, etiam malos, fuisse aliquando in statu elevationis, saltem per gratiam, ita nempe quod daemones saltem a statu gratiae ceciderint, non videtur nunc sine aliqua temeritate negari posse, ob communissimam ac firmam sententiam theologorum. Daemones, nunquam fuisse in statu beatitudinis caelestis (adeoque fuisse in statu gratiae), est theologice certum, cum sequatur immediate ex definitione Benedicti XII de inamissibilitate visionis beatificae (Denz. 1001). PROBATUR. doctrina sufficienter patet ex dictis. Eam ulte­ rius determinat Catechismus Cone. Trid., inquiens: «Spiritualem naturam, innumerabilesque angelos, qui Deo ministrarent atque assisterent ipse ex nihilo creavit, quos deinde admirabili gratiae suae et potestatis munere auxit atque ornavit. Nam, cum illud sit in di­ vinis litteris, ’Diabolum in veriate non stetisse’ [Io. 8. 44], perspi­ cuum est, eum reliquosque desertores angelos ab ortus sui initio gratia praeditos fuisse... Unde sine bona voluntate, hoc est Dei amore, nunquam sanctos angelos fuisse credendum est... Sed, quam486. Magisterii 62 1 p., q. 62, a. 2. 486 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE vis omnes ii caelestibus donis ornati fuerint, plurimi tamen, qui a Deo parente et creatore suo defecerunt, ex altissimis illis sedibus deturbati atque in obscurissimum terrae carcerem inclusi, aeternas superbiae suae poenas luunt» (p. 1, c. 2, n. 17). Addit praeterea, rationem cultus, qui debetur angelis sicut «et beatis animabus quae caelesti gloria perfruuntur», esse quia etiam angeli «perpetuo Deum intuentur (p. 3, c. 2, n. 8 et 10). aequivalenter tribuit angelis bonis ipsum statum gloriae; ait enim eos «adstare ante Dominum» (Tob. 12, 15), esse «in conspectu throni eius» (Apoc. 1. 4), «in caelis semper videre faciem Patris» (Mat. 18. 10); item promittit iustos futuros sicut sunt angeli: nam «erunt sicut angeli Dei in caelo» (Mat. 22. 30), «aequales angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis» (Luc. 20. 36), «accesserunt ad Sion montem et civitatem Dei vi­ ventis, Jerusalem caelestem et multorum millium angelorum fre­ quentiam» (Hebr. 12. 22). De angelis malis vero clare significat eos ab aliquo statu eleva­ tionis cecidisse. Hi enim dicuntur cecidisse a statu veritatis (Io. 8. 44: «Ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit»); quae quidem veritas in terminologia evangelica et ioannea intelligitur coniuncta cum gratia (cf. Io. 1. 14; 2. Io. 3. 4; 3 Ιο. 3).03 Item dicuntur «non servasse suum principatum sed dereliquisse suum domicilium» (lud. 6) et «de caelo cecidisse» (Luc. 10. 18: «Vide­ bam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem»); quae quidem vix cum tanta emphasi dici possent, si ageretur tantum de amissione alicuius naturalis perfectionis, eo vel magis quod, ut constat ex dictis superius de spirituali natura et operatione angelorum, angeli sunt naturaliter immutabiles. Item explicitius, quamvis sub figura regis Babylonis et regis Tyri, daemon describitur ut splendens lucifer, qui «ceciderit de caelo» (Is. 14. 12 sq.: «Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris?») et ut cherub, plenus sapientia et perfectus decore, qui ex «deliciis paradisi Dei» atque «de monte Dei», in quo inveniebatur, «eiectus ac perditus est», quia «inventa est iniquitas in eo» (Ezech. 28. 12 sqq.).64 487. Scriptura Unde non multum refert si cum aliquibus interpretibus veritas ibi accipiatur pro* veracitate, quae cum supernatural! veritate et gratia coniungitur. 04 In his textibus agi de diabolo communis est Patrum interpretatio, quamvis aliqui ibi intelligant solum diabolum, alii sive diabolum sive utrumque praefatum regem, alii probabilius regem ut figuram diaboli. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 487 eandem doctrinam de caelesti statu angelorum pas­ sim exhibent. Praeterea ipsi determinate significant angelos habere eandem gratiam et sanctificationem quam nos habemus. 488. Patres Ita Ambrosius: «Cum angeli hominibus in adiumentum descendant, intelligendum est quod creatura quidem superior angelorum sit, quae plus reci­ pit gratiae spiritualis; eiusdem tamen et erga nos et illos munus auctoris sit» (De Spiritu S. 1.7. 83, ML 16. 654). Augustinus: «Confitendum est igitur cum debita laude Creatoris non ad solos sanctos homines pertinere, verum etiam de sanctis angelis posse dici, quod caritas Dei diffusa sit in eis per Spiritum sanctum, qui datus est eis» (De civ. Dei 12. 9, CCL 48. 364); «[Angeli] diabolo cum suis cadente, in veritate steterunt, et ad securitatem perpetuam non cadendi, in qua nunc eos esse certissimi sumus, pervenire me­ ruerunt» (De dono persev. 7. 13, ML 45. 1001). Damascenus: «Per Verbum omnes angeli creati sunt, et sancto Spiritu sanctificante consummationem acceperunt, ut pro sua quisque dignitate et ordine splendoris gratiaeque parti­ cipes essent» (De fide orth. 2. 3, MG 94. 870). Imo Patres dicunt gratiam elevationis datam esse angelis inde a primo momento suae creationis; quo implicite significant etiam angelos malos eam habuise et ab ea cecidisse. Ita Basilius: «Non enim infantes creati sunt angeli, deinde paulatim exercitio perfecti, sic facti sunt digni qui Spiritum reciperent; sed in prima constitutione, et una cum substantiae suae quasi mixtura infusam habuere sanctitatem» (Hom. in psal. 32. 4, MG 29. 334). Augustinus: «Et istam [bonam voluntatem in angelis] quis fecerat nisi ille, qui eos cum bona volun­ tate, id est cum amore casto, quo illi adhaererent, creavit, simul eis et con­ dens naturam et largiens gratiam?» (De civ. Dei 12. 9, CCL 48. 364). desumitur ex ipsa elevatione hominis, de qua infra (n. 589 sqq.). Si enim homo, qui est infima inter spiritua­ les creaturas, ad ordinem supernaturalem elevatus est, idem saltem conicere licet de superioribus creaturis, attentis huiusmodi elevatio­ nis fine et natura, qui sunt laus Dei et participatio divinae perfectio­ nis, quorum utrumque perfectiori modo realizatur in excellentiori creatura intellectuali. 489. Ratio theologica Exegetae autem recentiores hanc interpretationem non tam facile suscipiunt ac po­ Mill tius in quandam accommodationem inclinare videntur. Ita Simon-Prado de textu Isaiae Mill scribunt: «SS. Patres et theologi communiter verba ’Quomodo cecidisti de caelo lucifer’ etc. (14. 12-15) de diabolo explanant. At patet id solum laboriosa sensus impliciti expres­ sione fieri posse, quatenus ea, quae de regis Babylonis superbia atque impietate dicuntur, optime accommodari possunt diabolo omnis rebellionis adversus Deum atque impietatis concitatori (cf. Knab.-Zorell I, 357-360; M. Hetz., Theol. bibl I, 562)» (Praelectiones biblicae. Vetus Testamentum I, n. 482). 488 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Praeterea, strictior ratio deduci potest ex communiori ac pro­ babili sententia thomistarum (quam tamen multi impugnant; cf. in­ fra, n. 503), iuxta quam angeli fuerunt creati in beatitudine naturali ac ideo non potuerunt in hoc ordine naturali peccare. Unde, nonnisi posita elevatione ad obiectum et finem supernaturalem, de quo angeli non habebant perfectam cognitionem qualiter datur in visio­ ne beatifica, potuerunt ab hoc fine libere deflectere seu peccare. Ipsa igitur existentia peccati angelorum probabiliter ostendit super­ naturalem eorum elevationem. ASSERTIO 2. Huiusmodi elevatio, quae facta est in ipso moII ento creationis, non fuit i II mediate ad ipsam gloriam, sed ad solam gratiam, per qua II gloria convenienter praepararetur.65 490. Nota theologica. Ut iam supra notatum est (n. 485), theologice certum est saltem daemones non fuisse constitutos, nec unquam fuisse, in statu beatitudinis. PROBATUR. Elevationem angelorum fuisse m ipso momento creationis, ita ut nunquam ipsi fuerint in statu naturae purae, explicite significant aliqui Patres, nuper citati, et suadet ratio theologica, seu paritas cum elevatione hominis, quae facta est in ipsa istius creatione, ut ostendetur infra (n. 596-601). Ceterum, si Deus proposuerat ange­ los elevare, non intelligitur quare voluerit id postponere, cum ange­ lus per sua naturalia non potuerit sese ad elevationem disponere, nec ipsam eius possibilitatem suspicari. Angelos non fuisse in eo momento elevatos ad gloriam, sed tantum ad gratiam, patet ex eo quod multi ex illo statu ceciderunt et in illo peccarunt; quod impossibile est in statu beatitudinis. Nec ulla ratio suadet Deum aliquos tantum angelos elevasse ad gloriam, alios vero reliquisse in gratia veluti in quodam statu probationis; imo ratio pro contrario desumi potest ex eo quod beatitudo supernaturalis non est aliquid naturae ac ideo assequenda est tanquam II extrinsecus quidam finis, adeoque per meritum non habentis eam, seu per operationem procedentem ab aliquo anteriori principio su­ pernatural!, quod nequit esse nisi ipsa gratia elevans naturam. 651 p., q. 62, a. 1 et 3. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 489 491. Quod attinet indolem huius primae elevationis per gratiam, duo notanda sunt. Primo scilicet, ex parte infusionis gratiae, liberum angeli arbitrium ei cooperatum est, quatenus, cum angelus connaturaliter totam suam perfectio­ nem simul consequatur, non potuit ei gratia infundi tantummodo ut habitus qui subinde operaretur, sed veluti modo vitali ei infusa est cum ipso supernaturalis actus exercitio, ac ideo libere ab eo suscepta est, libertate tamen solius exercitii, non vero libertate specificationis, ita ut non potuerit gratiae infusionem recusare, nec ideo in illo primo momento peccare.66 Aliis verbis, Deus id effecit ut angelus vitaliter ac libere infusioni gratiae consentiret, ita ut non potuerit, in sensu composito cum divina motione, dissentire ac peccare. Quo pacto dici potest illum consensum fuisse meritorium et ad gratiam dispositivum, quin tamen gratiam tempore praecesserit sed tantum natura, seu in ratione causae materialis dispositivae, cum in ordine causae efficientis processerit ex ipsa gratia, ut contingit etiam in prima hominis iustificatione (cf. 1-2, q. 113, a. 7; 1 p„ q. 95, a. 1, ad 5). Secundo, ex parte ipsius gratiae infusae, haec non alia fuit quam eadem gratia sanctificans cum donis et virtutibus, quae infunditur homini, demptis tamen his quae respiciunt partem hominis sensitivam, uc dictum est supra (n. 451), et omnibus aptatis ad indolem angelicae naturae. Sic fides in angelo requisivit Dei revelationem de ordine supernatural! et constitit in aliqua tamen his quae respiciunt partem hominis sensitivam, ut dictum est supra ret, iuxta puriores suos conceptus, supernaturales veritates, eisque in testimo­ nio Dei dicentis assentiret;67 quam fidem et spem subinde substituit lumen beatificae visionis in angelis bonis, naturalis vero fides sive opinio in angelis malis. ASSERTIO 3. Angeli, vi gratiae in qua contituti fuerant, altiorem elevationem beatitudinis prius tempore meruerunt, eamque post primum meritorium actum consecuti sunt; vel, vi liberi arbi­ trii dissentientes, eam demeruerunt ipsumque statum gratiae post primum peccati actum amiserunt, in statum damnationis prolabentes.68 PROBATUR. I 492. Existentia meriti, fundati in gratia angelorum, suadetur duplici ratione. Primo nempe, cum beatitudo sit finis extrinsecus naturae, utut elevatae, convenit ut ab ipsa natura attingatur con66 1 p., q. 65, a. 5. Cf. H. F. Dondaine, «Le premier instant de l'ange d’après saint Thomas», Revue des sciences philosophiques et théologiques XXXIX (1955) 213-227.— J. Maritain, «Le péché de l’ange», Revue thomiste LVI (1956) 230-233. 67 Ut dictum est supra, n. 47, angelis probabiliter revelatum fuit futurum mysterium Incarnationis. 68 1 p., q. 62, a. 4, 5 et 6. 490 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE naturali modo per suam operationem, quae, cum in ordine super­ natural! nequeat esse factiva finis, utpote superioris, nequit esse nisi meritoria finis. Secundo, melius est aliquid habere ex merito quam ex pura liberalitate, cum mereri sit causare moralitcr et ideo qui meretur est sibi causa suae perfectionis; unde convenit ut Deus hanc perfectionem angelo concesserit, sicut eam concessit homini, per eandem gratiam iustificato. Propterea ipsi Patres communiter huic conclusioni suffragantur. Sit pro aliis Augustinus, scribens: «Quia noluit [Adam] permanere, profecto eius culpa est, cuius meritum fuisset, si permanere voluisset; sicut fecerunt angeli sancti, qui, cadentibus aliis per liberum arbitrium, per idem liberum arbitrium steterunt ipsi, et huius permansionis, debitam mercedem recipere meruerunt, tantam scilicet beatitudinis plenitudinem, qua eis certissimum sit semper se in illa esse mansuros» (De correpi, et gratia 11, 32, ML 44. 935). Cf. Grego­ rium M., Horn. 7 in Ezech., n. 18; Isidorum Hisp., Sent., 1. 1, c. 10. Quod vero angeli obiectum sui meriti, aut demeriti, post pri­ mum actum obtinuerunt, sequitur ex ipso connatural! modo agendi naturae angelicae, prout discrepat a modo agendi humanae naturae; nam gratia naturam perficit secundum modum ipsius naturae, sicut omnis perfectio recipitur in perfectibili secundum modum eius, lamvero, connaturale est angelo ut acquirat suam perfectionem non paulatim ac successive, sed statim, ut patet ex eius modo intelligendi et volendi. Ergo similiter supernaturalem perfectionem per meritum statim habuit, seu post primum actum plene liberum ac merito­ rium; et pariter eandem perfectionem irreparabiliter amisit post primum actum demeritorium. Idque confirmatur ex ratione quare id non contingat in homine; nam, ideo homo non necessario glorifi­ catur vel damnatur post primum actum meritorium vel demerito­ rium, quia potest mutare, in malum decidendo a prima bona electio­ ne vel in bonum poenitendo de prima mala electione; angelus vero est immutabilis, semel emissa prima ac plena libera electione, ita ut nec amplius perverti nec iterum poenitere possit, ac ideo frustra eius praemium vel poena postponeretur. 493. Unde sequenti modo via angeli concipienda est. Primo nempe, angeli creati sunt cum infusa gratia et cum actu bono liberi arbitrii ab ea procedente, quo ad Deum finem supernaturalem conversi extiterunt, quique fuit liber quoad exercitium sed necessarius quoad specificationem, ita ut non potuerint in eo momento peccare seu a Deo averti. Secundo, plena iam ac perfecta libertate usi sunt, ita ut in eo actu conversionis ad Deum alii per­ manerent, alii vero ab eo recederent sive illum actum interrumperent, in quo DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 491 constitit lapsus sive peccatum. Tertio, ob meritum continuatae vel interruptae conversionis, alii praemium gloriae et alii poenam damnationis consecuti sunt. Utrum autem haec tria constituerint tria distincta instantia in vita ange­ lorum tam bonorum quam malorum, est quaestio minoris momenti, subtiliter disputata inter theologos, ut supra dictum est (n. 484). Probabilius tamen af­ firmandum videtur. Nam prior actus, concomitans gratiae infusionem, cum non sit plene liber sicut secundus actus, est ab isto realiter distinctus, etiam in angelis bonis (et a fortiori in malis, in quibus differt, sicut actus bonus a malo); secundus etiam ille actus, tam bonus quam malus, distinguitur reali­ ter a termino gloriae vel damnationis, quod quidem patet de actu bono, quip­ pe qui procedit a gratia quae antecedit gloriam,69 et de utroque actu, quia per illum angeli erant in via dum per gloriam et damnationem fuerunt in termino, nec potest quis in eodem instanti esse simul in via et in termino. Unde tria illa constituunt tria instantia, distincta ac successiva. Imo ipsa via angelorum consistit proprie in illo medio instanti sive actu, in quo electio bona vel mala facta est. Quandiu autem duraverit illud instans, determinari non potest; ex dictis tamen superius (n. 450 sq.) de absentia discursus in intellectu angelico et haesitationis in eius voluntate, sequitur bonam vel malam electionem fuisse instantaneam et, cum nulla ratio excogitari possit quare Deus non subito angelis applicaverit praemium vel poenam ac eos reliquerit per longam durationem perseverantes in bono vel malo actu, praesumendum est viam ange­ lorum fuisse saltem brevissimam, sin minus instantaneam.70 494. Quod attinet gradum gratiae et gloriae, docet S. Thomas gratiam (et consequenter gloriam) datam esse angelis secundum ipsam gradationem naturae eorum, ita ut superiores angeli maiores gradus gratiae et gloriae consecuti fuerint. Idque convenit tum ex parte Dei, cuius gratia attemperatur naturae et ad modum recipientis recipitur, tum ex parte ipsorum angelorum, quorum natura, cum sit pure spiritualis nec possit impediri aut retardari ab inferiori sensibilitate, quo perfectior est, eo intensius fertur in obiectum suum, adeoque et in Deum. Neutra autem ratio valet pro hominibus, qui sunt eiusdem naturae specificae ac differunt tantum numerice (quae differentia negligitur in his quae sunt ad finem,, cum se habeat non ex parte formae sed materiae) et quorum pars rationalis subicitur influxui partis sensitivae. Cete­ rum, si homines cum angelis comparantur, possunt ipsi habere vel consequi ampliorem gratiam et gloriam quam aliqui vel omnes angeli, ut patet saltem de natura humana Christi et de B. Virgine, quae propterea dicitur regina angelorum. 495. Cetera quae respiciunt gloriam angelorum, ut quod ipsi retineant dilectionem naturalem, non possint etiam venialiter peccare, nec possint ulla­ tenus ulterius proficere nisi secundum gloriam accidentalem,71 et alia id genus, 691 p., q. 62, a. 5, ad 2. 70 Cf. 1 p., q. 62, a. 5, ad 1 et 3. 71 1 p., q. 63, a. 7-9. 492 OE deo creante et elevante facile intelliguntur ex generaliter dictis de visione beatifica in tractatu D? Deo Uno (in vol. 1, n. 684-693). QUAESTIO VII. DE LAPSU ANGELORUM72 I. SENSUS QUAESTIONIS. 496. Lapsus quorundam angelorum ab eo supernaturali statu in quo conditi fuerant, seu a gratia sanctificante, duo complectitur, scilicet ipsum peccatum eiusque speciem, et sequelam illius pecca­ ti, seu interiorem obdurationem in malo et exteriorem poenam aeternam quae dicitur infernus. Hinc quatuor quaestiones hic simul colliguntur, scilicet: Utrum aliqui angeli peccaverint {de existentia peccati}\ utrum peccaverint peccato superbiae {de essentia peccati}', utrum inde facti sint obdurati in malo sive naturaliter impoenitentes {de interiori sequela peccati}', utrum propterea puniantur aeterna poena per ignem {de exteriori peccati sequela}. 1 p., q. 63 et 64. Praeterea, In 2 Sent., dist. 5, q. 1, a. 2 et 3: dist. 6 et 7; dist. 23, q. 1, a. 1 et 2; dist. 43, a. 6; C. Gent. 3. 107-110; De veritate, q. 24, a. 7 et 10; De malo, q. 16, a. 2, 4, 5, 6; Opusc. De substantiis separatis, c. 19. Praeter generalia scripta de daemonibus ··!· relata supra in n. 417, necnon bibliographiam de daemoniacis in n. 473, confer: Ami du clergé XLII (1925) 437-444: «Le péché de l’ange selon saint Thomas». Blic, J. de, «Saint Thomas et l’intellectualisme moral à propos de la peccabilité de l’ange», Mélanges de science religieuse (Lille 1944) 241-280. Bruns, J. E., «Toward a new understanding of the Demonic», The Ecumenist IV (1966), n. 1-2. Courtes, M.-C, «La peccabilité de l’ange chez saint Thomas», Revue thomiste LUI (1953) 133-163.—«Le traité des anges et la fin ultime de l’esprit», ibid. LIV (1954) 155-165. Erich, O., Die Darstellun” des Teufels in der christlichen Kunst, Berlin 1931Gagnebet, M.-R., «L’amour naturel de Dieu chez saint Thomas et ses contempo­ rains», Revue thomiste XLVIII (1948 ) 394-446; XLIX (1949) 31-102. Gillon, L. B., «De appetitu boni in angelo lapso iuxta veteres scholasticos», Ange­ licum XXIII {1946) 43-52. Guerard des Lauriers, L.-B., «Le péché de l’ange. Peccabilité, nature et surnature»,. Angelicum XL (1963) 202-214.—Le péché et la durée de Tange, Rome 1965. Hayen, A., «Le péché de l’ange selon saint Thomas d’Aquin», Teoresi IX (1964) 83-176. Joüon, P.,«Le gran dragon, l’ancien serpent (Apoc. 12. 9; Gen. 3. 14)», Recherches de science religieuse XVII (1927) 444 446. Journet, Ch.. «L’univers antérieur à l’Eglise», Revue thomiste LUI (1953) 439487; LIV (1954) 5-54.—«L’aventure des anges», Nova et vetera XXXIII (1958) 127-143; reproductum in opere Péché (le) de l’ange (de quo infra) 11-40. Kaupel, H., Die damonen in Alten Testament, Augsburg 1930. Langton, E., Essentials of demonolgy, London 1949. Lubac, H. de, Surnaturel. Etudes historiques (Paris 1946) 185-321: «Esprit et li­ berté dans la tradition théologique». Manya, J. B., De ratione pecati poenam aeternam inducentis, Dertosae 1947. Maritain, J., Neuf leçons sur les notions premières de la philosophie morale (Paris. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 493 II. ERRORES ET OPINIONES. Quoad primam quaestionem de existentia peccati ange­ lorum, nullus habetur directus error, inter eos qui iuxta principia catholica admittunt elevationem angelorum et existentiam daemo­ num sive malorum angelorum. Indirecte autem adversantur antiqui Manichaei et connexae sectae Priscillianistarum saec. 6 atque Catharorum saec. 12,73 quatenus docuerunt diabolum natura sua esse malum ac talem fuisse conditum a Deo, sive a primo principio malo, non vero ex bono in malum conversum esse, ratione nempe alicuius primi peccati quo a priori conditione lapsus fuerit. Propterea anti­ qua Magisterii documenta, infra referenda, in hoc insistunt quod diabolus non per naturalem conditionem sed per proprium liberum arbitrium factus est malus. 497. Quoad secundam quaestionem de essentia peccati ange­ lorum, plures opiniones inter Patres et theologos circumferuntur, quarum pleraeque obsoletae sunt. Praecipue sunt quae illud pecca­ tum reponunt in luxuria carnali erga feminas (peculiariter Athena­ goras4 et Tertullianus'3), in invidia, praecipue erga hominem crea­ tum, vel elevatum, vel hypostatice assumptum (peculiariter Ire­ naeus,'0 Cyprianus" et Gregorius Nyssenus),73 aut erga alios angelos superiores vel prius creatos (peculiariter Lactantius)/9 in superbia 498. 1951) 129-134.—«La péché de l’ange. Essai de ré-intérpretation des positions thomistes», Revue thomiste LVI (1956) 197-239; reproductum in opere Péché (Le) de l’ange (de quo infra) 41-86. Michel, A , «Feu de l’enfer», Dictionnaire de théologie catholique V-2 (Paris 1913) 2226-2239. Montano, E. J., The sin of the angels. Sonie aspets of the teaching of St. Thomas, Washington 1955. Péché (Le) de l’ange. Peccabilité, nature et surnature (auctoribus Ch. Journet, J. Maritain, Philippe de la Trinité), Paris 1961. Philippe de la Trinité», «Du péché de Satan et de la destinée de l’esprit», Satan («Etudes carmélitaines» XXVII, Paris 1948) 44-85.—«Peccabilité, nature et surnature», Ephemerides cermeliticae VII (1957) 44-92, 315-375; IX (1958) 338-390; reproductum in supra relato opere Péché (Le) de l’ange 87-236. Satan («Etudes carmélitaines», (Bruges 1948), peculiariter 28-85. Winkelhofer, A., Traktat über den Teufel, Frankfurt 1961. Zeman, F., «Indoles ’daemonum’ in scriptis prophetarum et aestimatio cultus 'dae­ monibus' praestiti in luce daemonologiae Orientis antiqui», Verbum Domini XXVII (1949) 275-277. 73 De quibus confer nostrum opus De Matrimonio I 125-145. 74 Legatio 24. 75 De idololatria 9; De cultu femin. 1. 2-4; 2 10; De orat. 22; De virg. vel. 7. 76 Adv. haer. 5. 24. 4. 77 De zelo et livore 4. 78 Orat, catech. 6, 23, 26. 79 De div. instit. 2. 8. 494 nE nR0 CREANTE ET ELEVANTE (sententia communis inter Patres inde a saec. 4-5 et communissima inter theologos). Difficile tamen est Patrum mentem, praecipue priorum, exacte determi­ nare. Nam quidam loquuntur tum de concupiscentia tum de invidia; plures Satanae, seu primo angelo, attribuunt unum peccatum (puta invidiam vel su­ perbiam), ceteris vero aliud peccatum (puta luxuriam carnalem); aliqui luxu-' riam vel invidiam videntur referre ad subsequentia peccata, potiusquam ad ipsum primum lapsum. Generaliter dici potest communiorem opinionem per tria priora saecula tribuisse ipsi Satanae peccatum invidiae, ob verba Sap. 2. 24 «Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum»,w ceteris vero daemonibus peccatum luxuriae sive concupiscentiae, ob Gen. 6. 2 de carnali commercio filiorum Dei cum filiabus hominum, iuxta interpretationem quorundam librorum apo­ cryphorum, ratione cuius plures Patres, tribuebant angelis aliquod corpus subtile (cf. supra, n. 429, 435, 436). Saec. 4 et 5 vero, cum spiritualitas natu­ rae angelicae exactius intellecta et praefata textus Genesis interpretatio dere­ licta fuerit, communis opinio, fundata in Is. 14. 12 sqq., Ezech. 28. 12 sqq. et Apoc. 12. 4-9, attribuit angelo peccatum superbiae, qua ipse appetierit quandam aequalitatem cum Deo, seu voluerit esse sicut Deus. Hac sententia communissime recepta, theologi ulterius conati sunt de­ terminare obiectum de quo angelus superhierit, seu quid immediate appetie­ rit, ratione cuius esset sicut Deus, seu consequeretur aequalitatem cum Deo. Tres autem sunt praecipuae opiniones. Quidam dicunt diabolum appetiisse veram physicamque aequalitatem cum Deo, volitione quidem inefficaci (cum efficax impossibilis fuisset), quae sufficit ad demeritum; ita anonymus auctor Summae Sententiarum !" Scotus*2 cum Scotistiset Vazquez/' Alii dicunt ipsum appetiisse relativam aequalitatem per unionem hypostaticam; ita praecipue Sudrez/4 pro eadem opinione referens inter alios Viguerium, Catharinum et Molinam. Tertia ac communis inter modernos opinio docet cum S. Thoma diabolum appetiisse quandam moralem aequalitatem cum Deo, seu voluisse esse sicut Deus non per aequiparantiam, cum sciret id esse impossibile, sed wCf. I. M. Sans, L· envidia primigenia dei diablo segtin la pat risi ica primitiva, Madrid 1963. ” Tract. 2, c. 4: «Similis esse voluit, non per imitationem, sed per aequalitatem». nln 2 Sent (Opus Oxonicnse), dist 6, q. 1, ed. Quaracchi, n. 4)8: «Et ista volitio [i. c. inefficax]..., quae est solum complacentiae, potest esse impossibilis: ct hoc sufficit ad meritum vel demeritum, quia etsi sit impossibile, tamen potest consentire illi pleno consensu. Et ista volitione potuit angelus appetere aequalitatem divinam». Subinde in q. 2, n. 441, quaerens directe de specie peccati angelorum, docet ipsum proprie et formali ter non esc superbiam sed luxuriam spiritualem, seu imm. 10); quod reapse valet de illis daemonibus qui pervagantur in mundo ad exercitium hominum (1 p., q. 64, a. 4); de quibus mox dicetur quomodo crucientur per ignem inferni. Imo nonnulli, tum inter Patres tum inter antiquiores theologos (ut Bernardus, Serm. 1, in transitu Malachiae, n. 4, Bonaventura, In 2 Sent., dist. 6, a. 2, Caietanus, In 2 Petr., c. 2, Melchior Cano et Estius), putant proprium locum daemonum usque ad diem iudicii esse caliginosum illum aerem nec adhuc igne inferni eos cruciari, sed tantum ad illum esse damnatos ac destinatos. 25 Quoad hanc difficilen quaestionem, confer imprimis S. Thomam, 1 p., q. 64, a. 4. ad 3; Suppi., q. 70, a. 3; q. 97, a. 5, ad 3; In 2 Seni., dist. 6, q. 1, a. 3, ad 6; C. Gent. 4. 90; De anima, a. 21; De veritate, q. 26, a. 1; Quodl. 2, a. 13; Quodl. 3, a. 23. Praeterea: Billuart, De angelis, diss. 6, a. 3. Gonet, De angelis, disp. 14, a. 2. Ioannes a S. Thoma, In 1 p., disp. 44, a. 3. Michel, A., «Feu de l'enfer», Dictionnaire de théologie catholique V-2 (Paris 1913) 2226-2239, ubi variae opniones apte exponuntur. Salmanticenses, De vitiis et peccatis, disp. 18, dub. 2. Suarez, De angelis, I. 8, c. 13 et 14. 26 De cw. Dei 21. 10: «Adhaerebunt ergo, si eis nulla sunt corpora, spiritus daemo­ num. corporeis ignibus..., accipientes ex ignibus poenam, non dantes ignibus vitam* (CCL 48. 776). W- DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 509 gerunt Gregorius M., 27*29et lulianus Toletanus13 quem refert Petrus Lom­ bards™ .. r Inter theologos, inde a tempore S. Thomae ad hodiernum diem, duae afferutnur generales explicationes in hac re, quam omnes dificillimam esse fatentur. Quidam, praecipue inter antiquiores, ut Albertus M,, Bonaventura, Scotus,30 Biel, Valentia,31 dicunt influxum ignis esse mere obiectivum, seu dae­ mones eatenus ab igne torqueri quatenus apprehendunt illum ut sibi nocivum (quod Scotus ulterius determinat, dicens Deum producere in intellectu ange­ lico veluti speciem impressam ignis, in cuius consideratione daemones invite retinentur). Sed, ut iam notaverat S. Thomas, huiusmodi explicatio non est sufficiens, quia mere apprehendi ut nocivum non est nocere, nisi id quod apprehenditur sit vere et secundum se nocivum; nec valet recurrere ad fal­ sam et imaginariam apprehensionem rei ut nocivae, ex qua contingit homines tristari, nam in angelo non datur imaginatio nec falsitas. Unde derelicta ea explicatione, communiter alii theologi recurrunt ad influxum ignis physicum et effectivum, dicentes ignem, ut instrumentum Dei, producere in daemone aliquod positivum ac physicum nocumentum, de quo dolet et quo torquetur. Sed in hoc nocumento assignando duplex iterum est generalis sententia. Thomistae communius docent illud consistere in sola alligatione potentiae operativae, per productionem alicuius accidentis, et qui­ dem vel de genere «ubi» (Banez, fere solitarius),32 vel de genere qualitatis, receptae aut in ipsa substantia angeli (Salmanticenses solitarii),33 aut tantum in eius potentia operativa seu in intellectu practico (loannes a S. Thoma, Gonet, Billuart).34 Alii vero docent praeter eam alligationem (quam reputant insufficientem) causari in angelo aliud etiam genus tormenti, seu vel illum cruciatum qui causatur in anima quando corpus comburitur quique proinde causaretur in angelo si esset corpori unitus (ita non pauci, ut Henricus Gandavensis,35 Dominicus Soto,36 Toletus,37 Lessius,38 Lugo, Petavius, quos fere sequuntur inter modernos Tournebize, F. Schmid,39 Gutberlet, Pesch, I. F. Sagüés),40 vel aliquam qualitatem doloriferam qua substantia angeli deturpa­ tur (Suatez,40 quem sequitur unus vel alius, ut Arriaga). 27 Dial. 4. 29, ML 77. 368. 23 Prognosticon 2. 17, ML 96. 482. 29 Sent., 1. 4, dist. 44, c. 7. 30 In 4 Sent., dist. 44, q. 2, a. 2. Cuius sententiam fusius explicat scotista Frassen in suo tractatu De angelis. 31 Disp. 4, q. 15, p. 3. Cf. apud Suarez, De angelis, 1. 8, c. 14, n. 6 sq. 32 In 1 p., q. 64, a. 4. Adde tamcn Nazarium et Suarez. 33 Loc. cit. (supra, in n. 511). 34 Locis citatis (ibidem). 35 Quodl. 8, q. 34. 36 In 4 Sent., dist. 50, a. 2. Cuius explicationem non reputat impossibilem ipse Billuart. 37 In 1 p., q. 64, a. 3. 33 D'e div. per/., 1. 13, c. 3. 39 Quaestiones seletae (Paderborn 1891) 167. 40 In suo tractatu De Novissimis, n. 215, dicens se praeferre Lessii explicationem. 40 De angelis, 1. 8, c. 14, n. 26 sq. 510 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 513. Congruentius videtur redire ad simpliciorem formam doctrinae, expressae a S. Thoma, praecipue in Suppl, q. 70, a. 3, quae ad hanc reduci­ tur. Deus per ignem, tanquam instrumentum, producit alligationem, eamque solam, virtutis operativae daemonis relate ad locum seu relate ad corpora, in quae sola ipse immediate agere potest (ut dictum est supra, n. 456460), ita nempe quod daemon ita coniungatur igni corporeo, tanquam agens vel patiens, ut ipsi alligetur seu ab ipso detineatur, nec possit operari ubi vult et quomodo vult. Huiusmodi autem alligatio est valde poenosa et afflictiva creaturae spirituali et activisimae, cum ita retardetur in executione propriae voluntatis, et in tanta impotentia detineatur ab ipsa vilissima ignis creatura. Ubi notandum est cum S. Doctore, quod, ut ignis sit verum instrumentum, debet influere per propriam sibi connaturalem actionem, qua utatur causa principalis, nec aliter corpus potest influere in spiritum angelicum nisi ut locus in locatum, quatenus spiritum definit ad locum in quo ipse spiritus agit; hoc igitur naturali ignis influxu utitur Deus, ita ut sit non solum defi­ nitivus ad locum, quod habet ex natura sua, sed etiam detentivus et alligativus ad locum, quod non habet ex natura sua, cum spiritus possit, naturaliter et ad libitum, ab uno loco ad alium operando transcurrere.41 Difficilius autem explicatur quomodo ignis, manens in inferno, sive in proprio connaturali loco, possit ita torquere daemones, etiam quando perva­ gantur in mundo, longe ab illo loco; et haec est una ex praecipuis rationibus quare quidam, ut Suarez, invexerint ulteriorem cruciatum (praeter alligatio­ nem igni), ex quo daemones pervagantes possint adhuc affligi. S. Thomas autem duas solutiones affert. Primo nempe, illi pervagantes daemones, quam­ vis actu non alligentur igni, tamen ex hoc ipso quod sciunt se iugiter desti­ natos ad alligationem, afflictionem et poenam patiuntur ac ita ubique ab igne torquentur, sicut si quis, perpetuo carcere detentus, permitteretur pro aliqua necessitate ad tempus egredi (1 p., q. 64, a. 4, ad 3; Suppi., q. 70, a. 3, ad 8). Secundo, ignis potest instrumental!ter agere etiam in distans, cum Deus, qui est causa principalis, sit praesens tum igni in inferno tum daemonibus longe 41 Supradicta autem ulterior thomistarum determinatio, iuxta quam per actionem ignis producatur in facultate daemonis (adeoque in intellectu practico) aliqua specialis qualitas alligativa, per quam ille impeditur ab agendo ubi vult et quomodo vult, difficile concipitur, nec, nisi probe explicetur, componitur cum praefato S. Thomae principio de instrumento operante per proprium naturalem influxum. Nam, quamvis Deus ipse possit praefatam obscuram qualitatem producere, nequit ad hoc uti directe naturali influxu ignis; hic enim influxus non alius est quam loci in rem locatam, seu consistit in hoc quod, si spiritus agit in corpore, eo ipso habet definitam praesentiam in eo, et dicitur definiri seu determinari ab eo; unde totus naturalis influxus loci in spiritum, ac ideo ignis in daemonem, reducitur tandem aliquando ad actionem spiritus in corpus, seu daemonis in ignem. Unde, eatenus Deus potest uti influxu ignis ad detinendum et alligandum daemonem in igne, ita ut non possit alibi operari, quatenus utitur ipsa actione angeli, seu cogit daemonem (ac pro tanto ligat eius facultatem operativam) ad operandum in igne seu ad movendum ignem; ac pro tanto dici potest ignem esse instrumentum Dei, veluti passivo modo, quatenus Deus utitur eo tanquam determinato loco in quo cogit daemonem operari, ita ut haec operatio sit ad ignem non solum defi­ nita, sed etiam invite alligata et coarctata. DE CREATIONE ET ELEVATIONE ANGELORUM 51 1 pervagantibus, ac ideo potest instrumentalem ignis virtutem illis applicare (I» 2 Seni., dist. 6, q. 1, a. 3, ad 6).42 42 Iuxta nuper traditam tamen explicationem de influxu ignis, id non aliter intelligi potest quam dicendo Deum cogere angelos pervagantes ad operandum iugiter in ignem distantem, ac ita ad locationem in igne, quotiescumque tamen non agunt in alia corpora, cum angelus nequeat simul in duo corpora, ut duo, operari. Et tunc totum negotium redu­ citur ad hoc quod daemones sunt destinative iugiter alligati igni, sed, quando operantur alibi quam in igne, tunc per eandem divinam operationem alligantur intermittenter aliis corporibus in quibus agunt, quasi vicariis ignis, ita ut non possint operari ubi volunt et eo modo quo volunt, non minus quam ligantur per ipsum ignem, ad cuius alligationem coguntur iugiter ac destinative reverti, cum cessant alibi operari. Sic influxus ignis et eius cruciatus iugiter in omnibus daemonibus persistit, sicut in cane qui ad tempus libe­ ratur a catena vel a loco detentionis, sed ita iugiter detinetur, ut ad pristinum modum alligationis reducatur. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 512 CAPUT III. MINIS43 DE CREATIONE ET ELEVATIONE HO- 514. Post sermonem de creatura tum mere corporali sive mundana (cap. 1), tum pure spirituali sive angelica (cap. 2), logice sequitur tractatio de homine, qui, ut ait Cone. Later. IV, utramque creaturam simul comple­ ctitur, «quasi communis ex spiritu et corpore constituta» (Denz. 800). Decem quaestiones praesens caput complectitur, quarum quatuor prio­ res respiciunt hominis creationem aliaque quae ad naturalem ordinem refe­ runtur, sex vero postremae respiciunt eiusdem elevationem ad supernaturalem ordinem iustitiae originalis, a quo tum primi parentes per personale peccatum, tum ceteri homines per originalem labem, ab illo derivatam, ceciderunt. Inde: de creatione primi hominis (q. 1), de unitate generis humani (q. 2), de ortu singulorum hominum (q. 3), de natura hominis (q. 4), de elevatione primi hominis sive per gratiam sanctificantem (q. 5) sive per cetera dona praeternaturalia (q. 6), de eius lapsu (q. 7), de peccati originalis existentia (q. 8), essentia (q. 9) et sequelis (q. 10). QUAESTIO I. DE CREATIONE PRIMI HOMINIS.44 I. SENSUS QUAESTIONIS. 515. Primus homo hic intelligitur copulative de duobus pri­ mis parentibus, a quibus ceteri homines generatione processerunt; 43 Bibliographia dabitur ad singulas quaestiones cum, ob materiae complexi ta tem, vix ad unam summam redigi possit. *1 p., q. 90-92. Praeterea, In 2 Sent., dist. 17, q. 1; q. 2, a. 2; C. Geni. 2. 85 et 87; De potentia, q. 3, a. 9 et 10. Praeter generaliorem bibliographiam de Transformismo, allatam supra, n. 404 et 408, confer quoad transformismum anthropologicum sequentia opera (alia dabuntur infra, ubi de Magisterio, Scriptura et Patribus). Anderez, «11 Pii XII, de qua infra et ad quam idem S. Pontifex sese refert in Encycl. «Humani generis», formationem Evae ex Adamo revo­ cant ad formam figuraient sive litterariam. Ita J. Chaîne, Le livre de la Genèse (Paris 1951) 40 sq., 46.—Ch. Hauret, Origines (Paris 1952) 112 sq.—G. Lambert. «L’Ency­ clique ’Humani generis’ et l’Ecriture Sainte», Nouvelle revue théologique LXXXIII (1951) 225-243. His praeiverat Caietanus, scribens: «Cogor ex ipso textu et contextu intelligere hanc mulieris productionem, non ut sonat littera, sed secundum mysterium, non allegoriae, sed parabolae» (In Gen. 2. 21). Cf. huius parabolae explicationem apud I.-M. Voste, Thomas de Vio, O. P., Cardinalis Caietanus Sacrae Paginae Magister (Romae 1935) 81 sq. ■■ C*· DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 517 to influxu divino, ita ut excludatur prima supradicta forma Transformismi mitigati, videtur pariter ita certum ut contrarium sit te­ merarium^ Altera vero forma eiusdem Transformismi, quatenus retinet aliquem specialem et immediatum influxum divinum, nul­ lam meretur censuram, quamvis ab Ecclesiae Magisterio nonnisi sub magno cautelae moderamine in discussionem versari permittatur, utpote de re incerta, cui praeterea adversatur communis ac probabi­ lissima opinio systematicorum theologorum. PROBATUR 1. Ex auctoritate. extraordinarium, contra antiquum et novum emanatismum, tanquam de fide declaravit, animas omnes non a Dei substantia emanare sed vere creari. Conc. Toletanum a. 400, can. 11: «Si quis... crediderit, animam humanam Dei portionem vel Dei esse substantiam, an. s.» (Denz. 201). Conc. Bracarense a. 567, can. 5: «Si quis animas humanas vel angelos ex Dei credit substantia exstitisse, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, an. s.» (Denz. 455). Leo IX, Professio fidei a. 1053: «Animam non esse partem Dei, sed ex nihilo creatam... credo et praedico» (Denz. 685). Conc. Vaticanum I, sess. 3, can. 4, de Deo creatore: «Si quis dixerit, res finitas tum corporeas tum spirituales aut saltem spirituales e divina substantia emanasse..., an. s.» (Denz. 3024). Occasione autem ortus theoriae Transformismi eiusque mitigatae formae apud plures catho­ licos receptae, Magisterium pluries suam mentem expressit. 519. Magisterium Iam provinciale Conc. Coloniense a. 1860 contra mitigatum Transformismum declaravit: «Primi parentes a Deo immediate conditi sunt. Itaque Scripturae sacrae fideique plane adversantem illorum declaramus sententiam, qui asserere non verentur, spontanea naturae imperfectioris in perfectiorem continuo ultimoque humanam hanc immutatione hominem, si corpus quidem spectes, prodiisse» (Collectio Lacensis 5. 292). Paulo post, suggerente S. Officio, M. D. Leroy O. P. debuit suum miti50 Ita communiter iudicant moderni theologi, interpretantes saltem mentem docu­ mentorum Magisterii, seu responsi Commissionis Biblicae et Encyclicae «Humani generis», quamvis ipsa istorum littera id non explicite ac necessario ferat. Ceterum, Pius XII in sua Allocutione ad Academiam Scientiarum 30 nov. 1941 explicite excludit talem saltem Transformismum quo dicatur primum hominem esse generatum a bruto: «DalTuomo soltanto poteva venire un’altro uomo, che lo chiamasse padre e progenitore e 1’aiuto dato da Dio al primo uomo viene pure da lui ed è carne della sua carne, formata in compagna che ha nome delTuomo perché da lui è stata tratta» (AAS XXXIII [1941] 506). Imo plures theologi fortiorem notam assignant: «de fide catholica» (Dander), «pro­ ximum fidei» (Baisi), «theologice certum» (Lercher), «certum» (Mors), tale ut contrarium sit «temerarium» (Hervé, Boyer, Sagüés). 518 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE gatum Transformismum retractare et I. A. Zahm C. S. C. suum opus de eodem e commercio revocare.51 Subinde 30 iun. 1909 CoMMisio de re biblica in suo generali responso de historico charactere trium priorum capitum Genesis, negavit «speciatim sensum litteralem historicum vocari in dubium posse, ubi agitur de factis in iisdem capitibus enarratis, quae christianae religionis fundamenta attingunt: uti sunt, inter cetera, rerum universarum creatio a Deo facta in initio tempo­ ris; peculiaris creatio hominis; formatio primae mulieris ex primo homine; generis humani unitas...» (Denz. 3514); ubi verba «creatio hominis» nequeunt restringi ad creationem animae, sed respiciunt productionem totius hominis, adeoque etiam secundum corpus, ut patet tum ex eo quod de hoc tantum dubitatum fuerit inter catholicos tum ex paritate cum eo quod ibidem subIiungitur de muliere.52 Tandem Pius XII, in ipsa Encyclica «Humani generis»,53 12 aug. 1950, declaravit Transformismum rigidum (attingentem ipsam animam) «catholicae fidei» repugnare, Transformismum vero mitigatum posse, tanquam hypothesim et cum magna moderatione ac caute, discuti ac investigari: «Ecclesiae Magisterium non prohibet quominus 'evolutionismi’ doctrina, quatenus nem­ pe de humani corporis origine inquirit ex iam existente ac vivente materia f oriundi - animas enim a Deo immediate creari catholica fides nos retinere i iuhet - pro hodierno humanarum disciplinarum et sacrae theologiae statu, investigationibus ac disputationibus peritorum in utroque campo hominum pertractetur, ita quidem ut rationes utriusque opinionis, faventium nempe, vel obstantium, debita cum gravitate, moderatione ac temperantia perpen* dantur ac diiudicentur; dummodo omnes parati sint ad Ecclesiae iudicio r obtemperandum, cui a Christo munus demandatum est et Sacras Scripturas authentice interpretandi et fidei dogmata tuendi.54 Hanc tamen disceptandi i 51 De hiis aliisque retractationibus confer Messenger, op. cit. (supra, in n. 514) 232-238; et M. Flick-Z. Alszeghy, 11 Creatore (Firenze) 1959) 256-258. 52 Quidam tamen, ut Echarri, dicunt eam expressionem «creatio hominis», utpote distinctam et oppositam alteri «formatio primae mulieris» non necessario referri ad corpus Adae ac proinde non necessario excludere ipsam primam formam Transformismi moderati, Ulli quae negat immediatum influxum divinum in formationem corporis Adae. 53 Asensio F., «La Enciclica ’Humani generis’ y la Escritura», Gregorianum XXXI (1950) 547-549. Boyer, C., «Les leçons de 1’Encyclique Humani generis’», Gregorianum XXXI (1950) 532 sq. Echarri, J., «Evoluciôn y poligenismo a la luz de la Escritura, segùn el Magis­ terio eclesiâstico», XII Semana Biblica Espanola (Madrid 1952) 132-137. Ibidem 121-132 exponuntur praecedentes supradicti interventus Magisterii. Flick, M., «L’Enciclica Humani generis», Civiltà cattolica CI (1950) III 587-590. Rambaldi, G., Decreti della Chiesa sull’evoluzione, Chieri 1953. Renwart, L.-Vanderbroek, G., «L’Encyclique ’Humani generis’ et les sciences na­ turelles», Nouvelle revue théologique LXXIII (1951) 337-351. Sagües, I. F., «La Enciclica ’Humani generis’. Avances teolôgicos», Estudios eclesiâsticos XXV (1951) 170-174. Valcanover, R., «De origine speciei humanae secundum cvolutionistas et litteras encyclicas Humani generis’», Antonianum XXXIII (1958) 3-12. 54 Cf. Pius XII, Alloc, ad Acad. Scientiarum 30 nov. 1941 (AAS XXXIII [1941] 506). DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 519 libertatem nonnulli temerario ausu transgrediuntur, cum ita sese gerant quasi si ipsa humani corporis origo ex iam existente ac vivente materia per indicia hucusque reperta ac per ratiocinia ex iisdem iudiciis deducta, iam certa omnino sit ac demonstrata; atque ex divinae revelationis fontibus nihil habeatur, quod in hac re maximam moderationem et cautelam exigat» (Denz. 3896).55 in genesiaca narratione, in sensu obvio intellecta, exhibet immediatum influxum in productionem totius hominis, tum secundum animam, quae ostenditur productam per meram inspira­ tionem nec ex praeexistente aliquo elemento, tum etiam secundum corpus, quod exhibetur efformatum ex limo terrae, seu ex praeexis­ tente aliqua materia, nullo ceteroquin exhibito indicio alicuius prae­ cedentis evolutionis huiusmodi materiae secundum aliquam succes­ sionem specierum viventium, imo ea exclusa per ipsam actionem, immediate formativam corporis ex limo terrae. Gen. 1. 26 sq.: «Faciamus hominem ad imaginem et similitu­ dinem nostram... Et creavit Deus hominem ad imaginem suam..., masculum et feminam creavit eos.» 2. 7: «Formavit igitur Dominzis Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiracu­ lum vitae et factus est homo in animam viventem». 2. 21-23: «Im­ misit ergo Dominus Deus soporem in Adam; cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et addu­ xit eam, ad Adam. Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, 520 Scriptura56 55 Fatendum est verba «De humani corporis origine ex iam existente ac vivente ma­ teria oriundi» explicite non indicare immediatum ac specialem influxum divinum ac ideo non explicite excludere mitigatum Transformismum sub ipsa prima forma quae huiusmodi influxum non admittit. Unde posset aliquis dicere hunc ipsum Transformismum per Encycl. «Humani generis» non simpliciter excludi sed discussioni permitti (idque putat Echarri, art. cit. 134 sq.). Communius tamen theologi tum istud documentum, tum supradictum responsum Commissionis Biblicae, ita iuxta mentem Magisterii interpretantur ut ea Transformismi forma excludatur; et exinde concludunt eam esse saltem temerariam. 56 Bea, A., II problema antropologico in Gen. 1-2. 11 trasformismo, Roma 1950 Ceuppens, F., Quaestiones selectae ex historia primaeva (ed. 2, Taurini 1948) 166-175. Closen, G. E., «Quid S. Scriptura enuntiat de modo, quo corpus primi hominis ortum sit», Verbum Domini XX (1940) 109-112; XXII (1942) 228-232. Colunga, A., «Contenido dogmatico de Genesis 2. 18-24», 'Giencia tomista LXVII (1950) 289-309. Diez Macho, A., «EI origen del hombre segün la Biblia», Estudios biblicos XXI (1962) 213-272. Fraine, J. de, La Bible et l’origine de 1’homme, Paris 1961. Gonzalez Ruiz, J. Μ , «Contenido dogmatico de la narraciôn de Génesis 2. 7, sobre la formaciôn del hombre», Estudios biblicos IX (1950) 399-439 Orbe, A., «La procesiôn del Espiritu Santo y el origen de Eva», Gregorianum XLV (1964) 103-118. Renie, J., Les origines de l’humanité d'après la Bible, Lyon 1950. 520 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE et caro de carne mea: haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est». 3. 19: «In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram, de qua sumptus es; quia pulvis es, et in pulverem rever­ teris». Animam Adami productam esse non solum per immediatum influxum Dei sed etiam ex nihilo, seu non cum praeiacentis materiae concursu, signifi­ catur in ipsa oppositione cum modo quo productum est corpus («de limo terrae»; «inspiravit spiraculum vitae») et quo producta est anima inferiorum viventium (1. 21, 24: «Creavit Deus omnem animam viventem... Dixitque Deus: Producat terra animam viventem»; de homine vero: «Faciamus homi­ nem»). De anima Evae, etsi nihil directe dicatur, idem intelligendum est> tum ex naturali paritate, tum ex eo quod Eva includitur sub ipsa appellatione hominis («Faciamus hominem... Creavit Deus hominem..., masculum et femi­ nam creavit eos»), tum quia Eva dicitur esse ex Adamo, tantum secundum corpus («Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea»; non dicitur: anima de anima mea). Quoad corporis formationem, immediata ac specialis actio Dei significa­ tur per «formationem de limo terrae» quoad hominem, quae est praeterea parallela cum speciali actione inspirante animam, et per «aedificationem costae Adae in mulierem»; praeterea, modus quo utraque actio describitur, ostendit specialem Dei curam et attentionem, quae non ostenditur in productione cete­ rarum rerum et viventium. Inde excluditur saltem Transformismus mitigatus secundum priorem ex supradictis duabus formis, qua negatur immediatus ac specialis Dei influxus. Altera vero forma, iuxta quam immediata Dei actio, formativa corporis ex limo terrae, intelligatur exerceri in aliquo bruto iam existente, quamvis non certo excludatur, tamen non satis congruit cum textu, seu tum cum formatione ex limo terrae et sumptione corporis ex terra, tum cum verbis: «Et factus est homo in animam viventem» (imo probabilius, iuxta textum hebraicum, «in animans vivum»), quibus innuitur corpus, de quo efformatum est corpus hominis, nondum fuisse vivum.57 Hic obvius sensus confirmatur ex eo quod quotiescumque alibi Scriptura loquitur de primi hominis formatione, hanc nonnisi ex limo vel ex terra factam dicit (Tob. 8. 8; Psal. 102. 14; Sap. 7. 1; Eccli. 17. 1; 33. 10; 1 Cor. 15. 45-47). Pariter corpus Evae ex corpore Adae confectum esse, si ter inculcat Apostolus ((1 Cor. 11. 8 sq.; Ephes. 5. 29; 1 Tim. 2. 13). Nec valet obicere verba Genesis accipi posse in sensu figurato, ut patet de pluribus quae ibi dicuntur, ut de ipso limo, qui significat terram aqua commixtam (eo vel magis quod vox hebraica «afar» significat merum pulve­ rem, sive argillam terrae arabilis), do sectione costae (sive lateris, vel alicuius partis corporis) et repletione carnis pro ea, de sopore immisso in Adamum. 57 Tamen Ceuppens, ibid. 171, putat ex ipso textu nihil deduci posse, quia iuxta textum hebraicum ea verba sonant «Et factus est homo in personam viventem»; quod, verum est, etiam si corpus hominis efformatum fuerit ex bruto viventi. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 521 Nam, quamvis aliqua figurative accipi possint, non tamen omnia, nec talia ut totius narrationis sensus et obiectum evacuetur, quod quidem est non tantum ipsum generale factum productionis primi hominis et primae mulieris, sed etiam essentialis modus productionis, supra explicatus. Ex tota enim narratio­ ne satis manifestum est auctorem sacrum velle ipsum etiam modum productio­ nis exhibere, quamvis in vulgari quadam forma et cum quibusdam figuratis circumstantiis, quae ad illius substantiam non necessario pertinent.58 triginem animae primorum parentum per creatio­ nem ex nihilo factam intelligunt, nec vacat locos referre. Nonnisi de creativa origine animae in ceteris hominibus qui ex illis generan­ tur, aliqui Patres dubitarunt, inclinantes in quendam spiritualem traducianismum, de quo sermo erit in q. 3 (n. 541 sq.). Corpus Evae efformatum esse ex corpore Adae, omnes explicite profitentur. 521. Patres58 ·>'· T h eodoretus illius facti rationem assignat, ut scilicet ostenderetur unitas humanae naturae: «Sed ne diversas esse hominum naturas existimaret quisquam, ex una illa duorum copula innumeras propagari gentes praecepit. Ob hanc quoque causam, mulierem non aliunde formavit, sed ex viro illius effingendae materiam desumpsit, ne et ipsa putans se aliam a viro habere naturam, contumacem viro se praeberet» (Graec. affect, cur. 5, MG 83. 943). Augustinus in eo facto sensum etiam figuralem sive mysticum, praeter litteralem, videt: «Etsi visibilis femina secundum historiam de corpore viri primo facta est a Domino Deo, non utique sine causa ita facta est, nisi ut aliquod secretum intimaret. Num enim aut limus defuit unde femina forma­ retur? aut, si vellet Dominus homini vigilanti costam sine dolore detrahere non posset? Sive ergo ista figurate dicta sint, sive etiam figurate facta sint, 58 Ita, quod attinet mulieris productionem, eius derivatio ex corpore primi hominis est de substantia narrationis, et propterea sola refertur a Commissione Biblica; circumstan­ tia vero scissionis et plasmationis costae revocari potest ad meram vulgarem et figuralem formam narrationis. Propterea alii aliter modum illius derivationis explicare conantur. Cf. apud E. C. Messenger, Evolution and theology (London 1931) 269-273.—J. Paquier, La création et l’évolution (Paris 1932) 132-135.—J. Gross, «Le problème des origines dans la théologie», Revue des sciences religieuses XIII (1933) 61-64. 58bi, Prater generalem bibliographiam de Transformisme secundum Augustinum, supra relatam (η. 409), confer: Galtier, P., «Saint Augustin et l'origine de l’homme», Gregorianum XI (1930) 5-31. Gonzalez, E., «El evolucionismo en los Santos Padres», El Evolucionismo en filosofia y teologîa (Barcelona 1956) 155-181. Livingstone, T. J., «The Fathers and évolution», [American] ecclesiastical review LXXIII (1925) 373-385. Mother way, T. J., «The creation of Eve in catholic tradition», Theological studies I (1940) 97-116. Rebecchi, L., «L’antropologia naturale di S. Gregorio Nisseno», Divus Thomas (Pia­ cenza) XX (1943) 176-195, 309-341. Termes Ros, P., «La formaciôn de Eva en los Padres griegos hasta San Juan Crisôstomo inclusive», Miscellanea biblica (Montiserrati 1953) 31-48. 522 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE non frustra hoc modo dicta vel facta sunt; sed sunt plane mysteria et sacra­ menta» (De Gen. contra Manich. 2. 12. 17, ML 34. 205). Corpus Adae Patres dicunt efformatum immediata Dei actione eaque peculiariter distincta ab ea qua ceterae res factae sunt. Nam, cum Deus cetera fecerit mero unico verbo «Fiat», corpus hominis plasmavit veluti «manu propria»; et «totus occupatus, manu, sensu, consilio, affectione». Basilius: «Cuncta alia... verbo [«fiat»] nacta sunt ut essent... Homo autem non item. Haud enim dictum est, Fiat homo, veluti ’Fiat firmamentum'... Manu propria dignatur corpus nostrum formare» (De hom. struet., orat. 2. 1, MG 30. 39). Tertul­ lianus: «Adeo magna res agebatur quod ista materia extruebatur... Recogita totum illi Deum occupatum ac deditum, manu, sensu, ope­ re, consilio, sapientia, providentia et ipsa imprimis adfectione, quae liniamenta dictabat» (De resurr. mort. 6. 2 sq., CCL 2. 928). Corpus illud non ex alia re desumptum est, puta «ex existentibus ossibus et nervis», quam ex terra, imo «non ex qualibet terra», sed ex vilissima terra seu ex eo ipso pulvere ex quo resurrecturi sumus (ex quo quidem possibilitas resurrectionis ex ipso facto pri­ mae formationis corporis suadetur). Chrysostomus: «’Formavit Deus’, inquit, ’hominem, pulverem accipiens de terra’. Quid dicis? Acceptone de terra pulvere formavit hominem? Etiam, inquit, et non simpliciter; nec quamlibet fortuito terram dicit, sed pulverem; quasi si quis dicat, tenuissimum et vilissimum quod est in terra» (In Gen., c. 2, hom. 12. 4, MG 53. 102). Irenaeus: «Sed quoniam potens est in his omnibus [i. e. resuscitare corpora mortua], de initio nostro contemplari debemus: quoniam sumpsit Deus limum de terra et formavit hominem. Et quidem multo difficilius et incredibilius est, ex non existentibus ossibus et nervis et venis et reliqua dispositione, quae est secundum hominem, facere ad hoc ut sit, et quidem ani­ malem et rationabilem facere hominem, quam quod factum est, et deinde resolutum est in terram..., rursus redintegrare» (Adv. haer. 5. 3. 2, MG 7. 1129 sq.). Ex quibus manifestum est Patres omnem mitigatum Transformismum (de quo ceteroquin ne quidem cogitabant) excludere a corpore primi hominis,, et supradictam Transformismi formam mitiorem non aliunde suam non improbabilitatem emendicare posse quam dicendo Patres formationem corporis ex ipsa nuda terra non intendisse docere tanquam aliquid ad doctrinam fidei per­ tinens. Nec ceteroquin Transformismo ullatenus favet nota theoria Augustini de rationibus seminalibus (cf. supra, n. 409), quam ipse extendit etiam ad futuram formationem corporis humani; nam, ea non obstante, S. Doctor docet DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 523 corpus humanum efformatum esse a Deo non ex aliquo organismo aut evoluto corpore, sed ex nuda terra, in qua tamen Deus inde ab initio plantaverat ali­ quam vim, ratione cuius ea potuerit a Deo subinde immutari in corpus huma­ num (De Genesi ad Utt., 1. 6, c. 9, 10, 15).59 PROBATUR 2. Ex ratione tum theologica, tum philosophica. 522. Transformismus rigidus, quatenus attingit animam hu­ manam, excluditur ratione theologica, seu ex doctrina fidei de huius animae spiritualitate et immortalitate (Conc. Later. IV et Vatic. I, Conc. Later. V, Denz. 800, 3002, 1440); nam anima cum sit spi­ ritualis, non componitur ex materia et forma, et ita nequit fieri ex materia sed ex nihilo.60 Excluditur etiam ratione philosophica, quia nempe species superior nequit produci a specie inferiori, cum nemo det quod non habet, imo, quia in quolibet ordine prima species nequit produci ab aliquo agente creato, seu ab alia specie etiam su­ periori; quas duas rationes iam evolvimus supra (n. 413), agentes contra Transformismum universaliter. Transformismus mitigatus, secundum priorem jormam, quae nempe excludit immediatum ac specialem influxum divinum, refel­ litur tum hac eadem ratione philosophica, tum etiam triplici ratione theologica. Primo scilicet, quia tenendum est corpus Evae efforma­ tum esse non per evolutionem sed ex corpore Adae; iamvero, non intelligitur quare per evolutionem solum corpus hominis processerit, non autem corpus mulieris. Secundo, iuxta doctrinam catholicam, intime connexam cum universalitate peccati originalis, omnes ho­ mines descendunt ab uno pare, seu Ada et Eva (cf. infra, n. 528); posito autem huiusmodi naturali Transformismo, non intelligeretur quare ex tot animalibus sese evolventibus nonnisi unum par obten­ tum fuerit, aut alicuius alterius paris omnes descendentes extincti fuerint, aut nullum aliud par post illud unquam apparuerit. Tertio, iuxta communem doctrinam fundatam in ipsa narratione genesiaca (Gen., c. 2 et 3), primi parentes conditi sunt in adulta aetate, in perfecto corpore et in animo tam intellectualiter quam moraliter evoluto; quod quidem non congruit cum legibus Transformismi de lenta evolutione ex vivente imperfectiore in perfectius et de ipsa embryonali efformatione corporis hominis ex corpore praecedentis bruti. 59 Cf. C. Boyer, De Deo creante et elevante (ed. 3, Romae 1940) 191-194; item Galtier, loc. cit. (n. 521) et reliquam bibliographiam augustinianam, supra, n. 409. * 1 p., q. 90, a. 2; C. Gent. 2. 87. 524 f DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Altera vero forma mitigati Transformismi, quae admittit imme­ diatum ac specialem unfluxum divinum in immutationem corporis belluini in corpus humanum, quamvis nullo theologico aut philoso­ phico argumento certo excludi possit,61 utroque tamen modo im­ probabilis ostenditur. Theologice enim non congruit obvio sensui Scripturae, interpretationi Patrum et communissimae doctrinae ca­ tholicorum exegetarum et theologorum, usque saltem ad ortum no­ vellae illius theoriae; ab ipso Magisterio nullo modo commendatur sed tantum sub magno cautelae moderamine discuti permittitur (Pius XII in Encycl. «Humani generis»). Philosophice vero, incongruum apparet.62 Nam producere corpus humanum ex corpore belluino, est tum difficilius quam illud producere ex nuda terra, tum etiam frutraneum, cum in utroque casu fieri debet resolutio usque ad materiam primam, cui propinquior est terra quam perfectius cor­ pus belluinum. Qua etiam ratione, ipse lentus transformismus requisitus ad habendum ultimum corpus belluinum, impertinenter ac frustranee invocatur, cum nihil de facto conferret ad productionem corporis humani, resultantis tandem aliquando ex materia prima sub infor­ matione animae rationalis; nec dici potest corpus illud belluinum, cum veluti ad limen humanitatis pervenerit, exiguisse transformatio­ nem in corpus humanum, nam ab inferiori specie ad superiorem nulla datur naturalis exigentia, ob principium rationis sufficientis sive causalitatis. 523. Nec supradicta argumenta scientifica, ex palaeontologia praecipue desumpta (n. 517), valent huiusmodi philosophicam probabilitatem cuiuslibet Transformismi impinguare, cum nihil certi hucusque attulerint,63 nec quid­ quam protulerint de quo ipsi scientiarum cultores non discrepent inter se, si excipiatur commune Transformismi praeiudicium.64 61 Quoad modum quo potuit per influxum divinum corpus Adae provenire (nec proprie generari) ex corpore alicuius bruti viventis, confer Flick-Alszeghy, op. cit. (supra, in n. 519) 263-265. 62 Cf. A. Gazzana, «L’ultima disposizione alTanima dclTumana generazione», Divus Thomas (Piacenza) XXIV (1947) 255-265.—Ch. Boyer, «L’évolutionisme à la lumière des principes de la philosophie», El Evolucionismo en filosofia y teologja (Barcelona 1956) 37-47. 63 Id observat ipse Pius XII in sua Allocutione ad Academiam Scientiarum 30 nov. 1941: «Le molteplici ricerche sia della paleontologia che della biologia e della morfologia su altri problemi riguardanti le origini delTuomo non hanno finora apportato nulla di positivamente chiaro e certo. Non rimane quindi che lasciare aU’awenire la risposta al quesito, se un giorno la scienza, illuminata e guidata dalla rivelazione, potrà dare sicuri e definitivi risultati sopra un argomento cosl importante» (AAS XXXIII [1941] 506). 64 Sat diffusam illorum argumentorum refutationem habes apud Boyer, op. cit. (supra,. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 525 Et imprimis de transformismo anthropologico valent quae generaliter supra (n. 416) dicta sunt de transformismo specierum, praesertim quod attinet impossibilitatem ostendendi transitum ab uno typo specifico ad alium et anulos transitionis; cui opponitur etiam simultas diversorum typorum in eadem aetate. Quoad ipsas diversas formas humanas, vel humanis viciniores, disputant illi eruditi quaenam tempore praecesserint et quaenam subsecutae fuerint, nec ostendunt formas inferiores necessario praecessisse superiores, imo quidam, ad explicandum quomodo aliquae formae inferiores appareant esse posteriores, recurrunt ad ipsam regressivam evolutionem sive degenerationem. De Pithecanthropi) Erecto controvertitur ab illis eruditis num sit habendus ut verus homo, et de Sinanthropo Pekinensi num vere differat a praecedenti. Ceterum, nemo ostendit quinam sit verus anulus transitionis inter simpliciter simium et simpliciter hominem qui ratiocinari coeperit; formae autem quae ut certius tanquam humanae habentur (inde nempe a Maxilla Maueriana) non­ nisi accidentalem evolutionem ac discrimen ostendunt, qualiter habetur etiam apud aliquos homines modernarum stirpium. Pariter argumentum ex anatomia, sive corporali similitudine, deductum, nihil probat, tum quia in bona logica similitudo duorum non probat originem unius ab altero, tum quia ea explicatur ex communi genere animalitatis et communibus vitae conditionibus ac circumstantiis, tum quia similitudinem ipsam comitatur etiam dissimilitudo, eaque maior et in quibusdam irreducibilis, quae potius ipsam speciei differentiam ostendit, ut patet, quoad hominem relate ad simium, ex maiori cerebro, erecta statione, maxillarum, dentium, pedum et manuum conformatione et ad actus vitae diversa habitudine. Argumentum ex embryologia deductum, gratis assumit phases evolutio­ nis fetus humani correspondere ipsi exteriori ac historicae evolutioni infe­ riorum brutorum in corpus humanum. Nam, etiam supposito quod anima rationalis non informet fetum nisi post huiusmodi phases (de quo controver­ titur), in unaquaque istarum nequaquam habetur proprie stabilis quidam gradus sive species, ita nempe quod prius adsit aliqua petra, subinde planta, deinde brutum ac tandem homo, sed agitur de unico ente viali ac transeunti, quod per varias phases, correspondentes quoad suam virtualitatem cum gra­ dibus ipsis minerali, vegetali et animali, in quibus stabiliter existunt petra, planta et brutum, tendit ad corpus humanum, in quo iam existente, suum cursum absolvit. 524. Secundariae quaedam quaestiones de creatione primi hominis, absque ulla peculiari controversia resolvuntur a theologis cum S. Thoma. Scilicet: 1. Quamvis solus Deus valuerit immediate corpus primi hominis ac jrimae mulieris efformare, «potuit tamen fieri ut aliquod ministerium extrinsecum]... angeli exhiberent, sicut exhibebunt in ultima resurrectione, pulveres colligendo» (1 p., q. 91, a. 2, ad 1). in n. 517) 195-303, et Hudeczek, loc. cit. (supra, in n. 514). Utiliter leguntur quae de tota hac quaestione scribit H. Bon, La création, vérité scientifique au XX‘ siècle (Paris 1954) 161-199. 526 .* ' « r ? ; DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 2. /Itf/wtf primi hominis non fuit creata ante corpus ac subinde ei coniuncta, sed simul cum eo condita est?5 Id indicat ipsa Scriptura, Gen. 2. 7: «Inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem». Ratio est quia anima est forma corporis illudque naturaliter exigit; nec convenit ut Deus inchoaret opus suum modo defectuoso, producendo nem­ pe aliquid quod est praeter naturam (1 p., q. 90, a. 4). Imo nec potuit creari anima ante corpus, cum anima nequeat existere sine individuatione, individuatio autem non aliunde ei proveniat quam ex corpore, seu a materia quan­ titate signata.65 66 Semel autem hac individuatione accepta et postquam iam coeperit existere, potest anima a corpore separari et pergere in existentia; qui quidem status est praeter naturam et ex defectu corporis, ac petit resur­ rectionem. Ipsum vero corpus primi hominis potuit quidem aliquomodo efformari ante animam, obtinendo nempe aliquam formam transitoriam, cui succederet infusio animae, eo fere modo quo quidam dicunt fieri ipsam generationem humanam (cf. infra, n. 558); sed id non fuit conveniens, ob eandem rationem supradictam, quia nempe, corpus est pars humanae naturae nec convenit ut Deus in initio opus suum incoeperit ab aliquo imperfecto. Unde «contra ra­ tionem primae institutionis rerum est quod Deus vel corpus sine anima vel animam sine corpore fecerit, cum utrumque sit pars humanae naturae (1 p., q. 91, a. 4). 3. Corpus primi hominis efformatum est in perfecta dispositione, non quidem simpliciter et sub omni aspectu (nam contingit ut unus vel alter sensus, v. g. olfactus, visus et auditus, sit perfectior in bruto quam in homine), sed secundum ordinem et finem proprium corporis humani, qui est inservire animae rationali, tanquam materia formae, eiusque operationi, tanquam instrumentum principali agenti. Etiam corpus ceterorum hominum generatur cum huiusmodi essentiali dispositione, non tamen cum tali perfectione quae conveniebat corpori primi hominis, utpote immediate a Deo producto (ibid., a. 3). Praeternaturalia autem dona illi superaddita, scilicet impassibilitas et immortalitas, pertinent ad ordinem elevationis, de quo infra. 65 Augustinus, mere opinando, peregrinam hypothesim proposuit, iuxta quam anima Adae fuerit creata sine corpore, in initio creationis una cum angelis: «Credatur ergo, si nulla scripturarum auctoritas seu veritatis ratio contradicit, hominem ita factum sexto die ut corporis quidem humani ratio causalis in elementis mundi, anima vero iam ipsa crearetur, sicut primitus conditus est dies, et creata lateret in operibus Dei, donec eam suo tempore sufflando, hoc est inspirando, formato ex limo corpori insereret» (De Gen. ad litt. 7. 24. 35, ML 34. 368: Cf. Retract. 2. 24. 1). 66 S. Thomas id explicite docet in De potentia, q. 3, a. 10, «secunda ratio». Tamen in 1 p., q. 90, a. 4 (circa idem tempus) videtur loqui de impossibilitate ex parte solius convenientiae ac supponere quod de potentia Dei absoluta posset creari anima individua ante corpus. Attamen prior locus clarus videtur. Ceterum, si quis vellet altero modo mentem S. Doctoris interpretari et simul vitare contradictionem, posset dicere cum Gredt: «Anima... connaturalitcr postulat creari in corpore, licet absoluta potentia divina posset creari extra corpus et praeexistere corpori cum intrinseca tamen ct essentiali habitudine ad determinatum corpus, sicut etiam perdurat in esse post corporis corruptionem, sed cum habitudine ad illud» (cf. S. Thom., S. Th. I 90, 4)» (Elementa philosophiae, n. 531). DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 527 4. Ratio quare corpus mulieris jactum juerit ex viro quadruplex assig­ natur a S. Thoma (1 p., q. 92, a. 2). Primo nempe, ut strictius servaretur unitas ger.eris humani et vir esset principium totius speciei, in similitudinem Dei qui est principium totius universi (cf. Act. 17. 26). Secundo, ut arctius evaderet vmculum et intensior amor inter virum et mulierem, qui sunt prin­ cipium generationis ceterorum, dum uterque sciret unam ab alio processisse (cf. Gen. 2. 23 sq.; Ephes. 5. 28 sq.). Tertio, ut ipsius viri auctoritas com­ mendaretur, quae requiritur in vita et societate domestica, propter varietatem operum, a viro et muliere ad eundem finem diversimode exequendorum (cf. Ephes. 5. 22 sq.). Quarto, ob rationem sacramentalem, seu ut in ea unio­ ne, quae fuit figura unionis Christi cum Ecclesia, hoc etiam figuraretur quod Ecclesia procedit a Christo tanquam a suo principio (cf. Ephes. 5. 23-32). 5. Cum, iuxta Gen. 1. 26 sq. «creaverit Deus hominem ad imaginem suam», quaerit et explicat S. Thomas (1 p., q. 93, per novem integros articu­ los) quomodo huiusmodi Dei, tum uni tum trini, imago verificetur in homine, secundum eius partem rationalem, facta distinctione inter imaginem proprie dictam, quae invenitur in solis creaturis rationalibus, et vestigium Dei quod invenitur communiter tum in corpore humano tum in ceteris irrationalibus ac corporalibus naturis. De quibus sufficienter diximus in tractatu De Deo Trino (supra, n. 24, 245). QUAESTIO II. DE UNITATE GENERIS HUMANI.67 I. SENSUS QUAESTIONIS. 525. Quaestio de monogenismo, sive de derivatione omnium hominum ab uno eodemque pare (de cuius creatione actum est in 67 Praeter bibliographiam de Transformismo anthropologico, supra relatam (n. 514), confer: Alberti, O., «L’unità del genere umano nelTinsegnamento dei magistero della Chiesa», Divinitas V (1961) 735-797. Alszeghy, Z.-Flick, Μ., «II peccato originale in prospettiva personalistica», Gregorianum XLVI (1965) 705-732.—«II peccato originale in prospettiva evoluzionistica», ibid. XLVII (1966) 201-225. Ayuso, T., «Poligenismo y evolucionismo a la luz de la Biblia y de la Tradiciôn», Arbor XIX (1951) 361-365. Bataini, J., «Monogénisme et polygénisme», Divus Thomas (Piacenza) LU (1949) 187-201; LUI (1950) 363-369. Bone, E. L., «Un siècle d’anthropologie préhistorique. Compatibilité ou incompati­ bilité du Monogénisme?», Nouvelle revue théologique LXXXIV (1962) 622-631, 709-734. —Devenir de l’homme, Bruxelles 1963. Bouyssonie, A et J., «Polygénisme», Dictionnaire de théologie catholique XII-2 (Paris 1935) 2520-2536. Carles, J. C., «L’unité de l’espèce humaine», Archives de philosophie XVII (1948) 84-100. Ceuppens, P. F., «Le polygénisme et la Bible», Angelicum XXIV (1947) 20-32. Cuervo, M., «Evolucionismo, monogenismo y pecado original», El evolucionismo en filosofia y en teologia (Barcelona 1956) 183-225. De Haes, P., De Schepping als Heilsmysterie, 1962. Versio germanica (H. Zufauf): Die Schopjung als Heilsmysterium, Mainz 1964. 528 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE quaestione praecedenti), antiquis quidem ignota, utpote quae affir­ mative resoluta supponatur in dogmate fidei de universalitate pec­ cati originalis, ab Adamo per generationem transmissi, ventilari coepit saec. 17, occasione peculiaris doctrinae cuiusdam La Peyrère de existentia praeadamitarum, et peculiarem actualitatem recenter obtinuit, ratione ortus theoriae Transformismi quae ad quendam polygenismum connaturaliter ducebat. Quaeritur ergo, utrum omnes homines, qui in hoc orbe terra­ rum post Adam extiterunt, per generationem ab eodem Adamo et Eva originem trahant. Praetermittitur proinde duplex alia quaestio, mere hypothetica et cum dogmate fidei non necessario connexa, utrum nempe in aliis corporibus caelestibus existant fortasse alii homines a Deo creati nec ullam origenis connexionem habentes cum Dondeyne, A., «De communi generis humani origine», Collationes Brugenses ( 1932) 126-131, 199-203. Drexêl, A., Die Frage nach der Einheit des Menschengeschlechtes im Lichte der Sprachforschung, Innsbruck 1925. Echarri, J., «Evoluciôn y poligenismo a la luz de la Escritura, segùn el magisterio eclesiàstico», XII Semana Biblica Espanola (Madrid 1952) 99-143. Mil Flick, Μ., «II poligenismo e il dogma del peccato originale», Gregorianum XXVIII (1947) 555-563.—«Peccato originale ed evoluzionismo», Civiltà cattolica CXVII (1966) II 440-447; III 15-26. Vide: Alszeghy-Flick, hic supra. Fraine, J. de, La Bible et l’origine de l’homme, Paris 1961. Garcia Cordero, M., «Evolucionismo, poligenismo y exegesis biblica», Ciencia to­ mista LXXVIII (1951) 459-481. Garrigou-Lagrange, R., «Le monogénisme n’est-il nullement révélé, pas même implicitement?», Doctor Communis II (1948) 191-202. Hulsbosch, A., Die Schopfung Gottes. Zur Théologie der Schopfung, Sünde und Erldsung im evolutionistischen Weltbild, Freiburg i. Br. 1965. Labourdette, M., «Le péché originel et les origines de l’homme», Revue thomiste LU (1952) 15-27. Lemonnyer, A., «L’unité du genre humain et la préhistoire», Vie intellectuelle II (1929) 558-571. Lennerz, H., «Quid theologo censendum de polygenismo?», Gregorianum XXIX (1948) 417-434. Mancini, A., «Monogenismo e poligenismo: informazioni», Palestra del clero XXVIII (1949) 904-908. Marcozzi, V., «Poligenesi ed evoluzione nelle origini dell’uomo», Gregorianum XXIX (1948) 343-391. Mariani, B., «II poligenismo e San Paolo: Rom. 5. 12-14», Euntes docete (1951) 120-146—«Il poligenismo e la Biblia», ibid. (1953) 188-240. Naturwissenschaft und Théologie, III: Die evolutive Deutung der menschlichen Leiblichkeit, Freiburg-München 1960. Motherway, Th. J., «Adam and the theologians», Chicago studies I (1962) 115-132. O’Rourke, J., «Some considerations about Polygenism», Theological studies XXVI (1965) 407-416. Perier, P. M., Le transformisme (Paris 1938) 291-303. Perzl, J., «Die Einheit des Menschengeschlechtes im Lichte der neuren sprachwissenscha ft lichen Forschung», Zeitschrift für katholische Théologie LX (1936) 120-122. Prete, B., «A proposito del poligenismo», Sapienza I (1948 ) 420 sq. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 529 terricolis,* 68 et utrum ante Adamum fuerint in hac ipsa terra alii ho­ mines, a Deo creati et omnes ante creationem Adae extincti.69 II. ERROR POLYGENISMI. 526. Hic error, qui negat omnes homines originem ducere ab Adamo, distingui solet in Praeadanûtismum et Coaàamitismum, prout illi homines, qui censentur non processisse ab Adamo, dicun­ tur originem habuisse ante illum vel secus. Prima et antiquior forma est minoris momenti, tum quia est creationistica, tum quia conatur extendere peccatum originale ab Adamo ad omnes homines, tum quia ceteroquin est iam obsoleta. Altera vero ac recentior forma est gravioris momenti, quatenus intime connectitur cum ipso Transformismo. Praeadamitismus, iam saec. 15 propositus a Zanino de Solcia (cf. infra, Rahner, K., Shriften zur Théologie I (Einsiedeln 1954) 253-322: «Theologisches zum Monogenismus» (Idem in Zeitschrift fiir katholische Théologie (1954) 1-18, 187-223). —«Die Hominisation ais theologische Frage», Das Problem der Hominisation (auctoribus Overhage et Rahner, Freiburg 1961) 13-90. Ryan, B., The evolution of man. Some theological, philosophical and scientific con­ siderations, London 1966. Schneider, J. M., «Theologisches und Geologisches zur Lehre über das Alter des Menschheit», Divus Thomas (Freiburg) V (1927) 313-326. Schulien, M., L’unità del genero umano alia luce delle ultime risultanze antropologiche, linguistiche ed etnologiche, ed. 3, Milano 1946. Scheffczyk, L., «Adams Sündenfall», Wort und Wanrneit XX (1965) 761-776. Schillebeeckx, E., Approches théologiques. II: Dieu et l’homme, Bruxelles 1966. Schoonenberg, P., Man and sin, London 1965. Theurer, W., «Monogenismus und Erbsünde», Théologie der Gegenwart VIII (1965) 173-176. Zuerich, A., «Monogenismo teologico», Divus Thomas (Piacenza) LIX (1956) 230-245. 68Ut diximus supra (n. 402), pluralitas diversorum independentium mundorum non repugnat. Ceterum, etiam posito hoc uno mundo quem scimus et ad quem pertinemus, non repugnat esse homines diversae originis in aliqua alia eius parte. De qua re disserunt. —J. Pohle, Die sternenwelten und ihre Bewohner, Koln 1884 (ultima editio 1922).— T. Ortolan, Etudes sur la pluralité des mondes habités, Paris 1893.—P. Humbert, «Les planètes sont-elles habitées», Revue apologétique XLIV 154-164.— V. Lenoir, «La pluralité des mondes habités, et les convenances théologiques», ibid. 532-539.—F. Albert, «A propos des planètes et de leurs habitants», ibid. XLV 202 sqq.—D. Grasso, «La teologia e la pluralité dei mondi abitati», Civiltà cattolica (1953) IV 255-265.—A. Perego, «Origine degli esseri razionali extraterreni», Divus Thomas (Piacenza) (1958) 17-24.— J. Carles, «Que penser de la pluralité des mondes habités?», Bulletin de littérature ecclé­ siastique LXV (1964 ) 34-43. 69 Id ut minimum docuit saec. 15 Zaninus de Solcia (cf. infra) et tanquam proba­ bilem saltem hypothesim recentius proposuerunt Fabre d'Envieu, Les origines de la terre et de l’homme, 1. 2, prop. 50 (Paris 1873); F. Dierckx, «L’homme singe et les précurseurs d’Adam en face de la théologie», Revue des questions scientifiques XXXVI (1894) 86-90; A. B., «A propos des ’Préadamites’», Revue apologétique LVII (1933) 622-626; E. Amann, «Préadamites», Dictionnaire de théologie catholique XII (Paris 1935) 2799 sqq. 530 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE n. 529), magis determinate formulatus et expositus est a medico burdigalensi Isaac de la Peyrère (t 1676),70 qui ceteroquin, a Calvinisme ad catholicismum conversus, suum errorem coram Alexandro VII retractavit. Occasionem arripiens ex verbis Rom. 5. 13: «Usque ad legem peccatum erat in mundo, peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset», et accipiens huiusmodi legem pro praecepto imposito Adamo, docuit Deum bis hominem creasse, ut patet ex ipso Genesis textu, prius nempe hominem, de quo in Gen. 1. 26 sq. («Faciamus hominem... Creavit Deus hominem..., mas­ culum et feminam creavit eos») et ex quo processerunt populi pagani, subinde Adamum et Evam, de quibus in Gen. 2. 7, 22 («Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae... Et aedificavit Dominus Deus costam... in mu­ lierem») et ex quibus processit solus populus hebraicus. Peccatum autem ori­ ginale ideo est in omnibus hominibus, quia ex quo peccavit Adam, peccatum coepit imputari omnibus hominibus, etiam his qui ab eo non descendunt, per quoddam pactum divinum quo Adam legaliter constitutus est caput omnium, imo et his qui Adamum praecesserunt, per quandam vim retroactivam, illi pacto superadditam. Peyrère nonnisi paucos adeptos habuit in Hollandia, ita ut inepte quidam loquantur de aliqua secta praeadamitica, eo vel magis quod eius doctrina vivaciter impugnata fuerit tum a catholicis tum ac praesertim a Protestantibus, praecipue post eius conversionem ad catholicismum. Recentius similem doctrinam proposuit Winchell?' h r ! Coadamitismus sive doctrina de distincta diversorum hominum origine, cui praeivit ipsa praefata theoria Peyrère, coepit inde a saec. 18 suggeri sub forma «raziali», seu specificae distinctionis hominum iuxta pellis colorem aliosque morphologicos characteres. Ita iam suggesserat Voltaire (t 1778; in suo opere Essai sur les moeurs} et explicitius docuerunt saec. 19 plures inter defensores incipientis theoriae transformisticae.72 Subinde evolutio et confir­ matio Transformismi, praecipue per supradicta argumenta palaeontologica (n. 517) quibus per humana fossilia ostenditur magnum discrimen hominum praehistoricorum, quorum plures simpliciter extincti sunt, ipsam doctrinam coadamiticam, quae exinde Polygenismus appellari consuevit, inculcare et confirmare visa est, ita ut plures transformistae simul tanquam polygenistae sese exhibuerint. Duplicem autem formam huiusmodi Polygenismus assumpsit. 70 In opusculo Praeadamitae sive exercitatio super versibus 12, 13 et 14 capitis 3 epistolae D. Pauli ad Romanos, s. 1., 1655, quod subinde evolvit in opus Systema theolo­ gicum ex praeadamitarum hypothesi, s. 1., 1655. De eius vita confer J. Carreyre, «La Peyrère (Isaac de)», Dictionnaire de théologie catholique VIII-2 (Paris 925) 2615 sq.; de eius doctrina confer E. Amann, «Préadamites», ibid. XII-2 (Paris 1935) 2793-2800. © 71 Preadamites, Chicago 1890. 72 Ex his principiis quidam in Statibus Americae, ut minister M. Calhoun a. 1844. servitutem nigrorum iustificare conati sunt. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 531 Quidam enim docent homines originari ex diversis paribus (nec tantum ex Ada et Eva) diversae speciei, ita ut varietates hominum (vulgo «races», «razze») repraesentent varias species (varios stipi­ tes, ut aiunt): ita, inter antiquiores, M. Calhoun, Virey, Desmou­ lins, Gerdy, Morton, Nott, Gliddon, et, inter recentiores, duo ger­ mani Klaatsch et Arldt, et duo itali Sergi et Serra. Alii vero docent omnes homines originari quidem ex diversis paribus, quae tamen sunt eiusdem speciei seu stypitis (quo sensu vocari solent monogenistae vel monophyletistae, quamvis reapse et quod attinet ipsam hominum originem sint veri polygenistae); ita, inter antiquiores, ipse Lamarck, Cuvier, Blainville, Muller, Humboldt et peculiariter A. De Quatrefages,'1 inter recentiores vero Dubois, Elliot Smith, Giuffrida-Ruggeri, Gregory, Keith, Pilgrim, Schwalbe, Wood-Jones et alii multi (nam hodie haec opinio est inter naturalistas et transformistas longe communior). Iuxta utramque opinionem, variae ho­ minum stirpes («races, razze») originem habuerunt ex diversis brutis (puta simiis) eiusdem virtutis generativae, vel in diversis aetatibus, vel in eodem Iere tempore sparsim per varias terrae partes.'4 527. Inter theologos protestantes non defuerunt qui putaverint uni­ versalitatem peccati originalis componi posse cum Polygenismo, dicendo v. g. quod omnes primi homines, sive capita variorum stipitum, simul ac collective peccaverint sub instigatione unius viri vel inspiratione unius mulieris.73 75 Pariter 74 inter doctores catholicos ante Encyclicam «Humani generis» a. 1950, quidam aliquid simile timide et tanquam possibilem hypothesim proposuerunt, ut scilicet peccatum originale posset fortasse considerari ut peccatum alicuius collectivitatis primorum stipitum, potiusquam unius paris, atque analogia paulina inter Adamum, ut patrem generis humani, et Christum, novum Ada­ mum redemptorem, posset referri tantum ad universalem atque haereditariam hominum culpabilitatem et integralem redemptionem, potiusquam ad commu­ nitatem originis hominum.76 73 Qui statum quaestionis pro sua aetate apte exponit in opere Unité de l’espèce hu­ maine, Paris 1861. 74 Hanc alteram explicationem sub nomine Ologenesis protulerunt D. Rosa, Ologenesi, Torino 1917, et eius discipulus G. Montandon, L’Ologenèse humaine, Paris 1928. Statum quaestionis sive varias opiniones recentiorum polygenistarum apte exponit H-V. Vallois, «Y a-t-il plusieurs souches humaines?», Revue générale des sciences pures et appliquées, 5 avril 1927; «Les preuves anatomiques de l’origine monophylétiques de l’homme», in ephemeride Anthropologie (1929), n. 1-2. Quem abbreviant A. et J. BouyssoNiE et Marcozzi in locis cit (supra, in n. 524). 75 Ita R. Seeberg, Christliche Dogmatik II (Leipzig 1925) 49-52; P. Althaus, Die christliche Wahrheit (ed. 3, Guetersloh 1952) 331-333. 76 Ita Bouyssonie, art. cit. (supra, in n. 524) 2536. Idem discrete suggerere videtur Amann, art. cit. (supra, in n. 404) 1390 sq et 2799. Clarius eam hypothesim variasque eius formas exponit Bataini, art. cit. (supra, in n. 524) 199 sq., dicens necessariam connexio DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 532 III. ASSERTIO. Totiun genus humanum, sive omnes homines qui post Adamum et Evam extiterunt, ab his per generationem descendit. 528. Nota theologica. Attentis tum tridentina fidei definitione de universalitate pec­ cati originalis eiusque contractione per generationem ex Adamo, tum communi iudicio theologorum de immediata connexione inter hanc fidei veritatem et assertionem de descendentia totius generis humani ex Adamo, haec ipsa assertio videtur tum theologice certa, ob primam rationem immediatae conclusionis ex duplici praemissa fi­ dei, tum etiam proxima fidei, ob probabilem inclusionem in ea fidei veritate tanquam implicitum in explicito (vel aequivalens in formali) et ob alteram rationem praefati communis iudicii theologorum. Quod attinet huiusmodi indicium, non parva observatur varietas apud auctores, proveniens ex ipsa generali difficultate assignandi notas theologicas et ob varium et indefinitum sensum qui sub eadem voce (praecipue «de fide») ab auctoribus intelligitur. Moraliter tamen omnes assignant notam superiorem quam notam «theologice certum» et inter recentiores saltem auctores praeva­ let nota «de fide implicite definita a Cone. Trid.». Omnes pariter concedunt id non esse de fide explicite et formaliter definita a Magisterio, saltem ex­ traordinario. Attenta theologica vi, ea iudicia sequenti modo classificati possunt: de fide definita a Magisterio ordinario in universali Ecclesiae praedicatione (Van Noort, Van Hove, Hugon, Hervé); de fide implicite definita a Cone. Trid. (Beraza, ut videtur, Huarte, Lercher, Hervé, Lennerz, ut videtur, Daffara, Boyer, Zuerich, Bozzola, Sagüés); de fide, generaliter et ambigue (Pesch, Pohle-Gierens, Garrigou-Lagrange, Flick); de fide divina, satis ambigue (Lahousse, Del Val, Baisi); de fide catholica, ut distincta a fide divina et satis ambigue (Boyer, Dander, Mors); de fide divina et catholica (Lercher); fidei proximum (Lahousse, Del Vai, Van Hove, Tanquerey, Garrigou-Lagrange, Dieckamp); tantum theologice certum (pauci, ut Rahner77 et De Fraine, saltem nem monogenismi cum deposito revelato, seu cum dogmate peccati originalis, non esse claram. Praeterea, Mancini, loc. cit. (supra, in n 524), redintegrat partialiter supradictam theoriam Peyrère de imputatione peccati Adam ceteris hominibus ab eo non generatis; quam impugnat idem Bataini. Ceterum, eandem sententiam instantius redintegrare conati sunt post ipsam praefa­ tam Encyclicam plures recentes scriptores, ut P. Schoenenberg, R. M. Dubarle, A. Hulsbosch et Z. Alszeghy-M. Flick in suo articulo «II peccato originale in prospettiva evoluzionistica», Gregorianum XLVII (1966) 201-225. 77 Hic doctor in loc. cit. (supra, in n. 524) sustinet, etiam ex Cone. Trid. non magis argui posse quam ex encycl. «Humani generis», seu solam notam theologicae certitudinis, ceteroquin secundum se reformabilem. Quem apte impugnat Zuerich, loc. cit. (supra, in n. 524). Nobis autem non apparet quomodo praefata nota dici possit reformabilis, si, ut explicavimus in tractatu De Locis Theologicis (in vol. 1, n. 482, 487), «theologice cer- I)F. CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 533 post encycl. «Humani generis»; quibus videntur etiam consentire Flick-Alszeghy, dicentes id esse theologice certum ex Encycl. «Humani generis» et for­ tasse etiam de fide divina, si tamen certo probaretur textum genesiacum acci­ piendum esse in sensu proprio ac litterali). PROBATUR 1. Ex auctoritate. 529. Magisterii extraordinarii doctrina sequentibus documentis praecipue exprimitur: Pelagius I, Professio fidei, ex Epist. «Humani generis »ad Childebertum regem a. 557: «Quem credo et confiteor... sicut ascendit in caelos, ita venturum iudicare vivos et mortuos. Omnes enim homines ab Adam usque ad consummationem saeculi natos et mortuos cum ipso Adam eiusque uxore, qui non ex aliis parentibus nati sunt, sed alter de terra, alter [altera] de costa viri creati sunt, tunc resurrecturos esse confiteor» (Denz. 443). Universalitas resurrectionis implicat universalitatem originis ex Adamo; non enim praedi­ catur solos et omnes filios Adae resurrecturos, relictis ceteris, qui forte non ex Adamo originem habuerint, sine resurrectione. Pius II a. 1459 inter varios Zanim de Solcia, canonici Bergamensis, «per­ niciosissimos errores», hunc damnavit: «Deum quoque alium mundum ab isto creasse, et in eius tempore multos alios viros et mulieres extitisse, et per con­ sequens Adam primum hominem non fuisse» (Denz. 1363).78 Conc. Cart h AGiNENSE a. 418 (Denz. 223), Conc. Arausicanum II a. 529 (Denz. 372) et Conc. Trid. (Denz. 1512-1514, 1521, 1523; cf. infra, n. 535), provocantia ad textum Apostoli, Rom. 5. 12, definiunt peccatum originale contrahi ab omnibus hominibus, idque ratione eorum originis ex Adamo. In quo ipsa universalis origo ex Adamo dici potest implicite definiri, cum exhibeatur ut sola causa ipsius universalitatis peccati. Praeterea Conc. Trid. signanter Adamum vocat «primum hominem» (Denz. 1511), quo ulte­ rius premitur ab eo originem habuisse omnes homines, saltem post ipsum existentes. In Conc. Vaticano I sequens canon pro definitione parabatur: «Si quis universum genus humanum ab uno protoparente Adam ortum esse negaverit, an. s.» (Coli. Lac. 7. 566).79 Quamvis interruptio Concilii huiusmodi definitio­ nem impedierit, schema illud ostendit saltem theologos conciliares eam veri­ tatem reputasse ut definibilem tanquam de fide, ita interpretantes communem sensum Ecclesiae. tum» dicatur esse aliqua conclusio theologica stricte dicta, vel generaliter aliqua doctrina catholica necessario connexa cum veritate revelata. Quomodo enim quod est certe neces­ sario connexum, potest in alio tempore fieri non necessario connexum? Non ergo prae­ fatus theologus de theologica certitudine loquitur, sed de inferiori nota. Ceterum, ante encycl. «Humani generis» quidam alii theologi, ut Mancini et Bataini, negarunt necessa­ riam ac certam connexionem monogenismi cum dogmate de peccato originali. 78 Ea Zanini sententia duplici modo intelligi potest, ut notavimus supra (n. 525). 79 Quoad duplicem redactionem huius canonis et adnotationes conciliarium theologo­ rum, confer ibidem, coi. 507-567. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 534 Commisio de re BiBLiCA a. 1909, in responso supra relato (n. 519), reponit «generis humani unitatem» inter ea facta, quae in genesiaca narra­ tione intelligenda sunt in sensu litterali historico, utpote attingentia Christia­ nae religionis fundamenta. Ubi non agitur tantum de unitate specifica sed etiam de unitate originis, cum asseratur in immediata connexione cum affir­ matione creationis Adami et Evae, hominum parentum. Pius XII, Encycl. «Summi pontificatus», 20 oct. 1939: «[Perniciosus error] oblivione continetur mutuae illius hominum necessitudinis caritatisque, quam quidem cum communis origo postulat, ac rationabilis omnium hominum naturae aequalitas, ad quaslibet iidem gentes pertineant... Biblia... narrant ex primo hominis feminaeque coniugio duxisse originem ceteros omnes; quos referunt... variis tribubus fuisse gentibusque distinctos, per variasque terra­ rum orbis partes disseminatos» (AAS XXI [1939] 426 sq.). Idem, Encycl. «Humani generis», 12 aug. 1950, immediate post supra citatam (n. 519) declarationem de aliqua catholicorum libertate relate ad theoriam mitigati Transformismi, sic prosequitur: «Cum vero de alia coniecturali opinione agitur, videlicet de polygenismo, quem vocant, tum Ecclesiae filii eiusmodi libertate minime fruuntur. Non enim cbristifideles eam senten­ tiam amplecti possunt, quam qui retinent asseverant vel post Adam hisce in terris veros homines extitisse, qui non ab eodem prouti omnium protoparente, naturali generatione originem duxerint, vel Adam significare multitudinem quandam protoparentum; cum nequaquam appareat quomodo huiusmodi sententia componi queat cum iis quae fontes revelatae veritatis et acta Ma­ gisterii Ecclesiae proponunt de peccato originali, quod procedit ex peccato vere commisso ab uno Adamo, quodque generatione in omnes transfusum, inest unicuique proprium» (Denz. 3897). 530. In hoc postremo documento, quo prima vice doctrina Polygenismi directe et explicite a Magisterio considerata est, haec certe excluditur saltem ut erronea, cum absolute negetur a catholico sustineri posse. Nec proinde obstat mitigata forma subsequendum verborum «Cum nequaquam appareat quomodo huiusmodi senten­ tia componi queat», quoniam totus contextus ostendit mitigationem respicere solam formam verborum negantium, non vero ipsam ne­ gationem, ac si S. Pontifex dubitet, vel contempletur possibilitatem componendi non derivationem omnium hominum ex Adamo cum dogmate fidei de universali peccati originalis contractione per gene­ rationem ex eodem Adamo: haec enim contradictionem implicant, scilicet aliquem non derivari ad Adamo et peccatum originale contrahere per generationem ex Adamo. 80Ut notatum est supra (n. 528), Rahner ob ea verba S. Pontificis non aliud pro monogenismo concludi posse asserit, quam notam certitudinis reformabitis; imo ulterius asserit ex ipso Concilio Tridentino non magis deduci posse, sed illius sensum ex ipsa hac declaratione Pii XII determinari. Aliquid simile, quod attinet solam hanc declara- Γ)Ε CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 535 Nec refert quod non dicatur explicite «generatione ipsius Adami» sed «generatione» peccatum transfundi. Nam referentia ad ge­ nerationem ipsius Adami resultat tum ex commate immediate prae­ cedenti «Ex peccato commiso ab uno Adamo» tum ex ipsa explicita doctrina Cone. Trid. ad quam S. Pontifex manifeste sese refert quaeque sic sonat: «Homines, nisi ex semine Adae propagati nas­ cerentur, non nascerentur iniusti, cum ea propagatione per ipsum, dum concipiuntur, propriam iniustitiam contrahant» (Denz. 1523). Unde nequit fingi hypothesis, in qua aliqui priores stipites, Adamo aequales nec ab ipso generati, veluti iuridice inquinati fue­ rint ipsa culpa Adami, eamque subinde suis ipsis filiis per genera­ tionem communicaverint. Ad summum cogitari potest hypothesis alicuius polygenismi praeadamitici, seu aliquorum hominum ex sti­ pitibus praeadamiticis generatorum, nec proinde originali Adami peccato inquinatorum, qui tamen ante Adamum vel non multo post extincti fuerint, ita ut non censeantur ad praesens historicum genus humanum pertinere. Et haec esset porta, quam S. Pontifex theoriae Polygenismi apertam relinqueret. quatuor praecipui loci afferri solent: Primus locus est integra narratio genesiaca, Gen. 1-3. Gen. 1. 26-28: «Masculum et feminam creavit eos... Et ait’. Crescite et mul­ tiplicamini et replete terram». Plerique exegetae, inter quos Zapletal, Jacob, Vaccari, Heinisch, Chaîne, putant ex hoc textu sufficienter deduci unitatem ge­ neris humani; alii vero pauci, signanter Ceuppens,* 81 dicunt ex ipso solo textu non deduci nisi Deum creasse diversitatem sexuum, non vero unicitatem paris. Quidquid sit, prior sensus huic textui accedit saltem ex manifesto parallélisme cum Sap. 10. 1 sq. de quo mox dicetur. Ceterum, in c. 2 et 3 plura dicuntur quae, sine praeiudicio et in sensu litterali accepta, manifestant Adamum et Evam fuisse solos homines, quando creati fuerunt, et ex eius subinde ceteros homines processisse; c. 2, v. 5: «Homo non erat, qui operaretur terram», quod quidem dicitur immediate post narrationem creationis caeli et 531. Ex Scriptura tionem, concludit Echarri, art. cit. (supra, in n. 524) 140, scribens: «En definitiva, pues, diriamos que, segùn el sentido objetivo y formal del texto, no se declara que el poligenismo sea falso o inconciliable con el dogma del pecado original». 81 Art. cit. (supra, in n. 524) 24 sq. Item Quaestiones selectae ex historia primaeva (ed. 2, Taurini 1948) 38. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 336 terrae; v. 7: «Et factus est homo in animam viventem», quod connaturaliter significat tunc primo factum esse ut existeret homo; v. 18: «Non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adiutorium simile sibi», non ergo erat tunc aliud humanum individuum; v. 20: «[Inter] cuncta animantia... non inveniebatur adiutor similis eius»; c. 3, v. 20: «Et vocavit Adam nomen uxoris suae Heva, eo quod mater esset cunctorum viventium», quod quidem in c. 4 et 5 particulariter ostenditur per enumerationem generationum et des­ cendentium Adae et E vae. Rk x ' i .· , f • aF'" I i’1*’1' A ( ii t 'f' 532. Vis huiusmodi loci nequit infirmari nisi omnia haec referendo ad meram formam litterariam vel figuraient, ita ut unicum historicum ac litterale contentum illius sit affirmatio creationis viri et mulieris, vel etiam unitatis speciei omnium hominum et originis a Deo, non obstantibus tot eorum somaticis et culturalibus differentiis.52 Sed hoc modo tangeretur ipsa substantia historicae narrationis, cum ex tot citatis expressionibus et ex toto ipso generali contextu, manifesta sit intentio auctoris enarrandi originem historicam, tum mundi tum ipsius generis humani; unitas autem specifica et unitas causae divinae non sunt veritates ordinis historici, sed metaphysici et religiosi. Ceterum viro saltem catholico non licet aliter quam historice et litteraliter interpretari ea quae ibi dicuntur de «generis humani unitate» quoad eius originem, ut declaravit Commissio Biblica supra relata (n. 519). Nec valet obicere quod, ut subinde declaravit secretarius eiusdem Commissionis in epistola ad Card. Suhard 16 ian. 1948, in interpretatione trium priorum capi­ tum Genesis «examinandum est, quae sit antiquorum populorum orientalium in libris componendis modus, quae eorum psychologia, quis modus loquendi, quae eorum de ipsa veritate historica notio». Nam, quamvis ex his sequatur plures narrationis circumstantias accipi posse in sensu figurato et vulgari aut ad meram litterariam formam revocari, manet tamen ipsam narrationis sub­ stantiam esse accipiendam in sensu vere historico, vulgari sermone expresso, ut in eadem epistola declaratur, his verbis immediate subductis: «Si quis a priori contenderet narrationes eorum nullam historiam in sensu moderno huius verbi continere, facile insinuaret ea nullo sensu esse historica, cum reapse verbis simplicibus et figuratis, quae respondent captui hominum minus eruditorum, referant veritates fundamentales oeconomiam salutis spectantes atque etiam modo vulgari describant originem generis humani et populi electi» (Denz. 3864). 533. Sap. 10. 1 sq.\ «Haec [Sapientia] illum qui primus for- 82 Ita vim biblici argumenti infirmare conatus est inter catholicos Rahner, loc. cit. (supra, in n. 524); cf. apud. Zuerich, art. cit. (supra, in n. 524) 235-235. Simili fere modo loquitur Bataini, art. cit. (supra, in n. 524) 194 sq. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 437 matus est a Deo pater orbis terrarum [*«τήρ κόσμου] R3 cum solus esset creatus, custodivit et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem continendi omnia». Hic habetur manifesta allusio ad narra­ tionem genesiacam et ex ipsa iudaica traditione confirmatur histori­ cus ac litteralis sensus illius, quod attinet originem totius humani generis ab Adamo. Act. 17. 24-26 (oratio Pauli ad Athenienses in Areopago): «Deus, qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt..., ipse dat omni­ bus vitam et inspirationem et omnia... Fecitque ex uno omne genus humanum inhabitare super universam faciem terrae definiens statu­ ta tempora et terminos habitationis eorum». Ille unus, ex quo factus est genus humanum non est ipse Deus, ut patet ex ipsa lectione (non enim Deus facit ut ex Deo procedat genus humanum), sed Adam, de quo 1 Cor. 15. 45: «Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spi­ ritum vivificantem». Affirmatur explicite universalitas originis ho­ minum ex Adamo («Omne genus humanum super universam faciem terrae»), idque adversus polygenisticas ipsas ideas paganorum de discrimine speciei et originis populorum. Textus igitur, cum sit in­ directa allusio ad genesiacam narrationem, illius historicum ac lit­ teralem sensum confirmat ac determinat, cumque non sit mera cita­ tio Genesis, profert directum testimonium ipsium Apostoli de historicitate originis generis humani ex Adamo, quam ille invocat in confirmationem alicuius doctrinae religiosae. Rom. 5. 12-21: «Per unum hominem peccatum in hunc mun­ ium intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt...». Agitur de una persona physica et individuali, non morali aut collectiva, quae in v. 14 designatur nomine Adam et opponitur Christo. Transmissio peccati Adae in ceteros homines explicite sig­ nificatur; huius autem rationem esse generationem sive unitatem originis, non significatur explicite, sed supponitur tum ex ipsa im­ plicita allusione ad narrationem genesiacam tum ex pleno sensu eorum quae dicuntur de omnibus peccantibus in Adamo, quae vix concipi possunt absque pertinentia ad familiam Adae et descenden­ tia ab eo. Unde, quamvis hic locus per se solus et abstracte conside­ rs Vox côsmos (mundus) pro genere humano adhibetur etiam alibi in A. T-, v. g. in ipsa Sap. 2. 24; 26: «sanitas orbis terrarum»; 14. 14; et saepe in N. T., ut Mat. 5. 14; 13. 38; Io. 1. 29; 3. 17, 19; Rom. 3. 19; 5. 12; 1 Io. 2. 2; 4. 14: «salvator mundi». DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 538 ratus, non probet unitatem generis humani, hanc tamen probationem vehit, eamque decisivam, in toto contextu mentis Apostoli. In 1 Cor. 15. 45, 47, Apostolus eundem duplicis Adami parallelismum his verbis exprimit: «Factus est primus homo Adam in animam viventem [ex quo, ut ait in Act. 17. 24-26, supra, Deus «fecit omne genus hominum»], novissimus Adam in spiritum vivificantem... Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis». unitatem generis humani ostendunt tum ex unitate salutis in Christo, secundo Adamo, tum ex derivatione peccati Adae in omnes homines. Eiusdem unitatis signum esse dicunt ipsum factum formationis Evae ex Adamo, ut nihil nempe relinqueretur quod non ex Adamo procederet. Propositis sibi fabulis antiquorum de existentia monstrosorum hominum generum, vel sic dictorum Antipodum sive hominum a contraria parte terrae existentium, res­ pondent, vel negando illorum existentiam, ob quasdam sibi eviden­ tes rationes scientificas, vel dicendo quod, supposita illorum exis­ tentia, aut non sunt homines, aut, si homines sunt, ex Adamo des­ cendant oportet. 534. Patres * f ' i 1 . ! Irenaeus, Adv. haer. 3. 23. 2: «Hic est autem Adam, si oportet verum dicere, primiformis ille homo, de quo Scriptura ait dixisse Dominum: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; nos autem omnes ex ipso, et quoniam sumus ex ipso, propterea quoque ipsius haereditavimus appellationem» (MG 7. 961). Theodoretus, supra relatus (n. 521), ex unitate humani generis repetit formationem Evae ex Adamo. Ambrosius, De paradiso 48, pariter ait ideo Evam formatam esse ex Adamo «ut sciremus... esse... unum fontem generis humani». (ML 14. 298). Augustinus, In Io., tr. 9, n. 10: «In ipso exordio Adam et Eva parentes omnium gentium erant, non tantummodo ludaeorum; et quidquid figuraba­ tur in Adam do Christo, ad omnes utique gentes pertinebat, quibus salus est in Christo» (CCL 36. 96). De civ. Dei 16. 8 sq.: «Quaeritur etiam, utrum ex filiis Noe vel potius ex illo uno homine, unde etiam ipsi extiterunt, pro­ pagata esse credendum sit quaedam monstrosa hominum genera, quae gentium narrat historia... Sed omnia genera hominum, quae dicuntur esse, crede­ re non est necesse. Verum quisquis uspiam nascitur homo, id est animal rationale mortale, quamlibet nostris inusitatam sensibus gerat corporis for­ mam seu colorem sive motum sive sonum sive qualibet vi, qualibet parte, qualibet qualitate naturam: ex illo uno protoplasto originem ducere nullus fidelium dubitaverit... Quapropter..., aut illa, quae talia de quibusdam genti­ bus scripta sunt, omnino nulla sunt; aut si sunt, homines non sunt; aut ex Adam sunt, si homines sunt... Quod vero et antipodas esse fabulantur, id est homines a contraria parte terrae, ubi sol oritur, quando occidit nobis, adversa ’ DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 539 pedibus nostris calcare vestigia: nulla ratione credendum est» (CCL 48. 508-510). Eodem modo antipodas iam iudicaverat Lactantius (Div. instit. 3. 24, ML 6. 425-428). Saec. 8 Zacharias R. P. in quadam epistola ad S. Bonifacium damnat cuiusdam Virgilii presbyteri «perversam et iniquam doctrinam..., quia contra Deum et animam suam locutus est, si clarificatum fuerit ita eum confiteri, quod alius mundus et alii homines sub terra sint, seu sol et luna» (Epist. 11, ML 89. 946). PROBATUR 2. Ex ratione theologica. 535. Unitas originis generis humani est necessaria conclusio duplicis veritatis fidei a Conc. Trid. definitae, scilicet universalitatis peccati originalis (sess. 5, can. 2) et transmissionis eiusdem per ge­ nerationem ex Adamo (can. 2 et 3: «Ada eius propagini nocuit... In omne genus humanum transfudit peccatum... Adae peccatum, origi­ ne unum est, et propagatione non imitatione transfusum, omnibus inest unicuique proprium», Denz. 1512 sq.). Ratio sic in forma conficitur: Omnes homines habent peccatum originale. Atqui pec­ catum originale contrahitur per generationem ex Adamo. Ergo om­ nes generati sunt ex Adamo. Huiusmodi conclusio ex duabus prae­ missis fidei est tam immediata, ut plures theologi dicant eam esse implicite definitam, nec meram conclusionem theologicam, ut nota­ vimus supra (n. 528, 529). Unde unitas originis totius generis humani ex Adamo est necessarium fundamentum dogmatis peccati originalis, prout de facto praedicatur ab Ec­ clesia, seu ut peccati universalis et ut contracti per originem ex Adamo. Nec nisi triplici modo, quo pessumdaretur huiusmodi dogma, posset quis fingere peccatum originale in hypothesi Polygenismi. Primo nempe, eximendo a peccato originali aliquos homines, illos nempe qui ab Adamo non derivarentur. Et hoc est contra universalitatem illius peccati. Secundo, excogitando alium modum transmissionis praeter generationem, puta meram iuridicam imputationem. Et hoc pariter adversatur definitioni tridentinae, explicite loquenti de «propagine» et «propagatione» ex Adamo; cuius sensus adhuc explicitius declaratur in sequenti sess. 6, c. 3, his verbis: «Homines, nisi ex semine Adae propagati nascerentur, non nascerentur iniusti, cum ea propagatione per ipsum, dum concipiuntur, propriam iniustitiam con­ trahant» (Denz. 1523 ).M Tertio, accipiendo Adamum non pro individua persona sed pro collectiMCf. R. Gibellini, «La generazione come mezzo di trasmissione dei peccato ori­ ginale nel decreto Tridentino ’De peccato originali'», Studia Patavina III (1956) 389-420. —«La generazione come mezzo di trasmissione dei peccato originale nel decreto Tri­ dentino ’De iustificatione’ e documenti recenti dei magistero», ibid. IV (1957) 3-32. 540 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE vitate plurium primorum stipitum, ex quibus ceteri homines per generationem peccatum contraherent. Et haec hypothesis, quam suggesserunt aliqui doctores protestantes nec displicuit quibusdam catholicis (cf. supra, n. 527), adversatur pariter tum menti Conc. Trid. tum eius definitioni.*5 Nam, quamvis Concilium nunquam directe dicat Adamum esse unum physicumque hominem nec meram hominum collectivitatem, iugiter tamen hoc tanquam indubitatum supponit, tum quia in hoc solo sensu Adam intelligebatur a patribus conciliatibus nec unquam alius sensus occurrerat in catholica theologia, tum quia in ipsa defi­ nitione plura dicuntur quae nonnisi ad unam physicam personam referuntur; agitur enim de «primo homine Adam, mandatum Dei transgrediente» (sess. 5, can. 1), de peccato quod non «sibi soli sed et nobis nocuit» (can. 2), de peccato «quod origine unum est» (can. 3) quodque proinde ab uno peccante procedit, de «primo Adamo» opposito «secundo Adamo lesu Christo» (sess. 6, can. 4) qui procul dubio est unica physica persona.*0 ’ > *· 11 ’ 536. Obiectiones, quae contra monogenismum afferri solent, ad tres reduci possunt. Primo scilicet, ipsa Scriptura supponit tempore Caini et Abelis, primorum Adae filiorum, fuisse multos homines; nam dicitur in Gen. 4. 13, 14, 17: «Dixitque Cain ad Dominum: ...Ecce... ero vagus et profugus in terra: omnis igitur, qui invenerit me, occidet me... Cognovit autem uxorem suam, quae concepit et pcperit Henoch; et aedificavit civitatem, vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch». Ceterum, nisi fuissent alii homines praeter Adamum, istius filii nubissent eorum sororibus, quod est contra legem natu­ ralem. Secundo, scientia palaeontologica ostendit magnam varietatem hominum, qui nequeunt proinde ab eodem stipite et multo minus ab eodem pare des­ cendere. Tertio, eadem scientia ostendit multo antiquiorem esse humanitatem quam hucusque putabatur; id autem suggerit polygenismum, seu derivatio­ nem hominum ex variis stipitibus, quorum quaedam generationes potuerunt per longum tempus extingui, aliis manentibus vel novis stipitibus eorumque generationibus locum cedentibus. 537. Respondetur. Primo, nescimus quot filios et filias Adam genuerit et quo ordine et 83 Vide quomodo supradicti (n. 528) Rahner et Bataini conentur eludere vim defi­ nitionis tridentinae. 86 Ceterum, praefata hypothesis collectivi tatis hominum, conspirative, vel simultanée, vel quomodolibet universaliter, peccantium, innumerabilibus difficultatibus oneratur. Sup­ ponit enim omnes tales homines in variis dissitisque fortasse regionibus, imo in variis temporibus, existentibus, habuisse donum integritatis ex quo exciderunt, omnes accepisse idem Dei mandatum, omnes habuisse eandem tentationem et omnes succubuisse eidem peccato, vel saltem eos qui fuerunt absque elevatione, aut mandato, aut peccato, omnes obiise nulla relicta prole. Cf. Lennerz, art. cit. (supra, in n. 524) 419-423. Haec autem dicimus tantum ad ostendendam summmam hypothesis improbabilitatem, supposita qui­ dem non absoluta cius imposibilitate; nam his non indigemus ad ipsum dogmaticum ar­ •III gumentum conficiendum. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 541 tempore. Genesis, in c. 4 nominat solos Cain, Abel et Seth, quorum comme­ moratio sola confert ad historiam salutis; in c. 5, v. 4 ait generaliter: «Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias». Sensus verborum Caini, et civitatis quam extruxit, non uno modo explicatur ab exegetis. Quidam inter alia suggerunt transpositionem narratio­ nis de Abele et Cain a posteriori tempore patriarchali ad primam periodum humanitatis, et praefatam civitatem dicunt extructam non a Caino sed ab ipso Henoch, ut suadet ipsa nominis attributio. Ceterum, omnia accipiendo ut sonant et supposita satis celeri multiplicatione filiorum et filiarum Adae, non difficile intelligitur, quare Cain timuerit occidi ab aliis iam numerosis homi­ nibus, utut familiaribus, et quare dici possit construxisse aliquam civitatem, in sensus largiori cuiusdam stabilis familiaris commorationis, in oppositione ad anteriorem vitam nomadam. Matrimonium autem inter fratres et sorores non repugnat primariis praeceptis legis naturalis, ac ideo, ex necessitate multi­ plicandae speciei, dici potest permissum a Deo in primordiis humanitatis. 538. Secundo, ex scientia palaeontologica nequit ostendi specifica dif­ ferentia inter varios typos humanitatis, sicut non ostenditur quidquam in ma­ teria essentialis Transformismi, ut dictum est supra (n. 523). Varii typi his­ torici quos cognoscimus (vulgo «races») manifestant solas differentias acci­ dentales.87 De variis vero typis praehistoricis (cf. supra, n. 517, 523), cum nihil certi adhuc afferatur, ex quo determinari possit quandonam verus homo, ratione praeditus, existere ceperit, dici potest quod Augustinus aiebat de monstrosis hominibus suo tempore praedicatis: «Aut illa, quae talia de qui­ busdam gentilibus scripta sunt, omnino nulla sunt; aut si sunt, homines non .sunt; aut ex Adamo sunt, si homines sunt» (supra, n. 534).88* 539. Tertio, humani generis antiquitas® quatumvis extendatur, non favet polygenismo, cum ex unica stirpe et unico pare, interminatae genera­ tiones oriri possint, nec unius vel alterius extinctio continuationi et multipli­ cationi ceterarum officiat. Ceterum, quamvis modernae scientiae inventa sug­ gerant remotiorem antiquitatem quam hucusque putabatur, non est tamen leviter et ultra modum extendenda, tum quia data ipsa scientifica sunt valde incerta, ut patet ex discrepantibus computationibus cultorum scientiae natu­ ralis, tum quia, etiam sub ratione theologica, excessivae antiquitatis computa­ tio tangeret indirecte dogma redemptionis, seu computationem temporis 87 De qua re apte et sufficienter disserit Schulien, loc. cit. (supra, in n. 524). 88 Varios sensus cultorum scientiarum summatim et apte exponit Bataini, art. cit. (supra, in n. 524) 188-191. wDezani, S., L'alba dell'humanità, Torino 1945. Koppel, R., «Ultimae investigationes de aetate generis humani», Biblica (1934) 419-436.—«De antiquissimis hominibus», Verbum Domini XVII (1937) 262-267. Marcozzi, V., L’uomo nello spazio e nel tempo, (Milano 1953) 267-284. Ruffini, E., Chronologia Veteris et Novi Testamenti in aeram nostram collata (Ro­ mae 1924) 39-89.—La teoria dell'evoluzione secondo la scienza e la fede (Roma 1948) 192-196. Schneider, J. M., «Theologisches und Geologisches zur Lehre über das Alter des Menschheit», Divus Thomas (Freiburg) V (1927) 313-326. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 542 > ; f J r Γt· I I 1 ; ΐ adventus Christi et explicationem rationis quare divina Providentia remedium salutis, sive plenitudo temporum salvificorum, tam diu postposuerit. Attenta Scriptura, inter Adamum et Christum haberentur, iuxta textum hebraicum masoreticum circiter 4117 anni, iuxta textum Samaritanum circiter 4418, iuxta versionem Septuaginta circiter 5613. In his fundantur aliae com­ putationes quae in Ecclesia circumferebantur, ut Martyrologii Romani (5199), Clementis Alex. (6620) et Augustini (6000; cf. De civ. Dei 18. 40), quaeque medium numerum 5000 annorum generatim proferunt. Ceterum, ea Scriptu­ rae computatio valde incerta est, cum variae genealogiae, in quibus ipsa fun­ datur, sint incompletae et verbum «genuit» in eis accipi possit, et quandoque debeat, in sensu generationis mediatae, ut patet ex comparatione diversarum genealogiarum (cf. v. g. Gen., c. 4, 5 et 11; Mat. 1. 1-17; Luc. 2. 23-38). Attenta scientia historica, nonnisi pauca approximative determinari pos­ sunt. Ita antiqui Aegyptii historia refert signa primae dynastiae ad annos circiter 3300 ante Christum et antiquissima omnium historia Babylonensis et Sumerica non ascendit ultra annum 4000 ante Christum.9091 Cum autem huius­ modi stabilis ac organizatae civilizationis forma satis longum praeparationis tempus supponat, ea chronologia satis propinqua apparet ipsi scripturisticae computationi. Attentis autem inventis scientiae palaeontologicae, mira est discrepantia computationum inter modernos, quod attinet integrum periodum inter appa­ ritionem (catholice creationem) primi hominis et hodiernum tempus. Inter ipsos catholicos nonnisi unus vel alius*' retinet antiquiorem ac communem computationem, fundatam in Scriptura, scilicet 6000 vel 7000 annorum (4 vel 5 usque ad Christum); alii assignant 10 vel 20 vel 30 vel 40 et usque ad 100 millia annorum. Inter extraneos, aliqui ultra procedunt, generatim usque ad, 230.000 annorum, et unus vel alter (ut L. Pilgrim) usque ad 1.620.000 an­ norum. Difficultas autem provenit praecipue tum in assignanda duratione epochae quaternariae, in qua apparent prima hominis vestigia sive fossilia (cf. supra, n. 416), tum ex incertis criteriis quae adhibentur in determinanda duratione variarum epocharum, puta iuxta mutationes geologicas, quae tamen in antiquo tempore potuerunt esse multo velociores quam nunc, vel iuxta praesuppositum successionis inter varias mutationes, quarum tamen plures po­ tuerunt simul contingere. QUAESTIO III. !I ! DE ORTU SINGULORUM HOMINUM.92 I. SENSUS QUAESTIONIS. 540. Haec quaestio est extensio duarum praecedentium, qua90 Cf. A. Falkenstein, Archaische Texte ans Druk, Berlin-Leipzig 1936. 91 Ut Schneider, loc. cit. 92 1 p., q. 90; q. 118, a. 2 et 3; In 2 Sent., dist. 18, q. 2, a. 1; C. Gent. 2. 83-89; De potentia, q. 3, a. 9 et 10. Alessandri, M. et Masi, R., «SulTorigine delTanima umana», Euntes docete XV (1955) 60-95. Da Cruz Pontes, J. M., «Le problème de l’origine de l’âme de la patristique à la solution thomiste», Recherches de théologie ancienne et médiévale XXXI (1964) 175-229. ■ ^•*· λ£^ · '*/ia> - ^4 z- *■ yL.r^-L . ... · λ i ·» » -*- a - M& DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 543 tenus ab origine humanitatis complexive spectatae fit transitus ad originem sive ortum singulorum hominum. Porro in quaestione im­ mediate praecedenti iam statuimus totum genus humanum procede­ re a primo pare, Adam et Eva; restat ut inquiramus de modo quo ista processio fit in singulis hominibus, cumque de corpore ex ipsa experientia constet ipsum non fieri per Dei creationem ex nihilo, neque per immediatam Dei formationem (sicut corpus primi homi­ nis et primae mulieris), sed per puram immediatorum parentum ge­ nerationem (sicut in ceteris viventibus), sola quaestio manet de ani­ ma, utrum scilicet producatur ab ipso Deo per veram creationem ex nihilo, nec ullatenus a parentibus per viam generationis, et utrum primo producatur in ipso momento quo corpori unitur et in quo dicitur ipse integer homo generari. II. ERRORES. 541. Quoad primam quaestionem de ipso modo productionis, contra communem ac catholicam doctrinam quae vocari solet creationismus, seu quae docet veram ac proprie dictam ex nihilo creatio­ nem uniuscuiusque animae (non secus ac animae ipsorum primorum parentum), occurrunt duo errores, scilicet Emanatismus, docens omnem animam emanari a substantia divina, de quo dictum est supra (n. 516), agendo de anima primorum parentum, et Generatianismus sive Traducianismus,93 docens animam, non secus ac corpus, Karpp, H., Problème altchristlicher Anthropologie, Gütersloh 1950. Kleutgen, J., «Uber den Ursprung der menschlichen Seele», Zeitschrift fiir katholische Théologie VII (1883) 197-229. Konerman, A., Die Lehre von der Entstehung der Menschenseele in der christlichen Literatur bis zum Konzil von Nizda, Münster 1915. Lacroix, B., «L’origine de l’âme humaine», Revue de l’Université d’Ottawa XIV (1944) 61-97, 175-202, 209-249. Michel, A., «Traducianisme», Dictionnaire de théologie catholique XV-1 (Paris 1946) 1350-1365. Muzio, G., La creazione dell’anima umana seconda S. Tommaso, Roma 1961. Rahner, K., «Die Hominisation als theologische Frage», Das Problem der Homi­ nisation (auctoribus Overhage et Ranner, Freiburg 1961) 13-90. Reany, W., The creation of human soul, New York 1932. Riva, C., Il problema delVanima intellettiva, Domodossola 1956. Stockums, W., «Historisch-kritisches über die Frage: Wann entsteht die geistigg Seele?», Philosophisches Jahrburcb XXXVII (1924) 225-252. Zehetbauer, O., Animae humanae infundendo creantur et creando infunduntur, Sopronii 1893. 93 Haec vox primo invecta est a Pelagianis, qui «traducianos» vocabant catholicos docentes transmissionem peccati originalis per viam generationis (cf. Augustinum, Opus imperfectum contra lulianum, 1. 1, n. 6, MI. 44. 1053). DE DEO CREANTE ET ELEVANTE generari sive traduci a parentibus. Huiusmodi Traducianismus du­ plicem formam assumpsit. Traducianismus materialis, vel simpliciter dictus, docet animam vere ge­ nerari sive produci ex ipso semine parentum, eodem modo ac corpus. Id necessario supponitur a Sensistis et cognatis Transformistis rigidis, qui ani­ mam humanam assimilant animae brutorum et de quibus dictum est supra (n. 516). Aliquid simile docuerunt aliqui antiquiores Patres, qui, ut impugna­ rent emanatismum et praeexistentialismum platonicum, concipiebant animam tanquam aliquod corpus subtilius ac sui generis, quod originatur ex semine distillato ab ipsa anima parentum, sicut corpus ex corporali semine eorundem. Haec sententia ab omnibus ac certius tribuitur Tertulliano,93 |l’"1 incerte vero etiam aliis scriptoribus, ut Lactantio (ita Rufinus, Apol. ad Anastasium 6, ML 21. 626), Apollinari (ita Hieronymus, Epist. 126. 1, ML 22. 1086, qui exag­ gerate id attribuit «Tertulliano, Apollinari et maximae parti Occidentalium») et Lucifero schismatico episcopo Caralitano (ita Augustinus, De haeresibus, haer. 81, ML 42. 45). Huiusmodi Traducianismus damnatus est ut haereticus ab Anastasio II a. 498 (cf. infra, n. 545). Traducianismus spiritualis, qui a modernis vocatur potius Generatianismus, docet animam spiritualiter produci ab anima parentum, vel per quandam transfusionem, sicut lux generatur a luce, vel per superadditam a Deo crea­ tricem virtutem qua parentes fiunt simul veluti instrumentum creationis novae animae (in qua utraque explicatione putant sen·ari sufficienter doctrinam de creatione animarum, scilicet vel mediate in anima primi hominis, vel imme­ diate ratione instrumentalis creationis). In hanc sententiam inclinarunt Augus­ tinus et aliqui alii Patres occidentales post ipsum, putantes ita facilius contra Pelagianos explicari transmissionem peccati originalis, quod pertinet ad animam.94 542. Ipse quidem Augustinus, reiecto ex una parte supradicto mate­ riali Traducianismo et admissa ex alia parte possibilitate et convenientia im^INDe anima, fere per totum librum, et peculiariter c. 7, 8, 9, 19, 20, 22, 36. In c. 9 ait: «Animae corpus adserimus propriae qualitatis et sui generis»: c. 27: «Hoc erit semen animale, protinus ex animae destillatione, sicut et virus illud corporale semen ex camis defaecatione»; c. 36: «Anima in utero seminata pariter cum came pariter cum ipsa sortitur et sexum» (CCL 2. 791, 723, 838). Augustinus sic refert ac reicit Tertulliani sententiam: «Nam et illi qui animas ex una propagari asserunt, quam Deus primo homini dedit, atque ita eas ex parentibus trahi dicunt, si Tertulliani opinionem sequuntur, profecto eas non spiritus sed corpora esse contendunt, et corpulentis seminibus exoriri: quo perversius quid dici potest? Neque hoc Tertullianum somniasse mirandum est, qui etiam ipsum Creatorem Deum non esse nisi corpus opinatur» (Epist. 190, c. 4, n. 14, ML 33. 861). Analysim totius doctrinae Tertulliani de natura et origine animae instituit A. D’Ales, La théologie de Tertullien (Paris 1905) 112-153. Confer etiam G. Esser, Die Seelenlehre Tertullians, Paderborn 1893. 94 Ex Patribus graecis quidam autores incerte Gregorium Nyssenum inter traducianistas referunt, ob aliquas eius expressiones quae etiam in tali sensu intelligi possent (De hominis opificio 29, MG 44. 235). Cf. D. L. Rebecchi, «L’antropologia naturale di San Gregorio Nisseno», Divus Thomas (Piacenza) XX (1943) 325-330. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 545 mediatae creationis uniuscuiusque animae, quamvis speculative hanc praefer­ ret, de facto tamen iugiter haesitavit et usque ad finem suae vitae quandam inclinationem in spiritualem Traducianismum manifestavit, tanquam in faci­ liorem modum explicandi transmissionem peccati originalis et vitandi peri­ culum negationis illius, addens tamen se esse paratum ad creationismum am­ plectendum, si exinde doctrina de peccati originalis transmissione nullum ca­ piat detrimentum.94 ,b"*Ob Augustini auctoritatem, contraria creationistica sen­ tentia aliorum Patrum, et peculiariter Hieronymi inter latinos, nonnisi lento pede processit, nec supradicta traducianismi condemnatio per Anastasium II decisivum influxum in hunc sensum exercere potuit. Nam haesitatio inter creatianismum et spiritualem Traducianismum permansit usque ad scholasti­ cum medium aevum, signanter apud Fulgentium Ruspensem (De vera praedest. 3. 28 sq.; Epist. 16. 16), Gregarium M. (Epist., 1. 9, epist. 52) et Rabanum Maurum (De anima 2), donec, saltem saec. 12, simpliciter expuncta fuerit, Petro Lombardo firmam ceterorum doctorum sententiam sic expri­ mente: «Catholica autem Ecclesia nec simul nec ex traduce factas esse animas docet, sed in corporibus per coitum seminatis atque formatis infundi et infun­ dendo creari» (Sent., 1. 2, dist. 18, n. 8). Ceterum, etiam in tempore posteriori quidam doctores mitigatum quen­ dam et ambiguum Traducianismum redintegrare conati sunt. In libello «Cum dudum», a Benedicto XII Armenis transmisso a. 1341, reprobatur «quod qui­ dam magister Armenorum vocatus Mechitriz, qui interpretatur paraclitus, de novo introduxit et docuit, quod anima humana filii propagatur ab anima patris sui, sicut corpus a corpore et angelus etiam unus ab angelo» (Denz.* 33 b‘»)S. Doctor mentem suam signanter manifestat in duplici epistola 166 ad Hierony­ mum (anni 415) et 190 ad episcopum Optatum (a. 418). In Epist. 166, n. 25-27, recensitis variis de origine animae sententiis per respectum ad dogma de transmissione peccati ori­ ginalis. scribit «Unde illa de animarum novarum creatione sententia, si hanc fidem funda­ tissimam [de peccato originali] non oppugnat, sit et mea; si oppugnat, non sit et tua... Nam licet nemo faciat optando, ut verum sit quod verum non est, tamen si fieri potest, optarem ut haec sententia vera esset, sicut opto ut, si vera est, abs te liquidissime atque invictissime defendatur... Illam vero opinionem, quod ex una [anima primi hominis] fiant omnes animae, nec discutere volo, nisi necesse sit; atque utinam ista, de qua nunc agimus [i. e. creationismi], si vera est, sic abs te defendatur, ut hoc necesse iam non sit» (ML 33. 731 sq.). Epist. 190, n. 15 sq.: «Cum considerari et pertractari coeperit quid dicatur, mirum si ullus sensus comprehendit humanus quonam modo tanquam lucerna de lucerna accen­ datur et sine detrimento alterius alter inde ignis existât, sic anima de anima parentis fiat in prole, vel traducatur in prolem; utrum incorporeum semen animae, sua quadam occulta et invisibili via seorsum ex patre currat in matrem cum fit conceptus in femina; an, quod est incredibilius, in semine corporis lateat... Quaeritur tamen utrum omnem flatum ex illo uno flatu [quo Deus creavit animam primi hominis], sicut omne corpus hominis ex uno illo corpore, faciat, an vero nova quidem corpora faciat ex uno, animas autem novas ex nihilo... Sed ubi res naturaliter obscura nostrum modulum vincit et aperta divina Scriptura non subvenit, temere hinc aliquid definire humana coniectura praesumit» (ML 33. 861 sq.). Cf. P. Galtier, «Saint Augustin et l’origine de l’homme», Gregorianum XI (1930) 5-31.—M. F. Sciacca, «L’origine deU’anima secondo Sant’Agostino», Giornale di metafisica IX (1954) 542-550.—C. Riva, «Creazionista o traducionista, S. Agostino?», Rivista Rosminiana L (1956) 1-5. 18 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 546 1007).’’5 Saec. 16, Lutberus (secus ac Calvinus) in Traducianismum inclinavit.^'Saec. 17-18, duo theologi angustiniani, H. de Noris j 1704)* et J L. Berti (t 1766)*,Εί11 Augustini sententiam probabilem esse dixerunt. Saec. 19, H. Klee,91 G. C. Ubagbs*^'1 et D. B. G ravina^ in eundem spiritualem Traducianismum inclinarunt. Eidem peculiarem formam addiderunt tum lacobus Frohscbanimer,^,ki,i docens hominem tam secundum corpus quam secundum animam generari a parentibus, vi cuiusdam potestatis creativae, divinitus insitae naturae humanae inde a prima rerum origine (cui favet G. Hermes),95 99 tum Antonius Rosmini, docens animam prius generari a paren­ 98 97 96 tibus tanquam sensitivam er subinde sese evolvere in intellectivam, quando illi apparet idea entis.' Quoad secundum quaestionem de momento creationis animae, occurrit generalis quaedam doctrina, Praeexistentialismus appellata, quae docet animas creatas esse, vel quomodolibet existere, antequam corporibus infundantur. Duplicem formam assumpsit, aliam sicilicet rigidiorem, quae infusionem animarum corporibus pendulam facit a peccato animarum, et aliam quae a peccato ab­ strahit. 543. 95 Ceterum in responso episcoporum armenorum ad praefatum libellum, huiusmodi error explicite reprobatur: «Hic error, quo anima hominis propagatur ab anima patris sui, sicut corpus a corpore... semper fuit excommunicatus in ecdesia Armenorum, et maledictus sit, quia dicta ecclesia sicut semper credidit, ita idem credit, quoniam animae creantur noviter a Deo, et in tempore animandi, simul fit creatio animae et positio in corpore» (Mansi 25. 1193). 95[HQuem inter recentiores sequitur R. Seeberg, Lehrbuch der Dogmengeschichte IV (ed. 2-3, Leipzig 1917) 170 sq. 96 Vindiciae augustinianae, c. 4, § 3, apud ML 47. 691-701, ubi ait perperam Augus­ tini sententiam erroris argui, cum nec ex traditione nec ex ratione Traducianismus spiri­ tualis refelli possit. 96 lbl»l De theologicis disciplinis, 1. 12, c. 4, n. 9-16. 97 Katholische Dogmatic (Mainz 1835) II 234. 97 b1"'Anthropologiae philosophicae elementa (Lovanii 1848) 221. Cuius assertio officio­ sum monitum S. Sedis provocavit. 98 Sull*origine delianima umana e talune verita che ne dipendono dissertazione fisicotcologica, diss. 2, Panormi 1872. K^\Clber den Ursprung der menschlicben Seele. Rechfertigung des Generatianismus, München 1854. Opus in Indicem relatum a. 1857. 99 In Zeitschrift fiir Philosophie und katholische Théologie (1832) 69 sq.. 1 Ita prop. 20 sq. (inter damnatas a S. Officio a. 1887): «Non repugnat ut anima humana generatione multiplicetur, ita ut concipiatur, eam ab imperfecto, nempe a gradu sensitivo, ad perfectum, nempe ad gradum intellectivum, procedere. Cum sensitivo prin­ cipio intuibile fit esse, hoc solu tactu, hac sui unione, principium illud antea solum sen­ tiens, nunc simul intelligens, ad nobiliorem statum evehitur, naturam mutat, ac fit intelliillyt; ligens, subsistens atque immortale» (Denz. 3220 sq.). Similem sententiam S. Thomas tribuit quibusdam doctonbus sui temporis (1 p., q. 118, q. 2, a. 2). Sententiam Rosmini vario modo interpretantur A. Luciani, L’origine dell*anima umana seconda Antonio Rostnini, cd. 2, Padova, 1958, et P. Barale, «L’origine dell’anima intellettiva secondo Rosmi­ ni», Salesianum XX (1958) 118-128. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS i I I 547 Prior ac rigidior forma, partialiter connexa cum emanatismo platonico aut manichaeistico, docet Deum ab initio produxisse per emanationem vel per veram creationem (parum refert) angelos et animas (quae a quibusdam vix ab angelis distinguuntur), tanquam puros spiritus, de se nullatenus destinatos ad corpus informandum, quorum subinde qui peccarunt deiecti sunt in cor­ pora, tanquam in locum punitionis et expiationis. Ita Priscillianistae (inde a saec. 4), quorum errorem connexum cum ema­ natismo manichaeistico sic refert et damnat Conc. Rracarense a. 563: «Si quis animas humanas dicit prius in caelesti habitatione peccasse et pro hoc in cor­ pora humana in terra deiectas, sicut Priscillianus dixit, an. s.» (Denz. 456; cf. emanatisticam propositionem supra, n. 519). Eosdem iam damnaverat Leo Af, in Epistola ad Turribium episc. asturicensem a. 446,2 scribens: «Re­ feruntur [Priscillianistae] asserere, animas quae humanis corporibus inserun­ tur fuisse sine corpore, et in caelesti habitatione peccasse, atque ob hoc a sublimibus ad inferiora delapsas, in diversae qualitatis principes incidisse, ac per aerias ac sidereas potestates, alias duriores, alias mitiores, corporibus esse conclusas, sorte diversas et conditione dissimili... Quam impietatis fabulam ex multorum sibi erroribus texuerunt; sed omnes eos catholica fides a corpore suae unitatis abscidit, constanter praedicans atque veraciter, quod animae hominum, priusquam suis inspirarentur corporibus, non fuere, nec ab alio incorporantur nisi ab opifice Deo, qui et ipsarum est creator et corporum» (ML 54. 684 sq.). Ita pariter Origenistae (inde a saec. 3), fundati in quibusdam ambiguis expressionibus ipsius Origenis, quorum doctrina (non emanatistica tamen, sed creationistica) sic formulatur ac damnatur in Edicto lustiniani imperatoris, in ^articulari Conc. Constantinop. a. 543 publicato et a Vigilio R. P. verisimiiter confirmato:3 «Si quis dicit au sentit, praeexistere hominum animas, utpote quate antea mentes fuerint et sanctae virtutes, satietatemque cepisse divinae contemplationis, et in deterius conversas esse, atque idcirco refrixisse a Dei caritate, et inde ψυχάς graece id est, animas esse nuncupatas, demissasque esse in corpora supplicii causa: anathema sit» (Denz. 403 ).4 Secunda ac mitior forma docet animas prius a Deo creatas, subinde, non ob commissam culpam sed Dei vel propria voluntate, unitas esse corporibus. 2 De illius authenticitate confer J. A. de Aldama, El Stmbolo Toledano I (Romae 1934) 54-56. Authenticitatem tamen negavit Kiinstle, cui non contradicunt Denzinger (in Enchiridio, n. 283-286) et Dekkrs (in opere Sacris erudiri). 3 Ut innuit Cassiodorus, De instit. div. litt. 2, ML 70. 1111. 4 De doctrina ipsius Origenis, cum sit satis confusa, ab eruditis ambigitur. Cf. De principiis (Peri Archon), 1. 2, c, 8, n. 3 sq.; c. 9, η. 1 et 6; 1. 3, c. 3, n. 5. Quidquid sit, certum est Origenistas ex dictis ipsius magistri suam doctrinam deduxisse, imo prae­ fatum lustiniani edictum ex ipso Origenis opere De principiis varios anathematismos efformasse. De doctrina Origenis in hac re confer Dictionnaire de théologie catholique ad voces «Ame», col. 996 sq., «Origène», col. 1533-1535, «Origénisme», col. 1576-1588. Similis doctrina tribuitur etiam Caio Mario Victorino (4 post 362), philosopho neoplatonico ad fidem converso, cuius influxum subiit ipse Augustinus et cuius plura opera perierunt (ea quae referuntur in ML 8 sunt spuria). Cf. H. De Leusse, «Le problème de la préexistence des âmes chez Marius Victorinus Afer», Recherches de science religieuse XXIX (1939) 197-239. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Ita Nemesius, episcopus emesenus (saec. 4; De natura hominis, c. 2, MG 40. 571 sq.), qui putat nonnisi hoc modo servari spiritualitatem et immortalita­ tem animae, et alii «quidam ecclesiastici», quos ita reticito nomine refert Hieronymus (Epist. V2G. 1, ML 22. 1085 sq.: «An [animae] in thesauro habeantur Dei, olim conditae, ut quidam ecclesiastici stulta persuasione con­ fidunt»).56 Quidam huc adducunt etiam sententiam de metempsychosi, seu de transmigratione animarum ex uno corpore in aliud per generationem. Sed haec respicit potius quaestionem de ulteriori sorte animae iam creatae cum primo corpore, quod in prima generatione obtinuit, ac proinde proprium locum obtinet in tractatu De 'Novissimis, quamvis indirecte ac partialiter tangat praesentem quaestionem, quatenus nempe ex ea sententia sequitur non semper animam creari cum huic particulari corpori unitur, cum potuerit iam in alio corpore praeexistere. III. ASSERTIO I. Anima sigulorum hominum, non secus ac II primi hominis, producitur immediate a Deo per veram creatione II ex nihilo. 544. Nota theologica. Animam singulorum hominum vere a Deo creari est dicendum de fide definita a Magisterio ordinario. Eas non emanari ex subs­ tantia divina, est de fide definita a Magisterio extraordinario, ita ut Emanatismus sit formalis haeresis. Eas non derivari, sicut corpus, a semine parentum, eo modo quod docetur a Traducianismo materiali, videtur de fide, saltem ex Magisterio ordinario, cum id nullatenus stet cum conceptu creationis. Eas nullatenus derivari a parentibus, neque incorporali ter, eo modo quo docetur a Traducianismo spiri­ tuali, videtur proximum fidei, cum vix concipi possit quomodo ita salvetur conceptus creationis.0 5 Forte Hieronymus sese refert ad praefatum Nemesium et ad Clementem Alex., Stromata, 1. 2 et 3, passim. De huius sententia confer J. Hering, Etude sur la doctrine de la chute et de la préexistence des âmes chez Clément d’Alexandrie, Paris 1922. In recentiori aetate aliquid simile redintegravit Leibnitius, docens omnes animas fuisse creatas in die sexto genesiaco atque inclusas in quibusdam corpusculis, ita ut postea, secundum leges harmoniae praestabilitae, uniantur successive cum propriis corporibus hu­ manis. Essais de théodicée, 1” partie, § 91: «Je croirais que les âmes qui seront un jour âmes humaines, comme celles des autres espèces, ont été dans les semences et dans les ancêtres jusqu’à Adam et ont existé par conséquent, depuis le commencement des choses, toujours dans une manière de corps organisé». 6Cum nulla habeatur contra Traducianismum directa ac certa definitio Magisterii extraordinarii, theologi non uno prorsus modo assignant notam theologicam. Contra Tra­ ducianismum materialem: de fide definita (Huarte, Hugon, Mors, Baisi); de fide definita a Magisterio extraordinario seu ab Anastasio II (Boyer); de fide catholica ex Magisterio ordinario (Sagüés); doctrina catholica (Parente). Contra Traducianismum spiritualem: de fide catholica ex Magisterio ordinario (Sagüés); fidei proximum (Beraza, Lercher, Baisi, DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 549 PROBATUR 1. Ex auctoritate. documenta quibus excluditur, tanquam haere­ sis, Emanatisnius animarum ex substantia divina dedimus supra (n. 519), agendo de creatione animae primi hominis. Restant docu­ menta contra Traducianismum. 545. Magisterii Anastasius II, Epist. «Bonum atque iucundum» ad episcopos Galliae a. 498, c. 1, § 2 et 4: «[Asserunt quidam haeretici] quod humano generi parentes, ut ex materiali faece tradunt corpora, ita etiam vitalis animae spi­ ritum tribuant... Quomodo ergo contra divinam sententiam carnali nimis intellectu animam ad Dei imaginem factam putant hominum permixtione diffundi atque insinuari, cum ab illo, qui ab initio hoc fecit, actio ipsa hodieque non desinat...? ...Sanae igitur doctrinae acquiescant, quod ille indat ani­ mas, qui ’vocat ea, quae non sunt, tanquam sint’ [cf. Rom. 4. 17]» (Denz. 360). C. 3, § 6: «Itaque, dilectissimi, ego absens corpore, spiritu vero prae­ sens vobiscum (1 Cor. 5. 3), ita redargui volo qui in novam haeresim pro­ rupisse dicuntur, ut a parentibus animas tradi generi humano asserant, que­ madmodum ex faece materiali corpus infunditur, ut sciant secundum apostolicam praedicationem se quidem iam mortuos...» (Cavallera 646). Quamvis de authentia huius documenti aliqui dubia proferant,7 generatim theologi illud suscipiunt, et quidem ut definitionem qua excluditur solus Traducianismus materialis, cum vix probabile sit R. Pontificem voluisse ferire spiri­ tualem Traducianismum, quem ut probabilem habuerat ipse Augustinus et post illud documentum adhuc alii retinuerunt. Leo IX, Professio fidei a. 1054: «Animam non esse partem Dei, sed ex nihilo creatam... credo et praedico» (Denz. 685). Hoc documentum potest hic legitime invocari, quamvis non directe probet creationem singularum ani­ marum, sed saltem creationem animae primi hominis, quae sufficit ad reiciendum Emanatismum, etiam si ceterae animae procedunt ab illa per gene­ rationem. Benedictus XII (supra, n. 542) a. 1341 reprobavit etiam spiritualem Traducianismum, quem censebatur docere quidam doctor inter Armenos. Conc. Lateranense V, sess. 8, a. 1513, damnans «perniciossimos erro­ res» neo-aristotelicorum, docet animam esse «immortalem, et pro corporum quibus infunditur multitudine singulariter multiplicabilem, et multiplicatam, et multiplicandam» (Denz. 1440); ubi «infusio» animae supponit eius crea­ tionem, excluso omni Generatianismo. Alexander VII, Brevi «Sollicitudo» a. 1661, declarat: «Vetus est Christi fidelium erga eius beatissimam matrem Virginem Mariam pietas sen­ tientium, eius animam in primo instanti creationis atque infusionis in corpus fuisse... a macula peccati orginalis praeservatam immunem» (Denz. 2015). Mors); doctrina catholica (Hugon, Otten, Hervé, Boyer, Parente); theologice certum (Huarte, Hervé, Michel, Flick-AIszeghy et, ut videtur, Diekamp et Ott). 7 Praecipue P. Galtier, «Saint Augustin et l’origine de l'homme», Gregorianum XI (1930) 17 sq. 550 > f' DE DE° CREANTE ET ELEVANTE Animae creatio et infusio, quae explicite asseritur de B. Virgine, intelligenda· est etiam de ceteris hominibus, cum nemo unquam in Ecclesia putaverit B. Virginem diversum naturalem ortum habuisse. Conc. Coloniense a. I860, mentem universalis ipsius Magisterii inter­ pretans, docet: «Dubium esse nequit e Conciliorum mente, anima rationali, a Deo creata, ipsa omnes illas vitae nostrae operationes perfici» (Coli. Lac. 5.293). In Conc. Vaticano I sequens definitionis schema paratum erat: «Adam... dicitur pater orbis terrarum..., quippe a quo cuncti qui incolunt terram, naturali generatione descendant carne de carne nascente, cui anima a Deo in singulis de novo creata, infunditur» (Coli. Lac. 7. 655). S. OfficiüxM, ut supra dictum est (n. 542), animadvertit in Traducianismum Ubaghs, Frohschammer et Rosmini. Pius XII, Encycl. «Humani generis» a. 1950 (cit. supra, in n. 519) ait quod «animas a Deo immediate creari catholica fides nos retinere iubet». Haec verba haberi debent ut authentica declaratio praecedentium documen­ torum, vel saltem ordinarii Magisterii. Nec refert quod dicantur incidenter tantum, quin potius haec ipsa forma incidens peculiarem vim declarativam habere videtur, quoniam suggerit rem ita esse claram ut non indigeat signate declarari. nonnisi unus vel alter textus colligi potest, qui satis clare rem suggerat. Eccl. 12. 7: «Et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum»; Sap. 15. 11: «[Qui fingit idola] ignoravit qui se finxit et qui ins­ piravit illi animam, quae operatur, et qui insuflavit ei spiritum vitalem». Ipsa implicita referentia ad textum genesiacum, in quo agitur de vera creatione animae primi hominis, mentem dirigit ad parita­ tem creationis animae in ceteris hominibus. Minus clarus est textus 2 M.ach. 7. 22, in quo non solius animae sed etiam corporis pro­ ductio refertur ad Deum: «Nescio qualiter in utero meo apparuistis; neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et sin­ gulorum membra non ego ipsa compegi». 546. Ex Scriptura ► ·*. ' Ui * ; graeci concorditer docent animam singulorum hominum a Deo creari; nec ullum certum Traducianismi vestigium apud illos apparet; potius apud aliquos, ut Origenem, Clementem Alex, et Nemesium emesenum, floruit oppositus error Praeexistentialismi. Soli autem haeretico Apollinari Traducianismus certius attribui solet, qui, ad suum christologicum systema fulciendum, se­ parat animam a spiritu eamque carnalem dicit;8 incerte vero quidam ________ 547. Patres , 8Cf. Pseudo-Athanasium, Contra Apollinarium 2. 8, MG 26. 1143. Nemesius emesenus testatur: «Ipsi quoque Apollinario videtur animas ab animis creari veiut a corpoi DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 551 unum locum Gregorii Nysseni in sensu Traducianismi putant intelli­ gi posse;' citatur etiam a Gennadio (infra) quidam Cyrillus, sed non apparet de quo Cyrillo agatur. Gregorius Nazianzenus: «Non totius hominis homo pater est, ut dici solet, sed tantum carnis et sanguinis, quorum utrum peribit. Anima autem Dei omnipotentis spiraculum est, extrinsecus incidens in terrestre figmentum» (Carmina, 1. 1, s. 2, v. 392, MG 37. 552). Cyrillus Alex.: «Mulier quae peperit, etsi carnis tantummodo sit origo, totum tamen hominem enixa creditur, ex anima inquam et corpore, quamvis ad existentiam animae nihil a seipsa contulerit» (Contra Nestoriam 1. 4, MG 76. 38). «Terrenorum hominum matres naturae ad generandum subservientes, in utero quidem carnem gestant..., Deus vero corpusculo, modo quem ipse novit, spiritum infundit» (Epist. 1, MG 77. 22). Theodoretus: «[Ecclesia] divinae Scripturae fidem praebens, animam dicit una cum corpore creari, non quae ex seminis materia causam habeat creationis, sed quae auctoris voluntate post corporis exsistat formationem» ((Haer. fabul. conip. 5. 9, MG 83. 482). Constitutiones apostolorums «Deus in utero hominem ex exiguo se­ mine format, et animam ex non ente creans ipsi indit» (5. 7, MG 1. 850). Apul plures quidem latinos Patres, ut notavimus supra (n. 541 sq.), aliqua haesitatio et error in hac re extitit ac satis diu permansit, prius sub rudiori forma materialis Traducianismi, sig­ nanter apud Tertullianum, ob finem obsistendi platonico Emanatismo et Praeexistentialismo, subinde sub subtiliori forma Traducianis­ mi spiritualis, signanter apud Augustinum, ob finem facilius defen­ dendi contra Pelagianos existentiam sive transmissionem peccati ori­ ginalis. Notandum tamen est, priorem Traducianismum fortunam non habuisse et ab Augustino tanquam aliquid valde «perversum» iudicatum, mox ab Anastasio II R. P. tanquam haereticum dam­ natum esse; alterum vero Traducianismum nonnisi ut probabilem hypothesim propositum esse ab ipso Augustino, ob cuius solius auctoritatem plures alii subinde haesitarunt, et ceteroquin explicite a pluribus aliis reiectum esse, donec in medio aevo ut alienum a ca­ tholica doctrina ab omnibus theologis consideratum fuerit. Unde 548. ribus [corpora]; quippe animam procedere vult ex traduce per successionem a primo homine ad eos qui nati sunt ex illo, instar corporeae successionis» (De anima, serm. 1, inter opera Gregorii Nysseni, MG 45. 206). 9 De hominis opificio 29, ubi S. Doctor videtur loqui de origine totius hominis, potiusquam ipsius animae: «Nam et futuri hominis forma potestate exsistit in semine, atque idcirco latet, quod velut in lucem producta conspici prius nequeat, quam necessa­ rius rerum ordo permittat, sic et animus est in eo quamquam non appareat» (MG 44. 235). 552 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE huiusmodi haesitatio nequit accipi ut vera ac essentialis discrepantia in ecclesiastica traditione, sed potius ut quaedam retardatio in deter­ minatione ipsius traditionalis doctrinae de origine animae ab ipso Deo. t> I · » b b :I .r Lactantius ipse, cui a quibusdam, ut Rufino (supra, n. 541), prior Traducianismus attribuitur, scribit: «De animis anima non potest [nasci], quia ex re tenui et incomprehensibili nihil potest decedere. Itaque serenda­ rum animarum ratio uni ac soli Deo subiacet... Nam de mortalibus non potest quidquam nisi mortale generari. Nec putari pater debet, qui transfudisse aut inspirasse animam de suo nullo modo sentit... Ex quo apparet non a parenti­ bus dari animas, sed ab uno eodemque omnium Deo patre» (De opificio Dei 19, ML 7. 73). Hilarius: «Sed ut per se sibi [Christus] assumpsit ex Virgine corpus, ita ex se sibi animam assumpsit; quae utique nunquam ab homine gignentium originibus praebetur» (De Trin. 10. 20, ML 10. 358). Ambrosius: «Ex nullo homine generantur animae» (De Noë et arca 1. 4. 9, ML 14. 366). Hieronymus, explicans textum Eccl. 12. 7, ait: «Ex quo satis ridendi, qui putant animas cum corporibus seri, et non a Deo sed a corporum paren­ tibus generari. Cum enim caro revertatur in terram et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum, manifestum est Deum parentem animarum esse, non homines» (Comm, in Eccl. 12. 7, ML 23. 1168; cf. epist. Augustini ad Hieronymum, supra, n. 542). Ceterum, non obstante haesitantis Augustini auctoritate, plures posteriores Patres latini decisive omnem Traducianismum reiecerunt. Ita saec. 4 Prudentius (Carmen apoth., vers. 915, ML 59. 994), saec. 5 Gennadius (De eccles. dogm. 14, ML 58. 984), saec. 6 Cassiodorus (De anima 3. 7, ML 70. 1292). Scribit Gennadius: «Animas hominum non esse ab initio inter ceteras intellectuales naturas, nec simul creatas, sicut Origenes fingit; neque cum corpo­ ribus per coitum seminatas, sicut Luciferiani, Cyrillus et aliqui latinorum praesumptores affirmant, quasi naturae consequentiam ser­ vantes. Sed dicimus creationem animae solum Creatorem omnium nosse et corpus tantum per coniugii copulam seminari, Dei vero iudicio coagulari in vulva et compingi atque formari, ac formato iam corpore animam creari et infundi, ut vivat in utero homo ex anima constans et egreditur vivus ex utero plenus humana substantia». Cassiodorus, commemoratis variis opinionibus de origine animae et laudato Augustino, nihilominus decisive scribit: «Hoc autem vera­ citer fixeque credendum est, et Deum animas creare, et occulta qua­ dam ratione iustissime illis imputare, quod primi hominis peccato teneantur obnoxiae». DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 553 PROBATUR 2. Ex ratione theologica. 549. Nisi anima singulorum hominum crearetur a Deo ex ni­ hilo, ipsa procederet: Vel per emanationem sive separationem ex substantia divina, iuxta Emanatismum; et hoc est impossibile, tum quia substantia divina utpote simplex secari non potest, tum quia secus anima huma­ na esset eiusdem specifice naturae ac substantia divina, quod pariter offendit simplicitatem et unitatem Dei. Vel per generationem sive traductionem a parentibus, et tunc: Aut per semen ipsum corporale quo corpus producitur; et hoc est impossibile, cum anima spiritualis sit altior substantia. Aut per ali­ quod semen subtilius, distillatum ab anima parentum (Traducianismus materialis); et hoc pariter impossibile est, quia anima est pror­ sus immaterialis a qua nihil distillari potest. Aut per altiorem virtu­ tem, a Deo animae inditam, qua fiat causa principalis aut instru­ mentalis creationis novae animae; sed, ut ostendimus supra, solus Deus creare potest nec ipse potest adhibere instrumentum in crean­ do, et ceteroquin in hoc casu egrederemur saltem ex hypothesi Generationismi proprie dicti. Aut per quandam separationem spiritus a spiritu, sicut lucis a luce; sed spiritus a spiritu separari nequit, cum spiritus sit indivisibilis. Aut per quandam eductionem spiritus a spi­ ritu, tanquam actus a potentia; sed spiritus utpote simplex est ali­ quid in actu, nec nisi ex potentia materiae formae educi possunt. Aut per quandam puram processionem, sicut personae divinae in Trinitate procedunt; sed, ut constat ex dictis in tractatu De Deo Trino, in spirituali natura nequit aliter processio haberi quam per actum intellectus et voluntatis, qui quidem, cum in creaturis sit ali­ quid accidentale, nequit producere nisi aliquod accidens, nec ideo substantiam animae generare; et propterea nequit ipse angelus alium angelum generare. Quapropter quaelibet forma vel explicatio Traducianismi sive Generatianismi nequit consistere cum ipsa, tum philosophica tum dogmatica, veritate de spiritualitate animae. 550. Duplex obiectio contra nostram assertionem fieri potest ac solet, altera scilicet philosophica, deducta ex ipsa notione generationis, et altera theologica, deducta ex dogmate transmissionis peccati originalis. Prima obiectio. Parentes generant totum hominem (cuius vere dicuntur genitores, pater et mater), adeoque generant etiam animam, quae est forma sive praecipua pars hominis; idque confirmatur ex ipsa definitione genera- DE DEO CREANTE ET ELEVANTE j, 'f i’ . ' ' [ . < . ' tionis, quae est productio similis sibi secundum speciem, sive origo viventis a vivente principio coniuncto in similitudinem naturae. Ceterum, productio animae in efformatione hominis nequit dici vera creatio sive productio ex nihilo, cum in ea concurrat materia nec possit anima creari sola et sine materia; unde est vera generatio, cum non sit excogitabilis alia productio praeter creationem et generationem. Resp. Ad hoc ut parentes dicantur vere generare non est necesse ut pro­ ducant directe ipsam formam generati, imo nec potest in ulla generatione forma ipsa proprie et immediate produci, sed solum compositum producitur, sicut solum compositum est, quamvis per formam habeat quod sit.10 Unde ad veram generationem sufficit ut parentes sint causa compositi, seu ratio quare forma uniatur cum materia et ex hac unione resultet simile sibi in specie. Quod quidem fit per hoc quod parentes sua actione ita immutant materiam et talem in ea inducunt dispositionem, ut materia sic disposita exigat talem proportionatam formam, ac proinde ut ex materia resultet, per naturalem eductionem, forma materialis ex ea deducibilis (et hoc fit in ge­ neratione brutorum), vel ex creatrice manu Dei et ex nihilo subiecti pro­ veniat forma spiritualis ex materia non deducibilis (quod fit in humana generatione). Unde homines non minus quam bruta vere generant suam prolem et vere sunt eius parentes, cum ad rem impertinens sit unde forma proveniat in quam directe non influunt; imo sub aliqua intimiori ac minus apparenti ratione, parentes humani fortius ac nobilius suam prolem generant, pro quan­ to in materia ab eis disposita ponunt exigentiam alicuius formae quae nullo modo, nec in potentia, adest in materia, sed ex nihilo vocatur, ex quo ipsa materia ultimo extrahitur.11 10 1 p., q. 65 a. 4: «[Quidam inepte] quaerebant causam formarum, ac si ipsae formae fierent secundum seipsas. Sed, sicut probat Aristoteles in 7 Metaph. [1. 6, c. 8 sq.],. id quod proprie fit, est compositum; formae autem corruptibilium rerum babent ut aliquando sint, aliquando non sint, absque hoc quod ipsae generentur aut corrumpantur, sed compositis generatis aut corruptis: quia etiam formae non habent esse, sed composita ha­ bent esse per eas: sic enim alicui competit fieri, sicut et esse. Et ideo, cum simile fiat a suo simii, non est quaerenda causa formarum corporalium aliqua forma immaterialis, sed aliquod compositum, secundum quod hic ignis generatur ab hoc igne. Sic igitur formae corporales causantur, non quasi influxae ab aliqua immateriali forma, sed quasi materia reducta de potentia in actum ab aliquo agente composito [vel, si agitur de anima spiri­ tuali, per creationem ex nihilo ab agente divino et universali]». Cf. q. 90. a. 2; De poten­ tia, q. 3, a. 9. 11 Unde non est scrupulose de hac re ambigendum nec sunt ineundae aliae satis ambiguae viae, praeter hanc S. Thomae explicationem in sana philosophia fundatam, qui­ bus ampliorem influxum in ipsam productionem animae parentibus tribuatur. Huiusmodi tentamina, iam inita a Frobschammer et Rosmini (supra, n. 542), nequeunt nisi infelicem exitum habere, cum logice ducant ad quendam mitigatum Generatianismum quo genuina creationis notio pessumdatur, nec sit medium inter generationem et creationem. Recenter C. Rahner (Das problem der Hominisation [P. Overhage et K. Rahner], Freiburg 1961) directum quendam influxum parentum in ipsam animam prolis conatus est adstruere, recurrendo ad aliquam actionem divinam creativam, qua actio causae secun­ dae sive parentum elevatur ad producendum superiorem effectum ad quem pertingere non potest, quaeque ceteroquin (ut docet) intervenit quotiescumque per causas secundas aliquid vere novi fit; inde sequitur animam produci per copulatam actionem, quae in causar secunda est non creatrix, et in causa prima est creatrix. Quam ambiguam sententiam expo- DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 555 Quod autem in obiectione additur de dependentia productionis animae a productione corporis per ipsos parentes, non officit vero ac pleno conceptui creationis animae, quoniam haec pendet a corpore tanquam a materia non ex qua, sed in qua, producitur. Huiusmodi autem dependentia, utut essentialis quoad ipsum primum esse animae, quatenus anima non possit creari nisi in corpore infundatur tanquam substantialis forma eius, est impertinens ad ipsum conceptum creationis, qui respicit ipsum ac solum fieri animae: haec scilicet pendet a corpore in esse, sed non in fieri, vel, si placet, ad hoc ut fiat, non ut per hoc fiat.12 551. Secunda obiectio deducitur ex dogmate transmissionis peccati originalis per generationem ex parentibus. Nam, cum peccatum sit in anima, non videtur quomodo per generationem possit ad animam transmitti nisi ipsa anima generetur. Resp. Haec obiectio, ratione cuius ipse Augustinus anceps haesit, incli­ nans in spiritualem quendam Traducianismum, solvitur ex consideratione ipsius indolis peccati originalis. Hoc enim peccatum est primo et per se peccatum non personae sed naturae, quae moraliter infecta fuit per persona­ lem culpam Adae, anima vero illud peccatum incurrit non per se et directe, sed ex consequenti, in quantum constituit ipsam naturam. Unde, cum natura humana traducatur per generationem, modo supra dicto (seu quatenus paren­ tes sunt causa compositi sive unionis corporis cum anima), per eandem tra­ ducitur peccatum originale cum ipsa natura, et, una cum natura, inficitur ipsa anima, tanquam eius pars.13 552. Secundariae autem obiectiones, quae adduci solent quaeque sol­ vuntur ab ipso S. Thoma, 1 p., q. 118, a. 2, ad 1 et 5, nullam difficultatem nit ac discutit M. Flick, «Problemi teologici sulTominazione», Gregorianum XLIV (1963 ) 66 sq. 12 Unde non est ratio quare, indebite commiscendo utrumque conceptum, intelligamus animae productionem tanquam diminutam quandam ac sui generis creationem. Quod videtur suggerere Flick scribens: «L’azione creativa di Dio si potrebbe dunque chiamare 'concorso creativo’ della causa prima con le cause seconde, per distinguerla dalla creazione, con cui Dio dà l'esistenza a un soggetto completo, senza la cooperazione di altre cause... Come si vede quindi, nella dottrina tomistica, 1’atto con cui Dio produce l’anima, è una ’creazione’ sui generis, che differisce sia dagli interventi di Dio nell’ordine soprannaturale, sia dalla prima creazione» {loc. cit.). 13 De potentia, q. 3, a. 9, ad 3 et 4: «Peccatum originale dicitur peccatum totius naturae, sicut peccatum actuale dicitur peccatum personale. Unde quae est comparatio peccati actualis ad unam personam singularem, eadem est comparatio peccati originalis ad totam naturam humanam traditam a primo parente, in quo fuit peccati initium et per cuius voluntatem in omnibus originale peccatum quasi voluntarium reputatur. Sic ergo originale peccatum est in anima in quantum pertinet ad humanam naturam. Humana autem natura traducitur a parente in filium per traductionem carnis, cui postmodurt anima infunditur; et ex hoc infectionem incurrit, quod fit, cum carne traducta, una natura. Si enim non uniretur ei ad constituendam naturam, sicut angelus unitur corpori assumpto, infectionem non reciperet... «Sicut [ergo] in natura Adae erat natura omnium nostrum originaliter, ita et pecca­ tum originale, quod in nobis est, erat in illo peccato originali originaliter. Nam peccatum originale, ut dictum est, per se recipit natura, anima vero ex consequenti*. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE fadunt. Primo scilicet obicitur in Scriptura nonnunquam dici animas factas, egressas, natas esse ex parentibus, et filios antea fuisse in lumbis patris (Gen. 12. 5; 46. 26 sq.); sed anima ibi ponitur pro toto homine, per synecdochen qua ponimus partem pro toto. Secundo obicitur quod, si anima crearetur, Deus concurreret ad peccatum, quotiescumque generantur filii adulterini; sed respondetur Deum concurrere tantum ad materiale peccati, seu ad opus naturae quod secundum se bonum est, non vero ad formale peccati, sive ma­ litiam; quod quidem valet de omni peccato, et valeret etiam si anima non crearetur, cum Deus ut causa prima necessario ad omnes actiones concurrat (cf. dicta in tractatu De Deo Uno, in vol. 1, n. 768 sq.). ASSERTIO 2. Anima singulorum hominum time primo creatur, cum corpori infunditur. 553. Nota theologica. Sub hac generali expressione, assertio est salteni theologice certa. Theologi generatim fortiorem notam as­ signant (i. e. de fide, vel proxima fidei), praecipue quoad exclusio­ nem Praeexistentialismi rigidi, idque ob documenta Leonis M., Vi­ gilii et Cone. Later. V. Attamen, ut notavimus supra, de epistolae Leonis M. authenticitate a quibusdam dubia moventur et Vigilii confirmatio de decisione Cone. Constant, contra Origenistas non est certa; Cone. Later. V vero hanc quaestionem non directe tangit, sed tantum supponit. Notandum tamen est ipsam peculiarem doctrinam praeexistentialismi rigidi de culpa commissa ab animabus ante unio­ nem cum corpore, recte ab omnibus considerari ut haereticam, ex sensu Ecclesiae. PROBATUR 1. Ex auctoritate. doctrina continetur praecipue in documentis supra relatis (n. 543), quibus damnatur rigidus Praeexistentialismus, seu in epistola Leonis M. necnon definitione Cone. Bracarensis, contra Priscillianistas, et in definitione Cone. Constantinop. contra Origenistas, verisimiliter confirmata a Vigilio R. P. Addenda est etiam supra relata definitio Cone. Later. V (n. 545), quae, asserens animas multiplicari iuxta corpora quibus infunduntur, supponit eas ante hanc infusionem non existere. II Scriptura satis clare excludit Praeexistentialismum rigidum, quatenus saltem hic docet animas uniri corporibus propter aliquam culpam praecedentem. Nam id dici non potest neque de anima Ada­ mi et Evae, cum Deus de eorum creatione complacuerit tanquam de re valde bona (Gen. 1. 31: «Viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona»); neque de ceteris animabus, quarum unionem 554. Magisterii — DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 557 cum corporibus Deus benedixit (Gen. 1. 28: «Benedixitque illis Deus et ait: crescite et multiplicamini»), nam huiusmodi unio im­ portaret potius Dei maledictionem si esset in alicuius culpae puni­ tionem. Directius ad rem faciunt illi loci S. Pauli in quibus signifi­ catur peccatum originis provenire in nos ex culpa primi hominis ac ideo supponitur animas ante unionem cum corpore non peccasse; ita Rom. 5. 12: «Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt»; 9. 11: «Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent aut mali..., non ex operibus sed ex vocante dictum est...: ’lacob dilexi, Esau autem odio habui’». Exclusio vero simplicis praeexistentiae animae, abstrahendo a praeexistentia culpae, nequit directe colligi ex Scriptura, quamvis paritas cum formatione Adae, cuius anima ostenditur creata in mo­ mento infusionis in corpus (Gen. 2. 7: «Formavit hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae»), id vehementer suggerat. explicite ac decisive praefatum Praeexistentialismum rigidum reiciunt, tanquam alienum a doctrina fidei, ut patet ex magna oppositione quam,tum Origenismus tum subinde Priscillianismus, suscitavit, quaeque duxit ad illorum solemnem condem­ nationem in Cone. Constantinop. et Bracarensi. Hieronymus loqui­ tur de «Origenis haeresi».1415 Augustinus ait «bonum vel malum meri­ tum habuisse animam ante carnem, catholicum non esse».1’ Cyrillus Alex, ait eas opiniones esse «nugas adversus Ecclesiae dogmata»16 et Gregorius Nazianzenus, quanquam Origenis admirator, declarat idipsum esse «nimium absurdum et ab ecclesiastica fide et doctrina alie­ num».17 Ceterum, ipse Origenes, non tam affirmando quam opinan­ do, suam sententiam proposuit, quam eius discipuli in determina­ tum systema erexerunt (cf. supra, n. 543). Ceterum Patres, ad modum unius cum praecedenti Praeexistentialismo, excludunt etiam omnem Praeexistentialismum, aperte di­ centes animas ante corpus non existere. 555. Patres Gregorius Nyssenus: «Cum unus et idem homo sit, qui corpore et animo constet, unum esse communemque tribuendum ei dicimus existendi 14 Apol. adv. lib. Rufini 1. 22. 15 De anima et eius origine 7. 10. 16 In Io. 1. 9. 17 Orat. 37. 15. 558 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE principium, ne parte hac seipso prior, altera iunior sit et posterior.. Quocirca alterum alteri praeponi non debere, quasi singularum in partium creatione vel animus sit ante corpus conditus, vel e contrario corpus ante animum, idque hanc potissimum ob causam, ne secum ipse dissidere videatur homo, tanquam diversas in partes ob temporis in harum ortu discrimen divisus» (De hominis opificio 29. MG 44. 234 sq.). Hieronymus: «An [animae] in thesauro habeantur Dei, olim conditae, ut quidam ecclesiastici stulta persuasione confidunt» (Epist. 126. 1, ML 22. 1085 sqj. Damascenus: «Porro corpus et anima simul creata sunt, non autem, ut declaravit Origenes, haec prius, illud posterius» (De fide orth. 2. 12, MG 94. 922). Bernardus sensum ipsius traditionis concinne exprimit, aiens: «Porro quod unitur rationalis animae creatura terreno corpori, omnino non est humi­ litati adseribere, siquidem non ex deliberatione propria carni miscetur, sed creando immittitur, immittendo creatur» (In Nativ. Dom., serm. 2. 6, ML 183. 122). PROBATUR 2. P ’’ ’ ' r ' : Ex ratione. 556. Ratio fundamentalis est, quia anima est vera forma corporis, ita ut sine corpore esset in statu non naturali, imperfecto et quasi violento. Hoc autem, theologice spectatum, est inconveniens; nam non intelligeretur ratio quae moveret Deum ad creandam animam in tali statu sibi non naturali, eo vel magis quod divina Providentia solet actionem suam attemperare naturae rerum; et confirma­ tur a paritate cum creatione primi hominis, quae est imago creationis ceterorum, ob naturae communitatem. Philosophice vero spectatum, id est etiam impossibile, quia anima accipit suam individuationem ex corpore, nec potest sine individuatione existere, ut dictum est supra (n. 524), agendo de anima primi hominis; ubi etiam dictum est de discrimine cum existentia animae post separationem a corpore, a quo iam individuationem accepit. Praeterea, contra rigidum Praeexistentialismum observandum est quod, si anima uniretur corpori in punitionem anterioris culpae, non explicaretur quare ipsa nullam habeat conscientiam aut memo­ riam anteactae vitae, saltem ut poenitentiam agat et purificationem consequatur, quare debeat incurrere novum peccatum originale ex parte Adae parentis, et quare mors sit poena peccati et non potius liberatio a poena et restitutio ad perfectiorem anteactam condi­ tionem. 557. Quod autem attinet ipsum corpus, agendo superius de corpore primi hominis (n. 524) dictum est non fuisse conveniens ut corpus Adae ullo flajA·»- ... *-' -i DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 559 modo formaretur ante infusionem animae, quia inconvenit quod Deus opus suum inciperet ab aliquo imperfecto, cum ageretur de prima naturae humanae formatione per ipsam immediatam Dei actionem. Haec autem ratio non valet de corpore posteriorum hominum, ac ideo disputatur inter doctores ULTERIOR QUAESTIO DE MODO FORMATIONIS CORPORIS IN HUMANA GENERA­ TIONE, VEL, SI PLACET, DE MOMENTO QUO ANIMA INFUNDITUR CORPORI in pTO- cessu generationis, vel de momento in quo corpus est ita dispositum ut exigat infusionem animae.18 Praetermissa paucorum opinione, a S. Sede damnata, iuxta quam anima infunditur in momento partus, seu cum corpus editur in lucem,19 duplex ha­ betur sententia, utraque probabilis (prior tamen, ut videtur, tam philosophice quam etiam scientifice probabilior), quas iuverit breviter exponere, adiectis subinde utriusque rationibus ac responsionibus. 558. Vrirna sententia, dicta de animatione mediata, docet animae infu­ sionem fieri non in ipso momento conceptionis (strictius fecundationis, seu unionis seminis masculini cum ovulo feminino), sed post aliquod tempus evolutionis ontogenicae,20 quando organismus est aliquatenus evolutus ad opera vitae exercenda secundum proportionem ad animam rationalem. Huius­ modi autem evolutio sic generatim cum S. Thoma21 explicatur ut in ovulo fecundato prius habeatur anima quaedam inferior ac transitoria ordinis vegetativi; subinde, hac pereunte, per transformationem et vi seminis adveniat anima superior ac pariter transitoria ordinis sensitivi sive animalitatis, in qua praecedens eminenter continetur; tandem, iam sufficienter disposita materia per hanc formam, adveniat, non per transformationem, ut patet, sed per creationem et vi exigentiae praecedentis transformationis, anima intellectiva quae duas praecedentes eminenter continet.22 Haec sententia fuit communissima inter philosophos et theologos usque ad saec. 17; subinde, ob rationes tum scientificas tum canonico-morales, qui­ bus aliqui addiderunt theologicas, a maiori parte doctorum deserta est, qui 18 Expositionem, satis tamen antiquatam, huius controversiae habes apud A. Chol­ let, «Animation», Ditionnaire de théologie catholique 1-2 (Paris 1902) 1305-1319. 19 Innocentius XI, Decr. S. Officio a. 1679, inter alias laxistarum propositiones, habendas «ut minimum scandalosas et in praxi perniciosas», hanc refert: «Videtur pro­ babile, omnem foetum (quandiu in utero est) carere anima rationali et tunc primum incipite eandem habere, cum paritur: ac consequenter dicendum erit, in nullo abortu homicidium committi» (Denz. 2135). Id praecipue docuerat medicus pragensis Ioannes Marchi in opere Idearum operatricium idea a. 1635, et ut probabile habuit cisterciensis moralista Ioannes Caramuel de Lobkovicz (f 1682), a S. Alfonso princeps laxistarum nuncupatus, qui tamen hanc opinionem antequam condemnaretur retractavit in opere Theologia moralis fundamentalis, 1. 2, fundam. 55, q. 6. 20 Aristoteles, quem refert ac sequitur S. Thomas (In 3 Sent., dist. 3, q. 5, a. 2), assignat 40 dies pro masculis et 90 pro feminis; alii loquuntur indeterminate de pluribus hebdomadibus; alii (ut Merkelbach) de tribus mensibus: alii (ut SertiUanges) de sex mensibus. 21 1 p., q. 118, a. 2, ad 2; C. Gent. 2. 89; In 2 Sent., dist. 18, q. 2, a. 3; De poten­ tia, q. 3, a. 9, ad 9. Sententiam S. Thomae apte exponit L.-E. Otis, La doctrine de révo­ lution (Montréal 1950) II 153-169. 22 Quidam tamen antiquiores duplicem aliam explicationem afferunt, quam exponit ac reicit S. Thomas, 1 p., q. 118, a. ad 2, et De potentia, q. 3, a. 9. ad 9, scilicet tricho- 560 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE confugerunt ad alteram sententiam; nunquam tamen sufficientes ac décisives patronos amisit, imo inter recentiores novellam et increscentem fortunant consequitur, in ipsis factis scientificis, melius cognitis solide fundatam. Eam, saltem ut probabiliorem, sustinent in fine saeculi elapsi insignes philosophi Liberatore, Zigliara, Cornoldi, Lorenzelli, Sanseverino, Di Maria, et in prae­ senti saeculo philosophi et theologi De Becker, Vallet, Pegues, Lottini, Guidi, Card. Mercier,23 Marcellus a Puero lesu, Remer, H. de Dorlodot,24 Sertillanges,25 Priimmer, Mattiussi,26 Farges-Barbedette, Vermeersch,27*Merkelbach,23 Pirotta, Carbone, F.-X. Maquart,29 E.-C. Messenger,30 Jolivet,31 C. Boyer,32 A. Lanza,33 R. Lacroix,34 Barbado,35 L.-E. Otis/6 H. M. Hering,3738M. M. Hudeczek,33 M. Alessandri et R. Masi,39 M. Flick et Z. Alszeghy.39 (U11 f I» t tomisticam, iuxta quam successive superveniunt ac manent simul tres animae, prius vege­ tative, subinde sensitiva et tandem intellectiva; et transformisticam, iuxta quam anima vegetative, prius adveniens, virtute seminis fit sensitiva, et haec subinde, virtute non seminis sed ipsius Dei agentis extrinseci eam illustrantis, evadit intellectiva. Quarum philosophicam ipsam impossibilitatem facile ostendit S. Thomas. 23 Psychologie (éd. II, Louvain 1923) 337. 24 Le darwinisme au point de vue de l’orthodoxie catholique (Paris 1921) 131 in nota: «Nous n’exagérerons rien en comptant au nombre des plus grandes hontes de l’esprit humain, que cette théorie [de l’animation immédiate] ait pu trouver encore des défenseurs, longtemps après que la fausseté des bases expérimentales sur lesquelles on avait cru pouvoir l’établir fut définitivement démontrée». 25 Les grandes thèses de la philosophie thomiste (Paris 1928) 205. 26 In suo commentario ad 24 theses S. Thomae, a S. Sede approbatas. 27 Sive in Theologia morali sive in Epitome iuris canonici (Vermeersch-Creusen). Quaestiones de embryologia (Liège 1927) 67 sq. 29 In optimo cursu Elementa philosophiae (Paris 1937) II 542: «Hanc [sententiam]... propugnamus, utpote exigentiis embryologiae et philosophiae magis consentaneam». 30 Evolution and theology (London 1934) 87: «We ourselves regard as certain the theory of the succession of embryon forms as expounded by St. Thomas». ^Traité de philosophie, II: (Lyon 1940) 676. Idem dicit ac Maquart. 32 De Deo Creante et Elevante (ed. 3, Romae 1940) 158 sq. 33 In praeclaro ac fusion opere La questione del momento in cui l’anima razionale è infusa nel corpo, Roma 1939. 34 L'origine de l’âme humaine (Québec 1945) 143. 35 Estudios de psicologia experimental (Madrid 1948) II 568 sq. 36 Loc. nuper cit. 37 «De tempore animationis foetus humani», Angelicum XXVIII (1951) 18-21 ubi concludit: «Ex citationibus factis liquido apparet sententiam de animatione dilata, nedum sit derelicta tanquam erronea vel minus probabilis, hodie a pluribus scientiae cultoribus sustineri, utpote principiis philosophiae scholasticae de forma substantiali necnon factis empiricis embryologiae magis conformem». 38 «De tempore animationis foetus humani secundum embryologiam hodiernam», Angelicum XXIX (1952) 162-181. Ubi quaestio sciendfice exagitatur atque ex datis tum generalis embryologiae tum didymologiae ostenditur novo progressu biologiae iam supe­ ratam esse theoriam praeformisticam, iuxta quam ovulum ex primo instanti fecundationis habet sufficientem organizationem et in qua sententia de immediata animatione fundaba­ tur. Auctor sic concludit: «Adhaerendo principiis Philosophiae S. Thomae et accipiendo facta Embryologiae hodiernae non possumus non affirmare animam rationalem in primis stadiis evolutionis embryonalis non adesse». 39 «SulTorigine dell’anima umana», Euntes Docete VIII (1955) 60-95. 39 (N Favent in opere II Creatore (Firenze 1959) 251, scribentes: «Oggi pero si delinea lllî un ritorno all’opinione di S. Tommaso, completata e corretta secondo i dati della biologia odierna, che sembrano pariare in suo favore». • ·· ■ ■ . 'i'..· /-.-«'.r DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 561 559. Secunda sententia de animatione immediata docet animam infun­ di in ipso momento fecundationis, seu ipsi ovulo a zoospermate fecundato. Haec sententia, ignota ante saec. 17, nata est ex iisdem ipsis exigentiis scientificis, quibus hodie impugnatur, seu ex inventis embryologiae quibus vide­ batur ostendi ovulum fecundatum consequi immediate aliquam sufficientem organizationem. Cum autem subinde accesserint rationes morales, canonicae et theologicae, evasit paulatim longe communior, praecipue apud moralistas et canonistas (quorum nomina frustra afferuntur, cum sint legio), qui contra­ riam sententiam tanquam antiquatam, derelictam ac fere improbabilem, imo vix non erroneam, leviter iudicarunt (Noldin ait eam «in theologia non amplius attendi»; Cappello eam iudicat erroneam, cum suam sententiam dicat «omnino certam»; adhuc, et quidem inter dogmaticos, Sagüés iudicat hanc eandem esse «multo probabiliorem, et etiam moraliter certam»). Satis sit afferre rationes huius sententiae, ex quarum solutione, allata a defensoribus primae sententiae, apparent ipsae istius rationes. 560. 1. Ratio biologica et philosophica. In ovulo fecundato apparent immediate opera vitae; ergo est animatum, et quidem ab anima rationali, quae, cum sit simul sensitiva et vegetativa, potest ea opera iam exercere, quin indigeat praecedi ab alia forma, sive anima vegetativa et sensitiva. Con­ firmatur ex eo quod ovulum fecundatum ex seipso connaturaliter evolvitur in organismum humanum, ac ideo iam habet quidquid ad hoc requiritur. Resp. Biologia moderna docet ipsum ovulum et ipsum sperma, antequam uniantur, esse aliquid vivens et exercere opera vitae; ex quo ostenditur ille­ gitime ex apparentia vitae deduci praesentiam animae rationalis et inconsequenter reici successionem formarum in eadem materia. In ovulo fecundato apparet quidem aliquod principium vitae et in eo adest virtus ut perducatur ad organismum humanum, sed inde non sequitur illud principium esse ani­ mam rationalem. Imo contrarium ostendunt rationes tum philosophicae tum biologicae. Nam anima est forma non cuiuscumque corporis, sed organici, adeoque nequit uniri nisi corpori iam organice disposito; initio autem fecun­ dationis nondum habetur organizatio, nequidem in parvis dimensionibus, ut falso hucusque putabatur; unde forma substantialis non est initium ac prin­ cipium processus generativi sed eius terminus, ad quem ducunt praecedentes vitales dispositiones in materia, inductae per virtutem ipsius seminis sive ovuli fecundati (quomodolibet tandem intelligatur huiusmodi dispositivarum formarum successio).40 Id totum confirmatur tum ex moderna biologica theoria de epigenesi, iuxta quam vivens paulatim evolvitur, emittens successive varia organa quae ab initio non coexistunt (unde ostenditur falsa esse antiquior et opposita theoria praeformistica), tum ex moderna didymologia (qua ostenditur ipsa 40 Ad hanc S. Thomae doctrinam alludit thesis XV inter 24 theses S. Doctoris, approbatas a S. C. Studiorum: «Per se subsistit anima humana, quae, cum subiecto suf­ ficienter disposito potest infundi, a Deo creatur, et sua natura incorruptibilis est atque 1 HUI ortalis». Ex qua aliqua confirmatio pro ipsa doctrina legitime peti potest. Cf. G. Μλτtiussi. Le XXIV test della filosofia di S. Tommaso d'Aquino (ed. 2, Roma 1925) 117. 562 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE epigenetica evolutio), seu ex factis polyembryonicis, quibus nempe apparet unum ovulum, vivens unico principio vegetativo, subinde scindi in duo ex quibus procedunt duo animalia vel homines, et ex factis teratologicis, cum scilicet generantur monstra, anima rationali carentia.41 561. 2. Ratio canonica et moralis affertur ex baptismo abortivorum et ex malitia abortus. Codex I. C., can. 747: «Curandum ut omnes fetus abortivi, quovis tempore editi, si certo vivant, baptizentur absolute; si dubie, sub conditione»; cum autem dicatur abortivos fetus vivos esse baptizandos absolute, supponitur eos certo animari anima rationali. Praeterea, abortus est graviter illicitus, ut omnes indicant moralistae et sequitur etiam ex gravibus poenis adnexis in Codice I. C. (can. 985, n. 4; can. 2350, § 1); id autem nequit explicari nisi ex praesentia animae in quolibet foetu, ratione cuius abortus assumit malitiam homicidii. Resp. cum Vermeersch-Creusen; «C. 747 prima specie videtur contro­ versiam pro prima opinione [de immediata animatione] solvisse, cum statuat foetus qui certo vivant esse absolute baptizandos. Verum huiusmodi contro­ versias solvere alienum erat a legislatore. Quare verba: ’si certo vivant’ hoc modo complenda sunt: si certo vivant anima rationali».42 Haec interpretatio, quam alii ut voluntariam reiciunt, confirmari videtur ex sequenti decreto S. Officii a. 1713, ab ipso Codice I. C. tanquam fonte illius canonis allegato: «De baptismo foetus abortivi: Si suppetat rationale fundamentum dubitandi an foetus ille sit animatus anima rationali, tunc potest et debet baptizari sub conditione; si vero non suppetat fundamentum, nullatenus potest baptizari». Quod autem attinet immoralitatem omnis aborti, etiam foetus nondum anima rationali animati, ea provenit imprimis ac generaliter ex eo quod im­ peditur finis generationis, sicut in pollutione et in onanismo, et quidem pro­ ximius ac gravius; si vero foetus est iam humanus, accedit species homicidii (quidam improbabiliter addunt, etiam in casu foetus nondum animati haberi rationem homicidii, quatenus vita hominis impeditur, etsi non adimatur). 562. 3. Ratio theologica desumitur a quibusdam ex conceptione Christi et Beatae Virginis, quae censetur facta esse in primo momento, quin 41 Cf. Hudeczek, loc. cit. (supra, in n. 558). 42 Epitome iuris canonici (ed. 6, Mechlimiae 1940) II 18, n 31. Ibidem addunt: «Obiciunt... plures scientiarum physiologicarum periti, nullam allegari posse rationem posi­ tivam affirmandi infusionem animae rationalis a primo conceptionis momento; validas autem id negandi rationes sana philosophia scholastica suppeditari». Idem ait Vermeersch, in sua Theologia morali II, ed. 3, n. 580; III, ed. 4, n. 219. Eodem modo iudicat Merkelbach: «Codex loquitur secundum ordinaria contingen­ tia et rarissimas potest negligere exceptiones. Ceterum canon forsam intelligi potest de vita humana, ut opinatur Vermeersch» (Theologia moralis III, n. 159). Et in nota addit: «Id valet etiam si redactores Codicis sententiam modernorum secuti sint de animatione inde a primo instanti conceptionis. Nam, ut notat Vermeersch, Th. Μ., III, n. 219, Codex sen­ tentiam minime doctrinaliter proponit, sed mere tradit practicam normam. Ceterum aucto­ ritas Codicis hac in re non est irrefragabilis, sicut nec illa Ritualis Romani. Unde sicut Rituale in praxi de Baptismo in utero matris vel de baptizandis monstris errare per plura saecula potuit, ita posset et in quaestione practica errare Codex: de quo si constaret esset relinquendus». DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 563 aliqua causa adduci possit quare debuerit alio miraculoso modo fieri ac in ceteris hominibus. Nam Verbum assumpsit corpus animatum anima rationali, secus initio assumpsisset aliquam plantam vel brutum, nec dici potest incar­ nationem fuisse factam non in instanti fecundationis sed postea, aut corpus Christi inde ab initio fuisse virtute divina formatum tanquam perfecte dispo­ situm (ut vult S. Thomas, 3 p., q. 33, a. 2, ad 3), nam ex una parte Ecclesia numerat novem menses ab Annuntiatione ad Nativitatem, et ex alia parte, si corpus Christi fuisset ita perfecte formatum debuerit nasci multo citius (nisi velimus miracula multiplicare), quod nec congruit praefatae Ecclesiae computationi nec ipsi Scripturae narrationi. Pariter de B. Virgine definitum est ipsam fuisse praeservatam ab originali peccato «in primo instanti suae conceptionis», ex quo sequitur eam in eo instanti habuisse animam; ubi pari­ ter notandum est Ecclesiam festum Immaculatae Conceptionis celebrare nono mense ante festum Nativitatis eiusdem B. Virginis. Resp. Huiusmodi aliasque id genus theologicas rationes aliqui nequidem considerare dignantur atque ut vanas et improbabiles praetermittunt. Pro­ fecto, cum Christi conceptio fuerit miraculosa, nescimus quomodo acciderit et quo tempore corpus illud animatum fuerit; ceterum, nullatenus inconvenit quominus eius corpus miraculose adduceretur ad sufficientem organizationem inde a primo momento, secus ac fit in ceteris hominibus.43 Quoad B. Virginem vero primum instans conceptionis accipitur de conceptione humana, seu primo instanti animationis; unde ea obiectio petit principium.44 Obiecta autem Ec­ clesiae computatio est mere accommodata moribus humanis, cum nequeat ali­ ter de illis conceptionibus iudicare. QUAESTIO IV. DE NATURA HOMINIS45 I. SENSUS QUAESTIONIS. 563. Quaestio de natura hominis quod attinet corpus pertinet simpliciter ac totaliter ad philosophiam (Cosmologiam), quod vero attinet animam pertinet etiam ad theologiam (1 p., q. 75, prol.), 43 Docet S. Thomas corpus Christi efformatum esse in perfecta organizatione inde ab initio (3 p., q. 33, a. 2, ad 3); imo alibi significat id omnino fieri debuisse (In 3 Sent., dist. 3, q. 5, a. 2). ^Propterea eam, tamquam prorsus inefficacem, seponit ipse Huarte, patronus sen­ tentiae de immediata animatione (De Deo creante et elevante, ed. 2, p. 222, in nota). 451 p., q. 75-76; In 2 Sent., dist. 17, q. 1, a. 2; dist. 19, q. 1, a. 1; C. Gent. 2. 49-58, 65 , 68-71, 79 , 94; De spiritualibus creaturis, a. 1-3; De anima, a. 1-14. Praeter manualia tum philosophica (ut Gredt et Hugon) tum theologica (ut Boyer, Daffara, Huarte, Hugon, Sagüés) et particulares bibliographias infra referendas (n. 567, 578, 581) confer: Bleeker, C. J., (protestans), Anthropologie religieuse, Leiden 1955. Copleston, F. C., «De unitate formae substantialis». Divus Thomas (Piacenza) XI (1934) 582-593. Cullman, Ο., (protestans), Immortalité de l'âme ou resurrection des morts, Neu­ châtel 1956. De Rosa, G., «Immortalité dcll’anima e rivelazione», Divinitas IX (1960) 81-101. 564 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE quamvis soleat fere tota expleri in ipsa philosophia (Psychologia), ac ideo posset ab hoc loco simpliciter dimitti, ne fiant frustraneae ac fastidiosae repetitiones. Nihilominus, cum ea quae pertinent prae­ cipue ad naturam animae (abstrahendo nempe ab eius potentiis earumque operationibus), plura theologalia elementa contineant ac sint obiectum dogmatis fidei vel doctrinae catholicae, a quibus abs­ trahunt philosophi quaeque inserviunt etiam ad ipsam intellectio­ nem quorumdam dogmatum fundamentalium, ut patet de unione animae et corporis per respectum ad Incarnationem et de immorta­ litate animae quoad vitam futuram, ideo opportunum videtur, bre­ viori ac theologico sytlo, attingere quaestionem de natura animae, sive secundum se, seu prout est spiritualis et immortalis, sive in re­ latione ad corpus, prout est vera ac unica substantialis eius forma* II. ERRORES. 564. Quoad primam quaestionem de animae spiritualitate et immortalitate, utramque hanc essentialem proprietatem negant MaDe Vries, J., «Zum thomistischen Bcweis der Immaterialitiit der Geistseele», Scholastik XL (1965) 1-22. Dictionnaire de théologie catholique 1-1 (Paris 1902) 968-1041: «Ame». Fabro, C., L' anima. Introduzione al problema dell’uomo, Roma 1955. Heidingsfelder, G., Die Unsterblichkeit der Seele, Münster 1930. Laveille, L., De l’âme humaine, Paris 1951. Lepicier, A. M., «Quanti facienda sit pro philosophica et theologica veritate dilu­ cidanda S. Thomae Aquinatis doctrina de anima humana tanquam forma substantiali cor­ poris», Xenia thomistica (Romae 1925) II 97-117. Loncke, J., «De unione corpus inter et animam humanam iuxta S. Thomam», Colla­ tiones Brugenses XLIII (1947) 414-419. Michel, A., «Forme du corps humain», Dictionnaire de théologie catholique VI-1 (Paris 1914) 546-588. Orbe, A., «La definidôn del hombre en la teologia del s. II.’», Gregorianum XLVIII (1967) 522-576. Phan-Van-Long, J., «La spiritualité de l’âme humaine», Laval théologique et phi­ losophique XII (1956) 152-174. Rodriguez, J. M., El mas antiguo y discutido argumento para probar la incorporeidad del alma humana, Santander 1952. Pirotta, A., «Nota psychologiae rationalis (de unione immediata animae rationalis, ut talis, cum corpore)», Divus Thomas (Piacenza) (1925) 322 sqq.—«Ulterior explanatio de anima humana ut forma substantiali corporis», Angelicum III (1926) 278-298. Trapp, G., «Humanae animae competit uniri corpori (S. Th. 1 q. 51 a. 1 c.). Uberlegungen zu einer Philosophie des menschlichen Ausdrucks», Scholastik XXVII (1952) 382-399. Wenzl, J. A , Unsterblichkeit, Bern 1951. Wimmer, J. B., «De anima intellectiva ut forma corporis», Zeitschrift fiir katholische Théologie XLIII (1919) 581-616. * S. Thomas vero fere totam psychologiam anthropologicam ad hunc locum revocat, considerans tum animae essentiam, secundum se (1 p., q. 75) et secundum ordinem ad corpus (q. 76), tum eius virtutem sive potentias (q. 77-83), tum eius operationem, tam immanentem (q. 84-89), quam transeuntem (q. 117-119). DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 565 terialismus et ab eo derivati errores Sensismi, rigidi Transformismi et materialis Traducianismi, supra memorati (n. 516, 541), qui om­ nes animam hominis assimilant animae brutorum. Ex minus exculto quodam materialismo processit etiam negatio immortalitatis animae apud aliquos antiquos, ut tempore apostolico apud Sadducaeos, qui «dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum» (Act. 23. 8; cf. Mat. 22. 23), subinde saec. 3 apud quosdam Arabes, qui, teste Eusebio Caes., «asserebant hominum animas in praesenti quidem saeculo una cum corporibus interire atque corrumpi, rursus vero resurrectionis tempore simul cum iisdem corporibus ad vitam esse redituras» (Hist, eccles. 6. 37, MG 20. 598; idem refert Au­ gustinus, De haer. 83), et saec. 7 apud Thnetopsychitas qui, teste Damasceno, «animam humanam similem animae pecudum inducunt, eamque aiunt cum corpore perire» (De haer. 90, MG 94. 758). Praeterquam ex materialismo, etiam ex aliis principiis sive philosophiis negatio immortalitatis animae processit, scilicet tum ex Pantheismo (brahamanistico vel idealistico); tum ex mediaevali aristotelismo averroistico, qui do­ cuit unicum esse intellectum in omnibus hominibus eumque solum immorta­ lem, ipsas vero animas singulorum hominum esse tantum sensitivas ac morta­ les;4748 tum ex neoaristotelismo humanistico saec. 16, inter cuius fautores alii accesserunt ad praefatum averroismum, alii vero, ab eo dissentientes et Ale­ xandrum Aphrodisiensem (saec. 2) sequentes, simpliciter immortalitatem ani­ mae negarunt;43 tum ex moderno Existentialisme) atheo (peculiariter Heideg­ ger et Sartre), qui in suo pessimismo docet hominem tragica quadam sorte in nihilum tendere.49 565. Quoad secundam quaestionem de anima vera ac unica corporis forma substantiali, plures in historia, tum philosophiae tum theologiae, deprehenduntur errores et opiniones, quorum aliqui in­ terventum ipsius Magisterii provocarunt quique omnes magis vel minus directe connectuntur cum duplici diversa conceptione compo­ siti humani, quae traditur in philosophia platonica et aristotelica. 47 Cf. A. Chollet, «Averroisme», Dictionnaire de théologie catholique 1-2 (Paris 1902 ) 265 sq. 48 Ita peculiariter philosophus Petrus Pomponazzi (f 1524), dux Alexandristarum, qui in opere De immortalitate animae docuit hanc, saltem philosophice et iuxta principia Aristotelis (etsi non theologice), negandam esse. Quem errorem damnavit Cone. Later. V (infra, n. 571). Cf. M. Deandrea, «Fede e ragione nel pensiero di Pomponazzi», Rivista di filosofia neo-scolastica (1946) 278 sqq.—«Il razionalismo di P. Pomponazzi», Sapienza III (1950) 48-59.—F. Verde, «A proposito dei ’caso Pomponazzi’», Sapienza XVI (1963) 154-165. 49 Cf. in tractatu De Deo Uno, in vol. 1, n. 543. 566 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Non iuvat autem eos distinguere in duas categorias, eorum nempe qui negant animam esse veram formam substantialem et eorum qui negant eam esse unicam formam, nam, cum reapse forma substan­ tialis intelligatur ea quae dat speciem rei et distinctionem ab omni alia re, ipsa nequit esse nisi una, ac ideo, negando animam esse ve­ ram formam, eo ipso inducitur multiplicitas formarum, et pariter, negando animam esse solam formam ac ponendo multiplicitatem formarum, eo ipso negatur animam esse veram formam corporis. Unde potius iuvat errores et opiniones exponere modo chronologico, prout de facto iuxta varias historicas circumstantias occurrerunt, eo vel magis quod, praeter principia philosophica, in eos errores pecu­ liarem influxum habuerunt etiam quaedam praeoccupationes dogma­ ticae, sive connexio cum veritatibus fidei, sub quo aspectu haec quaestio praecipue facit ad nostrum scopum theologicum. 566. Plato ex exaggerato intellectualisme posuit animam rationalem nonnisi accidentali ter uniri cum corpore, tanquam motorem mobili et guber­ natorem navi; ex quo sequitur animam non esse proprie formam corporis, nec hominem esse compositum ex anima et corpore, sed totum hominem esse ipsam animam, seu «animam utentem corpore».50 Exinde Plato inductus est ad quandam pluralitatem formarum in corpore ponendam, scilicet animam nutritivam in epate, concupiscibilem in corde et cognoscitivam in cerebro (trichotomiam),5152 53 quae essent vel tres distinctae formae, motae ab ipsa anima rationali, vel tres diversi modi movendi ipsius animae rationalis?2 Aristoteles vero docuit animam rationalem uniri corpori substantialiter ac ideo esse veram ac unicam corporis formam, quam definit «actum primum corporis physici organici» (De anima, 1. 2, c. 1), quamvis aliunde distinguat tres animas, vegetativam, sensitivam et intellectivam, quae in variis quidem viventibus sunt distinctae, in homine vero in unam essentialiter colliguntur.-3 Utriusque philosophi doctrinam in quandam mediam sententiam redigere conatus est mediaevalis Averroismus (ab arabe Averroe, t 1198), ponens uni50 Apud Nemesium, De natura hominis 1, MG 40. 505. Cf. Augustinum, De mor. eccles. catb. 1. 27, ML 32. 1332. 51 Divisio in trichotomiam et dychotomiam satis ambigua est apud auctores, prout, inter tria vel duo hominis principia, referunt etiam corpus vel solas animas, vel prout corpus identificant, vel non, cum inferiori anima. Ita, cum sermo est de trichotomia platonica, agitur de tribus praefatis animabus; quandoque vero trichotomia intelligitur corpus, anima inferior (sensitiva aut vegetativa) et anima rationalis. Stricte loquendo dychotomia habetur in sola sententia thomistica ac communiori, quae ponit duo tantum hominis principia, seu corpus et solam formam rationalem; quo sensu in sententia scotistica, ponente corpus, formam corporeitatis et animam rationalem, habetur trichotomia. 52 Cf. Aristotelem, De anima, 1. 1, text. 90; S. Thomam, 1 p., q. 75, a. 4; q. 76, a. 3 et 4; C. Gent. 2. 57-58; J. Souilhe, De Platonis doctrina circa animam (Romae 1930) 20-41. 53 Sic doctrinam Aristotelis interpretatur traditionalis sensus philosophorum, praeci­ pue catholicorum, quamvis nonnulli contra huiusmodi interpretationem dubia moverint. l>E CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 567 cam animam intellectivam et spiritualem in omnibus et plures animas sensi­ tivas (seu unam ac distinctam in unoquoque homine eamque sensitivam, aut quomodolibet corruptibilem ac mortalem), vel, si placet, unum intellectum spiritualem ac separatum, qui multiplicatur sensibiliter ac corruptibiliter in pluribus hominibus (cf. supra, n. 564). Ex quibus necessario sequitur animam spiritualem proprie ac simpliciter (seu praefatum intellectum separatum) non esse formam corporis sed ei accidentali ter uniri.54 Quam sententiam secuti sunt iidem supradicti humanistae neoaristotelici saec. 16 (supra, n. 564), nominatim damnati a Conc. Later. V (infra, n. 571). In his philosophicis conceptionibus, et praecipue in platonica, fundantur ac connectuntur varii theologici errores, a quibus­ dam ecclesiasticis scriptoribus prolatis.55 Et primo quidem, saec. 4 ApolVmaris (f 390) iuxta praefatam platonicam trichotomiam, ad quam retulit paulinum ipsum trino­ mium «spiritus, anima, corpus» (Thes. 5. 23), distinxit tres animas, vegetativam, sensitivam et intellectivam, ut loco huius tertiae ani­ mae poneret Verbum divinum in sua explicatione mysterii Incarna­ tionis. Quae sententia tanquam haeretica damnata est in Conc. Ephes, et Constantinop. II/ Apud scholasticos medii aevi (saec. 13) quaestio de pluralitate vel unicitate formae in homine tum philosophice tum theologice agitata est et aliquam acrem controversiam suscitavit, in quam Ma­ gisterium ecclesiasticum intervenit.57 567. -MCf. Chollet, loc. cit. (supra, in n. 564), ubi narratur ortus averroismi latini inter scholasticos saec. 13 et enata controversia quae ecclesiasticum interventum provocavit. Ob aliquas Aristotelis expressiones in De anima 3. 5 et De gener, animal. 2. 3, quidam improbabiliter putant etiam Aristotelem fuisse eiusdem opinionis, ac ideo Averroem recte illum interpretatum esse. Ita F. Nuyens, L'évolution de la psychologie d’Aristote I, Lou­ vain 1948; a quo dissentit G. Soleri in Sapientia II (1949) 323 sq. Cf. etiam varias historias philosophiae, ut P. Gény et F.-J. Thonnard. 55 Incerta est connexio Manichaeismi cum Platonismo. Etiam in anthropologica Manichaeismi doctrina admittebatur quaedam trichotomia, scilicet corpus, anima bona seu producta a prinicipio bono et anima mala seu producta a principio malo. Cf. Augustinum, De duabus animabus contra Manichaeos 1. 1, ML 42. 93 sq.; Retract. 12. 16, ML 32. 105 sq. De generali doctrina Manichaeorum confer nostrum opus De Matrimonio I 125-129. 50 De oppositione aliorum Patrum contra Apollinarem, confer H. de Riedmatten, «Sur les notions doctrinales opposées à Apollinaire», Revue thomiste LI (1951) 553-572. ^Lottin, O., «La pluralité des formes substantielles avant saint Thomas d’Aquin», Revue néo-scholastique de Philosophie XXXIV (1932) 449-467. Masi, R., «Una celebre controversia di S. Tommaso», Euntes docete II (1952) 241-247. Pegis, A. C., St. Thomas and the problem of the soul in the thirteenth century, Toronto 1934. Thery, G., «L’augustinisme médiéval et l’unité de la forme substantielle». Acta heb­ domadae augustinianae-thomisticae (Taurini-Romae 1931) 140-200. f 568 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Plures doctores, ut Pseudo-AJexander Halensis (Summa theol., p. 2, q. 63, n. 4), Bonaventura (/« 2 Sent., dist. 12, a. 1, q. 3; dist. 13, a. 2, q. 2; dist. 17, q. 1, a. 2, ad 6; q. 2, a. 2, ad 6), Henricus Gandavensis (Quodl. 2, q. 2 et 3), Scotus (In 4 Sent., dist. 11, q. 3, a. 2) et Richardus a Mediavilla (In 2 Sent., dist. 17, a. 1, q. 5), plus aequo adhaerentes platonicae philoso­ phiae, posuerunt in homine duas formas substantiales, alteram corporeitatis, qua homo est corpus, et alteram, qua homo vivit, sentit et intelligit, quaeque est ipsa anima rationalis; idque tanquam theologice innocuum praetermitti potuit. Eodem tempore, occasione controversiae de latino averroismo, qui favebat doctrinis aristotelicis, eiusque condemnationis per eclesiasticam aucto­ ritatem, plures theologi augustinianae ac platonicae tendentiae conati sunt eam condemnationem extendere ad ipsum sanum aristotelismum S. Thomae, quo docebatur unicitas formae in homine, et propriam sententiam de plura­ litate formarum vindicare. Paulo autem post, franciscanus Petrus loannes Olivi (1248-1279) huic sententiae peculiarem determinationem addidit quae, utpote in discrimen adducens substantialem hominis unitatem, interventum ecclesiasticum provo­ cavit ac verisimiliter damnata est in Conc. Viennensi a. 1312, vel saltem istius definitionem infra referendam provocavit. Olivi sententiam, secundum se valde confusam et implicatam, alii aliter interpretantur (cf. infra, n. 581). Essentiale autem punctum in eo consistit ut, ad salvandam animae humanae spiritualitatem et immortalitatem, putaverit hanc, secundum suam substan­ tiam, non esse directe formam corporis, quamvis, ratione principii vegetativi et sensitivi cum ea physice coniuncti, corpus informet, ita ut anima intellectiva dicenda sit non forma corporis, sed forma hominis.53* 58 Vanni Rovighi, S., «La controversia sulla pluralité delle forme nel secolo XIII», Rivista di filosofia neo-scolastica XLIV (1952) 246-253. Wulf, M. de, Le traité «De unitate formae» de Gilles de Lessines, Louvain 1901. Zavalloni, R., Richard de Mediavilla et la controverse sur la pluralité des formes, Louvain 1951. 58 Integra eius doctrina in hac re ad hanc summam reduci potest. Homo est ens unum, resultans ex substantiali unione corporis et animae: corpus ipsum, abstrahendo ab informatione animae, est iam compositum ex materia et forma; etiam anima in seipsa constat alia materia (veluti spirituali) quae informatur tribus formis sive principiis forma­ libus. seu vegetativo, sensitivo et intellectivo. Cum autem haec anima informat ipsum praefatum corpus, illud informat non per formam sive principium intellectivum, sed tan­ tum per alia duo, vegetativum et sensitivum, principia. Quia tamen principium intellecti­ vum informat eandem materiam spiritualem ipsius animae, quae informatur per alia duo principia, mediante hoc communi substrato unitur corpori et pertinet ad substantiale compositum humanum. Unde in systemate Olivi habentur duae materiae et quatuor formae, vel saltem quatuor principia formalia, et anima intellectiva non unitur per se, formaliter et imme­ diate cum corpore, sed tantum mediate ac concomitanter, quatenus est unita in eadem materia spirituali in qua sunt formae vegetativa et sensitiva, quae solae per se corpus informant. In 2 Sent., q. 15, ad 11; q. 49, ad 4; q. 51, ad 3 et 13 primae impugnationis, ed. Quarachi II (a. 1924) 134, 140, 149. Cf. quaedam excerpta, relata a Duplessis d'Argentre, Collectio iudiciorum de novis erroribus (Lutetiae Parisiorum 1728) I 232; et D. Laberge, Fr. Petri loannis Olivi, O. F. M. tria scripta sui ipsius apologetica (ad Claras Aquas 1937) [128], [155], [406 sq.]: extractum ex Archivo Franciscano histdrico XXVIII-XXIX DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 569 568. Saec. 19 aliqui theologi theoriam platonicam de acciden­ tali unione animae rationalis cum corpore, ac proinde de formarum pluralitate, iterum resuscitare conati sunt, faventibus ipsis cartesianis ac leibnitianis principiis de constitutione corporum. Antonius Giinther (t 1863) eiusque discipuli docuerunt hominem compo­ ni ex materia, iam informata vita seu forma sensitiva, et ex spiritu seu anima rationali, quae illi iam viventi accedit, ita ut utriusque vires veluti commis­ ceantur, ope conscientiae quam spiritus de vita sensitiva acquirit; unde po­ nunt duas substantias completas et duas formas physice distinctas, et tan­ tum psychice (formaliter, ut aiunt) non vero physice (adeoque accidentaliter) unitas.59 Quam doctrinam reiecit Pius IX in Brevi ad archiep. coloniensem a. 1857: «Noscimus iisdem libris [ Giinther ] laedi catholicam sententiam ac doctrinam de homine, qui corpore et anima ita absolvatur, ut anima eaque rationalis sit vera per se atque immediata corporis forma» (Denz. 2828). Cum autem loannes Baltzer, Günhterii discipulus, magistri sui sententias docere pergeret, idem R. Pontifex in epistola ad episc. vratislaviensem a. 1860 sic conquestus est: «Notatum... est, Baltzerum..., cum omnem controversiam ad hoc revocasset, sitne corpori vitae principium proprium, ab anima ratio­ nali re ipsa discretum, eo temeritatis progressum esse, ut oppositam senten­ tiam et appellaret haereticam et pro tali habendam esse multis verbis argue­ ret. Quod quidem non possumus non vehementer improbare, considerantes hanc sententiam, quae unum in homine ponit vitae principium, animam sci­ licet rationalem, a qua corpus quoque et motum et vitam omnem et sensum accipiat, in Dei Ecclesia esse communissimam atque Doctoribus plerisque, et probatissimis quidem maxime, cum Ecclesiae dogmate ita videri coniunctam, ut huius sit legitima solaque vera interpretatio, nec proinde sine errore in fide possit negari» (Denz. 2833). Pariter Antonius Rosmini (t 1855) concipit animam rationalem uniri corpori iam viventi ac sensitivo, modo quodam accidentali seu cognitivo, per hoc nempe quod intellectualiter percipit eius sensationem. Id sonat sequens obscura propositio damnata a S. Officio a. 1887: «Forma substantialis cor­ poris est potius effectus animae atque interior terminus operationis ipsius: propterea forma substantialis corporis non est ipsa anima. Unio animae et corporis proprie consistit in immanenti perceptione, qua subiectum intuens ideam, affirmat sensibile, postquam in hac eius essentiam intuitum fuerit» (Denz. 3224; cf. 3222 sq.). S. Tongiorgi (f 1865),60 D. Palmieri (f 1909),61 et quidam alii,62 iuxta 59 Cf. L. Orban, Theologia güntheriana et Concilium Vaticanum I (Romae 1942) 38 sqq. 60 Institutiones philosophicae (Romae 1862) III, n. 167-169, 180-183. 61 Institutiones philosophicae II (Romae 1875) 410-415.—De Deo creante et elevante (Romae 1878) 242-245. In huius tamen operis recentiori editione (De creatione [Prati 1910] 277 sq.), prior sententia tanquam insufficiens retractatur: «Eamque nos, licet olim comprobaverimus, nunc insufficientem prorsus esse non dubitamus affirmare». 62Ut H. Ramiere, L’accord de la philosophie de saint Thomas et de la science mo­ derne, Paris 1877, et P. Bottalla, La composition des corps d'après les deux principaux 570 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE principia philosophiae cartesianae63 docuerunt corpus ct animam esse duas substantias physice distinctas ac completas, quarum proinde unio non est proprie substantialis sed dynamica sive secundum operationem, ita ut, potiusquam unam substantiam, efficiant unam naturam sive principium operationis. Ex quibus necessario sequitur eam unionem esse accidentalem et haberi sal­ tem duas formas in homine, alteram corporalem et alteram spiritualem. 569. Nostris diebus omnes theologi concorditer docent ani­ mam rationalem esse vere ac proprie formam substantialem corporis et nullam aliam haberi animam in corpore praeter eam. Sed, contra thomisticam ac communiorem sententiam de absoluta unicitate for­ mae substantialis, adhuc remanet dissensus plurium de schola scotistica, qui post suum magistrum (cf. supra, n. 567) docent praeter animam rationalem haberi in homine aliam formam substantialem, quam dicunt corporeitatis eo quod det corpori quod sit corpus. Ali­ quod compromissum inter utramque sententiam, quod iam attenta­ verat Suarez^ suggerunt istius sequaces. III. ASSERTIO 1. Anima humana est spiritualis et immortalis. Animae spiritualitas est de fide defini­ ta saltem a Magisterio ordinario et probabilius etiam a Magisterio extraordinario, seu a Cone. Later. IV. Eiusdem vero immortalitas (et quidem connaturalis, nec mere de facto ac praeternaturaliter addita) est de fide directe definita a Cone. Later. V. 570. Nota theologica. PROBATUR 1. Ex auctoritate. doctrina quoad animae spiritualitatem contine­ tur implicite tum in ipsa definitione de eius immortalitate (de qua infra), tum in illis documentis in quibus anima dicitur rationalis, ut in Cone. Ephesino, Chalcedonensi et Constantinopolitano II, in quibus definitur Verbum assumpsisse corpus anima rationali anima­ tum (Denz. 250, 301, 424), et in Cone. Viennensi a. 1312, a quo definitur animam rationalem esse formam corporis (Denz. 902, in­ fra cit.); explicite vero, etsi non certo definitive (utpote sub indi571. Magisterii systèmes qui divisent les écoles catholiques, Poitiers 1878.—La lettre de Mgr. Czacki et le thomisme, Paris-Poitiers 1878. 63 Quoad Cartesii et Lcibnitii doctrinam de unione animae et corporis confer Mi­ chel, art. cit. (supra, in n. 562) 567 sq., et E. Gilson, Etudes sur le rôle de la pensée médiévale dans la formation du système cartésien (Paris 1951) 245-255. 64 Disput. metaph., disp. 13, sect. 3; disp. 15, sect. 10; cf. C. Giacon, La seconda scolastica II (Milano 1946) 265-288. DE CREATIONE FT ELEVATIONE HOMINIS 571 recta forma verborum) in verbis Cone. Later. IV a. 1215, quae ite­ rum assumuntur a Cone. Vaticano I: «[Deus] utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam; ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam» (Denz. 800). Ceterum, ipsa definitio Anastasii II contra materialem Traducianismum (supra, n. 545) nonnisi in praesupposito spiritualitatis animae fundari censenda est. Praeterea, adversus traditionalistas Magisterium docet «ratiocinationem Dei existentiam, animae spiritualitatem, hominis libertatem cum certitu­ dine probare posse» (Denz. 2811). Quod vero attinet animae immortalitatem, quae implicite con­ tinetur in ipsa eius spiritualitate, Cone. Lateranense V a. 1513 eam directe definivit contra supradictos humanistas neoaristotelicos: «Cum... zizaniae seminator... nonnullos perniciosissimos errores, a fide­ libus semper explosos, in agro Domini superseminare et augere sit ausus, de natura praesertim animae rationalis, quae videlicet mortalis sit, aut unica in cunctis hominibus, et nonnulli temere philosophantes, secundum saltem philo­ sophiam verum id esse asseverent: contra huiusmodi pestem opportuna reme­ dia adhibere cupientes, hoc sacro approbante Concilio damnamus et repro­ bamus omnes asserentes, animam intellectivam mortalem esse, aut unicam in cunctis hominibus, et haec in dubium vertentes, cum illa non solum vere per se et substantialiter humani corporis forma existât, sicut in canone felicis recordationis Clementis papae V praedecessoris Nostri in [generali] Vien­ nensi Concilio edito continetur, verum et immortalis, et pro corporum quibus infunditur multitudine singulariter multiplicabilis, et multiplicata, et multi­ plicanda sit... Omnesque huiusmodi erroris assertionibus inhaerentes veluti... abominabiles haereticos et infideles, catholicam fidem labefactantes, vitandos et puniendos fore decernimus» (Denz. 1440 sq.). Notandum est, in hoc documento non definiri meram facti immortalitatem, sed animam esse immortalem ex natura sua; nam Concilium agit «de natura animae rationalis» et ad hanc naturam refert tum quod sit immortalis tum quod sit corporis forma, etsi non unica in omnibus hominibus; quod quidem manifeste ad ipsam na­ turam refertur. Ceterum animae immortalitas, saltem ut factum considerata et abstrahendo ab hoc quod pertineat ad ipsam naturam animae, aequivalenter praedicatur in omnibus documentis quae vitam futuram proponunt. minus clare loquitur de spiritualitate quam de immortalitate animae, quae ad moralem et futuram vitam magis re572. Scriptura 572 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE fertur. Eam tamen aequivalenter proponit, dum passim opponit aniM am corpori quoad originem, operationem, proprietates et ipsam durationem vitae seu immortalitatem. Peculiariter quoad originem ea oppositio exprimitur in Gen. 2. 7: «Formavit igitur Dominus Deus hominem [i. e. corpus] de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem»; quoad originem simul et finem, Eccl. 12. 7: «Et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum». Ipsum quod dicitur in Gen. 1. 26 sq., Deum «hominem creasse ad imaginem suam», nequit convenienter referri ad corpus aut ad animam corporalem, cum Deus sit purus spiritus, ac ideo spiritualitatem animae suggerit. Immortalitas animae, ut merum factum, continetur in frequentissimis locis de vita futura, de aeterna retributione et de mortuorum resurrectione (de quibus agitur in tractatu De Novissimis). Immor­ talitatem vero esse animae naturalem, etsi non explicite significetur, implicite suggeritur in ipso facto quod nunquam dicitur eam esse aliquod Dei gratuitum donum, et praeterea sufficienter videtur indi­ cari in aliquibus locis, ut in Sap. 2. 23: «Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem similitudinis suae fecit illum»; Eccl. 12. 7 nuper cit.; Mat. 10. 28: «Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere».'” 573. Obicitur ambiguus textus Eccl. 3. 18-21: «Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis. Idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius: cuncta subiacent vanitati et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt et in terram pariter revertuntur. Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum?» Ergo auctor sacer negat vel saltem dubitat de animae immortalitate. Resp. Haec consequentia neganda est, quia in fine eiusdem libri, agens explicite de fine hominis idem auctor ait spiritum hominis redire ad Deum, adeoque ascendere sursum: «Memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent... Antequam... revertatur pulvis in terram suam unde erat, 65 Cf. A. Dondeyne, «S Scripturae de natura hominis doctrina. IV. De animae immortalitate», Collationes Brugenses (1931) 269-272,—R. Criado, La creencia popular dei Antiguo Testamento en el mas alla, el Se’ôl, Madrid 1955,—M. Delcor, «L’immorta­ lité de l’âme dans le livre de h Sagesse et dans les documents du Qumrân», Nouvelle revue théologique LXXVII (1955) 619-630. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 573 et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum». Praeterea, immediate ante obte­ ctum textum dicitur, v. 16 sq.: «Vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem et dixi in corde meo: lustum et impium indica­ bit Deus et tempus omnis rei tunc erit»; quod quidem de altera vita intelligi debet, ut patet ex ipso Ecclesiaste (c. 8 et 9), ac ideo supponit immortalitatem animae, saltem de facto. Unde difficultas et ambiguitas huius textus non est dogmatica sed mere exegetica, nec paucis interpretationis tentaminibus patet, quae referre non vacat.66 Duae autem explicationes nobis placent ac verisimiliores videntur. Prima, quam affert ipse S. Thomas (1 p., q. 75, a. 6, ad 1), intelligit Ecclesiasten loqui non ex propria sententia sed ex persona insipientium, de quibus explicite dicitur in Sap. 2. 1-3: «Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tanquam non fuerimus; quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum; qua extincta, cinis erit cor nostrum, et spiritus diffundetur tanquam mollis aër; et transibit vita nostra». Altera explicatio (Hetzenauer, Gietmann, CornelyMerk, Dondeyne) est quod Ecclesiastes loquatur secundum rerum apparen­ tiam: sic enim nil differt mors hominis a morte bruti; quis enim, secundum ea quae apparent, iudicare potest num spiritus bruti descendat deorsum, sicut ipsum corpus, spiritus vero hominis ascendat sursum seu «redeat ad Deum qui dedit illum»? similiter clarius et frequentius de animae immorta­ litate loquuntur quam de spiritualitate, quae ceteroquin cum illa connectitur. Etiam illi pauci scriptores qui, ut Tertullianus, materia­ lem Traducianismum animarum proponunt (cf. supra, n. 541), ipsam animae spiritualitatem salvare conantur, ei tribuentes aliquam subti­ liorem materiam (cf. Irenaeum, Adv. haer. 2. 19. 5; 2. 34. 1; 5. 7. 1; Tertullianum, De anima 5 sq.). Ceterum, Tertullianus tum ani­ mae tum ipsi Deo corpus tribuit, quamvis simul asserat Deum spi­ ritum esse, dicens: «Omne quod est, corpus est sui generis», ita ut videatur corpus accipere generaliter pro substantia ac valde confusos 574. Patres ^Condamin, A., «Etudes sur l’Ecclésiaste», Revue biblique VIII (1899) 493-502; IX (1900) 369-374. Di Fonzo, L., «’Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum... ’Eccl. 3. 21», Verbum Domini XIX (1939) 257-268, 289-299; XX (1940) 166-176. Dondeyne, A., «De animae immortalitate iuxta Eccl. 3. 18-22», Collationes Brugen­ ses (1922) 10-15. Durand, P., «La rétribution de la vie future dans l’Ancien Testament», Etudes LXXXIII (1900) 42 sqq. Parenti, A., «De animae humanae immortalitate in Eccl. 3. 21», Gregorianum II (1921) 117-121. Podechard, E., L’Ecclesiaste (Paris 1912) 187-189, 312-319. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 574 conceptus habere de corpore et substantia, ut ostensum est in trac­ tatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 600); nec proinde mirandum est, si simul in eodem loco asserat «animam [esse]... immortalem, corpo­ ralem..., substantiam simplicem..., rationalem» (De anima 22. CCL 2. 814).67 Clarius ac decisive veram animae spiritualitatem proponunt illi Patres qui materialem Traducianismum impugnarunt, etsi aliqui eorum quendam spiritualem Traducianismum admiserint (cf. supra, n. 541 sq.). Gregorius Nyssenus scribit: «Vera et perfecta anima reapse unica est, intelligens, nulla ex materia crassa constans, sed per sensus naturae illi cras­ sae mista» (Loco infra extensius cit., n. 586). Augustinus reicit ut aliquid «quo perversius nihil dici potest» opinio­ nem eorum qui, Tertulliani traducianismum secuti, animas «non spiritus sed corpora esse contendunt» (Epist. 190, cit. supra, n. 54). Praeterea scribit: «Nunc tamen de anima, quam Deus inspiravit homini sufflando in eius faciem, nihil confirmo, nisi quia ex Deo sic est, ut non sit substantia Dei; et sic incorporea, id est, non sit corpus, sed spiritus; non de substantia Dei genitus, nec de substantia Dei procedens, sed factus a Deo; nec ita factus ut in eius naturam natura ulla corporis vel irrationalis animae verteretur; ac per hoc de mu nihilo; et quod sit immortalis secundum quendam vitae modum, quem nullo modo potest amittere; secundum quandam vero mutabilitatem, qua potest vel deterior vel melior fieri, non immerito etiam mortalis possit intelligi, quo­ niam veram immortalitatem [i. e. absolutam immutabilitatem] solus ille ha­ bet, de quo proprie dictum est, ’Qui solus habet immortalitatem’ ( 1 Tim. 6. 16)» (De Gen. ad litt. 7. 28. 43, ML 34. 372). t 575. immortalitatem autem esse animae naturalem (nec tan­ tum esse de facto, de quo nemo dubitat, cum id importet ipsa vita futura) Patres explicite significant, nec quaedam aliquorum negati­ vae expressiones intendunt aliud ab anima excludere quam abso­ lutam ac essentialem immortalitatem sive immutabilitatem, quae sicut ipsa existentia, soli Deo convenit. Epistola ad Diognetum: «Habitat quidem in corpore anima, sed non lllll est e corpore... Immortalis anima in mortali tabernaculo habitat» (6, MG 2. 1175). . 67 Ceterum hi aliique Patres, necnon aliqui theologi mediaevales, tribuunt etiam angelis quandam spiritualem materiam, ut dictum est supra (n. 429 sq.). Quoad animam Bonaventura peculiariter scribit: «Cum planum sit animam rationalem posse pati et agere et mutari ab una proprietate in aliam et in se ipsa subsistere, non videtur quod illud sufficiat dicere quod in ea sit tantum compositio ex quo est et quod est nisi addatur esse in ea compositio materiae et formae» (In 2 Sent., dist. 17, a. 1, q. 2). i>E CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 575 Athenagoras, loquens de resurrectione, asserit hominem secundum animam esse ex natura sua aliquid permanens, seu immortale, secundum cor­ pus vero incorruptionem assequetur beneficio divino in resurrectione: «Ho­ mines... ab ipso quidem ortu immutabilem permansionem secundum animam habent, at secundum corpus immutationis beneficio incorruptionem assequentur. Id enim resurrectionis ratio sibi vult» (De resurr. mort. 16, MG 6. 1006). Tertullianus (supra, n. 574) ait animam esse «immortalem». Novatianus: «Caro quidem sola incursum interitus mortisque patitur, extra leges autem interitus et mortis anima incorrupta cernitur» (De Trin. 25, ML 3. 963). Ambrosius: «Quomodo substantia eius interire potest, cum utique ani­ ma sit quae vitam infundit? Et cui anima infunditur, vita infunditur; a quo anima discedit, vita discedit. Anima ergo vita est. Quomodo enim potest mor­ tem recipere, cum sit contraria?... Anima ergo non moritur» (De bono mortis 9. 42, ML 14. 587). Augustinus assignat ipsas rationes immortalitatis, scilicet naturale desi­ derium essendi semper et ipsam naturam subiecti rationalis, nara ratio est lilts utabilis: «Neque enim omnes homines naturali instinctu immortales et beati esse vellemus, nisi esse possemus» (Contra lulian. 4. 1. 19, ML 44. 747). «Ratio profecto aut animus est, aut in animo... Mutabile est autem corpus humanum et immutabilis ratio... Nec mors potest accidere immutabilibus rebus. Semper ergo animus vivit, sive ipsa ratio sit, sive in eo ratio insepara­ biliter» (De immortalitate animae 2. 2; qui liber est totus de re nostra). Ex eadem rationalitatis natura arguunt Constitutiones Apostolorum·. «Animam nostram incorpoream et immortalem confitemur, non autem interitui obno­ xiam ut corpora, imo mortis expertem, utpote rationalem ac liberae potesta­ tis» (6. 11, MG 1. 938). Ut notatum est supra, quidam Patres, ut lustinus (Dial, cum Tryph. 5), Irenaeus (Adv. haer. 2. 34. 2) et ipse Augustinus (De Gen. ad litt. 7. 28. 43), cum dicunt animam non esse immortalem, negant tantum eam esse talem sicut est Deus, seu sine initio, sine ulla mutatione, absolute et essentialiter; idque patet ex ipso contextu, ac ideo impertinenter obiciuntur. Vera difficultas provenit tantum ex verbis Tatiani·. «Non est immortalis per se ipsa, o Graeci, anima, sed mortalis. Potest tamen eadem non mori. Moritur enim et dissolvitur cum corpore, si veritatem ignoret; postea autem resurgit in fine mundi una cum corpore, mortem per supplicia in immortali­ tate accipiens. Rursus autem non moritur, etiamsi solvatur ad tempus, si Dei cognitione instructa sit» (Or. ad Graecos 13, MG 6. 834); item ex quibusdam expressionibus Arnobii qui ait quod id «quod sentit dolorem [ut anima], immortalitatem habere non potest», et animas in inferno esse «ad nihilum redactas» (Adv. gentes 2. 14, 35 et 36, ML 5. 831, 863-865). Attamen, utriusque scriptoris verba, satis ambigua ut patet ex contextu, si vere animae immortalitatem negarent, communi Patrum sensui non officerent, cum ceteroquin prior fuerit aliunde haereticus et alter suum opus scripserit cum adhuc catechumenus esset. Nihilominus ii loci possunt etiam aliter intelligi, prior quidem de quodam animae sopore, potiusquam morte, nam paulo inferius 576 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE supponitur animas defunctorum vivere cum negatur eas praestigia operari posse; alter vero, de perfecta et essentiali immutabilitate quae soli Deo con­ venit, nam ibidem ratio mortalitatis animarum et ipsorum gentilium deorum’ petitur ex eo quod «unus est rerum pater, immortalis atque ingenitus solus, nihilque omnino ante illum invenitur». PROBATUR 2. Ex ratione.68 576. Spiritualitatem animae posse per rationem naturalem Γ ι» certo probari, sicut ipsam Dei existentiam, docet ecclesiasticum Ma­ gisterium, ut supra dictum est (n. 571). Certa autem ratio non aliunde peti potest quam ex natura intellectualis operationis, a cor­ pore secundum se independentis, ex qua ipsa natura essentiae ani­ mae operantis intelligitur. Anima scilicet humana habet operationem intellectivam. lamvero operatio intellectiva est incorporalis seu independens a mate­ ria, utpote habens obiectum incorporale et independens a materia, cui debet proportionari. Ergo ipsa anima, a qua haec operatio pro­ cedit, est incorporalis et independens a materia, secus effectus supe­ raret suam causam. Explicatur minor, in qua tota argumenti vis reponitur, quod scilicet obiectum intellectionis est incorporale et independens a ma- , teria. Nam intellectus cognoscit essentias rerum abstracte, seu abs­ trahendo a concreta extensione, quae in ipso corpore reponitur, et ipsam extensionem tanquam essentiam abstractam cognoscit, seu praescindendo a determinata magnitudine et figura. Si autem obie­ ctum est abstractum, sive inextensum et incorporale, etiam eius cognitio est inextensa et incorporalis, et consequenter etiam intel­ lectus a quo cognitio procedit, et pariter etiam ipsa essentia animae a qua fluit ipse intellectus. Ex quo sequitur animam humanam non esse materiam; nec esse compositam ex materia et forma (secus esset determinata et extensa et cognos­ ceret obiecta modo concreto et extenso, cum materia sit principium individuationis, sicut anima sensitiva cognoscit suum obiectum); nec esse quomo­ dolibet compositam sed simplicem, cum sit forma; nec esse (sicut animam brutorum) formam corpoream, seu dependentem a corpore in suo esse, sed aliquid subsistens, sicut non dependet a corpore in sua operatione, cum operari sequatur esse, utpote entis in actu. «Relinquitur igitur animam hu­ 577. 68 1 P·, q· 75; In 2 Sent., dist. 17, q. 1, a. 2; dist. 19, q. 1, a. 1; C. Gent. 2.50 65, 79-81, 94; De spiritualibus creaturis, a. 1; De anima, a. 1, 2, 6, 7, 14. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 577 manam, quae dicitur intellectus vel mens, esse aliquid incorporeum et subsistens» (1 p., q. 75, a. 2). Nec obstat quod anima intellectiva est forma corporis et utitur sensibus ad ipsam intellectionem. Nam ipsa corpus informat non ut formaliter intel­ lectiva sed ut virtualiter et eminenter sensitiva, vegetativa et mineralis, nec utitur sensibus ut organis intellectionis sed ut instrumentis quibus haurit suum obiectum quod purificat per abstractionem. Unde potest permanere in esse subsistenter et sine corpore, et dum est in corpore non pendet ab eo intrinsece, sed veluti extrinsece et obiective, in ordine ad exercendam suam ipsam separatam intellectualem operationem, (ibid., ad 3). Nec valet obicere quod anima, cum sit pars hominis sive speciei, non est suppositum, nec est id quod per se operatur sed id quo homo sive suppo­ situm operatur, ac ideo ob utramque rationem nequit dici subsistens. Nam quamvis proprie ac per se nonnisi totum compositum dicatur suppositum et subsistens et operans, tamen haec omnia etiam de parte compositi praedicari possunt, si ipsa nec est accidens quoddam inhaerens nec forma materialis ac dependens a corpore (ibid., ad 1 et 2). Nec proinde valet opponere quod, si anima esset spiritualis ac subsistens, non distingueretur ab angelo. Nam anima nihilominus est forma corporis, ac pro tanto non purus spiritus sicut angelus; qua talis enim non est substantia completa in ratione speciei, nec est proprie et per se suppositum, subsistens et operans, ut dictum est, nec potest primo creari et existere nisi in corpore, nec a seipsa individuatur sed a "corpore, nec potest connaturaliter operari nisi dependenter a corpore (ibid. a. 7; cf. supra, n. 437). 578. Ipsa quoque animae immortalitas non solum indirecta ac theologica ratione, sed etiam directo ac philosophico ratiocinio certo probatur, quidquid in contrarium olim putaverint etiam aliqui theologi.69 69 Ita praecipue Henricus Gandavensis, Scotus, Ockam, Biel et Caietanus; etiam unus vel alter modernus hanc dubitationem iterum suscitavit (cf. in Revue du clergé français, a. 1903): ita Ph. Kneib putavit animae immortalitatem Illll nonnisi ex rationibus mo­ ralibus seu ex ordinatione hominis ad finem ultimum deductis, probari posse. Scotus, In 4 Sent, (opus oxoniense), dist. 43, q. 2, ait: «Potest dici, quod licet ad illam... propositionem [de animae incorruptibilitate] probandam sint rationes proba­ biles, non tamen demonstrativae, imo necessariae». Quem sequitur Montefortino in suo opere Scoti summa theologica, 1 p., q. 75, a. 6, necnon Minges, qui conatur negationem attenuare in suo opere Scoti doctrina philosophica et theologica I (Quaracchi 1930) 124 sq. De Scoti doctrina confer etiam H. Klug, «Die Lehre der sel. Ioh. Dun Scotus über die Seele», Philosophisches Jahrbuch XXXVII (1924) 60-68.—S. Vanni Rovighi, «L’immortalitâ deU’anima nel pensiero di Giovanni Duns Scoto», Rivista di filosofia neo-scolaslica XXIII (1931) 78-104.—J. S. Japowiez, Probatio immortalitatis animae in doctrina Ven. J. Duns Scoti, Cracoviae 1939. Caietanus, In 1 p., q. 75, a. 6, apte expendit et approbat argumentum S. Thomae 11)11 pro immortalitate animae. Subinde vero, in suis commentariis in Scripturam, veluti sui oblitus aut senio vel morbo gravatus (circa annum sexagesimum sextum suae aetatis) vim rationalis argumenti negavit, scribens: «Sicut nescio mysterium Trinitatis, sicut nescio animam immortalem, sicut nescio Verbum caro factum esse, et similia, quae tamen omnia Illll credo...» (In Rom. 9. 23); «[Ecclesiastes] dicit... verum, negando scientiam immortalitatis 19 578 P » * I DE DEO CREANTE F.T ELEVANTE Ratio theologica deducitur ex ipsa immortalitate de facto, prout est inductiva poenae aeternae animae damnatae. Nisi enim anima esset de se naturaliter immortalis sive incorruptibilis, non esset congruum tum bonitati tum ipsi iustitiae divinae ut animam praeter exigentiam suae naturae in esse aeternaliter conservet, eo fine ut eam aeternaliter puniat. Praeterea, id non congrueret ipsi modo agendi divinae providentiae quae naturae rerum sese accommodat, neque videtur congruere providentiae supernatural!, quia huiusmodi immortalitas esset animae praeternaturalis sive miraculosa, Deus autem miracula non facit nisi in ordine ad gratiam, seu ad gratiae manifestationem et profectum. Ratio autem philosophica™ ac praecipua, deducitur ex ipsa ani­ mae spiritualitate, supra demonstrata, seu ex hoc quod anima est incorporea et subsistens. Quamvis enim anima, utpote contingens in esse seu composita ex essentia et esse, sit a suo esse separabilis, seu per extrinsecam Dei potentiam annihilabilis, id tamen non ponit in ea intrinsecam et essentialem mortalitatem, sive corruptibilitatem, sive potentiam ad non esse, quia potentia ad non esse nulla est po­ tentia, sicut ipsum non esse nihil est; ipsa quoque quae corrumpun­ tur non habent proprie potentiam ad non esse, sed ad aliud esse, animae nostrae. Nullus enim philosophus hactenus demonstravit animam hominis esse immortalem; nulla apparet demonstrativa ratio; sed fide hoc credimus, et rationibus pro­ babilibus consonat» (/« Eccle. 3. 21). Cf. E. Verga, «L’immortalità dell’anima nel pensiero del Card. Gaetano», Rivista di filosofia neo-scolastica XXVII (1935) 21-46. Notandum tamen est discrimen horum catholicorum a sententia Petri Pomponazzi aliorumque neoaristotelicorum, damnata a Cone. Later. V (in quo partes habuit ipse Caietanus); hi enim dicebant ex philosophia Aristotelis probari non-immortalitatem animae, illi vero catholici dicebant non probari immortalitatem (cf. supra, n. 564, 571). 70 1 p., q. 75, a. 6; C. Gent. 2. 55, 79-81. Bremond, A., «Le syllogisme de l'immortalité», Revue philosophique de Louvain XL (1948) 161-176. Coccio, A., «Il problema dell’immortalità dell’anima nella Summa Theologiae di San Tommaso d’Aquino», Rivista di filosofia neo-scolastica XXXVIII (1946) 298 sqq.—«AtUn torno al sillogismo dell’immortalità», ibid. XLV (1953) 106-142. Dondeyne, A., «Immortalitas animae e naturali desiderio felicitatis demonstratur», Collationes Brugenses XXXII (1932) 35-39. Lemaire, J., «Les preuves de l'immortalité de l’âme humaine d’après Saint Thomas d’Aquin», Collectanea Mechliniensia I (1927) 3549. Linehan, J. C., The rational nature of man with particular reference to the effects of immortality on intelligence according to St. Thomas, Washington 1937. Locatelli, F., «Alcune note sulla dimostrazione dell’immortalità dell’anima in San Tommaso», Rivista di filosofia neo-scolastica XXXIII (1941) 413428. Raber, L., «Die Bestimmung des Menschen. Der philosophische Beweis seiner Unsterblichkeit im System von Thomas von Aquin und Othmar Spann. Ein Vergleich», Divus Thomas (Freiburg) XXII (1944) 51-84. Zani, L., «Annotazioni sul tema ’spiritualitâ e immortalité’ dell’anima», Sapienza XVI (1963) 166-171. I rr* DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 579 per cuius positionem suum esse amittunt. Unde, eatenus anima dici posset mortalis sive corruptibilis, quatenus vel haberet in se com­ positionem partium sive materiam et formam (sic esset corruptibilis per se), quas tamen non habet, cum sit forma simplex et incorporea, vel esset forma quaedam dependens in suo esse a materia quam in­ format (sic enim esset corruptibilis per accidens, soluto seu corru­ pto ipso composito, sicut anima brutorum), sed, ut supra probatum est, ipsa non pendet a corpore in suo esse sed est subsistens. 579. Confirmatur ratione secundaria ac veluti a signo, seu ex naturali desiderio quo appetimus immortalitatem sive esse semper, abstrahendo ab esse hic et nunc. Nam naturalis et efficax appetitus nequit esse inanis ac frustrabilis, seu tendere in impossibile, cum procedat ab ipsa natura ac ideo tendat ad aliquid ipsi naturae proportionatum. lamvero, homo secundum animam rationalem appetit esse semper abstrahendo ab esse hic et nunc, cum apprehendat esse sive existentiam abstractive et sine limitatione tempo­ ris et spatii, et appetitus sequatur ipsam cognitionem eique commensuretur. Ergo est naturale animae rationali esse semper, seu eius natura est incorrupti­ bilis sive immortalis. Nec valet obicere etiam brutum (imo omne ens) semper appetere esse; nam appetitus bruti, cum procedat a cognitione singulari, de­ terminata ac momentanea, eodem modo est determinatus ad esse secundum hic et nunc, non vero ad esse universaliter et abstractive ab esse hic et nunc, adeoque pro semper, cum id non cognoscat; unde in quocumque momento praesentis temporis brutum appetit esse, sed non appetit esse pro semper, vel si placet, semper appetit esse, sed non appetit esse semper. Confirmatur etiam extrinseca ratione, seu ex consensu tum populorum et extranearurf religionum (quod respicit saltem immortalitatem de facto sive vitam futuram) tum plurium ipsorum philosophorum, etiam modernorum (quod quidem respicit ipsam immortalitatem de iure seu naturalem).71 I ·.· » ASSERTIO 2. Anima spiritualis est vera et unica forma subs­ tantialis corporis humani, ad exclusionem tum alius animae spiri­ II alius animae inferioris, seu sensitivae et vegetativae, tum tualis, tum alius cùiuslibet formae, etiam pure corporalis. r 580. Nota theologica. Animam rationalem esse veram corporis formam substantialem, est de fide definita a Cone. Viennensi et Later. V. Unam tantum esse in homine animam rationalem, est de fide definita a Cone. Cons71 Addison, J. L., La vie après la mort dans les croyances de l'humanité, Paris 1936. Ciafardini, E., «L’immortalità dell’anima in Cicerone», Rivista di filosofia neoscolastica XLII (1950) 238-255. Roland-Gosselin, M. D., «Les idées et les preuves de l’immortalité dans le ’Phae­ don'», Revue des sciences philosophiques et théologiques III (1909) 84-88. 580 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE tantinop. IV. Non esse in homine aham animam praeter rationalem (puta sensitivam vel vegetativam), est theologice certum (quidam dicunt fidei proximum, alii de fide ex Conc. Constantinop. IV), quatenus necessario deducitur ex definitione Conc. Viennensis de anima ut vera corporis forma, quae certe corpori qua tali nequit dare esse intellectivum, sed tantum inferius esse sensitivum et vegetativum, et quatenus, testante et approbante Pio IX, id ut theolo­ gice certum communiter reputatur a theologis. Non esse in homine aliam formam, nequidem mere corporalem, praeter animam rationa­ lem, non meretur theologicam notam sed libere disputatur, quamvis haec S. Thomae sententia, tanquam «tuta norma directiva», com­ mendata sit a S. C. Studiorum. PROBATUR 1. Ex auctoritate.72 doctrina animam esse veram formam corporis proponit tum implicite, docendo hominem esse «ex spiritu et cor­ pore constitutum» vel «ex anima rationali et humana carne com­ positum» (Conc. Later. IV, a Conc. Vatic. I repetitum; similia di­ cuntur in Conc. Ephesino, Conc. Chalcedonensi et in Symbolo Athanasiano; Denz. 800 sq., 3002, 250, 301, 76); tum aequivalenter, asserendo hominem esse «carnem animatam rationali anima» (Conc. Ephes., Constantinop. II et Later, a. 649; Denz. 250, 424, 502); tum formaliter in sequenti celebri definitione Conc. Vienneses a. 1311-1312: 581. Magisterii «Fidei catholicae fundamento... firmiter inhaerentes... confitemur, unige­ nitum Dei Filium... partes nostrae naturae simul unitas, ex quibus ipse in se verus Deus exsistens fieret verus homo, humanum videlicet corpus passibile et animam intellectivam seu rationalem, ipsum corpus vere per se et essentia­ liter informantem, assumpsisse... ad unitatem suae hypostasis et personae... «Doctrinam omnem seu positionem temere asserentem, aut vertentem in dubium, quod substantia animae rationalis seu intellectivae vere ac per se humani corporis non sit forma, velut erroream ac veritati catholicae inimicam fidei, praedicto sacro approbante Concilio reprobamus: definientes, ut cunctis nota sit fidei sincerae veritas ac praecludatur universis erroribus aditus, ne subintrent, quod quisquis deinceps asserere, defendere seu tuere pertinaciter praesumpserit, quod anima rationalis seu intellectiva non sit forma corporis humani per se et essentialiter, tanquam haereticus sit censendus» (Denz. 900, 902). Cuius definitionis verba iterum assumpsit Conc. Later. V (supra, n. 571). 72 1 p., q. 76: C. Gent. 2. 56-59, 68-71: De spiritualibus creaturis, a. 2 et 3; De anima, a. 1, 8, 9 11. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 581 Concilium definit directe animam rationalem sive intellectivam qua talem, seu per seipsam («per se») et secundum suam substantiam («substantia animae rationalis») esse formam seu principium constitutivum essentiae sive naturae hominis («essentialiter informans»; «forma corporis essentialiter»), Quibus videtur damnata etiam doctrina Petri Olivi, prout saltem eam supra exposuimus (n. 567), quidquid in contrarium putent aliqui eruditi et salvo meliori iudicio de ipso vero sensu illius doctrinae, quae, utpote valde obscura et implicata, variis eruditorum interpretationibus ansam praebet.73 Pius IX a. 1857 in supra relata reprobatione doctrinae Günther (n. 568) authentice, etsi per transennam, declaravit sensum definitionis Conc. Vien­ nensis, docens «animam eamque rationalem esse veram per se atque imme­ diatam corporis formam». Eandemque declarationem et verba adhibuit paulo post Conc. Coloniense a. 1860 (Coli. Lac, 5, 292 sq,). S. Officium damna­ vit supra relatam (n. 568) Rosmini propositionem, iuxta quam «forma subs­ tantialis corporis non est ipsa anima». 582. Quod attinet unitatem formae substantialis, Magiste­ rium definivit tanquam de fide nonnisi unam esse in homine ani­ mam rationalem. Ita Conc. Constantinopolitanum IV a. 869-870: «Veteri et Novo Testamento unam animam rationalem et intellecti­ vam habere hominem docente et omnibus deiloquis Patribus et ma­ gistris Ecclesiae eandem opinionem asseverantibus: in tantum im73 Inter recentiores, qui, de definitione huius Concilii, de doctrina Olivi et de utriusque connexione scripserunt, confer: Amoros, L., «Series condemnationum et processuum contra doctrinam et sequaces Petri loannis Olivi (e cod. Vat. Ottob. lat. 1816)», Archivum franciscanum historicum XXW (1931) 495-512.—«Aegidii Romani impugnatio doctrinae Petri loannis Olivi...», ibid. XXVI (1934) 339451. Baldissera, A., «La decisione dei Concilio di Vienne (1321), ’substantia animae rationalis seu intellectivae vere ac per se humani corporis forma’ nell’interpretazione di un contemporaneo», Rivista di filosofia neo-scolaslica XXIV (1942) 212-232. Debievre, M , «La définition du Concile de Vienne sur l’âme, 6 mai 1312», Re­ cherches de science religieuse III (1912) 336-341, Echeverria, B., El problema del alma humana en la edad media, Buenos Aires 1941. Iansen, B., «Die Lehre Olivis über das Verhâltnis vom Leib und Secle», Franziskanische Studien V (1918) 153-175, 233-258.—«Quonam spectet definitio Concilii Vien­ nensis de anima», Gregorianum I (1920) 78-90.—«Die Seelenlehre Olivis und ihre Verurteilung auf dem Vienner Konzil», Franziskanische Studien XXI (1934) 297-310.—«Ein neues gewichtiges Zeugnis über die Verurteilung Olivis», Scholastik X (1935) 406-408. Jarraux, L., «Pierre Olivi, sa vie, sa doctrine», Etudes franciscaines XLV (1933) 129-153, 277-298, 513-529. Koch, J., «Die Verteidigune Olivis auf dem Konzil von Vienne und ihre Vorgeschichte», Scholastik V (1930) 489-522.—«Das Gutatchten des Aegidius Romanus über die Lehren des Petrus Iohannes Olivi. Eine neue Quelle zum Konzil von Vienne (13111312»), Scienlia sacra (Kbln 1935) 142-168. Ricci, P., «Olivi e la pluralità delle forme sostanziali», Sttidi francescani VII (1936) 225-239.—«Pietro Olivi e l’unità sostanziale dell’uomo», ibid. IX (1937) 51-65. Zavalloni, R., Richard de Mediavilla et la controverse sur la pluralité des formes, Louvain 1951. 582 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE pietatis quidam, malorum inventionibus dantes operam devenerunt, ut duas eum habere animas impudenter dogmatizare et quibusda Mi irrationalibus conatibus... propriam haeresim confirmare perten­ tent... Itaque sancta haec et universalis Synodus... talis impietatis inventores et patratores et his similia sentientes magna voce anathe­ matizat...» (Denz. 657 sq.). Quidam theologi putant in hoc docu­ mento probabiliter definiri etiam quod non sint in homine alias ani­ mas praeter rationalem, ut sensitivam et vegetativam, sed id ex ipsis verbis non apparet. Ceterum, recentius Pius IX a. 1860 in supra relata reprobatione Baltzer (n. 568), co lllll endavit communem sententiam theologorum, iuxta quam theologice certum est non haberi in homine aliam formam vitae praeter ani­ mam rationalem. Quam sententiam eodem anno suam fecit Conc. Coloniense, declarans eam esse de mente Conciliorum, et contrariam sententiam esse aber­ rationem a sana doctrina: «Dubium esse nequit, e conciliorum mente anima rationali a Deo creata ipsa omnes illas vitae nostrae operationes perfici... Ca­ vendum igitur est a sententia eorum, qui a sana doctrina aberrantes, praeter animam rationalem in homine aliud quoddam fingunt vitae corporalis prin­ cipium, quod animam sentientem vel somaticam vocant, sive hoc vitae cor­ poralis principium psychicum seu vegetativum etiam a corpore distinguant, sive imam eandemque cum illo substantiam esse affirment» (Coli. Lac. 5. 293). 583. Num autem praeter unicam animam, eamque rationalem, nulla sit alia forma, etiam pure corporalis, ita ut anima immediate uniatur materiae primae, ut docent communius theologi cum S. Thoma contra Scotum eiusque discipulos, Magisterium nullibi directe declaravit, ac ideo adhuc libere controvertitur. Id quidem aliqui theologi deducere voluerunt praecipue ex prae­ fatis verbis Pii IX contra Giinther («immediata corporis forma»); sed de mandato ipsius Pii IX rescriptum est ad Rectorem Universitatis Catholicae Insulensis a. 1877: «Ad systemata ista alia scholarum catholicarum impro­ banda, merito proferri nequaquam posse litteras a Summo Pontifice datas ad Em. Card. Coloniensem, vel ad Revmum. Episc. Vratislaviensem» (ASS X [1877] 258 sq.).74 Ceterum, praefatam doctrinam thomisticam Magisterium non modice commendavit, eam referens inter 24 theses, quae Decreto S. C. Studiorum a. 1914 tanquam «tutae normae directivae» proponuntur; etenim thesis 16 legit: «Eadem anima rationalis ita unitur corpori, ut sit eiusdem forma subs­ tantialis unica, et per ipsam habet homo ut sit homo et animal et vivens et corpus et substantia et ens. Tribuit igitur anima homini omnem gradum per- 74 Etiam in Conc. Vaticano I, cum praepararetur canon definitionis contra supradictam theoriam Giinther (n. 568) de dualitate principiorum vitae in homine, quidam Patres huic definitioni obstiterunt ne viderentur damnati etiam illi doctores, qui, ut Scotistae, pluralitatem formarum admittebant. Cf. L. Orban, op. cit. (supra, in n. 568) 81-94. DE CREATIONE. ET ELEVATIONE HOMINIS 583 lectionis essentialem; insuper communicat corpori actum essendi, quo ipse est» (Denz. 3616). cum exhibet ipsam hominis naturam, non alia prodit elementa quam «limum et spiraculum vitae» (Gen. 2. 7), «pulverem et spiritum» (Eccl. 12. 7), «carnem et animam» (lob. 14. 22), «animam et corpus» (Mat. 10. 28), «corpus et spiritum» (lac. 2. 26), «ossa arida et spiritum» (Ezech. 37. 1-14) (cf. 3 Reg. 17. 17-22; Luc. 49. 55; Act. 20. 9 sq.; 1 Cor. 15. 44 sq.). Quibus satis clare indicatur tum animam pertinere ad compositum huma­ num tanquam partem eius essentialem, quae corpus vivificat, adeo­ que esse corporis formam, tum eam esse unicum ac totum vitale corporis principium. 584. Scriptura, Nec refert quod quandoque in Scriptura et peculiariter in epistolis paulinis fit distinctio inter spiritum et animam (Dan. 3. 86; 1 Cor. 2. 14; 15. 45; Hebr. 4. 12; 1 Thess. 5. 23: «Spiritus vester et anima et corpus»); nam ex ipso contextu apparet ibi non significari duo principia naturalis vitae, sed duos aspectus vel virtutes unius animae, consideratae nempe aut secundum rationem superiorem (spiritum) et inferiorem (animam), aut secundum intel­ lectum supernaturalem (spiritum) et intellectum sive iudicium naturale (ani­ mam).73 Ceterum, illae duae voces saepe ab Apostolo pro eodem vitali prin­ cipio indifferenter ac promiscue adhibentur (Rom. 2. 9; 8. 10; 13. 1; 16. 4; 1 Cor. 5. 3 sq.; 7. 34; Ephes. 6. 6; Phil. 1. 27; Col. 2. 5; 3. 23; 1 Thess. 2. 8). multipliciter significant animam esse veram for­ mam substantialem corporis. Ex unione animae et corporis resultat homo (Athenagoras, Irenaeus, Gregorius Nyssenus, Augustinus, Cyrillys Alex.); si unum ex his duobus tollitur, tota hominis natura aufertur (Ambrosius); homo definitur animal rationale (Augusti­ nus); inde refutatur Platonis doctrina, iuxta quam anima est totus homo nec nisi accidentaliter unitur corpori (Nemesius); inde illus­ tratur ipsum mysterium Incarnationis, tum contra Nestorianos, nam Verbum unitur humanitati non mere accidentaliter sed sicut anima corpori (Cyrillus Alex.), tum contra Monophysitas, nam nihilominus ex Verbo et humanitate non resultat una natura composita sicut ex anima et corpore (Rusticus). Quod vero in eo essentiali composito anima sit principium formale (seu, ut ait Augustinus, «pars melior») patet ex dicendis de unicitate animae.75 585. Patres 75 Quoad praefatum locum 1 Thess. 5. 23, confer A. M. Festugiere, «La trichomie de I Thess. 5. 23 et la philosophie grecque», Recherches de science religieuse XX (1930) 385-415. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Athenagoras: «Omnis communiter hominum natura ex anima im- B II n I fi mortali constat et corpore» (De resurr. mort. 15, MG 6. 1003). Irenaeus: «Substantia nostra, id est, animae et corporis adunatio» (Adv. haer. 5. 8, MG 7. 975). Ambrosius: «Dei enim simplex natura est, homo ex anima rationabili constat et corpore. Si alterum tollas, totam naturam hominis sustulisti» (De incarnatione 2. 11, ML 16. 855). Nemesius: «Plato... non vult animal constare ex anima et corpore, sed ipsum esse animam, quae corpore utatur et velut corpore vestita sit... Quo­ modo [autem]... unum esse potest cum vestitu anima? Non enim unum est tunica cum eo quod tunica indutum est» (De natura hominis 3, MG 40. 594). Augustinus non semel hominem definit animal rationale: «Qui fecit hominem rationale animal ex anima et corpore» (De civ. Dei 5. 11, CCL 47. 142); «Homo a veteribus sapientibus ita definitus est: Homo est animal ra­ tionale mortale. Hic genere posito quod animal dictum est, videmus additas duas differentias... Uno verbo [distinguitur] a bestiis, quod rationale; et alio a divinis separatur, quod mortale dicitur» (De ordine 11. 31, ML 32. 1009); «Est ergo animal rationis capax, verum, ut melius et citius dicam, animal rationale» (Serm. 43. 2. 3, ML 38. 255); «Homo non est corpus solum vel anima sola, sed qui et anima constat et corpore. Hoc quidem verum est, quod non totus homo, sed pars melior hominis anima est; nec totus homo corpus, sed inferior hominis pars est; sed cum est utrumque coniunctum simul, habet hominis nomen» (De civ. Dei 13. 24, CCL 48. 409); «Species corpori per animam tribuitur... Per animam ergo corpus subsistit... Corpus, per illam subsistit, dantem speciem... Tradit speciem anima corpori, ut sit cor­ pus in quantum est... Non nisi traditione speciei fit corpus per animam... In quo genere est anima corpore melior et potentior... Corpus enim nullum fit, nisi accipiendo per animam speciem» (De immortalitate animae 15 sq., ML 32. 1033 sq.).76 Cyrillus Alex, (contra Nestorianos); «Verbum... non ita in illo [i. e. in Christo] habitavit, ut in sanctis inhabitare dicitur [i. e. accidentaliter per gratiam]. Habitavit enim secundum naturam unitum, non in carnem muta­ tum, tali inhabitatione, qualem dici potest hominis anima erga sibi proprium corpus habere» (Epist. 17, MG 77. 111). 76 Ex quibus aliisque locis patet Augustinum nequaquam doctrinae platonicae de accidentali unione animae cum corpore adhaesisse, etsi quandoque aliquas expressiones adhibuerit quae, seiunctim acceptae, in sensu platonico sonare videantur (cf. De quant, anim. 13. 22; De moribus eccles. cath. 27. 52). De qua quaestione disserunt inter alios M. del Rio, «EI compuesto humano segùn San Agustin», Religiôn y cultura IX (1930) 17-37, et H. a Parisiis, «De unione animae cum corpore in doctrina D. Augustini», Acta hebdomadae augustinianae thomisticae (Taurini-Romae 1931) 271-311. Recenter Ch. Cou­ turier, ad solvendum discrimen expressionum apud Augustinum eiusque apparentem os­ cillationem inter platonicam et aristotelicam conceptionem de composito humano, novam interpretationem proposuit, iuxta quam Augustinus conciperet unionem animae et cor­ poris non in natura sed tantum in persona, sive hypostaticam, sicut Verbum unitur cum humanitate («La structure métaphysique de l'homme d’après saint Augustin», Augustinus Magister I [Paris 1954] 543-550). Quam interpretationem crisi subicit E. Fortin, «Saint Augustin et la doctrine néoplatonicienne de l’àme (Ep. 137. 11)», ibid. 371-380. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 585 Rusticus diaconus contra Monophysitas ait unionem Verbi cum natura humana non esse stricte accipiendam sicut uniorem corporis et animae in homine; quam sic describit: «Ex duabus enim naturis, non modo unus homo, una persona, una subsistentia, sed et una species, unum animal, et una subs­ tantia vel natura [resultat]» (Contra Acephalos, ML 67. 1199). 586. Unicitatem animae hominis Patres agnoscunt, tum nul­ lam unquam exhibendo aliam animam praeter rationalem quae cor­ pus vivificet (passim), tum dicendo animam ipsam rationalem actuare corpus (Irenaeus, Cyrillus Alex., Gennadius, Damascenus), tum affirmando animam rationalem dare corpori sensum, vitam, speciem, subsistentiam (Irenaeus, Augustinus, Damascenus), tum explicite excludendo, contra haeresim Apollinaris, pluralitatem animarum (Nyssenus, Gennadius). Irenaeus: «Non enim est fortius corpus quam anima, quod quidem ab illa spiratur, et vivificatur, et augetur, et articulatur; sed anima possidet et principatur corpori. Tantum autem impeditur a sua velocitate quantum corpus participat de eius motione; sed non amittit suam scientiam» (Adv. haer. 2. 23. 4, MG 7. 833). Gregorius Nyssenus: «Caeterum, etsi superiore oratione declaratum est, triplex esse in vivendi facultate discrimen, ut alia sit vita quae quidem nutriatur, expers tamen sit sensus; alia et nutriatur et sentiat, careat autem facultate rationis; alia denique et ratione utatur, et perfecta sit, perque facul­ tates caeteras omnes diffusa, ut et in iis existât, et tanquam eximium quiddam intelligentiae vim habeat: nemo tamen idcirco existimet tres in humano opi­ ficio animas existere, seorsum certis quasi limitibus circumscriptas, ut naturam hominis ex pluribus animis conflatam putare debeamus. Nam vera et perfecta anima reapse unica quaedam est, intelligens, nulla ex materia crassa constans, sed per sensus naturae illi crassae mista» (De hominis opificio 14, MG 44. 175). Augustinus, loquens de anima rationali et immortali, ait eam dare cor­ pori speciem et subsistentiam, imo «tradere speciem corpori, ut sit corpus» (De immort, animae 15 sq., nuper cit., in n. 585). Praeterea, explicat quo sensu fiat distinctio inter animam et spiritum hominis: «Tria sunt quibus homo constat, spiritus, anima et corpus; quae rursus duo dicuntur, quia saepe anima simul cum spiritu nominatur; pars enim quaedam eiusdem rationalis, qua carent bestiae, spiritus dicitur, principale nostrum spiritus est; deinde vita qua coniungimur corpori, anima dicitur; postremum ipsum corpus quo­ niam visibile est, ultimum nostrum est» (De fide et symbolo 10. 23, ML 40. 193 scl·)· Cyrillus Alex.: «Duas namque in eo [i. e. in homine] naturas intelligimus, unam animae, alteram corporis..., non tamen seorsim ponimus natu­ ras... sed unius hominis esse intelligimus, ita ut illae duae non iam sint duo, sed utraque animal unum absolvatur... Quid enim aliud est humanitatis natura, nisi caro animata per animam intelligentem...?» (Epist. 46. 4, MG 77. 246). 586 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE «Deus carnem... propriam... sibi fecit, et quidem illam non anima carentem» ut quidam opinantur, imo potius anima intelligente animatam» (Quod unus sit Christus, MG 75. 1262). Gennadius: «Neque duas animas esse dicimus in uno homine, sicut lacobus et alii Syrorum disputatores scribunt, unam animalem qua animetur corpus et immixta sit sanguini, et alteram spiritalem quae rationem ministret; sed dicimus unam esse eandemque animam in homine, quae et corpus sua societate vivificat, et semetipsam sua ratione disponat, habens in se libertatem arbitrii, ut in suae substantiae eligat cogitatione quod vult» (De eccles. dogrn. 15, ML 58. 984). Damascenus: «Anima est vivens, simplex et incorporea substantia..., rationis et intelligent!ae particeps, organis instructo utens corpore, cui vitam, incrementum, sensum et gignendi vim tribuat, non aliam a se seiunctam men­ tem habens (mens quippe nihil aliud est quam subtilissima ipsius pars: quod enim oculis in corpore, hoc mens in anima est)» (De fide or th. 2. 12, Mg 94. 923). PROBATUR 2. Ex ratione.7778 587. Animam rationalem esse veram formam substantialem corporis humani, nec tantum accidentaliter ei uniri, sequitur ex eo quod ex una parte homo secundum se totum, seu tum secundum corpus tum secundum animam, est unum quid substantialiter, ut patet ex unitate subiecti et principii cui variae humanae operationes attribuuntur, nam experientia constat idem esse qui comedit, dor­ mit, ambulat, generat, sentit, intelligit, idemque esse qui dicit: co­ medo, dormio, ambulo, genero, sentio, intelligo;75 et ex alia parte ipse actus intelligendi ac ratiocinandi debet procedere ab aliquo essentiali primo principio, quod nempe sit principium tum operandi tum essendi, cum operatio sequatur esse et nihil agat nisi secundum quod est actu. Unde ipsa anima rationalis, cum sit primum princi­ pium operandi intellectualiter, est necessario forma substantialis eius quod agit, cumque id quod agit sit homo, quod habet corpus et est unum ens, necesse est ut anima rationalis sit forma ipsius ac totius hominis, adeoque etiam corporis. Animam rationalem esse unicam formam substantialem, ad ex­ clusionem tum alterius animae, tam spiritualis quam sensitivae aut vegetativae, tum cuiuslibet formae pure corporalis, sequitur ex eo quod in quolibet composito nequeat esse nisi una forma substantia771 p., q. 76, a. 1, et 4; De spiritualibus creaturis, a. 2 et 3. 78 Cf. G. Cruchon, «Genèse et structure du moi humain», Nouvelle revue théolo­ gique LXXIII (1951) 261-274, 364-384.—J. Nuttin, Psychoanalyse et conception spiri­ tualiste de l’homme, Louvain 1950. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 587 lis, ut patet ex ipso istius conceptu. Nam forma substantialis deter­ minat speciem sive essentiam rei et dat ipsum esse rei; unde sicut una est species sive essentia alicuius rei et unum eius esse, ita neces­ sario una est ei forma substantialis. Unde si homo haberet aliam formam praeter animam rationalem, puta formam corporeitatis qua esset corpus, formam vegetativam qua esset vivens et formam sen­ sitivam qua esset animal, unum de duobus sequeretur, vel nempe homo non esset unum ens sed aggregatum ex petra, planta, bruto et ente rationali, accidentaliter unita, vel una tantum ex praeceden­ tibus formis esset substantialis et reliquae essent accidentales (ita ut homo accidentaliter esset rationalis), nam sola forma substantialis dat esse simpliciter et quidquid subsequitur esse simpliciter est esse tale, seu accidentale. Recte igitur concludit S. Thomas·. «Unde dicendum est quod nulla alia forma substantialis est in homine nisi sola anima intellecti­ va, et quod ipsa, sicut virtute continet animam sensitivam et nutritivam, ita virtute continet omnes inferiores formas, et facit ipsa sola quidquid imperfectiores formae in aliis faciunt. Et similiter est di­ cendum de anima sensitiva in brutis, et de nutritiva in plantis, et universaliter de omnibus perfectioribus respectu imperfectarum» (1 p.,q. 76, a. 4). «Dicimus quod in hoc homine non est alia forma substantialis quam anima rationalis, et quod per eam homo non solum est homo, sed animal et vivum et corpus et substantia et ens» (De spiritualibus creaturis, a. 3). Et haec sunt ipsa verba relata in thesi illa, quam S. C. Studiorum inter «tutas normas directivas» catholicis theologis proposuit, utpote quae sola plene ac simpliciter congruat definitioni Conc. Viennensis aliisque Magisterii docu­ mentis.79 588. Huic thomisticae sententiae duae rationes obiciuntur,80 altera philosophica, quod nempe, si anima rationalis immediate informaret cor­ pus, esset immersa in materia nec posset servare suam spiritualitatem et independentiam, et altera theologica, quod scilicet in Eucharistia vi verborum poneretur non tantum corpus Christi sed etiam ipsa eius anima, aliter ac docet Conc. Trid., et quod in triduo mortis non fuisset idem corpus Christi, cum ei inesset alia forma cadaverica, quae praeterea debuisset tunc assumi ad unionem hypostaticam ac subinde in resurrectione dimitti ab ea unione. 79 Quoad varias doctrinas tum philosophicas tum theologicas, quae per hanc S. Tho­ mae sententiam illustrantur, confer Lepicier, loc. cit. (supra, in n. 562). 50 Alias secundarias obiectiones exponit Michel, ari. cit. (supra, in n. 562) 575-577. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Resp. Prima obiectio, quae fuit ipsius Petri Olivi, nimis probat, ac ideo nihil, cum ex ea sequatur in homine adesse etiam animas sensitivam et vegetativam quae dependent a materia, ne scilicet anima ipsa intellectiva fiat a materia dependens; quod quidem est erroneum, ut dictum est supra (n. 580). Unde dicendum est cum S. Thoma, nuper citato, quod, quamvis anima, immediate et per suam essentiam, quae formaliter intellectiva ac simplex est, informet corpus, tamen in hac informatione non explicat suam virtutem intellectivam, sed tantum virtutem sensitivam, vegetativam et corporalem, quam eminenter virtualiter in se habet; non enim forma actuat materiam veluti se commiscendo materiae ita ut evadat aliquid materiale, id enim imaginationis est, sed mere eam actuando ac veluti terminando, ita ut ex utriusque metaphysico contactu resultet compositum quod possit suscipere esse. Quod attinet alteram obiectionem, corpus Christi vi verborum ponitur in Eucharistia pro quanto importat materiam primam et formam, quaecumque haec sit, quae ei dat esse corporale; unde de facto, ponitur etiam ipsa anima sub hac sola sua virtualitate, cetera vero, seu gradus animae vegetativus, sensitivus et intellectivus, ponuntur vi concomitantiae; ceterum, si consecratio facta fuisset in triduo mortis, anima Christi nullo modo neque per concomitantiam fuisset praesens in Eucharistia, sed sola forma cadaverica advenisset, et quidem vi verborum. In eodem mortis triduo, corpus Christi, etsi cum nova forma cadaverica, mansit hypostatice unitum Verbo divino, sicut antea immediate erat ei unitum; nec refert quod nova ipsa forma advenerit, tum quia, etiam sub illa, caro Christi retinebat ordinem ad suam animam, sicut cetera corpora quae proinde ordinantur ad resurrectionem, tum quia ea forma cadaverica non aliunde deducta erat quam ex eadem materia prima, iugiter coniuncta cum Divinitate, nec alio quam in eiusdem materiae potentialitatem reditura erat, nec ideo necesse fuit eam veluti de novo hypostatice assumere ac subinde dimittere, cum haec non formae sed composito directe conveniant (De spiritualibus creaturis, a. 3, ad 5; 3 p., q. 50, a. 2, ad 2). Sunt et aliae secundariae quaestiones, quae circa unionem animae et cor­ poris agitari possunt et quarum aliquas resolvit S. Thomas, praecipue in hoc loco (1 p., q. 76, a. 2, 5-8); sed hae pertinent potius ad philosophiam.81 82 •I >' 81 Eam Olivi obiectionem secundum totam suam vim sibi proposuerat iam ipse S. Thomas, scribens: «Difficultas huius quaestionis ex hoc accidit, quia substantia spi­ ritualis est quaedam res per se subsistens. Formae autem debetur esse in alio, id est in materia, cuius est actus et perfectio. Unde contra rationem substantiae spiritualis esse videtur quod sit corporis forma». Respondet autem: «Anima humana... habet operationem omnino excedentem materiam, quae non fit per organum corporale, scilicet intelligere. Et quia esse rei proportionatur eius operationi... cum unumquodque operetur secundum quod est ens, oportet quod esse animae humanae superexcedat materiam corporalem et non sit totaliter comprehensum ab ipsa, sed tamen aliquo modo attingatur ab ea. In quantum igitur supergreditur esse materiae corporalis, potens per se subsistere et operari, anima humana est substantia spiritualis; in quantum vero attingitur a materia et esse suum communicat illi, est corporis forma» (De spiritualibus creaturis, a. 2, in principio et fine corporis). 52 Praecipuae sunt quaestio de diversitate sive multiplicatione et individuatione ani­ marum, de qua confer 1 p., q. 76, a. 2; q. 85, a. 7; V. Marcos, «De animarum huma­ narum inaequalitate», Angelicum IX (1932) 449-468; L. Corti, «Note per uno studio DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 589 Ceterum de ea unione iterum, utut occasionaliter, sermo occurrit in aliis tracta­ tibus theologiae, signanter De Verbo Incarnato, ubi de assumpta humanitate, et De Novissimis, ubi de statu et conditionibus animae separatae. QUAESTIO V. DE ELEVATIONE PRIMI HOMINIS, QUANTUM AD IPSAM GRATIAM83 I. SENSUS QUAESTIONIS. 589. Agitur de elevatione primi hominis (et consequenter etiam Evae ac generaliter totius generis humani in primis illis pa­ rentibus) ad ordinem supernaturalem. Ut autem constat ex dictis in tractatu De Revelatione (in vol. 1, n. 106), in eo ordine distinguitur supernaturale quoad substantiam, qualis est gratia sanctificans cum virtutibus ac donis, et supernaturale quoad modum, quod dicitur etiam praeternaturale et ad quod reducuntur varia dona, quae, ut immortalitas et resurrectio, sunt quidem secundum se aliquid natu­ rale sed ad quae producenda vires naturae non sufficiunt ac ideo nequeunt produci nisi a Deo, agente praeternaturali et universali. Unde in praesenti quaestione quaeritur de primo illo elemento ele­ vationis hominis, seu de gratia, in sequenti vero quaestione agetur de altero elemento, seu de praeternaturalibus donis, quorum praeci­ pua sunt donum integritatis seu rectitudinis et donum immortalita­ tis, quibus adnectuntur alia duo dona impassibilitatis et scientiae. délia individualità umana», Scuola catlolica (1943) 95 sqq., 164 sqq.; et quaestio de sede animae, an nempe sit in qualibet parte corporis, de qua confer 1 p., q. 76, a. 8; Michel, art. cit. (supra, in n. 562) 581-586. 831 p, q. 95; In 2 Sent., dist. 20, q. 2, a. 3; dist. 29, a. 1-4. Vide etiam manualia Beraza, Boyer, Daffara, Flick-Alszeghy, Huarte, Sagüés. Praeter bibliographias indicatas tum in quaestionibus praecedentibus (n. 514 et 524), tum in quaestione sequenti (n. 606), confer: Bainvel, J., Elévation, déchéance, état présent de l'humanité, Paris 1904. Broglie, G. de, «Du caractère mystérieux de notre élévation surnaturelle», Nouvelle revue théologique (1937) 337-376; cf. (1938) 1153-1176; (1939) 433-438.—«De gratuitate ordinis supernaturalis ad quem homo elevatus est», Gregorianum XXIX (1948) 435-463. Cala Ulloa, G., «E possibile una elevazione al soprannaturale non gratuita?», Sa­ pienza V (1952) 36-39. Descoqs, P., Le mystère de notre élévation surnaturelle, Paris 1938. Hugon, E., «Dc gratia primi hominis», Angelicum IV (1927 ) 261-281. Kors, J. B., La justice primitive et le péché originel d’après saint Thomas, KainSaulchoir 1922. Michel, A., «Justice originelle», Dictionnaire de théologie catholique VIII-2 (Paris 1925 ) 2020-2042. Onings, L, «Adam», Dictionnaire de spiritualité I (Paris 1932) 187-195. Questiaux, F., «Elevatio protoparentum ad ordinem supernaturalem», Collationes Namurcenses (1932) 231-238. Sala, B., Adamo ed Eva nel paradiso terrestre, ossia la natura innocente e il peccato originale, Milano 1924. 590 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE In utraque autem quaestione elementum supernaturale consideratur tum quoad existentiam seu ipsum factum elevationis, tum quoad essentiam sive eius indolem supernaturalem. Ad quorum calcem adicientur tres notae de particularibus qui­ busdam quaestionibus, seu de essentia iustitiae originalis, de possi­ bilitate status naturae purae, et de his quae accidissent si status iustitiae originalis interruptus non fuisset. In praesentit igitur duo quaeruntur·, utrum primus homo fuerit elevatus ad gratiam, et quidem in primo momento suae creationis, et utrum haec gratia fuerit illi absolute indebita, adeoque simpliciter ac substantialiter supernaturalis. II. ERRORES. μ » * f î > g ! t . I ; * ’ ’ . ' 590. Quoad primam quaestionem de existentia gratiae primi hominis, Pelagiani eam simpliciter negant, aliqui vero scholastici mediaevales eius collationem postponunt creationi hominis, ad ali­ quod tamen tempus ante peccatum. Pelagiani'6 (ducibus Pelagio fundatore, t 418, Caelestio propa­ gatore, t post 429, et luliano Aeclanensi systematis constructore, t c. 454) suam naturalisticam doctrinam de non necessitate gratiae sive sufficientia naturalium virium ad omne bonum, etiam superVandenberghe, A., «De elevatione hominis ad statum supernaturalem», Collationes Brugenses (1937) 329-333. Van Hove, A., «De elevatione protoparentum ad ordinem supernaturalem», Collectanea Mechliniensia (1939) 158-163. Van Roo, W., Grace and original justice according to St. Thomas, Roma 1955. Verriele, A., Le surnature! en nous et le péché originel, Paris 1933; éd. 2, 1934. Waffelaert, G. J., «De hominis creatione, elevatione atque lapsu, et de promis­ sione Redemptoris», Collationes Brugenses VIII (1903) 517-524. ,5 Quoad historiam et doctrinam Pelagianorum, confer: De Simone, S. Μ., II problema dei peccato originale e Giuliano d'Eclano, Napo­ li 1949. Ferguson, J., Pelagius. A historical and the * *’ , , r 4 * J » I ί ’ ■» · ( . ! . , DE DEO CREANTE ET ELEVANTE eorum quae de hominis elevatione et praeternaturalibus donis in ea genesiaca narratione dicuntur. Theologi mediaevales peculiariter disputarunt quaestionem de momento in quo primus homo gratiam sanctificantem acceperit. Quidam theologi saec. 12-13, quos innominatim commemorant Petrus Lombardus et S. Thomas (In 2 Sent., dist. 29) quosque secutus est Aegidius Romanus (t 1316) et subinde Eusebius Amort (τ 1775; De peccato originali et gratia, disp. 1, q. 2), docuerunt Adamum accepisse gratiam tantummodo destinative, quatenus nempe eam accipere debebat, sed de facto eam non accepit, ratione peccati commissi; quam peregrinam sententiam aliqui theologi censura mulctant, tanquam oppositam doctrinae Conc. Trid.89 Satis communiter vero theologi saec. 13 putarunt gratiam collatam esse Adamo non in ipsa eius creatione sed in aliquo posteriori tempore antequam peccaret, ut ad eam suscipiendam congrue se disponeret, ut videtur exigere connaturalis Dei providentia quae solet requirere aliquam praeparationem et dispositionem ex parte nostra antequam gratiam infundat; addunt tamen cetera dona praeternaturalia, ut integritatem et immortalitatem, hominem inde ab initio accepisse. Hanc sententiam, incerte suggestam iam saec. 12 ab Hugone a S. Vitore et Petro Lombardo (Sent., 1. 2, dist. 24, c. 1-2; dist. 29, c. 2), clarius proposuerunt Alexander Halensis, Albertus M., Petrus de Tarentasia, Bonaventura (valde signanter, In 2 Sent., dist. 29, a. 2, q. 2),90 Richardus a Mediavilla, Scotus (In 2 Sent., dist. 29) et communius Scotistae post ipsum.” Quam sententiam reiecit S. Thomas, tum iunior (In 2 Sent., dist. 29, q. 1, a. 2), etsi minus clare ac decisive, tum ac praecipue senior (1 p., q. 95, a. 1), eumque secuti sunt longe communius theologi posteriores, ita ut hodie contraria sententia, iuxta quam Ada creatus fuerit in gratia sanctificante, communis prorsus reputetur. 592. Quoad secundam quaestionem de supernaturalitate gratiae Adae, sive indebita eius indole, errarunt Protestantes, Baiani et lansenistae, quibus accesserunt aliqui moderniores semirationalistae, nominatim Hermes et Giinther. Protestantes, attenta saltem priori ac rigidiori forma lutherana, ex fundamentali suo dogmate de extrinseca iustificatione per solam fidem, necessario deducti sunt ad negandum supernaturalem cha­ racterem gratiae primi hominis sive iustitiae originalis, cum huiusmodi negatio sit necessarium praesuppositum illius dogmatis. Nam, S9Cf. A. V. La Valle, La giustizia di Adamo e il peccato originale seconda Egidio Romano, Palermo 1939. 90 Cf. J. Bittremieux, «De instanti collationis Adamo iustitiae originalis et gratiae doctrina S. Bonaventurae», Ephemerides theologicae Lovanienses I (1924) 168-173.— F. Mitzka, «Die Lchre des hl. Bonaventura von der Vorbereitung auf die heiligmachende Gnade», Zeitschrift für katholische Théologie L (1926) 50-55. 91 Cf. F. Franic, De iustitia originali et de peccato originali secundum Duns Scotum, Spalati 1941.—J. Kam, «Zum Begriff der ’iustitia originalis’ in der altercn Franziskaner Schule», Franziskanische Studien (1942) 44 sqq. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 593 ideo nostra iustificatio est mere extrinseca quia natura est intrinsece corrupta per peccatum Adae, et ideo est intrinsece corrupta, quia originalis gratia sive iustitia erat essentialis naturae humanae ac ve­ luti pars illius constitutiva, qua amissa per peccatum Adae, natura invenitur in quodam statu essentialis deordinationis, in qua praecise peccatum originale consistit. Unde Lutherus scribit: «Quin hoc sta­ tuamus iustitiam non fuisse quoddam donum, quod ab extra acce­ deret separatum a natura hominis, sed fuisse vere naturalem, ita ut natura Adae esset diligere Deum, credere Deo, agnoscere Deum, etc. Haec tam naturalia fuere in Adamo, quam naturale est quod oculi lumen recipiant».9293 Ut patet, in hac sententia gratia non accipitur sicut in doctrina catholica pro aliquo essentialiter supernaturali et pro principio actuum essentialiter supernaturalium; esset enim aperta in terminis contradictio dicere quod gratia est de essentia naturae, sicut si diceretur gratiam non esse gratiam. Potius in hac sententia negatur ipsa existentia sive conceptus gratiae, seu entis essentia­ liter supernaturalis, et gratia sive originalis iustitia, quam habuit Ada quaeque est intrinseca humanae naturae, concipitur ut quaedam generalis rectitudo ipsius naturae sive perfecta moralis harmonia inter corpus et animam et inter hominem et Deum, qua quidem per peccatum Adae perturbata sive amissa, natura in seipsa radicaliter et essentialiter corrupta invenitur, ita ut pro ea successerit incapacitas ad bonum operandum et positiva facultas qua malum naturaliter ac necessario producitur, et in qua concrete consistit ipsum pec­ catum originale, sive concupiscentia largiori sensu accepta. His probe distinctis, aliquo sensu dici potest in sententia protestantica confundi et identificati naturale et supernaturale, ad quam confusionem ducit per aliam viam supradictus Pelagianismus·. hic enim exaltando naturam in detrimentum gratiae, Protestantismus vero deprimendo gratiam in beneficium naturae, ad eandem utriusque confusionem et identificationem ducit. Ceterum, cum ea originalis protestandum positio sit satis ambigua, recentiores eorum doctores conati sunt eam emollire vel reformare in varium multiplicem modum, pluribus, praecipue inter liberales, in quendam Pelagianismum inclinantibus, quo tum ipsa primi hominis elevatio tum ac conse­ quenter verum peccatum originale pessumdatur, sola manente quadam gene­ rali ac communi doctrina de aliqua fundamentali deordinatione, inducta in natura humana per ipsa peccata personalia, qua nempe natura amittit natura­ lem suam ac primaevan destinationem. Quod clarius constabit ex dicendis infra, ubi de peccato originali (n. 677). 593. Paiam' autem, quos secuti sunt lansenistae, ex fine im- 92 Comm, in Genesim, Opera (ed. Weimar) XLII 124. 93 De historia et doctrina baiana ac ianseniana confer: Alfaro, J., «Sobrenatural y pecado original en Bayo», Revista espariola de teolo&a, XII (1952) 3-75. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE I < i pugnandi ipsas Protestandum doctrinas, quaedam illorum principia adoptarunt atque in eandem negationem supernaturalitatis gratiae primi hominis impegerunt, eam proponentes sub mitigata aliqua formula quae minus veritati catholicae repugnare videretur.91 |kh| Baii ipsius sententia, eiusque distinctio a doctrina protestantica in hac re, ad hanc summam fere reducitur. Gratia sive iustitia primi hominis consistit in aliqua generali rectitudine, comprehendente tri­ plicem ordinationem sive subiectionem, animi scilicet ad Deum, appetitus inferioris ad rationem et corporis ad animam, qua homo erat ad imaginem Dei, sapiens, iustus et omnibus virtutibus ornatus, quaeque proveniebat ex inhabitatione Spiritus S. (De prima hominis iustitia, c. 1 et 3). Hinc prima fronte videtur hanc rectitudinem con­ cipere ut supematuralem quoad substantiam. Huiusmodi iustitia, quamvis esset supra vires naturae (et hoc sensu supernaturalis, contra Protestantes), non erat tamen supra exigentias naturae, imo exigebatur ab ipsa natura eique erat debita, cum, absque ea, natura ipsa amittat naturalem illam harmoniam et animae sanitatem, sine qua fit aegra, infirma et mala, quemadmo­ dum corpori debetur sanitas illa physica sive humorum aequili­ brium, sine quo infirmatur et corrumpitur. Quo sensu, ea iustitia sive gratia non est proprie supernaturalis homini, sed naturalis, seu non humanae naturae elevatio sed naturalis eius conditio (ibid., c. 4 Boissard, E., «Note sur le sens 'propre et rigoureux’ de certaines propositions de Baius», Revue des sciences religieuses XXXIV (1962) 140-153. Carreyre, J., «Jansénisme», Dictionnaire de théologie catholique VIII-1 (Paris 1923) 318-529. Jansen, F.-X., Baius et le Baianisme, Louvain 1927. La Briere, Y. de, «Le jansénisme de Jansénius. Etude critique sur les cinq propo­ sitions», Recherches de science religieuse »VI (1916) 270-301 Le Bachelet, X., «Baius Michel», Dictionnaire de théologie catholique II-l (Paris 1905) 37-111. Lennerz, H., Opuscula duo de doctrina baiana, Romae 1938. LlTT, F., La question des rapports entre la nature et la grâce de Baius au synode de Pistoie, Fontaine-l’Evêque 1934. Loncke, L, «De natura peccati originalis iuxta Baium et lansenium», Collationes Brugenses XLIV (1948) 262-266. Lubac, H. de, Surnaturel. Etudes historiques (Paris 1946) 9-100.—«Deux augustiniens fourvoyés: Baius et lansénius», Recherches de science religieuse XXI (1931) 422443, 513-540. Orcibal, J., «De Baius à Jansénius: le ’Comma Pianum’», Revue des sciences re­ ligieuses XXXVI (1962) 115-139. Van Eijl, E., «L’interprétation de la Bulle de Pie V portant condemnation de Baius», Revue d'histoire ecclésiastique L (1955) 499-542. nMDe Michaele Baio (1513-1589), totius systematis pruno auctore, eiusque eccle­ siastica causa et operibus, sufficienter agitur in Denzinger ante n. 1901. De re nostra, seu de conditione primi hominis, Baius scripsit praecipue in duobus operibus De prima hominis iustitia et virtutibus impiorum a. 1564-65 et De peccato originis a. 1566. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 595 et 5); hinc Baius reapse eam rectitudinem necessario reducit ad ali­ quid supernaturale tantum quoad modum, imo ad aliquid prorsus naturale, cum quodlibet supernaturale proprie dictum sit id quod naturam superat simpliciter, tum quoad vires tum quoad exigentias. Huiusmodi Baii doctrina formulatur sequentibus propositionibus, ex eius operibus depromptis et a Pio V in Bulla «Ex omnibus afflictionibus» a. 1567 damnatis: «21. Humanae naturae sublimatio et exaltatio in consortium divi­ nae naturae debita fuit integritati primae condicionis et proinde naturalis dicen­ da est, et non supernaturalis... 23. Absurda est sententia eorum, qui dicunt, hominem ab initio, dono quodam supernaturali et gratuito, supra condicio­ nem naturae suae fuisse exaltatum, ut fide, spe et caritate Deum supernaturaliter coleret. 24. A vanis et otiosis hominibus, secundum insipientiam phi­ losophorum, excogitata est sententia [quae ad Pelagianismum reicienda est], hominem ab initio sic constitutum, ut per dona naturae superaddita fuerit largitate conditoris sublimatus et ad Dei filium adoptatus... 26. Integritas primae creationis non fuit indebita humanae naturae exaltatio, sed naturalis conditio... 78. Immortalitas primi hominis non erat gratiae beneficium, sed naturalis conditio. 79. Falsa est doctorum sententia, primum hominem po­ tuisse a Deo creari et institui sine iustitia naturali» (Denz. 1921, 1926’, 1978, 1979). 594. lansenistae errorem Baianorum subinde essentialiter re­ dintegrarunt, etsi secundum mitigatam quandam formam, quod at­ tinet saltem rem nostram de gratia primi hominis.94 Hic nempe crea­ tus est cum supernaturalibus donis iustitiae (gratiae), integritatis et immortalitatis. Haec dona, quamvis secundum se sint supernaturalia, tamen erant debita naturae, ex parte Dei, non quidem debito iustitiae sed debito decentiae, attenta nempe potentia Dei ordinata, sive providentia, sapientia, benignitate, sanctitate et misericordia. Nam, cum in homine nequeat esse nisi duplex amor, alter charitatis quo fertur in Deum et alter concupiscentiae quo fertur in peccatum, non potuit homo creari nisi cum amore charitatis, adeoque in gratia, secus crearetur cum amore concupiscentiae et ita necessario peccasset eiusque'peccata resolverentur in Deum; unde lansenius conclu­ dit: «Perspicuum est non posse naturam rationalem sine dono gra­ tiae supernaturalis institui».9' t 94 De Cornelio Iansenio (1585-1638) episcopo Yprensi eiusque causa ecclesiastica necnon eius asseclis et subsequentibus discipulis, confer Denzinger ante n. 2001, 2010, 2301, 2400, 2600. lansenius suam doctrinam exposuit in celebri opere Augustinus, seu doctrina S. Augustini de humanae naturae sanitate, aegritudine, medicina adversus Pelagianos et Massilienses, primo editum Lovanii a. 1640, seu post eius mortem. De nostra quaestione agit praecipue in secunda parte huius operis, ubi de iustitia originali, peccato originali et natura pura. Augustinus. De statu naturae purae, I. 1, c. 4 (Lovanii 1640) II 698. 596 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Et eodem modo lansenius et lansenistae ratiocinantur de cete­ ris donis praeternaturalibus, ut integritate et immortalitate. Cum scilicet concupiscentia sit mala et mors aliaeque passiones reddant hominem infelicem, non potuit Deus hominem creare absque donis integritatis, immortalitatis et impassibilitatis, quae proinde sunt de­ bita naturae, praefato debito non iustitiae sed decentiae. Ut patet, in hac doctrina dum ex una parte asseritur supernaturalitas tum gratiae tum aliorum donorum, ex alia parte ea destruitur, semel po­ sito quod illa dona debentur naturae et quod sine eis natura est corrupta et deordinata. I I I I 4 » I I I 1 I I I I I I Ad rem faciunt sequentes propositiones ab Ecclesia damnatae. Inter errores lansenistarum, sub Alexandro VIII a S. Officio a. 1690 damnatos, hic refertur qui pertinet ad gratiae primi hominis necessitatem: «Omnis humana actio deliberata est Dei dilectio vel mundi: si Dei, caritas Patris est; si mundi, concupiscentia carnis, hoc est, mala est» (Denz. 2307). Clemens XI, Constit. «Unigenitus» a. 1713, sequentes Quesnel proposi­ tiones damnavit: «Gratia Adami non producebat nisi merita humana... Gratia Adami est sequela creationis et erat debita naturae sanae et integrae» (Denz. 2434 sq.; cf. 2436 sq., 2444 de duplici amore, ut supra). Pius VI, Constit. «Auctorem fidei» a. 1794 easdem sententias Synodi Pistoriensis sequentibus verbis proposuit ac damnavit: «Doctrina Synodi de statu felicis innocentiae, qualem eum repraesentat in Adamo ante peccatum, complectentem non modo integritatem, sed et iustitiam interiorem cum im­ pulsu in Deum per amorem caritatis, atque primaevan sanctitatem aliqua ratione post lapsum restitutam; quatenus complexive accepta innuit, statum illum sequelam fuisse creationis, debitum ex naturali exigentia et conditione humanae naturae, non gratuitum Dei beneficium: falsa, alias damnata in Baio et Quesnellio, erronea, favens haeresi Pelagianae.—Propositio his verbis enuntiata: ’Edocti ab Apostolo, spectamus mortem non iam ut naturalem conditionem hominis, sed revera ut iustam poenam culpae originalis’; quate­ nus sub nomine Apostoli subdole allegato insinuat, mortem, quae in praesenti statu inflicta est velut iusta poena peccati per iustam subtractionem immorta­ litatis, non fuisse naturalem conditionem hominis, quasi immortalitas non fuisset gratuitum beneficium, sed naturalis conditio: —captiosa, temeraria, Apostolo iniuriosa, alias damnata» (Denz. 2616 sq.). 595. Aliqui theologi augustiniani magni nominis, scilicet Cardinalis H. de Noris (t 1704),96 F. Bellelli (f 1742)" et J. L. Berti sententiam baianam et iansenisticam aliquatenus accesserunt, supernaturalia deberi naturae humanae, non quidem debito debito decentiae, se habente ex parte Creatoris sive divinae (t 1766),93 ad docentes dona iustitiae, sed providentiae." Vindiciae Augustinianae, c. 3, § 2 sq. 97 Mens Augustini de statu naturae rationalis ante peccatum, Anrwerpiae 1711. De theologicis disciplinis, t. 5, diss. 2, c. 1, § 6, n. 8. Ad rem ipse Berti: «Ad finem suum consequendum rationales creaturae egent DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 597 Quae sententia dc Baianismo incusata ct ad tribunal Inquisitionis delata, cen­ suram ecclesiasticam effugit, tum ob bcnemcrentiam virorum tum ob ambi­ guitatem verborum quae possunt fortasse intelligi tantum de quadam magna convenientia, ncc dc vera aliqua necessitate ct exigentia elevationis.1 Aliqui recentiores Semirationalistae, nominatim Georgius Hermes (f 1831), ad eandem iansenianam sententiam certius ac clarius accesserunt, originalem Adae iustitiam concipientes ut aliquid debitum naturae humanae, ac pro tanto ut aliquid essentialiter naturale, etsi praeternaturale, sive supernaturale quoad modum tantum. Gregorius XVI in Brevi «Dum acerbissimas» a. 1835, damnans libros ct doctrinas Hermes, eius sententiam de conditione primi hominis sic modo generali exprimit ac damnat: «[Indicatum est, auc­ torem in suis] operibus contexere absurda et a doctrina catholicae Ecclesiae aliena; praesertim vero... circa protoparentum statum, peccatum originale, ac hominis lapsi vires» (Denz. 2739). Determinate autem Hermes docet* 12 Adae iustitiam constitisse in quadam naturali integritate, sive aequilibrio naturalium hominis facultatum, vi cuius ipse poterat producere actus iustos et sanctos, quaeque tamen non erat aliquid proprie supernaturale, quia, etsi non constitueret ipsam hominis naturam, erat tamen ei debita nec ceteroquin proveniebat a gratia sanctificante. Ratione praefatae iustitiae et iustorum actuum, Deus contulit homini hanc sanctifican­ tem gratiam, quae tamen nihil aliud erat quam ipsa extrinseca Dei benevo­ lentia et amicitia, consequens ac debita praefatae naturali morali iustitiae, non vero aliqua realitas supernaturalis homini intrinsece inhaerens, qualiter con­ cipitur in doctrina catholica (quo quidem Hermes accedit ad ipsam Protestan­ dum haeresim de extrinseca justificatione). Fere idem paulo post docuerunt duo alii semirationalistae germani, I.-B. Hirscher (t 1865) et Antonius Giinther (t 1863), cuius sententia dis­ cussa fuit in ipso Conc. Vaticano I.3 Etiam apud recentiores theologos catholicos, aliqua tendentia observatur ad admittendam in natura humana quandam veram exigentiam ad elevationem sive ad ordinem supernaturalem. Quam tendentiam iam explicite denuntiavit Pius X in Encycl. «Pascendi» a. 1907, occasione errorum Modernistarum·. «Hic autem quaeri vehementer Nos iterum oportet, non desiderari e catho­ licis hominibus, qui quamvis immanentiae doctrinam ut doctrinam reiciunt, ea tamen pro apologesi utuntur; idque adeo incauti faciunt, ut in natura hu­ mana non capacitatem solum et convenientiam videantur admittere ad ordiadminiculis naturae ordinem excedentibus, et quae propterea ipsis quodam modo de­ beantur, sive titulo providentiae, quae nulli denegat media necessaria ad finem assequen­ dum, ut contendit Fulgentius Bellelli, sive decentia Creatoris, ut docuit Norisius. Quid, inquam, aliud scribunt docentque theologi augustinienses?» (loc. cit.). 1 Ad Bellelli doctrinam, a Berti vindicatam, merito observat Hurter in suo No­ menclatore literario IV 1371 sq.: «Mira tamen requiritur sollertia, ut secundum principia et theorias horum theologorum vere et non specie tenus errores Baii, lansenii et Quesnelli refellantur». 2Einleitung in die christkatholische Théologie, 2 voll., Münster 1819 et 1829. Post eius mortem prodiit, cura J. H. Achterfeld, Christkatholische Dogmatic, 3 voll., Münster 1834-1835. Haec omnia opera in Indicem relata sunt a. 1835 et 1836. 3Cf. L. Orban, Theologia Giintheriana et Concilium Vaticanum II (Romae 1949) 7-37. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 598 quod quidem apologetae catholici opportunis adhibitis nem supernaturalem, ; temperationibus demonstrarunt semper, sed germanam verique nominis exi­ gentiam» (Cavallera 181 e; Cf. dicta in vol. 1, 183, 186).45 III. ASSERTIO 1. Primus homo elevatus fuit per gratiam san­ ctificantem, et quidem inde a primo momento suae creationis: quo sensu dicitur creatus in gratia. Primum hominem habuisse gratiam sanctificantem antequam peccaret, est de fide aequivalenter definita a Conc. Trid. Eum gratiam habuisse inde a primo momento creatio­ nis, liberae adhuc discussioni subiacet nec ullam theologicam notam meretur, ut fatentur omnes theologi, quamvis id concorditer nunc doceatur et contraria sententia sit iam ab aevo prorsus obsoleta. 596. Nota theologica. PROBATUR 1. Ex auctoritate. doctrina3 praecipue continetur in duplici docu­ mento Conc. Arausicani II, damnantis supradictam doctrinam Pelagianorum (n. 590), et Conc. Tridentini, eandem damnationem solemnius iterantis, occasione connexae, utut diversae, doctrinae Pro­ testandum negandum supernaturalitatem gratiae (n. 592). Subse­ quenda ac minus directa quaedam documenta, ut variae condemna­ tiones Baianorum ac lansenistarum et declaratio Conc. Coloniensis, ipsi tridentino fundamento innituntur. Conc. Arausicanum II a. 529, can. 19: «Neminem nisi Deo miserante 597. Magisterii salvari. Natura humana, etiamsi in illa integritate, in qua est condita, perma­ neret, nullo modo seipsam, creatore suo non adiuvante, servaret; unde cum sine Dei gratia salutem non possit custodire, quam accepit, quomodo sine Dei gratia poterit reparare, quod perdidit?» (Denz. 389). Ex contextu, illa inte­ gritas, in qua natura humana est condita, intelligitur de gratia sanctificante, nam vocatur «salus» et exhibetur ut eadem quae in nobis reparatur, seu gra­ tia iustificationis. 4 Recentius H. de Lubac, Surnaturel. Etudes historiques (Paris 1946), passim, pecu­ liariter 483-494, distinxit, quoad elevationem, inter exigentiam iuridicam, quam negat (quatenus nempe homo ius non habet exigendi a Deo dona supematuralia), et exigentiam «in ontologicam, quam admittit (quatenus nempe natura humana illis indiget). Quem apte refutat G. de Broglie, «De gratuitate ordinis supematuralis ad quem homo elevatus est», Gregorianum XXIX (1948) 435-463. Confer dicta in tractatu De Deo Uno, in vol. 1, n. 673. 5 Cavallera, F., «Le décret du Concile de Trente sur le péché originel», Bulletin de littérature ecclésiastique (1913) 289-291. Loncke, J., «Doctrina magisterii de primi hominis elevatione ad ordinem superna­ turalem», Collationes Brugenses XLIV (1948) 8-13. Penagos, L., «La doctrina dei pecado original en el Concilio de Trento», Miscelanea Comitias IV (1945) 208-213. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 599 Conc. Trid., sess. 5, can. 1: «Si quis non confitetur, primum hominem Aciam, cum mandatum Dei in paradiso fuisset transgressus, starim sanctita­ tem et iustiliant in qua constitutus luerat, amisisse..., anathema sit» (Denz. 1511). Verba «sanctitas et iustitia» expressius quam vox arausicana «integri­ tas» gratiam sanctificantem exprimunt, tum ob communem usum theologo­ rum tum ob ipsius Concilii terminologiam, ut patet cx sequenti sessione 6, in qua verba «iustificatio, santificatio, iustitia, iustus» accipiuntur pro «renova­ tione interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiae et donorum, unde homo ex iniusto fit iustus et ex inimico amicus, ut sit heres secundum spem vitae aeternae» (Denz. 1528; cf. 1530, 1535 sq.); propterea Concilium voci «rectitudo», quam quidam Patres suggerebant, vocem «sanctitas» prae­ tulit. E converso, prioris schematis expressioni «In qua creatus fuit», Con­ cilium substituit generalem formulam «In qua constitutus fuerat» (magis indefinitam quam arausicanam expressionem «In qua est condita»), ne inde videretur resolvere mediaevalium theologorum controversiam de ipso momen­ to elevationis. In supra relatis condemnationibus balanorum et lansenistarum (n. 593 sq.) eadem veritas passim supponitur. Agitur enim de «humanae naturae sublimatione et exaltatione in consortium divinae naturae», qua «fide, spe et caritate Deum supernaturaliter colimus» et qua «homo ab initio ad Dei fi­ lium adoptatus est» (in condemnatione Bail), de «statu felicis innocentiae, complectente non modo integritatem, sed et iustitiam interiorem cum impulsu in Deum per amorem caritatis» (in condemnatione Conc. Pistoriensis). Conc. Coloniense a. 1860, sic doctrinam ipsam Tridentini interpreta­ tur: «Cum Concilio Tridentino docemus primum hominem in sanctitate et iustitia fuisse constitutum... Supernaturalis... dicenda est gratia illa sanctifi­ cans, qua homo adeo supra conditionem suam elevabatur, ut filius Dei esset per adoptionem fieretque idoneus qui felicitatem illam consequeretur, quae, cum in Dei cognitione intuitiva consistat, omnem hominis facultatem natura­ lem transcendit» (Coli. Lac. 5. 294). eandem veritatem insinuat in antiquo testamen­ to et satis clare, utut implicite, manifestat in novo. In Gen. 1. 26 sq. primus homo dicitur creatus ad Dei «imagi­ nem et similitudinem»; ibid. 2. 15 sq.; 3. 8 sq., Deus ostenditur quasi amicaliter cum primo homine conversans et directe eum alloquens; in Eccl. 7. 30 dicitur «fecisse Deum hominem rectum». Quae omnia, quamvis ex se solis non probent ibi agi de gratia san­ ctificante, cum possint absolute intelligi de imagine et rectitudine naturali atque de mero interventu divino, puta per praeternaturalem revelationem, tamen, si referuntur ad gratiam sanctificantem, pleniorem sensum accipiunt, et ceteroquin ad hunc sensum mentem dirigunt. Propterea plures Patres in hunc sensum illos locos intelligunt et ipse Apostolus ad eam supernaturalem Dei imaginem, primo 598. Scriptura 600 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE homini impressam, alludere videtur (Col. 3 10; Ephes. 4. 24, mox cit.). Apostolus Christum redemptorem appellat «novissimum Ada­ mum» (1 Cor. 15. 45) eiusque opus, quo accipimus gratiam sancti­ ficantem iustificativam, exhibet ut quandam «renovationem» qua homo restituitur in eam «Dei imaginem in qua creatus est» (Coi. 3. 9 sq.: «Expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et in­ duentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum ima­ ginem eius qui creavit illum»; cf. parallelum textum Ephes. 4. 23 sq.). Haec autem manifeste implicant aliquem originalem statum sanctitficationis, ex quo homo per Adamum ceciderit et ad quem per Christum restituitur, adeoque primum hominem constitutum fuisse in gratia sanctificante.67 ad huiusmodi paulinam conceptionem implicite sese referentes, doctrinam de constitutione primi hominis in gratia sanctificante explicite proferunt, ad hanc ipsam gratiam signanter referentes eam similitudinem vel imaginem, in qua, iuxta Gen. 1. 26 sq., primus homo creatus est. Quidam Patres utramque vocem «imago» et «similitudo» ad gratiam referunt, alii (ut Irenaeus et Basilius) primam referunt ad intellectualem naturam hominis, alte­ ram ad gratiam.8 Tatianus: «Iam vero oportet, ut quod habentes amisimus, id nunc quae­ 599. Patres, Μ I ΐ » i 1 I i » I ramus, et animam cum Spiritu sancto copulemus et ad coniunctionem cum Deo enitamur» (Or. adv. Gaecos 15 MG 6. 838). 6 Quoad vim illius paulini parallelism! inter Christum et Adamum sive inter duos Adamos, confer, praeter exegetas et auctores operum de theologia paulina (ut Prat et Bover); Cazelles, H., «Instaurare omnia in Christo», Bibhca XL (1959) 342-354. Dufourt, J. M., «La récapitulation paulinienne dans l’exégèse des Pères», Sciences ecclésiastiques XII (1960) 21-38. Galtier, P., Les deux Adams, Paris 1948. Loncke, J., «Doctrina recapitulationis in probando statu Adae supernatural!», Col­ lationes Brugenses XLIV (1948) 117-122. Tobac, E., «Note sur la doctrine du Christ nouvel Adam», Revue d’histoire ecclé­ siastique XX (1924) 243-273. Vallisoleto, X. M. A., «Christus-Adam», Verbum Domini XV (1925) 89-93, 114-120. Vandenberghe, A., «De elevatione hominis ad statum supernaturalem», Collationes Brugenses XXXVII (1937) 329-333. Virri, A., «Christus-Adam. De paulino hoc conceptu interpretando», Biblica VII (1926) 121-137. 7 Confer Dufourt et Loncke, loc. cit., necnon A. Slo.mkowski, L’état primitif de l'homme dans la tradition de l’Eglise avant Saint Augustin, Paris 1928. 8 Plures textus colligit J. Gross, La divinisation du chrétien d’après les Pères grecs, Paris 1938. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 601 Irenaeus inducit Adamum post peccatum sic loquentem: «Eam quam habui a Spiritu sanctitatis stolam amisi per inoboedientiam» (Adv. haer. 3. 22. 5, MG 7. 963). Ad huius primaevae gratiae restitutionem reducitur tota Irenaei celebris doctrina de «recapitulatione» hominis in Christo: «Quapro­ pter et per omnem venit aetatem, omnibus restituens eam quae est ad Deum communionem..., Deus hominis antiquam plasmationem in se recapitulans, ut occideret quidem peccatum, evacuaret autem mortem et vivificaret hominem» (Adv. haer. 3. 18. 7, ibid. 937 sq.).9 Athanasius: «Nam, tametsi ad imaginem quoque Dei facti fuimus [in Adamo], Deique imago et gloria appellamur, et non nostri causa huiusmodi nomen sumus consecuti, sed propter inhabitantem in nobis imaginem veramque Dei gloriam, quae eius Verbum est, quod propter nos caro postea est factum» (Or. 3 contra Arianos 10, MG 26. 343). Gregorius Nyssenus: «[Sacramenta Christi] ad pristinam pulchritudi­ nem, quam optimus artifex Deus in nobis effinxerat, reducunt». (In diem lu­ minum, MG 46. 579). «Quoniam autem is qui finxit hominem, secundum imaginem Dei fecit eum, secundo loco beatum iudicandum fuerit id quod per communicationem et participationem eius quae vere beatitas est, hoc nomine appellatur... Sed quia peccati sordes pulchritudinem imaginis labefactarunt et inutilem reddiderunt, venit is qui nos elueret sua aqua, viventi pariter ac salienti in vitam aeternam, ut, deposita turpitudine ex peccato contracta, ad beatam formam renovemur» (De beat., or. 1, MG 44. 1198). Basilius: «Oportet enim novitati, quae ab initio erat, convenire eam quae nunc est novitatem et convenientiam. Significabat igitur insufflans [Christus] non alius quam qui ab initio inspiraverat, sed idem per quem Deus dedit inspirationem, tunc quidem cum anima, nunc vero in animam» (Adv. Eunomium 5, MG 29. 730). Ambrosius: «Illa anima bene picta est in qua est splendor gloriae et paterna imago subtsantiae. Secundum hanc imaginem quae refulget, pictura pretiosa est. Secundum hanc imaginem Adam ante peccatum; sed ubi lapsus est, deposuit imaginem caelestis, sumpsit terrestris effigiem» (Exaemeron 6. 7. 42, ML 14. 274). Cyrillus Alex.: «Simul ubi Creatoris ineffabilibus nutibus posita est in existentia hominis natura, etiam relatione ad Spiritum omata est. Inspira­ vit enim in faciem eius spiritum vitae, quia puto non aliter splendorem sancti­ tatis, et domesticitatis ad Deum habere homo potest, nisi participatione Spi­ ritus Sancti ornetur. Quare cum Unigenitus homo factus esset, et orbatam pristino et antiquo bono hominis naturam invenisset, iterum et hoc restituere motus est» (De Trin. 4. MG 75. 907). 9 Ales, A. de, «La doctrine de la récapitulation en Saint Irénée», Recherches de science religieuse VI (1916) 185-211. Loncke, art. cit. 120-122. Orbe, A., «Homo nuper factus [En torno a s. Ireneo, Adv. haer. IV. 38. 1]», Gre­ gorianum XLVI (1965) 481-544. Scharl, E., Recapitulatio mundi. Der Rekapitulalionsbegriff des hl. Irenàus und seine Anwendung auf die Korperwelt, Freiburg Br. 1941. Verrielle, A., «Le plan du salut d’après saint Irénée», Revue des sciences reli­ gieuses XIV (1934) 493-524. 602 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Augustinus: «Quomodo ergo, inquiunt, renovari dicimur, si non hoc recipimus quod perdidit primus homo, in quo omnes moriuntur? Hoc plane recipimus secundum quendam modum, et non hoc recipimus secundum quendam modum. Non itaque immortalitatem spiritualis corporis recipimus, quam nondum habuit homo, sed recipimus iustitiam, ex qua per peccatum lapsus est homo... Renovamur ego spiritu mentis nostrae, secundum imaginem eius qui creavit nos, quam peccando Adam perdidit» (De Gen. ad liti. 6. 24. 35, ML 34. 353 sq.). Damascenus: «Hunc itaque hominem summus ille Opifex masculum condidit, divinam ei gratiam suam impertiens, seque per eam ipsi communi­ cans» (De fide orth. 2. 30, MG 94. 975). Leo M. communem Patrum sententiam compendio tradit sequenti effato: «Quod cecidit in Adam primo, erigitur in secundo» (De ieiunio dec. mens., Serm. 1. 1, ML 54. 68). PROBATUR 2. Ex ratione theologica. I I I > I * I « k b I i I I 1 I I I » I 600. Adamum ante peccatum habuisse gratiam sanctificantem ex triplici alia veritate deducitur. Primo nempe, opus nostrae iustificationis, quod est per gratiam sanctificantem, exhibetur in fonti­ bus ut quaedam reparatio sive restitutio, et quidem operis Adami. Ergo supponitur hunc habuisse eam gratiam per quam fit reparatio. Secundo, per hanc reparationis gratiam acquirimus ius ad visionem beatificam, quod non habebamus ratione peccati originalis; ergo pec­ catum originale etiam in Adamo abstulit ius ad visionem beatificam; ergo ante peccatum Adam habebat hoc ius; ergo habebat etiam gra­ tiam, in qua tale ius fundatur. Quae quidem omnia supponunt di­ cenda inferius de effectibus peccati originalis et gratiae. Tertio, pri­ mus homo constitutus est in quadam morali integritate, qua anima Deo, et inferiores animi vires ipsi rationi, perfecte subiciebantur, ut ostendetur in quaestione sequenti; huiusmodi autem moralis inte­ gritas, praecipue quoad priorem subiectionem animae Deo, vix sine gratia sanctificante et per merum aliquod praeternaturale auxilium intelligi potest (1 p., q. 95, a. 1). t 601. Quod autem gratia collata fuerit Adamo in primo momento crea­ tionis, quamvis stricte non possit probari, vehementer tamen suadetur ex modo loquendi ipsorum fontium. Concilii Arausicani formula «In illa integri­ tate in qua est condita» huic sententiae manifeste favet, cum condi pro creari, sive primo constitui, accipi soleat; nec refert quod Conc. Trid. for­ mulae «In qua creatus fuit» consulto substituit verba «In qua constitutus fuerat», nam ex hoc tantum sequitur Concilium voluisse ab hac quaestione abstrahere. Patres autem supra relati manifeste supponunt Adamum gratiam habuisse inde ab initio, cum de gratia intelligant imaginem vel similitudinem Dei, in qua iuxta Gen. 1. 26 sq., primus homo creatus est; praeterea, Basilius loquitur explicite de «novitate, quae ab initio erat», Cyrillus Alex, significat DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 603 gratiam primo homini collatam esse simul cum ipsa existentia et Augustinus scribit: «Tunc ergo dederat homini Deus bonam voluntatem [i. e. gratiam charitatis] :1011 in illa quippe eum fecerat, qui fecerat rectum» (De corrept. et gratia 11. 32, ML 44. 935; cf. De Gen. ad litt. 6. 27). Praefata etiam theologica ratio iterum invocari potest, quia nempe mo­ ralis rectitudo, in qua homo ab omnibus docetur esse creatum, vix sine gratia intelligi potest. Accedit etiam ratio convenientiae; nam, cum Deus hominem ad gratiam destinaret, non intelligitur quare homini innocenti eam non inde ab initio conferret. Nec valet cum supradictis theologis (n. 591) opponere rationem congruae praeparationis, tum quia haec proprius intelligitur de pec­ catoribus justificandis quam de homine innocente elevando, tum quia etiam hic potuit in eodem instanti quo creabatur elicere congruum actum praepa­ rationis, sive acceptationis infusionis gratjae, qui esset non tempore sed na­ tura prior; nam, ut observat S. Thomas, «cum motus voluntatis non sit con­ tinuus, nihil prohibet etiam in primo instanti suae creationis primum homi­ nem gratiae consensisse» (1 p., q. 95, a. 1, ad 5; cf. 1. 2, q. 112, a. 2, ad 1; q. 113, a. 8, ad 2).11 Ipsum etiam communissimum suffragium recentiorum theologorum et concors derelictio contrariae quorumdam mediaevalium sen­ tentiae, veritatem asserti non modice confirmat. ASSERTIO 2. Gratia pri II i hominis fuit illi absolute indebita, et hoc sensu simpliciter et substantialiter supernaturalis. Gratiam primi hominis fuisse indebi­ tam, seu praeter tum vires tum exigentias naturae humanae (et hoc saltem sensu simpliciter supernaturalem relate ad hominem) est sal­ tem theologice certum (quidam id dicunt de fide, alii proximum fidei), quia contraria sententia baiano-iansenistica declarata est erro­ nea a Pio VI in Constit. «Auctorem fidei».12 602. Nota theologica. PROBATUR 1. Ex auctoritate. doctrina proposita est supra (n. 593-595) in expositione documentorum in quibus damnatur contraria sententia Baianorum, lansenistarum, Hermes et aliqua connexa tendentia quorumdam modernorum. Addenda est praeterea suprarelata defi­ nitio Conc. Coloniensis a. 1860 (n. 579). Ceterum tota Conc. Trid. definitio de hominis elevatione (n. 579), supernaturalem huius cha603. Magisterii 10 Haec enim duo in terminologia et mente Augustini aequipollent. De gratia Chris­ ti 21. 22, ait. «Quasi vero aliud sit bona voluntas quam caritas» (ML 44. 371). 11 Propterea S. Thomas etiam docet Christum in primo momento suae conceptionis fuisse sanctificatum secundum proprium ac meritorium motum liberi arbitrii (3 p., q. 34, a. 3). 12 Quidam hic addunt notam theologicam, eamque minorem, ad doctrinam de ab­ soluta supernaturalitate gratiae, seu etiam relate ad angelos et omnem naturam creatam possibilem, quod scilicet gratia sit indebita etiam naturae angelicae et omne possibili naturae creatae; sed haec quaestio pertinet ad tractatum De Gratia (cf. infra, n. 784). 604 t I·' k I t t * a » • f f I 1 I I I t I » DE DEO CREANTE ET ELEVANTE racterem implicat. Propterea in Conc. Vaticano I sequentes duos canones pro fidei definitione parati erant: «Si quis non confiteatur humanum genus in primo parente ad statum supernaturalem eleva­ tum esse, an. s.—Si quis dixerit, sanctitatem et iustitiam, in qua homo ante lapsum constitutus erat, non fuisse supernaturalem..., sed eiusmodi, ad quam recte vivendo per insitas naturae facultates pertingere potuisset, an. s.» (Coli. Lac. 7. 566).13 * Ex Scriptura supematuralitas gratiae primi hominis eodem mo­ do et una simul cum ipsa eius existentia eruitur, scilicet insinuative ex antiquo testamento, nam divina similitudo, familiaritas cum Deo et rectitudo primi hominis, in sensu pleniori acceptae, in sola supernaturali gratia inveniuntur; clare vero ex novo testamento, quate■ nus parallelismus inter gratiam iustificationis, quam per Christum novum Adamum consequimur, et gratiam originis, quam per pecca­ tum primi Adami perdidimus et in quam per Christum renovamur, exigit in utraque eandem supernaturalem et indebitam indolem. Haec enim iustificationis gratia, in quam renovamur, importat abso­ lute supernaturales characteres et effectus consortii divinae naturae (2 Petr. 1. 4), divinae filiationis adoptivae (Io. 1. 12; Rom. 8. 1417; Gal. 4. 4; Ephes. 1. 4) et consequentis iuris ad caelestem here­ ditatem (Rom. 8. 17), ut fusius ostendetur in tractatu De Gratia. Patres pariter (supra relati, n. 599) perfectum parallelismum instituunt vel supponunt inter gratiam nobis restitutam et gratiam primo homini collatam. Ipsi numquam faciunt distinctionem inter gratiam nostram et gratiam Adami, quasi nempe ratio indebiti et supernaturalis in gratia nostra proveniret ex peccato in quo nasci­ mur; imo eam indebiti rationem directe desumunt ex ipsa natura gratiae, quia nempe haec confert filiationem adoptivam his qui per naturam nullo modo sunt filii Dei. Cf. Athanasium (Or. 2 contra Arianos 59), Gregorium Nyssenum (De beatitud. or. 7) et Cyrillum Alex, qui scribit: «Sic enim tandem veteri naturae pulchritu­ dine recuperata, et ad divinam illa reformati naturam, ea mala supe­ rabimus quae nobis ex praevaricatione contigerunt. Igitur ad digni­ tatem supernaturalem ascendimus propter Christum, verumtamen non sicut ille... Etenim verus ille Filius, exsistens a Patre, sed nos 13 Cf. Orban, op. cit. (supra, in n. 595) 30 sqq.—G. Colombo, «La dottrina della elcvazione all’ordine soprannaturale al Concilio Vaticano I», Scuo’.a caltolica LXXXVIII (1960) 346-351. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 605 eius benignitate adoptivi... Creata quippe et serva creatura ad res supernaturales vocatur solo nutu ac voluntate Patris» (In Io. evang. 1. 12, MG 73. 154). 604. Et eadem est doctrina ipsius Augustini, quam Baiani et lansenisrae indebite ad suum sensum trahere conati sunt. Concedendum quidem est, S. Doctorem, ex fine efficacius impugnandi Pelagianismum, directius consi­ derare necessitatem gratiae in natura nostra lapsa, et aliquando hanc necessi­ tatem ita urgere ut videatur gratiam considerare ut aliquid naturae nostrae debitum, ac pro tanto non stricte supernaturale, si consideratur ipsa natura Adae ante lapsum. Attamen, ex toto contextu mentis et dictorum S. Doctoris patet eum, non secus ac alios Patres, strictam gratiae supernaturalitatem docere. Gratiam enim exhibet ut quid tum supra vires naturae, asserens quod homo «quidquid boni facit Domino facit, hoc est in eius laudem, cuius gra­ tiam percepit ut faciat» (Epist. 140, 23. 50, ML 33. 569), tum etiam super ipsas naturae exigentias, gratiam ipsam per ipsum gratuitatis conceptum defi­ niens: «Quia gratis, ideo gratia. Non est enim gratia, si non gratuita» (Enarr. 2 in psal. 18. 2, CCL 38. 106). Ex quibus patet omnem gratiam, etiam ipsam gratiam Adami, esse gratuitam; propterea S. Doctor, arguens contra Pelagianos qui docebant gratiam esse ex meritis, petit ab eis ex quibusnam meritis deducant gratiam parvulorum morientium post Baptismum: «Dicite ergo no­ bis, quicumque baptizati in Christo parvuli de corpore exierunt, hoc tam sublime donum [i. e. adoptivae filiationis] quibus praecedentibus meritis acceperunt?» (Contra duas epist. pelag. 2. 6. 11, ML 44. 578).14 PROBATUR 2. Ex ratione theologica. Haec ratio, quae indicatur ab ipsa Scriptura et Patribus, ut notatum est supra, est ipse parallelismus inter gratiam nostram, quae est indebita ac supernaturalis ut patet ex eius effectibus et fu­ sius ostenditur in tractatu De Gratia, et gratiam Adami, quae in nostra iustificatione restituitur quaeque est proinde pariter indebita ac supernaturalis. Nec ideo ulla ratione ostendi potest gratiam esse indebitam tantum relate ad nos, ratione peccati, non vero relate ad primum hominem innocentem; nam indebita ratio manifeste petitur ex ipsa natura gratiae, ut patet ex eius effectibus et signanter ex eius destinatione ad beatificam Dei visionem, quae est manifeste supra naturam omnis intellectus creati. 605. ’■’Broglie, G. de, '«De gratuitate ordinis supernaturalis ad quem homo elevatus est», Gregorianum XXIX (194S) 440-444. Dumont, P., «Le surnaturel dans la théologie de Saint Augustin», Revue des scien­ ces religieuses XI (1931) 513-542; XII (1932) 29-55, 194-219. Garrigou-Lagrange, R., «De natura creata per respectum ad supernaturalia secun­ dum sanctum Augustinum», Acta hebdomadae augustinianothomisticae (Romae 1931) 223-240. 666 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 606. Nota de essentia gratiae primi hominis. f i I » I i • t t I I I I 1 / i f t Primo, gratia Adami erat, sicut nostra, essentialiter aliqua imperfecta par­ ticipatio naturae divinae, ordinata ad perfectiorem statum visionis beatificae. Cum autem huiusmodi participatio vix concipiatur absque virtutibus, ea im­ portabat eundem fere organismum supernaturalem quem importat in nobis, cum agatur de elevatione eiusdem humanae naturae, demptis tamen iis virtu­ tibus, quarum obiectum non congruebat illi statui integritatis de quo sermo erit in quaestione sequenti. Unde in Adamo erant tres virtutes theologicae, seu tum charitas, tum etiam fides et spes, cum careret beatifica visione'5 cum qua non potuisset peccare (fides autem supponit supernaturalem revelatio­ nem).16 Virtutes autem morales, quantum ad habitum, omnes aderant; quae­ dam vero secundum actum deerant seu non poterant exerceri, ut patet prae­ cipue de poenitentia, quae supponit peccatum, et misericordia, quae supponit miseriam alienam. Virtutes temperantiae et fortitudinis erant etiam secundum actum, non tamen secundum omnem actum sed secundum aliquem tantum, seu ad moderandas illas passiones quae non supponunt malum in subiecto; inde temperantia non erat ut moderatrix timoris, sed audaciae et spei; pote­ rant etiam illae virtutes respicere passiones quae referuntur ad malum in altero, ut odium de malitia daemonum (1 p., q. 95, a. 3). Secundo, gratia Adami erat essentialiter eadem ac gratia nostra, seu non specifice ab hac differebat; nam non aliud erat quam participatio divinae na­ turae per aliquod accidens superadditum naturae humanae, nec aliam Dei charitatem importabat, nec ad aliam beatificam visionem ordinabatur, cum haec omnia non sint specifice distinguibilia. Idem dicendum est de gratia caeli, de gratia angeli, de gratia B. Virginis et de ipsa gratia Christi, quibus nequit concedi nisi aliqua distinctio realis modalis, non vero distinctio realis simpliciter (realis-realis, ut inter duas res), quae species discernit. Ab hoc ta­ men asserto dissentiunt aliqui theologi, praecipue in quaestione de gratia Christi.15 17 16 Tertio, gratia Adami erat accidentaliter excellentior gratia nostra, imo dici potest modaliter ab ea distincta. Ea accidentalis excellentia ex duplici radice fluere videtur. Primo nempe, ex maiori quantitate sive gradu; nam gratia in statu in­ nocentiae «copiosior fuisset, nullo obstaculo in natura humana invento» (1 p., q. 95, a. 4), et pariter meritum ex ea gratia fluens maius esset, attenta radice charitatis et quantitate operum bonorum ab ea procedentium (ibid.). 15 1 p., q. 94, a. 1. 16 De fide primi hominis agit S. Thomas in 1 p., q. 94, a. 1; 2-2, q. 5, a. 1: De veritate, q. 18, a. 3. Adamo certe revelata sunt fundamentalia mysteria supematuralia, quae ad ipsum immediate pertinebant, seu Dei existentiae et providentiae in ordine supernatural! (i. e. ut auctoris gratiae), ipsius gratiae sive elevationis, et visionis beatificae, ad quam ipse ordinabatur. Probabiliter etiam ei revelatum est mysterium Incarnationis et consequenter etiam mysterium Trinitatis (2-2, q. 2, a. 7; 3 p., q. 1, a. 3, ad 5). Cf. A. Rozwadowski, «De supernatural! cognitione Dei qua primus homo iuxta S. Thomam praeditus erat», Gregorianum VI (1925) 19-40. Supematuralis autem cognitio Adae, fide revelationis innixa, erat tam excelsa et a sensibus abstracta, ut sit comparanda mysticae contemplationi (1 p., q. 94, a. 1). Cf. D. Barsotti, «Adamo e la mistica», Città di vita VI (1951) 328-339. 17 Confer infra, n. 800. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 607 Cuius discriminis ratio videtur esse quia gratia attemperatur naturae, ita ut perfectiori ac innocenti humanae naturae perfectior gratiae gradus conveniat quam naturae lapsae, unde etiam dictum est supra cum S. Thoma excellentio­ res angelos maiorem gratiam habuisse quam inferiores (n. 494). Secundo, perfectio gratiae Adami proveniebat ex ipso modo quo eius abundantia animam illius replebat, ita nempe ut veluti difflueret in ipsum corpus et in eo causaret integritatem et immortalitatem, eo fere modo quo gratia essentialis beatitudinis in caelo redundat in accidentalem corporis glo­ riosi beatitudinem, causans altiori modo eadem praeternaturalia dona. Quo sensu dici debet gratiam Adami a nostra differre non solo gradu sed etiam modo, seu esse eandem nostram gratiam, supernatural! quodam modo sive efficacitate affectam, sicut etiam in nobis gratia sacramentalis differt modaliter a gratia communi. Hoc saltem magis congruit doctrinae S. Thomae de unitate iustitiae ori­ ginalis, sive de dependentia ceterorum donorum integritatis et immortalitatis ab ipsa gratia. Ait enim: «Erat fin primo homine]... rectitudo secundum hoc quod ratio subdebatur Deo, rationi vero inferiores vires, et animae corpus. Prima autem subiectio erat causa et secundae et tertiae; quandiu enim ratio manebat Deo subiecta, inferiora ei subdebantur... Manifestum fautem] est quod... illa prima subiectio, qua ratio Deo subdebatur, non erat solum secun­ dum naturam, sed secundum supernaturale donum gratiae» (1 p., q. 95, a. 1). Item: «Excludere huiusmodi poenalitates fut concupiscentiam et mortem] non est effectus iustitiae fi. e. gratiae], inquantum iustitia est, sed fuit effectus originalis iustitiae, ratione cuiusdam accidentis, inquantum scilicet fuit continuata et non intercisa in natura humana; decuit enim ut sicut anima sine interruptione in Deum dirigebatur per iustitiam, ita etiam corpus animae sine interruptione totaliter obediret» (In 2 Sent., dist. 32, q. 1, a. 2, ad 2). QUAESTIO VI. DE ELEVATIONE PRIMI HOMINIS, QUANTUM AD CETERA DONA PRAETERNATURALIA18 I. SENSUS QUAESTIONIS. 607. Praeter gratiam sanctificantem, quae est donum super­ naturale quoad substantiam, solent theologi distinguere quatuor do­ na praeternaturalia, sive supernaturalia tantum quoad modum, quae '81 p., q. 94, a. 3 et 4; q. 96-102. Praeterea, In 2 Sent., dist. 17, q. 3, a. 2; dist. 19, q. 1, a. 2-5; dist. 23, q. 2, a. 2 et 3; dist. 29, q. 1, a. 5; De veritate, q. 18, a. 4-8; De malo, q. 5, a. 5. Ad rem faciunt bibliographia adducta ad quaestionem praecedentem (n. 588) et par­ ticulares bibliographiae infra in decursu huius quaestionis referendae (n. 629, 632, 635, 637). Praeterea: Ami du clergé XLVII (1930) 801-803: «Quel serait l’état actuel des hommes si Adam n’avait pas péché?». Boyer, C., «Dieu pouvait-il créer l’homme dans l’état d’ignorance et de difficulté?», Gregorianum XI (1930) 32-57.—Errais sur la doctrine de saint Augustin (Paris 1932) 237-271.—«La concupiscence est-elle impossible dans un état d’innocence?», Augustinus Magister II (Paris 1954) 737-744.—«Concupiscence et nature innocente», ibid. Ill (1955) 309-317. 608 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE fuerunt collata primo homini quaeque una cum gratia efformarent statum illum originalis iustitiae vel rectitudinis vel integritatis, sci­ licet donum integritatis vel rectitudinis (stricte acceptae), donum immortalitatis, donum impassibilitatis et donum scientiae, quae con­ cipiuntur tanquam exclusio sive immunitas a quatuor tristibus se­ quelis naturae humanae sive naturalibus hominis conditionibus, sci­ licet concupiscentia, morte, dolore sensibili et ignorantia. Quidam addunt quintum donum dominii super res exteriores, veluti immu­ nitatem ab exteriori servitute; sed hoc nonnisi improprie et indi­ recte donum vocatur, tum quia refertur ad res exteriores tum quia est veluti effectus praefatorum quatuor donorum, ut ex dicendis patebit. Cum iustitia originalis considerari possit tanquam generalis quedam rectitudo ac regulatio naturae humanae, compositae ex ani­ ma rationali, sensibilitate et corpore, ita ut coalescat ex triplici re­ gulatione sive subiectione tum rationis ad Deum, tum sensibilitatis ad rationem, tum corporis ad animam (1 p., q. 95, a. 1, nuper cit., n. 606), praefata dona ita distribui possunt ut ipsum donum gratiae referatur ad regulationem rationis relate ad Deum, donum vero in­ tegritatis referatur ad regulationem sensibilitatis relate ad rationem, et donum immortalitatis, necnon cognatum donum impassibilitatis, Chazelle, A., «Mortalité ou immortalité corporelle du premier homme créé par Dieu?», Nouvelle revue théologique LXXXIX (1967) 1042-1068. Goossens, W., «L'immortalité corporelle dans les récits de Gen. II. 4 b—III», Ephemerides theologicae Lovanienses XII (1935) 722-742.—«Immortalité corporelle», Dictionnaire de la Bible-Supplément IV (1949) 298-351. Hugon, E., «Utrum primus homo habuerit scientiam omnium». Divus Thomas (Pia­ cenza) IV (1927) 445-453. Loncke, J., «De donis status innocentiae humano generi transmittendis», Collationes Brugenses XLIV (1948) 142-146. Mercier. A., «Le surnaturel dans les trois premiers chapitres de la Genèse», Revue thomiste (1908) 537-565. Montcheutl, Y de, «L’hypothèse de l’état originel d’ignorance et de difficulté d’après le ’De libero arbitrio’ de Saint Augustin», Recherches de science religieuse XXIII (1933) 197-221.—Mélanges théologiques (Paris 1946) 93-111. Riviere, J., «La science et l’intégrité morale d’Adam», Revue du clergé français LXXXIX (1914) 345-349. Rody, Th., Der Leib in der Herrlichkeit des Glaubens, Münchem 1947. Rozwadovski, A., «De supematurali cognitione Dei qua primus homo iuxta S. Thomam praeditus erat», Gregorianum VI (1925) 19-40. Truhlar, C., «De viribus naturae humanae in vita spirituali», Gregorianum XXV (1954) 608-629. Vandenbergue, A., «De dono integritatis protoparentum». Collationes Brugenses XXXVII (1937) 394-398.—«De protoparentum immortalitate», ibid. 427-431. Van der Meersch, J., «Explicatur quomodo immunitas a concupiscentia, licet sit humanae naturae positive indebita, dici possit integritas naturae», Collationes Brugenses XVIII (1913) 436-439. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 609 referatur ad sublectionem corporis relate ad animam; donum autem scientiae indirecte connectitur cum ceteris donis eorumque exerci­ tio, ac ideo illis mediantibus refertur ad triplicem praedictam regu­ lationem. 608. Donum igitur integritatis sive rectitudinis (accepta hac voce in strictiori sensu, nam, ut dictum est, accipi etiam solet pro complexu quatuor illorum donorum, imo et pro integro statu iustitiae originalis, incluso ipso dono gratiae) intelligitur immunitas a concupiscentia, accepta hac voce in strictiori ac peiorativo sensu concupiscentiae sensibilis ac deordinatae, qua nempe caro concupiscit adversus spiritum, seu appetitus sensitivus inclinatur in proprium obiectum, etiam cum non sit consentaneum rationi, quin appeti­ tus rationalis sive voluntas valeat motus illius dominative praevenire ac regulare. Concupiscentia19 enim tripliciter accipitur, scilicet tum pro inclinatione omnis appetitus, etiam rationalis, tum pro inclinatione solius appetitus sensi­ tivi (tam concupiscibilis quam irascibilis), tum pro hac eadem appetitus sen­ sitivi inclinatione, tanquam deordinata, ex qua ut ab ultima radice proveniunt omnia peccata, etiam ordinis rationalis (ut superbia, ambitio et invidia, harum enim obiectum ideo potest voluntatem attrahere ante deliberationem, quia sub forma sensibili ab imaginatione praesentatur), iuxta illud 1 Io. 2. 16: «Omne quod est in mundo concupiscentia carnis est et concupiscentia oculo­ rum et superbia vitae» (cf. 1-2, q. 77, a. 5). Huiusmodi deordinatio concupis­ centiae in tribus consistit, scilicet in praeveniendo advertentiam rationis, in persistendo etiam sub advertentia rationis, ita ut sit positivum obstaculum bonae electioni voluntatis, et in perdurando etiam post hanc bonam electio­ nem qua voluntas triumphavit de concupiscenti passione per denegatum con­ sensum. Ratione huiusmodi deordinationis, appetitus sensitivus eiusque pas­ siones non perfecte subiciuntur voluntati, quae propterea dicitur in eas exer­ cere dominium non dispoticum sed mere politicum. Per donum igitur integritatis, primo homini collatum, intelligitur tale supernaturale auxilium (sive intrinsecum naturae, sive saltem extrinsecum per actionem divinae providentiae, nunc non refert), quo fiebat ut in primis parentibus ante primum eorum peccatum non potuissent exurgere praefati motus deordinati, sed omnes motus appetitus sensitivi exurgerent ac perma­ nerent iuxta dictamen rationis et regulationem rectae voluntatis. Donum immortalitatis intelligitur immunitas a naturali conditione mor­ tali vel, si placet, a naturali necessitate moriendi qualiter sequitur ex intrin­ seca corruptibilitate humani compositi. Consistit in tali praternaturali auxilio (sive intrinseco sive saltem extrinseco, nunc non refert), quo fiebat ut primus homo non posset mori, quousque in statu gratiae permaneret, quodque proin­ de duravit toto tempore antequam Ada primo peccavit. 19Chollet, A., «Concupiscence», Dictionnaire de théologie catholique III-l (Pa­ ris 1907) 803-814. Rahner, K., «Zum theologischen Begriff der Konkupiszenz», Zeitschrift fiir theologische Théologie LXV (1941) 61-80. 20 610 > I I • I * » ♦ DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Donum tmpassibilitatis intelligitur strictius immunitas a passione corpo­ rali nociva, adeoque a dolore, infirmitate, physica laesione et aliis huiusmodi, quae necessario ac naturaliter accidunt corpori humano, ob suam comple­ xionem et ob influxum exteriorum ac fortiorum corporalium agentium. Potest etiam intelligi de immunitate a nocivis passionibus appetitus sensitivi, ac pro tanto etiam a morali dolore qui redundat in ipsam voluntatem, sed ita reduci­ tur ad alia dona, seu integritatis et ipsius gratiae sanctificantis, quatenus, ut dictum est supra (n. 606), ob generalem statum perfectionis et integritatis non poterant esse in homine nisi passiones quae non supponunt malum in subiecto, ut amor, spes, desiderium, non vero odium (nisi de malo aliorum, seu daemonum), desperatio et timor. Donum scientiae intelligitur immunitas ab ignorantia, seu aliquod donum eximiae ac infusae scientiae de ipsis rebus naturalibus (nam de supernatural! revelatione et fide Adae dictum est supra, n. 606, utpote pertinente ad do­ num gratiae), ratione cuius primus homo iudicaret sine defectu aut errore aut deceptione aut animi fluctuatione, saltem de omnibus quorum cognitio ne­ cessaria erat tum ad eius personalem felicitatem tum ac praecipue ad explen­ dum munus principii ac capitis generis humani, quod aliorum instructionem et gubernationem importat. Quaeritur igitur de horum quatuor originalium donorum tum existentia tum supernaturalitate sive indebita ratione. I t I 1 I I I I I II. ERRORES. 609. lidem hic occurrunt errores ac in praecedenti quaestione, ut logice expectatur et ut patet ex generali duplici systemate supra exposito (n. 590-594), scilicet Pelagianismo ex una parte negante ipsam existentiam iustitiae originalis complexive spectatae et Protestantismo ac Baianismo ex altera parte negantibus illius supernaturalitatem. Pelagiani nempe docent protoparentes fuisse constitutos in pu­ ris naturalibus sicut ceteros homines, et peculiariter cum naturali concupiscentia et mortalitate. Adami immortalitatem explicite reiecerunt priores Pelagiani, testibus eorum impugnatoribus Augustino {Serm. 299. 11) et patribus Cone. Carthaginensis a. 418 quod in peculiari canone eorum doctrinam exposuit ac damnavit; subinde tamen, controversia coacti, aliqui Pelagiani videntur admisisse quod, si Ada non peccasset, de facto mortuus non fuisset, fortasse ex na­ turali quodam praemio boni operis. Immunitatem a concupiscentia, vix commemorata in prioribus controversiis cum ipso Pelagio, ex­ plicite subinde negavit lulianus Aeclanensis, declarans ex una parte concupiscentiam secundum se esse bonam, cum identificetur cum ipsa sensatione, et ex alia parte pravam hominis voluntatem ex ea DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 611 sumpsisse peccandi occasionem ac ideo eam non esse sequelam pec­ cati sed hoc praecessisse.20 610. Viam pelagianam secuti sunt saec. 16 Sociniam et recentiori tem­ pore plures exegetae acatholici, docentes primum hominem fuisse mortalem. Quorum aliqui (H. Gunkel, H. Schmidt, A. Ungnad, L. Kohler) addunt pri­ mum hominem nullam habuisse spem aut destinationem ad immortalitatem, alii vero (Λ. Dillmann, S. R. Driver, O. Procksch, Th. C. Vriezen) huiusmodi destinationem concedunt, dicentes Adamum, consecuturum fuisse immortalita­ tem, tanquam praemium, si non peccasset, in sua vero mortali conditione re­ lictum fuisse, quia peccavit, ita tamen ut mors non sit effectus peccati sed mera naturalis conditio.21 Quae altera sententia non displicuit aliquibus mo­ dernis interpretibus catholicis, ut A. Verrièle, Ch. Hauret et K. Rahner, do­ centibus immortalitatem in Adamo fuisse non de facto et actu, sed tantum destinative, promissive et in potentia, seu dependenter a conditione non-peccati quae realizata non fuit.22 Notandi praeterea sunt duo peregrini errores, minoris momenti. Scotus (In 2 Sent., dist. 29, q. un.) docet incertum esse num immunitas a concupiscentia in Adamo excluderet prorsus omnes inordinatos motus ap­ petitus sensitivi, quos tamen voluntas illius dominabatur ac regulabat («Potuit enim visus tunc videre turpe visibile et auditus audire turpe audibile, et 70 Teste Augustino, lulianus docebat: «Sensus est igitur concupiscentia, et mala qualitas non est: ergo quando minuitur concupiscentia, sensus minuitur» (Contra lulian. 6. 18. 56, ML 44. 855). Item: «Hanc autem voluptatem et concupiscentiam ante peccatum in paradiso fuisse res illa declarat, quia ad delictum via per concupiscentiam fuit... Non, inquam, potuit fructus esse peccati, quae docetur non suo quidem vitio, sed voluntatis, occasio fuisse peccati» (Opus imperfectum contra Iui. 1. 71, ML 45. 1094). 21 Cf. apud F. Ceuppens, Quaestiones selectae ex historia primaeva (ed. 2, Taurini 1948) 106. HUI 22 Hauret sic refert suam ac Verrièle sententiam·. «L’Homme, de par sa constitu­ tion, porte la mort dans ses flancs. Il est poussière! Mais, par privilège, il peut ne pas mourir: ’immortalité Hill en puissance et par grâce, dont la réalisation à venir était subordon­ née à une hypothèse qui jamais ne serait réelle. En fait, ce privilège resterait une pro­ messe idéale: leçon de choses montrant dès l’origine l’idéal qui se réalisera effectivement, mais dans l’éternité, après cessation du péché et de l’infirmité terrestre’ [A. Verrièle, Le surnaturel en nous et le péché originel (Paris 1932) 150 sq.]» (Origines. Genèse I-III [Paris 1952] 136 sq.). Sententiam Rahner sic refert et approbare videtur Ch. Baumgartner: «Bien des éléments (pas tous) que presque involontairement nous mettons au compte de l’apparition fill historique du premier homme, doivent être considérés plutôt comme des choses qui au­ raient dû être, que comme des choses qui ont été temporellement dans le passé. Ainsi par ex. l’immortalité du premier homme: il n’est pas nécessaire de la considérer co Hill IIIH un phénomène empirique. Cette immortalité lui a été promise, il l’aurait reçue, s’il n’avait pas péché. La même remarque peut s’appliquer à l'exemption de la souffrance: celle-ci n’a pas été nécessairement expérimentée empiriquement, si la decision de l’homme, à laquelle cette exemption était liée, a rejeté cette exemption dès le premier acte de sa liberté. Quant HIH à l’intégrité, on peut parfaitement la considérer comme ’momentanée’, parce que posée uni avec le commencement et perdue par l’appropriation de ce commencement. Bref, à partit des données que la doctrine de l’Eglise impose de maintenir, concernant l’histoire d’Adam jusq’à son péché, on ne peut pas motrer que sa situation, empiriquement saisissable, ait dû être essentiellement différente de la notre» («Bulletin de théologie dogmatique», Re­ cherches de science religieuse LI [1963] 629). 612 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE utrumque potuit offendere appetitum sensitivum, sicut et conveniens sensi­ bile delectare. Sed voluntas tunc bene usa fuisset istis tristitiis et... delectabilibus»). Idem refert Montefortino in sua Scoti Summa Theologica; Frassen vero in suo opere Scotus academicus nonnisi ut probabiliori adhaeret contra­ riae sententiae («Crederem tamen probabilius esse...»). Hirscher et Günther (de quibus supra, n. 595), concessa Adamo eximia facultate intelligendi, negant ipsam eximiam eius scientiam, quae, ut aiunt, debuerit pedetemptim acquiri; addit Günther ipsum defectum cognitionis tum suae libertatis tum suae distinctionis a Deo, rationem fuisse quare Adam tam pueriliter deceptum fuerit in suo peccato.23 f b !» b ’■ U » n r» U H Protestantes videntur integram iustitiam originalem, cum om­ nibus suis donis, habere ut quid homini naturale, quamvis id non clare appareat de immortalitate, nam praecipue ipsi considerant in­ tegritatem, sive quandam generalem rectitudinem naturae, cuius oppositum est ipsa concupiscentia, in qua consistit peccatum origi­ nale (cf. supra, n. 592). Baiani vero, ïansenistae aliique supra me­ morati (n. 593-595) loquuntur signate ac complexive de omnibus donis, et particulariter de ipso dono immortalitatis, cum negant eorum indolem supernaturalem sive indebitam, ut constat ex dam­ natis propositionibus Baii et Conc. Pistoriensis. His addendi sunt aliqui exegetae acatholici (ut K. Budde, W. Staerk, F. M. T. Bohl, H. Meinhold, Th. Obbink) qui docent primum hominem naturaliter immortalem fuisse creatum.24 III. ASSERTIO 1. Primus homo, praeter gratiam sanctifican­ tem, consecutus est quatuor dona integritatis, immortalitatis, impassibilitatis et scientiae, quibus reddebatur immunis a quatuor tristibus seouelis naturae humanae, scilicet a concupiscentia, mor­ te, dolore et ignorantia. 611. Nota theologica. Existentia doni integritatis, in supradicto sensu immunitatis a concupiscentia sensibili deordinata, non videtur esse de fide defini­ ta, sed est saltem theologice certa, imo proxima fidei ex can. 5 Conc. Trid. Hanc notam assignant etiam Lercher, Diekamp, Ott, Daffara; imo Beraza proponit inferiorem notam «doctrina catholica» et Flick-Alszeghy notam «theologice certa». Quidam tamen, ut Boyer, Dander, Mors et Sagüés, id habent ut «de fide» definita in eodem can. 5 Conc. Trid. Existentia doni immortalitatis est de fide indirecte definita a 25 Cf. Orban, op. cit. (supra, in n. 595) 12. 24 Cf. apud Ceuppens, loc. cit. (supra, n. 610) et Goossens, loc. cit. (supra, n. 606). * T — « DE CREATIONE BT ELEVATIONE HOMINIS 613 Conc. Arausicano et Tridentino (Conc. Carthag. id directe definit, sed non certo constat eius canonem fuisse approbatum a R. Ponti­ fice). Hanc notam «de fide» assignant communissime theologi (etsi quidam invocent etiam Conc. Carthag.), ut Beraza, Lercher, Boyer, Diekamp, Ott, Mors, Dander, Sagüés, Flick-Alszeghy. Existcntia doni impassibilitatis, ut excludentis saltem generali­ ter «poenas corporis», dici debet de fide indirecte definita a Conc. Trid. can. 2, eodem iure ac dicitur definita ipsa immortalitas («mor­ tem et poenas corporis»). Si vero accipiatur in ampliori ac determi­ nato sensu exclusionis omnis prorsus doloris, infirmitatis, physicae laesionis et aliorum id genus, agitur de sententia tam communi et ut certa a theologis iudicata, ut contraria non careat temeritate. Existentia doni peculiaris scientiae, pariter tam communiter ac certe a theologis tenetur, ut vix sine aliqua temeritate negari possit. PROBATUR 1. Ex auctoritate. doctrina praecipue ac explicitius respicit duo priora dona integritatis et immortalitatis; tertium impassibilitatis donum tangitur a Conc. Arausicano et Tridentino; quartum scien­ tiae donum communiter tacetur. 612. Magisterii Conc. Cart h aginense a. 418, contra Pelagianos, can. 1: «Placuit om­ nibus episcopis... in sancta Synodo Carthaginensis Ecclesiae constitutis: ut quicumque dixerit, Adam primum hominem mortalem factum ita, ut, sive peccaret sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est de corpore exiret non peccati merito, sed necessitate naturae, an. s.» (Denz. 222). Fere certum est Zosimum R. P. approbasse can. 3-5 huius Concilii, quippe qui referuntur in Indiculo, c. 7 (ex Epistola tractoria Zosimi), sed non certe constat Zosimum approbasse etiam can. 1 et 2, quamvis id verisimile sit (cf. Denz. ante 222, 231, 238). Unde non est certum hunc can. 1, quo immortalitas Adae directe definitur, excedere auctoritatem meri concilii provincialis. Conc. Arausicanum II a. 529, contra Semipelagianos, a Bonifacio II a. 532 approbatum (cf. Denz. 398 sq.), can. 1: «Si quis per offensam praeva­ ricationis Adae non totum, id est secundum corpus et animam, 'in deterius' dicit hominem 'commutatum', sed animae libertate illaesa durante, corpus tantummodo corruptioni credit obnoxium, Pelagii errore deceptus adversatur Scripturae» (Denz. 371). Can. 2: «Si quis soli Adae praevaricationem suam, non et eius propagini asserit nocuisse, aut certe mortem tantum corporis quae )oena peccati est, non autem et peccatum, quod mors est animae, per unum lominem in omne genus humanum transisse testatur, iniustitiam Deo dabit contradicens Apostolo dicenti [Rom. 5. 12]...» (Denz. 372). In utroque canone directe ac principaliter definitur existentia peccati originalis, indirecte vero existentia immortalitatis in Adamo. Conc. Trid., sess. 5 arausicanas illas condemnationes solemniter iteravit et expressius determinavit, quod attinet poenas corporis et concupiscentiam. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 614 Can. 1: «Si quis non confitetur, primum hominem Adam, cum mandatum Dei in paradiso fuisset transgressus... incurrisse... mortem, quam antea illi com­ minatus fuerat Deus... 'totumque Adam per illam praevaricationis offensam secundum corpus et animam in deterius commutatum fuisse’·. an. s.» (Denz. 1511). Can. 2: «’Si quis Adae praevaricationem sibi soli et non eius propa­ gini asserit nocuisse’..., aut inquinatum illum per inoboedientiae peccatum ’mortem’ et poenas ’corporis tantum in omne genus humanum transfudisse, non autem et peccatum, quod mors est animae’: an. s.» (Denz. 1512). Can. 5: «Hanc concupiscentiam, quam aliquando Apostolus ’peccatum’ [Rom. 6.12 sqq.] appellat, sancta Synodus declarat, Ecclesiam catholicam numquam in­ tellexisse, peccatum appellari, quod vere et proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est et ad peccatum inclinat. Si quis autem contrarium senserit: an. s.» (Denz. 1515). Commissio de re biblica a. 1909 inter ea quorum «sensum litteralem historicum vocari in dubium posse» negat, refert speciatim «originalem protoparentum felicitatem in statu iustitiae, integritatis et immortalitatis» (Denz. 3514). Documenta Ecclesiae de supernaturalitate illorum donorum contra Baianos et lansenistas (de quibus infra, n. 620), illorum existentiam a fortiori proponunt. praefata quatuor dona modo simplici ac popu­ lari, sed valde significanti ac suasivo, proponit. Quoad donum integritatis, Gen. 2. 25: «Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant»; 3. 7: «Et aperti sunt oculi amborum. Cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata»; 3. 10 sq.: «Vo­ cem tuam audivi in paradiso et timui quod nudus essem et abscondi me. Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti?»; 3. 21: «Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos». 613. Scriptura Nuditas, de qua erubuerunt protoparentes, non est mera physica nuditas de qua antea non erubescebant, sed moralis quaedam nuditas, ratione cuius primo tunc veluti expoliati se senserunt, scilicet concupiscentia carnalis sive inordinatus motus carnis quem voluntas praevenire non valet; de hac enim homines erubescunt, ut ipsa experientia patet. Cuius erubescentiae intima ratio est ipsa rationalis naturae nobilitas, quia nempe homo, cum sit per ra­ tionem corpore et animali superior, experitur se esse impotentem ad ea per­ fecte sibi subicienda; «pudet», ait Augustinus, «animum resisti sibi a corpore, quod ei natura inferiore subiectum est».25 Cum autem protoparentes ante peccatum non erubescerent, sequitur eam saltem carnis concupiscentiam sive deordinatum appetitum tunc non habuisse; quod satis clare significat ipsa· _________ * 25 De civ. Dei 14. 23, CCL 48. 445; cf. 2-2, q. 151, a. 4. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 615 Scriptura, consultis verbis: «Et non erubescebant... Et aperti sunt oculi am­ borum... [et] cognoverunt se esse nudos». Ex absentia autem huius concu­ piscentiae, quae est principalis ac difficilior ad coercendum, legitime deduci potest absentia ceterorum motuum appetitus sensibilis, seu praesentia alicuius generalis doni quo integer appetitus sensitivus perfecte rationi subiciebatur. Inepte autem obiceretur protoparentes ideo non erubuisse, quia carerent usu rationis, aut usum verendorum seu finem matrimonii adhuc ignorarent; nam, contrarium ostendit tum ipsa erubescentia quam illico habuerunt, tum praeceptum divinum eis illatum, eorum libera transgressio, scientia Adami, praeceptum de propaganda specie, verba Adami de adhaerendo uxori. Pariter frustra obicitur Evam tentatam esse delectabili fructus aspectu (Gen. 3. 6) adeoque habuisse concupiscentiam antequam peccaret; nam ex ipso contextu apparet Evam prius consensisse suasioni serpentis, ac ideo pec­ casse voluntate, ct subinde, iam vigore voluntatis soluto, inordinatum concu­ piscentiae motum concepisse ac voluntarie secutam esse. Ad rem S. Thomas: «In peccato primorum parentum etiam gula locum habuit... Non tamen ipsa bonitas et pulchritudo cibi fuit primum motivum ad peccandum, sed potius suasio serpentis, qui dixit: ’Aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, ’quod appetendo, superbiam mulier incurrit. Et ideo peccatum gulae derivatum est ex peccato superbiae» (2-2, q. 163, a. 1, ad 2; cf. Augustinum, Opus imperf. contra Iulian. 1. 41, ML 45. 1095). Rom. 6. 12 Apostolus concupiscentiam connectit cum peccato, et ita quidem intime ut eam aequivalenter vocet peccatum: «Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis con­ cupiscentiis eius». Eam tamen non habet proprie et formaliter ut peccatum, sed tantum ut aliquid connexum cum peccato et inclinans ad peccatum; nam illud deprehendit etiam in iustis, in quibus «nihil nunc damnationis est» (8. 1), et ait «occasione accepta [a lege], peccatum operatum esse in me omnem concupiscentiam» (7. 8). Tandem eam connectit cum ipso peccato Adae de quo agit in toto loco (5. 8), dicens «per unum hominem peccatum in hunc mundum intrasse» (5. 12). Sensus igitur Apostoli est concupiscentiam esse quandam corporalium sive sensibilium virium deordinationem, se­ quentem ex peccato Adae; quo implicite significat, ante illud pec­ catum huiusmodi concupiscentiam non extitisse. Donum immortalitatis clarius adhuc indicatur, nam mors exhi­ betur tanquam poena praevaricationis, quae proinde sine praevari­ catione non esset et ante praevaricationem non erat. Id ostendit tum praevia poenae comminatiô, Gen. 2. 16 sq.: «Praecepitque ei di­ cens: Ex omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris», cuius comminationis conscia erat Eva inquiens ad serpentem, Gen. 3. 3: «Praecepit nobis Deus ne comederemus... ne 616 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE forte moriamur»; tum secuta poenae applicatio, Gen. 3. 17-19; «Quia... comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comede­ res..., in pulverem reverteris». Ut patet, non agitur ibi de morte spirituali, sive animae, cum haec sit ipsa culpa, non poena pro culpa, et ceteroquin explicite agatur de «reditu in terram de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris»; nec agi­ tur de poena capitali statim exequenda, qua destrueretur ipsum genus huma­ num, cuius futuram ac dolorosam vitam Deus ibidem Adamo praedicit, sed de mero reditu ad naturalem mortalitatis conditionem ex qua protoparentes elevati fuerant. Hanc interpretationem et ipsam doctrinam confirmant plures alii textus utriusque testamenti; Sap. 2. 23 sq.: «Quoniam creavit hominem inextermi­ nabilem et ad imaginem similitudinis suae fecit illum. Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum»; Eccli. 25. 33: «A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur»; Rom. 5. 12: «Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors» (cf. 5. 14 et 21; 8. 10 sq.; 1 Cor. 15. 21 sq.). Donum impassibilitatis modo generali innuitur in descriptione loci habitationis protoparentum, tanquam «paradisi voluptatis... [in quo] produxit Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave...» (Gen. 2. 8-15) et vivide ostenditur in secuta poena «aerumnarum mulieris» et «laboribus, spinis, tribulis, sudore» quibus homo suum victum quaereret (Gen. 3. 16-19). Donum scientiae in primo homine ostendit eius immediata cog­ nitio tum naturae variorum animalium, primo ab ipso Creatore ei exhibitorum, tum propriae indolis et finis mulieris, sive huius novae creaturae sibi similis et primo ei oblatae, Gen. 2. 19 sq., 23. sq.: «Omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius. Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et uni­ versa volatilia caeli et omnes bestias terrae... Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur vira­ go, quoniam de viro sumpta est. Quamobrem relinquet homo pa­ trem suum et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in car­ ne una». Confirmatur ulterius ex interpretatione Eccli. 17. 1, 5, 6: «Deus creavit de terra hominem... Creavit ex ipso adiutorium simi­ le sibi. Consilium et linguam et aures et cor dedit illis excogitandi et disciplina intellectus replevit illos; creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis...». donum integritatis proponunt, explicite excluden­ tes a primis parentibus motus concupiscentiae, praecipue carnalis, idque occasione explicationis supradictae genesiacae narrationis de 614. Patres, DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 617 illorum non erubescentia in corporali nuditate, dicentes eos vestitos ac protectos fuisse indumento virtutum et honestatis. Irenaeus: «[Adam] condignum... inoboedientiae amictum fecit, conter­ ritus timore Dei; et retundens petulantem carnis impetum, quoniam indolem et puerilem amiserat sensum, et in cogitationem peiorum venerat, frenum continentiae sibi et uxori suae circumdedit» (Adv. haer. 3. 23. 5, MG 7. 963). Chrysostomus: «[Protoparentes] quasi angeli versabantur in paradiso, non concupiscentiis flagrantes, non ab aliis afflictionibus infestati, non natu­ rae necessitatibus obnoxii, sed prorsus incorruptibiles et immortales conditi, neque vel vestimentorum amictu egebant: ’Erant enim’, inquit, ’ambo nudi, et non erubescebant’. Peccato enim et praevaricatione nondum praesente, gloria, quae superne venerat, vestiti erant, et ideo non erubescebant; post transgressionem autem praecepti, introgressa est et erubescentia, et nuditatis agnitio» (In c. 2 Gen., hom. 15. 4, MG 53. 123). Augustinus: «Concupiscentiam sive naturalem, sive carnalem tibi pla­ ceat appellare, eam nos concupiscentiam vituperamus, qua caro concupiscit adversus spiritum et trahit ad illicita, nisi et spiritus adversus eam fortius concupiscat. Hanc dissensionem dicimus in paradiso non fuisse, quando qui ibi erant, nudi erant, et non confundebantur. Hanc post peccatum esse cepis­ se, ipsa res clamat; quandoquidem post peccatum pudenda texerunt, quae prius pudenda non fuerant» (Opus imperf. contra lulian. 5. 5, ML 45. 1436). Nec obstat quod aliqui antiquiores Patres, scilicet Theophilus Antioche­ nus (Ad Autol. 2. 25), Irenaeus, (Adv. her. 4. 38) et Clemens Alex. (Protrept. 2; Strom. 3. 17), dicant protoparentes ideo de nuditate non erubuisse quia creati erant in infantili aetate. Nam iidem Patres supponunt protoparentes fuisse capaces suscipiendi praeceptum et Irenaeus (nuper cit.) ait Adamum per peccatum «puerilem amisisse sensum», quae quidem de vera physica infantili aetate intelligi nequeunt. Unde verisimiliter protoparentes ab illis Patribus ideo infantes dicuntur quia erant recenter creati, quasi modo geniti infantes, et quia praecise innocentiam integritatis habebant in similitudinem infantium.26 615. Donum immortalitatis Patres proponunt, necessitatem moriendi in protoparentibus adscribentes eorum peccato. Si quando dicunt Adamum fuisse mortalem et non moriturum si non peccasset, nequaquam significant illum ante peccatum non habuisse im­ mortalitatem nisi in spe, seu in hypothesi non peccati et tanquam proemium oboedientiae, sed tantum eum fuisse natura sua morta­ lem et solo Dei beneficio immortalem. Theophilus Antiochenus: «Sed nobis dicet aliquis: Natura mortalis factus est Adam? Minime. Num immortalis? Nihilo magis. Nihil ergo erat? ^Irenaei doctrinam exponunt M. Aubineau, «Incorruptibilité et divinisation selon saint Irénée», Recherches de science religieuse XLIV (1956) 25-52, et J. M. Arroniz, «La jnmortalidad como definiciôn del hombre en S Ireneo», Scriptorium Victoriense VIII ; 1961) 262-287. 618 ΠΕ DEO CREANTE ET ELEVANTE Neque etiam id dicimus. Igitur nec mortalis natura, nec immortalis factus. Nam si immortalem ab initio fecisset, deum eum fecisset. Rursus si mortalem, vaderetur Deus causa illius mortis esse. Nec immortalem igitur fecit nec mor­ talem, sed... capacem utriusque, ut si ad ea ferretur, quae ducunt ad immor­ talitatem, et deus fieret ',si vero deflecteret ab ea, quae ducunt in mortem, non oboediens Deo, ipse sibi mortis auctor esset» (Ad Autol. 2. 21, MG 6 1094 sq.). Clarius et exactius idem dicit Augustinus colligens mentem ceterorum Patrum: «Illud quippe [corpus] ante peccatum, et mortale secundum aliam, et immortale secundum aliam causam dici poterat: id est mortale, quia po­ terat mori [scilicet peccando], immortale, quia poterat non mori [scilicet non peccando]. Aliud est enim non posse mori, sicut quasdam naturas immortales [seu angelos] creavit Deus; aliud est autem posse non mori, secundum quem modum primus creatus est homo immortalis; quod ei praestabatur de ligno vitae, non de constitutione naturae: quo ligno separatus est cum peccasset, ut posset mori, qui nisi peccasset posset non mori. Mortalis ergo erat conditione corporis animalis, immortalis autem beneficio Conditoris... Neque enim im­ mortale quod mori omnino non possit, erit nisi spirituale, quod nobis futu­ rum in resurrectione promittitur» (De Gen. ad litt. 6. 25. 36, ML 34. 254). 616. Donum impassibilitatis Patres passim proponunt, quan­ doque ad modum unius cum dono integritatis vel immortalitatis, saepius cum describunt generaliter statum felicitatis in terrestri paradiso. Sit pro ceteris Augustinus: «Quis tandem absolute dici beatus potest, qui timore afficitur vel dolore? Quid autem timere aut dolere poterant illi homines [i. e. Adam et Eva] in tantorum tanta affluentia bonorum, ubi nec mors metuebatur nec ulla corporis mala valetudo, nec aberat quicquam, quod bona voluntas adipisceretur, nec inerat quod carnem animumque hominis fe­ liciter viventis offenderet?» (De civ. Dei 14. 10, CCL 48. 430). «Vivebat itaque homo in paradiso sicut volebat, quandiu hoc volebat quod Deus iusserat... Vivebat sine ulla egestate, ita semper vivere habens potestate. Cibus aderat ne esuriret, potus ne sitiret, lignum vitae ne illum senecta dissolveret. Nihil corruptionis in corpore vel ex corpore ullas moles­ tias ullis eius sensibus ingerebat. Nullus intrinsecus morbus, nullus ictus me­ tuebatur extrinsecus. Summa in carne sanitas, in animo tota tranquillitas. Sicut in paradiso nullus aestus aut frigus, sic in eius habitatore nulla ex cupi­ ditate vel timore accidebat bonae voluntatis offensio. Nihil omnino triste, nihil erat inaniter laetum... Non lassitudo fatigabat otiosum, non somnus premebat invitum» (ibid. 14. 26, p. 449). 617. Donum scientiae in protoparentibus Patres deducunt praecipue ex duobus quae in ipsa Scriptura ostenduntur, scilicet ex eo quod Adam sciverit imponere proprium nomen universis viven­ tibus, quod Augustinus vocat «excellentissimae indicium sapien tiae» {Opus imperf. contra Itdian. 5. 1) et Chrysostomus «ineffabi DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 619 lem sapientiam a Deo suppeditatam» (In c. 2 Gen., hom. 15. 3), et ex eo quod statim intellexerit proprium munus mulieris et finem matrimonii, quod Chrysostomus (ibid.) «propheticam gratiam» ap­ pellat. Arguunt etiam ex eo quod Ada potuerit sibi efformare linguam ad suos conceptus exprimendos, «nam ipse Pythagoras, a quo phi­ losophiae nomen exortum est, dixisse fertur illum fuisse omnium sapientissimum, qui vocabula primus indidit rebus» (Augustinus, Opus imperf. contra lulian. 5. 1; cf. De Gen. ad litt. 8. 16, 35; Epist. 102. 10; Gregorium Nyss., Adv. Eunom. 2. 4). Cyrillus Alex. Adae sapientiam sic extollit: «Auctor ille nostri generis Adam, non in tempore, sicut nos, sapientiam videtur con­ secutus, sed a primo statim ortus sui initio perfecta intelligentia praeditus cernitur, dum acceptam divinitus illuminationem illiba­ tam in seipso conservaret, et integram naturae suae retineret digni­ tatem» (In Io. evang. 1.9, MG 73. 127). Unde iuxta Patres scientia Adae fuit excellentissima sive per­ fecta, supernaturaliter infusa et inde ab initio habita. PROBATUR 2. Ex ratione convenientiae. 618. Cum praedicta dona sint supernaturalia sive indebita na­ turae hominis (ut infra ostendetur), pro illorum existentia, ex ipsis fontibus revelationis cognita, nequit ulla ratio necessitatis, sed so­ lius convenientiae, assignari. Quae quidem facile intelligitur, sup­ posita priori elevatione hominis ad gratiam et considerata ipsa na­ tura hominis. Cum enim homo componatur triplici veluti elemento, rationali nempe, sensitivo et corporali, congruum est ut, sicut ratio elevata est per gratiam qua subicitur ordini divino, ita appetitus sensitivus simul elevaretur per donum integritatis, quo perfecte subiceretur rationi, et pariter corpus elevaretur per dona immortalitatis et inpassibilitatis, quibus ipsum perfecte subiceretur animae. Ita per­ fectum aequilibrium et harmonia servatur in tota humana natura, secundum eius connaturales dispositiones et exigentias, quibus at­ temperatur actio divinae providentiae, praecipue in ipsa prima re­ rum constitutione, quam decet secundum perfectam sui formam e manibus creatricibus procedere. Oonum autem scientiae cetera dona subsequitur ac vario modo comitatur, ut intuenti patet, cum nihil volitum nisi praecognitum, quamvis directe et secundum se non sit stricte necessarium ad prae­ fatam triplicem harmoniam stabiliendam et asservandam, nec ideo 620 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE necessario fuisset in filiis Adae, si in originali iustitia geniti fuis­ sent. Ceterum, convenientia alicuius doni infusae scientiae in primo homine ex duplici capite procedit, scilicet, primo in ordine naturali, ex eo quod Adam erat principium aliorum tum secundum corpus per generationem tum secundum animam per instructionem et gu­ bernationem, ac ideo, sicut institutus est in statu perfecto quantum ad corpus, ita etiam institutus est in statu perfecto quantum ad ani­ mam, ut statim posset alios instruere ac gubernare; secundo, in or­ dine supernatural!, ex eo quod, cum esset elevatus per gratiam ad illum ordinem, oportuit etiam supernaturaliter instrui circa illius veritates, ut ad finem illius vitam suam ordinare posset (1 p., q. 94, a. 3). I» h |F II II fl h M I' μ p li H il '' p μ il 619. Quod attinet singula dona, peculiariter observetur quomodo ipsa concurrant ad humanum aequilibrium stabiliendum. Nam donum integritatis, subdendo inferiores vires appetitus rationi ac voluntati, in quibus donum gratiae residet, confert ad hanc conservandam et augendam, auferens impedimentum inferiorum inclinationum ad peccandum et supprimens interiorem illam luctam moralem, in qua homo lapsus inge­ miscit. Dona immortalitatis et impassibilitatis perficiunt ipsum naturale domi­ nium animae in corpus; nam «anima rationalis excedit proportionem corpora­ lis materiae..., [unde] conveniens fuit ut in principio ei virtus daretur, per quam corpus conservare posset supra naturam corporalis materiae» (1 p., q. 97, a. 1); item «vita et incolumitas corporis consistit in hoc quod subiciatur animae, sicut perfectibile suae perfectioni; unde per oppositum, mors et aegri­ tudo, et quilibet corporalis defectus, pertinet ad defectum subiectionis corpo­ ris ad animam; unde patet quod sicut rebellio carnalis appetitus ad spiritum [seu concupiscentia quam aufert donum integritatis] est poena peccati pri­ morum parentum, ita etiam et mors et omnes corporales defectus» (2-2, q. 164, a. 1). Haec duo dona, quamvis formaliter distincta, ita intime connectuntur ut vix unum sine altero concipi possit, cum ex eadem radice dominii animae in corpus procedant, et passio, praecipue aegritudinis, sit quaedam debilitatio organismi ac ideo aliquis remotus gressus ad mortem, quae in illius dissolu­ tione consistit: quo sensu quotidie morimur et ipsa senectus prolixa mors nuncupatur. ASSERTIO 2. Ouatuor nraefata dona sunt vere praetematuralia, seu absolute indebita naturae humanae. 620. Nota theologica. Quoad donum integritatis, supernaturalis eius character est theologice certus, sicut quoad ipsum donum gratiae; nam contraria Pistoriensium sententia, quoad utrumque donum complexive ac­ ceptum, declaratur erronea a Pio VI (cf. supra, n. 602). Quoad do- Ar*·/ «·* DI CREATIONE ET ELEVATIONE NOMINIS 621 num immortalitatis, idipsum ita certum est ut contrarium sit saltem temerarium, ut constat ex damnatione Baii et Pistoriensium. Quoad donum impassibilitatis nihil directe dicitur in documentis Ecclesiae; attamen, damnatae sunt duae propositiones Baii (Denz. 1972 sq.) asserentes omnes afflictiones huius vitae deberi tantum ratione pec­ cati actualis vel originalis, quo quidem, attenta mente Baii, innuitur exemptionem ab illis, sive impassibilitatem, esse quid naturale ac debitum humanae naturae; exinde et ex communi theologorum doc­ trina videtur deduci posse aliqua censura, qua dicatur negatio praeternaturalitatis impassibilitatis non carere aliqua temeritate. De do­ no scientiae nihil dicitur in documentis Ecclesiae, ac ideo ex sola communi sententia theologorum vix aliqua censura circa ipsum con­ cipi potest. PROBATUR 1. Ex auctoritate. doctrina quoad praeternaturalitatem donorum integritatis et immortalitatis continetur praecipue in condemnatione contrariae sententiae Baii et Conc. Pistoriensis, supra relata (n. 539 sq.). Scriptura eorundem donorum praeternaturalitatem satis clare suggerit, ex modo quo loquitur et ex his quae de illis consulto in­ dicat. Quod attinet integritatem, indicatur ut aliquid peculiare quod nudi protoparentes non erubescerent. Pariter suggeritur immortalitalitatem fuisse aliquid indebitum et supra naturalem hominis con­ ditionem, cum mors, post peccatum illata, exhibeatur tanquam redi­ tus ad naturalem hominis conditionem («Donec revertaris in terram de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris»). Im­ passibilitatem fuisse quid indebitum, innuitur in ipsa emphatica descriptione paradisi voluptatis, tanquam valde specialis status ac loci in quo Deus primum hominem collocarat. Quoad scientiam, eius peculiaris excellentia et indebita ratio indicatur in eo quod Adam inde ab initio potuerit omnia viventia perfecte cognoscere, sive proprio nomine appellare, et immediate proprium mulieris mu­ nus cognoverit. Patres eandem veritatem explicitius proferunt. Integritas exhi­ betur ut speciale Dei donum, ut morale ac gloriosum vestimentum quo nudi parentes vestiti erant (Chrysostomus, supra, n. 614: «Glo­ ria, quae superne venerat»); Augustinus ait a concupiscentia sive morali «ignorantia et difficultate hominem nonnisi Dei gratia libe­ rari» (Retract. 1. 9. 6; cf. Contra lulian. 4. 16. 82). Immortalitas 621. Magisterii 622 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE pariter exhibetur ut donum gratuitum sive beneficium Creatoris (Augustinus, supra, n. 615: «[Immortalitas] ei praestabatur de lig­ no vitae, non de constitutione naturae... Mortalis ergo erat condi­ tione corporis animalis, immortalis autem beneficio Conditoris»), Impassibilitatis supernaturalitas elucet ex tota supra relata (n. 616; descriptione Augustini de statu felicitatis, cui S. Doctor singillatim opponit varias passiones et fastidia quae nobis contingunt. Scientia Adae describitur ut «a Deo suppeditata», ut «prophetica gratia», ut aliquid collatum ratione elevationis hominis ad supernaturalem in­ tegritatem, seu ratione «acceptae divinitus illuminationis» (supra, n. 617). PROBATUR 2. Ex ratione. 622. Ipsa ratio ostendit huiusmodi dona esse supra naturalem hominis conditionem eique indebita. Supernaturale enim definitur quod superat naturae vires et exigentias. Talis autem est integritas, seu immunitas a concupiscentia sen­ sibili et deordinata, ut patet ex naturali ratione ipsius concupiscen­ tiae sive motus appetitus sensitivi. Cum enim talis sit ipsa hominis natura ut in ea habeatur duplex appetitus, alter rationalis sive voluntatis, et alter sensitivus, inter se essentialiter distincti quoad facultatem, actum et obiectum, natura­ le est homini ut, attentis propriis viribus, appetitus sensitivus fera­ tur in suum actum et obiectum independenter et abstractive ab ap­ petitu rationali. Attentis autem ipsis exigentiis psychologicis ac mo­ ralibus eiusdem ac unius hominis, non aliud requiritur quam ut vo­ luntas, utpote altior et efficacior appetitus quo regulatur tota homi­ nis vita moralis, possit politice dominari ac regulare motus appetitus sensitivi, ne ab illis trahatur contra ordinem rationis ac moralitatis. Malum enim morale est in sola voluntate, nec concupiscentia est se­ cundum se mala aut peccatum, nec formaliter et actualiter deordina­ ta, nisi cum informatur per ipsum consensum voluntatis. Proinde immunitas a concupiscentia, sive absentia praefatorum independentium motuum appetitus sensitivi, qui simpliciter ac dispotice regu­ larentur ab appetitu rationali, est aliquid praeter et supra naturam hominis, nec potest in homine causari nisi ex influxu alicuius agentis supernaturalis, seu ex dono vel forma supernaturali, quomodolibet id explicetur (cf. De veritate, q. 25, a. 7; In 2 Sent., dist. 31, q. 1, a. 2, ad 3). 623. Non uno tamen modo theologi conantur explicare proximam cati- DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 623 sam huiusmodi integritatis. Quidam enim, ut Vasquez, recurrunt ad solam causam extrinsecam, scilicet ad specialem divinam providentiam, removentem obiecta quae appetitum alliciunt; sed ita multiplicantur miracula nec quid­ quam rectitudinis ponitur in ipsa anima. Alii recurrunt ad solam causam in­ trinsecam, et quidem, vel ad aliquem vix intelligibilem habitum appetitum determinantem ad unum (Durandus); vel ad aliquem physicum vigorem animi (Caietanus), qui vix apparet quid esse possit si distinguatur ab ipsis virtuti­ bus; vel ad physicum habitum virtutum, aut naturalium ac per accidens infu­ sarum, aut supernaturalium sive per se infusarum (S. Thomas et thomistae ad mentem, explicitius Hugon et Boyer). Alii (ut Suarez, quem sequitur Sagüés) recurrunt ad complexum causarum tum extrinsecarum seu auxiliorum divinae providentiae tum intrinsecarum seu virtutum infusarum. Probabilius autem dicendum est, ad mentem S. Thomae, causam integri­ tatis fuisse virtutes ipsas infusas; nam per has tanquam per formam sibi con­ trariam minuitur fomes sive concupiscentia et per easdem, in altiori gradu, fomes ille ita minui potest ut perfecte ligetur. Ad id autem per se sufficiebant virtutes ipsae naturales, a Deo per accidens infusae in anima primi hominis, ita ut status naturae integrae tantum, seu sine gratia sanctificante, possibilis fuerit (sicut e converso possibilis est status naturae mere elevatae per gratiam sine integritate). Sed quia de facto Adam elevatus est etiam per gratiam sanctificantem, praefata integritas per accidens ac de facto ab eadem gratia causabatur, per quondam eius redundantiam ex parte rationali in partem sen­ sitivam, quatenus nempe, vel virtutes ipsae naturales, per accidens a Deo in­ fusae, quae erant immediata causa integritatis, per gratiam firmabantur ne amitterentur aut minuerentur, vel ab ipsa supernatural! gratia, per quandam intestinam redundantiam, in appetitu sensitivo imprimerentur ac servarentur. Ita pleniorem sensum obtinent sequentia verba S. Thomae: «Erat enim [in primo homine] rectitudo secundum hoc quod ratio subdebatur Deo, rationi vero inferiores vires, et animae corpus. Prima autem subiectio erat causa et secundae et tertiae; quandiu enim ratio manebat Deo subiecta, inferiora ei subdebantur... Ex quo datur intelligi, si deserente gratia soluta est oboedien­ tia carnis ad animam, quod per gratiam in anima existentem inferiora ei sub­ debantur» (1 p., q. 95, a. 1). Haec solutio fundatur in connaturali influxu, quem anima habet in cor­ pus et inferiores vires, et illustratur tum ex influxu gratiae et virtutum supernaturalium in appetitu sensitivo, cuius motus eo magis minuitur quo magis animus applicatur ad obiecta et opera supernaturalia, tum ex altiori ac pro­ fundiori influxu quem visio beatifica habet in integritatem et immortalitatem patriae, per redundantiam ipsius essentialis gloriae animae in accidentalem corporis gloriam. Erat igitur status integritatis primi hominis aliquid medium inter statum patriae et statum viae qui lapso homini nunc contingit. Id quo­ que notandum est, S. Thomam particularem ac distinctam quaestionem insti­ tuere de solis tribus donis scientiae (1 p., q. 94), immortalitatis (q. 97, a. 1) et impassibilitatis (a. 2), non vero de ipso excelsiori dono integritatis, quod veluti refundit in ipsam quaestionem de gratia Adami (q. 95, a. 1-3). 624. Immortalitas pariter est aliquid supernaturale, superans tum vires tum exigentias humanae naturae. Nam homo, cum sit KM •· , ·· f ** ■ - * Isii 624 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE compositus ex corpore et anima, est naturaliter corruptibilis ex par­ te corporis, quod in seipso ex contrariis componitur et contrariorum agentium influxui subicitur (2-2, q. 164, a. 1, ad 1). Nec refert quod, cum anima sit forma corporis, eius separatio per mortem sit aliquid violentum nec ideo naturale; nam ex hoc ad summum seque­ retur quod homini debeatur resurrectio post mortem, non vero quod ei debeatur quod mori non possit seu immortalitas, cum mors sive separabilitas animae a corpore sequatur necessario ex corporis corruptibilitate, ut dictum est. Ceterum, nec verum est resurrectio­ nem homini proprie deberi, cum, semel creata in corpore et ab eo individuata, anima possit pergere in sua existentia et intellectuali operatione, utpote forma subsistens, ut supra ostensum est (n. 576 sq.). 625. Quod autem attinet modum quo donum immortalitatis induceba­ tur, quidam iterum recurrunt ad causas extrinsecas aut adiacentes, ut specia­ lem providentiam divinam, qua homo ab externis malis praeservabatur; vel ad eximiam Adae scientiam et prudentiam, quae valebat causas et occasiones mortis vitare; vel ad optimam complexionem corporis Adae et absentiam nocivarum passionum appetitus; vel ad peculiarem virtutem fructus ligni vitae, quo Ada vescebatur; vel ad omnes aut plures cx his causis simul. At­ tamen, huiusmodi causae, utpote partiales, extrinsecae aut accidentales, non videntur sufficere. Unde probabilius dicendum est cum S. Thoma quod immortalitas causa­ batur per aliquam virtutem, intrinsecam ipsi humano composito, non tamen per aliquem vigorem communicatum ipsi corpori ne posset unquam dissolvi (id enim continget tantum in glorificatione corporis in caelo, ex quadam phy­ sica redundantia ipsius gloriae animae), sed per quandam virtutem ipsi ani­ mae supernaturaliter a Deo communicatam, vi cuius posset corpus a corrup­ tione praeservare, quandiu tamen ipsa maneret Deo subiecta per gratiam; quod quidem convenit ipsi animae naturae, prout, etsi sit forma corporis, tamen excedit proportionem corporalis materiae, nec in ea immergitur sed eam dominatur et est ab ea independens quoad subsistentiam et intellectua­ lem operationem (1 p., q. 97, a. 1; q. 76, a. 1). Ceterum, etiam huiusmodi animae virtus, sicut supradictus vigor integri­ tatis, dependebat et causabatur de facto ab ipsa gratia sanctificante, saltem moraliter prout erat illi tanquam conditioni alligata, et probabiliter etiam physice, quatenus, ob intimam unionem inter corpus et animam huiusque connaturalem influxum in illud, non repugnat ut efficacia gratiae supernaturalis extendatur ad huiusmodi corporalem effectum (cf. 1 p., q. 95, a. 1, supra cit., in n. 625; q. 97, a. 1, ad 3). Quo sensu immortalitas Adae, sicut eius integritas, erat aliquid medium inter statum immortalitatis et integritatis patriae et statum mortalitatis et inordinatae concupiscentiae, quae in via no­ bis contingit sub ipsa gratia reparata. Quod autem dicitur in Gen. 2. 9; 3. 22 et 24 de «ligno vitae» («Ne forte... sumat de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum»), aliqui moder- I>E CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 625 ni exegetae (ut W. Staerk, Th. Obbink, H. Junker) interpretantur in mero sensu symbolico, seu de signo immortalitatis quam protoparentes habebant; alii (ut M. J. Lagrange, T. van Tichelen, G. Rijckmans) in sensu quidem historico, quatenus protoparentes illum fructum vere manducarent, qui tamen nullum immortalitatis aut sanitatis effectum haberet, sed esset tantum signum libertatis qua protoparentes gaudebant in eius usu; alii tandem (ut Patres, theologi communius et aliqui moderni exegetae, ut Hummelauer, P. Heinisch, A. Bea, K. A. Leimbach) in sensu historico et causali, quatenus fructus ille haberet verum influxum in hominis immortalitatem.27 In quo casu dicendum esset cum S. Thoma praefati fructus influxum in immortalitatem se habuisse tantum concomitanter et accidentaliter, quatenus impediret statum senectu­ tis seu incipientem corporis dissolutionem (iuxta illud Augustini, De civ. Dei 14. 26: «Ne senectus eum dissolveret»), servando organismi glandulas in vi­ gore iuvenili, non vero causando directe ac simpliciter ipsam immortalitatem, quae erat proprius effectus supradicti vigoris ipsius animae, gratia exornatae (1 p., q. 97, a. 4). 626. Impassibilitas est manifeste aliquid supernaturale, ut pa­ tet ex ipsa corporis humani complexione, quae tum intrinsece tum extrinsece a contrariis agentibus naturaliter laedi et affici potest. 627. Attenta autem horum contrariorum agentium multiplicitate et ef­ ficacia, vix dici potest ad totalem illam hominis impassibilitatem explicandam suffecisse aut etxernam Dei actionem ea avertentem (nisi velimus miracula multiplicare), aut externum influxum scientiae et prudentiae Adami, aut etiam internam optimamque corporis eius complexiones. Unde iterum recur­ rendum videtur ad supradictum praeternaturalem animi vigorem, qui, sicut a morte, ita et a fortiori a doloribus et infirmitatibus, mortis ipsius praecur­ soribus, corpus illaesum redderet; quique, ut supra dictum est, cum ipso vi­ gore graliae sanctificantis intime connectebatur. Quo sensu huiusmodi Adae impassibilitas ac felicitas erat quid medium inter impassibilitatem patriae et miseriam viae quae nobis contingit. Cum hoc impassibilitatis dono coniungi potest tum quintum quoddam donum perfecti exterioris dominii, a quibusdam ut distinctum donum propo­ situm, tum quaestio de sensu et indole terrestris paradisi, de quo in genesiaca narratione. 628. Donum perfecti dominii, sive talis immunitas a servitute, respectu animalium aliarumque rerum exteriorum, ut ab eis homo non posset nocu­ mentum accipere eisque pro libito et absque ulla difficultate uteretur, asseri­ tur communiter a theologis (cf. S. Thomam, 1 p., q. 96, a. 1 et 2) necnon a pluribus Patribus (Chrysostomus, In Gen. 1, hom. 9. 4: «Ab initio res non ita se habebant, sed timebant et tremebant bestiae et venerabantur domi­ num»; Theodoretus, In Gen. 1, q. 18), atque aliquod fundamentum habet in Scriptura, seu in Gen. 1. 26, 28: «Praesit piscibus maris et volatilibus caeli 27Cf. F. Ceuppens, Quaestiones selectae ex historia primaeva (ed. 2, Taurini 1948) 103-106, 179 sq. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE et bestiis universaeque terrae... Crescite et multiplicamini, et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus...» (cf. 2. 19 sq.); Eccli. 17. 3 sq.: «Dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram; posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatilium»; Rom. 8. 19 sq.: «Expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat. Vanitati enim creatura subiecta est non volens, sed propter eum qui subiecit eam in spe; quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc». Huiusmodi dominium, si intelligatur in quodam sensu negativo, quate­ nus nempe animalia et cetera entia inferiora non potuissent homini nocere, etiam exercita circa ipsum actione sua nociva, reducitur ad ipsum praecedens donum impassibilitatis. Si vero intelligatur de positivo quodam dominio, quo obtineretur animalium oboedientia ad nutum, importat aliquid speciale ac distinctum, quod concipi potest ut aliquis vigor supernaturaliter inditus ani­ mae Adami, quo posset omnia animalia immediate sibi mansueta reddere, eo modo quo per virtutem ipsam naturalem quilibet homo aliqua animalia, etiam ferocia, sibi domestica reddit, ut veluti ad nutum sibi oboediant. Quod qui­ dem obtinetur per influxum in ipsam facultatem aestimativam animalium, quae est quaedam participatio prudentiae ad aliquos actus perticulares, quae­ que proinde nata est moveri a prudentia humana, tanquam ab universali ra­ tione agibilium. «Omnia [enim] animalia habent quandam participationem prudentiae et rationis secundum aestimationem naturalem; ex qua contingit quod grues sequuntur ducem, et apes oboediunt regi; et sic tunc [in statu originali] omnia animalia per seipsa homini obedivissent, sicut nunc quaedam domestica ei obediunt» (1 p., q. 96, a. 1, ad 4). I I f I I i » I > t 1 I i 629. » I i Î Paradisus terrestris, sive «paradisus voluptatis» de quo in Gen. 2. 8-17, significat saltem varia exteriora adminicula quae ad protoparentum felicitatem conferebant, quaeque sub ratione «ligni vitae» connectuntur cum dono immortalitatis, ut supra dictum est, sub ratione vero «omnis ligni pul­ chri visu et ad vescendum suavis», de quo illi comebant (2. 9 et 16), con­ nectuntur cum dono impassibilitatis. Nam homo in illo innocentiae statu, secus ac in statu caelestis impassibilitatis, indigebat cibo ad sustentandum corpus pro actionibus vitae vegetativae, seu augmento et generatione. Neque autem alteratio, sive passio quae involvitur in nutritione, neque subsequens superfluitatum emissio, obstabat praefatae impassibilitati aut felicitati proto­ parentum ; nam nutritio importat passionem non in subiecto sed in alimento quod corrumpitur et convertitur, et, quod attinet superfluitatum emissionem, «fuisset divinitus praevisum ut nulla ex hoc indecentia esset» (1 p., q. 97, a. 3). De sensu autem historico aut symbolico tum eorum quae de genesiaco paradiso narrantur, tum ipsius loci et situs in orbe, diversimode et incerte iudicant theologi et exegetae; in quibus proinde non vacat immorari (S. Tho­ mas de paradiso instituit integram quaestionem, 1 p., q. 102). Generatim ad­ mittitur locus aliquis historicus ac determinatus (quod autem protoparentes fuerint in aliquo quocumque loco, necessario sequitur ex ratione corporis), cuius situs esset circa Mesopotamiam. Ampliorem autem determinationem DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 027 quaeierc, aut dicere cum quibusdam locum illum fuisse extra terram, puta in tertio caelo (ex 2 Cor. 12. 2), aut in valde remota et clausa terrae parte, aut adhuc asservari ibique Enoch et Eliam habitare (cf. v. g. 1 p., q. 102, a. 1 et explicationes Billuart ad hanc quaestionem), satis arbitrarium ac coniecturale videtur, nec confert ad aedificationem scientiae. Ceterum, probabile est totam illam narrationem de loco voluptatis non esse realem et historicam, sed potius idealem ac popularem descriptionem verae ac historicae felicitatis protoparentum. Nec Commissio de re Biblica in suo responso a. 1909 paradisum illum refert inter ea quae in genesiaca narratione sunt in sensu historico acci­ pienda, sed tantum loquitur de «primaevo innocentiae statu».28 630. Scientia eximia, primo homini communicata, non potuit non esse supernaturalis et infusa, sive agatur de scientia circa myste­ ria ipsa supernaturalia, quae fit per revelationem, quaeque proinde est supernaturalis quoad substantiam et reducitur ad donum gratiae prout hoc importat fidem (cf. supra, n. 606), sive agatur de scientia circa res naturales, quae debuit esse per accidens infusa, seu super­ naturalis quoad modum. Non potuit enim Adam, etsi in perfecta aetate corporis constitutus et magna intelligendi vi praeditus, statim inde ab initio sibi acquirere talem excellentem scientiam, quales in fontibus revelationis ei tribuitur et qualis conveniebat tum eius per­ sonali perfectioni tum muneri primi parentis et primi magistri hu­ manitatis. Quod attinet ignorantiam, httiusmodi infusae scientiae circa res natura­ les, notandum est eam non accipi ex parte ipsius scientiae, quae erat eiusdem rationis ac nostra scientia, sed accipi ex parte obiecti scientiae ac respicere eius relativam infallibilitatem et universalitatem, ita ut primus homo esset immunis ab omni errore et ignorantia, saltem sub aliqua ratione. Et quidem quod attinet errorem, Ada non potuit errare errore specula­ tivo, ita ut alicui falso acquiesceret quasi vero, nam huiusmodi deceptio accidit intellectui ex influxu inferiorum sensibilium facultatum, quae in primo ho15 De indole et loco illius paradisi agunt. Ayer de Vuippens, I., «Ou plaça-t-on le paradis terrestre?», Etudes franciscaines XXXVI (1924) 117-140, 371-398, 561-589; XXXVII (1925) 21-44, 113-145.—Le paradis terrestre au troisième ciel?, Fribourg 1925. Ceuppens, F., Quaestiones selectae ex historia primaeva (ed. 2, Taurini 1948) 175-179. Deimel, A., «Wo lag das Paradies?», Orientalia XV (1924) 45-48.—«Gen. cc. 2-3 aim monumentis assyriis comparata», Verbum Domini IV (1924) 281-283. Feldmann, J., Paradies und Siindenfall, Münster 1913. Fruhstorfer, K., Weltschopfung und Paradies nach der Bibel, Linz. 1927. Ibero, J., «El paraiso terrenal», Estudios eclesiâsticos IV (1925) 217-219. Theiss, J., Das Land des Paradieses, Trier 1928; idem in Pastor Bonus (1927) 414-424; (1928) 19-31, 110-120. Vigouroux, F., «Paradis terrestre», Dictionnaire de la Bible IV (Paris 1908) 21_02128. 628 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE autem attinet errorem practicum, qui incurritur in parte rationali ex influxu ipsius voluntatis, Ada errare potuit et de facto erravit peccando. Nec refert quod dicatur Eva decepta fuisse a serpente (Gen. 3. 1-5, 13: «Serpens decepit me»); nam huiusmodi deceptio sive seductio (sicut et motus concupiscentiae in fructum delectabilem) subsecuta est ipsum peccatum superbiae, quo Eva consensit serpentis suasioni, ac ideo postquam amiserit tum donum scientiae tum donum integritatis (cf. supra, n. 613). Quod vero attinet ignorantiam, non iuvat scientiam primi hominis sive immoderate extendere, ut contingit apud antiquiores theologos, sive nimium restringere, ut fit a quibusdam modernis. Generatim dici debet Adamum omnia ea scivisse, quae requirebantur tum ad regulandam suam vitam relate ad ordinem supernaturalern (de quibus dictum est supra, n. 606), tum ad na­ turalem suam perfectionem et felicitatem necnon ad explendum digne ac com­ petenter suum munus primi parentis atque institutoris generis humani (cf. supra, η. 618).29 631. Quidam disputant quaestionem de origine linguae apud homines, num scilicet Adam eam habuerit simpliciter ac totaliter per infusionem (ut docuerunt praecipue Traditionalistae),50 an sibi eam citissime acquisierit. In quam alteram sententiam potius inclinant generatim doctores, post aliquos Patres qui sibi hanc quaestionem explicite obiecerunt (ut Gregorium Nyss., Contra Eunomium 1. 12; Augustinum, Epist. 102. 10; Opus imperf. 5. 1), addentes tamen Deum hominem praeternaturaliter in ea citissima acquisitione adiuvasse, illum in suo opere stimulando et cum eo conversando, ut suggerit ipsa narratio genesiaca. Ceterum, nihil impossibile aut inconveniens in eo demine erant perfecte regulatae ac subditae rationi per donum integritatis; quod 29 Ceterum, nihil impossibile aut inconveniens continet sequens amplior aestimatio S. Thomae, quam alii antiquiores et aliqui etiam inter modernos sequuntur: «Non po­ test... aliquis instruere, nisi habeat scientiam. Et ideo primus homo sic institutus est a Deo, ut haberet omnium scientiam in quibus bomo natus est instrui. Et haec sunt omnia km illa quae virtualiter existunt in primis principiis per se notis, quaecumque scilicet natu­ raliter homines cognoscere possunt... Alia vero, quae nec naturali hominis studio cognosci possunt, nec sunt necessaria ad gubernationem vitae humanae, primus homo non cognovit, sicut sunt cogitationes hominum, futura contingentia, et quaedam singularia, puta quot lapilli iaceant in flumine, et alia huiusmodi. [Quae S. Doctoris restrictio: ’Necessaria ad gubernationem vitae humanae’ non leviter universalitatem scientiae Adae coarctat, cum ad nulla obiecta pure speculativa et scientifica extendi possit]... Adam in scientia naturalium scibilium non profecisset quantum ad numerum scitorum, sed quantum ad modum sciendi; quia quae sciebat intellectualiter, scivisset postmodum per experientiam» (1 p., q. 94, a. 3, c. et ad 3). Obiectio autem, quae contra huiusmodi donum, et generaliter contra primaevam hominis elevationem ad statum altioris felicitatis et culturae, afferri solet a Transformistis ex datis et inventis praehistoriae humanitatis, quae ostendunt apud priores homines infi­ mam aut fere nullam culturam (cf. supra, n. 517, 591), apte solvitur a Schmidt et Lemonnyer, loc. cit. (supra, in n. 605), quos abbreviant M. Flick et Z. Alszeghy, II Crea­ tore (Firenze 1959) 310 sq. Confer etiam A. Gaudel, «Péché originel», Dictionnaire de théologie catholique ΧΠ-1 (Paris 1933) 571-573, et C. Reilly, «Adam and primitive man», Irish theological quarterly XXVI (1959) 331-345. Cf. apud Beraza, De Deo elevante, n. 422, in nota; necnon quae diximus in tractatu De Deo Uno, in vol. 1, n. 518. I)F. CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 629 prehenditur ut dicatur Deum primum hominem loqui docuisse (cf. Augusti­ num, De Gen. ad lilt. 8. 16. 35).31 1. De essentia iustitiae originalis, seu de habitudine GRATIAE SANCTIFICANTIS AD CETERA QUATUOR DONA PRAETERNATURALIA. 632. Nota Ut dictum est, Adam in suo statu innocentiae habuit tum donum gratiae sanctificantis, quae est supernaturalis quoad substantiam, tum quatuor dona integritatis, immortalitatis, impassibilitatis et scientiae, quae sunt tantum supernaturalia quoad modum; et hoc sensu, absque ulteriori determinatione ab omnibus dicitur status innocentiae vel iustitiae originalis de facto coaluisse his quinque donis. Sed ulterius quaestio moveri potest, et recenter cum quo­ dam clamore mota est,32 num ad essentiam iustitiae originalis, quam perdidi­ mus per peccatum Adae, pertineat etiam ipsa gratia sanctificans nec tantum reliqua dona, ita ut iustitia originalis non adaequate sed tantum inadaequate distinguatur a gratia sanctificante, quae esset unum, illudque precipuum, ex eius essentialibus elementis. Quae quaestio, quamvis inepta ac frustranea vide­ ri possit post ea quae diximus in toto decursu praecedentis disputationis, non est tamen otiosa, nec, semel agitata, praetermitti potest, cum ab ea dependeat etiam essentia peccati originalis, quod in amissione originalis iustitiae praecise consistit. 633. Sententiam porro negativam, excludentem gratiam ab essentia iustitiae originalis, videntur logice tenuisse suprarelati mediaevales doctores (n. 591) qui dixerunt Adamo in primo instanti creationis collata fuisse sola praeternaturalia illa dona, gratiam vero nonnisi subinde, post congruam nem­ pe praeparationem et dispositionem; propterea etiam docent quod, si Ada ge­ nuisset in illo statu, filii accepissent tantummodo illa dona, non vero gratiam sanctificantem, quippe quae Adamo collata fuerit titulo personali (cf. expo­ sitionem illius sententiae apud S. Thomam, In 2 Sent., dist. 20, q. 2, a. 3; 1 p., q. 100, corp, et ad 2). Explicitius eandem sententiam, paulo aliter ex­ plicatam et attenuatam, proposuerunt aliqui pauci moderni theologi (inde ab a. 1915), ipsius S. Thomae patrocinium sibi immerito reclamantes, qui pariter docent gratiam madaequate distinqui a iustitia originali nec esse de eius essen­ tia (haec enim tota consistit in ceteris supradictis donis), sed tamen esse illius extrinsecam ac necessariam causam vel conditionem, ac ideo necessario cum illa conferri; gratia igitur est donum personae non naturae, dum iustitia ori­ ginalis est donum naturae, sed hoc illud praerequirit, tanquam necessariam radicem et conditionem. 31 Cf. F. Schmid, «Die Ursprung der Sprache und die Dogmatik», Zeitschrift fur katholische Théologie XXIII (1899) 22-47.—G. Fano, Saggio suile origini del linguaggio, Torino 1962. 32 Hanc modernam controversiam peculiariter exponunt: Coppens, J., «Une controverse récente sur la nature du péché originel», Ephemerider theologicae Lovamenses I (1924) 185-191. Michel, A., «Justice originele», Dictionnaire de théologie catholique VIII-2 (Paris 1925) 2032-2042. Van Crombrugghe, C., «De relatione quae existit inter iustitiam originalem et gra­ tiam sanctificantem», Collationes Gandavenses XIII (1926) 110-114. Van Roo, W. A., Grace and original justice according to St. Ί hornas, Roma 1955 630 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 634. Notandum autem est hos theologos essentiam iustitiae originalis, prout distinguitur a gratia sanctificante, non proprie ac tantum reponere in »1111 quatuor donis integritatis, immortalitatis, impassibilitatis et scientiae, qualiter ea descripsimus, sed etiam ac praecipue in naturali rectitudine ipsius rationis, qua haec perfecte subicitur Deo in ipso naturali ordine per donum praeternaturale, distinctum a gratia quae est donum stricte supernaturale. Rem igitur sequenti modo concipiunt: lustitia originalis consistit in tri­ plici subiectione, scilicet subiectone ratonis ad Deum (rectitudine, vel si pla­ cet, immunitate a concupiscentia spirituali), subiectione appetitus sensitivi ad rationem (integritate, seu immunitate a concupiscentia sensitiva sive commu­ niter dicta) et subiectione corporis ad animam (immortalitate et impassibilitate). Prima subiectio, quae est essentia iustitiae originalis (totaliter vel saltem principaliter) non consistit in ipsa gratia sanctificante, quamvis de facto a gratia causaretur, tanquam a radice et conditione, sed in dono mere praeternaturali, seu secundum se naturali, cum per illud ipsa natura hominis regula­ retur in ordine ad Deum ut finem ordinis naturalis, dum per gratiam homo elevatur ac regulatur in ordine ad Deum ut finem supernaturalem. Huiusmodi praeternaturalis iustitia ac rectitudo, cum sit regulatio ipsius naturae, cum ipsa natura transmissa fuisset, nisi per peccatum originale ablata fuisset; et pariter peccatum originale, cum consistat essentialiter in amissione illius naturalis rectitudinis, cum ipsa natura transmittitur. Gratia autem san­ ctificans, cum sit essentialiter supernaturalis, non est ipsa iustitia originalis seu rectitudo naturae, sed ulterius ac personale donum Adae, cui de facto alligata est ea naturalis rectitudo quodque etiam filiis Adae confertur tanquam donum personale, cui alligatur pariter restitutio praefatae naturalis rectitu­ dinis, cum peccatum originale aufertur.33 635. Sententia vero affirmativa, iuxta quam iustitia originalis consistit essentialiter ac principaliter in ipsa gratia sanctificante, est longe communior inter theologos, etiam post exortam praefatam controversiam.34 Cuius senten­ tiae veritatem, certam reddere videntur sequentes rationes. 33 Ita praecipue sequentes auctores: Al.ES, A. de, «Justice primitive et péché originel d’après un livre récent», Nouvelle revue théologiquae L (1923) 416-427. Bittremieux, J., «La distinction entre la justice originelle et la grâce sanctifiante d’après saint Thomas d’Aquin», Revue thomiste XXVI (1921) 121-150. Kors, J. B., La justice primitive et le péché originel d’après saint Thomas. Les sources. La doctrine («Bibliothèque thomiste», II), Kain 1922. mu Martin, P., «La doctrina sobre el pecado original en la ’Summa contra Gentiles’», Cienda tomista X (1914-15) 389-400. Cf. Revue des sciences philosophiques et théologi­ ques X (1921) 646; XI (1922) 705. Sanders, N., «De oorspronkelijke gerechtigheid en de erfzonde volgens S. Thomas», Katholiek CLXIII (1923) 399-410. Van Hove, A., De Erfzonde (Antwerpen 1936) 156-158.—De Deo Creante et Ele­ vante (Mechliniae 1944) 256-261. 34 Earn inter alios sustinent: Fernandez, A., «lustitia originalis et gratia sanctificans iuxta D. Thomam et Caieta, num», Divus Thomas (Piacenza) XXIV (1931) 129-146, 241-260. Garrigou-Lagrange, R., «Utrum gratia sanctificans fuerit in Adamo innocente dos naturae an donum personale tantum», Angelicum II (1925) 133-144.—De Deo Trino et Creatore (Taurini 1943) 430-439. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 631 Conc. Trid. (sess. 5, can. 1, 2, 4, 5; sess. 6, cap. 7) peccatum originale describit principaliter ac primario ut «sanctitatis et iustitiae, in qua [homo] constitutus fuerat, amissionem» ad quam secuta est mors, ita ut totus homo secundum corpus et animam in deterius commutatus sit (Denz. 1511); pariter definit Adamum per peccatum originale acceptam sanctitatem et iustitiam tum sibi tum nobis perdidisse (Denz. 1512); item, parvulos ex Adamo tra­ here aliquid originalis peccati «quod regenerationis lavacro necesse sit expiari ad vitam aeternam consequendam» (Denz. 1514); item, «per gratiam quae in baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti et tolli totum id quod veram et propriâm peccati rationem habet» (Denz. 1515); item, «formalem causam» nostrae iustificationis quam per Baptismum accipimus esse gratiam sanctificantem (Denz. 1529). Quae omnia congruum sensum non habent nisi gratia pertineat essentialiter, sin minus principaliter, ad iustitiam originalem, quam Ada amisit per peccatum et quae nobis iterum per Christum, novum Adamum, restituitur. Tum Scriptura tum Patres (supra, n. 598 sq.) gratiam nostram concipiunt ut renovationem et restitutionem eius quod Ada habuit in statu innocentiae quamque perdidit per peccatum originale. Ergo gratia sanctificans pertinebat essentialiter, imo et principaliter, ad iustitiam originalem, sicut pertinet es­ sentialiter ad nostram restitutionem. Ratio quoque suffragatur. Primo enim, nisi gratia pertineret ad essen­ tiam iustitiae originalis, nihil nobis de ea justitia restitueretur, nec nostra iustificatio esset renovatio ac reparatio, cum cetera supradicta dona non restituan­ tur. Praeterea, essentiale ac praecipuum elementum iustitiae originalis erat rec­ titudo mentis relate ad Deum; iamvero huiusmodi rectitudo ac ordinatio men­ tis ad Deum essentialiter ac praecipue per gratiam sanctificantem producitur. Nec valet distinguere inter rectitudinem in ordine naturali et rectitudinem in ordine supernaturali; nam, quamvis prior rectitudo possibilis sit sine gratia (adeoque non repugnet status naturae mere integrae nec sanctificatae), tamen, posita gratia sive rectitudine secundum ordinem supernaturalem, ipsa natura­ lis rectitudo illi subordinatur ac veluti in illa absorbetur et ab ea causatur (cf. dicta superius, n. 623). Ex quibus sequitur etiam gratiam esse formale ipsum elementum iustitiae originalis, cui cetera dona, et nominatim ipsa immunitas a concupiscentia, substernuntur tanquam materiale elementum, ut fusius explicabitur infra (n. 682), ubi de essentia ipsius peccati originalis. Huarte, G., «De distinctione inter iustitiam originalem et gratiam sanctificantem», Gregorianum V (1924) 183-207. Hugon, E., «De gratia primi hominis», Angelicum IV (1927) 261-281. Melchior de Sainte Marie, «La justice originelle selon les Salmanticenses et Saint Thomas d’Aquin», Ephemerides Carmeliticae II (1948) 265-304. Michel, A., «La grâce sanctificante et la justice originelle», Revue thomiste XXVI (1921) 424430. Teixidor, L., «Una cuestiôn lexicogràfica: El uso de la palabra ’justicia original’ en Santo Tomâs de Aquino», Estudios eclesiâsticos VI (1927) 337-376; VIII (1929)23-41. Van der Meersch, J., «De distinctione inter iustitiam originalem et gratiam sancti­ ficantem», Collationes Brugenses XXII (1922) 424431, 506-517. Van Roo, W. A., Grace and original justice according to St. Thomas, Roma 1955. Vollert, C., «Saint Thomas on sanctifying grace and original justice», Theological studies II (1941) 369-387; cf. V (1944) 3-23.—The doctrine of Hervaens Natalis on pri­ mitive justice and original sin (Rome 1947 ) 4144. ! i ; i : 632 de deo creante et elevante 636. Et haec est etiam sententia S. Thomae, quidquid in contrarium supradicti moderni auctores dicant. In 1 p., q. 95, a. 1 (cit. in n. 623) S. Doctor totam essentiam iustitiae originalis, seu triplicem hominis sublectio­ nem, in ipsam gratiam refundit, inquiens: «Per gratiam in anima existentem inferiora ei subdebantur»; de ipsa «prima subiectione [quae] erat causa se­ cundae et tertiae» ac ideo principale elementum iustitiae originalis, ait: «Unde manifestum est quod et illa prima subiectio, qua ratio Deo subdebatur, non erat solum secundum naturam, sed secundum supernaturale donum gratiae; non enim potest esse quod effectus sit potior quam causa». In 2 Sent., dist. 20, q. 2, a. 3, S. Doctor manifeste docet gratiam esse donum ipsius naturae humanae, nec tantum donum personale, et cum ipsa natura transmitti debuis­ se: «Alii vero dicunt quod homo in gratia creatus est; et secundum hoc vide­ tur quod donum gratuitae iustitiae [i. e. gratiae] ipsi humanae naturae colla­ tum sit; unde cum transfusione naturae simul etiam infusa fuisset gratia» (cf. dist. 29, q. 1, a. 2; et praecipue De malo, q. 4, a. 8; q. 5, a. 1, ad 13). Unde, cum in 1 p., q. 100, a. 1, ad 2, S. Doctor ait gratiam fuisse radicem originalis iustitiae, nequaquam loquitur tantum de extrinseca quadam radice ac causa, sed de ipsa intrinseca radice ac formali causa illius iustitiae, a qua reliqua illius elementa fluunt ac dependent: «Quidam dicunt quod pueri [geniti in statu innocentiae] non fuissent nati cum iustitia gratuita, quae est merendi principium, sed cum iustitia originali [seu in mera naturali integri­ tate, qualiter iustitia originalis ab illis intelligitur]. Sed cum radix originalis iustitiae, in cuius rectitudine factus est homo, consistat in subiectione super­ natural! rationis ad Deum, quae est per gratiam gratum facientem, ut supra dictum est [q. 95, a. 1], necesse est dicere quod, si pueri nati fuissent in originali iustitia, etiam nati fuissent cum gratia, sicut et de primo homine supra diximus quod fuit cum gratia crea tus ».3:> 637. Nota 2. De possibilitate status naturae purae.35 36 Status naturae purae intelligitur status naturae absque ulla elevatione per dona quaelibet supernaturalia et describi potest negative, per absentiam quinque donorum quibus iustitiam originalem constitui diximus, scilicet gra­ tiae sanctificantis, integritatis, immortalitatis, impassibilitatis et scientiae. Po­ sitive autem consisteret, primo in ipsa natura cum suis propriis causis: seu causa materiali sive corpore, causa formali sive anima cum suis facultatibus, causa efficienti sive Deo ut creatore, et causa finali, sive Deo per meritum naturale mediante obsevatione legis naturalis attingendo in eius altissima cog35 De sensu vocis «iustitia originalis» apud S. Thomam disserit L. Teixidor, loc. cit (supra, in n. 635). Doctrinam S. Thomae peculiariter discutit Van Roo, loc. cit. (supra, n. 635). 36 Ami du clergé XLVI (1929) 533-538: «A propos de l’état de nature pure». Casini, A., Quid est homo, sive controversia de statu purae naturae (ed. M. J. Schec­ hen), Mainz 1862. Loncke, J., «De statu naturae purae in doctrina Ecclesiae et theologorum», Collatio­ nes Brugenses XLIV (1948) 198-202. Lubac, H. de, Surnaturel. Etudes historiques (Paris 1946) 101-127: «Le système de la 'pure nature’». Schaff, P. M., «Saint Thomas et les rapports de la nature pure avec la nature déchue», Revue des sciences philosophiques et théologiques (1913) 71-76. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 633 nitione, in qua consisteret rationalis creaturae beatitudo (et hoc elementum opponitur elevationi per gratiam); secundo, in quibusdam naturalibus seque­ lis ipsius humanae naturae, fundatis in ipsa ratione humani compositi et in ipsa naturali eius imperfectione et finitudine, quae sub nomine quatuor tris­ tium sequelarum naturae colligi possunt, scilicet concupiscentia, morte, dolore et ignorantia (et hoc quadruplex elementum opponitur elevationi per quatuor correspondentia dona integritatis, immortalitatis, impassibilitatis et scientiae). De quibus omnibus sufficienter dictum est supra in ipsa disputatione. Porro ex dictis, tum in praecedenti tum in praesenti quaestione circa in­ debitam ac supernaturalem rationem sive gratiae sive etiarn ceterorum dono­ rum, necessario sequitur naturam humanam potuisse sine illis creari, secus ea dona non essent indebita aut natura humana esset intrinsece mala et manca in suis essentialibus, ac proinde statum naturae purae esse possibilem, attenta potentia Dei tum absoluta tum ordinata. Possibilitatem igitur status naturae purae nequeunt negare nisi illi qui, ut Protestantes, Baiani et lansenistae, ne­ gant supernaturalem et indebitam rationem praedictorum donorum augustigant supernaturalem et indebitam rationem praedictorum donorum (cf. supra, n. 592- 584, 610); quibus accesserunt aliqui theologi augustiniani. Ceterum, Pius V damnavit duas sequentes Baii propositiones, directe respicientes negationem possibilitatis naturae purae: «Deus non potuisset ab initio talem creare hominem, qualis nunc nascitur [i. e. cum concupiscentia]... Falsa est doctorum sententia, primum hominem potuisse a Deo creari et ins­ titui sine iustitia naturali [intellige: originali]» (Denz. 1955, 1979). Nec valet obicere quod iuxta Ecclesiae doctrinam homo nequit sine reve­ latione supernatural! cognoscere ipsas veritates religionis naturalis sicut opor­ tet ad attingendum suum finem (Cone. Vatic. I, Denz. 3005) et iuxta com­ munem sententiam theologorum homo nequit sine gratia observare saltem per longum tempus totam legem naturalem. Nam haec dicuntur de statu praesenti, qui non est naturae purae, sed naturae elevatae et lapsae, in qua Deus homini providet per auxilia gratiae supernaturalis, et in qua praeterea, iuxta thomistarum saltem sententiam, natura humana est in peiori conditione, utpote praecise lapsa ac vulnerata, quam esset in statu naturae purae. Unde ab uno statu ad alium non valet illatio; posita enim elevatione et lapsu, gratia requiritur ut lapsus reparetur et elevatio redintegretur, considerata vero natu­ ra secundum seipsam et in signo priori ad elevationem, gratia non requiritur nec naturae debetur. In hypothesi naturae purae, concupiscentia non esset proprie sequela peccati, sed naturalis inclinatio quae per accidens posset esse voluntati occasio peccandi. In ea hypothesi Deus provideret homini ut auctor naturae per auxilia naturalia, quibus homo posset cognoscere totum naturale rectum illudque observare iuxta dictamina naturalis legis, quin supernatural! auxilio indigeret.37 lilii 37 Hanc quaestionem nonnisi summis labiis et quoad sola essentialia hic attigimus, prout nempe possibilitas naturae purae est logica sequela gratuitatis et supernaturalitatis tum gratiae tum ceterorum donorum iustitiae originalis. Ceterum, in ea implicantur et ad eius complementum faciunt tum quaestio de naturali desiderio visionis beatificae, quam expendimus in tractatu De Revelatione et De Deo Uno (in vol. 1, n. 129, 670-674), tum quaestio de supernaturalitate et necessitate gratiae in genere, de qua agitur in sequenti tractatu De Gratia. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE 638. Nota 3. De futuribilibus iustitiae originalis. ' , μ J I, . i* ' 4 '! ! ■ pi, ’ • ‘ , * JJ ’ 1 ’ p ' J, ! '! f ; ‘ i ili . . Cum status iustitiae originalis mature interruptus fuerit per peccatum Adae, ac inde peccatum originale et status naturae lapsae illico subintraverint, quaeritur a theologis quid tum protoparentibus tum eorum filiis accidisset si ille status perdurasset. Quae quaestio, quamvis pertineat ad futuribilia, quae nempe nec acciderunt nec unquam de facto accident, esset otiosa nisi con­ ferret ad melius intelligendam conditionem et perfectionem ipsius historici status iustitiae originalis. Eam peculiariter agitat S. Thomas, praecipue in 1 p., q. 98-101. Cf. etiam Loncke, loc. cit. (supra, in n. 606). Propagatio generis humani certe haberetur, cum Deus in ipsa creatione primis parentibus praeceperit: «Crescite et multiplicamini et replete terram* (Gen. 1. 28) et huiusmodi praeceptum Adam, creata Eva, statim cognoverit inquiens: «Relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in came una» (Gen. 2. 22 sq.). Ceterum, si non fuisset generatio in eo statu, sequeretur ipsum peccatum fuisse necessarium, ut tantum bonum obtineretur et ipsum Dei praeceptum adimpleretur. Propagatio autem non aliter fuisset quam per generationem sive copulam carnalem, ut patet tum ex praefatis verbis Adae, tum ex eo quod non aliter homines propagari potuissent, nisi admittatur multiplicata Dei creatio, qua solveretur vinculum ceterorum ab Adamo, tum ex eo quod protoparentes habebant facultatem generativam quae ad actum deduci potuisset. Unde reicienda est sententia paucorum Patrum, signanter Gregorii Nysseni (De hom. opif. 17), Chrysostomi (In Gen., hom. 16 et 18), Hieronymi (Adv. lovin. 1. 7, 9, 16) et Damasceni (De fide orth. 2. 3; 4. 24), fingentium alium spiritualem modum propagantionis si homo non peccasset, ac docentium matrimonium institutum esse post peccatum vel ex praevisione peccati?3 Ad obiectionem autem deductam ex deformitate carnalis concupiscentiae, quae videtur non convenire perfectioni iustitiae originalis, respondetur eam deformitatem non esse per se nec provenire ex ipsa delectatione venerea qua tali, sed ex eius immoderata et inordinata ratione, quae in eo statu impediebatur per donum integritatis; unde in coitu Adae et Evae fuisset vera venerea delectatio, et tanto maior quo purior erat natura et corpus magis sensibile, sed absque ulla inordinatione et cum perfecta subiectione ad regulam rationis (1 p., q. 98, a. 1 et 2). 639. lustitia originalis per generationem communicata fuisset filiis eo quod esset dos naturae, ut patet ex ipso peccato originali quo ea iustitia amissa est quodque transmittitur cum natura per generationem (1 p., q. 100, a. 1). Fuisset tamen aliquod discrimen inter varia dona iustitiae originalis quoad modum quo filiis communicarentur. Gratia quidem sanctificans communicata fuisset eodem iure et eodem modo quo data est ipsis protoparentibus, adeoque amissibiliter per peccatum proprium, ita ut filii non fuissent ullatenus confirmati in gratia (aliter ac pe­ regrine putavit Anselmus, Cur Deus Homo 1. 18) (1 p., q. 100, a. 2). Cete­ rum, si Deus, Adamo non peccante, ipsum in praemium confirmasset in gra?8Cf. nostrum opus De Matrimonio I 163-165, 214-216, 220-222. i DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 635 tia, id fuisset particulare ac personale privilegium, quod generatione non com­ municaretur. 640. Donum pariter integritatis perfecte transmissum fuisset, ita ut filii, non secus ac parentes, nullatenus habuissent inordinatam concupiscen­ tiam nec potuissent primo peccare nisi per rationem sive per superbiam, ut explicabitur infra de peccato protoparentum. Ex quo etiam sequitur homines in eo statu non potuisse venialiter peccare, quidquid in contrarium putent aliqui theologi. Donum immortalitatis pariter habuissent. Sicut autem Ada et Eva, qui creati erant in aetate adulta et corpore perfecto, post aliquod tempus fuis­ sent absque morte translati in beatitudinem, mutata gratia in gloriam, necnon integritate, immortalitate et impassibilitate viae in altiorem statum acciden­ talis gloriae, ita pariter et ceteri homines, aliquo tamen tempore post adeptum usum rationis et adultam aetatem, in qua generati non fuissent, ut statim dicetur. Id autem fieret non in fine mundi sed successive, ne nimis populare­ tur terra. Quo autem tempore, modo et ordine ea in caelum translatio fieret, determinari non potest; in id autem influere posset etiam inaequalitas meri­ torum et diversa inferiorum virium perfectio, qua pedetemptim ipsa inferior natura praepararetur ad altiora dona integritatis, immortalitatis et impassi­ bilitatis induenda (cf. Augustinum, De Gen. ad litt. 9. 6. 10 sq.). Donum etiam impassibilitatis per generationem communicatum fuisset. Ad hoc tamen donum non pertinet formatio corporis perfecti nec adulta aetas, quae competunt primis parentibus eo quod non generati fuerint sed a Deo directe conditi. S. Thomas hoc generale aptumque principium assignat: «Quae sunt supra naturam, sola fide tenemus...; unde in omnibus asserendis sequi debemus naturam rerum, praeter ea quae auctoritate divina traduntur, quae sunt supra naturam» (1 p., q. 99, a. 1). Est autem naturale genito quod in statu imperfecto generetur et subinde paulatim in perfectum statum et adultam aetatem succrescat; unde eodem modo in iustitia originali filii nati fuissent, absque tamen defectibus corporalibus, infirmitatibus, doloribus aliisque incommodis, et, post adeptam adultam aetatem, absque senilibus defectibus; quae omnia ipsi impassibilitati officiunt. Ad hoc donum reducitur etiam tum dominium in inferiores creaturas tum generaliter immunitas a servitute etiam erga ceteros homines. Esset tamen in illo statu tum inaequalitas sexus et consequens diversa habitudo viri et mulieris, tum inaequalitas quoad varium hominum profectum in scientia et iustitia, tum inaequalitas quoad corpus, quod secundum varias conditiones parentum, locorum et ciborum esset magis vel minus bene complexionatum (dummodo in unoquoque id nihil officeret praefatae impassibilitati), tum quoad conditionem socialem, tam domesticam quam civilem (nam in utraque societate homines viverent, cum homo sit naturaliter animal tum coniugale tum civile), quae absque aliquo dominio ac subiectione, in ipsum omnium bonum et utilitatem, concipi nequit (1 p., q. 96, a. 3 et 4). 641. Donum autem scientiae nonnisi secundum limitatam aliquam ra­ tionem filii habuissent, pro quanto ipsum connectitur cum praefata eorum felicitate et cum aliis donis integritatis, immortalitatis et impassibilitatis. Nam donum perfectae et infusae scientiae nonnisi ex peculiari ratione ipsi ·>* DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Adamo collatum fuit, quia nempe formatus est a Deo in aetate perfecta et quia debebat esse magister et praeceptor ceterorum. Unde eius filii secuti fuissent conditionem omnium generatorum, seu nati fuissent sine ulla scientia et sine ipso usu rationis, et scientiam paulatim acquisivissent modo humano ac connaturali, inveniendo scilicet et addisdendo, remotis tamen difficulta­ tibus et impedimentis quae in nobis proveniunt ex ipsis defectibus naturae lapsae, signanter ex amissa integritate et impassibilitate; quod quidem indi­ recte revocari potest ad quoddam donum scientiae (1 p., q. 101). QUAESTIO VII. DE LAPSU PRIMI HOMINIS3’ I. SENSUS QUAESTIONIS. 642. Sicut angelus post suam creationem et elevationem ad Λ ί 9 I» n i ~ · ( Λ t i 1 i * r Ii K * ? I statum iustitiae sive gratiae sanctificantis, ab eo statu decidit per peccatum (cf. supra, n. 496 sqq.), ita et primus homo. Ex dicendis patebit utrumque peccatum in quibusdam convenire, scilicet in gra­ vitate ac specie superbiae, necnon in effectu amissae elevationis, et in quibusdam discrepare, scilicet in eo quod peccatum angeli iuxta istius conditionem fuit simpliciter irreparabile et tantum personale, peccatum vero Adae iuxta propriam hominis conditionem fuit psy­ chologice reparabile et ontologice affecit non tantum personam sed etiam naturam, ita ut cum natura necessario in posteros transmitte­ retur ac ita veram rationem peccati originalis indueret. Sub haec autem duplici ratione peccatum primi hominis consi­ derabitur, scilicet in hac priori quaestione ut peccatum personale, quo sensu dici solet originale originans; in sequentibus vero quaes- I I I 39 Ut notavimus supra (n. 339), S. Thomas quaestionem dc peccato originali separat a quaestione de iustitia originali, nec de ea agit in prima parte Summae Theologicae, ubi de creatione ct elevatione, sed in secunda parte ubi de re morali, et quidem de peccato originali originante agit in 2-2, q. 163-165, ubi de particulari peccato superbiae, de peccato vero originali originate agit in 1-2, q. 81-85, ubi de exterioribus causis peccati. Praeterea de peccato originali originante agit etiam in 1-2, q. 89, a. 3; In 2 Sent., dist. 21, q. 2; dist. 22, q. 1; dist. 29, q. 5. Praeter bibliographiam q. seq. (n. 656) quae huc facere potest, confer: Asensio, F., «Dc persona Adae et de peccato originali originante secundum Gene­ sim», Gregorianum XXIX (1948) 464-526.—« I II r > I I I i » i iustitiam. in qua constitutus fuerat, amisisse incurrisseque per offensam prae­ varicationis huiusmodi iram et indignationem Dei atque ideo mortem, quam antea illi comminatus fuerat Deus, et cum morte captivitatem sub eius po­ testate, ’qui mortis’ deinde habuit imperium' [Hebr. 2. 14], hoc est diaboli, totumque Adam per illam praevaricationis offensam secundum corpus et ani­ mam in deterius commutatum fuisse’, an. sit» (Denz. 1511). In hoc canone definitur explicite ac indirecte existentia peccari, implicite gravitatem («in­ currisse iram et indignationem Dei»), indirecte ac modo generali speciem mo­ ralem, seu mandati divini transgressionem sive inoboedientiam, explicite ac directe effectum sive poenam, seu amissionem tum gratiae («sanctitatis et iustitiae») tum immortalitatis («atque ideo mortem») tum generaliter cetero­ rum donorum («secundum corpus et animam in deterius commutatum fuisse»; in can. 2 sermo est de «morte et poenis corporis»). Commissio de re Biblica a. 1909 inter ea quorum «sensum litteralem historicum vocari in dubium posse» negat, refert «praeceptum a Deo homini datum ad eius oboedientiam probandam; divini praecepti, diabolo sub ser­ pentis specie suasore, transgressionem; protoparentum defectionem ab illo primaevo innocentiae statu; necnon Reparatoris futuri promissionem» (Denz. 3514). in narratione genesiaca (c. 2 et 3),45 accepta in sensu proprio et historico quoad ipsam eius substantiam et abstra­ hendo a quibusdam particularibus circumstantiis quae possunt acci­ pi in sensu quodam metaphorico ac revocari ad meram formam lit­ terariam, manifesto prodit: primo, existentiam peccati sive trans­ gressionis divini mandati; secundo, eius gravitatem, ut liquet ex gravitate comminationis divinae et poenae secutae; tertio, eius ge­ neralem speciem inoboedientiae, imo saltem suggestive ipsam de­ terminatam speciem actus superbiae, per hoc quod protoparentes, suadente diabolo, voluerint «esse sicut deos, scientes bonum et ma­ lum» et Deus ipse post peccatum declaraverit: «Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum»; quarto, effectus erubescentiae de nuditate (adeoque amissionis alicuius innocentiae), laborum ac dolorum, et mortis. 647. Scriptura Quaedam autem in ea narratione sunt manifesto secundaria nec neces‘ | e 45 Gen. 3. 16: «Praecepitque ei dicens: «Ex omni ligno paradisi comede; de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris»; 3. 4-7: «Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii scientes bonum et malum. Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad ves­ cendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile, et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo, qui comedit. Cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata»; 3. 11, 17-19: «Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti?... Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo... Pulvis es et in pulverem reverteris». DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 641 sario ad eius substantiam pertinent, ac ideo possunt ad meram formam lit­ terariam ac popularem revocari ct in sensu symbolico accipi. Id valet etiam de duabus praecipuis circumstantiis «ligni scientiae boni et mali» eiusque esus et suasionis serpentis, in quarum symbolicam interpretationem magis ac ma­ gis inclinant ipsi catholici expositores, ita ut sub priori arboris symbolo propo­ natur tantum verum divinum praeceptum, per cuius transgressionem primus homo acquisivit scientiam boni et mali, seu experimentaliter cognovit quid sit peccatum, quam malum sit a Deo recedere et quam bonum illi adhaerere; sub altero vero serpentis symbolo proponatur vera tentatio a diabolo, ut ente intellectuali ac callidissimo exercita, adhibita populari ac communi conceptio­ ne quae serpentem tanquam animal diabolicum considerabat. Ipse Augustinus (De Gen. ad litt. 11. 41). huiusmodi symbolicam interpretationem ligni scien­ tiae boni et mali suggerit, nec de historico illius sensu quidquam dicit ipsa Commissio de re biblica; quoad serpentis autem suasionem, haec eadem Com­ missio exigit quidem historicum sensum ipsius tentationis diaboli, de quo agitur sub symbolica figura serpentis, sed non exigit ut dicatur quod diabolus de facto ac historice sub figura serpentis apparuerit ad suasionem exer­ cendam.46 648. Quod autem supradicti Liberales et Modernistae obiciunt de simi­ litudine et dependentia genesiacae narrationis cum mythicis ac fabulosis narrationibus de tentatione et lapsu hominis apud populos semiticos, signan­ ter babylonenses, longe a nostro scopo est refutare, cum id competenter fiat a biblicis catholicis expositoribus. Generaliter conceditur aliqua similitudo ac generale substratum, quod revocari potest ad communem originalem revela­ tionem et historiam humanitatis, sed simul facile ostenditur maxima discre­ pantia tum quoad spiritum et doctrinam tum quoad ipsa particularia facta quae narrantur, ita ut sermo esse nequeat de vera ac substantiali similitudine et multo minus de dependentia narrationis biblicae a profana, quamvis haec altera considerari possit ut quaedam corrupta reliquia praefatae primaevae ac communis veritatis. Ceuppens, singillatim discussis quatuor praecipuis profanis narrationibus, contentis in mytho Adapae, in cylindro akkadico apud British Museum asser­ vato, in textu sumerico ex Nippur, et in cylindro a. 1911 invento, ad sequen­ tem conclusionem pervenit: «Concludere ergo possumus divergentias inter narrationem Geneseos 2. 4b —3.24 et documenta profana litteraturae Babylo­ nicae non esse divergentias ordinis secundarii, seu minoris momenti, sed e contra, uti summi momenti nobis apparent, in hoc nempe sensu quod spiritus narrationis biblicae penitus differt et quod doctrina in narratione sacra expo­ sita, in documentis litteraturae profanae nullibi occurrit; et si doctrina, subtantia, spiritus narrationum prorsus differunt, tunc difficile etiam de analogia imo de dependentia narrationis biblicae a litteratura babylonica loqui possu­ mus».47 Etiam aliqui interpretes acatholici, ut A. Jirku et A. Jeremias in suis 46 Cf. Ceuppens, op. cit. (supra, in n. 643) 107-111, 180-188, et J. L. Mckenzie, «The literary characteristics of Genesis 2-3», Theological studies XV (1954) 541-572. 47 Ceuppens, ibid. 234-241. De eadem re fusius agunt: Deimel, A., «Gen. c. 2-3 cum monumentis assyriis comparata», Verbum Domini 21 642 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE commentariis in A. T. «sincere confitentur narrationem parallelam narrationi biblicae de tentatione et de lapsu in litteratura orientali usque nunc nondum inventam fuisse».*5 Historicitas genesiacae narrationis confirmatur ex aliis testimoniis Scrip­ turae, quae illam supponunt. Eccli. 25. 23: «A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur»; Rom. 5. 12-20, sermo est de Adami «peccato, praevaricatione, delicto, inoboedientia», per quae in ceteros homi­ nes subintrarunt peccatum et mors; 2 Cor. 11. 3: «Timeo autem, ne, sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo»; 1 Tim. 2. 14: «Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit»; Apoc. 12. 9: «Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem». In quibusdam locis, Tob. 4. 14; Eccli. 10. 14; 1 Tim. 3. 6, citatis supra (n. 505), ubi de peccato angeli, suggeritur etiam peccatum primi hominis fuisse speciem superbiae. similiter de existentia, gravitate et effectu peccati primi hominis loquuntur, in sensu litterali et historico interpretan­ tes ipsam genesiacam narrationem. 649. Patres Satis sit duos ex antiquioribus audire. Theophilus Antiochenus: «Detrectata obedientia damno est detrectanti. Sic primo homini mandati praetergressio id attulit, ut e paradiso eiceretur; non quod mali quidquam inesset ligno scientiae, sed ex peccato tanquam ex fonte in hominem fluxerunt labo­ res, dolores, molestiae, ac denique mors ipsa» (Ad Autol. 2. 25, MG 6. 1091). Irenaeus: «Diabolus autem, quippe apostata existens angelus, hoc tantum potest, quod detegit in principio, seducere et abstrahere mentem hominis ad transgredienda praecepta Dei» (Adv. haer. 5. 24. 3, MG 7. 1188). Illius peccati gravitatem peculiariter extollit Augustinus: «Natura quip­ pe rationalis quanto est ipsa superior, tanto ruina eius peior, et peccatum eius quanto incredibilius, tanto est damnabilius. Ideo angelus irreparabiliter cecidit, quoniam cui plus datur, plus exigitur ab eo (Luc. 12. 48): tanto ita­ que plus debebat obedientiae voluntariae, quanto plus habebat in bonitate naturae: unde sic punitus est non faciendo quod debuit, ut nec velle iam pos­ sit, aeternis etiam cruciatibus destinatus... Ada, [pariter] naturae tam excel­ lentis fuit, quoniam vitiata non fuit, ut peccatum eius tam longe maius cete­ rorum peccatis esset, quam longe melior ipse caeteris fuit; unde et poena eius, quae peccatum eius continuo subsecuta est, tam grandis apparuit, ut continuo etiam teneretur necessitate moriendi, cuius erat in potestate non mori, et de hoc tantae felicitatis foras continuo mitteretur et a ligno vitae continuo vetaretur» (Opus inperf. contra lulian. 6. 22, ML 45. 1553 sq.). IV (1924) 281-287, 312-316.—«Die biblische Paradieserzahlung und ihre babylonische Parallelen», Orientalia XVI (1925) 90-100. Philips, G., «De narratione lapsus generis humani et mythologia», Revue ecclésias­ tique de Liège XXVI (1934-35) 259-263. Plessis, J., «Babylone et la Bible», Dictionnaire de la Bible-Supplément I (Paris 1928) 739-745. 48 Ceuppens, loc. cit. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 643 Quod attinet autem ipsam essentiam sive speciem peccati, Pa­ tres passim loquuntur generaliter de transgressione praecepti sive inoboedientia, ad tramitem ipsius genesiacae narrationis et verborum Apostoli, Rom. 5. 19: «Per inoboedientiam unius hominis peccato­ res constituti sunt multi». Ulterius vero huiusmodi inoboedientiam determinando, unus vel alter loqui videtur de carnali peccato, ut no­ tatum est supra (n. 644 ).49 Ceterum, cum in inoboedientia Adae multa peccata concurrerint, ut superbia, infidelitas, gula, fortasse motus impudicitiae, immoderatus amor uxoris, non mirum est in uno vel altero istorum aliquos Patres occasionaliter insistere, quin necessario illud habeant ut primum peccatum et radicem ceterorum. Augustinus vero de primo ac formali peccato manifeste loquitur, cum Adae transgressionem effert ut peccatum superbiae, scribens: «In occulto autem [protoparentes] mali esse coeperunt, ut in apertam inoboedientiam laberentur. Non enim ad malum opus perveniretur, nisi praecessisset voluntas mala. Porro malae voluntatis initium quae potuit esse nisi superbia? ’Ini­ tium’ enim 'omnis peccati superbia est’ [Eccli. 10. 14]. Quid est autem su­ perbia nisi perversae celsitudinis appetitus? Perversa enim est celsitudo de­ serto eo, cui debet animus inhaerere, principio sibi quodam modo fieri atque esse principium» (De civ. Dei 14. 13, CCL 48. 434). «Magna autem malitia superbia, et prima malitia, initium et origo, causa omnium peccatorum: ipsa deiecit angelum, et diabolum fecit. Superbiae cali­ cem etiam ille deiectus stanti homini propinavit: erexit in superbiam eum, qui factus [er/] ad imaginem Dei; iam etiam indignus, quia superbus. Invidit, et persuasit, ut contemneret legem Dei, et sua potestate frueretur. Et quomo­ do persuasit? 'Si manducaveritis’, inquit, ’eritis sicut dii’. Videte ergo, si non superbia persuasit. Homo factus erat, deus esse voluit: assumpsit quod non erat, perdidit quod erat; non quia perdidit humanam naturam, sed perdidit beatitudinem et praesentem et futuram» (Serm. 32, inter Sermones post Mau­ rinos repertos, ed. G. Morin, in Miscellanea Agostiniana I [Romae 1930] 263 sq.). Cf. De Gen. ad litt. 11. 5; In Psal. 118. 11. 6; In Io., tr. 25. 17. PROBATUR 2. Ex ratione theologica. 650. Existentia quidem peccati primi hominis nequit a priori probari, cum sit factum historicum, solis historicis biblicisque docu­ mentis, quae insimul sunt nobis testimonia revelationis, ostenden­ dum. Potest tamen ratio ostendere illius possibilitatem tum physi­ cam, seu ex parte hominis originali iustitia ornati, tum moralem, seu ex parte Dei, illius lapsum ex tam excelso statu permittentis. Physica peccati possibilitas in primo homine sequitur ex eo quod omnis ,9Ubi etiam notatum est nullam haberi apud Patres veram aliquam traditionem de carnali peccato, qualis fingitur a Coppens. 644 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE creatura rationalis, quantumvis perfecta (ut angelus), est peccabilis seu per liberum arbitrium defectibilis a regula rationis, cum non sit sua ipsius regula sicut Deus, nisi aliunde per aliquam causam extrinsecam, seu vel per beati­ ficam visionem vel per donum confirmationis in gratia, a peccando de facto impediatur. Primus autem homo, quantumvis per iustitiam originalem eleva­ tus ac regulatus, non habuit beatificam visionem nec in gratia confirmatio­ nem. Ergo sub praefata iustitia originali manebat quandocumque peccabilis secundum ipsam superiorem parte rationalem, etsi nondum secundum in­ feriorem partem appetitus sensitivi, dispotice tunc a ratione regulati. Nec refet quod, tum ob hanc ipsam appetitus perfectam regulationem, cuius defectus est in nobis causa ignorantiae et erroris, tum ob eximiam scien­ tiam tam naturalem quam supernaturalem qua erat instructus, primus homo non potuerit speculative errare. Nam potuit practice errare, in quo errore resol­ vitur omne peccatum, iudicando scilicet suum ultimum finem, in hoc vel illo particulari actu, non esse Deum, sed aliud, quod propterea voluntas elegit, de­ flectendo a regula rationis. Ad quem quidem practicum errorem incurrendum, non praerequiritur mentis error vel ignorantia, sed sufficit voluntarius de­ fectus advertendae sive considerationis eorum quae considerari debent, ut explicatum est supra de peccato ipsius angeli (n. 502), cui peccatum primi hominis assimilatur quodque maiorem difficultatem pati videtur. Moralis eiusdem peccati possibilitas, sive convenientia divinae permis­ sionis (respiciens tum lationem praecepti, tum occurrendam diabolicae tentationis, tum abstentionem ab impediendo peccatum) suadetur ex ipsa ratione divinae providentiae, prout omnia movet suaviter secundum propriam unius­ cuiusque naturam. Proprium enim est creaturae rationali ut libero arbitrio quo gaudet dirigatur et suam sibi sortem libere eligat, in quo libertatis usu contingere potest defectus; unde «hoc requirebat conditio naturae ipsius [hominis], ut propriae voluntati relinqueretur» (2-2, q. 165, a. 1, ad 2) eiusque lapsus permitteretur. Nec ideo obstat quod «Deus sciebat quod homo post tentationem in peccatum esset deiciendus... [nam] etiam sciebat quod per liberum arbitrium resistere poterat tentatori» (ibid.) ac propterea non hominem peccato exposuit sed suae vertibili potestati commisit, ut eius natu­ rae morem gereret eiusque propriam dignitatem servaret.50 Praeterea, ex ipso Adae peccato Deus capax erat extrahendi magnum bonum, quod etiam directe potuit intendi, scilicet tum opus poenitentiae ipsius Adae, tum exemplum posterorum, tum ac praecipue magnum illud opus reparationis ac restitutionis omnium per gratiam Christi, ratione cuius Ec­ clesia in sua liturgia canit: «O felix culpa, quae talem ac tantum meruit ha­ 50 Ad rem Augustinus: «Si ergo quaeritur cur Deus tentari permiserit hominem, quem tentatori consensurum esse praesciebat, altitudinem quidem consilii eius penetrare non possum et longe supra vires meas hoc esse confiteor... Tamen quantum [Deus] vel donat sapere, vel sinit dicere, non mihi videtur magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene vivere, quia nemo male vivere suaderet, cum et in natura posse et in potestate haberet velle non consentire suadenti... Sic autem quidam moventur de hac primi hominis tentatione, quod [wtllt eam fieri permiserit Deus, quasi nunc non videant univer­ sum genus humanum diaboli insidiis sine cessatione tentari. Cur et hoc permittit Deus? An quia probatur et exercetur virtus, et est palma gloriosior non consensisse lentatum, quam non potuisse tentari» (De Gen. ad liti. 11. 4 et 6, ML 34. 431 sq.). DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 645 bere Redemptorem!». Unde etiam de peccato primi hominis valet generalis ratio quam quoad divinam permissionem malorum attulimus in tractatu De Deo Uno5' quamque sic perstringit Augustinus: «Neque enim Deus omnipo­ tens..., cum summe bonus sit, ullo modo sineret mali aliquid esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut bene faceret et de malo» (Encbir. 11, ML 40. 236). 651. Gravitas peccati primi hominis sequitur de facto tum ex gravitate comminationis divinae et poenae illatae, ut apparet ex ipsa Scriptura, tum ex conditione Adae prout erat integritate ac magna scientia donatus et prout erat primus parens ac magister humani generis. Sequitur etiam de iure, ita scilicet ut non potuerit esse leve, ex duplici ratione. Primo nempe ex specie peccati, quia fuit peccatum plenae superbiae (ut infra ostendetur) in subiecto integro, seu ha­ bente appetitum sensitivum perfecte rationi subtectum; nam «super­ bia secundum genus suum est peccatum mortale» (2-2, q. 162, a. 5), nec fit veniale nisi ex imperfectione actus, qui, ob defectum suble­ ctionis appetitus sensitivi ad rationem, praevenit iudicium rationis, quod quidem in primo homine contingere non poterat ob eius inte­ gritatem. Secundo, id sequitur ex eo quod primum peccatum homi­ nis, in praefata integritate constituti, non potuit esse leve in qualibet materia, ac ideo Ada in statu iustitiae non potuit venialiter peccare antequam averteretur a Deo per peccatum mortale et amitteret ipsus statum iustitiae originalis. Nam peccatum veniale in nobis contingit ex defectu perfectae subordinationis appetitus sensibilis ad rationem, ex quo proinde procedunt motus inordinati, praevenien­ tes deliberationem rationis aut inordinate inclinantes hominem circa ea quae sunt ad finem, servato tamen ordine finis, in qua deordinatione consistit praecise peccatum veniale. 652. Huiusmodi impossibilitatem peccati venialis in Adamo in illo statu negant aliqui theologi, ut Scotus {In 2 Sent. dist. 21, q. 1), Scotistae, ut Erassen, et inter recentiores Palmieri, Hurter, Lercher. Affirmant vero longe communius alii doctores cum S. Thoma scribente: «Sic... intelligendum est quod [homo in statu innocentiae] non potuit peccare venialiter, quia non potuit committere aliquid quod esset de se peccatum veniale, antequam inte­ gritatem primi status amitteret peccando mortaliter. Cuius ratio est quia peccatum veniale... contingit propter quendam defectum ordinis, ex eo quod inferius non continetur firmiter sub superiori» (1-2, q. 89, a. 3, ubi haec quaestio directe proponitur et fuse explicatur; breviter idem repetitur in De malo, q. 2, a. 8, ad 1). 51 In vol. 1, n. 764 sq. 789; cf. 1. p., q. 19, a. 9; q. 22, ad 2. 646 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Quod attinet gradum gravitatis, dicendum est peccatum protoparentum fuisse gravissimum inter peccata quae ab hominibus committuntur, non ta­ men simpliciter seu attenta specie peccati, nam ita infidelitas, qua quis. Deum negat, et blasphemia, qua quis Deum odit, et generaliter peccata con­ tra virtutes theologicas, sunt graviora quam superbia qua quis appetit divinam similitudinem, sed secundum quid et attentis circumstantiis, seu perfectione status illorum in perfecta naturae integritate, et ex parte Adae ipso maximo nocumento quo inquinavit totam naturam humanam (2-2, q. 163, a. 3). Si autem fit comparatio inter duos protoparentes, dicendum est pecca­ tum Evae fuisse simpliciter gravius quam peccatum Adae, attenta ipsa specie peccati quae in utroque fuit superbia; nam mulier magis superbivit, credens ac volens iuxta suasionem serpentis similitudinem divinam obtinere contra Dei voluntatem, quod quidem Adam non credidit nec voluit, sed tantum in­ tendit eam similitudinem obtinere per seipsum; praeterea, Eva peccavit etiam contra virum, illum inducens ad malum, nec a viro inducta est ad peccandum, dum Ada peccavit ex indulgentia et amicitia erga mulierem.5253 Secundum quid tamen peccatum Adae fuit gravius ex parte duplicis circumstantiae, quia nem­ pe ipse erat perfectior muliere et quia nocuit toti humanitati, nam peccatum originale est peccatum non Evae sed Adae [ibid. a. 4). Si tamen fiat compa­ ratio cum peccato angelorum, attenta ipsa specie superbiae, sequens gradatio habetur: angelus, Eva, Ada; attentis circumstantiis, et signanter perfectione subiecti peccantis: angelus, Ada, Eva. n » : il 653. Species peccati primi hominis non fuit nec potuit esse, sicut in ipso angelo, nisi superbia, seu inordinatus appetitus propriae excellentiae. Nam ex una parte, ob perfectam subiectionem appeti­ tus sensitivi appetitui rationali, primum hominis peccatum non po­ tuit esse carnale.'3 Ex altera vero parte, inter peccata spiritualia pri­ mum non potuit esse nisi amor alicuius boni spiritualis, qui quidem 52 De influxu peccati Evae agunt T. Gallus, «A muliere initium peccati et per illam omnes morimur (Eccli. 25. 33)», Verbum Domini XXIII (1943) 272-277, et K. Lambertz,. Der Anteii Evas der ersten Frau an der Erbsiinde, Kaldenkirchen 1955. 53 Unde reicienda est contraria supradicta sententia aliquorum doctorum etiam mo­ dernorum (n. 644), cum in Scriptura de peccato carnali «nullum vestigium nullumque fundamentum... inveniatur» (Ceuppens, op. cit. [supra, in n. 643] 131) et ex ipsa Traditione nonnisi aliquod labile nec auctori tat i vum vestigium afferri potest, ut supra ostensum est (n. 644). Eam sententiam, ut propositam a modernis, signanter impugnarunt Asensio, Lefevre, Miklik Munoz, Prete, relati supra in n. 641. Ceterum, eam sententiam prout peccatum illud reponit in praematuro matrimonio eiusque usu, iam ut ineptam reiecerat Augustinus, scribens: «Visum est et quibusdam, duos illos primos homines nuptias suas fuisse furatos, et ante mixtos esse concubitu, quam eos qui creaverat copulasset; quam rem nomine ligni fuisse significatum, unde prohibiti erant, donec opportuno tempore iungerenrur. Quasi vero in ea aetate facti esse credendi sint, ut expectanda esset maturitas pubertatis; aut non illud tunc legitimum esset, cum primum fieri potuisset, cum autem non potuisset, non utique fieret: nisi forte sponsa erat a patre tradenda, et expectanda erat votorum solemnitas, et convivii celebritas, et dotis aestimatio, et conscriptio tabularum. Ridiculum istud est, praeter quod a rerum gestarum proprietate discedit, quam suscepimus asserendam, et quantum Deus donare voluit asseruimus» (De Gen ad litt. 11. 41. 56, ML 34. 452). DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 647 amor nequit esse peccatum nisi quatenus est deordinatus, seu non servat regulam superioris: in qua deordinatione consistit praecise peccatum superbiae, ut explicatum est supra de peccato angeli (n. 506). Cetera autem peccata, ut inoboedientia, gula, motus car­ nalis, inordinata amicitia erga consortem, defectus charitatis erga se ipsum, scandalum et nocumentum posterorum, nonnisi ex illo pri­ mo actu inordinati amoris et superbiae processerunt et illum subse­ cuta sunt (2-2, q. 163, a. 1). 654. Si autem quaeratur de obiecto quod primus homo appetierit quod­ que appetendo superbierit, invenitur aliqua concordantia et aliqua discrepan­ tia cum peccato angelorum (de quo supra, n. 507). Uterque enim appetiit aliquam similitudinem sive aequalitatem cum Deo, non quidem physicam sive aequiparantiae, quippe quae est absolute impossibilis ac ideo incogitabilis et inappetibilis, sed moralem sive imitationis (iuxta serpentis suasionem, Gen. 3. 5: «Eritis sicut dii»). Haec autem similitudo duplex est, altera quoad cogni­ tionem, quam angelus iam habebat nec ideo appetere potuit, homo vero non­ dum habebat ac ideo inordinate appetere potuit peccando; altera quoad po­ tentiam seu potestatem operandi, quam nec angelus nec homo adhuc habebat, quia utrique restabat aliquid agendum quo ad beatitudinem perveniret, quam­ que proinde uterque potuit inordinate appetere. Unde angelus peccavit tantum uno modo, scilicet appetendo aequalita­ tem secundum potentiam, homo vero duplici modo, scilicet primo ac princi­ paliter appetendo scientiam boni et mali, ut scilicet per virtutem propriae na­ turae determinaret sibi quid esset bonum et quid malum ad agendum, vel etiam ut per seipsum praecognosceret quid sibi boni vel mali esset futurum (iuxta serpentis suasionem, Gen. 3. 5: «Eritis sicut dii, scientes bonum et malum» et ipsius Dei attestationem 3. 22: «Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum»); secundo ac consequenter appetendo propriam operandi potestatem, ut scilicet virtute propriae naturae operaretur ad beatitudinem consequendam (2-2, q. 163, a. 2). 655. Effectus atque poena peccati primi hominis fuit lapsus a statu iustitiae originalis, sive amissio tum gratiae sanctificantis tum ceterorum quatuor donorum integritatis, immortalitatis, impassibi­ li tatis et scientiae. Amissio quidem gratiae sanctificantis necessario sequitur ex ipsa gravitate peccati, quod, utpote gratiae contrarium, nequit in eodem subiecto subsistere cum ea. Amissio vero ceterorum donorum, abstracte loquendo, non necessario sequeretur ex peccato aut ex ipsa amissione gratiae sanctificantis, cum non sint cum ista necessario connexa physice et absolute, ac potuerit Deus haec dona homini conferre sine gratia sanctificante et per alium influxum (pu­ ta integritatem per infusionem naturalium virtutum). Attamen, cum de facto ea dona fuerint a Deo collata cum gra- 648 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE tia sanctificante et dependenter ab ea (dependentia saltem morali et probabilius physica, ut supra explicatum est, in n. 622-627), ita ut triplex subiectio rationis ad Deum, appetitus sensitivi ad rationem et corporis ad animam conflueret in unicam totalem hominis ordi­ nationem ac regulationem sub regimine ipsius gratiae tanquam ele­ menti essentialis ac principalis iustitiae originalis, consequens ac connaturale fuit ut, diruto hoc fundamento, totum aedificium simul corrueret, et, soluta regulatione rationis ad Deum per peccatum, omnium naturalium virium deordinatio sequeretur. Ita redierunt in Adamum, et quidem sub ratione effectus et poenae peccati, etiam in posteros transmittendae, quatuor tristes sequelae naturae, quae per quatuor illa dona expuncta erant, scilicet concupiscentia, mors, dolor et ignorantia (cf. supra, n. 607 sq.).M Praeterea, ratione reditus concupiscentiae sive amissionis doni integritatis, primus homo sese invenit vulneratus in naturalibus, quod attinet possibilitatem operandi bonum morale, seu accepit quatuor vulnera (non confundenda cum quatuor praedictis tristibus sequelis naturae), vulnus nempe ignorantiae in intellectu, vulnus malitiae in voluntate, vulnus infirmitatis in appetitu irascibili, et vulnus concupiscentiae in appetitu concupiscibili. Quae qualiter intelligenda sint, dicetur infra (n. 688-690). i I t 1 656. Huiusmodi tamen primi hominis lapsus non fuit irreparabile, sicut in angelo, sed locum reliquit poenitentiae, iuxta ipsam naturam liberi arbitrii humani, quod est essentialiter revertibile donec in bono vel malo in termino viae confirmetur. De facto autem primi parentes poenitentiam ege­ runt ac iterum amissam gratiam, non tamen cetera dona, ex gratia futuri Re­ demptoris recuperarunt; imo, iuxta communem ac traditionalem sententiam (contra Tatianum eiusque sectam Encratitarum saec. 2 et Abbatem Rupertum saec. 12) salutem aeternam consecuti sunt. Quam sententiam, fundatam in Sap. 10. 1 sq.: «Eduxit illum a delicto suo», tenuerunt communiter Patres, nominatim Irenaeus (Adv. haer. 1. 28), Tertullianus (De praescr. 52; De poenit. 12), Origenes (In Mat. 126), Gregorius Naz. (Orat. 37. 7), Augustinus (De haer. 25; De peccat, mer. ?.. 34); in medio aevo, Daulo postquam abbas Rupertus (t 1135; In Gen. 3. 31, ML 167. 318) dubitaverat de salute Adae, abbas Bonae Spei (t 1183) scripsit peculiarem opellam Responsio de salute 54 Cf. 2-2. q. 164, a. 1 et 2; in quo altero articulo S. Thomas ostendit particulares poenas quae primis parentibus contigerunt quaeque connectuntur cum his tristibus se­ quelis. Quod attinet tamen amissionem doni scientiae, ea non est ita intelligenda quasi Ada amiserit ipsam cognitionem quae ei infusa fuerat ac prorsus imbecillis aut ignorans redderetur, cum ea scientia ei infusa fuerat tum ex necessitate naturali, utpote creato in adulta aetate, tum ut praeceptori generis humani, qualis iugiter permansit, sed ita ut, ob secutam inordinationem appetitus sensitivi, qui solet esse causa erroris ac deceptionis, ab his defectibus Ada non amplius protegeretur (cf. supra, n. 630, 641). DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 649 primi hominis (ML 203. 593-622). Praeterea, in quibusdam ecclesiis orienta­ libus primi parentes cultu publico honorantur, ut apud Coptas, Syros et Grae­ cos, quorum postremi festum Adae et Evae celebrant die dominica ante fes­ tum Nativitatis Domini.55 QUAESTIO VIII. I. SENSUS DE EXISTENTIA PECCATI ORIGINALIS56 QUAESTIONIS 657. Ut dictum est in quaestione praecedenti (n. 642), pecca­ tum primi hominis dupliciter considerari potest, scilicet ut pecca­ tum mere personale, seu ut afficiens personam (originale originans), et ulterius ut inficiens ipsam naturam, ita ut, sub hac ratione, una cum ipsa natura necessario transmittatur; quo sensu vocari solet peccatum naturae, vel peccatum originale originatum, vel proprie ac simpliciter peccatum originale. Est igitur hoc alterum peccatum veluti effectus prioris. Circa ipsum autem triplex quaestio movetur: Primo, de eius existentia, utrum scilicet detur in omnibus hominibus aliquis verus reatus, qui meretur verum nomen peccati, utpote vera culpa veram 55 Cf. X. Le Bachelet, «Adam», Dictionnaire de théologie catholique 1-1 (Paris 1902) 378-380. 561-2, q. 81-85. Praeterea, In 2 Sent., dist. 30-33; C. Gent. 4. 50-52; De malo, q. 4 et 5. Praeter bibliographias relatas supra (n. 588, 641) et infra (n. 661, 664, 666, 669, 673) confer: Bainvel, J., Elévation, déchéance, état présent de l’humanité, Paris 1904. Becker, J. B., «Der Schuldkarakter der Erbsünde», Zeitschrift fur katholische till Théologie XLVIII (1924) 76-79.—«Das ’Geheimnis ’ der Übertragung der Erbsünde», ibid. (1925) 24-41. Bernard, R., «Considérations sur le péché originel», Vie spirituelle XXII (1930) 113-130, 209-237. Chanvillard, F., Le péché originel, Paris 1910. Dumont, C., «La prédication du péché originel», Nouvelle revue théologique LXXXIII (1961) 113-134. Espil, A., Le péché originel, Laval 1903. Mil Flick, M., «Il dogma del peccato originale nella teologia contemporanea», Problemi e orientamenti di teologia dommatica II (Milano 1957) 89-122.—«Lo stato di peccato ori­ ginale», Gregorianum XXXVIII (1957) 299-309. Gaudel, A., «Péché originel», Dictionnaire de théologie catholique XII-1 (Paris 1933) 275-606. Grelot, P., «Réflexions sur le problème du péché originel», Nouvelle revue théolo­ gique LXXXIX (1967) 338-375, 449-489. Hocedez, E., «Notre solidarité en Jésus-Christ et en Adam», Gregorianum XII (1932) 373-403. Kors, J. B., La justice primitive et le péché originel d’après S. Thomas. Ses sources. Sa doctrine, Kain 1922. Labourdette, M., «Le péché originel et les origines de l’homme», Revue thomiste XLIX (1949) 389-427; L (1950) 480-514; LU (1952) 5-38,—Le péché originel et les ori­ gines de l’homme, Paris 1953. 650 DE DEO CREANTE ΕΓ ELEVANTE poenam inducens, quique tamen contrahitur non ex aliquo actu peccaminoso personali, sed tantum cx origine, sive ratione naturalis cuiusdam connexionis cum Adamo personaliter peccante. Secundo, de eius essentia, tum physica, seu quid illud peccatum habitualiter importet ac ponat in subiecto (cum non agatur de actu), tum mo­ rali, seu quo sensu verificetur in eo propria ratio peccati quae in voluntarietate consistit. Tertio, de eius sequelis sive effectibus. Porro ad intelligentiam primae quaestionis de existentia, quae sola hic consideratur quaeque est stricte dogmatica, utpote perti­ nens ad fundamentales fidei veritates ac rationem reddens totius redemptivae oeconomiae et baptismalis regenerationis, observa proprium discrimen inter peccatum personale et peccatum originale. l' Peccatum generice est quaedam voluntaria deordinatio in re morali, quae, si gravis sit (seu simpliciter talis, alias peccatum mortale), consistit in aver­ sione a Deo ut a fine ultimo; huiusmodi aversio nequit consistere nisi in ali­ quo personali actu voluntatis vel ab eo provenire. Peccatum personale, seu quod contrahitur per actum ipsius personae et in ipsa persona totum manet, duplex est: aliud nempe actuale, sive transitorius actus ipsius voluntatis, et aliud habituale, sive status deordinationis manens in voluntate post actus desitionem, qui in praesenti ordine naturae elevatae de facto consistit in priva­ tione gratiae sanctificantis, ac dicitur macula peccati eo quod ipsa gratia, tan­ quam nitor vel splendor ac participatio divini luminis, concipi soleat. PeccaLambert, G., «Le drame du Jardin d’Eden», Nouvelle revue théologique LXXVI (1954) 917-948, 1044-1071. Lavocat, R., «Réflexions d’un paléontologiste sur l’état originel de l’humanité et le péché originel», Nouvelle revue théologique LXXXIX (1967) 583-600. Le Bachelet, X., Le péché originel, Paris 1900: éd. 3, 1909.—«Péché originel», Dictionnaire apologétique de la foi catholique (éd. 4, Paris 1926) III 1735-1755. Letter, P. de, «Original sin, privation of original justice», Thomtst XVII (1954) 469-509. Ligier, L., Péché d'Adam et péché du monde, Paris 1961. Loncke, J., «Dogma peccati originalis contra obiectiones recentiores defenditur», Collationes Brugenses XLIV (1948) 359-363. Lyonnet, S., «Péché originel», Dictionnaire de la Bible. Supplément VII (Paris 1964) 509-568. Naulaertz, J., De peccato originali, Mechliniae 1916. Pendergast, R. J., «The supernatural existential, human generation and original sin», Downside revue (1964) 1-24. Philips, G., «La valeur de vie d’un dogme», Revue ecclésiastique de Liège XXVII (1935-36) 3-17. PlAULT, B., La création et le péché originel, Paris 1960. Problemas de actualidad sobre el pecado original (XVII Semana espanola de teologia 1957), Madrid 1960. Rondet, H., Problèmes pour la réflexion chrétienne (Paris 1945) 3-39. Schoonenberg, P., «Zonde der Wereld en erfzonde», Bijdragen XXIV (1963) 349-389. Verriele, A., Le surnaturel en nous et le péché originel, Paris 1932; éd. 2, 1934; éd. 3, 1939. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 651 tum autem originale concipitur eodem modo ut peccatum habituale, quod ta­ men connectatur, tanquam cum sua causa, non cum actu sive peccato perso­ nali eius qui afficitur, sed cum actu alterius a quo ille originem habet, ita ut afficiat solani eius naturam et in hac habitualiter resideat, eo quod huiusmodi natura, tanquam habitualiter iam infecta ab actu alterius, ab uno ad alterum transmittitur. Ceterum, ulterior illius determinatio pertinet ad quaestionem de essentia, de qua sermo erit in quaestione sequenti. II. ERRORES. 658. Circa veritatem alicuius reatus in nobis existentis ratione originis ex Adamo, praetermissis Manichaeis, qui infectionem originis repetebant ex intrinseca pravitate materiae, necnon Origenistis, qui docebant hominem nasci cum peccatis quae anima praeexistens commisit ante unionem cum corpore, primo atque explicite errarunt Pelagiani? quibus incerte concinerunt duo Nestorianismi praecursores, Diodorus Tarsensis (t 394) et Theodorus Mopsuestenus (t 428), quorum primus docuit homines mori non ob Adae peccatum sed ob propria peccata quibus Adamum imitantur, alter vero negat peccatum Adae ceteris proprie imputari, quamvis admittat mortem et concupiscentiam provenire ratione peccati Adae, qui peccando amisit immortalitatem et inno­ centiam, et consequenter filios mortales et ad peccatum proclives, in simili­ tudinem sui generavit.57 58 Pelagiani autem suam originalis peccati negationem deducunt ex duplici alio capite suae generalis ac naturalisticae doctrinae. Pri­ mo scilicet, ex ipsa negatione elevationis primi hominis ad ordinem supernaturalern (de qua supra, n. 590); ex hoc enim sequitur Ada­ mum nihil perdidisse tam pro se quam pro aliis, nec aliter sibi pec­ cando nocuisse quam in bonis naturalibus et quidem sibi soli, sicut ceteri peccatores. Secundo, ex negatione necessitatis gratiae ad salu­ tem, sive exaltatione vis liberi arbitrii ad vitandum omne peccatum et consequendam vitam aeternam (cf. infra, n. 705 sq.); cui princi­ pio repugnat conceptus alicuius peccati a Ubero arbitrio non com­ missi eique nihilominus imputati. Ex his sequentes conclusiones logice sequuntur: 1. Ada pec­ cando, nihil nobis culpae aut poenae adduxit, sed sibi soli nocuit. 2. Omnes tristes conditiones, quibus subicimur, seu concupiscentia, mortalitas, dolor et ignorantia, non sunt sequelae peccati sed meri defectus naturae, quos ceteroquin ipse Ada habuit ante peccatum. 57 Bibliographiam de historia et doctrina Pelagianorum dedimus supra, n. 590. 58 Cf. M. Jugie, Theologia dogmatica Christianorum orientalium ab Ecclesia catholica dissidentium V (Parisiis 1935) 250-252, qui notat ipsum Nestorium recte sensisse de peccato originali, posteriores vero Nestorianos ambigue ac discrepanter locutos esse, iuxta ipsum praefatum discrimen trium illorum doctorum, scilicet Diodori, Mopsuesteni et Nestorii. 3. Dici tantum potest protoparentes nobis nocuisse per modum mali exempli. 4. Ipse Christus, secundus Adamus, eodem modo nobis prodest per suam iustitiam, seu non directe nos reparando in iusti­ tiam sed tantum per exemplum suae vitae iustae et per exhortatio­ nem suae doctrinae sive praedicationis. 5. Infantes nascuntur abs­ que ullo peccato, in eo ipso naturali ac innocenti statu in quo ipse Ada creatus est, nec ideo indigent Baptismo in regenerationem, seu ut salventur et acquirant vitam aeternam, quamvis dici possint baptizari ut consequantur «regnum caelorum» seu altiorem gradum beatitudinis (quam distinctionem inter vitam aeternam et regnum caelorum invexerunt posterius Pelagiani, controversia catholicorum coacti).59 Il II I k I 659. in recentiori aetate negatio peccati originalis occurrit occasionaliter apud aliquas sectas religiosas, naturalismo inquinatas, ut Socinianos saec. 16, qui, sicut Pelagiani, reiecerunt Baptismum parvulorum et redemptivam actionem Christi, et Phe osophos saec. 19-20, iuxta quos homo est sibi unicum princioium salutis ac ideo nemo potest suo peccato aliis nocere (ut Adam) nec sua iustitia aliis prodesse (ut Christus). A fortiri eadem negatio sequitur ex tota naturalistica doctrina tum Rationalistarum, tum etiam Protestantium li­ beralium.*0 ® Marius Mercator (f 451, probabiliter africanus, impugnator tum Pelagianismi tum Nestorianismi) hanc pclagianam doctrinam, propositam a Caelestio praecipuo Pelagii discipulo, sequentibus quinque capitulis perstringit: «Caelestius... a Pelagio instructus sensum [illius]... impiissimum meracius imbibit... Ausus quippe est palam publiceque his verborum sententiis eiusdem sensum passim disseminare per populos, id est: Adam mor­ talem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, fuisset moriturus. Quoniam infantes, qui nascuntur, in eo statu sunt, in quo Ada fuit ante praevaricationem. Quoniam neque per mortem Adae omne genus humanum moritur, quia neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgit. Quoniam infantes, etsi non baptizantur, habent vitam aeternam. Quae quinque capitula unam impiissimam atque nefandam sententiam generant. Adieit praeterea posse esse hominem sine peccato et facile Dei mandata servare, quoniam ante Christi adventum fuerunt homines sine peccato. Et quoniam sic lex mittit ad regnum caelorum, sicut Evangelium. Haec atque alia eiusmodi ipsi Juliano [Aeclanensi] et ceteris eius commanipulatoribus placuere» (Liber subnotationum in verba luliani, praefatio, ML 48. 114-116). Eandem sententiam fusius exponit et impugnat Augustinus, Contra lulianum, 1. 1, c. 4-7, ML 44. 646-666; Opus imperfectum contra lulianum, 1. 3, c. 67-216, ML 45. 1278-1338. Cf. M. De Simone, II problema dei peccato originale e Giuliano d’Eclano, Napoli 1949. 60 Confer in Dictionnaire de théologie catholique ad voces: Socinianisme, Théosophie, Péché originel (sub qua ultima voce, col. 556-562, agitur de Rationalistis et Protestantibus liberalibus). Quoad Theosophos confer etiam G. Busnelli, «Teosofia e teologia», Gregorianum I (1920) 157 sq. Quoad Protestantes generaliter confer J. Loncke, «Doctri­ na de peccato originali apud Protestantes», Collationes Brugenses XLIV (1949) 222-225. Doctrinam protestanticam modernam, liberalis indolis, invenies expositam apud ipsos illius defensores, nominatim: Althaus, P., Die christliche Wahrheit (ed. 3, Gütersloh 1952) 363-387. Barth, K., Die christliche Dogmatik IV-1 (Zürich 1953) 395-573. Eius doctrinam explicat H. Bouillard, Karl Barth II (Paris 1957 ) 39-53. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 653 Etiam aliqui scholastici mediaevalcs, nominatim Abaelardus (f 1142) et Durandstt a S. Porciano (t 1334), quamvis videantur errare circa solam es­ sentiam peccati originalis ,de facto tamen ipsam eius existentiam impetiti sunt, cum illud consideraverint non ut verum peccatum sed ut meram poenam ex peccato Adae transmissam. Conc. enim Senonense a. 1140 hanc Abaelardi propositiones damnavit: «Quod non contraximus culpam ex Adamo, sed poenam tantum» (Denz. 728).*61 Durandus a S. Portiano scribit: «Verum est, quod [peccatum originale] non est culpa proprie, vel pena, sed reatus penae ex culpa proveniens... Adam peccator transfudit in omnes naturam ream carenciae originalis iusticiae. Sed non transfudit culpam secundum propriam racionem culpae, sicut nec iusticiam gratuitam transfudisset».62 III. ASSERTIO. Existit peccatum originale, seu verus ac pro­ prius reatus culpae, unicuique homini inhaerens, ob eius originem ab Adamo peccatore. De fide definita a Conc. Arausicano II et solemniori modo a Conc. Tridentino. 660. Nota theologica. PROBATUR 1. Ex auctoritate. doctrina continetur praecipue in antipelagianis defi­ nitionibus Conc. Carth. a. 418, Arausicam II a. 529 et Tridentini quod fere ad verbum repetit decisiones duorum illorum praeceden­ tium conciliorum. Accedunt aliqua documenta minoris momenti, ut Conc. Ephesini contra Caelestium pelagianum, Conc. Senonensis contra Abaelardum, Innocentii III, loannis XXII et Pii IX. Magisterii Conc. CartH AGINENSE a. 418, contra Pelagianos, can. 2: «Item placuit, Brunner, E., Der Mensch in Wtderspruch, Zürich 1937. Huius doctrinam exponunt inter catholicos L. Malevez, «La pensée d’Emile Brunner sur l’homme et le péché; son conflit avec la pensée de Karl Barth, «Recherches de science religieuse XXXIV (1947) 407-453, et H. Volk, Emil Brunners Lehre von dem Sÿnder, München 1950. Bultmann, R., Théologie des Neuen Testaments (Tübingen 1948) 246-249. Gross, J., «Das Wesen der Erbsünde nach Augustinus», Augustinus Magister. Communications (Paris 1955) II 773-787.—Entstehungsgeschichte des Erbsündendogmas von der Bibel bis Augustin, München 1960.—Entwicklungsgeschichte des Erbsünden­ dogmas, München 1963. 61Blomme, R., «La définition du péché chez Abélard», Ephemerides theologicae Lovanienses XXXIII (1957) 319-347. Lottin, J., «Les théories du péché originel au XIIe siècle. IL La réaction abélardienne et porretaine», Recherches de théologie ancienne et médiévale XII (1940) 78-103. Teetaert, A., «Le péché originel d’après Abélard», Estudis franciscans XL (1928) 23-54. 62 Ita in primo ex tribus commentariis In 2 Sent., dist. 30, a. 2, edito a R. M. Mar­ tin, La controverse sur le péché originel au début du XIVe siècle, Textes inédits (Louvain 1930) 163. De hac controversia confer eundem Martin in Bulletin thomiste VIII (1931) 327-333, et A. Emmen, «De origine controversiae circa peccatum originale in schola dominicana saec. XIII...», Divus Thomas (Piacenza) XX (1943) 385-400. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE ut quicumque parvulos recentes ab uteris matris baptizandos negat aut diet in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur, unde sit consequens ut in eis forma baptismatis 'in remissionem peccatorum’ non vera, sed falsa intelligatur, an. s. «Quoniam non aliter intelligendum est quod ait Apostolus: ’Per unum hominem peccatum intravit in mundum (et per peccatum mors), et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt’ [cf. Rom. 5. 12], nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum in se ipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt» (Denz. 223). Ut notatum est supra (n. 612), certum non est Zosimum R. P. appro­ basse hunc canonem, qui proinde, etsi magni momenti ac subinde fere ad verbum repetitus a Cone. Trid. (can. 4), secundum se tamen non certo probatur excedere auctoritatem provincialis concilii. Conc. Ephesinum a. 431, actio 7, can. 1 et 4, damnat eos qui «cum Caelestio [Pelagii discipulo] senserunt aut sentiunt» et qui «ausi fuerint vel privatim vel publice, quae sunt Nestorii aut Caelestii sapere» (Denz. 267 sq.). Conc. Arausicanum II a. 529, contra Semipelagianos, can. 2, supra rela­ to (n. 612), solemniter definivit existentiam veri peccati originalis. Quam definitionem iam approbatam a Bonifacio II R. P. a. 532, fere ad verbum repetiit Cone. Trid. (can. 2). Conc. Senonense a. 1140, damnavit supra relatam propositionem Abaelardi (n. 659). Innocentius III, Epist. «Maiores Ecclesiae causas» a. 1201: «Dicimus distinguendum, quod peccatum est duplex: originale scilicet et actuale: originale quod absque consensu contrahitur, et actuale, quod committitur cum consensu. Originale igitur, quod sine consensu contrahitur, sine consensu per vim remittitur sacramenti; actuale vero, quod cum consensu contrahitur, sine consensu minime relaxatur... Poena originalis peccati est carentia visionis Dei, actualis vero poena peccati est gehennae perpetuae cruciatus» (Denz. 780). Ioannes XXII, Epist. «Nequaquam sine dolore» a. 1321, ad Armenos: «Illorum autem animas, qui in mortali peccato vel cum solo originali dece­ dunt, mox in infernum descendere, poenis tamen ac locis disparibus punien­ das» (Denz. 926). 661. Conc. Tridentinum, sess. 5 de peccato originali (17 iun. 1546),63 post prologum, sex habet canones de hoc peccato. “Cavallera, F., «Le décret du Concile de Trente sur le péché originel», Bulletin de littérature ecclésiastique (1913) 241-258, 289-315. Gaudel, A., «Péché originel», Dictionnaire de théologie catholique XII-1 (Paris 1933) 513-527. Koch, W., «Das Trienter Konzilsdekret ’de peccato originali’», Theologische Quartalschrift XCV (1913) 430450, 552-564; XCVI (1914) 101-123. 111· Labourdette, M.. «Le péché originel et les origines de l’homme», Revue thomiste XLIX (1949) 391403. Breviter sed apte. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 655 In can. 1, supra relato (η. 646), agit de eius causa, seu personali peccato Adae (originali originante). In can. 2 repetit praefatum can. 2 Conc. Arausicani (n. 612) paulisper illum determinando: «Si quis Adae praevaricationem sibi soli et non eius propagini asserit nocuisse, 'acceptam a Deo sanctitatem et iustitiam, quam perdidit, sibi soli et non nobis etiam eum perdidisse; aut inquinatum illum per inoboedientiae peccatum ’mortem’ et poenas ’corporis tantum in omne genus humanum transfudisse, non autem et peccatum, quod mors est animae’: an. s. ’cum contradicat Apostolo dicenti: Per unum hominem peccatum intra­ vit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt’ [Rom. 5. 12]» (Denz. 1512). Can. 3: «Si quis hoc Adae peccatum, quod origine unum est et propaga­ tione, non imitatione transfusum omnibus inest unicuique proprium, vel per humanae naturae vires, vel per aliud remedium asserit tolli, quam per meritum unius mediatoris Domini nostri lesu Christi...: an. s.» (Denz. 1513). Can. 4 repetit integre et ad verbum supra relatum can. 2 Conc. Carth., paucis additis, praecipue circa initium verbis: «Etiam si fuerint a baptizatis parentibus orti» (Denz. 1514). Can. 3: «Si quis per lesu Christi Domini nostri gratiam, quae in baptis­ mate confertur reatum originalis peccati remitti negat, aut etiam asserit, non tolli totum id, quod veram et propriam peccati rationem habet, sed illud dicit tantum radi aut non imputari: an. s.... Manere autem in baptizatis concupis­ centiam, quam aliquando Apostolus 'peccatum’ [Rom. 6. 12 sqq.] appellat, sancta Synodus declarat, Ecclesiam catholicam numquam intellexisse, pecca­ tum appellari, quod vere et proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex pec­ cato est et ad peccatum inclinat. Si quis autem contrarium senserit: an. s.» (Denz. 1515). Can. 6: «Declarat tamen haec ipsa sancta Synodus, non esse suae inten­ tionis, comprehendere in hoc decreto, ubi de peccato originali agitur, beatam et immaculatam Virginem Mariam Dei genitricem...» (Denz. 1516). Iuxta hanc tridentinam definitionem, peccatum originale est peccatum proprie dictum·, «reatus originalis peccati», «veram et propriam peccati ratio­ nem habet». Importat amissionem gratiae: «mors est animae», «sanctitatis et iustitiae perditio». Tollitur per veram remissionem, sicut omne verum pec­ catum: «lavacro regenerationis expiatur», «regeneratione mundatur», «in re­ missionem peccatorum», «reatus originalis peccati remittitur». Residet in nobis: «inest unicuique proprium», imo in ipsis parvulis qui, quamvis nihil in seipsis peccarunt, tamen «in peccatorum remissionem veraciter baptizan­ tur». Provenit ex peccato Adae per generationem: «Adae praevaricatio eius propagini nocuit», «sanctitatem et iustitiam non sibi soli sed nobis etiam Lyonnet, S., «Le péché originel en Rom. 5. 12 et le Concile de Trente», Biblica XLI (1960) 325-355. Penagos, L., «La doctrina del pecado original en el Concilio de Trente», Miscelânea Camillas IV (1945) 127-273. Vanneste, A., «La préhistoire du décret du Concile de Trente sur le péché originel», Nouvelle revue théologique LXXXVI (1964) 355-368, 490-510; «Le décret du Concile de ·. wc - ρη» - DE DEO CREANTE ET ELEVANTE perdidit», «in omne genus humanum transfudit peccatum», «Adae peccatum propagatione non imitatione transfunditur», «regeneratione mundatur quod generatione trahitur». Pius IX, Bulla «Ineffabilis Deus» a. 1854, peccatum originale effert at veram culpam inquinantem animam, cum definit B. Virginem fuisse «ab om.ii originalis culpae labe praeservatam immunem». A. T. aliquos exhibet textus qui, quamvis per se solos non valeant existentiam peccati originalis ostendere, tamen eam suggerere videntur et sub luce novi testamenti, tanquam unius ac continuatae revelationis, cum solida probabilitate ad eam referuntur. 662. Scriptura*6465in p Gen. 5. 15-20: «Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius...» Innuitur peccatum protoparentum nocuisse etiam posteris. lob 14. 4: «Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es?» (iuxta LXX: «Quis enim mundus erit a sorde? At nemo, etsi unus dies sit vita eius super terram»; iuxta lectionem hebraicam: ιιϊιι «Quis dabit mundum de immundo? Ne unus quidem»). Agitur de aliqua universali immunditia, connexa cum nativitate, quamvis referentia ad ipsum peccatum /\dae non indicetur; inde ad peccatum originale textum retulerunt plures Patres (Clemens Alex., Origenes, Augustinus, Serm. Y10. 2) et poste­ riores exegetae, etiam inter modernos (Lagrange, Bonsirven, Lefevre). Psal. 50. 7:ω «Ecce in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit em mater mea». Agitur de peccato connexo cum ipsa conceptione; improba­ biliter autem diceretur illud esse personale peccatum (puta adulterium) com­ missum a matre psalmistae, qui ita matrem suam incusaret, aut esse meram malam concupiscentiam, quae numquam designatur nomine peccati (avon, het), sub quo nomine in praecedentibus versiculis 2-6 venit verum ac proprie dictum peccatum («dele iniquitatem meam»). Propterea plures Patres (Orige­ nes, Ambrosius, Augustinus, In Psal. 50. 10) aliique interpretes textum intelligunt de peccato originali, etsi iterum referentia ad peccatum Adae non indicetur. Trente sur le péché originel», ibid. LXXXVII (1965) 688-726; LXXXVIII (1966) 581-602. 64Dubarle, A. M., «Le péché originel dans les suggestions de l’Evangile», Revue des sciences philosophiques et théologique XXXIX (1955) 603-614.—«La condition hu­ maine dans l’Ancien Testament», Revue biblique LXIII (1956) 325-344.—«Le péché ori­ ginel dans la Genèse», ibid. LXIV (1957) 19-31.—Le péché originel dans l’Ecriture, Pa­ ris 1958. Fraine, J. de, La Bible et l’origine de l’homme, Bruges 1961. Gaudel, art. cit. (supra, in n. 656) 275-317. Ligier, L., Péché d'Adam et péché du monde, 2 voll., Paris 1960-1961. Verriele, A., «Les textes bibliques sur le péché originel et leur interprétation theologique», Revue apologétique LXIII (1936) 385-386, 400-402, 513-532, LXIV (1937) 14-25. 65 Bernini, G., Le preghiere penitenziali del Salterio (Roma 1953) 184-193. Feuillet, A., «Le verset 7 du ’Miserere’ et le péché originel», Reherches de science religieuse XXXII (1944) 5-26. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 657 Eccli. 25. 33: «Λ muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur». Hic ipsa connexio cum peccato protoparentum exhibetur, et qui­ dem explicite quoad sequelam mortis, implicite quoad ipsum peccatum («ini­ tium peccati»), quod est causa mortis. Unde merito interpretes hunc textum considerant ut suggestivum testimonium traditionis iudaicae de existentia peccati originalis.66 663. In N. T., abstrahendo a praecipuo ac certo Apostoli tes­ timonio Rom. 5. 12-19, de quo infra, plures habentur indirectae indicationes de existentia peccati originalis, scilicet generalis Christi invitatio ad poenitentiam (Luc. 4. 19: «Praedicare captivis remis­ sionem»), asserta universalis necessitas Baptismi (Io. 3. 5: «Nisi quis renatus fuerit...»), testimonium Baptistae de Christo qui vene­ rit «tollere peccatum mundi» (Io. 1. 29), doctrina de universali redemptione per Christum (1 Tim. 2. 6: «Qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus»). Sunt praeterea duo textus qui prima fronte videntur rem explicitius pro­ ponere, at de quorum directo sensu peculiariter disputant expositores. 2 Cor. 5. 14: «Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt». Antiquiores commentatores haec verba explicant directe de peccato originali, seu de peccato Adae ratione cuius omnes morimur, vel morte physica (Ambrosiaster, Theodoretus) vel morte morali seu peccato (plures post Au­ gustinum, Contra lulian. 6. 4; De pecc. merit. et remiss. 1. 27; De civ. Dei 20. 6). Recentiores vero, prementes contextum, communius id explicant de morte Christi physica, quae, cum sit nostra redemptio, est ratio quare ea nos morimur moraliter per respectum ad vitam peccati, seu morimur peccato;67 in quo sensu, hic textus nonnisi indirecte trahi potest ad designandum peccatum originale, quatenus nempe supponit omnes indiscriminatim inquinari peccato, a quo indigent revocari. Ephes. 2. 3: «In quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desi­ deriis carnis nostrae facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae sicut et ceteri». In his verbis aliqui moderni exegetae renuunt agnoscere directam referentiam ad peccatum originale, ea intelligentes de peccatis actualibus seu desideriis carnis quatenus proveniunt non ex gratia sed ex natura, et pro hac expositione afferentes patres Graecos, nominatim Chry66 De huiusmodi iudaica traditione, confer: Charue, A., «Le péché originel chez les Juifs», Collationes Namurcenses (1930) 50-54, 317-322. ιιϊιι d’après les conceptions juives Frey, J. B., «L’état originel et la chute de l’homme au temps de Jésus-Christ», Revue des sciences philosophiques et théologiques (1911) 507-545. Gaudel, art. cit. (supra, in n. 656) 289-305. Lagrange, M.-J., Epitre aux Romains (Paris 1950) 113-118. 67 Cf. F. Prat, La théologie de Saint Paul II (éd. 38, Paris 1949) 242 sq. 658 PE DEO CREANTE ET ELEVANTE sostomum, et inter latinos Hieronymum.*8 Attamen longe communior tum Patrum tum ceterorum doctorum expositio, imo et ipsius ecclesiastici Magis­ terii, ea verba directe refert ad peccatum originale; quam expositionem as­ sumpsit ipsum Conc. Tridentinum in Decreto de iustificatione, inquiens: «Declarat sancta Synodus... omnes homines in praevaricatione Adae innocen­ tiam perdidisse... ’factos immundos’ [Is. 64. 6] et (ut Apostolus inquit) natura filios irae’ [Ephes. 2. 3], quemadmodum in Decreto de peccato ori­ ginali exposuit» (Denz. 1521); in quo anteriori Decreto ad eundem Apostoli textum alludit, definiens Adamum in sua praevaricatione «incurrisse... iram et indignationem Dei» (Denz. 151l).** 1* 664. Praecipuus ac classicus textus est Rom. 5. 12-19, cuius medulla his verbis continetur: «Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt... Igitur, sicut per unius delictum in omnes homines condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae. Sicut enim per inoeboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi». Quod in hoc textu agatur de peccato originali est probabiliter de fide, et ut minimum theologice certum, ob explicitam declaratio­ nem Conc. Carthaginensis, solemniter repetitam a Conc. Trid.: «Quoniam non aliter intelligendum est quod ait Apostolus [Rom. 5. 12]... nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa sem­ per intellexit» (supra, n. 660 sq.). Ratio quare quidam dicant id non esse de fide (saltem ex Conc. Trid.) est quia haec declaratio ponitur post verba «anathema sit». 68 Ita Prat, Huby, Ceuppens et praecipue I.-M. Voste, qui quaestionem fusius exa­ gitat, Commentarius in Epistolam ad Ephesios (ed. 2, Romae 1932) 143-145 , 263-271; idem repetitur Hispanice in «Eramus natura filii irae», Ciencia tomista XIII (1916) 386-391. 69 Quapropter prior illa paucorum modernorum interpretatio derelinquenda videtur. I. Mehlmann, historica quaestione de interpretatione Eph. 2. 3 fusissime et attente exa­ minata in suo opere Natura filii irae. Historia interpretationis Eph. 2. 3 eiusque cum doc­ trina de peccato originali nexus (Romae 1957), concludit: «[Post Augustinum] interpre­ tatio loci nostri de peccato originali taliter inter latinos obtinuit, ut usque ad Concilium Tridentinum vix unus ab ea dissonaret. Quae sententia inter Latinos non tantum unanimis dici potest, sed et vere traditionalis eo in sensu, quo in huiusmodi rebus ea vox sumi solet. Cui sententiae suffragatur etiam constans Magisterii Ecclesiae Ordinarii et Univer­ salis interpretatio... Quae [autem]... quidam scriptores afferunt argumenta exegetica et theologica, ut ostendant peccatum originale in loco nostro minime significari, ea osten­ disse me credo vel non concludere, vel nimis subtiliter applicare interpretationi textus considerationes quasdam, quae videntur fuisse a mente Apostoli alienae, atque ex poste­ rioribus distinctionibus theologicis invectae» (p. 679, 683). toBarrosse, Th., «Death and sin in St. Paul’s Epistle to the Romans», Catholic bi­ blical quarterly XV (1953) 438-459. Bover, J. M., Teologia de San Pablo (Madrid 1952) 216-220, 436-439, 756-760. Dubarle, A. M., «Le péché originel dans saint Paul», Revue des sciences philo- DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 659 Id ceteroquin etiam exegetice, cum certitudine ex ipso textu deducitur. Primo enim, in eo agitur de vero peccato, nec tantum de sequelis peccati, scilicet morte et concupiscentia. Nam vocatur ή αμαρτία (et quidem autonomastice cum articulo ή), quo nomine proprie ipsum peccatum designatur, non vero eius sequela; nec in 6. 12, Apostolus ipsam directe concupiscentiam vocat peccatum sed loquitur potius de concupiscentia quae est ex peccato («Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupis­ centiis eius»). Praeterea, peccatum exhibetur explicite ut causa mortis, non ut ipsa mors («Peccatum in hunc mundum intravit, et per pecatum mors»). Secundo, non agitur de peccato personali ipsius Adae, sed de peccato inhaerente ceteris hominibus. Nam hoc vocatur indeterminate αμαρτία (peccatum), illud vero vocatur stricte παράχωμα, παράβαοις, παρακοή (transgressio, praevaricatio, inoboe­ dientia). Praeterea, prius illud peccatum dicitur ratione Ada­ mi peccatoris intrasse in mundum et perseverasse, et ita ut propterea «omnes peccaverunt» et «per inoboedientiam unius hominis pec­ catores constituti sunt multi». Quod attinet incisum Vulgatae «In quo homines peccaverunt», quo traducitur graeca lectio ^τες ήμαρτον, in duplici diverso sensu ab expositoribus accipitur. Plerique latini post Augustinum {Contra duas epist. pelag. 4. 4. 7; Contra lulian. 6. 24. 75) usque sophiques el théologiques XL (1956) 213-254. Idem extat in Le péché originel dans l'Ecrilure (Paris 1958) 121-172. Freundorfer, J., Erbsünde und Erbtod beim Apostel Paulus (Münster i. W. 1927) 214-264. Gonzalez, J. M., «El pecado original segùn S. Pablo», Estudios btblicos XVII (1958) 169-180. Lafont, D. G., «Sur l’interprétation de Romains V. 15-21», Recherches de science religieuse XLV (1957) 481-513. Lagrange, M.-J., Epître aux Romains (sixième mille, Paris 1950) 104-113. Lattanzio, G.-Biffi, G., «Una recente esegesi di Rom. 5. 12-24», Scuola cattolica LXXXIV (1956) 14-358, 451-458. Lyonnet, S., «Le sens de έρ’ώ en Rom. 5. 12 et l’exégèse des Pères grecs», Biblica XXXVI (1955) 436-456.—«Le péché originel et l’exégèse de Rom. V. 12-24», Recherches de science religieuse XLIV (1956) 63-84.—Saint Paul. Epître aux Romains (Paris 1957) 521-557.—«Le péché originel en Rom. 5. 12. L’exégèse des Pères grecs et les décrets du Concile de Trente», Biblica XLI (1960) 325-355. Prat, F., La théologie de saint Paul I (éd. 33, Paris 1942) 250-263, 514-516; II (éd. 38, 1949) 209-211. Rossano, P., «Il concetto di ’Hamartia’ in Rom. 5-8», Rivista biblica italiana IV (1956) 289-313. Spadafora, F., «Rom. 5. 12: esegesi e riflessi», Divinitas IV (1960) 289-298. Van Hove, A., «Demonstratur dogma peccati originalis ex Rom. 5. 12-21», Collecta­ nea Mechliniensia (1939) 282-287. Voste, I.-M., Studia patilina (Romae 1928) 69-86. 660 h il h « I I » I i I» I » ad saec. 16 et alii pauci inter recentiores illud intellexerunt in sensu relativo (in quo, scilicet in Adamo; vel etiam, in quo peccato, om­ nes peccaverunt); Graeci vero, et inde a saec. 16 fere communiter latini exegetae illud intelligunt in sensu causali (in quo=quia om­ nes peccaverunt), tanquam magis congruo lexico, grammaticae et contextui. In utroque tamen sensu peccatum originale exhibetur. Imo, quamvis in priori sensu explicite exhibeatur theologicus con­ ceptus voluntareitatis, qui est proprius omni peccato, quasi nempe in ipso Adami peccato omnes peccarunt, in altero sensu ipsa dis­ tincta ac vera ratio peccati originalis directius exhibetur; nam ita significatur, ideo omnes mori et in omnes mortem pertransisse, quia omnes peccarunt, etsi aliunde actualiter non peccaverint, seu ratione peccati Adae; quo quidem implicite ac illative fit reditus ad ipsum praefatum sensum relativum, quatenus non aliter omnes homines peccasse intelliguntur quam in Adae peccato.71 665. Non vacat autem immorari in explicandis quibusdam textibus qui quandoque citantur ad modum obiectionis contra existentiam peccati origina­ lis. Ita Ezech. 18. 20: «Anima quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris»; in quo manifeste agitur de peccatis personalibus. Item, 1 Cor. 7. 14: «Sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier per virum fidelem; alioquin fiili vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt»; quae verba convenienter accipiuntur de extrinseca sanctificatione, proveniente ex commercio cum sanctis; ceterum de praeciso sensu istius textus disputant exegetae. 71 Ad rem Prat: «L’expression grecque signifie indubitablement ’parce que’; et tel est aussi, dans la Vulgate, le sens de la locution correspondante ’in quo’. Hâtons-nous d’ajouter, pour rassurer les théologiens, qu’en traduisant: ’Parce que tous ont péché’, comme l'exigent le lexique, la grammaire et le contexte, non seulement toutes les parties de la phrase se suivent et s’enchaînent mieux, mais l’argument en faveur du péché origi­ nel gagne en clarté et en force probante. En effet, Paul affirme alors directement deux choses: que tousles hommes ont péché, même ceux qui n’ont pas imité la prévarication d’Adam; et qu’un péché, qui n'est pas un péché actuel, est pour tous une dette de mort» (La théologie de Saint Paul I [éd. 33, Paris 1942] 258). Ceterum, huiusmodi interpretatio nondum certitudine gaudet, ut ostendit C. Boyer, De Deo Creante et Elevante (ed. 3, Romae 1940) 358 sq., in nota. Recenter L. Cerfaux fassus est rationes inde a tempore Erasmi adductas contra priorem expositionem exagge­ ratione redolere ac putat incisum έ?’ώ referendum esse ad Adamum, ita ut vertatur: «ratione illius, per quem omnes peccaverunt» (Le Christ dans la théologie de Saint Paul [Paris 1951] 177 sq.). Recenter autem tertiam quandam ac peregrinam interpretationem introduxit Lyonnet (loris cit.), iuxta quam mors, de qua in v. 12, significat non mortem physicam sed mortem spiritualem atque aeternam, item verba «omnes peccaverunt» referuntur ad peccata actua­ lia et incisum έφώ significat «ratione cuius», ita ut sensus pericopae sit: «Sicut per unum hominem peccatum (i. e. vis mali) in hunc mundum intravit et per peccatum mors (i. e. conditio peccatoris, conditio spiritualis mortis, in qua consistit peccatum originale) et ita in omnes homines mors (i. e. peccatum originale) pertransiit, ratione cuius omnes peccaverunt (ulteriori nempe ac personali peccato)». DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 661 iuxta duplicem periodum distingui potest, quod attinet doctrinam de existentia peccati originalis, scilicet eam quae praecedit controversiam et haeresim pelagianam et eam quae ab hac controversia initium capit. Secundae huius priodi doctrina exponi non indiget, quoniam tota comprehenditur tum explicita ac deter­ minata expositione Augustini, praecipue in eius operibus contra Pelagianos,73 tum solemni definitione duorum Conciliorum Carthaginensis a. 418 contra Pelagianos et Arausicani II a. 529 contra Semipelagianos (supra, n. 660), quae ipsius Augustini doctrinam canonizarunt. Prioris autem periodi doctrina constat tum ex testimonio ipsius Augustini, qui in sua controversia cum Pelagianis constanter appel­ lat ad praecedentem traditionem, seu ad id «quod catholica fides credit antiquitus», nominatim adducta auctoritate praecipuorum Patrum tam latinorum quam graecorum;74 tum ex constanti praxi 666. Traditio72 72 Gaudel, art. cit. (supra, in n. 656) 317-342. Quoad Patres Graecos cf. M. Jugie, Julien d’Halicarnasse et Sévère d’Antioche. La doctrine du péché originel chez les Pères grecs, Paris 1925. Hic auctor in iudicanda hanc graecorum doctrinam de peccato originali merito dissentit a R. Draguet, Julien d’Halicarnasse et sa controverse avec Sévère d’An­ tioche sur l’incorruptibilité du corps du Christ (Louvain 1924) 224. De quo dissensu con­ fer Gaudel, ibid. 361-363. 73 De gratia Christi et peccato originali (a. 418); De nuptiis et concupiscentia (a. 419420); Contra duas epistola Pelagianorum (a. 420); Contra Julianum (a. 421); Contra Julianum opus imperfectum (a. 429-430; opus morte interruptum). De Augustini doctrina confer: Blic, J. de, «Le péché originel selon saint Augustin», Recherches de science religieu­ se (1926) 97 sqq., 414 sqq., 512 sqq. Clemence, J., «Saint Augustin et le péché originel», Nouvelle revue théologique LXX (1948) 727-754. Concetti, M., Esame della genesi della dot trina agostiniana intorno al peccato ori­ ginale, Fermo 1922. Donau, F., «La pensée de saint Augustin sur la nature du péché originel», Revue apologétique (1922) 414-425, 486-495. Dubarle. A. M., «La pluralité des péchés héréditaires dans la tradition augustinienne», Revue des études augustiniennes III (1957) 113-136. Gaudel, A., art. cit. (supra, in n. 656) 382-402. Guzzo, A., Agostino contro Pelagio, Torino 1934. Leeming, B., «Augustine, Ambrosiaster and the ’massa perditionis’», Gregorianum XI (1930) 58-91. Merlin, N., Saint Augustin et les dogmes du péché originel et de la grâce, Pa­ ris 1931. Philips, G., Dz raison d’être du mal d’après Saint Augustin, Louvain 1927. 74 De nuptiis et concup. 2. 12. 25, reiciens Iuliani pelagiani calumniam, ait: «Non ego finxi originale peccatum, quod catholica fides credit antiquitus; sed tu, qui hoc negas, sine dubio es novus haereticus» (ML 44. 450 sq.). Contra Julianum 2. 10. 33 sq.: «Prop­ ter quam catholicam veritatem sancti ac beati et in divinorum eloquiorum pertractatione clarissimi sacerdotes, Irenaeus, Cyprianus, Reticius, Olympius, Hilarius, Ambrosius, Gre­ gorius [Nazianzenus], Innocentius, loannes [Chrysostomus], Basilius, quibus addo pres­ byterum, velis nolis, Hieronymum, ut omittam eos qui nondum dormierunt, adversus vos proferunt de omnium hominum peccato originali obnoxia successione sententiam... Quod baptizandi parvulos in remissionem peccatorum, iuxta formulam fidei expressam in symbolo nicaeno-constantinop. («Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum», Denz. 150), quam praxim tanquam traditionalem testantur antiqui patres inde ab Irenaeo75 nec negabant ipsi Pelagiani, quamvis eam in suum sensum interpre­ tarentur, distinguentes inter effectum «regni caelorum» et effectum «vitae aeternae» (supra, n. 658); tum ex magna commotione et im­ mediata reactione quam doctrina pelagiana suscitavit in Ecclesia; tum ex explicitis testimoniis ipsorum Patrum, non exclusis ipsis Origene et Cbrysostomo, in quibus tamen non est exigenda eadem doctrinae claritas ac determinatio, qualem ipsa pelagiana controver­ sia Augustinum aliosque posteriores prodere coëgit. 667. Ubi, ad solutionem difficultatum, observa quod, cum aliqui Pa­ tres (praecipue inter orientales), ut Clemens Alex. (Strom. 3. 6 et 16),76 Ter­ tullianus (De bapt. 18. 14), Cyrillus Hier. (Catech. 4. 19), Gregorius Nyssenus (De infantibus praemature abreptis), Chrysostomus (Horn, ad neophytos, de qua mox), Theodoretus (Haer. fab. 5. 18), negant parvulos habere pecca­ tum, id intelligunt de solis peccatis personalibus, ut patet tum ex contextu tum ex aliis eorum dictis de generali omnium praevaricatione in Adamo; et ratio inculcandi innocentiam natorum fuit ut abiceretur error praeexistentialistarum, docentium animas nascere cum peccatis commissis ante unionem cum corpore, vel Manichaeorum docentium naturam humanam, utpote mate­ rialem, esse intrinsece malam, ac inde damnantium matrimonium, tanquam medium propagationis mali. Quod attinet ipsum Chrysostomum, quem lulianus pelagianus sibi vin­ {istij invenerunt in Ecclesia, tenuerunt; quod didicerunt, docuerunt; quod a patribus acceperunt, hoc filiis tradiderunt» (ibid. 697 sq.). Eam luliani incusationem, iuxta quam ipse Augustinus finxerit doctrinam peccati originalis, repetiit modernista j. Turmel. Histoire des dogmes I: Le péché originel et la rédemption (Paris 1931) 17-166, et recentius renovavit Protestans J. Gross, Entstehungsgeschicbte des Erbsündendogmas von der Bibel bis Augustin, München 1960. Cf. re­ censionem huius operis in Recherches de science religieuse LI (1963) 614-626, et in Ephe­ merides theologicae Lovanienses XXXVIII (1962) 895-903. 75 Irenaeus, Adv. bar. 2. 22. 4: «Omnes venit per semetipsum salvare, omnes, in­ quam, qui per eum renascuntur in Deum, infantes, et parvulos, et pueros, et iuvenes, et seniores». Origenes, In Rom. 5. 9: «Ecclesia ab apostolis traditionem suscepit etiam parvulis baptismum dare; sciebant enim illi, quibus mysteriorum secreta commissa sunt divinorum, quod essent in omnibus genuinae sordes peccati, quae per aquam et Spiritum ablui deberent». Cyprianus, Epist. 64, ad Fidum, 2. Chrysostomus, Horn, ad neophytos, fragm. apud Augustinum, C. Iui. 1. 6. 21 (cf. commentum ipsius Augustini). Ambrosius, De Abraham 2. 11. 84. Cf. J. C. Didier, «Le pédobaptisme au IV' siècle. Documents nouveaux», Mélanges de science religieuse VI (1949) 233-246 et Ph. H. Menoud, «Le baptême des enfants dans l’Eglise ancienne», Verbum Caro II (1948) 15-26. 76 De doctrina Clementis confer Th. Ruther, Die Lehre von der Erbsiinde bet Klemens von Alexandrien, Freiburg 1922. Quoad tres praecipuos scriptores saec. 3, confer H. Rondet, «Le péché originel dans la Tradition. Tertullien, Clément, Origène», Bulletin de littérature ecclésiastique (1966) 115-148. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 663 dicabat eo quod scripserit: «Hac dc causa etiam infantes baptizamus, cum non sint coinquinati peccato, ut eis addatur sanctitas», observat Augustinus (qui nobis hoc Chrysostomi fragmentum asservavit): «Omnino et parvulorum salvator est Christus; omnino, nisi ab illo redimantur, peribunt... Hoc sensit, hoc credidit, hoc didicit, hoc docuit et loanncs [Chrysostomus]. Sed tu eius verba in vestrum dogma convertis. Peccata dixit parvulos non habere, sed propria. Unde illos innocentes nuncupamus... Poterat etiam noster Cyprianus hoc dicere de parvulis quod loannes, quandoquidem ait ’quod infans natus nihil peccaverit et quod ei remittantur non propria sed aliena peccata’ (Epist. 64, ad Fidum)... Vides certe non ab eo dictum esse 'parvulos non coinquina­ tos esse peccato’, sive ’peccatis’, sed ’non habere peccata' [Hic Augustinus convincit lulianum etiam de adulteratione textus Chrysostomi] intellige propria, et nulla contentio est. At inquies, Cur non ipse addidit, propria? Cur, putamus, nisi quia disputans in catholica Ecclesia non se aliter intelligi arbitrabatur, tali quaestione nullius pulsabatur, vobis nondum litigantibus securius loquebatur?» (Contra Iulian. 1. 22, ML 44. 655 sq.). Et haec eadem ratio securioris ac liberioris sermonis, tempore nondum exortae haeresis, afferri potest ad explicandam unam vel aliam imperfectam assertionem eiusdem Patris, ut cum satis ambigue ait nos ex peccato Adami fieri peccatores in hoc sensu quod mortem incurrimus, quo prima fronte videretur negare incursionem ipsius verae culpae, nisi mors ibi accipiatur etiam in sensu spirituali.77 Ceterum nihil officit quominus dicatur Chrysosto­ mum non exhibuisse aptam formulationem suae ac communis doctrinae de peccato originali.78 668. Irenaeus, Adv. haer. 5. 16. 3: «Deum... in primo quidem Adam offendimus, non facientes eius praeceptum; in secundo autem Adam reconci­ liati sumus, obedientes usque ad mortem facti. Neque enim alteri cuidam eramus debitores, sed illi, cuius et praeceptum transgressi fueramus ab initio» (MG 7. 1168). 77 In Rom. 10. 2: «Ac videtur quidem illud [’Per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi’] non parvam inferre quaestionem, si quis vero studiose attenderit, illa facile solvetur. Quaenam igitur illa quaestio est? Nempe dicere, per inoboe­ dientiam unius multos effici peccatores. Quod enim illo peccante et mortali facto, qui ex illo orti sunt, tales efficiantur, id a verisimile non abhorret; quod autem ex inoboe­ dientia illius alter peccator fiat, id quam consequentiam habuerit? Invenietur quippe ita nec poenas debere, nisi ex se peccator fuerit. Quid igitur hic significat illud ’peccatores'? Mihi quidem videtur, supplicio obnoxios et ad mortem damnatos. Quid igitur Adamo mortuo, omnes simul mortales effecti, id clare ct pluribus ostendit; quod quaeritur autem est cur ita factum sit. Sed nondum illud adiecit; neque enim id ad rem praesentem pertinet [de qua disputat Apostolus]... Quod si quis vestrum quaerat, hoc dicemus, nos a morte huiusmodi ac condemnatione non modo nihil laesos fuisse, si advigilemus, sed etiam lu­ cratos, cum mortales effecti sumus...» (MG 60. 477 sq.). 78 Ad rem observat G. Bardy: «Si Pelage et les siens n’avaient pas le droit de tirer à eux l’autorité de Jean, il faut reconnaître pourtant que ses expressions sont beau­ coup moins claires que celles de saint Augustin, et que plusieurs fois leur imprécision laisse place à quelque hésitation... Il est certain qu’en général il insiste sur la toute-puis­ sance de la liberté humaine, avec un optimisme tout à fait opposé aux doctrines austères de saint Augustin; et l’on comprend que les pélagiens aient été tenté d’attirer à eux l’autorité d’un tel homme» («Jean Chrysostome», Dictionnaire de théologie catholique VIII-1 [Paris 1923] 677, 679). * DE DEO CREANTE ET ELEVANTE « il I I I » 1 :» ‘ i P» a I .. K * P h I : \ J f’ n i Tertullianus, De anima 40. 1: «Omnis anima eo usque in Adam cen­ setur, donec in Christo recenseatur, tandiu immunda, quandiu recenseatur, peccatrix autem, quia immunda, recipiens ignominiam et carnis ex societate» (CCL 2. 843). Ibid. 41. 1: «Malum igitur animae, praeter quod ex obtentu spiritus nequam superstruitur, ex originis vitio antecedit, naturale quodam­ modo. Nam, ut diximus, naturae corruptio alia natura est, habens suum deum et patrem, ipsum scilicet corruptionis auctorem» (ibid. 844). Origenes79 pariter est testis communis traditionis de ipsa existentia pec­ cati originalis, quamvis in explicanda istius essentia confuso modo procedat, accedens ad platonicam doctrinam de praeexistentia animarum. In Lea. hom. 12. 4: «Hoc ipso ergo quod in vulva matris [puer] est positus, et quod ma­ teriam corporis ab origine paterni seminis sumit, in patre et in matre conta­ minatus dici potest... Omnis ergo homo in patre et in matre pollutus est» (MG 12. 539). In 1er., hom. 8. 1: «Omnes corruimus per peccatum in orbe terrarum... In Adam omnes morimur, atque ita corruit orbis terrarum» (MG 13. 338). Hilarius,50 In Psal. 118. 3: «Habemus autem etiam nunc admixtam no­ bis materiam quae mortis legi et peccati obnoxia est; et in huius caducae carnis infirmoque domicilio corruptionis labem ex eius consortio mutuamur» (ML 9. 518). Gregorius Nazianzenus, Or. 33. 9: «Omnes citra ullam exceptionem instaurati sumus, qui eidem Adamo participavimus, atque a serpente in frau­ dem inducti, et per peccatum morte affecti, ac per caelestem Adamum saluti restituti, atque ad vitae lignum, unde excideramus, per ignominiae lignum revocati sumus» (MG 36. 226). Ambrosius,81 Apologia David altera 12. 71: «Omnes in primo homine peccavimus, et per naturae successionem culpae quoque ab uno in omnes transfusa successio est... Mandatum est homini, ut ab omnibus gustaret quae erant in -aradiso, sed lignum scientiae boni et mali non tangeret (Gen. 2. 17). Adam ergo in singulis nobis est. In illo enim conditio humana deliquit, quia per unum in omnes pertransivit peccatum» (ML 14. 958). Ambrosiaster, In Rom. 5. 12: «Manifestum itaque est in Adam omnes peccasse quasi in massa; ipse enim per peccatum corruptus, quos genuit, omnes nati sunt sub peccato. Ex eo igitur cuncti peccatores, quia ex eo ipso sumus omnes» (ML 17. 97). PROBATUR 2. Ex ratione theologica. f; 669. Existentia peccati originalis eruitur, tanquam necessa­ rium praesuppositum ex pluribus aliis veritatibus. ^Gaudel, art. cit. (supra, in n. 656) 332-339. Teichweier, G., Die Sündenlehre des Origenes, Regensburg 1958. Verfaillie, C., La doctrine de la justification dans Origène d’après son commentai­ re de l’epitre aux Romains. Strasbourg 1926. 80 Cf. P. Limongi, «Esistenza ed universalità dei peccato originale nella mente di S. Ilario di Poitiers», Scuola cattolica (1941) 127-147; cf. 260-273; (1942) 186-201. 81 Cf. J. Huhn, Ursprung und Wesen des Bosen und Sünde nach der Lehre des Kirchenvaters Ambrosius (Paderborn 1933) 98-152. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS G65 Primo scilicet, ex dogmate universalitatis redemptionis (etiam infantium); quod quidem supponit aliquod universale peccatum. Secundo, ex praxi baptismi infantium; quae quidem sensum non haberet si non detur peccatum originale, cum iuxta Scripturam et Traditionem Baptismus conferatur in remissionem peccatorum (cf. supra, n. 666; item C. Gent. 4, 50). Tertio, ex dogmate de Immaculata Conceptione B. V.; quae effertur ut personale privilegium exemptionis a generali quadam lege qua omnes in peccato concipiuntur. Quarto, ex necessitate gratiae ad bonum etiam naturale fa­ ciendum. Quinto, ex transmissione poenae {puta mortis'} ex Adamo in posteros, quae clarissime proponitur in Genesi et epistola ad Roma­ nos, quaeque, sin minus iniusta, saltem inconvenienter fieri videtur nisi etiam ipsa culpa, in qua poena fundatur, transmitti intelligatur; haec tamen ratio est tantum probabilis, cum non videatur repugnare (imo quandoque contingat) ut per culpam parentum filii amittant bona quibus illi gaudebant, ita ut huiusmodi amissio sit parentibus proprie dicta poena, filiis vero mera sequela, (cf. 1-2, q. 87, a. 8).Ώ Sexto, existentia peccati originalis etiam suaderi potest cum Au­ gustino (C. lulian. 4. 6. 83; item passim in Opere imperfecto con­ tra Iulianum) et S. Thoma (C. Gent. 4. 52), ex quibusdam signis, seu ex magnitudine miseriae tum physicae tum moralis in qua inve­ nitur genus humanum; scilicet, ex malis physicis, doloribus et tri­ bulationibus moralibus provenientibus a causis tum personalibus tum externis, ex passionibus tantopere excitatis, ex universali con­ cupiscentia praecipue carnis, ex peccatis tam facile ac universaliter commissis. Nam, huiusmodi mala, quamvis absolute loquendo pro­ cedere possent ex ipsa natura pura nec originaliter lapsa, cui connaturales sunt tristes sequelae concupiscentiae, mortis, doloris et igno­ rantiae, tamen, attentis ex una parte eorum magnitudine et ex alia parte ipsa natura humana, in qua pars superior ac rationalis nata est dominari partem inferiorem unde ea mala procedunt, necnon bonitate divinae Providentiae, convenientem ac plenam explicatio82 Cf. A. Fernandez, «EI castigo de los hijos por los pecados de los padres», Estudios eclesiâsticos II (1923) 419426, et A. Landgraf, «Die Vererbung der Sünden der Eltern auf die Kinder nach der Lehre des 12. Jahrhunderts», Gregorianum XXI (1940) 203-247. 666 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE nem non obtinent nisi considerentur ut sequelae alicuius originalis et universalis culpae, humanam naturam inficientis.83 Propterea etiam apud pagane s philosophos et poëtas deprehen­ ditur aliqua indeterminata et confusa persuasio cuiusdam aetatis aureae, ex qua ceciderit genus humanum quaeque apud philosophos commiscetur cum doctrina de praeexistentia animarum ante unio­ nem cum corpore; nisi dicatur huiusmodi persuasio esse quaedam corrupta reliquia ipsius primaevae revelationis. 670. » I< 0 Obiectiones contra existentiam peccati originalis reduci pos­ sunt ad duas, quarum una petitur ex morali impossibilitate, seu ex oppositio­ ne cum divinis attributis iustitiae et bonitatis, altera ex physica ipsa impossibi­ litate transmissionis peccati Adae ad ceteros homines; utraque autem tangit indirecte ipsum problema de essentia huius peccati, de qua sermo erit in sequenti quaestione.*4 Obi. 1. Videtur repugnare divinae iustitiae quod peccatum unius aliis imputetur et quod per peccatum Adae ceteri constituantur peccatores, vel saltem absque sua culpa puniantur. Ceterum, etiam si, attenta sola iustitia, id possibile esset, tamen bonitati et sapientiae divinae obstaret quominus Deus ita res disponat ut per culpam unius hominis totum humanum genus in ruinam culpae vel poenae detrudatur. Resp. Obiecta oppositio cum divina iustitia removetur, si consideratur quod non imputatur aliis ipsum personale peccatum Adae, ac si istud fieret personale peccatum aliorum, sed tantum transmittitur aliis natura voluntarie expoliata ab Adamo, ita ut consequenter omnes homines constituantur in statu voluntariae expoliationis, ac pro tanto in statu peccati solummodo habi­ tualis. Quod quidem ideo fit, quia gratia elevationis collata fuit non ipsi Adae ut individual! personae, sed toti humanae naturae, quamvis in persona Adae, in qua ipsa humana natura eam elevationem voluntarie retinet aut vo­ luntarie amittit. Et haec dicimus iuxta probabiliorem huius mysterii explica­ 83 Ad rem S. Thomas, C. Gent. 4. 52: «Sic igitur huiusmodi defectus, quamvis na­ turales homini videantur, absolute considerando humanam naturam ex parte eius quod est in ea inferius, tamen considerando divinam Providentiam et dignitatem superioris partis humanae naturae, satis probabiliter probari potest huiusmodi defectus esse poenales. Et sic colligi potest humanum genus peccato aliquo originaliter esse infectum». Confer etiam: Le Bachelet, X., Le péché originel (éd. 3, Paris 1909) 108-113. Leduc, H., «Le péché originel et la raison», Revue du clergé français XXV (1901) 93-105. Loncke, J., «Perpenduntur argumenta rationis quoad peccati originalis existentiam», Collationes Brugenses XLIV (1948) 335-339. Philips, G., «De argumento augustiniano ex miseriis huius vitae desumpto pro existentia peccati originalis», Revue ecclésiastique de Liège XXVI (1934-35) 313-320. Refoule, F., «Misère des enfants et péché originel d'après saint Augustin», Revue thomiste LXIII (1963) 341-362. MIpse S. Thomas huiusmodi obiectiones colligit ac solvit in 1-2, q. 81, a. 1, et in C. Gent. 4. 52. Confer etiam J. Loncke, «Dogma peccati originalis contra obiectiones recentiores defenditur», Collationes Brugenses XLIV (1948) 359-363. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 667 tionem, infra assumendam (η. 683 sq), ubi de variis theologorum sententiis circa modum quo peccatum originale sit nobis vere voluntarium. Ex quo etiam solvitur incidens obiectio de poena, aliis iniuste illata ob culpam unius. Nam imprimis, occasione culpae Adae, evadunt culpabiles, modo praedicto, ac ideo poena digni, etiam ceteri homines, quamvis diversa ratione, quia nempe suscipiunt naturam voluntarie iam ac culpabiliter expo­ liatam. Ceterum, bona quibus tum Adam tum ceteri homines ita expoliantur, non sunt aliquid debitum humanae naturae, sed purum Dei donum, quod proinde potuit Deus ita velle conferre toti humanae naturae, ut eorum conser­ vatio vel amissio, pro tota ipsa humana natura, penderet a bona vel mala voluntate primi hominis, a quo ceteri eam naturam accipiunt. Obiecta praeterea oppositio cum divina bonitate et sapientia in hac ipsa electione, alligativa sortis aliorum voluntati unius, removetur per duplicem considerationem, iam adductam superius (n. 650) quoad ipsum personale pec­ catum Adae. Primo enim, conveniens est bonitati et sapientiae divinae ut omnia mo­ veat secundum propriam uniuscuiusque indolem, ac ideo donum elevationis hominum conferat iuxta propriam humanitatis indolem. Genus autem hu­ manum est unum quid, tum unitate naturae tum unitate originis, cum omnes ab uno primo homine per generationem procedant. Unde conveniens fuit ut huiusmodi unitas etiam in ordine elevationis servaretur, ita ut elevatio con­ ferretur directe ipsi uni naturae, tanquam eius propria ac directa dos, potiusquam singulis personis, et quidem inde ab initio in ipso primo homine, ex quo ad ceteros homines una cum ipsa natura transferretur. Ex quo necessario sequitur quod, semel amissa in ipso primo homine huiusmodi elevatione, eadem natura, iam expoliata et sua propria dote privata, ceteris per genera­ tionem transmittatur, qui inde naturae peccato vel originis labe recte inqui­ nari dicuntur (1-2, q. 81, a. 1; C. Gent. 4. 52). Secundo, nec ipsa certa praevisio peccati Adae, quo tota natura ita inqui­ naretur ac totum humanum genus in ruinam traheretur, debuit divinam pro­ videntiam deterrere ab huiusmodi alligativa ac communitaria elevatione, tum quia ipsa erat in se bona ac sola congruens praedicto modo agendi divinae pro­ videntiae (propterea Deus permisit ipsum peccatum angelorum, etsi non reformabile per poenitentiam), tum quia Deus capax erat ex ipso permisso lapsu humanitatis extrahendi aliquod magnum bonum, quod etiam directe intendere potuit, scilicet illius restitutionem per altiorem gratiam Christi re­ demptoris, quae lapsum ipsum ita funditus delevit ut veluti in «felicem culpam» transferret (cf. supra, n. 650; cf. 3 p., q. 1, a. 3, ad 3). 671. Obi. 2. Etiam admissa inquinatione naturae in Adamo ex eius peccato personali, non videtur quomodo in posteros transmitti potuerit. Nam imprimis, ea inquinatio, quamvis sit in natura, non tamen ita eam afficit ut fiat aliquid ipsi intrinsecum ac naturale, nec ideo cum ea necessario transmit­ titur, ut patet de aliis defectibus naturam afficientibus et nominatim de ipsis peccatis personalibus. Praeterea, subtectum peccati non est tota natura sed sola anima, haec autem per generationem non traducitur sicut corpus, sed immediate a Deo creatur. Tandem, illi saltem parentes, qui ab originali pec- 668 >>" Il I DE DEO CREANTE ET ELEVANTE cato sunt mundati, nequeunt naturam infectam filiis communicare, cum nemo det quod non habet. Resp. Praefata inquinatio, quamvis non afficiat aut immutet intrinsece naturam, tamen afficit naturam directe ut naturam, nec tantum indirecte et mediante persona, sicut peccata actualia, ac ideo est ipsi naturae veluti morali funiculo alligata et cum ea necessario transmittitur. Cuius ratio est quia ipsum «donum [per cuius privationem natura inquinata est] quodammodo fuit na­ turale, non quasi ex principiis naturae causatum, sed quia sic fuit homini datum ut simul cum natura propagaretur» (C. Gent. 4. 52, ad obi. 6). Subiectum ultimum ac simpliciter peccati originalis est ipsa humana natura, anima vero est tantum subiectum proximum, eo quod peccatum totius naturae nonnisi in anima spirituali subiectari possit; unde anima vehit in se peccatum totius naturae nec ob aliam rationem nisi quia est forma naturae. Quapropter, etsi anima directe non traducatur, sed a Deo creetur, tamen per directam formationem corporis, requirentis talem animam, virtus generativa operatur dispositive ad inducendam ipsam animam, ita ut tota natura per generationem traduci dicatur, qua mediante, anima ipsa inquinatur (1-2, q 81, a. 1, ad 2; C. Gent. 4. 52, ad obi. 3). Quamvis iusti parentes non habeant amplius peccatum originale, in sua persona et in sua individual! natura prout subest personae, habent tamen virtutem ad traducendam communem naturam, cui originale peccatum manet iugiter moraliter alligatum, ac ita non habentes peccatum originale illud trans­ mittere possunt, quia habent ac transmittunt communem naturam, ratione cuius aliae personae eam suscipiendo inquinantur. Quo sensu dici potest cum S. Thoma peccatum originale manere in iusto generante non «in quantum est persona quaedam... sed in quantum est generationis principium» (C. Gent. 4. 52, ad obi. 11; 1-2, q. 81, a. 3, ad 2). 672. Nota 1. De individuo peccato quod transmittitur. Solum primum peccatum primi hominis, seu ipsius Adae, transmittitur estque causa nostri peccati originalis. Ratio est quia ex una parte per primum peccatum (quodcumque illud fuerit) iam inquinata est natura, utpote privata dono iustitiae originalis tanquam dote ipsius naturae, adeoque subsequentia peccata se habent mere ut personalia, et ex alia parte vir, non mulier, est praecipuum principium generationis (quamvis etiam mulier sit activum prin­ cipium) et constitutus est prima origo ac caput generis humani, ut constat ex tota narratione genesiaca de formatione Evae ex corpore Adae (1-2, q. 81, a. 2). Unde non transmittitur quodlibet subsequens peccatum ipsius Adae, utpote mere personale. Quidam disputant num, si Ada prius peccasset alio peccato quam transgrediendo Dei mandatum de quo in Genesi, illud trans­ mitteretur. Cui quaestioni communiter affirmative respondetur ac responden­ dum est; ipsa tamen quaestio ipso suo supposito destituitur, nam, ut supra dictum est (n. 653), primum Adae peccatum non fuit nec esse potuit aliud quam superbia. Nec transmitttitur peccatum Evae, ut patet ex supradicta ratione et con­ firmatur ex sensu Traditionis, fundato in verbis Apostoli, Rom. 5. 12: «Per DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 669 unum hominem peccatum in hunc mundum intravit»; nec obstant verba Gen. 3. 15-20; Psal. 50. 7; Eccli. 25. 33 (supra, n. 662), ut intuenti facile patet. Unde si Eva peccasset, Adamo non peccante, non fuisset peccatum originale; esset vero si vicissim solus Ada peccasset (1-2, q. 81, a. 5; De malo q. 4, a. 7, ad 4 et 5; In 2 Sent., dist. 31, q. 1, a. 2, ad 4, in quo postremo loco S. Doctor peregrine docuerat quod in priori casu Eva transmississet filiis non ipsum peccatum sed tantum defectus corporales).8’ Nec transmittuntur peccata ceterorum hominum, saltem subsequentia peccatum Adae, ut constat ex dictis et admittitur ab omnibus (1-2, q. 81, a. 1 et 2; De malo, q. 4, a. 8). Quoad hypothesim autem quod Ada non peccasset, num primum peccatum commissum ab aliquo ex eius filiis transmissum fuis­ set, tanquam originale peccatum, filiis istius per successivas generationes, alii affirmant, ut Billot, Pègues, Boyer et Kors,85 86 quia ab illo primitus infecta fuisset natura et quia id videtur bis affirmare S. Thomas.87 Alii vero longe probabilius negant, ut Suarez (De vitiis et peccatis, disp. 8, a. 3, n. 9), Bellarminus, Valentia, Medina, Becanus, Tanner, Salmanticenses, Gonet, Silvius, Billuart (De peccatis, diss. 6, a. 3), Palmieri, Mazzella, Beraza, Hugon, quia solus Adam intelligitur constitutus ut caput et principium totius humanitatis idque congruit cum tota doctrina ipsius S. Thomae, quidquid sit de ambiguis duobus illis locis in quibus contrarium docere videtur.88 673. Nota 2. De modo sive medio quo peccatum originale trans­ mittitur, SEU PER VERAM, SOLAM AC NATURALEM GENERATIONEM, TANQUAM PER MERAM CONDITIONEM.89 85 A. Stolz dissonat a communi choro theologorum scribens: «Etiam si unus tan­ tum protoparentum peccasset, natura humana corrupta fuisset ideoque integritas non potuisset transmitti et peccatum originale adfuisset. S. Thomas contrarium tenet ex praesupposito physiologico falso, virtutem activam in generatione humana non convenire nisi semini patris» (Anthropologia theologica [Friburgi Br. 1940] 89). 86 Op. cit. (supra, in n. 656) 131, 151. 87 In 2 Sent., dist. 33, q. 1, a. 1, ad 3: «In quocumque autem homine fuisset in­ venta humana natura, per peccatum ipsius poterat corrumpi in eo et in his qui ab eo descenderunt». De malo, q. 5, a. 4, ad 8: «Si ergo aliquis ex posteris Adam peccasset, eo non peccante, moreretur quidem propter suum peccatum actuale sicut Adam mortuus fuit, sed posteri eius morerentur propter peccatum originale». 88 De illorum duorum locorum authenticitate dubium movetur a modernis criticis (cf. Bulletin thomiste [1927], p. 81, n. 34). Quod attinet secundum, videtur contradicere paulo anteriori loco eiusdem De malo, q. 4, a. 8, obi. 5 et ad 5, ubi S. Doctor videtur simpliciter admittere hanc assertionem: «Natura humana fuit in primo homine sicut in primo principio, et ideo potuit in eo corrumpi, non autem in aliis» atque respuere hanc obiectionem illi contrariam: «Sed contra, si primo homine non peccante aliquis postero­ rum eius peccasset, corrupta fuisset in eo natura humana et talem transmisisset in poste­ ros; et tamen in eo non fuisset humana natura sicut in primo principio. Non ergo requi­ ritur ad transfusionem originalis peccati quod natura humana corrumpatur per primum naturae principium». 89 1-2, q. 83, a. 1; De malo, q. 4, a. 1. Beraza, B., De Deo elevante. De peccato originali. De novissimis (Bilbao 1924) 366-374. Gibelltni, R., «La generazione come mezzo di trasmissione dei peccato originale nel decreto tridentino ’De peccato originali’», Studia Patavina III (1956) 389-420.—«La generazione come mezzo di trasmissione dei peccato originale nel decreto tridentino ’De I /, f k» 1’ } i ’(1 ‘J ! ’ ’■t' I. ■· ki ·■ i ' j, *) ■t• B ! Transmissionem peccati fieri per veram generationem est de fide definita, saltem a Magisterio ordinario, et proximum fidei ex Conc. Trid. Etenim Con­ cilium docet Adae praevaricationem «eius propagini nocuisse» (sess. 5, can. 2), peccatum originale «propagatione transfundi» (can. 3; verba autem «pro­ pago et propagatio» generationem indicant), «generatione trahi» (can. 4: «Ut in eis generatione mundetur, quod generatione traxerunt») (tres istos canones retulimus supra, in n. 661), «ex semine Adae» per conceptionem et nativi­ tatem propagari (sess. 6, cap. 3: «Homines, nisi ex semine Adae propagati nascerentur, non nascerentur iniusti, cum ea propagatione per ipsum, dum concipiuntur, propriam iniustitiam contrahant», Denz. 1523). Idipsum passim asserunt Patres, ut constat vel ex paucis testimoniis sup­ ra relatis (n. 668). Sit pro ceteris Augustinus, qui tam tenaciter huic veritati adhaesit ut paratus esset docere ipsum animae generativum traducianismum, ut inde facilius ac securius, prout ipsi videbatur, ipsa veritas existentiae pec­ cati originalis defenderet (cf. supra, n. 512): «[Omnes peccaverunt] propter originem seminis, unde omnes futuri erant; secundum quam originem omnes in illo uno erant, et hi omnes unus ille erant, qui in seipsis nulli adhuc erant» (Opus imp. contra lulian. 4. 104, ML 45. 1400 sq.); «Nuptiae tamen, etiam nunc laudabiles sunt, quia neque instituunt hoc malum [libidinis] in hominibus, sed inveniunt; et eo malo bene utuntur intentione generandi, quamvis trahant inde, qui generantur, originale peccatum, propter quod sunt regenerandi» (ibid. 2. 45, col. 1161); «Baptismatis munus... contra originale peccatum donatum est, ut quod generatione attractum est, regeneratione detrahatur» (Enchir. 64, ML 40. 262). Ratio ipsa id ostendit; nam, cum peccatum originale afficiat ipsam naturam, eo modo traducitur quo ipsa natura; haec autem traducitur per generationem. 674. Transmissionem peccati fieri per solam generationem, est saltem theologice certum, tum quia praefata Magisterii documenta non aliud modum transmissionis assignant tum quia Conc. Trid. explicite docet quod homines peccatum non contraherent «nisi ex semine Adae propagati nascerentur»; in qua veritate, ut notavimus supra (n. 528), fundatur alia veritas monogenismi, seu originis omnium hominum ab uno Adamo.50 Idipsum colligitur ex Patribus et ex supradicta ratione, nam nonnisi per generationem natura transmitti potest ab uno ad alterum. Unde peccatum non contraheret qui a Deo immediate crearetur vel ex iustificatione’ e documenti recenti dei magistero», ibid. IV (1957) 3-32.—La generatione come mezzo di trasmissione del peccato originale, Maderno sul Garda 1965. Letter, P. de, «The transmission of original sin», Irish theological quarterly XXIV (1957) 339-345. Mitterer, A., Dogma und Biologie der Heiligen Familie nach dem Weltbild des Hl. Thomas von Aquin und dem Gegenwart (Wien 1952) 31-51. Romuald de Palma, «Las causas de la transmision del pecado original», Estudios franciscanos (1927) 210 sqq. "Inepte igitur J. de Fraixe, La Bible et l'origine de l’homme (Paris 1961) 109-123, docet solam transmissionem originalis peccati a Concilio definiri, modum vero transmis­ sionis pertinere ad meram theologicam explicationem. Vide crisim illius operis in Recher­ ches de science religieuse LI (1963) 633-635. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 671 carne Adae miraculose efformarctur, puta ad modum quo Eva formata est (1-2, q. 81, a. 4). Ceterum, nec peccatum contraxissent qui ab Adamo gene­ rati fuissent antequam peccaret, nec potuissent attingi a subsequent! peccato Adae, quia iam constituti essent in iustitia originali. Num autem filii illorum, generati post Adae peccatum, accepissent iustitiam originalem ratione proxi­ morum parentum, an peccatum originale ratione primi parentis, dubium est, etsi alterum probabilius videatur. Transmissionem peccati fieri per naturalem generationem, seu per utrius­ que sexus commixtionem, patet ex necessitate descendendi ab Adamo, quod nequit fieri nisi per utrumque virile ac femineum semen ex Adamo derivatum. Nam miraculosa nec naturalis conceptio non aliter fieri potest quam per miraculosam formationem seminis virtute divina, ut factum est in generatione Christi, non vero in generatione loannis Baptistae, quamvis mater istius mi­ raculose a sua sterilitate sanata fuerit.91 Ex quibus omnibus patet sequentes personas peccato originali non attin­ gi, scilicet: Adamum, qui habuit tantum peccatum personale (tamen originale originans); Evam, quae neque originale originatum neque originans habuit, sed peccatum simpliciter personale; Christum, quia non generatum ex Adamo (ceterum, etiam si fuisset ex Adamo originatus, non potuisset eius natura contrahere peccatum, utpote Verbo unita); B. Virginem ex puro privilegio; eum qui a Deo immediate crearetur vel miraculose ex carne humana forma­ retur, eiusque totam progeniem; probabiliter etiam eum qui miraculose (ut Christus), vel forte virginaliter (per parthenogenesim, si possibilis sit), gene­ raretur, supernaturaliter nempe vel naturaliter suppleto virili semine.92 675. Generationem autem esse meram transmissionis peccati conditio­ nem, nec proprie causam, ex eo patet quod proprius effectus generationis non alius est quam productio corporis, taliter dispositi ut sibi exigat infusionem animae a Deo creatae; in quo quidem nihil malum aut inquinatum per se in­ currit. Cum tamen huiusmodi naturae, per generationem productae, lege hereditaria debeatur originale peccatum (cuius proinde propria ac moralis causa est ipsum Adae peccatum), generatio fit per accidens necessarium vehi­ culum istius peccati, quod ceteroquin (ut ostendetur in quaestione sequenti) non in aliquo positivo formaliter consistit, sed in privatione iustitiae originalis, seu tum gratiae sanctificantis tum naturalis integritatis qua inordinata concu­ piscentia impediebatur. Ceterum, cum quidam theologi mediaevales essentiam peccati originalis reposuerint in hac ipsa concupiscentia, tanquam positive vitiata in corpore et ex corpore animam vitiante (cf. infra, n. 678), consequenter causam proximam transmissionis peccati (vel potius modum quo generatio evadit conditio trans­ missionis peccati} reposuerunt in quodam physico influxu ipsius concupiscen- 91 Cf. 3 p., q. 15, a. 1, ad 2; q. 31, a. 7; C. Geni. 4. 52; De malo, q. 4, a. 7, ad 6. 92 De hoc tamen a quibusdam disputatur, qui putant ex qualibet generatione ex Adamo, etiam mediante sola matre, peccatum originale contrahi, eo quod ovulum feminimum, aequa atque activa ratione ac semen virile, concurrat ad generationem. ■ 672 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE tiae quae exercetur in actu generationis, vel ipsius seminis physice infecti, vel ipsius corporis ad cuius contactum anima infusa contaminaretur.93 QUAESTIO IX. DE ESSENTIA PECCATI ORIGINALIS*4 I. SENSUS QUAESTIONIS. 676. Quamvis Conc. Trid. consulto abstinuerit a determinan­ da essentia peccati originalis idque reliquerit doctorum disputatio­ nibus, ut patet ex ipsis Actis, tamen in definienda illius existentia, ipsam quoque essentiam generali modo necessario describere debuit et aliquos disputationis limites assignavit, quos transgredi non licet et intra quos determinatio essentiae illius peccati quaerenda est. ii I k I I I I Pn r t> I I 93 Huiusmodi tamen expressiones non sunt, apud omnes saltem illos doctores, in sensu physico ac materiali nimis urgendae, sed potius rimari debent iuxta id quod de facto docent de ipsa essentia peccati originalis. Similes enim fortiores expressiones occur­ runt etiam apud Augustinum, imo apud ipsum S. Thomam, qui tamen aliter sentit de essentia peccati originalis. Augustinus: «Ex hac, inquam, concupiscentia camis, tanquam filia peccati..., quae­ cumque nascitur proles, originali est obligata peccato» (De nupt. et conc. 1. 24. 27, NIL 44. 429: cf. 2. 21. 36). «Eo malo [libidinis] bene utuntur intentione generandi, quamvis trahant inde, qui generantur, originale peccatum» (Opus imperf. contra lulian. 2. 45, NIL 45. 1161). «Profecto aut utrumque [i. e. anima et corpus] vitiatum ex homine trahitur, aut alterum [i. e. anima] in altero tanquam in vitiato vase corrumpitur» (Contra lulian. 5. 4. 177, NIL 44. 794). Cf. Beraza, op. cit. (supra, in n. 673) 372-374. S. Thomas, In 2 Sent., dist. 30, q. 1, a. 2, ad 3-5, videtur transmissionem peccati tribuere ipsi semini, «habenti in se infectionem non in actu sed in virtute», quatenus «ex semine generatur corpus tali ordine [corporis ad animam] destitutum: unde et anima quae tali corpori infunditur, deordinationem corporis contrahit, ex hoc ipso quod huius­ modi corporis forma efficitur». Quidam (ut Caietanus, In 1-2, q. 81, a. 1, n. 3) putant S. Thomam iuniorem in hoc loco sensisse cum aliis praedictis theologis mediaevalibus et subinde seniorem mutasse sententiam. Attamen, ex his quae ipse ibid., a. 3, dicit de concupiscentia tanquam mero materiali elemento peccati originalis quaeque perfecte quadrant cum doctrina ipsius Sum­ mae Theologicae, non videtur vera haberi mutatio apud S. Doctorem nisi quoad mitiga­ tionem expressionis. Quidquid sit, S. Doctor in 1-2, q. 81, a. 1, explicite reicit explica­ tionem praefatorum doctorum, et in De malo, q. 4, a. 1, ad 9, explicat quomodo in sensu mere intentionali ac morali intelligenda sit virtus seminis in transmissionem peccati; «Corruptio quae est in came, est quidem actus naturalis, sed intentione et virtute moralis. Ex peccao enim primi parentis destituta est caro eius illa virtute ut ex ea possit decidi semen per quod originalis iustitia in alios propagetur; et sic in semine defectus huius virtutis est defectus moralis corruptionis et quaedam intentio eius... Et ex hoc etiam est ibi virtus ad similem imnerfectionem, sicut est ibi virtus ad productionem humanae naturae in prole generata». 941-2, q. 81-83. Praeterea, 1 p., q. 100, a. 1. In 2 Sent., dist. 30, q. 1, a. 2; dist., 31, q. 1, a. 1-2; dist. 35, q. 1, a. 3; C. Gent. 4. 52; De malo, q. 4. Praeter bibliographies relatas in n. 632, 634 sq., 656, 678, confer peculiariter: Alcantara, P. de, «Esencia y transmisiôn dei pecado original», XVII Semana espafiola de teologia 1957 (Madrid 1960) 113-135. Ales, A. d', «Justice primitive et péché originel d’après un livre récent», Nouvelle revue théologique L (1923) 416-427. Baets, M. de, De ratione et natura peccati originalis, Lovanii 1899. Becker, L. B., «Zur Frage des Schuldcharakters der Erbsünde», Zeitschrift fur katholische Théologie XLVIII (1924) 59-82.—«Das Geheimnis der Übertragung der DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 673 Hoc scilicet peccatum primo importat amissionem iustitiae ori­ ginalis, quam habuit Ada (est nempe, iuxta verba Concilii, mors animae, «adeoque amissio gratiae sanctificantis», et «sanctitatis et iustitiae perditio», quod potest referri simul ad gratiam sanctifican­ tem et reliquam rectitudinem, seu immunitatem a concupiscentia et alia dona); secundo, est verum ac proprie dictum peccatum, seu ve­ rus reatus et vera culpa, nec mera poena sive sequela peccati («Ve­ ram et propriam peccati rationem habet»). Primum elementum amissionis iustitiae originalis refertur ad physicam essentiam huius peccati quod, cum non sit actuale, ut patet, sed tantum habituale, necessario consistit in aliqua deordinatione relicta ab aliquo actuali peccato; alterum vero elementum constituit illius essentiam mora­ lem, seu rationem peccati qua talis, quae nequit esse nisi ratio voluntareitatis, provenientis in peccato habituali ex sua causali con­ nexione cum ipso peccato actuali (cf. dicta superius, n. 657). Porro inquirunt doctores in ulteriorem determinationem utrius­ que elementi: Primo scilicet quid proprie ac formaliter constituat Erbsiinde», ibid. XLIX (1925) 24-41.—«Zur Theodizee der Erbsiinde», Theologischpraktische Quartalschrift LXXXIX (1926) 472-481. Bittremieux, J., «De materiali peccati originalis iuxta S. Thomam», Divus Thomas (Piacenza) XXI (1928) 573-606. Capmany, J., «Solidaridad del linaje humano con Adân en el pecado original originante», XVII Semana espanola de teologia 1957 (Madrid 1960) 43-75. Coppens, J., «Une controverse récente sur la nature du péché originel», Ephemeri­ des theologicae Lovanienses I (1924) 185-191. Dalmau, J., «Voluntariedad del pecado original y aplicaciones que de ella da Santo Tomas», Estudios eclesiâsticos IX (1930) 188-212. Gspann, J. Chr., «Das elementum materiale der Erbsiinde», Theologische Quartalschrift (1926) 108 sqq. Hocedez, E., «Notre solidarité en Jésus-Christ et en Adam», Gregorianum XIII (1932) 373-403. Kong, F., «Kollektivschuld und Erbschuld», Zeitschrift fiir katholische Théologie LXXII (1950) 40-65. Kors, J. B., La justice primitive et le péché originel d'après saint Thomas. Les sour­ ces. La doctrine, Kain 1922. Lottin, O., «Les théories du péché originel au ΧΙΓ siècle», Recherches de théolo­ gie ancienne et médiévale XI (1939) 17-32; XII (1940) 78-103, 236-274. Cf. alia scripta infra, n. 678. Martin, R., «La doctrina sobre el pecado original en la Summa contra Gentiles», Cienda tomista X (1914-15) 389-400. Cf. alios articulos infra, n. 678. Peinado, M., «La voluntariedad del pecado original en los teologos dei siglo XVI y primera mitad dei XVII», Archivo teolôgico granadino VIII (1945) 9-56. Rahner, K., «Zum theologischen Begriff der Konkupiszenz», Zeitschrift fiir katho­ lische Théologie LXV (1941) 61-80. Teixidor, L., «Algo acerca del pecado original y de la concupiscenda segùn Santo Tomas», Estudios eclesiâsticos X (1931) 364-384. Van Hove, A., «De voluntareitate peccati originalis», Collectanea Mechliniensia XXV (1936) 380-383. Verriele, A., Le surnaturel en nous et le péché originel, Paris 1934. 22 . 674 .... ............... ■ .-.Taaft?-·. · DE DEO CREANTE ET ELEVANTE physicam essentiam peccati originalis, utrum nempe ipsa privatio gratiae sanctificantis an deordinata aliqua concupiscentia sive priva­ tio rectitudinis appetitus (nam privatio ceterorum donorum, seu mors, dolor et ignorantia, vix rationabiliter in causam vocari pos­ sunt, nec de facto vocantur, cum sint aliquid manifeste secundarium, praecipue sub ratione moralitatis). Secundo, quo sensu in huiusmodi privatione verificetur ipsa moralis essentia peccati, quae est ratio voluntareitatis, seu quomodo ea privatio vere ac proprie voluntaria dici possit, cum non pendeat a voluntario actu ipsius personae, sed alterius, sive primi parentis. II. ERRORES ET CONTROVERSIAE. 677. Quoad primam quaestionem de physica essentia, omnes J ! dicendi modi ad duas sententias reducuntur, prout ea essentia repo­ nitur, saltem formaliter ac principaliter, in concupiscentia (uno vel alio modo intellecta), vel e converso in ipsa privatione gratiae san­ ctificantis. Prior sententia, reponens essentiam peccati originalis in ipsa concupiscentia et excludens formaliter privationem gratiae sanctifi­ cantis, dividitur in quatuor opiniones, iuxta modum quo concupis­ centia intelligitur; quarum opinionum duae sunt aliunde haereticae, Protestantium scilicet et Baianorum, duae vero versantur inter scholasticos tam antiquiores quam moderniores. Protestantes, concupiscentiam, in qua dicunt residere peccatum originale, accipiunt ut totalem corruptionem ipsius naturae, seu ut afficientem ipsam substantiam hominis. Cum enim doceant ipsam iustitiam originalem fuisse aliquid essentiale humanae naturae ac veluti partem constitutivam illius (cf. supra, n. 592), logice inferunt peccatum originale, sive amissionem eiusmodi iustitiae, esse essen­ tialem ac radicalem deordinationem ipsius naturae. Concupiscen­ tiam autem appellant tum hanc ipsam essentialem deordinationem tum deordinatos motus appetitus per quos illa sese manifestat. Hinc inferunt hanc concupiscentiam importare incapacitatem ad bonum quodlibet operandum; ipsam esse aliquam positivam facul­ tatem qua malum sive peccatum naturaliter ac necessario produci­ tur; huiusmodi originale peccatum nulla ratione esse voluntarium sed totam eius rationem reduci ad naturalem ac physicam deordina- , I>E CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 675 tionem; ipsum immutatum manere etiam in renatis ac iustificatis, . . * 95 quamvis eis non imputetur. Baiani essentiam peccati originalis reponunt in concupiscentia habituali, distincta a natura hominis, qua ipsa natura accidentaliter vitiata et infecta est, quemadmodum corpus afficitur infirmitate; nam iustitia originalis, in cuius amissione peccatum illud consistit, ita debebatur naturae, ut sine illa haec amittat ipsam naturalem har­ moniam et animae sanitatem (cf. supra, n. 593). In huiusmodi con­ cupiscentia, sive naturali deordinatione, formaliter ac totaliter con­ sistit peccatum originale, quin addenda sit ulla ratio voluntareitatis aut connexio cum voluntario Adae peccato.96 In renatis haec concu­ piscentia manet, attamen non solum non imputatur, sed nec am­ plius retinet rationem peccati, quia non dominatur, ratione auxilii gratiae. Eadem est quoad essentiam sententia lansenistarum, quamvis invocent etiam rationem voluntareitatis, non tamen ad constituen­ dam ipsam essentiam peccati sed tantum ad excusandam divinam Providentiam, seu ad hoc ut ipsa existentia peccati originalis non videatur repugnare divinis attributis iustitiae et misericordiae. 95Lutherus: «Massa ex qua conceptus sum tota est vitio et peccato corrupta. Ma­ teria ipsa est vitiata» (Explic. psal. SO, apud Bellarminum, De amissione gratiae, I. 5, c. 1); «[Peccatum originale] est non tantum privatio qualitatis in voluntate... sed prorsus privatio universae rectitudinis et potentiae omnium virium tam corporis quam animae ac totius hominis interioris et exterioris» (In ep. ad Rom., ed. I. Ficker, Scholien 143 sq.). Calvinus: «Videtur ergo peccatum originale [esse] haereditaria naturae nostrae pravitas et corruptio, in omnes animae partes diffusa... Iam ob talem dumtaxat corruptio­ Illi nem damnati merito convictique coram Deo tenemur, cum nihil est acceptum, nisi iustitia, innocentia, puritas. Neque ista est alieni debiti obligatio... Qui dixerunt esse concupis­ centiam, non nimis alieno verbo usi sunt, si modo adderetur... totum hominem non aliud ex seipso esse quam concupiscentiam» (Institutiones, 1. 2, c. 1, n. 8). Theologus lutheranus Mathias Flacius Illyricus (f 1575) eousque hanc doctrinam exaggeravit ut peccatum originale conceperit tanquam aliquam substantiam peccaminosam, vel novam formam substantialem, in quam homo, prius factus ad imaginem Dei, conver­ sus fuerit, asumens substantialem imaginem diaboli. Generalem hanc doctrinam sufficienter expositam habes in Dictionnaire de théologie catholique, praecipue ad voces: «Luther» et «Calvinisme». Confer praeterea W. Braun, Die Bedeutung der Concupiscent in Luthers Leben und Lehre, Berlin 1908, et D. Bellucci, Fede e giustificazione in Lutero (Roma 1963) 65-95. Ad rei intelligentiam faciunt etiam quae dicimus infra in tractatu De Gratia circa protestanticam doctrinam de essentia gra­ tiae et iustificationis (n. 758 sq., 958). Benignam interpretationem doctrinae lutheranae de essentia peccati originalis pro­ ponit Z. Alszeghy, «II peccato originale nelle professioni di fede luterane», Gregorianum XLVII (1966) 86-100. 90 De hoc graviori errore tum Baii tum Protestantium, necnon de altero Protestan­ tium errore circa totalem et intrinsecam naturae corruptionem (cf. supra, n. 592 sq.), quorum uterque damnatus est a Conc. Trid. et Pio V, directe hic non amplius occupamur, quoniam respicit ac reicit ipsam existentiam peccati originalis, qualiter intelligitur ab Ecclesia, dc qua actum est in quaestione praecedenti. 676 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE Ad eandem sententiam pariter accesserunt aliqui catholici semirationalistae saeculi elapsi, nominatim G. Hermes, congruenter cum simili doctrina circa iustitiam originalem (cf. supra, n. 595).” ■· » > »h t I i* I< I · tI Ji I f . r v •fl •I · 4 Γ «I I <1 678. Plures theologi mediaevales, commoti quibusdam expressionibus Augustini, prementis momentum concupiscentiae in sua doctrina de peccato originali,’* 3* essentiam huius peccati reposuerunt in concupiscentia, intellecta non ut mere naturali, sed ut ulterius positive vitiata in ipso corpore et ex contactu cum corpore vitiante ipsam animam, ita ut per corporalem genera­ tionem naturaliter transmittatur. Ita praecipue Petrus Lombardus, Gandulphus Bononiensis, Robertus Melodunensis, Stephanus Langton, Rolandus Cremonensis, Henricus Gandavensis (t 1293) et Gregorius Ariminensis (t 1358), quorum duo postremi loquuntur distincte de quadam morbida qua­ litate corporis, afficiente ipsam animam." Ceterum, hi doctores tum a Protestatnibus tum a Baianis in hoc distinguuntur quod praefatae inordinationi concupiscentiae addunt rationem voluntareitatis, provenientis ex voluntario peccato Adae, ex quo ea fit proprie peccatum, et quod dicunt in renatis eam 5,7 Sententia ipsius Baii de peccato originali continetur in septem propositionibus (prop. 46-52), damnatis a Pio V a. 1567, quarum praecipuae sunt: «46. Ad rationem et definitionem peccati non pertinet voluntarium, nec definitionis quaestio est, sed causae originis, utrum omne peccatum debeat esse voluntarium. 47. Unde peccatum originis vere habet rationem peccati sine ulla relatione ac respectu ad voluntatem, a qua originem habuit. 48. Peccatum originis est habituali parvuli voluntate voluntarium, et habitualiter dominatur parvulofs] eo quod non gerit contrarium voluntatis arbitrium» (Denz. 19461948). Cf. J. Loncke, «Dc natura peccati originalis iuxta Baium et lansenium», Collationes Brugenses XLIV (1948) 262-266. Ad rem faciunt etiam quae dicimus infra in tractatu De Gratia circa doctrinam baianam de natura gratiae et iustificationis (n. 760, 958). 98 Tamen Augustinus continuo distinguit inter «concupiscentiam et eius reatum», declarans concupiscentiam «etiamsi vocatur peccatum, non utique quia peccatum est, sed quia peccato facta est, sic vocatur» (C. duas epist. pelag. 1. 13. 27, sq.) et «peccatum dicitur, quia peccato facta est, appetitque peccare: reatus eius regeneratione solutus est, conflictus eius ad agonem relictus est» (Opus imp. c. Iulian. 1. 71; cf. Contra Iulian. 6. 19. 60; De nupt. et concup. 1. 23. 25). Quas expressiones repetit ipsum Conc. Trid. in sua definitione. Circa Augustini doctrinam, praeter auctores supra relatos (n. 666), confer: Donau, F., «La pensée de saint Augustin sur la nature du péché originel», Revue apologétique XXXIV (1922 ) 414-425. Espenberger, J. N., Die Elemente der Erbsünde nach Augustin und der Erühscholastik, Mainz 1905. Orbe, R., «San Agustin y el problema de la concupiscenda en su marco historico», Revista espanola de teologia I (1941) 313-337. Portalie, E., «Augustin (saint)», Dictionnaire de théologie catholique 1-2 (Paris 1902) 2395-2397. Staffner, H., «Die Lehre des hl. Augustinus über das Wesen der Erbsünde», Zeitschrift fur katholische Théologie LXXIX (1957 ) 385-416. "Petrus Lombardus: «Caro enim per peccatum corrupta fuit in Adam, adeo ut, cum ante peccatum vir et mulier sine incentivo libidinis et concupiscentiae fervore possent convenire, essetque ’thorus immaculatus’ [Hebr. 13. 4], iam post peccatum non valeat fieri carnalis copula absque libidinosa concupiscentia, quae semper vitium est, et etiam culpa, nisi excusetur per bona coniugii. In concupiscentia igitur et libidine concipitur caro formanda in corpus prolis. Unde caro ipsa, quae concipitur in vitiosa concupiscentia, polluitur et corrumpitur; ex cuius contactu anima, cum infunditur, maculam trahit, qua polluitur et fit rea, id est vitium concupiscentiae, quod est originale peccatum» (Sent., 1. 2, dist. 31, c. 4, ed. Quaracchi, p. 469 sq.). DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 677 inordinationem non amplius esse peccatum (aliqui tamen dicunt tantum eam non imputari).*1 Aliqui theologi moderni, ut R. Martin, Bittremieux, Kors, D’Alès, San­ ders et Van Hove (supra relati, n. 634), consequenter ad suam doctrinam de iustitia originali, consistente essentialiter non in gratia sanctificante sed in naturali rectitudine rationis praeternaturaliter homini collata, docuerunt pari­ ter peccatum originale essentialiter ac formaliter consistere, non in amissione gratiae, sed in amissione illius naturalis rectitudinis praeternaturaliter collatae, quae cum quibusdam vocari potest concupiscentia spiritualis cuique adnectitur, tanquam materiale aut consecutivum elementum, concupiscentia sensibilis ac communiter dicta. Quae quidem sententia est aliquid medium inter ceteras sententias de proprie dicta concupiscentia et sententiam mox referendam de privatione gratiae sanctificantis, tanquam essentiali ac formali constitutivo peccati originalis. 679. Secunda igitur ac longe communior sententia ea est quae, sicut iustitiam originalem reponit essentialiter in gratia sanctificante (cf. supra, n. 635 sq.), ita pariter peccatum originale in istius amis­ sione constituit. Est tamen aliquod secundarium discrimen inter patronos huius Henri eus Gandavensis docet explicite peccatum originale consistere in ipsa infectio­ ne corporis Adae, sive «dispositione morbosa naturae», qua inficitur ipsa anima quaeque necessario transmittitur in quodlibet corpus, quod ex illo quomodolibet formetur, etiam sine generatione (puta miraculose ex manu vel pede parentis): «Ipsa natura infecta quasi materialiter originalis peccati in se habet radicem; ita quod quicquid de illa formatur necesse est quod anima eius ex coniunctione cum illo contrahat originale... Dicendum ergo, quod traductio originalis est propter dispositionem morbosam nature, ex voluntate pec­ catrice primi parentis producte, non ex aliqua actione proximi generantis. Ita quod qua­ cumque substancia materiali traducta per generacionem naturalem per medios genitores ex primo parente, sive sit in semine unius parentis, vel amborum, sive in substancia membri, ut in manu vel pede, quicquid ex illa generetur [i. e. quomodolibet procedat, etiam absque vera generatione], sive miraculose, sive quocumque alio modo, nisi substan­ tia illa materialis prius purgetur a dicta morbosa disposicione, ex coniunctione cum corpore formato ex illa materia contrahit anima originale peccatum» (Quodl. 1, q. 21. Apud R. M. Martin, La controverse sur le péché originel au début du XIVe siècle. Textes inédits [Louvain 1930] 7). 1 Sententiam horum theologorum, quae ex quadam reactione impulit alios, nominatim Abaelardum et Durandum, ad reponendum peccatum originale non in vera aliqua culpa, sed in mera imputatione poenae ex peccato Adae in posteros transmissae, ac ita ad negandam ipsam existentiam veri peccati originalis (cf. supra, n. 659), exponunt pecu­ liariter O. Lottin in pluribus articulis in Recherches de théologie antienne et médiévale XI (1939) 17-32; XII (1940) 78-103, 236-274, 275-328; in Ephemerides theologicae Lovanienses XVII (1940) 27-57; (1941) 26-64; XIX (1942) 225-245; quae omnia repetuntur, paucis additis, in eiusdem auctoris opere Psychologie et morale aux XIIe et XIII siècles IV-1 (Louvain 1954) 11-305; et R. M. Martin, in Revue des sciences philosophiques et théologiques V (1911) 735-749; VII (1913) 700-725; VIII (1914) 439-466; IX (1920) 103-20, 556-580; XI (1922) 390-415; in Revue d’histoire ecclésiastique XIII (1912) 674681; in Xenia thomistica III (Romae 1925) 233-247; cf. eiusdem auctoris La controverse sur le péché originel au debut du XIVe siècle. Textes inédits, Louvain 1930. Confer etiam J.-B. Kors, La justice primitive et le péché originel d’après S. Thomas (Paris 1930) 3-80, et C. O. Vollert, The doctrine of Hervaeus Natalis on primitive jus­ tice and original s in, Romae 1947. 678 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE sententiae, quod attinet connexionem ipsius sensibilis concupiscen­ tiae cum eo peccato, sive de modo quo haec concupiscentia pertinet ad peccatum originale. Nam quidam, ut Dominicus Soto (De natura et gratia, 1. 1, c. 9), Bellarminus, Silvius, Billuart (De peccatis, diss. 6, a. 5 § 1, circa finem), Hugon, Sagüés, dicunt concupiscentiam non pertinere ad essentiam peccati originalis, nequidem ut elemen­ tum materiale, nisi improprie loquendo, sed proprie esse tantum eius effectum. Alii vero, ut Salmanticenses (De vitiis et peccatis, disp. 16, dub. 4, § 3, n. 104-107), Gonet, Pignataro, Billot, Jans­ sens, Boyer, Daffara, dicunt concupiscentiam pertinere, proprie etsi analogice, ad essentiam peccati originalis, tanquam eius verum ele­ mentum materiale (elementum autem formale esse ipsam privatio­ nem gratiae sanctificantis); quibus in hac re consentiunt Bittremieux aliique supra relati, qui tamen dissentiunt quoad elementum forma­ le, ut dictum est. 680. Quoad secundam quaestionem de morali essentia peccati originalis, seu de modo quo praedicta privatio iustitiae originalis sit nobis voluntaria ob nostram connexionem cum Adamo peccatore, plures fuerunt ac sunt theologorum dicendi modi, qui tamen ad duos commode reduci possunt, scilicet ad connexionem moralem et ad connexionem physicam posterorum cum voluntate Adami pec­ catoris. Moralem connexionem, alii (forte Scotus et Petrus Olivi)2 concipiunt in sensu mere attributivo, quatenus nempe Deus mere ab extrinseco imputavit ceteris peccatum Adae. Alii vero (quos innominatim memorant Wirceburgenses) in sensu interpretativo, quatenus nempe ceteri homines ita fuissent dispo­ siti et ita influxum Adae subiissent ut idem peccatum commisissent, si tunc extitissent, ac ita censentur eius peccato consensisse. Alii (ut Caietanus, De peccato originali [Romae 1550]) fol. 42, quem sequitur unus vel alius, nomi­ natim Salmeron, In Rom. 5. 45 sq.) in sensu iuridico ac contractuali, quate­ nus nempe Deus et Adam inierint formale pactum, vi cuius iste, tam pro se quam pro suis, sortem et responsabilitatem sui actus mali vel boni libere assumpserit. Alii tandem (Bellarminus, Suarez, Salmanticenses, Lugo, Billuart, aliique plures, etiam inter modernos) in sensu mere iuridico, quatenus nempe Deus absque formali pacto (quidam tamen loquuntur de pacto virtuali vel implicito) decrevit constituere Adamum tanquam caput ceterorum in ordine ad conservandam vel amittendam iustitiam originalem ac ita culpa Adae se2 Sententia Scon, In 2 Sent., dist. 32, q. 1 (ed. Quaracchi, II [1914], n. 837, p. 771 sq.), clara non est. De sententia Petri Olivi disputat J. Stutler, «Das Wesen der Erbsünde nach Petrus Olivi», Zeitschrift fur katholische Théologie LV (1931) 471-473. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 679 eundum moralem aestimationem fiebat culpa ceterorum, vel, si placet, volun­ tas eius supponebat pro voluntate ceterorum eamque veluti includebat? Physicam autem connexionem posterorum cum Adamo docent plures recentiores theologi, nominatim De Bacts, Billot (De peccato originali, § 2), lanssens, Pegues, Hugon, Tanquerey, Diekamp, Naulaerts, Van Crombrugge, Verricle, Van Hove, Boyer Daffara, Parente, Garrigou-Lagrange, Stolz, in eo sensu quod Deus constituit Adamum caput naturae elevatae, sicut eum consti­ tuerat caput naturae simpliciter, utpote primum hominem et originem cetero­ rum. Voluit scilicet Deus conferre iustitiam originalem non ipsi Adamo ut personae, sed ipsi generi humano, tanquam dotem ipsius humanae naturae vel «per modum accidentis specifici» (ut ait Billot post S. Thomam). Unde Ada, per actum voluntarium ac peccaminosum, iustitiam amisit tanquam dotem naturae, seu pro tota natura, ac ideo omnes qui physice cum Adamo connectuntur et ab eo ^er generationem accipiunt naturam, hanc accipiunt ut iam voluntarie expoliatam et in hanc voluntariam expoliationem communicant; et ita huiusmodi expoliatio, sive peccatum originale, est in unoquoque homine aliquid voluntarium. Ut patet haec sententia differt a praecedenti in eo quod ex parte Dei nonnisi unum decretum ponit, respiciens ipsam naturam, non vero personam, seu decretum dandi iustitiam originalem ipsi naturae, ut dotem naturae, non vero ulterius aut personale decretum constituens Adamum caput morale aut iuridicum aliorum, in ordine ad conservandam aut amittendam iustitiam. Quae sententia propinquius ad mentem S. Thomae accedere videtur. III. ASSERTIO 1. Essentia peccati originalis, physice spectata, non consistit totaliter aut formaliter in concupiscentia, quomodolibet accepta et ut aliquid distinctum a privatione gratiae sanctifican­ tis, sed consistit, saltem principaliter ac formaliter, in hac ipsa pri­ vatione gratiae sanctificantis. Concupiscentia autem proprie dici debet non tantum effectus peccati originalis sed etiam eius materia­ le elementum. 3Lugo: «Potuit autem hoc fieri per transfusionem nostrarum voluntatum in volun­ tatem Adae, per quam transfusionem constitutus fuit Adam caput morale omnium poste­ rorum, et transgressio illius reputatur transgressio singulorum. Quo supposito... dicendum est, peccatum originale huius parvuli esse ipsam transgressionem Adae moraliter perseve­ rantem, quandiu huic parvulo non condonatur» {De poenitentia, disp. 7, sect. 7). Billuart: «Peccatum originale est nobis voluntarium... non physice et voluntate personae, quia tunc non eramus actu quando peccavit Adam, sed moraliter voluntate capi­ tis quae ex Dei institutione supponebat pro voluntatibus nostris» (De peccatis, diss. 6, a. 2, § 2). Quidam moderni, ut Beraza, Le Bachelet, Pesch, Huarte, Lercher, Sagüés, derelin­ quunt quidem, tanquam ineptas, fortiores illas expressiones de inclusione voluntatis cete­ rorum in voluntate Adae vel de hac voluntate supponente pro aliis, sed tamen idem pror­ sus docent, loquentes de capite iuridico et de solidaritate iuridica, vel de capite physicoiuridico, seu de nexu a Deo instituto inter Adam et ceteros homines quoad conservationem vel amissionem iustitiae originalis. 680 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE PROBATUR. 681. Peccatum originale physice spectatum, cum sit aliquid habituale et opponatur ipsi iustitiae originali, nequit essentialiter consistere nisi in privatione illius in quo ipsa iustitia originalis essentialiter consistit. lamvero, ut ostensum est supra (n. 635 sq.), iustitia originalis consistit essentialiter, seu saltem principaliter ac formaliter, in gratia sanctificante. Ergo pariter peccatum originale consistit essentialiter, seu saltem principaliter ac formaliter, in pri­ vatione gratiae sanctificantis. Praeterea, peccatum originale, cum sit iuxta Conc. Trid. verum peccatum et vera culpa («Veram et propriam peccati rationem ha­ bet»), nequit principaliter ac formalit er esse nisi in anima spirituali, ex qua fluit voluntas quae est principium peccati actualis. lamvero, sola privatio gratiae sanctificantis residet in anima spirituali; privatio vero ceterorum donorum quibus constat iustitia originalis,, scilicet immunitatis a concupiscentia, immortalitatis et impassibilitatis, residet directe in appetitu sensitivo et in corpore. Ergo sola privatio gratiae sanctificantis constituit principaliter ac formaliter peccatum originale. Nec valet dicere cum quibusdam quod etiam privatio naturalis rectitudinis mentis relate ad Deum, praecisive a gratia sanctificante seu a rectitudine in ordine supernatural!, residet in anima spirituali, quae ideo potest constituere essentiam peccati originalis; nam, ut dictum est supra (n. 635), semel posita hac su­ pernatural! rectitudine (quae, iuxta Conc. Trid. et fatentibus omni­ bus theologis, involvitur quomodolibet in statu iustitiae originalis), prior naturalis rectitudo superfluit, seu in altera absorbetur et ab altera exercetur. Praeterea, Conc. Trid. peccatum originale, seu id quod pecca­ tum Adae «in omne genus humanum transfudit» definit ut «mor­ tem animae» (supra, n. 661), quae nequit esse nisi privatio gratiae sanctificantis quaeque proinde exhibetur ut essentiale, imo princi­ pale saltem ac formale, peccati originalis elementum. Pariter Con­ cilium in eodem canone definit praevaricationem Adae hoc sensu nobis nocuisse quod «acceptam a Deo sanctitatem et iustitiam nobis perdidit»', iamvcro ex una parte perditio sanctitatis est manifeste privatio gratiae sanctificantis (quidquid sit de generaliori sensu ver­ bi «iustitia») et ex altera parte iuxta mentem Concilii Adam nobis nocuit praecipue transfundendo peccatum originale; ergo hoc pec­ catum praecipue saltem in privatione gratiae consistit. Concorditer cum hac tridentina doctrina, in Conc. Vaticano I sequens canon de- 1 I » I M »» I ’ I « I il H if 'P ni I, i. I I DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 681 finiendus parabatur: «Si quis dixerit peccatum originale formaliter esse ipsam concupiscentiam aut physicum seu substantialem naturae humanae morbum, et negaverit privationem gratiae sanctificantis de eius ratione esse: an. s.» (Coll. Lac. VII. 549). Ex quibus rationibus sequitur concupiscentiam non esse, saltem tota­ liter aut principaliter et formaliter, essentiam peccati originalis. Nam primo, ipsa non opponitur essentiali elemento iustitiae originalis, seu rectitudini ra­ tionis ad Deum per gratiam sanctificantem, sed tantum secundario ac subor­ dinate elemento rectitudinis appetitus sensitivi ad rationem. Secundo, ipsa non residet in anima rationali, sed in sensibili appetitu. Terto, ipsa non est formaliter peccatum ac veluti mors animae, tum quia non afficit animam, tum quia remanet in iustificatis postquam transierit peccatum originale; ex quo quidem evidentius apparet eius distinctio ab hoc peccato. Nec valet obicere concupiscentiam prius esse peccatum originale, subinde vero in iustificatis rationem peccati amittere, eo quod amplius non imputatur. Nam propria ratio peccati non consistit in mera extrinseca imputatione sed in intrinseca malitia et reatu, qui, nisi intrinsece auferatur, secundum propriam peccati rationem remanet; quod quidem negat Conc. Trid., explicite definiens concupiscentiam non sic «peccatum appellari, quod vere et proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est et ad peccatum inclinat» (supra, n. 661). 682. Quod autem attinet propriam connexionem concupiscentiae cum pecato originali, utrum scilicet proprie dici debeat merus eius effectus, an materiale eius elementum, ita ut, qua tale, vere ad eius essentiam pertineat, videtur omnino haec altera sententia eligenda, ad mentem ipsius S. Thomae, quamvis, ut notant ipsi Salmanticenses, decisivi patroni huius sententiae, haec quaestio «non sit magni momenti et forte aliquid de modo loquendi con­ tineat».4 Ad cuius rei intelligentiam, eodem modo de essentia peccati originalis 4 S. Thomas quidem signanter ac iterato, adductis rationibus et comparationibus, affirmat concupiscentiam esse peccatum originale materialiter sumptum. Ita in praesenti ac directa quaestione de essentia peccati originalis, 1-2 q. 82, a. 3: «Peccatum originale materialiter quidem est concupiscentia; formaliter vero est defectus originalis iustitiae». (cf. ad 3). Item, In 2 Sent., dist. 30, q. 1, a. 3: «Concupiscentia qua habiles sumus ad male concupiscendum peccatum originale dicitur, quasi materiale in peccato originali existens Est enim considerare materiale et formale in actibus moralibus sicut in rebus artificialibus, in quibus materia de toto praedicatur, ut possit dici: cultellus est ferrum; et similiter de peccato praedicari potest id quod est materiale in ipso; et per hunc modum peccatum originale concupiscentia dicitur». De malo, q. 3, a. 7: «Ignorantia et fomes sunt materialia in peccato originali, sicut et conversio ad bonum commutabile in peccato actuali»; q. 4, a. 2: «Carentia originalis iustitiae est quasi formale in peccato originali, concupiscentia autem est quasi materiale, sicut et in peccato actuali aversio ab ineo Mill utabili bono est quasi formale, conversio autem ad commutabile bonum est quasi materiale»; ibid., ad 11: «[Concupiscentia] est causa [originalis peccati] per modum materiae, quae est de essentia rei, et praecedit quo­ dammodo per modum materiae, sicut et corpus praecedit animam in ordine causae mate­ rialis» (cf. ad 12). 682 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE ratiocinandum est, ac de essentia ipsius iustitiae originalis, cuius illud est privatio. In iustitia autem originali varia dona, quibus ipsa integraliter cons­ tat, scilicet gratia et immunitas a concupiscentia (et idem clic de ceteris tribus donis), non mere adiacenter nec etiam mere efficienter in unam iustitiam coalescebant, sed ita ut gratia sanctificans esset formale eius elementum, im­ munitas vero a concupiscentia (et reliqua dona) esset materiale elementum. Nam, quamvis ea dona physice ab invicem distinguerentur, moraliter tamen et in ratione totalis regulationis naturae, unum quid constituebant, ita ut regulatio rationis ad Deum per gratiam sanctificantem esset ratio quare appeti­ tus sensitivus regularetur relate ad rationem (et corpus relate ad animam). Unde, sub huiusmodi morali ac regulative aspectu, recte ac proprie gratia • sanctificans, regulando rationem, dicitur se habere ut forma immunitatis a concupiscentia, qua regulatur inferior appetitus, quemadmodum ratio, a qua dependet inferior appetitus, recte dicitur forma illius in ordine moralitatis, et virtus charitatis, utut physice distincta ab aliis virtutibus, recte ac proprie (nec tantum extrinsece et imperative) dicitur forma ceterarum in ratione per­ fectae virtutis (cf. infra, n. 803, 832). Simili igitur modo in peccato originali, seu in deordinatione naturae per amissionem iustitiae originalis, deordinatio rationis per privationem gratiae sanctificantis et deordinatio appetitus per privationem immunitatis a concu­ piscentia, quamvis sint physice distinctae, in unum coalescunt, ita ut prior sit ratio et forma alterius, in eo esse morali ac deordinativo, quemadmodum in ipso peccato actuali aversio a Deo, quae contingit in solo actu voluntatis, et conversio ad creaturam, quae contingit in aliis facultatibus etiam exterioribus, coalescunt in unum moralem actum peccati, in quo aversio a Deo est elemen­ tum formale et conversio ad creaturam est elementum materiale (in quo qui­ dem exemplo non semel insistit S. Thomas). Nec refert quod eadem deordinata concupiscentia remaneat in renatis post deletionem peccati originalis. Nam, semel ablato formali elemento, con­ cupiscentia non est amplius peccatum originale, nequidem materialiter, cum tota essentia per recessum formae dissoluta sit, quemadmodum, recedente ani­ ma, cadaver non est amplius corpus humanum; tantummodo dici potest, cum ipso Conc. Trid., relictam hanc concupiscentiam «ex peccato esse et ad pec­ catum inclinare». Et haec omnia aptius intelliguntur, si dicatur gratiam sanctificantem in iustitia originali differre modaliter a nostra gratia reparata, ita nempe ut collata esset cum quodam intrinseco vigore, vi cuius difflueret in appetitum sen­ sitivum et in corpus, extendendo regulationem rationis in regulationem vi­ rium inferiorum, ut supra dictum est (n. 606). Exinde enim sequitur peccatum etiam originale differre a pecato nostro actuali per quendam deleterium vigo­ rem, qui est privatio ipsius praedicti vigoris gratiae originalis et vi cuius deor­ dinatio inducta in rationem per amissionem gratiae diffluit in ulteriorem deordinationem virium inferiorum eamque veluti actuat, tanquam elementum formale unius ac totalis deordinationis. ASSERTIO 2. Essentia peccati originalis, moraliter spectata, seu eius ratio voluntareitatis, consistit formaliter in morali conne- DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 683 xione nostrae voluntatis cum voluntate Adami, funda: II en taliter vero in physica ipsa connexione cu II primo parente, ut capite ac depositario ipsius naturae elevatae. PROBATUR. 683. Praefata naturae deordinatio, in qua consistit physica es­ sentia peccati originalis, nequit per se solam ac simpliciter consti­ tuere peccatum originale, nisi informetur ratione voluntareitatis, ex qua proprie peccatum, etiam mere habituale, resultat (cf. supra, n. 657). Existentia autem huiusmodi rationis voluntareitatis non est hic probanda, sed probata manet ex dictis in quaestione praece­ denti de ipsa existentia veri ac proprie dicti peccati originalis; ex quo patet incompletam esse notionem peccati originalis, qualiter effertur a Protestantibus et Baianis, seu ut meram physicam deordinationem «sine ulla relatione ac respectu ad voluntatem», ut docuit Baius in supra relatis (n. 677) propositionibus explicite damnatis a Pio V. Unde in praesenti unice agitur de essentia huiusmodi notae voluntareitatis, seu de modo quo praefata naturae deordinatio est nobis vere ac proprie voluntaria, ratione nostrae connexionis cum personali ac voluntario Adae peccato. Porro sola ac mera connexio moralis, prout proponitur in variis opinioni­ bus supra relatis (n. 680), insufficiens apparet. Primo enim, mera extrinseca attributio, sive imputatio personalis peccati Adae ceteris hominibus, nec iusta ac rationabilis est, nec valet inducere subiectivam rationem voluntarii, quae est de ipsa essentia peccati. Secundo, voluntarium mere interpretativum non est verum voluntarium nec sufficit ad rationem voluntarii, sed indicat tantum in subiecto aliquam dispositionem, quae probabiliter induceret subiectum ad ponendum actum voluntarium; ceterum in momento, in quo Ada peccavit, ceteri homines nondum existebant, nec ideo etiam interpretative consentire potuerunt; unde, si ita homines peccatum Adae contraherent, iniuste culpa­ rentur de aliquo quod nullo modo commiserunt et cum quo nullo voluntario modo connectuntur. Tertio, voluntarium mere iuridicum, quomodolibet intelligatur (sive contractualiter, ut arbitrarie fingitur, sive non contractualiter seu veluti institutive), quamvis propinquius accedat ad veritatem, in eo sensu quod tandem aliquando totum negotium reducendum est ad voluntatem sive decretum Dei, non sufficit secundum se et prout proponitur. Nam imprimis, voluntates ceterorum hominum non poterant per Dei decretum includi in vo­ luntate Adae, tum quia hi nondum existebant, tum quia, si ita includerentur, ipsum personale et actuale Adae peccatum eis imputaretur ac ipsi personaliter et actualiter peccarent, quod quidem nec iustum est nec congruit ipsi rationi peccati originalis, quod non est actuale sed mere habituale peccatum. Unde non alia apparet via explicandi voluntareitatem peccati DE DEO CREANTE ET ELEVANTE originalis quam recurrendi cum Billot aliisque auctoribus supra rela­ tis, ad moralem connexionem cum peccato Adae, fundatam tamen in ipsa physica connexione cum eodem, ut capite et depositario ipsius naturae elevatae, seu ut primo parente possidente ipsam naturam (et quidem directe et intuitu sui per gratiam elevatam) eamque per viam generationis transmittente, gratia exornatam aut gratia expo­ liatam. Ita coniunctio nostrae voluntatis cum voluntate Adae non fit directe, tanquam inter voluntatem et voluntatem vel inter perso­ nam et personam, sed directe et per se mediante ipsa communi na­ tura quae sub utraque voluntate invenitur, ita ut ideo peccatum originale est nobis voluntarium, quia contraximus naturam volunta­ rie iam expoliatam, et quod in Adamo fuit voluntarium actuale ac propterea peccatum personale, in nobis est tantum voluntarium ha­ bituale et peccatum solius naturae. Id autem non aliter convenienter intelligi potest, nisi dicendo Deum contulisse Adamo gratiam elevationis non ut donum perso­ nae, sed ut dotem naturae ac veluti accidens naturae specificae (iux­ ta illud S. Thomae, «accidens naturae speciei», «quoddam donum divinitus datum toti naturae», 1 p., q. 100, a. 1; 1-2, q. 81, a. 2). Sic enim aliquatenus intelligi datur (nam mysterium ipsum huius­ modi supernaturalis solidaritatis, in decreto divino ultimo funda­ tum, nequit simpliciter dissipari),3 quomodo, semel voluntarie expo­ liata natura per personale peccatum eam habentis et eam transmit­ tentis, ipsa expoliata maneat dono quod ipsi directe collatum fuerat et expoliata transmittatur cum suo ipso charactere voluntariae ex­ polia tionis. 684. Quam sententiam non semel inculcat S. T homas, iugiter indigitans naturam, non personam, tanquam principium unde ipsa ratio voluntareitatis in peccato originali explicanda sit. Cf. 1-2, q. 81, a. 1 et 2; 1 p., q. 100, a. 1; In 2 Sent., dist. 30, q. 1, a. 2; dist. 31, q. 1, a. 1; dist. 32. q. 2, a. 1; dist. 33, q. 2, a. 1, ad 2; dist. 35, q. 1, a. 3; dist. 41, q. 2, a. 1, ad 6; C. Gent. 4. 52; Compendium theologiae, c. 196; De malo, q. 4, a. 1; a. 4, ad 5. S. Doc­ tor, suam faciens quandam formulam ipsius Anselmi (De conceptu virginali 23, ML 158. 456 sq.) totam sententiam sic apte perstringit: «In Adam perso­ na corrupit naturam... sed in homine qui nascitur ex Adam natura corrupit personam» (De malo, q. 4, a. 4, ad 5). Ex qua indirectae voluntareitatis ratione, S. Doctor etiam deducit pecca­ tum originale «inter omnia peccata minimum esse..., eo quod minimum habet Ait enim Augustinus eo «antiquo peccato... nihil esse ad praedicandum notius nihil ad intelligendum secretius» (De moribus Ecclesiae catholicae 1 22. 40, ML 32. 1328)’. DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 685 de voluntario; non enim est voluntarium voluntate istius personae, sed volun­ tate principii naturae tantum. Peccatum autem actuale, etiam veniale, est vo­ luntarium voluntate eius in quo est; et ideo minor poena debetur originali quam veniali» (In 2 Sen., dist. 33, q. 2, a. 1, ad 2). Sub aspectu enim volunta­ reitatis, sequenti gradatione peccata disponuntur: peccatum personale actuale (voluntarium in se et actualiter), peccatum personale habituale (voluntarium in causa propria et habitualiter), peccatum originale habituale (voluntarium in causa aliena et habitualiter). QUAESTIO X. DE EFFECTIBUS SIVE SEQUELIS PECCATI ORIGINALIS 685. In praecedenti quaestione dictum est ipsam physicam essentiam peccati originalis esse totalem deordinationem humanae naturae, consistentem formaliter in privatione gratiae sanctificantis, materialiter vero in privatione reliquorum donorum, quibus iustitia originalis constabat, seu immunitatis a concupiscentia, morte, dolore et ignorantia. Ad haec autem duo elementa reducuntur, vel ex eis immediate sequuntur, plura quae colligi possunt sub generali nomi­ ne sequelarum vel effectuum huius peccati, quamvis aliqua vix ab ipsa essentia distinguantur, alia vero possint considerari tanquam veri sive distincti effectus illius. Concilium Tridentinum ea omnia comprehendere videtur in ge­ neralibus expressionibus: «Totus Adam per illam praevaricationis offensam secundum corpus et animam in deterius commutatus est» (quod quidem valet etiam de ceteris hominibus, quibus idem Con­ cilium docet «Adae praevaricationem nocuisse»); Adae peccatum «mortem et poenas corporis in omne genus humanum transfudit»; per peccatum originale homines sunt «facti immundi, natura filii irae, servi peccati, sub potestate diaboli ac mortis, [habentque] liberum arbitrium viribus attenuatum et inclinatum» (Denz. 1511 sq., 1521). Theologi praeterea inde a medio aevo confecerunt ex quibusdam Patrum expressionum celebre illud effatum: Homo per peccatum originale est «spoliatus gratuitis et vulneratus in natura­ libus» f quod communiter adhuc adhibetur, sed de cuius determina6 Ad verbum primo invenitur apud Bernardum Cluniacensem (f 1124): «Denique proscriptus dc loco voluptatis, de paradiso amoenitatis detruderis in vallem plorationis; et factus es miser ille viator, vel potius deviator, qui descendit de lerusalem in lericho, et incidit in manus latronum, in arbitrium malignorum spirituum, qui vulneratum eum na­ turalibus, spoliaverunt in gratuitis, ct abierunt semivivo derelicto, imo duplici morte cor poris et animae affecto» (Instructio sacerdotis, p. 1, c. 1, n. 2, ML 184. 775). Quoad sen­ sum vero illud ascendit ad Bedam (In Luc., 1. 3, c. 10, ML 92. 468 sq.), Augustinum 686 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE to sensu disputatur, quod attinet hanc naturae vulnerationem, seu, ut aiunt, quatuor vulnera naturae. Praestat in unum hic colligere varia quae sub generali praefata ratione sequelae vel effectus peccati originalis venire possunt, ac breve verbum de unoquoque adicere, eo vel magis quod de eis non habetur particularis dissensus inter theologos, si excipiatur contro­ versia de praefatis vulneribus naturae. 686. 1. Habitus entitativus vitiosus. Hic effectus est altera ac positiva facies ipsius privationis gratiae, quae est praecipuum ac formale elementum peccati originalis. Hoc enim «non est privatio pura, sed est quidam habitus corruptus» (1-2, q. 82, a. 1), cum sit quaedam mala dispositio naturae, proveniens ex dissolutione illius harmoniae in qua consistebat iustitia originalis; propterea dicitur a S. Thoma (ibid.) post Petrum Lombardum (4 Sent., dist. 30, c. 8), infirmitas sive «languor naturae» per comparationem cum infirmi­ tate corporis, quae est quaedam inordinata dispositio corporis per dissolutionem aequalitatis sive proportionis humorum in qua con­ sistit ratio sanitatis. Hinc etiam sequitur ipsum esse habitum non operativum sed entitativum, seu non in facultatibus sed in ipsa na­ tura, et quidem in substantia animae, residentem (1-2, q. 83, a. 1). Pariter non est habitus acquisitus (nisi referatur ad actum primi parentis), cum solus habitus operativus acquiratur per exercitium actuum, nec est habitus infusus, cum nullus habitus malus infunda­ tur, sed est habitus innatus, seu per vitiatam originem cum natura traductus. 687. 2. Reditus quatuor tristium sequelarum naturae, seu concupiscentiae, mortis, doloris et ignorantiae.* 7 Hic est altera et po­ sitiva facies privationis doni integritatis, comprehendentis quatuor dona immunitatis a concupiscentia, immortalitatis, impassibilitatis (Quaest. evang., 1. 2, q. 19, ML 35. 1340) et tandem Ambrosium (In Luc., 1. 7, n. 73, ML 15. 17 sq.). Illud sua auctoritate firmavit ac vulgavit Petrus Lombardus scribens: «Per illud namque peccatum naturalia bona in homine corrupta sunt et gratuita detracta. Hic est enim ille qui a ’latronibus vulneratus est et spoliatus' [Luc. 10. 30]: vulneratus quidem in na­ turalibus bonis, quibus non est privatus, alioquin non posset fieri reparatio; spoliatus vero in gratuitis, quae per gratiam naturalibus addita fuerant» (Sent., 1. 2, dist. 25, c. 7). Pas­ sim illud repetunt posteriores theologi, ut S. Thomas, 1-2, q. 85, a. 1, sed contra; In 2 Sent., dist. 29, q. 1, a. 2; dist. 30, q. 1, a. 1, ad 3; De malo, q. 5, a. 5, obi .5. 7 Peculiariter de connexione mortis cum peccato sive originali sive actuali in variis subtectis, de eiusque ratione poenali, disserit B. K. Kloppenburg, De relatione inter pec­ catum et mortem, Romae 1951. DR CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 687 et scientiae (cf. supra, n. 607 sq.); quae privatio est materiale ele­ mentum peccati originalis. Huiusmodi quatuor sequelae habent in natis veram rationem poenae (ita ut infans non baptizatus moriatur vere in punitionem peccati originalis); in renatis vero, cum de facto non auferantur cum datione gratiae, amittunt veram poenae ratio­ nem ac dici possunt tantum poenalitates sive merae tristes sequelae naturae, cum, remissa ipsa culpa, ratio poenae subsistere non queat. Dictum est supra (n. 682) reditum huiusmodi sequelarum fundari probabiliter in deleterio quodam vigore ipsius vitiosi habitus pec­ cati originalis, quatenus est amissio intrinseci vigoris ipsius gratiae originalis. Cum autem hic vigor non restituatur cum gratia reparata, ille deleterius vigor manet in nostra natura, etiam post ablationem ipsius peccati originalis, a cuius existentia non necessario dependet, ac ideo considerari potest ut fons malarum inclinationum quae re­ sultant in facultatibus moralibus, seu quatuor vulnerum naturae, de quibus iam dicendum venit. 688. 3. Quatuor vulnera naturae' (non confundenda cum praefatis quatuor tristibus sequelis naturae), scilicet vulnus ignoran­ tiae in intellectu, vulnus malitiae, in voluntate, vulnus infirmitatis in appetitu irascibili, et vulnus concupiscentiae in appetitu concu­ piscibili. Cum enim sint quatuor facultates, quae in bonum morale sive ordinationem rationalis naturae per suos actus concurrunt, recte 81-2, q. 82, a. 1, ad 3; q. 85, a. 1-3. Praeterea, 1-2, q. 83, a. 1-3; q. 91, a. 6; 3 p., q. 69, a. 4, ad 3; In 2 Sent., dist. 30, q. 1, a. 1, corp, et ad 3; C. Gent. 4, 52; De malo, q. 2, a. 11; q. 5, a. 1, ad 4. Biffi, G., «Tanquam spoliatus a nudo», Scuola cattolica LXXXV (1957) 161-176. Flick, M., «Lo stato di peccato originale», Gregorianum XXXVIII (1957) 299-309. —(et Alszeghy, Z.), II Creatore (Firenze 1959) 445-449. Journet, Ch., L'Eglise du Verbe Incarné II (Bruges 1951) 767-773. Kors, J. B., La justice primitive et le péché originel d’après S. Thomas (Kain 1922) 104-109, 160-164. Labourdette, M.-M., Le péché originel et les origines de l'homme (Paris 1953) 85-95. Quelquejeu, B., «'Naturalia manent integra’», Revue des sciences philosophiques et théologiques XLIX (1965) 640-655. Schaff, P. M., «Saint Thomas et les rapports de la nature pure avec la nature déchue», Revue des sciences philosophiques et théologiques VII (1913) 71-76. Strohm, M., «Der Begriff der ’natura vitiata' bei Augustin», Theologische Quartalschrijt CXXXV (1955) 184-203. Van der Meersch, J., «Quomodo intelligendum sit hoc theologorum assertum: peccato originali homo fuit vulneratus in naturalibus», Collationes Brugenses X (1905) 462-468. Van Hove, A., «Vulneratus in naturalibus», Collectanea Mechliniensia (1932) 36-40. 688 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE concipiuntur ipsae per peccatum originale aliquatenus debilitari ac vulnerari, soluta generali iustitiae originalis regulatione, ita ut vo­ luntas intelligatur inclinari ad malum, ratione saltem motuum ap­ petitus sensitivi quos non amplius praevenire aut regere valet, in­ tellectus pariter inclinetur in ignorantiam et errorem, praecipue in iudicio practico de re morali, sub influxu eiusdem deordinati appe­ titus, cum unusquisque iudicet secundum suam dispositionem et in­ clinationem, appetitus irascibilis destituatur suo robore relate ad obiectum arduum, et appetitus concupiscibilis destituatur suo ordi­ ne ad obiectum delectabile per rationem moderatum (1-2, q. 85, a. 3). Haec igitur quatuor vulnera, quae remanent etiam in renatis post ablationem peccati originalis, connectuntur cum ipsa prima in­ ter supradictas tristes sequelas naturae, quam concupiscentiam voca­ vimus quaeque consistit generaliter in quadam deordinatione utriusque appetitus sensitivi (irascibilis et concupiscibilis) relate ad re­ gimen voluntatis, ut explicavimus supra (n. 608). Disputatur autem inter theologos utrum praefata vulnera realiter distin­ guantur ab ista concupiscentia, vel (ut quaestio poni solet) utrum per pec­ catum originale naturales ipsae vires hominis relate ad bonum morale sint diminutae, ita ut homo lapsus sit in peiori conditione quam esset in statu naturae purae et differat non solum ut «spoliatus a nudo»9 sed etiam ut «vul­ neratus a sano». Triplex datur sententia. 689. Prima sententia docet per peccatum originale vires naturales esse intrinsece diminutas per additionem vel alicuius morbidae qualitatis, vel for­ tioris inclinationis ad deordinatas passiones (sicut fera alligata quae, ruptis vinculis, magis saevit ac furescit quam si alligata non fuisset), vel alicuius habitus vitiosi de genere illius qui acquiritur per repetitionem actuum vitioso­ rum; unde homo lapsus est vere atque intrinsece vulneratus. Ita, iuxta unam vel aliam explicationem, Henricus Gandavensis, Grego­ rius Ariminensis (qui loquuntur de morbida qualitate; confer supra, n. 678), Ockam, Biel, Corduba, Gazzaniga, et inter modernos F. Schmid,10 H. dei Val et G. de Broglie,10 k" quorum postremi potius loquuntur de mala inclinatione vel habitu vitioso.11 ’Haec expressio primo prolata est a Caietano, In 1-2, q. 109, a. 2, n. 3: «Diffe­ rentia inter naturam in puris naturalibus et naturam lapsam..., ut unico verbo dicatur, tanta est quanta inter personam nudam ab initio et personam expoliatam». 10 Quaestiones selectae ex theologia dogmatica (Paderborn 1891) 229-340. 10 *>'’Cf. J. F. Sweeney, «Some recent developments in dogmatic theology» Theologi­ cal studies XVII (1956) 383-386. 11 Ulterius procedunt Protestantes, loquentes de totali naturae corruptione, et Baiani atque lansenistae, loquentes de subtractione alicuius perfectionis debitae naturae. Quorum error profundius tangit ipsam essentiam tum iustitiae originalis tum contrarii originalis peccati (cf. supra, n. 677). DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 689 Secunda sententia docet per peccatum originale vires naturales esse qui­ dem vere diminutas, non tamen intrinsece, sed tantum extrinsece, scilicet per appositionem extrinseci impedimenti quod resultat, in homine lapso ab ordine supernaturali, per respectum ad faciendum ipsum bonum naturale et obser­ vandam ipsam legem naturalem. Huiusmodi impedimentum consistit praeci­ pue in hoc quod quis per peccatum originale est aversus a Deo, non solum directe ut a fine in ordine supernaturali sed etiam simpliciter, seu etiam in­ directe ut a fine naturali, ac ideo nequit sine gratia (vel saltem sine auxilio indebito) sese convertere ad Deum ut fini naturali, eumque super omnia dili­ gere totamque naturalem legem observare, dum in statu naturae purae id potuisset cum mero naturali ac debito auxilio divino. Quidam addunt etiam impedimentum proveniens ex servitute sub potestate diaboli, quatenus nempe Deus, ratione peccati originalis, permittit homines facilius ac fortius tentari a diabolo (et a mundo) eosque ita captivitati diaboli tradit; quod non contin­ geret in statu naturae purae.1,ki’ Hoc modo homo lapsus est vere vulneratus, nec tantum expoliatus, et relate ad hominem in natura pura se habet non ut nudatus ad nudum, sed ut vulneratus ad sanum. Ita, cum maiori vel minori claritate et asseverantia, Alvarez (De auxiliis divinae gratiae, 1. 6, disp. 45 et 47), Lemos, loannes a S. Thoma, Salmaticenses (ut probabile; De vitiis et peccatis, comment. in 1-2, q. 85, a. 3, praecipue n. 5; cf. in a. 1 et 2; item disp. 16, dub. 2, n. 31 et 34; decisive in De gratia, disp. 2, n. 102, 116, 135, 287); Gonet (in Manuale thomistarum, p. 1, tr. 8, c. 7; qui tamen oppositum prius senserat in Clypeo, ut infra dicetur), Goudin, Contenson, Billuart (De gratia, diss. 2, a. 3), S. Alphonsus, Wirceburgenses, Billot (De gratia, thes. 2, § 3), Hugon, Garrigou-Lagrange, Van Hove, Boyer, Parente, Journet, Labourdette, Verrièle, Flick-Alszeghy. Tertia sententia docet per peccatum originale vires naturales non esse diminutas neque intrinsece neque extrinsece. Homo scilicet lapsus manet con­ versus ad Deum ut finem naturalem, habet auxilia sibi debita in ordine natu­ rali, non magis subicitur potestati diaboli. Quo sensu non est vere vulneratus in naturalibus, sed mere expoliatus supernaturalibus sive gratuitis (seu iustitia originali, gratia et quatuor donis), quamvis, ut quidam notant (Salmanticenses, Caietanus, Daffara), improprie dici possit vulneratus etiam in naturalibus, per respectum tamen non ad naturam puram sed ad ipsam naturam elevatam, 111>1· Journet (cui consentit Flick) priorem ac communem rationem de aversione a Deo ut fine naturali insufficientem reputat ac recurrit ad alteram rationem de captivitate diaboli, vel potius ad generalem et ambiguam rationem de disproportione inter hominem in natura pura et suum finem, et hominem in natura elevata et suum superiorem finem, cuius proinde lapsus graviori pondere oneratur et graviori difficultate premitur: «Plu­ sieurs apportent ici en explication l’axiome suivant lequel ’on ne peut être détourné de Dieu, Fin ultime surnaturelle, sans être détourné de Dieu, Fin ultime naturelle’... Telle quelle, nous ne tenons pas cette raison pour satisfaisante... L’enfant qui hérite du péché originel est détourné de Dieu, Fin ultime surnaturelle, mais il n’est pas encore détourné de Dieu, Fin ultime naturelle. Il ne s’en détournera qui si, au moment de son premier acte libre, il choisit le mal... La seule solution possible ne sera-t-elle pas d’affirmer que le poids de notre univers est plus lourd à porter pour une volonté humaine que le poids, soit d’un univers de la nature pure, soit de l’univers des limbes?» (loc. cit [supra, in n. 688]. DE DEO CREANTE ET ELEVANTE quatenus in hac elevatione ipsae naturales vires erant bene ordinatae per dona (puta per immunitatem a concupiscentia), quae erant essentialiter naturalia et tantum quoad modum supernaturalia. Ita, magis vel minus clare ac decisive, Scotus (In 2 Sent., dist. 29), Caietanus (In 1-2, q. 85, a. 3), Dom. Soto (De natura et gratia, 1. 1, c. 13), Medi­ na, Molina, Bellarminus, Suarez (De gratia, prolegom. 4, c. 8 sq.), Valentia, Gonet (Clypeus, De homine, disp. 4, a. 3; contrarium postea sensit in suo Manuali, ut supra dictum est), Salmanticenses (ut probabile, ubi supra), Frassen, Franzelin, Palmieri, Mazzella, Van Noort, Mendive, Beraza (De Deo ele­ vante..., n. 80 sqq.), Lercher, Kors, Huarte, Daffara, Sagüés (De Deo Creante et Elevante, n. 995 sqq.). 690. Prima sententia est improbabilis. Nam imprimis natura eiusque ► I ' I facutlates et vires nequeunt in seipsis tangi aut immutari, cum sint incorrupti­ biles et inalterabiles, sicut omnes essentiae (1 p., q. 85, a. 1 et 2). Praeterea, vulnera procedunt ex peccato originali; hoc autem, quamvis sit in natura tanquam habitus vitiosus, eam in naturalibus non tangit, cum sit privatio iustitiae originalis, seu donorum supernaturalium et indebitorum. Tandem, damnata est sequens Bail propositio: «Deus non potuisset ab initio talem crea­ re hominem, qualis nunc nascitur» (Denz. 1955); quae quidem condemnatio supponit praesentem hominis conditionem esse essentialiter eandem ac eius conditionem in statu naturae purae. Supradicta autem morbosa qualitas gratis fingitur et inexplicabilis appa­ ret. Pariter intensior gradus naturalis inclinationis appetitus in proprium obiectum inexplicabilis est, nisi recurratur ad aliquem habitum vitiosum acquisitum; habitus autem vitiosus non acquiritur nisi per actus, adeoque per actus peccatorum personalium, non vero per peccatum originale quod est habitus entitativus, non in facultatibus sed in anima residens. Tertia sententia est probabilis, ob eam potissime rationem quia peccatum originale est mera privatio iustitiae originalis, nec ideo videtur importare plus quam amissionem gratiae et quatuor reliquorum donorum, seu habitum vitio­ sum et reditum quatuor tristium sequelarum. Secunda tamen sententia est probabilior. Imprimis enim magis congruit supradictis assertionibus Conc. Trid. quod homo est «in deterius commuta­ tus» et «liberum arbitrium est viribus attenuatum et inclinatum» necnon tra­ ditional! theologorum effatui «Spoliatus gratuitis et vulneratus in naturali­ bus»: haec enim distinctio otiosa videtur, si totum nocumentum reponitur in amissione gratuitorum, sic enim expoliatio et vulneratio idem sunt. Praeterea, quamvis ipsum peccatum originale essentialiter consistat tan­ tum in habitu vitioso (privatione gratiae) et in reditu naturalium sequelarum, potest tamen, ratione conditionis subiecti, gratia privati et a Deo aversi, in­ ducere in eo aliquem distinctum effectum, consistentem in extrinseco impe­ dimento quo habilitas hominis lapsi ad bonum relative minuatur. Et haec est praecipua ac solida ratio huius sententiae; quia scilicet, ratione peccati origina­ lis, homo constituitur in statu totalis aversionis a Deo, ut fine tum supernatu­ ral! tum naturali, cum nequeat fieri separatio inter utrumque finem, ratione tum unius subiecti tum unius generalis praecepti, ita ut, qui peccat contra DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 1 I 691 Deum ut finem supernaturalem, peccet etiam contra eum ut finem naturalem, quia lex naturalis praecipit oboedire Deo, quidquid iubeat. Ob hanc autem aversionem a fine naturali (quae non haberetur in statu naturae purae), copu­ latam cum ipsa aversione a fine supernatural!, homo nequit ab hoc suo statu, utut naturali, egredi sine gratia ipsa supernatural! nec potest sine ista diu observare totam legem naturalem (quod posset in statu naturae purae), ut docent communiter theologi in tractatu De Gratia (cf. infra, n. 704 sq.). Quapropter homo lapsus invenitur in peiori conditione naturali quam esset in statu naturae purae, ac pro tanto, utut ob extrinsecum tantum impedimen­ tum, vere est in naturalibus vulneratus)2 Quod autem attinet sententiam ipsius S. Thomae, haec controversia non videtur ex eius verbis cum certitudine dirimi posse. Nam quae ipse dicit de positiva aliqua inclinatione in malum in homine lapso, intelligi possunt de sola inclinatione inducta per peccata actualia, quae in vitiosis habitibus con­ sistit (cf. 1-2, q. 82, a. 1, ad 3; q. 85, a. 1-3; et comment. Caietani, Gonet et Salmanticcnsium). Quod vero dicit de diminutione virium naturalium «secundum quod [homo] ordinatur in finem ultimum» (I« 2 Sent., dist 30, q. 1, a. 1, ad 3) potest fortasse intelligi de solo fine ultimo supernatural!. Ut patet praefata praecipua ratio valet tantum de natura lapsa et non­ dum reparata, adeoque quoad protoparentes ante eorum conversionem, necnon quoad eos qui in praesenti statu naturae reparatae hanc reparationem in seipsis non susceperunt, seu infantes nondum baptizatos et adultos non baptizatos nec contritos. Quoad renatos vero praedicta ratio non valet, cum peccatum originale ablutum fuerit et aversio a Deo recesserit; unde in his praedicta vulnera actualiter non manent, prout saltem fundantur in ea ratione. Cum autem theologi communiter videantur reputare vulnera manere etiam in renatis, id non aliter (in hac sententia quam elegimus) explicari potest quam recurrendo ad secundarias et exteriores rationes de peculiari servitute et captivitate relate ad diabolum et consequenti vehementiori indole tentationum necnon de relative maiori necessitate ad eas vincendas, quam esset in statu naturae purae. Secus oporteret negare, saltem in renatis, existentiam verorum vulnerum et omnia explicare per merum reditum ad naturalem concupiscentiam, sicut in tertia sententia supra relata. 691. Poena damni, seu amissio supernaturalis beatitudinis. Decedentes cum solo peccato originali (scilicet infantes et per­ petuo amentes, morientes sine Baptismo aut alio fortasse medio salutis; quo quidem abstrahimus a disputata quaestione, de qua in 12 Huic rationi respondet Suarez, negando quod peccatum originale avertit a Deo ut fine naturali (cui videtur consentire etiam Journet, ut dictum est supra, n. 689). Gonet vero, admittendo aversionem mere privativam iustitiae originalis, non vero positivam, qualis habetur in peccato actuali, nec ideo impeditivam ad bonum naturale operandum Quod attinet praefatam gratiae necessitatem ad totam naturalem legem diu observandam, isti recurrunt ad necessitatem non ipsius gratiae substantialiter supernaturalis, sed prae­ ternaturalis cuiusdam auxilii, substantialiter tamen naturalis, quod aeque necessarium esset tum homini lapso tum homini in statu naturae purae. 692 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE tractatu De Baptismo) privantur aeterna beatitudine, in poenam peccati originalis, ac ideo incurrunt poenam damni, quae praecise ut privatio supernaturalis beatitudinis definitur, ac pro tanto ut damnati reputantur. Id est de fide non semel ab ecclesiastico Magis­ terio definita: Innocentio III, Conc. Lugd. II, loanne XXII, Conc. Flor., Conc. Trid., Pio VI (Denz. 780, 858, 926, 1306, 1514, 2626). • ■ i » f I I» ! * Γ P’ »p I »r I ' Γ S»1 lidem tamen nulla positiva poena sensus puniuntur, quippe quae pro solis peccatis actualibus debetur, ratione conversionis ad creaturam, quae non invenitur in peccato originali, utpote mera habituali aversione a Deo, per vitium naturae et originis contracta (De malo, q. 5, a. 2). Hoc communiter et ut certum docetur a theologis, quorum sententia ab ipso Pio VI contra Pistorienses vindicatur (Denz. 2626). Praeterea, theologi communiter admit­ tunt, etsi non ut certum, eos homines nulla tristitia affici, imo generali qua­ dam naturali felicitate gaudere (De malo, q. 5, a. 3). Num autem ipsi gaudeant ipsa naturali beatitudine, quae est status per­ fectae felicitatis, resultantis ex ipsa attinctione finis ultimi naturalis, dispu­ tatur a theologis, dependenter etiam a supradicta quaestione num peccatum originale constituat hominem in statu aversionis a fine ultimo naturali. Ceterum etiam supposita hac aversione iuxta dicta superius, dici potest quod, cum mors constituat hominem in termino, et status elevationis respiciat con­ ditionem viae, homines decedentes cum solo originali, veluti solvuntur a vinculo quod cum statu elevationis antea habebant, ita ut eorum conditio non habeat amplius rationem aversionis a Deo ut a fine naturali, ac ideo, iuxta restitutam conversionem ad hunc finem, proficere possunt, ita ut attingant etiam naturalem beatitudinem. Ceterum, haec omnia, quae summis labiis tangere oportuit, fusius discuti solent in tractatibus de Baptismo et de Novissimis. 692. 5. Quaedam generalis deordinatio ipsius materialis uni­ versi, non quidem in seipso et in suis viribus tam corporalibus quam animalibus, sed tum secundum pravum usum harum rerum, ad quem sequelae peccati originalis impellunt hominem, regem univer­ si, tum secundum quandam deordinationem consequentem ex amis­ sione sive paradisi felicitatis sive dominii super exteriora atque in­ feriora entia ex parte hominis; de quibus dictum est supra in des­ criptione donorum iustitiae originalis (n. 628 sq.).13 ,3Non sine theologico fructu legitur integrum opus exaratum ab auctore non theo­ logo A. Frank-DuQUESNE, Cosmos et gloire. Dans quelle mesure Γunivers physique a-t-il part à la chute, â la rédemption et à la gloire finale?, Paris 1947. ! | DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 693 693. Nota. De variis statibus naturae.14 Ad meliorem intelligentiam duorum statuum iustitiae originalis et pec­ cati originalis, sive lapsus ab ea iustitia, de quibus hucusque disseruimus, iuvat breve adicere verbum de ceteris statibus, etiam mere possibilibus, omnes status ad sex reducendo, quorum tres priores sunt mere possibiles, tres postremi sunt reales. 694. Status naturae purae descriptus est supra (n. 637), agendo de ipsa eius possibilitate. Intrinsece importat ipsam solam naturam (corpus et animam eorumque naturales facultates), cum suis naturalibus defectibus qui reduci possunt ad quatuor tristes sequelas concupiscentiae, mortis, doloris et ignorantiae, ac ideo absque ulla elevatione sive ad supematurale quoad sub­ stantiam sive ad supematurale quoad modum, seu absque gratia sanctificante et absque dono integritatis (accipiendo nunc integritatem generaliter, adeoque pro quatuor donis immunitatis a concupiscentia, immortalitatis, impassibilitatis et scientiae). Extrinseca vero eius elementa sunt: causa efficiens, Deus ut creator et gubernator, sive auctor naturae; causa finalis, Deus ut attingen­ dus per naturalem beatitudinem; lex naturalis; meritum naturale, quo median­ te ea beatitudo attingeretur; peccatum contra legem naturalem, sive aversio a Deo ut fine naturali, punienda iuxta modum divinae Providentiae.15 Cum primus homo fuerit creatus in statu elevationis, et praecipue cum ipsa gratia sanctificante, ille status numquam extitit nec unquam existet, sed est mere possibilis et hypotheticus. Eius tamen consideratio non leviter iuvat ad intelligendam ipsam indolem status elevationis, et eius possibilitas propriam supernaturalem et indebitam rationem elevationis ostendit. 695. Status naturae integrae intelligitur, in sensu exclusivo, conditio naturae humanae per additionem solius supradicti doni integritatis, compre­ hendentis quatuor praedicta dona, absque gratia sanctificante. Habet ergo omnia elementa praecedentis status, demptis quatuor praefatis tristibus se­ quelis naturae. Est aliquatenus status elevationis ac supernaturalis, non tamen simpliciter sed tantum quoad modum, quatenus non ipsa natura elevatur per gratiam sanctificantem sed tantum aliqui eius defectus absterguntur, eamque 14 Beraza, B., De Deo elevante. De peccato originali. De Novissimis (Bilbao 1924) 107-111. Boyer, C., Tractatus de gratia divina (ed. 2, Roma 1946) 14-19. Garrigou-Lagrange, R., De gratia (Torino 1946) 18-30. Kors, J .-B., La justice primitive et le péché originel d’après S. Thomas. Les sources. La doctrine (Kain 1922) 118-122, 136 sq. Masson, Y.-E., «Nature (Etats de)», Dictionnaire de théologie catholique XI-1 (1931) 36-44. Schaff, P. M., «Saint Thomas et les rapports de la nature pure avec la nature déchue», Revue des sciences philosophiques et thêologique (1913) 71-76. 15 Quaestionem de modo remissionis peccatorum in illo statu discutit I. Rozycki, Quaestio de natura et gratia, seu reparabilitas omnium peccatorum in statu naturae purae. Krakôw 1946. Quidam incerte disputant quaestionem num in eo statu fuisset resurrectio quae est aliquid supematurale quoad modum et sine qua nequit haberi vera beatitudo naturalis. Cf. Garrigou-Lagrange, ibid 29 sq. · I- ■ ■694 DE DEO CREANTE ET ELEVANTE modo generali sub regimine rationis regulatur per donum praeternaturale: quod quidem quantum attinet regulationem ipsius concupiscentiae, consistere potest in praeternaturali infusione virtutum naturalium, ut supra dictum est (n. 623). Cum autem primus homo creatus fuerit in altiori elevatione gratiae sanctificantis, ut probavimus supra, hic status est pariter mere possibilis. Ceterum, etiam in sententia illorum mediaevalium doctorum qui dixerunt gratiam primo homini non fuisse collatam, ratione peccati, aut fuisse collatam post aliquod breve tempus a collatione doni integritatis (cf. supra, n. 591), vix sermo esse potest de vero stabili statu integritatis. 696. Status naturae elevatae intelligitur, pariter in sensu exclusivo, natura cum additione gratiae sanctificantis sed sine praefato dono integritatis, ita ut ipsa natura essentialiter elevetur sed tristes illae quatuor naturales sequelae remaneant. Est status supernatural is quoad substantiam (qui proinde dicitur simpliciter elevatus), in quo etiam extrinseca elementa reformantur, ita ut Deus sit causa efficiens supernaturalis, ut auctor gratiae, idem, ut attingendus per supernaturalern beatitudinem, sit causa finalis, lex pariter et meritum supernaturalia evadant, peccatum sit aversio a Deo ut fine super­ natural!, per gratiam poenitentiae reparabilis vel aeterna poena punienda. Discrimen cum praesenti nostro statu lapsus a iustitia originali respicit praecipue absentiam doni integritatis, quatenus nempe quatuor tristes seque­ lae non habent rationem poenae peccati nec existunt supradicta vulnera, saltem ut sequelae alicuius communis peccati naturae, nisi iterum concipiatur peccatum primi hominis ad ceteros traduci. Quidquid sit, huiusmodi status non est quaedam perfecta rectificatio naturae nec ideo originalis iustitia vocari potest. Unde discrepat a duobus historicis statibus tum primi hominis (iustitia originali) tum ceterorum (statu praesenti). I · f I fi I t r i» H e : 697. Status naturae integrae et elevatae, seu iustitia originalis, est pri­ mus realis ac historicus status, comprehendens tum gratiam sanctificantem, tanquam elementum praecipuum ac formale, tum donum integritatis, tan­ quam elementum secundarium ac materiale, ut supra explicatum est. In eo statu nonnisi duo protoparentes fuerunt, nec per longum tempus, cum per eorum peccatum, tam pro se quam pro aliis, antequam filios générassent abruptus est. 698. Status naturae lapsae nec reparatae est historicus status, subsequens illud peccatum, qui de iure ac proprie, seu attenta tota humanitate, nonnisi brevissimus fuit, quousque nempe promissa est a Deo gratia repara­ tionis redemptivae, quae nullatenus homini debebatur. De facto tamen ac improprie loquendo, seu attendendo ad ipsa individua, dici potest in huius­ modi statu, praeter primos parentes quousque poenituerint (cf. supra, n. 656) inveniri etiam infantes et adultos nondum lavacro Baptismi vel contritionis regeneratos, quamvis, semel facta omnibus promissione reparationis, omnes dici debent pertinere simpliciter ad statum humanitatis reparatae.16 16 Ubi non inepte induci posset distinctio inter statum naturae et statum personae. i DE CREATIONE ET ELEVATIONE HOMINIS 695 Constituitur autem privatione tum gratiae sanctificantis tum doni inte­ gritatis, redeuntibus quatuor tristibus sequelis tanquam poena peccati origi­ nalis, necnon contractione quatuor vulnerum supradictorum. Vocari autem debet status supernaturalis sive elevationis, quoniam per lapsum homo non cecidit in statum naturae purae (nam absentia tum gratiae tum doni integritis non fuit mera negatio, sed privatio, addita ratione peccati), sed adhuc retinuit ordinationem ad finem supernaturalern et obligationem supernaturalis legis, urgentis reditum ad eundem finem. Si ille status vere ac proprie durasset, seu si Deus non statim promisisset gratiam redemptionis, illum convertens in statum naturae lapsae ac reparatae, tum primus homo a suo peccato personali, tum ceteri ab originali, ad Deum converti non potuissent, cum non consequerentur a Deo nisi communia ac na­ turalia auxilia, ad conversionem insufficientia. De facto illi homines qui, quam­ vis pertinentes ad statum reparatum, reparationem tamen in se non susci­ piunt, ac pro tanto de illo misero statu adhuc participare dici possunt, dece­ dentes aeterna poena tum damni tum sensus puniuntur, sive ob peccatum originale (cui sola poena damni debetur), sive ob peccata personalia, quae utramque poenam merentur. 699. Status naturae lapsae ac reparatae est praesens status humanitatis, in quo quidem omnes homines de iure ac destinative constituuntur quoque tamen de facto illi soli fruuntur quibus reapse reparatio applicatur. Constat sola gratia sanctificante, absque dono integritatis, retinens proinde quatuor tristes sequelas naturae, et incurrens, partialiter saltem, quatuor ulteriora vul­ nera, modo superius explicato. Unde per huiusmodi reparationem restituitur solum praecipuum ac for­ male elementum iustitiae originalis, ablato ipso praecipuo ac formali elemento ipsius peccati originalis; quo sensu gratia nostra non est mere elevans nec pura gratia Dei elevantis, sed gratia sanans et gratia Christi redemptoris. Ma­ teriale autem elementum iustitiae originalis, seu donum integritatis, non resti­ tuitur, seu, quod idem est, materiale elementum peccati originalis, et peculia­ riter deordinata concupiscentia, iugiter subsistit, amissa tamen vera poenae ratione quae sine culpa manere non potest, ita ut nunc ipsum sit post peccatum sed non amplius propter peccatum; quo sensu antiquiores theologi dicebant cum Augustino «concupiscentiam praeterire reatu et remanere actu».17 17 Augustinus, De nuptiis et concup. 1. 26. 2q, ML 44. 430; Petrus Lombardus. Sent., 1. 2, dist. 32, c. 1: S. Thomas, In 2 Sent., dist. 32, in fine, in expositione textus Magistri. DE GRATIA INTRODUCTIO18 1. OBI ECTUM TRACTATUS. 700. S. Thomas in sua Summa Theologica hunc tractatum re­ fert in theologia morali (1-2, q. 109-114), cum gratia sit principium actuum humanorum in ordine supernatural!, moralem autem theolo­ giam ipse collocat inter tractatum De Deo Creante atque Elevante (1 pars) et tractatum De Verbo Incarnato, ut ostendat quomodo rationalis creatura debeat ad Deum finem ultimum per suos actus 18 Praetermittimus mentionem plurium tractatuum de gratia, qui sunt pars sive maiorum operum theologorum, praecipue posttridentinorum, sive currentium ac notorum manualium modernorum (ut Baisi, Diekamp, Ferland, Gonzalez-Rivas, Hervé, Hugon, Lercher, Mors, Muldoon, Parente, Pesch, Schmaus, Stolz, Tanquerey, Zubizarreta). Baumgartner, C., La grâce du Christ. Théologie dogmatique, Tournai 1963, éd. 2, 1965; (—Tibon, P.), «Grâce», Dictionnaire de spiritualité VI (Paris 1967) 701-750. Beraza, Bl., De gratia Christi, Bilbao 1916; ed. 2, 1929. Billot, L., De gratia Christi, Prati 1912; ed. 4, Romae 1928. Bonnetain, P., «Grâce», Dictionnaire de la Bible—Supplément III (Paris 1938) 701-1319. Boyer, C., De gratia divina, Romae 1938; ed. 2, 1946; ed. 3, 1952; ed. 4, 1957. Brinktrine, J., Die Lehre von der Gnade, Paderborn 1957. Cercia, R., De gratia Christi, 3 voll., Paris 1879. De Baets, M., Quaestiones de operationibus divinis, Lovanii 1903.—De gratta Christi, Gandavi 1910. Flick, M.-Alszeghi, Z., Il vangelo della grazia, Firenze 1964. Fransen, P., De Genade. Wérkelijkheid en leven, Antwerpen 1965. Garrigou-Lagrange, R., De gratia, Torino 1946. Huarte, G., De gratta Christi, Romae 1923. Janssens, L., De gratta Dei et Christi, Friburgi Br. 1921. Joyce, G. H., The catholic doctrine of grace, London 1920; Westminster, Md. 1950. Katschthaler, J., De gratta, Ratisbonae 1880. Lahousse, G., De gratta divina, Brugis 1902. Lange, H., De gratta, Friburgi Br. 1929.—Im Reich der Gnade, Regensburg 1934. Lennerz, H., De gratia Redemptoris, Romae 1931; ed. 2, 1940; ed. 3, 1949. Lepicier, A. H. M., De gratia, ed. 2, Romae 1931. Lubac, H. de, Le mystère du surnaturel, Paris 1965. Lumbreras, P., De gratia (Ie 2a' 109-114), Romae 1946. Mazzella, C., De gratia Christi, ed. 3, Romae 1892; ed. 4, 1895; ed. 5, 1905. Muncunill, J., De gratta Christi, Barcinone 1927. Neveut, E., Les multiples grâces de Dieu, Paris 1940. Oddone, A., I problemi della grazia divina, Milano 1940. Palmieri, D., De gratia divina actuali, Galopiae 1885. Prado, N. del, De gratta et libero arbitrio, 3 voll., Friburgi Helv. 1907. Rondet, H., Gratia Christi. Essai d’histoire du dogme et de théologie dogmatique, Paris 1948; Essais sur la théologie de la grâce, Paris 1964. Scheeben, M.-J., Natur und Gnade, Mainz 1861; München 1922.—Die Herrlichkei- 698 DE GRATIA morales moveri (2 pars), in quo motu, supposito lapsu, homo adiuvatur per Verbum Incarnatum eiusque sacramenta (3 pars.).19 Moderni autem theologi, iam inde a saec. 18 (cf. v. g. Billuart, t 1757), tractatum De Gratia ad theologiam dogmaticam revocarunt, illum generarim sub titulo De Gratia Christi post tractatum De Verbo Incarnato reponentes.20 Cuius ratio fuit tum deplorabile quoddam divortium inter duplicem partem eiusdem scientiae sacrae, moralem scilicet et dogmaticam, quarum prior spe­ culativas disputationes alteri abdicavit, tum peculiare momentum et contro­ versialis indolis, quam post Cone. Trid, assumpserunt quaestiones de necessi­ tate et natura gratiae contra Protestantes et lansenistas et de eius efficacitate inter scholas ipsas catholicas, quae quidem postrema quaestio est mera exten­ sio generalis quaestionis de divina motione et causalitate, pertinentis ad dog­ maticum tractatum De Deo Uno.21 Retento igitur, iuxta nondum mutatum scholarum morem, hoc tractatu in nostra theologia dogmatica, praetulimus tamen illum coniungere immediate cum tractatu De Deo Creante et Elevante, sub generali ac simplici titulo «De Gratia»; nam ita instituitur quaedam linearis continuatio cum doctrina de hominis elevatione ad ordinem supernaturalem, ad quem homo lapsus iterum reparatur. Nec refert quod huiusmodi reparatio facta sit per Christum redem­ ptorem, ita ut iam agatur proprie de gratia Christi, potiusquam de gratia Dei sicut in originali hominis elevatione; nam id totum per accidens est, utut aliunde maximi momenti, cum collatio gratiae per se abstrahat a redemptione, seu a modo quo ipsa confertur, nec quidquam immutet de eius intrinseca natura, prout est gratuitum Dei donum quo homo ad ordinem supernaturalem elevatur, ut patet etiam ex essentiali identitate gratiae nostrae reparatae cum originali gratia primo homini collata (cf. supra, n. 606). ten der gottlichen Gnade, Freiburg i. Br. 1863; inter plures huius operis versiones cf. Lc< merveilles de la grâce divine (trad. A. Kerkvoorde), éd. 3, Paris 1944. ScHiFFiNi, S., De gratia Christi, Friburgi Br. 1901. Sola, G., De gratia Christi, Barcelona 1958. Tabarelli, R., De gratia Christi in I-II partem Summae Theologicae, ed. 1, Romae 1908; ed. 2, (cura C. Fabro), Romae 1962. Terrien, J.-B., La grâce et la gloire, 2 voll., Paris 1897; éd. 2, 1901; réédi­ tion 1948. Truc, G., La grâce. Essai de psychologie religieuse, Paris 1918. Van der Meersch, J., De divina gratia, ed. 2, Brugis 1924.—«Grâce», Dictionnaire de théologie catholique VI-2 (Paris 1914) 1554-1687. Van Noort, G., (—Verhaar, J. P., ed. 4), De gratia Christi, Hilversum 1934. 19 Confer dicta in vol. 1, n. 73 sq., ubi de divisione theologiae. 20 Cf. ibidem. 21 Notandum est iam ipsum Petrum LombARDUM tractatum De Gratia (proprius de virtutibus) reposuisse post tractatum De Verbo Incarnato vel potius cum hoc commixuisse (Sent., 1. 3, dist. 23-36). Sed logica eius ratio fuit quia tanquam proprium obiectum theologiae assumpserat non ipsum Deum, sed «res et signa». Hinc theologiam divisit in quatuor partes, scilicet de rebus quibus fruendum est, i. e. de Deo (1. 1), de rebus quibus utendum est, i. e. de creaturis (1. 2), de rebus quibus simul fruendum et utendum est, i. e. de Verbo Incarnato et opere redemptionis (1. 3, ubi de Christo et virtutibus tum Christi tum nostris), de signis, i. e. sacramentis et novissimis (1. 4). Confer dicta in vol. 1, n. 42, 73. INTRODUCTIO 699 701. Gratia, a gratis dando (graece ), rhodo generali ac complexivo, includente omnes eius acceptiones, definiri potest: do­ num indebitum, ex benevolentia dantis et amabilitate eius cui datur procedens, atque recompensationem appellans. Hinc gratia triplici­ ter accipitur, in usu tam profano quam sacro (in ipsa Scriptura adhibito).22 Primo scilicet formaliter (sive obiective sive passive), seu pro ipso dono indebito, ut cum dicimus: Hanc gratiam tibi facio (hic sensus raro adhibetur in A. T., Deut. 33. 23; Psal. 63. 12; Psal. 145. 16, frequenter vero in N. T., Io. 1. 16; Act. 6. 8; 10. 45; 11. 23; Rom. 2. 5; 4. 4; 5. 2; 11. 6; 1 Cor. 3. 10; 2 Cor. 6. 1; Ephes. 2. 8; 3. 8; 4. 7; Hebr. 12. 15; 1 Petr. 5. 12).23 Secundo, causaliter (sive praesuppositive), seu pro causa doni, et quidem vel pro causa efficienti, seu benevolentia ex qua donum procedit, sicut consue­ vimus dicere hunc militem esse in gratia regis vel habere gratiam regis vel invenire gratiam apud regem (in quo sensu Gen. 6. 8; 18. 3; Esther 2. 15-17; 5. 2; 8. 3; Prov. 12. 2; Sap. 4. 15; Luc. 1. 30; 2. 40; Act. 15. 40; Rom. 4. 5, 16; 5. 15; 11. 5; 1 Cor. 1. 3; 2 Tim. 1. 9), vel etiam pro causa finali, seu pro amabili qualitate personae quae benevolentiam impellit ad dandum donum, ut cum dicimus aliquid vel aliquem esse gratiosum (Prov. 22. 11; 31. 30; Psal. 44. 3; Luc. 4. 22; Ephes. 4. 20; 1 Petr. 2. 20). Tertio, conse­ cutive, seu pro recompensatione doni accepti, ut cum dicimus nos alicui gratias agere vel gratitudinem habere (qui sensus frequenter occurrit in N. T., praecipue in epistolis paulinis: Luc. 6. 32 sq.; 17. 9, 16; Rom. 7. 25; 1 Cor. 10. 30; 15. 57; 2 Cor. 2. 14; 8. 16, 1 Tim. 1. 12; 2 Tim. 1 3). In priori autem ac obiectivo sensu, qui praecipue attenditur in theologia, gratia iterum tripliciter accipitur. Primo nempe late, pro quolibet Dei dono, etiam naturali, ex mera benevolentia homini col­ late, ac ita gratiae dicuntur esse, vivere, sentire, intelligere aliaeque naturales facultates et beneficia (quae tamen acceptio ab usu theo­ logorum mature excidit, ita saltem ut nemo audeat loqui de gratia naturali). Secundo, stricte, pro dono gratuito superaddito naturae et naturalibus, ac ita gratiae dicuntur omnia praeternaturalia, seu etiam supernaturalia quoad modum (ad quod genus per se pertinent dona integritatis in iustitia originali, alia ab ipsa gratia sanctificante, necnon sic dictae gratiae gratis datae prout distinguuntur ac seiunguntur a gratia gratum faciente, de quibus infra). Tertio, strictissi­ me, pro solo dono supernatural! quoad subtantiam, seu gratia sancti22 1-2, q. 110, a. 1. Cf. Fr. Zorell, Lexicon graecum N. T., ad vocem χάρις. 23 Ad rem Apostolus, Rom. 4. 4: «Ei autem, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum»; 11.6: «Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia». Et Augustinus: «Quid est gratia? gratis data. Quid est gratis data? donata, non reddita» (In Io., tract. 3. 9). 700 DE GRATIA ficante, virtutibus, donis Spiritus S., et gratiis actualibus, illis cor respondentibus.2425 In hoc igitur tractatu, gratia per se ac simpliciter accipitur in tertio ac strictissimo sensu, quamvis per accidens in considerationem veniat etiam gratia in secundo sensu, quatenus de facto gratia gratis data refertur ad gratiam gratum facientem, quia non confertur ali­ cui nisi in ordine ad sanctificationem aliorum. Gratiam igitur, de qua agimus, circumscribere possumus cum S. Thoma: «Quiddam supernaturale in homine a Deo proveniens» (1-2, q. 110, a. 1), vel enucleatius: Donum substantialiter supernaturale, a Deo creaturae rationali concessum, quo ad supernaturalem finem sive aeternam salutem ordinatur.23 Ex huiusmodi autem obiecto facile apparet tum practicum tum speculativum momentum ipsius tractatus. Agitur enim de principio vitae nostrae supernaturalis, quae est vera ac sola vita, ducens ho­ minem ad unicum finem suae destinationis ac felicitatis. Agitur pa­ riter de proprio effectu Deitatis (formalis quidem obiecti theolo­ giae), seu de motionibus supernaturalibus quibus Deus exequitur aeternam praedestinationem et providentiam,26 hominem ex impio iustificans, gratia adornans et augens, eumque regens ac movens, quousque in eam supernam vitam ducatur quae est ultimus ac aeter­ nus finis ipsius praedestinationis.27 Ita hic tractatus, una cum prae24 Soler eiam fieri a theologis distinctio inter gratiam creatam, de qua hic loquimur, et gratiam increatam, seu ipsum Deum. Sed haec altera acceptio intelligenda est vel in solo sensu causativo (supra explicato), et ita ipse amor divinus dicitur gratia increata, nam «primum quod damus [alicui]... est amor quo volumus ei bonum; unde manifestum est quod amor habet rationem primi doni, per quod omnia dona gratuita donantur» (1 p., q. 38, a. 2); vel in sensu quodam extensivo et extrinseco, quatenus nempe in ipsa gratia, quae est participatio Divinitatis quamque intrinsece suscipimus, ipse Deus nobis conferri dici potest: quo sensu tum Filius (Io. 4. 10) tum peculiariter Spiritus S. «datus est nobis» (Rom. 5. 5). In processionibus autem trinitariis, quamvis Spiritus S. sit vere donum quod sibi invicem dant Pater et Filius, nequit tamen vocari gratia, sive donum indebitum, quia necessario procedit. 25 Quidam huc introducunt varias huius gratiae divisiones, ut gratia Dei et gratia Christi, gratia gratis data et gratum faciens, gratia elevans et sanans, gratia externa et interna, gratia habitualis et actualis, gratia sufficiens et efficax, gratia operans et cooperans, gratia praeveniens et subsequeris, gratia excitans et adiuvans. Sed huiusmodi divisiones sunt fructus ipsius inquisitionis ac ideo frustranee aut inconvenienter praemittuntur, cum inani admiratione et gravamine tyronum. Praeterea, plures huc introducunt sermonem de variis statibus naturae, quos aptius iam exhibuimus ad calcem tractatus praecedentis (supra, n. 693-699). 26 Cf. tractatum De Deo Uno, in vol. 1, n. 770 sqq., 784 sqq., 791 sqq. 27 Propterea dici potest ad gratiam reduci tota essentia christianimi ac integra lex evangelica, saltem considerata ex parte nostra. Ad rem S. Thomas: «In scriptura evangelii non continentur nisi ea quae pertinent ad gratiam Spiritus Sancti, vel sicut dispositiva, vel sicut ordinativa ad usum huius gratiae. Sicut dispositiva quidem, quantum ad ■;ρ··-·’ >Λ'^-^30.'^·: ■ — - INTRODUCTIO 701 cedenti de prima hominis elevatione et lapsu, immediate ac formaliter coniungitur cum praecedentibus ipsis tractatibus De Deo Uno et Trino, qui agunt de ipsa Dei vita et operatione secundum pro­ priam ac intimam rationem Deitatis. Praeterea, ipsa ingens commo­ tio controversiarum, tum de necessitate gratiae cum haeresi Pelagiana et de eius essentia cum haeresi Protestantica, tum de eius effica­ cia inter scholas theologorum, speculativum tractatus momentum ostendit. 2. DIVISIO TRACTATUS. 702. S. Thomas (1-2, q. 109, prol.) suam tractationem in tres partes dividit, scilicet primo de gratia secundum seipsam, et quidem quoad eius necessitatem (q. 109), essentiam (q. 110) et divisionem (q. 111); secundo, de causa gratiae, efficienti et dispositiva (q. 112); tertio, de effectibus gratiae, seu iustificatione (q. 113) et merito (q. 114). Inter modernos autem doctores, quidam potius inducunt praecipuam divisionem in duas partes, scilicet de gratia habituali et de gratia actuali, quibus vario modo praemittunt vel in quas fun­ dunt maiores quaestiones de necessitate et de iustificatione, addita, ad modum appendicis, tertia quaestione de effectu seu merito; alii vero ad unguem vel satis fideliter retinent simpliciorem ac forma­ liorem divisionem S. Thomae.28 Ad cuius tramitem, seiungendo quaestionem de essentia a quaestione de necessitate quae potius ad existentiam et finem refertur, in quatuor capita tractatum dividi­ mus: Caput 1. De necessitate gratiae. Caput 2. De essentia gratiae. Caput 3. De causa gratiae. Caput 4. De effectibus gratiae. intellectum per fidem, per quam datur Spiritus Sancti gratia, continentur in evangelio ea quae pertinent ad manifestandum divinitatem vel humanitatem Christi. Secundum affectum vero continentur in evangelio ea quae pertinent ad contemptum mundi, per quem homo fit capax Spiritus Sancti gratia; ’mundus’ enim, id est amatores mundi, ’non potest capere Spiritum Sanctum’, ut habetur Ioan. 14. 17. Usus vero spiritualis gratiae est in operibus virtutum, ad quae multipliciter scriptura Novi Testamenti homines exhor­ tatur» (1-2, q. 106, a. 1, ad 1). 28 Unus vel alter modernus suggerit quandam generaliorem reformationem tractatus de gratia in sensum magis practicum ac vitalem, ac pro tanto magis accommodatum modernis exigentiis. Confer quae suggerit G. Philips, «De ratione instituendi tractatum de gratia nostrae sanctificationis», Ephemerides theologicae Lovanienses XXVI (1953) 355373. Notandum tamen est, non esse exaggerandum huiusmodi reformatorium motum, qui solet extendi etiam ad alios tractatus theologiae, ne facile commisceamus praxim cum scientia, confundamus varios tractatus theologicos, et onerosas theologicas pantologias construamus. 702 de gratia CAPUT I. DE NECESSITATE GRATIAE 703. Quaestio de necessitate pertinet ad quaestionem an sit, quae ad lineam existentiae revocatur (an sit possibile, conveniens, necessarium, exis­ tais) ac logice praecedit quaestionem quid sit, seu de essentia; connectitur praeterea cum quaestione de fine, ad quem aliquid dicitur necessarium, et ita ad intelligentiam eiusdem essentiae disponit, cum haec ab ipso fine mensu­ retur, in his praesertim quae, sicut gratia, in habitu vel actu consistunt et ad aliud essentialiter referuntur. Dogmaticum etiam ac polemicum momentum huius quaestionis ex eo apparet quod ipsa tendit ad refellendam unam ex duabus praecipuis haeresibus circa gratiam, quae primitus magnopere com­ movit Ecclesiam, scilicet Pelagianismum, qui, negando gratiae necessitatem, ipsam existentiam supernaturalis ordinis inficiebat, quemadmodum subinde Protestantismus ad eandem conclusionem per oppositam viam pervenit, infi­ ciendo eiusdem gratiae essentiam. Iuxta dicta superius, gratia hic intelligitur auxilium ordinis superna­ turalis atque indebiti, abstrahendo ab ulteriori determinatione gratiae in stricto vel strictissimo sensu et gratiae habitualis vel actualis, quamvis in de­ cursu disputationis huiusmodi distinctiones necessario tangentur. Necessitas autem gratiae referri potest tum ad intellectum seu ad veritatem cognoscen­ dam (de qua tamen iam sufficienter dictum est in tractatu De Revelatione, in vol. 1, n. 130 sqq., agendo de istius necessitate) tum ad voluntatem seu ad bonum agendum, et hoc sive in ordine naturali sive in supernaturali, et pariter sive in homine nondum iustificato sive in homine iusto. Sub hac altera consideratione, materiam praesentis capitis in quatuor quaestiones dividimus, scilicet de necessitate gratiae sive in homine nondum iustificato, quantum ad actus bonos tam naturales (q. 1) quam supernaturales (q. 2), sive in homine iam iustificato quantum ad vitandum malum (q. 3) et ad operandum bonum atque finaliter perseverandum (q. 4). ___ QUAESTIO I. DE NECESSITATE GRATIAE IN HOMINE NON­ DUM IUSTIFICATO, QUANTUM AD ACTUS BONOS NATU­ RALES29 I. SENSUS QUAESTIONIS. 704. Actus boni naturales, quod attinet moralem bonitatem de qua hic agitur, sunt vel actus libere electi absque ulla legis obliga291-2, q. 109, a. 2, 3, 4 et 8. Praeterea, 1 p., q. 60, a. 5; 1-2, q. 85, a. 1-3; 2-2, q. 26, a. 3; In 2 Seni., dist. 24, q. 1, a. 4; dist. 28, a. 1, 2 et 3; De veritate, q. 24, a. 1, ad 2 et 6; a. 12 et 14: Qtiodl. 1, q. 4, a. 3. Utiliter conferuntur maiora commentaria Caietani (In 1-2, q. 109), Suarez, Salmanticensium et Billuart; recentiorcs peculiares tractatus de gratia Van der Meersch, Beraza, Lange, Huarte, Lennerz, Boyer, Garrigou-Lagrange, Lumbreras; vulgata manualia Pesch, Hugon, Diekamp, Lercher, Stolz, Gonzâlez-Rivas, aliaque plura. DE NECESSITATE GRATIAE 703 tione, vel actus a lege naturali praecepti, inter quos primus ac prae­ cipuus est diligere Deum super omnia (utique ut auctorem naturae). Homo autem, nondum iustificatus (seu non habens gratiam sanctifi­ cantem habitualem), in duplici conditione inveniri potest, scilicet vel in mero statu peccati mortalis, ita ut retineat supernaturalem gratiam habitus fidei aut etiam spei (si nempe contra has virtutes non peccavit) vel in statu infidelitatis (si nempe ipsam fidem nun­ quam habuerit vel prorsus amiserit), in quo statu conferuntur a Deo sola auxilia supernaturalia proxime vel remote sufficientia ad salu­ tem, ut dictum est in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 782 sq.). Quaeritur igitur utrum gratia sit ita necessaria homini ad ipsum actum naturaliter bonum eliciendum, ut qui caret gratia habituali sanctificante possit quidem unum vel alium huiusmodi bonum ac­ tum ponere, non tamen possit omnem actum bonum elicere, seu nec diu observare omnia naturalis legis praecepta, nec etiam ullatenus satisfacere primo huius legis praecepto, scilicet diligendi Deum su­ per omnia. II. ERRORES ET OPINIONES. 705. Inde ab initio tractatus occurrunt duae praecipue haereses de gratia, scilicet Pelagianismus, qui ad propositam quaestionem simpliciter negative respondet, docens gratiam generaliter (et a for­ tiori gratiam sanctificantem) nullatenus esse necessariam ad bonum naturale faciendum (imo addunt, neque ad bonum ipsum supernatu­ rale), et Protestantismus, necnon Paianismus et lansenismus, qui e regione absolute affirmative respondent, docentes gratiam iustificationis (quam ceteroquin Protestantes intelligunt mere extrinsece) ita esse necessariam ut homo non iustificatus nullum prorsus bonum, etiam naturale, facere possit eiusque omnes actiones sint peccata. Media autem via incedit catholica doctrina, docens hominem nonCirca impossibilitatem observandi totam legem naturalem extra statum gratiae scripserunt: Biffi, G., Colpa e libertà nell’odierna condizione umana, Venegono 1959. Flick, M. et Alszeghi, Z., «L’opzione fondamentale della vita morale e la grazia», Gregorianum XLI (1960) 593-619. Gaboardi, A., «Imputabilità del peccato nelTimpossibilità di evitarlo», Divus Tho­ mas (Piacenza) XLIII (1940) 3-26. Garrigou-Lagrange, R., «L’instabilité dans l’état de péché mortel des vertus mora­ les acquises», Revue thomiste XLHI (1937) 255-262. Rondet, H., «La grâce libératrice», Nouvelle revue théologique LXIX (1947) 113-136. Toland, T., The in/ustified man and natural law observance, Roma 1956. 704 DE GRATIA dum justificatum posse aliquos actus naturaliter bonos elicere le­ gemque naturalem intra certos limites observare, non tamen posse omnes eiusmodi actus elicere nec totam naturalem legem, saltem diu, observare, nec primo praecepto dilectionis Dei super omnia satisfacere, saltem loquendo de dilectione effectiva nec tantum af­ fectiva. Cum autem praecipua illa haeresis Pelagianismi in sua doctrina procedat ultra id quod attinet obiectum huius quaestionis, seu eadem sua principia applicet pariformiter ad quaestionem de neces­ sitate gratiae quoad ipsos actus supernaturales et quoad hominem justificatum, utile videtur hic in unum colligere varia capita illius doctrinae, idque tum claritatis tum brevitatis gratia, ne scilicet co­ gamur inducere fastidiosas vel ambiguas repetitiones in subsequentibus quaestionibus.30 706. Pelagianismus fundatorem habuit Pelagium (f c. 418), propagatorem Caelestium (t post 429), Pelagii discipulum, praeci­ puum vero doctorem lulianum episcopum Aeclanensem in Campa­ nia (f c. 454). Pelagius monachus (ex Britannia vel Scotia vel Hibernia oriundus) Ro­ mae degebat circa initium saec. 5; exinde, capta Urbe ab Alarico a. 410, Carthaginem migravit, ibique relicto Caelestio suae doctrinae propagatore, Palaestinam petiit. Cum Caelestius Carthagine damnaretur a. 411, Pelagius, patribus Conc. Diospolitani a. 415 deceptis, ab eis ut innocens absolvitur. Nihilominus Conc. Carthaginense a. 416 Pelagium condemnat, appellans ad Innocentium I qui decisionem approbat. Mortuo Innocentio a. 417, Pelagius et Caelestius nova deceptione favorem obtinent Zosimi R. P. Iterum vero Conc. Carthaginense a. 418 Pelagium damnat, appellans ad eundem Zosimum, qui, causa attente examinata, decisionem approbat eamque universae Ecclesiae communicat per suam epistolam «tractoriam» nuncupatam, cuius nonnisi fragmenta supersunt (cf. Denz. 231). Praecipuus, inter eos qui huic epistolae consentire renuerunt, fuit praefatus lulianus Aeclanensis, contra quem impug­ nationem prosecutus est Augustinus usque ad finem suae vitae. Pelagianismum paulo post solemniter damnavit etiam Conc. Ephesinum a. 431 (cf. supra, n. 660). Doctrinae ipsius origo repetenda est ex quodam Pelagii naturalismo, connexo cum ethica stoica de intrinseca et immutabili boni­ tate humanae naturae necnon cum quadam reactione contra antiquas 30 Bibliographiam de Pelagianismo dedimus supra (n. 590). DE NECESSITATE GRATIAE 705 doctrinas Manichaeorum de intrinseca pravitate naturae et conse­ quenti necessitate atque inculpabilitate peccatorum. Hinc procedit fundamentalis canon Pelagianorum, iuxta quem libertas est perfecta et absoluta indifferentia ad bonum et ad malum, quae iugiter intacta manet in voluntate, nec aufertur aut tangitur sive per peccatum sive per gratiam seu Dei auxilium (cf. Augustinum, Opus imperf. 1. 82). Hinc peccatum non est nisi actus transitorius nihil relinquens in voluntate, ac propterea peccatum originale, ab Adamo aliis transmissum, nequidem concipi potest {ibid. 1. 91; 5. 42; 6. 11; cf. dicta superius, n. 590, 658). Hinc pariter gratia nequit esse ali­ quid intrinsecum, naturae superadditum, secus immutaretur volun­ tas eiusque libertas auferretur; ad summum admitti potest gratia ut extrinsecum quoddam auxilium. Hinc a fortiori gratia nequit esse necessaria ad quodlibet bonum, tam naturale quam supernaturale, agendum, sed proprie ac simpliciter libertas est fundamentum et clavis omnis habitudinis hominis ad Deum. Haec est essentialis ac logica systematis summa, iuxta quam intelligendae sunt quaedam ambiguae expressiones, quibus Pelagiani, in aestu controversiae et periculo condemnationis, suam doctrinam de non necessitate gratiae emol­ lire vel occultare conati sunt, quaeque quibusdam eruditis, ansam praebent disceptandi de vera mente Pelagii eiusque discipulorum. Ex ipsis enim operi­ bus Augustini, praecipui eorum impugnatoris, satis clare constat Pelagianorum doctrinam ad haec quatuor revocari·. Primo, gratia quae sit nobis vere intrin­ seca ac necessaria, est solum liberum arbitrium sive ipsa natura humana, gratis data omnibus, etiam paganis (Augustinus, De gratia Christi 1. 3; De natura et gratia 45. 53). Secundo, ipsis christianis additur etiam ulterior gratia, adiuvans liberum arbitrium; attamen ea non est aliquid intrinsecum, sed gratia externa, seu gratia praedicationis evangelü et exempli nobis dati a Christo {De gratia Christi 3. 3; 31. 33; 41. 45); quandoque quidem Pelagiani videntur admittere etiam aliquam gratiam internam, tum in intellectu tum in voluntate, eorumque doctrinam in hoc sensu intelligunt aliqui auctores; sed id incertum est, imo, attentis verbis Augustini, probabilius est eos nullam ad­ misisse gratiam internam, saltem in voluntate {De haer. 88; Opus imperf. 3. 117), et intellectus illuminationem intellexisse de ipsa externa lege et doctrina evangelii {De gratia Christi 6 sq.; item 3. 3; 31. 33; 41. 45). Tertio, ea gratia, quaecumque sit, non est stricte necessaria, sed datur tantum ad facilius agen­ dum {De haer. 88). Quarto, haec eadem gratia non est simpliciter gratuita, sed datur ob naturale meritum hominis, quod proinde antecedit gratiam, ita ut unica gratia praeveniens sit ipsa natura seu liberum arbitrium.31* 31 Totam hanc pelagianam doctrinam quam Augustinus in multis operibus impugna­ vit (cf. supra, n. 666), ipse apte perstringit in De haer. 88 (ML 42. 47-50). Plures S. Doctoris textus relatos habes apud Fr. Moriones, Enchiridion theologicum Sancti Augustini 23 706 DE GRATIA 707. Semipelagianismus32 praefatum Pelagii systema partialiter emollivit, praecipue restringendo negationem necessitatis gratiae ad initium salutis, quod ad vires naturae et ad meritum liberi arbitrii revocavit. I •μ I Fautores huius mitigatae doctrinae, qui nonnisi inde a saec. 16 vocati sunt Semipelagiani, antiquitus vero simpliciter Pelagiani, vel reliquiae Pelagianorum vel Massilienses vocabantur, fuerunt quidam monachi, tum africani seu Hadrumetenses (ex monasterio prope Hadrumetum in Tunisia), tum ac praecipue galli seu Massilienses, quibus doctrina Augustini de gratia in sua Pelagii impugnatione visa est nimis rigida et valons asceseos offenSiva. Inter hos eminuerunt loannes Cassianus (t c. 435), cognomento Scytha et proba­ biliter orientalis, fundator duorum monasteriorum prope Massiliam, qui suam doctrinam exposuit praecipue in Collationibus Patrum, coli. 13 (ML 49. 897 sqq.) et Faustus Reiensis episcopus (t c. 490), natione britannus et quondam monachus lerinensis prope Massiliam. Praefatos Hadrumetenses impugnavit ipse Augustinus in duabus episto­ lis ad Valentinum, illorum abbatem, et in duobus operibus De gratia et libero arbitrio et De correptione et gratia (a. 427-428). In defensionem autem doc­ trinae Augustini contra Cassianum et priores Massilienses pugnavit tum ipse S. Doctor in libris De praedestinatione sanctorum et De dono perseverantiae (a. 428) tum ac praecipue eius discipulus Prosper Aquitanus (f 463), qui provocavit interventum Caelestini R. P., declarantis Augustini orthodoxiam, atque scripsit «Indiculum» sive Capitula Pseudo-Caelestini contra Semipelagianos (Denz. 237-249).33 Contra posteriores vero, et nominatim Faustum (Matriti 1961) 399-404, et J. Chene, La théologie de Saint Augustin. Grâce et prédes­ tination (Le Puy-Lyon 1961) 178 sqq. 32 Chene, J., «Que signifiaient 'Initium fidei’ et ’Affectus credulitatis’ pour les Sémipélagiens», Recherches de science religieuse (1948) 566-588.—«Les origines de la controverse sémipélagienne», Année théologique augustinienne (1953) 56-109.—«Le Sémipélagianisme du Midi de la Gaule», Recherches de science religieuse XLIIII (1955) 321341.—La théologie de Saint Augustin. Grâce et prédestination (Le Puy-Lyon 1961) 458 sq., 516-520. Taquin, M., «La question de la prédestination aux V et VI siècles», Revue d'his­ toire ecclésiastique (1904) 265 sqq. Merlin, N., Saint Augustin et les dogmes du péché originel et de la grâce (Paris 1931) 261-346. Rahner, K., «Augustin und der Semipelagianismus», Zeitschrift fur katholische Théologie (1938) 171 sqq. I Rondet, H., Gratia Christi (Paris 1948) 144-161. Worter, Fr., Zur Dogmengeschichte des Semipelagianismus, Münster 1900. ^Capelle, B., «L’origine des Capitula Pseudo-Célestiens contre le Sémipélagianisme», Revue bénédictine (1929) 156-173. Cappuyns, M., «L’auteur du 'De vocatione omnium gentium’», Revue bénédictine (1927) 198-226.—«Le premier représentant de l’Augustinisme médiéval, Prosper d’Aqui­ taine», Recherches de théologie ancienne et médiévale (1929) 309-337. Pelland, L., 5. Prosperi Aquitani doctrina de praedestinatione et voluntate Dei sal­ vifica, Montréal 1936. Plinval, G. de, «Prosper d’Aquitaine interprète de saint Augustin», Recherches augusliniennes (Suppl, à la revue des Etudes Augustiniennes) I (Paris 1958) 338-355. DE NECESSITATE GRATIAE 707 Reiensem, scripsit Fulgentius Ruspensis,34 episcopus in Africa (t 532). Per­ durante controversia, Caesarius Arelatensis episcopus in Gallia (t 542), quon­ dam monachus lerinensis, provocavit interventum ecclesiastici Magisterii, quod in celebri Conc. Arausicanô II a. 529 Semipelagianismum solemniter damna­ vit, suaeque decisionis confirmationem a Bonifacio II a. 531 obtinuit (cf. Denz. 370-400). 708. Doctrina semipelagiana, prout discrepat ac convenit simul cum pelagiana, in hoc essentialiter consistit ut neget gratiae neces­ sitatem quoad duo tantum bona supernaturalia, scilicet quoad ini­ tium salutis, seu praeparationem ad conversionem,35 et quoad termi­ num salutis, seu perseverantiam finalem, quorum utrumque facit pendulum a solo libero arbitrio. Homo scilicet potest ex suis natu­ ralibus viribus, credendo, desiderando, pulsando, ita ad gratiam con­ versionis se disponere, ut haec ei conferatur ex merito illius natu­ ralis praeparationis nec ideo sit gratuita; pariter, post acceptam iustificationem, homo, prout in ea priori bona voluntate manet et vi illius, ad salutem pervenit ac pro tanto finalem perseverantiam sibi praestat absque peculiari auxilio ipsius gratiae.36*Ceterum Semipelagiani non eodem prorsus modo explicabant praefatum naturale initium salutis nec eodem rigore excludebant ab eo ipsius gratiae auxilium, quamvis omnes tenerent hoc auxilium non esse necessa­ rium; ita Cassianus concedebat aliquando auxilium gratiae de facto praecedere bonam naturalem voluntatem, Faustus Reiensis vero strictius iudicabat naturalem voluntatem semper praecedere. Ex hac doctrina plura alia sequuntur in quibus Semipelagiani cum Pelagianis conveniunt, scilicet in negatione tum verae praedes­ tinationis (cf. in tractatu De Deo Uno, in vol. 1, n. 771, 792), tum verae elevationis hominis ad statum iustitiae originalis (cf. supra, n. 590), tum veri peccati originalis (cf. in n. 658), tum necessitatis gratiae ad observandam legem naturalem, quod quidem pertinet 34 Cf. Fr. Siascio, Fulgenzio di Ruspe e i massimi problemi delta grazia, Roma 1941. 35 Cf. Chene, loc. cit. (supra, in n. 707). 36 Hos duos errores indigitat ipse Augustinus, agens contra Massilienses: «Ii... so­ lum initium fidei et usque in finem perseverantiam sic in nostra constituunt potestate, ut Dei dona esse non putent, neque ad haec habenda atque retinenda Deum operari nostras cogitationes et voluntates, cetera vero ipsum dare concedunt, cum ab illo impetrantur credentis fide» (De dono perseverantiae 17. 42, ML 45. 1019; cf. 24. 66). Ceterum damnata est ab Innocentio X sequens interpretatio doctrinae semipelagia·ί·ϊ nae quam protulit Iansenius: «Semipelagiani admittebant praevenientis gratiae necessi­ tatem ad singulos actus, etiam ad initium fidei; et in hoc erant haeretici, quod vellent eam gratiam talem esse, cui posset humana voluntas resistere vel obtemperare* (Denz. 2004). 70S DE GRATIA DE NECESSITATE GRATIAE directe ad praesentem quaestionem (quoad hoc tamen Semipelagiani suam doctrinam emolliunt, dicentes cum Cassiano in infidelibus non haberi veras virtutes, vel cum Fausto Reiensi in eis virtutes carere perfectione). In duobus autem ipsi a Pelagianis praecipue discrepant, scilicet in eo quod concedunt necessitatem gratiae ad ipsam salutem conse­ quendam (etsi non ad initium salutis), adeoque ad agenda cetera opera bona et salutaria, et in eo quod agnoscunt gratiam esse ali­ quod auxilium intrinsecum intellectui et voluntati, per quod homi­ nis libertas nullatenus inficitur (cf. Cassianum, Collât. 13. 3, 6, 22). 710. Etiam inter theologos catholicos non defuerunt aliqui mitigati errores aut controversiae in hac re. Et primo quidem, quod attinet possibili­ tatem alicuius boni operis naturalis sine gratia iustificante, seu in infidelibus et peccatoribus, aliqui theologi augustiniani, ut Noris, Bellelli et Berti (de quibus supra, n. 595), accedentes ad doctrinam Baianorum et lansenistarum, docent infideles et peccatores posse quidem facere quaedam opera obiective virtuosa, sed haec non esse veros actus virtutis, quia vitiantur ob defectum ordinationis ad finem, seu ad Deum propter se dilectum, quae nonnisi per charitatem praestatur.33 Praeterea, VazquezP et Ripalda*3 docent nullum posse dari actum moraliter bonum qui non sit salutaris, adeoque infideles et pecca­ tores nullum posse facere actum moraliter bonum. Differunt tamen a prae­ fatis augustinianis in eo quod huiusmodi impotentiam repetunt non ab intrin­ seco, seu ex defectu physicae potentiae, sed ab extrinseco, seu ex positiva Dei ordinatione, quae vult ut actus moraliter bonus semper coniungatur cum actu supernatural! quoad substantiam (ita Ripalda) vel denegat concursum quen­ dam congruum (supernaturalem tantum quoad modum), ratione cuius cogi­ tatio de bono faciendo coniungatur infallibiliter cum ipsa volitione faciendi bonum.* 41 Secundo, quod attinet impossibilitatem perficiendi omne bonum naturale sine gratia iustificante, seu observandi totam legem naturalem, id videntur negasse aliqui pauci theologi antetridentini, ut Scotus (I« 2 Sent., dist. 28, q. un., ed. Quaracchi, n. 7887-797), Durandus et Biel, docentes peccatorem posse omnia mandata legis observare quoad ipsam substantiam actus etsi non quoad eius modum (seu modo meritorio ac salutari, de quo nunc quaestio non est). Praeterea, adhuc disputatur quaestio de impossibilitate pro peccatore amandi Deum naturaliter super omnia; in qua re, quidam, ut S. Thomas, tho­ mistae communiter, Belarminus, Suarez, Schiffini, Billot, Lépicier, Boyer, sim­ pliciter impossibilitatem affirmant, alii vero ut Scotus, Durandus, Molina (explicitius, Concordia, q. 14, a. 13, disp. 14, m. 3) et inter modernos Pesch, Lange, Van der Meersch, Beraza, Lercher, Lennerz, Gonzâlez-Rivas, distin­ guentes inter amorem mere affectivum et amorem effectivum, negant impos­ sibilitatem illius et admittunt tantum impossibilitatem istius. HW 709. Protestantium, Balanorum et lansenistarum doctrina de totali corruptione humanae naturae, e diametro opposita doctrinae pelagianae, sufficienter explicata est in praecedenti tractatu, ubi de iustitia originali et peccato originali (n. 592, 677). Ex ea doctrina in praesenti quaestione sequitur hominem, nondum iustificatum, nullum actum bonum elicere posse, et omnes eius actus esse neces­ sario peccata. Praecipui modi, quibus haec communis doctrina expo­ nitur, referuntur in propositionibus a Magisterio Ecclesiae damnatis, de qubus infra (n. 712). Interim nota Lutberum eousque processisse ut dicat etiam in homine iustificato omnes actus esse peccata, quam­ vis tunc non imputentur; Calvinus vero concedit bonas hominis dis­ positiones non esse omnino extinctas per peccatum originale, sed addit illarum bonum usum dependere a sola gratia et praedestina­ tione Dei, ita ut in non praedestinatis omnes actiones sint peccata, ex eo procedentia quod Deus illos sua gratia non adiuvet. Bains ex­ plicite docet omnia opera tum infidelium tum peccatorum esse pec­ cata; lansenius vero id affirmat de solis infidelibus, concedens pec­ catores cum sola fide aliquod bonum opus agere posse.37 37 Inter modernos protestantes, aliqui retinent eandem crudam Lutheri et Calvini sententiam; plures vero eam mitigare conantur, loquentes de intestina hominis lucta potiusquam de intrinseca naturae corruptione et omnis libertatis extinctione, imo non pauci explicite concedunt actuum nostrorum moralem libertatem. L. Bouyer, ex protestantismo catholicus, fatetur purum protestantismum, iuxta ipsorum Lutheri et Calvini essentialem inspirationem ac demptis exaggeratis eorumdem formulationibus, non aliud agnoscere quam perpetuam quandam luctam inter defectum virium humanarum et triumphum gratiae. Ad rem ipse: «Quel qu’ait été son sens primi­ tif, le 'semper peccator, semper iustus’ de Luther n’est certainement pas compris en général comme une fatalité du péché jointe à la possession definitive d’un salut tout fait On y verrait plutôt une lutte perpétuelle où chaque défaite des forces humaines doit être réparée par une victoire de la force divine s’accomplissant dans leur faiblesse... Parmi les protestants, ceux pour qui Luther et Calvin sont restés (ou redevenus) des guides et 709 III. ASSERTIO. Homo nondum iustificatus, sive sit simplex peccator sive infidelis, potest peragere aliquos actus naturales, qui 1 des inspirateurs sont aussi ceux des protestants qui réalisent le mieux le tvpe de spiritua­ lité que nous avons décrit» (Du protestantisme à l’Eglise [Paris 1954] 6 sq.). 33 Illorum doctrinam fusius exponit H. Lennerz, De gratia Redemptoris (ed. 2. Romae 1940) 183-185. 3’ In 1-2, disp. 189, 190 et 217. w De ente supernaturali, disp. 20 et 114. 41 De hac peculiari sententia, quam etiam aliqui moderni, ut Palmieri, Billot, Pesch, Huarte, non improbabilem intra certos limites dicunt, confer Mazzella, De gratia, n. 461-470; Palmieri, De gratia actuali, p. 254-268; Pesch, Praei, dogm. V, n. 126 sq.; Schiffini, De gratia, n. 103-107; Huarte, De gratia, n. 39; Lennerz, op. cit. 185-188, 204 in nota, 209-211. Sententiam Ripalda exponit A. Arbeloa Egües, La doctrina de la predestination y de la gracia eficaz en Juan Martinez de Ripalda, Pamplona 1950. 710 DE GRATIA nec sint peccata, nec sint indifferentes, sed moraliter boni. Nequit tamen observare omnia naturalis legis praecepta, nec satisfacere soli ipsi primo praecepto huius legis, scilicet diligendi Deum super omnia ut auctorem naturae. Nota theologica. 711. Quod non omnes actus naturales hominis nondum iustificati sint peccata, sive agatur de peccatore sive de infideli, est theolo­ gice certum ex condemnatione prop. 25, 27 et 37 Bail, prop. 8 et 11 lansenistarum, prop. 2 et 39 Quesnel et doctrinae Cone. Pisto­ riensis; Cone, quidem Trid. definit tanquam de fide non omnia opera peccatoris esse peccata, sed ad salvandam hanc definitionem sufficit admittere actus supernaturales quibus peccator se disponit ad iustificationem (ut fidem, spem et attritionem) non esse peccata. Quod vero tam peccator quam infidelis possit peragere aliquos actus naturales non mere indifferentes sed moraliter bonos, ita certum est ut contrarium sit temerarium, ut constat ex condemnatione prop. 37 Bail, prop. 2 Quesnel et doctrinae Cone. Pistoriensis, qua aequivalenter asseritur possibilitas faciendi «bonum naturale», «opus bo­ num» et concipiendi «affectus laudabiles» sine auxilio gratiae. Cete­ rae duae partes Assertionis non videntur notam theologicam mereri. PROBATUR 1. Ex auctoritate. 712. Quod attinet possibilitatem peragendi aliquos actus ho­ nestos in statu peccati, praefata Magisterii doctrina continetur in se­ quentibus errorum condemnationibus. Conc. Constantiense sequentem Hus, Protestantium praecursoris, pro­ positionem damnavit: «Divisio immediata humanorum operum est: quod sunt vel virtuosa vel vitiosa, quia si homo est vitiosus et agit quidquam, tunc agit vitiose; et si est virtuosos et agit quidquam, tunc agit virtuose; quia sicut vitium, quod crimen dicitur seu mortale peccatum, inficit universaliter actus hominis vitiosi, sic virtus vivificat omnes actus hominis virtuosi» (Denz. 1216). Leo X hanc Lutheri propositionem damnavit: «Liberum arbitrium post peccatum est res de solo titulo; et dum facit, quod in se est, peccat mortali­ ter» (Denz. 1486). Conc. Trid., sess. 6, can. 7, definit contra Protestantes: «Si quis dixerit, opera omnia, quae ante iustificationem fiunt, vere esse peccata vel odium Dei mereri, aut quanto vehementius quis nititur se disponere ad gratiam, tanto eum gravius peccare: an. s.» (Denz. 1557). Pius V septem sequentes Baii propositiones damnavit: «25. Omnia opera DE NECESSITATE GRATIAE 711 infidelium sunt peccata, et philosophorum virtutes sunt vitia... 27. Liberum arbitrium, sine gratiae Dei adiutorio, nonnisi ad peccandum valet. 28. Pelagianus est error, dicere, quod liberum arbitrium valet ad ullum peccatum vitandum... 35. Omne, quod agit peccator vel servus peccati, pecatum est... 37. Cum Pelagio sentit, qui boni aliquid naturalis, hoc est, quod ex naturae solis viribus ortum ducit, agnoscit. 38. Omnis amor creaturae rationalis aut vitiosa est cupiditas, qua mundus diligitur, quae a Iohanne prohibetur, aut laudabilis illa caritas, qua per Spiritum Sanctum in corde diffusa’ [Rom. 5. 5] Deus amatur... 40. In omnibus suis actibus peccator servit dominanti cupidi­ tati» (Denz. 1925, 1927, 1928, 1935, 1937, 1938, 1940). Alexander VIII duas sequentes lansenistarum propositiones damnavit: «8. Necesse est, infidelem in omni opere peccare... 11. Omne, quod non est ex fide christiana supernaturali, quae per (dilectionem operatur, peccatum est» (Denz. 2308, 2311). Clemens XI septem sequentes propositiones iansenistae Quesnel damna­ vit: «2. lesu Christi gratia, principium efficax boni uniuscuiusque generis, necessaria est ad omne opus bonum; absque illa non solum nihil fit, sed nec fieri potest... 38. Peccator non est liber nisi ad malum sine gratia Liberatoris... 39. Voluntas, quam gratia non praevenit, nihil habet luminis nisi ad aberran­ dum, ardoris nisi ad se praecipitandum, virium nisi ad se vulnerandum, est capax omnis mali et incapax ad omne bonum... 40. Sine gratia nihil amare possumus nisi ad nostram condemnationem... 42. Sola gratia Christi reddit hominem aptum ad sacrificium fidei; sine hoc nihil nisi impuritas, nihil nisi indignitas... 45. Amore De in corde peccatorum non amplius regnante neces­ se est, ut in eo carnalis regnet cupiditas omnesque actiones eius corrumpat... 59. Oratio impiorum est novum peccatum; et quod Deus illis concedit, est navum in eos iudicium» (Denz. 2402, 2438, 2439, 2440, 2442, 2445, 2459). Pius VI condemnationem eiusdem doctrinae iansenisticae Conc. Pisto­ riensis, sic ulterius determinat: «Qua vero parte inter dominantem cupidita­ tem et caritatem dominantem nulli ponuntur affectus medii, a natura ipsa insiti suapteque natura laudabiles qui una cum amore beatitudinis naturalique propensione ad bonum remanserunt velut extrema lineamenta et reliquiae imaginis Dei; perinde ac si inter dilectionem divinam, quae nos perducit ad regnum, et dilectionem humanam illicitam, quae damnatur, non daretur dilectio humana licita, quae non reprehenditur; falsa, alias damnata» (Denz. 2624). 713. Scriptura possibilitatem bonorum actuum naturalium in homine nondum iustificato sufficienter indicat. Apostolus in Rom. 2. 14 generaliter affirmat infideles naturaliter facere ea quae sunt legis: «Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex»; sup­ ponit etiam gentes, cognito Deo eiusque providentia, posse illum glorificare et ab eo non aberrare, cum secus «sint inexcusabiles» 712 I u . » > I .1 DE GRATIA (Rom. 1. 20 sq.).c Praeterea, quaedam gentilium opera laudantur, ut patet de obstetricibus aegyptiis nolentibus occidere masculos He­ braeorum (Exod. 1. 17: «Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares»), de Rahab meretrice (los. 2. 1 sqq.) exploratores cum pace excipiente (Hebr. 11. 31: «Fide Rahab meretrix non periit cum in­ credulis excipiens exploratores cum pace»; cf. lac. 2. 25), de rege Cyro adiuvante populum Israel (Is. 44. 28: «Dico Cyro: Pastor meus es et omnem voluntatem meam complebis») et de opere ele­ emosynarum quod Daniel propheta suggerit regi Nabuchodonosor (Dan. 4. 24: «Quam ob rem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum; forsitan ignoscet delictis tuis»). Laudem etiam sonant, etsi non ad salutem, sequentia Christi verba: «Si enim diligitis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?» (Mat. 5. 46 sq.).42 43 Nec valet obicere sequentes textus, Rom. 14. 23: «Omne, quod non est ex fide, peccatum est»; Tit. 1. 15: «Coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum mens et conscientia»; Mat. 7. 18: «Non potest arbor mala bonos fructus facere»; Hebr. 11. 6: «Sine fide im­ possibile est placere Deo». Nam in primo textu, ut patet ex contextu, fides accipitur non de fide christiana sed de dictamine conscientiae (seu de eo quod secundum conscientiam suam unusquisque credit esse rectum), ita ut sensus sit omne quod fit contra dictamen conscientiae esse peccatum.44 In secundo et tertio textu agitur de homine malo et inquinato, quatenus est talis et ut talis operatur, non vero asseritur, eum qui est malus, esse totaliter corruptum, ita ut non possit praeter suam malitiam quidquam boni operari. In quarto textu asseritur sine fide impossibile esse placere Deo simpliciter, seu in ordine ad salutem. similiter agnoscere solent quaedam opera naturali­ ter bona apud infideles, quamvis aliqui, nominatim Augustinus, ad 714. Patres 42 Inepte autem Baius ea Apostoli verba Rom. 2. 14 voluit intelligere de gentibus iam ad fidem conversis, iuxta hanc propositionem damnatam a Pio V: «Cum Pelagio sentiunt, qui textum Apostoli ad Romanos secundo ’Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt’ intelligunt de gentibus fidei gratiam non haben­ tibus» (Denz. 1922). 43 Ut patet, ad rem directe non faciunt textus in quibus peccatores exhortantur ad veram poenitentiam et conversionem, cum in eis agatur de actibus supernaturalibus (Eccli. 21. 1; Ezech. 18. 30; Mat. 3. 7 sq.; Luc. 18. 13; 19. 1 sqq.). 44 Augustinus tamen {Contra Julian. 4. 3; In Io., tract. 86. 2) hunc textum intelligit de ipsa fide christiana: sed tunc peccatum accipiendum est in largiori sensu, iuxta mentem ipsius S. Doctoris, de qua infra. DE NECESSITATE GRATIAE 713 ea despicienda inclinentur, tum ob illorum raritatem, tum ob conco­ mitantem statum malae infidelitatis, tum ob illorum ad salute inutilitatem. II Iustinus paganorum philosophorum virtutem et scientiam tam exaggera­ te exaltat, ut aliquos inter illos, nominatim Socratem et Heraclitum, Christia­ nos nominet: «Et qui cum ratione vixerunt, christiani sunt, etiamsi athei exis­ timati sunt, quales apud Graecos fuere Socrates et Heraclitus» (Apol. I. 46, MG 6. 398; cf. Apol. II, 13; de qua opinione vide Minucium Felicem, Oc­ tal). 20. 1). Hieronymus: «Quaeritur autem quomodo in his qui foris erant, inter malos et boni aliqui sunt reperti? Hunc locum plenius tractat Apostolus ad Romanos (Rom. 2. 14): quod gentes naturaliter facientes ea quae legis sunt, condemnent ludaeos, qui scriptam legem non fecerint. Inter ipsos quoque ethnicos est diversitas infinita, cum sciamus alios esse proclives ad vitia et ruentes ad mala, alios ob honestatem morum virtutibus deditos» (In Mat., 1. 3, c. 22, ML 26. 166). C h rysostomus, improbatis vitiis infidelium et despectis illorum appa­ rentibus virtutibus, tanquam simulatione aut vana gloria communiter inqui­ natis, nihilominus aliqua bona opera a paganis fieri concedit, scribens: «Ve­ rum ne contentiosi videamur, concedamus apud gentiles esse quosdam qui recte vivant: nihil enim hoc dictis nostris officit. Nam quod saepe contingit, non quod raro accidit, hic intelligendum est» (In Io., hoc. 28. 2, MG 59. 164 sq.). Augusainus: «Si autem hi qui naturaliter quae legis sunt faciunt, non­ dum sunt habendi in numero eorum quos Christi iustificat gratia, sed in eorum potius, quorum etiam impiorum nec Deum verum veraciter iusteque colentium, quaedam tamen facta vel legimus, vel novimus, vel audimus, quae secundum iustitiae regulam non solum vituperare non possumus, verum etiam merito recteque laudamus, quamquam si discutiantur quo fine fiant, vix inveniuntur quae iustitiae debitam laudem defensionemve mereantur. Verumtamen quia non usque adeo in anima humana imago Dei terrenorum affectuum labe detrita est, ut nulla in ea velut lineamenta extrema remanse­ rint... merito dici possit etiam in ipsa impietate vitae suae facere aliqua legis vel sapere... Sicut enim non impediunt a vita aeterna iustum quaedam pec­ cata venialia, sine quibus haec vita non ducitur, sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime vita cuiuslibet pes­ simi hominis invenitur» (De spir. et litt., c. 27 sq., n. 48, ML 44. 229 sq.). Cf. Serm. 349. 1 sq., ubi S. Doctor distinguit inter illicitum amorem (ut uxoris alienae), licitum amorem naturalem (uxoris propriae et amicorum), quem habent etiam pagani, et charitatem christianorum; De civ. Dei 5. 12-15, et Epist. 138. 17, ubi laudat virtutes Romanorum; De pecc. mer. et remis. 1. 22. 31. Fulgentius: «Quibus [infidelibus] aliqua quidem bona, quae ad socie­ tatis humanae pertinent aequitatem, inesse possunt, sed quia non fide et caritate Dei fiunt, prodesse non possunt» (Epist. 17. 26. 51, ML 65. 483). Gregorius M.: «Sunt nonnulli qui diligunt proximos, sed per affectum 714 ΙΈ GRATIA cognationis et carnis, quibus tamen in hac dilectione sacra eloquia non con­ tradicunt. Sed aliud est quod sponte impenditur naturae, aliud quod prae­ ceptis dominicis ex charitate debetur oboedientiae. Hi nimirum et proximum diligunt, et tamen illa sublimia dilectionis praemia non assequuntur, quia amorem suum non spirirualiter, sed carnaliter impendunt» (Horn, in evang . 1. 2, hom. 27. 1, ML 76. 1205). 715. » i· i: l· I*» ' ‘I n il’ ■ii. .il·1 Obici solent quaedam dicta Augustini, quorum aliqua respe- tuntur ab eius discipulo Prospero Aquitano necnon ab ipso Conc. Arausicano II quaeque videntur excludere ab infidelibus omne opus moraliter bonum. Ita: «Non est ut dicas: antequam crederem, iam bona operabar, ideo electus sum. Quid enim est boni operis ante fidem, cum dicat Apostolus: omne quod non est ex fide, peccatum est?» (In Io., tract. 86. 2); «Nemo ergo computet bona opera sua ante fidem; ubi fides non erat, bonum opus non erat» (Enarr 2 in psal. 31. 4); «[Ante fidem] attenduntur opera tua, et inveniuntur omnia mala» (ibid., n. 7); «Unde ea sola opera bona dicenda sunt, quae fiunt per dilectionem Dei» (Enarr. in psal. 67. 41); «Si fiant sine caritate nullo modo fiunt bene» (De gratia et lib. arb. 18. 37); «Absit ut sit in aliquo vera virtus, nisi fuerit iustus» (Contra lulian. 4. 17); «Liberum arbitrium captivum non­ nisi ad peccatum valet; ad iustitiam vero, nisi divinitus liberatum adiutu 111· non valet» (Contra duas epist. pelag. 3. 8. 24; idem ait in De spirit, et Ut.. 3. 5; cf. Prosperum Aquitanum, Lib. sent. 105); «Nemo habet de suo nisi mendacium et peccatum. Si quid autem homo habet veritatis atque iustitiae, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hoc eremo...» (In Io., tract. 5. 1; quae verba repetit Conc. Arausicanum II); «Si gentilis, inquis, nudum operit, numquid, quia non est ex fide, peccatum est? Prorsus, in quantum non est ex fide, peccatum est» (Contra lulian. 4. 3). Respondetur.*5 In verbis quae supra citavimus S. Doctor explicite tradit ab infidelibus posse fieri aliqua opera bona et laudabilia, quamvis non multa, nec simpliciter bona et salutaria. Unde in obiectis locis nequit absque contra­ dictione velle asserere omnia opera infidelium esse peccata in stricto ac per­ sonali sensu. Mens S. Doctoris interpretanda est tum ex immediato contextu obiectorum textuum tum ex generali eius fine excludendi haeresim pelagianam quae exaltabat naturales vires hominis, sive simpliciter sive ac peculiariter in opere salutis. Hinc opera infidelium dicuntur peccata, in multiplici sensu, tum scilicet quia generaliter absque motione divina, saltem naturali, homo nequit de se nisi peccare, et quidem in proprio sensu, ac ita stricte verum est «nemi-45 45 Armas, Gr., Las virtudes y la salvaciôn de los infieles segtin San Agustin, Bur­ gos 1955. Blic, J. de, «Sur le canon 22 du Concile d'Orange», Gregorianum VII (1926) 396-402. Dalmau, J. M., «Sobre un punto dificil de exegesis agustiniana», Estudios eclesiâsticos XXIII (1949) 59-65. Ernst, J., Die Werke und Tugenden der Unglaubigen nach St. Augustin, Freiburg 1871.—«Zur Erklârung des 22 Kanons von Orange», Zeischrift fur katholische Théologie XIX (1895) 177-185. Mausbach, J., Die Ethik des heiligen Augustinus (Freiburg i. Br. 1909) 250-300. Wang Tchang Tche, J., Saint Augustin et les vertues des païens, Paris 1938. DE NECESSITATE GRATIAE 715 nem habere de suo nisi mendacium et peccatum»; tum quia quae fiunt ab infideli ut tali, seu iuxta suam infidelitatem, sunt vere peccata (ita S. Thomas, 2-2, q. 23, a. 7, ad 1); tum quia opera bona infidelium copulantur cum aliis peccatis actualibus, cum in statu infidelitatis peccata non tollantur (2-2, q. 10, a. 4, ad 1); tum quia eadem opera bona fiunt ab homine in statu naturae lapsae et peccati originalis quod verum peccatum est et a quo cetera opera peccata denominantur (ita quidam moderni post I. Ernst); tum quia bona opera infidelium sunt adeo pauca et difficulter peracta ut vix computari indi­ geant ac pro nihilo reputentur, ita ut generaliter dici possit in infidelibus non esse nisi peccata (ita Suarez et Bellarminus); tum quia opera infidelium, utut bona, nihil eis prosunt ad salutem, ac ideo non sunt simpliciter bona, ac pro tanto dici possunt mala et peccata, eo vel magis quod fiant ab homine averso a Deo et in statu veri peccati tam actuali quam originali (ita plures, ad men­ tem). Hi duo postremi sensus indicantur ab ipso Augustino in textu supra citato (n. 714). 716. Quod autem attinet impossibilitatem observandi inte­ gram legem naturalem in statu peccati, ea supponitur potiusquam directe proponatur in supra relatis documentis Magisterii, necnon in Scriptura, signanter in toto capite 7 epistolae ad Romanos, in quo fit oppositio inter statum ludaeorum sub lege, in quo imperat con­ cupiscentia impellens ad peccatum, et statum christianum, in quo imperat gratia Christi, liberans nos a servitute concupiscentiae. Cla­ rius vero exhibetur a supra relatis Patribus, et signanter ab Augus­ tino, qui tantopere inculcant raritatem bonorum operum apud infideles (Chrysostomus: «Raro accidit»; Augustinus: «Vix inve­ niuntur»), ut, attentis ipsis rationibus quibus innituntur, vix dici possunt cogitare de possibilitate observandi diu totam legem natu­ ralem, etiam apud unum vel alterum infidelem. De impossibilitate autem diligendi Deum super omnia vix oc­ currunt apud ipsos Patres explicitae affirmationes, cum id implicite includatur in ipsa impossibilitate observandi totam legem, cuius ea dilectio est supremum praeceptum. Nihilominus Augustinus explici­ te ait: «Liberum arbitrium ad diligendum Deum primi peccati gran­ ditate perdidimus» (Epist. 217. 12, ML 33. 989); quod quidem cum tanta amplitudine nequit dici de sola amissione gratiae chari­ tatis sive amoris supernaturalis. PROBATUR 2. Ex ratione theologica. 717. Quoad possibilitatem peragendi aliquos actus naturaliter 716 DE GRATIA honestos, ratio est quia status peccati, sive originalis sive actualis, non totaliter corrumpit naturam, sed tantum partialiter et extrinsece, quatenus nempe avertit a Deo ut fine ultimo in concreto, ut dictum est in tractatu praecedenti (n. 689 sq.). Manent igitur in peccatore integrae facultates intellectus el voluntatis, quod attinet physicam istarum essentiam quae inalterabilis est; manent etiam sufficiens cognitio legis naturalis et inclinatio voluntatis ad aliquod bonum honestum in particulari; manet tandem ac iugiter inclinatio eiusdem voluntatis ad finem ultimum sub formali ratione beatitudinis in communi. Quae omnia sufficiunt ad hoc ut peccator eliciat actum moraliter bonum circa aliquod particulare obiectum honestum, quamvis sit habitualiter aversus a Deo ut ultimo fine. Frustra igitur obicitur quod peccator est aversus a Deo ut a fine ulti­ mo et conversus ad creaturam tanquam ad finem ultimum ac ideo non potest elicere actionem bonam, nisi convertatur ad finem ultimum bonum, seu Deum, cum in omni actu intendatur finis ultimus nec possit idem homo esse simul conversus ad duos fines ultimos. Nam, stante sola habituali conversione ad aliquem finem, potest elici aliquis actus praeter illum finem, cum habitua­ lis conversio ad illum, praecise quia est mere habitualis nec actualis aut vir­ tualis, nullum importet influxum in actionem, sed tantum concomitantiam habitus. Nec refert quod actus debeat referri saltem virtualiter ad ultimum finem; nam ad hunc potest referri sub formali ratione beatitudinis, quae ceteroquin non ponit in numero cum ultimo fine materialiter sumpto, ac ideo non contradicit principio iuxta quod unus actus nequit referri ad duplicem ultimum finem. Sic igitur explicatur modus quo possit peccator elicere actum moraliter bonum, quamvis sit aversus a Deo fine ultimo naturali. Ipse nempe eligit aliquod bonum honestum ex motivo honestatis et in eo sistit, quin ex una parte illud referat ad Deum ut finem ultimum in concreto, a quo est aversus, et quin ex alia parte positive hanc referentiam excludat, secus illud honestum non esset. Finis autem ultimus, quem peccator virtualiter intendit in eo bono actu, est finis ultimus formalis sive beatitudo in communi, quae non ponit in numero cum fine ultimo materiali et concreto, seu Deo, nec ideo duplicat finem ultimum peccatoris, qui habitualiter est aversus a Deo et actualiter in eo actu bono est conversus ad beatitudinem in communi, vel, si placet, ad Deum non simpliciter sed sub sola formali ratione beatitudinis in communi.* 47 Ita etiam explicatur quomodo iustus possit peccare venialiter et quomodo *1-2, q. 109, a. 2, 4 et 8; q. 1, a. 5 et 6; q. 63, a. 2, ad 2; 2-2, q. 10. a. 4; Billuart, De gratia, diss. 3, a. 3, § 1 et 2 (prob. ex ratione); De ultimo fine, diss. 1, a. 4, resp. ad obi. 2; a. 5 (solvuntur obiectiones). 47 De amore naturali Dei, prout manet in peccatore, sive angelo sive homine, disserit V. Heris, «L’amour naturel de Dieu d’après Saint Thomas», Mélanges thomistes («Biblio­ thèque thomiste III, Paris 1934) 304-310. DE NECESSITATE GRATIAE 717 peccator ipse, habens fidem, possit operari praeter hanc fidem et peccare etiam mortaliter (2-2, q. 10, a. 4). Exinde excluditur sententia supradictorum augustinianorum (n. 710); nam actus obicctive virtuosus non vitiatur ob defectum ordinationis ad Deum super omnia dilectum, quia iste defectus, cum sit mere habitualis, non influit moraliter in illum actum, qui ceteroquin ad ipsum ultimum finem beatitudi­ nis refertur et sub hac ratione ad ipsum Deum. Ad sententiam Vazquez et Ripalda dicendum quod positiva Dei ordinatio, vi cuius actus moraliter bonus debeat de facto necessario coniungi cum actu supernaturaliter bono, gratis ab eis fingitur, ac ideo gratis negari potest. 718. Quoad impossibilitatem vero observandi diu integram le­ gem naturalem sine statu gratiae sanctificantis, ratio est4849 ipsa supradicta partialis corruptio naturae per peccatum, quae consistit in quatuor vulneribus inflictis a peccato originali et auctis per peccata actualia, et ultimo reducitur ad statum habitualis aversionis a Deo fine ultimo naturali, ut explicatum est supra (n. 688-690). Quamvis enim huiusmodi aversio sit tantum habitualis, ac ideo permittat ali­ quem actum honestum, imo fortasse ipsam integram observationem legis naturalis in aliquo homine et per aliquod breve tempus, ut supra probatum est, tamen nequit homo hanc integram observatio­ nem diu exequi. Nam, cum omnes actus hominis regulentur a fine et unusquisque soleat agere secundum finem praeconceptum, praeci­ pue sub impulsu passionum et in actibus repentinis, connaturale est ut qui est habitualiter secundum finem aversus a Deo et conversus ad creaturam, secundum hunc finem nonnumquam, imo frequenter agat, iuxta vim passionum et frequentiam repentinorum eventuum, ita ut nequeat diu servare totam legem et sine novo mortali peccato 49 permanere. 48 1-2, q. 109, a. 4 et 8. Praeterea, In 2 Sent., dist. 24, q. 1, a. 4: dist. 28, a. 2 ct 3; De veritate, q. 24, a. 12 et 14. 49 Ad rem aptissime S. Thomas: «Antequam hominis ratio, in qua est pecatum mor­ tale, reparetur per gratiam justificantem, potest singula peccata mortalia vitare, et secun­ dum aliquod tempus. Sed quod diu maneat absque peccato mortali esse non potest... Et huius ratio est quia sicut rationi subdi debet inferior appetitus, ita etiam ratio subdi debet Deo, et in ipso constituere finem suae voluntatis. Per finem autem oportet quod regulentur omnes actus humani, sicut per rationis iudicium regulari debent motus inferio­ ris appetitus. Sicut ergo inferiori appetitui non totaliter subiecto rationi, non potest esse quin contingant inordinati motus in appetitu sensitivo; ita etiam ratione hominis non tota­ liter exsistente subiecta Deo, consequens est ut contingant multae inordinationes in ipsis actibus rationis. Cum enim homo non habet cor suum firmatum in Deo, ut pro nullo bono consequendo vel malo vitando ab eo separari vellet, occurrunt multa propter quae consequenda homo recedit a Deo contemnendo praecepta ipsius, et ita peccat mortaliter, praecipue quia in repentinis homo operatur secundum finem praeconceptum et secundum habitum praeexistentem, ut Philosophus dicit in III Ethic. [8. 15], quamvis ex praemedi- 719. Quoad impossibilitatem tandem diligendi Deum super omnia sine statu gratiae sanctificantis, ratio est5*' quia in huiusmodi praecepto cetera omnia virtualitetr continentur et huiusmodi actus dilectionis respicit directe ipsum finem ultimum concrete spectatum, ac ideo necessario aufert ipsam aversionem a Deo. Unde, si homo in statu peccati posset elicere illum actum, esset simul conversus ad duos fines ultimos concretos ac distintos, scilicet ad creaturam, ob statum peccati, et ad Deum, ob actum dilectionis, adeoque esset simul a Deo aversus et ad Deum conversus, quod contradictionem implicat. Nec ista contradictio tollitur dicendo quod peccator esset aversus et con­ versus ad Deum non secundum eundem respectum, seu esset aversus habitualiter et conversus actualiter. Nam huiusmodi distinctio se haberet tantum ex parte subiecti, non vero ex parte obiecti, seu Dei finis ultimi, sicut e converso accidit in ceteris actibus honestis circa obiecta creata, modo supra dicto (n. 717). Nec iterum valet in ipso obiecto divino invocare distinctionem inter Deum ut finem ultimum naturalem, ad quem peccator, eum diligens, esset conversus, et Deum ut finem ultimum supernaturalem, a quo ille maneret aversus. Nam huiusmodi distinctio frustranea est, ut iam notavimus supra (n. 690), quoniam diligere Deum super omnia, utut tanquam finem naturalem, est diligere eum simpliciter et propter seipsum, ita ut quis paratus sit facere eius voluntatem in quocumque ordine et quidquid iubeat; Deus autem in seipso et in sua voluntate non distinguitur in perfectiones et volitiones natu­ rales et supernaturales, cum sit unus et simplex. Amor autem Dei super omnia, quem peccatori impossibilem dicimus, non est amor affectivus inefficax, seu simplex complacentia de Dei bonitate vel mera vclleitas (quam nemo negat posse inveniri in peccatore, ut aliquando contingit in poetis), sed est amor affectivus efficax, seu amor appretiative summus, quo homo seipsum et cetera omnia refert ad Deum tanquam ultimum finem, paratus ei placere in omnibus et avertere omnia quae ipsi displicent. Unde reicienda est sententia et distinctio supradictorum theologorum (n. 710), pro quanto sub voce amoris affectivi, ut distincti ab effectivo, intelligunt amorem affectivum vere efficacem; ceterum, amor effectivus est ulterior distinctio ipsius amoris efficacis, vel potius non est actus amoris sed mera executio amoris efficacis, quam executionem, quoad amorem Dei super omnia, iam probavimus esse impossibilem peccatori, cum diximus hunc non posse diu observare totam legem naturalem. Nec valet obicere ita reddi impossibile talione rationis homo possit aliquid agere praeter ordinem finis praeconcepti et praeter inclinationem habitus. Sed quia homo non potest semper esse in tali praemeditatione, non potest contingere ut diu permaneat quin operetur secundum consequentiam voluntatis deordinatae a Deo, nisi cito per gratiam ad debitum ordinem reparetur» (1-2, q. 109, a. 8). Idem fusius explicat in De veritate, q. 24, a. 12. Aptum commentarium sententiae S. Tho­ mae exhibent Flick et Alszeghy, loc. cit. supra, in n. 703. 50 1-2, q. 109, a. 3. Praeterea, 1 p., q. 60, a. 5; 2-2, q. 26, a. 3; Quodl. 1, q. 4, a. 3. DE NECESSITATE GRATIAE 719 pro peccatore observare quod ei praecipitur, scilicet primum ipsum praece­ ptum legis naturalis; nam imprimis haec obiectio retorquetur quoad cetera omnia praecepta, quae peccator, ut omnes concedunt, nequit diu observare; praeterea, peccatori in utroque casu adest auxilium divinum, quod, si non invenit sibi oppositam malam voluntatem, ducit ad gratiam iustificationis, cum qua homo redditur proxime potens ad observanda omnia praecepta et amandum Deum efficaciter super omnia. In toto praecedenti discursu actum est de necessitate ipsius gratiae habi­ tualis iustificantis, quia de facto et de potentia Dei ordinata non aliter quam per gratiam habitualem homo iustificatur, ut ostendetur infra, ubi de iustificatione. Aliunde tamen non repugnat (saltem iuxta plures theologos; cf. infra, n. 963) quominus de potentia Dei absoluta idem effectus producatur in homi­ ne per aliquam gratiam actualem, quae tamen sit eiusdem rationis ac supernaturalitatis ac ipsa gratia habitualis, seu quae hominem ex averso ad Deum conversum reddat: sic enim homo sub illo auxilio transeunti posset simul elicere ipsum actum amoris Dei ut finis naturalis, vel potius hunc ipsum actum in unum refundere cum ipso actu amoris Dei ut finis supematuralis, prout praecise contingit in homine habitualiter iustificato. QUAESTIO II. DE NECESSITATE GRATIAE IN HOMINE NON­ DUM IUSTIFICATO, QUANTUM AD ACTUS SUPERNATURALES51 I. SENSUS QUAESTIONIS. 720. Actus supernaturales hic intelliguntur qui referuntur ad salutem aeternam seu ad finem supernaturalem qui in possessione Deitatis consistit et in beatifica visione consummatur. Ad scopum, qui nobis ab ipsis haeresibus imponitur, hi actus possunt ad tres reduci, gradatione quadam descendenti, scilicet actum meritorium ipsius vitae aeternae, actum meritorium gratiae sanctificantis, quae est semen vitae aeternae (vel generaliter actum qui sit vera praepa­ ratio, etsi remota, ad gratiam sanctificantem ac ideo verum initium salutis), et actum poenitentiae sive resurgentiae a peccato, qui est negativus aspectus vel praevius effectus praecedentis, scilicet ipsius gratiae iustificantis. Quaeritur igitur, modo generali ac indistincto, utrum auxilium gratiae sit necessarium ad illos tres actus, ita nempe ut homo, dum est in statu peccati, non possit per aliquem actum suum naturalem mereri vitam aeternam, nec mereri gratiam conver­ sionis nequidem quoad suum initium (ac si nempe per suas vires 51 1-2, q. 109, a. 5-7. Praeterea, q. 113, a. 2; q. 114, a. 2; In 2 Sent., dist. 28, q. 4; C. Gent. 3. 147, 149, 157; De veritate, q. 24, a. 15: q. 28, a. 2: Quodl. 1, q. 4. a. 2. Cf. etiam auctores indicatos in q. praec., n. 703. 720 DE GRATIA naturales aliquem actum ponat quo vere se disponat ad conversio­ nem seu cuius intuitu tandem conversionem a Deo obtineat), nec poenitere sive resurgere a peccato.52 II. ERRORES. 721. Quoad primum punctum de necessitate gratiae ad conse­ quendam salutem sive vitam aeternam, errarunt Pelagiani, docentes hanc hominem posse mereri per bonos actus naturales liberi arbitrii. Nec suam haeresim essentialiter ipsi reformarunt cum, ob necessita­ tem controversiae, proposuerunt distinctionem inter simplicem vi­ tam aeternam, quam homo mereri possit, et excellentiorem eius gradum seu regnum caelorum, quod homo mereri non possit, et praeterea concesserunt existentiam alicuius gratiae externae sive revelationis necnon illius convenientiam ad facilius operandum et ad consequendam salutem (cf. supra, η. 706).53 Quoad secundum punctum de necessitate gratiae ad ipsum initium salutis, errarunt Semipelagiani qui, mitigantes haeresim pelagianam, concesserunt gratiam (eamque intrinsecam) esse quidem necessariam ad ipsam salutem consequendam, non tamen ad eius initium, ita nempe ut liberum arbitrium per naturales suos bonos actus possit se positive disponere ad gratiam iustificationis, conse­ quendam vi et merito huiusmodi naturalis dispositionis (cf. supra, n. 707 sq.). Ad hanc doctrinam aliquatenus incaute accesserunt aliqui theologi, ambi­ gue loquentes de quadam naturali praeparatione ad initium salutis, non qui­ dem propria ac stricta, vi cuius nempe gratia auxilians conferretur, sed in latiori quodam ac vero sensu. Ita Durandus (In 2 Sent., dist. 28, q. 5) docet bonum morale, ad quod agendum homo gratia non indiget, habere «immedia­ tum ordinem [ad gratiam, ac ideo] esse praeparatorium ad ipsam». Molina vero et Suarez mitius loquuntur de quadam praeparatione non positiva' sed 52 Ubi non consideratur directe quaestio num peccator, dum adhuc est in statu peccati, possit sub auxilio gratiae actualis elicere actus quosdam supernaturales (fidei, spei, attritionis) quibus sese praeparet, etsi sine vero merito, ad conversionem seu ad consequendum statum gratiae. Quae quidem quaestio considerabitur et affirmative resol­ vetur infra, ubi de effectu iustificationis. 53 Ad eandem negationem reduci possunt per aliam viam Protestantes et Baiani, quatenus dicunt gratiam iustitiae originalis fuisse naturae quid intrinsecum (Protestantes) vel debitum (Baiani); ex quo sequitur ad consequendam salutem hominem non indigere nisi quadam sanatione naturalium virium naturae integrae, non vero gratia sive auxilio vere supernaturali. Sed huiusmodi doctrina directe respicit ipsam naturam gratiae, quam dicimus necessariam, ac ideo utilius remittitur ad quaestionem de essentia gratiae, ne fiant indebitae confusiones in materia iam ex seipsa satis implicata. DE NECESSITATE GRATIAE 721 negaliva, consistente in remotione impedimenti, connexa tamen necessario cum collatione primae gratiae supernaturalis qua Deus impellit hominem ad conversionem, et in hoc sensu accipiunt notum theologicum effatum «Facienti quod est in se, Deus non denegat gratiam». Deus scilicet, ex generali volun­ tate salvifica et ob merita Christi, paratus est sive promittit (Molina loquitur de quodam pacto inter Patrem et Christum) dare gratiam praevenientem ac sufficientem ad salutem, omnibus qui sunt naturaliter bene dispositi, seu qui faciunt totum quod possunt ex solis ipsis viribus liberi arbitrii. Sic conantur vitare semipelagianam doctrinam, quatenus connexio inter actum bonum naturalem et collationem gratiae, utut infallibilis, est mere extrinseca, quia gratia non datur ob valorem vel meritum ipsius actus, sed vi gratuitae illius salvificae dispositionis et pacti divini.54 Quoad tertium punctum de necessitate gratiae ad resurgen­ dum a statu peccati, non occurrit peculiaris ac distinctus error aut opinio, cum id pendeat a praecedentibus quaestionibus et in eas re­ fundatur. Pelagiani enim simpliciter docent hominem peccatorem gratia ad id non indigere; Semipelagiani vero dicunt hominem gra­ tia positive non indigere ad solum initium resurrectionis sive iusti­ ficationis; praefati tandem theologi dicunt hominem quidem gratia indigere etiam ad initium salutis, non tamen simpliciter et omni modo, quatenus ab eius bonis actibus naturalibus pendet, saltem tamquam a removente impedimentum, eam infallibiliter habere. III. ASSERTIO. Gratia est ita necessaria homini nondum iustificato, ut ipse ex solis viribus naturalibus non possit consequi aut 54 Ad rem Molina: «[Dicimus]: Quotiescumque liberum arbitrium ex suis viribus naturalibus conatur praestove est ad conandum totum id quod ex sese potest tam circa ea quae fides habet addiscenda et amplectenda quam circa dolorem de peccatis ad justi­ ficationem, a Deo conferri gratiam praevenientem auxiliave quibus id faciat, ut oportet ad salutem; non quidem quasi eo conatu dignus efficiatur talibus auxiliis ullaque ratione ea promereatur, sed quoniam id obtinuit nobis Christus ob sua merita: atque inter leges quas tam ipse quam Pater aeternus statuerunt de auxiliis et donis quae nobis Christus promeruit mere gratis conferendis una eaque rationi maxime consentanea fuit ut, quoties ex nostris viribus naturalibus conaremur facere quod in nobis est, praesto nobis essent auxilia gratiae quibus ea, ut oportet ad salutem, efficeremus ut ea ratione, dum essemus in via, semper in manu liberi arbitrii nostri posita esset salus nostra per nosque ipsos staret, quod ad Deum non converteremur» (Concordia, p. 1, q. 14, a. 13, disp. 10, ed I. Rabeneck, Oniae-Matriti 1953, p. 48). Suarez cautius: «Dicendum est conditionem sub qua Deus promisit omnibus adultis proximum auxilium sufficiens ad salutem, seu fidem, solum negative esse intclligendum, id est, si homo ex parte sua impedimentum divinae vocationi non posuerit; et eodem modo exponendum est illud axioma: ’Facienti quod in se est Deus non denegat gratiam’, intellectum de prima gratia auxiliante, ut facere quod in sc est, tantum sit non ponere obicem gratiae, unde si lex naturae servetur, tantum id serviet ad impedimentum remo­ vendum, non quia illa operatio sit aliqua ratio obtinendi gratiam» (De auxiliis gratiae, 1. 4. c. 15, n. 39, ed. Vives VIII 341; cf. integrum c. 15, ibid., p. 328 sqq.). mereri salutem aeternam, nec ipsum initium salutis, nec conse­ quenter resurgere a statu peccati. 722. Nota theologica. Tria illa sunt de fide, definita praeci­ pue in Cone. Arausicano et Tridentino, scilicet peccatorem non pos­ se mereri sive salutem seu vitam aeternam (Cone. Trid., can. 2), sive initium salutis (Cone. Araus.) can. 5; Cone. Trid., cap. 5), nec resurgere a peccato seu iustificari (Cone. Araus., can. 4; Cone. Trid., can. 1 et 3). Ceterum Cone. Arausicanum, in can. 7, generaliter definit neminem posse peragere «per naturae vigorem bonum ali­ quid, quod ad salutem pertineat vitae aeternae». PROBATUR 1. Ex auctoritate. * 1» ! 11 f 1' »1 r» i J' 723. Magisterii doctrina praecipue profertur a tribus sequenti­ bus Conciliis. i •n 1 »1’1 Ii. I. i»" !;? ■i: '.1 1 ’ ! i Conc. Carth aginense a. 418. contra Pelagianos, can. 5 (approbato a Zosimo R. P. in sua epistola tractoria; cf. supra, n. 706): «Item placuit, ut quicumque dixerit, ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut, quod facere per liberum iubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, tanquam et si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, an. s. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait: sine me difficilius potestis facere, sed ait: ’Sine me nihil potestis facere’ [Io. 15. 5]» (Denz. 227). Conc. Arausicanum II a. 529, contra Semipelagianos, can. 3: «Si quis invocatione humana gratiam Dei dicit posse conferri, non autem ipsam gra­ tiam facere, ut invocetur a nobis, contradicit Isaiae prophetae vel Apostolo idem dicenti: ’Inventus sum a non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant’ [Rom. 10. 20; cf. Is. 65. 1]». Can. 4: «Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum expectare contendit, non autem, ut etiam purgari velimus, per Sancti Spiritus infusionem et operationem in nos fieri confitetur, resistit ipsi Spiritui Sancto per Salomonem dicenti: ’Praeparatur voluntas a Domino’ [Prov. 8. 35 see. Septg.], et Apostolo salubriter praedicanti: ’Deus est, qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate’ [cf. Phil. 2. 13]». Can. 5: «Si quis, sicut augmentum, ita etiam initium fidei ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus, qui iustificat impium, et ad [re] generationem sacri baptismatis pervenimus, non per gratiae donum, id est per inspirationem Spiritus Sancti corrigentem voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit, apostolicis dogmatibus adversarius approbatur, beato Paulo dicente...». Can. 6: «Si quis sine gratia Dei credentibus, volentibus, desiderantibus,, conantibus, laborantibus, orantibus, vigilantibus, studentibus, petentibus,, quaerentibus, pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri divinitus, non autem, ut credamus, velimus, vel haec omnia, sicut oportet, agere valeamus. DE NECESSITATE GRATIAE 723 per infusionem et inspirationem Sancti Spiritus in nobis fieri confitetur, et aut humilitati, aut oboedientiae humanae subiungit gratiae adiutorium, nec, ut oboedientes et humiles simus, ipsius gratiae donum esse consentit, resistit Apostolo dicenti: ’Quid habes quod non accepisti?’ [1 Cor. 4. 7]; et ’Gratia Dei sum id, quod sum' [1 Cor. 15. 10]». Can. 7: «Si quis per naturae vigorem bonum aliquid, quod ad salutem pertinet vitae aeternae, cogitare, ut expedit, aut eligere, sive salutari, id est evangelicae praedicationi consentire posse confirmat absque illuminatione et inspiratione Spiritus Sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati, haeretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis: ’Sine me nihil potestis facere’ [Io. 15. 5]; et illud Apos­ toli: ’Non quod idonei simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est’ [2 Cor. 3. 5]» (Denz. 373-377). Conc. Trid., sess. 6, agens de iustificatione, eandem doctrinam contra utrumque Pelagianorum et Semipelagianorum errorem solemnius proponit. Cap. 5: «Declarat praeterea [sacrosancta synodus], ipsius iustificationis exordium in adultis a Dei per Christum lesum praeveniente gratia sumendum esse, hoc est, ab eius vocatione, qua nullis eorum exsistentibus meritis vocan­ tur, ut qui per peccata a Deo aversi erant, per eius excitantem atque adiuvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum iustificationem, eidem gratiae libere assentiendo et cooperando, disponantur, ita ut, tangente Deo cor hominis per Spiritus Sancti illuminationem, neque homo ipse nihil omnino agat, inspirationem illam recipiens, quippe qui illam abicere potest, neque tamen sine gratia Dei movere se ad iustitiam coram illo libera sua voluntate possit. Unde in sacris Litteris cum dicitur: ’Convertimini ad me, et ego con­ vertar ad vos' [Zach. 1.3], libertatis nostrae admonemur; cum respondemus: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur’ [Thr. 5. 21], Dei nos gratia praeveniri confitemur» (Denz. 1525). Can. 1: «Si quis dixerit, hominem suis operibus, quae vel per humanae naturae vires, vel per Legis doctrinam fiant, absque divina per Christum lesum gratia posse iustificari coram Deo: an. s.» (Denz. 1551). Can. 2: «Si quis dixerit, ad hoc solum divinam gratiam per Christum lesum dari, ut facilius homo iuste vivere et vitam aeternam promereri possit, quasi per liberum arbitrium sine gratia utrumque, sed aegre tamen et diffi­ culter possit: an. s.» (Denz. 1552). Can. 3: «Si quis dixerit, sine praeveniente Spiritus Sancti inspiratione atque eius adiutorio hominem credere, sperare et diligere aut paenitefe posse, sicut oportet, ut ei iustificationis gratia conferatur: an. s.» (Denz. 1553). Eandem doctrinam repetunt Conc. Vaticanum I (sen. 3, cap. 3 et can. 5. Denz. 3010, 3035) et Conc. Vaticanum II (Const. De divina revelatione, c. 1, η. 5). 724. Scriptura manifeste et instanter praedicat necessitatem gratiae eiusque absolutam gratuitatem in toto opere salutis, quan­ tum ad eius initium, prosecutionem et consummationem per glo­ riam. Satis sit seligere aliquos notiores textus, praecipue ex episto- 724 DI GRATIA lis S. Pauli, doctoris gratiae, quorum plures inducuntur ab ipsis supra relatis Conciliis, signanter ab Arausicano. Christus ipse ad integrum opus salutis sese refert, cum inquit Io. 15. 5: «Sine me nihil potestis facere» (ad quem textum appel­ lant Conc. Carth. et Araus.).' Pariter universaliter sonant verba, 1 Cor. 4. 7: «Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?»; 15. 10: «Gratia autem Dei sum id quod sum»; 2 Cor. 3. 5: «Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est». De vita aeterna, et praedestinatione ad ipsam, ait Apostolus, Rom. 6. 23: «Gratia autem Dei vita aeterna»; 9. 16: «Igitur non volentis neque currentis sed miserentis est Dei». De ipso initio salutis necnon de iustificatione a peccato, Prov. 8. 35 (iuxta Septuaginta, cit. a Conc. Araus.): «Praeparatur volun­ tas a Domino» (Vulgata tamen rectius vertit: «Hauriet salutem a Domino»); Is. 65. 1: «Quaesierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non quaesierunt me», quae verba sua facit Aposto­ lus, Rom. 10. 20: «Inventus sum a non quaerentibus me, palam apparui iis qui me non interrogabant» (cit. a Conc. Araus.); 1er. 31. 18: «Converte me, et convertar»; Thren. 5. 21: «Converte nos, Domine, ad te, et convertemur»; Rom. 3. 23 sq.: «Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei justificati gratis per gratiam ipsius»; Eph. 2. 8 sq.: «Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est; non ex operibus, ut ne quis glorietur»; Phil. 1. 6, 29: «Qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi lesu... Vobis donatum est pro Christo, non solum ut eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini»; 2. 13: «Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate. Frustra autem Pelagiani opponebant sequentes textus, Zach. 1.3: «Con­ vertimini ad me, et ego convertar ad vos»; Act. 3. 19: «Poenitemini et con­ vertimini, ut deleantur peccata vestra»; Eph. 5. 14: «Surge, qui dormis, et illuminabit te Christus». Nam, attenta tum copia tum claritate aliorum loco­ rum, in his nequit aliud significari nisi mera necessitas cooperationis humanae sub ipso impulsu gratiae praevenientis. Unde Conc. Trid., assumptis duobus locis Zachariae et Threnorum, qui videntur contraria praedicare, ait: «In ·· Ibidem v. 1-7 Christus profert notam allegoriam de vite et palmitibus, quae tota est de necessitate unionis ad Christum per gratiam. Cf. J. Leal, «La alegoria de la vid y la necesidad de la gracia», Estudios eclesiasticos XXVI (1952) 5-38. DE NECESSITATE GRATIAE 725 sacris Litteris cum dicitur: ’Convertimini ad me, et ego convertar ad vos’ [Zach. 1. 3], libertatis nostrae admonemur; cum respondemus: ’Converte nos, Domine, ad te, et convertemur' [Thr. 5. 21], Dei nos gratia praeveniri confitemur». doctrina de necessitate gratiae ad opera salutis, ante exortam controversiam pelagianam, nihil habet quod huic hae­ resi faveat, quamvis aliqui, ut Origenes, Hilarius et Chrysostomus, tum ob securitatem doctrinae sive absentiam cuiuslibet controver­ siae de hac re, tum ad confutandum errorem Gnosticorum et Mani­ chaeorum de pravitate naturae, tum ad informandos fideles circa necessitatem humanae cooperationis in prosequendo opere salutis, quasdam in exaltationem liberi arbitrii expressiones protulerint, quibus ipsi Pelagiani subinde abuti potuerunt.56 Ipsum autem com­ munem sensum anterioris traditionis ostendit immediata ac decisiva reactio totius Ecclesiae contra doctrinam Pelagii eiusque discipulo­ rum, necnon contra ipsum mitigatum Semipelagianismum, manifes­ tata praecipue in Conc. Carth., epistola tractoria Zosimi R. P., Conc. Arausicano et toto opere Augustini. Ceterum non desunt apud priores Patres clarae ac frequentes affirmationes de absoluta gratiae necessitate, quarum plures non omisit colligere atque Pelagianis opponere ipse Augustinus (cf. De dono persev. 19. 48-50, ubi refert Cyprianum, Ambrosium et Nazianzenum). 725. Patrum Clemens Romanus: «Et nos igitur ex voluntate illius in Christo lesu vocati, non per nos ipsos iusti efficimur, neque per sapientiam nostram aut intelligentiam aut pietatem aut opera quae in cordis sanctitate operati sumus, sed per fidem, per quam omnes ab initio iustificavit Deus» (Epist. 1 ad Cor 32, MG 1.271). Cyprianus: «In proprias laudes odiosa iactatio est, quamvis non iactatum possit esse, sed gratum, quidquid non virtuti hominis adseribitur, sed de Dei munere praedicatur, ut iam non peccare esse coeperit fidei, quod ante pecca­ tum est, fuerit erroris humani. Dei est, inquam, Dei est omne quod possu­ mus» (Epist. 1 ad Donatum, n. 4, ML 4. 204 sq.). Ambrosius: «Vides itaque quia ubique Domini virtus studiis cooperatur humanis, ut nemo possit aedificare sine Domino, nemo custodire sine Domino, nemo quidquam incipere sine Domino» (In Luc., c. 3, n. 84, ML 15. 1666). Gregorius Nazianzenus: «Edocet sermo [i. e. Scriptura] quod ipsum 56 Quod attinet Chrysostomum, de quo praecipue dubium movetur, confer E. BouLARAND, «La nécessité de la grâce pour arriver à la foi, d’après Saint Jean Chrysostome·. Gregorianum XIX (1938) 515-542.—La venue de l’homme à la foi d’après Saint Jean Chrysostome, Roma 1939. etiam recte velle divino auxilio indigeat; imo ipsa electio eorum, quae recta sunt, divinum quoddam est atque donum a Dei benignitate manans. Quod enim salvamur, id et a nobis et a Deo esse oportet. Idcirco ait: ’Non volentis', id est, non solum volentis, ’nec currentis’ solum, ’sed' etiam ’miserentis Dei’. Ita, quoniam velle quoque ipsum a Deo est, optimo iure totum Deo assigna­ vit. Quantumlibet curras, quantumlibet certes, opus habes eo qui det coro­ nam» (Orat. 37. 13, MG 36. 297). Chrysostomus (explicans verba Apostoli «Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti?): «Nihil enim ex te habes, sed a Deo acce­ pisti... Ergo cum acceperis habes, non hoc vel illud, sed omnia quae habes. Non enim haec tua recte facta sunt, sed ex Dei gratia proveniunt. Si fidem dixeris, ex vocatione illa venit; si remissionem peccatorum, si charismata, si doctrinae verbum, si virtutes, omnia inde accepisti. Quid ergo habes, quaeso a te, quod non acceperis, sed ex te ipso recte acquisieris? nihil dicere possis» \In 1 Cor., hom. 12, n. 1 sq., MG 61. 97 sq.). I i» i: I» μ . I · II 726. In ipsius autem Augustini doctrina exponenda immorari non vacat, cum ipsa clare innotescat ex tota S. Doctoris controversia cum Pelagianis et Semipelagianis atque canonizata sit in ipsis Magisterii documentis, seu Conc. Carth., epistola tractoria Zosimi et Conc. Arausicano (cf. supra, n. 706-708, 723, ubi de illis erroribus et documentis; vide varias referentias ad Augustinum in Denz. 373 sqq.). S. Doctor in universali gratiae necessitate tantopere insistit, ut videatur docere quidquid naturaliter fit sine gratia esse malum et peccatum (cf. supra, n. 715). De gratuitate vitae aeternae ait: «Verumtamen quia et ipsa vita aeterna, quam certum est bonis operibus debitam reddi, a tanto Apostolo gratia Dei dicitur (Rom. 6. 25), cum gratia non ope­ ribus reddatur, sed gratis detur, sine ulla dubitatione confitendum est, ideo gratiam vitam aeternam vocari, quia his meritis redditur, quae gratia contulit homini. Recte quippe ipsa intelligitur, quae in Evangelic legitur, ’gratia pro gratia’ (Io. 1. 16), id est, pro his meritis quae contulit gratia» (De correpi, et gratia 13. 41, ML 44. 942). De necessitate gratiae ad ipsum initium salutis sicut et ad caetera subsequentia opera S. Doctor scribit, breviter colligens generalem suam doctrinam contra ipsos Semipelagianos: «Sed quid plura? Satis docuisse me existimo, vel potius plus quam satis, dona Dei esse, et in­ cipere in Dominum credere, et usque in finem in Domino permanere. Caetera vero bona ad vitam piam, qua Deus recte colitur, pertinentia, etiam ipsi propter quos haec agimus [i. e. Semipelagiani], Dei dona esse concedunt» (De dono persev. 24. 66, ML 45. 1033). PROBATUR 2. Ex ratione theologica.57 727. Hominem nondum iustificatum non posse per actus na­ turales mereri salutem seu vitam aeternam, patet ex defectu propor­ tionis inter utrumque. Oportet enim ut inter actum meritorium et praemium habeatur proportio, seu ut ipsa pertineant ad eundem 57 1-2, q. 109, a. 5-7. DE NECESSITATE GRATIAE 727 ordinem, cum se habeant tanquam medium et finis, tanquam causa et effectus in ordine mere morali. lamvero vita aeterna est finis excedens naturam; unde nullus actus, qui a natura procedit, vim habet ducendi ad vitam aeternam, tam physice quam moraliter (1-2, q. 109, a. 5). Ceterum, cum inferius probabimus solam gratiam sanctificantem habitualem esse principium omnis meriti supernaturalis, sequitur peccatorem, quousque in statu peccati permanet, non posse ullo modo mereri vitam aeternam, etiam per actus supernaturales elicitos sub auxilio gratiae actualis, ut fidem, spem et attritio­ nem, quibus tamen vere disponitur ad ipsam iustificationem. Eundem peccatorem non posse per actus naturales ullo modo se disponere ad iustificationem, seu mereri ipsum initium salutis, sequitur imprimis ex eadem ratione defectus proportionis inter actum naturalem et initium salutis, quod est, sicut ipsa salus, aliquid supernaturale, cum omne initium et omnis proprie dicta dispositio, etiam inchoata nec proxima, debeat esse in eodem ordine ac forma ad quam disponit et ab ea speciem accipere. Praeterea, ut belle ra­ tiocinatur S. Thomas, sese disponere ad salutem consistit in qua­ dam conversione hominis per respectum ad finem ultimum supernaturalem; cum autem ordo finium correspondeat ordini agentium, eo quod agens agat propter finem, oportet ut quis ad finem ultimum supernaturalem, qui est Deus, comvertatur a primo agente, qui est pariter ipse Deus, idque per specialem motionem eiusdem ordinis supernaturalis ,58 Ut patet, huiusmodi supernaturale initium salutis, quomodoli­ bet active vel passive accipiatur, nullum involvit proprie dictum meritum. Nam ipsa gratia excitans ac praeveniens non est obiectum meriti, cum soli actus naturales eam praecedant, nec ipsi actus supernaturales, qui consequenter ac successive sub auxilio gratiae eliciuntur, ut fides, spes et attritio, quamvis sint inchoata dispositio ad gratiam sanctificantem, ullum involvunt aut fundant meritum, aim hoc fundetur in ipsa gratia sanctificante, ut suo loco ostendetur. 728. Hinc refutatus manet Semipelagianismus, docens peccatorem pos58 1-2, q. 109, a. 6: «Et ideo quod homo convertatur ad Deum, hoc non potest esse nisi Deo ipsum convertente. Hoc autem est praeparare se ad gratiam, quasi ad Deum converti; sicut ille qui habet oculum aversum a lumine solis, per hoc se praeparat ad recipiendum lumen solis, quod oculos suos convertit versus solem. Unde patet quod homo non potest se praeparare ad lumen gratiae suscipiendum, nisi per auxilium gratuitum Dei interius moventis». 728 DE GRATIA se per actus naturales proprie ac positive se disponere ad salutem, imo mereri initium salutis sive primam gratiam. Quod autem attinet supradictam senten­ tiam aliquorum theologorum de late dicta quadam praeparatione ad salutem (n. 721), non videtur quomodo expressio Durandi de immediato ordine operis naturalis ad gratiam stare possit tum cum adducto argumento tum etiam cum doctrina Conc. Arausicani contra Semipelagianos. Negativa autem praeparatio ad gratiam, qualiter proponitur a Molina et Suarez, prout nempe importat necessariam connexionem inter actum bonum naturalem et collationem gra­ tiae, utut fundatam in pacto vel voluntate divina, non videtur quomodo con­ gruat cum absoluta gratuitate quae est de ipsa ratione gratiae. Nam ita ratio quare unus homo prae altero initium salutis sive primam gratiam obtineret, et ab alio se discerneret, esset quia ipse negative se disponit prae altero, ac ita initium salutis ab ipso penderet (etsi supposita extrinseca supradicta Dei ordinatione); quod quidem non congruit verbis Apostoli, 1 Cor. 4. 7: «Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti?59 729. Peccatorem non posse per actus naturales, puta per na­ turalem aliquam contritionem sive displicentiam, resurgere a pec­ cato, ex eo patet quod, cum actus peccati, transiens quidem, relin­ quat in anima aliquid habituale quod dicitur reatus, resurgere a peccato non est idem ac cessare ab actu peccati vel abstinere a novo peccato (quod quidem peccator potest per aliquod tempus, ut supra ostensum est), sed est delere quidquid peccatum reliquit in anima, scilicet tum maculam peccati, consistentem in privatione gratiae sanctificantis, tum corruptionem ipsius naturalis boni, consistentem in deordinatione moralium facultatum quae consequitur ipsam deordinationem rationis per aversionem a Deo, tum reatum poenae aeternae, quae hanc deordinationem consequitur. lamvero haec tria nequeunt auferri nisi per gratiam, et quidem habitualem sanctifican­ tem. Nam macula peccati, cum sit privatio gratiae sanctificantis, nequit auferri nisi per contrariam formam, sicut tenebrae per lu­ cem; pariter naturae corruptio sive moralis deordinatio nequit aufer­ ri nisi auferendo aversionem a Deo per quam inducta est ac ideo nonnisi per contrariam conversionem ad Deum, quae simpliciter non habetur nisi per actum contritionis sive charitatis in gratia sanctificante radicatum; tandem poena aeterna nequit auferri nisi a Deo a quo infertur, nec nisi prius ablata ipsa culpa per gratiam sanctificantem (1-2, q. 109, a. 7*). Cf. infra, n. 942-945, ubi ulterior sermo erit dc sensu effati «Facienti quod in se est, Deus non denegat gratiam». Zjj r V* DE NECESSITATE GRATIAE 729 QUAESTIO III. DE NECESSITATE ULTERIORIS GRATIAE IN HOMINE IAM IUSTIFICATO, ET PRIMO AD VITANDUM MALUM60 I. SENSUS QUAESTIONIS. 730. Quaestioni de necessitate gratiae ante iustificationem lo­ gice succedit quaestio de eiusdem necessitate post ipsam iustifica­ tionem, adeoque de necessitate ulterioris gratiae in ipso homine iustificato. Iustificatus intelligitur homo perfecte conversus ad Deum per gratiam aliquam sanctificantem, quam, pro claritate et facilitate discursus, supponimus esse aliquid habituale, distinctum a gratia actuali (quamvis huiusmodi distinctio, inferius statuenda, ubi de essentia gratiae, non esset in praesenti stricte necessaria). Quaeritur igitur, utrum etiam post acceptam iustificationem, sive perfectam ad Deum conversionem, homo indigeat ulteriori ac spe­ ciali gratia, distincta ab illis auxiliis quae ipso facto communiter in­ volvuntur in ipsa gratia iustificationis (seu, in suppositione praefa­ tae distinctionis gratiae habitualis et actualis, indigeat speciali gratia actuali, distincta a communi gratia actuali quae necessario comita­ tur gratiam habitualem), idque tum ad vitandum malum, seu pecca­ tum sive mortale sive veniale, tum ad operandum bonum, sive quodlibet, sive ultimum quod sub nomine perseverantiae finalis significari solet. In praesenti quaestione agitur tantum de necessi­ tate gratiae ad vitandum malum. II. ERRORES. 731. Hic iterum duplex occurrit extrema et opposita haeresis. Primo scilicet Protestantismus, iuxta suam doctrinam de totali corruptione naturae per peccatum et extrinseca iustificatione, docet ipsum hominem iustum non posse vitare pecata mortalia, saltem omnia (cf. supra, n. 709, ubi notatur discrimen inter Lutherum et Calvinum). Cui accedit lansenius, ad mentem ipsius Baii docens etiam iustos quandoque tentari ultra vires, ita ut observatio man­ datorum sit eis impossibilis.61 Secundo, e regione Pelagianismus docet iustum (imo quemlibet 60 1-2, q. 109, a. 8. Praeterea, 1-2, q. 74, a. 3, ad 2; De malo, q. 7, a. 6, ad 8. Cf. auctores relatos in η. 703. 61 In opere Augustinus, t. 3, Dc gratia Christi, 1. 3, c. 13. Cf. infra (n. 733) propo­ sitionem damnatam ab Innocentio X. Λ» 730 GRATIA hominem) posse vitare quaelibet peccata, etiam venialia collective sumpta; idque logice sequitur ex eius generali doctrina de non ne­ cessitate gratiae (supra, η. 706).62 Ad eandem conclusionem ex di­ verso principio exaggerati spiritualism! perverunt in medio aevo haeretici Beguardi et Beguinae, iuxta quos «homo in vita praesenti tantum et talem perfectionis gradum potest acquirere, quod redde­ tur penitus impeccabilis et amplius in gratia proficere non valebit» (Denz. 891; prop, condemnata a Conc. Viennensi a. 1312). Pariter saec. 17 Michael Molinos ex suo exaggerato mysticismo hanc emisit propositionem ab Innocentio XI damnatam: «Per contemplationem acquisitam pervenitur ad statum non faciendi amplius peccata, nec mortalia nec venialia» (prop. 57, Denz. 2257; cf. prop. 55-63). Inter doctores catholicos nulla adest vera controversia de hac re, sed omnes profitentur hominem iustum posse sine speciali gratia vitare omnia peccata mortalia,63 non tamen omnia venialia, quamvis quoad ulteriorem determinationem huius secundae partis sit aliqua discrepantia, de qua infra dicetur. I 9 I I I III. ASSERTIO 1. Homo iustus, vi ipsius gratiae sanctificantis et auxiliorum quae ipsa necessario secumfert et absque ulteriori ac speciali gratia, potest vitare etiam diu omnia peccata mortalia. I 1 i I Iπ Iustum cum communibus auxiliis pos­ se vitare quaelibet, ac ideo omnia, peccata, mortalia, est de fide implicite definita a Conc. Arausicano et Trid. Quod vero possit diu vitare omnia peccata mortalia sine gratia speciali, libere disputari potest. 732. I Nota theologica. PROBATUR. i Ί II· 733. Magisterii doctrina profertur a Conc. Arausicano et Tri- F 1 62 Scribit Augustinus in expositione illius haeresis: «In id etiam progrediuntur, ut dicant vitam iustorum in hoc saeculo nullum omnino habere peccatum, et ex his Eccle­ siam Christi in hac mortalitate perfici, ut sit omnino sine macula et ruga (Ephes. 5. 27), quasi non sit Christi Ecclesia, quae toto terrarum orbe clamat ad Deum, ‘Dimitte nobis debita nostra’ (Mat. 6. 12)» (De hacr. 87, ML 42. 48). 63 Cum quidam theologi dicunt iustum ad vitanda peccata mortalia indigere ulteriori vel speciali gratia, agunt de alia re, seu de necessitate gratiae actualis supra gratiam habitualem (quae quidem est gratia communiter omnibus data, una cum gratia habituali). De qua re agemus in quaestione sequenti. Nihilominus quidam alii theologi docere vi­ dentur iustum indigere vere speciali gratia ultra communia auxilia, non tamen privilegio, ad diu vitanda omnia peccata mortalia; ex quibus distinctionibus ac determinationibus nan parva confusio et incertitude) doctrinae oriri videtur. I DE NECESSITATE GRATIAE 731 dentino, quatenus, explicite definiendo adimpletionem omniummandatorum esse homini iusto possibilem, eo ipso implicite defi­ niunt illum posse vitare omnia peccata mortalia absque speciali gratia. Conc. Arausicanum II (in conclusione a Caesario Arelatensi redacta): «Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus, quod post acceptam per baptismum gratiam omnes baptizati, Christo auxiliante et coopérante, quae ad salutem animae pertinent, possint et debeant, si fideliter laborare volue­ rint, adimplere» (Denz. 397). Conc. Trid., sess. 6, cap. 11, docet contra Protestantes: «Nemo temera­ ria illa et a Patribus sub anathemate prohibita voce uti [debet], Dei prae­ cepta homini iustificato ad observandum esse impossibilia. ’Nam Deus im­ possibilia non iubet, sed iubendo monet, et facere quod possis, et petere quod non possis’6465 et adiuvat ut possis; ’cuius mandata gravia non sunt’ [1 Io. 5. 3], cuius iugum suave est et onus leve» (Denz. 1536). Can. 18: «Si quis dixerit, Dei praecepta homini etiam iustificato et sub gratia constituto esse ad observandum impossibilia: an. s.» (Denz. 1568); quae doctrina completur contra Protestantes per sequentem can. 25: «Si quis in quolibet bono opere iustum saltem venialiter peccare dixerit, aut (quod intolerabilius est) mortali­ ter, atque ideo poenas aeternas mereri, tantumque ob id non damnari, quia Deus ea opera non imputet ad damnationem: an. s.» (Denz. 1575). Prus V sequentem Bait propositionem damnavit: «Definitiva haec sen­ tentia, Deum homini nihil impossibile praecepisse, falso tribuitur Augustino, cum Pelagii sit» (Denz. 1954). Innocentius X hanc lansenii propositionem, tanquam haereticam, dam­ navit: «Aliqua Dei praecepta hominibus iustis volentibus et conantibus, se­ cundum praesentes quas habent vires, sunt impossibilia; deest quoque illis gratia, qua possibilia fiant» (Denz. 2001). 734. Scriptura idem docet, tum significando connaturalem con­ ditionem iusti talem esse ut sit sine peccato, quo quidem non sug­ gerit ipsum factum (quasi iustus nequeat peccare), sed solum posse, sive connaturalem vim non peccandi, tum directius docendo iustum non tentari ultra vires suas. Primum exprimitur a loanne: «Omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est» (1 Io. 3. 9);05 «Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius M Augustinus, De natura et gratia 43. 50, ML 44. 271. 65 Ad hunc textum observat S. Thomas: «Dicendum est quod quantum est ex spi­ ritu Dei, homo non facit peccatum, sed magis a peccato retrahitur. Potest tamen pecca­ tum facere ex defectu voluntatis humanae, quae Spiritui Sancto resistit... Non enim per Spiritum Sanctum inhabitantem tollitur facultas peccandi a libero arbitrio totaliter in vita praesenti» (In 1 Cor. 12, lect. 1). 732 DE GRATIA custodiamus; et mandata eius gravia non sunt. Quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum, et haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra» (ibid. 5. 3 sq.). Alterum exhibetur ab Apostolo: «Itaque qui se exis­ timat stare, videat ne cadat. Tentatio vos non apprehendat [non apprehendit, iuxta lectionem graecam], nisi humana. Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere» (1 Cor. 10. 12 sq.).66 Idipsum Apostolus concinne exprimit attestatione Domini: «Sufficit tibi gratia mea» (2 Cor 12 9). quoque in eandem sententiam collimant. Quod autem ipsi frequenter insistant, non secus ac Scriptura, in necessi­ tate vigilandi et orandi ne inducamur in graves tentationes ac suc­ cumbamus et, ut ait Augustinus, ne «inter tot et tantas tentationes infirmitate sua voluntas ipsa succumbat» (De corrept. 12. 38), non arguit necessitatem vere specialis ac particularis gratiae ut possint vitari omnia peccata mortalia, sed tantum necessitatem boni ac vigi­ lantis usus ipsius gratiae sanctificantis et communium auxiliorum ipsi necessario adiunctorum. 735. Patres eandem veritatem ostendit. Nam per gra­ tiam sanctificantem homo radicaliter sanatur in sua voluntate, ex qua omne peccatum originem capit, atque totaliter convertitur ad ultimum finem; quo quidem removetur ratio quare supra (n. 718) diximus hominem nondum iustificatum non posse diu manere sine novo peccato. Nec refert quod per iustificationem natura et volun­ tas non totaliter sanentur, quantum nempe ad deordinationem infe­ rioris appetitus quae potest succrescere in graviores tentationes; nam ad id quoque praevisum est in ipsa collatione gratiae sanctifi­ cantis, quae ponit in anima et voluntate omnia principia sufficientia ad regulandum deordinatum appetitum et exigentiam omnium auxi­ liorum sive motionum ad exercitium ipsius gratiae sanctificantis necessariorum. Ita in gravissima quoque tentatitone gratia charitatis cum propriis exigentiis et adnexis auxiliis per se sufficiens est, nec nisi humanae voluntatis malitia aut fragilitate vincitur. 736. Ratio theologica Propterea S. Thomas non cunctatur asserere: «Minima gratia potest re­ sistere cuilibet concupiscentiae et vitare omne peccatum mortale» (3 p., q. 70, 66 In lectione graeca verbum illud «apprehendere» est in forma indicativa («appre­ hendit») et hoc modo accipitur ac vertitur v. g. in Bible Pirot et in Bible de Jérusalem, ita ut sensus sit: Nullam tentationem passi estis, quae fuerit supra vires vestras humanas. Ceterum, etiam accepto illo verbo in forma subiunctiva, vis textus non mutatur nec minuitur, sed integra manet in sequentibus verbis. S DE NECESSITATE GRATIAE 733 λ. 4), et alibi addit: «Caritas, quae est parva in principio tentationis, potest tentationibus resistere, quia in fine tentationis fit magna, cum Deus pugnanti auxilium semper administret» (In 3 Sent., dist. 31, q. 1, a. 3). Nec refert quod S. Doctor dicat iustum praeter gratiam sanctificantem habitualem indigere gratia actuali, «ratione speciali, propter conditionem status humanae naturae, quae licet per gratiam sanetur quantum ad mentem, remanet tamen in ea corruptio et infectio quantum ad carnem, per quam servit legi peccati» (1-2, q. 109, a. 9); nam ipse non loquitur de gratia speciali, sed tantum de ratione speciali, ob quam iustus indigeat gratia generali atque actuali praeter gratiam habitualem, scilicet non tantum quia nequit transire de habitu in actum absque Dei motione (et haec est ratio generalis) sed etiam quia, adiacenter ad ipsum habitum bonum, manet inclinatio mala in natura, saltem per peccatum originale vulnerata. ASSERTIO 2. Homo iustus vi solius gratias sanctificantis atque ordinariorum auxiliorum ipsi adnexoru: II et absque ulteriori gratia sive speciali privilegio, nequit per totam vita II seu per lon­ gum tempus vitare omnia peccata venialia collective sumpta. Directe de fide est, ex Conc. Trid., iustum non posse absque speciali Dei privilegio vitare in tota vita •omnia peccata, etiam venialia. Ad cuius definitionis veritatem sal­ vandam sufficeret quidem ut iustus non posset sine privilegio vitare omnia peccata mortalia, sed, cum definitum etiam sit iustum sine privilegio posse vitare omnia mortalia, sequitur aequivalenter de fide esse ipsum non posse vitare omnia venialia. 737. Nota theologica. PROBATUR. doctrina exhibetur implicite a Conc. Carthaginense, explicite vero ac solemniter a Conc. Tridentino. 738. Magisterii Conc. Cart h aginense a. 418 ter contra Pelagianos definit omnes ho­ mines veraciter confiteri se esse peccatores ac pro seipsis orare dicendo «Di­ mitte nobis debita nostra», non vero ob motivum mendacis humilitatis aut in persona aliorum; quod quidem supponit omnes homines, etiam sanctos, non posse esse sine peccatis saltem venialibus, vi communis gratiae et sine spe­ ciali privilegio. Can. 8: «Item placuit, ut quicumque ipsa verba dominicae orationis, ubi dicimus: «Dimitte nobis debita nostra’ [Mat. 6. 12], ita volunt a sanctis dici, ut humiliter, non veraciter hoc dicatur, an. s. Quis enim ferat orantem et non hominibus sed ipsi Domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti velle, et corde dicit, quae sibi dimittantur, debita non habere?» (Denz. 230; idem definitur in can. 6 et 7). Conc. Viennense a. 1312 damnavit supradictam (n. 731) Beguardorum et Beguinarum doctrinam, iuxta quam homo in hac vita potest pervenire ad perfectam impeccabilitatem. 734 Conc. Trid., sess. 6, cap. 11: «Licet enim in hac mortali vita quantum- I I* P i; P .1 •h t »1' 111 I . r11 vis sancti et iusti in levia saltem et quotidiana, quae etiam venialia dicuntur, peccata quandoque cadant, non propterea desinunt esse iusti. Nam iustorum illa vox est et humilis er verax: ’Dimitte nobis debita nostra’ [Mat. 6. 12]» (Denz. 1537). Cap. 16: «Et quia ’in multis offendimus omnes’ [lac. 3. 2]... [non debet] seipsum aliquis, etiam si nihil conscius fuerit, iudicare» (Denz. 1549). Can. 23: «Si quis hominem semel iustificatum dixerit... posse in tota vita peccata omnia etiam venialia vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, que­ madmodum de beata Virgine tenet Ecclesia: an. s.» (Denz. 1573). In hac definitione «peccata venialia» intelliguntur saltem indeliberata, nec ideo excluditur sententia eorum qui dicunt iustum posse vitare omnia venialia deliberata. Vox «omnia» accipitur tantum collective, non distributive, ita ut iustus possit sine exceptione unumquodque peccatum veniale vitare. Incisum «in tota vita» significat «per longum tempus», ut patet tum ex eo quod duratio vitae sit diversa pro diversis hominibus et potest pro aliquo homine esse valde brevis, puta paucarum tantum horarum post iustificationem, quo tempore nemo dicet illum non posse omnia venialia vitare, tum ex eo quod ipsum Concilium loquitur de «quotidianis peccatis» in quibus «iusti cadunt»; quae omnia sufficienter ostendunt mentem Concilii esse quod iustus nequit vitare omnia venialia per aliquod extensum temporis spatium, quin quandoque cadat. Vox «speciale privilegium» in vero ac stricto sensu acci­ pienda est, ita ut sonet singularem ac raram (etsi non necessario unicam) exce­ ptionem; ubi etiam agnoscitur explicite una certa exceptio in favorem B. Vir­ ginis, quin excludatur additio unius vel alterius, puta in favorem S. loseph et loannis Baptistae. Innocentius XI a. 1687 damnavit supradictam (n. 731) doctrinam Mi­ chaelis Molinos. idipsum aequivalenter docet in quibusdam texti­ bus, invocatis ab ipsis Conc. Carth. et Trid., in quibus asseritur omnes Homines peccare et ab omnibus, etiam iustis, orandum esse Deum ut eis peccata dimittat. lac. 3. 2: «In multis offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir»; ubi agi non de mortalibus sed de venialibus patet tum ex inclusione «om­ nium» hominum etiam iustorum, tum ex attributione «multorum» peccatorum, tum ex ipso adducto exemplo offensionis linguae. Mat. 6. 12 Christus sic vult omnes christianos orare: «Et dimitte nobis debita nostra» et alibi, ad eandem orationem alludens, monet aliis dimittere eadem peccata, ut a Deo ipsa nobis dimittantur: «Cum stabitis ad orandum, dimittite, si quid habetis adversum aliquem, ut et Pater vester, qui in coelis est, dimittat vobis peccata vestra» (Mare. 11. 25 sq.). Utrumque textum ad peccata venialia explicite referunt Conc. Trid. et Conc. Carth., quorum alterum excludit elusivam interpretationem Pelagianorum. 739. Scriptura I)F. NECESSITATE GRATIAE 735 Solent etiam a theologis adduci alii textus, sed aut immerito aut incerte, quamvis aliquibus ex ipsis utatur etiam Conc. Carth. (can. 6 et 7, Denz. 228 sq.). Ita Prov. 24. 16: «Septies enim cadet iustus et resurget; impii autem corruent in malum»; ubi sermo est de temporalibus infortuniis. Eccl. 7. 21: «Non est enim homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet»; ubi potius sermo est de facilitate committendi ipsa peccata mortalia, ut suadet contextus. Psal. 142. 2; 3 Reg. 8. 46; lob 37. 7; Dan. 9. 20; qui omnes textus accommodative assumuntur a Conc. Carth., cum possint accipi in eodem generali sensu, etiam de peccatis mortalibus. Verisimilius autem addu­ citur 1 Io. 1. 8: «Si dexerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est»; quae verba signanter ad rem assumit ■et explicat Conc. Carth.; sed contextus insinuat ibi agi generaliter de peccatis a quibus Christus sua redemptione humanum genus liberat (v. 7: «Et sanguis lesu Christi Filii eius emundat nos ab omni peccato»). iam ante exortam haeresim pelagianam, eandem doctrinam profitentur, ut patet ex Cypriano {In orat. dom. 22) et Ambrosio {De Sacramentis 3 et 11), ab Augustino contra Pelagianos invocatis {Contra duas epist. pelag. 4. 10-12). 740. Patres, Augustinus ipse, quamvis aliquando non omnino obstiterit dicentibus aliquem hominem vivere posse absque ullo peccato {De spiritu et litt. 2; De natura et gratia 60. 70: «Utrum enim in hoc saeculo fuerit, vel sit, vel possit esse aliquis ita iuste vivens ut nullum habeat omnino peccatum, potest esse aliqua quaestio inter veros piosque christianos»), subinde contra Pelagianos determinate id reiecit, tanquam contrarium fidei catholicae: «Illud iam ter­ tium videamus, quod non minus [quam negationem peccati originalis et ne­ cessitatis gratiae] in istis [i. e. in Pelagianis] omne Christi membrum et to­ tum eius corpus exhorret, quia contendunt esse in hac vita, vel fuisse iustos, nullum habentes omnino peccatum. Qua praesumptione apertissime orationi dominicae contradicunt, in qua omnia membra Christi, ’Dimitte nobis debita nostra’ veraci corde et quotidianis vocibus clamant» {Contra duas epist. pelag. 4. 10. 27, ML 44. 629); «Ecce sancti et docti viri, fama totius Ecclesiae constante catholici [i. e. Cyprianus et Ambrosius]..., asserunt sanctos ita iuste in hac carne vixisse, ut eis esset necessarium, quo dimittantur quotidia­ na peccata, orationis auxilium, perfectamque iustitiam, quae non possit habere peccatum, in alia vita futuram eis, qui iuste hic vixerint praemium» {ibid. 4. 12. 33, col. 637; cf. De haer. 87, cit. supra, in n. 731); De natura et gratia 36. 42, infra cit., n. 742). Ceterum communem ac spontaneum ecclesiasticorum virorum consensum tempore S. Augustini manifestant ipsi supra relati canones Conc. Carth. 418 contra Pelagianos. Subinde Leo M. scribit: «An forte quisquam ita insolenter superbit, ita se illaesum, ita immaculatum esse praesumit, ut nullius iam renovationis indigeat? Fallitur prorsus ista persuasio, et nimia vanitate vete­ rascit quicumque inter tentationes huius vitae ab omni se vulnere credit immunem» {Serm. 43. 1, ML 54. 282). Gregorius M.: «In hac vita multi sine crimine, nullus vero esse sine peccato valet» {Moral. 21. 12, ML 76. 201). Γ»Ε GRA a S. Thoma desumitur ex partiali corru­ ptione naturae, inducta a peccato originali et consistente in deordinatione inferioris appetitus relate ad dominium rationis; quae qui­ dem manet etiam in homine iustificato et quantumvis in virtute exercitato. Ob huiusmodi enim deordinationem, ratio humana, quamvis possit reprimere unumquemque inordinatum motum inferioris appetitus (ex quo proinde unusquisque induit rationem voluntarii et peccati, si non reprimatur), nequit tamen omnes inor­ dinatos motus collective sumptos per longum tempus reprimere aut vitare, tum quia nequit esse semper pervigil ad eos vitandos, tum quia eius ipsa vigilantia est limitatae virtutis, quia dum uni resistere nititur (puta divertendo cogitationem ad aliud), fortasse alius motus insurgit (puta circa illud ipsum ad quod cogitationem convertit), cui attendere non valet ob repentinam eius rationem, sicut cum ali­ quis transfert cogitationem suam a delectatione carnis, volens con­ cupiscentiae motum vitare, ad speculationem scientiae, insurgit quandoque aliquis motus inanis gloriae impraemeditatus (1-2, q. 109, a. 8; q. 74, a. 3, ad 2; De malo, q. 7, a. 6, ad 8). Ex quo quidem intelligitur ratio quare iustus nequeat vitare omnia venialia, quamvis possit vitare singula. Ubi observa convenientiam simul ac discrimen inter rationem quare iniustus nequeat diu vitare omnia peccata mortalia et ratio­ nem quare iustus nequeat diu vitare omnia venialia. Communis quidem ratio est corruptio naturae, sed in priori casu haec copulatur cum ipsa aversione a Deo, a qua vim habet inducendi gravem deor­ dinationem (cf. supra, n. 718), in altero vero casu ipsa sola influit, ac ideo nonnisi venialem deordinationem inducit. 741. Ratio theologica 742. Quoad ulteriorem huius communis doctrinae determinationem, non prorsus conveniunt theologi. Et primo quidem quoad qualitatem peccatorum venialium, quae non pos­ se vitari dicuntur. Nam omnes admittunt iustum non posse sine privilegio diu vitare saltem omnia venialia indeliberata (alias semideliberata, subreptitia, quae nempe sive in materia levi sive in gravi absque plena advertentia et consensu contingunt); quod quidem ut minimum requiritur ab ipsa definitione Conc. Trid. Sed quoad venialia deliberata (seu in materia levi cum plena advertentia et consensu admissa), alii pariter negant possibilitatem, alii vero non improbabiliter eam affirmant, adducentes casum quorumdam sanctorum qui votum emiserunt de huiusmodi deliberatis venialibus vitandis,67 et restrin67 Validitatem huiusmodi voti quidam (ut S. Alphonsus, Theol. moral. Ill η. 203), affirmant, alii (ut Gonet et Gotti) negant. DE NECESSITATE GRATIAE 737 gentes, ut patet, huiusmodi possibilitatem ad quosdam eximiores gradus spiritualis perfectionis (puta ad animas quae pervenerunt ad gratiam unionis transformantis). Secundo, quaeritur de temporis spatio, intra quod impossibile sit vitare omnia venialia, aliis strictius, aliis largius intelligentibus adverbium «diu» vel expressionem «per longum tempus». Id tamen nequit absolute determinari, sed pendet a spirituali statu necnon a naturalibus dispositionibus et conditio­ nibus uniuscuiusque hominis; nam quod censetur longum tempus pro uno, computabitur breve pro alio; ita imperfectus homo, vel habens minimum gradum charitatis, nequit vitare omnia venialia, praecipue indeliberata, per integrum diem aut fortasse per aliquot horas, quod tamen facile potest ferventior vir et a foriori vir eximiae sanctitatis. Generaliter tamen, attenta hu­ mana fragilitate et communi rerum conditione, tempus est potius restringen­ dum, praecipue quod attinet venialia indeliberata (Conc. Trid. loquitur de «quotidianis peccatis»). Tertio, quaeritur de raritate praefati privilegii. Et quidem aliqui illud reservant soli B. Virgini, de qua ceteroquin sola certo affirmari potest, iuxta definitionem Conc. Trid.6869 et illud Augustini: «Excepta itaque sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Domini nullam prorsus, cum de peccatis agi­ tur, haberi volo quaestionem...» (De natura et gratia 36. 42, ML 44. 267 ).w Alii vero probabiliter illud extendunt ad S. Joseph, cui quidem non sine ratio­ ne addunt tum loannem Baptistam tum etiam apostolos post eorum vocatio­ nem. Quidquid sit, huiusmodi privilegium saltem rarissimum dicendum est, tum quia agitur de providentia extraordinaria, tum quia peccata venialia, praecipue indeliberata, non valent minuere ipsam charitatem sed tantum transeuntem eius fervorem, tum quia aliunde ipsa indirecte prosunt ipsi cbaritati, quatenus sunt occasio virtutis humilitatis servandae ac promovendae, quod non modice congruit modo agendi ac finibus ordinariae divinae pro­ videntiae. QUAESTIO IV. DE NECESSITATE ULTERIORIS GRATIAE IN HOMINE IAM IUSTIFICATO, IN ORDINE AD OPERANDUM BONUM70 I. SENSUS QUAESTIONIS. 743. Ut notavimus in praecedenti quaestione, supponendum est homini iustificato, una cum ipsa gratia iustificationis quae ut •4·· 68 Cf. J. A. de Aldama, «Ei valor dogmatico de la doctrina sobre la inmunidad del pecado venial en Nuestra Senora», Archivo teolôgico granadino IX (1946) 53-67. 69Haec sententia magis congruit verbis Conc. Trid.: «In hac mortali vita quantumvis sancti et iusti in levia saltem et quotidiana, quae etiam venialia dicuntur, peccata quan­ doque cadunt» (supra, n. 738). 70 1-2, q. Î09, a. 9-10. Praeterea: 1-2, q. 114, a. 9; 2-2, q. 137, a. 4; C. Gent. 3. 155: De veritate, q. 24, a. 13-14. Praeter auctores relatos in n. 703, confer: Jaroszewicz, J., De dono perseverantiae finalis secundum doctrinam S. Thomae Aquinatis, Kielciis 1932. 24 » E ;>?.i 738 ‘ i» i· I ii;' ι:ι fi ■ I il » I t 1 ■i ! DE GRATIA aliquid habituale considerari potest, conferri quomodolibet propor­ tionate auxilia sive gratias actuales tum ad vitandum malum tum ad operandum bonum; idque sequitur ex dictis in tractatu De Deo Uno circa universalem causalitatem Dei et necessitatem divini con­ cursus ad quamlibet actionem creatam. Bonum autem operandum, de quo nunc agitur, est vel quodlibet opus bonum sive supernatu­ ralis operatio (ut actus fidei, spei, charitatis aliarumque virtutum, et generaliter observatio supernaturalium mandatorum) vel ultimum opus bonum, quod dici solet finalis perseverantia, quodque, potius quam positivus aliquis actus, est ipse status gratiae sanctificantis ut coniunctus cum termino vitae seu cum morte, ac ideo cum adeptione finis vitae aeternae. Porro, cum hic inquirimus de necessitate ulterioris gratiae (praeter gratiam ipsam iustificationis) ad praefatum duplex bonum operandum, quaestio captiosa esse potest, utpote duplicem diver­ sum sensum prae se ferens, pro illorum bonorum diversitate. Nam, quantum ad primum bonum, sensus non est, num ad illud requi­ ratur specialis aliqua gratia praeter gratiam sanctificantem et ordina­ ria auxilia ei adnexa (sicut supra diximus requiri specialem gratiam ad vitanda omnia peccata venialia), nam ita quaestio iam negative resoluta est in superioribus, cum diximus ad vitanda omnia peccata mortalia specialem gratiam non requiri (eadem enim est sors vitandi mali et operandi boni, eo vel magis quod ipsa evitatio mali nonnisi per actus virtutis impleatur); sed agitur de ipsis praefatis ordinariis auxiliis sive gratiis actualibus, et sensus quaestionis est, num ea sint vera aliqua gratia supernaturalis, nec tantum aliqua motio naturalis, seu generalis Dei concursus ad quaslibet actiones creatas, ita ut vere ac proprie loqui possimus de necessitate alicuius supernaturalis gratiae, additae ipsi gratiae sanctificationis, ad operandum bonum sive actus supernaturales procedentes a gratia sanctificationis. E converso, quod attinet alterum bonum, seu finalem perseverantiam, quaestio est de necessitate specialis alicuius gratiae sive doni, super­ additi tum gratiae sanctificanti tum ipsis ordinariis auxiliis ipsi Michel, A., «Persévérance», Dictionnaire de théologie catholique XII-1 (Paris 1933) 1256-1304, peculiariter 1292-1304. Neveut, E., «La pratique de la venu. Des secours nécessaires au juste pour per­ sévérer dans le bien et pour faire des actes de vertu», Diuus Thomas (Piacenza) XXXII (1929) 241-266. Springer, E., «1st nicht die Notwendigkeit des Gebetes zur Beharrlichkeit eine definierte Glaubenswahrheit?, Théologie und Glaube (1917) 605 sqq. DE NECESSITATE GRATIAE 739 adnexis, eo fere modo quo locuti sumus de necessitate specialis gratiae ad vitanda omnia peccata venialia. 744. Ad cuius quaestionis intelligentiam, restat explicandum quid no­ mine finalis perseverantiae subaudiatur, nam ex multiplici acceptione nominis perseverantiae, huiusmodi quaestio non leviter implicata redditur ab aliquibus auctoribus, ita ut quandoque non appareat de quo praeciso obiecto loquantur et ad quodnam genus perseverantiae specialem gratiam necessariam dicant. Perseverantia enim dupliciter accipi potest. Primo scilicet, ut habitus sive virtus (habitus inclinans ad firmiter standum in bono virtuoso)71 aut ut gene­ rale propositum mentis perseverandi in bono; et hoc modo hic non accipitur, quoniam non est specialis gratia et donum, sed includitur in ipsa gratia iustificationis, una cum ceteris virtutibus et habitibus atque adnexa habet auxilia actualia per quae homo de facto perseverare possit, vitando omnia peccata mortalia et observando omnia praecepta, ut diximus in quaestione praecedenti. Secundo, perseverantia accipitur ut actus vel, si placet, ut factum perseverandi in bono. Et iterum, vel generaliter ut factum perseverandi in bono per aliquod quodcumque tempus, etiam diu, secluso tamen ipso mortis momento (perseve­ rantia, ut aiunt, imperfecta, incompleta, temporalis) et ita hic non accipitur, quoniam ad id non requiritur proprie dicta specialis gratia, siquidem, ut pro­ bavimus in praecedenti quaestione, homo iustus potest cum ordinariis auxiliis vitare omnia peccata et observare omnia mandata;72 vel determinate ut factum perseverandi in bono usque ad momentum mortis inclusive, ita ut status gra­ tiae coniungatur cum morte ac pro tanto cum necessaria consecutione finis aeternae vitae. Haec autem finalis perseverantia, de qua sola hic agitur, multipliciter contingere potest, vel scilicet mere passive sive absque cooperatione liberi arbitrii (perseverantia passiva), ut contingit in parvulis morientibus post Baptismum ante adeptum usum rationis, vel etiam active sive cum coopera­ tione liberi arbitrii (perseverantia activa), et haec iterum modo continuo vel interrupto, prout ipse status gratiae fuerit vel non aliquando interruptus antequam cum momento mortis tandem coniungeretur. Quomodolibet tamen id contingat, formalis conceptus finalis perseverantiae, ad quam quaerimus utrum specialis gratia et donum requiratur, unice consistit in ipsa coniunctione status gratiae cum momento mortis ac ideo cum consecutione vitae aeternae. Hoc modo perseverantia definitur cum S. Thoma: «Continuatio quaedam boni usque ad finem vitae» (1-2, q. 109, a. 10). 71 De hac perseverantiae virtute, quae reducitur ad cardinalem virtutem fortitudinis, agit S. Thomas in 2-2, q. 137. 72 Tamen, ut notatum est supra (n. 731), quidam theologi docent, etiam ad diu per­ severandum in bono requiri specialem gratiam, seu auxilium distinctum ab ordinariis et communibus auxiliis, adnexis ipsi statui justificationis, eo quod putent hominem non posse sine speciali auxilio vitare omnia simul peccata mortalia, etsi possit vitare singula. Unde Illll videntur distinguere tres gratias sive auxilia, gratiam communem (actualem), gratiam specialem ad diu perseverandum et ulteriorem distinctam gratiam specialem ad finaliter perseverandum. 740 DE GRATIA II. ERRORES ET OPINIONES. 745. Quoad primam quaestionem de necessitate alicuius ulte­ U I I ‘I*»·*i ‘I. rioris gratiae actualis, proprie dictae ac vere supernaturalis, praeter gratiam sanctificantem habitualem,7374 75communiori et affirmativae sententiae contradicunt aliqui theologi, docentes ad elicientiam actuum supernaturalium per habitus virtutum gratiae sanctificantis non requiri gratiam sive auxilium proprie supernaturale, sed suffi­ cere generalem Dei motionem sive concursum, qui datur etiam naturalibus agentibus et facultatibus.'4 Huiusmodi sententiam magis minus vel manifeste docent Molina, Konings, Pignataro, Billot, Terrien, Van der Mersch, Lercher, quamvis quaedam istorum verba possent intelligi de generali Dei concursu qui tamen determinetur ad speciem supernaturalitatis prout cadit in supernaturalibus habi­ tibus virtutum.'3 Quoad secundam quaestionem de necessitate specialis gratiae ad finalem perseverantiam, ipsa negatur explicite a Semipelagianis, qui tum initium tum terminum salutis pendulum faciunt a natura­ libus viribus liberi arbitrii, ad haec duo capita restringentes ipsam generalem doctrinam pelagianam de non necessitate gratiae in opere 73 Nequit, ut patet, quaestio esse de necessitate novae gratiae habitualis, «quasi aliquo alio habitu infuso» (1-2, q. 109, a. 9), secus procederetur in infinitum. 74 Praetermittimus Pelagianos, qui, ut diximus supra (n. 706), negant ipsam existentiam omnis gratiae intrinsecae. 75 Molina satis dare scribit: «Postquam vero habitus [fidei] est infusus, is cum concursu generali Dei satis est ad eliciendos actus credendi supernaturales fini supematurali accomodatos, quamvis negandum non sit per illustrationes et auxilia particularia collata per dona Spiritus Sancti... multum adiuvari habitum fidei et ceterarum virtutum supernaturalium ad eliciendos suos actus ferventiores et praestantiores» (Concordia, p. 1, q. 14, a. 13, disp. 8, n. 5, ed. critica Rabeneck, p. 42). Billot paulo ambigue: «[Justus movetur] a Deo ut a primo motore qui unam­ quamque creaturam applicat ad agendum secundum exigentiam operativae virtutis quae in ea est: pro quanto scilicet, nec plus nec minus, id necesse est ut possit ipsa operativa virtus in actum sibi connaturalem exire... Proinde si nomine actualis gratiae nunc intelligimus motionem eiusmodi, per quam scilicet nihil prorsus additur ad praeexistentes animae vires, sed solum fit ut secundum eas quas praehabet supernaturales potentias, homo iustus valeat operari: sic utique verum est, nullum esse in eo salutarem actum nisi virtute auxilii actualis gratiae» (De gratia Christi [ed. 4, Romae 1928] 94). Van der Mersch clarius: «Non requiritur applicatio supernaturalis ut ipsa entitas actus sit supernaturalis» (De divina gratia [Brugis 1910] 326). «Quand l’homme est en état de grâce et possède par conséquent les virtus infuses, il est clair qu'il ne faut aucune ’virtus fluens supernaturalis’ pour surnaturaliser intrinsèquement l’acte libre de consen­ tement: il émane d’une faculté intrinsèquement surnaturalisée par l’habitus’» («Grâce», Dictionnaire de théologie catholique VI-2 [Paris 1914] 1652). Lercher: «Homo iustus neque elevatione nova neque qualicumque excitatione speciali ad eliciendum actum salutarem indiget... Ut iustus possit ponere primum in aliqua serie actum salutarem, nihil aliud requiritur praeter hoc, ut conveniens obiectum fidei, spei, caritatis, etc. externe proponatur» (Instit. theol. dogm. IV-1, n. 281). 9 ΤΤΛΛΠ DE NECESSITATE GRATIAE 741 salutis, ut supra ostensum est (n. 707 sq.). Inter theologos vero nulla est controversia quoad hanc rem, cum clare doceatur a Conc. Trid.; quidam tamen in tractanda hac materia in unum commiscent quaestionem de perseverantia imperfecta, sive diuturnitate in bono (num scilicet iustus possit diu permanere in statu gratiae absque auxilio specialis gratiae) cum quaestione de perseverantia finali, ita ut non appareat in quo sensu priorem resolvant. III. ASSERTIO 1. Homo iustus nequit quodlibet bonum salu­ tare operari, sive quemlibet actum salutarem elicere, absque nova gratia sive motione divina essentialiter supematurali. PROBATUR. doctrina, quamvis hanc veritatem directe ac definitive non tradat, tamen plura exhibet quae in eam prorsus collimant, quatenus nempe in decretis Conc. Arausicani et Tridentini determinate et instanter proponitur divinus influxus in bona iustorum. Quod quidem frustranee fieret, aut plenum sensum non habe­ ret, si ageretur de sola gratia sanctificante aut etiam de sola generali ac naturali motione, qua Deus influit in omne agens omnemque actionem creatam. 746. Magisterii Indiculus (sive Capitula Pseudo-Caelestini Papae, a. 431): «Neminem etiam baptismatis gratia renovatum idoneum esse ad superandas diaboli insi­ dias et ad vincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adiutorium Dei perseverantiam bonae conversationis acceperit» (cap. 3, Denz. 241); «Quod ita Deus in cordibus hominum atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit, quia per illum aliquid boni possumus, 'sine quo nihil possumus’ [Io. 15. 5]» (cap. 6, Denz. 244). Conc. Arausicanum II, can. 9: «Divini est muneris, cum et recte cogi­ tamus, et pedes nostros a falsitate et iniustitia continemus; quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur, operatur» (Denz. 379). Can. 10: «Adiutorium Dei etiam renatis ac sanatis semper est implorandum, ut ad finem bonum pervenire, vel in bono possint opere perdurare» (Denz. 380); cuius canonis prima pars refertur ad perseverantiam finalem, altera vero pars videtur generaliter sonare, nisi accipiatur ut mera iteratio prioris sub diversis verbis. In conclusione de gratia legitur: «Hoc autem salubriter profi­ temur et credimus, quod in omni opere bono non nos incipimus, et postea per Dei misericordiam adiuvamur, sed ipse nobis nullis praecedentibus bonis meritis et fidem et amorem sui prius inspirat, ut et baptismi sacramenta fide­ liter requiramus, et post baptismum cum ipsius adiutorio ea, quae sibi sunt placita, implere possimus» (Denz. 397). Conc. Trid., sess. 6, cap. 11: «Qui enim sunt filii Dei, Christum diligunt: DE GRATÎA i > qui autem diligunt eum, (ut ipsemet testatur) servant sermones eius [Io. 14. 23], quod utique cum divino auxilio praestare possunt» (Denz. 1536). Cap. 13: «Deus enim, nisi ipsi illius gratiae defuerint, sicut coepit opus bonum, ita perficiet, operans velle et perficere» (Denz. 1541). Cap. 16: «Ille ipse Christus lesus tamquam ’caput in membra’ [Eph. 4. 15] et tamquam ’vitis in palmites’ [Io. 15. 5] in ipsos iustificatos iugiter virtutem influit, quae virtus bona eorum opera semper antecedit, comitatur et subsequitur» (Denz. 1546). Can. 22: «Si quis dixerit, justificatum vel sine speciali auxilio Dei in accepta iustitia perseverare posse, vel cum eo non posse: an. s.» (Denz. 1572). In interpretatione huius canonis non conveniunt theologi, num scilicet in eo agatur de finali perseverantia, sicut in can. 16 (de quo infra), an de qualibet perseverantia etiam imperfecta; in priori casu vox «speciale auxilium» acci­ pienda est stricte, utpote «magnum illud usque in finem perseverantiae donum» de quo in can. 16; in altero vero sensu accipienda est late, nempe pro actuali auxilio superaddito gratiae habituali sanctificanti et huic com­ muniter adnexo.76 I ' pariter supponit actualem ac supernaturalem in­ fluxum Dei in omni opere nostro salutari. Id generaliter indicant verba Christi, Io. 15. 4 sq.: «Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis... Sine me nihil potestis facere» (quo textu utuntur Conc. Arausicanum, can. 24, et Trid., cap. 16). Apostolus ad Dei influxum directe refert omne bonum quod a iustis peragitur, Phil. 2. 12 sq.: «Cum metu et tremore vestram salutem operamini. Deus enim est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate»; 2 Thess. 2. 16: «Exhortetur [Deus] corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono»; Hebr. 13. 21: «Aptet vos in omni bono, ut faciatis eius voluntatem, faciens in vobis quod placeat coram se per lesum Christum». Ipsa frequens exhortatio ad orandum et vigilan­ dum contra insidias diaboli et mundi ne succumbamus in tentationes (Mat. 6. 12; 26. 41; Ephes. 6. 11-18; Phil. 2. 12) supponit saltem statum gratiae sanctificantis non sufficere ad operandum bonum salutis. 747. Scriptura t>»· •|i I Ί: . I Jl" ' rtlif » 1 M· ! 4 • I similiter omnes actus salutares immediato influxui divino attribuunt, praecipue commentantes verba Apostoli «Quid habes quod non accepisti» et «Non volentis neque currentis sed miserentis est Dei». Ad rem faciunt textus supra relati (n. 725 sq.). 748. Patres 76 De variis theologorum opinionibus circa sensum huius can. 22, confer Michel, art. cit. (supra, in n. 742), et A. Straub, «Über den Sinn des 22. Canons der 6. Sitzung des Concils von Trient», Zeitschrift fur katholische Théologie XXI (1897) 107-140 209-254. DE NECESSITATE GRATIAE 743 Praeterea, Hieronymus: «Nunc mihi Scripturarum testimonia replicando sunt, quomodo per singula Dei a sanctis flagitetur auxilium et in singulis operibus suis, illo adiutore et protectore uti desiderent. Lege totum Psalte­ rium, omnes sanctorum voces, nihil erit nisi ad Deum in cunctis operibus deprecatio... Sic liberum homini servamus arbitrium, ut Dei per singula adiutorium non negemus» (Dial, contra Pelag. 1. 5, ML 23. 523). Augustinus: «Ipse autem Deus, cum per mediatorem Dei et hominum hominem lesum Christum, spiritualiter sanat aegrum vel vivificat mortuum, id est, iustificat impium, et cum ad perfectam sanitatem, hoc est, ad perfectam vitam iustitiamque perduxerit, non deserit si non deseratur, ut pie semper iusteque vivatur. Sicut enim oculus corporis etiam plenissime sanus, nisi candore lucis adiutus non potest cernere, sic et homo etiam perfectissime justificatus, nisi aeterna luce iustitiae divinitus adiuvetur, recte non potest vivere. Sanat ergo Deus, non solum ut deleat quod peccavimus, sed ut praestet etiam ne peccemus» (De natura et gratia 26. 29, ML 33. 261). duplex a S. Thoma assignatur. Prima est ratio generalis, quia nempe nulla res creata potest in quemcumque actum prodire nisi moveatur a causa prima; unde, sicut homo nequit naturaliter quidquam agere nisi moveatur a Deo ut auctore naturae, ita iustus nequit supernaturaliter quidquam agere nisi moveatur a Deo ut auctore gratiae, adeoque per motionem gratiae actualis. Non ergo sufficit ut homo sit habitualiter iustus ad hoc ut inde agat quidquam supernaturaliter, sed debet ulterius a Deo ad actum mo­ veri, secus esset causa prima et unica sui actus; nec sufficit ut a Deo moveatur per generalem quandam ac naturalem motionem, sed de­ bet moveri per distinctam ac supernaturalem motionem, secus ea non esset proportionata sive potentiae movendae sive actui produ­ cendo, quorum utrumque est essentialiter supernaturale. Altera est ratio specialis, desumpta ex praesenti conditione na­ turae humanae post lapsum, seu ex partiali eius corruptione et deordinatione, quae reddit hominem, quantumvis habitibus supernaturalibus exornatum, ineptum ad bonum operandum, ita ut, etiam si per impossibile non indigeret moveri a Deo tanquam a causa prima, adhuc tamen indigeret supplemento supernaturalis eius auxi­ lii. Ea hominis infirmitas, consistens in quatuor vulneribus peccati originalis per actualia peccata adauctis, praecipue manifestatur in concupiscentia, per quam homo «servit legi peccati» (Rom. 7. 25), et in obscuritate ignorantiae, nam, ob varios rerum eventus et quia nosipsos non perfecte cognoscimus, saepe non possumus ad plenum scire quid nobis expediat, ac ideo indigemus a Deo dirigi, a quo 749. Ratio theologica v... petimus in dominica oratione: «Et ne nos inducas in tentationem» (1-2, q. 109, a. 9; De veritate, q. 24, a. 14). ASSERTIO 2. Homo iustus nequit usque ad finem perseve­ rare, seu statum gratiae cu II momento mortis coniungere, absque speciali gratia, quae magnum donum finalis perseverantiae nun­ cupatur. Id est saltem theologice certum ex Conc. Trid., a quo supponitur potiusquam directe proponatur;77 dici potest de fide ex Magisterio ordinario; dici debet proximum fidei. A theologis dici solet de fide, saltem ex Magisterio ordinario et saltem quoad adultos. 750. Nota theologica. PROBATUR. doctrina necessitatem specialis gratiae ad finaliter perseverandum proponit non directe, tanquam obiectum defi­ nitionis, sed indirecte tanquam aliquid suppositum ut certum. 751. Magisterii .n*’ I Ad id trahi possunt verba Indiculi supra citata (n. 746), attento saltem contextu controversiae cum Semipelagianis qui huiusmodi necessitatem nega­ bant, quamvis secundum se possint coarctari ad significandam solam mere diuturnam perseverantiam in bono. Clarius res proponitur a Conc. Arausicano, can. 10, supra citato (n. 746), et diserte omnino a Conc. Tridentino, quod tamen directe definit tantum incertitudinem doni finalis perseverantiae (seu neminem citra specialem revelationem posse certo scire se illud donum habiturum), indirecte vero proponit tum illius existentiam tum specialem eius rationem, vi cuius non omnibus iustis confertur. Sess. 6, cap. 13: «Similiter de perseverantiae munere, de quo scriptum est: ’Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit’ [Mat. 10. 22; 24. 13] (quod quidem aliunde haberi non potest, nisi ab eo, qui ’potens est eum, qui stat, statuere’ [cf. Rom. 14. 4], ut perseveranter stet, et eum, qui cadit, restituere), nemo sibi certi aliquid absoluta certitudine polliceatur, tametsi in Dei auxilio firmissimam spem collocare et reponere omnes debent. Deus enim, nisi ipsi illius gratiae defuerint, sicut coepit opus bonum, ita perficiet^ operans velle et perficere [Phil. 2. 13]» (Denz. 1541). Can. 16: «Si quis magnum illud usque in finem perseverantiae donum se certo habiturum abso­ luta et infallibili certitudine dixerit, nisi hoc ex speciali revelatione didicerit: an. s.». (Denz. 1566). Can. 22: «Si quis dixerit, iustificatum vel sine speciali auxilio Dei in accepta iustitia perseverare posse, vel cum eo non posse: an. s.». 77 Ita in can. 16, mox dt. In can 22 quidem necessitas specialis gratiae ad perseve­ randum directe definitur, sed certum non est ibi agi de ipsa finali perseverantia, ut dictum est supra (n. 746). DE NECESSITATE GRATIAE 745 (Denz. 1572); ut notatum est supra (n. 746), certum non est in hoc canone agi directe de ipsa finali perseverantia. eandem veritatem sufficienter innuit, quatenus ipsum perfici ac consummari operis salutis peculiariter influxui divi­ no attribuit. 752. Scriptura In A. T., Sap. 11 et 14, mors iusti in iuvenili aetate exhibetur ut speciale Dei beneficium, ob praeventum periculum perversionis: «Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius... Placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum»; ad finalem perseverantiam referri possunt etiam 1 Parai. 29. 18: «Custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in vene­ rationem tui mens ista permaneat»; Psal. 70. 18: «Usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me». Clarius id exhibetur in N. T., Rom. 14. 4: «Tu quis es, qui iudicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit: stabit autem; potens est enim Deus statuere illum»; Phil. 1. 4-6: «Semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens super communicatione vestra in evangelio Christi a prima die usque nunc; confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi lesu»; 1 Petr. 5. 10: «Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo lesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque». Patres ad donum perseverantiae referunt verba orationis dominicae «Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo» (cf. Augustinum, De dono perseu. 2. 4, appellans Cyprianum mox citandum). ante Augustinum loquuntur generaliter de necessi­ tate auxilii divini ad perseverandum in operibus bonis, sed non sig­ nanter distinguunt inter quamlibet diuturnam perseverantiam et fi­ nalem ipsam perseverantiam. Quorum communem sensum apte exprimit Cyprianus, in explicatione dominicae orationis, scribens: «Haec sanctificatio ut in nobis permaneat oramus. Et quia Dominus iudex noster sanato a se et vivificato comminatur iam non delinque­ re, ne quid ei deterius fiat, hanc continuis orationibus precem faci­ mus, hoc diebus ac noctibus postulamus, ut sanctificatio et vivifi­ catio quae de Dei gratia sumitur ipsius protectione servetur» (De oratione dominica 13, ML 4. 544). Exorta autem pelagiana haeresi, Augustinus determinatius et uberius de perseverantia, etiam sub suo finali aspectu, agit, praecipue in peculiari opere De dono perse­ verantiae contra Semipelagianos Massilienses, qui finalem perseve753. Patres 746 DE GRATIA rantiam a solo libero arbitrio pendulam dicebant (cf. supra, Π. 707 sq.)? •v I I» i; F IP i S. Doctor scribit: «De illa... perseverantia loquimur, qua perseveratur usque in finem; quae si data est, perseveratum est usque in finem; si autem non est perseveratum usque in finem, non est data... Perseverantiam... usque in finem, quoniam non habet quisquam, nisi qui perseverat usque in finem, multi eam possunt habere, nullus amittere. Neque enim metuendum est, ne forte cum perseveraverit homo usque in finem, aliqua in eo mala voluntas oriatur, ne perseveret usque in finem. Hoc ergo Dei donum suppliciter eme­ reri potest; sed cum datum fuerit, amitti contumaciter non potest» (ibid., 6. 10, ML 45. 999). «Restat in his bonis usque in finem perseverantia, quae frustra quotidie a Domino poscitur, si non eam Dominus per gratiam suam in illo, cuius orationes exaudit, operatur. Videte iam a veritate quam sit alie­ num, negare donum Dei esse perseverantiam usque in finem huius vitae·, cum vitae huic, quando voluerit, ipse det finem; quem si dat ante imminentem lapsum, facit hominem perseverare usque in finem. Sed mirabilior et fidelibus evidentior largitas bonitatis Dei est, quod etiam parvulis, quibus obedientia non est illius aetatis ut detur, datur haec gratia» (ibid. 17. 41, col. 1018). sic conficitur. Finalis perseverantia in hoc formaliter et universaliter consistit, ut status gratiae in aliquo homi­ ne coniungatur cum eius morte. Eatenus ergo hoc non esset specialis Dei gratia ac donum, sed aliquid in potestate hominis iusti, vi ipsius iustificationis et ordinariorum auxiliorum huic adnexorum, quatenus iustus, semel accepta justificatione, posset semetipsum immobiliter firmare in gratia usque ad mortem (perseverantia non interrupta), vel saltem posset quandocumque, iterum accepta justificatione post lapsum, statuere de momento mortis, hoc coniungendo cum statu gratiae. lamvero, iustus quandiu vivit, retinet liberi arbitrii vertibilitatem in malum, quae non tollitur per meram gratiam sanctifi­ cantem (nisi aliunde supreddatur specialissimum ac rarissimum do­ num sic dictae confirmationis in gratia), nec potest statuere de mo­ mento suae mortis. Ergo finalis perseverantia est specialis gratia ac donum Dei, qui, cum sit auctor tum gratiae tum mortis, solus potest HIM vel gratiam immobiliter in homine servare usque ad mortem, vel res ita naturaliter aut supernaturaliter disponere ut mors contingat eo tempore quo homo in statu gratiae invenitur (1-2, q. 109, a. 10; 2-2, q. 137, a. 4; C Gent. 3. 155). Praeterea finalis perseverantia immediate et necessario coni754. Ratio theologica 78 Cf. Chene, Op. cit. (supra, in n. 706) 552-596, ubi multi S. Doctoris textus afferuntur. DE NECESSITATE GRATIAE 747 ungit hominem cum ultimo fine, quod non facit gratia sanctificans, ut patet ex eo quod amitti possit; quod autem coniungit immediate ac necessario cum ultimo fine nequit procedere nisi immediate, ac ideo per specialem influxum, a primo agente, cum ordo agentium correspondent ordini finium. Non ergo finalis perseverantia repo­ nitur inter generales gratias sive influxus divinos, quibus homo iustificatur et iustificatus ulterius quomodolibet movetur, sed pertinet ad specialem ac finalem influxum gratiae divinae, qua attingitur finis ultimus et adimpletur ipsa praedestinatio (C. Gent. 3. 155, § «Si sint multa ordinata»). Ex quibus patet responsio ad quasdam obiectiones fieri solitas. Obicitur nempe quod habenti gratiam debetur gloria, ac ideo etiam perseverantia quae coniungit hominem cum gloria; sed respondetur quod habenti gratiam debetur gloria, quandiu manet in gratia, sed non debetur ut maneat in gratia. Item obicitur quod iustus cum ordinariis auxiliis potest per aliquod tempus manere in gratia, ac ideo, si id facit immediate ante mortem, consequitur finalem perseverantiam absque speciali gratia; sed respondetur iustum posse quidem per ordinaria auxilia manere in gratia etiam per diuturnum quodcumque tempus, sed quod id faciat praecise ante mortem, ita nempe quod mors de facto coniungatur cum statu gratiae, nequit dependere a seipso sed tantum a Deo, prout est solus auctor et gratiae et mortis. 755. Nota de quibusdam minoribus quaestionibus circa finalem PERSEVERANTIAM. Quod attinet naturam huius gratiae, ex dictis superius (n. 744) genera­ liter patet eam consistere in tali auxilio, quo hic formalis effectus producatur ut de facto status gratiae coniungatur cum morte, quomodolibet tandem id contingat. Potest quidem id fieri multipliciter, per concursum multarum mo­ tionum tum naturalium tum supernaturalium, dependenter etiam a casu perseverantiae continuatae vel interruptae; sed tandem aliquando totum ne­ gotium reducitur ad influxum divinum supernaturalem, dantem ac conservan­ tem statum gratiae, et ad influxum divinum naturalem, inferentem mortem, prout in unum copulantur ac convergunt in coniungendo hominem cum fine ultimo. Unde haec perseverantiae gratia non est quaedam gratia habitualis, sed actualis, nec proprie coalescit ex duobus distinctis influxibus supernatu­ ral! et naturali, sed est unica ac supernaturalis gratia, ita hominem in suo supernaturalis vitae cursu dirigens, ut ei mors in tempore status gratiae superveniat. Quod attinet certitudinem perseverantiae, est de fide, directe definita a Conc. Trid. (can. 16, supra, n. 751), neminem, citra specialem Dei revela­ tionem,79 posse cum certitudine scire se habere huiusmodi gratiam. Idque 79 De quibusdam privatis revelationibus circa finalem perseverantiam confer Michel, art. cit. (supra, in n. 742) 1302 sq. ceteroquin implicant omnes Scripturae et Patrum exhortationes ad orandum ac vigilandum, et probat ipsa ratio tum essentialis vertibilitatis liberi arbitrii, de qua sola certi sumus, tum incognoscibilitatis voluntatis divinae, a qua sola ea gratia dependet. Quod attinet meritum, gratia perseverantiae non cadit sub merito proprie dicto, tam de condigno quam de congruo (1-2, q. 114, a. 9). Dici tamen potest eam cadere sub merito de congruo improprie dicto, quod parum differt ab impetratione seu a generali efficacia orationis; quo sensu Augustinus ait: «Hoc Dei donum suppliciter emereri potest» (D j’ :* DE GRATIA manenti et transeunti eius charactere, sit aliquid intrinsecum ani­ mae, sequitur ex ipsa generica ratione gratiae (cf. supra, n. 701), collata cum propria indole amoris divini (1-2, q. 110, a. 1). Gratia scilicet, accepta formaliter sive obiective, intelligitur ab omnibus (etiam a Protestantibus) ut aliquod donum Dei, proveniens ex eius amore erga hominem. lamvero, amor Dei est non solum affectivus, seu tendens in bonum sicut omnis amor, sed etiam effec­ tivus, seu producens ipsum bonum ratione cuius aliquem amat, cum Deus sit causa omnis entis et omnis boni, dum amor humanus est tantum affectivus, cum non producat sed inveniat bonitatem prae­ existentem in rebus; ex quo sequitur quod pro Deo amare est idem ac bonum infundere et bonum infundere est idem ac amare (Deus scilicet amat infundendo, infundit amando). Ergo gratia, sive effectus divini amoris erga hominem, nequit esse nisi illud ipsum bonum, ratione cuius Deus amat hominem, adeoque aliquid homini intrin­ secum, ita ut gratiam a Deo accipere sit idem ac esse Deo gratum sive amabilem, et esse Deo gratum sit idem ac accipere a Deo ali­ quam subiectivam sive intrinsecam perfectionem ob quam quis amatur a Deo. Aliis verbis, gratia Dei est simul id quod ex amore datur et id ob quod datur, vel melius, relate ad amorem et gratiam Dei, nequit fieri distinctio inter id quod datur et id ob quod datur, ut fit in gratia et amore creato, quia amor Dei est non tantum affecti­ vus sed etiam effectivus, seu non invenit sed producit obiectum amoris sive bonitatem ob quam aliquis amatur. Unde accipere gra­ tiam a Deo significat habere aliquam intrinsecam ac subiectivam bonitatem, ob quam quis amatur a Deo, ac ideo gratia est necessario aliquid intrinsecum animae. In sententia autem sive Pelagianorum, iuxta quos gratia est mera extrinseca praedicatio evangelii, sive Protestantium, quibus gratia iustificationis est mera extrinseca non imputatio peccatorum (cf. supra, n. 757 sq.), non intelligitur ex quo Dei amore huiusmodi extrinseca gratia procederet, seu quaenam creaturae bonitas posset impellere Deum ad hanc gratiam illi conferendam. Non certe ipsa naturalis bonitas creaturae, cum desit proportio; nec a fortiori ipse status peccati, qui displicet Deo; nec tandem quaedam Dei liberalitas ac magnanimitas qua ipse, veluti contentus de iustitia Christi, eligeret non curare de peccatis hominum atque iniustos pro iustis DE ESSENTIA GRATIAE 767 reputare, nam huiusmodi liberalitas non haberet sufficientem ratio­ nem ac repugnaret tum iustitiae tum veracitati divinae. 769. Ex hoc quod gratia est aliquid animae intrinsecum, sequitur eam esse saltem aliquid transiens, seu aliquam physicam Dei motionem in anima acceptam, cum non possit aliquid minus concipi, inter intrinsecas realitates, quam transiens aliqua realitas. Natura huiusmodi motionis, sub qua homo transit in actus supernaturales, quamque theologi gratiam actualem appellant, determinabitur infra (q. 7); interim satis erit animadvertere contra Vâzquez et Petavium (cf. supra, n. 760) eam non solum in intellectu sed etiam ac prae­ cipue in voluntate agnoscendam esse, cum ab utraque facultate, et praecipue a voluntate, salutares actus procedant. Num autem gratia sit etiam aliquid permanens, seu potius num praeter praefatum transiens auxilium detur etiam alia gratia, quae stabiliter permaneat ac inhaereat animae, nequit quidem necessaria ratione probari, cum homo possit absolute fieri gratus Deo, imo et iustificari a peccato, mere eliciendo actus supernaturales sub sola Dei motione sive gratia actuali. Attamen, id quoque convenientissima ratione suadetur ex analogia cum modo agendi divi­ nae Providentiae in creaturis et peculiariter in ipso homine secundum ordinem naturalem. Nam, in hoc naturali ordine praeter motionem ad actus naturales (puta intellectionis et volitionis) Deus largitur etiam permanentes formas et virtutes, quae sint principia ipsorum actuum, ut per ea homo inclinetur et disponatur ex seipso ad huiusmodi actus, et motiones divinae fiant ipsi connaturales et faciles. Non est autem conveniens ut Deus minus provideat his quos diligit ad supernaturale bonum habendum, quam creaturis quas diligit ad bonum naturale assequendum. Unde etiam et a fortiori in ordine superna­ tural! Deus infundit aliquas proportionatas formas vel virtutes, quae sint per­ manentia principia actuum supernaturalium et secundum quas homo connaturaliter ac facile a Deo moveatur ad bonum supernaturale (1-2, q. 110, a. 2; cf. 2-2, q. 23, a. 2). Natura autem huiusmodi permanentis auxilii, quod theo­ logi gratiam habitualem appellant, determinabitur in quaestione sequenti. QUAESTIO II. DE ESSENTIA GRATIAE HABITUALIS17 I. SENSUS QUAESTIONIS. Ex dictis in praecedenti quaestione constat dari in ho­ mine aliquam gratiam habitualem, saltem sub generica ratione entis supernaturalis, intrinseci animae et in ipsa permanentis. Restat ut haec generalis ratio ulterius determinetur. Ubi occurrunt tres dis­ tinctae quaestiones, de quibus disceptari posset et historice saltem disceptatum est. Primo scilicet, utrum haec gratia sit aliquid crea­ tum, nec identificetur cum ipso Deo substantialiter praesente in ani770. 17 Valet eadem bibliographia allata pro quaestione praecedenti, n. 756. 1 DE GRATIA ma et in ea operante. Secundo, utrum sit aliquid physicum, nec tan­ tum aliqua dignitas moralis vel extrinseca denominatio, qualis est dignitas regia vel papalis. Tertio, utrum sit proprie habitus, sive qualitas stabiliter dispositiva, in terminis saltem vigentis aristotelicae philosophiae, vel, si placet, ad quamnam ex variis entis creati ac physici categoriis reducenda sit. Ut ex dicendis patebit, duae priores quaestiones tempore saltem hodierno in sensu affirmativo non solum theologice, verum etiam dogmatice, resolutae inveniun­ tur, utpote intime ac proxime connexae cum dogmate fidei de exis­ tentia gratiae inhaerentis sive permanentis; tertia vero, intellecta saltem sub determinato philosophico sensu habitus, adhuc disputa­ tioni patet et mere theologica manet, quamvis a theologis in sensu affirmativo communiter resolvi soleat. II. ERRORES ET SENTENTIAE. I» i; P **· •i. I il' :> P’ ii Φ♦ 771. Quoad primam quaestionem de creata indole gratiae habitualis, videntur dissensisse plures theologi saec. 12, inter quos ipse Petrus Lombardus™ quatenus ex una parte negarunt existen­ tiam virtutis charitatis, tanquam alicuius entis creati animae infusi, docentes charitatem esse ipsum Spiritum S. inhabitantem et operan­ tem in anima, et ex alia parte videntur non distinxisse inter charitatem et gratiam, ita ut totum sanctificationis negotium reducerent formaliter ad praesentiam Spiritus S. (vel Trinitatis; cf. supra, n. 312), sub cuius impulsu homo elicit supematurales actus virtuosos, et materialiter, sive ex parte nostri, totum reducerent ad hos ipsos actus: quo sensu sanctificatio et iustificatio reducitur ad gratiam actualem, vel, si placet, gratia habitualis confunditur cum actuali et sanctificatio permanens sive inhaerens nonnisi nomine retinetur, vel ad sii ■ Illi um tanquam extrinseca quaedam denominatio desumpta ex actibus bonis praeteritis consideratur. .» 772. potandum est directam quaestionem inter illos primaevos doctores non fuisse de ipsa gratia, quam nunc dicimus sanctificantem et supponi­ mus distingui a virtutibus, sed de virtute charitatis, utrum scilicet haec sit ali­ quid creatum quod quidem, ut fatetur ipse Petrus Lombardus, «plerique»* 18 Schupp, J., Die Gnadenlehre des Petrus Lombardus, Freiburg 1932. Stufler, I., «Petrus Lombardus und Thomas von Aquin über die Natur des ’Caritas’», Zeitschrift fur katholische Théologie LI (1927) 399-408. Zigon, Fr.. «Der Begriff der ’Caritas’ beim Lombarden und der hl. Thomas», Divus Thomas (Freiburg) IV (1926) 404424. Bl* n A DE ESSENTIA GRATIAE 769 asserebant, an sit ipse solus Spiritus S., quod aliqui alii dicebant, quibus manifeste consentit Lombardus,19 scribens: «Ipse idem Spiritus sanctus est amor sive caritas, qua nos diligimus Deum et proximum... Sed ne forte aliquis dicat, illud dictum esse per expressionem causae: ’Deus caritas est’, eo scilicet quod caritas sit ex Deo et non sit ipse Deus, sicut dicitur: Deus nostra po­ tentia et spes, non ipse sit ista, sed quia ista ex eo sunt, occurrit Augustinus ostendens, non hoc esse dictum per causam sicut illa, in XV libro De Trini­ tate [17. 27]... [Hoc tamen] a plerisque negatur» (Sent., 1. 1, dist. 17, c. 1, 3, 6, ed. Quaracchi, I 106, 108 sq., 113). De aliqua autem gratia sanctificante, distincta a charitate, Petrus Lom­ bardus nihil dicit et ex toto contextu ostendit eam ignorare, seu potius cum ipsa virtute charitatis adeoque cum ipso Spiritu S., identificate, ex quo docet immediate procedere ipsum actum charitatis (ibid., c. 6, p. 116). Quod autem attinet ceteras virtutes, ipse refert iterum duas theologorum opiniones, alte­ ram reponentem eas in ipsis ac solis actibus virtuosis, qui a solo Deo in nobis producantur, et alteram reponentem eas in ipsa causa illorum actuum quae esset tum Deus tum voluntas humana a Deo mota (Sent., 1. 2, dist. 27, c. 5-12, ed. Quaracchi, I 446-452), ita ut quidam ulterius «non inerudite tradant virtu­ tem esse bonam mentis qualitatem sive formam, quae animam informat; et ip­ sam non esse motum vel affectum animi, sed ea liberum arbitrium iuvari, ut ad bonum moveatur et erigatur» (ibid., c. 5, p. 447). Huic alteri sententiae Lombardus manifeste subscribit, ut patet ex toto excursu, quamvis in fine discussionis argumentorum utriusque sententiae, addat: «Praemissis aliisque rationibus innituntur utrique. Horum autem indicium diligentis lectoris relinquo examini, ad alia properans» (ibid., c. 12, p. 452). Unde integra Petri Lombardi sententia ad hanc reducitur. Gratia ipsa, qua homo sanctificatur ac renovatur, non est in anima aliquid creatum, sed ipse Spiritus S., qui identificatur cum ipsa hominis charitate, radice et forma omnium virtutum. Ceterae virtutes consistunt non in ipsis actibus virtuosis, sed in eorum causa quae est simul Spiritus S. et liberum arbitrium, imo, ex 19 Quinam essent illi pauciores theologi, quorum sententiam Lombardus sequitur, minus determinate scitur, cum plures antiqui auctores ambigue loquantur. Aliqua nomina indigitat Λ. M. Landgraf, «Die Erkenntnis der heiligmachenden Gnade in der Friischolastik», Scholastik III (1928) 51, nota 2; cf. ipsius Dogmengeschichte der Priischolastik 1-1 (Regensburg 1952) 220-237; inter quos praecipue Hugo a S. Victore (de cuius doctrina confer H. Koster, Die Heilslehre des Hugo von Sankl Viktor, Emsdetten 1940). Videtur autem exaggerare Ioannes Morinus (f 1659) scribens: «[Sententia] quae tribuit [absolutioni] gratiae habitualis infusionem omnium est novissima: Vix enim ante annum millesimum ducentesimum de habitibus gratiae coeptum est in Scholis disputari. Ideo antiquissimorum Scholasticorum, nullus nec cum de effectu Contritionis, nec cum de Sacramentorum virtute disputant, habituum infusorum diserte mentionem facit... Scholastici disputando tantum assecuti sunt gratiam qua peccator iustificatur habitum esse a Deo animae infusum. Multi doctores contra hos habitus reclamarunt, diuque aequo Marte pugnatum; sed tandem circa annum 1240 deferbuit tota illa disputatio, omnesque Doctores in habituum positionem consenserunt» (Commentarius historicus de disciplina in administratione sacramenti Poenitentiae..., 1. 8, c. 2, n. 11 et 13 [Bruxellis 1685] 504 sq.). Quoad evolutionem doctrinae de gratia apud theologos mediaevales, confer Landgraf, loc. cit., et L. Alszeghy, Nova Creatura. La nozione della grazia nei commentarii medievali di S. Paolo, Romae 1956. 770 DE GRATIA parte ipsius liberi arbitrii, consistunt probabiliter in quibusdam qualitatibus illi infusis illudque informantibus. Quod attinet ipsos actus virtuosos, actus charitatis procedit immediate ab ipsa charitate, seu a Spiritu S., ceteri vero actus procedunt ab eadem charitate non immediate sed mediantibus aliis virtutibus, probabiliter tanquam ex qualitatibus sive formis animae infusis.20 Quapropter, Magister non simpliciter negat existentiam gratiae habitua­ lis, tanquam alicuius entis creati, cum id salvet saltem in aliis virtutibus, distinctis a charitate, sed directe negat ipsam fundamentalem ac primo sanc­ tificantem gratiam, quam confundit cum charitate, esse aliquid creatum, eam identificans cum ipso Spiritu S. Ceterum idem error, mature impugnatus a plerisque coaevis doctoribus ac fere extinctus opera magnorum doctorum saeculi sequentis,21 non semel sub alia forma iterum apparuit in posteriori aetate, ut ex mox dicendis patebit. 773. Quoad secundam quaestionem de physica indole gratiae tI H ι: Μ I ί ·’ ι: 41 |ί •tl? habitualis, ad eius negationem reduci potest modus dicendi aliquo­ rum theologorum postridentinorum, qui, appropinquantes ad sen­ tentiam Baii negantis ipsam existentiam huius gratiae (cf. supra, n. 760), dicunt gratiam sanctificantem consistere in ipsis gratiis actualibus, uno vel alio stabili modo consideratis, puta secundum earum complexum et effectum continuatae bonae vitae christianae (hoc pobabile puta loannes Morinus, t 1659),22 vel secundum earum causam, quae est stabile ac benevolum decretum divinae voluntatis conferendi homini omnia actualia auxilia necessaria ad iustitiam conservandam (ita in Germania B. Stat tier, t 1797, vir singularium opinionum; semirationalista G. Hermes, t 1831; et I. E. Kuhn, j 1887, vir infensus theologiae scholasticae).23 Quae sententia, si in benigniori sensu accipiatur et ne prorsus sapiat doc­ trinam baianam aut protestanticam, intelligi debet de quadam gratia habituali moralis indolis, seu de extrinseca quadam dignitate vel de­ nominatione, proveniente ex actibus bonis praeteritis. ίΡ ro ', i j j. 20 Sent., 1. 1, dist. 17, c. 6, p. 116: «Alios actus atque motus virtutum operatur caritas, id est Spiritus Sanctus, mediantibus virtutibus, quarum actus sunt, utpote actum fidei, id est credere fide media, actum spei, id est sperare media spe. Diligendi vero actum per se tantum sine alicuius virtutis medio operatur, id est diligere». 21 Confer impugnationem S. Tho.mae, 2-2, q. 23, a. 2, et Bonaventurae In 1 Sent., dist. 17, p. 1, a. un., q. 1, qui alibi hanc Lombardi sententiam refert inter «octo positio­ nes [in quibus] doctores Parisienses non sequuntur Magistrum» (In 2 Sent., dist. 44, dub. 3, circa litteram Magistri). 22 Loc. cit. (supra, in n. 772). 23 Circa Hermes cf. J. Kleutgen, Théologie der Vorzeit II (1871) 280 sq., et A. Theuvenin, «Hermes», Dictionnaire de théologie catholique VI-2 (Paris 1914) 2229 sq. De eius connexa doctrina circa gratiam iustitiae originalis, confer quae diximus supra (n. 595). Contra Kuhn scripsit C. Schazler, Neue Untersunchungen Uber das Dogma der Gnade, Mainz 1865. DE ESSENTIA GRATIAE 771 774. Quoad tertiam quaestionem, seu utrum gratia habitualis sit proprie habitus, sive qualitas stabiliter dispositiva, non occurrit peculiaris dissensus inter doctores qui admittunt gratiam esse quid permanens et physicum. Refertur tamen a Suaresio24 singularis opi­ nio hispani dominicani loannis Vincentii Asturicensis (t 1595),2526 qui videtur docere gratiam esse (vel saltem esse posse) aliquam ani­ mae intrinsecam immutationem quae tamen non distinguatur reali­ ter ab ipsa essentia animae, adeoque non sit habitus neque accidens. In similem sententiam (quam secutus est etiam recentior theologus D. Palmieri)^ logice collimare debent quicumque, iuxta philoso­ phiam cartesianam, negarent distinctionem inter substantiam et accidentia. III. ASSERTIO. Gratia habitualis est aliquid creatum, physice inhaerens animae, tanquam verus habitus sive qualitas dispositiva, ab essentia animae distincta. 775. Nota theologica. Gratiam esse aliquid creatum nec identificati cum ipso Deo, est saltem theologice certum ex toto contextu doctrinae Conc. Trid. In hanc notam communiter conveniunt theologi moderni: sententia certa (Diekamp), theologice certa (Dander), saltem theologice certa (Van der Meersch, Hervé, Lercher, Gonzalez Rivas), imo doctrina catholica (intellecta ut aliquid plusquam theologice certum; Beraza, Gonzalez Rivas). Idem a fortiori docere censentur illi qui ulterius affirmant ipsam physicam indolem gratiae esse theologice certam. Gratiam esse aliquid physicum est pariter theologice certum, imo fortasse de fide, ex eadem doctrina et definitione Conc. Trid. In priorem notam theologi concordant, quoad alteram vero dissen­ tiunt. Plures enim dicunt id non esse de fide, ita D. Soto, Cano, Medina, Bànez, Vazquez,27 Salmanticenses et inter modernos Perro24 De gratia, 1. 7. c. 15, n. 2. 25 De habituali Christi Salvatoris nostri sanctificante gratia relectio, q. 1, post conci. 6 (Romae 1590). De quo confer V. Beltran de Heredia, «EI Padre Juan Vicente Asturicense, Procurador y Vicario General de ia Orden», Archivum Fratrum Praedicatorum XI (1941) 5-35. 26 In manuscripto inedito De gratia habituali. Illius verba citat Beraza, De gratia Christi, n. 745. 27 In 1-2, c. 3, n. 19 explicite asserit «hactenus ab Ecclesia definitum non esse, adultum extra sacramentum solo habitu justificari»; imo exinde peregrine ut probabile putat iustificationem cxtrasacramentalem consistere in solo actu contritionis. ne, Mazzella, Del Prado, quibus accensendi sunt alii mox referendi qui assignant inferiorem notam; alii vero id habent ut de fide, ita Bellarminus, Suarez?' Vega, Valentia, et inter modernos Boyer, Mors et Gonzalez Rivas (qui dicunt id sibi videri esse de fide). Ob quem dissensum, alii inferiorem notam assignant: sententia certa, ita ut contrarium sit plane temerarium (haec est minima nota, a theo­ logis assignata; Pesch, Lercher, Diekamp, Ott), theologice certa (Hervé), saltem theologice certa (Lennerz, Mors), fidei proxima (Dander). Gratiam esse qualitatem sive habitum, haec acipiendo in pro­ prio sed generali sensu alicuius entitatis non solum creatae ac phy­ sicae (ut dictum est), sed etiam stabiliter qualificantis ac disponentis animam, absque ulteriori determinatione, videtur esse theologice certum, vel saltem ita certum ut contrarium sit plane temerarium; nam id immediate sequitur ex ipsa ratione creata ac physica. Si vero id accipiatur in specifico ac philosophico sensu unius ex aristotelicis categoriis, non videtur ullam theologicam notam mereri, quia Magis­ terium abstrahere solet a philosophicis doctrinis et Conc. Trid. de industria ab illis vocibus «qualitas-habitus» abstinuit. Nec aliud, ni fallimur, dicere volunt tum aliqui theologi moderni qui, simpliciter tamen et absque distinctione, pronuntiant id quoque esse theologice certum vel conclusionem theologicam certam (Hervé, Garrigou-Lagrange, Boyer, Dander), tum alii qui e converso significant id cer­ tum non esse (Lennerz, Mors).28 29 PROBATUR 1. Quod gratia sit aliquid creatum. documenta supra relata (n. 762) manifeste sup­ ponunt gratiam habitualem distingui a Deo sive a Spiritu S. 776. Magisterii Innocentius III et Conc. Viennense loquuntur de informatione et in­ fusione gratiae, et quidem ad modum habitus; in traditional! autem loquendi usu, Spiritus S. non dicitur infundi, et multo minus informare animam, sed dari, mitti, advenire, inhabitare. Ceterum, duo illa documenta eos terminos adhibent in sensu adhibito a theologis, de quorum disputatione circa modum 28 De gratia, 1. 6, c. 3, n. 5-18, ubi rem peculiariter discutit. 29 Lennerz·. «Non affirmatur eadem certitudine [ac pro physica indole gratiae] cons­ tare donum illud creatum physice permanens esse praecise ’qualitatem’ vel ’habivum’» {De gratia, ed. 2, p. 95); «Illa dona reducenda esse praecise ad categoriam habitus a Con­ cilio non videtur declaratum» (De virtutibus theol., ed. 4, p. 357). Mors: «Gratiam sanctificantem esse praecise ’qualitatem’ vel ’habitum’ non videtur doceri a Concilio» (Theol. dogm. IV, n. 147). DE ESSENTIA GRATIAE 773 iustificationis parvulorum occupantur et quorum tempore supradicta sententia Petri Lombardi iam ab aevo communiter rciecta fuerat. Conc. Trid. docet iustificationem formaliter consistere «non in iustitia qua Deus iustus est, sed qua nos iustos facit»; id autem non simpliciter verum esset, si gratia nostra esset formaliter ipse Spiritus S., secluso aliquo eius dono; nec refert quod Concilium directe reiciat solam interpretationem Protestantium, qui, aliter ac Petrus Lombardus, loquebantur de Spiritu S. ut mera extrinseca causa iustificationis, seu de benevola Dei voluntate. Praete­ rea, Concilium loquitur de «formali causa» iustificationis ac docet «caritatem Dei diffundi in cordibus atque ipsis inhaerere», quae quidem valde improprie et cum periculo confusionis dicerentur de Spiritu S. qui, utpote quid increatum, nequit infundi et inhaerere animae ad modum formae. Praeterea, Con­ cilium docet iustificationem esse diversam in singulis, qui eam «recipiunt unusquisque suam, secundum mensuram et secundum propriam cuiusque dispositionem et cooperationem»; id autem dici nequit de ipso Spiritu S., secundum se aequaliter praesente omnibus animabus; quod si id referatur ad subsequentem eius influxum per gratias actuales, iam negaretur cum Baio ipsa existentia gratiae habitualis sive permanentis. Tandem Concilium aperte distinguit inter gratiam iustificationis et Spiritum S., tanquam inter datum et datorem, loquens de iustitia «qua ab eo donati [sumus]», «quam Spiritus S. partitur prout vult» quaeque «per Spiritum S. diffunditur in cordibus»; velle autem haec intelligere de Spiritu S. non ut causa efficienti sed ut causa formali iustificationis, esset attribuere Concilio locutionem impropriam, confusivam, necnon prorsus ineptam: praefatae enim expressiones significarent: Spiritu S. a Spiritu S. donati sumus —Spiritus S. Spiritum S. partitur singulis prout vult— Spiritus S. per Spiritum S. diffunditur in cordibus. Cetera documenta, superius relata, tridentinam definitionem ulterius de­ terminant. Pius V enim contra Baium loquitur de «gratia aliqua animae in­ fusa»·, Catechismus Conc. Trid. eandem appellat «divinam qualitatem in anima inhaerentem» et Pius XI affirmat eam esse «permanens vitae supernaturalis principium». (supra relata, n. 763 pariter distinctionem gra­ tiae a Spiritu S. manifeste prodit, eam exhibens ut renovationem, novitatem vitae, mortem a peccato, constitutionem novi hominis et novae creaturae, nativitatem ex Deo, divinam filiationem, semen ipsius Dei, consortium divinae naturae. Peculiarem praeterea vim habent tum Rom. 5. 5, cit. ab ipso Conc. Trid.: «Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum S. qui datus est nobis», ubi fit distinctio inter gratiam diffusam et Spiritum S. diffundentem, nec­ non inter diffusionem gratiae et dationem Spiritus S.; tum 2 Cor. 1. 22: «Qui et signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nos­ tris», ubi gratia assimilatur sigillo impresso in anima (cf. parallelos textus 5. 5 et Ephes. 1. 13 sq.); tum Rom. 8. 16: «Ipse enim Spi­ ritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei», ubi 777. Scriptura 774 DE GRATIA fit explicita distinctio inter Spiritum S. et spiritum nostrum qui exurgit ex hoc quod sumus filii Dei. (supra citati, n. 765 sq.) similiter eandem distinc­ tionem produnt ac premunt, praecipue exhibentes iustitiam nostram tum ut novam formam communicatam animae, Epist. Barnabae: «Aliam formam habemus, animam nempe puerorum instar», Cyril­ lus Alex.: «Nobis divinam quandam formam indit», «per iustificationis videlicet qualitatem», Chrysostomus: «Nos denuo creat et format», Augustinus: «A deformi forma formosam transfertur in formam»; tum ut participationem divinae naturae, Athanasius: «Di­ vinae naturae consortes reddimur» (cf. infra, n. 815 sq.); tum ut aliquid a Spiritu S. operatum intus in anima, Chrysostomus: «Ornat animam pulchramque facit», Cyrillus Hier.: «Spiritus S. in animae interiora ingreditur» et «intus latentem animam sine ullo defectu perfundit et baptizat». Augustinus (quem sequitur Gregorius M.) signanter praefatam distinctionem premit sub pluries repetita dis­ tinctione iustitiae iustificantis et iustitiae iustificatae atque assimilai iustitiam nostram lumini et sapientiae nostrae, quae profecto est aliquid creatum, distincta a sapientia divina per quam creata est. 778. Patres Ex quibus manifestum etiam fit, fortiores quasdam Patrum expressiones, quae videntur Spiritum S. efferre ut formam nostrae iustificationis, non esse accipiendas proprie et in formali sensu, sed tantum in sensu causali. Ita Cyprianus ait quidem hominem iustum «Spiritu S. animari», sed in eodem textu significat hanc animationem consistere in constitutione «novi hominis [per] nativitatem secundam» (supra, n. 766). Pariter Cyrillus Alex, ait con­ figurationem Christi in nobis fieri per Spiritum S. qui est imago Filii, sed simul in eodem textu ait id a Spiritu S. fieri «per sanctificationis qualitatem» (supra, n. 766). Et idem dic de pluribus aliis textibus Patrum, praecipue graecorum, quibus significatur sanctificationem fieri immediate per ipsum Spiritum S. et quibus aliquis praefracte abuteretur si eos acciperet in sensu exclusive aut proprie formali, ita nempe quod solus Spiritus S., et quidem formaliter, animam sanctificet, secluso dono creato per quod immediate ac formaliter id faciat. eaque necessaria, idipsum ostendit. Nam, si gratia habitualis esset ipse Spiritus S. praesens animae, sequeretur vel quod gratia non sit vere ac proprie animae inhaerens, sed tan­ tum aliquid ei adiacens ac pro tanto extrinsecum, quod repugnat fidei definitae a Conc. Trid.; vel quod Spiritus S. proprie informet animam, tanquam actus receptus in ea, quod quidem repugnat ipsi rationi, utpote contrarium infinitati et perfectioni divinae: omnis 779. Ratio theologica, DE ESSENTIA GRATIAE 775 enim forma coarctatur ac limitatur a subiecto in quo recipitur. Ne­ quit enim Deus vel Spiritus S. esse praesens animae, etiam in ordine supernatural!, nisi ut causa efficiens, sive potius ratione alicuius effectus in anima producti, qui, in ordine supernatural!, est praecise aliqua gratia a Deo distincta, in qua ultimo fundatur etiam ipsa spe­ cialis praesentia sic dictae inhabitationis SS. Trinitatis (cf. supra, n. 323 sq.). Praeterea, cum gratia operetur ac manifestetur praecipue et im­ mediate per actum charitatis, si gratia esset ipse Spiritus S. seque­ retur, ut concedit Petrus Lombardus, hunc actum procedere non ab ipsa anima seu a voluntate sed a solo Spiritu S., ita ut voluntas se haberet tantum ut mota et nullo modo ut movens (seu ut principium motus), quemadmodum corpus movetur ab exteriori agente. lamve­ ro, ut observat S. Thomas (2-2, q. 23, a. 2), id implicat contradictio­ nem, cum sit contra ipsam rationem actus voluntarii (et consequen­ ter actus amoris), de cuius essentia est ut procedat a principio in­ trinseco et quidem agente propter finem cognitum (cf. 1-2, q. 6, a. 1). Nec etiam dici potest ipsam voluntatem a Spiritu S. moveri tanquam merum instrumentum ad eliciendum actum charitatis; nam etiam hoc est contra rationem actus voluntarii, de cuius essentia est ut non solum sit quomodolibet principium actus, sed etiam ut sit principium actus tanquam a se et virtute propria, quod est contra rationem instrumenti. Praeterea, utrumque repugnat ipsi actui amo­ ris Dei, prout in hac vita est non solum voluntarius sed eiam liber, de cuius ratione est ut procedat a principio in cuius potestare sit age­ re vel non agere. Unde praefata Lombardi sententia aufert ab actu charitatis propriam rationem actus tum voluntarii, tum liberi, ac consequenter etiam meritorii, ac ideo, ut concludit S. Thomas, illa sententia dum conatur extollere «excellentiam charitatis» reapse «redundat in charitatis detrimentum». PROBATUR 2. Quod gratia sit aliquid physicum. 780. Eadem documenta, invocata pro creata indole gratiae, ostendunt etiam eius physicam indolem, seu ipsam non esse meram permanentem dignitatem moralem, vel extrinsecam aliquam deno­ minationem, provenientem ex ipsis actibus bonis aut ex stabili ac benevolo decreto divinae voluntatis, iuxta diversas quorumdam ex­ plicationes supra relatas (n. 773). DE GRATIA Quod attinet Magisterii doctrinam, Innocentius III et Conc. Viennense loquuntur de gratiae infusione et informatione, et qui­ dem ad modum habitus; quod quidem ex connatural! vi verborum et praecipue ex sensu qui a theologis illis terminis tribuebatur, sal­ tem aliquid physicum subaudit. Conc. Trid. in cap. 7 distinguit inter remissionem peccatorum, quae quidem concipi potest ut permanens quaedam moralis dignitas, et infusionem fidei, spei et charitatis; unde in huiusmodi infusione aliquid plus quam moralis dignitas intelligit. Ibidem et in can 11 Concilium ait «caritatem diffundi in cordibus atque ipsis inhaerere»·, mera autem moralis dignitas non dicitur infundi, diffundi et inhaerere nisi per exaggeratam ac confusivam hyperbolem, quae non solum non convenit documentis Eccle­ siae sed etiam aliena est a proprio sensu quem conciliares Patres illis expressionibus tribuebant. Praeterea, in can. 3 Concilium gra­ tiam iustificationis distinguit ab actibus fidei, spei, dilectionis et poenitentiae; ex quo sequitur neque in his actibus neque in aliqua denominatione ab illis derivata, eam gratiam consistere, sed in ali­ qua distincta ac pariter physica realitate, illis actibus superveniente. Distinctius adhuc Catechismus Conc. Trid., tanquam doctrinam ut de fide a Concilio definitam («quemadmodum Tridentina Synodus ab omnibus credendum decrevit»), tradit «gratiam [esse] divinam qualitatem in anima inhaerentem», et Tius XI docet eam esse «per­ manens vitae supernaturalis principium», adeoque aliquid physi­ cum, sicut est ipsa vita supernaturalis (seu ipsi actus boni ad hanc vitam pertinentes), ut requirit necessaria proportio inter causam et effectum. Pariter supra relatae (n. 777) expressiones Scripturae praecipue de nova vita, de nova nativitate, de semine Dei, de consortio divinae naturae, de diffusione charitatis in corde, de sigillo impresso in ani­ ma et pignore ipsi collato, exaggeratam ac confusivam hyperbolem continerent, nisi implicarent gratiam esse aliquid physicum ac phy­ sice in homine permanens. Propterea Catechismus Conc. Trid., ex­ plicata natura gratiae tanquam qualitate animae inhaerente, imme­ diate subiungit: «Atque id ex sacris litteris aperte colligitur, cum gratiam effundi dicant [Rom. 5. 5], eamque Spiritus sancti pignus soleant appellare [2 Cor. 1. 22; 5. 5]». Idemque colligitur ex fortioribus Patrum expressionibus (cf. in n. 778) de gratia ut nova forma animae indita, ut quadam qualitate sanctificativa, ut consortio divinae naturae, ut effectu intus in anima DE ESSENTIA GRATIAE 777 operato, ut iustitia quae nobis inest sicut inest naturale lumen et naturalis sapientia. est quia in praefatis fontibus gratia habitualis sive permanens consideratur non tantum ut aliquid multipliciter dignificans hominem, quod quidem posset absolute concipi ut quid morale vel ut extrinseca denominatio, sed etiam ut principium vitae supernaturalis quae in physicis actibus consistit. Unde et ipsa debet esse aliquid physicum, ut vere dicatur illorum principium; id enim requirit proportio inter causam et effectum. Ceterum, quamvis absolute loquendo posset Deus immediate movere intellectum et voluntatem ad eliciendos actus supernaturales quin has facultates praedisponat per aliquam formam habitualem physicam (in quo quidem casu gratia non esset principium illorum actuum, imo nihil aliud esset nisi moralis quaedam dignitas), tamen (ut iam supra nota­ vimus cum S. Thoma, n. 769), attento modo agendi ipsius naturalis Providentiae, quae non solum movet creaturas ad agendum sed in­ fundit eis principia operationum, ut possint facile et connaturaliter agere, idem praesumendum est de modo agendi supernaturalis Pro­ videntiae, cum non sit credibile Deum minus providere his quos movet ad bonum supernaturale quam his quos ordinat ad bonum naturale. Ratio theologica PROBATUR 3. Quod gratia sit verus ac proprie dictus habitus, sive qualitas dis •I·! sitiva, ab essentia animae distincta. Id quidem cum minori certitudine deducitur ex fonti­ bus, cum longius distet ab immediato obiecto revelationis ac tale requirat ratiocinium in quo implicantur conceptus philosophici sub­ stantiae et accidentis, qualitatis et habitus. Neque enim in Scriptura, neque apud Patres neque etiam in documentis Magisterii, directe indicatur quid praecisius sit illud ens permanens ac physicum, in quo gratia habitualis consistit, nec in eis adhibentur termini acci­ dentis, qualitatis et habitus, saltem in sensu philosophico. 781. Basilius quidem utitur voce «habitus» (έξις), sed in sensu materialis habitus sive indumenti, ex quo etiam alii Patres sumunt metaphoram ad illustrandam naturam gratiae prout distinguit et dignificat christianos, quique omnino aliud est a specie qualitatis quam theologi habitum appellant (cf. infra dicenda de utriusque habitus sensu). Pariter, cum Cyrillus Alex, gratiam di­ recte vocat «qualitatem» (ποιστης), hac voce non aliud prodit quam geneti­ cum ac vulgarem sensum alicuius entis permanentis ac physici, quo anima DE GRATIA afficitur et elevatur; qui generalis sensus aequaliter substernitur variis vocibus a Patribus adhibitis, scilicet: forma, sigillum, potentia, qualitas, habitus (indu­ mentum, stola) (cf. supra, n. 765). Innocentius III et Conc. Viennense loquuntur quidem de gratia tanquam habitu, ut opposito actui, sed ideo huiusmodi scholasticos ac theologicos con­ ceptus assumunt, ut iudicent de quadam controversia ipsorum theologorum circa effectum Baptismi parvulorum (cf. supra, n. 762), nec ideo id faciunt intuitu dogmatico, ita ut dici possit in eorum mente eam vocem nonnisi prae­ fatum vulgarem sensum entis physici ac permanentis habere. Et idem proba­ bilius valet etiam de voce «qualitas» adhibita a Catechismo Conc. Trid. (supra, n. 762); nam, quamvis eius auctores non raro terminos theologicos in sensu technico assumant, vix tamen credibile est eos reputasse Concilium definisse gratiam esse qualitatem in sensu stricto ac philosophico, eo vel magis quod ex Actis ipsius sessionis sextae apparet Concilium consulto a voce «habitus» abstinuisse. Nihilominus, ex his ipsis datur intelligi mentem Magisterii omnino quadrare cum philosophico habitus conceptu quem theologi communiter attribuunt illi permanenti gratiae, eam «gratiam habi­ tualem» technice appallenates. Nam Conc. Viennense loquitur de «informante gratia infusa» (qui formae conceptus saepe apud ipsos Patres occurrit); quod autem infunditur tanquam forma, nequit esse nisi qualitas. Conc. Trid. loquitur de «gratia inhaerente»; inhaerere autem proprie dicitur de accidente, cuius proprium esse est inesse, et peculiariter de qualitate et habitu qui, utpote dispositio difficile mobilis, proprius dicitur inhaerere quam inesse; propterea, cum quidam in Concilio peterent ut explicitius declararetur gratiam iustificationis esse habitum infusum, Commissio fidei respondit id suf­ ficienter declarari voce «inhaeret» quae implicat stabilitatem ac convenit non actibus sed habitibus.30 Propterea Catechismus Conc. Trid. non dubitavit uti ipsa voce «qualitas» et asserere Concilium definisse gratiam esse qualitatem. Ceterum, ex his quae fontes manifeste docent de gratia, ut ente permanenti ac physico in anima, ratio theologica necessario conclu­ dit eam esse non posse nisi habitum, in proprio ac philosophico sen­ su qualitatis, sive dispositionis difficile mobilis. 30 Cf. Pallavicini, Concilii Tridentini historia, 1. 8, c. 14, n. 3, qui inde sibi per­ suadet mentem Concilii fuisse docere gratiam esse in proprio sensu habitum infusum. In Actis Concilii legitur: «Praeter verbum inhaerendae desideratum est et aliud verbum sc. tanquam habitus infusus. Quod videtur superfluum, cum verbo ’inhaeret’ intelligitur habi­ tus, et apud omnes constat, caritatem de qua sermo est, diffundi per Spiritum Sanmim, non a nobis acquiri» (Conc. Trid., ed. Goerres., V 521). DE ESSENTIA GRATIAE 779 782. Attentis enim decem praedicamentis sive categoriis entis realis, dici nequit imprimis gratiam esse quandam substantiam. Non enim est nova substantia, addita ac veluti adiacens substantiae animae, tum quia est aliquid vere inhaerens et afficiens ipsam substantiam, tum quia secus esset quaedam substantia creata supernaturalis, quae in se repugnat, cum substantia sit ens ad se, supematurale autem sit aliquid essentialiter relatum ad Deum.3132 33 Neque est aliquid pertinens ad ipsam substantiam animae, puta quaedam istius nova substantialis forma, tum quia secus anima esset hybridum quoddam ac contra­ dictorium ens, simul naturale et supematurale, tum quia forma substantialis duplicari nequit et quidquid supervenit alicui substantiae iam constitutae, necessario accidentale est ei (praecipue si agitur de aliqua positiva perfectione superaddita, qualis est gratia); «non enim invenitur aliqua forma in genere substantiae quae alteri accidentaliter adveniat» {In 2 Sent., dist. 26, q. 1, a. 2).Ώ Unde gratia illa permanens est necessario aliquod accidens. Ex novem autem generibus accidentium, quae in aristotelico catalogo numerantur, mani­ feste in hac quaestione excludenda sunt quinque quae essentialiter consistunt in aliquo ente corporali, scilicet quantitas, ubi, situs, quando et habitus (intel­ lectus pro relatione distantiae, ut habetur in vestimento); nam gratia est ali­ quid spirituale sive incorporale, nec ideo nisi metaphorice gratia vocari solet supematurale indumentum animae (cf. supra, n. 765). Manent ergo consideranda reliqua quatuor genera accidentium, quae in­ corporalia esse possunt, scilicet qualitas, actio, passio et relatio. lamvero, gratia permanens nequit esse aliqua relatio,23 tum quia gratia se habet ut quid perfectivum animae, dum relatio essentialiter dicit tantum respicere aliud (gratia enim, sive esse gratum, respondet quaestioni: quale sit aliquid, dum relatio unice respondet quaestioni: ad quid sit aliquid), tum quia relatio sup­ ponit proportionatum fundamentum ex quo immediate oritur, nec potest concipi fundamentum gratiae, neque scilicet in aliquo ente supernaturali, cum gratia sit primum in hoc ordine, neque in ipsa essentia animae eiusque facul­ tatum, cum hae sint quid naturale ac ideo improportionatum; unde gratia nequit esse relatio, sed aliquid immediate respiciens ipsam substantiam, quamvis sit subsequenter fundamentum relationum, imo essentialiter referat animam ad Deitatem. Nec illa gratia esse potest actio aut passio, praecise quia est quid permanens, dum actio et passio identificantur cum motu, ac ideo constituere possunt tantum ens supematurale fluens, seu sic dictam gratiam actualem, ut explicatur infra, in q. 7 (n. 847-850). 31 Cf. dicta in tratatu De Deo Uno, in vol, 1, n. 656. Item Garrigou-Lagrange, De gratia (Torino 1946) 98 sq. 32 Ex quibus reiecta manet supradicta (n. 774) sententia loannis Vincentii et Pal­ mieri, negantium realem distinctionem gratiae ab essentia animae. Cf. discussionem huius quaestionis apud Pesch, Praei, dogrn. V, n. 314-317, et Beraza, De gratia Christi, n. 745-749. 33 Contrariam sententiam videntur docuisse Berti (De discipl. theol., 1. 19, c. 1, n. 4) et Amort (De gratia, disp. 3, q. 7), dicentes gratiam consistere in quadam habitu­ dine sive ad bene agendum sive ad inhabitantem Spiritum S. In quo mitigato sensu for­ tasse intelligi posset etiam sententia Morini, Stattler, Hermes et Kuhn, supra relata (n. 773). 780 DE GRATIA Manet ergo sola qualitas. Hoc autem generale praedicamentum dividitur in quatuor species, quae sunt habitus (et dispositio), potentia (et impotentia), patibilis qualitas (vel passio; ut sunt color sive lux, sonus, odor, sapor) et figura (vel forma). lamvero, gratia nequit esse sive patibilis qualitas sive figura, quia hae sunt qualitates corporales ac fundantur in ipsa quantitate; unde nonnisi metaphorice dicitur gratia esse quoddam supernaturale lumen et figura sive imago Dei. Nec etiam esse potest aliqua potentia, sive principium operationum supernaturalium, tum quia potentiae animae fluunt necessario ex ipsa eius substantia, quae est naturalis, ac ideo supernaturalis atque infusa potentia repugnat, nisi ut aliquid instrumentale et incompletum (ut est cha­ racter sacramentalis), tum quia anima iam habet suas potentias intellectus et voluntatis, per quas, si supernaturaliter elevantur, potest elicere quoslibet actus supernaturales, tum tandem quia, iuxta fontes, gratia elevat ac dignificat ipsam essentiam animae in seipsa, nec tantum ad hoc ut sit principium super­ naturalium actuum. 783. Manet ergo solus habitus, qui quidem a simplici disposi­ tione in eo differt quod sit dispositio difficile mobilis, ac ideo defi­ nitur: accidens difficile mobile, disponens sublectum ad bene vel male se habendum in seipso. Si subiectum est ipsa substantia, habitus dicitur entitativus (talis est, in ordine naturali ac corporali, sanitas aut infirmitas, pulchritudo aut deformitas);54 si vero est facultas operativa, habitus dicitur operativus (ut sunt scientia et error, virtus et vitium). Praefata autem definitio apprime congruit gratiae habituali sive permanenti. Nam ipsa est accidens, ut osten­ sum est; est etiam secundum se difficile mobilis, tum ex sua natura, cum sit quid spirituale ac veluti semen vitae divinae, tum ex suo principio, cum innitatur influxui divino, quamvis per accidens et ex parte subiecti, quod regitur libero ac defectibili arbitrio, removeri possit;55 disponit subiectum sive animam eiusque facultates ad bene se habendum in seipso, illud elevans (habitus entitativus, in essentia anima) et ordinans ad eliciendos actus supernaturales bonos (habitus operativus in intellectu et voluntate). Unde gratia permanens sive habitualis stricte ac proprie defini­ tur: Habitus supernaturalis. Quae definitio sic enucleatur: Superna-* 34 Cf. 1-2, q. 50, a. 1. Ibidem, a. 2, notat S. Thomas in ipsa essentia animae non posse haberi habitum (scilicet entitativum) ordinis naturalis, quia ipsa est forma perfecte completiva humanae naturae; posse vero haberi habitum entitativum supernaturalem, scilicet gratiam, quia sic participat de aliquo superiori statu, secundum quem indiget compleri ac disponi. 35 Notat tamen S. Thomas, De verit., q. 27, a. 1, ad 9: «Quamvis per unum actum peccati mortalis gratia amittatur, non tamen facile gratia amittitur; quia habenti gratiam non est facile illum actum exercere, propter inclinationem in contrarium; sicut Philoso­ phus dicit in V Ethic, [c. 6], quod iusto difficile est operari iniusta». DE ESSENTIA GRATIAE 781 turale quoddani et accidentale ens, consistens in aliqua qualitate, qua anima eiusque facultates permanenter ac stabiliter disponuntur ad bene essendum et bene operandum in altiori ordine Deitatis. Paucis ac metaphorice: Supernaturalis quaedam sanitas ac vigor* 784. Cum in huiusmodi gratiae essentia tres notae praecipue emer­ gant, scilicet ratio supernaturalitatis, ratio accidentis et ratio habitus, ad ulteriorem trium horum determinationem iuverit sequentia adnotare. 1. Supernaturale hic intelligitur entitative, seu quoad substantiam, nec tantum quoad modum (quas notiones explicavimus in tractatu De Revelatione, in vol, 1, n. 106). Id patet tum ex dictis in hac et praecedenti quaestione, ex modo scilicet quo ipsi fontes (et praecipue Conc. Trid.) describunt hanc gra­ tiam, tanquam novam creationem, novam generationem, semen Dei, renova­ tionem, tum ex infra dicendis de formalibus effectibus eiusdem gratiae, et peculiariter de effectu participationis divinae naturae. Idque admittunt com­ muniter moderni theologi.36 3738 39 Non defuerunt tamen, praecipue ante Conc. Trid., aliqui theologi, qui, ex quadam tendentia nominalistica vel contingentistica, putaverint gratiam esse tantum supernaturalem quoad modum, seu veluti extrinsece. Scotus* enim docuit gratiam esse supernaturalem tantummodo ex parte causae effi­ cientis, quatenus nempe a Deo producitur supra modum quo ex sua natura exigit produci (eo fere modo quo visus miraculose productus in caeco nato distinguitur a visu naturaliter generato); ex quo sequitur supernaturalitatem esse accidentariam tantum conditionem entis creati. Ockam® vero aliique Nominales docuerunt supernaturalitatem consistere in quodam morali valore, qui in naturali qualitate provenit ex mera extrinseca acceptatione Dei: homo scilicet fit gratus Deo (seu accipit gratiam) quatenus eius naturalis qualitas acceptatur et valorizatur a Deo, eo fere modo quo charta monetaria vel me­ tallum monetarium accipit valorem monetae ex mera extrinseca impositione regis, sine qua manet pura charta vel purum metallum.40 Huiusmodi minimismus et contingentismus subinde radicaliorem expres­ sionem invenit in ipsa haeresi protestantica de mera extrinseca justificatione et in erronea doctrina baiana de iustificatione consistente in mera oboedientia mandatorum, absque alicuius gratiae infusione (cf. supra, n. 760). Quorum errorum reliquia deprehendi potest apud aliquos recentiores theologos, es­ sentiam gratiae habitualis refundentes in extrinsecam benevolentiam volun­ tatis divinae (cf. supra, n. 773). 36 De ipsa autem divisione gratiae in habitum entitativum et habitum operativum, seu gratiam sanctificantem et virtutes, agetur in quaestione sequenti. 37 Hanc sententiam directe ac peculiariter discutiunt Gonet, De gratia, disp. 2. a. 3, et Salmanticenses, De gratia Dei, disp. 4, dub. 2. 38 In Sententias, prologus, q. 1, a. 3; In 4 Sent., dist. 10, q. 8 39 In Sent., dist. 17, q. 1. <0 Pro hac sententia Salmanticenses, Io. cit., referunt, praeter Ockam, Gregorium. Biel, Aliacensem, loannem Medinam, et praesumptive etiam Scotum et Durandum. BieI sententiam exponit C. Feckes, Die Rechtfertigungslehre des Gabriel Biel. Munster 1925. Ab hac tamen quaestione sedulo discerne aliam, utrum scilicet gratia sit entitative supernaturalis non tantum ex parte sui sed etiam ex parte obiecti formalis ad quod refertur. In qua quaestione, quae tamen respicit proprie ac directe non ipsam gratiam sed eius actum (num scilicet actus salutaris sit supernaturalis non solum ex parte principii sed etiam ex parte obiecti), iterum deprehenditur apud aliquos theologos, etiam modernos, aliquis moderatus minimismus de re supernatural!, quatenus praecise negant actus, a gratia pro­ cedentes, esse essentialiter supernaturales ex parte obiecti; quod quidem in ipsam gratiam necessario refundi debet (cf. infra, n. 843, in nota). I I I* i: M I fl !" ipK I I I .1 *1' ih it ΐ 785. 2. Ex hoc quod gratia est accidens sequitur ipsam non proprie creari, cum infunditur, nec annihilari, cum amittitur;41 nam creari et annihilari pertinet ad substantias, sicut ipsum esse, accidenti vero secundum se non competit esse sed inesse. Imo, ob eandem rationem, accidens (ac ideo gratia) non dicitur proprie fieri nec corrumpi, quia eius est fieri vel corrumpi cuius est esse, scilicet substantiae; unde accidens dicitur fieri vel corrumpi hoc tantum sensu quod eius subiectum incipit vel desinit esse secundum illud accidens. Unde, cum loquimur de gratia ut aliquo creato, vel de iusto ut nova creatura, vel de iustificatione ut nova creatione aut recreatione, utimur im­ propriis locutionibus, quae tamen ex eo justificantur quod gratia producitur quasi ex nihilo, tam moraliter, seu ex nullis meritis, quam physice, seu ex nulla potentia naturali, sed tantum ex potentia oboedientiali, quae accipitur ex pura referentia ad agens infinitum, causam universalis entis: ex quo etiam dicitur habitus infusus, veluti ab extrinseco adveniens. Haec sententia, quae dici potest eductionistica (quatenus docet gratiam educi, sicut omne accidens, e potentia substantiae, quamvis non e potentia naturali sed oboedientiali), facta est communis inter theologos, praecipue post Conc. Trid. In antiquiore vero aetate plures theologi sustinuerunt sententiam creationisticam, seu putarunt gratiam non educi, sed produci ex nihilo per verum actum creativum.42 Et haec quoque ratio fuit quare plures theologi mediaevales, incluso S. Thoma iuniore, docuerint sacramenta non producere ipsam gratiam sed solam dispositionem ad gratiam, cum in actione creativa Deus non possit uti aliquo instrumento. Contra quam sententiam, reactionem fl it I 41 Cf. 1-2, q. 110, a. 2, ad 3: q. 113, a. 9; De veritate, q. 27, a. 3, ad 9; De virtuti­ bus in communi, q. 10, ad 2 et 13. Quaestionem hanc diffuse tractant Suarez, Gonet et Salmanticenses. Confer etiam Caietanum, In 1-2, q. 110, a. 2, ad 3: q. 112, a. i; In 3 p., 62, a. 1. 42 Ita communiter magistri parisienses tempore S. Thomae, item Alexander Halensis, Bonaventura, Scotus, Durandus, Paludanus, Capreolus, Biel, Vega. Alii, ut Ferrariensis (In C. Gent. 4. 57) et D. Soto (In 4 Sent., dist. 1, q. 3, a. 1), loquuntur de concreatione, quae tamen admitti non potest, quia ea concreari dicuntur quae, veluti proprietates, sequuntur ad actionem creativam ipsius subiecti, gratia vero producitur per distinctam actionem. Alii tandem, ut Choquetius et Martinez de Prado, loquuntur de actione increativa, sive inductiva, sive infusiva, quae sit media inter creationem et eductionem; sed negatur suppositum, quod scilicet possit cogitari medium inter duas illas actiones. Cf. E. Fernandez, «El problema de Ia production de la gracia y sus diversas solutiones», Ciencia tomistica LXX (1946) 37-82. DE ESSENTIA GRATIAE 783 instituit ipse S. Thomas senior, docens sacramenta instrumentaliter producere ipsam gratiam, cum haec non sit proprie creationis effectus.43 Ex quibus patet gratiam esse accidens proprie quidem, non tamen uni­ voce cum accidentibus naturalibus, sed tantum analogice, ut mox dicetur de ipso habitu. Cum sit accidens, gratia est minus nobilis quam substantia animae, quan­ tum ad modum essendi, cum non habeat quod sit, sed tantum quod insit. Aliunde tamen est nobilior anima, tum in esse tali, seu prout est actus sub­ stantiae sicut omne accidens, nam semper quod se habet per modum actus est nobilius eo quod se habet per modum potentiae, tum ac praecipue in proprio suo esse supernatural!, prout est participatio ipsius divinae naturae, quae ceteroquin in Deo est ispa eius substantia (1-2, q. 110, a. 2, ad 2; In 2 Sent., dist. 25, q. 1, a. 2, ad 3). Sub quo respectu S. Thomas ait «bonum gratiae unius maius esse quam bonum naturae totius universi» (1-2, q. 113 a. 9, ad 2). Si autem quaeratur num exinde gratia, utut accidens, dicenda sit simpliciter nobilior anima, respondetur affirmative, quoniam perfectio creatu­ rae simpliciter mensuranda est ex maiori accessu ad divinam perfectionem; gratia autem magis quam omne aliud ens creatum accedit ad divinam perfectio­ nem, cum sit participatio eius quod est maxime perfectum in Deo, seu ipsius naturae divinae qua talis. Nec refert quod substantia animae habeat perfectio­ rem modum essendi, seu in se, dum gratia, utpote accidens, habeat modum essendi in alio; nam superioritas et perfectio alicuius rei simpliciter mensu­ randa est non ex modo essendi, sed ex ipso esse, quod quidem in gratia supe­ rat omne ens creatum naturale (cf. 2-2, q. 23, a. 3, ad 3, 1-2, q. 112, a. 1; q. 113, a. 9). — M. 786. 3. Gratia est habitus proprie quidem, non tamen univoce cum habitibus naturalibus, sed tantum analogice, sicut nuper dictum est quoad ipsam genericam rationem accidentis. Unde potius quam esse in praedica­ mento qualitatis et in specie habitus, proprius dicitur eam ad haec reduci (ut sese exprimit ipse S. Thomas),4445 non tamen in eo diminuto sensu quo entia incompleta (ut partes, entia vialia, formae in fieri, principia) dicuntur reduci ad praedicamenta entium completorum, sed quatenus magnum adest discri­ men inter gratiam et habitus naturales, quos solos philosophi cognoverunt adstruentes suam doctrinam de habitibus.4' 43 Quidam, ut Billuart et Garrigou-Lagrange, concedunt de potentia Dei absoluta posse gratiam creari et ita manere sine ullo subiecto, idque fore miraculosum, sicut acci­ dentia aucharistica sunt sine subiecto. Salmanticenses tantum dicunt id «forsan non im­ plicare». Attamen, ita magna ex parte vis adimitur praefatae rationi quam adduximus cum S. Thoma. Ceterum, invocatum exemplum accidentium eucharisticorum nihil probat, quia aliud est manere et aliud est fieri sine subiecto. Deberet ergo probari aliquod acci­ dens, et praecipue qualitatem (qualis est gratia) posse sine subiecto seu ex nihilo fieri. 441-2, q. 110, a. 3, ad 3: «Gratia reducitur ad primam speciem qualitatis [i. e. habitum]» (idem in De verit., q. 27, a. 2, ad 7; In 2 Sent., dist. 26, q. 1, a. 4, ad 1). Cf. Cl.-M. Lachance, «La grâce est en nous par mode d’habitus entitatif, ou l’ontologie de la grâce. Critique de la notion grâce-habitus chez saint Thomas», Revue de {'Université d'Ottawa XXVI (1956) 23* —51*. 75* —89*. 45 De verit., q. 27, a. 2, ad 7: «Nihil tamen simile gratiae in accidentibus animae quae philosophi sciverunt invenitur, quia philosophi non cognoverunt nisi illa animae 784 DE GRATIA Hoc autem discrimen triplex est. Primo scilicet, gratia educitur non ex potentia naturali animae sed ex eius potentia oboedientiali, quae prorsus alius generis est. Secundo ac consequenter, gratia est habitus non innatus seu natu­ ralis (ut est v. gr. intellectus principiorum), nec acquisitus (scilicet per actus!, sed mere infusus, seu peculiari actione et immediate a Deo eductus ex poten­ tia oboedientiali animae.40 Tertio, gratia, prout est habitus entitativus, non solum disponit animam in seipsa sed etiam eam elevat, conferendo positivam ac novam perfectionem, et prout est habitus operativus (seu virtus supernatu­ ralis), non solum disponit facultatem ad bene agendum sed etiam dat ei ipsum posse agere (non quidem posse remotum ac radicale, secus esset potentia, sed proximum et immediatum), et hoc sensu vocari potest habitus habens modum potentiae, ut dictum est etiam de lumine gloriae in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 677), sicut e converso character sacramentalis, quamvis sit vera potentia supernaturalis, habet tamen modum habitus, quatenus infunditur in alia potentia naturali, scilicet intellectu, tanquam potentia incompleta sive instrument alis. QUAESTIO III. DE DIVISIONE GRATIAE HABITUALIS IN GRA­ TIAM SANCTIFICANTEM ET VIRTUTES*46 47 1. SENSUS QUAESTIONIS. In quaestione praecedenti vidimus gratiam, qua homo permanenter sanctificatur, esse vere ac proprie dictum habitum, quo anima eiusque facultates elevantur ac disponuntur in ordine ad finem et actus supernaturales. Cum autem in ordine naturali distin­ guatur iuxta philosophos duplex habitus, alter nempe entitativus quo disponitur immediate ipsa substantia, et alter operativus, quo disponuntur eius facultates (cf. supra, n. 783), quaeritur hic num eadem distinctio obtineat etiam in ordine supernatural!, seu utrum praefata permanens et habitualis gratia sit distinguenda in habitum entitativum, sub nomine gratiae sanctificantis, et habitum operativum, sub nomine virtutum infusarum. Quod autem gratia importet aliquos habitus operatives, nullum dubium esse potest cum sit doctrina catholica, saltem theologice certa, dari in anima tres saltem 787. accidentia, quae ordinantur ad actus naturae humanae proportionates». In 2 Sent., dist. 26, q. 2, a. 4, ad 1: «Unde [gratia habitualis] non computatur nec inter scientias nec inter virtutes nec inter alias qualitates, quas pholosophi numeraverunt, quorum non fuit tractare nisi habitus naturales et acquisitos». 46 Hoc sensu ille habitus dici potest innatus ac naturalis, in oppositione nempe ad habitum acquisitum (In 2 Sent., dist. 23, q. 3, a. 2, ad 1). 47 1-2, q. 110, a. 3 et 4; In 2 Sent., dist. 26, a. 3 et 4; De veritate, q. 27, a. 2, 5 et 6. Confer bibliographiam relatam supra (n. 756). Inter magnos commentatores confer peculiariter Suarez, De gratia, I. 6. c. 11-13, et Sal M ANTICENSES, De gratia Dei, disp. 4, dub. 5. DE ESSENTIA GRATIAE 785 ac distinctas virtutes infusas, fidem scilicet, spem et charitatem, ut constat vel ex ipsis documentis Magisterii supra relatis (n. 762) et peculiariter ex verbis Conc. Trid.: «In ipsa iustificatione cum re­ missione peccatorum haec omnia simul infusa accipit homo..., fidem, spem, et caritatem». Unde sola manet quaestio de existentia alicuius habitus entitativi, ab his virtutibus distincti, seu num gratia sanctificans ab his virtutibus distinguatur. Cum autem non minus certum sit hanc gra­ tiam distingui a fide et spe, quippe quae subsistere possint in pec­ catore amittente sanctificationem, dum charitas et gratia sive sancti­ ficatio sunt inseparabiles (cf. Conc. Trid., sess. 6, cap. 7 et 15, Denz. 1530, 1544), tota praesens quaestio, quae disputari potest ac de facto disputatur inter theologos inde a medio aevo, vertit circa realem distinctionem inter gratiam sanctificantem et charitatem, utrum nempe gratia sanctificans nihil aliud sit quam ipsa virtus charitatis, an ab ea realiter distinguatur. II. SENTENTIAE THEOLOGORUM. Realem distinctionem gratiae sanctificantis a charitate negarunt plures magni nominis theologi, tam ante quam post Conc. Trid., quorum communis sensus est quod gratia et charitas sunt idem habitus, vel eadem realitas diverso modo considerata, ita ut, prout facit hominem gratum Deo dicatur gratia, et, prout perficit hominem ad operandum seu est principium amoris divini, dicatur charitas. Est quidem apud varios doctores diversus modus id expli­ candi, ut mox ostendetur, sed in omni explicatione excluditur exis­ tentia gratiae tanquam habitus entitativi et totus supernaturalis organismus reducitur ad solos habitus operatives seu ad virtutes infusas, radicatas in fundamento charitatis. 788. 789. Historice cosiderata, huiusmodi sententia quae, etsi hodie fere derelicta appareat vel saltem longe communiter a theologis deserta, specioso fundamento non caret, plures gradus ostendit, qui considerari possunt tanquam gressus versus ipsam communem nunc ac solidam sententiam de reali distinc­ tione inter gratiam et charitatem. Primo enim aliqui theologi saec 12, quos innominatim memorat Petrus Lombardus, gratiam sanctificantem non solum identificabant cum charitate sed etiam cum ipso Spiritu S., imo et ceteras etiam virtutes cum Spiritu S. in anima operante identificabant, ita ut totam gratiam, tanquam aliquid creatum ac distinctum a Spiritu S., reducerent ad gratiam actualem seu ad actus quos Spiritus S. producit in anima; quo quidem ipsa existentia cuiuslibet habitus 786 'I. I H» .»· I II fl h1 I DE GRATIA infusi corruebat, ut notatum est in quaestione praecedenti (η. 771 sq.). Subin­ de, ipse Petrus Lombardus huiusmodi identificationem cum Spiritu S. limita­ vit ad solam charitatem, ita ut salvaverit (tanquam aliquid saltem probabile) existentiam habitus infusi in aliis virtutibus, sed eam negaverit tum quoad virtutem charitatis tum quoad gratiam sanctificantem (cf. ibidem). Saec. 13, statuta ac recepta a magnis theologis distinctione charitatis a Spiritu S., tanquam alicuius habitus creati, coepit disceptari directe de dis­ tinctione inter gratiam et charitatem, tanquam inter habitum et habitum. Ut testantur S. Thomas et Bonaventura, triplex prolata est sententia. Quidam, ut ipse S. Thomas, tum iunior {In 2 Sent., dist. 26, a. 4) tum senior (1-2, q. 110, a. 3), realem distinctionem affirmarunt. Alii hanc negarunt, docentes solam distinctionem rationis et retinentes quoad hoc praefatam opinionem Lombardi (eadem scilicet realitas dicitur gratia prout gratum facit et dicitur charitas prout est principium amoris). Alii vero mediam quandam distinctio­ nem invexerunt, quae dici potest realis modalis vel formalis, docentes gratiam esse veluti generalem formam omnium virtutum, qua nempe virtutes fiunt gratae, ita ut ex gratia et qualibet virtute resultet unica essentia, tanquam ex forma et eo cuius est forma, sicut ex lumine et colore illuminato fit unum quid; quae sententia, exposita et impugnata a S. Thoma iuniore (ubi supra), est peculiaris ipsi Bonaventurae, ut patet ex eius littera {In 2 Sent., dist. 27, a. 1, q. 2; cf. dist. 26, a. un. q. 5; In 3 Sent., dist. 27, a. 1, q. 3). Posteriori tempore, illi theologi qui renuerunt primae S. Thomae sen­ tentiae adhaerere, alteram sententiam de sola distinctione rationis sub una vel alia forma, secundum aliquam gradationem redintegrarunt. Et quidem Duran­ dus {In 2 Sent., dist. 26, q. 1, n. 7) proposuit minimam rationis distinctionem, pure nominalem, seu inter vocem et vocem (nam, ait, esse gratum, seu habere gratiam, et esse charum, seu habere charitatem, idem sunt, nec nisi nomine differunt). Scotus vero {In 2 ent., dist. 27), quem sequuntur communiter Scotistae ad hodiernum diem (Biel, Maior, Mastrius, Minges), proposuit con­ suetam distinctionem formalem quae reapse non excedit distinctionem ratio­ nis.4' Tandem plures doctores saec. 16-17, nominatim Catharinus, Lainez, Sal­ meron, Vega, Molina {Concordia, In q. 14, a. 13, disp. 38, n. 20), Bellarminus {De gratia et libero arbitrio, 1. 1, c. 6; qui quaestionem satis diffuse dis­ cutit), Lessius {De div. perfect., 1. 12, c. 11, n. 76), Sardagna {De gratia,48 48 Cf. dicta in tractatu De Deo Uno, in vol. 1, n. 585, et De Deo Trino, hic, supra, n. 154. In 1 Sent., dist. 17, q. 3, Scotus scribit: «Idem habitus est realiter charitas et gra­ tia... Charitas non videtur alius habitus realiter ab isto, per quem Spiritus Sanctus inhabi­ tat animam, et ita non sic Spiritus Sanctus per habitum medium alium ab isto, quo inha­ bitat, movet ad diligere, sicut movet ad credere et sperare». In 2 Sent., dist. 27: «Gratia formaliter est virtus quae est charitas... Et secundum hoc potest teneri opinio Magistri [i. e. Petri Lombardi]... [Ea tamen duo] sunt distincta ab invicem formaliter... Charitas dicitur qua habens eam habet Deum charum, ita quod respicit Deum non in ratione diligentis, sed in ratione diligibilis. Gratia est qua Deus habet aliquem gratum, ita quod ipsa respicit Deum acceptantem sive diligentem, non autem dilectum... Dicunt igitur eandem rem, aliter et aliter acceptam». Cf. P. Minges, O. F. M., loannis Duns Soti doctrina philosophica et theologica (Ad Claras Aquas 1930) II 411-414. DE ESSENTIA GRATIAE 787 η. 76), Estius, Tournely, proposuerunt quandam distinctionem virtualem, seu rationis cum fundamento in re; quae quidem idem importat, etsi sub propriori expressione, scilicet diversitatem aspectuum vel effectuum eiusdem realitatis sive eiusdem habitus. Nihilominus praefata sententia S. Thomae, iugiter com­ munis inter thomistas (Capreolus, Ferrariensis, Caietanus, D. Soto. Joannes a S. Thoma, Salmanticenses, Gonet, Billuart, etc.) et iam tempore Suaresii satis communis inter alios graviores theologos (Medina, Valentia, Suarez, Ripalda), subinde pedetemptim com­ munissima evasit extra scholam scotisticam estque nunc simpliciter ac longe communior. Solet tamen a theologis, etiam modernis, proponi tantum ut probabilior et conformior fontibus ac ideo nondum meretur ullam notam theologicam, ita ut etiam contraria sententia adhuc libere sustineatur, si excipiatur tamen ipsa praefata opinio Petri Lombardi aliorumque mediaevalium, identificantium gratiam et charitatem cum Spiritu S., quae, ut notavimus supra (n. 775), est erronea post Conc. Tridentinum. 790. III. ASSERTIO. Gratia sanctificans distinguitur realiter, non solum a fide et spe, sed etiam a charitate, tanquam habitus ab habi­ tu, ac ideo gratia qua homo permanenter elevatur dividitur in habi­ tum entitativum (gratiam sanctificantem) et habitum operativum (virtutes). PROBATUR. Realis distinctio gratiae sanctificantis a spe et fide sequi­ tur necessario ex earum separabilitate, ut dictum est supra (n. 787). Distinctio vero gratiae a charitate, quae sunt absolute inseparabiles, nequit nisi probabili ratione, tam extrinseca quam intrinseca, pro­ bari, quatenus nempe est conformior tum fontibus (argumentum ex auctoritate) tum naturae rerum, seu ipsi propriae naturae virtutis (ratio theologica). Attentis fontibus, ipsa Scriptura videtur eam distinctionem in­ culcare, connumerando ac distinguendo gratiam et charitatem, tum nomine (gratia = ΖάΡ'-ζ ; charitas = άγάπη ), tum conceptu et effectu, quatenus gratiam praeponit charitati, 2. Cor. 13. 13; «Gratia Domi­ ni nostri lesu Christi et caritas Dei... sit cum omnibus vobis»; aequaliter eam distinguit tum a charitate tum a fide, 1 Tim. 1. 14: «Superabundavit gratia Domini nostri cum fide et dilectione»; eam 791. 788 ΠΕ GRATIA exhibet ut causam charitatis, Rom. 5. 5: «Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis», quae quidem Spiritus datio consistit vel fit per ipsam gratiam sanctifican­ tem (S. Thomas, De vent., q. 27, a. 2), et Petr. 1. 4-7, ubi, asserto «divinae consortio naturae» (quod fit formaliter per ipsam gratiam sanctificantem), S. Petrus prosequitur enumerando effectus huius­ modi consortii, scilicet «fidem, virtutem, scientiam, abstinentiam, patientiam, amorem fraternitatis, charitatem». Attamen, conceden­ dum est ea omnia absolute intelligi etiam posse in largiori sensu eiusdem realitatis, exhibitae sub diversis nominibus et aspectibus. ‘h I >1' •M Inepte tamen ab adversariis obicitur (et hoc quidem est ipsum praeci­ puum argumentum eorum sententiae de identitate gratiae et charitatis) ex eo quod in Scriptura iidem iustificationis et sanctificationis effectus, qui sunt proprii gratiae sanctificantis, tribuuntur ipsi charitati, scilicet remissio pecca­ torum per dilectionem Dei (1 Io. 3. 14 sq.; 4. 7), renovatio per diffusionem charitatis (Rom. 5. 5), permanentia in Deo (1 Io. 4. 12), filiatio adoptiva (Mat. 5. 44 sq.; 1 Io. 3. 1), fons et valor omnium virtutum (1 Cor. 13); quae expressiones occurrunt etiam apud Patres et in documentis Magisterii. Nam id totum explicatur ex intima, immediata et inseparabili unione inter gratiam sanctificantem et virtutem charitatis, ratione cuius effectus unius indiscriminatim attribuuntur et alteri, eo vel magis quod per charitatem proxime manifestantur formales effectus et propria vitalitas gratiae et per charitatem gratia informat ac vitalizat ceteras omnes virtutes; unde quae sunt propria gratiae dicuntur de charitate, ut immediata eius proprietate, et vicis­ sim quae sunt propria charitatis dici possunt de gratia, ut immediata eius radice et causa. Ceterum, quandoque in illis expressionibus agitur non de ipsa virtute charitatis sed de actu charitatis qui praecedit iustificationem. Praeterea, iustificatio et regeneratio in Scriptura tribuitur etiam fidei (Rom. 3. 28; 1 Io. 5. 1, 5), ex quo tamen nemo deducet fidem cum gratia identificari. 792. Nec magis quam maior nostrae Assertionis conformitas cum mente Patrum (praecipue graecorum) colligi potest ex istorum dictis et doctrina de gratia ut participatione divinae naturae et ut fonte sive causa unde omnes actus nostri supernaturales procedunt. Augustinus autem cum loquitur de dono charitatis tanquam effectu Spiritus S. (qui habitat in nobis per gratiam) non praetergreditur sensum ipsius textus Apostoli Rom. 5. 5 ad quem sese refert (Epist. 194. 3. 11, ML 33. 878); eius autem verba «Gratia praevenit cha­ ritatem» (De dono persev. 16. 41, ML 44. 1018), ad quae plures cum S. Thoma (1-2, q. 110, a. 3, sed contra) provocare solent, non videntur esse ad rem, quoniam ibi agitur contra Pelagianos de gratia actuali, «quae praevenit fidem..., praevenit omnem oboedientiam. DE ESSENTIA GRATIAE 789 praevenit etiam charitatem»; ceterum Augustinus, praeoccupatus a sua diuturna controversia cum Pelagianis, loquitur praesertim de gratia actuali ac ideo charitatem intelligere solet actum ipsum potiusquam habitum charitatis. Ad rem nostram propinquius faciunt sequentia verba graeci scriptoris Psettdo-Dionysii Areopagitae, in quibus spiritualis regeneratio describitur tan­ quam quidam «status», quo veluti ponimur in supernatural! esse sive «exis­ tentia» ut exinde possimus supernaturaliter operari: «Cum enim divinus hic status sit quaedam nativitas divina, numquam sane intellexerit, nedum fecerit, quidquam rerum divinitus traditarum, cui ne ipse quidem status hic divinitus afflatus sit. An non et nobis (humano modo loquimur) existentia primum opus est, ut deinde quae nostri fori sunt tractemus, cum quod nullo modo est, neque motionem neque substantiam omnino habeat, quod autem quoquo pacto est, ea tantum et agat et patiatur quae naturae statusque sunt sui?» (De eccl. hier. c. 2, circa initium, MG, 3. 391 ).49 793. Fortius argumentum desumi videtur ex conformitate nostrae Assertionis cum Magisterii documentis relatis supra (n. 762). Conc. Viennense bis distinguit inter «informantem gratiam et virtutes» («In baptismo [parvulorum] virtutes et informans gratia infunduntur quoad habitum, etsi non pro illo tempore quoad usum»; «Tam parvulis quam adultis conferri in baptismo informan­ tem gratiam et virtutes»); porro inter virtutes intelligitur etiam charitas, cum sit praecipua virtus ac veluti forma ceterarum. Nec valet opponere quod antea Innocentius III, loquens de eadem theologorum controversia circa baptismum parvulorum videtur pro eodem habere «gratiam conferri» et «virtutes infundi»; nam ipse gratiam accipit in latiori sensu doni habitualis supernaturalis prout convenit etiam virtutibus, ut patet ex ipsa implicita assimilatione cum virtutibus fidei et spei quae manifeste a gratia sanctificante dis­ tinguuntur, et ceteroquin Innocentius (t 1216) praecessit praefatas ulteriores disputationes theologorum de distinctione inter gratiam sanctificantem creatam et virtutem charitatis. Conc. Trid. eandem distinctionem suggerit, loquens de nostra sanctificatione ut de «susceptione gratiae et donorum» (sess. 6, cap. 7, Denz. 1528), de «gratia et caritate» quas in iustificatione suscipimus (can. 11, Denz. 1561), et quidem de «caritate quae in cordibus diffunditur... [et] gratia qua iustificamur» (ibid.). 49 Vim huius textus indigitant peculiariter 5. Thomas, De verit . q. 27 a. 2, et Sua­ rez, De gratia, 1. 6, c. 12, n. 12. 790 DE GRATIA Vim tamen huius testimonii minuitur tum ex eo quod ea verba convenientem sensum permittunt etiam si chantas et gratia sanctificans sunt idem, cum in priori expressione dona accipi possint pro aliis virtutibus et in altera ac tertia expressione intelligi possit eadem realitas secundum duos eius aspec­ tus vel effectus; tum ex eo quod Concilium iustificationem etiam describit ut infusionem virtutum charitatis, spei et fidei, tacita mentione gratiae (cap. 7), quod quidem videtur favere sententiae scotisticae. Unde videtur Conci­ lium voluisse abstrahere a controversia theologorum de hac re ac de industria elegisse expressiones ambiguas vel potius comprehensivas, quae dum videren­ tur utrique sententiae favere, nulli eo ipso faverent; idque suadetur etiam ex eo quod, ut apparet ex Actis, multi inter Patres favebant ipsi sententiae sco­ tisticae.50 I I I' I' !" il» <»· ih uF »·* Catechismus Conc. Trid. explicans mentem ipsius Concilii, post verba supra relata (n. 762) de gratia iustificationis ut qualitate ani­ mae inhaerente, immediate addit: «Huic autem [gratiae] additur nobilissimus omnium virtutum comitatus, quae in animam cum gra­ tia divinitus infunduntur» (p. 2, c. 2, n. 51). Inter virtutes autem, quae a gratia manifeste ibi distinguuntur, vix convenienter dici po­ test non significari etiam ipsam charitatem, quae est praecipua virtus ac veluti forma ceterarum. Ceterum, ex quatuor praecipuis huius Catechismi auctoribus (Mutio Calino, Leonardo de Marinis, Aegidio Fuscarario et Francisco Forerio) tres postremi erant thomistae ex O. P., ac ideo nihil mirum si ea verba iuxta sensum thomisticae sententiae concinnarim. eaque non parum cogens, deducitur cum S. Thoma (1-2, q. 110, a. 3) ex ipsa natura virtutis, quae competit charitati. Nam de ratione proprie dictae virtutis est disponere ali­ quam naturam, sibi correspondentem et eiusdem ordinis, per respec­ tum ad illius activitatem et operationem (est enim essentialiter habitus operativus). Ergo virtus charitatis praesupponit in homine aliquam naturam altioris ordinis sive supernaturalem, secundum quam hominem disponit ad operandum in eodem ordine, sicut virtutes naturales praesupponunt ac disponunt ipsam naturam ho­ minis ut homo est. lamvero, huiusmodi natura supernaturalis ordi­ nis nequit esse nisi aliqua gratia, qua homo accidentaliter participat ipsam naturam divinam, ad modum alicuius habitus entitativi. Ergo virtus charitatis praesupponit ac distinguitur realiter a gratia sanctificante. 794. Ratio theologica, 50 Cf. Prumbs, loc. cit. (supra, in n. 762). 14 1 f Λ 1 DE ESSENTIA GRATIAE 791 Paucis verbis, virtus charitatis, praecise quia est vera virtus, nequit existere nec concipi nisi sit aliquid subsequens gratiam sanctificantem et ab ea realiter distinctum; unde S. Thomas non cunctatur peremptorie asserere: «Sed si quis recte consideret rationem virtutis, hoc stare non potest [ut scili­ cet gratia sanctificans et charitas sint realiter idem]». Fortasse quidem non repugnat ut Deus infundat aliquam qualitatem sive formam operativam ad eliciendum actum charitatis, non prius infuso habitu entitativo gratiae sancti­ ficantis (quemadmodum non repugnat ut sub sola gratia actuali et absque infusione ullius gratiae habitualis homo eliciat eundem actum, ut dictum est supra, n. 769), sed tunc ea forma non esset virtus sive habitus, sed ad sum­ mum aliqua qualitas de genere potentiae instrumentalis, qualis est character sacramentalis ut instrumentum gratiae ex opere operato. Praeterea, aliqui auctores addunt sequentem nec despiciendam rationem, desumptam ex reali distinctione ipsius virtutis fidei a gratia sanctificante, quae exigit distinctionem etiam charitatis ab eadem gratia. Fides scilicet, utpote principium cognitionis, est natura prior quam charitas (nam nihil volitum, nisi praecognitum); iamvero, gratia sanctificans est natura prior quam fides et ab ea realiter distinguitur (nam prius est esse in ordine supernatural! quam intelligere); ergo gratia sanctificans est prior virtute charitatis et ab ea realiter distinguitur. Ceterum, haec ratio reducitur ad priorem, sub hac gene­ rali forma: aliud est esse et aliud operari, et prius est esse quam operari, etiam in ordine supernatural!; ergo aliud est, ac prius est, principium essendi in ordine supernatural!, seu gratia sanctificans, quam principium operandi, seu tum charitas tum quaelibet alia virtus. 795. Contra utramque autem rationem, primo obici potest ex discri­ mine quod adest inter ordinem naturalem et ordinem supernaturalem in hac re. Nam in ordine naturali principium essendi est quaedam substantia et prin­ cipium operandi (seu virtus) est quoddam accidens (cum substantia non sit per se et immediate operati va), ac ideo bene intelligitur quod debeant realiter distingui; in ordine vero supernatural! utrumque illud principium, sive essendi (gratia sanctificans) sive operandi (virtus), est accidens, ac ideo non repugnat ut conveniant in eadem realitate quae det simul esse et operari, ita ut gratia sit realiter idem ac charitas. Resp. Non obstante ratione accidentis quae competit utrique, nequeunt illa duo principia in unum convenire, quia obstat ratio virtutis, quae supponit distinctam naturam (utut accidentalem) secundum quam disponit subiectum, ut dictum est. Obstat praeterea ipsa ratio subiecti, in quo illa duo accidentia (gratia et virtus) immediate recipiuntur; nam gratia, cum det esse in ordine supernatural!, petit sublectari in ipsa substantia animae, ut quod habet esse naturale elevetur ad esse supernaturale, dum virtus, cum sit principium ope­ rationis, petit subiectari in facultate operativa; nequit autem unum et idem accidens in duplici distincto subiecto subiectari. Unde, si charitas non distin­ gueretur a gratia sanctificante, non esset vera virtus, cum non supponeret naturam iuxta quam disponeret hominem, nec sanctificaret animam, sed ad summum solam voluntatem. Idque totum ex eo confirmatur quod, si una er eadem accidentalis realitas, ob suam eminentiam, posset praestare tum esse - DE GRATIA tum operari in ordine supernatural!, posset pariter praestare quodlibet operari, seu tum actum charitatis tum actus aliarum virtutum, et ita omnes virtutes supprimerentur ac totus supernaturalis organismus reduceretur ad unam vir­ tutem charitatis, vel potius ad unam generalem entitatem quae nec esset proprie virtus charitatis, sed generale quoddam principium tum sanctificativum tum universaliter opera t i vu m; ipsa igitur distinctio ceterarum virtutum a charitate et a gratia sanctificante ostendit istarum etiam ab invicem dis­ tinctionem. 796. Secundo, instanter obicitur a Scot istis (cf. ipsum Scotum, In 'b I •M Ii .1' i" 2 Sent., dist. 27, circa initium) quod si virtus ex sua ratione supponeret distinctam gratiam sanctificantem, sequeretur quod nulla virtus possit adesse aut manere sine hac gratia (quemadmodum nulla naturalis facultas subsistere potest sine propria substantia); iamvero id patet esse falsum quoad fidem et spem informes, quae manent in peccatoribus. Resp. Virtus, quae ex sua ratione supponit in subiecto gratiam sanctifi­ cantem, est virtus proprie ac simpliciter dicta, seu habitus operativus stabiliter ac perfecte disponens subiectum in sua operatione in ordine ad finem; quod quidem omnis virtus obtinet a voluntate cuius proprium obiectum est finis, et in ordine supernatural! id obtinet a charitate quae disponit voluntatem ad finem supernaturalem, ita ut inde charitas dicatur forma virtutum (2-2, q. 4, a. 3 et 4), sicut vicissim ipsa gratia sanctificans, utpote radix charitatis, dicitur forma ipsius charitatis (De verit., q. 27, a. 2, ad 6: «Gratia, qua ipsa charitas formatur»), lamvero, fides informis (et idem dic de spe), utpote expoliata forma charitatis et gratiae sanctificantis, quamvis retineat specificam suam rationem habitus intellectualis ac pro tanto suam specificam rationem in esse physico, amittit tamen suam perfectionem in esse morali, seu in proprio esse virtutis, ac ideo non est amplius virtus proprie ac simpliciter dicta (2-2, q. 6, a. 2, ad 1: «Fides informis... non est perfecta simpliciter, perfectione virtu­ tis»), sed manet ad modum instabilis dispositionis (est nempe verus habitus, sed habens imperfectum statum simplicis ac instabilis dispositionis), idque ra­ tione subiecti quod, ob amissam gratiam et charitatem, non est amplius pro fide subiectum connaturale sed violentum quemadmodum calor, qui est in igne stabiliter tanquam in subiecto connaturali, transiens in aquam, est in ipsa instabiliter tanquam in subiecto violento, cum non sit proprietas aquae quae naturaliter est frigida, ac ideo facile deperditur. Charitas vero, ex sua intes­ tina ac inalterabili ratione, est virtus proprie ac simpliciter dicta, ac ideo ita petit distingui a gratia sanctificante ut pariter ab ea numquam separari queat. Itaque, sive fides sive charitas, sub ratione proprie ac simpliciter dictae virtutis, petit distingui ac veluti emanare a gratia, sed fides eaque sola potest decidere a tali virtutis ratione, ac ideo a gratia sanctificante separari. 797. Tertio, quidam subtiliter obiciunt quod, si gratia realiter distin­ gueretur a charitate, hae duae realitates possent ab invicem separari, ita ut una infundatur sine altera; et tunc sequerentur plura impossibilia et contra­ dictoria, ut nempe ille qui haberet gratiam sine charitate, esset simul Deo gratus, quia haberet gratiam, et non gratus, quia Deum non diligeret, item DE ESSENTIA GRATIAE 793 ille salvaretur, ratione gratiae quae est semen gloriae, et non salvaretur quia careret charitate, sine qua nemo salvatur; et pari modo res se haberent in eo qui vicissim haberet charitatem sine gratia. Resp. Ex reali duorum distinctione non necessario sequitur eorum separabilitas, ut patet ex reali distinctione et inseparabilitate materiae et formae non rationalis in petra, planta et bruto, necnon probabilius ex inseparabilitate proprietatum intellectus et voluntatis ab essentia animae. Ceterum, data nec simpliciter concessa, separabilitate charitatis a gratia (sicut quidam concedunt separabilitatem intellectus et voluntatis ab anima, de potentia Dei absoluta), praefata inconvenientia nequaquam sequerentur, quia idem effectus sive a gratia sive a charitate procedit sub diverso titulo ac respectu. Qui enim habe­ ret gratiam sine charitate, esset Deo gratus titulo participationis divinae natu­ rae et filiationis adoptivae, etsi non titulo actualis dilectionis (quae ceteroquin josset a Deo causari per influxum solius gratiae actualis) et salvaretur titulo laereditatis, etsi non iure meriti quod in charitate fundatur; et inverso modo res se haberent in eo qui haberet charitatem sine gratia sanctificante. Ex dictis de distinctione gratiae sanctificantis a charitate aliisque virtutibus sequitur ipsam esse tum verum ac distinctum habitum, non vero quandam generalem et intrinsecam formam virtutum; iuxta Bonaventuram (supra, n. 789), secus non distin­ gueretur adaequate a virtutibus nec ipsae virtutes distinguerentur specifice inter se cum communicarent in eadem forma (cf. In 2 Sent., dist. 26, q. 2, a. 4; De verit., q. 27, a. 5); tum habitum entitativum nec operativum, nam ipsa praesupponitur habitibus operativis tan­ quam quaedam natura conferens ipsum esse in ordine supernaturali, nec ceteroquin ullus actus cogitari potest quem ipsa operetur quique ab aliis virtutibus non eliciatur, ut diligere, sperare et credere, sed omnia quae ipsi attribui possunt, sunt staticae quaedam proprietates vel effectus, ut quod sit participatio divinae naturae, ratio filiationis adoptivae et fundamentum habitationis SS. Trinitatis. Unde cum S. Thomas ait «gratiam non proprie posse dici habitum, quia non immediate ordinatur ad actum, sed ad quoddam esse spirituale quod in anima facit» (De verit., q. 27, a. 2, ad 7), loquitur de habitu prout in strictiori sensu solet accipi a philosophis, seu de habitu operative, quem solum philosophi cognoverunt quique solus reapse datur in anima secundum ordinem naturalem; unde S. Doctor alibi addit quod, quamvis in anima nequeat esse habitus entitativus natu­ ralis, tamen «si loquamur de aliqua superiori natura, cuius homo potest esse particeps, secundum illud 2 Petr. 1.4: ’Ut simus con­ sortes naturae divinae’, sic nihil prohibet in anima secundum essen­ tiam esse aliquem habitum, scilicet gratiam» (1-2, q. 50, a. 2). 798. 794 I I’ i: M 11 I .t» iH J»· », » DE GRATIA Ex hoc autem quod gratia est habitus entitativus, distinctus a virtutibus, sequitur gratiam residere in ipsa ac sola essentia animae, virtutes vero in animae facultatibus, tanquam in immediato ac pro­ prio subiecto (1-2, q. 110, a. 4; In 2 Sent., disp. 26, a. 3; De verit., q. 27, a. 6).SI Unde reicienda est sententia supradictorum theologo­ rum, et peculiariter Scotistarum, qui, cum identificaverint gratiam cum charitate, consequenter docuerunt gratiam sanctificantem resi­ »111 dere immediate in voluntate. Ratio quare gratia sanctificans non possit esse nisi in essentia animae est, primo, quia ipsa dat esse supernaturale quod praesupponitur ad posse supernaturale, esse autem competit essentiae animae sicut posse suis facultatibus; secundo, quia si gratia resideret in facultate, esset necessario virtus sive habitus operativus, cum omnis perfectio facultatis sive potentiae animi habeat rationem virtutis, eo quod facultas nihil aliud sit quam aliquid essentialiter operativum; tertio, quia si gratia non resideret in essentia animae, non esset ratio quare resideret in hac potius quam in alia facultate, cum aequaliter se habeat ad integram activitatem supernaturalem, ac ideo esset in pluribus subiectis, nec esset una et simplex entitas aut mere confun­ deretur cum omnibus virtutibus; quarto, quia, si per impossibile gratia non resideret in essentia animae, haec careret secundum seipsam supernaturali elevatione et ita non totus homo nec praeci­ pua eius pars elevaretur, non scilicet secundum esse sed tantum secundum operari supernaturaliter perficeretur. Et idem dicendum est de subiecto peccati quod opponitur gra­ tiae et virtutibus. Prout enim peccatum mortale est privatio gratiae sanctificantis et est habitus entitativus (macula peccati), residet in essentia animae (idemque valet de peccato originali, prout est pri­ vatio iustitiae originalis); prout vero est privatio virtutis et habitus operativus vitiosus, residet in facultatibus, ex quibus procedit ipse actus peccati, quo ille habitus generatur et ad quem ipse habitus vicissim inclinat. 51 Ad rem facere potest opus Th. Graf, De subiecto psychico gratiae et virtutum, 2 voll. («Studia Anselmiana» II-IV), Romae 1934-1935, quamvis in eo agatur directe de subiecto solarum virtutum cardinalium. DE ESSENTIA GRATIAE QUAESTIO IV. CANTIS52 DE PROPRIETATIBUS 795 GRATIAE SANCTIFI­ I. SENSUS QUAESTIONIS. Ex praecedenti quaestione sequitur gratiam sanctifican­ tem esse, secundum suam naturam, habitum entitativum supernaturalem, residentem in essentia animae. Ex hac autem natura resultant immediate quidam aspectus vel formalitates, quae possunt ab invi­ cem secerni ac classificati in duplici categoria, sub strictiori conceptu proprietatum et effectuum formalium. Postposita altera ac principa­ liori quaestione de effectibus formalibus, hic breviter agemus de proprietatibus gratiae, quarum praecipuae sunt specifica unitas, es­ sentialis principalitas et eminentialis dignitas (de eius autem supernaturalitate actum est supra, n. 784, quippe quae involvitur in ipsa eius natura).53 Si qui autem occurrat particularis dissensus inter theo­ logos, indicabitur in decursu explicationis. 799. II. ASSERTIO. Gratia sanctificans triplici gaudet proprietate, specifica nempe unitate, essentiali principalitate et eminentiali dig­ nitate; est scilicet unum ens, pri um ens ordine naturae et supre­ mum ens ordine dignitatis. EXPLICATUR ET PROBATUR. 800. 1. De specifica unitate gratiae sanctificantis.54 Gratia sanctificans est una specifice, sive in eodem individuo sive in diversis, nec dari potest duplex gratia sanctificans specifice diversa (idemque pariformiter valet etiam de virtutibus), sed totum discrimen inter gratiam et gratiam provenit vel ex quantitate, tam extensiva quam intensiva, vel etiam ex modalitate. Unde gratia 52 Confer generalem bibliographiam relatam in n. 756. 53 Quidam auctores sub nomine proprietatum huc introducunt gratiae incognoscibilitatem (sive incertitudinem), inaequalitatem et amissibilitatem, quae tamen respiciunt potius existentiam sive statum gratiae ex parte subiecti et de quibus congruentius agemus infra, ubi de iustificatione (cf. in n. 971, in nota). 54 S. Thomas, De veritate, q. 25, a. 5, loquitur directe de sola unitate gratiae in eodem individuo, sed simul plura innuit de gratiae unitate etiam absolute et in diversis individuis. Praeter commentatores, et peculiariter Salmanticenses (De gratia, disp. 4, dub. 8, ubi haec quaestio fuse discutitur), confer duos sequentes modernos auctores, de hac re in oppositum sensum disputantes: A. Ceccato, «La specie della grazia abituale di Cristo secondo San Tommaso», Divus Thomas (Piacenza) XVII (1940) 193-214, 289-309.— A. Michel, «La grâce sanctifiante chez les justes spécifiquement la même», Doctor Com­ munis VIII 1955 (1955) 114-148. 796 communis et gratia sacramentalis in eodem individuo sunt specifice eadem et differunt sola modalitate, ita ut gratia sacramentalis addat ad gratiam communem aliquem modum, ut explicatur in tractatu De Sacramentis in genere. Pariter eiusdem speciei sunt gratia nostra viatrix, gratia gloriae, originalis iustitia in Adamo, gratia angeli in via, gratia plena B. Virginis et amplissima gratia creata ipsius Christi (de qua est potissima difficultas), nec nisi amplitudine, gradu aut modo, inter se differunt, ut adnotatur in respectivis tractatibus.55 Haec sententia, prout asserit generaliter impossibilitatem duarum gratia­ rum specifice distinctarum, est longe communior inter theologos ex omni schola post S. Thomam (1-2, q. 112, a. 4); eam peculiariter defendunt Caieta­ nus (In 3 p., q. 7, a. 11, n. 4 sq.), Suarez (De gratia, 1. 8, c. 3, n. 10), loannes a S. Thoma (De gratia, disp. 24, a. 1), Gonet (De gratia, disp. 2, a. 4, 3, n. 85-90), Salmanticenses (De gratia, disp. 4, dub. 8), quos sequuntur com­ muniter moderni.56 Contradicunt autem pauci, quos Salmanticenses vocant iuniores, praecipue autem Granados (In 3 p., controv. 8, tr. 4, disp. 4) et Ripalda (De ente stipernaturali, 1. 1, disp. 23, sect. 14); inter modernos vero G. Mattiussi et L. Billot, quibus non ambigue favent G. Philips et A. Michel.57 55 Cf. tractatum De Deo Creante et Elevante, hic supra, n. 491, 606; tractatus De B. Virgine et De Verbo Incarnato, in vol. 3. ■ ’ 56 Confer varios auctores in eorum tractatu De Verbo Incarnato, ubi de gratia Christi. 57 Mattiussi, De Verbo Incarnato (Romae 1925) 199, n. 52.—«Infinita della grazia in N. S. G. C.», Gregorianum I (1920) 513-537. Billot, De Verbo Incarnato, thes. 17, § 2. Philips, «La grâce des justes de l’Ancien Testament», Ephemerides theologicae Lovanienses XXIII (1947) 521-556: XXIV (1948) 23-58, peculiariter 54 sq.; qui conatur probare gratiam in A. T. fuisse aliam ac in N. T., quatenus saltem caruit filiatione adopti­ va et inhabitatione SS. Trinitatis. Michel, loc. cit., et in articulo «Jésus-Christ», Dictionnaire de théologie catholique VIII-1 (Paris 1923) 1282 sq. Praeterea, C. Boyer, relata utraque sententia cum propriis rationibus, etiam alteri aliquod suffragium affert, quatenus concludit: «Quibus sic stantibus et salvo meliori iudicio, quamvis pauci sint diversitatem essentialem affirmantes, eorum rationes non vi­ dentur spernendae» (De Verbo Incarnato [Romae 1948] 170 sq.). Mattiussi in priori loco scribit: «Minime debemus in ea opinione sistere, quod gratiae sanctificantis ratio formalis sit ima specifice; melius tenebimus, conceptum, quem supernaturalis elevationis theologi habemus, unum esse unitate tantum generica, quae essentialibus notis ulterius ad diversas species et ordines gratiae determinari postulat». Billot (sese referens ad Mattiussi) ait incertum esse lumen gloriae esse specifice idem in omnibus beatis, imo contrarium posse cuiquam videri valde verosimile. Dein prosequitur: «Ex quo ulterius sequeretur possibilis quoque diversificatio modorum specie differentium in genere gratiae sanctifi tis, quae ad visionem comparatur sicut principium V&^/AkAAAA ad UC1 principiatum w etw natura ***·%.«_*.·* ad operationem... [Consequenter]J, IT1S1 tOtUS £<111θΓ, 1oporteret dicere gratiam illam tam singulari unionis hypostaticae titulo [Christo] collatam, praeeminere gratiis aliis datis, non iam solo gradu intensitatis, verum etiam perfectione •4specifica». In confirmationem autem adducit duos textus S. Thomae, i. e. 3 p., q. 7, a. 11, ad 3; De veritate, q. 29, a. 3, ad 5, qui tamen ad rem non faciunt. t' ’“*· “ Praefata specifica gratiae unitas ostenditur ex specifica unitate tum immediati ac formalis eius effectus, tum finis ad quem ipsa ordinatur, tum operationum, quarum ipsa est radicale principium. Primo enim immediatus ac formalis effectus gratiae est (ut in seq. q. explicabitur et omnes admittunt) participatio divinae naturae, prout est natura et prout est in se, seu secundum intima Deitatis; huiusmodi autem participatio est necessario specifice una, sicut est una et simplex ipsa intima Dei natura; nec aliunde diversitas speci­ fica peti potest ex parte modi illam participandi, nam modus quo per gratiam natura divina participatur est perfectissimus qui excogi­ tari possit, cum participetur immediate, formaliter et prout est in se. Secundo, finis ad quem gratia ordinatur est beatifica visio, seu immediata apprehensio ipsius essentiae divinae; huiusmodi autem visio nequit specifice diversificari, ut patet ex simplicitate ipsius obiecti, nec valet cum Billot huiusmodi diversitatem repetere ex parte solius hominis et non ex parte obiecti, nam ita solveretur requisita proportio inter facultatem et obiectum. Tertio, supernatu­ ralis operatio, ad quam gratia mediantibus virtutibus sive suis facul­ tatibus ordinatur, nequit esse nisi specifice una in unaquaque linea operativa (una scilicet fides, una spes, una charitas, una beatifica visio), ut patet ex ipsa simplicitate et indivisibilitate formalis ac im­ mediati obiecti in unaquaque linea (scilicet Dei in seipso sub intima ratione Deitatis, prout est prima veritas, summum bonum nobis appetendum et in se amandum, primum ens immediate apprehen­ dendum); unde etiam radix, ex qua huiusmodi operatio fluit, scilicet gratia sanctificans, non secus ac unaquaeque virtus per quam ipsa immediate operatur, debet esse specifice una. Ex quibus etiam patet eandem specificam unitatem praedicandam esse non solum de gratia sanctificante, sed pariter de ceteris entibus supernaturalibus, scilicet de singulis virtutibus infusis, tam theologicis quam moralibus, necnon de donis Spiritus S. Nam, ex una parte haec omnia in uno fundamento eiusdem gratiae radicantur et ab eo profluunt, ut mox explicabitur, et ex alia parte unumquodque illorum exhaurit proprium obiectum ad quod refertur quodque est qua tale simplex et indivisibile, nullum relinquens locum aliae virtuti eiusdem generis a qua attingi possit. Etenim, sicut gratia sanctificans refertur ad Deum prout est natura quaedam, seu sub conceptu naturae, quae est simplex nec diversimode participabilis, ita virtutes referuntur ad Deum sub conceptu operationis, qui quamvis multiplicabilis sit, tamen, in unaquaque linea referibilitatis, iterum simplex est, ita ut nequeat eadem virtus specifice multiplicari, ut patet de fide quae attingit Deum sub simplici ratione testifi•cantis et testificati, de lumine gloriae quod eum attingit sub indivisibili ratione obiecti clare visi, et de charitate qui eum atingit sub indivisibili ra­ tione boni in se amabilis. 801. 2. De essentiali principalitate gratiae. I I Huiusmodi principalitas gratiae relate ad ceteras entitates supernaturales (nominarim virtutes, quibus adde dona Spiritus S. et ipsum lumen gloriae) in tribus consistit. Primo nempe in eo quod, cum gratia sit habitus entitativus dans ipsum esse in ordine supernaturali, aliae vero entitates sint habitus operativi dantes solum posse sive operari, gratia cetera prae­ cedit ordine naturae. Secundo ac consequenter, ipsa se habet ut causa sive radix, ex qua cetera dimanant, non quidem per modum efficientiae sed per modum simplicis resultantiae, ducta comparatione ex modo quo naturales facultates fluunt ab essentia animae. M i: H' .·* |l L .1' Î' .1' |h In explicanda tamen huiusmodi connexione sive dimanatione, discrepant theologi. Nam aliqui eam intelligere videntur mere extrinsece, quatenus nem­ pe virtutes simul cum gratia infunduntur, quae tamen, utpote habitus entita­ tivus, est natura prior. Alii, ut Aureolus (apud Capreolum), Curiel, Aversa, et Suarez (De gratia, 1. 6, c. 13, n. 20 sq.), eam intelligunt intrinsece quidem sed mere moraliter, quatenus nempe infusio gratiae exigit etiam infusionem proportionatarum virtutum, quae fit per distinctam Dei actionem. Alii tan­ dem, ut Capreolus (inclinat, agens contra Aureolum), Salmanticenses (De gra­ • •11« ­ tia, disp. 4, dub. 6, ubi res diffuse discutitur) aliique thomistae sat commu niter, praeterea Granados (De gratia, controv. 8, tract. 4, disp. 8) et Ripalda (De ente stipem., disp. 121, sect. 3), eam intelligunt physice, ita scilicet ut virtutes emanent physice ex habitu gratiae, eo analogico modo, quo facultates fluunt ab essentia animae, et ita proinde ut Deus per unicam actionem infun­ dat et gratiam et virtutes, sive potius gratiam a qua necessario fluunt virtutes. Quae postrema sententia, nihil impossibile in se continet, imo probabi­ lior est, tum quia ita gratia non frustra dicitur nova natura, sed plenius imi­ tatur ipsam naturam (quamvis sit aliunde aliquod accidens); tum quia secus gratia non posset vere dici principium actuum supernaturalium qui imme­ diate procedunt ex virtutibus, nisi ipsae virtutes prius fluxerint ex ipsa gratia, nec dici posset principium meriti, nisi virtus charitatis, in qua proxime meri­ tum fundatur, procederet ab ipsa gratia; tum quia hanc sententiam manifeste inculcat S. Thomas.58 58 1-2, q. 110, a. 3, ad 3: «Gratia... praesupponitur virtutibus infusis, sicut earum principium et radix». Ibid., a. 4, ad 1 et 2: «Gratia comparatur ad voluntatem, ut movens ad motum, quae est comparatio sessoris ad equum, non autem sicut accidens ad subiectum... Est gratia principium meritorii operis mediantibus virtutibus, sicut essentia animae est prinpicium operum vitae mediantibus potentiis». 3 p., q. 62, a. 2: «Gratia secundum se considerata perficit essentiam animae, in DE NECESSITATE GRATIAE 799 Nec obstat quod fides et spes informes remanent, recedente gratia, quod esset impossibile, si illae virtutes fluerent physice ab ipsa gratia; nam ipsae fluunt ac dependent a gratia non quomodolibet et secundum suam specificam rationem, sed secundum rationem virtutis proprie ac simpliciter dictae, ut explicatum est supra (n. 796), quam quidem rationem amittunt, recedente gratia. Pariter frustra obicitur quod saltem lumen gloriae non fluit physice a gratia, ut patet ex gratia viae quae hoc lumine caret; nam a gratia viae, utpote imperfecta ac carente modo illo plenitudinis quem habebit in patria, fluit imperfectum lumen fidei, quod interim stat pro lumine gloriae in eadem linea cognitionis Dei; postquam autem haec gratia, eadem essentialiter ma­ nens, acquiret in patria praefatum perfectionis modum, ab ea necessario fluet lumen gloriae, nec per aliam Dei actionem quam per eam qua Deus illum ipsum modum producet in gratia. Tertio ac consequenter, gratia dicitur et est forma virtutum, non quidem intrinsece, ut patet, sed per intimum, utut extrinsecum, influxum; non tamen per influxum effectivum, quemadmodum cha­ ritas dicitur forma ceterarum virtutum, utpote praebens illarum actibus forman moralitatis (2-2. q. 4, a. 3 et 4; q. 23, a. 8), sed per influxum dependentiae, seu per modum originis, «quia scilicet ex ipsa gratia quodammodo formaliter oriuntur habitus virtutum, per diversas potentias diffusi; illud autem quod ab alio oritur, formam et speciem ab eo trahit, et in suo vigore consistit quandiu origini continuatur» (Iw 2 Sent., dist. 26, q. 1, a. 4, ad 5). Quo sensu «per gratiam ipsa charitas formatur» (De verit. q. 27, a. 2, ad 6), quae est forma ceterarum virtutum. 802. 3. De eminentiali dignitate gratiae. Ex eo quod gratia est formalis participatio naturae divinae, se­ quitur ipsam esse simpliciter perfectiorem ac nobiliorem quam omne ens creatum naturale, tum accidentale, ut intellectus et voluntas, tum etiam substantiale, ut ipsa essentia animae (cf. supra, n. 785), essentia angelica necnon humanitas Christi eiusque nobilissima aniquantum participat quandam similitudinem divini esse. Et sicut ab essentia animae fluunt eius potentiae [scilicet physice; cf. 1 p., q. 77, a. 6], ita a gratia fluunt quaedam perfec­ tiones ad potentias animae, quae dicuntur virtutes et dona, quibus potentiae perficiuntur ad suos actus». In 2 Sent., dist. 2, q. 1, a. 4: «Gratia essentialiter a virtute differt. Oportet enim perfectiones perfectibilibus proportionatas esse. Unde sicut ab essentia animae fluunt potentiae ab ipsa essentialiter differentes, sicut accidens a subiecto, et tamen omnes uniuntur in essentia animae ut in radice, ita etiam a gratia est perfectio essentiae, ut dictum est, et ab ea fluunt virtutes quae sunt perfectiones potentiarum, ab ipsa gratia essentialiter differentes, in gratia tamen coniunctae sicut in sua origine, per modum quo diversi radii ab eodem corpore lucente procedunt» (cf. ad 5). 800 s I ’i |P! i: iit ? tI i t DE GRATIA ma naturaliter considerata (De verit., q. 27, a. 1, ad 6). Idque con­ venit non solum gratiae sanctificanti sed pariformiter omni enti supernaturali, ut virtutibus et donis. Ex eo autem quod gratia est participatio naturae divinae, ut natura est, seu sub ipso conceptu naturae nec sub alio ac particulari conceptu operationis, seu intellectionis aut volitionis (ut sunt fides, aut lumen gloriae, et cbaritas), sequitur gratiam esse simpliciter perfectiorem ac nobiliorem ceteris entitatibus supernaturalibus crea­ tis, seu virtutibus, ipso lumine gloriae et visione beatifica. Praeterea, haec omnia fluunt ex ipsa gratia, veluti ex eorum causa et radice, et sub hac ratione sunt iterum minus digna quam ipsa gratia, sicut effectus sua causa; ceterum, haec altera ratio refunditur in priorem, nam ideo illa fluunt ex gratia, quia in hac participatur ipsa Dei natura ut natura est, seu ut forma esendi et radix operandi. Secun­ dum quid tamen illa entia, et peculiariter charitas et lumen gloriae, sunt perfectiora gratia sanctificante, quatenus nempe se habent ad eam ut actus secundus, sicut fructus se habet ad arborem, et quate­ nus per operationem attingunt Deum immediate. 803. Ex his et ex nuper dictis de principalitate gratiae intelligitur mu­ tua relatio et excellentia gratiae et charitatis quae est potissima inter virtutes. Gratia nempe dat ipsum esse in ordine supernaturali; charitas vero dat tan­ tum potissimum operari, quod ceteroquin refunditur in ipsam gratiam, ut in radicem charitatis. Gratia est forma virtutum, et ipsius charitatis, per modum originis; charitas vero per modum efficientis, conferens illis ipsam formam in ratione virtutis. Gratia est radix meriti; charitas vero est eiusdem proxi­ mum principum. Per gratiam et charitatem homo fit iustus et charus Deo, sed diversimode, seu per gratiam formaliter et entitative, per charitatem vero consequenter et operative. Sive per gratiam sive per charitatem homo salutem consequitur, sed per illam titulo haereditatis, per hanc vero iure meriti. Quaecumque autem conveniunt charitati, conveniunt etiam gratiae causative seu radicaliter, quae ideo est simpliciter dignior charitate (cf. Caietanum, In 1-2, q. 110, a. 3, n. 4). Si autem gratia comparatur cum substantiali sanctificatione humanitatis Christi et cum sanctificatione quae provenit B. Virgini ex ipsa divina Maternitate (non loquimur de gratia creata Christi et B. Virginis, quae, ut diximus supra, est eadem specifice ac nostra gratia), sic est minus perfecta et minus nobilis, quoniam gratia quae huiusmodi sanctificationem sive dignitatem pro­ ducit, non est amplius quaedam gratia creata, sed ipsa gratia increata sive divina essentia, per Verbum hypostatice unita cum humanitate Christi et per hanc humanitatem attacta a generativa actione B. Virginis. DE NECESSITATE GRATIAE 801 QUAESTIO V. DE FORMALIBUS EFFECTIBUS GRATIAE SANC­ TIFICANTIS.5’ I. SENSUS QUAESTIONIS. Cum gratia sanctificans sit habitus mere entitativus, quo anima informatur, eius effectus nequeunt esse nisi formales, qui nempe producuntur non per aliquam actionem sed per ipsam formae positionem, tanquam istius resultantiae in subiecto. Plures quidem istiusmodi effectus assignari solent, ut sanctificatio (dignitas resul­ tans ex unione cum Deo), renovatio, regeneratio, iustitia, gratifica­ tio, amicitia divina,59 60 deiformitas, imago Divinitatis, pulchritudo 804. 59 De participatione divinae naturae: 1-2, q. 110, a. 3 et 4; q. 112, a. 1; praeterea: 1 p., q. 13, a. 9; q. 93, a. 4; 3 p., q. 2, a. 10, ad 1; In 2 Sent., dist. 26, q. 1, a. 3. De filiatione adoptiva: 3 p., q. 23; praeterea, 1 p., q. 33, a. 3; 2-2, q. 45, a. 6; 3 p., q. 3, a. 8; In 3 Sent., dist. 10, q. 2. Huc faciunt opera relata in tractatu De Deo Trino (supra, n. 299), ubi de missione et inhabitatione divinarum personarum. Praeterea ac directius: Bittremieux, J., «Utrum unio cum Spiritu Sancto sit causa formalis filiationis adoptivae iusti», Ephemerides theologicae Lovanienses X (1933) 427-440. Bourassa, F., «Adoptive Sonship: Our union with the divine persons», Theological studies XIII (1952) 309-335. Catherinet, A., «La Sainte Trinité et notre filiation adoptive», Vie spirituelle XXXIX (1934) 113-128; item in Ami du clergé (1932) 294-300; (1939) 101-104. Dockx, S. L, Fils de Dieu par grâce, Paris 1948. Garrigou-Lagrange, R., De gratia (Torino 1946) 102-112, 317-326, ubi reproducitur art. «La grâce est-elle une participation de la Déité telle qu’elle est en soi?», Revue tho­ miste (1936) 470-485. Gonet, De gratia, disp. 2, a. 4 et 5. Holtum, G. von, «Die heiligmachende Gnade in ihrer Beziehung zu der Einwohnung des HI. Geistes in der Seele», Divus Thomas (Freiburg) IV (1917) 435-463. Kuhaupt, H., Die Formalursache der Gotteskindschaft, Münster 1940. La Taille, M. de, «Actuation créée par acte incréé», Recherches de science reli­ gieuse XVIII (1928) 253-268. Martinez Gomez, J. C., «Relation entre la inhabitation del Espiritu Santo y los dones creados de la justification», Estudios eclesiâsticos (1935) 20-50. Mersch, E., «Filii in Filio», Nouvelle revue théologique LXV (1938) 551-582, 681-702, 809-830. Philippe de la Trinité, «Réflexions de théologie dogmatique. III: Filiation adopti­ ve», Ephemerides Carmeliticae XVI (1965) 71-117. Piolanti, A., «La grazia come pertecipazione della natura divina», Euntes docete X (1957) 43-50. Rondet, H., «La divinisation du chrétien», Nouvelle revue théologique (1949) 449476, 561-588. Salmanticenses, De gratia Dei, disp. 4, dub. 4. Suarez, De gratia, 1. 7, c. 1-4. Zedda, F., L’adozione a figli di Dio e lo Spirito Santo, Roma 1952. 60 Distinguas inter gratificationem (i. e. facere gratum, carum, amabilem) et amici­ tiam (habere ut dilectum). Primus enim effectus pendet immediate a gratia, nam homo fit Deo gratus et amabilis titulo ipsius participationes divinae naturae (nam simile simili gaudet); alter vero effectus pendet immediate a charitate, nam homo fit Deo amicus titulo 26 802 DE GRATIA animi,61 participatio divinae naturae, filiatio adoptiva, inhabitatio SS. Trinitatis, iustificatio, meritum, sed haec quinque postrema, ad quae cetera etiam reduci possunt tanquam varii aspectus eiusdem generalis redundantiae gratiae,62 magis determinatam faciem prae se ferunt atque peculiarem theologicam tractationem sibi vindicant. Attenta autem maiori vel minori eorum propinquitate et connexione cum ipsa forma gratiae, sequenti modo disponi possunt: Effectus formalis immediatus (proximus) primarius (inseparabilis) Participatio divinae naturae secundarius (separabilis) Filiatio adoptiva I ustificatio mediatus (remotus) Inhabitatio SS. Trinitatis Meritum Participatio divinae naturae dicitur immediatus ac primarius effectus gratiae, ac pro tanto inseparabilis ab ea, quia fere coincidit cum ea seu inadaequate distinguitur ab ea, estque ipsa forma gratiae ut recepta in subiecto (quemadmodum effectus primarius ac inseparabilis quantitatis est facere subiectum quantum, seu habens in seipso partes extra partes, dum effectus secundarius ac separabilis est facere subiectum situatum et ubicatum, seu actualis dilectionis ex utraque parte, in qua proprie amicitia consistit. Cf. supra, n. 797, et 2-2, q. 23, a. 1. De effectu divinae amicitiae peculiariter tractat Lercher, Instit. theol., ed. 4, IV-1, n. 90 sq. Recenter A. Teixidor, «De ratione formali amicitiae Dei...», Analecta sacra Tarraconensia (1929) V 3-30, conatus est defendere «rationem formalem amicitiae Dei in homine iusto non ad solum habitum caritatis reducendam [esse], sed per gratiam sancti­ ficantem maxime expli>111 dam». 61 Quoad imaginem Divinitatis (sub qua intelligi potest etiam deiformitas) confer 1 p., q. 93 a. 5-8; dicta in tractatu De Deo Trino (supra, n. 245); A. Stolz, Anthropolo­ gie theologica (Friburgi Br. 1940) 69 sq.; R. Franco, «Teologia de la imagen de Dios y teologia de la gracia habituai», XVIII Semana espaüola de teologia 1958 (Madrid 1961) 45-68; J. Cordero, «La imagen de la Trinidad en el justo segùn Santo Tomés», Ciencia lomista XCIII (1966) 3-86. De pulchritudine, per gratiam animae collata, saepius loquuntur Patres ut Basilius, De Spiritu S. 9. 22; Ambrosius, Hexaemeron 6. 8. 46; Chrysostomus, Catech. ad ilium. I. 3; In Ephes., horn. 1. 3 (cit. supra, n. 766); Augustinus, De Trin. 15. 8. 14 (cit. ibidem); item, Catechismus Conc. Trid. (2 p., c. 2, n. 50, cit. supra, n. 762). Cf. J. Bittremieux, «De pulchritudine effectu gratiae sanctificantis», Ephemerides theologi­ cae Lovanienses V (1928) 426-436, et J. Aumann, De pulchritudine inquisitio philosophico-theologica (Valencia 1951) 138-182: «De pulchritudine divina in animabus iustis». 62 Quod diversam rationem sub qua antiquiores scholastici solent considerare huius­ modi formales effectus, confer Lercher, op. cit., n. 97. DE ESSENTIA GRATIAE gQ3 habens eas partes dispositas in loco). Filiatio adoptiva et Justificatio dicuntur effectus secundarius ac separabilis, quia non necessario fluunt a forma gratiae, si nempe subiectum sit incapax illorum, ut patet de humanitate Christi. Inha­ bitatio SS. Trinitatis et meritum dicuntur effectus mediatus sive remotus, quia inter ipsos et gratiam mediat aliquod aliud elementum, puta, in priori effectu, praesentia Dei per immensitatem vel influxus actuum virtutum, et in altero, virtus charitatis ab ipsa gratia dimanans, ita ut gratia sit tantum fun­ damentum, non vero immediata ac totalis causa illorum.63* Porro de inhabitatione SS. Trinitatis iam egimus in tractatu De Deo Trino (supra, n. 309-326), tanquam in propriori loco. De iustificatione autem et merito, distincte agemus infra sub titulo de ef­ fectibus gratiae, tum quia non dependent a sola gratia santificante sed involvunt etiam influxum alius causae, nam iustificatio, quamvis fiat formaliter per hanc gratiam, tamen implicat praevium influxum gratiae actualis qua homo disponitur ad iustificationem, meritum vero fundatur immediate in virtute charitatis nec nisi radicaliter procedit ab ipsa gratia sanctificante, tum quia expostulant fusiorem tractationem, ob varia elementa quae in eis implicantur. Unde ma­ nent hic breviter considerandi duo priores ac immediati effectus, scilicet participatio divinae naturae et filiatio adoptiva, de quorum existentia nullum est dubium aut controversia inter doctores, quam­ vis non modice ipsi disputent de essentia sive modo quo uterque sit intelligendus. 805. Participatio divinae naturae^ significat partialem quandam com­ municationem in divinam naturam, seu in his quae sunt Dei propria quaeque a Deo plene ac per essentiam possidentur.65 Multiplex autem genus participa63 Propterea meritum, qua parte residet proprie et immediate in charitate, excedit rationem formalis effectus gratiae, estque veluti effectus proprie dictus et distipctus; ac pro tanto vocari potest fructus gratiae, procedens a ramo charitatis. ^Stricte distinguenda ab unione cum Divinitate, qualiter habetur tum in Incar­ natione (unio substantialis) tum in Eucharistia (unio accidentalis secundum «ubi» seu secundum praesentiam, immediate cum solo Corpore Christi). 65 Talis est ipse vulgaris conceptus participationis (ab habendo partem in aliqua re vel perfectione), quem sequenti modo scientifice determinat S. Thomas: «Individuum autem est homo per participationem, inquantum natura speciei in hac materia designata participatur. Quod enim totaliter est aliquid, non participat illud, sed est per essentiam idem illi. Quod vero non totaliter est aliquid, habens aliquid aliud adiunctum, proprie participare dicitur. Sicut si calor esset calor per se existentens, non diceretur participare calorem, quia nihil esset in eo nisi calor. Ignis vero quia est aliquid aliud quam calor, dicitur participare calorem» {In Metaph., 1. 1, lect. 10, ed. M.-R. Cathala, n. 154; cf. 1 p., q. 13, a. 9). De conceptu participationis secundum S. Thomam disserunt: Fabro, C., La nozione rnetafisica di partecipazione secondo S. Tommaso d'Aquino, Milano 1939; ed. 2, 1950. ' DE GRATIA 804 tionis generaliter cogitari potest, ut patet ex sequenti conspectu, qui ulteriori explicatione non indiget et iuxta quem classificati queunt variae opiniones, infra referendae, de ipsa participatione divinae naturae: Participatio impropria (metaphorica) sive moralis. Mera communicatio, sive conformitas, in moribus propria sive physica t c I»'· I H' |H i: r !in i virtualis. Sic semen participat perfectionem generantis, ut virtus ab eo derivata ad producendum ei simile, quin habeat eandem formam sive naturam. Sic, sub alia ratione, creaturae dici possunt virtualiter participare naturam divinam, quatenus participant id quod virtualiter et eminenter est in Deo formalis univoca numerica. Sic tres personae divinae participant ean­ dem naturam specifica. Sic duo homines participant in communi natura analogica naturalis. Sic creaturae in suo esse naturali partici­ pant perfectiones divinas supernaturalis. Sic dicimus gratiam esse participatio­ nem ipsius intimae naturae Deitatis. Filiatio adoptiva relate ad Deum intelligitur analogice ad ipsum concep­ tum filiationis adoptivae inter homines. Adoptio enim definitur: gratuita assumptio personae extraneae in filium cum iure ad haereditatem aliaque bona propria filii naturalis (cf. 3 p., q. 23, a. 1). Duo igitur elementa adoptio complectitur, quibus imitatur ipsam filiationem naturalem, scilicet electionem in filium sive constitutionem filiationis, quae in humanis nequit esse nisi fictitia sive iuridica, et eius effectum, sive ius ad haereditatem aliaque bona naturali filio competentia. Primum autem ac praecipuum elementum supponit ex una parte personam adoptatam non esse filium naturalem (imo esse pror­ sus extraneam iuribus familiaribus, ita ut nequeat proprie adoptari uxor, frater aut soror, mater aut pater) et ex alia parte adesse tamen in adoptato aliquam similitudinem cum natura specifica adoptantis (propterea nequit homo adop­ tare brutum aut angelum). Cum autem in homine non adsit naturalis similitudo cum propria ac intima natura divina, oportet ut, si Deus velit eum in filium adoptare, prius ei communicet requisitam similitudinem, per quandam participationem suae Geiger, L.-B., La participation dans la philosophie de S. Thomas d’Aquin («Biblio­ thèque thomiste», XXIII), Paris 1942; ed. 2, 1953. Parente, P., «Rapporto tra partecipazione e causalità in San Tommaso», Acta Pon­ tificiae Academiae Romanae S. Thomae Aquinatis (1940-1941) 157-172. DE ESSENTIA GRATIAE 805 naturae (3 p., q. 23, a. 1). Unde divina filiatio adoptiva necessario supponit participationem divinae naturae et in ea fundatur; non tamen necessario sequitur ab ea, cum possit contingere ut eiusmodi participatio divinae naturae conferatur alicui naturae quae pertineat ad ipsum filium Dei naturalem, ut fit in humanitate Christi, in quo casu ipsa naturalis filiatio eiusdem personae reddit impossibilem effectum filiationis adoptivae.66 Sensus igitur nostrae quaestionis est: Primo, utrum for­ malis, immediatus ac primarius effectus gratiae sanctificantis sit physica, formalis et analogica participatio divinae naturae. Secundo, utrum filiatio adoptiva sit formalis, immediatus ac secundarius ef­ fectus eiusdem gratiae, in illo priori fundatus. 806. II. ERRORES ET OPINIONES. 807. Quoad participationem divinae naturae. Primo occurrit quaedam mystico-pantheistica conceptio participationis divinae naturae, a Magisterio damnata, iuxta quam anima veluti transforma­ tur in ipsam divinam essentiam. Quod quidem, si intelligatur physice (ut ver­ ba sonant), solvit omne vinculum inter gratiam creatam et participationem divinae naturae, imo ipsi gratiae existentiae vix locum relinquit; ageretur nempe de physica, formali et univoca participatione divinae naturae, in ter­ minis superius adhibitis (n. 805). Id sonant plures propositiones tum mystici Echardi (t 1327), damnatas a loanne XXII a. 1329, tum quietistae Michaelis Molinos (t 1696), damnatas ab Innocentio XI a. 1687.67 66 Id contingeret etiam in hypothesi Incarnationis Patris aut Spiritus S., quia, quamvis non sint filii, tamen non sunt personae extraneae et in humanitate assumpta ius haberent ad haereditatem, imo eorum essentia divina est ipsa haereditas seu beatifica visio. Etiam in humanis moribus, non solum filii naturales, sed etiam parentes et fratres nequeunt adoptari, ob defectum extraneitatis. 67 Echardus: «Nos transformamur totaliter in Deum et convertimur in eum; simili modo sicut in sacramento panis convertitur in corpus Christi, sic ego convertor in eum, quod ipse operatur me suum esse unum, non simile. Per viventem Deum verum est, quod ibi nulla est distinctio...—Quidquid proprium est divinae naturae, hoc totum proprium est homini iusto et divino; propter hoc iste homo operatur, quidquid Deus operatur, et creavit una cum Deo caelum et terram, et est generator Verbi aeterni, et Deus sine tali homine nesciret quidquam facere» (Denz. 960, 963; cf. alias duas propositiones, ibid. 961 sq.). Molinos: «Nihil operando anima se anihilat et ad suum principium redit et ad suam originem, quae est essentia Dei, in qua transformata remanet ac divinizata, et Deus tunc in se ipso remanet; quia tunc non sunt amplius duae res unitae, sed una tantum, et hac ratione Deus vivit et regnat in nobis, et anima seipsam anihilat in esse operativo» (Denz. 2205; cf. alias propositiones ibidem 2201-2204). Haec, si stricte ac physice intelligantur, sonant verum pantheismum, et participatio­ nem divinae naturae exhibent ut physicam, formalem et univocam, ut dictum est. Atta­ men, verisimilius intelligenda sunt in solo sensu morali sive mystico, seu de completa unitate hominis iusti cum Deo non in substantia sed in operatione. Propterea similes expressiones occurrunt etiam apud multos autores mysticos bonae notae, praecipue and- 806 DE GRATIA Secundo occurrit peregrina quaedam opinio Leonardi Lessii (t 1623),6* qui negat participationem divinae naturae esse formalem effectum ipsius gra­ tiae sanctificantis, imo negat ipsam existentiam participationis divinae naturae tanquam alicuius effectus creati in anima, eam confundens cum altero effectu inhabitationis SS. Trinitatis. Docet nempe proprium effectum gratiae sanctifi­ cantis, physice er in se consideratae, esse per se solam iustificationem, sive sanctificationem, nec in ea gratia contineri ullam participationem divinae na­ turae (et consequenter filiationem adoptivam); hanc autem consistere formaliter in ipsa inhabitatione Spiritus S., non quidem informantis animam sed uniti animae per vinculum ipsius gratiae sanctificantis; quam unionem gratia efficit non propria vi et intrinseca exigentia (nam sic absolute potest consis­ tere cum peccato mortali) sed ex mera ordinatione Dei qui vult ut uterque effectus iustificationis et inhabitationis Spiritus S. simul conveniant et prior sit vinculum et conditio alterius. Ob hanc intimam utriusque unionem, extrinsece a Deo impositam, dici etiam potest gratiam sanctificantem esse causam formalem sive iustificationis sive participationis divinae naturae per inhabi­ tantem Spiritum S., sed prioris effectus est propria, physica ac necessaria causa, alterius vero est veluti conditionalis, moralis nec mecessaria causa. Eidem sententiae suffragium dederunt Petavius? Thomassinus™ et recentius Scheeben,71 Hurter72 et Waffelaert,73 ut patet ex dictis in tractatu De Deo Trino (supra, n. 311), ubi de inhabitatione SS. Trinitatis. 808. Duae praefatae sententiae separant a gratia sanctificante creata effectum participationis divinae naturae, quem tribuunt ipsi gratiae increatae sive Spiritui S., prior quidem sententia supprimen­ do ipsam gratiam creatam, altera vero ei attribuendo tantummodo alium effectum, scilicet iustificationem. Contra quas, communis ac firma doctrina theologorum tenet in ipsa gratia sanctificante inveni­ ri et in ea consistere divinae naturae participationem. Sed in expli­ cando modo, quo gratia continet huiusmodi participationem, tres quiores, quorum plures fuerunt immediati discipuli (Tauler et Suso) vel sequaces Magistri Echardi. Cf. A. Stolz, Théologie der Mystik (1936) 94 sq. De doctrina Echardi (Eckart, Eckhart) et Molinos confer Dictionnaire de théologie catholique et Dictionnaire de spiritualité ad eas voces. 68 De summo bono, 1. 2, c. 1, n. 4.—De perfectionibus moribusque divinis, 1. 12, c. 11 cum appendice. Lessii verba diffuse refert et explicat H. Lennerz, De gratta Re­ demptoris (ed. 2, Romae 1940) 121-125. \ 69 De Trinitate, 1. 8, c. 4-6. 70 De Incarnatione 8. 9 sqq. 71 Dogmatik I, n. 1065-1074: II. n. 832-743. Confer eius controversiam cum T. Granderath in Zeitschrift für katholische Théologie a. 1881, 1883, 1884 (Granderath) et Katholik a. 1883 et 1884 (Scheeben). Scheeben doctrinam fuse exponit et sub luce pro­ testant icae doctrinae crisi subicit E. H. Palmer (protestans), Scheeben's doctrine of di­ vine adoption, Kampen 1953. 72 Theol. dogrn. comp. II, n. 190. 73 In Collationes Brugenses a. 1910-1916 et Ephemerides theologicae Lovanienses a. 1925. proferuntur sententiae, scilicet de participatione morali, vel virtuali, vel formali (non univoca, sed analogica), iuxta divisionem superius traditam (n. 805). Moralem tantum participationem, consistentem in ipsa sanctitate qua homo imitatur et assimilatur sanctitati Dei, docuit praecipue Martinus Ripalda (t 1648; De ente supernatural! VI, disp. 132, sect. 9, n. 105), cui suffra­ gium dederunt Coninch, Esparza, Oviedo, Struggl, Kilber (in suis tractatibus de iustificatione et de gratia). Quorum mens sequenti modo exponi potest: gratia est quidem aliqua qualitas physica, sed in hac praecise ratione non exhibet nec continet participationem divinae naturae; cum autem vi gratiae homo moraliter ac sancte operatur, fit similis sanctitati divinae, ac pro tanto in gratia fundatur moralis participatio naturae sive vitae divinae, eo fere modo quo qui imitatur fidem Abrahae, filius Abrahae dicitur, et qui imitatur malitiam diaboli, filius diaboli vocatur, non scilicet secundum esse sed secun­ dum operari, et ad modum imitationis.74 Ceterum ad hanc sententiam benigne reduci potest tum opinio Morini et aliorum, qui videntur evacuare physicam indolem ipsius gratiae habitualis, hanc concipientes ut aliquid morale, tum opinio Ockam aliorumque Nominalium qui supernaturalitatem gratiae redu­ cunt ad quendam extrinsecum ac moralem valorem (cf. supra, n. 773, 784). Physicam sed virtualem participationem divinae naturae videntur admi­ sisse aliqui theologi, quos reticito nomine commemorat Gonet, gratiam conci­ pientes ut quoddam semen (est enim reapse semen gloriae), participans virtu­ tem, etsi non ipsam essentiam, Divinitatis, sicut semen humanum participat virtutem hominis generantis. Cum tamen huiusmodi comparatio claudicet, eo quod gratia non habet, sicut semen humanum, virtutem ad producendam in anima ipsam physicam naturam generantis sive Dei, sed tantum ad operandum moraliter et sancte, et hoc sensu ad producendam in anima veluti moralem naturam Dei, haec sententia necessario reincidit in praecedentem. Nec aliunde dici potest eos doctores cogitasse gratiam esse virtualem naturae divinae par­ ticipationem, in eo sensu quod participat tantum id quod in Deo est virtua­ liter eminenter; nam sic gratia non differret a rebus naturalibus (cf. supra, n. 805). Physicam ac formalem, utut analogicam, participationem divinae naturae per gratiam, docet communis sententia theologorum. Sicut scilicet homo per substantiam suam naturalem physice ac formaliter, utut analogice, participat divinam naturam secundum quaedam eius attributa (esse, vivere, intelligere), ita per accidens gratiae participat divinam naturam secundum altiora intimaque eius attributa. Attamen, in determinando sub quo praecise attributo vel aspectu divina natura per gratiam participatur, iterum dividuntur theologi in duas sententias. 74 Ripalda: «Gratia participat Deitatem bonitate morali habituali et universali, natu­ rae propria, cui debita est virtus ad omnes et solas operationes moraliter bonas, et repug­ nat operatio moraliter mala, qua scilicet iustus absolute, et simpliciter bonus, et sanctus moraliter constituitur». 808 DE GRATIA 809. Quidam, ut I. Æ Curiel (doctor salmanticensis; t 1609; In 1-2,. q. 110, a. 3, dub. 1, § 5; opus posthumum in quo primo impugnatur sententia thomistarum) et Suarez (t 1617; De gratia, 1. 7, c. 1, n. 24-31, qui sequitur et determinat sententiam Curiel), quos sequuntur plures moderni non thomistae, ut Lennerz et Gonzalez Rivas, docent gratiam esse participationem divinae naturae, non simpliciter et sub omni aspectu, sed sub solo aspectu gradus in­ tellectualitatis, prout nempe est radicale principium intellectionis et volitionis propriae Deo, ita ut homo per gratiam fiat radicaliter capax visionis beatificae et charitatis divinae, prout Deus intelligit et amat seipsum. Ratio est quia attributa entis subsistentis, actus puri et infinitatis, nequeunt sine contradic­ tione communicari per gratiam quae est necessario ens accidentale, non pure actuale et de se finitum.75 Alii vero, et quidem thomistae turmatim, ut Caietanus (In 1-2, q. 110, a. 2), loannes Vincendus Asturicensis (t 1595; op. cit. [supra, in n. 774] 18; quem peculiariter impugnat Suarez), Petrus de Ledesma, Cabrera, Nazarius, Arauxo, Gr. Martinez, loannes a S. Thoma (In 1-2, disp. 22, a. 1, n. 5-13),76 Gonet (De gratia, disp. 2, a. 4), Salmanticenses (De gratia, disp. 4, dub. 4), Billuart, et inter modernos, Gardeil, Hugon, Garrigou-Lagrange (loc. cit. [supra, in n. 803], M. Garcia Fernandez, T. Urdanoz, M. G. Bueno,77 docent gratiam esse participationem naturae divinae simpliciter et sub omni aspectu, seu ipsius ac totius Deitatis, prout est realiter in seipsa, sub simplici unitate complectens omnia intima Dei attributa. Quod autem attinet modum explicandi participationem praefatorum attributorum entis subsistentis, actus puri et infinitatis, quae videntur secun­ dum se imparticipabilia, dividuntur hi doctores in duos opiniones, quae for­ tasse nonnisi verbaliter differunt vel meram subtilem distinctionem involvunt. Nam quidam, ut Caietanus, loannes Vincentius, Ledesma, Martinez et Gonet, simpliciter asserunt gratiam participare naturam divinam etiam secundum illa attributa, imo «etiam formaliter et reduplicative ut infinita est, et actus purus, habetque totam essendi plenitudinem» (Gonet). Alii vero introducunt aliquam distinctionem; et quidem loannes a S. Thoma ait gratiam illa attribua parti­ cipare non subiective sed «obiective», seu participare quidem infinitatem na­ turae divinae, non tamen modo infinito, seu ita ut infinitatem habeat in se et ex parte subiecti; Salmanticenses autem dicunt gratiam participare quidem illa attributa, participatione tamen imitationis, non vero participatione per­ fectae convenientiae, ac ideo illa attributa, quamvis vere ac formaliter parti75 Suarez: «Vera... excellentia gratiae habitualis, propter quam dicitur esse singula­ ris participatio divinae naturae est... quia, cum natura divina sit quaedam intellectualis natura altioris ordinis, quam sit vel esse possit ulla substantia intellectualis creata, ille gradus intellectualitatis, qui est in divina natura, divino quodam et supernatural! modo participatur per habitualem gratiam, quo quidem modo a nulla substantia creata per se ipsam, vel per potentiam sibi naturalem participari potest». 76 Cf. M. Garcia Fernandez, «La gracia como participation de la divina naturaleza en Juan de Santo Tomas y lugar que a este corresponde en la tradiciôn tomista», Ciencia tomista LXX (1946) 209-250; LXXIII (1947) 5-62. 77 «Sobre el constitutivo formal de Dios estrictamente sobrenatural», Ciencia tomista LXXXV (1958) 199-222. DE ESSENTIA GRATIAE 809 cipentur, tamen nequeunt formaliter praedicari de gratia, praecise quia par­ ticipantur tantum per modum imitationis, cuius proprium est deficere ab exemplari. 10. Quoad filiationem adoptivam. Variae sententiae ad tres reduci possunt. Prima sententia docet filiationem adoptivam non esse effectum gratiae, sed alius causae, saltem immediate. Et quidem supradicti mystici (n. 807), Echardus et Molinos, sentiunt eam consequi ex ipsa physica transformatione animae in Oeum™ Lessius™ vero aliique ei consentientes (supra, n. 807) eam attribuunt immediate ipsi Spi­ ritui S. inhabitanti animae, eodem modo ac ipsam participationem divinae naturae in qua adoptio fundatur. Tandem Aureolus90 eam attribuit immediate ipsi virtuti charitatis. Secunda sententia docet filiationem adoptivam esse quidem effectum ipsius gratiae, non tamen formalem, sive ex propria intrin­ seca vi et exigentia, sed ex mero superaddito et extrinseco favore Dei, sine quo gratia hunc effectum non haberet. Pro cuius rei ratio­ ne et ampliori explicatione, Scotus9' et Scotistae dicunt filiationem adoptivam supponere remissionem peccatorum, quam non necessa­ rio secum trahit gratia, de se mere sanctificans seu dignificans, ac ideo praeter gratiam requiri novum Dei favorem, quo gratia fit etiam remissiva ac ideo adoptiva. Ripalda vero*79 82 ait gratiam sanctifi­ 81 80 cantem mere dignificare hominem eumque capacem reddere acci­ piendi haereditatem, non tamen proprie dictum ius conferre, nisi accedat novus Dei favor quo confertur filialis adoptio.83 Tertia et communis sententia docet filiationem adoptivam esse formalem, seu proprium et intrinsecum, gratiae effectum, fluens ex gratia prout est participatio divinae naturae, quamvis secundarium seu impedibilem ob subiecti incapacitatem, ut contingit in humani73 Unde Echardus docet: «Quidquid Deus Pater dedit Filio suo unigenito in hu­ mana natura, hoc totum dedit mihi. Hic nihil excipio, nec unionem nec sanctitatem, sed totum dedit mihi sicut sibi. Quidquid dicit sacra Scriptura de Christo, hoc etiam totum verificatur de omni bono et divino homine» (Denz. 961 sq.). Ex quibus verbis sequeretur non adoptivam sed naturalem ipsam Dei filiationem homini conferri. 79 De perfect, morib. div., 1. 10, c. 11, n. 75. 80 Jn 4 Sent., dist. 17, q. 1, a. 2. 81 In 4 Sent., dist. 16, q. 2. 32 De ente supernaturali, 1. 6, disp. ultima, sect. 10, n. 131-147. ° Ad han vel praecedentem sententiam reducitur opinio G. Philips (loc. cit. [supra, in n. 800]), qui docet gratiam in A. T. caruisse filiatione adoptiva et inhabitatione SS. Trinitatis. tate Christi. Dividuntur tamen theologi in hoc quod thomistae communiter docent filiationem adoptivam esse formalem effectum solius gratiae santificantis, ita ut nequeat de potentia Dei absoluta nisi per gratiam conferri et ab ea resultare;84 suaresiani vero id ne­ gant,85 dicentes filiationem adoptivam esse effectum gratiae con­ gruenter tantum et de potentia Dei ordinata, ita ut non repugnet quominus ea filiatio conferatur immediate et sine gratia, titulo meri beneficii, si nempe Deus vellet alicui conferre ius ad haereditatem gloriae, ita ut tunc filiatio adoptiva consisteret in mera relatione rationis sive extrinseca denominatione, essetque mere iuridica, sicut adoptio inter homines. III. ASSERTIO 1. Formalis, immediatus ac primarius effectus gratiae sanctificantis est physica, formalis et analogica participatio divinae naturae secundum omnia quae sunt Dei propria. Conferri homini veram quandam par­ ticipationem divinae naturae, est de fide definita, saltem a Magiste­ rio ordinario. Eam de facto ac necessario alligari gratiae sanctifican­ ti, ita ut simul ac dependenter ab ea conferatur, et in hoc saltem generali sensu sit eius effectus, est theologice certum, ex his quae docet Magisterium ipsum extraordinarium. Cetera vero quae asse­ runtur, tum de natura nexus inter gratiam et participationem natu­ rae divinae tum de modo istius, libere disputantur. 811. Nota theologica. PROBATUR 1. Ex auctoritate. 812. Magisterium Ecclesiae, Scriptura et Traditio triplici mo­ do factum ipsum participationis divinae naturae in animabus iustis proponunt: Primo nempe implicite in ipsa fiilatione adoptiva, quam expli­ cite asserunt (cf. infra, n. 821-824). Nam omnis filiatio est quaedam relatio fundata in generatione per quam natura communicatur; unde ipsa filiatio adoptiva supponit diminutum quendam modum genera­ tionis, imitans naturalem generationem, qui adoptio dicitur quique supponit in adoptado physicam similitudinem cum natura specifica adoptantis. Huiusmodi autem modus generationis in humanis nequit esse nisi mere extrinsecus et iuridicus, quia ille qui adoptatur iam habet physicam similitudinem cum natura specifica adoptantis; in MCf. Gonet, De gratia, disp. 2, a. 5. F5Cf. Suarez, De gratia, 1. 7, c. 3, n. 16. DE ESSENTIA GRATIAE 811 divina vero adoptione oportet ut, antequam Deus hominem adoptet, ei communicet aliquam physicam similitudinem cum propria ac inti­ ma sua natura, qua homo naturaliter caret (nam homo naturaliter est similis Deo eiusque imago secundum aliqua attributa, ut esse, vivere, intelligere, non vero secundum ipsam intimam Dei naturam) (3 p., q. 21, a. 1). Huiusmodi autem communicatio physicae simili­ tudinis cum intima natura Dei merito dicitur ac vere est quaedam participatio divinae naturae. Unde filiatio adoptiva in divinis neces­ sario supponit et implicite continet participationem divinae naturae. 813. Secundo, participatio divinae naturae proponitur explici­ te aequivalenter in ipsa spirituali generatione, quae formaliter et emphatice exhibetur in fontibus, peculiariter in scriptis loannis (cf. supra, n. 763): «generatio» vel «regeneratio» (Tit. 3. 5; lac. 1. 18; 1 Petr. 1. 3); «semen Dei» (1 Petr. 1. 23; 1 Io. 3. 9); «natus» vel «renatus» (1 Petr. 1. 23; Io. 1. 13; 3. 5; 1 Io. 2. 29; 3. 9; 4. 7; 5. 1, 18); «filius Dei» (Io. 1. 12; 1 Io. 3. 1 sq.; 5. 2; Rom. 8. 16, 17, 21; 9. 8; Ephes. 5. 1). Generatio enim in suo formali con­ ceptu importat communicationem naturae, cum essentialiter defi­ niatur: origo viventis a vivente principio coniuncto in similitudinem naturae. 814. Tertio, participatio divinae naturae proponitur etiam ex­ plicite formaliter in celebri effatu S. Petri «Divinae consortes natu­ rae» necnon in similibus expressionibus non semel occurrentibus apud Patres et in ipso Magisterio, quae ceteroquin ad ea Apostoli verba explicite vel implicite sese referunt, quamvis, independenter ab illis et ab eorum praeciso sensu, suum probativum valorem habeant. 2 Petr. 1. 3 sq.·. «Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae, quae ad vitam et pietatem donata sunt per cognitionem eius; qui vocavit nos propria gloria et virtute, per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae [fréfaç κοινωνοι φύαεως | fugientes eius, quae in mundo est, con­ cupiscentiae corruptionem»86 In hoc textu communiter ac merito 86 Chaîne, J., Les épitres catholiques (éd. 2, Paris 1939) 41-43. De Ambroggi, P., Le épistôle cattoliche di Giacomo, Pietro, Giovanni et Giuda (ed. 2, Torino 1949) 171 sq. Iacono, V., «La παλιγγενεσία in San Paolo e nell’ambiente pagano», Biblica XV <1934) 380-383. g] 9 DE gratia theologi legunt in gratia sanctificante, iam nunc in terris infusa et ante participationem essentiae divinae per beatificam visionem, ha­ beri veram ac physicam participationem divinae naturae. Id suadet tum ipse textus (ίνα γενησθε== ut iam effecti sitis, non «ut efficiamini» ut vertit Vulgata; item άποφυγόντες=postquam fugistis, non vero postquam fugieritis vel fugientes in futuro, ut intelligi potest textus Vulga­ tae);*7 tum generalis contextus Scripturae, seu doctrinae paulinae de nova creatura et ioanninae de spirituali regeneratione;87 88 tum interpretatio Ecclesiae in suo Magisterio et Liturgia, necnon Patrum, theologorum et ipsorum exegetarum, si excipiatur unus vel alter modernus (ut E. Tobac, cui partialiter consentit Van der Meersch), qui, obscuritatem textus fingens vel exaggerans, consortium illud divinae naturae intelligit de beatitudine caelesti, tanquam termino attingendo per bonam vitam, seu per fugam concupiscentiae.89 Unde nec agitur immediate de vita futura (quae est finis praesentis gratiae) nec de mera morali participatione naturae divinae per fugam concupiscentiae (quae est effectus gratiae, vel conditio permanentiae in gratia, vel conditio assecu­ tionis gratiae). divinae naturae participationem indicant, adhibi­ ta frequenter ipsa Petri expressione «consortes divinae naturae» (quidam, ut Augustinus, adhibent minus emphaticam expressionem, 815. Patres90 il» il h 87 Propterea A. Harnack redactionem huius epistolae postponit ad a. 150, quo tem­ pore coneotus participationis Deitatis per hominem peculiariter premebatur in philosophia stoica et neoplatonica. 68 A. Charue scribit: «La formule lapidaire de S. Pierre, divinae consortes naturae, est d’une clarté et d’une audace qui en firent le succès: alors même que les plus beaux textes de S. Paul, voire ceux de S. Jean sur le Corps mystique, sur notre inclusion dans le Christ et dans l'Esprit demeuraient longtemps comme en veilleuse dans la théologie, le texte de la II Petri ne cessa de briller de tout son éclat et d’inspirer les développements du traité de la grâce sanctifiante. D’ailleurs... la doctrine paulinienne et johannique, aujourd’hui mieux connue, interprète justement la pensée du chef des apôtres. Pour celui-ci aussi, la puissance divine nous atteint, en fait, par l’intermédiaire de Jésus et c’est l’intime connaissance que nous avons de Jésus qui est le principe de la vraie foi» (La Sainte Bible [éd. Pirot-Clamer, XII, Paris 1946] 484 sq.). Idem fere ait P. Bonnetain, art. cil. (supra, in n. 763), 11-03, adnotans contra Tobac, nullam adesse rationem minuendi vim illius textus. 89 Tobac: «Le texte... est obscur et le sens n’en est pas définitivement fixé... Dans ce texte, on nous rappelle les dons déjà reçus [’Omnia nobis quae ad vitam et pietatem’] et les dons plus précieux et plux grands dont les premiers sont les gages [’Efficiamini divinae consones naturae’]... La participation de la nature divine est un terme qu’il faut atteindre en fuyant la corruption de la convoitise mondaine. Mais l’auteur nous propose-t-il II1II cette communion de vie comme une fin déjà en cette vie, ou comme un but à poursui­ vre pour l’autre vie? Le ’consortium divinae naturae’ serait alors une formule équivalente au ’règne éternel de notre Seigneur et Sauveur Jésus-Christ’ proposé au v. 11 comme terme et récompense de notre vie morale. La même idée se rencontre II, 20, et semble corroborer cette dernière interprétation» (art. cit. [supra, in n. 763] «Grâce» 339 sq.). Van der Meersch idem fere ’’ ' repetit, ceteroquin remittens ad Tobac (ar. cit. [supra, in n. 756] 1563). 90 Confer bibliographiam supra, n. 765. DE ESSENTJA GRATIAE 813 apud posteriores theologos frequentissimam, «participes divinae na­ turae»), ac inde implicite (nonnumquam etiam explicite) alludentes ad textum apostoli (Athanasius: «Ut docet Petrus»; Ambrosius: «Quemadmodum Petrus dixit»). Eundem prorsus conceptum Patres exhibent, sub sequenti triplici aequivalenti expressione: «Assimilatio cum Deo» (Clemens Alex., Basilius, Am­ brosius, Pseudo-Dionysius Areop.); ad quam refer etiam quae dicunt de ima­ gine Dei (cf. supra, n. 804). «Habere formam Dei» (Clemens Alex.); ad quam refer etiam quae frequenter dicunt de nova forma (cf. supra, n. 765). «Deificatio» ( θείωσις vel «fieri deum», «esse deum»; Clemens Alex., Basilius, Au­ gustinus, Cyrillus Alex., Pseudo-Dionysius Areop.).91 Huiusmodi deificationem apprime distinguunt ab obiectiva illa ac universali deificatione qua hu­ manitas elevata est per Incarnationem Verbi (Augustinus, Epist. 140. 4. 10 et De Gen. ad litt. 6. 24, 35; Ambrosius, Hexaem. 6. 8. 47; Cyrillus Alex., Torn, pasch. 10). Ex hoc autem quod Clemens Alex, inducit auctoritatem pagani Heracliti de hominis deificatione, non sequitur eum cogitare de mera naturali deificatione, seu imagine Creatoris in creatura, nam ipse vicissim solet ex fine apologetico praestare philosophis paganis conceptus ipsos Chris­ tianos.92 Huiusmodi naturae divinae participationem Patres intime connectunt cum ipsa gratia creata iustificante, ut patet ex ipso imme­ diato contextu variorum locorum, ita ut iuxta eorum mentem ea sit formalis effectus ipsius gratiae, non vero Spiritus S., quamquam saepe a Patribus graecis effectus deificationis tribuatur inhabitatio­ ni Spiritus S., translata attributione ab ipso effectu gratiae ad eius causam; unde Augustinus mentem aliorum exprimit, cum ait homi­ nes «ex gratia deificari» et Deum «iustificando, filios Dei facere».93 Praeterea, Patres huiusmodi participationem divinae naturae nequaquam intelligunt in solo sensu morali imitationis vitae sanc­ tae, sed in sensu physico alicuius realitatis sive formae inhaerentis ipsi animae, quae sit causa vitae sanctae. Id implicant tot expressio­ nes de consortio divinae naturae, assimilatione cum Deo, forma Dei, 91 De discrimine inter Patres et theologos scholasticos in eorum consideratione huius participationis divinae naturae, disserit Stolz, op. cit. (supra, in n. 804) 68-73. Huiusmodi tamen discrimen non est exaggerandum nec indebite premendum; nam ex ipsa compa­ ratione inter utrumque modum considerandi, apparet alterum esse prioris legitimam ac linearem continuationem et determinationem. 92 Confer dicta in tractatu De Deo Trino, supra, n. 26, ubi etiam discutitur testi­ monium Heracliti de Logo sive Verbo Divino, quod lustinus pariter intelligit in sensu christiano. 93 Cf. V. Capanaga, «La deificaciôn en la soteriologia agustiniana», Augustinus Ma gister-Communications (Paris 1955) II 745-754. 814 DE GRATIA deificatione, quae magnam ac continuatam exaggerationem redole­ rent, si nonnisi metaphorice sive moraliter intelligerentur. Ceterum nonnisi physice Patres intelligunt ipsam gratiam sanctificantem, cuius praefata participatio divinae naturae est formalis effectus (cf. supra, n. 780), quaeque proinde physice quoque intelligitur, cum formalis effectus non aliud sit quam ipsa forma ut recepta in sublec­ to (cf. supra, n. 804). Augustinus de physica participatione divinae naturae manifesto loquitur cum ex una parte eam assimilât Incarna­ tioni per quam vicissim Deus factus est homo, sicut homo per gra­ tiam factus est deus, et ex alia parte eam opponit participationi per naturalem generationem, dicens nos esse «ex gratia sua deificatos, non de substantia sua natos». 816. Clemens Alex., Paedag. 3. 1: «Homo autem ille, cui Logos cohabitat, non variatur, non fingitur, formam habet Logi, Deo assimilatur...; est enim deus·, deus autem ille fit homo, quoniam Deus vult.** Recte ergo dixit Heraclitus: ’Homines dii, dii homines’» (MG 8. 555 sq.). Athanasius, Epist. 1 ad Serapionem, n. 23: «Hoc autem modo signati [scilicet per gratiam], convenienter divinae naturae consortes reddimur, ut docet Petrus [1 Petr. 1. 4]» (MG 26. 586). Basilius, De Spiritu S. 9. 22: «Hinc [i. e. ex gratia qua anima Spiritum S. fert ab eoque illustratur, provenit] similitudo cum Deo et quo nihil subli­ mius expeti potest, hinc est ut deus fias» (MG 32. 110). Ambrosius, De Spiritu S. 1.6. 80: «Per ipsum [Spiritum S.] ad imagi­ nem et similitudinem Dei esse meremur, et per ipsum fit, quemadmodum Petrus apostolus dixit, ut divinae simus consortes naturae» (ML 16. 723). Augustinus, Epist. 140. 4. 10, agens de «gratia Novi Testamenti» quae est «spiritualis nativitas», scribit: «Haec autem adoptio vocatur. Eramus enim aliquid antequam essemus filii Dei, et accepimus beneficium, ut fieremus quod non eramus; sicut qui adoptatur, antequam adoptaretur nondum erat filius eius a quo adoptatur, iam tamen erat qui adoptaretur... Descendit ergo ille [i. e. Verbum Dei] ut nos ascenderemus, et manens in natura sua factus est particeps naturae nostrae, ut nos manentes in natura nostra efficeremur parti­ cipes naturae ipsius» (ML 33. 542). Enarr. in psal. 49. 2: «Manifestum est ergo, quia homines dixit deos [Psal. 49. 1; 81. 1, 6], ex gratia sua deificatos, non de substantia sua natos. Ille enim iustificat, qui per semetipsum non ex alio iustus est; et ille deificat, qui per semetipsum non alterius participatione Deus est. Qui autem iustificat, ipse deificat, quia iustificando, filios Dei facit. ’Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri’. Si filii Dei facti sumus, et dii facti sumus; sed hoc gratiae est adoptantis, non naturae generantis» (CCL 38. 575 sq.). Cyrillus Alex., In Io evang. 1. 13: «[Spiritus S.] Deus est, et ex Deo 94 Corpus Berolinense vertit: «quia vult idem ac Deus». c® DE ESSENTIA GRATIAE secundum naturam Spiritus; cuius participatione per fidem in Christum dona­ ti, et naturae divinae participes efficimur, et ex Deo nati esse dicimur, et eam ob rem dii nuncupamur, non gratia solum ad supernaturalem gloriam evecti, sed quo iam Deum in nobis habitantem atque diversantem habeamus» (MG 73. 158). Leo M., Serm. 21.3: «Agnosce, o Christiane, dignitatem tuam, et divinae consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redi­ re» (ML 54. 192). Pseudo-Dionysius Areopagita, De eccles. hier. 1. 3: «Haec salus iis qui salvantur nonnisi iam deificatis potest obtingere. Est autem haec deificatio [θείωσις], Dei quaedam, quoad fieri potest, assimilatio unioque·» (MG 3. 375).95 quoque in suis documentis eundem effectum participationis divinae naturae occasionaliter indicat, adhibita ipsa S. Petri expressione. Conc. quidem Trid. de ea silet, utpote quae necessario includatur in ipsa filiatione adoptiva quam explicite pro­ ponit (cf. infra, n. 822). Pius V vero in sua condemnatione doctri­ nae Bail bis refert «consortium divinae naturae» (Denz. 1921, 1942), indicans id fieri per «gratiam aliquam animae infusam, qua adoptatur homo in filium Dei et secundum interiorem hominem renovatur ac divinae naturae consors efficitur, ut, sic per Spiritum Sanctum renovatus, deinceps bene vivere et Dei mandata oboedire possit». Eundem effectum indicant Leo XIII, Encycl. «Divinum illud» 9 maii 1897 (ASS XXIX [1896-971 652), et Pius XII, En­ cycl. «Mystici Corporis» 29 iun. 1943, aiens: «At si, Verbum ’semetipsum exinanivit, formam servi accipiens’ [Phil. 2. 71, hoc ea quoque de causa egit, ut suos secundum carnem fratres consortes faceret divinae naturae [cf. 2 Petr. 1.4], cum in terrestri exilio per sanctitatis effectricem gratiam, tum in caelesti patria per sempiter­ nam assequendam beatitatem» (AAS XXXV [1943] 214). In his documentis participatio divinae naturae exhibetur ut im­ mediatus effectus ipsius gratiae, non vero Spiritus S., qui effertur ut causa ipsius gratiae, et ut quid physicum, non mere morale sive con­ sistens in bona vita, quae effertur ut aliquid consequens ad consor­ tium divinae naturae. Unde supradicta sententia sive Lessii sive Ripalda non videtur sufficienter congruere cum doctrina Magisterii. 817. Magisterium 95 Alios etiam textus collectos habes apud Rouet de Journel, Enchiridion patristicum, in indice theologico, n. 358 (ubi de gratia habituali) et M. J. Scheeben-L. Atzberger, Handbuch der katholischen Dogmatik IV (1903) 46 sqq. 816 DE GRATIA Liturgia eundem effectum non semel exprimit, illum coniungens cum mysterio Incarnationis, quo Deus factus est homo, ut homo fieret deus. Ordo Missae: «Da nobis per huius aquae et vini mysterium eius divinitatis esse con­ sortes, qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps». Secreta Dom. 4 post Pascha: «Deus, qui nos, per huius sacrificii veneranda commercia, unius summae divinitatis participes effecisti». Praefatio Ascensionis: «Ut nos divi­ nitatis suae tribueret esse participes». Officium SS. Sacramenti: «Unigenitus siquidem Dei Filius, suae divinitatis volens nos esse participes, naturam nos­ tram sumpsit, ut homines deos faceret, factus homo». PROBATUR 2. I» II I» Ex ratione theologica. 818. Participatio divinae naturae nequit consistere in praesentia Deita­ tis transformantis animam, ut docetur in mysticismo Echardi et Molinos, nam ob simplicitatem et immutabilitatem suae essentiae, Deus .non potest esse intrinseca forma animae nec cum ea quomodolibet commisceri, unde praefatus mysticismus logice ruit in pantheismum. Nec potest consistere in praesentia Deitatis, mere adhaerentis seu inhabitantis in anima, ut docetur a Lessio, nam, ex una parte Deus non aliter esse potest praesens animae quam ratione alicuius effectus in ea producti, adeoque, in hoc casu, ratione effectus gratiae (cf. sup­ ra, n. 323, ubi de inhabitatione SS. Trinitatis), quae quidem iam in se conti­ net participationem Deitatis, ut mox explicabitur, et ex alia parte, admissa quomodolibet praesentia Deitatis, sive sine gratia, sive per contingens vincu­ lum gratiae, ut ponit Lessius, haec ipsa praesentia nequit habere rationem participationis naturae divinae, quia per eam Divinitas mere adiacet animae nec eam informat intrinsece, ut requirit ipsa ratio participationis, informatio­ nis, assimilationis, deificationis, sub qua fontes fidei describunt consortium divinae naturae. E converso in ipsa gratia sanctificante nihil desideratur quomi­ nus ipsa dicatur et sit vera participatio divinae naturae, et quidem physica et formalis, quamvis analogica. Nam, ut ex ipsis fontibus fidei probatum est supra (n. 762-766, 780 sq.), gratia sanctificans est aliquis effectus intrinsecus, permanens et physicus, a Deo pro­ ductus in anima (imo probabilius est verus habitus entitativus, affi­ ciens ac disponens essentiam animae). lamvero, omnis effectus im­ portat aliquam participationem naturae causae, ut patet de ipsa naturali essentia animae quae est participatio naturae Dei secundum aliqua attributa (ut esse, vivere et intelligere), ratione cuius dicitur facta ad imaginem et similitudinem Dei. Ergo gratia importat neces­ sario aliquam intrinsecam ac physicam participationem naturae Dei. Attamen, gratia non est quomodolibet effectus Dei, sed talis qui essentialiter superet omnes res naturales; unde ipsa importat pecu­ liarem participationem naturae Dei, prout Deus est et prout nihil habet commune cum rebus creatis naturalibus, secus ipsa gratia non DE ESSENTIA GRATIAE 817 differret essentialiter ab aliis rebus creatis nec esset essentialiter supernaturalis. Unde frustra aliquis cum Ripalda recurreret ad moralem quandam ac metaphoricam participationem naturae divinae, consistentem in sanctitate vitae, tum quia divina participatio iam invenitur physice in ipsa gratia, ex qua ceteroquin procedit sanctitas vitae mediantibus virtutibus, tum quia in huius­ modi sanctitate non participatur nisi unus aspectus naturae Dei, quae amplius patet, et quidem aspectus tantum operativus, qui supponit ipsum aspectum entitativum, in quo natura consistit et ex quo fluit ipsa sanctitas divinarum operationum. Huiusmodi autem physica participatio naturae divinae in gratia, est necessario formalis, nec potest fingi in ea aliquod genus partici­ pationis virtualis. Nam, ut notavimus supra (n. 805), duplici modo cogitari potest aliquid participare virtualiter id quod est formaliter in alio, vel scilicet eo modo quo semen participat perfectionem gene­ rantis, quatenus habet a generante virtutem (non formam) ad pro­ ducendum aliquid simile illi, seu habens eandem formam; vel eo modo quo creaturae dici possunt participare virtualiter naturam vel attributa divina, quatenus in suis ipsis perfectionibus, quas formaliter habent, continetur aliquid quod virtualiter et eminenter est in Deo. lamvero, gratia nequit dici virtualis participatio naturae divi­ nae primo modo, seu ad modum seminis, quia nequit in homine producere naturam divinam quae est improducibilis, quamvis recte dicatur semen gloriae, saltem moraliter. Nec etiam gratia dici potest virtualis participatio altero modo, secus non differret ab aliis entibus creatis nec esset participatio naturae divinae ut in se est et in sua eminentia et intimitate. Relinquitur ergo ut gratia sit physica ac formalis participatio divinae naturae, non tamen univoca sed mere anaogica, ut patet tum ex eo quod nihil potest univoce convenire cum Deo (nequidem substantia naturalis in sua propria ratione) ob divinam simplicitatem, tum ex eo quod gratia est accidens dum natura divina est substantia, tum ex ipsa ratione participationis, seu partialis communicationis, quae implicat imperfectum modum habendi eandem perfectionem. 819. Quod autem attinet modum quo gratia analogice participat divi­ nam naturam, seu sub quo attributo vel aspectu divina natura in gratia parti­ cipetur, quamvis id determinate intelligi et explicari non possit, cum agatur de mysterio non minus obscuro quam ipsa Dei intima natura cuius participatio confertur per gratiam, tamen eligenda omnino videtur altera supradicta sen- 818 DE GRATIA tentia thomistarum, iuxta quam gratta est participatio divinae naturae sim­ pliciter et sub omni aspectu. Id enim videtur necessaria sequela eius quod ah omnibus theologis admittitur, quod scilicet gratia est participatio ipsius inti­ mae naturae divinae vel, si placet, naturae divinae quatenus divina est. Haec enim ratio est una et simplex, nec scindi potest in plura attributa vel aspectus (puta entitatis, intellectualitatis, purae actualitatis, infinitatis), quorum unum sine altero participetur, secus non ipsa participatur secundum quod est ipsa. Ratio autem quare divinae perfectiones (ut ens, vivere, intelligere) distincte ac separatim in rebus naturalibus participentur, est praecise quia huiusmodi perfectiones qua tales non sunt ipsa intima ac propria natura Dei: non enim haec est esse, vivere, intelligere, unum sive absolutum, trinum sive relativum, aut haec omnia simul et acervatim, etiam prout sunt entitates infinitae ac purae actualitatis, sed intima ac propria Dei natura est aliquid quod omnibus illis substernitur omniaque transcendit ac formaliter identificat id unam simplicem ac puram rationem, quae nequit ullo determinato con­ ceptu a nobis exprimi quamque mero Deitatis nomine circumloquimur. Et haec est ipsa divina et infinita ratio quae in gratia sanctificante participatur,, quamvis modo tantum analogico ac finito, qui est de ipsa ratione tum parti­ cipationis tum accidentis, qualis est illa gratia. Cum autem obicitur naturam divinam non posse participari in gratia accidentali ac finita secundum attributa entis subsistentis, actus puri et infini­ tatis, et oppositum involvere contradictionem, committitur quidam illogismus. quia nequaquam praedicatur finitum et infinitum de eodem secundum idem, sed infinitas se habet ex parte obiecti quod participatur, finitas vero ex parte subiecti participantis. Et ita non repugnat infinitum finito modo participari; sic magna fabrica, integre quidem et secundum totam suam magnitudinem er in quantum magna, ab oculo videtur, modo tamen parvo et ut reducta ad parvas oculi proportiones, et pariter species intelligibilis, sub limitato modo accidentis, repraesentat ipsam substantiam alicuius rei intellectae, in quantum substantia est, ita ut substantia ad modum accidentis participetur, et iterum ipsum attributum intellectualitatis divinae, quod est ipsa Dei substantia eaque infinita, nec aliter quam ut substantia infinita considerari ac participari potest (cum secus non sit ipsum), tamen in homine participatur in quadam finita realitate, tum substantiali (rationali natura hominis) tum etiam accidentali (intellectu et intellectione, distinctis a substantia hominis). ASSERTIO 2. Filiatio adoptiva est formalis, immediatus ac se­ cundarius effectus eiusdem gratiae sanctificantis, resultans ad mo­ dum unius cum ipso priori effectu participationis divinae naturae. % Conferri homini veram Dei filiationem, adoptivam, est de fide definita a Conc. Trid. Eam de facto ac ne­ cessario connecti cum ipsa gratia et in hoc saltem generali sensu esse eius formalem effectum, est theologice certum ex Conc. Trid. aliis­ que Magisterii documentis. Eam esse proprie ac immediate forma­ lem effectus ipsius gratiae, est disputabile. 820. Nota theologica. DE ESSENTIA GRATIAE PROBATUR 1. 819 Ex auctoritate. 821. Magisterium Ecclesiae, Scriptura et Traditio triplici mo­ ! i ■ do factum ipsum filiationis adoptivae in animabus iustis proponunt, non secus ac dictum est de participatione divinae naturae. Primo scilicet implicite in ipsa hac divinae naturae participatio­ ne, de qua supra. Quamvis enim conformitas in natura non necessa­ rio importet filiationem, ut patet de Patre et Spiritu S. in divinis et de uxore in humanis, tamen modus quo ea divinae naturae parti­ cipatio describitur, praecipue tanquam participatio assimilativa (supra, n. 815 sq.), suggerit processum generationis ac ideo filiatio­ nis, cum generatio sit processio formaliter assimilativa. Propterea, nonnumquam in fontibus uterque effectus ad modum unius proponitur (cf. Augustinum, Cyrillum Alex., Pium V, supra relatos in n. 816 sq. et alia testimonia hic infra). Secundo, filiatio adoptiva proponitur explicite aequivalenter in ipsa spirituali generatione, quae explicite et emphatice asseritur (cf. supra, n. 813); nam generatio est fundamentum ex quo necessa­ rio oritur relatio filiationis. Propterea uterque effectus ad modum unius in fontibus exhibetur (cf. textus cit. infra). Tertio, filiatio adoptiva proponitur etiam explicite formaliter sub expressionibus «heres Dei», («heres vitae aeternae», «coheres Christi»), «filius Dei», imo «filius adoptivus» («adoptio filiorum»), quae sunt tot paulinae voces a Patribus et Magisterio repetitae. Huiusmodi adoptiva filiatio exhibetur tanquam imago et imitatio naturalis filiationis Verbi, non secus ac ipsa participatio divinae naturae: Verbum scilicet factus est homo ut nos fieremus filii Dei adoptivi (Patres passim post ipsum Apostolum, Rom. 8. 29). Eadem adoptiva filiatio exhibetur ut intime colligata cum gratia sanctifican­ te, tanquam eius fundamento; inde dicitur fieri «per gratiam» (Conc. Trid., Pius V, Athanasius, Cyrillus Alex., Augustinus: «Fi­ lius per gratiam», «lustificando, filios Dei facit»; «Spiritualis nati­ vitas adoptio vocatur») ac ideo vocatur «adoptionis gratia» (Catech. Conc. Trid., Liturgia in Sabbato Sancto) et «gratia filiorum» (Am­ brosius). doctrinam exhibet praecipue Conc. Trid. In sess. 5, can. 5, ait «per lesu Christi Domini nostri gratiam, quae in baptismate confertur... [nos] Deo dilectos filios effectos esse, ’here­ des quidem Dei, coheredes autem Christi’ [Rom. 8. 17]» (Denz. 822. Magisterii 820 de gratia 1515); sess. 6, cap. 4, ait «iustificationem impii... esse translationem ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adae, in statum gra­ tiae et ’adoptionis filiorum’ [Rom. 8. 15] Dei, per secundum Adam lesum Christum» (Denz. 1524); ibid., cap. 7, ait «iustificationem [esse]... renovationem interioris hominis per voluntariam suscep­ tionem gratiae et donorum, unde homo ex iniusto fit iustus et ex inimico amicus, ut sit ’heres secundum spem vitae aeternae’ [Tit. 3. 7]» (Denz. 1528). Pariter, Catecbismus Conc. Trid. loquitur de «adoptionis gratia» (p. 1, c. 4, n. 5). Pius V ait quod per «gratiam aliquam animae infusam... adoptatur homo in filium Dei» (supra, n. 817). Pius XII ait Spiritum S. «nos adoptivos Dei filios effecis­ se» (Encycl. «Mystici Corporis», n. 54). Etiam in Liturgia emphatica mentio occurrit eiusdem gratiae adoptionis. In Sabbato Sancto, oratio post tertiam prophetiam: «Deus, fidelium Pater summe, qui in toto orbe terrarum promissionis tuae filios diffusa adoptionis gratia multiplicas»; oratio in benedictione fontis: «Ad recreandos novos popu­ los, quos tibi fons baptismatis parturit, Spiritum adoptionis emitte». Praefatio Pentecostes·. «Promissum Spiritum S. in filios adoptionis effudit». In Scriptura expressio «filius Dei» occurrit frequenter tum apud Paulum tum apud loannem (cf. supra, n. 813), altera vero ac plenior expressio «filius adoptivus» vel «adoptio filiorum» (necnon «heres, coheres») est eminenter paulina.96 823. Rom. 8. 14-17, 29: «Quicumque enim Spiritu Dei aguntur ii sunt filii Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus: Abba, Pater. Ipse enim Spi­ ritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi... Quos praes­ civit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui» (cf. 8. 23; 9. 4); Gal. 4. 4-7. idem fere repetitur;97 Ephes. 1. 5: «Praedestinavit nos 96 Nomen «filius Dei» per se solum non necessario ostendit filiationem adoptivam per gratiam, cum in antiquo saltem testamento dicatur de toto populo hebraico (Exod. 4. 22 sq.; Deut. 26. 19; 28. 1; 32. 6), de omni rege Israel (2 Reg. 7. 14) et de Davide (Psal. 88. 28), in sensu mere iuridico sive theocratico; quo sensu etiam a S. Paulo accipitur probabiliter «adoptio filiorum» dicta de populo hebraico (Rom. 9. 4). Attamen, nomen illud accipit determinatum sensum interioris ac proprie dictae adoptionis ex toto contextu ct peculiariter ex eo quod christianus dicitur heres vitae aeternae et coheres Christi, seu habens idem ius ac Filius naturalis. 97 De praeciso sensu utriusque textus Rom. et Gal. diffuse disserit Zedda, loc. cit. (supra, in n. 803), breviter vero A. Duprez, «Note sur le rôle de l’Esprit Saint dans la filiation du chrétien», Recherches de science religieuse LU (1964) 421-431. Confer etiam A. Roosen, «Testimonium Spiritus (Rom. 8. 16)», Verbum Domini XXVIII (1950) 214-226. DE ESSENTIA GRATIAE 821 in adoptionem filiorum per lesum Christum»; Tit. 3. 7: «Ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae». Ceterum, ipse Christus id totum compendio tradidit cum nos docuit orare: «Pater noster, qui es in caelis» (Mat. 6. 9). frequenter hunc adoptionis effectum indicant, et quidem una simul cum effectibus generationis et participationis divi­ nae naturae, illum, non minus quam istos, intime connectentes cum gratia sanctificante, ut immediata causa et fundamento. 824. Patres98 Athanasius, Adv. Arian., orat. 2. 59: «Haec est autem Dei benignitas, quod quorum effector est, horum etiam pater gratia postea fiat... Quod ut fieret, Verbum caro factum est, ut hominem ad divinitatem recipiendam idoneum redderet» (MG 26. 271 sq.). Cyrillus Hier., Catech. 5. 14: «Non per naturam habes, sed per adop­ tionem, filii appellationem consequeris» (MG 33. 446). Ambrosius, De fide 5. 7. 90: «Deus [homines]... per Filium adsciscit in gratiam filiorum, ut quemadmodum per imaginem ad imaginem sumus, sic per generationem Filii in adoptionem vocemur» (ML 16. 694). Chrysostomus, In Mat., hom. 2. 2: «Filius Dei sine principio existentis se filium Davidis audire passus est, ut te faceret Dei filium: passus est se pa­ trem habere servum, ut tibi servo patrem faceret Dominum» (MG 57. 25). Augustinus, De civ. Dei 21. 15: «Unicus enim natura Dei filius propter nos misericordia factus est hominis filius, ut nos, natura filii hominis, filii Dei per illum gratia fieremus... Sicut enim per unum hominem peccantem in hoc tam grave malum devenimus, ita per unum hominem eundemque Deum iustificantem ad illud bonum tam sublime veniemus» (CCL 48. 781). Epist. 140. 4. 10, et Enarr. in psal. 49. 2, cit. supra, in n. 816. Cyrillus Alex., In Io. 1. 12: «Igitur ad dignitatem supernaturalem ascendimus propter Christum, verumtamen non sicut ille, nullo plane discri­ mine nos quoque futuri sumus Dei filii, sed ad eius similitudinem, per gra­ tiam nimirum, qua illum imitando repraesentamus. Est enim verus ille Filius, existens a Patre, sed nos eius benignitate adoptivi, gratiae loco id accipientes» (MG 73. 154)." 825. PROBATUR 2. Ex ratione theologica. Ut constat ex dictis supra (n. 805), ad rationem propriae dictae filiationis adoptivae divinae requiritur ac sufficit ut homo assimiletur Deo, seu participet naturam divinam, participatione quam antecedenter ac naturaliter non habet quaeque confertur per gratiam sanctificantem. Nam, quamvis in humanis ipsa assimilatio in natura 98 Confer bibliographiam supra, n. 765. "Alios etiam textus collectos habes apud Rouet de Journel, Enchiridion patristicum, in indice theologico, n. 359 (ubi de gratia habituali). DE GRATIA S22 non sufficiat ad constituendam adoptionem, sed insuper requiratur electio adoptantis qua constituitur iuridica adoptio, eo quod prae­ fata assimilatio non confertur ab adoptante sed praesupponitur in natura, in divina adoptione assimilatio cum natura divina confertur ab ipso Deo, per participationem divinae naturae ope gratiae sancti­ ficantis, ac ideo implicat in se ipsum actum electionis adoptivae: non enim intelligeretur quare Deus communicet homini participatio­ nem divinae naturae in similitudinem generationis naturalis ex qua necessario fluit naturalis filiatio, nisi eo ipso velit eidem communi­ care filiationem adoptivam in similitudinem ipsius naturalis filiatio­ nis. Sicut igitur ex generatione naturali necessario fluit naturalis filiatio, ita ex generatione spirituali, per quam ope gratiae communi­ catur participatio divinae naturae, necessario fluit aliqua filiatio, quae nonnisi adoptiva esse potest, cum fundetur non in ipsa subs­ tantia divina, sed in aliquo accidente, seu gratia participativa subs­ tantiae divinae. Quapropter ex gratia sanctificante, ut explicante in anima pri­ marium suum ac inseparabilem formalem effectum participationis divinae naturae, immediate fluit filiatio adoptiva, tanquam formalis pariter ac immediatus eius effectus, quamvis secundarius, utpote subsequens ex illo priori, et separabilis, ratione inhabilitatis subiecti, ut contingit in humanitate Christi. I Ex his sequitur, contra supradictam sententiam aliquorum theologorum, filiationem adoptivam non esse formalem effectum Spiritus S. (contra Lessium), nam praesentia Spiritus S. non communicat participationem divinae naturae nisi per effectum gratiae receptum in anima; neque effectum ipsius virtutis charitatis (contra Aureolum), nam antecedenter ad hanc virtutem, qua fit participatio divini amoris, iam intelligitur facta participatio divinae natu­ rae, ut natura est, in cuius quidem generatione filiatio fundatur; neque effec­ tum extrinseci ac superadditi favoris Dei (contra Scotum et Ripalda), nam ipsa gratia ex sua intrinseca exigentia, prout est participatio divinae naturae, petit divinam adoptionem. Pariter sequitur (contra Suarez) adoptionem esse intrinsecum ac proprium effectum solius gratiae sanctificantis, ita ut repugnet Deum hominem adoptare per meram electionem, seu quin prius infundat gratiam tanquam participationem divinae naturae, nam adoptio necessario supponit assimilationem adoptati in natura adoptantis, quae quidem assimila­ tio consistit in ipsa gratia ut est participatio divinae naturae; nec valet obicere quod Deus posset de potentia absoluta denegare gloriam habenti gratiam, in quo casu iste non esset filius adoptivus cum careret hereditate gloriae, nam, dato nec concesso quod id fieri posset (saltem enim repugnaret iustitiae divi­ nae, ac ideo potentiae ordinatae, denegare hereditatem habenti ius ad illam), » DE ESSENTIA GRATIAE 823- ille haberet ius ad hereditatem, seu hereditatem in iure, quod sufficit ad ratio­ nem filiationis adoptivae, etsi ex aliqua causa careret hereditate in re. 826. Ex dictis duo corollaria sequuntu: Primo, ex parte suae essentiae considerata, omnis filiatio adoptiva, tam humana quam divina, comparatur ad filiationem naturalem, ut aliquid diminutum et similitudinarium, seu ut aliquid accidentale ac superveniens naturae, quod imitatur, quantum fieri potest, filiationem naturalem ac simpliciter dictam, fundatam in vera generatione sive processione substantiae. In huius­ modi autem imitatione, magnum est discrimen inter humanam et divinam adoptionem. Nam, cum humana adoptio praesupponat in adoptato naturalem similitudinem cum adoptante, ipsa consistit in mero actu voluntatis sive electionis quo iura hereditaria conferuntur, ac ideo est ens non physicum sed morale ac iuridicum, consistens formaliter in relatione rationis, sive extrin­ seca denominatione, fundata in illo actu voluntatis. E contra, adoptio divina non praesupponit sed ponit similitudinem cum adoptante, per infusionem gratiae ut participationis divinae naturae (3. p., q. 23, a. 1), ac ideo est ali­ quid intrinsecum et physicum, seu est formaliter aliqua realis relatio, fundata in illa divinae naturae veluti communicatione, ac propterea physice imitatur tum naturalem filiationem tum generationem in qua illa fundatur: unde in humana adoptione adoptatus dici consuevit filius, non vero natus, dum in divina adoptione iustus dicitur tum filius Dei tum natus ex Deo.1 Secundo, ex parte extrinsecae causae considerata, et quidem ex parte causae exemplaris, filiatio nostra adoptiva est physice ac formaliter participata similitudo naturalis filiationis Verbi Dei (2-2, q. 45, a. 6; 3 p., q. 3, a. 8; q. 23, a. 1-4), sub qua ratione ipsa extendit ac determinat generalem partici­ pationem divinae naturae quae habetur immediate per gratiam sanctificantem; iaec naturalis filiationis participatio confertur nobis ab ipso Filio Dei incar­ nato, sed pariformiter praestaretur per Patrem aut Spiritum S., in hypothesi quod una ex his personis incarnaretur. Attenta autem sola causa efficienti, adoptio nobis confertur, non minus quam ipsa gratia in qua fundatur, aequaliter a tota Trinitate, cuius opera ad extra sunt communia et indivisa, ita ut iustus sit proprie filius adoptivus Dei vel communiter SS. Trinitatis, non vero Patris qua talis1 2 cui tamen huiusmodi filiatio potest peculiariter appropiari,3 eo quod sit directa similitudo ipsius naturalis filiationis quae ad solum Patrem refertur, sub qua ratione ipse 1 Praeterea, ut notat S. Thomas (3 p., q. 23, a. 1, ob. 2-3 et ad 2-3), humana adoptio fit ob indigentiam sive defectum naturalis filii, adoptio vero divina procedit ex mera Dei liberalitate et diffusiva bonitate; item, humana adoptio id facit ut adoptatus succedat adoptanti in hereditate, nec aliter hanc accipiat quam succedendo decedenti, dum in divina adoptione hereditas quandocumque et a multis simul obtinetur «sine detrimento Patris semper viventis». 2 3 p., q. 23, a. 2, sed contra: «Cum Deo dicimus ’Pater noster’, hoc pertinet ad totam Trinitatem»; ibid., ad 2 S. Doctor ait quod iustus «est filius totius Trinitatis». 3 Confer dicta superius de trinitaria appropriatione (n. 331-334; item n. 215. 299, 322). DE GRATIA 824 Christus nos docuit Patrem orare (Mat. 6. 9: «Pater noster qui es in caelis»)/ Solet etiam appropriari Spiritui S., tum quia est effectus amoris divini tum quia filiatio peculiariter manifestatur per amorem filii erga patrem; quo sensu Apostolus ait nos «accepisse Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus: Abba, Pater» (Rom. 8. 15; Gal. 4. 6). Unde concludit S. Thomas: «Et ideo adoptio, licet sit communis toti Trinitati, appropriatur tamen Patri ut actori, Filio ut exemplari, Spiritui S. ut imprimenti in nobis huius similitudinem exemplaris» (3 p., q. 23, a. 2, ad 3). QUAESTIO VI. DE VIRTUTIBUS ET DONIS SPIRITUS S. 827. Cum supra, in q. 3 (n. 787), gratiam habitualem distin­ xerimus in entitativam, seu gratiam sanctificantem, et operativam, seu virttues, et in q. 4-5 disseruerimus de priori, logice hic seque­ retur peculiaris tractatio de altera, quae quidem non solum virtutes sed etiam sic dicta dona Spiritus S. complectitur. Nihilominus, deplorabile quoddam divortium inter theologiam dogmaticam et mo­ ralem, pedetemptim post Conc. Trid. usque ad nostra tempora con­ summatum (cf. supra, n. 700), id effecit ut tractatus de gratia, qui per se pertinet ad theologiam moralem, a dogmaticis theologis usur­ paretur et ita a tractatu de virtutibus et donis divelleretur, qui vel totus ad moralistas remissus est vel partialiter a quibusdam dogma­ ticis retinetur, divulsus quidem a tractatu de gratia et tanquam pe­ regrina soboles huc vel illuc locum suum emendicans. Hinc secuta est quaedam confusa ac fragmentaria ratio pertractandi totam hanc materiam de virtutibus et de gratia, semel divulsam a connatural! suo loco in morali parte theologiae, quem illi assignant S. Thomas eiusque commentatores/ Huiusmodi modernorum methodo morem gerentes necnon sco­ pi nostri didactici angustis limitibus constricti, peculiarem de virtu­ tibus ac donis tractationem omittendam duximus, summatim tamen referentes communem theologorum doctrinam, quippe quae non 4 Quidam moderni conantur inire novas vias (seposita quidem via causalitatis effi­ cientis, quae vix sine periculo initetur) ad instaurandam peculiarem ac directam con­ nexionem filiationis adoptivae cum persona Patris, ultra meram rationem appropriationis. Confer v. g. A. Garcia Suarez, «La primera persona trinitaria y la filiaciôn adoptiva», XVIII Semana espanola de teologia 1958 (Madrid 1961) 69-114, et H. P. C. Lyons, «The grace of sonship», Ephemerides theologicae Lovanienses XXVII (1951) 438-466. 5 S. Thomas sequenti modo totam materiam disponit in secunda parte suae Summ Ulli ae Theologicae, qua scientiam moralem comprehendit: 1-2, q. 55-67 de virtutibus in gene­ rali; q. 68 de donis Spiritus S. in generali; q. 69-70 de beatitudinibus et de fructibus qui sunt veluti appendices donorum; q. 109-114 de gratia; 2-2, q. 1-170 de virtutibus et donis in particulari. DE ESSENTIA GRATIAE 825 parum conferat ad complementum dictorum de gratia ipsa sanctifi­ cante, cui virtutes et dona intime conseruntur, necnon ad syntheticum conspectum totius supernaturalis organismi qui in illa gratia radicatur. I. De virtutibus infusis? 828. 1. De harum virtutum existentia, natura et numero. Natura sive indoles virtutis infusae ac supernaturalis intelligitur per comparationem ad virtutem acquisitam sive naturalem, cum qua ipsa analogice convenit, ut dictum est supra de habitu in genere (n. 786). Habitus, sive qualitas difficile mobilis, dividitur in habitum entitativum et habitum operativum (cf. supra, n. 783). In ordine naturali, non datur habitus entitativus in ipsa anima, quia anima in hoc ordine est quid completum nec ideo indiget compleri aut disponi (cf. 1-2, q. 50, a. 1 et 2). Habitus autem operativus, si est bonus seu bene disponens, dicitur virtus, atque dividitur in intellectua­ lem, quae perficit intellectum (scientia, ars, prudentia) estque virtus secun­ dum quid tantum, et non intellectualem, quae perficit appetitum (rationalem, sive voluntatem, et sensitivum) estque virtus simpliciter. Relate autem ad ipsum ultimum finem naturalem, neque intellectus neque voluntas indiget disponi per aliquem habitum sive virtutem, sed utraque facultas naturaliter ac necessario ad illum inclinatur; unde non dantur virtutes theologicae (vel si placet teleologicae) naturales, sed tantum virtutes morales, quae disponunt appetitum relate ad fines particulares sive media ad finem ultimum. Hae au­ tem dividuntur in quatuor, quae dicuntur cardinales, utpote fundamentum ad quod ceterae plurimaeque virtutes reducuntur (tanquam partes subiectivae, vel intégrales, vel potentiates), scilicet prudentiam, quae residet in intellectu eumque inclinat ad recte indicandum secundum regulam morum;67 iustitiam. 6 1-2, q. 65-67 (de virtutibus in generali); In 3 Sent., dist. 33, q. 1, a. 1, 2 et 4; Qu. disp. De virtutibus in communi et De virtutibus cardinalibus. Beraza, B., Tractatus de virtutibus infusis, Bilbao 1929. Bernard, R., «La vertu acquise et la vertu infuse», Vie spirituelle-Suppl. XLII (1935) [25]-[53]. Garrigou-Lagrange, R., De virtutibus theologicis, Torino 1949.—«Les vertus mo­ rales dans la vie intérieure», Vie spirituelle XLI (1934) 225-236. Lanfranco, A., La necessità delle virtù morali infuse seconda S. Tommaso, Casale Monf. 1942. Lennerz, H., De virtutibus theologicis, ed. 4, Romae 1938. Lottin, O., Principes de morale (Louvain 1947) Il 201-225.—Psychologie et mo­ rale aux XII et XIII siècles ΠΙ-2-1 (Louvain 1949) 97-252. Lumbreras, P., De habitibus et virtutibus in communi, Romae 1950. Praeterea con­ fer eiusdem distincta opera de singulis virtutibus. Michel, Λ., «Vertu», Dictionnaire de théologie catholique XV-2 (Paris 1950) 2739-2799. Neveut, E., «Les vertus surnaturelles», Revue apologétique LIX (1934) 395-406. Vignon, H., De virtutibus infusis, Romae 1943. 7 Unde secundum suam essentiam prudentia est virtus intellectualis, ut dictum est, 826 DE GRATIA quae residet in ipsa voluntate eamque disponit ad ius suum unicuique tri­ buendum; fortitudinem, quae residet in appetitu sensitivo irascibili eumque disponit contra timorem ne propter eum homo retrahatur a fine debito; temperantiam, quae residet in appetitu sensitivo concupiscibili eumque dis­ ponit in ordine ad temperandam concupiscentiam sive corporalem delecta­ tionem. 829. In ordine autem supernaturali, homo indiget imprimis habitu ipso entitativo, qui est gratia sanctificans, residens in essen­ tia animae eique conferens veluti ipsum esse supernaturale, quod de se non habet et secundum quod proinde indiget compleri ac disponi. Praeterea, homo indiget compleri ac disponi etiam in faculta­ tibus intellectus et voluntatis relate ad ipsum ultimum finem super­ naturalem, seu Deum secundum suam vitam intimam; nam ad huius­ modi finem homo non est inclinatus, neque naturaliter, ut patet, neque supernaturaliter per ipsam gratiam sanctificantem, quippe quae est habitus mere entitativus, qui non refertur ad operationem sed ad esse. Propterea ei conferuntur virtutes supernaturales atque a Deo directe infusae, cum per actus acquiri non possint (secus ac virtutes naturales), virtutes scilicet theologicae, fides, spes et chari­ tas, quae ab invicem distinguuntur ex obiecto formali, seu ex diver­ so modo respiciendi ipsum Deum: nam fides respicit Deum ut cog­ noscendum, spes Deum ut in futuro possidendum tanquam bonum creaturae, charitas Deum ut simpliciter amandum, seu ut bonum sibi ipsi et in seipso amabile. In statu supernaturali perfecto, qui habetur in caelo, virtuti fidei succedit lumen gloriae, quod tamen non est virtus neque habitus, sed potentia, habens modum habitus (cf. supra, n. 786); virtus spei evanescit in ipsam charitatem, defi­ ciente ipso obiecto non amplius possidendo sed iam possesso; virtus charitatis, indeficienter manens, completur per quendam modum perfectionis, concorditer cum modo perfectionis qui acquiritur ab ipsa gratia sanctificante ex qua ipsa dimanat (cf. supra, n. 801). Quod attinet harum virtutum existentiam atque distinctionem tum inter se tum ab ipsa gratia sanctificante, haec constant ex disputatis in praeceden­ tibus quaestionibus. Existentia gratiae sanctificantis, tanquam realitatis in­ trinsecae ac permanentis in anima est de fide (supra, n. 761); tanquam reali­ tatis physicae, est saltem theologice certa (n. 775); tanquam veri ac proprie sed simul est virtus moralis ac simpliciter tum secundum suam materiam sive obiectum, quod est ipse actus appetitus rectus, tum secundum suum principium, quia nempe sup­ ponit rectitudinem voluntatis (1-2, q. 56, a. 2, ad 3; a. 3; q. 57, a. 4). DE ESSENTIA GRATIAE 827 dicti habitus, in sensu philosophico aristotelico, est tantum valde probabilis et a theologis longe communius admissa (n. 775). Existentia virtutis charitatis, tanquam realitatis in anima permanentis, est de fide definita a Conc. Trid. (n. 762); quoad fidem vero ac spem, id est saltem theologice certum; quod autem tres istae virtutes sint habitus in stricto ac philosophico sensu, est sententia longe communior et valde probabilis. Realis distinctio inter tres vir­ tutes fidei, spei et charitatis, est theologice certa (n. 787); realis distinctio fidei et spei a gratia sanctificante est pariter theologice certa (n. 787); realis vero distinctio ipsius charitatis ab eadem gratia, est tantum valde probabilis et longe communius a theologis admissa (n. 791-793). 830. Praeter virtutes theologicas, in hoc eodem supernaturali ordine requiruntur etiam virtutes morales infusae, circa easdem ma­ terias circa quas versantur ipsae virtutes morales naturales et acqui­ sitae, etsi non sub eodem aspectu consideratas. Id contra Henricum Gandavensem, Scotum (In 3 Sent., dist. 36, n. 28), Durandum, Scotistas et Nominales, necnon unum vel alterum theologum moder­ num (nominatim P. de Vooght8 et P. Lottin),9 tenet longe commu­ nior ac probabilior sententia theologorum cum S. Thoma (1-2, q. 63, a. 3). Quae quidem sententia aliquod suffragium obtinet tum a Patribus, no­ minatim Augustino qui ait «quatuor... istas virtutes... per gratiam Dei dari nobis» (Enarr. in psal. 83. 11) et Gregorio M. qui virtutes morales assimilât theologicis in ratione fundamenti totius spiritualis aedificii (In Ezech., hom. 10. 17 sq.: «Mensuretur ergo perfectiorum fidelium vita per quadrum [i. e. per quatuor virtutes cardinales]»), tum a documentis Magisterii, nam Inno­ centius III, agens de controversia theologorum circa effectum Baptismi in parvulis, loquitur de «fide aut caritate aliisque virtutibus» (Denz. 780), Conc. Viennense, dirimens eandem controversiam, loquitur generaliter de «gratia et virtutibus» (quas quidem theologi intelligebant tam theologicas quam mora­ les), Catechismus Conc. Trid. ait gratiae «addi nobilissimum omnium virtu­ tum comitatum» (supra, n. 793), Conc. ipsum Trid., quamvis non referat nominatim nisi tres virtutes theologicas, tamen loquitur generaliter de «sus­ ceptione gratiae et donorum» (supra, n. 793). Ratio autem theologica, quam assignat ipse S. Thomas (1-2, q. 63, a. 3), est quia, sicut per virtutes theologicas homo perficitur supernaturaliter in ordine ad finem, ita oportet ut per virtutes morales infusas perficiatur supernaturaliter in ordine ad media, ut sit proportio inter ordinationem ad finem et ordinationem ad media. Nec dici potest cum praefatis theologis alteram ordinationem sufficienter fieri per virtutes theologicas, nominatim per charitatem, quae actus virtutum, moralium naturalium dirigit ad suum 8 «Y a-t-il des vertus morales infuses?», Ephemerides theologicae Lovanienses X (1933) 232-242. 9 Principes de morale (Louvain 1947) II 219-225. 828 DE GRATIA finem supernaturalem; nam huiusmodi ordinatio est tantum inchoativa, quan­ tum scilicet ad ipsum Deum immediate (ibid., ad 2), necnon extrinseca, qua­ tenus inducit, in actum aliarum virtutum tam moralium quam etiam theolo­ gicarum, rationem meriti, non vero immediata et intrinseca, qualis requiritur ut homo in qualibet materia modo immediato et intrinseco supernaturaliter agat. Unde omnes et singulae virtutes morales duplicantur nomine et distin­ guuntur obiecto, ita ut habeatur duplex prudentia, duplex iustitia, duplex for­ titudo, duplex temperantia (et idem dic de aliis virtutibus non cardinalibus), altera naturalis et acquisita, cuius formale obiectum est supradicta materia sub lumine rationis et ex motivo rationali assumpta, et altera supernaturalis atque infusa, cuius formale obiectum est eadem materia sub lumine revela­ tionis et ex motivo supernaturali assumpta; ita non ex eodem motivo nec ex eodem principio procedunt paganus et christianus in suis actibus prudentiae, iustitiae, fortitudinis et temperantiae, nec eiusdem generis intrinsecae moralitatis sunt virtutes paganae et virtutes christianae. 831. 2. De influxu virtutum infusarum. Virtutes infusae, quamvis sint veri ac proprie dicti habitus sicut virtutes naturales, tamen non solum disponunt, sicut istae, sed utpote supernaturales, etiam elevant potentias eisque conferunt ipsum posse quod non habebant: quo pacto vocari queunt habitus habentes modum potentiae (cf. supra, n. 786). Cedunt ta­ men virtutibus naturalibus in hoc quod non dant facilitatem ad agendum, praecise quia non sunt per actus acquisitae; facilitas au­ tem, quam de facto experimur ex repetitis actibus supernaturalibus, attribui debet concomitantibus habitibus naturalibus qui ex illis actibus, prout sunt vitales, simul acquiruntur.10 832. 3. De connexione harum virtutum cum gratia et inter se. Omnes virtutes, tam theologicae quam morales, quoad suam originem intime connectuntur cum gratia sanctificante, connexione saltem morali, quatenus cum ea et ratione ipsius infunduntur, quo sensu gratia dicitur forma virtutum; imo probabilius ea connexio est etiam physica, ita ut virtutes dicantur vere ac physice fluere ex ipsa gratia, tanquam ex habitu entitativo, eo analogico modo quo physicae potentiae animi ab eius essentia fluere dicuntur (cf. supra, n. 801, 802). Inter se autem omnes virtutes connectuntur vinculo charitatis, quae confert ceteris statum virtutis simpliciter dictae, ac ideo vocatur forma virtutum; unde, amissa charitate cum gratia sanctificante, amittuntur simpliciter omnes virtutes morales infusae, 10 Cf. Beraza, op. cit. (supra, in n. 827) 96-108. DE ESSENTIA GRATIAE 829 fides vero et spes manere possunt in sola ratione virtutis secundum quid, ac pro tanto dicuntur virtutes informes, seu carentes forma gratiae et charitatis (cf. supra, n. 796, 801, 803)." 33. 4. De subiecto virtutum infusarum)2 Ex ipsa sua ratione habitus non entitativi sed operativi sequitur quod, dum gratia sanctificans residet in ipsa essentia animae (cf. supra, n. 798), virtutes infusae resident immediate in animae facul­ tatibus, in illis nempe quarum actus sunt subiectum moralitatis. Et quidem fides et prudentia sunt in intellectu secundum suam specifi­ cam rationem, quamvis in ratione virtutis simpliciter dictae depen­ deant ab influxu sive informatione charitatis; et hoc sensu dici possunt esse etiam in voluntate, vel potius in intellectu ut moto a voluntate (1-2, q. 56, a. 2 et 3; q. 57, a. 4); spes, charitas et iustitia (cum virtutibus quae ad hanc ut cardinalem reducuntur) sunt in vo­ luntate; fortitudo vero et temperantia (et ceterae sibi adnexae vir­ tutes) sunt in ipso appetitu sensitivo, prior in irascibili et altera in concupiscibili. Nec est inconveniens ut in parte hominis sensitiva sint quaedam virtutes, eaeque supernaturales et infusae; nam pars sensitiva, in homine, secus ac in bruto, regitur dictamine et motione rationis, et sub hoc aspectu potest esse subiectum virtutis tam natu­ ralis quam supernaturalis, ita ut «virtus quae est in irascibili et concupiscibili nihil aliud sit quam quaedam habitualis conformitas istarum potentiarum ad rationem» (1-2, q. 56, a. 4). 834. 5. De momento infusionis virtutum .B Charitas et virtutes morales infunduntur simul et eodem modo cum gratia sanctificante, a qua fluunt saltem moraliter et probabi­ lius etiam physice, ut dictum est. Charitas quidem posset absolute separari tum a gratia tum a virtutibus moralibus, cum ab eis non11 13 12 11 Falanga, A.-J., Charity the form of the virtues according to Saint Thomas, Washington 1948. Lottin, O., Principes de morale (Louvain 1947) 201-211. Roey, E. van, «De caritate forma virtutum», Ephemerides theologicae Lovanienses I (1924) 43-65. Schultes, R. M., «De caritate ut forma virtutum. Summa theologica II» II*·, q. 23, a. 6-8», Divus Thomas (Piacenza) XXXI (1928) 5-28. Urmanowicz, V., De formatione virtutum a caritate seu de caritate qua forma virtutum secundum doctrinam S. Thomae Aquitanis, Vilnae 1931. 12 1-2, q. 56; q. 110, a. 4. Cf. Graf, loc. cit. (supra, in n. 798). 13 1-2, q. 65; q. 62, a. 4; 2-2, q. 6, a. 2, ad 3; 3 p., q. 85, a. 6; In 3 Sent., dist. 23, q. 2, a. 5. 830 DE GRATIA necessario dependeat, quamvis de potentia Dei ordinata sit ab illis inseparabilis; sed virtutes morales nequeunt infundi (nec permane­ re) sine charitate, cum ab ea accipiant formam in ratione virtutis. Charitas nequit infundi sine fide et spe, quia istarum actus neces­ sario praesupponuntur actui charitatis. Num autem vicissim fides et spes non solum remanere queant, amissa charitate (quod quidem ab omnibus conceditur, loquendo de fide et spe in­ formibus seu carentibus perfectione virtutis), sed etiam primo infundi, non­ dum infusa gratia et charitate (ut in praeparatione ad primam iustificationem in qua debent elici actus fidei et spei, vel in sacramento Baptismi, cum quis illud recipit cum obice ad infusionem gratiae), controvertitur inter theologos,14 quibusdam affirmantibus (ut Suarez, Vazquez, Valentia, Coninck, et inter modernos Schiffini et Diekamp qui conantur ad se trahere S. Tomam, appel­ lantes 2-2, q. 6, a. 2, ad 3); aliis vero negantibus (ut Alberto M., Bonaventu­ ra, Scoto, Lugo, Ripalda, Wirceburgensibus, et inter modernos Mazzella, Pesch, Billot, Beraza, Lennerz, De Aldama).15 Cui alteri sententiae videtur magis favere tum littera S. Thomae,15 E” tum ac praecipue doctrina Conc. Trid., iuxta quam in iustificatione infunduntur fides, spes et charitas (sess. 6, cap. 7, supra, n. 762), quod verum non esset si actus fidei et spei, praepa­ ratorii ad iustificationem, procederent ab habitibus fidei et spei iam infusis. Minus autem probabiliter diceretur S. Thomam et Conc. Trid. loqui tan­ tum de fide et spe formata;16 nam aliud est infundi et aliud mere formari, illae autem auctoritates loquuntur simpliciter de infusione, adeoque intelligunt in iustificatione fidem et spem simpliciter infundi nec tantum mere in­ formari (nisi, ut patet, ipsae iam infusae fuerint in prima hominis iustificatio­ ne et relictae fuerint informes, ita ut in secunda peccatoris iustificatio­ ne non indigeant nisi informari). S. Thomas absolute asserit: «In virtutibus non attenditur ordo temporis quantum ad habitus, quia cum virtutes sint connexae, ut in secunda parte habitum est, omnes simul incipiunt esse in ani­ ma. Sed dicitur una earum esse prior altera ordine naturae, qui consideratur ex ordine actuum, secundum scilicet quod actus unius virtutis praesupponit actum alterius virtutis» (3 p., q. 85, a. 6; et idem dicit in 1-2, q. 62, a. 4; In 3 Sent., dist. 23, q. 2, a. 5). 14 Controversiam fuse exponit Lennerz, op. cit. (supra, in n. 827) 359-366. 15 Quidam, ut Caietanus (In 1-2, q. 62, a. 4), D. Soto (De natura et gratia, 1. 2r c. 8) et inter modernos Garrigou-Lagrange (De virt. theol., p. 19), mediam quandam viam ineunt, docentes in solo casu Baptismi, cum obice suscepti, infundi habitum fidei, non infusa gratia et charitate. Quae quidem distinctio et exceptio non videtur qua pecu­ liari ratione legi rimari possit. 15 1-2, q. 62, a. 4: 3 p., q. 85, a. 6: In 3 Sent., dist. 23, q. 2, a. 5. 16 Ita inter alios interpretatur Fr. Diekamp, Theol. dogm. manuale III (ed. 1935) 154. DE ESSENTIA GRATIAE 835. 831 6. De harum virtutum augmento, diminutione et amis­ sione}1 Virtutes infusae intrinsece augentur, non quidem secundum suam formam (ut volunt plures scotistae et suaresiani), cum forma in indivisibili consistat et virtus sit qualitas, non quantitas nec a quantitate dependens, sed ex parte subiecti, seu secundum maiorem intensionem et radicationem habitus in subiecto (ita thomistae), vel strictius, ut ait ipse S. Thomas, «in quantum subiectum reduci­ tur magis in actum ipsarum» vel «prout subiectum plus et minus eas participat» (De virt. in comm., a. 11, corp, et ad 2). Causa autem huiusmodi augmenti non est exercitium actuum, sicut in vir­ tutibus naturalibus quae per tale exercitium ipsam etiam existentiam obtinent, sed influxus divinus a quo primitus infunduntur, quique exercetur vel per viam operis operati, seu sacramentorum, vel per viam operis operantis, seu meriti. De modo autem et tempore quo virtutes augentur ex opere operantis disputant auctores; nam qui­ dam (cum Suarez et Vazquez), attendentes ad solum moralem influ­ xum meriti dicunt per omnes actus meritorios, etiam remissos, vir­ tutes et gratiam statim augeri; alii vero (ut thomistae communiter), attendentes ulterius ad rationem dispositionis, dicunt per solos actus intensiores statim augeri virtutes et gratiam, per actus vero remissos, utut meritorios, utpote dispositiones improportionatas ad maiorem gratiam, non fieri augmentum, nisi forte quando succedet alius actus intensior ac proportionatus cum quo coalescunt.17 18 Virtutes infusae, secus ac acquisitate, nequeunt intrinsece mi­ nui, cum non pendeant quoad suum esse ab actuum exercitio sed ab intrinseca causa infundente. Possunt autem simpliciter amitti. Idque dupliciter: vel scilicet ex defectu subiecti, ratione contrariae formae peccati mortalis cuius­ libet, quae, expellens gratiam et charitatem, extinguit pariter ceteras virtutes, praeter fidem et spem; vel ex defectu obiecti, et quidem aut ex defectu obiecti formalis, quo simpliciter virtus extinguitur, 17 De virtutibus in communi, a. 11; 1-2, q. 52, a. 1-2; q. 66, a. 1-2; q. 67; De vir­ tutibus cardinalibus, a. 4: In 3 Sent., dist. 33, q. 1, a. 4. 18 Confer nostrum opus De Poenitentia IV (Milwaukee 1953) 162-243. Praeterea: Deman, Th., «Accroissement des vertus - Dans Saint Thomas et dans l’école tho­ miste», Dictionnaire de spiritualité I (Paris 1937) 138-156. Garrigou-Lagrange, R., «L’augmentation de la charité et les actes imparfaits». Vie spirituelle XI (1925) 321-334. Lanversin, F. de, «Accroissement des vertus - D’après Suarez», Dictionnaire de spiritualité I (Paris 1937) 156-166. 832 DE GRATIA ut patet de fide et spe in beatifica Dei visione et possessione, aut ex defectu solius obiecti materialis, sive materiae circa quam virtus exercetur, in quo casu virtus nonnisi quoad suum materiale dici potest extingui aut ligari, manente suo formali seu appetitus rectificatione et conformitate cum ratione, ut continget quoad virtutes morales in patria. Quo sensu sola charitas, in gratia iugiter radicata, manebit in caelo. II. De donis Spiritus S.19 836. 1. De existentia donorum Spiritus S. Existentia donorum, tanquam quarumdam peculiarium gratia­ rum, aliquo saltem modo (puta ratione cum fundamento in re) a virtutibus distinctarum, est doctrina catholica saltem theologice cer­ ta, ut patet ex Liturgia (in administratione Confirmationis; in Of­ ficio et Missa Pentecostes: «Veni Creator Spiritus», «Veni Sancte Spiritus»), in qua sermo est de septiformi Spiritu fidelibus collate, Catech. Conc. Trid. (p. 1., c. 9, η. 8)20 aliisque vulgatis Catechismis, 19 1-2, q. 68-70; 2-2, q. 8, a. 6; In 3 Sent., dist. 34, q. 1; dist. 36, q. 1, a. 3. Bernard, R., «La vertu infuse et le don du Saint-Esprit», Vie spirituelle-Supplement XLII (1935) [65]-[90]. Biard, J., Les dons du Saint-Esprit - Dons, charismes, fruits, béatitudes - d'après Saint Thomas d’Aquin et les epïtres de Saint Paul, Avignon 1930. Boeckl, K., Die sieben Gaben des Hl. Geistes, Freiburg i. B. 1931. «Dons du Saint-Esprit», Dictionnaire de spiritualité III (Paris 1957) 1579-1641 (Bardy, Vandenbroucke, Rayez, Labourdette, Bernard). Gardeil, A., «Dons du Saint-Esprit», Dictionnaire de théologie catholique IV-2 (Paris 1910) 1728-1781. Praeterea de singulis donis in particulari disserit in Vie spiri­ tuelle a. 1932 sqq., voll. 33-41. Garrigou-Lagrange, R., Perfection chrétienne et contemplation (éd. 7, Paris 1923) I 338-385; II [52]-[64]. Cf. infra, n. 837. Grabar, R., Die Gaben des Hl. Geistes, Regensburg 1936. Guibert, J. de, «Dons du Saint-Esprit», Revue d’Ascétique et Mystique (1922) 394 sqq.; (1923) 321 sqq.; (1933) 5 sqq.—Etudes de théologie mystique, Toulouse 1930. Lottin, O., Psychologie et morale aut XII et XIII siècles III-2-1 (Louvain 1949) 27-456.—Principes de morale (Louvain 1947) 227-240.—«La théorie des dons du Saint-Esprit au début du XIVe siècle», Mélanges Joseph De Ghellinck (Gembloux 1951) II 849-875.—«La formule authentiquement thomiste des Dons du Saint-Esprit», Epheme­ rides theologicae Lovanienses XL (1964) 413-419. Lumbreras, P., De habitibus et virtutibus in communi (Romae 1950) 229-272. Paris, G. M., Ad mentem S. Thomae Aquinatis dissertatio de donis Spiritus S. in genere, Torino 1930. Philipon, M. M., Les Dons du Saint-Esprit, Bruges-Paris 1964. Ude, J., «De organismo septem donorum Spiritus Sancti secundum mentem S. Tho­ mae Aquinatis», Ciencia tomista XXXVIII (1928) 289-299. 20 Conc. ipsum Trid., sess. 6, cap. 7 (supra, p. 1929) loquitur quidem de «suscep­ tione gratiae et donorum», sed hac voce intelligit generaliter omnes gratuitas gratias. Cf. J. A. de Aldama, «<>Hablô el Concilio Tridentino de los dones del Espiritu Santo?», Estudios eclesiâsticos XX (1946) 241-244. DE ESSENTIA GRATIAE 833 et peculiariter ex Leonis XIII Encycl. «Divinum illud munus», 9 maii 1897, docente:21 «Homini iusto, vitam scilicet viventi divinae gratiae et per congruas virtutes tanquam facultates agenti, opus plane est septenis illis quae proprie dicuntur Spiritus Sancti donis. Horum enim beneficio instruitur animus et munitur ut eius vocibus atque impulsioni facilius promptiusque obsequatur; haec propterea dona tantae sunt efficacitatis ut eum ad fastigium sanctimoniae adducant, tantaeque excellentiae ut in caelesti regno eadem, quam­ quam perfectius, perseverent» (Cavallera, n. 547; ASS XXIX 654). Scripturisticum fundamentum petitur ex Is. 11. 2 sq. de septiformi spi­ ritu in Messia: «Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis et replebit eum spiritus timoris Domini». Fundamentum hoc, quod non est leviter detrudendum ad meram theologorum accommodationem,22 roboratur ex quadam connexione cum doctrina paulina de variis donis spiritualibus quae «operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult» (1 Cor. 12. 1-11) et quorum praecipuum est charitas (ibid., c. 13), quamvis theologi huiusmodi paulina dona interpretari soleant in restricto ac diminuto sensu sic dictarum gratiarum gratis datarum, quae quidem exulant a conceptu sanctifi­ cationis sive gratiae gratum facientis.23 Latres frequenter loquuntur de sacro septenario, Isaiae vaticinium interpretantes de donis collatis Christo24 et ab eo ad suos fideles extensis,25*27quibusdam (ut Ambrosio, De myst. 7. 42, et Augustino) huismodi communicationem referentibus peculiariter ad sacramen- 21 Etsi ea Encyclica non sit definitio ex cathedra, continet tamen doctrinam catho­ licam a supremo Magisterio per viam ordinariam propositam. Cf. De Guibert, art. cit. 14. 22 Blic, J. de, «Pour l’histoire des dons du Saint-Esprit avant Saint Thomas», Revue d’Ascétique et Mystique XXII (1946) 117-180. Ceuppens, F., «De donis Spiritus Sancti apud Isaiam», Angelicum V (1928) 525 sqq. Knabenbauer, J.-Zorell, F., Commentarius in Isaiam prophetam I (ed. 2, 1923) 298-304. Schluetz, K., Isaias 11. 2 in der ersten vier christlichen fahrhunderten, Miinster 1932. Touzard, J., «Isaïe XI, 2-3* et les sept dons du Saint-Esprit», Revue biblique VIII (1899) 249-252. Vaccari, A., «Spiritus septiformis ex Isaia 11. 2», Verbum Domini XI (1931) 131-133. 23 Paulinam doctrinam in connexione cum materia de donis exponit per varias Apos­ toli epistolas Biard, op. cit. (supra, in n. 835) 77-194. 24 Cf. «Decretum Damasi» (Denz. 178), ubi pro «dono pietatis» ponitur «donum veritatis». 25 Cf. peculiariter Gregorium M., Moral., 1. 2, c. 49, cuius textum exponit S. Tho­ mas, 1-2, q. 68, a. 6, ad 1 et 2. 27 r DE GRATIA 834 tum Confirmationis.36 Nihil tamen ostendit eos dona a virtutibus distinxisse. 837. 2. De natura donor uni. De indole donorum, tum in se tum in relatione ad virtutes in­ fusas, minus certa et minus determinata est doctrina theologorum. Quod enim ipsa sint aliquid habituale sive permanens in anima sicut ipsae virtutes, certum est et ab omnibus admissum; si enim quis ea reduceret ad quosdam transeuntes motus Spiritus S. sive gratias actuales, vix servare posset connaturalem sensum supradictorum testimoniorum Magisterii. Quod vero sint proprie dicti habitus in sensu philosophico, probabilius est ac communiter docetur. Unica vera controversia theologorum est de reali distinctione donorum a virtutibus infusis.71 Eam negant inter antiquiores Petrus Lombardus, eius dis­ cipulus Petrus Pictaviensis, Praepositinus, Guilelmus Alverniensis sive Parisiensis, Scotus, Durandus (favet), subinde plures nominales et scotistae, recentiori tempore unus vel alter, ut Ch. Pesch^ et O. Lottin.26 *29 Eam vero affirmat 27 longe maior numerus theologorum, tam antiquorum, ut Pseudo-Halensis, Al­ bertus M., Bonaventura, S. Thomas, Henricus Gandavensis, quorum tempore haec sententia iam praevaluerat, tum recentiorum, apud quos evasit fere communis doctrina. Iuxta expositionem igitur ipsius S. Thomae, quam alii sequun­ tur et ad quam ipse Leo XIII supra citatus sua verba attemperavit, dona sunt supernaturales habitus operativi, specifice distincti ab ipsis virtutibus. Dorum autem specificum munus est disponere po­ tentias animae ad directam motionem Spiritus S., ut nempe sint faci­ le ac prompte mobiles a Spiritu S. Nam virtutes disponunt hominem 26 Praeter relatos Schluetz et Touzard, confer: Lierde, C. van, Doctrina S. Augustini circa dona Spiritus Sancti ex textu Isaiae 11. 2-3, Würzburg 1935. Mitterer, A., «Die sieben Gaben des HI. Geistes nach der Vâterlehre», Zeitschrift für katholische Théologie XLIX (1925) 528-566. Wetshoff, F. F., Die Lehre Gregors des Grossen iiber die Gaben des HI. Geistes, Munster 1940. 27 Cf. Lottin, locis cit. (supra, in n. 835) et J. A. de Aldama, «La distinciôn entre las virtudes y los dones del Espiritu Santo en los siglos XVI v XVII», Gregorianum XVI (1935) 562-576. 23 Praei, dogm. VIII, n. 114, qui docet «non adesse distinctionem realem adaequa­ tam», «sed inadaequatam, quatenus ad hoc ut [idem specifice] habitus dicatur donum, requiritur specialis motio Spiritus S.». 29 Principes de morale (Louvain 1947) 236-240: «Nous· ne songeons pas à nier les réalités qui servent de base aux raisonnements des théologiens. Mais nous estimons que ces réalités ne sont que les effets permanents des vertus théologales en nos âmes». Idem repetit in art. cit. (supra, in n. 835) «La formule...», p. 413 et 419. DE ESSENTIA GRATIAE 835 ad hoc ut moveatur per dictamen rationis, utut per revelationem et fidem elevatae; sed praeter et supra huiusmodi supernaturalis ratio­ nis motionem, quae est mediate divina, potest Deus sive Spiritus S. movere animam immediate per interiorem inspirationem, et pro­ inde ad hoc ut homo sit dispositus ac facile prompteque mobilis ad huiusmodi motionem, infundit novos et altiores habitus, cum ipsae virtutes infusae ad eam proportionatae non sint.30 3. De numero et distinctione donorum. Numerus ipse septenarius, qui fertur in versione graeca LXX, a qua pendet Vulgata, pertinet probabiliter ad ipsum originalem textum Isaiae, quamvis textus hebraicus masoreticus referat sex tantum distincta nomina, bis idem nomen hebraicum ferens pro pietate et timore; etiam enim in versione syriaca, quae est independens a praefata graeca versione, septem numerantur dona; unde textus ipse masoreticus vel corrigendus vel explicandus videtur. Quidquid sit, septenarius numerus fundatur saltem in traditione patristica. Ordine tamen perfectionis, septem dona sequenti modo disponuntur, aliter quam in enumeratione Isaiae: donum sapientiae, donum intellectus, donum scientiae, donum consilii, donum pietatis, donum fortitudinis et donum timoris. Mutua autem ac specifica distinctio donorum et uniuscuiusque proprium obiectum ac munus, difficilius assignatur, et ipse S. Tho­ mas duplici diverso modo huiusmodi distinctionem exponit in du­ plici loco (1-2, q. 68, a. 4; 2-2, q. 8, a. 6), ut notat Caietanus in suo commentario ad utrumque. 838. Generaliter autem ac sobrie dici potest cum ipso S. Doctore: «Sicut vires 30 Ad rem S. Thomas, 1-2, q. 68, a. 1: «Quanto movens est altior, tanto necesse est quod mobile perfectiori dispositione proportionetur... Manifestum est aut «m quod virtutes humanae perficiunt hominem secundum quod homo natus est moveri per rationem in his quae interius vel exterius agit. Oportet igitur inesse homini altiores perfectiones, secun­ dum quas sit dispositus ad hoc quod divinitus moveatur. Et istae perfectiones vocantur dona, non solum quia infunduntur a Deo, sed quia secundum ea homo disponitur ut efficiatur prompte mobilis ab inspiratione divina». Praecisam indolem huiusmodi i • IUI ediatae motionis divinae iuxta mentem S. Tho­ mae diverso modo exponunt R. Garrigou-Lagrange, «Le mode suprahumain des dons du Saint-Esprit», Vie spirituelle VIII (1922) 124-136 (idem articulus refertur in opere Perfection chrétienne et contemplation [éd. 7, Paris 1923] II, appendice 2).—«Les dons ont-ils un mode humain?», ibid. XXXIII (1932), Suppl. 65-83; cf. ibid. XXXVII (1933), Suppl. 33-49; et J. de Guibert, «Dons du Saint-Esprit et mode d’agir ’ultra humain’ d’après Saint Thomas», Revue d’Ascétique et Mystique III (1922) 394-411. 31 Cf. Ceuppens, Touzard et Vaccari supra relatos (in n. 836). DE GRATIA appetitivae natae sunt moveri per imperium rationis, ita omnes vires humanae natae sunt moveri per instinctum Dei, sicut a quadam superiori potentia. Et ideo in omnibus viribus hominis quae possunt esse principia humanorum actuum, sicut sunt virtutes, ita etiam sunt dona, scilicet in ratione et in vi appetitiva... Et sic patet quod haec dona extendunt se ad omnia ad quae se extendunt virtutes tam intellectuales quam morales» (1-2, q. 68, a. 4).3233 Ulterius dici potest quod, cum sint septem dona et septem virtutes, unumquodque donum corresponde! uni vel alteri virtuti, tanquam eius apex et perfectio in linea operandi, non tamen ita ut unumquodque donum corres­ pondent necessario imi tantum determinatae virtuti et habeatur perfectus parallelismus inter septem virtutes et septem dona. De facto ipse S. Thomas ad virtutem fidei refert duo dona intellectus et scientiae (2-2, q. 8-9), ad spem refert donum timoris (q. 19), ad charitatem donum sapientiae (q. 45), ad prudentiam donum consilii (q. 52), ad iustitiam donum pietatis (q. 121), ad fortitudinem donum fortitudinis (q. 139), ad temperantiam idem donum timoris, quod correspondet spei, sed sub alio aspectu consideratum (q. 141, a. 1, ad 3). Unde duplex donum assignat uni virtuti (scilicet fidei) et vicissim duplex virtus uni dono (scilicet timori).3-' 839. 4. De proprietatibus donorum. Cum dona correspondeant virtutibus, perficiendo eundem supematuralem organismum in linea operationis, eis eaedem fere proprietates conveniunt, quas supra enumeravimus quoad virtutes (n. 831-835) et quarum plures explicat S. Thomas (1-2, q. 68, a. 5-8). Primo scilicet, dona sunt habitus mere infusi et conferunt po­ tentiis animae ipsum posse, non vero proprie facilitatem ad agendum. Secundo, dona sunt necessario connexa inter se et cum gratia et charitate, ita ut omnia simul cum charitate stent vel cum ea conci­ dant, nec fides et spes informes retineant correspondentia do­ na (a. 5). Tertio, dona habent ut immediatum subiectum non essentiam animae sed eius quatuor facultates, et quidem unumquodque eam facultatem in qua residet correspondens virtus. 32 Obiectum et munus uniuscuiusque doni in particulari exponunt S. Thomas, in 2-2, ubi de unaquaque correspondent! virtute, Gardeil, art. cit. (supra, in n. 835) 17431747, Lercher, Instit. theol. dogrn. IV-1, n. 179. 33 Garrigou-Lagrange, op. cit. (supra, in n. 835) 369 sq., conatur perfectum parallelismum inter septem virtutes et septem dona conficere, attribuendo donum scientiae virtuti spei et donum timoris virtuti temperantiae, servatis reliquis ut in praefata S. Tho­ mae distributione. DE ESSENTIA GRATIAE 837 Quarto dona simul omnia infunduntur in momento in quo in­ funditur gratia et charitas (a. 5). Quinto, dona augentur sola infusione, vi operis operati et ope­ rantis. Nequeunt intrinsece minui, sed tantum amitti, idque omnia simul per quodlibet peccatum mortale quo aufertur charitas, ita ut cum fide est spe informi nullum donum maneat; in caelo autem manebunt dona formaliter et quoad suam essentiam, imo secundum modum quendam perfectissimum, sicut ipsa gratia et charitas a qua dependent, non tamen manebunt omnia secundum suum materiale, seu materiam circa quam nunc versantur, ut dictum est supra de ipsis virtutibus moralibus (a. 6). Sexto, excellentia sive perfectio donorum attendi potest tum secundum comparationem ad invicem, et sic eorum gradatio sequi­ tur ordinem enumerationis supra assignatae (n. 838); tum secundum comparationem ad virtutes, et sic dona dicenda sunt perfectiora virtutibus moralibus, quia hae disponunt animam ad motionem ra­ tionis, illa vero ad altiorem motionem Spiritus S., inferiora vero virtutibus theologicis, quia istae immediate uniunt animam ipsi Spiritui S. moventi, ex qua unione ipsa motio subinde sequitur, ac ideo se habent veluti ex parte ipsius causae motricis (a. 7-8). 840. 5. De effectibus donorum, sive fructibus Spiritus S. et beatitudinibus. Inter actus, qui a donis sub motione Spiritus S. procedunt, sunt aliqui excellentiores qui fructus Spiritus S. et beatitudines dicuntur, quos indicat ipse Leo XIII in sua Encycl. «Divinum illud munus» (immediate post verba supra relata, in n. 836) atque diffuse explicat S. Thomas per duas integras quaestiones (1-2, q. 69-70). Fructus Spiritus S. sunt illi actus vel opera, in quibus homo spiritualem ac peculiarem quandam delectationem experitur, ac duodecim cum Apostolo numerari solent: «Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas» (Gal. 5. 22 sq.). Beatitudines vero sunt quidam actus vel opera ita perfecta ut in eis homo experiatur non solum delectationem sed etiam quan­ dam quietem et pacem, quae est veluti pignus ac praeludium beatitudinis caelestis; octo autem anumerantur, iuxta verba Christi in sermone montano (Mat. 5. 3-10): «Beati pauperes spiritu... Beati mites... Beati qui lugent... Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam... Beati misericordes... Beati mundo 838 DE GRATIA corde... Beati pacifici... Beati qui persecutionem patiuntur propter iusti­ tiam...». Beatitudo addit ad fructum, ita ut omnis beatitudo sit fructus sed non e converso; ratione perfectionis, fructus tribuitur indistincte tum virtu­ tibus tum donis, beatitudines vero magis donis quam virtutibus conveniunt. 841. 6. De necessitate influxus donorum. Ex superius dictis de natura donorum sequitur quod, si Deus velit movere hominem per perfectiorem et immediatam motionem,, necesse est de potentia ordinata ut infundat homini habitus, illi motioni correspondentes, et ita omnes doctores admittunt donorum necessitatem. Quaestio autem a quibusdam recentioribus mota est (primitus autem a Perriot et Froget), num in omni actu supernatu­ ral!, qui procedit a virtutibus infusis, exerceri vel comitari de­ beat etiam activitas donorum, ita ut haec sint non solum apex Chris­ tianae vitae sed communis ac necessaria illius conditio. Quaestio mota est occasione alicuius textus S. Thomae (1-2, q. 68, a. 2), in quo videtur hoc alterum affirmari; atque hoc modo S. Doctorem unus vel alter (ut Perriot) interpretatur, aliis (ut Froget et Gardeil) merito refragantibus.34 Quidquid autem sit, certum est dona Spiritus S. eorumque acti­ vitatem constituere apicem vitae christianae, quae in vita mystica consistit, et hunc superioris vitae modum pertinere ad ipsum connaturale co II plementum omnis vitae christianae atque procedere ex ipso communi organismo, quem opus sanctificationis in omni anima iusti stabiliter constituit.35 842. Qui quidem organismus, ut patet ex hucusque disputatis, sequen­ tibus constat elementis: 34 De qua re et controversia confer Gardeil, art. cit. (supra, in n. 835) 1779-1781.— I. Menendez-Reigada, «Necesidad de los dones del Espiritu Santo», Ciencia tomista LIX (1940) 257-284, 505-529: LX (1941) 5-34.—A. Gazzana, «Sulla nécessité dei doni dello Spirito Santo per tutti gli atti soprannaturali del giusto», Gregorianum XXII (1941> 215-230. 35 Garrigou-Lagrange, ioc. it. (supra, in n. 835), et V. Lithard, «Les dons du Saint-Esprit et les grâces de la vie mystique. Simples réflexions», Revue d‘Ascétique et Mystique XVII (1936) 169-180.—«Les dons du Saint-Esprit. Nature et mode spécial d’opérer. Leur place dans la vie chrétienne», Revue apologétique LXV (1937) 5-22, 146-166. 839 DE ESSENTIA GRATIAE theologicae (circa finem) charitas (in vo­ luntate) spes (in volun­ tate) fides (in intel­ lectu) morales (cardina­ les; circa media) prudentia (in in­ tellectu) iustitia (in volun­ tate) fortitudo (in appet. irasc.) temperantia (in appet. conc.) Virtutes (septem; habitus operativi in facultatibus) Gratia sanctifi­ cans (habitus en­ titativus in essen­ tia animae), ex qua flluunt Dona Spiritus S. (septem; habitus operativi perfi­ cientes ipsas vir' tutes) QUAESTIO VII. donum sapientiae (correspondons charitati) donum timoris (correspondons spei et temperantiae) donum intellectus ndentia donum scientiae fidei) donum consilii (correspondons pru­ dentiae) donum pietatis (correspondons iustitiae) donum fortitudinis (correspondens for­ titudini) DE ESSENTIA GRATIAE ACTUALIS36 I. SENSUS QUAESTIONIS. 843. In q. 1, agentes de gratia in communi, ostendimus gra­ tiam dividi in habitualem sive permanentem et actualem sive tran36 1-2, q. 110, a. 2; C. Gent. 3. 150; De potentia, q. 3, a. 7, ad 7. Feckes, K., «Die Stellung der nominalistischen Schule zur aktuellen Gnade», Romische Quartalschrift XXXII (1924) 157-165. Heynk, V., «Die aktuelle Gnade bei Richard von Mediavilla», Franziskanische Studien XXII (1935) 297-325. Hünermann, Fr., Wesen und 'Notwendigkeit der aktuellen Gnade nach dem Konzil von Trient, Paderborn 1926. Konings, Μ., De gratia actuali, Lovanii 1907. Landgraf, A., «Die Erkenntnis der herlfenden Gnade in der Früscholastik», Zetishrift für katholische Théologie LV (1931) 177-238, 403-437, 562-591. Mitzka, F., «Die Lehre des hl. Bonaventura von der Vorbereitung auf die heiligmachende Gnade», Zeitschrift für katholische Théologie L (1926) 27-72, 220-252. Mckugo, Th. J., De relatione inter caritatem augustinianam et gratiam actualem, Mundelein 1936. seuntem. In q. 2-6 prioris gratiae essentiam, divisionem et effectus determinavimus; restat ut de alterius essentia, divisione et efficacia inquiramus. Porro quod attinet istius essentiam, de qua quaeritur in praesenti, ex dictis tum in toto capite praecedenti de necessitate gratiae tum in prima quaestione huius capitis de essentia gratiae in communi, sequitur gratiam actualem esse aliquid essentialiter supernaturale, intrinsecum animae, non tamen permanens sed transiens. Reliquum est ut ulterius determinemus quid sit haec intrinseca nec permanens realitas, quid ipsa physice ponat in anima,37 tum antecedenter ad gratiam habitualem, nam sub auxilio gratiae actualis praeparatur ipsa iustificatio quae in gratia consistit, tum etiam sub­ sequenter, nam, quidquid sit de ulterioribus theologorum sententiis circa sufficientiam gratiae habitualis ad ordinariam eius activitatem (quam superius, n. 745-749, negavimus), certum est eam non suf­ ficere saltem ad aliquos actus vel effectus, ut ad vitanda omnia peccata venialia et ad finali ter perseverandum, ac ideo requirere ul­ terius Dei auxilium quod nonnisi in aliqua gratia actuali consis­ tere potest (cf. supra, n. 737-742, 750-754). Unde haec quaestio immerito a quibusdam ponitur de sola gra11)11 Neveut, E., «De la nature de la grâce actuelle», Divus Thomas (Piacenza) (1927) 123-126; (1928) 213-230, 362-386; (1929) 15-42, 357-382, 459463, 537-562. Palmieri, D., De gratia divina actuali, Galopiae 1885. Stufler, J., «Die entfemte Vorbereitung auf die Rechfertigung nach dem hl. Tho­ mas», Zeitschrift für katholische Théologie XLVII (1923) 1-23, 161-183. Towers, E., Actual grace, New York 1928. Van den Meersch, J., «De notione entis supernaturalis. IV. De gratia actuali», Ephemerides theologicae Lovanienses VII (1930) 251-263. Vooght, P. de, «A propos de la grâce actuelle dans la théologie de S. Thomas», Divus Thomas (Piacenza) (1928) 386416. ^Aliqui auctores (ut Boyer et Gonzalez Rivas) introducunt in hunc tractatum de gratia ulteriorem quaestionem de essentiali supernaturalitate actuum salutarium, utrum nempe haec proveniat ex parte solius principii (seu ipsius gratiae) an etiam ex parte obiecti. Sed haec quaestio non pertinet directe ad ipsam gratiam, tam actualem quam habitualem, sed ad eius effectum, quamvis redundet indirecte in ipsam gratiam, quatenus, admissa cum thomistis (quibus consentit etiam Suarez) supernaturalitate illorum actuum ex parte ipsius obiecti ob universale principium specificationis actus per obiectum, huiusmodi supernaturalitas refluit in ipsam gratiam quae vicissim ab ipsis actibus spedficatur. Quidquid sit, vera aliqua supernaturalitas tum gratiae (sive actualis sive habitua• hi lis) tum actuum ab ea procedentium, ab omnibus theologis admittitur. Quoad praefatam autem quaestionem, quam transeunter tetigimus in tractatu De Revelatione (in vol. 1, n. 147, 163), confer C. Boyer, De gratia (ed. 2), p. 84-92.— S. Gonzalez Rivas, De gratia, n. 115.—A. Stolz, Manuale theol. dogm. I (1941) 3848.— R. Garrigou-Lagrange, De gratia (1946) 376-387.—H. Lennerz, «De vero sensu prin­ cipii ’actus specificantur ab obiecto formali’», Gregorianum XVII (1936) 143-146.—J. Al­ faro, «Supernaturalitas fidei iuxta S. Thomam», Gregorianum XLIV (1963) 501-542, 731-787. DE ESSENTIA GRATIAE 841 tia actuali ante iustificationem, ac si post iustificationem non am­ plius esse possit sermo de gratia actuali et sufficiat ipsa gratia habi­ tualis ad eliciendos proprios actus, sed reapse ponenda est tum quoad hominem ante iustificationem tum quoad ipsum iustum (necnon quoad iniustum habentem solos habitus fidei et spei), et quidem tam quoad primos actus indeliberatos (ac proinde nondum immediate salutares) quam quoad actus deliberatos (ac ideo salu­ tares). 844. Quod attinet historicam evolutionem doctrinae de gratia actuali, notandum est conceptus huius gratiae eiusque distinctionem a gratia habituali minus perspicue exhiberi apud priores theologos mediaevales.33 Usque enim ad finem saec. 12, gratia praecipue consideratur ut aliquod donum habituale quod excitaretur ad eliciendos speciales actus supernaturales. Circa a. 1200, cum coepit peculiariter considerari ipse effectus iustificationis, connatural!ter facta est distinctio inter gratiam antecedentem iustificationem et gratiam con­ sequentem eam, ac ideo clarius apparuit conceptus gratiae actualis quae sola haberi potest ante iustificationem. Inde quoque enata est distinctio inter gratiam actualem et gratiam habi­ tualem, non tamen sub his ipsis nominibus, quae desiderantur in ipso S. Tho­ ma et coaevis doctoribus, sed sub variis aliis expressionibus, ut «gratia non in Spiritu S.» et «gratia in Spiritu S,» (in schola porretana), vel «gratia gratis data» (quae expressio subinde sensum mutavit) et «gratia gratum faciens» (ita apud Philippum Cancellarium). Post Conc. Trid. vero, ea distinctio et ipse conceptus ac indoles gratiae actualis praecipuum momentum obtinuit apud theologos, tum ob doctrinam Baii eam distinctionem despicientis (cf. prop. 63 sq., Denz. 1963 sq.) tum ac praecipue ob ipsorum theologorum do­ mesticas controversias de efficacitate gratiae, quae immerito non parvum momentum ac spatium usurparunt in tractatibus theologicis, prae gratia ipsa habituali ac sanctificante. Ipsum nomen gratiae actualis (ut oppositum et correlativum nomini gratiae habitualis), antiquis ignotum, nec nisi occasionaliter ab uno vel altero posterius adhibitum (adhibetur a Capreolo, f 1444, et semel occurrit, non tamen sub praeciso suo sensu, in Actis Conc. Trid.)38 39, in praefatis controver­ siis postridentinis ius civitatis obtinuit et technicum tandem evasit. II. CONTROVERSIA THEOLOGORUM. 845. Praetermissa peregrina sententia iansenistae Antonii Arnauld, docentis gratiam actualem esse ipsum «actum salutare l» deliberatum hominis» (nam ex una parte gratia est effectus Dei ali­ quo modo praeveniens usum liberi arbitrii et ex altera parte gratia 38 Cf. Landgraf, loc. cit. (supra, in n. 842). 39 Cf. Hünermann, op. cil. (supra, in η. 842) 72. 842 DE GRATIA influit etiam in actus indeliberatos, quos non semper sequitur actus deliberatus, cum nempe voluntas gratiae resistit), controversia redu­ citur ad diversum modum concipiendi gratiam actualem apud mo~ linistas et tbomistas, qui ceteroquin connectitur cum diverso modo concipiendi ipsum generalem concursum divinum in actiones creatas et acutiorem dissensus expressionem assumit in quaestione de effi­ cacitate gratiae, inferius discutienda (n. 893 sqq.). Molinistae docent quod ante iustitficationem et quoad actus indeliberatos (ac proinde nondum salutares) gratia actualis non est aliquid distinctum ab ipso actu facultatis (illustratione intellectus et inspiratione voluntatis)40 et multo minus illi praevium, sed est for­ maliter hic idem actus indeliberatus, non tamen prout est quid vitale procedens a facultate, sed prout est quid supernaturale procedens a divino influxu, extrinsece in eundem actum concurrente. Actus scilicet supernaturalis indeliberatus, manens unus ac simplex actus, procedit a duplici principio, nempe a facultate prout est vitalis et a Deo prout est supernaturalis, quatenus, actui naturaliter ac vitaliter elicito a facultate, Deus addit velut ab extrinseco rationem supernaturalitatis, per concursum proinde non praevium, seu in ipsam facultatem, sed mere simultaneum, seu directe in ipsum actum. Quod quidem Deus facere potest ratione potentiae oboedientialis activae: si enim Deus potest huiusmodi actus supematuralitatem producere mediante ente creato, seu gratia habituali eliciente proprios suos actus, potest eam pariter producere immediate, agendo in ipsum actum per praefatum concursum simultaneum, eo fere modo quo magister influit in motum manus pueri scribere nescientis, ita ut hic motus ut vitalis sit a puero et ut scriptio sit a magistro. Unde gratia actualis nihil aliud est quam ipse actus indeliberatus, prout sub sola ratione supernaturalitatis procedit ad influxu divino. In eodem quip­ pe uno ac simplici actu Deus supplet in ratione causae efficientis id quod illi deest dignitatis supernaturalis, et ita gratia et facultas sunt partiales causae eiusdem actus, non partialitate effectus, qui unus et simplex est, sed partialitate causae sive influxus, quatenus neutra ex se sola sufficit ad praefatum actum efficiendum. Ita Molina,41 Suarez*' l’"eorumque discipuli vel sequaces, ut Vazquez, Bel40 Vox «illustratio vel illuminatio» proprius convenit intellectui, vox vero «inspi­ ratio» potest convenire tum intellectui tum voluntati, ut patet ex charismate inspirationis. In fontibus illae duae voces promiscue adhibentur pro actu utriusque facultatis; pariter Conc. Trid. (sess. 6, cap. 5) promiscue loquitur de «Spiritus S. illuminatione» et «inspi­ ratione». Theologi tamen moderni, ad vitandas confusiones, illas vices distinguunt ita ut prior tribuatur actui intellectus et altera actui voluntatis. 41 Concordia, q. 14, a. 13, disp. 26, 29 et 37 (ed. critica Rabeneck), p. 164 sqq.; cf. peculiariter disp. 26, n. 15, p. 170. 4> I» Opusculum de concursu, motione et auxilio Dei, 1. 3, c. 3 et 4, Opera omnia, ed. Vivès XI 162-172. DE ESSENTIA GRATIAE lanninus, Lessius, Valentia, Ripalda, Kilber, et inter modernos Perrone, Mazzella, Palmieri, Schiffini, Mendive, Pesch, Beraza, Lennerz, Lercher, Gonza­ lez Rivas. Quod autem attinet subséquentes actus deliberatos (adeoque salutares), pariter ante iustificationem elicitos, dividuntur hi doctores. Nam Molina (quem sequuntur Vazquez, Valentia, Ripalda, Palmieri, Pesch, Beraza, Len­ nerz, Gonzalez Rivas) docet gratiam actualem, ad hos actus requisitam, non esse aliquid novum sive novum Dei concursum priori superadditum, sed esse ipsum praecedentem actum indeliberatum, quatenus est sufficiens physica causa ponendi actum deliberatum, qui procedit physice ac connaturaliter a facultate, iam per priorem actum elevata. Suarez vero (quem sequuntur pauciores, ut Kilber, Mendive et Schiffini) docet gratiam actualem esse no­ vum concursum divinum, pariter mere simultaneum et extrinsecum, in ipsum actum deliberatum, eo quod prior actus indeliberatus (sive facultas sub ipso) non sit sufficiens physica causa ponendi novum actum deliberatum. Quod tandem attinet hominem post iustificationem, seu iam instructum habitibus gratiae et virtutum (necnon peccatorem adhuc retinentem habitus fidei et spei), quidam, ut Molina, et inter modernos Lercher, negant ipsam necessitatem gratiae actualis, quoniam per gratiam habitualem homo est suf­ ficienter adiutus et elevatus ut possit actus salutares per eam elicere cum solo Dei generali concursu (nisi quis hunc concursum, prout adiacet actibus supernaturalibus, velit gratiam actualem appellare).42 Alii vero, ut Perrone, Mazzella, Pesch, Beraza, Lennerz, admissa necessitate gratiae actualis, hanc, tam quoad actus indeliberatos quam quoad deliberatos, explicant eodem modo ac quoad eosdem actus qui praecedunt iustificationem. 846. Thomistae vero sententiam multo minus implicatam ma­ gisque cohaerentem proferunt, eamque uniformen quoad actus tam indeliberatos quam deliberatos, sive ante sive post iustificationem.43 Docent nempe gratiam actualem esse in omni casu quandam Dei physicam motionem, praeviam ac distinctam ah ipsis actibus, tam indeliberatis quam deliberatis (praemotionem physicam), exercitam in ipsam facultatem, tam virtutibus carentem ante iustificationem, quam quomodolibet iam virtutibus instructam. Huiusmodi autem motio consistit in physica entitate, suscepta in facultate, non tamen permanenter (sicut est habitus virtutum) sed mere transeunter ac fluenter, ita ut tandiu duret quandiu ipse actus supernaturalis, ab ipsa facultate procedens. 42 Id docent etiam alii theologi qui tamen non consentiunt Molinae et Suaresio in priori puncto de identitate gratiae actualis cum ipsis actibus supernaturalibus, ut Pignataro, Billot, Terrien et Van der Meersch (infra referendi), quorum sententiam iam expo­ suimus ac refutavimus supra (n. 745-749). 43 Eam exponunt peculiariter Ioannes a S. Thoma, In 1-2, q. 111, disp. 23, a. 1-2. er Salmanticenses, De gratia, disp. 5, dub. 1-6. 1 · ' ΠΕ GRATIA Ante iustificationem, et quoad actus indeliberatos, huiusmodi gratia fa­ cultatem intrinsece immutat, elevat et applicat ad actum, qui tam vitaliter quam supernaturaliter procedit ab ipsa facultate; et ita gratia dicitur operans. Ad actus pariter deliberatos iterum gratia actualis, eaque nova (cum agatur de novo actu et effectu), triplex praefatum munus explet, ita tamen ut iam sit cooperans, cum ipsa voluntas libere quoque se determinet ad agendum. Post iustificationem vero (necnon in peccatore retinente habitus fidei et spei) gratia actualis non proprie elevat, cum iam adsit elevatio, sed tamen iterum immutat et applicat facultatem ad actus tam indeliberatos quam deliberatos, ob idem generale principium iuxta .quod nihil a creatura producitur nisi sub actuali motione primi agentis, cuius motio in ordine supernatural! actualis gratia vocatur. Ita sentiunt omnes de schola thornistica stricte dicta. Eis consentiunt, quoad principale saltem punctum alicuius motionis physicae, praeviae ac dis­ tinctae ab ipsis actibus, plures extranei ipsi scholae qua tali, ut Scheeben, Gutberlet, Pecci, Satolli, Pignataro, Billot, Lépicier, lanssens, Terrien, Van der Meersch, Diekamp, Stolz, Boyer. Quorum tamen plures (excipe Diekamp et Stolz), admissa physica praemotione (saltem ad actus indeliberatos ante iustificationem, nam Billot et Van der Meersch negant requiri novam motio­ nem ad actus deliberatos necnon ad actus indeliberatos subséquentes iustifi­ cationem), negant physicam praedeterminationem, proponentes quandam praemotionem physicam indiferentem ad actus deliberatos (quae distinctio influ­ xum habet in quaestione de efficacia gratiae, inferius pertractanda). III. ASSERTIO. Gratia actualis est aliquis effectus divinus, praevius ipsis actibus supernaturalibus, intrinsece ac physice re­ ceptus in facultatibus intellectus et voluntatis, ad modum tran­ seuntis passionis, qua ipsa facultas immutatur, elevatur et applica­ tur ad quoslibet actus supernaturales, tam indeliberatos quam deli­ beratos, sive ante sive post iustificationem. PROBATUR. 847. Hic etiam afferri et accommodari possunt ea quae ex Ma­ gisterio, Scriptura et Patribus attulimus supra (n. 746-748) ad pro­ bandum quod ipse homo iustus nequit sine Dei motione quidquam supernaturaliter operari; nam omnia fundantur in eodem generali principio de universalitate divini influxus. Ad rem peculiariter fa­ ciunt Conc. Arausicanum: «Quoties bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur, operatur»', Conc. Trid.: «Deus ope­ ratur velle et perficere»; Phil. 2. 12: «Deus est qui operatur in vo­ bis et velle et perficere»; Augustinus: «Ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens... Ut ergo velimus sine nobis operatur, cum autem volumus, ut faciamus nobiscu DE ESSENTIA GRATIAE 845 cooperatur» (De gratia et lib. arb. 17. 33). In quibus testimoniis gratia Dei non exhibetur ut ipse actus noster, sed ut eius causa et ut aliquid praevium ad actum (Deus operatur ut operemur, operatur ut velimus, adeoque actio Dei non est ipse actus sed est ratio et causa cur actus eliciatur). Praeterea, gratia actualis describitur in fontibus tanquam illus­ tratio, inspiratio, vocatio, excitatio, pulsatio, tractio; iamvero, quam­ vis duae priores voces possint intelligi sive in sensu activo, sive in sensu passivo pro ipsis actibus facultatum intellectus et voluntatis, ceterae voces nequeunt nisi in sensu activo intelligi; non enim ipsa facultas vocat, excitat, pulsat et trahit, sed ipsa (sive homo in ipsa) a Deo vocatur, excitatur, pulsatur, trahitur. Unde actio Dei praece­ dit actum facultatis nec in eo consistit. Arbitrarie autem quidam adversarii haec omnia intelligunt de ipsis actibus indeliberatis, qua­ tenus se habent ut vocatio, excitatio, pulsatio et tractio relate ad actus deliberatos, ita ut Deus dicatur per actum indeliberatum voca­ re et trahere ad actum deliberatum; nam eae voces universaliter et indistincte dicuntur de toto opere salutis et de omni gratia Dei, adeoque referuntur etiam ad actus bonos indeliberatos, ad quos eliciendos Deus nos vocat et trahit. 848. Ceterum, ipsa ratio theologica, imo et philosophica, quae substernitur ipsis praefatis fontium testimoniis, rem necessario evin­ cere videtur. Per gratiam enim actualem facultas fit capax novi effectus sive novi actus supernaturalis, quo sine gratia incapax est. lamvero, nisi intrinsece immutetur et elevetur, facultas manet inca­ pax sicut prius, cum nemo det quod non habet. Ergo per gratiam actualem facultas intrinsece immutatur et elevatur ut possit produ­ cere actum supernaturalem, ac ideo gratia actualis non consistit in hoc ipso actu sed in praecedenti facultatis immutatione et elevatio­ ne. Idque valet uniformiter tum quoad actus indeliberatos, tum quoad actus deliberatos, et sive ante sive post iustificationem. In omni enim casu facultas fit proxime capax eliciendi novum aliquem actum, ac ideo indiget moveri, seu intrinsece immutari, ab exteriori agente, secus sibi daret quod non habet; etiam post iustificationem, quamvis facultas habeat habitus operativos sive virtutes et sub hac ratione non indigeat elevari, tamen non habet ipsum actum ac ideo indiget intrinsece excitari ut eliciat actum connaturalem illis habiti­ bus, secus minus produceret maius et aliquid sibi daret quod non habet. 846 DE GRATIA Unde frustranea est evasio molinis tarum, iuxta quam idem actus proce­ deret a sola facultate sub ratione vitalitatis et a solo Deo sub ratione supernaturalitatis; nam ita subtrahitur a facultate actus supernaturalis qua talis et revera negatur id quod, iuxta ipsos fontes, est praesupponendum, scilicet ipsum hominem sub influxu gratiae agere supernaturaliter. Ceterum, huius­ modi biceps actus, qui ex una parte esset unus et simplex et ex alia parte ha­ beret aliquid quod producitur a sola facultate et aliquid quod producitur a solo Deo, vix concipi potest et contradictoria implicare videtur; nam si est unus et simplex, producitur totaliter ab unaquaque causa, si autem producitur ab una causa quoad suam vitalitatem et ab alia causa quoad suam supernaturalitatem, non est amplius aliquid unum et simplex, sed est actus vitalis cui accedit extrinsecum accidens supematuralitatis. Unde ea altera expressio, quae est ipsius Molinae, scilicet facultatem et Deum esse causas partiales non partialitate effectus, qui est unus et simplex, sed tantum partialitate causae, est vacua expressio quae sensum non habet, cum oporteat ut causa et effectus sint ad invicem proportionali.44 Pariter vacua est alia expressio, iuxta quam ipsa facultas dicitur vere et realiter elevata, quamvis non intrinsece sed tantum externe, quia nempe ipse actus ab ea vitaliter procedens elevatur et afficitur intrinsece; nam, cum aliud sit ipsa facultas et aliud eius actus, abusive dicitur unum elevari eo quod alterum elevetur. 849. Restat ut respondeamus praecipue obiectioni molinistarum, iuxta quam videtur vix concipi posse quomodo Deus possit intrinsece immu­ tare ipsam facultatem et quid sit physica illa ac vitalis entitas, in qua thomis­ tae dicunt consistere gratiam actualem.45 Et imprimis, ipsa natura gratiae habitualis, quae in intrinseca mutatione facultatis consistit, suadet possibilitatem gratiae actualis ut intrinsecae muta­ tionis eiusdem facultatis; si enim facultas potest mutari stabiliter ac permanenter, quare non poterit etiam transeunter mutari: numquid ens viale ac transiens involvit contradictionem? nonne virtus in semine et virtus omnis instrumenti est aliquid viale et incompletum? Praeterea, praefata obiectio non est theologica sed mere philosophica ac respicit non tantum gratiam actualem sive motionem Dei supernaturalem, sed omnem Dei actionem quae movet creaturas, imo respicit essentiam cuiuslibet actionis transeuntis, etiam creaturae in creaturam. In omni enim actione transeunti, tria concurrunt quae, quamvis materialiter sint idem, formaliter 44 Molina, ad suadendum huiusmodi genus coordinationis duarum causarum ad eandem operationem producendam, affert exemplum duorum navem trahentium (Concor­ dia, q. 14, a. 13, disp. 26, n. 15). Sed huiusmodi exemplum saltem in eo claudicat quod in navis tractione unusquisque trahens exercet distinctam operationem, nec unus dici potest causa operationis alterius, quamvis ipse effectus dici possit materialiter idem. 45 Hanc obiectionem urget inter alios Lennerz, scribens «Fatendum est, non esse facile accurate concipere quale sit illud ens fluens. Si dicitur esse motio recepta in facul­ tate, videtur iam esse ipse actus facultatis et non aliquid ipsum antecedens et causans; nam secundum principium: actus moventis in mobili est ipse motus mobilis, ipsa motio recepta est motus, motus autem facultatis vitalis est ipse actus vitalis. Si autem dicitur non esse motus, videtur concipiendum ad modum alicuius habitus; sed habitus fluens esset iterum res valde difficilis» (De gratia Redemptoris [ed. 2, Romae 1940] 309 sq.). DE ESSENTIA GRATIAE 847 tamen distinguuntur, scilicet actio, passio et motus qui est medius inter actio­ nem et passionem, nec constituit speciale praedicamentum, cum sit ens incom­ pletum, sed reducitur tum ad praedicamentum actionis, tum ad praedicamen­ tum passionis, tum ad praedicamentum ad quod pertinet ipse effectus qui per passionem inducitur in subiecto.* In actione Dei iustificativa, effectus qui per passionem inducitur in subiecto est quaedam forma completa, adeoque est suo iure in aliquo praedi­ camento, seu in praedicamento qualitatis et in specie habitus, ut diximus supra. In actione vero Dei mere motiva, effectus qui per passionem inducitur in subiecto, non est quaedam forma completa, sed aliquid incompletum, quod proinde non est iure suo in aliquo praedicamento sed tamen ad aliquod prae­ dicamentum reducendum est, sicut omne ens incompletum; quod quidem nequit esse nisi praedicamentum qualitatis. Unde gratia actualis, quamvis non sit simpliciter qualitas, reducitur ad praedicamentum qualitatis, veluti quali­ tas incompleta, se habens ad modum entis transeuntis. 850. Conceptus huiusmodi entis incompleti ac transeuntis nihil con­ tinet contradictorium ac difficile captu. De eo loquitur 5. Thomas in pluribus locis, ad explicandam actionem Dei in creaturas, tam naturalem quam super­ naturalem. Ita, ad explicandum quomodo Deus possit communicare alicui visionem beatificam per modum actus, ait in eo casu lumen gloriae communi­ cari non «per modum formae immanentis... [sed] per modum cuiusdam pas­ sionis transeuntis» (2-2, q. 175, a, 3, ad 2). Item, lumen propheticum com­ municatur non «per modum formae permanentis... [sed] per modum cuius­ dam passionis sive impressionis transeuntis, sicut lumen est in aëre» (ibid., q. 171, a. 2; idem dicitur in De veritate, q. 12, a. 1). Gratiae gratis datae (ut facere miracula et praenuntiare futura) dantur per modum impressionis tran­ seuntis: «Ad hos effectus non dantur habituales perfectiones, sed impressio­ nes quaedam fiunt a Deo quae cessant actu cessante» (C. Gent. 3. 154, in fine). Generaliter Deus movet creaturam, tam naturaliter quam supernaturaliter, conferendo illi ens quoddam incompletum: «Virtus naturalis quae est rebus naturalibus in sua institutione collata, inest eis ut quaedam forma habens esse ratum et firmum in natura [ita in ordine supernaturali infundun­ tur stabiles habitus virtutum]. Sed id quod a Deo fit in re naturali, quo actualiter agat [ac ideo id quod fit in anima ut actualiter agat supernaturaliter, i. e. gratia actualis], est ut intentio sola [i. e. ut ens intentionale sive viale], habens esse quoddam incompletum, per modum quo colores sunt in aëre, et virtus artis in instrumento artificis» (De potentia, q. 3, a. 7, ad 7; cf. 3 p., q. 62, a. 3, ubi S. Doctor eundem conceptum applicat instrumentait virtuti quae est in sacramentis). Tandem, quod attinet directe ipsam gratiam, S. Doc­ tor, loquens de necessitate alicuius gratiae habitualis praeter actualem, sequen­ ti modo utriusque indolem describit: «Oportet quod continuo homo isto auxilio [gratiae] potiatur, quousque ad finem perveniat. Hoc autem non esset si praedictum auxilium participaret homo [tantum] secundum aliquem motum aut passionem et non [etiam] secundum aliquam formam manentem* 46 Cf. supra, n. 357. DE GRATIA <848 et quasi quiescentem in ipso: motus enim et passio talis non esset in homine nisi quando actu converteretur in finem; quod non continuo ab homine agitur, ut praecipue patet in dormientibus» (C. Gent. 3. 150). Ex iris intelligitur quo sensu S. Thomas, loquens directe de natura gra­ tiae actualis in 1-2, q. 110, a. 2, dicit eam non esse qualitatem, sed motum: «Ex gratuita Dei voluntate homo adiuvatur... in quantum anima hominis movetur a Deo ad aliquid cognoscendum, vel volendum, vel agendum. Et hoc modo ipse gratuitus effectus in homine [i. e. gratia actualis] non est qualitas, sed motus quidam animae; ’actus enim moventis in moto est motus', ut dici­ tur in 3 Phys [3. 1]» (cf. In 3 Phys., lect. 4, n. 10 sq.; In 2 Metaph., lect. 9). Negat nempe gratiam actualem esse qualitatem simpliciter dictam sive perma­ nentem, quo modo philosophi de ea loquuntur, tanquam de praedicamento, sed non negat eam dici posse qualitatem in sensu diminuto alicuius entis incompleti quod nonnisi ad praedicamentum qualitatis reduci possit, imo hoc necessario sequitur ex textibus nuper citatis et praesertim ex duobus ultimis; et hoc etiam ipse implicat in statuta oppositione inter qualitatem et motum, significans gratiam actualem non esse aliquid stabile sive qualitatem perma­ nentem sed aliquid per modum motus sive motionis transeuntis animae im­ pressum. Unde in eo inciso «Est motus quidam animae» non indicatur ipse motus sive actus elicitus ab anima, sed praevius motus Dei quo «anima homi­ nis movetur a Deo ad aliquid cognoscendum vel volendum vel agendum». Rationem quare S. Doctor dicit gratiam actualem esse motum, est tum quia motus ex parte subiecti identificatur cum passione, quae quidem consistit in ipsa receptione effectus sive formae (cf. supra, n. 357 et 1 p., q. 45, a. 3, ad 2), tum quia haec ipsa forma, quae per divinam motionem causatur, non est aliquid stabile sed aliquid viale ac veluti transitorie et ad modum motus impressum. Propterea S. Doctor in ultimo loco citato (C. Gent. 3. 150) gra­ tiam actualem indifferenter appellat «motum aut passionem». QUAESTIO VIII. I. SENSUS DE DIVISIONE GRATIAE ACTUALIS47 QUAESTIONIS. Plures apud theologos gratiae divisiones circumferuntur, sufficienter fundatae in ipsis fontibus atque desumptae ex variis effectibus vel aspectibus eiusdem supernaturalis realitatis, quae qui­ dem respiciunt gratiam tum actualem tum etiam habitualem sed solent a modernis considerari praecipue per respectum ad gratiam actualem, quae ceteroquin habitualem ipsam gratiam praecedit, comitatur et subsequitur. Praecipuae ac notiores sunt quinque se­ quentes divisiones·, gratia gratis data et gratum faciens, gratia ope­ rans et cooperans, gratia praeveniens et subsequens, gratia excitans et adiuvans, gratia sufficiens et efficax. 851. 47 Confer bibliographiam supra relatam (n. 842) et alias infra, ad singulas divisiones. DE ESSENTIA GRATIAE Doctores mediaevales nonnisi tres priores distinctiones produnt cum instituunt quaestionem de divisione gratiae. Concilium Tridentinum, agens contra Protestantes, adhibuit et inculcavit quartam illam distinctionem gratiae excitantis et adiuvantis, quae uno vel alio modo ad secundam et tertiam divisionem reduci potest. Tandem theologi postridentini, tum in impugnatione haeresis baianae et iansenianae tum in domesticis controversiis de efficacitate gratiae, inve­ xerunt quintam divisionem gratiae sufficientis et efficacis, quae tantum momentum assumpsit ut ceteras omnes in secundarium lo­ cum detruderit et in illarum ipsum sensum aliquam confusionem induxerit, dependenter ab ipso diverso ac fluctuanti modo quo gra­ tia sufficiens et gratia efficax a variis doctoribus intelligitur. II. ASSERTIO. Gratia (praecipue actualis) convenienter dividi­ tur in gratis datam et gratum facientem, operantem et cooperantem, praevenientem et subsequentem, excitantem et adiuvantem, suffi­ cientem et efficacem. PROBATUR. 852. 1. Gratia gratis data et gratia gratum faciens* Haec distinctio sumitur directe ex parte finis, quamvis, exinde redundet in ipsam essentiam. Cum scilicet finis omnis gratiae sit sanctificatio vel coniunctio cum Deo, dicitur gratia gratum faciens ea quae primo et per se datur in utilitatem ipsius subiecti, ut nempe illud sanctificet ac Deo uniat; dicitur vero gratia gratis data (paulino nomine (χάρισμα) ea quae primo et per se datur in utilitatem alio­ rum, ut nempe alii adiuventur et inducantur ad obtinendam praefa­ tam sanctificationem et unionem cum Deo. Per accidens autem prior gratia potest redundare etiam in utilitatem aliorum, puta per modum boni exempli, et altera in utilitatem ipsius subiecti, ut patet de gratia apostolatus et charactere sacramentali.43 *49 Ratio autem pri43 1-2, q. III, a. 1, 4 et 5; 2-2, q. 171-178; 3 p., q. 7, a. 7; In 2 Sent., dist. 28, q. 1, a. 4; C. Gent. 3. 154; Comp, theol. 2. 4; In Rom., lect. 3; In 1 Cor. 12, lect. 1 et 2. Biard, J., Les dons du Saint-Esprit. Dons, charismes, fruits, béatitudes (Avignon 1930) 127-142. Lemonnyer, A., «Charismes», Dictionnaire de la Bible-Supplément I (Paris 1928) 1233-1243. Prat, F., La théologie de Saint Paul I (éd. 33, Paris 1942) 150-157, 498-503. 49 Imo S. Thomas docet gratiam gratis datam (ut prophetiam) quandoque dari etiam ac peculiariter propter utilitatem subiecti: «Donum prophetiae aliquando datur homini et propter utilitatem aliorum, et propter propriae mentis illustrationem. Et hi sunt in quorum animas Sapientia divina per gratiam gratum facientem ’se transferens amicos Dei et prophetas eos constituit’ [Sap. 7. 27]» (2-2, q. 172, a. 4, ad 1). 850 DE GRATIA mi nominis est, quia qui sanctificatur, fit Deo gratus sive amabilis, ratio vero alterius nominis est, quia, cum illud donum non faciat Deo gratum, retinet tantum commune nomen doni indebiti, ita ut aequivaleat dono indebito quod gratum non facit, sicut brutum reti­ net commune nomen animalis in sensu animalis ignobilioris sive non rationalis (1-2, q. Ill, a. 1, ad 3; 2-2, q. 9, a. 2). Scripturisticum fundamentum huius divisionis invenitur tum in Mat. 10. 8, ubi sermo est de gratia miraculorum gratis accepta et gratis exhibenda («Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite: gra­ tis accepistis, gratis date»), tum ac praecipue in Apostolo loquente de «divi­ sionibus gratiarum, ministrationum et operationum» quae dantur unicuique tanquam «manifestatio Spiritus ad utilitatem [scilicet aliorum]» et illis opponens «excellentiorem viam» quae est charitas sive interna sanctificatio (1 Cor. 12. 4-7; 13. 1), de qua alibi dicit: «Justificati gratis per gratiam ipsius» (Rom. 3. 24). Hinc doctores mediaevales confecerunt huiusmodi divisionem,® cuius theologica ratio sic assignari potest cum S. Thoma: Cum finis gratiae sit redu­ cere hominem in Deum, huiusmodi autem reductio possit dupliciter fieri, seu immediate vel mediate per alios, convenit ordinato modo agendi divinae pro­ videntiae ut uterque modus observetur, ut scilicet alii etiam per alios ad Deum reducantur, ope supernaturalium auxiliorum in utilitatem aliorum colla­ torum, quae non necessario connectuntur cum ipsa sanctitate recipientis. Ceterum, ipsa existentia et natura donorum miraculi et prophetiae, prout dis­ tinguuntur a sanctitate et virtutibus, praefatam distinctionem necessario expostulat. Quod attinet naturam et mutuam relationem utriusque gratiae, notandum est imprimis omnem gratiam gratum facientem esse essen­ tialiter supernaturalem, non vero omnem gratiam gratis datam (ut patet de frequentibus miraculis circa res naturales et de prophetiis circa ea quae non sunt stricte dicta mysteria). Praeterea, gratia gra­ tis data (etiam ea quae esset supernaturalis quoad substantiam), sub ipsa ratione gratiae gratis datae, est minus digna quam gratia gra­ tum faciens, quia haec directe coniungit cum ipso fine, illa vero 50 Attamen, non omnes eam divisionem eodem modo intelligebant; quidam gratiam gratis datam accipiebant pro dono Dei non iustifiante, et gratiam gratum facientem prt> gratia iustificationis, ac ideo aliqui sub gratia gratis data includebant omnia dona etiam naturalia vel saltem praetematuralia, alii vero solas et omnes gratias quae praecedunt et praeparant justificationem (ut fidem, spem, attritionem). Ita Albertus M., Bonaventura (In 2 Sent., dist. 28, a. 2, q. 1) et ipse S. Thomas iunior, scribens: «Quidquid illud fuerit quod hominem excitaverit ad convertendum se, ut gratiam gratum facientem accipiat, gratia gratis data dici potest» (In 2 Seni., sist. 28,8 q. 1, a. 4). Cf. F. Mitzka, «Die Lehre des hl. Bonaventura von der Vorbcreitung auf die heiligmachende Gnade», Zeitschrift fur katholische Théologie L (1926) 29-50. DE ESSENTIA GRATIAE 851 versatur circa ea quae praeparant ad finem, finis autem semper potior est his quae sunt ad finem (1-2, q. 111, a. 5). Tandem, duae illae gratiae, ratione suae naturae et finalitatis, sunt separabiles, ita ut non omnes, qui habent gratiam gratum facientem, habeant gra­ tiam gratis datam (ut patet ex communiter nunc contingentibus, quamvis in primitiva ecclesia extraordinaria charismata frequentius communibus fidelibus conferrentur, ut patet ex 1 Cor. 12 et 14), nec vicissim omnes, qui gratia gratum faciente carent, careant ne­ cessario gratia gratis data (ut patet ex Io. 11. 50 de Caipha et Num. 22. 22 de Baalam, prophetantibus; cf. Mat. 7. 22), nam potest Deus etiam per peccatores inducere alios ad poenitentiam vel quomodolibet ad cognitionem veritatis, ac propterea ipse Apostolus, enume­ ratis variis charismatibus, contestatur ea sine charitate nihil prodes­ se subiecto (1 Cor. 13. 1-3) et de seipso subiungit: «Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar» (1 Cor. 9. 27; cf. S. Thomam, In 1 Cor. 13, lect. 1; 2-2, q. 172, a. 4). 853. Huiusmodi divisiso non respicit solam gratiam actualem, sed etiam gratiam habitualem, et quidem quoad utrumque membrum. Gratia enim gratum faciens praecipue et in strictiori sensu consistit in gratia habituali (gratia sanctificante, virtutibus, gratia sacramentali), non tamen unice, quin etiam gratia actualis dici possit vere sanctificans, quamvis in sensu quodam diminuto, quatenus nempe ducit ad justificationem, eamque comitatur ac sequitur, cum sub ipso impulsu actualis gratiae ipsa habitualis gratia existât et operetur. E converso gratia gratis data praecipue consistit in quadam gratia actuali, seu dono transeunter tantum communicato (ut patet de miraculo et prophetia), et in hoc strictiori sensu huiusmodi gratia considerari ac dividi solet. Nihilominus ad gratias gratis datas revocari possunt etiam quaedam dona permanenter collata ad eundem finem salutaris utilitatis aliorum, qualia sunt charismata institutionalia sive constitutiva in Ecclesia, scilicet charisma auctoritatis (in Papatu et Episcopatu), charisma infallibilitatis (in Magisterio) et charisma sacramentalitatis (character sacramentalis); quod quidem incul­ care videtur ipse Apostolus, loquens de «donationibus secundum gratiam, quae data est nobis, differentibus..., sive ministerio in ministrando, sive qui docet in doctrina... [sive] qui praeest in sollicitudine» (Rom. 12. 6-8).51 51 Quidam, ut Gonet et Garrigou-Lagrange, renuunt ea charismata numerare inter • III» gratias gratis datas, tum quia sunst permanentia, tum quia non ordinantur immediate ad congruentem instructionem aliorum in rebus divinis, iuxta quam desumitur divisio Apos­ toli, de qua infra, iuxta interpretationem S. Thomae, tum quia ea pertinent ad «divisiones mimstrationum» quas Apostolus distinguit a «divisione gratiarum» (1 Cor. 12. 4 sq.), tum quia S. Thomas ea non includit in sua divisione gratiarum gratis datarum, mox referenda. Sed, ut patet, quaestio est potius de verbis. Nam, si revera gratia gratis data definitur ea quae datur in utilitatem aliorum, nihil obstat quominus etiam ea charismata includantur 852 i I I I F DE GRATIA 854, Quod attinet divisionem sive enumerationem praefatarum gratiarum transeuntium, quae sub nomine gratiae gratis datae strictius acceptae considerari solent, vix quidquam determinate ac certe dici potest, cum huius­ modi auxilia multipliciter a Deo concinnari ac distribui queant, qui, ut ait Apostolus, «dividit singulis prout vult» (1 Cor. 12. 11). Nihilominus ipse Apostolus in 1 Cor. 12. 7-11 profert quandam novenariam enumerationem quae, etsi fortasse non sit adaequata (nam ibidem v. 28 et Rom. 12. 6-8 paulo diverso modo huiusmodi gratiae enumerantur), praecipua saltem capita gra­ tiarum exhibet: «Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii autem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia ope­ ratur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult». Quam divisionem in sequentem theologicam synthesim redigit S. Thomas (1-2, q. 111, a. 4; In 1 Cor. 12, lect. 2; C. Gent. 3. 154; de praecipuis autem ex his gratiis agit in 2-2,a.l71-178). Gratia gratis data confertur ad hoc ut quis possit congruenter alios ins­ truere in rebus divinis, adeoque: Primo, ut habeat plenitudinem scientiae in divinis. Ad quod ordinantur: Fides, seu firma ac peculiaris certitudo de principiis revelatis Sermo sapientiae, seu recta cognitio principalium conclusionum Sermo scientiae, seu abundans cognitio et usus exemplorum et effec­ tuum, per quos manifestantur veritates et causae Secundo, ut ad efficaciam suae doctrinae possit confirmare vel probare ea quae dicit. Ad quod ordinantur: Facta supernaturalia, quae solus Deus facere potest, scilicet: Gratia sanitatum, ad salutem corporis, qua ostenditur Dei benig­ nitas Operatio virtutum (cetera miracula), qua manifestatur Dei omni­ potentia Cognitio supernaturalis, seu manifestatio eorum quae solus Deus scire potest Prophetia, sive praedictio futurorum Discretio spirituum, sive manifestatio secretorum cordium Tertio, ut ea quae concipit, possit convenienter auditoribus proferre. Ad quod ordinantur: Genera linguarum; quod pertinet ad cognitionem idiomatis Interpretatio sermonum; quod respicit sensum eorum quae sunt proferenda 855. Diximus supra huiusmodi gratias esse actuales, sive auxilia trans- in genere gratiae gratis datae, quod potest ulterius subdividi. Confer dicenda de ipso charactere sacramentali, tanquam de quadam gratia gratis data, in tractatu De sacramentii in genere (in vol. 4). DE ESSENTIA GRATIAE 853 cunter data. Cuius rationem reddit S. Thomas, quia isti gratiae «effectus sunt necessarii, non per totam vitam [sicut actus virtutum, pro quibus proinde conferuntur formae habituales], sed certis temporibus et locis: sicut facere miracula, praenuntiare futura, et huiusmodi. Et [proinde] ad hos non dantur habituales perfectiones, sed impressiones quaedam fiunt a Deo quae cessant actu cessante, et eas oportet iterari cum actus iterari fuerit opportunum: sicut prophetae mens in qualibet revelatione novo lumine illustratur, et in qualibet miraculorum operatione oportet adesse novam efficaciam divinae virtutis» (C. Gent. 5. 154, in fine). Ceterum, non repugnat nec inconvenit quominus alicui homini una vel altera harum gratiarum detur permanenter et ad modum habitus, imo de humanitate Christi id asserendum est quoad omnes praefatas gratias, tum ratione unionis hypostaticae, qua illa humanitas erat instrumen­ tum permanenter coniunctum Divinitati (ae ideo convenit ut gratiae gratis datae, quae permanentem hanc unionem consequebantur, essent pariter in eo permanenter et ad modum habitus), tum ratione universalis dominii et potes­ tatis qua ei ad nutum subiciebantur omnes creaturae, tum ratione dignitatis capitis, qua Christo competebat plenitudo utriusque gratiae gratum facientis et gratis datae, tanquam universali cuidam principio ex quo in ceteros homi­ nes omnis supernaturalis effectus difflueret (cf. 3 p., q. 7, a. 7, corp, et ad 3). 856. 2. Gratia operans et gratia cooperans.sz Haec distinctio sumitur ex parte voluntatis a Deo motae per gratiam et ab omnibus theologis cum S. Thoma ita generaliter intelli­ gitur ut gratia dicatur operans relate ad illum voluntatis actum in quo voluntas se habet non tantum ut mota a Deo sed etiam ut movens. Existentia et convenientia huiusmodi distinctionis fundamentum habet tum in verbis Apostoli, Phil. 1.6: «Qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi lesu» et ibid. 2. 13: «Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate» (agitur ergo de gratia inci­ piente, sive operante ipsum velle, et de gratia perficiente, sive coopérante cum voluntate ut perficiatur bonum volitum), tum ac immediate in celebri textu Augustini, in quo quater in ipsis terminis ea distinctio profertur: «Putabat enim [Petrus antequam Christum negaret, cum dixit: Animam meam pro te ponam] se posse, quod se velle sentiebat. Et quis istam etsi parvam dare coeperat charitatem, nisi ille qui praeparat voluntatem, et cooperando perficit. 521-2, q. 111, a. 2; 3 p., q. 86, a. 4, ad 2; a. 6, ad 1; q. 88, a. 1, ad 4: In 2 Cor. 6, lect. 1. Lonergan, B., «Saint Thomas’ thought on gratia operans», Theological studies II (1941) 282-324; III (1942) 69-88, 375-402, 533-578. Neveut, E., «De la nature de la grâce actuelle. De diverses sortes de grâce actuelle». Divus Thomas (Piacenza) XXXII (1929) 15-42.—Les multiples grâces de Dieu. Etudes sur les diverses sortes de grâces divines, Aurillac 1940. Zigon, Fr., «Gratia operans et gratia coopérons iuxta S. Thcmam», Ephemerides theologicae Lovanienses V (1928) 614-629. 354 DE GRATIA quod operando incipit? Quoniam ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens... Ut ergo velimus, sine nobis operatur, cum autem volumus, et sic volumus ut faciamus, nobiscum cooperatur; tamen sine illo vel operante ut velimus, vel coopérante cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus» (De gratia et lib. arb. 17. 33, ML 44. 901; cf. Gregorium M., Moral. 16. 25). Quod attinet naturam huiusmodi distinctionis, quae quidem valet tum de gratia habituali tum de gratia actuali, quoad gratiam ha­ bitualem facile intelligitur et ab omnibus theologis sic cum S. Thoma explicatur ut idem prorsus habitus gratiae consideretur secundum duplicem suum effectum iustificationis et meriti, et prout inducit primum effectum (seu prout in genere causa formalis dat voluntati ipsum esse supernaturale) dicatur gratia operans, quia solus Deus justificat et voluntas in iustificatione est mere mota nec movens; prout vero inducit secundum effectum (seu prout in genere causae efficientis dat voluntati operari supernaturaliter ac meritorie) dica­ tur gratia cooperans, quia Deus movet ad hunc effectum una cum ipsa voluntate, quae proinde non est tantum mota sed etiam movens.53 857. Quoad gratiam vero actualem, praefata distinctio eiusque sensus non ita facile intelligitur ac ideo provocat varias theologorum explicationes,5455 quarum quaedam connectuntur cum controversia de natura efficacitatis gratiae, quae agitatur praesertim inter thomistas et molinistas et de qua sermo erit in q. 10. Cum autem non vacet nec iuvet praefatam controversiam hic praeoccuppare, satis erit in­ dolem utriusque operantis et cooperantis gratiae indicare iuxta lit­ teram et principia ipsius S. Thomae, a quibus ceteroquin ipse Mo­ lina fatetur se recedere, dicens S. Thomam illam Augustini distinc­ tionem non recte intellexisse.’" 858. Quaestio ad hanc redit: quinam sint actus voluntatis (eliciti -quidem ab ipsa voluntate necnon liberi), in quibus voluntas se habet ut mere mota a Deo nec movens, ac ideo gratia Dei est operans, et quinam e converso 3 Quidam distinguunt etiam gratiam in elevantem et sanantem, quae sunt duo as­ pectus vel effectus gratiae operantis, sive iustificationis, prout mere facit iustum seu sanum (ut in Christo et B. Virgine) et prout facit iustum ex iniusto seu peccatore, pec­ cato saltem originali. 54 Cf. apud Ioannem A S. Thoma, In 1-2, q. 111, disp. 23, a. 1-2, et Salmanticenses, De gratia, disp. 5, dub. 7, § 1-2. 55 Cf. infra, n. 860. DE ESSENTIA GRATIAE 855, sint actus voluntatis, in quibus voluntas se habet non tantum ut mota a Deo sed etiam ut movens, ac ideo gratia Dei est mere cooperans. Ad quam quaestionem resolvendam, recolere oportet varios actus volun­ tatis, in triplici ordine tum intentionis seu circa finem (scilicet inefficacem volitionem sive desiderium finis et efficacem finis intentionem), tum electio­ nis seu circa media (scilicet consensum in varia media, globatim ab intellectu proposita, per actum consilii, quo incipit deliberatio, et electionem huius de­ terminati medii, per iudicium practico-practicum ab intellectu propositi, quo absolvitur deliberatio), tum executionis (scilicet usum activum, sive motio­ nem qua voluntas movet alias potentias ad executionem illius medii et ad obtentionem finis quamque praecedit imperium intellectus, et fruitionem voluntatis in consecuto fine).56 lamvero, in primo ordine intentionis, seu quoad duos actus desiderii finis et intentionis finis, voluntas est mere mota nec movens, adeoque agitur de gratia operante; nam, cum agatur de prima intentione finis, nullus est actusprior, vi cuius voluntas moveat, sive transeat ad alium actum, etiam sub di­ vina motione. E contra, in tertio ordine executionis, seu quoad actum usus activi motionis aliarum facultatum elicitum sub imperio intellectum, voluntas, a Deo mota, se habet etiam ut movens, adeoque ea divina motio est gratia mere cooperans. In secundo vero electionis ordine, distinguere oportet. Si nempe voluntas ad actum electionis procedit sub sua propria ac connaturali deliberatione, vi scilicet praecedentis intentionis finis supernaturalis, ut con­ tingit communiter post iustificationem in electione cuiuslibet operis boni sive exercitio cuiuslibet actus virtutum, id fit manifesto sub motione gratiae cooperantis, quoniam voluntas se movet ex praeconcepto fine ad eligendum medium.57 Si vero voluntas procedit ad actum electionis absque propria deli­ beratione, seu sub immediata Dei motione supplente ipsam deliberationem, haec Dei motio est gratia operans, quoniam tunc voluntas se habet tantum ut mota nec movens (1-2, q. 9, a. 6, ad 3). Hoc autem in duplici casu contingit. Primo scilicet in ipso instanti iusti­ ficationis, ita ut justificatio sit effectus gratiae operantis (1-2, q. 111, a. 2, ad 2; q. 113, prologus); nam in iustificatione voluntas ex aversa a Deo eligit Deum, tanquam particulare bonum in ordine supernatural!, ad quod nequit seipsam determinare ex praeconcepta naturali intentione finis ultimi sive beatitudinis in communi, cum non sit proportio inter utrumque; ceterum, si quis huiusmodi conversionem ad Deum velit considerare formaliter, non ut actum electionis medii, sed ut actum intentionis finis in novo ordine super­ natural!, necessitas eiusdem gratiae operantis petitur ex ipso ordine intentio56 Confer conspectum horum actuum, exhibitum in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 784. 57 Ut notant Caietanus, loannes a S. Thoma et Salmanticenses, hunc electionis actum S. Thomas (1-2, q. 111, a. 2) vocat actum exteriorem et imperatum, in oppositione ad actum intentionis finis quem appellat interiorem, eo quod hic alter est intimior ac immediatus necnon origo illius. Non ergo sub nomine actus exterioris S. Thomas intelligit tantum actum aliarum facultatum, proprius a voluntate imperatum, sed ipsum actum electionis, ut patet ex 1-2, q. 9, a. 4, ad quem ipse explicite remittit (editio autem leonina non recte provocat ad 1-2, q. 17, a. 9). 856 DE GRATIA nis, ut supra. Secundo, id contingit post iustificationem, quando in exercitio donorum Spiritus S., Deus immediato instinctu movet voluntatem ad eligen­ dum aliquod medium absque praevia deliberatione, supplens proprium defec­ tum ipsarum virtutum infusarum quae, hic et nunc et ad particularem aliquem actum, non sufficiunt ad deliberandum (cf. 1-2, q. 68, a. 2). 859. Quapropter actus voluntatis et influxus gratiae tam operantis quam cooperantis in illos, sequenti modo ordinari et explicari possunt. Primo, praecedit in ipso ordine naturali intentio finis beatitudinis in com­ muni, quae elicitur non libere sed vitaliter tantum ac necessario a voluntate, et ut patet sine ulla gratia sed tantum sub naturali motione Dei operante; ex hoc autem ordine nequit voluntas quomodocumque transire in ullam volitionem sive medii sive finis supernaturalis; unde tunc incipit influxus gratiae. Secundo igitur, in ordine intentionis supernatural!, Deus producit in intellectu supernaturalem illustrationem, per gratiam operantem, ut patet; haec autem illustratio connatural!ter proponitur voluntati, tanquam obiectum, atque eam attrahit seu morali ter movet (gratia excitans ac veluti pulsans ab extrinseco ad portam voluntatis), quin tamen voluntas ullum actum adhuc eliciat. Tertio, Deus movet ipsam voluntatem per inspirationem, ut respondeat illi attractioni sive exteriori excitationi intellectus; haec inspiratio consistit in inefficaci volitione sive desiderio finis supernaturalis, elicito vitaliter ac libere non. tamen deliberate,53 adeoque sub motione gratiae operantis; et ad huius­ modi inspirationes reduci possunt omnes actus boni qui praecedunt ac dispo­ nunt ad iustificationem (cf. 1-2, q. 112, a. 3). Quarto, Deus movet voluntatem ad efficacem volitionem boni superna­ turalis, qua fit iustificatio, quaeque consistit pariter in actu vitali ac libero sed non deliberato, elicito sub motione gratiae operantis; haec effi­ cax volitio supernaturalis boni dupliciter considerari potest et ab auctori­ bus consideratur, scilicet vel ut efficax intentio finis supernaturalis, vel ut electio particularis boni, seu Dei ut boni supernaturalis, quod citra beatificam visionem nobis non apparet esse reapse idem cum generali fine beatitudinis in communi quem necessario appetimus; et in utraque explicatione patet agi de gratia operante, quoniam voluntas est mota nec movens; sub eadem gratia operante in momento iustificationis, non solum fit infusio gratiae habitualis 58 Distinguas in actu, esse vitale, esse liberum et esse deliberatum, nam non sunt idem. Ad vitalitatem enim sufficit ut actus eliciatur ab ipsa voluntate, et ita actus circa finem ultimum adaequate propositum, ut intentio beatitudinis in communi in ordine natu­ rali et volitio Dei cogniti per visionem beatificam, est actus vitalis ac voluntarius, sed nec deliberatus nec liber, sed necessarius. Ad libertatem vero requiritur ac sufficit ut actus eliciatur a voluntatate sub indifferentia iudicii, adeoque cum subiectiva ac dominativa indifferentia super iudicium practicum a quo ipsa voluntas movetur (cf. infra, n. 911 sq.); quod quidem contingit quotiescumque voluntas non movetur a proprio obiecto adae­ quate proposito (ut accidit in nostro casu, seu in praedicta inspiratione). Ut vero actus sit etiam deliberatus, requiritur insuper ut procedat ex alio actu praesupposito, ex quo voluntas sese moveat ad hunc novum actum, per processum qui dicitur deliberatio quique incipit ab intentione finis, procedit per consensum in varia media apta ad finem conse­ quendum et absolvitur in ipsa electione determinati medii, quae proprie ac simpliciter actus deliberatus vocatur. DE ESSENTIA GRATIAE 857 sed etiam ex parte voluntatis eliciuntur actus fidei formatae et perfectae poe­ nitentiae, qui sunt vitales ac liberi sed non deliberati. Quinto, semel accepta iustificatione, in unaquaque serie actuum, in qua voluntas intendit particulare aliquod bonum seu finem et ex hac intentione transit ad deliberationem et electionem mediorum, ipsa efficax intentio finis, cum sit primus actus in illa serie nec fiat vi praecedentis actus, elicitur sub motione gratiae operantis, cum voluntas sit mota nec movens; electio vero mediorum fit sub motione gratiae cooperantis, quia tunc voluntas est mota et movens (cf. 1-2, q. 9, a. 4; item Caietanum, In 1-2, q. 111, a. 2, n. 2). Sexto, quandoque contingit ut ad ipsam deliberationem et electionem mediorum, supposita praefata intentione particularis finis, non sufficiant vires intellectus fide illustrati et voluntatis habitibus virtutum instructae, et tunc Deus ope donorum Spiritus S. immediate movet voluntatem ad ipsum actum electionis, supplens connaturalem deliberationem: in quo casu ea Dei motio non est gratia cooperans sed operans. 860. Unde in omni casu gratia operans est ea quae movet voluntatem ad actum indeliberatum (utut vitalem ac liberum); actus autem voluntatis semper indeliberatus est, quando consistit in volitione ipsius finis (tam inef­ ficaci quam efficaci, et tam finis universalis quam particularis), et quandoque etiam indeliberatus est, quando consistit in volitione sive electionis mediorum, ubi nempe deliberatio, quae electionem praecedere deberet, suppletur ab ipso Deo. Et consequenter gratia cooperans est ea quae movet voluntatem ad actum deliberatum, seu ad illum actum electionis qui connaturaliter subsequi­ tur deliberationem.59 Ex dictis patet quod, quamvis distinctio gratiae operantis et gratiae cooperantis sumatur ex parte diversorum effectuum, non sequitur necessario eas esse eandem specifice gratiam. Id quidem verum est si agitur de gratia habituali, quae per eundem habitum valet iustificare et esse principium actus meritorii (1-2, q. 111, a. 2, corp, et ad 4; cf. a. 3, ad 2), non vero si agitur 59 Notandum est aliam esse conceptionem gratiae operantis et cooperantis in senten­ tia molinistarum, etsi ipsi utantur ipsis verbis et exordiantur ex eodem principio S. Tho­ mae, iuxta quod gratia ita dividitur prout voluntas sub motione Dei est tantum mota vel etiam movens. Nam ipsam Dei motionem concipiunt ut aliquid indeterminatum quod determinatur per consensum voluntatis in actu deliberato. Unde totum negotium ad hoc reducitur: Deus movet determinate voluntatem ad actum indeliberatum (gratia operans), subinde voluntas, sine nova Dei motione vel cum motione indeterminata, transit in actum bonum deliberatum, ex quo fit ut eadem praecedens motio, quae antea erat operans, evadit cooperans. Praeterea, addunt alium sensum illius divisionis, a Molina prolatum tanquam veram interpretationem supradicti textus Augustini, quam S. Thomas assecutus non fuerit: scili­ cet, attento toto opere salutis, gratiam operantem esse quidquid praecedit iustificationem et gratiam cooperantem quidquid sequitur. Quo asserto, Molina concludit: «Aqtue hic plane est sensus et mens Augustini eo loco in tradenda distinctione gratiae operantis ac cooperantis, ut expendenti illud caput luce clarius erit manifestum, tametsi aliter Augus­ tinum intellexerint D. Thomas..., Sotus... et quidam alii» {Concordia, In 1 p., q. 14, a. 13, disp. 42, n. 2). Quam expositionem, a Billot repetitam, fusius explicant ac refutant Del Prado, De gratia et libero arbitrio (Friburgi, Helv. 1907) I 228-234: Neveut, loc. cit. (supra, in n. 856); Garrigou-Lagrange, De gratia (Torino 1946) 132-144. 858 DE GRATIA de gratia actuali, nam haec ex sua natura transit et cessat cum ipso actu quem producit, et actus indeliberatus et deliberatus ad quem respective movent gratiae operans et cooperans sunt distincti et separabiles, ita ut post elicitum actum indeliberatum voluntas adhuc se habeat in potentia ad actum delibe­ ratum ac ideo indigeat nova gratiae motione ut reducatur de potentia ad actum. 861. 3. Gratia praeveniens et gratia subsequens.M Haec distinctio sumitur, sicut praecedens, ex parte variorum effectuum gratiae, sed tamen ut ad invicem comparatorum, ita ut qui alterum praecedit dicatur esse ex gratia praevenienti et qui se­ quitur ex gratia subsequent!, et idem effectus sit simul praecedens et subsequens relate ad alios, excepto, ut patet, primo omnium, qui est tantum praecedens, et ultimo, qui est tantum subsequens. Haec autem divisio fundamentum habet in Scriptura, Psal. 58. 11: «Mi­ sericordia eius praeveniet me»; Psal. 22. 6: «Misericordia tua subsequetur me». Profertur autem in ipsis terminis ab Augustino contra Pelagianos, qui negabant necessitatem gratiae praevenientis (excepta evangelii praedicatione) et gratiam subsequentem perverse intelligebant per respectum non ad aliam gratiam sed ad ipsum liberum arbitrium, ita nempe ut initium salutis sit ab homine nec a Deo, qui mere expostulat et expectat consensum liberi arbitrii, iuxta illud: «Ego sto ad ostium et pulso; si quis audierit vocem meam et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum et coenabo cum illo et ille mecum» (Apoc. 3. 20). Scribit ergo S. Doctor: «Ubi quidem [i. e. in iustificatione] operamur et nos, sed illo operante cooperamur, quia misericordia eius praeve­ nit nos. Praevenit autem ut sanemur, quia et subsequetur ut etiam sanati vegetemus; praevenit ut vocemur, subsequetur ut glorificemur, praevenit ut pie vivamus, subsequetur ut cum illo semper vivamus, quia sine illo nihil possumus facere (Io. 15. 5). Utrumque enim scriptum est, et, ’Deus meus, misecordia eius praeveniet me’ (Psal. 58. 11), et ’Misericordia tua subseque­ tur me per omnes dies vitae meae’» (De natura et gratia 31. 35, ML 44. 264; cf. C. duas epist. pelag. 2. 9. 20; Enchir. 32; item Gregorium M., Moral. 16. 25). An eandem distinctionem fortasse alludit Concil. Trid.: «Quae virtus bona eorum opera semper antecedit, comitatur et subsequitur» (sess. 6, cap. 16, Denz. 1546; ubi tamen tertium membrum additur gratiae concomitantis, ex quo suadetur de nostra distinctione non directe agi) eamque non semel assumit Liturgia in suis orationibus: «Tua nos, quaesumus, Domine, gratia semper et praeveniat et sequatur» (Dom. 16 post. Pent.); «Vota nostra, quae praeveniendo adspiras, etiam adiuvando prosequere» (Dom. resurrectionis). Haec etiam divisio valet de gratia turn habituali tum actuali, «qualiter­ cumque gratia accipiatur», ut fatetur S. Thomas (1-2, q. 111, a. 3), quamvis prima fronte S. Doctor videatur loqui praecipue de gratia habituali. Habentur 60 1-2, q. 111, a. 3; In 2 Sent., dist. 26, a. 5; a. 6, ad 2: De veritate, q. 27, a. 5, ad 6; In 2 Cor. 6, lect. 1. DE ESSENTIA GRATIAE 859 scilicet quinque praecipui ac necessarii gratiae effectus, nempe sanatio (sive iustificatio), volitio boni, executio boni voliti, perseverantia in bono, assecutio finis gloriae. Sicut igitur unus effectuus est prior vel posterior altero, ita gratia quae illum producit dicitur praeveniens vel subsequens relate ad aliam, ita ut prima omnium gratia sit tantum praeveniens, ultima sit tantum subse­ quens et intermediae sint simul praevenientes et subséquentes. Si attenditur sola gratia habitualis, patet gratiam praevenientem et subsequentem esse eun­ dem realiter habitum, consideratum secundum varios eius aspectus et effectus (nec ipsa gratia termini differt a gratia viae nisi modaliter; ibid., ad 2); si vero attenditur gratia actualis, duae illae gratiae realiter distinguuntur, ob eandem rationem supra assignatam quoad divisionem gratiae operantis et cooperantis. Comparando autem utramque divisionem apparet gratiam ope­ rantem esse praevenientem relate ad cooperantem, ac ideo speciali modo prae­ venientem dici posse, quamvis, ut patet, utraque divisio non coïncidât, cum accipiatur sub diverso respectu. 862. 4. Gratia excitans et gratia adiuvans. Gratia excitans non intelligitur quodcumque auxilium etiam externum, nos impellens ad conversionem (ut externa praedicatio et bona exempla), sed auxilium internum; item gratia adiuvans non intelligitur quodcumque auxilium quo homo adiuvatur ad conver­ sionem, nam talis est etiam gratia excitans. Illi duo termini accipi­ untur comparative ac designant duos gradus vel phases quibus Deus nos ducit ad conversionem sive iustificationem, ita ut initium sive primus gradus vocetur excitatio, veluti a somno peccati (ac ideo etiam pulsatio ad portam animae et vocatio nescientis vel non au­ dientis) et prosecutio sive secundus gradus vocetur adiutorium ho­ minis iam excitati, pulsati ac vocati. Haec divisio fundamentum habet in Scriptura, Apoc. 3. 20: «Ecce sto ad ostium et pulso»; Ephes. 5. 14: «Surge, qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus»; Psal. 69. 2: «Domine, ad adiuvandum me festina». Profertur in terminis ab Augustino: «Quod ad Deum nos convertimur, nisi ipso excitante atque adiuvante non possumus» {De pecc. mer. et rem. 2. 18. 31, ML 44. 169; cf. Enchir. 32; item Bernardum, De gratia et libero arbitrio 13. 42; 14. 47). Explicite proponitur a Conc. Trid.: «Declarat praeterea, ipsius iustificationis exordium in adultis a Dei per Christum lesum praeve­ niente gratia sumendum esse, hoc est ab eius vocatione... ut qui per peccata a Deo aversi erant, per eius excitantem atque adiuvantem gratiam ad conver­ tendum se ad suam ipsorum iustificationem... disponantur» (sess. 6, cap. 5, Denz. 1525; cf. cap. 6: «Excitati divina gratia et adiuti»); cui concinit Conc. Vaticanum I: «Errantes gratia sua excitat atque adiuvat ut ad agnitionem veritatis venire possint» (sess. 3, cap. 3, Denz. 3014). Assumitur in Liturgia: «Excita, Domine, corda nostra ad praeparandas Unigeniti tui vias» (Dom. 860 ; • ! ; ( h i ! I ! DE GRATIA 2 adventus); «Excita, Domine, tuorum fidelium voluntates» (Dom. 24 post Pent.). Ut patet, haec divisio non respicit gratiam habitualem sed tantum actua­ lem. Auctores autem qui de ea loquuntur (nam quidam vix eam tangunt), non uno modo eam explicant, aliis (ut loanne a S. Thoma et Salmanticensibus) eam identificantibus cum divisione gratiae operantis et cooperantis, aliis (ut Billot) eam accipientibus ut utriusque istius gratae subdivisionem. lamvero, si saltem attendamus mentem Conc. Trid., ea divisio respicit tantum gratiam qua praeparatur iustificatio (ut patet tum ex citato cap. 5, tum ex sequenti cap 6, in quo Concilium loquitur de modo quo homo se praeparat ad iustifi­ cationem); ut autem ostensum est supra (n. 859), ante iustificationem et usque ad ipsam iustificationem inclusive, gratia est tantum operans, seu pro­ ductiva actus indeliberati, cum nondum adsit in voluntate principium ex quo ipsa possit procedere ad deliberationem et electionem mediorum (scilicet con­ versio ad finem eiusque efficax intentio); ex quo sequitur divisionem gratiae excitantis et adiuvantis esse meram ac materialem subdivisionem gratiae ope­ rantis, praecedentis iustificationem. Iustificationem autem praecedunt illus­ tratio intellectus, quae est quaedam obiectiva pulsatio ipsius voluntatis, generalis inspiratio voluntatis et aliae subséquentes inspirationes sub quibus eliciuntur actus praeparatorii ad iustificationem, de quibus loquitur Conc. Trid. in cap 6 (fides, spes, timor, amor initialis, attritio). Unde praefata intellectus illustratio est quaedam gratia ab extrinseco excitans voluntatem, generalis inspiratio voluntatis est gratia adiuvans relate ad praecedentem illustrationem intellectus, quam complet, et simul intrinsece excitans relate ad posteriores praefatos actus, et hi sunt gratia adiuvans ac possunt etiam dici excitantes relate ad subsequentem iustificationem in quam gratia operans plene operatur. Ut patet, eiusmodi divisio est minoris theologici momenti, cum respiciat partialem gratiae activitatem, scilicet quae praecedit iustificationem, et referatur ad unam tantum gratiam operantem; ex quo fortasse explicari potest quare theologi mediaevales, et nominarim S. Thomas, eam in verbis Augustini non detexerint aut explicare non curaverint. 863. 5. Gratia sufficiens et gratia efficax. Haec divisio, quae respicit praecipue non tamen unice gratiam actualem, in terminis explicitis ac determinatis primo invecta est a theologis postridentinis, occasione disputationis contra haeresim protestanticam et baianam, et subinde facta est celebrior in domestica controversia inter theologos, prae­ sertim thomistas et molinistas, ita ut ceteras divisiones obscuraverit vel in secundarium locum relegaverit.61 In Conc. Tridentini tum decisionibus tum 61 Num ea fuerit felix inventio, quantumvis fortasse practica, difficile dixeris. Nam ipse conceptus gratiae mere sufficientis sive inefficacis prima fronte videri potest Deo iniuriosus et homini onerosus, attenta Dei omnipotentia et hominis indigentia. Nihilomi­ nus theologi in suis explicationibus conantur huiusmodi conceptum ab utraque labe pur­ gare, ut infra ostendetur. Potest etiam dubitari num ea divisio fuerit vere practica, attentis ipsis diuturnis ac infructuosis controversiis, quas ipsa suscitavit vel quae circa eius deter­ minationem praecipue vertunt. Fortasse utilius fuisset, seposita ea distinctione, quaestio- DR ESSENTIA GRATIAE <861 «tiam praeviis discussionibus (ut observat Pallavicini in sua historia Concilii, I. 7, c. 13), nullum huiusmodi divisionis vestigium vel allusio invenitur. Apud theologos tamen praetridentinos, termini ipsi auxilii sufficientis et auxilii efficacis aequivalenter occurrunt, quin tamen ad modum cuiusdam divisionis gratiae explicite copulentur ac discutiantur. Ita S. Thomas loquitur de «dupli­ ci auxilio», quorum unum dat «facultatem exequendi» et aliud «ipsam opera­ tionem sive actualitatem» (I« Ephes. 3, lect.2); item de passione Christi quae est propitiatio «pro aliquibus efficaciter, sed pro omnibus sufficienter» (In 1 Tini. 2, lect. 1; item In 3 Sent., dist. 13, q. 2, a. 2, q* 2, ad 5; De veritate, q. 29, a. 7, ad 4); item de nova lege quae «quantum est de se, sufficiens auxilium dat ad non peccandum» (1-2, q. 106, a. 2, ad 2) et de «vocatione quae est efficax in praedestinatis» (In Rom. 8, lect. 6; idem In Ephes. 3, lect. 2). Propius autem ad rem accedunt aliqui theologorum textus inde ab initio saec. 15.62 Abstrahendo ab ulteriori ac discrepanti explicatione huiusmodi divisionis, utrumque membrum ita generaliter ab omnibus theologis describitur ut gratia sufficiens dicatur ea quae dat voluntati veram potentiam sive vires ad eliciendum actum salutarem (hinc vocatur vere sufficiens) quaeque tamen de facto intentum actum salutarem non consequitur, vel cum eo non coniungitur, ob liberi arbitrii re­ sistentiam (hinc dicitur mere sufficiens)·, dividi autem solet in pro­ xime vel remote sufficientem, quatenus sit actu vel virtute suffi­ ciens, ut si dicatur gratiam proxime sufficientem ad actum orationis esse remote sufficientem ad actum contritionis, virtute ipsius im­ petrationis.6’ Gratia vero efficax dicitur ea quae, in actu primo seu antecedenter ad considerationem consensus voluntatis, talem vim habet ut de facto infallibiliter consequatur intentum actum saluta­ rem, vel cum eo coniungatur, ita ut liberum arbitrium ei non resis­ tat, undecumque huiusmodi eventus infallibilitas proveniat et unde­ cumque, sive ab extrinseco sive ab intrinseco, huiusmodi efficacitas procedat. Cum autem agitur de determinanda istius efficacitatis indole, utrum scilicet sit ipsi gratiae sive motioni Dei intrinseca an tantum nem de concordia ipsius iugiter efficacis ac omnipotentis gratiae Dei cum libero arbitrio directe aggredi, vel ei sub alio angulo appropinquare, qui non longe distaret a simpliciori ac synthetico modo quo ipse S. Thomas fundamentalem illam quaestionem, inde a tempore Augustini acute positam, aggressus est. 62 Saltem Henricus Gorcumiensis (f 1431; ex belgico oppido Gorrichen; procancellarius universitatis coloniensis) testatur huiusmodi gratiae divisionem in scholis iam obtinuisse. Cf. G. Scheemann, Controversiarum de divinae gratiae liberique arbitrii con­ cordia initia ct progressus (Friburgi i. Br. 1881) 103. 63 Cf. tractatum De Deo Uno, in vol. 1, n. 770, 782 sq. 862 DE GRATIA extrinseca, discedunt theologi in acrem ac diuturnam controversiam, quae respicit directe concordiam liberi arbitrii cum efficacitate gra­ tiae et ex qua dependet propria definitio tum gratiae efficacis tum ipsius gratiae sufficientis. Ceterum, cum haec quaestio involvat duplicem aspectum, alterum dogmaticum, seu de ipsa existentia utriusque gratiae, et alterum mere theologicum ac controversialem, seu de utriusque intima natura, eam in duplicem distinctam quaes­ tionem mox separabimus ac discutiemus, praemissa generali gratiae divisione, quae iam ex hucusque disputatis colligi et exhiberi queit864. Gratia increata. Est ipse Deus, in sensu tum causali, quia dat gratiam; tum formali extensivo, seu obiectivo, quatenus se communicat in inhabitatione Trinitatis et visione beatifica (cf. supra, n. 701); tum formali proprio, quatenus se communicat humanitati Christi Gratia creata. Donum Dei ad homines (Gratia Dei, sive Creatoris, pro angelis et Adamo ante lapsum; gratia Christi, sive Redemptoris, pro nobis) Gratia termini. Modaliter tantum a nostra distincta: gratia sanctificans,, lumen gloriae, charitas, ceterae etiam virtutes (praeter fidem et spem) sed quoad formale tantum (cf. n. 800, 835) Gratia viae Gratia externa (et improprie dicta, quam solam priores Pelagiani admittebant). Quidquid movet ad bonum salutare per modum obiecti extrinseci: Incarnatio, revelatio mediata, Ecclesia, sa­ cramenta, praedicatio evangelii, lex, lectio sacra, doctrina, mi­ racula, bona exempla, bonae occasiones Gratia interna (ac proprie dicta) Gratia gratis data (in utilitatem aliorum), novenaria: fides, sermo sapientiae, sermo scientiae, gratia sanitatum, ope­ ratio virtutum, prophetia, discretio spirituum, genera linguarum, interpretatio sermonum (cf. n. 854) Gratia gratum faciens (ad propriam sanctificationem) Gratia habitualis (cf. n. 842) Gratia communis (sive intra sive extra sacra­ menta collata) Gratia entitativa: Gratia sanctificans Gratia operativa Virtutes (3 theologicae, 4 cardi­ nales) Dona Spiritus S., septenaria: donum sapientiae, timoris, intellectus, scientiae, consilii, pietatis, forti­ tudinis. Quorum effectus sunt fructus Spiritus S. et 8 beatitudines (cf. n. 840) DE ESSENTIA GRATIAE 863 Gratia sacramentalis (modalitas gratiae commu­ nis; cf. n. 800) Gratia actualis (reductive gratum faciens; cf. n. 853) gratia operans vel cooperans gratia praeveniens vel subsequens gratia excitans vel adiuvans gratia sufficiens vel efficax QUAESTIO IX. DE EFFICACIA GRATIAE ACTUALIS EIUSQUE CONCORDIA CUM LIBERO ARBITRIO —QUAESTIO DOGMA­ TICA.64 I. SENSUS QUAESTIONIS. Agitur de influxu ipsius gratiae actualis; nam gratia ha­ bitualis, quamvis numerari possit inter gratias influentes ac suffi­ cientes, suum momentum in hac quaestione amittit in comparatione cum gratia actuali, quae ceteroquin eam antecedit, comitatur et se­ quitur. Influxus autem gratiae actualis consideratur hic in relatione ad solos actus voluntatis et quidem deliberatos; nam influxus gra­ tiae quoad actus indeliberatos, tam intellectus quam voluntatis, ut constat ex dictis in q. 7, nullam difficultatem facessit quantum ad eius efficacitatem, quoniam huiusmodi actus necessario sequuntur sub influxu gratiae actualis (necessitate quidem non coactionis, sed spontaneitatis quae est propria actus utriusque facultatis), imo qui­ dam theologi sustinent gratiam actualem cum illis ipsis actibus identificari. Porro ad elicientiam actus deliberati ac salutaris duae causae concurrunt, scilicet gratia actualis, sive motio Dei, et ipsa libera voluntas, vel, si placet, libera voluntas ut mota a gratia actuali. Inde quaestio exurgit quid in eo actu debeatur gratiae actuali et quid ipsi voluntati, vel, si placet, utrum et quomodo gratia actualis mo­ veat ipsam liberam voluntatem; propterea haec quaestio vocari solet de concordia gratiae cum libero arbitrio. Cumque gratia actualis possit dupliciter concurrere cum libera voluntate, ita nempe effica­ citer, ut infallibiliter obtineat effectum quem intendit, vel ita ut, 865. 64 De gratia sufficienti, 1 p., q. 62, a. 3, ad 2; 1-2, q. 106, a. 2, ad 2. De gratia efficaci, 1 p., q. 106, a. 2; 1-2, q 112, a. 3. Ceteri loci S. Thomae dabuntur in quaestione sequenti, ubi de controversia thomistarum cum molinistis. Eandem pariter quaestionem directe respicit copiosa bibliographia a modernis pro­ ducta (cf. infra, in n. 892), si excipiantur opera de doctrina Augustini quae mox referen­ tur, in n. 874. 864 DE GRATIA quamvis praebeat voluntati sufficientem impulsum ac vires ad agen­ dum, possit tamen a libero arbitrio frustrari quoad suum effectum, ideo eadem quaestio frequentius poni solet sub titulo de gratia effi­ caci et sufficienti. Totum autem negotium redit ad quaestionem de efficacia gratiae in liberum arbitrium, adeoque de concordia gratiae cum libero arbitrio. Huiusmodi quaestio, sub hac explicita ratione et sub his explicitis termi­ nis, nonnisi post Conc. Trid. a theologis posita est, quamvis ipsum essentiale ac fundamentale problema sit necessario perantiquum et ab ipsis Patribus et mediaevalibus theologis propositum ac resolutum. Patres enim utrique causae actuum salutarium, scilicet gratiae et liberae voluntati, sua iura suumque in­ fluxum tribuerunt, ita tamen ut doctores graeci, necnon latini ante Augusti­ num, magis attenderent influxum liberae voluntatis sub motione gratiae, Augustinus vero et posteriores latini, ob exortam haeresim pelagianam quae negabat vel extenuabat vires gratiae eiusque necessitatem, in istius influxum et efficacitatem magnopere insisterent. Mediaevales pariter theologi, innixi auctoritate Augustini, hanc alteram viam inierunt. Theologi vero postridentini, occasione ortus Protestantismi, Baianismi et lansenismi, qui, pervertentes ipsam Augustini doctrinam, videbantur ita influxum gratiae exaggerare ut vires liberi arbitrii fere ad nihilum reducerent, problema illud sub strictio­ ribus terminis et sub clariori luce proposuerunt, ita tamen ut in ulteriori illius explicatione in insolubiles difficultates impingerent et, remissa paulis­ per impugnatione praefatorum haereticorum, in se invicem tela converterent atque in interminabilem domesticam controversiam declinarent. Hinc facta est distinctio inter quaestionem stricte dogmaticam contra haereticos, seu de ipso facto concordiae gratiae cum libero arbitrio, vel de existentia gratiae sufficientis et efficacis, et quaestionem mere theologicam ac controversialem, seu de modo illius concordiae vel de natura gratiae suffi­ cientis et efficacis. Prior illa quaestio, quae sola in praesenti consideratur, in tria quaesita dispesci potest, quorum primum videtur fundamentale: 1. Utrum sub qualibet gratiae motione plenum ac integrum maneat liberum arbitrium, ita ut gratia voluntatem hominis neque physice neque moraliter necessitet. 2. Utrum detur gratia vere ac mere suf­ ficiens, quae nempe confert voluntati verum posse in ordine ad actum deliberatum ac salutarem (quo sensu dicitur vere sufficiens), cuius tamen influxus redditur frustraneus per dissensum liberi ar­ bitrii (quo sensu dicitur mere sufficiens). 3. Utrum detur quoque gratia vere ac plene efficax, quae nempe infallibiliter pervenit ad intentum suum effectum, seu ad obtinendum deliberatum ac saluta­ rem actum liberi arbitrii. Harum quaestionum sensus, quibus omnes doctores catholici DE ESSENTIA GRATIAE 865 contra haereticos affirmative respondent, sufficienter patet ex dictis de notione libertatis in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 749) et de notione gratiae sufficientis et efficacis hic supra in quaestione praecedenti (n. 863), nec iuvat ulteriores determinationes nunc ad­ dere absque periculo praeiudicandi ipsam controversiam de intima natura tum libertatis tum gratiae sufficientis et efficacis, seu de mo­ do quo gratia sit vere sufficiens ac vere efficax, non obstante verti­ bili concursu humanae libertatis. II. HAERESES. 866. Hic iterum occurrit duplex praecipua haeresis, cui ob­ viam venimus inde ab initio huius tractatus, agentes fundamentalem ipsam quaestionem de gratiae necessitate (n. 705-709), scilicet Pro­ testantismes (quem praeivit Praedestinatianismus et secutus est Baianismus cum lansenismo) et Pelagianismus. Prior haeresis negat obiectum duorum priorum ex supradictis quaesitis, scilicet sub in­ fluxu gratiae plenum ac integrum manere in homine liberum arbi­ trium et dari gratiam vere ac mere sufficientem, docens unice dari gratiam efficacem eamque liberum arbitrium perimentem. Altera haeresis negat obiectum tertii quaesiti, scilicet dari gratiam vere ac plene efficacem. Utraque ad huiusmodi conclusiones logice descen­ dit ex suis generalibus principiis de elevatione, lapsu et reparatione hominis. Protestantismes ex triplici principio procedit in sua negatione liberi arbitrii in homine, praecipue sub motione sive gratia Dei. Primum principium est universalior doctrina de infallibili et efficaci motione Dei, cui nihil resistere potest; ex quo infert, sub motione Dei voluntatem non posse servare libertatem aliud agendi sive dis­ sentiendi, sed mere passive se habere; unde Letheres ait: «Deus nihil praescit contingenter, sed... omnia incommutabili et aeterna infallibilique voluntate et praevidet et proponit et facit; hoc ful­ mine sternitur et conteritur penitus liberum arbitrium»;65 Calvinus autem docet liberum arbitrium in homine intelligendum esse non ut libertatem a necessitate sed tantum a coactione, ita ut actio volun­ tatis sit quidem vitalis, seu non coacta, non tamen libera sed neces­ saria.66 Secundum principium est totalis corruptio naturae per pecca65 De servo arbitrio, Opera, ed. Weimar XVIII 615; cf. Conc. Trid., sess. 6, can. 4, infra cit. (n. 871). 66 Instil., 1. 1, c. 15, n. 8. tum originale et consequens extinctio liberi arbitrii, ita ut malum et peccatum naturaliter ac necessario ab homine procedat (cf. supra, n. 677; Conc. Trid., can. 5, in n. 871). Tertium principium, pecu­ liare ipsi Calvino, est doctrina quam ipse ex antiquis Praedestinatio­ nis haereditavit et iuxta quam ex hominibus alii praedestinantur ad vitam, quos proinde Deus adiuvat per gratiam absolute efficacem atque nullum liberum arbitrium relinquentem, alii vero praedesti­ nantur ad mortem, in quibus proinde omnes actiones sunt necessa­ rio peccata, ex eo procedentia quod Deus illos sua gratia non adiuvat (cf. in vol. 1, n. 772 et hic supra, n. 709). Ex huiusmodi negatione liberi arbitrii sequitur non dari gra­ tiam vere ac mere sufficientem, sed solam gratiam efficacem, ita ut homo cui gratia confertur, necessario bonum agat ex sola vi ipsius gratiae, nullatenus libero arbitrio concurrente, et e converso homo cui gratia denegatur, necessario malum agat ex propria vi corruptae naturae et vitiatae voluntatis. 867. Baiani et lansenistae ex eodem protestantico principio de corrup­ tione naturae, quamvis aliquatenus mitigato, ad eandem conclusionem nega­ tionis gratiae vere ac mere sufficientis perveniunt. Iuxta Baium (f 1589), peccatum originale, cum sit amissio donorum na­ turae debitorum, consistit in concupiscentia habituali (distincta quidem a na­ tura, aliter ac docent Protestantes; cf. supra, n. 677), quae, quamvis non auferat liberum arbitrium (secus ac docent Protestantes), tamen ita illud vitiat, ut sibi relictum nequeat nisi peccare. Gratia autem non liberat liberum arbitrium a tali vitio, sed tantum facit ut concupiscentia in eo non amplius dominetur, ac tam necessario illud impellit ad bonum, ut eius actus sit qui­ dem voluntarius (seu vitalis nec coactus), non tamen liber.67 Proinde, iuxta Baium non datur gratia vere ac mere sufficiens, sed tantum gratia efficax, impellens voluntatem ad actum non liberum sed necessarium. Pariter iuxta lansenium (t 1638), qui ipsius Baii systema excoluit ac de­ terminavit, concupiscentia, in qua peccatum originale consistit, liberum arbi­ trium captivatum et aegrotum reddit, ita ut sine gratia non possit nisi illi oboedire ac necessario peccare (cf. supra, n. 677). Haec gratia, quae non omnibus sed solis praedestinatis conceditur (cf. in vol. 1, n. 772), consistit in quadam caelesti ac dominanti delectatione, quae vincit necessario terrenam delectationem provenientem ex praefata concupiscentia, ita ut actus salutaris in voluntate non sit liber, sed tantum non coactus sive vitalis. Id sonant se01 Huiusmodi Baii sententia continetur praecipue in his propositionibus a Pio V a. 1567 damnatis: «Liberum arbitrium, sine gratiae Dei adiutorio, nonnisi ad peccatum valet...—Quod voluntarie fit, etiam si necessario fiat, libere tamen fit.—In omnibus suis actibus peccator servit dominanti cupiditati» (Denz. 1927, 1939, 1940; cf. 1928, 1941, 1965-1967). DE ESSENTIA GRATIAE 867 quentes duae lansenii propositiones, ab Innoccntio X a. 1644 damnatae: «Interiori gratiae in statu naturae lapsae numquam resistitur.—Ad merendum et demerendum in statu naturae lapsae non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione» (Denz. 2002 sq.; cf. 2004 sq.). His qui non sunt praedestinati Deus nec praefatam efficacem gratiam concedit nec aliam quae sit sufficiens ad servanda mandata: «Aliqua Dei praecepta hominibus iustis volentibus et conantibus, secundum praesentes quas habent vires, sunt impossibilia; deest quoque illis gratia, qua possibilia fiant» (Denz. 2001). Inde lansenius negat pro statu naturae lapsae68 gratiam sufficientem et admittit solam gratiam efficacem, quae nullam supponit veram libertatem in voluntate, sed solam immunitatem a coactione. 868. Eandem essentialiter sententiam servarunt posteriores lansenistae, quamvis eam quibusdam expressionibus accidentaliter emollierint. Inter gene­ rales errores lansenistarum, sequens propositio refertur ac damnatur ab Ale­ xandro VIII a. 1690: «Gratia sufficiens, statui nostro non tam utilis, quam perniciosa est, ut proinde merito possimus petere: A gratia sufficienti libera nos, Domine» (Denz. 2306; ea propositio est Christiani Lupi, sive De Wulf O. E. S. A.). Antonius Arnauld, dux lansenistarum, peculiariter inculcavit distinctionem, iam suggestam ab ipso lansenio, inter gratiam magnam (seu praefatam gratiam efficacem), quae datur solis praedestinatis, et gratiam parvam, provenientem ex quadam Dei voluntate insincera de salute reprobo­ rum et consistentem in quadam caelesti delectatione minori quam delectatio terrena; et addidit quod, quamvis dici possit huiusmodi gratiam esse suffi­ cientem secundum se, tamen est insufficiens in concreto, seu relate ad tale individuum vel ad tale praeceptum adimplendum aut talem tentationem vin­ cendam.69 Paschasius Quesnel gratiam illam efficacem, quae excludit liberum arbitrium, concipit non ut dominantem caelestem delectationem sed ut ipsam voluntatem Dei omnipotentem; inter plures eius propositiones de hac re, a Clemente XI damnatas a. 1713, hae duae leguntur: «Gratia Christi est gratia suprema, sine qua confiteri Christum numquam possumus, et cum qua num­ quam illum abnegamus... Dei gratia nihil aliud est quam eius omnipotens voluntas: haec est idea, quam Deus ipse nobis tradit in omnibus suis scriptu68 Quoad statum innocentiae lansenius concedit Adamum habuisse gratiam mere sufficientem {auxilium sine quo non, iuxta expressionem desumptam ex Augustino), seu dantem solam potentiam bene agendi, nec habuisse gratiam efficacem {auxilium quo), quia, cum haberet liberum arbitrium integrum ac sanum, poterat cum priori gratia salu­ tariter agere. E converso, in statu naturae lapsae, cum liberum arbitrium sit aegrotum ac captivum, prior illa gratia non est ei sufficiens sed indiget fortiori gratia, quae vincat malam concupiscentiam, ac ideo efficax sit. Alia vero quaelibet motio vel gratia quae a Deo homini conferatur, quaeque vocari potest parva gratia, cum non vincat concupiscen­ tiam, est tum inefficax tum insufficiens. 69 Eandem distinctionem adduxerunt etiam alii iansenistae ut fucum facerent et Ecclesiae condemnationem, latam in lansenium, subterfugerent; ita peculiariter Paulus Irenaeus (alias Pierre Nicole), qui non cunctatur praefatam gratiam parvam vocare suffi­ cientem, sufficientissimam, completam, plenam, expeditam. Cf. H. Guillermin, «La grâce suffisante», Revue thomiste X (1092) 47-76, et M. M. Gorce, «Nicolai et les jansénistes ou la grâce suffisante», Revue thomiste (1931) 761 sqq.; (1932) 452 sqq. PE GRATIA ris» (Denz. 2409-2419). Conc. Pistoriense a. 1786 iterum proposuit doctri­ nam de gratia tanquam de «sancta delectatione contraria amori in nobis do­ minanti», quae, quatenus negat existentiam gratiae vere ac mere sufficientis seu «verae interioris gratiae Christi cui resistitur», damnata est a Pio VI a. 1794, tanquam renovans ipsius lansenii haeresim (Denz. 2621), 869. Pelagianismus vero e regione docet non dari gratiam vere ac plene efficacem, sed tantum gratiam sufficientem quam homo per liberum arbitrium efficacem reddit, iuxta fundamentaliorem eius doctrinam negantem ipsam praedestinationem et reprobationem (cf. in vol. 1, n. 771, 792). Ceterum, eam ipsam sufficientem gra­ tiam concipere videtur ut aliquid mere extrinsecum, seu ut meram evangelii praedicationem, ita ut unica interna gratia sit ipsum libe­ rum arbitrium, in cuius vires totum salutis negotium refunditur (cf. supra, n. 706). Quapropter utraque opposita haeresis problema de concordia gratiae cum libero arbitrio resolvit supprimendo unum terminorum, scilicet vel ipsam gratiam (Pelagianismus) vel liberum arbitrium (Protestantismus). Sub qualibet gratiae motione, plenum ac in­ tegrum manet liberum arbitrium, ita ut gratia voluntatem hominis neque physice neque moraliter necessitet. III. ASSERTIO 1. Sub gratiae motione veram libertatem (seu non tantum a coactione sed etiam a necessitate) servari, ita ut possit gratiae ab homine resisti, est de fide definita tum a Conc. Trid. tum ab Innocentio X contra lansenium. 870. Nota theologica. PROBATUR. doctrina continetur praecipue in praefatis docu­ mentis quibus damnatur contraria sententia Protestantium, Baianorum et lansenistarum (supra, n. 866-868). 871. Magisterii Iam Conc. Arausicanum II a. 529, quamvis contra Semipelagianos extollentes vires liberi arbitrii insistat praecipue in efficacitate gratiae quae operatur in nobis ipsum velle, explicite declarat sub huiusmodi gratiae influxu liberum arbitrium manere et operari: «Quando autem [homines] id faciunt, quod volunt, ut divinae serviant voluntati, quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est, a quo et praeparatur et iubetur, quod volunt... Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus, quod... omnes baptizati... - ------- ---- —‘- 3 DE ESSENTIA GRATIAE 869 ■quae ad salutem animae pertinent, possint et debeant, si fideliter laborare vo­ luerint, adimplere» (Denz. 393, 397). Conc. Trid. docet hominem ad iustificationem «gratiae libere assentiendo et cooperando disponi... [et gratiae] inspirationem... abicere posse... neque tamen sine gratia Dei movere se ad iustitiam coram illo libera sua voluntate posse» (sess. 6, cap. 5, Denz. 1525) atque contra praecipuum caput doctrinae protestanticae definit: «Si quis dixerit, liberum hominis arbitrium a Deo mo­ tum et excitatum nihil cooperari assentiendo Deo excitanti atque vocanti, quo ad obtinendam iustificationis gratiam se disponat ac praeparet, neque posse dissentire, si velit, sed veluti inanime quoddam nihil omnino agere mereque passive se habere: an. s.—Si quis liberum hominis arbitrium post Adae peccatum amissum et extinctum esse dixerit, aut rem esse de solo titulo, imo titulum sine re, figmentum denique a satana invectum in Ecclesia: an. s.» (can. 4 et 5, Denz. 1554 sq.; cf. prop. 36 Lutheri damnatam a Leone X, Denz. 1486). Innocentius X directe damnat ut haereticam tum senstentiam lansenii (subinde repetitam a Quesnel et Conc. Pistoriensi), iuxta quam «interiori gratiae numquam resistitur», tum eiusdem distinctionem (iam a Baio invec­ tam) iuxta quam homo lapsus retinet libertatem a coactione sed non liberta­ tem a necessitate (supra, n. 867). Conc. Vaticanum I docet «fidei assensum nequaquam esse motum ani­ mi caecum... [sed] opus ad salutem pertinens, quo homo liberam praestat ipsi Deo oboedientiam gratiae eius, cui resistere posset, consentiendo et coope­ rando» (sess. 3, cap. 3, Denz. 3010). eandem veritatem tripliciter exhibet. Primo, sci­ licet implicite, frequentissime proponendo praecepta, exhortationes, consilia et suasiones ad operandum salutariter, quae quidem sensum non haberent nisi supponerent libertatem consentiendi et dissentien­ di. Secundo, aequivalenter, quatenus hominis consensum vel dissen­ sum proponit ut conditionem eventus vel efficacitatis divinae mo­ tionis; Deut. 30. 19 sq.: «Elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adaereas»; Mat. 19. 17: «Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata»; 23. 37: «lerusalem, Jerusalem... quoties volui congre­ gare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti»; Apoc. 3. 20; «Ecce sto ad ostium et pulso; si quis audierit vocem meam et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum». Tertio, formaliter; Eccli. 15. 14-18: «Deus ab initio constituit hominem et reliquit hominem in manu consilii sui, adiecit mandata et praecepta sua; si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. Apposuit tibi aquam et ignem: ad quod volueris porrige manum tuam; ante hominem vita et mors, 872. Scriptura 870 DE GRATIA bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi» (ubi manifestum est non agi de solo primo homine, sive Adamo, ut interpretatur Cal­ vinus, sed de omni homine); 31. 8-10: «Beatus dives, qui inventus est sine macula..., qui potuit transgredi et non est transgressus, face­ re mala et non fecit». Augustino anteriores tam manifeste libertatem ho­ minis sub motione gratiae vindicant, ut de hoc nec Protestantes, nec ipse lansenius qui ad solum Augustinum recurrit, ullatenus diffi­ teantur. Ita iam priores Patres, agentes contra manichaeisticum fatalismum Gnosticorum, ut Irenaeus scribens: «Si igitur non in nobis esset facere haec, aut non facere, quam causam habebat Apostolus, et multo prius ipse Dominus, consilium dare, quaedam quidem fa­ cere, a quibusdam vero abstinere?» {Adv. haer. 4. 37, 4, MG 7. 1102), necnon posteriores, inter quos excellit Chrysostomus in ex­ tollendo influxum liberi arbitrii in opere salutis,70 scribens: «In Dei quidem potestate sunt omnia, sed non ita ut nostrum liberum lae­ datur arbitrium. Si ergo, inquit, est in Dei potestate, cur in nos confert culpam? Propterea dixi: ita ut non laedatur nostrum libe­ rum arbitrium. Est ergo in nostra et in eius potestate: oportet enim nos primum bona eligere, et cum elegerimus, tunc affert quae sua sunt. Non praevenit nostras voluntates, ne perdat nostrum liberum arbitrium: quando autem nos elegerimus, tunc nobis multum affert auxilium» {In Hebr. 7, hom. 12, n. 3, MG 63. 99).71 873. Patres 874. Ipse etiam Augustinus (t 430)72 integritatem liberi arbi­ trii sub motione divinae gratiae explicite fassus est, tum in prioribus suis operibus contra Manichaeos, et signanter in opere De libero ar70 Cf. L. Meyer, «Liberte et moralisme chrétien dans Ia doctrine spirituelle de S. Jean Chrysostome», Recherches de science religieuse XXIII (1933) 283-305. n Confer alios textus tum eiusdem Chrysostomi tum ceterorum Patrum apud Rouet de Journel, Enchiridion patristicum, index theologicus, n. 334. 72 Quoad Augustini doctrinam de concordia liberi arbitrii cum gratia et de gratia tam efficaci quam sufficienti, confer: Ball, J., «Libre arbitre et liberté dans S. Augustin», Année théologique (1945)386382.—«Les développements de la doctrine de la liberté chez S. Augustin», ibid. (1946) 400-430. Booy, L., Grâce et liberté chez S. Augustin, Montréal 1938. Chene, T-, La théologie de Saint Augustin. Grâce et prédestination (Le Puy-Lyon 1961) 35-45. Garrigou-Lagrange, R., «L'équilibre supérieur de la pensée de saint Augustin dans les questions de la grâce», Augustinus Magister (Paris 1955) II 763-771. Kolb, K., Menshliche Freiheit und gottlisches Vorherrvissen nach Augustinus, Frei­ burg 1908. DE ESSENTIA GRATIAE 871 bitrio (a. 388/395), cuius doctrinam iterum explicite approbavit circa finem suae vitae in opere Retractationes (a. 426/427) 1. 9. 3, 4, 6 (cf. infra, n. 875), tum etiam in posterioribus operibus antipelagianis, in quibus contra hos haereticos coactus est praecipue extol­ lere efficaciam divinae gratiae in ipsum liberum arbitrium, ut patet peculiariter ex opere De gratia et libero arbitrio (a. 426/427), in quo non retractat sed complet ea quae in priori illo opere dixerat. Ceterum ex hoc ipso quod Augustinus sibi explicite proposuerit difficultatem conciliandi influxum gratiae cum existentia Uberi arbi­ trii et in ea difficultate solvenda contra Pelagianos non modice insudaverit, manifestum est eum utrumque caput catholicae doctri­ nae admisisse. Iam circa initium pelagianae controversiae a. 412 5. Doctor acutum illud problema sibi proposuerat, scribens: «Ipsa ratio... quemlibet nostrum quaerentem vehementer angustat, ne ■sic defendamus gratiam, ut liberum arbitrium auferre videamur; rursus, ne liberum sic asseramus arbitrium, ut superba impietate ingrati Dei gratiae indicemur» (De pecc. mer. et remiss. 2. 18. 28, ML 44. 168). Iterum subinde a. 418, in aestu controversiae cum Pelagio scribit: «Ista quaestio, ubi de arbitrio voluntatis et Dei gra­ tia disputatur, ita est ad discernendum difficilis, ut quando defen­ ditur liberum arbitrium, negari Dei gratia videatur; quando autem asseritur Dei gratia, liberum arbitrium putetur auferri» (De gratia Christi et de pecc. origin, [a. 418] 1. 47. 52, ML 44. 383). 875. De spiritu et littera (a. 412) 34. 60: «Agit Deus ut velimus et ut credamus, sive extrinsecus, ubi nemo habet in potestate quid ei veniat in mentem, sed consentire et dissentire propriae voluntatis est. His ergo modis Leon-Dufour, X., «Grâce et libre arbitre chez St. Augustin. A propos de ’Consen­ tire vocationi Dei... propriae voluntatis est’», Recherches de science religieuse XXXIII (1946) 129-163. Montanari, P., «Il problema della liberté in S. Agostino», Rivista di filosofia neoscolaslica (1937) 359-387. Munoz Alonso A., «La libertad en San Agustin», Revista Calasancia I (1955) 125-136. Pelluza, F., «La causalità della grazia efficace nel pensiero di S. Agostino», Rivista di filosofia neo-scolastica (1931) 167-181. Plinval, G. de, «Aspects du déterminisme et de la liberté dans la doctrine de saint Augustin», Revue des études augustiniennes (1955) 345-378. Rondet, H., Saint Augustin parmi nous (Paris 1954) 201-222. Rottmanner, O., Der Augustinismus, München 1892. Salgueiro, T., La doctrine de S. Augustin sur la grâce d’après le traité à Simplicien. Porto 1925. Vranken, G., Der gottliche Konkurs zum freien Willensakt des Menschen beim hl. Augustinus, Roma 1943. 872 de gratia quando Deus agit cum anima rationali, ut ei credat, neque enim credere potest quodlibet libero arbitrio, si nulla sit suasio vel vocatio cui credat, profecto et ipsum velle credere Deus operatur in homine et in omnibus misericordia eius praevenit nos; consentire autem vocationi Dei, vel ab ea dissentire, sicut dixi, propriae voluntatis est* (ML 44. 240). Epist. 157 (a. 414) 2. 10: «Neque enim voluntatis arbitrium ideo tollitur, quia iuvatur; sed ideo iuvatur, quia non tollitur. Qui enim Deo dicit, ’Adiutor meus esto’ (Psal. 26. 9), confitetur se velle implere quod iussit, sed ab eo qui iussit, adiutorium poscere ut possit» (ML 33. 677). In Ιο. (λ. 416/417), tr. 26. 7: «Videte quomodo trahit Pater [per gra­ tiam]: docendo delectat, non necessitatem imponendo. Ecce quomodo trahit» (CCL 36. 263). Contra duas epistolas Pelagianorum (a. 420; durante controversia cum luliano Aeclanensi)'3 1. 19. 37: «’Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum’ (Io. 6. 44). Non... ait, Duxerit, ut illic aliquo modo intelligamus praecedere voluntatem. Quis trahitur, si iam volebat? Et tamen nemo venit, nisi velit. Trahitur ergo miris modis ut velit, ab illo qui novit intus in ipsis hominum cordibus operari, non ut homines, quod fieri non po­ test, nolentes credant, sed ut volentes ex nolentibus fiant» (ML 44. 568). De correptione et gratia (a. 426/427) 11. 32: «Fit... in nobis per hanc Dei gratiam in bono recipiendo et perseveranter tenendo, non solum posse quod volumus, verum etiam velle quod possumus» (ML 44. 936). De gratia et libero arbitrio (a. 426/427; contra incipientem Semipelagianismum)73 74 16. 32: «Magnum aliquid Pelagiani se scire putant, quando dicunt: ’Non iuberet Deus, quod sciret non posse ab homine fieri’. Quis hoc nesciat? Sed ideo iubet quae non possumus, ut noverimus quid ab illo petere debea­ mus... Certum est enim nos mandata servare, si volumus, sed quia praeparatur voluntas a Domino, ab illo petendum est ut tantum velimus, quantum sufficit ut volendo faciamus. Certum est nos velle, cum volumus, sed ille facit ut velimus bonum... Certum est nos facere, cum facimus, sed ille facit ut facia­ mus, praebendo vires efficacissimas voluntati» (ML 44. 900 sq.). Ibid. 18. 37: «Haec ergo praecepta charitatis inaniter darentur homini­ bus, non habentibus liberum voluntatis arbitrium; sed... unde est in homini­ bus charitas Dei et proximi, nisi ex ipso Deo? Nam si non ex Deo, sed ex hominibus, vicerunt Pelagiani; si autem ex Deo, vicimus Pelagianos»(ibid. 903). Retractationes (a. 426/427) 1. 9. 6: «Et quia omnia bona..., et magna, et media, et minima ex Deo sunt, sequitur ut ex Deo sit etiam bonus usus liberae voluntatis, quae virtus est, et in magnis numeratur bonis» (ML 32. 598). 1. 23. 2: «Utrumque ergo [i. e. credere et bonum operari] nostrum est propter arbitrium voluntatis, et utrumque tamen datum est per Spiritum fidei et charitatis» (ibid. 621). De praedestinatione sanctorum (a. 428/429) 18. 36: «In hoc mysterio voluntatis suae posuit [Deus] divitias gratiae suae, secundum bonam volun­ 73 Cf. supra, n. 706. 74 Cf. supra, n. 707. DE ESSENTIA GRATIAE 873 tatem suam, non secundum nostram; quae bona esse non posset, nisi ipse secundum bonam voluntatem suam, ut bona fieret, subveniret» (ML 44. 987). 876. Ex his aliisque locis75 patet valde diminute de Augustini sententia judicare aliquos modernos doctores, ut Lercher qui scribit: «Quae [Augusti­ nus iunior] dixit, numquam retractavit, ita ut iure dicatur semper voluisse servare libertatem indifferentiae [nec solius coactionis], licet ad definitivam sententiam de modo, quo efficacia gratiae et libertas conciliandae sint, numquam pervenerit. «Licet etiam Augustinus senior omnino servare voluerit libertatem arbi­ trii sub motione gratiae praevenientis, inde fere ab anno 418 et deinceps hinc inde ex variis rationibus proponit conceptum libertatis, qui nostro iudicio necessitatem internam non satis excludit. Sentit de sequelis peccati originalis durius quam par est. Hinc putat multis iuste gratias omnino denegari. Ita vero exigentiam gratiae vere, sed pure sufficientis nimis neglegit. Quo fit, ut gratiam, quae de facto datur, semper victricem habeat eamque in oppositione ad ’adiutorium sine quo non’ Adae habet tanquam ’adiutorium quo’, quin clare doceat praeter tale esse etiam in ordine post lapsum considerato adiutorium sine quo non (gratiam pure sufficientem). Et ita tandem, cum fere unice explicite gratiam efficacem respiceret, ad conceptum libertatis pervenit, in quo quasi contra propriam intentionem recessisse videtur a genuino conceptu libertatis indifferentiae; nam confundit voluntareitatem, quae objective stare lotest cum necessitate interna, cum vera libertate indifferentiae. Et tali li­ bertatis conceptu insufficienti fere exclusive utitur in controversia cum luliano Aeclanensi» (Instit. theol. dogm. IV-1, n. 319). Diminutum, inquimus, imo durum, videtur huiusmodi indicium. Quod enim attinet definitivam Augustini sententiam de concordia gratiae cum libero arbitrio, constanter S. Doctor hanc in eo reponit quod gratia ope­ ratur ipsum velle voluntatis seu ipsum bonum usum liberi arbitrii («Trahitur ut velit, — Ut volentes ex nolentibus fiant — Ille facit ut velimus bonum — Ille facit ut faciamus — Ex Deo est etiam bonus usus liberae voluntatis — Voluntas nostra bona esse non potest nisi ipse, ut bona fiat, subveniat»). Inepte quoque diceretur tantum Doctorem intendisse quidem veram liberta­ tem sub motione gratiae servare, sed contra hanc suam intentionem de facto verum conceptum libertatis nos servasse sed inadvertenter conceptum solius immunitatis a coactione proposuisse (ut interpretatur ipse lansenius in favo­ rem suae haereticae doctrinae) et hunc tantum inaniter Pelagianis obiecisse. Vix enim rationabiliter huiusmodi hallucinatio tanto Doctori attribui potest, qui tam diffuse ac signanter de ipso libero arbitrio scribere coactus est, eo vel magis quod non semel S. Doctor manifeste significat liberum arbitrium sub motione gratiae dissentire posse (cf. infra, n. 882). Praefati auctoris iudicium provenire videtur ex quadam controversiali thomisticae de efficacitate gratiae, seu de motione Dei praedeterminante. 75 Quamplures textus collectos invenies apud Fr. Moriones, Enchiridion theologicum Sancti Augustini (Matriti 1961) 503-523, et J. Chene, La théologie de Saint Augustin Grâce et prédestination (Le Puy-Lyon 1961) 178-455. 874 DE GRATIA praeoccupatione, quia scilicet Augustinus videtur manifeste favere sententiae Quod quamvis verum sit, immerito exinde infertur S. Doctorem non servasse verum conceptum libertatis, sed potius quaerendum est quomodo explicari possit id quod ipse docet, verum nempe actum liberi arbitrii causari a gratia efficaci, utrum scilicet huiusmodi efficacia sit ipsi gratiae intrinseca, an pro­ veniat ab extrinseca et adiacenti causa, puta ex infallibili Dei cognitione, seu ex sic dicta scientia media. De quo praecise disputant inter se thomistae et molinistae. Unde Boyer, et ipse molinista, recitatis textibus Augustini, deci­ sive ac merito reicit simile iudicium alius auctoris, concludens: «Unde vides quantum a vero aberret O. Rottmanner, O. S. B., cum negat veram libertatem cum doctrina Augustini de gratia conciliari posse: Geistesfrüchte, 1908, p. 48» (De gratia divina, [ed. 2, Romae 1946] 225, in nota). Et idem dicendum est quoad sententiam eorum qui dicunt S. Doctorem tempore controversiae pelagianae paulatim mutasse sententiam et in fine suae vitae veram gratiam mere sufficientem non admississe aut vix non negasse.7** Nam haec quaestio ab illa priori de mente Augustini circa veram libertatem sub motione gratiae pendula est, cum gratia mere sufficiens sit ea cui resistit liberum arbitrium. Ad quod observat Lennerz: «In hac quaestione liberum est omnino inquirere, quaenam fuerit mens s. Augustini, neque talis inquisitio impeditur ex eo, quod s. Augustinus est speciali modo doctor gratiae».* 77 Atta­ men, praetermissis aliis antiquisque Magisterii commendationibus doctrinae Augustini in materia de gratia (cf. in vol. 1, n. 423, in nota), satis sit referre recentem hanc Pii XI declarationem, quae non videtur huiusmodi libertatem permittere in illius doctrinae interpretatione: «Vestigavit [Augustinus] adeo subtiliter feliciterque, ut, Doctor gratiae nuncupatus deinceps atque habitus, ceteros catholicos posteriorum aetatum scriptores, praeeundo, adiuverit atque una simul prohibuerit, quominus in difficillimis eiusmodi quaestionibus alte­ rutrum peccarent; quominus scilicet docerent aut in homine de pristina inte­ gritate deiecto liberum arbitrium esse nomen sine re, ut prioribus novatoribus et iansenistis placuit, aut divinam gratiam nec gratuito impertiri nec omnia posse, quemadmodum Pelagiani fabulabantur» (Encvcl. «Ad salutem», 20 apr. 1930, AAS XXII [1930] 223). 877. Latinorum Patrum post Augustinum sententia apte ex­ primitur in suprarelatis verbis (n. 871) Conc. Arausicam II, agentis contra ipsos Semipelagianos (ultima verba leguntur in conclusione redacta a Caesario Arelatensi). Graecorum vero doctorum sententia sequenti modo exprimitur a Damasceno, ad terminum patristicae aetatis: «Illud... sciendum [est], virtutem naturae nostrae divinitus inditam esse; ut citra ipsius opem et auxilium, bonum velle nec face­ re possimus; caeterum nobis liberum esse in virtute perstare, Deum­ que ad eam vocantem sequi, vel a virtute abscedere, hoc est, in '6 Confer apud Lange, De gratia, n. 547 sqq. 77 De gratia Redemptoris (ed. Romae 1940) 334. DE ESSENTIA GRATIAE 875 vitio haerere, ac diabolum, qui nulla vi iniecta ad illud nos vocat, ducem sequi» (MG 94. 971 sq.). suffragatur. Nam, nisi liberum arbitria II integrum maneret sub motione gratiae, supernaturales actus a volun­ tate eliciti sub motione gratiae essent omnes actus voluntarii indeliberati, ac ideo non salutares et meritorii, cum tamen sive Scriptura sive Patres testentur hominem salutariter ac meritorie operari. Prae­ terea, datur gratia mere sufficiens, ut mox probabitur; ergo manet liberum arbitrium sub motione gratiae; nam nonnisi ob renisum liberi arbitrii concipi potest motionem gratiae divinae impediri in suo effectu seu evadere mere sufficientem. 878. Ratio theologica ASSERTIO 2. Datur gratia vere ac mere sufficiens, quae ne pe confert voluntati verum posse in ordine ad actum deliberatum salu­ tarem, sed cuius influxus redditur frustraneus per dissensum liberi arbitrii. Existentia huiusmodi gratiae est de fide, aequivalenter definita in condemnatione suprarelatae doctrinae lansenii (n. 867), iuxta quam ad aliqua Dei praecepta observanda deest quibusdam hominibus «gratia qua possibilia fiant» (gratia ve­ re sufficiens) et «interiori gratiae numquam resistitur» (gratia mere sufficiens). Ipsi Innocentius X et Pius VI sententiam lansenii hae­ reticam declararunt. 879. Nota theologica. PROBATUR. doctrina exhibetur in iisdem documentis allatis pro priori Assertione (n. 871), praecipue contra Protestantes et lansenistas. Nam in illis non solum defenditur existentia liberi ar­ bitrii, sed etiam duo asseruntur, quibus coalescit conceptus gratiae vere ac mere sufficientis, scilicet ex una parte hominem cum gratia Dei posse operari salutariter (gratia vere sufficiens) et ex alia parte liberum arbitrium posse resistere gratiae Dei (gratia mere suffi­ ciens). 880. Magisterii existentiam gratiae vere ac mere sufficientis implicite proponit in frequentibus increpationibus et reprehensionibus homi­ num peccatorum; nam hae essent iniustae, si homo non haberet suf­ ficientes vires gratiae ad non peccandum, et essent frustraneae si homo non posset motioni gratiae resistere. Ceterum, existentia graScriptura 876 DE GRATIA riae mere sufficentis proponitur aequivalenter in illis locis (supra relatis, n. 872) in quibus significatur liberum arbitrium resistere motioni divinae ac ideo eam frustraneam reddere; existentia pariter gratiae vere sufficientis aequivalenter proponitur in quibusdam locis in quibus significatur Deum omnia ex parte sua fecisse ut hominem induceret ad opera salutis, quin tamen intentum scopum obtineret ob malam hominis voluntatem. Ad rem peculiariter faciunt sequentes textus, quorum aliqui, etsi abso­ lute intelligi possint de sola gratia externa, tamen, in pleniori sensu et suppo­ sita tota oeconomia salutis, etiam ad gratiam internam referuntur. Is. 5. 1-7, Deus sub forma parabolae de vinea sollicite extructa quae expectatum fructum non dedit, conqueritur de populo Israel, qui, non obstante omni cura ex parte Dei, produxit fructum iniquitatis: «Indicate inter me et vineam meam. Quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci? An quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas?... Vinea enim Domini exer­ cituum domus Israel est..., et expectavi ut faceret iudicium, et ecce iniquitas; et iustitiam, et ecce clamor». Fructus iudicii et iustitiae, ut oppositus fructui iniquitatis, innuit etiam collationem gratiae internae. Mat. 11. 20 sq.: «Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent poenitentiam. Vae tibi, Corazaim, vae tibi Betsaida, quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent». Quamvis explicite agatur de gratia externa miraculorum, fructus poenitentiae qui ex illa expectatur supponit concomitantem gratiam internam. Mat. 23. 37: «lerusalem, lerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?». Hic pariter gratia interna innuitur, cum conatus ille divinus opponatur malae voluntati divinos legatos respuenti, idque confirmatur ex parallelismo cum sequenti textu. Act. 7. 51 sq.: «Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. Quem prophe­ tarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui praenuntiabant de adventu Iusti, cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis». 2 Cor. 6. 1: «Exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis». 1 Thes. 5. 19 sq.: «Spiritum nolite extinguere; prophetas nolite sperne­ re»; ubi utraque, interna et externa, gratia exhibetur. non solum docent liberum arbitrium resistere mo­ tioni gratiae, ut ostensum est supra (n. 873-877), quod quidem probat in eo casu gratiam non esse plus quam mere sufficientem, cum intentum effectum non obtineat, sed etiam explicite significant gratiam Dei, etiam in eo casu, conferre homini vires sufficientes ad agendum bonum, adeoque esse vere sufficientem. Ceterum, Patres 881. Patres DE ESSENTIA GRATIAE 877 hoc alterum supponunt cum inculcant primum, seu cum insistenter dicunt liberum arbitrium resistere motioni gratiae, nam nihil mirum in huiusmodi resistentia haberetur, si gratia sufficientes vires ad operandum bonum non conferret. Irenaeus, Adv. baer. 4. 37. 1: «Consilium quidem bonum [Deus] dat omnibus. Posuit autem in homine potestatem electionis... Dedit ergo Deus bo­ num..., et qui operantur quidem illud, gloriam et honorem percipient, quo­ niam operati sunt bonum, cum possint non operari illud; hi autem qui illud non operantur, iudicium iustum excipient Dei, quoniam non sunt operati bonum, cum possint operari illud» (MG 7. 1099 sq.). Arnobius, Adv. gentes 2. 64, ait Deum omnibus hominibus «potestatem veniendi ad se facere», sed tamen «sub [humani] iuris arbitrio fructum suae benignitatis exponit» (ML 5. 910). CH rysostomus, In Io., hom. 8. 1: «Si illuminat omnem hominem ve­ nientem in hunc mundum, quomodo tot homines non illuminati manent? Non enim omnes Christi cultum agnoscunt. Quomodo ergo illuminat omnem hominem? Quantum in ipso est. Si qui vero sponte sua mentis oculos clau­ dentes, huius lucis radios percipere nolint, non ex natura lucis evenit quod in tenebris maneant, sed ex nequitia eorum qui sponte se hoc privant munere. Gratia quippe in omnes effusa est» (MG 59. 65. Cf. ibid. 10. 1; In Rom. 18. 5; In Hebr. 16. 4. Ut totatum est supra (n. 873), Chrysostomus peculiariter insistit in influxu liberi arbitrii in opere salutis. 882. Etiam Augustinus, quidquid in contrarium dicant tum lansenistae tum aliqui moderni theologi (cf. supra, n. 876), gratiam vere ac mere sufficientem proponit, nec tantum in prioribus operi­ bus ante controversiam pelagianam aut in eius initio, sed etiam in istius controversiae acutiori periodo, seu inde ab a. 418. Id mani­ festant imprimis loci superius allati (n. 874-876) ad ostendendum S. Doctorem iugiter docuisse liberum arbitrium vere permanere sub motione gratiae et huic resistere posse: nam ex ipsa resistentia liberi arbitrii arguitur gratiam, cui resistitur, non esse nisi mere sufficien­ tem. Praeterea, non desunt loci in quibus S. Doctor positive indigitat adiutorium gratiae quae dat posse salutariter quaeque tamen frustranea redditur ob liberi arbitrii resistentiam; nec obstat quod praefata pelagiana controversia coegerit S. Doctorem ad longe fre­ quentius ac clarius loquendum de gratia efficaci. Enarr. in psal. (post. a. 391) 40. 5: «Ne dicas: Non possum tenere et portare et frenare carnem meam: adiuvaris ut possis. Dominus opem ferat tibi super lectum doloris tui» (CCL 38. 452). De div. quaest. ad Simplicianum (a. 396/397), 1. 1, q. 2, n. 10: «Noluit ergo Esau et non cucurrit, sed et si voluisset et cucurrisset. Dei adiutorio <878 OB GRATIA pervenisset, qui ei etiam velle et currere vocando praestaret, nisi vocatione contempta reprobus fieret. Aliter enim Deus praestat ut velimus, aliter praes­ tat quod voluerimus. Ut velimus enim et suum esse voluit et nostrum; suum vocando, nostrum sequendo. Quod autem voluerimus solus praestat, id est, posse bene agere, et semper beate vivere» (ML 40. 117). De pecc. merit, et remiss, (a. 412) 2. 17. 26: «Ut autem innotescat quod latebat et suave fiat quod non delectabat, gratiae Dei est, quae hominum adiuvat voluntates; qua ut non adiuventur, in ipsis itidem causa est, non in Deo» (ML 44. 167). Gratia sufficiens saltem in hoc consistit quod Deus est paratus ad dandam gratiam adiuvantem, quae ideo non datur, quia ab homine respuitur; unde saltem ea bona Dei voluntas et dispositio se habet in hoc casu ut gratia vere ac mere sufficiens. De spiritu et littera (a. 412) 34. 60, cit. supra (n. 875), S. Doctor loqui­ tur de gratia vocationis quae ab homine frustranea redditur per suum dis­ sensum. De natura et gratia (a. 415) 43. 50: «Non igitur Deus impossibilia iubet, sed iubendo admonet, et facere quod possis, et petere quod non possis. Iam nunc videamus unde possit, unde non possit. Iste dicit: Voluntate non est, quod natura potest. Ego dico: Voluntate quidem non est homo iustus, si natura potest, sed medicina poterit, quod vitio non potest» (ML 44. 271). In huiusmodi possibilitate adimplendi mandata, cuius effectus frustraneus reddi­ tur per liberum arbitrium (ut alibi docet S. Doctor), necessario continetur concentus gratiae vere ac mere sufficientis. Priora verba sua facit Conc. Trid., sess. 6, cap. 11 (Denz. 1536). In Io. (a. 416/417), tract. 53. 8: «Ne audeat quisquam liberum arbitrium sic defendere, ut nobis orationem qua dicimus: ’ne nos inferas in tentationem’, conetur auferre; rursus, ne quisquam neget voluntatis arbitrium, et audeat excusare peccatum... Audiamus et evangelistam dicentem: ’Dedit eis potestatem filios Dei fieri’, ne omnino existimemus in nostra potestate non esse quod credimus; verumtamen in utroque illius beneficia cognoscamus. Nam et agendae sunt gratiae, quia data est potestas, et orandum, ne suc­ cumbat infirmitas» (CCL 36. 455 sq.). a quibusdam duplex distinctio allata ab Augustino, quam subinde ex ipso assumpsit ac celebren fecit lansenius et ex qua vide­ tur sequi negatio gratiae vere sufficientis. Prima distinctio est inter «adiuto­ rium sine quo non» (i. e. sine quo aliquid non fit), quod nempe dat solum posse et in terminis modernis esset gratia mere sufficiens, et «adiutorium quo» (i. e. quo aliquid fit), quod nempe dat ipsum fieri et in terminis moder­ nis esset gratia efficax; inde S. Doctor docet Admo innocenti collatum fuisse tantum primum adiutorium, ac ideo, quamvis posset perseverare in bono, non perseveravit, nobis vero dari etiam secundum adiutorium;73 unde videtur 883. Obicitur 78 Eam distinctionem S. Doctor iam attulerat a. 417 in opere De gestis Pelagii 1. 3 (ML 44. 321), discutiens sententiam Pelagii de necessitate scientiae legis ad non peccan­ dum, eamque paulo aliter exposuit; subinde vero a. 426/427 in opere De correptione et DE ESSENTIA GRATIAE 879 negare existentiam gratiae mere sufficientis pro statu naturae lapsae, ut interpertatur lansenius. Secunda distinctio est inter «voluntatem sive charitatem magnam», qualem habent v. g. martyres, et «voluntatem sive charitatem par­ vam», quam habuit v. g. Petrus quando dixit Domino: «Animam meam pro te pono» et tamen paulo post ex timore Christum negavit*79*(quam distinctio­ nem lansenius assumpsit sub vocibus «magna gratia» et «parva gratia»); inde S. Doctor videtur docere gratiam illam vel charitatem parvam non esse suffi­ cientem ad opera salutaria, ac proinde nonnisi gratiam efficacem esse veram gratiam, nec dari gratiam vere ac mere sufficientem. Respondetur S. Doctorem priorem illam distinctionem adhibuisse tantum ad explicandam differentiam inter Adamum innocentem et nos lapsos relate ad effectum perseverantiae, ita scilicet quod Ada non indiguerit, sicut nos, speciali gratia ad perseverandum, praeter communem gratiam tam habitualem quam actualem et tam sufficientem quam efficacem; unde non negat Adamum habuisse gratiam efficacem ad operandum, praeter gratiam illam sufficientem ad perseverandum, nec vicissim negat nos habere gratias sufficientes ad ope­ randum praeter praefatam particularem gratiam efficacem ad perseverandum.® In altera distinctione non agitur praecise de gratia efficaci et sufficienti, sed de magna et parva gratia, quarum una est sufficiens ad unum actum ad quem altera non sufficit (quod quidem valet tum de gratia sufficienti tum de effi­ caci, relate ad eundem actum). pro existentia gratiae vere ac mere suffi­ cientis est eadem triplex ratio, quam in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 779-781) invocavimus ad probandam veram et universalem voluntatem salvificam in Deo. Primo scilicet, Deus vera et actuosa voluntate vult omnium hominum salutem; ergo confert omnibus sufficientes vires supernaturales sine quibus salus attingi non potest (gratiam vere sufficientem), secus vellet finem sine necessariis me­ diis seu aliquid impossibile; simul tamen Deus, sese accommodans propriis iuribus ac indoli liberi arbitrii, permittit aliquos sua culpa non uti praefatis viribus, seu impedimentum illarum influxui appo­ nere, cum aliunde absolute posset id impedire (inde ea gratia fit mere sufficiens). Secundo, Christus mortuus est pro omnium salute, adeoque ex eius meritis confertur omnibus medium salutis (gratia vere sufficiens) et tamen plures sua culpa permittuntur frustraneum 884. Ratio theologica gratia, c. 11, n. 31 sq.; c. 12, n. 33 et 38 (ibid. 935-938) eandem iterum assumpsit ac clarius exposuit, modo praedicto, ut ostenderet discrimen inter gratiam Adami et gratiam nostram per respectum ad effectum perseverandi in bcno. 79 De gratia et libero arbitrio (a. 426/427) 17. 33: «Qui ergo vult facere Dei man­ datum et non potest, iam quidem habet voluntatem bonam, sed adhuc parvam et invali­ dam; poterit autem cum magnam habuerit et robustam» (ML 40. 901). ^De varia tamen interpretatione mentis Augustini in illa distinctione confer J. Lebourlier, «Grâce et liberte chez saint Augustin», Augustinus Magister (Paris 1955) II 880 de gratia reddere huiusmodi medium salutis (inde ea gratia fit mere suffi­ ciens). Tertio, Deus impossibilia non iuhet, adeoque omnibus con­ fert vires sufficientes ad servanda mandata (gratia vere sufficiens); simul tamen Deus permittit ut aliqui sua culpa illis viribus non utantur, cum absolute id posset impedire (inde ea gratia evadit mere sufficiens). Paucis: ex salvifica Dei voluntate et actione sequitur dari gra­ tiam vere sufficientem et ex defectu liberi arbitrii sequitur eam gratiam esse mere sufficientem. Unde inepte obiceretur gratiam me­ re sufficientem esse tum repugnantem, quia esset causa sine effectu, tum homini inutilem, ob eandem rationem, imo nocivam, quia face­ ret ut homini peccatum imputetur,81 tum Deo iniuriosam, cum ar­ gueret frustrationem omnipotentis eius influxus. Nam gratia, quan­ tum est de se, est vere actuosa, imo semper producit vel involvit ali­ quem effectum (puta excitationem ad salutarem actum), etsi non illum qui principaliter intenditur, ac ideo est utilis homini nec noci­ va (cum det uno vel alio modo potentiam ad agendum) et honora­ bilis Deo, cuius influxum et causalitatem ostendit. Defectus autem sive privatio principalis eventus contingit ex parte liberi arbitrii, cuius deleterius influxus non vincit efficacitatem influxus divini, quia ab ipso Deo permittitur. Simili modo ignis est de se actuosus, etiam quando ob ligni humiditatem, a comburente fortasse permis­ sam, effectus combustionis non consequitur: in quo casu dici potest vere ac mere sufficiens ad comburendum. 885. Quaenam autem sint huiusmodi gratiae sufficientes, nequit deter­ minate ac uniformiter stabiliri, cum contingat aliquid diversimode dici ad ali­ quid sufficiens, scilicet physice vel moraliter, proxime vel remote, directe vel indirecte. Uno autem vel alio ex his modis gratiae sufficientes sunt: gratia externa (moraliter tantum influens), scilicet lex, praedicatio evangelii, gratiae gratis datae (ut miracula), bona consilia et exempla, aptae circumstantiae a providentia ordinatae, in quibus omnibus continetur ostensio boni et commi­ natio mali; gratia interna habitualis, seu gratia sanctificans et virtutes, quibus confertur vera potentia ad eliciendos actus salutares; gratia interna actualis, ut producens actus supernaturales indeliberatos seu illustrationes intellectus 81 Inde ea lansenistarum propositio, supra relata (n. 868): «A gratia sufficienti li­ bera nos, Domine». Ipse Iansenius scribit: «Illud a recentioribus prolatum gratiae suffi­ cientis genus, quo adiuvante nullum umquam opus factum est aut fiet umquam, si est verum distinctumque a gratia efficaci membrum, videtur monstrum quoddam singulare gratiae, solummodo peccatis faciendis maiorique damnationi accersendae serviens, ideoque lapsis hominibus citra Dei invidiam damnandis excogitatum» (De gratia Christi, 1. 3, c. 3). DE ESSENTIA GRATIAE 881 et inspirationes voluntatis nondum deliberatas, de quibus supra (n. 846, 857-860).° ASSERTIO 3. Datur gratia vere et plene efficax, quae nempe infallibiliter pervenit ad intentum suum effectum, seu ad obtinen­ dum deliberatum ac salutarem actum liberi arbitrii.83 886. Nota theologica. Dari, saltem in nostro statu naturae lapsae, aliquas saltem gra­ tias efficaces in sensu praedicto, ut doctrina certa ab omnibus theo­ logis iudicatur, utpote quae intime connectitur cum dogmate de praedestinatione. Quidam, ut Hugon, Garrigou-Lagrange et Diekamp, id dicunt de fide, quam ex contextu intelligunt definitam; alii, ut Van Noort et Parente, de fide non expresse definita (quate­ nus doctrina expresse continetur in fontibus); alii, ut Lercher, Her­ vé, Mors, Boyer, saltem theologice certum; alii, ut Lermerz, Dander, Baisi, theologice certum; alii, ut Gonzalez Rivas, certum (qui tamen auctor notat id fortasse contineri in ipsa damnatione haeresis semipelagianae vel ex ea evidenter deduci). Videtur autem dicendum id esse de fide definita, tum formaliter implicite, nempe tanquam par­ ticulare in universali, in ipso dogmate fidei de efficaci et universali causalitate divina, vel si placet de universali providentia, tum aequivalenter in condemnatione haeresis semipelagianae prout fertur in canonibus Conc. Arausicâni II (nihil enim apertius in his docetur quam efficacitas gratiae, et quidem ad mentem et verba ipsius Au­ gustini, de cuius doctrina nemo ambigere potest et nemo ambigit). PROBATUR. 887. Magisterii doctrina de existentia gratiae efficacis traditur ad modum unius cum eius doctrina de existentia praedestinationis, tum quia cum ista logice colligatur (nam, sicut Deus determinat in intentione per praedestinationem, ita agit in exeeutione per motio­ nem gratiae), tum quia historice ipsa haeresis pelagiana, in qua in­ volvitur negatio gratiae efficacis, directius negavit ipsam fundamen­ taliorem doctrinam de praedestinatione, imo ipsam existentiam sive necessitatem gratiae, ut notatum est supra (n. 869). Unde doctrina æCf. Ioannem a S. Thoma, In 1-2, disp. 24, a. 1, n. 5. ω Ad idem redit quod alii dicunt, scilicet dari gratiam efficacem seu quae in actu primo connectitur infallibiliter cum consensu voluntatis, sive cum actu salutari. 882 DE GRATIA Magisterii quaerenda est praecipue in documentis antipelagianis, et peculiariter in canonibus Conc. Arausicani II, qui quidem interpre­ tandi sunt iuxta doctrinam ipsius Augustini eiusque discipuli Pros­ peri Aquitani, ad quorum verba illi canones attemperantur et de quorum mente nullum est dubium aut controversia inter doctores. Summa autem doctrinae ad hoc reducitur ut gratia Dei non tan­ tum det nobis potentiam volendi et operandi salutariter, sed etiam det ipsum velle et ipsum operari, ita ut velimus et faciamus id quod ipse vult nos velle et facere, salvo tamen ipso libero arbitrio. Quod quidem iam ante Conc. Arausicanum II a. 529 apte exprimebatur in Indiculo, probabiliter ab ipso Prospero Aquitano confecto inter 435 et 442, his verbis: «Quo utique auxilio et munere Dei non au­ fertur liberum arbitrium, sed liberatur... Agit quippe in nobis, ut, quod vult, et velimus et agamus». Idque Conc. Arausicanum expri­ mit ac determinat sequentibus expressionibus: Deus facit «ut veli­ mus»; «ut operemur operatur», homo «nihil boni potest sine Deo»r «nihil habet de suo nisi peccatum et mendacium». 888. Capitula pseudo-Caelestina, seu «Indiculus» (Capitula ancipelagiana, Caelestino I perperam attributa et probabiliter a Prospero Aqui­ tano inter 435 et 442 concinnata), cap. 4: «Nemo nisi per Christum, libero bene utitur arbitrio». Cap. 9: «His ergo ecclesiasticis regulis et ex divina sumptis auctoritate, ita adiuvante Domino confirmati sumus, ut omnium bo­ norum affectuum atque operum et omnium studiorum omniumque virtutumr quibus ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum profiteamur auctorem, et non dubitemus, ab ipsius gratia omnia hominis merita praeveniri, per quem fit, ut aliquid boni et velle incipiamus et facere [Phil. 2. 13]. Quo utique auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona, et pro his, quae largitus est, aeterna praemia sit dona­ turus. Agit quippe in nobis, ut, quod vult, et velimus et agamus, nec otiosa in nobis esse patitur, quae exercenda, non negligenda, donavit, ut et nos cooperatores simus gratiae Dei» (Denz. 242, 248). Conc. Arausicanum II a. 529 (contra Semipelagianos) definit «ipsam gratiam facere, ut [Deus] invocetur a nobis» (can. 3); «ut a peccato purge­ mur, voluntatem nostram Deum non expectare... [sed] ut etiam purgari velimus, per Sancti Spiritus infusionem et operationem in nos fieri» (can. 4); «ut credamus, velimus [et similia]..., sicut oportet, agere valeamus, per infu­ sionem et inspirationem Sancti Spiritus in nobis fieri» (can. 6); «quoties bona agimus, Deum in nobis atque nobiscum, ut operemur, operari» (can. 9); «nihil boni hominem posse sine Deo, multa Deum facere in homine bona, quae non facit homo, nulla vero facere hominem bona, quae non Deus praes- DE ESSENTIA GRATIAE 883 cat, ut faciat homo» (can. 20); «neminem habere de suo nisi peccatum et mendacium, si quid autem habet homo veritatis atque iustitiae, ab illo [divi­ no] fonte esse» (can. 22); «quando [homines] id faciunt, quod volunt, ut divinae serviant voluntati, quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntatem esse, a quo et praeparatur et iubetur, quod volunt» (can. 23; Denz. 373 sqq.). Hadrianus I, Epist. «Institutio universalis», inter 785-791, ad episcopos Hispaniae, agens de praedestinatione contra Pelagianos, sua facit verba Ful­ gendi Ruspensis: «Praeparavit Deus... iustificandis hominibus merita; praepa­ ravit iisdem glorificandis et praemia» (Denz. 596). Conc. Valentinum a. 855, agens de praedestinatione, ait «in electione salvandorum misericordiam Dei praecedere meritum» (Denz. 628). Leo IX in sua professione fidei a. 1053 habet: «Gratiam Dei praevenire et subsequi hominem credo et profiteor, ita tamen, ut liberum arbitrium rationali creaturae non denegem» (Denz. 685). Conc. Trid., sess. 6, cap. 13: «Deus enim, nisi ipsi [homines] illius gratiae defuerint, sicut coepit opus bonum, ita perficiet, operans velle et per­ ficere [Phil. 2. 13]» (Denz. 1541). Catechismus Conc. Trid.: «Non solum autem Deus universa, quae sunt, providentia sua tuetur atque administrat; verum etiam, quae moventur et agunt aliquid, intima virtute ad motum atque actionem ita impellit, ut, quamvis secundarum causarum efficientiam non impediat, praeveniat tamen; cum eius occultissima vis ad singula pertineat, et, quemadmodum Sapiens testatur, ’attingat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter’ [Sap. 8. 1]. Quare ab Apostolo dictum est, cum apud Athenienses enunciaret Deum, quem ignorantes colebant: 'Non longe est ab unoquoque nostrum; in ipso enim vivimus et movemur et sumus’ [Act. 17. 27 sq.]» (1 p., c. 2, n. 22). In Congregationibus de auxiliis, in quibus sub Clemente VIII et Pau­ lo V a. 1589-1607 de controversia thomistarum cum molinistis agebatur, ab utraque parte supponebatur doctrina catholica de gratiae efficacitate et quaes­ tio tantum erat de modo quo huiusmodi efficacitas explicanda sit, ut declara­ vit ipse Paulus V in quadam responsione ad regem Hispaniae, reddens ratio­ nem quare ipse finem imposuerat praefatae controversiae: «Rem dilatam esse... quod utraque pars congruat cum veritatis catholicae capitibus, doceatque Deum gratiae suae efficacia nos ad agendum excitare et facere de nolen­ tibus volentes et flectere et immutare hominum voluntates, de qua in hac causa agitur; discrepent autem explicandi modo, cum Praedicatores dicant eum praedeterminare voluntatem nostram physice, hoc est realiter et efficien­ ter, contra lesuitae teneant eum id facere congrue et moraliter; harum autem opinionum et unam et alteram posse defendi».84 In sua Liturgia eandem veritatem Ecclesia frequenter exprimit sub for­ ma orationis ut Deus corda nostra et voluntates ad bonum moveat, dirigat et immutet. Dominica 5 post Pascha, Oratio: «Largire supplicibus tuis, ut cogi­ temus te inspirante quae recta sunt, et te gubernante eadem faciamus». Domi44 Apud Pesch, Praei, dogni V, n. 583. 884 DE GRATIA nica 4 post Pentecostem. Secreta: «Ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates»,'1’ 889. Scriptura eandem veritatem saltem aequivalenter proponit sub sequenti quadruplici conceptu'. Voluntas et actio Dei, in ordine tam naturali quam supernatu­ ral!, est ita omnipotens ac praevalens, ut a nulla causa creata impe­ diri possit. Esther 13. 9: «Domine rex omnipotens, in dicione enim tua cuncta sunt posita et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Is­ rael». Sap. 8. 1: «Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter». Eccli. 33. 13: «Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere, et omnes viae eius secundum dispositionem eius, sic homo in manu illius, qui se fecit et reddet illi secundum indicium suum». Io. 10. 28: «Ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea»; 15: 5; «Sine me nihil potestis facere». Rom. 9. 19-21: «Dicis itaque mihi: Quid adhuc quaeritur? voluntati enim eius quis resistit? O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contu­ meliam?». Deus ipsis hominum cordibus (sive voluntatibus) ita dominatur, ut ea dirigat, inclinet, imo immutet. 3 Reg. 8. 58: «Inclinet [Deus] corda nostra ad se, ut ambulemus in uni­ versis viis eius et custodiamus mandata eius et caeremonias eius et indicia,, quaecumque mandavit patribus nostris». Esther 14. 13: «Transfer cor illius [i. e. regis] in odium hostis nostri»; 15. 11: «Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem». Psal. 36. 23: «Ad Dominum gressus hominis diri­ gentur, et viam eius volet [i. e. ad placitum disponit]». Psal. 118. 36: «In­ clina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam» (cf. v. 33. 47). Prov. 21. 1: «Sicut divisiones aquarum [in manu hortulani] ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit inclinabit illud». Baruch 2. 31-33: «Et scient quia ego sum Dominus Deus eorum, et dabo eis cor, et intelligent; aures et audient, et laudabunt me... et avertent se a dorso suo duro et a malignita­ tibus suis». Ezech. 11. 19 sq.: «Et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent et indicia mea custodiant faciantque ea, et sint mihi in populum, et sim eis in Deum» (idem fere repetitur in 36. 26 sq.). Huiusmodi Dei actio in cor hominis practice ac vivide describitur in conversione Lydiae, «cuius Dominus aperuit cor intendere his *-s Quamplurcs locos ex S. Liturgia colligit Fr. Muniz, Suma Teolôgica de Santa Tomas de Aquino I (Madrid 1947) 997-1 DE ESSENTIA GRATIAE 885 quae dicebantur a Paulo» (Act. 16. 14) et in subitanea conversione ipsius Pauli (Act. 9. 1 sqq.). A voluntate et praedestinatione Dei pendet quod quidam prae aliis salventur. Ephes. 1. 4-6: «Qui praedestinavit nos... secundum propositum volunta­ tis suae». Rom. 8. 28-30: «Quos praedestinavit, hos et vocavit, et quos voca­ vit, hos iustificavit, quos autem iustificavit, illos et glorificavit»; 9. 16, 18: «Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei... Ergo cuius vult miseretur, et quem vult indurat». De tribus his textibus confer dicta in trac­ tatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 803); tertius ille textus suum valorem habet, etiam si dicatur cum quibusdam generalem pericopam 9. 11-23 referri imme­ diate non ad praedestinationem individuorum sed ad vocationem gentium ad salutem messianicam et exclusionem populi iudaici ab eadem.86 Deus operatur in nobis ipsum velle et ipsum agere. Io. 15. 16: «Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, ut eatis et fructum adieratis, et fructus vester maneat». 1 Cor. 4. 7: «Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?»; 15. 10: «Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum». 2 Cor. 3. 5: «Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est». Phil. 1. 6: «Confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi lesu»; 2. 13: «Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere [i. e. facere, iuxta graecum ένεργεΐν ] pro bona voluntate [nostra, iuxta aliquos; sua, iuxta alios plures et probabilius]». Augustino anteriores, praesertim graeci, modo po­ tius practico ac paraenetico hanc veritatem proponunt, quatenus Deo attribuunt bonam nostram voluntatem et bona nostra opera, et aliunde, ob eundem practicum scopum necnon ad refutandum manichaeisticum ac gnosticum fatalismum, magis insistunt in viribus li­ beri arbitrii a Deo adiuti et potius sufficientiam gratiae quam eius praevalentem efficacitatem peculiariter extollunt, ut constat ex dic­ tis superius (n. 873, 881). Non desunt tamen, praecipue apud lati­ nos, praeclari loci in quibus huiusmodi gratiae efficacitas non minus explicite quam apud Augustinum exhibetur. 890. Patres 86 Hanc pericopam, ut relatam ad praedestinationem et gratiam efficacem, apte ac diffuse exponit Lercher, Instil, theol. dogm. IV-1, n. 338. 886 DE GRATIA Ita Tertullianus, De anima 21. 6: «Haec erit vis divinae gratiae, potentior utique natura, habens in nobis subiacentem sibi liberam arbitrii potes­ tatem quod αύτεςούσιον dicitur, quae cum sit et ipsa naturalis atque mutabi­ lis, quoquo vertitur, natura convertitur» (CCL 2. 814). Cyprianus, De ora­ tione dominica 14: «Dicimus: ’Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra’; non ut Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus quod Deus vult. Nam Deo quis obsistit quominus quod velit faciat? Sed quia nobis a diabolo obsistitur quominus per omnia noster animus atque actus Deo obsequatur, oramus et petimus ut fiat in nobis voluntas Dei, quae ut fiat, in nobis opus est Dei voluntate, id est ope eius et protectione» (ML 4. 545). Ambrosius, Expos, in ev. Lucae, 1, 3, n. 27: «Simul disce quia [Christus] recipi noluit ab his [i. e. a Samaritanis], quos sciebat non simplici mente conversos; nam si voluisset, ex indevotis devotos fecisset... Deus [enim] quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit» (ML 15. 1793 sq.). 891. Augustinus autem, a pelagiana controversia coactus, tan­ topere ac tam emphatice in efficacitate gratiae insistit, ut non solum lansenio qui in ipso suae haeresis patrocinium reclamavit, verum etiam quibusdam modernis theologis, visus sit exaggerare ac vix li­ berum ipsum arbitrium et existentiam gratiae sufficientis retinere, ut notavimus supra (n. 876, 882). Praeter textus superius relatos (n. 874 sq., 882 sq.), in quibus utraque gratia, et sufficiens et effi­ cax, simul proponitur, necnon nuper relatos canones Indiculi et Conc. Arausicani, qui praecipue ex sententiis ipsius Augustini con­ cinnati sunt, ad rem faciunt sequentes fortiores ac signantiores loci: De div. quaest. ad Simplicianum (a. 396/397) 1. 2. 12: «At illud mani­ festum est, frustra nos velle, nisi Deus misereatur; illud autem nescio quo­ modo dicatur, frustra Deum misereri, nisi nos velimus. Si enim Deus misere­ tur, etiam volumus; ad eandem quippe misericordiam pertinet ut velimus. ’Deus enim est qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate’. Nam si quaeramus utrum Dei donum sit voluntas bona, mirum est si negare quisquam audeat» (ML 40. 118). Confessiones (a. 400) 10. 31. 45: «Conforta me, ut possim. Da quod tubes, et iube quod vis» (ML 32. 798). De gratia Christi et de peccato originali (a. 418), 1. 1, c. 24, n. 25: «Le­ gant ergo et intelligant [Pelagiani], intueantur atque fateantur, non lege atque doctrina insonante forinsecus, sed interna et occulta, mirabili ac infallibili potestate operari Deum in cordibus hominum, non solum veras revelationes, sed bonas etiam voluntates» (ML 40. 373). Contra duas epistolas Pelagianorum (a. 420) 1. 19. 37: «Trahitur ergo [homo a Deo] miris modis ut velit, ab illo qui novit intus in ipsis hominum DE ESSENTIA GRATIAE 887 cordibus operari, non ut homines, quod fieri non potest, nolentes credant, sed ut volentes ex nolentibus fiant» (ML 44. 568). Enchiridion (a. 421) 98. 25: «Quis porro tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates quas voluerit, quando voluerit, ubi volue­ rit, in bonum non posse convertere?» (ML 40. 277). De gratia et libero arbitrio (a. 426/427) 16. 32: «Certum est nos velle, cum volumus, sed ille facit ut velimus bonum... Certum est nos facere, cum facimus, sed ille facit ut faciamus, praebendo vires efficacissimas voluntati» (ML 44. 901). De correptione et gratia (a. 426/427) 8. 17: «Secundum gratiam Dei, non contra eam, libertas defenditur voluntatis. Voluntas quippe humana non libertate consequitur gratiam, sed gratia potius libertatem, et, ut perseveret, delectabilem perpetuitatem et insuperabilem fortitudinem». 12. 38: «Ac per hoc nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos suos in viribus suis, sed in ipso gloriari: qui eis non solum dat adiutorium quale primo homini dedit, sine quo non possint perseverare si velint, sed in eis etiam operatur et velle, ut quomodo non perseverabunt, nisi et possint et velint, perseverandi eis et possibilitas et voluntas divinae gratiae largitate donetur... Subventum est igitur infirmitati voluntatis humanae, ut divina gratia indeclinabiliter et inseparabiliter [aliter: insuperabiliter\ ageretur; et ideo, quamvis infirma, non tamen deficeret, neque adversitate aliqua vinceretur» (ML 44. 939 sq.); 14. 43 sq.: «Non est itaque dubitandum, voluntati Dei... humanas voluntates non posse resistere, quominus faciat ipse quod vult, quandoquidem de ipsis hominum voluntatibus, quod vult, cum vult, facit... Deus [enim'} habet hu­ manorum cordium quo placet inclinandorum omnipotentissimam potestatem... [Dewr] magis habet in potestate voluntates hominum quam ipsi suas» (ibid. 943 sq.). Retractationes (a. 426/427) 1. 9. 6: «Et quia omnia bona..., et magna, et media, et minima ex Deo sunt, sequitur ut ex Deo sit etiam bonus usus libe­ rae voluntatis, quae virtus est, et in magnis numeratur bonis» (ML 32. 598). De praedestinatione sanctorum (a. 428/429) 8. 13: «Haec itaque gratia, quae occulte humanis cordibus divina largitate tribuitur, a nullo duro corde respuitur. Ideo quippe tribuitur, ut cordis duritia primitus auferatur» (ML 44. 971). ex duplici veritate deducitur. Primo scili­ cet ex infallibili et efficaci praedestinatione. Nam gratia est effectus praedestinationis in his qui praedestinantur, seu medium quo Deus obtinet finem beatitudinis, quem sibi praefigit aliquos homines prae­ destinando. Unde, sicut praedestinatio est infallibilis et efficax (nam Deus nequit in suo fine, absolute volito, frustrari), ita pariter et gra­ tia, in eis nempe qui salvantur. Propterea Augustinus refert mentio­ nem gratiae efficacis in ipsa vulgata definitione quam tradit de prae­ destinatione: «Praescientia et praeparatio beneficiorum Dei quibus certissime liberantur, quicumque liberantur» (De dono persev. 14). 892. Ratio theologica DE GRATIA 888 Secunda ratio, eaque universalior, seu quae valet etiam de gratiis collatis his qui non sunt praedestinati, deducitur ex universali causalitate divina. Nam dantur de facto actus deliberati salutares; iam­ vero huiusmodi actus, in sua propria ratione actus deliberati, ne­ queunt effugere causalitatem Dei, secus Deus non esset causa uni­ versalis; causalitas autem Dei exercetur per gratiam; ergo datur gratia quae causât actus deliberatos qua tales, nec aliud est gratia efficax. Quod si quis dicat hanc rationem non concludere, quia for­ tasse praefati actus eveniunt tantum de facto ac contingenter, ita ut eorum causa sit fortasse ipsa voluntas adiuta per solam gratiam suf­ ficientem, respondetur id esse non posse, quoniam oportet ut ipse actus, qua actus et qua deliberatus, refundatur in divinam causali­ tatem, quae ideo, ab ipso hoc secuto effectu, efficax esse demons­ tratur. Obiectio contra existentiam gratiae efficacis deducitur ex existentia liberi arbitrii, quod videtur illi repugnare. Cui respondetur: Deus, utpote provisor universalis, potest res ita disponere ut voluntas libere inclinetur ad faciendum non aliud quam illud praecise quod Deus vult (ita omnes doctores catholici, tam thomistae quam molinistae); imo, utpote causa ipsius volun­ tatis eiusque liberae inclinationis, potest voluntatem ipsam intrinsece movere ad libere eligendum quod ipse vult (ita ulterius thomistae cum S. Thoma, 1 p., q. 106, a. 2; 1-2, q. 112, a. 3). Ceterum, haec obiectio praeterquam exis­ tentiam gratiae efficacis, tangit ulteriorem quaestionem de eius essentia, seu de modo quo Deus obtinet infallibiliter effectum salutarem seu consensum voluntatis. Quae quidem quaestio, valde implicata et inter theologos contro­ versa, iam restat examinanda. QUAESTIO X. DE EFFICACIA GRATIAE ACTUALIS EIUSQUE CONCORDIA CUM LIBERO ARBITRIO—QUAESTIO SCHO LASTICA*7 I. SENSUS QUAESTIONIS. 893. In quaestione praecedenti statuimus, tanquam doctrinam catholicam in qua omnes theologi necessario conveniunt, ipsum87 87 1 p., q. 19, a. 8; q. 22, a. 4; q. 23, a. 6; q. 105, a. 5; 1-2, q. 10, a. 4; q. 109, a. 1; q. 111, a. 2; C. Gent. 3. 89-90; De veritate, q. 6, a. 3: q. 23, a. 5; De pa­ tentia, q. 3, a. 7; De malo, q. 6, a. un. Cf. alios locos infra, n. 907 sq. Cum haec quaestio disputetur praecipue inter thomistas et molinistas, dabimus seiunctim bibliographiam utriusque partis; quaedam autem opera, pertinentia ad syste­ mata intermedia vel mitigata, dabimus infra, n. 900 sq Ex parte thomistarum: Alvarez, D., De auxiliis divinae gratiae (a. 1610), 1. 8-10, praesertim disp. 83. DE ESSENTIA GRATIAE 889 factum sive existentiam concordiae inter gratiam et liberum arbi­ trium, vel si placet, existentiam gratiae tam mere sufficientis quam plene efficacis. Nunc ulterior quaestio est de essentia sive modo illius concordiae et utriusque gratiae, quae tota tandem reducitur ad explicandam naturam ipsius efficacitatis gratiae per respectum ad liberum arbitrium, utrum nempe proveniat ab intrinseca vi ipsius gratiae an ab extrinseca aliquo elemento, puta ex scientia Dei sive ex praevisione concursus liberi arbitrii; ex hoc enim pendet quid sit ipsa gratia sufficiens et quomodo efficacitas gratiae concordet cum libero arbitrio. Banez, D., Scholastica commentaria in primam partem Summae Theologicae a. 15841588.—Tractatus de vera et legitima concordia liberi arbitrii creati cum auxiliis gratiae Dei efficaciter moventis humanam voluntatem (a. 1600; primo editus a Beltran de Heredia a. 1948). Billuart, C. R., De gratia (a. 1746), diss. 5. Scripsit etiam opuscula Le thomisme vengé et Le thomisme triomphant. Carro, V., «El molinismo impugnado por Vitoria antes de nacer Molina», Angeli­ cum (1932) 477 sqq.—«Posiciôn de Cayetano en la controversia sobre la gracia y el libre albedrio», ibid. (1934) 425 sqq.—«La critica historica ante las controversias sobre la gra­ cia en el siglo XVI», Cienda tomista LXXXVII (1960) 71-76. Dum Mermuth, A. M., 5. Thomas et doctrina praemotionis physicae, seu responsio ad R. P. Schneemann, S. J., aliosque doctrinae scholae thomisticae impugnatores, ParisiisLovanii 1886.—Defensio doctrinae E. Thomae Aquinatis de praemotione physica, seu res­ ponsio ad R. P. V. Frins, S. J., Lovanii 1895. Garrigou-Lagrange, R., Dieu. Son existance, sa nature (éd. 4, Paris 1923) 473489, 626-712, 791-847 (ubi denuo edit opusculum S. Thomas et le Néomolinisme, exara­ tum contra A. D’Ales).—La prédestination des saints et la grâce (Paris 1936) 257-419.— De gratta (Torino 1946) 148-242, 244-374.—«Le fondement suprême de la distinction des deux grâces, suffisante et efficace», Revue thomiste XLIII (1937) 1-17.—«De comoedia banneziana et recenti syncretismo», Angelicum XIII (1946) 3-25 (denuo editum in De gratta 359 sqq.).—Praeterea scripsit tres articulos in Diet, théol. cathol., scilicet «Prédes­ tination, Prémotion, Thomisme», et plures polemicos articulos, praecipue contra D’Alès, S. J.: Revue de philosophie (1926) 379-398, 423-433, 659-670; (1927) 303-324; Revue tho­ miste (1924) 495-518; (1928) 193-210, et contra Marin-Sola, O. P.: Revue thomiste (1925) 558-566; (1926) 160-173; Angelicum (1926) 121-175 (cf. hic infra, n. 900). Gayraud, H., Le thomisme et le molinisme, Toulouse 1889.—Providence et libre arbitre, Toulouse 1892.—Saint Thomas et le prédeterminisme, Paris 1895. Gonet, I. B., Manuale, tr. 7, c. 10. Gredt, L, Elementa philosophiae aristotelico-thomisticae II, n. 835-848, ubi doctrina thomistica aptissime exponitur et defenditur. Guillermin, H., «Saint Thomas et le prédéterminisme», Revue thomiste III (1895) 162-187, 437-476, 549-576; IV (1896) 642-658,—«La grâce suffisante», ibid. IX (1901) 505-519; X (1902) 47-76, 377-404, 654-675; XI (1903) 20-31. Conatur ex parte mitigare rigidum thomismum. Journet, Ch., Entretiens sur la grâce (Paris 1957) 39-55. Lemos, Th., Panoplia gratiae (opus posthumum, ed. 1676), tom. 4, tr. 3, c. 6. Scripsit etiam Acta... de auxiliis (ed. 1702). Maquart, F. X., Elementa philosophiae III-2 (Parisiis 1938) 438-449. Maritain, J., Court traité de l'existence et de l’existant (Paris 1947) 141-169.— Dieu et la permission du mal, Bruges 1963. Martin, R. M., «Pour S. Thomas et les thomistes contre le R. P. Stufler», Revue thomiste VII (1924) 579-595; VIII (1925) 167-186, 567-578; IX (1926) 73-85. 890 DE GRATIA Haec quaestio, quae est mera determinatio generalioris quaestionis, tam theologicae quam philosophicae, de modo agendi divinae causalitatis in libe­ rum arbitrium in quolibet ordine tam naturali quam supernaturali (in quo quidem motio divina est ipsa gratia actualis), vel, si placet, de modo compo­ nendi duplicem veritatem, tam fidei quam rationis, de universali et efficaci causalitate Dei et de existentia et exercitio liberi arbitrii, nequit clare ac dis­ tincte resolvi, cum impingat in ipsum naturale mysterium divinae actionis in creaturam, quae nequit in seipsa cognosci nisi Dei essentia in seipsa cognos­ catur, sicut in beatifca visione. Difficultatem problematis non semel indicavit ipse Augustinus, cum gra­ tiae efficacitatem strenue vindicaret contra Pelagianismum, declarans quod ubi premitur efficacia gratiae, videtur deprimi liberum arbitrium, ac vicissim (supra, n. 874). Eandem indigitat Caietanus paulo antequam haec quaestio in crudioribus ac controversialibus terminis poneretur a theologis postridentinis, loquens de «dubitatione valde ardua et forte ab humano intellectu insolu­ bili» (Iw 1 p., q. 22, a. 4, ad 1) atque declarans: «Cum mihi obicis: coniunge haec verba, simul scilicet efficacitatem gratiae et libertatem humanam, res- Nf.veut, E., «Controverses récentes sur le concours divin et la prémotion divine», Divus Thomas (Piacenza) (1927) 123-126.—«De la nature de la grâce actuelle. De diverses sortes de grâce actuelle», ibid. (1929) 15-42. Nicolas. J. H., «La permission du péché», Revue thomiste LX (1960) 5-37, 185206, 509-546. Nicolas, M.-J., «La liberté humaine et le problème du mal», Revue thomiste XLVIII (1948) 191-217.—«Simples réflexions sur la doctrine thomiste de la grâce», ibid. LVIII (1958) 645-653. Prado, N. del. De gratia et libero arbitrio. 3 voll., Friburgi Helv. 1907. Opus magni ponderis. Salm anticenses, De gratia, disp. 7. Sertillanges, A. D., «La providence, la contingence et la liberté selon S. Thomas d’Aquin», Revue des sciences philosophiques et théologiques III (1909) 5-16.—La philo­ sophie de S. Thomas I (éd. 2, Paris 1940) 238-240.—L’idée de création et ses retentisse­ ments en philosophie, Paris 1945.—Le Christianisme et les philosophies, Paris 1941. Cona­ tur substituere actionem creatricem pro praemotione physica (cf. Boyer, infra cit.). Ex parte molinistarum: Ales, A. de, Providence et libre arbitre, éd. 2, Paris 1927. In quo opere colligit varios articulos a se editos in Revue des sciences reliegieuses, Revue de philosophie, Revue thomiste (cf. infra, n. 908). Scripsit etiam duos articulos «Prédestination» et «Providence» in noto suo Dictionnaire Apologétique. Bellarminus, R., De gratia et libero arbitrio, 1. 1, c. 2; 1. 4, c. 14 et 16. Boyer, Ch., De gratia divina (ed. 2, Roma 1946) 245-283.—«Providence et liberté dans un texte de Saint Thomas», Gregorianum XIX (1938) 194-209.—Grâce actuelle et motion divine», Dictionnaire de théologie catholique—Tables générales, «Grâce», col. 1862-1868. Descoqs, P., Thomisme et Suarezisme, Paris 1927. Dumont, P., Liberté humaine et concours divin d'après Suarez, Paris 1936. Elorduy. E., «Suarez en las controversias sobre la gracia», Archivo teolôgico granadino XI (1948) 131-192. Frins. V., S. Thomae Aquinatis O. P. doctrina de cooperatione Dei cum omni natu­ ra creata praesertim libera, seu S. Thomas praedeterminationis physicae ad omnem actio­ nem creatam adversarius. Responsio ad R. P. A. Af. Dummermuth Ο. P., Parisiis 1893._ «Concours divin», Dictionnaire de théologie catholique III-l (Paris 1907) 781-796. DE ESSENTIA GRATIAE 891 pondeo me scire quod verum vero non est contrarium, sed nescire haec iungere, sicut nescio mysterium Trinitatis» (In epist. ad Rom., c. 5). Huiusmodi problematis nonnisi duplex solutio dari potest, altera nempe qua dicatur gratiae efficaciam provenire ex intrinseca vi ipsius gratiae sive motionis divinae et altera qua gratiae efficacia repetatur ab extrinseco aliquo elemento, puta ex scientia divina. Primam solutionem non ambigue indicavit ipse Augustinus, quamvis ul­ teriorem eius explicationem non attentaverit, docens Deum movere volunta­ tem ad libere eligendum quod ipse vult, «intus in ipsis hominum cordibus operans, ut volentes ex nolentibus fiant» et «ut ex Deo sit etiam bonus usus liberae voluntatis» (supra, n. 891), eamque manifeste proposuit S. Thomas, docens, «Deum movere voluntatem immutabiliter propter efficaciam virtutis moventis quae deficere non potest» (De malo, q. 6, a. 1, ad 3) et «Deum esse causam nobis non solum voluntatis sed etiam volendi» (C. Gent. 3. 89) seu «esse causam actus liberi arbitrii» (De malo, q. 3, a. 2, ad 4), eo quod ipse est «causa profundens totum ens et omnes eius differentias [ita ut] ex ipsa voluntate divina originentur necessitas et contingentia [ut libertas] in rebus» (In 1 Periherm., lect. 15; de sententia S. Thomae confer infra, n. 906-908). Alteram solutionem primi proposuerunt in altera parte saec. 16 aliqui theo­ logi S. J., praecipue Molina, ex quo originem habuit molinismus cum suis deGonzalez Rivas, S., «Un tratado inedito de Suarez sobre la ciencia media», Aizrcelànea Camillas IX (1948) 59-132. Le Bachelet, X. M., Prédestination et grâce efficace. Controverses dans la Com­ pagnie de Jésus au temps d’Aquaviva (1610-1613), 2 voll., Louvain 1931. Ledrus, M., «La science divine des actes libres», Nouvelle revue théologique LVI (1929) 128-151. Lessius, L., De gratia efficaci, decretis divinis, libertate arbitrii et praescientia Dei conditionata disputatio apologetica, Antwerpiae 1610. Michel, A., «Grâce suffisante et grâce efficace», Doctor Communis VI (1953) 34-58. Molina, L., Concordia..., Olyssipone 1588 (vide integrum titulum infra, n. 894). —Commentaria in primam partem D. Thomae a. 1592. Quilliet, H., «Congruisme», Dictionnaire de théologie catholique III-l (Paris 1907) 1120-1138. Rasolo, L., Le dileme du concours divin. Primat de l’essence ou primat de l’exis­ tence?, Romae 1956. Regnon, Th., Banes et Molina, Paris 1883.—Bannésianisme et Molinisme, Pa­ ris 1890. Saudreau, A., «Prédétermination et liberté», Revue des sciences religieuses (1936) 484-495; (1937) 455-470. Schnnemann, G., Controversiarum de divinae gratiae liberique arbitrii concordia initia et progressus (versio G. Gietmann ex originali germanico, edito in «Stimmen aus Maria-Laach»), Freiburg i. Br. 1881. Stufler, J., Divi Thomae Aquinatis doctrina de Deo operante in omni operatione naturae creatae praesertim, Oeniponte (Tyrolia) 1923.—Gott, der erste Beweger aller Dinge, Innsbruck 1936. Praeterea scripsit quamplures articulos in Zeitschrift für katholische Théologie inter a. 1918 et 1938.. Sibi concitavit oppositionem tum thomistarum tum ipso­ rum molinistarum, eo quod defenderit S. Thomam nullum docuisse divinum concursum. Suarez, Fr. Opusculum De concursu, motione et auxilio Dei (1599).—De gratia, I. 3-5. Haec secunda pars magni tractatus de gratia edita est a. 1615 (et quidem invita Societate) ob generalem S. Officii prohibitionem, de qua infra. Vansteenberghe, E., «Molinisme» Dictiionnaire de théologie catholique X-2 (Paris 1929) 2094-2187. DE GRATIA 892 rivationibus, necnon celebris controversia coaevorum thomistarum, qui, duce Bâtiez et ex eo banesiani vocati, praefatam doctrinam S. Thomae ulterius de­ terminarunt vel explicarunt. Ceterum, cum utrumque systema ex rigidioribus positionibus praecipuo­ rum patronorum videretur inaniter pulsare ad portam ipsius inscrutabilis mysterii, subsequentibus saec. 17 et 18 excogitatae sunt intermediae quaedam sententiae, scilicet augustinismus et syncretismus sorbonico-alphonsianus, et tandem in moderniori aetate introductae sunt quaedam emollitae formae in ipsa duo rigida systemata, ut utriusque intestina difficultas attenuaretur et externa oppositio reduceretur. Quae omnes opiniones ad sequentem synopsim reduci possunt: Gratia efficax •ab extrinseco (ex consensu voluntatis) ex mero consensu voluntatis (sub concursu Dei simultanée) ex consensu voluntatis et congruitate circumstantiarum sub concursu praevio sed sub concursu simultaneo indifferente ab intrinseco (ex propria vi) physice determinans ad omnes actus ad actus tantum dif­ ficiliores non determinans moraliter ad omnes actus ad actus tantum difficilio­ res Moiinis mus Molinismus purus (Molina) Congruismus Congruismus purus (Suarez) Congruismus mitigatus, sive neomolinismus (Billot) Thomismus Thomismus purus Thomismus mitigatus (Marin Sola) Thomismus mitigatus, sive neothomismus (Pecci) Augustinismus Syncretismus Sorhonico - Alphonsianus 894. Molinismus. Inter raros praecursores molinismi numerari possunt duo dominicam, scilicet Ourandu^ (f 1334) et Catharinus, theologus tridentinus (t 1553), Aln 2 Sent., dist. 1, q. 5, ubi docet concursum divinum non respicere ipsas ope­ rationes hominum nisi mediate et indeterminate, seu consistere tantum in ipsa creatione et conservatione facultatum per quas homo ipse agit. Quam quidem sententiam, utpote negantem omnem verum Dei concursum, etiam simultaneum, ad ipsam voluntatis opera­ tionem, refutat ipse Molina {Concordia, disp. 25; cf. disp. 26). .... DE ESSENTIA GRATIAE 893 viri singularium opinionum.89 Post Conc. Trid., aliqui theologi iesuitae magni nominis, ut Molina (1535-1600) in academia eborensi in Lusitania, Lessius (t 1623) et Bellarminus (t 1621) Lovanii,90 ad funditus evertendos recentes damnatos errores Protestantium et Baianorum de extinctione liberi arbitrii per peccatum originale, novam inierunt viam qua eiusdem arbitrii vires in opere salutis non modice extollerentur. Hinc coepit in Hispania acris contro­ versia inter iesuitas et dominicanos, ducibus praecipue hinc inde Ludovico Molina S. J. et Dominico Banez O. P. (t 1604), qui fere eodem tempore sua commentaria in Summam theologicam S. Thomae ediderunt.91 Post decem annos ab editione celebris libri Molinae Concordia (a. 1588), lis ad ipsam S. Sedem delata ac revocata est a. 1598. Commissio, ad illum praecipue librum examinandum instituta, ter illum damnandum iudicavit (a. 1598-1601). Cum tamen Clemens VIII, etsi molinismo non ambigue in­ fensus, huiusmodi iudicio non acquiesceret, celebratae sunt coram ipso ac subinde coram eius successore Paulo V, usque ad a. 1607, celebres «Congre­ gationes de auxiliis», quarum consultores (uno excepto) iterum a. 1606 li­ brum damnandum censuerunt (et quidem quoad 42 propositiones, vel, iuxta unum consultorem, quoad 30 propositiones). Iterum tamen Paulus V, nolens ferre sententiam (de consilio S. Francisci Salesii),92 Commissionem ipsam di­ misit totamque causam pro tempore clausam declaravit, prohibens ne altera pars alteram censura notaret (cf. decretum in Denz. 1997; item epistolam ad regem Hispaniae, supra cit., n. 888). Praterea S. Officium a. 1611 prohibuit 59 Suarez {De gratia, 1. 5, c. 45-47) conatur ad molinismum trahere plures theolo­ gos tam antetridentinos, ut S. Thomam, Halensem, Bonaventuram, Scotum, Marsilium, Soncinam, Aegidium, Hadrianum, quam postridentinos, ut D. Soto, Vega, Castro, Palacios, Tapper, Driedo, Stapleton, loannem a Bononia, Corduba, Pighium, Clichtovaeum, Medinam. 90 Facultas Universitatis Lovaniensis, instigante ipso Baio cancellario, a. 1587, damna­ vit 31 propositiones Lessii, tanquam pelagianas; quam condemnationem non approbavit Commissio romana a. 1588. Cf. Vansteenberghe, art. cit. (supra, n. 892) 2199 sq.; item Ephemerides theologicae Lovanienses (1965) 54&-560. 91 Molina, discipulus Petri Fonseca S. J. lusitani philosophi (f 1599), a quo haereditavit conceptum «scientiae mediae», docuit per viginti annos in academia eborensi in Lusitania. Primus e Societate Jesu S. Thomae commentator, sua Commentaria in primam partem D. Thomae edidit a. 1592; praecipuam autem illius partem, quae agit de gratia et libero arbitrio, iam separatim ediderat Olyssipone 1588 sub titulo Concordia liberi ar­ bitrii cum gratiae donis, divina praescientia, praedestinatione, et reprobatione, ad nonnul­ los primae partis D Thomae articulos (2 editio, ipsius auctoris, Antwerpiae 1593; ultima ac critica editio I. Rabeneck, Oniae-Matriti 1953). In appendice addita a. 1589 ad primam editionem, Molina conqueritur «doctores hispanos qui a vigintis annis scripserunt... tales [Dei] praedefinitiones praedeterminationesve ad singulos actus voluntatis humanae exercerdos invexisse ut libertatem nostram de medio tollere ac rem de solo titulo facere videantur» (ed. Rabeneck, p. 651). Banez, professor in universitate salmanticensi per viginti annos (1579-1599), edidit Commentarium in primam partem Summae Theologicae a. 1584-1588 et Tractatum de concordia liberi arbitrii creati cum auxiliis gratiae a. 1600. Praefatum Molinae librum de Concordia detulit ad hispanum tribunal S. Officii, ut continentem pelagianas propositiones. 92 Confer Breve Pii IX a. 1877, quo huic sancto confertur titulus Doctoris Ecclesiae. Notum est S. Franciscum Salesium favisse sententiae Molinae et Lessii, quam «ut Dei misericordiae ac gratiae magis consentaneam, veriorem ac amabiliorem existimavi» {Epist. ad Lessium a. 1618, cit. a Le Bachelet, op. cit. [supra, in η. 892] 329 sq.). 894 DE GRATIA ne de controversa illa quaestione quidquam ederetur antequam ipsi S. Officio propositum fuisset; quod decretum iterum inculcatum est a. 1625 et 1641. Paulo tamen post editi sunt ex utraque parte notabiles commentarii Suaresii, S. J. (a. 1651) et Thomae de Lemos, O. P. (a. 1676). Clausa praefata causa, praepositus generalis S. J. Claudius Aquaviva, seposito puro systemate Molinae, quod vix ex praefatis Congregationibus illaesum evaserat, a. 1613 imposuit iesuitis doctoribus ut sequerentur mitiga­ tum systema Suaresii, quod Congruismus vocari solet; idemque confirmavit, sub quadam forma mitigata quae locum relinqueret puro molinismo, capitu­ lum generale a. 1616 et 1651. Ceterum, cum utriusque systematis nulla sit essentialis differentia in quaestione de efficacitate gratiae (secus ac in quaes­ tione de gratuita praedestinatione), decretum illud paulatim in desuetudinem abiit, ita ut unum vel alterum systema libere assumeretur.95 895. Molinismus, iugiter retenta sic dicta scientia media, tan­ quam extrinseco elemento quo efficacitas gratiae explicetur, tripli­ cem varietatem vel gressum assumpsit, quod attinet ipsum gratiae influxum in actum liberi arbitrii, scilicet concursum mere simultaneum (Molinismus purus, ipsius Molinae), concursum simultaneum quidem sed congruum seu oblatum in congruis circumstantiis (Con­ gruismus, sive mitigatus molinismus Suaresii) et concursum non si­ multaneum sed praevium, seu praemotionem, non tamen determi­ natam sed indifferentem (Congruismus mitigatus sive neomolinismus Billot et aliorum recentiorum). Primo scilicet, in ordine intentionis, Deus per scientiam me­ diam praescit infallibiliter quid Petrus ageret in his vel illis cir­ cumstantiis, idque praescit vel ex supercomprehensione causarum (Molina), vel ex formali aut obiectiva rerum futurarum veritate (Suarez; de qua scientia media actum est in tractatu De Deo Uno, in vol. 1, n. 737); sicque decrevit Petrum movere in circumstantiis, quae de facto contingunt in generali ordine mundi a Deo electi (Molina), vel in congruis ipsis circumstantiis in quibus Deus ipse elegit ex speciali beneficio ponere Petrum (Suarez, qui inde salvat contra Molinam praedestinationem ante praevisa merita; cf. in vol. 1, n. 801). Secundo, in ordine executionis, Deus movet liberum arbitrium, seu concurrit cum eo in suo actu salutari sive deliberato. Huiusmodi autem concursus (in quo gratia consistit) tripliciter explicatur. 93 Confer textum decreti Aquavivae a. 1613 et eius successoris Vitelleschi a. 1616 apud Le Bachelet, ibid., 237-239, 289 sq. De decreti subsequent! desuetudine confer ibidem, p. 382-385. DP. ESSENTIA GRATIAE 895 896. Molina (Concordia, per totum; Comm, in 1 p. D. Thomae; quern sequitur Lessius, De gratia eficacï) docet concursum mere simultaneum atque tndifferentem. Deus scilicet agit non in ipsam potentiam sive voluntatem, sed tantum in eius effectum sive actum, huic praebens rationem non ipsius vitali­ tatis sed solius supernaturalitatis; sicque concursus non est praevius sed mere simultaneus (cf. supra, n. 845). Praeterea, huiusmodi concursus consistit in ipso actu indeliberato (illustratione intellectus et inspiratione voluntatis), quo adiutum, liberum arbitrium subinde transit, absque ulteriori Dei concursu, in actum deliberatum ac salutarem (cf. ibidem).9495 Tandem, huiusmodi concursus est indifferens quod attinet specificationem actus, seu vitalitatem actus deter­ minatam ad hoc vel illud, scilicet ad bonum potius quam malum; nam haec determinatio fit ab ipsa voluntate. Exinde sequitur gratiae efficacitatem in ultima analyst provenire non ex intrinseca vi ipsius gratiae sed ab extrinseco elemento scientiae mediae, seu motionem divinam (gratiam actualem) ideo infallibiliter pervenire ad suum intentum, quia Deus praescit Petrum, utut in­ differenter motum, libere se determinaturum ad bonum. Causalitas autem ipsius boni salutaris qua talis, vel, si placet, id in quo homo qui bene agit discernitur ab alio qui male agit, sub Dei auxilio aequaliter utrique oblato, totaliter subtrahitur a motione Dei, ac refunditur in solum liberum arbitrium. Inde etiam sequitur quod antecedenter ad consensum voluntatis nullum est discrimen, neque physicum neque morale, inter gratiam sufficientem et gra­ tiam efficacem.9:1 897. Suarez vero (De gratia, 1. 3-5; Opusculum De concursu, motione et auxilio Dei; quem sequuntur Bellarminus, De gratia et libero arbitrio, 1. 1, c. 12, Vazquez, disp. 189, et communius moderniores, etsi aliqui inter hos negent adesse discrimen inter sententias Molinae et Suaresii), retento et 94 Imo, ut notatum est supra (n. 845), quoad actus subséquentes iustificationem, Molina negat ipsam necessitatem alicuius supernaturalis concursus ad ipsos actus indeliberatos, docens ad hos sufficere ipsam gratiam habitualem. 95 Molina: «Divisio sufficientis auxilii in efficax et inefficax nostra sententia ab effectu qui simul ab arbitrii libertate pendet sumitur illudque auxilium sufficiens, sive maius sive minus in se sit, efficax dictur cum quo arbitrium pro sua libertate conver­ titur, cum tamen nihil eo auxilio impediente potuerit non converti, illud vero inefficax dicatur cum quo arbitrium pro eadem sua libertate non convertitur, cum tamen potuerit converti, alioquin tale auxilium sufficiens non esset ad conversionem» (Concordia, pars 3, disp. 40, n. 11, ed. Rabeneck, p. 248). «Quod auxilium gratiae praevenientis efficax sit, hoc est, effectum illum habeat ad quem arbitrium invitat, ab ipso arbitrio libere consentiente et coopérante secum pendet tanquam a parte causae quae secum producere debet talem effectum, comparatione cuius, si producatur, dicitur auxilium efficax, si vero non producatur, quia arbitrium non vult consentire et cooperari, dicitur inefficax» {ibid,, pars 7, disp. 1, memb. 6, n. 17, p. 493 sq.). «Quare fieri potest ut duorum qui aequali auxilio interius a Deo vocantur unus pro libertate sui arbitrii convertatur et alter in infidelitate permaneat. Saepe etiam accidit ut cum quo auxilio unus non convertitur alius convertatur... Immo fieri potest ut aliquis praeventus et vocatus longe maiori auxilio pro sua libertate non convertatur et alius cum longe minori convertatur» {ibid., pars. 1, disp. 12, n. 1, p. 56). Lessius: «Quod ex duobus similiter vocatis alter oblatam gratiam acceptet, alter respuat, recte dici potest ex sola libertate provenire: non quod is qui acceptat sola libertate sua acceptet, sed quia ex sola libertate illud discrimen oritur, ita ut non ex di­ versitate auxilii praevenientis» {De gratia efficaci, c. 18, n. 7). 896 DE GRATIA eodem modo explicato concursu simultaneo (cum ea tamen exceptione quod ad actum deliberatum requirit novum concursum eiusdem generis, docens ad id non sufficere ipsum actum indeliberatum, ut notatum est supra, n. 845), addit illum concursum esse non indifferentem sed congruum, quatenus a Deo ex speciali privilegio datur in talibus favorabilibus circumstantiis, in quibus per scientiam mediam praeviderat Petrum consensurum, seu concursu, intrin­ sece indifferenti et aequaliter omnibus oblato, bene usurum. In qua quoque sententia, efficacitas gratiae repetitur in ultima analyst ab eodem extrinseco elemento scientiae mediae et ipsa causalitas boni salutaris refunditur iterum proprie et effective in solum liberum arbitrium; nam praefata gratuitas divini concursus non influit ad modum verae causae sed ut mera conditio. Inter gratiam autem sufficientem et gratiam efficacem nullum est physicum discri­ men, sed tantum morale, seu in ratione exterioris beneficii, quatenus gratia ideo evadit efficax per vim ipsius liberi arbitrii, quia datur in congruis circunmstantiis.96 898. Plures tandem moderni, ut De Regnon (Bàüez et Molina [Paris 1883] 169-190), Billot (De gratia Christi, proleg., thes. 8 et 11), Van der Meersch (De divina gratia, n. 326), Mattiussi, D’Alès, Boyer (De gratia divi­ na, a. 9, § 2, et thes. 23), Michel et Rasolo (locis cit. [supra, in n. 892]), 96 Suarez: «Superest explicandum quid illud sit, quod vocatio efficax addit ultra sufficientem: nam cum vocatio sufficiens sit vera vocatio et de se effectrix consensus, et nihilominus vocatio efficax ab illa distinguatur, necesse est ut ratio efficacis aliquid addat tali vocationi; quid ergo illud sit inquirimus... Primum ergo asserimus vocationem effica­ cem non addere sufficienti novum auxilium praeveniens, nec aliquam entitatem vel pro­ prietatem realem absolutam, quae ad constituendum auxilium efficax, et distinguendum illud a sufficienti, necessaria sit... Dico secundo: vocatio efficax illa est quae de facto habitura est infallibiliter effectum a vocante intentum, et ideo, licet in se sit gratia prae­ veniens a solo Deo facta, nihilominus includit habitudinem ad cooperationem futuram liberi arbitrii, cum auxilio gratiae simultaneo, et consequenter includit quandam congruitatem respectu personae cui datur, ut sit illi ita proportionata et accommodata, sicut opor­ tet, ut in tali persona, in tali tempore et occasione infallibiliter effectum habeat, et per hoc habet illa vocatio quod congrua et efficax sit. Haec doctrina communiter approbatur a Theologis nostrae Societatis et ab aliis Doctoribus qui negant praedeterminationem phy­ Wll sicam» (De gratia, 1. 5, c. 21, n. 1-4, Opera omnia, ed. Vivès, VIII 497 sq.). Huiusmodi gratiae congruae conceptum Suarez (ibid.) et alii post ipsum derivant ex sequentibus verbis Augustini: «Verum est ergo, ’Multi vocati, pauci electi’. Illi enim electi, qui congruenter vocati; illi autem qui non congruebant neque contemperabantur vocationi, non electi, quia non secuti, quamvis vocati. Item verum est, ’Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei’ quia etiam si multos vocet, eorum tamen mise­ retur, quos ita vocat, quomodo eis vocari aptum est, ut sequantur» (De div. quaest. ad Simplicium 1. 2. 13, ML 40. 118 sq.). Aliqui moderni molinistae, ut Schneemann, Pesch et Lercher, sustinent nullum adesse discrimen inter sententiam Molinae, quae dici solet purus molinismus, et senten­ tiam Suaresii, sive congruismum, eo quod etiam in illa involvatur gratia congrua. Attamen, ut constat ex dictis in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 801), ex diverso modo conci­ piendi praedestinationem in utraque sententia, ipsa gratiae congruitas diversimode conci­ pitur et vix in priori sermo esse potest de vera gratia congrua. De qua re confer ipsum purum molinistam Th. de Regnon, Banes et Molina (Paris 1883) 122-133. Ceterum, idipsum patet ex dissensu et reclamatione, quam supradictum decretum Aquavivae (n. 895), praescribens congruismum, suscitavit apud aliquos Societatis theologos, et peculiariter apud Lessium, fautorem puri molinismi. Confer Le Bachelet, op. cit. (supra, in η. 892) 241 sqq. Dii ESSENTIA GRATIAE 897 reiccto praefato concursu simultaneo, ut insufficienti ad salvandam universa­ litatem causalitatis divinae quae omnia attingit, sive esse sive operari creatu­ rarum, introducunt concursum praevium, non tamen determinantem, quippe qui aufert libertatem, sed indifferentem, qui nempe determinatur ad actum salutarem per liberum arbitrium.97 Pro Billot autem huiusmodi concursus con­ sistit in gratia producente solum actum indeliberatum, quo posito, absque ulteriori motione liberum arbitrium est capax sese determinandi ad ipsum actum deliberatum ac salutarem (cf. supra, n. 845). In hac iterum sententia, efficacitas gratiae in actum deliberatum ac salutarem repetitur non ab intrin­ seco, seu ex ipsa gratia, sed mere ab extrinseco, seu ex eadem scientia media, in qua Deus praescit Petrum praevium ac indifferentem concursum divinum esse per liberum arbitrium ad bonum determinaturum. Et ita causalitas boni salutaris refunditur in solum liberum arbitrium; nec iterum refert invocare et insistere in ipsa congruitate huiusmodi indeterminati concursus, nam congruitas non influit ad modum causae, sed ut mera conditio.93 47 Billot: «Concludendum igitur est quod sicut ad actum voluntarium deliberatum Γ·Γιι litti per modum praedeterminationis, ita nec per modum operatio Dei nequit omnino ad concursus simultanei... Sed agnoscenda erit, primo quidem subordinatio causae secundae ad primam, quam simultaneus concursus negat; deinde vero, subordinatio eiusmodi quae plane diversa sit, ab ea quam ponit praedeterminismus: Quatenus voluntas per motionem instrumentalem a Deo acceptam eliciat actum sub ratione entis, per virtutem autem pro­ priam, seu mere naturalem, seu etiam gratuito dono auctam, eamque in actu primo pro­ ximo constitutam, eliciat illum sub ratione talis vel talis determinati entis·, ut totus actus a Deo movente sit, totus etiam a voluntate, sed secundum aliam et aliam formalitatem: a Deo quidem secundum quod est absolute ens, a voluntate seipsam determinante secundum quod tale particulare ens» (De gratia Christi [ed. 4, Romae 1928] 15). Integram senten­ tiam Billot apte exponit Michel, loc. cit. (supra, in n. 892). 98 Unde inaniter Boyer insistit in efficacitate ipsius gratiae eiusque distinctione a gratia sufficienti, scribens: «Deus potest, si velit, efficere ut voluntas libere eligat quod ipse vult, illam vocando ea suasione cui scit voluntatem non esse dissensuram: haec voca­ tio est gratia efficax et haec scientia Dei, cum sit scientia ipsius electionis liberae, non per causas eius, sed in eius existentia (vel reali vel futuribili) cognitae, est scientia media. «Nunc vero animadverte diligenter, in systemate moliniano efficaciam gratiae non constitui in consensu voluntatis, tah modo ut gratia a voluntate humana efficaciam suam accipiat; in hac enim opinione gratia efficax nullo modo differret in actu primo a gratia sufficienti... Contra, dicimus 1. non per consensum nostrum vim accidere gratiae, sed voluntatem a gratia vim consentiendi accipere, quamquam potentia dissentiendi non tollitur; — 2. efficaciam gratiae a voluntate Dei pendere, quatenus Deus volenti non quoduemque auxilium etiam prorsus sufficiens dare elegerit, sed illud quod sciebat non reiectum iri; — 3. gratiam efficacem, si in concreto consideretur, semper maiorem esse in ratione beneficii quam gratiam sufficientem, quia per ipsam datur actus salutaris, et etiam, per se et in hoc momento, maiorem esse in ratione suasionis quam gratiam suffi­ cientem quia resistentiae cuicumque voluntatis remedium affert: ideoque dicitur congrua. Attamen non dicimus gratiam esse efficacem ab intrinseco, sed ab extrinseco» (De gratiadivina [ed. 2, Roma 1946] 274 sq.). Idem auctor conatur huiusmodi extrinsecam gratiae efficaciam aliquatenus impin­ guare, invocans plura elementa mutuata ex discrepantibus aliorum theologorum systema­ tibus, atque concludit: «Vides igitur quomodo in nostra explicatione optimum quoddam ex unoquoque catholico systemate retineamus: ex thomismo rigido, praedefinitionem divi­ nam bonorum actuum nostrorum; ex mitiore thomismo, notionem praemotionis physicae non determinantis ad unum; ex augustinismo recentiore, conceptum gratiae ad modum moralis suasionis et dotes medicinales gratiae in statu naturae lapsae; ex systemate alphonsino efficaciam orationis ad gratias efficaces obtinendas» (p. 280). 29 B98 DE GRATIA 899. Tbomismus (quem moderni molinistae banesianismum vocare solent).” Hoc systema, quod sustinet communiter schola thomistica strictius dicta sive dominicana, necnon plures extranei (ut Salmanti­ censes, et inter modernos Diekamp, Journet, Neveut, C. M. Zubizarreta, O. Carm. Disc., Stolz, O. S. B. philosophi Gredt, O. S. B., Maritain et Maquart}} procedit ex duplici principio, scilicet de Deo ut prima et immediata causa omnium entium omniumque differen­ tiarum entis, in ordine tam naturali quam supernaturali, et de reali distinctione inter potentiam et actum in utroque ordine. Ex priori principio deducit naturam gratiae efficacis et ex altero naturam gratiae sufficientis necnon essentialem ac physicam distinctionem inter utramque. Gratia efficax, qua nempe Deus infallibiliter obtinet suum in­ tentum seu salutarem consensum voluntatis, est efficax ab intrinseco ac physice, eo quod Deus directe et immediate movet ipsam liberam voluntatem, non minus quam quodlibet aliud ens. Nec huiusmodi efficacitati officit ipsa ratio libertatis, quoniam haec ipsa, utpote ens, illudque omnium perfectissimum, a Deo producitur. Huiusmo99 Ratio nominis est vel quia a Bâôez hoc systema peculiariter excultum aut saltem defensum fuit, et ita nomen non est depretiativum sed mere historicum, vel quia inde a Banez thomistae ab ipsa doctrina S. Thomae deflexerint aut illi aliquid indebite addi­ derint, et ita est depretiativum nec, ut putamus, ullatenus veritati conforme. Propterea, thomistae recentiores contra huiusmodi nomen reclamarunt; ita peculiariter Del Prado, op. cit. (supra, in n. 892) III 427-467, qui respuit «bannezianismum [tanquam] veram comoediam a molinistis inventam» (cf. etiam Garrigou-Lagrange, De gratia [Torino 1946] 359-363). Irenice aut observat Ianssens: «Miror quosdam rigidiores Thomistas ab hac appellatione ’Bannesiani’ tantopere abhorrere. Si Bannez veram Magistri doctrinam in omnibus exposuit, Bannesianus erit simul Thomista. Qui autem putat Bannesium in aliquibus doctrinam Magistri ultra modum urgere —quae quaestio liberae sane discussio­ nis est— iure optimo distinguit inter Thomistas simpliciter et Bannesianos» (De gratia, p. 3; cf. De Deo homine II 726, in nota). Recenter etiam Marin-Sola O. P., ad suum emollitum thomismum defendendum (cf. infra, n. 900), dixit rigidum thomismum primitus a Banez invectum esse. 1 Etiam Van Noort-Verhaar favet, quamvis nulli sententiae simpliciter adhaereat. Exposita connexa quaestione de medio scientiae divinae concludit: «Utrumque [systema] quanta potui concinnitate exposui, praeferentiam solutionis thomisticae non dissimulans, t-ateor thomismum gravibus premi difficultatibus...; nihilominus fundamenta eius mihi videntur solida ac vera, fundamentum molinismi, sientia media, non ita» (De Deo Uno et Trino, n. 98). In ipsa quaestione de efficacitate gratiae, sic exponit defectus molinismi: «In con­ trarium miilatnt: quod illa effata Scripturae et Traditionis, quibus Deus dicitur operari in nobis velle et perficere, etc., in molinismo saltem non ita facile explicantur...; quod systema nititur suppositione aut incerta aut etiam falsa. Facile intelligitur, molinismum totum, quantus est, fundari in scientia media... Atqui possibilitas huius scientiae saltem non probatur, et iudicio multorum theologorum, quibus assentiendum puto, admitti ne­ quit» (De gratia Christi, n. 71) DE ESSENTIA GRATIAE S99 di divina motio in voluntatem, quae in supernatural! ordine dicitur gratia efficax, describitur ut praemotio physica determinans (vel praedeterminatio physica). Est quidem praemotio, quia Deus movet ipsam voluntatem ad agendum, nec influit tantum in eius actum per concursum simultaneum, ut communiter docent molinistae; est praeterea physica, quia influit non mere moraliter, aut obiective, sed ex propria intrinseca vi qua tangit ipsam naturam voluntatis; est tandem determinans, quia attingit liberum ipsum actum voluntatis in sua determinata ac totali entitate. Gratia sufficiens est ea quae secundum se dat tantum ac plenum posse in ordine ad operandum salutariter, non tamen ipsum operari, nisi accedat nova motio quae deducat posse ad esse, potentiam ad actum, quaeque est ipsa supradicta gratia efficax, a sufficienti reali­ ter et entitative distincta. Haec gratia sufficiens consistit peculiariter in motione ad actus supernaturales indeliberatos, seu inspirationes voluntatis sive ante iustificationem, sive post iustificationem cum coalescit cum ipsis habitibus supernaturalibus quos impellit ad actus supernaturales deliberatos, sub ulteriori tamen motione gratiae efficacis producendos. Nec huius gratiae verae sufficientiae obstat quod de se non transeat ad actum, quoniam est sufficiens, seu plena et expedita tantum in suo genere potentiae, quamvis in alio genere, scilicet operationis, indigeat compleri per gratiam efficacem; et ceteroquin, quod sit mere sufficiens atque avulsa a gratia efficaci com­ petit ei non ex sua natura, quae imo petit complementum alterius gratiae, sed ex defectu liberi arbitrii quod alteri gratiae impedimen­ tum opponit. 900. Nihilominus, ob hanc ipsam difficultatem concipiendi quo modo vere dici possit sufficiens, aliqua gratia cum qua homo de facto non possit in actum transire nisi alia accedat, aliqui thomistae commune ac rigidum illud systema emollire conati sunt. Et primo quidem, aliqui antiquiores dominicarii, ex saec. 17, nominatim loannes Gonzalez de Albelda, regens collegii S. Thomae ad Minervam (t 1622; In 1 p., disp. 58, sect. 2),2 Nicolaï, Bancel, Massoulié et Reginaldus, quibus recenter accessit H. Guillermin O. P.,3 docuerunt gratiam suf­ ficientem consistere non solum in collatione potentiae agendi (habituum supernaturalium) et in motione ad actus indeliberatos, sed etiam in actuali motione ad actus ipsos deliberatos, sed tamen fallibili sive impedibili (praede2Cf. apud Salmanticenses, De gratia, disp. 7, dub. 5, n. 312 et 318. 3 Loc. cit. (supra, in n. 892), ubi illorum antiquiorum sententia et testimonia re­ feruntur. <)00 DE GRATIA terminatio physica impedibilis) per indispositionem subiecti sive dissensum voluntatis, quatenus non aufert ex parte subiecti omnia impedimenta ad agen­ dum, secus ac gratia efficax, ita ut actus de facto non sequatur et in sensu composito sequi non possit. Id fundant in eo quod gratia sufficiens pertineat ad genus gratiae actualis (iuxta 1-2, q. 110, a. 2; In 4 Sent., dist. 17, q. 1, a. 1; In 1 Thess. 5. 19, lect. 3), quae proinde non dat tantum potentiam ad agendum sed etiam hanc impellit ad actum; et exinde dicunt facilius intelligi sive sufficientiam gratiae, sive possibilitatem resistendi motioni divinae, sive imputabilitatem denegationis gratiae efficacis. Recenter autem F. Marin-Sola O. P/ eandem sententiam ulterius exten­ dit nec leviter modificavit, addens praefatam motionem impedibilem produ­ cere de facto actus salutares faciliores (puta attritionem vel imperfectam ora­ tionem), vel saltem eorum continuationem, ita ut ad hos actus non requiratur gratia efficax, sed voluntas possit sub praefata impedibili gratia ad eos actus transire. Et ad quaestionem: in quo medio Deus possit eos actus cognoscere qui a suo decreto et motione non infallibiliter dependent, respondet Deum eos cognoscere in aeternitate. Eidem sententiae accessit Fr. Muniz O. P.4 567ac ma­ nifesto favent J. Valbuencf et G. Bavaud1 Recenter etiam, extra scholam thomisticam stricte dictam, inter eos tamen qui generalibus principiis thomisticis adhaerere solent, introducta est quaedam ulterior thomismi mitigatio, quae attingit directe ipsam gratiam efficacem quaeque vocari potest systema praemotionis physicae indifferentis. Reiectis scilicet ex una parte molinistarum concursu simultaneo atque scientia media, et ex alia parte thomistarum motione praedeterminante, efficacitas gratiae explicatur per praemotionem physicam indifferentem (puta ad solam entitatem actus), quae libere determinatur a creatura (ad taleitatem actus boni),8 et per aeternitatem tanquam medium in quo Deus cognoscit talem successum suae motionis indifferentis (hinc reicitur tum scientia media molinistarum 4 «El sistema tomista sobre la mociôn divina». Cientia tomista XXXII (1925) 5-54; XXIII (1926) 5-74, 321-397. Quem vehementer impugnavit Garrigou-Lagrange, «La grâce efficace est-elle nécessaire pour les actes salutaires faciles?», Revue thomiste VIII (1925) 559-566.—«La grâce infailliblement efficace et les actes salutaires faciles», ibid. IX (1926) 160-173.—«Thomismi renovatio an eversio?», Angelicum III (1926) 121-175, denuo seiunctim editum: Principia thomismi cum novissimo congruismo comparata, seu tho­ mismi renovatio an eversio?, Romae 1926.—La prédestination des saints et la grâce (Paris 1936) 381-393.—De gratia (Torino 1946) 212-214. 5 Stima Teolôgica de Santo Fomas de Aquino («Biblioteca de autores cristianos»), I (Madrid 1947) 1008 sq., 1015-1017. Ea utriusque thomistae sententiae non levem admi­ rationem suscitavit in campo molinistico; confer S. Gonzalez Rivas et J. Sagues in Estu­ dios eclesiasticos (1948 ) 375-398, 699-749. 6 In tom. 3 eiusdem hispanicae Suma teolôgica, p. 1164-1183. 7 «La doctrine du P. Marin-Sola sur la grâce est-elle une concession au molinisme?», Revue thomiste LVIII (1958) 473-483. Quidam putant etiam Maritain favere opinioni Marin-Sola, eo quod et ipse loqua­ tur de motione divina impedibili («motion brisable»; cf. loc. cit., supra, in n. 892), sed M.-J. Nicolas ostendit subtile discrimen quod adest, sub fere eadem expressione, inter Marin-Sola et Maritain (loc. cit., supra, in n. 892). 8 Eadem explicatio affertur a De Regnon, Billot et Boyer (supra relatis, in n. 898), qui tamen, cum ulterius confugiant ad scientiam mediam, manent simpliciter in campo molinistico, ac ideo neomolinistae vocari possunt. DE ESSENTIA GRATIAE 901 tum decretum determinans thomistarum, tanquam medium illius cognitionis). Ita praecipue Card. I. Pecci? Card. Salolli, Paquet, Wagner, L. Janssens (qui accedit etiam ad Augustinismum, de quo infra), Th. Papagni O. P.,9 1011 Van der Meersch, F. Zigonu ct alii sic dicti moderni syncretistae, qui quatenus inter molinismum et thomismum incerte navigant, firmiter adhaerentes praemotioni physicae indifferenti tanquam ultimae tabulae salutis, promiscue neomolinistae vel neothomistae vocari solent.12 901. Systemata media·. Augustinismus et Syncretismus Sorbonico-Alphonsianus. Praeter praefatas utriusque molinistici et thomistici systematis mitigatas formas, adest duplex aliud systema, quod floruit extra illas scholas saec. 18 quodque fere emortuum dici potest, etsi reliquerit aliquas sparsas exuvias apud modernos speculatores syncretistas. Commune utrique systemati est ut reiciatur ex una parte concursus simultaneus et scientia media molinistarum, et ex alia parte praemotio physica thomistarum, adstruatur vero praemotio moralis. Augustinismus, qui floruit in schola Ordinis S. Augustini, nominatim apud Card. H. Noris (f 1704),13 F. Bellelli (t 1742)1415 et J. L. Berti (f 1766),13 quibus inter modernos accesserunt H. Del Val O. S. A.16 et L. Janssens 9 Sentenza di S. Tommaso circa 1’influsso divino e la scienza media, Roma 1885. 10 La mente di San Tommaso in torno alia mozione divina nelle creature e le ques­ tioni che vi hanno rapporto, Benevento 1902. 11 Divus Thomas arbiter controversiae de concursu divino, Goritiae 1923. Confer eiusdem articulos editos in Divus Thomas (Piacenza) (1925) 779-797, et in Ephemerides Lovanienses (1931) 1741, 225-237; (1933) 597-617; (1935) 51-72. 12 Ad idem systema reduci possunt, utpote eadem syncretistica mentalitate ac desi­ derio affecta, quaedam alia particularia et obscuriora tentamina. Ita J. Winandy O. S. B. («La prédétermination restreinte», Ephemerides theologicae Lovanienses XIII [1936] 443456) loquitur de «praedeterminatione restricta» ut opposita praemotioni, quatenus nempe Deus infallibiliter praedeterminat voluntatem, obtinendo per eam quidquid vult, non tamen id facit modo positivo, seu directe ac physice (unde hic auctor videtur negare tantum physicam indolem praedeterminationis relate ad actum liberum voluntatis; cf. infra, n. 920). P. Parente {Anthropologia supernaturalis [Roma-Torino 1943] 203 sq.) loquitur de «gratia efficaci secundum quandam congruentiam intrinsecam [quae] a sufficienti dis­ tinguitur sicut inimpedibilis ab impedibili». I. B. Manya {Theologumena I [Barcelona 1946] 157 sqq.; item in Revista espanola de teologia IV [1944] 345-365), docet gratiam efficacem esse «praemotionem determinantem quidem sed actualiter indifferentem», qua­ tenus non est aliquid a Deo distinctum et in voluntate creata receptum, sed est ipsa es­ lllll sentia divina quae voluntatem creatam sic determinat ut possit, prorsus immutata ma­ nente, voluntatem in contrarium sensum movere {Theologumena, p. 177 sq.). Nec desunt recentiora adhuc tentamina inveniendi ambiguam aliquam viam inter thomismum et molinismum; ita I. Bonetti, «II concorso divino praedeterminante», Divus Thomas (Piacenza) LUI (1950) 3145; G. Most, De gratia et praedestinatione, Ostia (Roma) 1963; Th. Simonin, «Prédestination, préscience et liberté» Nouvelle revue théo­ logique LXXXV (1963) 711-730; M. J. Farelly, Predestination, grace and free will, Westminster, Md. 1964. 13 Dissertatio: lanseniani erroris calumnia sublata, Romae 1695. 14 Àlewr Augustini de modo reparationis humanae naturae, Romae 1737. 15 De theologicis disciplinis (Romae 1739-1745), 1. 14, c. 8.—S. Augustini quaestio­ num de scientia, de voluntate et de providentia Dei... dilucidatio, Pisis 1756. 16 Sacra theologia dogmatica II 518, 524 sqq. 902 θΕ GRATIA O. S. Β.,17 docet gratiae efficacitatem esse quidem intrinsecam, seu sibi pro­ priam et antecedentem considerationem liberi arbitrii, non tamen physicam sed moralem, seu influentem non ad modum causae efficientis sed finalis (ac pro tanto praecipue ex parte obiecti propositi voluntati). Huiusmodi moralis influxus consistit in «delectatione victrici» (in sensu augustiniano, non vero in sensu ianseniano quo aufertur liberum arbitrium), seu in inspiratione cha­ ritatis quae superat contrariam terrenam cupiditatem, et exercetur per modum obiecti allicientis, quatenus Deus facit ut obiectum salutare ita ab intellectu proponatur voluntati ut, stantibus bonis dispositionibus, voluntas irresistibiliter attrahatur. Hinc una et eadem gratia, quae uni homini est efficax, potest alteri duriori ac indisposito cordi esse mere sufficiens.18 Syncretismus Sorbonico-Alphonsianus, sic dictus a sorbonicis theologis, ut Isamberto (f 1642), Habert (f 1668) et praecipue H. Tournely (t 1729),19 quibus accesserunt S. Alphonsus (f 1787)20 eiusque discipuli, ut I. Hermann,21 distinguit inter actus faciliores, quibus assignat gratiam efficacem ab extrinseco (non tamen concursum simultaneum et scientiam mediam molinistarum),. et actus difficiliores, in quibus requirit gratiam efficacem ab intrinseco, non tamen physice sed moraliter (in praefato sensu augustinensium).22 III. ASSERTIO. Gratia actualis est efficax ab intrinseco, seu consistit in quadam praemotione physica, determinante voluntatem 17 De gratia Dei et Christi (Friburgi Br. 1921) 657-662. 18 W. Bocxe, O. E. S. A., Introduction to the teaching of the Italian Augustinians of the 18th century on the nature of actual grace, Louvain 1958, ostendit praefatos Noris, Bellelli et Beni docuisse gratiam actualem esse motionem non moralem sed physicam, etsi non determinantem, quatenus determinatio, qua gratia efficax differt a gratia sufficienti, provenit ex delectatione victrici. Sed, ut patet, nihil inde mutatur de essentia systematis, quoniam ipsa gratiae efficacitas reducitur ad causalitatem non physicam sed moralem. 19 Praei, theol., De gratia Christi, q. 7, a. 4. Quem peculiariter impugnat Billuart, De Deo, disp. 8, a. 4, § 2. xDel gran mezzo della preghiera.—Opera dogmatica, Del modo come opera la grazia; cf. disp. 4, § 7, ubi fatetur: «Statuitur nostra sententia, seu sententia Tournely, quod systema ego sequor». Cf. J. L. Jansen, S. Alphonsi doctrina de influxu Dei in deli­ beratam voluntatis creatae activitatem, Wittem 1920, et J. B. Raus, La doctrine de S. Al­ phonse sur la vocation et sur la grâce, Lyon 1926. Obiectiones S. Doctoris contra systema thomisticum exponit ac refutat Garrigou-Lagrange, De gratta (Torino 1946) 186-189. 21 Instit. theol. dogm. II, n. 1215-1229. 22 Viget etiam apud recentiores scotistas aliqua species syncretism!, difficilioris cap­ tus (cf. apud Beraza, De gratia Christi [ed. 2, Bilbao 1929] 536-540, et Lercher, Instit. theol. dogm. IV-1, n. 346), qui originem habet ab ipso Scoto. Hic enim loquitur de qua­ dam Dei extrinseca assitentia, veluti sympathia inter causam primam et causam secundam. Subinde B. Mastrius O. F. M. Conv. (J 1763) locutus est de actione Dei condeterminante, seu veluti concursu simultaneo determinante, quem alii intelligunt physice, alii moraliter. Aliquid simile docuit, paulo post Mastrium, thomista benedictinus A. Reding (f 1692), loquens de assistentia Dei mere extrinseca. De doctrina Scoti et Mastrii scribit H. Schwamm, Das gottliche Vorherwissen bei Duns Scottis und seinen ersten Anhangern, Innsbruck 1934, qui tamen mire contendit doctrinam de physica praedeterminatione apud thomistas postridentinos derivatam esse ex ipso Scoto. Confer Garrigou-Lagrange, La prédestination des saints et la grâce (Paris 1936) 413-419. DE ESSENTIA GRATIAE 903 ad omnes et singulos actus deliberatos salutares qui ab ea elici­ untur. PROBATUR. 902. Quamvis haec assertio nequeat cum certitudine probari ex fontibus, ut patet ex ipso dissensu plurium theologorum inde saltem a saec. 16 et multiplicitate ac fluctuatione sententiarum, ta­ men duo certa videntur: primo scilicet hanc thomisticam assertio­ nem esse longe conformiorem ipsis fontibus quam quaelibet alia a variis theologicis systematibus prolata,23 et nominatim a molinismo, qui gratiae efficaciam pendulam facit a consensu voluntatis et ad quem, ut ex dicendis patebit, necessario ac essentialiter reducitur quodlibet aliud systema; secundo, eam assertionem esse solam conformen fontibus, si ea quae fontes dicunt de gratiae efficacitate accipiuntur in proprio ac obvio sensu, nec detruduntur ad quandam exaggeratam ac continuatam emphasim, aut inconsuetis contorsionibus et restrictionibus voluntarie subiciuntur. Idque patet ex docu­ mentis allatis in quaestione praecedenti (n. 887-891). enim doctrina de gratiae efficacia directe nobis proponitur in Indiculo pseudo-Caelestini et in canonibus Conc. Arausicani II contra Pelagianos er Semipelagianos; prioris autem documenti doctrina ad hanc reducitur: «Auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur... Agit quippe in nobis, ut, quod vult, et velimus et agamus»; alterius vero doctrina ad hanc reducitur: in opere salutis «voluntatem nostram Deus non expectat», Deus ipse «facit ut velimus» et «ut operemur operatur», ita ut homo «nihil habeat de suo nisi peccatum et mendacium». Ipsum Conc. Trid., quamvis insistere debuerit in exercitium liberi arbitrii contra haeresim Protestantismi, Pelagianismo e diametro oppositam, eandem veritatem proponit, nihil aliud tanquam proprium tribuens libero arbitrio nisi peccatum, sive resistentiam motioni gratiae, et ipsam bonam voluntatem refundens in directam Dei causalitatem: «Deus enim, nisi ipsi illius gratiae defuerint, sicut coepit opus bo­ num, ita perficiet, operans velle et perficere»; vix autem convenien903. Magisterii 73 Id ceteroquin sincere agnoscit unus vel alter ex dissentientibus, ut P. Parente qui scribit: «Thomismus iura et influxum Dei in hominem sanctius et arctius tuetur et magis cum revelationis fontibus concinere videtur» (op. cit. [supra, in n. 900] 198). Cf. etiam Van Noort-Verhaar (supra, in n. 899), qui mere favet nec simpliciter consentit senten­ tiae thomisticae. 904 DE GRATIA ter intelligitur quomodo Deus operatur in nobis ipsum velle nec expectet nostram voluntatem, si gratiae exitus pendet a consensu nostrae voluntatis, explorato a Deo per scientiam mediam. Ceterum, Catecbismus Conc. Trid., aperiens mentem ipsius Concilii, docet motionem divinam, in ordine tam naturali quam supernatural!, «esse praevenientem ac determinantem, quatenus intima virtute [omnia agentia] ad motum atque actionem ita impellit, ut [ea] praeveniat..., cum eius occultissima vis ad singula pertineat». 904. Pariter non apparet quomodo id congruat cum his quae Scriptura emphatice ac insistenter inculcat de omnipotenti et effi­ caci voluntate et actione divina, cui nulla creata causa resistere pos­ sit (Rom. 9. 19: «Voluntati enim eius quis resistit?»), quae valeat hominis corda sive voluntates mutare et inclinare sicut voluerit (Prov. 21. 1: «Quocumque voluerit inclinabit illud»), quae in nobis operetur ipsum velle et ipsum facere (Phil. 2. 13: «Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere»). 905. Tandem, si vera ac sincera doctrina Patrum de efficacita­ te gratiae haurienda sit ex ipsa doctrina Augustini, qui ut doctor gratiae ex iudicio ipsius Magisterii iugiter agnitus est et ex quo haustae sunt ipsae supradictae declarationes Indiculi et Conc. Arau­ sicam, vix sincere quisquam dubitaverit nostram assertionem esse unicam quae plene traditionalis dici possit, cum sola sit quae menti S. Doctoris conformetur. Id tam evidens est, ut ipse Molina novita­ tem suae sententiae patrocinio tanti Doctoris protegere non attenta­ verit, sincere agnoscens doctrinam Augustini de conciliatione liberi arbitrii cum praedestinatione et gratia a sua sententia discrepare eamque discrete incusans quod fuerit ratio angustiae et periculi salutis pro fidelibus.24 Propterea etiam plures moderni doctores Au­ gustinum incusarunt quod ita efficaciam gratiae exaggeravit ut vix liberum arbitrium et gratiam sufficientem servaret (cf. supra, n. 876, 882 sq., 891). 24 Molina, Concordia, In q. 23, a. 4-5, disp. 1, membr. ult., n. 3: «Quae doctrina plurimos e fidelibus, praesertim ex iis qui in Gallia morabantur, non solum indoctos, sed etiam doctos, mirum in modum turbavit, ne dicam illius occasione salutem fuisse peri­ clitatam» (ed. Rabeneck, p. 582; cf. n. 6, ibid. 584). Bibliographiam de sententia Augustini dedimus supra (n. 874). Variam interpreta­ tionem doctrinae Augustini in notis disputationibus «de auxiliis» exponit C. Crevola, «La interpretaciôn dada a San Agustin en las disputas ’de auxiliis’», Archivo teolôgico Granadino XIII (1950) 5-171.—«Concurso divino y predeterminaciôn fisica segùn San Agus­ tin en las disputas 'de auxiliis'», ibid. XIV (1951) 41-127. DE ESSENTIA GRATIAE 905 Profecto, S. Doctor efficaciam gratiae repetit ab intrinseca vi ipsius ac solius motionis divinae. Primo enim, haec motio est interna et directa in voluntate: «Interna et occulta, mirabili et ineffabili potestate operatur» (De gratia Christi 1. 24. 25); «Trahitur ergo [homo] a Deo miris modis ut velit, ab illo qui novit intus in ipsis hominum cordibus operari» (C. duas ep. pel. 1. 19. 37). Non ergo agitur de mero concursu simultaneo, seu in solo actu et non ipsa facul­ tate, sed de intrinseca, praevia ac physica motione. Secundo, ea motio influit «praebendo vires efficacissimas voluntati» (De gratia et lib. arb. 16. 32), quia Deus «magis habet in potestate voluntates hominum quam ipsi suas» (De correp. et gr. 14. 44). Ergo pariter agitur de intrinseca, praevia ac physica motione in ipsa voluntate. Tertio, illius motionis efficacitas provenit ex omnipotentia Dei «habentis humanorum cordium quo placet inclinandorum omnipotentissimam potesta­ tem» (ibid.). Provenit ergo ab intrinseco, non vero ex consensu voluntatis aut ex istius divina praevisione per scientiam mediam. Quarto, ea motio est irresistibilis et indeclinabilis, ut patet tum ex prae­ fata omnipotentia qua Deus movet et possidet humanam voluntatem tum ex eo quod potest «corda quo placet inclinare» (ibid.) et «malas hominum volun­ tates quas voluerit, quando voluerit, ubi voluerit in bonum convertere» (Enchir. 98. 25), ita ut «a nullo duro corde respuatur» (De praedest. 8. 13). Ergo agitur de intrinseca vi, antecedente consensum voluntatis. Quinto, ea motio attingit non solum voluntatem, sed etiam eius vitalem actum volendi, faciens «ut volentes ex nolentibus fiant» (C. duas ep. pel. 1. 19. 27), necnon ipsum bonum et salutarem modum istius actus, nam «opera­ tur bonas voluntates» (De gratia Christi 1. 24. 25), ita ut «Dei donum sit voluntas bona» (De div. quaest. ad Simpl. 1. 2 12), «facit ut velimus bonum» (De gratia et lib. arb. 16. 32), ita «ut ex Deo sit etiam bonus usus liberae voluntatis, quae virtus est, et in magnis numeratur bonis» (Retract. 1. 9. 6). Unde agitur de praemotione physica determinante. Quid ergo in verbis ipsis S. Doctoris deest de praemotione physica de­ terminante, nisi ipsum nomen sive mera scientifica formulatio? Ceterum, ex hoc ipso quod S. Doctor magnam deprehenderit difficultatem in conciliatione gratiae cum libero arbitrio (cf. supra, n. 874, 893) et in ea solvenda contra Pelagianos non modice insudaverit, ostenditur ipsum nullatenus cogitasse de mera aliqua extrinseca efficacitate proveniente ex praevisione consensus vo­ luntatis: nemo enim est qui non statim et absque ulla difficultate intelligat manere libertatem sub gratiae efficacitate, si haec ab ipso libero arbitrio dependet. 906. Huiusmodi Traditionis argumento vim confert ipsa doctrina et interpretatio S. Ύhornae, qui in multis locis nostram quaestionem tangit. Mi­ rum autem est plures moderniores theologos, aliorum systematum defensores, S. Doctorem ad se trahere conari, eius textus, non minus quam Augustini locos, cavillose exagitantes ac contorquentes, ne tanti doctoris patrocinio defraudentur.25 Sincerius vero ipse Molina, illorum systematis primus initia­ tor, agnovit sententiam S. Thomae a sua discrepare, aiens: «Ingenue fateor mihi valde difficilem esse ad intelligendum motionem et applicationem hanc quam Divus Thomas in causis secundis exigit [1 p., q. 105, a. 5]», quamvis paulo post addat: «Quicquid autem sit de loco illo..., forte neque Divus Tho­ mas dissentit».26 907. Generalia principia S. Thomae de motione divina, tam in ordine naturali quam supernatural!, ex quibus immediate deducitur gratiam efficacem esse praemotionem physicam determinantem, haec sunt: Deus est causa attingens omne ens et omnes entis differentias·. «Voluntas divina est intelligenda ut extra ordinem entium existens, velut causa quaedam profundens totum ens et omnes eius differentias. Sunt autem differentiae entis possibile et necessarium; et ideo ex ipsa voluntate divina originantur necessitas ct contingentia [adeoque et libertas] in rebus et distinctio utriusque secundum rationem proximarum causarum: ad effectus enim, quos voluit necessarios esse, disposuit causas necessarias; ad effectus autem, quos voluit esse contingentes, ordinavit causas contingenter agentes, idest potentes defi­ cere. Et secundum harum conditionem causarum, effectus dicuntur vel neces­ sarii vel contingentes, quamvis omnes dependeant a voluntate divina, sicut a prima causa, quae transcendit ordinem necessitatis et contingentiae». (In Periherm., 1. 1, lect. 14; cf. In Met., 1. 5, lect. 3). Deus, utpote prima causa, est causa omnium actionum inferiorum agen­ tium·. «Si sunt multa agentia ordinata, semper secundum agens agit virtute primi; nam primum agens movet secundum ad agendum. Et secundum hoc, omnia agunt in virtute ipsius Dei; et ita ipse est causa omnium actionum agentium» (1 p., q. 105, a. 5). 25 Suarez ipse coepit varios textus S. Thomae interpretari in sensu molinistico, quam­ vis non tam firmiter. Examinatis praecipuis textibus, qui pro sententia thomistica adduci solent, concludit: «Existimo... D. Thomam nec agnovisse, neque fortasse cogitasse de ali­ quo auxilio gratiae physice praedeterminante» (De gratia, 1. 5, c. 45, n. 14; cf. n. 17). Quoad clariorem autem textum De potentia, q. 3, a. 7, ad 7, prius illius vim agnovit, di­ cens tamen S. Doctorem id quod ibi docet retractasse in Summa Theologica (Disp. met., disp. 22, sect. 2, n. 52; Opusc. De concursu, 1. 1, c. 11, n. 6), sed subinde, re attentius examinata, ait S. Thomam non se retractasse sed potius in eo loco aliud intellexisse quam physicam pradeterminationem (De gratia, 1. 3, c. 38, n 20-22). Pesch ait: «Banesianorum doctrina pugnat cum doctrina S. Thomae, quamvis ipsi nihil nisi puram doctrinam doctoris angelici se tradere glorientur» (Praei, dogm. N, n. 263)Subinde explicat varios textus in sensu molinistico, sequens Suaresium. Lange scribit: «Per sua principia [S. Thomas] potius logice perducitur ad solutio­ nem molinisticam, licet hanc nondum perfecte absolverit» (De gratia [Friburgi Br. 1929] 475. Boyer: «Nec S. Augustinus nec S. Thomas concipiunt gratiam efficacem ad modum praedeterminationis physicae» (De gratia, p. 256). Wïnandy (loc. cit. [supra, in n. 900]), examinatis praecipuis S. Thomae locis, nullam Dei motionem determinantem in eis invenit, sed tantum initialem et restrictam. Stufler (locis cit. [supra, in n. 892], eousque procedit ut dicat S. Thomam, non secus ac Durandum, nullum prorsus Dei concursum docuisse; quod quidem displicet ipsis molinistis. 26 Concordia, In q. 14, a. 13, disp. 26, n. 2 et 5, ed Rabeneck, p. 165. DE ESSENTIA GRATIAE 907 Nequit ulla creatura transire in actum nisi a Deo ad hoc actualiter mo­ veatur'. «Quantumcumque natura aliqua corporalis vel spiritualis ponatur per­ fecta, non potest in suum actum procedere, nisi moveatur a Deo» (1-2, q. 109, a. 1; cf. De potentia, q. 3, a. 7, ad 7). Deus est causa non solum eius quod jit, sed etiam modi quo fit, adeoque ipsius rerum necessitatis et contingentiae (ac ideo libertatis): «Ad efficaciam divinae voluntatis pertinet non solum ut fiat, quod Deus vult, sed ut hoc modo fiat, quo illud fieri vult. Vult autem quaedam fieri necessario et quae­ dam contingenter, quia utrumque requiritur ad complementum esse universi. Ut igitur utroque modo res provenirent, quibusdam necessarias causas, qui­ busdam vero adaptat contingentes» {Comp. theol. 140; cf. In Periherm., 1. 1, lect. 14, nuper cit.; 1 p., q. 19, a. 8; q. 22, a. 4; q. 23, a. 6; q. 83, a. 1, ad 5; 1-2, q. 10, a. 4, ad. 1). 908. Applicationes ad voluntatem·. Efficacitas divinae motionis in voluntatem est ab intrinseco·. «Deus mo­ vet quidem voluntatem immutabiliter propter efficaciam virtutis moventis, quae deficere non potest; sed propter naturam voluntatis nostrae, quae indiffe­ renter se habet ad diversa, non inducitur necessitas, sed manet libertas» {De malo, q. 6, a. un., ad 3). Voluntas nequit transire in actum volendi nisi a Deo moveatur, qui proinde est causa ipsius actus volitionis: «Homo non potest virtute volun­ tatis sibi data uti nisi in quantum agit in virtute Dei. Illud autem in cuius virtute agens agit, est causa non solum virtutis sed etiam actus. Quod in artifice apparet, in cuius virtute agit instrumentum, etiam quod ab hoc arti­ fice propriam formam non accipit, sed solum ab ipso applicatur ad actum. Deus igitur est causa nobis non solum voluntatis, sed etiam volendi» (C. Gent. 3. 89). «Cum aliquid movet seipsum, non excluditur quin ab alio moveatur, a quo habet hoc ipsum quod seipsum movet; et sic non repugnat libertati quod Deus est causa actus liberi arbitrii» {De malo, q. 3, a. 2, ad 4; cf. De potentia, q. 3, a. 7, ad 7; C. Gent. 3. 91 et 92). Deus movet voluntatem ad ipsum actum salutaris volitionis, seu «ad bene volendum... et quantum ad istum actum, voluntas se habet ut mota, Deus autem ut movens, et praesertim cum voluntas incipit bonum velle, quae prius malum volebat» (1-2, q. 111, a. 2). Eum decretum divinum, quo Deus vult effectus creatos, tum actio divina quo isti producuntur, sunt aliquid determinatum ac determinans, ita tamen ut relate ad actionem liberam, non agatur de determinatione nécessitante: «Ef­ fectus determinati ab infinita ipsius [Dei] perfectione procedunt, secundum determinationem voluntatis et intellectus ipsius» (1 p., q. 19, a. 4). «Omnia quae Deus agit, ex ordine providentiae suae agit. Cum igitur ipse sit causa electionis et voluntatis nostrae, electiones et voluntates nostrae divinae pro­ videntiae subduntur... [Unde verba Damasceni, De fide orth. 2. 30] ’ea quae sunt in nobis Deus praenoscit, sed non praedeterminat’, exponenda sunt ut intelligantur ea quae sunt in nobis divinae providentiae determinationi non 908 DE GRATIA esse subiecta quasi ab ea necessitatem accipientia» (C. Geni. 3. 90; cf. com­ ment. Ferrariensis ).Z7 Intrinseca gratiae efficacitas non excludit libertatem arbitrii, quia, quam­ vis attenta virtute agentis divini contrarium evenire non possit, tamen ex par­ te voluntatis nostrae id potest: «Si Deus movet voluntatem ad aliquid, im­ possibile est poni quod voluntas ad illud non moveatur. Non tamen est im­ possibile simpliciter. Unde non sequitur quod voluntas a Deo ex necessitate moveatur» (1-2, q. 10, a. 4, ad 3). «Haec conditionalis est vera, ’Si Deus providit hoc futurum, hoc erit’... Sed sic erit sicut Deus providit illud esse futurum. Providit autem illud esse futurum contingenter. Sequitur ergo infallibiliter quod erit contingenter et non necessario» (C. Gent. 3. 94). «Quam­ vis non esse effectus divinae voluntatis non possit simul stare cum divina voluntate, tamen potentia deficiendi effectum simul stat cum divina volun­ tate. Non enim sunt ista incompossibilia: Deus vult, istum salvari et: iste damnatur» {De veritate, q. 23, a. 5, ad 3). «Praeter certitudinem praescientiae ipse ordo praedestinationis habet infallibilem certitudinem; nec tamen causa proxima salutis ordinatur ad eam necessario, sed contingenter, scilicet libe­ rum arbitrium» {De veritate, q. 6, a. 3; cf. De malo, q. 6, a. un., ad 3, nuper cit.). «Ex parte Spiritus sancti moventis animam ad dilectionem Dei et pro­ ximi... necesse est dicere, quod motio Spiritus sancti semper est efficax se­ cundum suam intentionem... Et ideo quibus Spiritus sanctus pro suo arbitrio vult dare perseverantem divinae dilectionis motum, in his peccatum caritatem excludens esse non potest. Dico non posse ex parte virtutis motivae, quamvis possit ex parte vertibilitatis liberi arbitrii» {De caritate, a. 12). Concordia efficacitatis gratiae cum libero arbitrio petenda est ex mysteriosa altitudine potentiae et voluntatis divinae, «quae [ob suam simplicissimam 27 Hic S. Doctor aequivalenter distinguit, relate ad actum liberum voluntatis, inter de­ terminationem sive praedeterminationem necessitantem, quam negat, et non necessitantem. quam admittit quaeque proinde légitimât currentem thomistarum expressionem motionis praedeterminantis, etsi ipse S. Thomas eam in terminis non adhibeat, ad vitandam con­ fusionem inter utramque praefatam praedeterminationem. Unde immerito a quibusdam molinistis obicitur quod apud S. Thomam non invenitur nomen praedeterminationis phy­ sicae; nam agitur de re, non de nomine, quod aliunde legitimum est et ab ipsa contro­ versia thomistis impositum, ad maiorem determinationem et claritatem ipsius conceptus divinae motionis de cuius indole disputatur. De controversia circa illud nomen (praecipue inter D’Alès et Garrigou-Lagrange) per respectum ad doctrinam S. Thomae, confer: Ales A. de, Providence et libre arbitre (éd. 2, Paris 1927) 185-215. In quo opere colligit sequentes articulos: «Prédétermination nécessitante. Note sur le sens du mot ’deter­ minare’ chez S. Thomas», Revue de philosophie XXVI (1926) 399-422.—«Questions de mots et question de principes», ibid. XXVI (1927) 203-233.—«S. Thomas et la prédéter­ mination non nécessitante», Revue thomiste X (1927) 231-239. Congar, M. J., «Praedeterminare et Praedeterminatio chez S. Thomas», Revue de sciences philosophiques et théologiques XXII (1934) 363-371. Garrigou-Lagrange, R., «Prédétermination non nécessitante», Revue de philosophie XXVI (1926) 379-398.—La prédestination des saints et la grâce (Paris 1935) 312-323, ubi in fine refertur amplior bibliographia de hac re. Maquart, F. X., Elementa philosophiae III-2 (Parisiis 1938) 448 sq. Synave, P., «Prédétermination non nécessitante et prédétermination nécessitante». Revue thomiste X (1927) 72-79.—«S. Thomas et la prédétermination non nécessitante», ibid. 240-249. DE ESSENTIA GRATIAE 909 actualitatem] transcendit ordinem necessitatis et contingendae» (In Periherm., I. 1, lect. 14, cit. supra, n. 907). deducitur ex ipsa fidei veritate de effica­ citate et universalitate voluntatis et actionis divinae, in ordine tam naturali quam supernaturali. Ex hoc enim principio sequitur in ordine intentionis tum effi­ cax praedefinitio omnium rerum agendarum (seu decreta praedeterminantia), sive in ordine naturali, quod quidem pertinet ad genera­ lem providentiam, sive in ordine supernaturali, quod pertinet ad altiorem providentiam, cuius suprema pars dicitur praedestinatio (quippe quae respicit ipsum finem attingendum, ob quem eliguntur ac praeparantur media), tum infallibilis scientia de futuris, quae ra­ dicatur in ea ipsa voluntatis praedefinitione. Quae omnia statuta et explicata sunt in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 730-733, 734741, 784-790, 791-799), ubi de scientia Dei, providentia et prae­ destinatione. Cum autem ordo exeeutionis correspondeat ordini intentionis, eo modo se habet motio divina, quo se habet Dei scientia et volun­ tas, seu sub eadem infallibili efficacia et eadem absoluta universali­ tate procedit, tam in ordine naturali quam in ordine supernaturali (in quo divina motio gratia vocatur), ita nempe ut infallibiliter et efficaciter attingat omne ens et totum ens secundum omnes differen­ tias entis, et omnia causet, sive necessaria sive contingentia ac libera, et omnia moveat iuxta modum uniuscuiusque, causas nempe neces­ sarias necessario et causas contingentes ac liberas contingenter ac libere, attingens in utrisque proprium eorum effectum et actum, ne­ cessarium nempe in causis necessariis, contingens et liberum in con­ tingentibus et liberis. Unde motio divina in ordine supernaturali, seu gratia, nequit esse efficax, seu infallibiliter connexa cum eo quod Deus intendit (cum actu nempe libero ac salutari), nisi ab intrinseco, quatenus sci­ licet valet vi suae motionis infallibiliter producere, tanquam causa prima et universalis, ipsum actum bonum liberae voluntatis: secus Deus non esset causa prima et universalis, nec ideo esset Deus. 909. Ratio theologica quae quidem est pro­ pria non tantum systematis thomistici sed ipsius praefatae veri­ tatis fidei de efficaci et universali voluntate et actione divina, scilicet quomodo cum hac salventur duae aliae pariter fidei veritates de 910. Hic tamen duplex occurrit difficultas, 910 DE GRATIA existentia tum liberae voluntatis, cui videtur opponi efficax motio exterioris agentis, tum consequenter gratiae vere ac mere sufficien tis, cui nempe de facto voluntas resistit, quaeque proinde nequit dari si ponatur gratiam Dei esse efficacem ab intrinseco.2’ 911. Priori difficultati respondetur, sub Dei efficaci motione libertatem non laedi, imo per eam produci, quia, cum voluntas sit indeterminata (et quidem magis quam ceterae potentiae), oportet ut determinetur ad unum, ut agat, et sicut potest determinare seipsam ad agendum, ita potest et debet determinari a causa prima, a qua babet ut determinet seipsam (cf. 1 p., q. 83, a. 1, ad 3): secus enim ipsa voluntas esset causa prima sui actus et praeterea sibi daret quod non habet, transiens de non actu ad actum; unde «non repugnat libertati, quod Deus est causa actus liberi arbitrii» (De malo, q. 3, a. 2, ad 4). Nec inde sequitur sub divina efficaci motione actum vo­ luntatis amittere ipsam rationem actus liberi, cum sit determinatus ad unum, sicut id non sequitur ex hoc quod ipsa voluntas sese de­ terminat ad unum cum libere agit. 912. Unde tota obiectio, contra intrinsecam gratiae efficacitatem petita ex libero arbitrio, fundatur in praepostera intellectione notionis libertatis.™ 23 Quidam (ut Boyer) huc referunt ac urgent tertiam difficultatem, quia scilicet mo­ tio divina ab intrinseco efficax faceret Deum auctorem peccati, cum necessario concurreret ad actum peccatoris. Attamen, haec obiectio non respicit directe gratiam, ut patet, sed generalem motionem Dei, nec urget tantum (quamvis gravius) contra thomismum sive efficaciam motionis divinae, sed solvenda est in omni sententia quae admittit verum ali quem Dei concursum, sive praevium et indifferentem sive etiam simultancum, ad actiones creaturarum. Unde eam iam resolvimus in proprio loco, seu in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 769). ■"’Confer huius difficultatis expositionem apud Suarez (Opusc. De concursu, 1. 1, c. 9 sq.), qui absolute praemittit «talem determinationem voluntati humanae repugnare, seu, quod perinde est, usum libertatis impedire» et, expositis rationibus, concludit: «Nul­ lus ergo apparet modus quo haec determinatio cum libertate arbitrii in ipso usu, et cum doctrina Concilii Tridentini in concordiam redigatur». Vide etiam quomodo alii theologi, praesertim molinistac (ut Beraza, Pcsch, Lercher, Boyer), impugnant solutionem huius difficultatis a thomistis allatam. Inter hos Pesch absolute pronuntiat: «[In sententia thomistarum] nobis proponitur non mysterium sed contradictio, quia docent hominem esse liberum ad agendum id, quod actu fieri metaphysicc repugnat» (Praei dogm V, n. 248). ■“Communis omnium theologorum ac philosophorum definitio libertatis est: «Fa­ cultas seu potentia, quae, positis omnibus requisitis ad agendum, potest agere vel non agere». Molinistac autem et thomistae ita hanc definitionem explicant ac determinant, ut rnolinistae inter requisita ad agendum ponant motionem Dei simultancam vel indifferen­ tem, thomistae vero motionem praeviam ac determinantem De huiusmodi discrimine in connexione cum praesenti controversia disserunt: Bonet, A., Im filosofia de la libertad en las controversias tcolôgicas del siglo XVI y primera mitad del XVII, Barcelona 1932. fl*?:. Tivs&itw DE ESSENTIA GRATIAE 91 1 Non enim haec in co consistit quod, antccedcntcr ad suum actum, voluntas habeat quidquid requiritur ut agat vel non agat, scu non indigeat extrinseca motione (sic enim esset causa prima sui actus); neque consistit in eo quod, accepta indifferenti aliqua motione primae causae, voluntas valeat ex se sola eam determinare ad hoc vel illud (sic enim esset iterum sola ac prima causa huiusmodi determinationis). Sed ratio libertatis consistit in hoc quod volun­ tas, propter amplitudinem sui obiecti quod est bonum universale et a quo solo necessario trahitur, se habet indifferenter ad bona particularia, ac ideo,, cum de facto movetur, a seipsa quidem sub motione primae causae, ad aliquod determinatum particulare bonum, adhuc retinet praefatam amplitudinem et indifferentiam, atque veluti dominative et indifferenter movetur.31 Radix autem huiusmodi indifferentiae in voluntate est ipsa indifferentia iudicii practici a quo voluntas movetur, et super quod ipsa voluntas domi­ nium habet: voluntas scilicet ideo libere eligit, quia objective ac ultimo mo­ vetur ab aliquo iudicio practico indifferenti, ad quod eliciendum ipsa effica­ citer movet intellectum, ac ideo mediante intellectu seipsam movet ac deter­ minat, sibique dat ipsam formam sui actus, eligendo illud iudicium tanquam ultimum.32 Consitit ergo libertas in huiusmodi activa et dominativa indifferen­ tia, quam voluntas habet non tantum super suum actum, ad quem movet, sed etiam super formam sive actum iudicii a quo movetur et determinatur, et sic vere dicitur movere et determinare semetipsam. Quapropter, cum Deus moveat voluntatem iuxta suam naturam, seu non tollendo sed servando praefatam activam ac dominativam eius indifferentiam, intrinseca efficacitas motionis divinae non solum non tollit libertatem, sed eam producit, reducendo voluntatem in proprium ac connaturale exercitium sui actus liberi. In quo quidem actu, utpote libero seu indifferenti, actualiter et in actu secundo exercetur ipsum posse non velle et posse aliud velle, quod voluntas ante motionem divinam non habebat nisi in actu primo.33 Lottin, O., «Liberté humaine et motion divine», Recherches de théologie ancienne et médiévale VII (1935) 52-69, 156-173. Dumont. P., Liberté humaine et concours divin d’après Suarez, Paris 1936. Teixidor, L., «El concepto de la libertad», Estudios eclesiâsticos XII (1933) 473-502. Waroniecki, H., «Pour une bonne définition de la liberté humaine», Angelicum XIV (1937) 146 sqq. 11 Hoc modo ipse S. Thomas (De malo, q. 6, a. un., ad 3, supra cit., n. 908) expli­ cat quomodo sub «immutabili» et «efficaci» motione Dei maneat liberum arbitrium, quia scilicet sub ea motione voluntas manet higher «indifferens ad diversa», iuxta suam pro­ priam naturam. 32 Unde non agitur de mera indifferentia obiectiva, seu tantum ex parte iudicii intellectus, ut quidam interpretantur, nec de indifferentia passiva in voluntate relate ad tale iudicium, sed de indifferentia suhiectiva activa, qua ipsa voluntas est domina sui actus, eo quod ipsa voluntas determinat iudicium practicum, a quo movetur et quo mediante seipsam movet ac determinat. 33 De analyst huiusmodi notionis libertatis confer M. Browne, «De modo intrinseco libertatis manente in voluntate humana physice praemota», Angelicum IX (1932) 482490, et I. Gredt, Elementa philosophiae aristotelico-thomisticae, n. 591, 846 sq. Gredt ibidem aptissime observat existentiam humanae libertatis sub efficaci Dei motione ex ipsa ratione divinae libertatis illustrari: «Divinae motionis mira efficacia, quac mfallibiliter producit volitioncrn liberam ex voluntate creata egredientem, illustrari potest 912 DE GRATIA 913. Contra huiusmodi libertatis explicationem urgent adversarii eam esse insufficientem, quia praefata indifferentia quam voluntas retinet sub efficaci Dei motione est aliquid sterile et infructuosum, quod nequit transire ad actum, ac ideo non servat libertatem saltem in ipso actu, qui, stante Dei motione, non libere sed necessario evenit; nec valet dicere, absque contra­ dictione, actum liberum necessario evenire, cum sit idem ac dicere actum esse simul liberum et necessarium, seu simul non necessarium et necessarium.*5455 Respondetur in hac obiectione fieri confusionem inter necessitatem con­ sequentiae (sive eventus, futuritionis, existentiae) et necessitatem consequen­ tis (sive rei quae evenit, rei futurae, essentiae) et utrumque de eodem obiecto indebite affirmari ut inde eruatur contradictio. Dicimus ergo quod, si motio divina est ab intrinseco efficax, necessarium est quod eveniat actus voluntatis, sed non est necessarium id quod evenit, seu ipse actus voluntatis. Unde con­ tradictoria est ista propositio: Actus liber est necessarius (actus liber in sua essentia est necessarius in sua essentia), non vero haec altera: actus liber evenit necessario (actus, liber secundum suam essentiam, est necessarius se­ cundum suum fieri sive existentiam), quia in hoc casu necessitas et non ne­ cessitas non praedicantur de eodem secundum idem: necessitas quippe prae­ dicatur de existentia actus (dependenter a determinatione causae primae), non necessitas vero praedicatur de essentia actus (dependenter ab indifferen­ tia causae secundae). Nec totum hoc est merus lusus verborum aut chimaerica exercitatio rationis, ut intelligenti ac distinguenti patet; idque iteratis vicibus asserit ipse S. Thomas, qui huiusmodi lusui indulgere non solet: confer varios textus supra citatos (n. 908), et peculiariter C. Gent. 3. 94. ubi ait: «Sequitur ergo infallibiliter [seu necessario, necessitate consequentiae et infallibilitatis] quod erit contingenter et non necessario [scilicet necessario erit non neces­ sarium]».35 » »ï » I ex actu libero divino, cuius est participatio. Sicut actus liber divinus in se immobilis, libere ita infert infallibiliter esse huic mundo, ut idem actus, in se non mutatus, posset etiam inferre esse alteri mundo, ita praemotio physica, quae est quaedam participatio transiens causalitatis et libertatis divinae, participat voluntati creatae, ut infallibiliter velit, cum modo libertatis, i. e. eadem entitas praemotionis, cum infallibiliter infert effectum a Deo \'olitum, simul etiam participat vim actualem resistendi et volendi oppositum. Hoc autem convenit praemotioni, non in quantum est entitas limitata, sed in quantum est virtus instrumentaria actus puri seu omnipotentiae Dei, qui eius ope sibi subicit voluntatem eamque movet». De difficili autem conceptu ipsius libertatis divinae dictum est in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 751, 757 sq.) 54 Huiusmodi obiectionem sic crude proponit Lange: «Actus physice praedeterminatus et simul liber continet notas contradictorias [sicut circulus quadratus]. Actus physice praedeterminatus dicit: Antccedenter ad ipsum fieri actus iam posita est causa efficiens, quae hunc determinatum actum absoluta necessitate producat. Actus liber dicit: Antequam actus propria determinatione voluntatis revera fit, potest fieri et non fieri, sive nulla iam est posita causa, quae unam partem necessario determinet. Est igitur propositio chimaerica: Voluntas ab alio physice praedeterminata seipsam libere determinat; nam libere se deter­ minare excludit ab alio iam determinatum esse, quicumque est ille alius» (De gratia [Fri­ burgi Br. 1929] 469). 55 Eadem responsio solet etiam dari sub distinctione sensus compositi et sensus di­ visi, sequenti modo: si motio Dei est ab intrinseco efficax, sequitur quod actus voluntatis est necessarius seu voluntas non potest dissentire, in sensu composito, conceditur; in DE ESSENTIA GRATIAE 913 914. Alteri vero ac magis pungenti difficultati, scilicet de im­ possibilitate concipiendi existentiam gratiae vere ac mere sufficien­ tis, si admittatur motionem Dei esse efficacem ab intrinseco (quae quidem difficultas aliquibus etiam thomistis occasio fuit inepte emolliendi rigidum thomismum), respondetur imprimis non posse gratiam sufficientem concipi ut actualem et immediatam motionem divinam ad ipsum concretum actum salutarem, cui voluntas actua­ liter resistat, secus inde motio divina argueretur imperfectionis et vinceretur a creatura. Ergo gratia sufficiens reponenda est in aliquo praecedenti auxi­ lio, quo voluntas reddatur vere capax eliciendi actum salutarem ac deliberatum. Non sufficit autem eam reponere tantum in ipsis habi­ tibus gratiae sive virtutibus, quibus voluntas redditur capax elicien­ di illum actum, tum quia gratia sufficiens pertinet ad genus gratiae actualis, tum quia gratia sufficiens datur etiam homini ante iustifi­ cationem vel infusionem gratiae habitualis, tum quia haec ipsa habisensu diviso, negatur. Sed quoniam huiusmodi distinctio, utut legitima (adhibetur enim ab ipso S. Thomas, tanquam communis suo tempore, De veritate, q. 6, a. 4, ad 8; 1 p. Illi· q. 23, a. 6, ad 3; et a Caietano, In 1 p., q. 22, a. 4, tanquam pariter communis antequam huiusmodi controversia excitaretur), a nonnullis male proponitur et qua talis adversario­ rum irrisioni vel despectui facile exponitur, consultius fortasse seponeretur, nisi sequenti modo explicetur, qui ceteroquin necessario reincidit in praecedentem distinctionem neces­ sitatis consequentiae et consequentis. In ea nempe distinctione non agitur proprie de componendo voluntatem cum motio­ ne Dei et de dividendo voluntatem a motione Dei, ita ut sensus sit quod voluntas non potest dissentire si copulatur cum motione Dei et potest si ab ea dissociatur (sic eam distinctionem male intelligit Suarez, Opusc. De concursu, 1. 1, c. 10, n. 12, eamque lusum verborum merito appellat), quoniam ita habetur mera et frustranea applicatio principii contradictionis (esset enim fere idem ac dicere: si voluntas a Deo movetur impossibile est quod a Deo non moveatur, sicut si Petrus sedet, impossibile est quod non sedeat, seu nequit non sedere in sensu composito cum sessione, potest vero in sensu diviso). Sed agitur de componendo vel dividendo duplicem effectum eiusdem motionis divinae, seu modum libertatis et infallibilitatem eventus, stante ipsa motione: dividendo scilicet haec duo et considerando tantummodo primum (seu modum libertatis et indifferentiae volun­ tatis), dicimus, in hoc sensu diviso, voluntatem posse dissentire sub motione Dei et eius actum non esse necessarium, considerando vero utrumque simul (seu tum modum liber­ tatis tum infallibilitatem eventus), dicimus, in hoc sensu composito, voluntatem non posse dissentire et eius actum necessarium esse, quoniam repugnat simul adesse praemotionem ad actum et non positionem actus, secus voluntas esset simul mota et non mota, agens et non agens. Quod sic apte exprimit Zubizarreta: «In ipso etiam momento, in quo homo prae­ motionem seu gratiam efficacem recipit, et in ipso momento, in quo agit, potest non agere, quia libere agit, sed, quia praemotio seu gratia efficax dat ipsum agere, et agere cum non agere coniungi non potest, ideo impossibile est hominem ad agendum vel con­ sentiendum praemotum in sensu composito non agere vel dissentire» (Theol. dogm.-schol III, n. 172). Idque totum, sub qualibet distinctione, ad hoc redit quod, sub efficaci motione divina, qua infallibiliter obtinetur consensus voluntatis, haec suum consensum praebet sub dominativa indifferentia sub qua illum eligit ac elicit, vi ipsius motionis divinae. tualis gratia, quamvis det homini potentiam agendi in actu priinor nequit dici simpliciter sufficiens ad agendum, cum indigeat excitari ad actum. Unde restat ut gratia sufficiens reponatur in ipsa Dei mo­ tione ad actus indeliberatos (illustratione intellectus et inspiratione voluntatis) de quibus dictum est supra (n. 846, 857-860, 885), qua­ tenus in se continet exigentiam ulterioris motionis ad actum delibe­ ratum ac salutaren (hinc est vere sufficiens), quae tamen exigentia suum moralem effectum non consequitur ac sterilis evadit, ratione obicis sive resistentiae appositae ab ipsa voluntate, Deo non impe­ diente sed permittente (hinc fit mere sufficiens). Quapropter gratia sufficiens, prout distinguitur ab efficari, sequenti acti­ vo ac dynamico modo concipienda est. Deus, ex sua salutari intentione, seu ut voluntatem hominis adducat ad actum salutarem, incipit eam movere ad praefatos actus indeliberatos, qui, quamvis sint liberi, non sunt tamen deli­ berati seu ab electione voluntatis procedentes.3637 Haec autem motio, quamvis non sit tantum sufficiens, sed efficax, per respectum scilicet ad solos actus indeliberatos (numquam enim motio Dei est mere sufficiens, sed semper attingit immediatum suum intentum), tamen est vere sufficiens per respec­ tum ad subséquentes actus deliberatos, quatenus, semel elicitis actibus indeliberatis seu instructa supernaturali illustratione et inspiratione, voluntas connaturaliter transit in subsequentem actum deliberatum, quamvis non sine nova gratiae motione, vel, si placet, non sine continuata divina motione, quae ex parte Dei destinative ac moraliter unica est, quamvis physice et ex parte hominis duplicetur iuxta duplicem effectum. Quod si ad huiusmodi delibe­ ratum ac salutarem actum voluntas non transit, et, denegato a Deo ulteriori auxilio, prior gratia mere sufficiens nec amplius efficax evadat, id tribuendum est defectui voluntatis, quae impedit ulteriorem gratiae progressum, quatenus, ob malam eius dispositionem, ortam ex sollicitatione pravi obiecti et excita­ tione motus concupiscentiae, voluntas declinat in malam deliberationem, quae ponit impedimentum priori gratiae, in qua altera destinative continebatur. Unde in ipsa motione ad actus indeliberatos continetur gratia vere suffi­ ciens ad actus deliberatos ac salutares, quatenus haec continet exigitive ac des­ tinative ulteriorem motionem, in qua ipsa gratia efficax consistit;71 quod' 36 In actibus naturalibus libertas incipit in ipso processu deliberationis voluntatis et consummatur in actu electionis, in quo volunta» movetur a iudicio practico, super quod ipsa voluntas dominium habet, ut dictum est supra (n. 912). Si ergo Deus supplet deli­ berationis processum çer instinctum supernaturalem, excitando in intellectu iudicium in­ differens, quod est radix liberae electionis voluntatis, immediatus actus qui sequitur in voluntate (seu eius inspiratio) erit quidem liber, utpote motus a praefato iudicio indiffe­ renti, sed nondum erit deliberatus seu electivus. Confer dicta superius, n. 858 sq., ubi de gratia operante et coopérante. 37 In 4 Sent., dist. 17, q. 1, a. 1, q* 2: «Vocatio est duplex: quaedam exterior, quae fit per praedicatorem..., quaedam vero interior: et haec quandoque quidem non pertingit ad finem suum ex vocati defectu; et haec vocatio nihil aliud est quam aliquis instinctus, vel motus ad bonum, a Deo immissus». DE ESSENTIA GRATIAE 915 .autem ea gratia evadat mere sufficiens, non provenit ex sua natura sed ei accidit, contra eius indolem et exigentiam, ex defectu liberi arbitrii quem Deus permittit nec impedire tenetur.* 38 915. Ut notavimus supra (n. 885), gratiae sufficientes sunt gratia ex­ terna, gratia interna habitualis et gratia interna actualis quae continetur in actibus indeliberatis modo nuper explicato. Nam dantur gradus in huiusmodi sufficientia; duae igitur priores gratiae sunt remote sufficientes, tertia vero proxime sufficiens. Praeterea, in quodam extensivo sensu dici etiam potest, inter ipsas gratias efficaces, sub quibus subinde eliciuntur actus salutares deli­ berati, talem esse ordinem finalitatis ut una quae est efficax ad actum aliquem imperfectum, puta ad orationem vel ad attritionem, sit insufficiens ad actum perfectiorem, puta ad fugiendam peccati occasionem vel ad contritionem. Sed tamen, proprie loquendo, gratia proxime sufficiens in unoquoque ordine actuum salutarium est gratia illa actualis quae producit praefatos actus inde­ liberatos, quibus voluntas proxime disponitur ad salutarem deliberationem et electionem.39 C. Gent. 3. 159: «Deus..., quantum in se est, paratus est omnibus gratiam [effica­ cem] dare; omnes enim homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, ut dicitur in 1 Tim. 2. 4. Sed illi soli gratia privantur, qui in seipsis gratiae impedimentum praestant, sicut sole mundum illuminante in culpam imputatur ei, qui oculos claudit, si ex hoc aliquod malum sequatur, licet videre non possit, nisi lumine solis praeveniatur». 38 Cf. Maritain, op. cit. (supra, in n. 892) 153-165. Unde causae thomisticae non iuvat insistere in sufficientia gratiae habitualis, prout est vera potentia ad eliciendos actus supernaturales, nam huiusmodi potentia, per se solam, veluti mortua et iners atque actu insufficiens apparere potest; nec iuvat insistere in ipsa sufficientia gratiae actualis, qua producuntur actus indeliberati, quatenus conside­ ratur mere physice ac solitarie et ex parte hominis, nam ita et ista apparere potest ut per se solam insufficiens, cum ex ipsa sola de facto procedere non possit ipse actus deli­ beratus. Sed haec actualis gratia consideranda est potius ex parte Det et in sua finalitate ac destinatione, quatenus efficit veluti unicam motionem divinam, quae, tendens ad pro­ ducendum actum ipsum deliberatum, incipit ab indeliberato, ut ex eo connaturaliter pro­ cedat ad deliberatum, quaeque in sua initiali phasi invenit obstaculum malae voluntatis, a Deo permissum, ac propterea non procedit ulterius, et suo intento ac connaturali com­ plemento defraudatur. Hinc intelligitur quare plures molinistae facile abutantur et in risum vertant quae­ dam exempla, incaute et absque ulteriori explicatione a quibusdam thomistis allata. Ita Mors scribit: «Ipsa exempla, quibus adversarii sententiam suam illustrant, ostendunt insufficientiam talis gratiae. Dicunt: Oculus sanus virtus sufficiens est ad videndum, licet actu numquam videat sine lumine; sacerdos rite ordinatus potestatem habet consecrandi, licet actu consecrare non possit ex defectu panis et vini; bonus architectus sufficiens est ad aedificandum in genere causae efficientis, licet ad aedificandum actu indigeat tanquam causa materiali lapidibus, etc. Ita dicunt gratiam sufficientem vere sufficere in suo genere, nempe ut det posse, licet ad operandum actu alia insuper gratia sit necessaria. At illum architectum stultissime iuberes aedificare et omissionem aedificationis iniustissime ei vitio verteres, si in illis adiunctis sine sua culpa non haberet lapides. Similiter ab eo, qui habet gratiam sufficientem sensu adversariorum, bona operatio non potest exigi neque omissio actus ei in culpam imputari» (Theoi. dogm. IV, n. 340). 39 Praeter duas praefatas speculativas difficultates contra thomismum, quidam mo­ linistae urgent etiam argumentum quoddam practicum, deductum ex rigore illius senten­ tiae, dicentes etiam thomistas, in praxi tum ministerii tum vitae privatae, sese gerere ut molinistas. Ad quod apte respondet A. Stolz: «Vix negari potest systema thomisticum in se, 916 DE GRATIA 916. Alia autem systemata et opiniones supra enumerata (n. 893 sqq.) non videntur sufficienter congruere cum praefata fidei veritate de efficacitate et universalitate voluntatis et actionis divinae. Omissis enim particularibus uniuscuiusque defectibus (qui infra indicabuntur), illae sententiae ad tria ca­ pita revocari possunt, quibus negantur tria elementa unde gratiam efficacem resultare diximus, scilicet motionem sive concursum simultaneum (quo nega­ tur praemotio), praemotionem moralem (qua negatur physica praemotio) et praemotionem physicam indeterminatam (qua negatur determinata prae­ motio). Concursus simultaneus, prout docetur in pura forma molinismi et congruismi, non sufficienter explicat totalem dependentiam liberi arbitrii a Deo et aliquid subtrahit universali Dei causalitati. Nam sub hoc concursu non ipsa potentia a Deo movetur, sed Deus influit tantum in actum naturaliter a potentia elicitum (cf. supra, n. 845, 895-897); ergo transitus potentiae ad actum subtrahitur causalitati divinae. Praeterea, ipse primus actus supernaturalis indeliberatus, qui elicitur a potentia, tribuitur soli potentiae sub ratione vitalitatis et soli Deo sub ratione supernaturalitatis; ergo vitalitas actus subtrahitur causalitati divinae. Praeterea, subsequens actus deliberatus, vel dicitur produci a sola potentia ut affecta priori actu indeliberato, quin novus Dei simultaneus concursus requiratur (ita Molina), et tunc huiusmodi actus totaliter subtrahitur causalitati divinae, sive ut liber sive ut supernaturalis; vel dicitur produci a potentia sub novo simultanée Dei con­ cursu, ita ut potentia conferat liberam vitalitatem et Deus supernaturalitatem (ita Suarez), et tunc iterum subtrahitur divinae causalitati ipsa libertas sive modus liber actionis humanae. Praeterea, cum bona voluntatis deliberatio et electio, sive actus salutaris qua talis eiusque discretio ab actu malo, sit qui­ dam modus sive perfectio afficiens ipsum actum liberum, in utraque praedicta explicatione, sicut causalitati divinae subtrahitur libertas, ita etiam subtrahi­ tur ratio actus salutaris. Et ita a causa productiva omnium entium et omnium differentiarum entis subtrahuntur duo entia et duae perfectiones, eaeque in­ ter omnes nobilissimae, scilicet libertas et salutaris ratio, ita ut homo evadat solus dominus suae libertatis et solus auctor suae salutis. Quae omnia quo­ modo stent cum dictis fontium de omnipotenti Dei dominio in corda homiut doctrinam, populo difficulter explicari posse, quia rudis vix rttendit ad differentiam inter modum agendi Dei et creaturarum. Eadem tamen difficultas habetur in explicatione aliarum veritatum fidei, v. g. mysterii SS. Trinitatis et spirituali tatis animae. Pro talibus veritatibus possunt populo tantum imagines afferri illustrantes unam vel aliam partem (operationem liberi arbitrii aut opus gratiae), non autem totam veritatem simul. Etiam molinismus unam tantum partem veritatis illustrat, et quidem eam, quae facilius a populo intelligitur ut cadens sub experientia. Thomista in praxi (ut confessarius, in tribunali) non deserit theoriam suam, quia etiam in theoria nullo medo negat libertatem, responsabilitatem hominis pro omissione boni operis et co Ulli issione mali, plenam sufficientiam gratiae, quam habuit peccator ad bonum faciendum et malum omittendum. Magis tamen insistet in munere gratiae, quae totius operis boni est radix, et semper inculcabit inscru­ tabiles esse vias Dei, unum potius eligentis prae alio» (Anthropologia theologica [Friburgi Br. 1940] 146 sq.). Ceterum, Garrigou-Lagrange (De gratia [Torino 1946] 199, 203, 215-222) pecu­ liariter ostendit uberrimos fructus qui ex sententia thomistica colligi possunt pro vita spirituali, praecipue in altioribus suis gradibus qui pertinent ad vitam mysticam. DE ESSENTIA GRATIAE 917 num, operante ac mutante ipsum eorum velle, et de Deo a quo sit omnis nostra sufficientia in opere salutis, revera non apparet.40 Et haec sint dicta sub ipso ac principali aspectu theologico. Ceterum, sub aspectu philosophico, qui illi substernitur, concursus mere simultaneus in humanam voluntatem, naturaliter etiam consideratam, impingit in ipsum pri­ mum causalitatis principium, iuxta quod «quidquid movetur, ab alio move­ tur», in quo etiam fundatur omnis efficax ac certa probatio ipsius existentiae Dei: nam, ut ex dictis patet, voluntas iuxta sententiam molinisticam transit a seipsa de potentia in vitalitatem sui actus, sibique dat tum actum, tum istius vitalitatem et libertatem. Inde praecluditur via ad probandam Dei exis­ tentiam ex principio causalitatis; qua via praeclusa, non apparet qua alia via secure incedi possit. Nihil inde mirum si tum Molina tum Suarez dubitaverint de universali veritate illius principii41 917. Harum rationum vim triplici modo molinistae effugere conantur. Primo nempe dicunt quod, ratione ipsius concursus simultanei, Deus est de facto causa totius actus voluntatis, quia Deus et voluntas sunt causae par­ tiales eiusdem actus, sola partialitate causae, non vero partialitate effectus qui est unus et simplex actus, quemadmodum ex duobus hominibus trahentibus navim unusquisque producit totum effectum. Attamen, ut notavimus supra (n. 848), ea distinctio vacua est, cum duplici causae correspondere debeat du­ plex effectus sive actio. Ceterum, saltem ipse transitus facultatis in actum fieret sine concursu Dei, siquidem dicitur Deus agere non in ipsam facultatem sed directe in solum actum elicitum a facultate (cf. supra, n. 845). Praeterea, ad ipsum ac praecipuum actum deliberatum ac salutarem, Molina (non tamen Suarez) non requirit novum concursum divinum, adeoque illum facit, imme­ diate saltem, totaliter pendulum a libero arbitrio. Secundo, dicunt Deum esse causam ipsius actus liberi ac salutaris, quia ponit hominem in illis congruis circumstantiis, in quibus per scientiam me­ diam scit illum et libere et salutariter acturum, sese determinando per liberum arbitrium. Attamen, ita Deus nonnisi ab extrinseco agit nec dici potest vera causa actus liberi ac salutaris. Quatenus enim ponit hominem in congruis circumstantiis, agit ad modum conditionis non vero ad modum causae, sicut homo qui ignem stuppae appropinquat non est vera causa combustionis; unde 40Ad rem Parente (non thomista sed syncretista): «Hoc modo [i. e. in Molinae explicatione] voluntas libera, in gravissimo momento consensus, influxui divino subtra­ hitur atque veluti per se agens exhibetur. Metaphysica sana e contra postulat ut agens creatum, quo perfectius et altius, eo magis sentiat Causae Primae influxum; ceteroquin valet principium ’nihil transit de potentia in actum nisi per aliquod ens actu’ tum pro actibus indeliberatis tum a fortiori pro actibus deliberatis. Quod quidem gravius apparet si consideretur opus salutis actibus deliberatis potissime absolvi, gratiam tamen molinis­ ticam huiusmodi actus proprie non determinare, quippe qui a libero arbitrio ponantur non sub impulsu gratiae, sed occasione actus indeliberati gratia excitante producti. Itaque homo potius quam Deus esset auctor salutis. Haec autem conclusio quomodo cum reve­ lationis divinae testimoniis, praesertim S. Pauli, conciliari possint videant molinistae! » (op. cit. [supra, in n. 900] 197 sq.). 41 Cf. tractatum De Deo Uno (in vol. 1, n. 547, 552); item Garrigou-Lagrancf , Dieu (éd. 4, Paris 1923) 794-799. 918 de gratia ita dici potest Deum obtinere id quod intendit, sed non illud efficere. Pariter, influxus infallibilis cognitionis futurae actionis hominis, si ponatur in congruis circumstantiis, influit per modum merae conditionis, nec Deum facit provi­ sorem sed mere praevisorem, ita ut Deus quomodocumque infallibiliter obti­ neat intentum suum, non quia potens, sed quia intelligens est.42 Tertio, dicunt quidam Deum esse causam ipsius actus deliberati ac salu­ taris, quia hic non est aliquid omnino novum ac distinctum a priori actu inde­ liberate qui a Deo producitur, sed merus eius modus sive determinatio, quae ideo a libero arbitrio addi potest, quin iterum ac determinate ad hoc a Deo moveatur. Attamen, vix concipitur quomodo serio dici possit actum delibera­ tum non esse quid omnino distinctum ab actu indeliberate, cum in eo praecise contineatur ipsa electio voluntatis, ac propterea ipse Suarez contra Molinam ad hunc actum requirit novum Dei concursum simultaneum (cf. supra, n. 845). Nec dici potest actum deliberatum nihil aliud esse quam ipsum actum indeliberatum prout ei accidit advertentia rationis; nam haec advertentia, cum sit merus actus intellectus, nihil addit ex parte voluntatis, nisi haec, sub ad­ vertentia rationis, alio modo incipiat se habere, seu eliciat novum actum, in quo electio consistit. Nec etiam dici potest totam novitatem in eo consistere quod voluntas tunc actum indeliberatum non respuit sed continuari permittit; nam iterum quaeritur, in quo huiusmodi permissio consistere possit nisi in aliquo positivo actu electionis, cum voluntas nihil aliud sit quam facultas operativa. Ceterum, abstrahendo ab huiusmodi subtilibus contorsionibus, certum est in actu deliberato aliquid novi haberi, nova perfectio eaque maxima, scilicet tum libertas quae tunc plene exercetur, tum discretio bonum eligentis a non eligente. Quae quidem omnia effugerent Dei causalitatem, si a sola voluntate procederent, et a Deo, ut a causa prima et universali, in sua propria ac distinc­ ta ratione non determinarentur. Ad quod faciunt verba Augustini: «Et quia omnia bona..., et magna, et media et minima a Deo sunt, sequitur ut ex Deo sit etiam bonus usus liberae voluntatis, quae virtus est, et in magnis numera­ tur bonis» (Retract. 1. 9. 6, ML 32. 598). 918. De scientia autem media, cuius ope molinistae conantur salvare externam efficacitatem gratiae, non obstante sterili concursu simultaneo aut indifferenti, quaeque pro tanto est ultimum refugium ac fundamentum totius systematis, nihil hic dicimus, tum quia eam sufficienter refutavimus in tracta­ tu De Deo Uno (in vol. 1, n. 740), tum quia eius refutatio hic non est neces­ saria, cum sufficiat, ex sola ratione concursus simultanei aut indifferentis, ostendere illud systema non salvare universalem Dei causalitatem, etsi utcum­ que et extrinsece salvet eiusdem causalitatis efficacitatem, seponens Dei omni­ potentiam et confugiens ad solam eius omniscientiam. 42 Unde ad huiusmodi effugium, repetitum a Lange, merito observat Parente: «Non est decisive influere in libertatis exercitium, ponere liberum arbitrium in talibus adiunctis, in quibus sese determinat ad actum, quem Deus praedefinit dependenter ab illa autodeterminatione per scientiam mediam praevisa. Verborum lusus!» (op. cit. [supra, in n. 9001 198). ί·ί DE ESSENTIA GRATIAE 919 919. Praemotio autem moralis, qualis proponitur in duplici medio sys­ temate augustinismi et syncretismi sorbonico-alphonsiani, nonnisi apparenter explicat totalem dependentiam liberi arbitrii a Deo, et reapse aliquid subtra­ hit universali Dei causalitati. Nam huiusmodi praemotio, quomodolibet voce­ tur vel explicetur (puta sub conceptu delectationis victricis) non est intrinseca et physica motio causae efficientis, se habens ex parte ipsius facultatis, sed extrinseca et moralis motio causae finalis, se habens ex parte solius obiecti, quod allicit ac specificat actum a voluntate physice procedentem. lamvero, voluntas indiget moveri non solum extrinsece ac finaliter ab obiecto sed etiam intrinsece ac physice, cum debeat ab intrinseco elicere physicum actum (secus sibi daret quod non habet). Unde, si divina praemotio esset tantum moralis, subtraheretur divinae causalitati ipse ac integer physicus actus volun­ tatis, ac tribueretur soli voluntati, magis adhuc exclusive quam in ipso molinismo. Ceterum, supposito per impossibile quod Deus moveret tantum moraliter et quod aliunde ipsa voluntas non indigeret physice moveri ab ulla causa, motio illa divina ad actus salutares non esset efficax et infallibilis, ac ita periret ipsa gratiae efficacitas. Nam, attento solo obiecto, voluntas non move­ tur efficaciter et infallibiliter nisi ab obiecto suo proprio adaequate proposito, quod est bonum universale et infinitum, dum ad elicientiam actus salutaris voluntas de facto movetur ab obiecto particulari vel saltem finito modo pro­ posito, ac ideo ex sola obiectiva ac morali motione non redditur ratio quare voluntas trahatur ad consentiendum et quare determinetur ab hoc potius quam ab alio obiecto. Unde moralis illa praemotio detrahit tum universali Dei causalitati, tum philosophico principio rationis sufficientis, tum ipsi gratiae infallibili efficacitati. Inepte autem fautores illius systematis recurrunt ad Augustini senten­ tiam de delectatione victrici. Nam S. Doctori, placitis platonicis aliunde im­ buto, licuit huiusmodi conceptui libenter indulgere,43 non ita tamen quin simul agnosceret intrinsecam ac physicam gratiae efficacitatem, ut patet ex locis superius allatis (n. 891), et nonnumquam fateretur voluntatem sub praefato 43 In Io., tr. 26. 4: «Quomodo voluntate credo, si trahor? Ego dico: parum est voluntate, etiam voluptate traheris... Porro si poetae dicere licuit: Trahit sua quemque voluptas, non necessitas, sed voluptas, non obligatio, sed delectatio, quanto fortius nos dicere debemus trahi hominem ad Christum, qui delectatur veritate, delectatur beatitudine, delectatur iustitia, delectatur sempiterna vita, quod totum Christus est? An vero habent corporis sensus voluptates suas, et animus deseritur a voluptatibus suis? (CCL 36. 261). Ibid. tr. 26. 7: «Videte quomodo trahit Pater: docendo delectat, non necessitatem impo­ nendo» (ibid. 263). Epist. Ι5Ί. 2. 9: «Animus quippe velut pondere, amore fertur quo­ cumque fertur. lubemur itaque detrahere de pondere cupiditatis quod accedat ad pondus charitatis, donec illud consumatur, hoc perficiatur: plenitudo enim legis est charitas» (ML 33. 677. Ex hoc similibusque locis subinde confectum est effatum Augustino attri­ butum: «Amor meus, pondus meum»). De mente Augustini in hac re confer: G. Mancini, La psicologia di S. Agostino e i suoi elementi neoplatonici (Napoli 1938) 181-200.—N. Merlin, Saint Augustin et les dogmes du péché originel et de la grâce (Paris 1931) 386-401.—G. de Plinval, «Aspects du déterminisme et de la liberté dans la doctrine de saint Augustin», Revue des études augustiniennes (1955) 345-378.—«Mouvement spontané ou mouvement imposé? Le 'feror' augustinien», tbid. (1959) 13-19. Cf. alia opera supra, n. 874. 920 DE GRATIA delectationis vel attractionis pondere non necessario moveri (Confess. 8. 8 20: «Et non faciebam quod et incomparabili affectu amplius placebat», ML 32. 758). Ceterum, S. Doctor saepe loquitur de ea delectatione quae sequitur ipsam voluntatis electionem, vel cum hac ipsa electione identificatur, quatenus id quod tandem aliquando simpliciter eligitur a voluntate, vere dici potest ei magis placere et tanquam pondus voluptatis illam trahere. Quod autem fautores tum syncretismi sorbonico-alphonsiani tum mitigati neothomismi (Marfn-Sola et Muniz) dicunt de non necessitate gratiae ab in­ trinseco ac physice efficacis ad eliciendos actus faciliores (n. 900, 901), logice non tenet, quoniam facilitas nihil mutat in praesenti et etiam actus facilis importat transitum de potentia in actum et novam atque salutarem entitatem, quae neque per meram moralem et obiectivam motionem, neque per physicam atque indifferentem aut impedibilem gratiae motionem, explicari queit.44 920. Praemotio physica indeterminata, qualiter proponitur in mitigato tum neomolinismo tum neothomismo (supra, n. 898, 900), frustranee conatur salvare totalem dependentiam liberi arbitrii a Deo et reapse aliquid subtrahit universali Dei causalitati, non secus ac ipsum systema puri molinismi. Nam huiusmodi praemotio attingit quidem ipsam facultatem eamque facit transire de potentia in actum, sed non attingit ipsum actum, saltem liberum qua talem et in sua determinata electione operis boni,45 qui proinde, tam ut liber quam ut salutaris, subtrahitur divinae causalitati. Unde integra manet difficultas, quam supra (n. 916 sq.) opposuimus puro molinismo ac congruismo. Billot quidem aliique communius dicunt praefatam Dei motionem pro­ ducere solam entitatem actus (actum sub ratione entis), non vero taleitatem actus (actum sub ratione talis entis) (cf. supra, n. 898). Sed quid est ista taleitas?, nonne et ipsa est quaedam entitas?, nonne in concreto est ipsa li­ bertas et ipsa ratio actus salutaris, magna nempe realitas ac perfectio, qua liberum a non libero et bonum a non bono discernitur, quaeque proinde in­ debite subtrahitur universali Dei causalitati? Respondet autem Billot recur­ rendo ad exemplum instrumenti, quod aliquid addit ad effectum causae prin­ cipalis cum concurrit ad eandem prorsus actionem.46 Sed imprimis voluntas ad 44 Cf. R. Garrigou-Lagrange, «La grâce efficace est-elle nécessaire pour les actes salutaires faciles?» Revue thomiste VIII (1925) 558-566.—«La grâce infailliblement efficace et les actes salutaires faciles», ibid. IX (1926) 160-173.—De gratia (Torino 1946)212-214. 45 Ut patet ex dictis superius (η. 845), aliqui auctores ita rem concipiunt ut Deus moveat tantum ad actum indeliberatum, quo stante, voluntas ex seipsa se determinat ad actum deliberatum. Alii vero dicunt Deum iterum movere etiam ad subsequentem actum deliberatum, motione tamen indifferenti quam voluntas determinat hoc vel illo modo, ut scilicet eliciat actum salutarem vel non salutarem. 46 «Sicut in exemplo superius allato, scriptura tota a calamo est, tota quoque ab intellectu movente: a calamo quidem, si in scriptura consideres simpliciter lineas in charta ductas; ab intellectu movente vero, si consideres lineas ut certo ordinato modo, signifi­ cationis gratia descriptas. Et sic est proportionaliter in praesenti, quod attinet ad totalitatem effectus in aliam atque aliam causam [scilicet Deum et voluntatem] refundendi, secundum quod sub alia et alia ratione sumitur. «Neque hoc dicendo divinamur, quia eadem distinctio inter rationem generalem entis et rationem particularem talis entis... necessario occurrit quoad omnes causas secundas DE ESSENTIA GRATIAE 921 eliciendum actum deliberatum non movetur a Deo ut verum instrumentum, sed ut causa secunda; praeterea, quomodolibet voluntas a Deo moveri conci­ piatur, actus qui ab ea procedit est aliquid determinatum, et haec ipsa deter­ minatio, sive taleitas, est quoddam ens, nec ideo in seipsa potest subterfugere universalem Dei causalitatem. Et si obiciatur, inde nihil manere quod sit pro­ prium voluntatis, respondetur: imo totum manere (tum entitatem tum taleitatem) et totum a voluntate ipsa produci, sed tantum ut a causa secunda, cuius ipsum operari est effectus primae causae. Unde in ea explicatione non attingitur verus conceptus causae primae et causae secundae et istius essen­ tialis subordinationis.47 921. Supradicta autem quorumdam thomistarum (ut Gonzalez de Albelda et Guillermin) distinctio praedeterminationis infallibilis et fallibilis, quamvis non offendat directe universalitatem causalitatis divinae, quoniam illi auctores admittunt actum salutarem sequi tantum sub praedeterminatione infallibili, offendit tamen in illius efficacitatem, quoniam non intelligitur quomodo determinata et efficax motio divina possit deficere, seu Deus deter­ minate et efficaciter moveat voluntatem ad actum deliberatum et in hoc suo intento per malas subiecti dispositiones frustretur. Ceterum, quae hucusque ad ostendendam veritatem sententiae thomisticae sincere asseruimus, non intendunt aliis sententiis, quae libere in scholis proferuntur, ullum dogmaticum afferre praeiudicium. Agitur quippe de ins­ crutabili quodam mysterio ad cuius ostium mens humana inaniter, utut legi­ sub prima operantes. Si enim vere activa est causa secunda, oportet assignare rationem effectus ad quam ex sua virtute pertingat; alioquin, ut Caietanus annotat in lam, q. 45, a. 5, esset activa nihili. Et si semper indiget a Deo moveri, oportet assignare rationem aliam quam sola divina virtus respiciat ut proprium effectum, et ad quam creatura ope­ rans pertingere non possit nisi instrumentait ter mota» (De gratia Christi [ed. 4, Romae 1928] 15 sq.). 47Winandy autem (supra, n. 900) suam indeterminatam motionem, sive, ut ait, «restrictam praedeterminationem» sequenti modo concipit: Deus physice praemovet volun­ tatem ad volitionem finis; cum autem voluntas subinde transit ad volitionem mediorum, non indiget nova physica Dei motione, tum quia in volitione finis iam implicite contine­ tur volitio ipsorum mediorum tum quia actus quo voluntas vult media est unus et idem cum actu quo vult finem. Deus igitur in actu deliberato voluntatis non se habet amplius ut physice praemovens, ad ipsum illum actum, sed tantum ut adiacenter ac vario modo voluntatem determinans, sive indirecte et ab extrinseco alliciendo per obiecta, sive agendo physice et adiacenter in ipsam voluntatem, sive infundendo formas supernaturales (seu gratiam sanctificantem et virtutes). ludicet autem prudens lector num omnia consonent in huiusmodi implicata explica­ tione, cuius obscuritas reflectitur in ipso conceptu «praedeterminationis restrictae» qua­ liter intelligitur ab auctore, scilicet ut praedeterminatio non praemovens. Ceterum, tota explicatio ad hoc tandem pervenit ut agatur de praemotione quidem sed non praedeterminante ad ipsum actum electionis, vel de praedeterminatione quidem ad ipsum actum electionis sed non praemovente ad eundem. Renuit ergo auctor coniungere duo verba «praemotio et praedeterminatio» relate ad ipsum actum electionis. Ceterum, praecipuum punctum difficultatis manet, quod scilicet ipse actus deliberatus qua talis subtrahitur divi­ nae causalitati, quoniam in ipso actu volitionis finis, qui dicitur a Deo physice causari, certe non continetur actualiter ipse actus electionis boni medii, ut vel ex eo patet quod, ex eodem actu volitionis finis unus homo transit et alius non transit in electionem bo­ ni medii. 922 DE GRATIA time, pulsat. Omni enim theologo, qui ad hanc quaestionem dc concordia gratiae efficacis cum libero arbitrio prudenter accedit, gladius ex utraque parte acutus offertur; nam, si ad eam ex parte liberi arbitrii appropinquat, pericu­ lum est ne, istius vires premendo, efficacissimam rationem divinae motionis offendat; si vero, altius ascendendo, ex parte ipsius divinae causali tatis res contemplatur, periculum incurrit ne, illius suprema iura et independentiam urgendo, ipsius liberi arbitrii vires imminuat (cf. Augustinum, supra, n. 874). Nihilominus, hoc saltem satis clare nobis apparet, quod, etsi obscuritas et difficultas in utroque thomistico ac molinistico systemate iugiter subsistat, in priori tamen ea provenit immediate ac unice ex ipsa inscrutabilitate mys­ terii divinae cuiuslibet operationis in creaturas, in altero vero provenit ex ipsa philosophica impossibilitate componendi propriam universalemque Dei causalitatem cum simultaneo vel indifferenti eius concursu ad liberam electio­ nem voluntatis, quo nempe aliquid necessario subtrahitur intestino influxui primae causae. Vera ceteroquin solutio praefati problematis non in alio inve­ niri potest nisi in ipsa altitudine divinae essentiae, quae, etiam in sua opera­ tione per quam liberum arbitrium infallibiliter simul ac contingenter ducit, altiori quodam ac simplicissimo modo utrumque «ordinem necessitatis et con­ tingendae transcendit».*’* Syncretismus autem P. Parente (supra, n. 900) refutatur a Garrigou-Lagrange, De gratia (Torino 1946) 363-374. M. Daffara contra omnem modernum syncretismum (sive neomolinisticum sive neothomisticum) apte scribit: «In huiusmodi quaestionibus viam mediam inveniri non posse, nisi plenam contradictionibus. Tendentia hodierna in theologia est ’caute ingredi novas vias per syncretismum apertas’ (Parente...). Caute, id est evitando illius contradictio­ nes et minuendo difficultates. Nam laudabilis ac nobilis spes homines semper allicit, quidquid boni alii adinvenermv in suam synthesim adstruendam adhibere... «Circa quod notandum est, id quod optimum et potius est, scii, verum, in uno­ quoque systemate, intactum servari oportet in quocumque systemate; alioquin eo ipso systema fit falsum et est reieciendum. Sed haec conservatio non potest esse syncretistice effecta, i. e. extra et contra principia, ex quibus illud quod dicitur optimum in unoquoque logice derivat. Conclusiones et principia cohaereant oportet. Alioquin in proprio syste­ mate contradictoria congeruntur, et destruitur theologia uti scientia... «Via media, quam [in praesenti quaestione] ingredi vult quicumque syncretismus, veterum et modernorum, videtur impossibilis. Nam quaestio sic reduci potest ad elementa simplicissima: aut a) totum, quod est positivum et perfectivum in operibus salutaribus, datur Deo, sicut fonti primo et universalissimo, a quo est quidquid est, et simul totum datur homini, sicut causae secundae dependenti quoad esse et quoad agere a causa prima; aut b) aliquid positivi et perfectivi datur homini, quod non est a Deo, sed ab ipso ho­ mine, quodque a Deo quidem cognoscitur, sed non efficitur. Non videtur medium esse possibile. Quodcumque systema in hac quaestione, si servat primum, concordat substantia­ liter cum thomismo; si non servat primum et approbat secundum, non concordat tum thomismo et in se meritoque vocari potest molinismus» (De gratia Christi [Torino 1950] 127 sq.). 48 In Periherm., 1. 1, lect. 14, supra cit., in n. 907. Confer Caietanum, In 1 p., q. 22, a. 4, n. 8. DE CAUSA GRATJAE CAPUT III. 923 DE CAUSA GRATIAE 922. Agitur tantum de causa efficienti, et quidem physica ac principali, tam ex parte Dei (causa propria et effectiva) quam ex parte hominis (causa im­ propria et dispositiva). Ceterae autem causae, vel sunt iam tactae in praece­ dentibus capitibus vel sunt directum obiectum aliorum tractatuum. Causa nempe materialis proprie non datur, cum gratia sit ens simplex seu non compositum ex materia et forma; attamen, quatenus, in sensu largiori et extrinseco, ita vocari potest subiectum gratiae, talis est essentia animae pro gratia sanctificante et eius facultates pro virtutibus ac donis et pro gratia actuali (cf. supra, n. 798, 833, 839, 847 sq.),49 Causa formalis ob eandem rationem proprie non datur. Attamen, quate­ nus in largiori sensu ita vocari potest ipsa simplex essentia gratiae, dictum est in capite praecedenti eam consistere in vero habitu sive qualitate dispositiva quod attinet gratiam habitualem, et in quadam incompleta ac transeunti qualitate, recepta in anima ad modum transeuntis passionis, quoad gratiam actualem (cf. supra, n. 781-783, 847-850). Causa finalis proxima est vita et salus aeterna, sive gloria, ut resultat ex dictis in toto cap. 1 de necessitate gratiae ad actus salutares, sive conducentes ad vitam aeternam; finis vero ulterior est Christus, sive Corpus eius Mysti­ cum cui per gratiam incorporamur, et finis ultimus est Deus seu gloria Dei, iuxta illud 1 Cor. 3. 22 sq.: «Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei». Quae omnia breviter ac synthetice proponit ipsum Conc. Trid., aiens: «Causa finalis [est] gloria Dei et Christi ac vita aeterna» (sess. 6, cap. 7, Denz. 1529).50 Causa efficiens moralis sive meritoria, principalis quidem ac prima, est ipse Christus per merita suae vitae et passionis, ut ostenditur in tractatu De Verbo Incarnato; instrumentalis autem B. Virgo per sua merita et compassio­ nem, ut ostenditur in proprio tractatu; principalis tandem sed secunda et im­ mediata, est ipse homo iustus per suos actus meritorios profluentes ab ipsa gratia, ut explicabitur in capite sequenti, q. 3-6, ubi de merito. Causa effi­ ciens physica ac principalis, in proprio et effectivo sensu, est ipse ac solus Deus, ut mox ostendetur; causa physica instrumentalis est tum humanitas Christi, tum fortasse B. Virgo, tum sacramenta Christi, ut ostenditur in pro­ priis tribus tractatibus; causa efficiens physica improprie dicta sive dispositiva (quae proprius reducitur ad causam materialem) est ipse homo per actus quibus se disponit ad iustificationem sub impulsu ipsius gratiae actualis, ut mox explicabitur. Unde in praesenti capite quaestio est tantum de causa efficienti physica 49 Ab huiusmodi causa materiali (seu subiectiva) essentiae gratiae distingue quaestio­ nem de causa materiali existentiae sive productionis gratiae, num scilicet gratia sit educta ex potentia oboedientiali animae tanquam ex subiecto, nec simpliciter creata (de qua dictum est supra, n. 785). Haec enim quaestio pertinet ad modum quo Deus gratiam in subiecto producit. 50 De hac causa directe ac fuse disserit Suarez, De gratia, 1. 8, c. 1. 924 DE GRATIA principali, tum ex parte Dei, seu proprie dicta et effectiva (q. 1), tum ex parte hominis, seu improprie dicta et dispositiva (q. 2). Quae quaestiones, quamvis respiciant directius gratiam habitualem, referuntur etiam ad gratiam actualem, quae pariter est supernaturalis quoad substantiam et gratiam ipsam habitualem praecedit ac sequitur. QUAESTIO I. DE CAUSA GRATIAE EX PARTE DEI, SEU DE CAUSA EFFICIENTI, PHYSICA ET PRINCIPALI” I. SENSUS QUAESTIONIS. 923. Causa efficiens duplex est, moralis nempe et physica; et haec, impropria sive dispositiva vel propria sive perfecti va; et haec instrumentalis (seu agens virtute alterius) vel principalis (seu agens virtute propria, tam ut causa prima quam ut causa secunda). Quae­ ritur num solus Deus sit ac esse possit causa efficiens gratiae, phy­ sica, propria et principalis. Et quidem de ipso facto nullum est aut esse potest dubium inter theologos; de possibilitate quoque, seu solum Deum esse posse praedicto modo causam gratiae, ita ut nulli creaturae possit a Deo communicari ut sit physica ac principalis causa gratiae, convenit communiter inter theologos, quamvis unus vel alter inter antiquiores, ut Medina et Cabrera {In 3 p., q. 13), id negaverit, huiusmodi causalitatem tribuens humanitati Christi, saltem de possibili. Solus Deus est et esse potest causa efficiens gra­ tiae, physica, propria ac principalis. ASSERTIO. Quod attinet ipsum factum, scilicet solum Deum esse modo praedicto causam gratiae, saltem iustificantis, id ab omnibus ut certum et a quibusdam ut de fide iudicatur, ac dici potest theologice certum, ob doctrinam Conc. Trid. Quod attinet meram possibilitatem, seu solum Deum esse posse huiusmodi cau­ sam, non videtur nota theologica dignum, quamvis vix prudenter quisquam nunc recederet a communissima doctorum sententia. 924. Nota theologica. PROBATUR. doctrina exprimitur a Conc. Trid., quod consul­ to ac directe assignans varias causas gratiae iustificantis (scilicet fi925. Magisterii 51 1-2, q. 12, a. 1; 3 p., q. 62, a. 1; q. 64, a. 1; In 1 Sent., dist. 14, q. 3; dist. 40, q. 4, a. 2, ad 3; In 2 Sent., dist. 26, a. 2; In 4 Sent., dist. 5, q. 1, a. 3, q* 1; De veritate, q. 27, a. 3. DE CAUSA GRATIAE 925 nalem, efficientem, meritoriam, instrumentalem et formalem), ait: «Huiusmodi iustificationis causae sunt: finalis quidem gloria Dei et Christi ac vita aeterna; efficiens vero misericors Deus...; meritoria autem... lesus Christus, qui... sua sanctissima passione... nobis iusti­ ficationem meruit...» (sess. 6, cap. 7, Denz. 1529). Scriptura et Patres soli Deo gratiam tribuunt, et quandoque etiam emphatice tanquam proprium eius effectum. lob. 14. 4: «Quis potest facere mundum de immundo concep­ tum semine? Nonne tu qui solus es?»; Is. 43. 25: «Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas». Huiusmodi persuasio tam certa erat apud ipsos iudaeos tempore Christi, ut dicente Christo ad para­ lyticum: «Fili, dimittuntur tibi peccata tua», connatural!ter docto­ res legis reclamaverint, «cogitantes in cordibus suis: Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?» (Mare. 2. 5-7; cf. Luc. 5. 21). Patres Spiritus Sancti divinitatem exinde probant contra Macedonianos quod ipse sit causa gratiae, imo antonomastice sanctifica­ tor, iuxta doctrinam ipsius S. Pauli (Rom. 5. 5), et propterea in symbolo constantinopolitano, ad divinitatem tertiae personae con­ firmandam, addita est vox «vivificans» («Credo... in Spiritum Sanc­ tum Dominum et vivificantem»); Athanasius: «Quod si [Spiritus S.] deos efficit, dubium non est quin eius natura sit» {Epist. 1, ad Serap., 24, MG 26. 586 sq.); Basilius: «Ut enim quod cremantibus causa est cur crement [i. e. ignis], id cremans esse necesse est..., ita et eum qui diis causa sit ut dii sint, Deum esse necesse est» {Adv. Eunom. 5, MG 29. 771). Praeterea, Augustinus ait eum qui valet iustificare, posse etiam petere fidem in seipsum et opus iustificationis esse maius quam opus creationis, quorum utrumque (seu esse obiectum fidei et esse causa creationis) est proprium Dei: «Quisquis ergo ausus fuerit dicere, lustifico te, consequens est ut dicat etiam, Crede in me» {De pecc. mer. et remiss. 14, 18, ML 44. 119); «Prorsus maius hoc esse dixerim [i. e. salutem hominis operari], quam est [creare] coelum et terram» {In Io., tract. 72. 3, CCL 36. 508). ostendit ipsam impossibilitatem ut aliqua creatura sit quomodolibet causa principalis gratiae, etiam secunda, seu per virtutem ei divinitus superadditam. Si nempe aliqua creatura esset principalis causa gratiae, id esset vel per virtutem naturalem, et hoc est impossibile, cum gratia sit 926. Ratio theologica 926 DE GRATIA supra naturam nec possit minus producere maius, ita ut sicut solus ignis potest ignire, ita solus Deus potest deificare; vel per virtutem supernaturalem superadditam, et hoc est pariter impossibile. Nam huiusmodi virtus esset vel aliquid superius gratia, vel ipsa gratia, quatenus, data uni subiecto, communicaretur alteri. lamvero, primo non datur aliqua forma superior gratia, quia haec est prima et immediata participatio divinae naturae ut natura est, nec cogitari potest superior natura participabilis aut superior modus illam participandi, cum participetur primo et immediate ut natura est. Nec valet recurrere ad unionem hypostaticam, ut inde inferatur saltem humanitatem Christi esse principalem causam gratiae. Nam unio hypostatica non est mera participatio Divinitatis, sed ipsa Divinitas naturae humanae substantialiter unita. Unde, si consideratur ex parte Verbi, ea unio nihil aliud est quam ipsa Divinitas, quae praecise est sola causa gratiae, tum extra tum intra humanitatem Christi; si vero consideratur ex parte humanitatis, ea unio nihil aliud est quam realis relatio unionis humanitatis ad divinitatem, quae pertinet non ad operationem sed ad esse, seu ad constitutionem ipsius suppo­ siti illius humanae naturae, et ceteroquin, utpote relatio, nequit esse operativa, cum relatio nihil aliud faciat nisi respicere. Unde unio hypostatica in ipsa humanitate Christi non fuit sanctificativa efficienter, sed tantum exigitive, et ipsa humanitas, ita sanctificata, nequit in aliis hominibus physice causare gra­ tiam nisi ut causa instrumentalis (1-2, q. 12, a. 1, ad 1). Secundo, ipsa gratia nequit esse productiva alterius gratiae. Nam, imprimis gratia non est substantia supernaturalis, sed accidens; vix autem intelligi potest quomodo spirituale accidens unius subiecti possit cau­ sare simile accidens in alio subiecto, sicut intellectus unius hominis nequit causare intellectum alterius. Praeterea, giatia sanctificans non est immediate· operativa, sed accidens entitativum, operans per virtutes quae ceteroquin, ut patet ex natura virtutis, ordinantur ad proprios actus producendos, non vero ad eosdem habitus reproducendos, et multo minus in alio subiecto; ceterum, si gratia sanctificans vel virtus esset suipsius reproductiva, non intelligeretur quare de facto non se reproducat. Praeterea, gratia producitur per immedia­ tum tactum ipsius essentiae animae et educitur ex eius potentia oboedientiali; iamvero essentia animae est quid universale nec ideo nisi ab agente universali tangi potest (De veritate, q. 27, a. 3), potentia pariter oboedientialis definitur tota per respectum ad idem agens universale, quod suum ius, non secus ac suam essentiam, abdicare non potest.52 52 Nec valet obicere quod si haec ratio valeret, ipsa excluderet etiam creaturam posse esse causam instrumentaient gratiae, quod falsum est, ut patet de humanitate Christi et de sacramentis. Nam ad rationem instrumenti non requiritur ut tangat sive disponat ipsum subiectum, sed sufficit ut disponat sive modificet actionem causae princi- DE CAUSA GRATIAE 927 Tandem, ad hoc ut aliquis possit alii communicare quod habet, non suf­ ficit ut illud habeat qualitercumque (seu non valet principium: Omnis dat quod habet, sicut valet: Nemo dat quod non habet), ut patet ex mille instan­ tiis (sic infans nequit hominem generare, homo nequit suum intellectum alteri communicare, angelus nequit alium angelum etiam inferiorem generare, Spiritus S. nequit naturam divinam alii personae communicare), sed requiri­ tur ut illud habeat eminentiori quodam ac causativo modo (nam causa qua talis est maior effectu) et insuper ut possit suum influxum, si illum habeat, ad subiectum applicare; iamvero, gratia est veluti natura divina imperfecto ac finito modo participata, nec ideo causativam eminentiam et influxum habere potest, nec, si per impossibile huiusmodi influxum haberet, illum applicare posset subiecto ob defectum universalitatis, quam, ut diximus supra, requirit tum universalis essentia animae tum propria ratio potentiae oboedientialis. Et haec omnia absque ulteriori explicatione intuitus est ipse S. Thomas, cum, considerata formalissime ipsa improportione quae adest inter naturam creatam et gratiam prout est formalis ac immediata participatio divinae natu­ rae, sic breviter arguit: «Nulla res potest agere ultra suam speciem... [Unde] necesse est quod solus Deus deificet, communicando consortium divinae natu­ rae per quandam similitudinis participationem, sicut impossibile est quod ali­ quid igniat nisi solus ignis» (1-2, q. 112, a. I).53 De modo autem quo gratia producitur a Deo, seu non per crea­ tionem sed per eductionem ex potentia oboedientiali animae, dictum est supra (n. 785). QUAESTIO II. DE CAUSA GRATIAE EX PARTE HOMINIS, SEU DE CAUSA DISPOSITIVA54 I. SENSUS QUAESTIONIS. 927. Ex parte hominis nequit proprie agi de causa efficienti gratiae; palis. Propterea, dum in creatione creatura nequit ullo modo esse causa, sive principalis sive instrumentalis, in productione gratiae potest esse causa tantum instrumentalis (cf. supra, n. 372 sq.). 53 Leviter autem quis ineptitudinis argueret huiusmodi exemplum ignis, a S. Thoma adductum, eo quod ex uno igne possit alius ignis produci, ut patet de ferro aliisque cor­ poribus candentibus (et a fortiori comburentibus et calefacientibus). Nam huiusmodi simi­ litudo in hoc tantum currit quod solus Deus potest deificare sicut solus ignis potest ignire, quod absolute ac semper verumt est. Discrimen autem in eo est, quod, cum Deus deificat per gratiam, non producit alium Deum, seu non communicat suam ipsam naturam, sed tantum eius participationem, quae propterea nequit seipsam ulterius communicare, ut os­ tensum est; e converso, cum ignis ignit, producit alium ignem, seu communicat alii corpori propriam suam specificam naturam, nec tantum meram eius participationem (ut contingit v. g. in mera aquae calefactione), ac propterea productus ignis potest iterum producere tertium ignem, et ita porro; tamen in omni casu semper verum est quod nonnisi ignis ignit, sicut pariter verum est quod nonnisi Deus deificat, quamvis ignis igniat producendo idem ignem secundum specificam essentiam, Deus vero deificet non producendo eandem Deitatem, sed tantum eius participationem. 54 Cf. locos S. Thomae, infra afferendos ad singulas Assertiones, necnon generaliorem bibliographiam de iustificatione, infra, n. 956. 928 DE GRATIA nam, cum ipse sit subiectum gratiae, tam actualis quam habitualis, a Deo causatae, ipse se habet tantum ad modum causae materialis nec potest con­ currere nisi praebendo congruas dispositiones ad Dei actionem, quae proinde ab ipsis philosophis causa materialis dispositiva nuncupari solent. Nihilomi­ nus, cum dispositiones suum extrinsecum influxum habeant in efficaciam sive terminum actionis causae efficientis, quae nequit formam introducere nisi in subiectum ad illam dispositum, possunt in latiori ac improprio sensu ad causam efficientem dispositivam revocari, vel saltem ad modum unius cum propria causa efficienti considerari. In naturalibus actionibus, sive corruptione et generatione, philosophi distinguunt duplex genus dispositionum, scilicet dispositiones praevias sive remotas, consistentes in quibusdam accidentibus, quae producuntur per ipsam actionem alterativam in substantia corrumpenda, eamque praeparant ad amit­ tendam veterem formam et suscipiendam novam; et dispositiones proximas, consistentes in accidentibus propriis, productis in ipsa substantia generanda, quibus proxime disponitur subiectum ad suscipiendam novam formam, quae­ que nequeunt esse propria accidentia (seu eiusdem ordinis ac forma) nisi pro­ ducantur ab ipsa forma, cum haec sit principium omnis esse (tam essentialis quam accidentalis) in subiecto, ac ideo, dum praecedunt formam in linea cau­ sae materialis, eam subsequuntur in linea causae formalis; aliis verbis, agens introducit in subiectum, ad modum unius, sive proximas dispositiones sive formam, simultanée in invicem influentes tanquam causa et effectus in diver­ so genere causae materialis et causae formalis.53 Quaeritur ergo de necessitate et influxu dispositionum supernaturalium relate ad actionem Dei, tum mere moventis (gratiam actua­ lem, quae ex parte hominis consistit in quadam qualitate sive pas­ sione transeunti), tum ac praecipue infundentis gratiam habitualem, sive primam, seu iustificantem, sive secundam, seu mere augentem. Distincte autem quatuor quaeruntur·, primo, utrum requirantur ali­ quae dispositiones (necessitas et existentia; ceterum haec quaestio amplius determinabitur infra, in n. 964-970, ubi de qualitate dispo­ sitionum ad iustificationem requisitarum); secundo, utrum huiusmo­ di dispositiones necessario secum trahant gratiam (influxus in exis­ tentiam gratiae); tertio, utrum effectus gratiae detur inaequaliter iuxta inaequalitatem dispositionum (influxus in gradus gratiae); quarto (et haec quaestio hic aggregatur ob connexionem cum eodem subiecto et aliqualem connexionem etiam cum ipsis dispositionibus), utrum, consequenter ad actionem Dei et influxum dispositionum, homo possit esse certus de consecuta iustificatione, seu se esse in statu gratiae.55 55 Cf. Gredt, Elementa philosophiae aristotelico-thomisticae I, n. 384. DE CAUSA GRATIAE 929 II. ERRORES ET OPINIONES. 928. Generaliter in has quaestiones influxum habent iidem duo praecipui errores, quibus occurrimus inde ab initio tractatus (cf. supra, n. 705-709), scilicet Pelagianismus et Protestantismus, qui ex diversis quidem principiis fere ad nihilum reducunt necessi­ tatem et influxum dispositionum. Nam iuxta primum, nulla requi­ ritur supernaturalis dispositio (saltem ordinarie); iuxta alterum vero, nulla alia dispositio quam fides requiritur, abiectis ceteris actibus praeparatoriis qui in doctrina catholica requiri dicuntur. Praeterea, in determinatione harum quaestionum iterum apparet domesticum dissidium thomistarum et molinistarum, dependenter a diverso modo quo concipiunt ipsam gratiae efficaciam. Quoad primam igitur quaestionem de necessitate dispositionum, hanc negant pelagiani et ad minimum reducunt protestantes, ut dictum est; cete­ rum doctrina protestantium iterum in proprio loco occurret infra (n. 957 sq.), ubi determinantur dispositiones requisitae ad iustificationem. Aliunde autem iidem pelagiani et semipelagiani exaggerant vim ipsius praeparationis natura­ lis, negantes necessitatem gratiae ad salutem vel saltem ad eius initium, quod ad naturale meritum ipsius liberi arbitrii revocant (cf. supra, n. 706-708, 721). Praeterea, inter theologos catholicos disputatur de natura causalitatis sive influxus dispositionum, utrum scilicet influant moraliter tantum, seu ex mera Dei institutione et acceptatione, ut docent Suarez (De gratia, 1. 8, c. 5, n. 7), Vazquez (In 1 p., disp. 43, c. 1) et quidam alii, an etiam physice, ut docent Medina, Alvarez, Arauxo, loannes a S. Thoma (In 2-2, q. 24, disp. 5, a. 2), Gonet (De gratia, disp. 4, dub. 3), Salmanticenses (De iustificatione, disp. 3, dub. 5), Billuart (De gratia, diss. 6, a. 3), aliique thomistae communiter. Quoad secundam quaestionem de necessario dispositionum influxu, dis­ putant iterum inter se thomistae et molinistae circa proprium sensum com­ munis axiomatis «Facienti quod in se est, Deus non denegat gratiam», priori­ bus id strictius intelligentibus de eo qui facit quod in se est ex viribus ipsius ac solius gratiae, aliis vero id latius intelligentibus ita ut plus tribuant viribus liberi arbitrii, ut infra explicabitur (n. 842-945). Quoad tertiam quaestionem de influxu dispositionum in gradus gratiae, erravit olim lovinianus (saec. 4), saltem ratione suae fundamentalioris doctri­ nae iuxta quam tum gloria, ad quam praedestinamur, tum gratia et charitas, quae nunc donatur tanquam illius semen, non suscipit magis et minus sed aequaliter omnibus confertur.56* Idem docuerunt priores protestantes, procedentes ex alio principio de 56 Eum exponit et impugnat Hieronymus, Adv. loviniantim, 1. 2, n. 18 sqq. Doce­ bat: «Exceptis duobus gradibus bonorum malorumque, nulla diversitas invenitur... Si autem... mihi opponis quare iustus laboret in pace aut persecutionibus, si nullus profectus est nec maiora proemia, scias hoc eum facere, non ut quid plus mereatur, sed ne perdat quod accepit» (n. 18, ML 23. 327). 30 930 DE GRATIA extrinseca justificatione per meram imputationem iustitiae Christi, quae, cum sit una et indivisibilis, aequaliter et indivisibiliter confertur, ita ut, nec in eodem subiecto nec in diversis, gradus suscipere queat; unde Lutherus ait: «Omnes christiani aeque magni sumus sicut Mater Dei et aeque sancti sicut ipsa».57 Quoad quartam quaestionem de certitudine status gratiae in subiecto, iidem protestantes ex ulteriori eorum principio de fide, sola causa praefatae extrinsecae iustificationis, logice deduxerunt hominem habere absolutam cer­ titudinem de statu gratiae, eo modo quo est absolute certus de ipsa sua fide, ac proinde absque huiusmodi absoluta certitudine nec iustificari nec salvari posse; quam sententiam explicite damnavit Conc. Trid. 929. Etiam inter theologos catholicos non defuerunt aliquae exaggera­ tiones in hac re. Controversia enim de hac re coepit in discussionibus ipsius Conc. Trid., in quibus plures theologi et Patres, sibi reclamantes auctoritatem Scoti, admiserunt iustum posse sine speciali revelatione habere quandam par­ ticularem ac veluti acquisitam certitudinem fidei de statu gratiae. Subinde, exclusa per tridentinam definitionem ipsa certitudine fidei, aliqui, ut Ambro­ sius Catharinur* (quem peculiariter impugnavit Dominicus Soto, De natura gratiae, 1. 3, c. 10) et recenter P. Gaucher,* 59 locuti sunt de quadam firmissima ac veluti metaphysica certitudine, de genere sic dictae certitudinis theologicae, quae nempe habetur mediante theologico discursu ex principiis fidei;60 alii de certitudine physica, qualis est certitudo de his quae immediate exterius vide­ mus; alii, ut Andreas de Vega,6i de certitudine morali stricte dicta, qualis ha­ betur de factis historicis aut praesentibus per testimonium aliorum (puta quod apostoli extiterunt, vel quod Urbs Roma existit, pro eo qui Romam non vi­ derit), cui sententiae recenter adhaesit M. Oltra.62 Contra quos moderni con­ veniunt in neganda omni proprie dicta certitudine, etiam morali. Ceterum, cum ipse conceptus certitudinis non uno modo ab omnibus exponatur, de praecisa sententia praefatorum theologorum vix certo aliquid dici potest, nisi quod ipsi contendant asserere aliquam veram ac proprie dictam certitudinem, quae nempe omnem formidinem errandi excludat.63 Sermo de Nativitate Virginis, ed. Weimar X-3, p. 316. ^Interpretatio noni capituli synodalis dereti de iustificatione, a. 1547.—Defensio catholicarum qui pro possibili certitudine praesentis gratiae disseruerunt [contra Soto], Venetiis 1547. Confer subsequentia eius scripta et totam eius controversiam cum Soto, apud Olazaran, mox citandum 59 Le signe infaillible de l’état de grâce, Paris 1907. 60 Ita v. g. ex veritate fidei de efficacitate sacramenti et ex certo facto de rite admi­ nistrato Baptismo alicui infanti, certo concludo hunc esse in statu gratiae. 61 In Conc. Trid., 1. 9, c 46 (Compluti 1564): De iustificatione doctrina, c. 47 (Coloniae 1572). 62 «Efecto intencional de la gracia actual en orden al conocimiento del propio estado de gracia», XVIII Semana espaüola de teologia (Madrid 1961) 153-166, praecipue 165. 63 Quoad illorum theologorum sententiam et connexas disputationes habitas in Conc. Trid., confer: Beltran de Heredia, V., «Controversia 'de certitudine gratiae’ entre Domingo de Soto y Ambrosio Catarino», Cienda tomista LXI (1941) 133-162. Gaucher, P., «La certitude théologique de l’état de grâce et le Concile de Trente» Etudes franciscaines XXIII (1910) 333-367, 600-613. DE CAUSA GRATIAE 931 ASSERTIO 1. Ad gratiam actualem, sive motionem Dei subeun­ dam, nulla requiritur nec dari potest actualis hominis dispositio. Ad gratiam vero habitualem suscipiendam requiruntur in adulto quaedam supernaturales dispositiones, seu boni motus liberi arbi­ trii, quos ipsa Dei gratia producit?4 Prima pars est de fide definita contra pelagianos et semipelagianos a Conc. Arausicano II. Secunda pars est de fide definita a Conc. Trid. tum contra eosdem antiquos haere­ ticos tum contra protestantes. 930. Nota theologica. PROBATUR. 931. Prima pars de gratia actuali iam sufficienter probata est in cap. 1, ubi de necessitate gratiae ad ipsum initium salutis contra pelagianos (n. 722-728), et tota probatio ad hoc tandem redit quod nulla sit proportio inter quamlibet naturalem dispositionem et su­ pernaturalem entitatem, in qua gratia actualis consistit. Unde S. Thomas in praesenti loco (1-2, q. 112, a. 2) simpliciter concludit: «Si loquamur de gratia secundum quod significat auxilium Dei mo­ ventis ad bonum, sic nulla praeparatio requiritur ex parte hominis quasi praeveniens divinum auxilium; sed potius quaecumque prae­ paratio in homine esse potest, est ex auxilio Dei moventis animam ad bonum. Et secundum hoc ipse bonus motus liberi arbitrii quo quis praeparatur ad donum gratiae [habitualis] suscipiendum, est actus liberi arbitrii moti a Deo; et quantum ad hoc dicitur homo se praeparare..., et est principaliter a Deo movente liberum arbitrium, et secundum hoc dicitur a Deo voluntas hominis praeparari» (1-2, q. 112, a. 2). Heynck, V., «A controversy at the Council of Trent concerning the doctrine of Duns Scotus», Franciscan studies IX (1949) 181-258. Huthmacher, H., «La certitude de l’état de grâce au Concile de Trente», Nouvelle revue théologique LX (1933) 214-226. Nevedt, E., «Peut-on avoir la certitude d’être en état de grâce?», Divus Thomas (Piacenza) (1934) 321-349. Olazaran, J., «La controversia Soto-Catarino-Vega sobre la certeza de la gracia», Estudios eclesiâsticos XVI (1942) 145-183; XXXIX (1964) 93-131.—Documentas inéditos tridentinos sobre la justificaciôn, Madrid 1957 (documenta respicientia quaestionem de certitudine status gratiae). Oltra, M., Die Gewissheit des Gnadenstandes bei Andreas de Vega, Düsseldorf 1941.—«La certeza del estado de gracia segun Andrés de Vega», Verdad y Vida III (1945) 46-98, 325-356, 502-543. Stakemeier, A., Das Konzil von Trient Uber Heilsgewissheit, Heidelberg 1947. 64 1-2, q. 112, a. 2; q. 113, a. 3; In 4 Sent., dist. 17, q. 1, a. 2, q* 1 et 2. 932 DF. GRATIA Ceterum, si loquimur de dispositionibus supernaturalibus, sic dici potest unam gratiam actualem eiusque effectum esse quodammodo dispositionem ad subsequentem gratiam actualem, ut actum indeliberatum ad deliberatum et actum imperfectiorem ad perfectiorem, iuxta superius dicta (n. 856-861 ) de modo quo Deus successive movet voluntatem ad actus tum intentionis tum electionis in via salutis, ope gratiae operantis et cooperantis, praevenientis et subsequentis. Attamen, huiusmodi dispositio ex una parte non est proprie dicta dispositio, quia unus actus est independens ab alio et fit sub nova motione quae cessat cum ipso actu, dispositiones vero proprie dicuntur relate ad aliquam stabilem formam, et ex alia parte non est necessaria, quia potest Deus convenienter movere voluntatem ad actum perfectiorem quin eam praemoveat ad actum imperfectiorem. 932. Secunda pars de necessitate dispositionum ad suscipien­ dam gratiam habitualem proponitur a Magisterio in Conc. Trid., quod non solum docet existentiam et necessitatem praeparationis ad iustificationem (sess. 6, cap. 5, supra cit., n. 723); cap. 6, infra cit., n. 965; can. 4 et 9) sed etiam singillatim enumerat varias requisitas dispositiones (cap. 6), directe excludens doctrinam protestanticam de sola fide requisita ad iustificationem: «Si quis dixerit, sola fide impium iustificari, ita ut intelligat, nihil aliud requiri, quo ad iusti­ ficationis gratiam consequendam cooperatur, et nulla ex parte necesse esse, eum suae voluntatis motu praeparari atque disponi: an. s.» (can. 9, Denz. 1559; cf. can. 12-15). Praeterea, Concilium etiam significat hanc eandem praeparationem esse effectum ipsius gratiae (saltem actualis), nec tantum quoad suum initium, seu «iustificatio­ nis exordium [quod] in adultis a Dei per Christum lesum praeve­ niente gratia sumendum est» (cap. 5), sed etiam quoad totum integrumque eius processum, saltem quatenus «gratis iustificari ideo dicamur, quia nihil eorum, quae iustificationem praecedunt, sive fides sive opera, ipsam iustificationis gratiam promerentur» (cap. 8, Denz. 1532). Scriptura pariter dispositionum necessitatem inculcat, peccato­ res exhortans ad opera bona, ad fidem, poenitentiam et cordium praeparationem; Hebr. 11. 6: «Accedentem ad Deum oportet cre­ dere»; Act. 2. 38: «Poenitentiam agite... et accipietis donum Spiri­ tus Sancti»; 1 Reg. 7. 3: «Praeparate corda vestra Domino»; quos textus assumit ipsum Conc. Trid. (cap. 6). Eademque est Patrum doctrina tum de necessitate praeparationis tum de istius absoluta dependentia ab ipsa gratia. Quaedam testimonia dedimus supra (n. 725 sq.), alia referuntur a Rouët de Journel, Enchiridion patristicum, in indice theologico, ad n. 362 sq. Ceterorum doctrinam resu- DF. CAUSA GRATIAE 933 mit Augustinus, tum brevi illo effato quo necessitatem humanae cooperationis indigitat: «Qui ergo fecit te sine te, non te iustificat sine te» (Serm. 169. 11. 13, ML 38. 923), tum sequenti assertione de dependentia illius cooperationis ab ipsa gratia, qua S. Doctor circa finem suae vitae colligit sensum totius sui certaminis contra pelagianos: «Satis docuisse me existimo, vel potius plus quam satis, dona Dei esse, et incipere in Dominum credere, et usque in finem in Domino permanere» (De dono persev. 24. 66, ML 45. 1033). Thomas his paucis verbis assig­ nat, absque ulteriori explicatione: «Primo igitur modo accipiendo gratiam [seu pro gratia habituali], praeexigitur ad gratiam aliqua gratiae praeparatio, quia nulla forma potest esse nisi in materia dis­ posita» (1-2, q. 112, a. 2). Scilicet: Sicut in ordine naturali forma aliqua perfecta et completa, quae nempe dat subiecto esse aliquod stabile ac permanens, non introducitur in subiectum nisi dispositum, ut sic absque violento saltu fiat transitus a privatione formae ad ipsam formam per entitatem quandam dispositivam, veluti pontem ac medium inter extrema, ita ordinario et consueto modo agendi divinae providentiae convenit ut etiam in ordine supernatural! for­ ma gratiae habitualis non introducatur in animam nisi prius super­ naturaliter dispositam. Haec autem dispositio nequit consistere nisi in motu liberi ar­ bitrii, seu in liberis actibus supernaturalibus, saltem in adulto sui compote, cum Deus moveat unumquodque secundum propriam na­ turam et proprium sit homini esse liberi arbitrii. Ex quo praeterea sequitur huiusmodi dispositionem produci non a libero arbitrio sed ab ipsa gratia in libero arbitrio, cum agatur de actibus supernatura­ libus, qui proinde nonnisi a gratia saltem actuali produci possunt, ut patet ex dictis in priori parte. Inter huiusmodi dispositiones, aliae sunt remotae, quae nempe versantur in linea inferiori quam forma gratiae sanctificantis nec ideo hanc necessario inducunt (scilicet actus informes fidei, spei, ti­ moris, amoris initialis et attritionis, de quibus sermo erit in capite sequenti, n. 965-967), et hae producuntur a gratia actuali; aliae vero sunt proximae, quae versantur in eadem linea ac illa forma, veluti propria eius accidentia (cf. supra, n. 927), ac ideo eam neces­ sario inducunt (actus fidei formatae et peculiariter actus contritio­ nis et charitatis; cf. infra, n. 968 sq.), et hae producuntur vel a gra933. Rationem theologicam S. DE GRATIA tia actuali vel ac probabilius ab ipsa gratia habituali, iuxta duplicem' theologorum sententiam, mox exponendam. 934. Ad huius communis conclusionis ulteriorem determinationem, dis­ putant ac discrepant theologi de quatuor particularibus quaestionibus. Dictum est enim veras dispositiones requiri, et quidem in adulto sui compote, idque saltem ex lege ordinariae divinae providentiae sive ordinatae potentiae, easque produci ab ipsa gratia. Inde ulterius quaeritur: primo, utrum dispositiones in­ fluant physice an moraliter tantum; secundo, utrum etiam in carente usu ra­ tionis (infante et amente) requirantur dispositiones, aliae, ut patet, a motu liberi arbitrii; tertio, utrum etiam in adulto de potentia Dei absoluta possit gratia infundi absque praefata dispositione sive motu liberi arbitrii; quarto, utrum dispositiones in adulto producantur omnes a gratia actuali, scilicet non tantum remotae dispositiones (seu informes actus fidei, spei, timoris, amoris initialis et attritionis) sed etiam proximae (actus fidei formatae et perfectae· contritionis ac charitatis), an istae producantur ab ipsa gratia habituali.65 935. Ad primam quaestionem respondetur praefatas dispositiones in­ fluere physice (nec tantum moraliter), ut docent communiter thomistae con­ tra alios (cf. supra, n. 928), etsi huiusmodi dissidium videri possit de vocibus aut in aequi voca done fundari. Ratio est, tum quia vera moralis dispositio in ordine supernaturali non aliter concipi potest quam ad modum meriti, quod tamen ante iustificationem non datur, tum quia actus praecedentes iustifi­ cationem seu gratiam habitualem sunt ex natura rei ordinati ad illam, utpote entitates imperfectae relate ad perfectam in eadem linea entitatis supernatu­ ralis: quod autem ex natura rei ad aliud ordinatur, recte dicitur proprie ac physice ad illud disponere, nec tantum improprie sive moraliter, ex mera extrinseca agentis divini ordinatione. Huiusmodi tamen physicae dispositiones, sunt merae dispositiones, seu nonnisi dispositive influunt, nec habent ulteriorem vim effectivam, quemad­ modum actus naturales qui valent non tantum disponere ad habitum sed etiam hunc producere. Ratio est, tum quia habitus supernaturalis est infusus nec potest acquiri per actus, tum quia non est purus habitus supponens potentiam in eodem ordine, sed habet etiam modum potentiae, nullus vero actus potest producere potentiam a qua procedit, secus effectus produceret causam suam (quod quidem intelligendum est etiam de gratia sanctificante quae, quamvis non sit habitus operativus, est istius radix et principium). Ut patet, idem valet de posteriori augmento gratiae et virtutum, cum sit eiusdem rationis ac prima illarum productio (cf. 2-2, q. 24, a. 4-6). 936. Ad secundam quaestionem de subiecto carente usu rationis, suffi­ cienter respondetur dispositionem in eo non requiri ob ipsius incapacitatem, cum Deus moveat unumquodque secundum propriam naturam et conditionem (In 4 Sent., dist. 17, q. 1, a. 2, q’ 1), eo vel magis quod, cum agitur de infan65 De his quaestionibus peculiariter ac diffuse agunt Sal.manti censes, De iustifi-catione, dub. 2-5. μ DF. CAUSA GRATIAE Σ.*· 935 tibus et perpetuo amentibus, peccatum originale removendum «non consistit in actuali deordinatione voluntatis, sed in quadam habituali deordinatione naturae...; et ideo remittitur eius peccatum cum habituali immutatione per infusionem gratiae et virtutum, non autem cum actuali [sicut in adulto sui compote]» (3 p., q. 86, a. 2). Quidam tamen, ut salvent in toto rigore praecitatum principium S. Tho­ mae, iuxta quod «nulla forma potest esse nisi in materia disposita», conantur etiam in tali subiecto assignare aliquam dispositionem, aliam quidem a motu liberi arbitrii, scilicet vel merita Christi (ita Caietanus, In 1-2, q. 112, a. 2), sed in hoc casu ageretur de mera extrinseca ac morali dispositione; vel passi­ vam receptionem sacramenti, sed haec nihil in subiecto ponit nisi effertum sacramenti; vel primum sacramenti effectum sive characterem (ita Capreolus), sed character non est proprie ac simpliciter dispositio ad gratiam, cum non sit in eodem ordine sed in inferiori gradu supernaturalitatis, et aliunde in cir­ cumcisione parvulis iustificatis non dabatur; vel ipsas virtutes quae ex ipsa gratia profluunt quaeque intelliguntur praecedere gratiam in ordine causae materialis sive dispositivae (ita Salmanticenses et Billuart), quae sententia probabilitate non caret, attentis infra dicendis de ipsis actibus illarum virtu­ tum ut dispositionibus ad habitum gratiae. 937. Ad tertiam quaestionem de absoluta possibilitate infundendi adul­ to sui compoti gratiam habitualem absque dispositivo motu liberi arbitrii, communiter theologi (contra paucos, inter quos praecipue D. Soto, In 4 Sent., disp. 15, q. 1, a. 2, provocans ad S. Thomam, 3 p., q. 86, a. 2) respondent affirmative, tum quia forma non dependet essentialiter a dispositione, quae est aliquid sibi extrinsecum, sed tantum a subiecto in genere causae materialis (quod in casu est anima ut habens potentiam oboedientialem), et ab agente in genere causae efficientis, tum quia actus perfectae contritionis ac charitatis, qui est proxima et optima dispositio ad gratiam habitualem iustificantem, est absolute separabilis ab ista, cum sit posterior ipsa, utpote effective procedens ab ipsa (ut infra ostendetur), et de facto separatur in casu quo iustificatur dormiens vel sensibus destitutus (in quo tamen iuxta actualem providentiam praerequiruntur saltem imperfectae et remotae dispositiones). Obicienti autem quod ipsa ratio voluntarii in peccato requirit motum liberi arbitrii in peccatore, ut voluntarie auferatur quod voluntarie admissum est, respondetur peccatum habituale consistere in ipsa privatione gratiae, ex libero actu peccaminoso relicta, quae non est voluntaria actu sed habitu et ad modum termini relicti, ac ideo auferri potest per meram positionem gratiae, quae ceteroquin, utpote inclinans ad actum quo voluntarie convertimur ad Deum, est pariter voluntaria habitualiter. 938. Ad quartam ac difficiliorem quaestionem,66 utrum scilicet proxima dispositio ad gratiam habitualem, seu actus perfectae contritionis et charitatis, % Fatetur Ioannes a S. Thoma: «Mirum est quot quantaque ingenia haec torserit difficultas, tum in seipsa, tum in explicanda mente D. Thomae in articulo octavo huius quaestionis [1-2, q. 113, a. 8]» (In 1-2, disp. 28, a. 2). Billuart, expositis variis senten­ tiis, a solutione quaestionis abstinet eamque ipsi lectori relinquit. 936 DE GRATIA producatur ab ipsa gratia habituali cum infunditur (non vero a distincta ac praecedenti gratia actuali, sicut producuntur remotae dispositiones, seu infor­ mes actus fidei, spei, timoris, amoris initialis et attritionis), dividuntur theolo­ gi tam thomistae quam extranei. Plures enim, ut Suarez (De gratia, 1. 8, c. 12; De auxiliis, 1. 3, c. 4), Lugo (De poenit., disp. 8, sect. 7), Granados, Ripalda, et inter thomistas loannes a S. Thoma (In 1-2, disp. 28, a. 2), Silvius, Contenson et Philippus a S. Trini­ tate, id negant quoniam impossibile videtur quod actus effective procedens ab ipsa gratia, ac ideo in linea efficientiae et existentiae posterior, eandem prae­ cedat ut dispositio. Si enim ab illa efficitur, supponit eam iam existentem in subiecto (cum nulla causa efficiens causet nisi prius existât) adeoque nequit disponere subiectum ad illius receptionem, cum iam sit recepta. Nec valet, inquiunt, invocare principium iuxta quod causae sunt invicem causae in di­ verso genere, quia hoc obtinet tantum in causis parallelis (ut materia et forma, efficiente et finali), hic vero agitur de ipso eodem ordine efficientiae, in quo actus contritionis causatur a gratia, qui ordo supponit existentiam causae seu gratiae iam receptae in subiecto, quae proinde nequit dispositive causari ab ipso suo effectu. Quibus videtur favere S. Thomas, 1 p., q. 62, a. 2, ad 3; 1-2, q. 109, a. 6, ad 3; q. 112, a. 2; 3 p., q. 89, a. 1, ad 2; De veritate, q. 28, a. 8. Communius vero thomistae, signanter Ferrariensis (In C. Gent. 3. 153), Caietanus (In 1-2, q. 113, a. 8), uterque Soto, Cano, Baiiez, Alvarez, Ledes­ ma, Serra, Gonet (De iustificatione, disp. 1, a. 8), Salmanticenses (De iustificatione, disp. 3, dub. 3 et 4), quibus inter extraneos consentiunt praesertim Valentia (In 1-2, disp. 8, q. 5) et Vazquez (In 1-2, disp. 211), id affirmant (quamvis non necessario negent praefatam dispositionem posse absolute pro­ cedere a praecedenti gratia actuali).67 Idque ob duplicem rationem, tum theo­ logicam tum philosophicam. 939. Primo nempe, actus contritionis et charitatis qui est ultima dis­ positio ad gratiam, est actus vitalis, plena vitalitate supernatural!; ergo debet procedere a gratia sanctificante (mediantibus virtutibus poenitentiae et cha­ ritatis), quae est principium vitae supernaturalis; item, ille actus est merito­ rius vitae aeternae, ergo procedit a gratia quae est principium omnis meriti (1-2, q. 112, a. 2, ad. 1; q. 113, a. 7, obi. 4); item, cum ille actus sit meri­ torius, nisi procederet a gratia sed simpliciter eam antecederet, esset merito­ rius ipsius gratiae, cui obstant verba Conc. Trid.: «Nihil eorum, quae Justi­ ficationem praecedunt, sive fides, sive opera, ipsam iustificationis gratiam pro­ meretur» (sess. 6, cap. 8, Denz. 1532). Secundo, iuxta principium in philosophia receptum, causae sunt sibi in­ vicem causae in diverso genere, id utique intelligendo tantum de causis paral­ lelis, seu de causis materiali et formali et de causis efficienti et finali ad in­ vicem comparatis, non vero de causa efficienti comparata ad materialem vel 67 Salmanticenses tamen (De iustificatione, disp. 2, dub. 6, § 5) docent actum contritionis et charitatis absolute elici non posse sub sola gratia actuali, sed necessario elici ab ipsa gratia habituali sanctificante, mediantibus virtutibus. Confer infra, n. 963. DE CAUSA GRATIAE 937 formalem. lamvero actus contritionis, quamvis sit effectus gratiae in linea causae efficientis et ita eam simpliciter subsequatur, tamen potest se habere ad eam ut causa materialis dispositiva, si nempe gratia consideratur non ut causa efficiens sed ut causa formalis, seu ut forma permanenter afficiens ani­ mam, ita ut contritio praecedat gratiam in ratione causae materialis dispositivae et vicissim gratia praecedat contritionem in ratione causae formalis, illam informantis ac dignificantis. Idque contingit etiam in naturalibus muta­ tionibus, in quibus nempe ultima dispositio ad formam causatur et dependet in esse ab ipsa forma in genere causae formalis, seu producitur ab agente in subiectum ope ipsius formae in suo genere causae formalis (cf. supra, n. 927). Ex quo quidem integratur argumentum sequenti modo: ultima dispositio ad formam producitur ab ipsa forma, ergo ultima dispositio ad gratiam produ­ citur ab ipsa gratia, in ratione causae formalis. Ad gravem autem illam adversariorum difficultatem, petitam ex eo quod gratia est non solum causa formalis, sed etiam efficiens, actus contritionis et charitatis, quae quidem causa petit prius existere in subiecto, respondent generatim gratiam habitualem considerari posse dupliciter, primo scilicet in fieri et prout infunditur ac se habet ex parte agentis divini, secundo in facto esse et ut infusa tanquam forma subiecti, et primo modo est productiva actus con­ tritionis ac praecedit seipsam tanquam formam, ad quam proinde ille actus potest se habere ut dispositio; et afferunt exemplum venti aperientis fenes­ tram et intrantis aulam, nam inter ingressum venti ut est in fieri et eundem in facto esse, mediat aperitio fenestrae, quae effective procedit ab ingressu venti ut est in fieri et simul disponit ad ingressum venti in facto esse. Sal­ manticenses vero (De iustificatione, disp. 3, dub. 4, n. 71-74, 96-98), seposita ut minus congrua ea distinctione et responsione, melius respondent quod, quamvis actus contritionis utpote effectus gratiae sit simpliciter posterior illa, potest tamen esse anterior illa secundum quid seu in ratione causae dispositivae, cui competit minimum quid in genere causalitatis, cum non sit proprie causa, nequidem materialis, et gratia possit absolute existere extra omnes suas causas absque illa dispositione; unde in illo instanti considerationis, in quo gratia concipitur ut causa efficiens contritionis, ipsa explicat attributum exis­ tentiae et efficientiae, nec ideo potest praecedi a suo effectu, in illo vero ins­ tanti in quo concipitur actus contritionis disponere ad gratiam, gratia non explicat attributum existentiae et efficientiae, sed tantum abstractive attribu­ tum formae susceptae in subiecto, ac ideo potest praecedi ab ipso suo effectu sub ratione causae materialis dispositivae. Ceterum, utraque explicatio ad hoc tandem redit quod, quamvis gratia sit causa efficiens contritionis, et sub hac ratione eam praecedat, est tamen etiam causa formalis ipsius, et sub hac ra­ tione, dum eam praecedit ut forma, ab ea praeceditur tanquam a causa mate­ riali dispositiva ad formam. 940. Haec altera sententia est probabilior et conformior menti S. Tho­ mae (praecipue In 4 Sent., dist. 17, q. 1, a. 4, q* 1 et 2 et 1-2, q. 113, a. 8, corp., ad 1 et 2; confer alios textus apud Salmanticenses qui de mente S. Tho­ mae diffuse disserunt). Potest igitur gratia iustificationis considerari veluti ad modum unius cum contritione, seu tanquam quaedam forma vitalis, vitaliter 938 DE GRATIA animam ingrediens ac suam ipsius dispositionem vitaliter et effective produ­ cens, ita ut, si aspiciatur ex una parte, seu in linea causae efficientis, actus contritionis eam subsequatur, si vero aspiciatur ex altera sui parte, seu in linea causae formalis, ille idem actus contritionis eam praecedat et ad eam disponat subiectum, quemadmodum ventus aulam ingrediens, dum efficienter aperit fenestram, sui ipsius ingressus dispositionem producit, vel sicut vacca, stabulum aliter ingredi non valens, per caulam a se procedentem ac sibi pos­ teriorem stabuli portam pedetemptim aperit, ac ita, ad totius corporis ingres­ sum disponens, retrocendo ingreditur: sic gratia per suam ipsius contritionem, a se productam, animam per viam dispositionis ingreditur, quam aliter ingredi non potest. ASSERTIO 2. Supernaturales ac remotae dispositiones ad gra­ tiam habitualem, quae fiunt sub auxilio gratiae actualis, non neces­ sario hanc gratiam inducunt si considerantur prout sunt a libero arbitrio, necessario vero si considerantur prout sunt a motione divina.68 PROBATUR. 941. Praefatae remotae dispositiones, scilicet informes actus fidei, spei, timoris, amoris initialis et attritionis (uno verbo praepa­ ratio ad iustificationem sive infusionem gratiae habitualis), eliciun­ tur a libero arbitrio, ut a Deo moto nec se movente (cf. supra, n. 858 sq.). Si ergo considerantur ut eliciti a libero arbitrio, utut moto a Deo, ipsi non necessario inducunt gratiam habitualem, quia, cum possint ab ipso frustrari in sua finalitate ac destinatione, eo ipso inducunt rationem remotae ac imperfectae dispositionis, quae est inferioris ordinis ac ipsa forma gratiae inducenda, ac ideo hanc non necessario inducunt, ob defectum proportionis. Si vero consideran­ tur abstractive et ex parte solius motionis divinae, illi actus neces­ sario inducunt gratiam habitualem, quia ad hanc ipsi ordinantur ab ea motione, quae, quantum est de se et abstrahendo ab impedimento liberi arbitrii a Deo ipso permisso, deficere non potest. Totum ergo ad hoc redit quod illi actus, de facto et qua tales seu prout sunt tantum remotae dispositiones ad iustificationem, hanc non inducunt, ob defectum proportionis; sed quod tales sint, seu quod evadant merae remotae dispositiones nec continuentur cum proxima dispositione quae necessario iustificationem inducit, provenit ex solo defectu liberi arbitrii, nullatenus vero ex ipsa mo68 1-2, q. 112, a. 3; In 4 Sent., dist. 17, q. 1, a. 2, q· 3. DE CAUSA GRATIAE j 939 tione divina ad hos actus movente liberum arbitrium, nam haec motio non dirigitur ad eos quasi solitarie ac praecisive spectatos, sed tanquam viam ad ultimam dispositionem et infusionem formae, quam quidem de facto obtinet vi propriae ac infallibilis efficacitatis, nisi liberum arbitrium, permittente ipso Deo, apponat impedimen­ tum, vel, quod idem est, nisi ipse Deus permittat liberum arbi­ trium apponere impedimentum. Quo sensu concludit S. Thomas: «Unde, si ex intentione Dei moventis est quod homo cuius cor movet, gratiam consequatur, infallibiliter ipsam consequitur». 942. Et ex his rimandus est verus ac proprius sensus celebris axiomatis «Facienti quod in se est, Deus non denegat gratiam». Huiusmodi axioma aequivalenter invenitur apud Patres,69 praecisius apud Isidorum Pelusiotam (t c. 449; discipulum Chrysostomi; Epist., L 5, epist. 459: «Qui omnia, quoad eius fieri potest, implet, benigne ei Deus annuit», MG 78. 1594), in terminis prolatum et explicatum est a theologis mediaevalibus, signanter a S. Thoma,70*celebrius evasit apud theologos postridentinos ob controversiam thomistico-molinisticam et ob diversum sensum qui ex utraque parte illi attributus est. Triplex autem sensus illi dari potest ac datus est. I | > I | |. ! 943. Sensus pelagianus atque haereticus: Facienti quod in se est ex viribus naturalibus, Deus dat gratiam, saltem actualem primam, secundum de­ bitum iustitiae. Hoc modo opus mere naturale est immediata, positiva ac me­ ritoria dispositio ad salutem (pelagiani), vel saltem ad initium salutis, seu ad primam gratiam actualem (semipelagiani; cf. supra, n. 721, 728). Id tanquam haeresis damnatum est a Conc. Arausicano II. 944. Sensus molinisticus-T Facienti quod in se est ex viribus naturalibus, Deus dat gratiam actualem (vi cuius subinde praeparatur gratia habitualis) non secundum debitum iustitiae, sed secundum ordinationem voluntatis Dei salvificae (pactum Dei Patris cum Christo, ait Molina). Quidam molinistae in eo inciso «Facienti quod in se est» distinguunt inter actus faciliores, qui fiunt solis viribus naturae, et actus difficiliores, qui fiunt cum adiutorio gratiae pure medicinalis sive sanantis (seu auxilii non entitative supernaturaBucceroni, I., Commentarius de axiomate·. «Facienti quod in se est...», Ro­ mae 1890. Riviere, J., «Quelques antécédents patristiques de la formule ’Facienti quod in se est...’», Revue des sciences religieuses VII (1927) 93-97. 70 1-2, q. 109, obi. 2 et ad 2 (cf. q. 112, a. 3, obi. 1 et ad 1); C. Gent., 3. 160; In Hebr. 12, lect. 3; In Rom. 10, lect. 3 (ed. Cai., n. 849); De veritate, q. 24, a. 1, ad 2; a. 15: «Praeparare se ad gratiam, alio modo dicitur facere quod in se est, sicut est con­ suetum dici, quod si homo facit quod in se est, Deus dat ei gratiam». ’* Cf. Molinam et Suarez, cit. supra, in n. 721. Confer etiam modernos molinistas, ut Pesch, Praei, dogm. V, n. 210-216, Lange, De gratia (Friburgi Br. 1929) 237-246, Lercher, Instil, theol. dogm. IV-, n. 301-310, Boyer, De gratia divina (ed. 2, Roma 1946) 296 sq. f9 I ! , i ; ’ 940 de gratia lis);72 in utroque autem casu, homini eos actus facienti confertur a Deo gratia actualis elevans sive entitative supernaturalis. Haec dispositio, sive praepa­ ratio ad gratiam, dicitur esse mere negativa, quatenus nempe homo per exercititum praefatorum actuum non ponit impedimentum gratiae. Huiusmodi explicatio non videtur admitti posse.73 Nam imprimis, praefa­ ti pacti vel ordinationis divinae, conferendi gratiam supernaturalern bene na­ turaliter agenti, qua ea explicatio sese separat ab errore pelagiano, nullum est vestigium in fontibus revelationis. Praeterea, existentia huiusmodi pacti excluditur ex ipso facto quod multis hominibus naturaliter bene operantibus gratia non datur, quae e converso datur male operantibus sive peccatoribus (cf. Augustinum, De pecc. merit, et remiss. 1. 22. 31). Praeterea, ut iam nota­ vimus supra (n. 728), existentia illius pacti non sufficit ad salvandam gratuitatem gratiae; nam, supposito quidem pacto, Deus gratiam daret intuitu boni operis naturalis, saltem tanquam conditionis super quam fundatur ipsum pac­ tum, ac ita unus homo ex seipso ab alio se discerneret in opere salutis et salus initium caperet ab ipso naturali opere.'4 Tandem, non intelligitur qui sit ille actus bonus naturalis qui se habet tanquam negativa dispositio ad gratiam; vel enim est vitatio unius aut alterius peccati (quae quidem possibilis est ho­ mini existenti sine statu gratiae), sed haec nihil explicat, tum quia constat saepe maiores peccatores facilius ad viam salutis adduci, tum quia non sufficit vitare unum peccatum, si aliud committitur quod est positiva indispositio ad gratiam; vel est vitatio omnium peccatorum sive observatio totius legis natu­ ralis, sed haec est impossibilis sine gratia, imo sine statu gratiae habitualis (cf. supra, n. 718). Ceterum, non ponere impedimentum gratiae nequit intelligi nisi in quodam sensu positivo, seu pro remotione impedimenti, quae qui­ dem nequit esse nisi ab ipsa gratia, cum sit iam actus quidam supernaturalis; quo sensu ait S. Thomas: «Hoc ipsum quod aliquis non ponit obstaculum, ex gratia procedit» (In Hebr. 12, lect. 3). 72 Distinctionem inter gratiam entitative naturalem et gratiam entitative supematuralem in hanc quaestionem primo invexit Vazquez (In 1 p., disp. 91, c. 12; In 1-2, disp. 190), quem diffuse exponunt et impugnant tum Salmanticenses (De gratia disp. 3, dub. 9) tum ipse Suarez (De gratia, 1. 1, c. 11). Ceterum, idem Suarez (ibid., 1. 4, c. 15, n. 12, 19-22) non aliam quam entitative naturalem gratiam docet, cum loquitur de gratia super­ natural! tantum quoad modum, sive auxilio non elevante sed mere sanante naturam vulne­ ratam, seu restituente aliquid pertinens ad naturam integram qua talem. 73 Cf. Ioannem a S. Thoma, In 1-2, disp. 25, a. 2.—Salmanticenses, De gratia, disp. 3, dub. 7-9.—Del Prado, De gratia et libero arbitrio (Friburgi Helv. 1907) I 308 sqq.—Hugon, Tractatus dogmatici (ed. 10, Parisiis 1935) III 120-124.—Garrigou-Lagrange, De gratia (Torino 1946) 67-71. "4 Quod sequenti exemplo illustrant Salmanticenses: «Sicut si rex promitteret civi­ tatem facienti tale vel tale opus, ille utique se discerneret, qui praedictum opus efficeret, et merito alterius desidiam damnaret, qui conscius regiae promissionis nihil operaretur ad consecutionem praemii; quamobrem tota ratio, quare, supposita gratiosa promissione regis, imus assequeretur praemium, non vero alius, revocanda esset in laborem unius et negligentiam alterius. Ita ergo, si Deus generaliter promisit suam gratiam facienti quod potest ex viribus naturae, ille homo se discerneret, qui faceret quod naturaliter posset; et inqui­ renti, cur tibi Deus contulit gratiam suam? merito responderet: quia ego laboravi, ego vigilavi, ego petivi, ego conatus sum per vires proprias consequi gratiam promissam: alii vero, utpote desides, négligentes et ignorantes, a participatione tanti praemii et gratiae excluduntur» (De gratia, disp. 3, dub. 7, § 1, n. 162). . DE CLAUSA GRATIAE 941 945. Sensus thomisticus·. Facienti quod in se est ex viribus ipsius gratiae actualis, Deus non denegat gratiam habitualem iuslijicantem. Quod quidem in­ dicat tum necessitatem gratiae actualis ad omne opus salutare, incluso ipso primo actu salutari, tum necessariam connexionem dispositionis sive praepa­ rationis ad iustificationem cum ipsa iustificatione, consideratae quidem ex parte ipsius motionis divinae de se infallibilis, de qua actum est in nostra Assertione. Et in hoc sensu S. Thomas illud axioma intelligit, tum in prae­ senti quaestione tum in aliis locis supra relatis (n. 942). Ceterum, idem axio­ ma potest etiam in largiori sensu extendi ad quamlibet gratiam etiam actua­ lem, hoc modo: Facienti quod in se est ex viribus ipsius gratiae actualis, Deus non denegat ulteriorem gratiam actualem, donec ipse perveniat ad ipsam ha­ bitualem gratiam iustificationis. In uno ergo tantum casu axioma non valet, scilicet relate ad primam gratiam actualem, quae ideo non datur facienti quod in se est, quia quidquid homo facit ante ipsam, est actus mere naturalis, qui nullam habet proportionem dispositionis ad gratiam supernaturalern. Quo sensu S. Thomas absolute docet: «Si loquamur de gratia secundum quod sig­ nificat auxilium Dei moventis ad bonum [seu gratiam actualem], sic nulla praeparatio requiritur ex parte hominis quasi praeveniens divinum auxilium; sed potius quaecumque praeparatio in homine esse potest, est ex auxilio Dei moventis animam ad bonum» (1-2, q. 112, a. 2; cf. supra, n. 931). ASSERTIO 3. Proximae dispositiones ad gratiam habitualem iustificantem eiusque augmentum ita influunt ut, iuxta earum inae­ qualitatem et gradum, inaequaliter et in diverso gradu gratia con­ feratur. Gratia autem actualis, cum non dependeat a proprie dictis dispositionibus, distribuitur iuxta merum beneplacitum divinae vo­ luntatis, ita tamen ut omnibus hominibus conferatur aliqua gratia sufficiens ad salutem.75 Utraque pars est de fide definita a Conc. Trid., scilicet inaequalitas gratiae in iusto, dependenter a dis­ positionibus, et collatio omnibus alicuius gratiae sufficientis qua observatio divinorum praeceptorum sit possibilis. 946. Nota theologica. PROBATUR. 947. Quoad primam partem, doctrina Magisterii profertur prae­ cipue a Conc. Trid., sess. 6, cap. 7: «lustitiam in nobis recipimus unusquisque suam, secundum mensuram, quam ’Spiritus Sanctus partitur singulis prout vult’ [ 1 Cor. 12. 11 ], et secundum propriam cuiusque dispositionem et cooperationem»; cap. 10: «In ipsa iusti­ tia per Christi gratiam accepta, ’coopérante fide et bonis operibus’ 75 1-2, q. 112, a. 4. 942 DE GRATiA [cf. lac. 2. 22], crescunt atque magis iustificantur»; can 24: «Si quis dixerit, iustitiam acceptam non conservari atque etiam non augeri coram Deo per bona opera, sed opera ipsa fructus solummodo et signa esse iustiticationis adeptae, non etiam ipsius augendae causam, an. s.» (Denz. 1529, 1535, 1574). Scriptura inaequalitatem gratiae non uno modo significat, scilicet tum in praedicata plenitudine gratiae de Christo et B. Virgine: «Plenum gratiae et veritatis» (Io. 1. 14); «Ave, gratia plena» (Luc. 1. 28); tum in inaequalitate charitatis, quae quidem ipsi gratiae commensuratur: «Cui autem minus dimit­ titur, minus diligit» (Luc. 7. 47); «Diligis me plus his?» (Io. 21. 16); tum in inaequalitate gloriae, quae meritis gratiae commensuratur: «In domo Patris mei mansiones multae sunt» (Io. 14. 2); «Stella enim a stella differt in cla­ ritate»; tum directe in sequentibus locis quibus significatur etiam inaequali­ tatis gratiae dependentia ab inaequalitate dispositionum: «Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi» (Ephes. 4. 7; ubi, quamvis directe agatur de gratia gratis data, tamen indirecte etiam gratia gratum faciens implicatur, ut suadet totus contextus de corpore Christi mys­ tico); «Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem» (Mat. 25. 15: parabola talentorum); «Crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri Salvatoris lesu Christi» (2 Petr. 3. 18); «Qui iustus est iustificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc» (Apoc. 22. 11; quo textu utitur Conc. Trid. in cap. 10). Patrum doctrina profertur ad modum unius cum doctrina tum de ne­ cessitate dispositionum (cf. supra, n. 932), tum de inaequalitate meritorum horumque effectuum (cf. infra, n. 1015 sq.). deducitur ex ipsa ratione dispositionis, quae, ut dictum est supra (n. 933), necessaria est ad introductionem formae gratiae. Nam dispositio non solum influit in existentiam sive introductionem formae, sed etiam in modum quo forma suscipitur in subiecto, praecipue cum agitur de forma accidentali consistente in qualitate dispositiva sive habitu, qui gradus suscipit secundum maio­ rem radicationem in subiecto, seu prout «subiectum magis vel mi­ nus participat habitum inhaerentem» (1-2, q. 112, a. 4; cf. supra, n. 835). Unde qui magis se praeparat ac disponit ad gratiam iustificantem eiusque augmentum, pleniorem gratiam accipit; si sgitur de ipsa gratia primae iustificationis, huiusmodi ultima dispositio est actus contritionis et charitatis, iuxta cuius proinde gradum homo sanctificatur. 948. Ratio theologica Ceterum, ut notat S. Thomas, bona hominis dispositio non est nisi pro­ xima causa inaequalitatis gratiae; nam, cum ipsa dispositio causetur a Deo movente liberum arbitrium, «prima causa huius diversitatis accipienda est ex parte ipsius Dei, qui diversimode suae gratiae dona dispensat, ad hoc quod ex ‘ ZX* *M-·' DE CAUSA GRATIAE 943 diversis gradibus pulchritudo et perfectio Ecclesiae consurgat, sicut etiam di­ versos gradus rerum instituit ut esset universum perfectum» (ibid.). Praeterea, observat S. Thomas quod, si gratia consideratur non ex parte subiecti sed obiecti (nam ex utraque parte accipitur magnitudo in habitibus), sic gratia non admittit inaequalitatem et gradus, sed est omnino eadem in omnibus hominibus «quia gratia secundum sui rationem coniungit hominem summo bono, quod est Deus» (cf. dicta superius, n. 800, de specifica unitate cuiuslibet gratiae, etiam Adami innocentis et Christi). Quod attinet secundam partem nostrae Assertionis, scilicet de universali collatione gratiae sufficientis ad salutem, quae est pariter de fide definita a Conc. Carisiaco, Conc. Trid. et Innocentio X con­ tra praedestinatianos, protestantes et iansenistas, eam sufficienter exposuimus ac probavimus in tractatu De Deo Uno (in vol. 1, n. 770-783), in generaliori quaestione de salvifica Dei voluntate. ASSERTIO 4. Seclusa speciali ac privata Dei revelatione, nemo certus esse potest se esse in statu gratiae, qualibet proprie dicta certitudine, etiam morali, quae nempe excludat omnem formidinem errandi.76 Certitudinem fidei de statu gratiae non esse necessariam, est de fide definita in canone tridentino. Eam non esse possibilem, est theologice certum, imo proximum fidei, ex capite tridentino. Non esse pariter possibilem aliam proprie dictam certitudinem (seclusa fidei certitudine), etiam moralem, est doctrina hodie tam communis ac firma inter theologos, ut dici possit contra­ riam sententiam non carere omni prorsus temeritate. 949. Nota theologica. PROBATUR. doctrina exprimitur praecipue a Conc. Trid.77 in ipsa refutatione supradictae sententiae protestantium. Sess. 6, cap. 9: «Sicut nemo pius de Dei misericordia, de Christi merito deque sacramentorum virtute et efficacia dubitare debet: sic quilibet, dum seipsum suamque propriam infirmitatem et indispositionem respicit, de sua gratia formidare et timere potest, cum nullus scire valeat cer­ titudine fidei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei esse 950. Magisterii ’6 1-2, q. 112, a. 5; In 1 Sent., dist. 17, a. 4; In Sent., dist. 9, q. 1, a. 3. q* 2; dist. 21, q. 2, a. 2, ad 2; De veritate, q. 6, a. 5, ad 3; q. 10, a. 10; In 1 Cor., cap. 12, lect. 1; cap. 13, lect. 2. 77 De discussionibus habitis in Concilio circa hanc doctrinam confer bibliographiam supra relatam, in n. 929. consecutum» (Denz. 1534). Can. 13: «Si quis dixerit, omni homini ad remissionem peccatorum assequendam necessarium esse, ut cre­ dat certo et absque ulla haesitatione propriae infirmitatis et indispositionis, peccata sibi esse remissa: an. s.» (Denz. 1563). Can. 14: «Si quis dixerit, hominem a peccatis absolvi ac iustificari ex eo, quod se absolvi ac iustificari certo credat, aut neminem vere esse iustificatum, nisi qui credit se esse iustificatum, et hac sola fide absolu­ tionem et iustisficationem perfici: an. s.» (Denz. 1564; cf. can. 12 et 15). In his canonibus directe et ut de fide definitur tantum certitudinem fidei de propria justificatione non esse necessariam (nec a fortiori pertinere ad es­ sentiam iustificationis). In capite vero explicite ac directe dicitur etiam eam certitudinem non esse possibilem; num autem etiam hoc sit de fide, pendet a quaestione num non solum canones sed etiam capita proponant doctrinam ut de fide (quod a non paucis theologis negatur); unde id est saltem theologice certum ac dici potest proximum fidei. Quod autem attinet sensum huius doctrinae, expressae praecipue in illis verbis «Nullus scire valet certitudine fidei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei esse consecutum», notandum est per haec verba excludi certitu­ dinem fidei de statu gratiae, tum qualiter intelligitur a protestantibus, tum qualiter intelligeretur in doctrina catholica de fide, ita scilicet ut quis eo modo sit certus quo modo est certus de articulis fidei, puta de existentia ipsius gra­ tiae, de iustificatione hominis per opus operantis contritionis vel per opus operatum sacramenti. Praeterea, quamvis Concilium directe excludat tantum «certitudinem fi­ dei», tamen in verbis quibus immediate hanc certitudinem describit: «Cui non potest subesse falsum», videretur implicite excludere etiam omnem aliam cer­ titudinem (etiam non fidei), cui haec descriptio convenit, adeoque omnem stricte dictam certitudinem, ita ut verba Concilii sic glossari possint, mere transferendo mentionem fidei: «Nullus scire valet certitudine, cui non potest subesse falsum, qualis est praecipue certitudo fidei, se gratiam Dei esse consecutum». Sed hanc esse ipsam mentem Concilii probari non potest, imo contrarium suadet ipsa controversia subinde exorta inter tridentinos ipsos theologos Sotum, Catharinum et Vegam, et duorum postremorum sententia de certitudine theologica vel saltem morali quam homo habere potest de statu gratiae (cf. supra, n. 929). utriusque testamenti plures continet locos ab ipsis Patribus passim invocatos, in quibus indicatur vel innuitur incertitudo de interiori hominis bonitate et sanctitate (quorum prae­ cipuus est 1 Cor. 4. 2-5). 951. Scriptura Psal. 18. 13: «Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me et ab DE CAUSA GRATIAE 945 alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo».78 Eccle. 9. 1: «Sunt iusti atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit».79 Eccli. 5. 5: «De propitiato peccato noli esse sine metu». Phil. 2. 12: «Cum metu et tremore vestram salutem operamini». 1 Cor. 9. 27: «Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar». In hoc et duobus praecedantibus textibus directe agitur de incertitudine perseverandi in accepta gratia, non vero de incertitudine ipsius acceptae gratiae, quamvis et haec indirecte involvi videatur, ut suadet sequens ac praecipuus textus. 1 Cor. 4. 2-5: «Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die; sed neque meipsum iudico: nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum; qui autem iudicat me Dominus est. Itaque nolite ante tem­ pus indicate, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tene­ brarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo». Quamvis in toto contextu agatur de non iudicandis exterioribus hominum ope­ ribus, tamen illud incisum «Nihil enim...» manifeste significat incertitudinem hominis de sua vera et interiori iustitia; ex quo etiam illustratur vel completur sensus duorum praecedentium textuum 1 Cor. 9. 27 et Phil. 2. 12. Ipsum cap. 16 (cf. cap. 9) Conc. Trid. videtur esse implicita paraphrasis huius paulinae doctrinae.80 78 J. Cales, Les psaumes (éd. 6, Paris 1936) I 236, concorditer cum originali hebraico vertit: «Qui se rend compte des fautes de surprise? Pardonne-moi mes fautes cachées! Préserve aussi ton serviteur des péchés délibérés: Qu’ils ne dominent pas sur moi; alors je serai pur et innocent de faute grave» (cf. ibidem, p. 239, 241, 243). In quo sensu, si verus est, fere nihil manet quod ad rem nostram faciat, cum agatur de sola distinctione inter peccata levia et gravia. '9 Hic locus nimis festinanter a pluribus modernis exegeris seponitur, eo quod textus hebraicus ferat: «Homo nescit sive amorem sive odium». Attamen sensus Vulgatae, quem assumit ipse Hieronymus (cf. infra, n. 952), congruit contextui. Nam, quamvis sensus immediatus sit hominem non posse scire num ametur vel odio habeatur a Deo ex modo agendi divinae providentiae quae bona et mala indifferenter distribuit tam bonis quam malis, tamen hoc ipsum inculcat impossibilitatem cognoscendi alio modo qui sunt boni et qui sunt mali, adeoque incertitudinem status gratiae. Praefatorum exegetarum senten­ tiam sic exponit et approbat D. Buzy: «Il fallait s’attendre à voir ce texte versé au débat de la grâce sanctifiante... Les exégètes modernes sont unanimes à protester contre une interprétation qui ne respecte pas suffisement le sens exacte du texte et du contexte. Les plus indulgents, tel Gietmann [in Cursu Scripturae], s’ils n’osent parler de contre­ sens, parlent cependant d’accommodation et d’interprétation non nécessaire... Le plus sage et le plus vrai sera donc de ne plus utiliser le texte de l’amour et de la haine aux fins théologiques pour lesquelles il n’a pas été rédigé» (La Sainte bible, ed. Pirot-Clamer VI 255 sq.). Idem fere dicit J.-J. Weber, Le livre de Job — L'Ecclésiaste (Paris 1947) 296. *°Ad rem Prat: «[S. Paul] nie que le témoignage de la conscience soit un motif suffisant pour se croire justifié... Le cas est particulier, mais la raison est générale. Le concile de Trente (sess. 6, cap. 16) paraphrase ce texte, qui est mis en lumière par le rapprochement d’autres passages, 1 Cor. 9. 27, Phil. 2. 13, etc.» (La théologie de Saint Paul [éd. 33, Paris 1942] 114, in nota). DE GRATIA 946 Ad rem etiam indirecte faciunt aliqui loci in quibus significatur ipsa naturalis inscrutabilitas cordis humani, ex qua veluti a fortiori intelligitur eiusdem inscrutabilitas in ordine supernaturali, ubi in­ tervenit etiam elementum gratiae quod sub intima ipsa hominis experientia cadere non potest. lob. 9. 21: «Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea».81 1er. 17. 9 sq.: «Pravum est cor omnium et inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego Dominus scru­ tans cor et probans renes» (quod quidem tam absolute affirmatur ut valeat non solum de aliis hominibus sed etiam de ipso subiecto quoad cognitionem suipsius). 952. Magis explicita est doctrina Patrum, qui ceteroquin prae­ fatos textus Scripturae passim invocant. Basilius: «Itaque ne te ipse prae altero iustificaveris, nequando Dei sententia, etsi tua iustificatus, condemnere» (Hom. de humil. 4, MG 31. 534). Hieronymus, commentans praefatum textum Eccle. 9. 1, ait: «Porro hic sensus est: Etiam in hoc dedi cor meum et scire volui quos Deus dili­ geret, quos odisset. Et inveni iustorum quidem opera in manu Dei esse, et tamen utrum amentur a Deo, an non, nunc eos scire non posse» (In Eccle. 9, ML 23. 1135); et alibi addit providentialem rationem huiusmodi incertitudinis: «Ideo ambiguum ponitur et incertum, ut dum homines dubii sint de salute, fortius agant poenitentiam et magis ad misericordiam provocent Deum» (In Ion. 3. 9, ML 25. 1144). Augustinus: «Quantalibet enim iustitia sit praeditus homo, cogitare de­ bet, ne aliquid in illo, quod ipse non videt, inveniatur esse culpandum, cum rex iustus sederit in throno, cuius cognitionem fugere delicta non possunt,, nec illa de quibus dictum est, ’Delicta quis intelligit’ (Psal. 18. 13)?» (De perj. iust. 15. 33, ML 44. 309). Gregorius M., ad piam feminam Gregoriam scribit: «Ego indignus sum cui revelatio fieri debeat [num peccata tua fuerint a Deo remissa]... Secura de peccatis tuis fieri non debes, nisi cum iam in die vitae tuae ultimo plangere eadem peccata minime valebis... Perpende, dulcissima filia, quia mater negligentiae solet esse securitas. Habere ergo in hac vita non debes securitatem, per quam negligens reddaris» (Epist., 1. 7, epist. 25, ML 77. 878). deducta ex ipsa supernaturalitate gratiae, idipsum evidenter ostendit. Nam, ut dictum est in tractatu De Re­ velatione (in vol. 1, n. 155), certitudo formalis ac obiectiva, sive proprie dicta (qua nempe intellectus adhaeret obiecto absque ulla 953. Ratio theologica, M La Sainte Bible (éd. Pirot-Clamer) vertit: «Suis-je parfait? je m’ignore moi-même». Et commentatur: «Et en fait, dans la pleine conscience de son âme, il en arrive à constater qu’il ne se connaît pas lui-même. Sa vie est une enigme». DE CAUSA GRATIAE 947 errandi formidine), fundatur in ipsa evidentia obiecti, quae potest esse vel intrinseca (certitudo evidentiae simpliciter dicta), seu pro­ veniens ex ipso obiecto immediate aut mediate cognito (et haec sub­ dividitur in metaphysicam, physicam et moralem, iuxta modum quo cognoscitur obiectum et leges in quibus evidentia fundatur), vel extrinseca, seu proveniens ex evidentia testimonii (certitudo fidei), lamvero, de statu gratiae neutra certitudo, sive evidentiae sive fidei, citra specialem revelationem a quolibet homine adulto haberi potest. Non scilicet certitudo evidentiae. Nam haec vel est immediata, seu fundata in cognitione experimental!; iamvero gratia eiusque activitas, utpote supernaturalis nec pertinens per essentiam suam ad animam, non cadit sub experientia, eo scilicet modo quo «homo experitur per actus principia intrinseca, sicut voluntatem percipimus volendo et vitam in operibus vitae» (1-2, q. 112, a. 5, ad 1), et aliunde «actus virtutum gratuitarum [in eo quod habent materiale et cadit sub experientia] maximam similitudinem habent cum acti­ bus virtutum acquisitarum» (T)e veritate, q. 6, a. 5, ad 3; cf. a. 10, ad 1 et 2) ac proinde nequeunt sui certitudinem gignere. Vel est mediata, seu fundata in aliquo principio, ex quo deducitur per ne­ cessariam conclusionem; iamvero, principium gratiae est ipse Deus nobis notus per solam revelationem; ex hac autem nequit per ratio­ cinium seu per theologicam conclusionem deduci existentia gratiae in aliquo particulari subiecto adulto, cum sit generalis ac communis revelatio, ex qua proinde tantummodo deducitur generale princi­ pium, iuxta quod cuilibet homini vere poenitenti et vere disposito gratia confertur ex opere operantis vel per sacramentum, sed cui nequit submitti requisita propositio de existentia huiusmodi dispo­ sitionis in hoc adulto (quae sub experientia non cadit) ad hoc ut inferatur conclusio de existentia gratiae in hoc homine, quemadmo­ dum id concludi potest quoad infantem baptizatum, de cuius baptis­ mate rite collato certo constare potest. Ex qua ratione etiam sequitur non posse haberi certitudinem fidei, quae nempe respicit publicam revelationem, cum haec prae­ beat tantum communia principia de existentia gratiae eiusque colla­ tione omni subiecto quod affert congruas dispositiones, de quarum tamen existentia in particulari subiecto nec per experientiam nec aliter constare potest. 954. Contra adductam rationem duae afferri possunt satis speciosae obiectiones. ΠΕ GRATIA 948 Primo scilicet, Ecclesia certitudinem habet de sanctitate eius quem cano­ nizat; ergo et iste potest certus esse de sua ipsius sanctitate. Respondetur. Ecclesia huiusmodi certitudinem acquirit sub charismate assistendae Spiritu S. necnon sub signo miraculi; quae quidem, etsi non sint revelatio, tamen aequivalent speciali revelationi quantum ad hunc effectum, quatenus nempe important divinum interventum. Ceterum, huiusmodi Eccle­ siae iudicium fertur post mortem sancti, qui et ipse tunc de sua praeterita sanctitate certus est. Secundo, potest homo esse certus se habere fidem, ergo etiam se habere charitatem seu gratiam, nec ideo ratio supernaturalitatis obstat huiusmodi cognitioni, cum fides non sit minus supernaturalis quam charitas et gratia. Respondet Suarez (De gratia, 1. 9, c. 12, n. 12 sq.) simpliciter negando quod quis possit certo cognoscere se habere fidem, ita ut nullum aut fere nullus sit discrimen quoad hoc inter fidem et statum gratiae. Attamen, S. Thomas (1-2, q. 112, a. 5, ad 2), respondens ad hanc obiectionem, concedit aliquam certam cognitionem de fide et negat paritatem cum gratia et charitate, eo quod fides est in intellectu, ad cuius perfectionem pertinet certitudo de his quae in eo inveniuntur; quod non valet de vi appetitiva ad quam pertinent alia dona supernaturalia. Sed quia sensus huius responsionis non est ita clarus ex ipsa littera, dividuntur thomistae in ulteriori eius explicatione. Quidam, ut Gonet et Billuart, dicunt quod fides, cum sit de se habitus certus, informando intellectum communicat illi suum effectum formalem, seu certitudinem infalli­ bilem de suo obiecto, et subsequenter, seu per reflexionem, infallibilem etiam certitudinem de seipsa (nam intellectus est potentia reflexiva super seipsam). Caietanus vero (in praefatum locum S. Thomae) distinguens ait hominem habere de sua fide certitudinem non scientiae sed fidei (quo quidem videtur negare praefatam aliorum certitudinem per reflexionem). Tandem Salman li­ censes, media via accedentes etiam ad responsionem Suaresii, melius respon­ dent hominem esse quidem certum se habere fidem, sed non esse certum hanc suam fidem esse supernaturalem et non procedere ex motivo naturali. Aliis verbis: Certitudo respicit obiectum et actum, non vero actus quali­ tatem seu supernaturalitatem; seu homo est certus de fidei obiecto et certitudinaliter experitur se certo assentire tali obiecto, sed nequit esse certus, seu certitudinaliter experiri, hunc suum assensum esse supernaturalem. Et in hoc quidem est paritas cum gratia. Ceterum, salvatur etiam cum S. Thoma disparitas in eo quod de gratia aut charitate homo nihil prorsus experitur, quoniam illa nequit abstrahere a sua supernaturalitate sed hanc determinate importat, «fides autem abstrahit a naturali et supernaturali, et in abstractione parit effectum credendi, quia in eadem abstractione sumptus inducit evidentem notitiam fidei, licet non manifestet eius qualitatem. Unde homo potest certo cognoscere se habere fidem [abstrahendo ab hoc quod sit supernaturalis], quamvis non possit certo cognoscere se habere gratiam» (Salmanticenses, De gratia, disp. 9, dub. 1, § 3, n. 17). Ex dictis sequitur nonnisi duo media homini superesse ad cognoscendum proprium statum gratiae. Primo scilicet, potest alicui concedi specialis Dei revelatio, qua 955. DF. CAUSA GRATIAE 949 gignitur certa cognitio fidei particularis, ut facta est B. Virgini (Luc. 1. 28: «Ave, gratia plena»), probabiliter S. Paulo (2 Cor. 12. 9: «Sufficit tibi gratia mea»), paralytico et mulieri peccatrici quibus Christus declaravit remissa esse peccata (Mat. 9; 2; Luc. 7. 48), et probabiliter contingit etiam quibusdam mysticis in ultimo statu unionis transformantis. Secundo, adsunt plura gravia signa et indicia, quae, etsi nullam parere possint proprie dictam certitudinem, etiam moralem, qua nempe excludatur omnis errandi formido, tamen sufficiunt ad quan­ dam magnam probabilitatem sive coniecturalem cognitionem, quae dici potest imperfecta certitudo moralis et a doctoribus moralibus ut practica certitudo haberi solet, cum excludat omne dubium prudentiale, quaeque sufficit ad agendum moraliter et sine qua non posset homo suscipere vel ministrare quaedam sacramenta.Ω Haec certitudo fundatur in morali quadam lege sive consuetudine, qua divina pro­ videntia regit Ecclesiam et qua homines solent regere proprias actiones. Auctores plura huiusmodi signa proponunt, quae reduci possunt ad tria generalia a S. Thoma assignata. Primo scilicet, delectatio de Deo et de rebus divinis; nam trahit sua quemque voluptas. Ad quod signum reducuntur filialis sensus erga Deum, quem indicat ipse Apostolus, Rom. 8. 16: «Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei» (cf. 1 Io. 4. 13); fraterna charitas, iuxta 1 Io. 3. 14: «Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres»; specialis devotio erga-huma­ nitatem Christi in suis mysteriis (ut SS. Cordis) et erga B. Virginem, quam quidam sancti habent etiam ut peculiare signum praedestinationis. Secundo, contemptus rerum mundanarum; nam status peccati ad has inclinat, utpote habitualis conversio ad creaturas. Ad quod signum reducuntur pax animi, quam mundus dare non potest, et spiritus paupertatis, castitatis et oboedien­ tiae, qui adversatur tribus praecipuis mundi concupiscentiis. Tertio, conscien­ tia nullius gravis peccati; nam peccatum solet conscientiam onerare et angus­ tiare, veluti pondus violenter ab extrinseco adveniens. Ad quod signum redu­ cuntur tum diuturna mandatorum observatio, nam homo in statu peccati solet iterum peccare nec potest totam legem observare, tum spirituales conso­ lationes et divini favores, nam Deus non solet haec concedere peccatoribus. Ut patet, huiusmodi signa non debent accipi disiunctive, quasi unum vel alterum sufficiat, nam tum ex consuetudine praecedentis status gratiae tum ex permanentibus habitibus fidei et spei, unus vel alter, imo plures ex prae­ fatis actibus, possunt ac solent remanere in peccatoribus, tanquam reliquiae amissae gratiae et germina restaurationis. Neque ex alia parte necessario acci82 De differentia inter huiusmodi dubium practicum et dubium speculativum, confer Gonet, De gratia, disp. 5, a. 2, § 2, n. 27. 950 DE GRATIA pi debent cumulative, et multo minus in peculiari aliquo perfectionis vel in­ tensionis gradu, secus nonnisi sanctiores viri huiusmodi moralem certitudinem habere possent: sunt enim gradus in vita gratiae, ac ideo etiam gradus in coniecturali certitudine de statu gratiae.83 83 Modo quodam magis piactico ac generali, sic cum Ioanne a S. Thoma describi possunt illi qui possunt de suo statu gratiae confidere: «Tertium genus est eorum, qui diligentiam adhibent in peccatis vitandis et emundanda conscientia, raro cadunt, statim confitentur et conantur surgere, diu perseverant sine evidenti peccato mortali, frequentant sacramenta sine notitia indignae susceptionis, saepe concipiunt propositum firmum non offendendi Deum, laetitiam quandam et promptitudinem in divinis rebus et bonis operi­ bus sentiunt, non torporem aut pigritiam, interiorem pacem et serenitatem habent, casti­ tatem amant et humilitatem et patientiam, a temporalibus non multum retrahuntur vel moti non multum formidant: tales habent signa valde probabilia de sua gratia, vel omnia ista vel aliqua illorum plus vel minus, et moraliter sunt certi de sua gratia et salute» (In 1-2, q. 112, disp. 25, a. 3, n. 8). Confer ibidem de aliis duobus hominum generibus, scilicet de his qui frequenter cadunt et frequenter resurgunt, de quibus timendum est, quamvis eis non desit aliqua probabilitas de statu gratiae: item de his qui frequenter cadunt et raro resurgunt, de quorum salute valde timendum est, etsi non desperandum. DE EFFECTIBUS GRATIAE, SEU IUSTIFICATIONE ET MERITO 95F CAPUT IV. DE EFFECTIBUS GRATIAE, SEU IUSTIFICATIONE ET MERITO 956. Agentes superius de formalibus effectibus gratiae sanctificantis (n. 804), diximus iustificationem esse secundarium, utut immediatum, illius effectum, quia involvit influxum alius causae, seu dispositionis subiecti, meri­ tum vero esse effectum mediatum, quia inter ipsum et gratiam mediat actus charitatis. Sub quo aspectu, uterque peculiari modo sibi vindicat rationem effectus gratiae sanctificantis, utpote aliquid magis distinctum a sua causa, et sub hoc titulo seiunctim nunc consideratur. Praeterea, si attenditur divinus ipse influxus, a quo uterque effectus dependet, iustificatio est effectus gratiae operantis, quia per eam, tanquam causam formalem, inducitur ipsum esse in ordine supernaturali, quod quidem solus Deus producit, cum voluntas se ha­ beat ut mota nec movens; meritum vero est effectus gratiae cooperantis,84 quia respicit operari in ordine supernaturali, adeoque procedit efficienter ab ipsa voluntate ut informata gratia sanctificante, ita ut Deus moveat ad hunc meriti effectum una cum ipsa voluntate, quae proinde non est tantum mota sed etiam movens.85 Praesens caput in sex quaestiones dividimus, scilicet de iustificationis natura (q. 1) et proprietatibus (q. 2), de meriti existentia (q. 3), conditionibus (q. 4), principio (q. 5) et obiecto (q. 6). QUAESTIO I. DE NATURA IUSTIFICATIONIS86 I. SENSUS QUAESTIONIS. 957. Iustificatio dicitur a iustitia et significat transitum de non iustitia in iustitiam. Iustitia autem, quae audit quandam rectitudinem sive rectam M Excepto tamen casu actus liberi nec deliberati, qui, una cum suo merito, procedit a gratia ipsa operante. Confer infra, n. 995. 85 Confer dicta superius, n. 856, et S. Thomam, 1-2, q. 113, prologus; De veritate, q. 27, a. 5, ad 17. Sedulo attendas modum divini influxus in utrumque effectum. Cum fit iustificatio, gratia infunditur a solo Deo (gratia habitualis) et concomitans dispositio sive motus liberi arbitrii (puta actus contritionis et charitatis) elicitur quidem libere ab ipsa voluntate, non tamen deliberate, ita ut voluntas se habeat ut mota nec movens, ac ideo ille actus est effectus gratiae actualis operantis. Cum vero subinde producitur meri­ tum sive actus meritorius, hic procedit deliberate ab ipsa voluntate, informata per gratiam quae agit per charitatem, adeoque a voluntate non mere mota a Deo per gratiam actualem sed etiam movente seipsam; unde haec actualis motio divina se habet ut gratia coopérons, concursu tamen non mere simultaneo, sed iugiter praevio, quo nempe praemovet volun­ tatem ad eliciendum suum actum deliberatum ac meritorium. 86 1-2, q. 113, a. 1-6; 3 p., q. 85, a. 5; q. 86, a. 2; In 4 Sent., dist. 14, q. 1. a. 2, q* 1 et 2; dist. 17, q. 1, a. 1, q1 1; a. 3 et 4; C. Gent. 3. 158; De Veritate, q. 28 per totam. Confer commentatores In 1-2, q 113, praecipue Caietanum, Suarez, loannem a S. Thoma, Gonet, Salmanticenses, Billuart. Huc referri potest etiam generalior bibliographia, allata in cap. 2, q. 1 (de essentia gratiae in communi), sive de ipsa doctrina (n. 756), sive de Conc. Trid. (n. 762), sive dc Scriptura (n. 763) et Patribus (n. 765) ac peculiariter Augustino (n. 766). DE GRATIA hominis dispositionem, in sensu quodam restricto accipitur pro virtute iusti­ tiae, sive ea voluntatis rectitudine quae inclinat ad reddendum unicuique suum; et haec iustitia respicit actum hominis. In sensu autem ampliori signicat rectitudinem sive regulationem totius appetitus, tam sensitivi quam ratio­ nalis, in linea moralitatis, quatenus ratio subditur Deo et inferiores vires rationi (quo sensu loquimur de iustitia originali in qua primus homo creatus est); et haec iustitia residet in ipsa interiori dispositione hominis. Haec autem duplex esse potest, vel supernaturalis tantum quoad modum (donum integri­ tatis, Adae in iustitia originali collatum) vel quoad substantiam (gratia sancti­ ficans tum Adae in iustitia originali collata, tum nobis); et in utroque sensu loqui possemus de iustificatione, seu de transitu ex non iustitia in iustitiam, quamvis iustificatio accipiatur in altero sensu seu de transitu ex non gratia in gratiam sanctificantem, eo quod de facto utraque iustitia ad modum unius collata fuerit primo homini, nobis autem nonnisi altera conferatur. Ad rem nostram, seu attenta synthetica tantum ratione qua quaestionem de iusti­ ficatione hic tractamus, propinquius faciunt: Alfaro, J., «Persona y gracia», Gregorianum XLI (1960) 5-29. Bernard, C. A., «Psychologie de la grâce», Gregorianum XLVII (1966) 763-769. Bouillard, H., Conversion et grâce chez saint Thomas d’Aquin. Etude historique, Paris 1944. Dantine, W., «Krise der Lehre von der Rechtfertigung in der Gegenwart», Theologische Zeitschrift XXII (1966) 184-195; «Verheissung der Lehre von der Rechtfertigung in der Gegenwart», ibid. 279-291. Del Mollno, A., «El don santificante y la personalidad del sujeto», Claretianum VI (1966) 377-400. Dittes, J. E., «Justification par la foi et psychologie expérimentale», Vie SpirituelleSupplément LXXIX (1966) 610-621. Fernandez, D., «Necesidad de la fe para la justificaciôn segùn los Concilios Tridentino y Vaticano», XIX semana espaûola de teologia (Madrid 1962) 43-78. Flick, M., L’attimo della giustificazione seconda S. Tommaso, Roma 1947; (et Alszeghy, Z.), «L’opzione fondamentale della vita morale e la grazia», Gregorianum XLI (1960) 593-619. Franco, R., «Naturaleza y persona en la justificaciôn del pecador», Estudios ecle­ siâsticos XL (1965) 61-84. Fransen, P., «Pour une psychologie de la grâce divine», Lumen vitae XII (1957) 209-240. Glorieux, P., «Fieri est factum esse», Divus Thomas (Piacenza) XV (1938) 254-278. Landgraf, A., «Die Erkenntnis der heiligmachenden Gnade in der Frühscholastik», Scholatlik III (1928) 28-64.—«Die Vorbereitung auf die Rechtfertigung und die Eingiessung der heiligmachenden Gnade in der Frühscholastik», ibid. VI (1931) 42-62, 222-247, 254-380, 481-504. Mitzka, F., «Die Lehre des hl. Bonaventura von der Vorbereitung auf die heiligmachende Gnade», Zeitschirft für katholische Théologie L (1926) 27-72, 220-252. Moeller, Ch., «La grâce et la justification», Lumen vitae XIX (1964 ) 532-544. Nicolas, J. H., «Le don de l’Esprit», Revue thomiste LXVI (1966) 529-574. Perego, A., Giustificazione e merito, Roma 1963. Problemas en torno a la justificaciôn (XVIII Semana espanola de teologia, 1958), Madrid 1961. Riviere, J., «Justification», Dictionnaire de théologie catholique VIII-2 (Paris 1925) 2042-2227. Schultes, R., «Circa doctrinam S. Thomae de iustificatione», Angelicum III (1926) 166-175, 345-354. nflj Volk, H., «Gnade und Person», Festschrift Schmaus (München 1957) 219-236. DE EFFECTIBUS GRATIAE, SEU IUSTIFICATIONE ET MERITO 953 Tandem hacc proprie dicta justificatio, sive transitus de non gratia in gratiam, dupliciter fieri potest: scilicet, vel per modum simplicis generationis, quae est ex mera formae absentia ad formam, ubi nempe non adfuerit con­ traria forma peccati (et ita iustificati dicuntur angeli, Ada et Eva, humanitas Christi et B. Virgo), vel per veram transformationem, sive motum de forma contraria in contrariam, de statu peccati in statum gratiae sanctificantis. Et haec est propriissime dicta iustificatio (iustificatio impii communiter appella­ ta), de cuius natura hic quaeritur, quaeque, cum sit motus, necessario implicat tria elementa, scilicet terminum a quo (veterem formam), terminum ad quem (novam ac contrariam formam) et transitum sive motum ab uno ad alterum. Tria autem quaeruntur, scilicet utrum iustificatio importet tum veram atque intrinsecam remissionem sive ablationem peccatorum (terminum a quo), tum gratiae infusionem (terminum ad quem), tum motum sive dispositionem liberi arbitrii relate ad utrumque terminum, qui mediet in ipso transitu ab uno ad alium. Porro in huiusmodi quaestione, ita generaliter formulata, non occurrunt inter theologos nisi peculiares quaedam discrepantiae, quae in decursu tractationis indicabuntur. Occurrit vero fundamentalis error Protes­ tantisme de extrinseca iustificatione per solam fidem, quem supra in variis locis iam indicavimus (in n. 758 sq., 928) quemque iuverit iterum ad modum unius hic exhibere, iuxta totalem negationem triplicis supradicti quaesiti. 958. Primo scilicet, iustificatio prout est remissio peccatorum, non im­ portat veram sive intrinsecam ablationem peccatorum, sed tantum extrinse­ cam eorum non imputationem; quod quidem est idem ac remissionem peccati reducere ad ablationem non ipsius culpae sed solius poenae (scilicet poenae damni sive privationis visionis beatificae). Secundo, positive spectata, iustifi­ catio non consistit in intrinseca gratiae infusione, sed in extrinseca imputatio­ ne iustitiae Christi per quam iusti nominamur ac reputamur. Tertio, causa vel conditio huiusmodi iustificationis, seu ratio quare Deus non imputet nobis peccata sed imputet iustitiam Christi, est sola fides in merita Christi, seu firma et absolute certa fiducia qua quis tenet Deum sibi peccata non impu­ tare et iustitiam Christi sibi imputare ob eius merita; ad quam quidem solam fidem sive fiduciam reducitur omnis hominis dispositio ad iustificationem (reiectis quibuslibet aliis dispositionibus, de genere illarum quae assignantur a Conc. Trid., scilicet fide speculativa, spe, timore, amore initiali et attritione), et ad eam reducitur tota causa iustificationis, sin minus ipsa iustificatio, quatenus ille iustificatur qui certitudinaliter credit sibi ob merita Christi non imputari peccata et in hoc consistit ipsum esse iustum, quod id certitudina­ liter credat (cf. Conc. Trid., can. 9, 12-15, supra cit., in n. 932).87 87 Huiusmodi protestantica fides fiduciatis, cum sit practicus quidam sensus, non est ipsa theologica sive speculativa fides, de qua catholici loquuntur quamque Conc. Trid. enumerat inter dispositiones ad iustificationem requisitas (cf. infra, n. 966), sed est quae- baiana, ut notavimus supra (n. 760). ASSERTIO. lustificatio impii seu transitus a statu peccati ad statum gratiae, consistit in remissione peccatorum sive physica eorum deletione, tanquam termino a quo, in physica infusione gra­ tiae sanctificantis, tanquam termino ad quem, et (in casu adulti sui co IV potis) in motu sive dispositione liberi arbitrii, quae mediat in­ ter utrumque terminum et comitatur transitum ab uno ad alterum. PROBATUR. 959. Tria haec iustificationis elementa iam seiunctim probata I I .1· P. |i .< I r ll M et exposita sunt superius, agendo contra protestantes de interiori indole gratiae, praecipue habitualis ac iustificantis (n. 761-769), et de necessitate dispositionis ad illius susceptionem (n. 930-940). Hic igitur nihil aliud manet nisi theologice expolire ipsum complexum conceptum iustificationis, prout ad modum unius resultat ex tribus illis elementis, atque ulterius determinare tum mutuam relationem et ordinem inter tria illa, sive in praesenti ordine providentiae sive absolute (ubi occurrunt aliquae discrepantiae inter theologos), tum qualitatem requisitarum dispositionum, iuxta doctrinam ipsius Conc. Trid. 960. Trimum iustificationis elementum est remissio peccati. Cum enim iustificatio sit transitus a statu peccati ad statum gratiae, necessario importat remissionem peccati, et quidem intrin­ secam ac physicam (saltem in praesenti ordine providentiae), cum dam voluntaria ac caeca affirmatio et certitudo, pertinens ad En voluntatis, quae neque spes proprie dici potest, cum vera spes necessario fundetur in actu intellectus, seu in fide speculativa. Ad cuius fidei indolem, iuxta protestanticum conceptum, intelligendam, observes Novatores triplicem fidem distinxisse, scilicet fidem historicam (de qua Hebr. 11. 3), qua credimus omnia quae in Scriptura referuntur (et haec appropinquat nostrae fidei speculativae); fidem miraculorum (de qua 1 Cor. 13. 2), qua quis, fiducialiter credendo till Dei omnipotentiam, seu nihil esse Deo impossibile, obtinere potest miracula (et haec pariter appropinquat fidei theologicae); fidem promissionum (de remissione peccatorum; de qua Mare. 16. 6), seu fidem fiducialem, quae est vel mere generalis, qua nempe cre­ dimus Deum promisisse non imputare peccata ob merita Christi, omnibus qui fiduciam in ea promissione reponunt, vel particularis et individualis, qua nempe quis credit firmiter Deum sibi ipsi non imputare peccata ob merita Christi. Ex his autem omnibus generibus fidei, sola ultima fides fiducialis ac particularis iustificat, et in eius certitudine iustificatio subiective consistit. Cf. Bellarminum, De iustificatione, 1. 1, c. 4. Plures tamen inter modernos protestantes magis insistunt in praefatam fidem historicam ac speculativam, eamque intelligunt fere ut catholici in sensu firmi assensus intellectus in veritates revelatas. DE EFFECTIBUS GRATIAE, SEU IUSTIFICATIONE ET MERITO 955 habituale peccatum sit aliquid intrinsecum ac physicum, sive modi­ ficatio relicta a physico actu peccati. Unde extrinseca peccati remis­ sio sive mera eius non imputatio ex parte Dei, absque intrinseca ali­ qua renovatione, qualiter docetur a protestantibus, non solum con­ tradicit revelationi, ut supra ostensum est (n. 763-767), sed etiam rationi, ita ut (attento saltem ordine providentiae ordinatae et ordi­ nariae) nec videatur possibilis in quolibet statu naturae, etiam purae seu non elevatae, cum nequeat convenienter intelligi qua ratione, salva iustitia et veracitate, moveretur Deus ad considerandum, ut iustum nec a se aversum, hominem iniustum et a se aversum, eo vel magis quod huiusmodi remissivus favor debet procedere ex aliqua Dei benevolentia sive amore, qui in Deo non est tantum affectivus sed etiam effectivus, ut ibidem dictum est (n. 768). 961. Secundum iustificationis elementum est infusio gratiae habitualis sanctificantis. Status scilicet gratiae, ad quem iniustus adducitur ex statu pec­ cati per istius remissionem, est infusio gratiae habitualis sanctifican­ tis, quae, utpote contraria peccato, illud excludit ac physice delet, ut patet de facto ex iisdem fontibus revelationis (supra, n. 763-767), in quibus iustificatio (sive remissio peccati) et sanctificatio (sive infu­ sio gratiae) pro eodem habentur, quatenus prior per alteram effici­ tur estque eius immediatus effectus. 962. Hic autem, salva hac quaestione de facto, theologi ulterius duas disputant quaestiones, quod attinet meram rei possibilitatem. Primo scilicet, utrum possit absolute, sive de potentia Dei absoluta, ha­ beri infusio gratiae absque peccati remissione, ita ut gratia et peccatum coexistant in eodem subiecto. Respondent Scotistae et Nominales id nullate­ nus repugnare sive metaphysice sive physice, et gratiam atque peccatum ex sola Dei extrinseca ordinatione mutuo sese excludere.8889Respondet Suârez,® quem sequuntur pauci alii, id quidem repugnare physice, quatenus, sup­ posita hominis ordinatione ad finem supernaturalem eiusque sanctificatione per participationem divinae naturae, macula peccati importat connaturaliter privationem gratiae, sed non repugnare metaphysice et de potentia Dei absouta, quia sanctificatio, prout dicit carentiam moralis malitiae, non est imme­ diatus ac primarius effectus gratiae, ac ideo potest absolute separari a gratia. Recte autem respondent thomistae, aliique longe communius, id absolute ac metaphysice repugnare, quoniam peccatum et gratia sunt ab intrinseco oppo­ sita, eo quod immediatus, primarius et inseparabilis effectus gratiae sit partiM Cf. apud Suarez, De gratia, 1. 7, c. 12. 89 Ibid., c. 13-20, peculiariter c. 20. 956 DE GRATIA cipatio divinae naturae, ut supra ostensum est, cui quidem repugnat coexistentia moralis malitiae, cum secus homo esset simul conversus et aversus a Deo.’0 Ex eadem ratione sequitur ipsum actum charitatis et contritionis non posse coexistere, non solum cum actu peccati, sed etiam cum peccato habi­ tuali, seu elici in statu peccati, manente formaliter ut tali (cf. tamen mox dicenda de ulteriori dissensu theologorum). » p' r i i·' I r P’ 963. Secundo quaeritur, utrum vicissim possit absolute haberi remissio peccati absque infusione gratiae. Hanc, autem quaestionem theologi subdistinguunt, prout nempe respicit hominem in praesenti statu naturae elevatae, in quo peccatum assumit rationem privationis gratiae sanctificantis, vel in possibili statu naturae purae, in quo peccatum haberet meram rationem privationis rectitudinis naturalis et aversionis a Deo ut a fine ultimo naturali. Quoad priorem casum naturae elevatae, Scotus {In 4 Sent., dist. 16, q. 2), Scotistae^ et Nominales, iterum docent id nullatenus repugnare. Suarez vero {De gratia, 1. 7, c. 22, praecipue n. 19 sq.), cui alii plures in hac re consentiunt, iterum docet id aliquatenus sive physice repugnare, ob connaturale ligamen exurgens inter duos effectus remissionis peccati et infusionis gratiae, sed non repugnare metaphysice seu ex ipsa intrinseca illorum natura; nam, cum remissio peccati sit secundum se extrinseca offensae condonatio, quae nulli qualitati creatae est secundum se affixa sed pendet a mera Dei benevolentia quae illi adiungit effectum suae remissionis, non repugnat quo­ minus ab infusione gratiae separetur. Thomistae tandem et plures alii theo­ logi90 92 recte docent id quoque absolute repugnare, quoniam forma habitualis 91 peccati nonnisi per contrariam formam gratiae habitualis auferri potest; quae contrarieras apparet ex ipsis utriusque formalibus effectibus, nam per pecca­ tum homo fit prorsus dissimilis Deo, incurrit eius inimicitiam, fit habitualiter aversus a fine ultimo, quorum contraria praebet gratia sanctificans, scilicet participationem divinae naturae, amicitiam divinam et filiationem adoptivam, intrinsecam et habitualem conversionem ad finem ultimum. Ceterum, hi ipsi theologi inter se dividuntur in ulteriori quaestione, num ipse actus perfectae contritionis et charitatis, qui fieret, vel si per im­ possibile fieret (ut alii aliter dicunt), sub solo auxilio gratiae actualis et sine infusione gratiae habitualis sanctificantis, haberet eundem effectum remissionis peccati. Affirmant Ferrariensis, D. Soto, Vazquez {In 1-2, disp. 203, c. 3; In 3 p., disp. 2, c. 6),93 loannes a S. Thoma {In 1-2, disp. 27, a. 2, n. 13), Salmanticenses {De iustificatione, disp. 2, dub. 6, § l),94 Billuart {De gratia, 90 Cf. Salmanticenses, De iustificatione, disp. 2, dub. 4.—Gonet, De iustificatione, disp. 1, a. 5.—Billuart, De gratia, diss. 7, a. 3. 91 Cf. Frassen, Scotus academicus, tr. 2, disp. 3, a. 2, q. 3. 92 Cf. Ioannem a S. Thoma, In 1-2, disp. 27, a. 2.—Salmanticenses, ibid., dub. 5.— Gonet, ibid., a. 4.—Billuart, ibid., a. 2, § 2. Inter modernos hanc sententiam tenent etiam Mazzella, Pesch, Schiffini, Van der Meersch, Boyer. 93 Imo ulterius Vazquez affirmat id de facto probabiliter contingere, saltem quan­ doque. Quam sententiam acriter impugnant Suarez, De gratia, 1. 7, c. 13, et Gonet, De iustificatione, disp. 1, a. 3, n. 41-54. 94 Ceterum, iidem Salmanticenses {ibidem, § 5) contra alios (ut Ioannem a S. Tho­ ma) docent actum illum contritionis non posse absolute fieri sub solo auxilio gratiae , ·. ' "W *w DE EFFECTIBUS GRATIAE, SEU IUSTIFICATIONE ET MERITO -Hr··"TT ·ϊ 7pe-ai=dignus est] supplicia qui Filium Dei conculcaverit») et 13. 16, ubi tamen agitur de Dei placatione («Talibus enim hostiis promeretur Deus»), •982 DE GRATIA implicite idipsum indicatur tum in dignitate, quam iusti dicuntur habere ad percipienda praemia (2 Thess. 1.5: «Ut digni habeamini et regno Dei, pro quo et patimini»; cf. Luc. 20. 35); tum in nexu causali qui ostenditur adesse inter opera et praemia (Apoc. 7. 14 sq.; Mat. 25. 34 sqq., ubi praeterea instituitur antithetica compa­ ratio inter mercedem iustorum et poenam malorum, quae est ex iustitia); tum in proportione qua praemia dicuntur distribui uni­ cuique secundum opera eius (Mat. 16. 27; 1 Cor. 3. 8; Apoc. 22. 12). Indicatur etiam fundamentalis conditio divinae promissionis (lac. 1. 12; cf. Hebr. 6. 12), ex qua intelligitur meritum iusti, etsi de condigno, non esse tamen de rigore iustitiae. 989. Haec omnia tradit praecipue ac insistenter S. Paulus, expandens ‘ ]· / •| fij ? ij ’ i .1 ? ’■ ■i j ipsam Christi doctrinam de mercede caelesti, promissa suis fidelibus (Mat. 5. 11 sq., 16. 27; 20. 8 sqq.; 25. 34 sqq.). Merces. Mat. 5. 11: «Merces vestra copiosa est in caelis». Mat. 20. 8: «Voca operarios et redde illis mercedem» (parabola de operariis in vinea). 1 Cor. 3. 8: «Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem». 2 Io. 8: «Videte vosmetipsos, ne perdatis quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis». Apoc. 22. 12: «Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua». Cf. 1 Cor. 3. 14; Apoc. 11. 18. Retributio, remuneratio. Coi. 3. 24 sq.: «Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus; scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis». Hebr. 10. 35: «Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem». Bravium. 1 Cor. 9. 24: «Nescitis quod ii, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis». Phil. 3. 14: «Ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei». Corona. 2 Tim. 4. 6-8: «Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona iustitiae [ό της δικαιοσύνης στέφανος]46 quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex, non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum eius» (cf. 2. 3-5). lac. 1. 12: «Beatus vir, qui suffert tqntationem. quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, eandemque iustissimam, sapientissimam, beneficentissimam volun­ tatem: quoniam quos praedestinavit, ipsos et vocavit (Rom. 8. 30), vocatione illa de qua dictum est, ’Sine poenitentia sunt dona et vo­ catio Dei’ (Rom. 11. 29)» (De dono perseverantiae 13. 33, ML 45. 1O12).90 1039. Et istae rationes respiciunt ipsum factum, quod est praecipue hic in quaestione quantum ad catholicam doctrinam, seu quod saltem de facto perseverantia non sit obiectum meriti de con­ digno. Praeterea S. Thomas affert praecipuam rationem theologi­ cam, qua funditus stabilitur factum, excludendo ipsam possibilita­ tem quod perseverantia cadat sub merito de condigno.91 Scilicet, principium meriti non cadit sub merito, ut omnes concedunt. lam­ vero, perseverantia se habet ex parte principii meriti, quod est ipsa gratia sanctificans. Nam perseverantia in gratia nihil aliud est identice quam ipsa gratia, ut conservata, continuata, non interrupta (vel si placet perseverantia est conservatio gratiae, seu ipsa datio gratiae ut conservata, continuata, non interrupta), idem enim est entitative 90 Confer alios textus apud J. Chene, La théologie de Saint Augustin. Grâce et pré­ destination (Le Puy-Lyon 1961) 552-574. 91 In hoc S. Thomae consentiunt plures theologi, praecipue inter thomistas, ut Caietanus (In 1-2, q. 114, a. 9), Medina. loannes Vincentius, Arauxo, Gonet (De iustificatione et merito, disp. 2, a. 9), Salmanticenses (De merito, disp. 6, dub 5), Billuart, Hugon, Garrigou-Lagrange, Lumbreras. Dissentiunt vero alii (etiam inter thomistas), ut Zumel, Lorca, Godoy et Suarez (De gratia, 1. 12, c. 26, n. 36), quorum sententiam sic proponit nec reprobat ipse Ioannes a S. Thoma: «Pater Lorca ad hoc reducit impossibilitatem merendi perseverantiam, quia Deus [de facto] non ordinat gratiam ad id merendum, neque fecit nobiscum pactum, ut daretur perseverantia in praemium et mercedem nostrorum actuum, alias omnis qui faceret actum meritorium non posset carere perseverantia et non salvari. Nec S. Thomas aliud requirit in articulo, cuius verba nihil significant de possibili, sed de facto. Ceterum qui velit interpretari D. Thomam in sensu rigoroso, quod non possit ullo modo perseverantia cadere sub meritum, potest dicere... [Prosequitur referens, tanquam Caietani interpretationem, rationem mox explicandam]» (In 1-2, disp. 31, a. 3, n. 2-4). Praeterea notanda est media ac peregrina positio Suaresii, qui docet perseverantiam posse cadere sub merito, imo etiam de facto cadere sub merito, si sumitur non absolute sed cum adiecta conditione quod homo non ponat obicem seu interruptionem meriti per peccatum. Hanc tamen conditionem ipse S. Thomas, ut nuper ostendimus, dicit opponi ipsi rationi perseverantiae: nam si quis meretur finaliter perseverare, eo ipso meretur finalem non interruptionem per peccatum; unde admittere praefatam conditionatam perse­ verantiam, esset idem ac dicere: homo meretur perseverare, si perseverat, seu si non in­ terrumpit meritum per peccatum. DE EFFECTIBUS GRATIAE, SEU JUSTIFICATIONE ET MERITO 1029 gratia data et gratia conservata, gratiae datio et gratiae conservatio, sicut idem est entitative rerum creatio et rerum conservatio (cf. 1 p., q. 104, a. 1, ad 4). Unde sicut gratia, sive gratiae datio, nequit cadere sub merito, ita nec perseverantia, sive gratiae conservatio (1-2, q. 114, a. 9; Caietanus, In h. I.). Huius rationis vim infirmare conatur Suarez, dicens dationem gratiae et eius conservationem, etsi physice idem, esse moraliter duo distincta ac separa­ bilia beneficia, imo etiam physice distingui, cum conservatio importet tempo­ ris durationem quam non importat simplex datio; unde potest conservatio gratiae cadere sub merito, etiam si datio gratiae non potest. Attamen, quo­ modolibet illarum distinctio intelligatur, stat iugiter quod utraque, sive datio sive conservatio gratiae, se habet ex parte principii quod est ipsa gratia; ad cuius rationem et influxus accidentale est quod sit data vel conservata, sed unice requiritur ut sit existens, sive per primam dationem sive per ulteriorem conservationem. 1040. Obiectiones, quae fieri solent, sunt: 1. Homo meretur glo­ riam; ergo meretur perseverantiam gloriae (seu ut, semel habita, nunquam interrumpatur); ergo a fortiori meretur perseverantiam in gratia, quae minus est. 3. Homo meretur augmentum gratiae, quod plus est; ergo a fortiori meretur permanentiam in gratia. 4. Etsi homo non possit mereri ipsam physicam permanentiam gratiae, potest tamen mereri ultimum auxilium gra­ tiae, quo coniungitur gratia cum morte et cum gloria, cum illud auxilium distinguatur ab ipsa gratia, ac ideo hoc modo potest homo mereri perseve­ rantiam. Respondetur. 1. Meritum gloriae non exigit meritum illorum mediorum quae, utpote se habentia ex parte principii meriti, nequeunt cadere sub me­ rito, ut patet de ipsa prima datione gratiae; meritum gloriae exigit gloriam in sensu composito, seu dependenter ab ipso principio meriti quod est gratia data et conservata. 2. Perseverantia gloriae se habet ex parte ipsius gloriae quae est terminus meriti, ac ideo cadit sub merito una cum ipsa gloria, dum perseverantia gratiae se habet ex parte principii meriti ac ideo nequit, sicut ipsa gratia, cadere sub merito; et pro tanto in linea meriti non est minus sed magis qua illa, quemadmodum sub eadem ratione ipsa gratia est aliquid magis quam gloria, utpote donum omnino gratuitum, ut dictum est supra (n. 973). 3. Idem valet de augmento gratiae; quamvis scilicet hoc sit materialiter plus quam gratia, formaliter tamen et in ratione doni et in linea meriti, est aliquid minus, seu plus est gratiae datio et conservatio quam gratiae augmentatio. 4. Ultimum auxilium quod homo mereretur et ratione cuius de facto contin­ geret ut mors accideret in statu gratiae (cf. supra, n. 755), quamvis physice distinguatur ab ipsa gratia, tamen, formaliter ut coniungens gratiam cum morte sub motione et intentione divinae providentiae, coalescit moraliter cum ipsa gratia in unum totalem effectum, qui est praecise finalis perseverantia (nam haec non est mera permanentia gratiae, sed permanentia gratiae ut coniuncta cum momento mortis), ac ideo qua tale non est obiectum meriti, sed se habet, una cum ipsa permanentia gratiae, ex parte principii meriti. 1030 DE GRATIA 1041. Neque potest iustus perseverantiam sibi mereri de con­ gruo stricte dicto, quod nempe importet verum ius amicabile, fun­ datum in ipso statu gratiae et amicitiae. Ita communius thomistae, ut Caietanus {In 1-2, q. 114, a. 9 et 10) et alii supra relati (n. 1039), in hoc sensu interpretantes ipsam litteram S. Thomae, qui, dum in praecedentibus articulis distinxerat inter meritum de condigno et meritum de congruo, in praesenti a. 9 absque ulla distinctione simpliciter negat perseverantiam cadere sub merito. Oppositam vero affirmativam sententiam tenent Vega, Bellarminus, Vazquez, Suarez {De gratia, 1. 12, c. 38, qui rem diffuse et in varium sensum discutit, ita ut non facile appareat quid praecise doceat, cum tandem videatur hoc meritum ad orationis infallibilitatem reducere), Lorea et Ripalda. Ratio autem eadem est qua exclusimus meritum de condigno, quia scilicet perseverantia se habet ex parte principii meriti quod sub merito non cadit. Nec proinde refert quod hic agatur non de proprie dicto iure iustitiae sed de mero iure amicabili et quod subiectum sit in statu gratiae: nam huiusmodi ius est verum ius habetque suam infallibilitatem nec proinde attingere potest ipsum principium meriti; quod vero subiectum sit in statu gratiae, non sufficit ad constituendum ipsum ius ubi desit obiectum, ut dictum est supra (n. 1036) contra meritum reparationis post lapsum. Nec obstat quod iustus possit de congruo stricte dicto mereri alteri per­ severantiam, necnon primam ipsam gratiam et reparationem post lapsum (cf. supra, n. 1034); nam negatur paritas, quia in praesenti casu ille cui meretur est idem ac ille qui meretur et per respectum ad istum perseverantia se habet necessario ex parte principii meriti. Confirmatur assertum ex tribus rationibus supra invocatis (n. 1038), quibus excluditur saltem factum sive existentia huiusmodi meriti, quia scilicet secus praedestinatio non esset gratuita et perse­ verantia non esset incerta nec dici posset specialissimum donum. 1042. Potest tamen iustus perseverantiam mereri de congruo late dicto, quod nempe non implicat verum ius sed meram condecentiam, quodque non longe distat a simplici impetratoria vi ora­ tionis, etsi ab ea distinguatur, iuxta dicta superius (n. 979). Decet scilicet divinae bonitati et largitati ut amicum suum, orantem pro sua perseverantia vel ad hunc finem dirigentem alia opera bona, exaudiat. In quem sensum intelligi possunt tum verba Augustini'. «Hoc ergo Dei donum suppliciter emereri potest» {De dono persev.,. DE EFFECTIBUS GRATIAE, SEU IUSTIFICATIONE ET MERITO 1031 c. 7, n. 10, ML 45. 999) et «An vero quisquam... est, qui non sibi poscat a Deo ut perseveret in eo,» (ibid., c. 2, n. 3, coi. 996; cf. De corrept. et gratia 6. 10, ML 44. 922), tum verba S. Thomae·. «Perse­ verantiae donum aliquis petendo a Deo impetrat vel sibi vel alii, quamvis sub merito non cadat» (1-2, q. 114, a. 9; cf. ad 1; C. Gent. 3. 155); tum variae promissiones perseverantiae finalis, quae dicun­ tur adnecti quibusdam piis exercitiis (signanter praxi communionis per novem continuos menses in feria sexta, iuxta revelationem SS. Cordis lesu ad Margaritam Mariam Alacoque) aliisque moribus (ut permanentiae in religioso instituto, usui alicuius vestis vel sca­ pularis, et alia id genus), quaeque, stante perseverantiae incertitudine ab ipso Conc. Trid. definita (Denz. 1541, 1566), nequeunt excedere vim cuiusdam peculiaris auxilii ad efficacius orandum pro propria perseverantia, ad faciliorem reddendam bonam mortem, puta per perceptionem sacramentorum, et generaliter ad exercenda ipsa opera virtutum, quibus homo perseveranter suam praedestina­ tionem adimplet.92 Haec ceteroquin omnia petimus a Deo in dominica oratione: «Et ne nos inducas in tentationem»; et a B. Virgine in quotidiana illa prece: «Ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Arnen». Quodlibet tamen meritum, tam de condigno quam de congruo, ultra propriam orationis vim et ultra puram Dei mi­ sericordiam procedit, sollicitans ipsam Eius fidelitatem qui dixit: «Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae» (Apoc. 2. 10). 92 Cf. I. Van der Meersch, De gratia (ed. 2, Brugis 1925), n. 388.—A. Vermeersch, La grande promesse du Sacré Coeur, Paris 1903.—P. Bainvel, «Coeur Sacré de Jésus (Dévotion au)», Dictionnaire de théologie catholique III-l (Paris 1907) 331.—R. du Bouays de la Begassiere, «Coeur de Jésus (Culte du)», Dictionnaire apologétique de la foi catholique (éd. 4) I (Paris, 1925) 582 sq. INDEX ANALYTICUS (Indicantur numeri marginales) Abaelardus. Videtur docere mysterium Trini­ tatis per rationem cognosci pos­ se, imo ita loquitur ut videatur incidere in quendam larvatum Modalismum, vel Tritheismum, 8, 15, 153, 287, 294 Videtur distribuere attributa divi­ na inaequaliter inter tres per­ sonas, 287; ex quo sequeretur operationes ad extra non esse communes tribus personis, 294 Exaggerat vim tentationum dae­ monum, 475 Peccatum originale concipit non ut veram culpam, sed ut me­ ram poenam, nobis transmis­ sam per peccatum Adae, 659, 678 Actio. Conceptus et divisio actionis, 357 Sola actio transiens est formaliter actio, constituens nempe prae­ dicamentum actionis; actio ve­ ro immanens (ut intellectio et volitio) est tantum virtualiter actio, formaliter vero qualitas, 126, 357. Actio et passio realiter identificantur cum motu, 179 Axioma «Actiones sunt supposi­ torum», 192, 202, 299 In ente spirituali (Deo et angelo) nequit concipi nisi duplex actio et potentia, seu intellectus et voluntatis, nec concipi potest tertia potentia motrix, ab illis distincta, 359, 446, 452 Actiones Dei ad extra sunt com­ munes tribus personis divinis, 217, 295-299 Adoptiani negabant Trinitatem, Christum habentes ut merum fi- lium Dei adoptivum, 33 sq., 42. Vide: Unitarii Almaricus de Benis, pantheista medii aevi, docuit Deum esse formam mundi, 343 Alogi, ut sonat ipsum nomen, ne­ gabant esse in Deo Verbum, 33, 224 Amor Dei. Est non solum affectivus, sicut amor humanus, sed etiam effec­ tivus, seu producens in rebus ipsam bonitatem quam amat, 768 Amor initialis (hominis erga Deum) est remota dispositio ad iustificationem, 966, amor vero charitatis est proxima disposi­ tio, 969. Vide: Charitas. Dis­ positio. Gratia. lustificatio Angelus. Nominum «angelus» et «spiritus» sensus et usus, 419, 466 Propria nomina aliquorum ange­ lorum, indicata in ipsa Scriptu­ ra, 422, 427 Existentia angelorum, 421-425, nequit sola ratione probari sed pluribus convenientiis et signis suadetur, 424 sq. Omnes angeli ex nihilo creati sunt, nec aliter produci potue­ runt, utpote spirituales, 426. Nequit enim unus angelus alium producere aut generare, secus esset causa suipsius, ali­ ter ac homo, 371 Substantia spiritualis creata (an­ gelus et anima rationalis), quamvis incorruptibilis, est contingens ac ideo non petit esse semper seu creari ab aeter­ no, 388 1034 INDEX ANALYTICUS De momento in quo angeli creati fuerint, utrum ante vel post mundum corporalem, non con­ veniunt Patres, 396 Probabiliter angeli indicantur sub voce «coelum» in genesiaco binomio «Creavit coelum et ter­ ram», 398 Difficulter concipitur quod angeli creati sint in loco, ut tamen do­ cet S. Thomas, 426 Certe magnus valde est numerus angelorum, fortasse maior quam numerus omnium homi­ num simul sumptorum, 426 sq. Angelus est purus spiritus, seu simplex essentia, absque ullius materiae admixtione vel com­ positione, 432-439. Secus enim non distingueretur ab homine, 437. Nequit autem fingi subti­ lior aliqua materia cum qua forma angelica componeret, 438. Omnes autem quorundam obiectiones proveniunt ex con­ fusione inter compositionem potentiae et actus, quae datur in angelo (essentia et esse) et compositionem materiae et for­ mae, 439 Omnes angeli inter se specifice distinguuntur, ita ut tot sint species quot individua, 440 sq. Distributionis angelorum in hierarchias et ordines origo et vis, 442-445, 466 Potentia operatrix in angelis, si­ cut in Deo, non distinguitur ab intellectu et voluntate, 446, 452 Discrimen inter intellectionem angelicam et humanam, quoad medium, obiectum et modum, 447-450. Angelus intelligit per species, tum impressas a Deo in ipsa creatione, tum expressas ab in­ tellectu, 448; non tamen per speciem impressam intelligit suam ipsius essentiam, cum sit intelligibilis in actu, nec Dei existentiam et essentiam, quas cognoscit in ipsa sua essentia ut in effectu, 449 Nequit angelus naturaliter cog­ noscere futura libera, nec se­ creta cordium, nec veritates supernaturales, nisi per species praeternaturaliter ac subsequen­ ter a Deo infusas, 449 Quod attinet modum cognitionis, angelus non indiget inellectu agente, nec intelligit per iudicium et ratiocinium, sed per simplicem ac intuitivam appre­ hensionem, ratione cuius ne­ quit naturaliter errare, 450 Voluntas angeli parificatur in om­ nibus voluntati humanae, nisi quod sit perfectioris naturae nec coniungatur appetitui sen­ sitivo, 451. Sicut autem est in­ fallibilis in iudicio, ita est in­ flexibilis in electione, ratione cuius daemon est obstinatus et impoenitens, 451, 509 De modo quo unus angelus influit in intellectum et voluntatem alterius, 453-455, et unus lo­ quitur alteri, 454 Angelus influit in corpora imme­ diate per solum motum loca­ lem, quo mediante provocat etiam transmutationes, 456 sq. Nequit tamen eodem tempore movere duo corpora ut duo, 457. Nec potest sua virtute operari miracula, 425, 456,481 Potuit angelus Deo ministrare in efformatione corporis primi ho­ minis, sicut ministrabit in ho­ minis resurrectione, 524 Per motum localem corporum an- INDEX ANALYT1CUS gelus acquirit eo ipso praesen­ tiam in loco (in quo potest etiam violenter detineri), necnon motum localem suipsius, non tamen praesentiam in tem­ pore, cum eius praesentia men­ suretur aevo, 458-460 In hominem pariter angelus ne­ quit influere nisi immediate per motum localem in corpus et eo mediante in animam, obiective illuminando intellectum et in­ clinando voluntatem, 461 Eodem modo explicantur omnia quae referuntur ad angelorum apparitiones, missionem, custo­ diam et daemonum impugna­ tionem, 462-481. Vide: Ange­ lus custos, Angelus missus. Ap­ paritiones. Daemon Angelus creatus est in beatitudi­ ne naturali, saltem quod atti­ net intellectum; num etiam quoad voluntatem, seu simpli­ citer, controvertitur, 482, 489, 503 Angeli elevati sunt ad ordinem supernaturalem, 485 - 489, et quidem in momento suae crea­ tionis, ad solam tamen gratiam, 490 sq., per quam quidam glo­ riam meruerunt et a qua alii peccando ceciderunt, 492-495 In sua prima iustificatione ange­ lus exercuit actum liberae ac­ ceptationis, libertate tamen so­ lius exercitii, 491 Gratia, ab eo recepta, est eius­ dem speciei ac nostra gratia, 491, 800, 803 Gloriam pro merito gratiae, vel damnationem pro peccato, an­ gelus immediate post primum actum electionis obtinuit. Un­ de nonnisi tribus instantibus via angelorum constitit, 492 sq. Gratia et gloria data est angelis 1035 secundum gradationem naturae singulorum, ita ut angeli nobi­ liores maiorem gratiae gradum habuerint et maiorem gloriam meruerint, 494 Aliqui angeli a statu elevationis ceciderunt, 501-504. Explica­ tur ipsa possibilitas peccati in angelo, quamvis eius intellec­ tus errare non possit, 450, 502 Disputatur num angelus fuerit impeccabilis in ordine naturali, 503 Angelus non potuit peccare in primo actu voluntatis, sed tan­ tum in secundo, seu in actu electionis, 504 Inter angelos alii aliis gravius pec­ caverunt, eodem superbiae pec­ cato, 504 Multi angeli ceciderunt, imo pro­ babiliter plures quam qui in gratia permanenserunt, 504 Primum angeli peccatum fuit su­ perbiae, qua voluit beatitudinem sua propria virtute asse­ qui, 505-507. Falsa autem est quorundam antiquorum opinio de carnali angelorum commer­ cio cum feminis, 434 sq. Angelus post primum peccatum obduratus est in malo, imme­ diate, irreparabiliter et ab in­ trinseco, 508 sq. Angelus post primum peccatum subditus est aeternae poenae, tam damni quam sensus per ignem, 510-513 Difficultatis hanc alteram poenam concipiendi, conveniens solutio est eam consistere in alligatio­ ne virtutis operativae angeli, per ignem tamquam per instru­ mentum, 512 sq. Angelos cuçtos. Angeli boni determinatam ali­ quam ac particularem homi- 1036 INDEX ANALYTICUS num custodiam gerunt, 467473 Modus quo ipsa exercetur est im­ mediate per motum localem in corpora, 456, sq., 471 Num possit dari vera possessio angelica, sicut datur possessio diabolica, 471 Proprium angelum custodem ha­ bet certe omnis fidelis, proba­ biliter etiam quilibet homo, utut infidelis, 468, 471. Ulte­ riores vero determinationes in hac re sunt satis incertae, 472 Angelus missus. Quid importet missio in genere, 300, 466 Missio est proprium angelorum officium, a quo ipsum nomen «angelus» derivatur, 466 Quinam ex variis categoriis ange­ lorum mittantur et ad quasnam categorias pertineant illi qui nominatim exhibentur missi (Michael, Raphael, Gabriel), non constat, 466 Anima. Errores et opiniones de immorta­ litate animae, 564, et de ani­ ma ut vera ac unica corporis forma, 565-569 Anima humana est spiritualis et immortalis, 570-579 Eius spiritualitas sequitur neces­ sario ex natura intellectualis si­ ve spiritualis operationis, 576. Ipsa quoque i lllll ortalitas pro­ batur certo ex philosophica ra­ tione, seu praecipue ex ipsa spiritualitate, quidquid in con­ trarium putaverint aliqui theo­ logi, 578 sq. Anima humana per se solam et abstrahendo a corpore, non est proprie suppositum sive perso­ na, 577 Anima, tum primi hominis tum ceterorum, non creatur ante­ quam corpori infundatur, imo nec potest ita creari, cum a corpore individuationem acci­ piat, 395, 437, 524, 556, 557 Probabilius anima infunditur in corpus non in momento fecundationis sed post aliquod tem­ pus, 557-562 Anima est unica substantialis for­ ma corporis, 580-588 Axioma «Solus Deus illabitur ani­ mae», 448, 449 Annihilatio. Qualiter differat a creatione aliis­ que mutationibus, 342, 364 Mundus, etiam materialis, nun­ quam annihilabitur, sed tantum in fine saeculorum transforma­ bitur, 404 Actio Dei annihilativa aequivaleret miraculo, 404 Vide: Creatio Anselmus Cantuariensis. Indulgens cuidam apriorismo, vi­ detur velle mysterium Trinita­ tis argumento rationis demons­ trare, 8 Ex eius operibus desumptum est, fere ad verbum, celebre effa­ tum Conc. Florentini: «In Deo omnia sunt unum, ubi non ob­ viat relationis oppositio», 144, 146, 147 Apollinaris, haereticus saec. 4, secutus platonicam trichotomiam de tribus animabus, posuit Ver­ bum pro anima intellectiva ad ex­ plicandam Incarnationem, 567, 586. Vide: Trichotornia Apparitiones. Sunt verae et obiectivae, seu exer­ centur in exterioribus corpori­ bus, quibus angeli conjungun­ tur tamquam motores, 463 sq. Fiunt omnes per ipsos angelos> INDEX ANALYTICUS I 1037 etiam cum alii (ut Deus, Chris­ quidquam supernaturale pera­ gendi ex solis viribus naturae, tus, B. Virgo, animae defuncto­ rum) apparere cernuntur, 464 723, 726 Ipse iustus indiget ulterius move­ sq· . ri a Deo per gratiam actualem Appropriatio trinitaria. Est attributio, uni vel alteri perut eliciat actum salutarem, 746 De integra libertate hominis sub sonae divinae, eorum quae sunt motione gratiae, 871, 877 tribus personis communia, 331 De eius convenientia, fundamen­ De intrinseca gratiae efficacia, to et modo, 332-334 888, 891, 903, 905 Peculiares appropriationes Patri, Ari ani. Filio et Spiritui S., 334. Huic Huius haeresis, tum christologitertiae personae appropriantur cae qua negatur divinitas Ver­ opus sanctificationis, creatio, bi, tum ac consequenter triniIncarnatio, sacramentum Con­ tariae qua negatur pluralitas firmationis, 253, 334 personarum in Deo, historia et Arabes philosophi commentato­ doctrina, 39 sq., 42, 70 res Aristotelis, ut Avicenna et Ex identitate paternitatis cum Averroes) essentia divina deducebant Fi­ Operatio Dei in mundum explica­ lium sive Verbum non esse tur per quaedam entia interme­ Deum, 152 dia, 366 Abutebantur nomine «Ingenitus», Mundus existit ab aeterno, ut proprio primae personae, ut docuit ipse Aristoteles, 382, concluderent secundam perso­ 388 nam non esse Deum, 219 Angeli sunt creati ab aeterno, 420 Negabant secundam personam procedere per immanentem pro­ Deus creavit tantum primam cessionem intellectualem, 224, substantiam, ex qua ceterae et praecipue per veram genèraprocesserunt, 366, 406 tionem, 225, 234 Anima humana creatur non im­ Dicebant Deum in creatione ce­ mediate a Deo sed ab angelis terorum entium usum esse Ver­ sive primis creaturis, 516 bo, prima ipsa creatura, tan­ Anima singulorum hominum est quam instrumento, 39, 366, sensitiva et mortalis, 564, 566 368, 40'6 Arausicanum Conc. II. Consequenter reiciebant t u m Solemnis damnatio semipelagiaaequalitatem divinarum perso­ nismi, a Bonifatio II confirma­ narum, 287, tum earum unita­ ta, 707 tem in operationibus ad extra, De existentia peccati originalis quas omnes tribuebant Verbo, contra pelagianos et semipela294 gianos, 660, 666 Una arianorum secta, seu semiaConcilium non negat extra statum riani vel homoiousiani, non gratiae posse elici aliquos actus longe a doctrina catholica dis­ moraliter bonos, 715 crepabat, quamvis haeretice nicaenam definitionem et formu­ Momentosa definitio contra semilas reiceret, 40, 105, et talibus pelagianos de impossibilitate 1038 INDEX ANALYTICUS formulis uteretur quae saperent Tritheismum, 37 Vide: Nicaenum Conc. I Aristoteles. Loquens de sacra indole numeri ternarii, nullatenus suggerit mysterium Trinitatis, 25 Definitio relationis, 139, et gene­ rationis, 223 Disputatur ab eruditis num Aris­ toteles proprium creationis con­ ceptum attigerit, quamvis eius saltem principia creationi fa­ veant, 344, 366 Docet mundum de facto esse ab aeterno, imo videtur docere ipsam necessitatem creationis ab aeterno, 382, 388, 420 Docet corpus humanum nonnisi post aliquod tempus a concep­ tione informari ab anima, 558 Docet animam rationalem esse unicam substantialem formam corporis, 566 Quidam putant etiam Aristote­ lem, sicut eius commentatorem mu Averroes, docuisse unicam esse animam intellectivam in omni­ bus hominibus, 567 Athanasius. Est praecipuus inspirator ac de­ fensor fidei nicaenae de divini­ tate Verbi contra arianos, 79, 100 · Praepostera Liberalium interpre­ tatio de sensu definitionis ni­ caenae iuxta Athanasium, 103 sq. Augustinian! theologi (Noris, Bel­ lelli, Berti). Visi sunt accedere ad sententiam iansenisticam de iustitia origi­ nali, debita homini ex quodam debito non iustitiae sed decen­ tiae, 595 Negant infideles et peccatores posse elicere aliquem actum vere ac subiective virtuosum, 710 In quaestione de efficacia gratiae eligunt sententiam mediam in­ ter thomismum et molinismum, admittentes praemotionem mo­ ralem, 901 Augustinus. Peculiariter in materia trinitaria, pater theologiae merito nuncu­ patur, 146 De trinitaria terminologia, 3, et formula «Una essentia, tres personae», 107 Aptissime mysterium Trinitatis illustrat variis analogiis, prae­ sertim ea quae desumitur ex humana intellectione et volitione, 21, 23 sq., 245, quin tamen contendat inde ipsum myste­ rium ratione demonstrare, 13 Dereliquit aliorum Patrum inter­ pretationem de theophaniis A. T., has referens non ad Ver­ bum sed ad angelos, 49 Apte insistit m conceptu relatio­ nis in divinis, 146 sq. Negat dari prioritatem et posterioritatem inter divinas perso­ nas, 121 Eminet in investigatione divina­ rum processionum, 23 sq., 119, 133 sq. Eminet in proponenda doctrina de intellectuali processione se­ cundae personae, quam resumit noto effato: «Eo quippe Filius quo Verbum, et eo Verbum quo Filius», 225, 227, 230, 231, 236 Suggerit propriam rationem, a S. Thoma ulterius determinan­ dam, quare Spiritus S. proces­ sio non sit generatio, 257, 259 Ab Augustino originem habet no­ tum effatum florentinum INDEX ANALYTICUS «Omnia in Deo sunt unum, ubi non obviat relationis opposi­ tio», 266, 274 S. Doctor determinat notionem missionis divinarum persona­ rum, 303 Innuit non impossibilitatem crea­ tionis ab aeterno, 383, 393 Peculiaris eius opinio de succes­ siva efformatione rerum mun­ danarum per «rationes semina­ les», 409, 419, 521, et de in­ terpretatione mosaicae cosmogoniae in sensu visionario, 410. Prorsus tamen immerito ipse dicitur praecursor transformis­ mi, 409, 412, 419, 521 S. Doctoris sententia de spirituali natura angelorum firma non est, 429 Distinctio cognitionis angelorum in matutinam et vespertinam, 449 De modo quo ignis torquet dae­ mones, 512 Efformatio Evae de costa Adae habet etiam sensum mysticum, 521 S. Doctor peregrinam hypothesim proponit, iuxta quam ani­ ma Adami fuerit creata sine corpore, una cum angelis in principio creationis mundi, 524 Peculiariter inculcat monogenismum, 534 Docet spiritualem traducianis­ mum, sive originem animae hu­ manae ex anima parentum, ut inde facilius contra pelagianos defendat existentiam peccati originalis, 512, 541 sq., 548, 673 Assignat rationem immortalitatis animae, scilicet naturale deside­ rium essendi semper et rationa­ lem animae naturam, 575 Nequaquam adhaeret ipsi doctri­ 1039 nae platonicae de accidentali unione animae cum corpore, 585 Explicite inculcat ipsam indebi­ tam ac supernaturalem indolem gratiae, quamvis simul contra pelagianos premat illius neces­ sitatem pro natura lapsa, 604 Explicite asserit peccatum Adae fuisse superbiam, illud assimilans peccato angelorum, 649, ac reiciens quorundam senten­ tiam de peccato carnali, 653 Peculiariter defendit contra pela­ gianos existentiam peccati ori­ ginalis, 658, 666, 667, 669, 673; propterea tum pelagiani tum quidam moderni liberales attribuunt ipsi inventionem doctrinae de peccato originali, 666 Loquitur de influxu concupiscen­ tiae in transmissionem peccati originalis, 675, quin tamen eam identificet cum illo pecca­ to, 678 Non negat extra statum gratiae elici posse aliquos actus natu­ raliter honestos, sed tantum in­ culcat imperfectam eorum ra­ tionem, 714 sq., et negat ob­ servari posse totam legem na­ turalem et primum illius prae­ ceptum dilectionis Dei, 716 Gratia, tam habitualis quam ac­ tualis, est aliquid intrinsecum sive interius animae, 765, 766, 767 Ab Augustino proveniunt theolo­ gicae distinctiones gratiae ope­ rantis et cooperantis, 856, 857. 860, gratiae praevenientis et subsequentis, 861, gratiae ex­ citantis et adiuvantis, 862 Uberius ac determinate loquitur de merito iusti, tanquam titulo iustitiae, 990 sq. 1040 INDEX ANALYTICUS Exponit integram doctrinam pelagianam et semipelagianam, 706, eamque diserte impugnat, 706 sq., 708, 726, 731, 740, 753, 874 sq. Negat contram pelagianos homi­ nem iustum posse diu vitare peccata venialia sine speciali gratia, etsi antea contrariae sen­ tentiae ipse non obstiterit, 740 Docet iustum indigere speciali auxilio ad finaliter perseveran­ dum, 753 Integritatem liberi arbitrii sub motione gratiae explicite profi­ tetur, quamvis ab haeresi pelagiana coactus fuerit ad peculia­ riter extollendam gratiae effi­ caciam, 874-876, 882, 891. Unde inepte quidam putant eum ad plenum conceptum li­ bertatis non pervenisse aut gra­ tiam vere ac mere sufficientem non admisisse, 876, 882, 891 Augustinin auctoritas in materia de gratia, 876 Inepte a iansenistis obicitur du­ plex eius distinctio gratiae in «adiutorium sine quo non» et «adiutorium quo» et inter «charitatem magnam» et «cha­ ritatem parvam», 883 Ipsam essentiam sive modum ef­ ficacitatis gratiae S. Doctor non ambigue inculcat, eam scilicet concipiens ut intrinsecam, ac ita manifeste favens huic ipsi thomisticae doctrinae, 876, 893, 905, 919 Inepte autem iansenistae et aliqui theologi tribuebant S. Doctori suam theoriam de «delectatio­ ne victrici», 919 Ad iustificationem requiruntur praeviae dispositiones, 932 Averroismus. De doctrina ipsius Averroes, vi­ de: Arabes philosophi Averroismus latinus mediaevalis ponebat unicam animam spiri­ tualem pro omnibus hominibus et plures animas sensitivas, sin­ gulam in singulis hominibus, 564, 566, 567 Avicenna. Vide: Arabes philoso­ phi Baius. Baiani. Accedentes ad ipsam doctrinam protestanticam, negant super­ naturalem et indebitam indo­ lem iustitiae originalis, tum quoad gratiam, 483, 593, 597, 602, 603, 604, tum quoad ce­ tera dona praeternaturalia, 610 Peccatum originale est concupis­ centia habitualis, distincta a natura, hanc accidentaliter cor­ rumpens, quae nihil habet vo­ luntarii ac manet in renatis, amittens tamen peccati ratio­ nem, 677, 683, 689, 760, 958 Gratia est ita necessaria homini lapso, ut sine ea nullum bo­ num, etiam naturale, facere possit et omnes eius actus sint peccata, 705, 709, 712, 713 Ipsi homini iusto quandoque im­ possibilis est mandatorum ob­ servantia, 731, 733 Baius docet iustificationem con­ sistere in oboedientia mandato­ rum; quo quidem videtur nega­ re ipsam existentiam gratiae habitualis iustificantis, 760, 773, 776, 784 Ob corruptionem naturae per pec­ catum originale, liberum arbi­ trium est ita vitiatum ut sibi relictum nequeat nisi peccare, 867, 871 Inde non datur gratia mere suffi- INDEX ANALYTICUS 1041 mum sive congruismum, 894, ciens, sed sola gratia efficax, 897 867 Suppressa libertate in actu huma­ Billot (L.). Tota realitas relationis provenit no, Baiani eo ipso supprimunt non ex eius «esse ad» sed ex verum meritum quod in liber­ «esse in», 169, et pariter tota tate fundatur, 984, 987 eius perfectio, 172 Bânez fuit primus impugnator Persona divina constituitur per molinismi, 894, ac inde posterio­ relationem secundum utrum­ res thomistae a molinistis voca­ que «esse in» et «esse ad», 206 ri solent banesiani in quaestio­ Peccatum originale est nobis vo­ ne de efficacia gratiae, 899 luntarium ratione physicae con­ Baptismus. nexionis cum Adamo, 680, 683 Formula Baptismi (Mat. 28. 19) Homo lapsus est vere vulneratus peculiarem vim habet ad pro­ in naturalibus, etsi tantum exbandum mysterium Trinitatis, trinsece, 689 56 Homo iustus non indiget super­ Baptismus constanter collatus est naturali Dei auxilio ut eliciat in formula trinitaria, 80 actus virtutum quibus instruc­ Basilius Caesariensis. tus est, sed ei sufficit generalis Peculiarem influxum habuit in Dei concursus, 745 determinando ac distinguendo Gratia sanctificans non est speci­ sensum vocum ousia (natura) fice eadem in omnibus, 800 et upôstasis (persona) apud In quaestione de efficacia gratiae graecos, 3 Billot mitigat suum molinisCum duobus aliis cappadocibus mum, admittens concursum praecipue adlaboravit explana­ praevium sed indifferentem, tioni fidei nicaenae et determi­ quo Deus producit actum salu­ nationi trinitariarum formula­ tarem voluntatis sub sola ra­ rum, 100, 106 tione entis, non vero sub ratio­ Una cum iisdem Patribus peculia­ ne talis determinati entis, 898, riter insistit in conceptum rela­ 900, 920 tionis in divinis, 146 sq. Charitas informat alias virtutes Beata Virgo. earumque actus reddit merito­ Reali relationi maternitatis in B. rios, mediante quadam formali Virgine correspondet in Chris­ modalitate, ipsis virtutibus to sola relatio rationis filiatio­ communicata, 1010, 1013 nis, 148 Boetius. Innuit non impossibilitatem crea­ Habuit speciale privilegium quo tionis ab aeterno, 383, 393 vitavit per totam vitam omnia Praeformavit doctrinam Conc. peccata venialia, 738, 742 Flor, de existentia relationum Bellarminus. in divinis, 144, 147 Docet gratiam sanctificantem non distingui realiter a charitate, Bonaventura. Principium proximum divinae sed tantum virtualiter, 789 processionis est ipsa relatio, In quaestione de efficacia gratiae 124, 129 defendit moderatum molinis- 1042 INDEX ANALYT1CUS Persona divina constituitur non rationis ratiocinatae maioris 154, 164 per relationem sed per proces­ sionem, 202 Peccatum originale est nobis vo­ Negatur possibilitas creationis ab luntarium ratione physicae con­ nexionis cum Adamo, 680 aeterno, 383 Boyer sequitur mitigatum moliS. Doctor, excludens ab angelo nismum in quaestione de effica­ corpus, tribuit ei aliquam ma­ cia gratiae, admittens concur­ teriam, intelligens compositio­ sum divinum praevium sed in­ nem ex aliqua subtiliori poten­ determinatum, necnon aliqua tia et forma, 430, 574 alia eclectica elementa, 898, Angeli efformant unam tantum 910 speciem, distinctam m plura individua, sicut homines, 431, Caietanus. 432 Apte explicat quid sit processio Angeli fuerunt creati in statu na­ amoris in voluntate humana; turae purae, nec nisi posterius ex qua illustratur processio elevati sunt ad gratiam, 483 Spiritus S. in divinis, 133 Ignis torquet daemones tantum Invexit in conceptum relationis objective seu per cognitionem distinctionem inter «esse ad, 512 ut quod» et «esse ad, ut quo», In homine est duplex forma subs­ 206 tantialis, seu forma corporeitaOpinative tribuit daemonibus tis et anima rationalis, 567 quoddam corpus aëreum, 430, Adamus accepit gratiam sanctifi432 cantem non in ipso momento Nonnisi allegorice explicat forma­ creationis sed posterius, 591 tionem E vae ex corpore Adami, Gratia sanctificans non distingui­ 518 tur a virtutibus nisi formaliter Negat animae immortalitatem et modaliter, 789, 798 posse certe probari per ratio­ Iustus potest sibi mereri, de con­ nem, 578 gruo stricte dicto, reparationem Docet peccatum originale esse no­ post lapsum, 1036 bis voluntarium ratione merae Bonum. moralis ac iuridicae connexio­ Quo modo ens et bonum conver­ nis cum Adamo, 680 Primus invexit distinctionem iux­ tantur, et quo sensu possibilia et abstracta dicantur non bona ta quam homo lapsus, ratione peccati originalis, se habet non nec appetibilia, 173 solum ut «spoliatus a nudo» Axioma «Bonum est diffusivum sui», quatenus suadet myste­ sed etiam ut «vulneratus a sa­ rium Trinitatis, 23, 119 no», 688; ipse tamen docet ho­ Exinde non sequitur quod in Deo minem non esse vulneratum in possit esse processio secundum naturalibus, 689 ipsum attributum Bonitatis, Calvinus. 137 Essentia peccati originalis est haeBoyer (C.). reditaria corruptio ipsius natu­ Inter essentiam divinam et rela­ rae, 677 tiones trinitarias est distinctio Ratione positivae Dei reprobatio- INDEX ANALYTICUS nis, omnes actus non praedesti­ nati sunt peccata, 709, 866 Iustificatio est aliquid extrinsecum, seu mera peccatorum non imputatio, 759, 763 Liberum arbitrium est in homine extinctum vel ligatum, 866 Reiciendus est tum conceptus tum etiam nomen meriti, 983 Vide: Protestantes Cartesius. Eius principia ducunt ad asseren­ dam accidentalem unionem ani­ mae cum corpore, 568 Negat finem creationis esse glo­ riam Dei, 375 Carthaginense Conc. (a. 418). De existentia peccati originalis contra pelagianos, 660, 664, 666 De necessitate gratiae ad actus su­ pernaturales, 723, 726, et ad vitanda peccata venialia contra eosdem haereticos, 738 Catechismus Conc. Trid., de ele­ vatione angelorum, 486, et de eorum custodia erga homines, 468, 471 Catharinus (A.). Praeivit molinismo in quaestione de efficacitate gratiae, 894 Docet hominem posse habere metaphysicam quandam certitudi­ nem se esse in statu gratiae, 929 Causa. Solus Deus potest esse causa crea­ tionis, nec potest aliquam crea­ turam adhibere etiam ut cau­ sam instrumentalem, 369-373 Solus Deus esse potest causa gra­ tiae, physica, propria et princi­ palis, 924-926, nam solus Deus deificare potest, sicut solus ig­ nis ignire potest, 626 Ad hoc ut aliquid possit commu­ nicare aliis id quod habet, opor­ 1043 tet ut illud habeat eminentiori quodam et causativo modo, 926 Causae sunt invicem causae in di­ verso genere; ex hoc principio illustratur modus quo proximae dispositiones ad gratiam iustificantem procedant ab hac ipsa gratia, 939 sq. De causa dispositiva, vide: Dispo­ sitio De causa instrumental!, vide: Instrumentum Certitudo. Variae species certitudinis, 953 Nemo, absque speciali Dei reve­ latione, potest habere veram certitudinem se esse in statu gratiae, 949-955 Charitas. De perfectione virtutis charitatis, 305 Ipsa est forma ceterarum virtu­ tum, sicut gratia sanctificans dicitur forma charitatis, quam­ vis diversimode, 682, 796, 803, 832, 1002. Vide: Gratia sanc­ tificans Charitas distinguitur realiter a gratia sanctificante, tanquam habitus operativus ab habitu entitativo, 791-798 Beatifica visio debetur tum gra­ tiae sanctificanti tum charitati, sed priori debetur titulo here­ ditatis, alteri vero titulo meriti, 797, 804 Charitas est proximum principium meriti, sed tale non esset nisi radicaretur in gratia sanctifi­ cante, 998. Vide: Meritum De indole et proprietatibus chari­ tatis, prout sunt co nui unes aliis virtutibus, vide: Virtutes infusae Christus. Vide: Filius. Verbum. 1044 INDEX ANALYTICUS Chrysos tomus. Explicite, quamvis cum minori daritate et praecisione, propo­ nit et ipse existentiam peccati originalis, 666, 667 Excellit inter Patres in extollendo influxu liberi arbitrii in ope­ re salutis, 873 Circuminsessio trinitaria. Vocis origo et sensus, 290 Datur in divinis vera circuminses­ sio, sive trium personarum mu­ tua inexistentia, 291-293 Num id efficaciter probetur ex ipsa ratione inclusionis unius relativi in altero, 293 Conceptus circuminsessionis apte exhibet integrum Trinitatis mysterium, 290 Coadamitae. Vide: Monogenismus Co lllll issionis de re Biblica de­ cretum a. 1909 de litterali sensu trium priorum capitum Genesis, quod attinet veram mundi crea­ tionem, 347, et quidem in tem­ pore, 384, creationem primi ho­ minis et formationem Evae ex Adamo et unitatem generis hu­ mani, 518 sq., 529, 532, statum iustitiae originalis, integritatis et immortalitatis primorum paren­ tum, 612, peccatum primi homi­ nis, 646 Concupiscentia. Quid et quotuplex sit, 608, 688 Pelagiani docebant concupiscen­ tiam secundum se esse bonam, 590, 608 Concupiscentiae connexio cum peccato, iuxta Conc. Trid., 612, Apostolum, 613, et rationem, 622 Protestantes, baiani, lansenistae et plures theologi mediaevales reposuerunt in concupiscentia ipsam formalem essentiam pec­ cati originalis, quamvis diverso modo et gradu, 677 sq. Tamen concupiscentia non est ni­ si materiale elementum illius peccati, 681 sq. Concupiscentia non est medium transmissionis peccati origina­ lis, 675, 678 Congruismus. Vide: Molinistae Conservatio rerum est idem ac actio creativa, quatenus non in­ terrupta, 340, 371 Constantinopolitanum Conc. I. Definitio divinitatis Spiritus S. contra macedonianos, 41, 44, 46 Vis symboli huius Concilii relate ad symbolum nicaenum, 101 De origine huius symboli variae eruditorum sententiae, 102 Contritio. Attritio est remota dispositio ad iustificationem, 966 Perfecta vero contritio est proxi­ ma dispositio ad eandem, 96^ Vide: Dispositio Creatio. Generalis definitio creationis, 341, 363, 389, 390 Distinctio a ceteris mutationibus, et peculiariter a transformatio­ ne et transubstantiatione, 341, 342, 356, 364 Creatio, active spectata seu ex parte Dei, est actio formaliter immanens nec nisi virtualiter transiens, 359 sq.; passive ve­ ro spectata, consistit in reali ac praedicamentali relatione crea­ turae ad Deum, fundata in trascendentali relatione ad eun­ dem, 361-363 Mundus originem habet a Deo per proprie dictam creationem, 346-356 Id probatur etiam ex ipsa ratione INDEX ANALYTICUS philosophica, seu ex universali­ tate causalitatis divinae, ita ut sit mera consequentia ipsius existentiae Dei, 354. Non ta­ men constat esse de fide quod creatio mundi (sicut Dei exis­ tentia) potest per solam ratio­ nem certo cognosci et probari, 355 Creatio non contradicit axiomati «Ex nihilo nihil fit», quia hoc verum est tantum de absentia causae efficientis, non vero causae materialis, 356 De facto solus Deus mundum creavit, nullam sub se adhibens aliam causam, sive principalem sive instrumental em, 368. Ce­ terum, nulla creatura potest es­ se creationis causa, tam princi­ palis secunda quam instrumentalis, quia ad hoc requiritur ra­ tio causae universalissimae, quam Deus nulli creaturae communicare potest, 369-373 Ex hoc quod creatio nequit fieri per instrumentum, excluditur traducianismus, seu creatio ani­ mae filii per parentes, 549 Quamvis Deus in omni sua actione attingat rationem entis inquantum entis, tamen non om­ nis actio Dei est creativa, 371, 400 Creatio est communis actio totius Trinitatis, 368 Primarius finis creationis est glo­ ria Dei, tum interna, seu com­ municatio divinae bonitatis (fi­ nis operis), tum externa, seu intellectualis creaturae cognitio et laus (finis operantis), 377380 Bonum hominis est secundarius finis creationis, quae conse­ quenter cedit in ipsius hominis utilitatem, 379 sq. 1045 Iuxta fidem creatio facta est in tempore, 384-386. Ratio autem nequit hoc factum probare (cum creatio ab aeterno non re­ pugnet), sed suadet variis congruentiis, 387 Subtiles obiectiones philosopho­ rum, praecipue Aristotelis et Averroes, contra creationem in tempore, 388 Attamen creatio ab aeterno non est impossibilis, vel saltem eius impossibilitas nequit ulla ratio­ ne evidenter probari, 389-394 Inaniter autem in contrarium in­ vocatur ipsa ratio creationis, nam aliud est accipere esse ab alio (creari) et aliud est incipere esse, 389 sq. Pariter non ne­ cessario opponitur impossibili­ tas infiniti in actu, nam nega­ tur quod haberetur simpliciter infinitum in actu, si mundus esset ab aeterno, 391 sq. In principio Deus creavit triplicem creaturam, seu angelos, animam primorum parentum et prima elementa materialia, seu saltem simpliciores atomos, 398-400 Post primam illam creationem, nulla datur actio Dei creativa nisi quoad animas singulorum hominum, 400 Mundus corporalis et angeli simul creati sunt, homo vero in pos­ teriori aliquo tempore, 401 Mundus, quem Deus creavit, est relative optimus, 403 Mundus est aeternus a parte post, seu nunquam in ulla eius parte annihilabitur, 404 Post primam creationem Deus mundum in praesenti forma disposuit, immediate producen­ do primas variarum rerum spe­ cies, et peculiariter species vi- 1046 INDEX ANALYT1CUS venrium, 411-416. Vide: Mun­ Christianismi, multo rarius in dus. Transformistnus subsequent! aetate, 476, 480, Huiusmodi opus Deus probabilius 481 nonnisi successive perfecit, per Cum diabolica impugnatione conmagis vel minus extensum sae­ nectitur magia et commercium culorum decursum, 417 diabolicum, quamvis de multis Mundus supernaturalis, sive gra­ magicis factis mitius soleant tia, non creatur sed educitur ex moderni doctores iudicare, 481 potentia oboedientiali animae, De elevatione, peccato et damna­ 785, 973 tione daemonum, vide: Ange­ De creatione angeli et hominis, lus vide: ad has duas voces Damascenus. Cultus. Peculiariter exhibet existentiam Tribus personis divinis cultus pu­ relationum in divinis, 147 blicus ad modum unius exhibe­ Signanter docet relationes divinas tur et Patri qua tali Ecclesia esse realiter idem cum essentia, renuit cultum exhibere, 299 159 sq. De cultu angelis debito, 468, 473 Invexit in theologiam trinitariam vocem et conceptum circuminII Daemon. sessionis, 290, 292 De existentia, natura et operatio­ ne daemonum, qua angelorum, David de Dinanto, pantheista mevide: Angelus diaevalis, docuit Deum esse mate­ Non solum in angelis bonis, sed riam mundi, 343 etiam inter daemones, datur Deus. aliqua hierarchia, 445, 477, Deitas est obiectum formale theo­ 498, 504 logiae, 338 Daemones impugnant homines, Quomodo conceptus Trinitatis per tentationem et infestatio­ transcendat ipsum conceptum nem, 474-481 Deitatis, 1 Quidam Patres et theologi exag­ Formale ac directum obiectum gerate putant unicuique homini divinae voluntatis, in omni vodeputari proprium daemonium, litione, est ipsa divina bonitas, non secus ac proprium ange­ ac ideo finis creationis non po­ lum, 477 tuit esse nisi divina bonitas ut Modus impugnationis daemonis exterius manifestanda, 378 est per motum localem in cor­ Cum in Deo non sit alia facultas pora, 479 quam intellectus et voluntas, actio creativa procedit ab his Infestatio daemonis quadrupli­ facultatibus, ita ut creare sit cem habet gradum, seu est vel formaliter idem ac intelligere, extrinseca vel intrinseca (in seu dicere imperative («Dixit ipsum corpus), et haec vel pas­ et facta sunt»), 359 siva vel activa (obsessio), et Creando animam, Deus nonnisi haec vel mere transiens (sim­ materialiter concurrit ad trans­ plex obsessio) vel permanens missionem peccati originalis, (possessio), 480 Diabolica possessio frequenter 552 occurrit tempore nascentis Dionysius Areopagita (Pseudo). INDEX ANAI.YT1CUS Scripsit primam monographiam de angelis, 423 Loquitur de permagno numero angelorum, 426, de eorumque spirituali natura, 436 Celebris eius divisio angelorum in hierarchias et ordines, 443 Dispositio. Duplex est genus dispositionis ad aliquam formam, scilicet remo­ tae et proximae, 927, 933, 941, 947 sq., 964, 965 Nulla forma, in ordine tam natu­ rali quam supernaturali, intro­ ducitur in subiectum absque praeviis dispositionibus, 933 De dispositionibus requisitis ad gratiam sanctificantem, vide: Gratia. lustificatio Proxima dispositio ad gratiam sanctificantem, ut actus perfec­ tae contritionis et charitatis, probabilius procedit ab ipsa eadem gratia sanctificante, 938940, 972 Huiusmodi dispositio influit iuxta eius inaequalitatem et gradum, 946-948 Distinctio rationis. Quid et quotuplex sit, 151, 157, 163, 165, 166, 168 Quomodo intelligatur esse inter essentian et personas divinas, 156-168 Dona praeternaturalia. Vide: Iustitia originalis Dona Spiritus S. Existentia donorum Spiritus S., ut gratiarum aliquo saltem mo­ do a virtutibus distinctarum, est certa, babetque fundamen­ tum tum scripturisticum tum patristicum, 836 Illorum vero determinata essen­ tia est minus certa. Praecipue disputatur num dona distin­ guantur realiter a virtutibus in­ 1047 fusis, quod admittitur commu­ nius cum S. Thoma, 837 Sunt igitur dona habitus operativi supernaturales, disponentes potentias animae ad immedia­ tam motionem Spiritus S., 837 Haec Spiritus S. motio est gratia operans (non cooperans), sub qua nempe voluntas est mota et non movens, ac proinde eius actus est quidem liber sed non deliberatus, 858 sq. Septenarius numerus et specifica distinctio inter dona difficilius ac diversimode assignantur a theologis, quamvis solide pro­ babile sit quod unicuique virtu­ ti correspondeat aliquod parti­ culare donum, 838 Attenta similitudine in natura, eaedem proprietates conve­ niunt donis ac virtutibus, 839 Excellentiores inter effectus sive actus donorum vocantur fruc­ tus Spiritus S. et beatitudines, 840 Disputant doctores, praesertim mystici, num activitas donorum necessario ac semper comitetur activitatem virtutum, ita ut pertineat ad vitam christianam communem, nec tantum mvsticam, 841 Doxologia trinitaria, apud Pau­ lum, 57, apud loannem, 59, et in primitiva Ecclesia, 80 sq. Dualismus. Vide: Manichaei Durandus (a S. Porciano). Principium processionis divinae est directe ipsa essentia, antecedenter ad actus intellectionis et volitionis, 124, 129, 224 Inter essentiam divinam et rela­ tiones trinitarias est distinctio realis modalis, 154, 164 Spiratio activa distinguitur a pa­ ternitate et filiatione plus quam 1048 INDEX ANALYTICUS distinctione rationis ratiocina­ Elevatio angeli et hominis ad or­ tae, 183 dinem supernaturalern. Vide: An­ Personae divinae non habent tres gelus. Iustitia originalis subsistentias relativas praeter Evolutlonismus. Vide: Transfor absolutam, 211 mismus Creaturae potest absolute a Deo Fides et Spes. concedi ut sit causa principalis Fides est prima iustificationis dis­ creationis, 367 positio, tum remota (fides in­ Peccatum originale non est vera formis), tum proxima (fides culpa, sed mera poena, nobis formata), 966, 969 transmissa ex peccato Adae. De eius connexione cum actu vo­ 659, 678 luntatis, 966 Peccator potest observare totam Spes est pari modo dispositio ad legem naturalem, substantiali­ iustificationem, tum remota ter etsi non salutariter seu me­ tum proxima, 966 ritorie, 710 Fides et spes separari possunt a Bonum morale naturale habet im­ gratia sanctificante et manere mediatum ordinem ad gratiam in peccatore, 787, 791, 796, et praeparat ad ipsam, 721, 801, 834 728 Probabilius tamen nequeunt in­ Gratia sanctificans non distingui­ fundi ante gratiam sanctifican­ tur a virtute charitatis nisi ra­ tem, 834 tione et nomine, 789 Non sunt secundum se virtutes Non dantur virtutes morales in­ proprie et simpliciter dictae, fusae, sed tantum acquisitae, sed id habent a virtute chari­ 830 tatis, 796, 801 Durandus praeivit molinismo in Nec earum actus sunt meritorii quaestione de efficacia gratiae, ante iustificationem et charita­ 894 tem, 727, 965, 1004, 1028, Charitas est principium meriti in 1029. Post iustificationem, ac­ actibus aliarum virtutum per tus fidei est meritorius quia in­ directum et actualem influxum, volvit influxum liberi actus vo­ 1003 luntatis, charitate informati, Ebionitae, secta saec. 1, negabant 995 Trinitatem, Christum habentes Quo sensu potest quis esse certus ut merum hominem, 33 se habere fidem, quamvis ne­ queat esse certus se esse in sta­ Echardus. tu gratiae, 954 Ob suam tendentiam pantheisticam, docet mundum esse ab Filiatio adoptiva. aeterno, 382, 384, et animam Notio adoptionis, similitudo et non esse simpliciter creatam, discrimen inter adoptionem hu­ 516 manam et divinam, 805, 825, Intelligit in quodam sensu mysti826 co-pantheistico participationem Diversimode a theologis intelligi­ divinae naturae et filiationem tur nexus inter gratiam sancti­ adoptivam per gratiam, 807, ficantem et filiationem divinam 810, 818 adoptivam, 810 INDEX ANALYTICUS Filiatio adoptiva est formalis et immediatus effectus gratiae sanctificantis, resultans ex ipsa participatione divinae naturae, 820-826 Est tamen secundarius effectus, quia subsequitur illum priorem et est separabilis ab eo, seu in subiecto incapaci, ut in huma­ nitate Christi, 825 Ipsa consistit in relatione reali, fundata in gratia prout haec est realis ac physica participa­ tio divinae naturae, 826 Attenta eius causa exemplari, filiatio adoptiva refertur ad so­ lam secundam personam Trini­ tatis, tanquam similitudo natu­ ralis filiationis Verbi; attenta vero causa efficienti, refertur aequaliter ad totam Trinitatem, non vero ad Patrem, cui tamen potest appropriari, 826 «Filioque». Huius additionis in symbolo his­ toria et liceitas, 248 sq., 263 Discrimen et convenientia utrius­ que formulae, latinae «Ex Pa­ tre Filioque procedit» et graecae «Ex Patre per Filium pro­ cedit», 269, 274 Filius. Secunda persona Trinitatis proce­ dit per viam intellectionis, 226-231, et per veram genera­ tionem, 232-235 In Deo processio intellectualis et generatio sunt formaliter idem, quia in Deo esse et intelligere sunt idem, 235, 236, 238, 239 Verbum formaliter procedit a Pa­ tre ex cognitione omnium obiectorum divinae cognitionis, seu non solum essentiae, sed etiam trium personarum et creaturarum, saltem possibi- 1049 lium, et probabilius etiam existentium et futurarum, 237 De multiplici discrimine inter in­ tellectualem processionem ver­ bi humani et Verbi divini, 238, et inter humanam et divinam generationem, 239 Tria sunt nomina propria secun­ dae personae Trinitatis, i. e. Filius, Verbum et Imago, 231, 241-245, quorum primum est nobis magis expressivum, 244 Spiritus S. autem nullo modo dici potest Filius, homines vero di­ cuntur filii Dei improprie seu per adoptionem, 241 In homine triplex datur verbum, scilicet mentis, imaginationis et oris, in Deo vero nonnisi ver­ bum mentis habetur, 242 Vide: Verbum Finis divisio eiusque applicatio in quaestione de fine creationis, 378 sq. Florentinum Conc. Duplex fidei definitio de Trinita­ te, 44 Celebre florentinum effatum «Omnia in Deo sunt unum, ubi non obviat relationis opposi­ tio» eiusque variae applicatio­ nes in materia Trinitatis, 44, 46, 144, 146, 147, 159, 162, 185, 189, 201, 217, 273, 274, 295, 298, 322 Relationes divinae non distingu­ untur realiter ab essentia, 159 De relatione ut constitutivo per­ sonae divinae, 201 De processione Spiritus S. per viam volitionis, 251, non au­ tem per generationem, 255 Spiritus S. procedit ab utroque, tanquam ab unico principio et unica spiratione, 262, 274 De unitate trium personarum in operationibus ad extra, 295 1050 INDEX ANALYTICUS De creatione mundi, 346 Frohschammer (I.). Iuxta principia semirationalismi, docet mysterium Trinitatis post factam eius revelationem posse per rationem demonstrari, 7 In quaestione de origine ani­ mae humanae docet quendam traducianismum, 542, 545, 550 Galtier (P.). Inhabitatio SS. Trinitatis non est effectus gratiae sanctificantis, sed potius ipsa est formalis ra­ tio sanctificationis, 312 Huiusmodi inhabitatio explicanda est non formaliter per actus sed per solum habitum gratiae et virtutum, 315, 325 Gardeil (A.), sequens viam loan­ nis a S. Thoma, docet fundamen­ tum inhabitationis SS. Trinitatis esse gratiam prout transit in ac­ tus cognitionis et amoris, in quo­ rum actuali exercitio ea praesen­ tia realizatur, 316, 325 Garrigou-Lagrange (R.). Fundamentum inhabitationis SS. Trinitatis est gratia prout tran­ sit in suos actus cognitionis et amoris, 316 Peccatum originale est nobis vo­ luntarium ratione physicae con­ nexionis cum Adamo, 680 Generatio. Definitio generationis, cuius es­ sentiale elementum est ut sit actio formaliter assimilativa, 223 Ea definitio perfecte verificatur in processione Verbi divini, 235 Discrimen inter humanam et di­ vinam generationem, 119,239 In creatis generatio competit soli enti corporali, non vero animae et angelo, ac inde ex­ cluditur spiritualis traducianismus, seu origo animae filii ex anima parentum, 239, 371, 549 Ad hoc ut parentes dicantur vere generare filium, non est necesse ut producant ipsam animam, sed sufficit ut sint causa com­ positi, seu quare anima uniatur corpori; inepte autem quidam conantur ampliorem influxum parentibus tribuere, 550 De momento quo anima corpori infunditur in processu genera­ tionis, utrum in momento fecundationis an postea, quaestio adhuc aperta manet. Altera S. Thomae sententia est probabi­ lior atque novellum favorem obtinet inter modernos, 557562 Generatio est medium sive condi­ tio transmissionis peccati origi­ nalis, 673-675 Gilbertus Porretanus ex suo exag­ gerato realismo ductus est in quendam Tritheismum, docens realem distinctionem inter essen­ tiam divinam et tres personas, 38, 42, 153 Gnostici. Docebant emanationes aeonum ex pleroma Divinitatis, 111, 117, 130 Inde negabant trinitatem perso­ narum in Deo, praecurrentes haeresim Unitarismi, 33, 88 Docebant materiam esse aeter­ nam, 352, 353, 368, 386, 393, angelos vero esse aeones ema­ nantes ex substantia divina, 420, ac ita utroque modo ne­ gabant creationem, 343 Conceptus Oeconomiae in theolo­ giam trinitariam apud graecos videtur esse originis gnosticae, 97 INDFX ANALYTICUS Gratia. De proprio loco tractatus De Gra­ tia, 700, 827 Multiplex gratiae acceptio, 701 In sensu obiectivo, qui praecipue obtinuit in theologia, gratia stricte accipitur pro solo dono supernaturali, et strictissime pro dono supernaturali quoad substantiam, 701, 703 Quo sensu loqui possimus de gra­ tia increata, 701 Ad gratiam reducitur tota es­ sentia Christianismi, 701 Homo nondum iustificatus potest peragere aliquos actus natura­ les moraliter bonos, sed nequit observare totam ipsam legem naturalem nec primum illius praeceptum diligendi Deum su­ per omnia, 711-719 Explicatur quomodo aliquis ac­ tus bonus elici possit a pecca­ tore, stante eius habituali aver­ sione a Deo, ut a fine ultimo, etiam secundum ordinem natu­ ralem, 717 Ea tamen aversio impedit quomi­ nus peccator observare possit integram legem naturalem vel etiam primum praeceptum di­ lectionis Dei, 718 sq. Homo nequit ex solis viribus naturae quidquam supernaturale agere, seu mereri vitam aeternam, aut ipsum initium salutis, aut resurgere a pecca­ to, 722-729, 930 sq. Cum principium meriti sit gratia sanctificans, peccator nequit mereri vitam aeternam, etiam per actus supernaturales qui­ bus disponitur ad iustificatio­ nem, ut fidem, spem et attri­ tionem, 727, 965, 1004, 1028, 1029 Homo iustus, vi ipsius gratiae 1051 sanctificantis et gratiarum ac­ tualium necessario illi adnexa­ rum, potest vitare etiam diu omnia peccata mortalia, absque ulteriori speciali auxilio, 732736. Aliqui tamen theologi vi­ dentur contrarium putare, 731, 744 Nequit autem iustus sine speciali privilegio diu vitare omnia pec­ cata venialia collective sumpta, 737-742. Cuius ratio desumi­ tur ex partiali corruptione na­ turae inducta per peccatum ori­ ginale, seu inordinatione appe­ titus sensitivi, 741 Id autem intelligendum est de peccatis venialibus saltem indeliberatis; num vero etiam de deliberatis, controvertitur, 742 Existentia praefati privilegii certa est de B. Virgine ex definitione Conc. Trid., nec improbabiliter affirmatur de paucis aliis sanc­ tis, ut S. loseph et apostolis, 742 Homo iustus indiget gratia actua­ li sive motione Dei supernatu­ rali ut eliciat actum virtutum quibus instructus est, 746-749. Ratio est quia nulla causa se­ cunda transit in actum absque motione causae primae, quae sit ei proportionata, adeoque supernaturali si agitur de actu supernaturali, 749 Iustus nequit finaliter persevera­ re, seu coniungere statum gra­ tiae cum morte, absque specia­ li gratia quae donum finalis perseverantiae nuncupatur, 705 -755. Vide: Perseverantia fina­ lis Gratia est aliquid intrinsecum animae, sive transiens sive per­ manens, scilicet actualis et ha­ bitualis, 761-769 Gratia, tum habitualis tum etiam Proxima dispositio ad gratiam ha­ actualis, est aliquid supernatu­ bitualem sanctificantem, ut ac­ rale quoad substantiam, 784, tus perfectae contritionis et non creatum sed eductum ex charitatis, probabilius procedit oboedientiali potentia subiecti, ac producitur ab ea ipsa gratia 785, 973 sanctificante, 938-940, 972 De ulteriori indole utriusque gra­ Remotae autem dispositiones ad tiae, vide: Gratia actualis. Gra­ eandem non necessario eam in­ tia habitualis ducunt, 941 Gratia est specifice eadem, sive Varius sensus qui tribuitur axio­ in eodem subiecto sive in di­ mati «Facienti quod in se est, versis, nec potest differre nisi Deus non denegat gratiam», gradu vel modo, et ita differunt iuxta pelagianos, molinistas et gratia viae, gratia termini seu thomistas, 942-945 visio beatifica, gratia Christi, Proximae dispositiones ad gra­ B. Virginis, angeli, Adami et tiam habitualem influunt iuxta ceterorum, 491, 606, 623, 625, earum inaequalitatem et gra­ 627, 682, 687, 800, 803 dum, 946-948 Seclusa speciali Dei revelatione, Generalis divisio gratiae, 864 nemo certus esse potest se esse Quoad praecipua membra huius in statu gratiae, 949-955. Ex divisionis,, vide: Dona Spiritus pluribus tamen signis potest S. Gratia actualis. Gratia habi­ homo acquirere quandam im­ tualis. Gratia sanctificans. Vir­ proprie dictam certitudinem de tutes statu gratiae, 955 De quatuor causis gratiae, seu Quo sensu tamen potest quis esse materiali, formali, efficienti et certus se habere fidem, 954 finali, 922 De variis effectibus gratiae sancti­ Solus Deus esse potest causa effi­ ficantis, 804, 956, 975. Vide: ciens gratiae, physica, propria Filiatio adoptiva. Inhabitatio et principalis, 924-926 SS. Trinitatis. lustificatio. Me­ Ad gratiam actualem nulla dari ritum. Participatio divinae na­ potest dispositio, potest tamen turae dici unam gratiam actualem se habere ut dispositionem ad Gratia actualis. Historica evolutio doctrinae de aliam, 931 gratia actuali, 844 Ad gratiam habitualem suscipien­ dam requiruntur supernaturaDe natura gratiae actualis contro­ les dispositiones, 930-940 versia inter thomistas et moli­ Huiusmodi dispositiones influunt nistas, 845. Vide: ad has voces non tantum moraliter sed etiam Gratia actualis est effectus sive physice, 928, 935 motio divina, praevia ipsis acti­ Dispositiones non requiruntur in bus, seu afficiens ipsas faculta­ subiecto carente usu rationis, tes intellectus et voluntatis, ad nec absolute requiruntur in ha­ modum transeuntis passionis, bente usum rationis, quin Deus easque elevans et applicans ad possit sine dispositionibus gra­ actus, 847-850 tiam infundere, 936, 937, 970 Necessitas huiusmodi motionis se- INDEX ANALYTICUS 1053 voluntas eo duplici modo se quitur ex requisita proportione habet, 858-860 inter potentiam et actum, et ex In omni casu, gratia operans est generali principio iuxta quod ea quae movet voluntatem ad minus non producit maius et actum indeliberatum (utut li­ nemo dat quod non habet, 848 berum), gratia vero cooperans Quintuplex divisio gratiae (prae­ est ea quae movet ad actum li­ cipue actualis) in gratis datam berum et deliberatum, 860 et gratum facientem, operan­ tem et cooperantem, praeve­ Divisio gratiae in excitantem et nientem et subsequentem, ex­ adiuvantem, relata ab ipso citantem et adiuvantem, suffi­ Conc. Trid., non eodem modo cientem et efficacem, 852-863 intelligitur a variis theologis, 862 Nomen «gratia datis data» olim Divisio gratiae in sufficientem et aliter intelligebatur, scilicet pro efficacem invecta est praecipue omni gratia, alia a gratia sancti­ a theologis posttridentinis et ficante, nunc vero tantum pro ob ipsas eorum disputationes ea quae datur in utilitatem alio­ facta est tum valde celebris tum rum, 852 satis confusa, 863 Gratia gratis data strictius intelli­ Vide: Gratia. Gratia habitualis. gitur solum auxilium transiens Gratia sanctificans. Gratia suf­ latius vero ad eam revocari pos­ ficiens et gratia efficax sunt etiam charismata institutionalia et permanentia, ut in- Gratia habitualis. fallibilitas et character sacraEst aliquid creatum, physicum, mentalis, 853 inhaerens animae tanquam ve­ rus habitus, 775-783 Quamvis gratiae gratis datae sint auxilia transeunter concessa, Unde reducitur ad praedicamen­ non inconvenit quominus den­ tum qualitatis et ad speciem tur alicui modo permanenti, ut habitus, 782 sq., non tamen dicendum est de humanitate univoce sed analogice conve­ Christi, 855 niens cum accidentibus et habl· tibus naturalibus de quibus Classica divisio gratiarum gratis agunt philosophi, 785 sq., 798 datarum, 854 De eius discrimine a gratia actua­ Maioris theologici momenti est li, vide: ad hanc vocem divisio gratiae in operantem et cooperantem, 856-860, quam Exhibetur integer organismus tamen thomistae et molinistae gratiae habitualis, 842, cuius diverso modo intelligunt, 857, varia elementa vide sub voci­ 860 bus: Dona Spiritus S. Gratia Gratia operans est ea sub qua vo­ sanctificans. Virtutes infusae luntas se habet tantum ut mo­ Gratia sanctificans. ta, cooperans vero sub qua vo­ Distinguitur realiter a charitate luntas se habet simul ut mota ceterisque virtutibus, tanquam a Deo et movens, seipsam, habitus ab habitu, ac inde gra­ 857 sq. tia habitualis dividitur in habi­ Exponuntur varii actus in quibus tum entitativum (gratiam) et 1054 INDEX .ANALYTICUS habitum operativum (virtutes), 791-798 Gratia sanctificans est forma sive radix virtutum, quae ab ea di­ manant tanquam facultates a supernaturali quadam natura, 794, 795, 796, 798, 801, 802, 803. Sub qua quidem ratione, ipsa est nobilior charitate ceterisque virtutibus, necnon ipso lumine gloriae et visione beati­ fica, 803 Gratia sanctificans est in essentia animae, sicut virtutes sunt in animae facultatibus, 798 Varii formales effectus gratiae sanctificantis, 804. Quoad prae­ cipuos inter eos, vide: FHiatio adoptiva. Inhabitatio SS. Trini­ tatis. lustificatio. Meritum. Participatio divinae naturae Gratia sanctificans est immedia­ tum fundamentum missionis di­ vinarum personarum, 304-306, 307 sq., et earum inhabitatio­ nis in anima iusti, 312, 320, 322, 323 sq., 325 sq. Status gratiae sanctificantis est necessaria conditio omnis meri­ ti supernaturalis, imo est prin­ cipium meriti, mediante tamen charitate, 998 Vide: Charitas. Dona Spiritus S. Gratia. Gratia habitualis Gratia sufficiens et gratia effi­ cax. Origo et generalis sensus huius divisionis, 863 Difficilis quaestio, tam dogmatica quam theologica, de concordia gratiae cum libero arbitrio, 865 Sub qualibet gratiae motione, ple­ num ac integrum manet libe­ rum arbitrium, 870-878 Datur gratia vere ac mere suffi­ ciens, quae nempe confert vo­ luntati potentiam ad actum sa­ lutarem ac deliberatum, sed quae in efficax redditur per dissensum liberi arbitrii, 879885 Inepte iansenistae obiciunt, gra­ tiam sufficientem esse repug­ nantem, inutilem et nocivam homini, iniuriosam Deo, 884 Quaenam sint huiusmodi gratiae sufficientes, 885, 915 Datur gratia vere ac plene effi­ cax, quae nempe infallibiliter pervenit ad intentum effectum, seu ad obtinendum deliberatum ac salutarem actum liberi arbi­ trii, 886-892 Gravis problematis de essentia si­ ve modo efficacitatis gratiae, utrum scilicet sit intrinseca an extrinseca, variae theologorum solutiones, 893-901 Molinismus efficaciam gratiae re­ petit ab extrinseco, seu ex infallibilitate scientiae divinae (sic dictae scientiae mediae)r 895, ipsam vero Dei motionem sive gratiam concipit vel ut concursum mere simultaneum (molinismus purus, ipsius Mo­ linae), 896, vel ut concursum simultaneum congruum (miti­ gatus molinismus, sive con­ gruismus Suaresii), 897, vel ut concursum praevium sed in­ determinatum (neo molinismus Billot et aliorum), 898. Vide: Molina. Suarez Thomismus vero efficaciam gra­ tiae repetit ab intrinseco, ita nempe quod Deus physice et immediate praemovet volunta­ tem ad suum determinatum actum liberum producendum, 899. Etiam tamen inter thomistas, aliqui moderni conati sunt hanc communem ac rigidam sententiam emollire, admitten- INDEX ANALYTICUS do motionem impedibilem ad actus faciliores (Marin-Sola) vel praemotionem physicam indif­ ferentem (Pecci), 900 Datur praeterea duplex sententia media inter molinismum et thomismum, sed minoris momenti, scilicet augustinismus et syncretismus sorbonico-alphonsianus, quae docet praemotionem quandam moralem, reiectis ex una parte concursu simultanée molinistico et ex alia parte praemotione physica thomistica, 901 Gratia est efficax ab intrinseco, seu consistit in praemotione physica, determinante volunta­ tem ad omnes actus deliberatos ab ea elicitos, 902-915. Haec thomistica sententia est so­ la quae plene congruit his quae de efficacitate gratiae dicunt Magisterium, 903, Scriptura, 904, Augustinus ut os traditio­ nis, 905, et S. Thomas, 906908. Ipsa sola praeterea con­ gruit theologicae ac philosophi­ cae veritati de efficacitate et universalitate actionis divinae in ordine tam supernaturali quam naturali, 909, 921 Responsio gravi difficultati, con­ tra hanc sententiam deductae ex impossibilitate concipiendi quomodo cum intrinseca gra­ tiae efficacia salvetur tum li­ bertas voluntatis tum existen­ tia gratiae vere ac mere suffi­ cientis, 910-914 Ad quod tria sedulo attendenda sunt, scilicet vera notio liberta­ tis, 912, distinctio inter neces­ sitatem consequentiae et neces­ sitatem consequentis, 913, et unitaria ac dynamica ratio gra­ tiae divinae, quae non est in­ 1055 debite scindenda in duas motio­ nes, alteram sufficientem et al­ teram efficacem, sed est unica motio, incipiens ab actu indeliberato (gratia sufficiens) et connaturaliter ac destinative transiens ad actum deliberatum (gratia efficax), nisi inveniat obex voluntatis, 914 Cetera supradicta systemata et media tentamina explicandi gratiae efficaciam non videntur convenienter explicare efficaci­ tatem et universalitatem actio­ nis divinae, 916-921 Vide: Gratia actualis Gredt (I.). Creatio ab aeterno non est impos­ sibilis, 383 Anima creari potest ante unionem cum corpore, cum intrinseca ta­ men habitudine ad determina­ tum corpus, 524 Exercitium humanae libertatis sub motione Dei intrinsece ef­ ficaci illustratur ex natura ip­ sius libertatis divinae, 912 Quomodo, transacto actu charita­ tis, eius influxus possit virtua­ liter permanere in actibus cete­ rarum virtutum, 1011 Giinther (A.). Iuxta principia semirationalismi, contendit mysterium Trinitatis post factam revelationem posse demonstrari per rationem, 7, 15 Tota eius doctrina trinitaria sapit modalismum vel tritheismum, 7, 15, 36, 38, 42, 294 Docet personalitatem divinam constitui per conscientiam, 201 Favet pantheismo hegeliano in sua explicatione creationis mundi, 345 Ex eodem suo semipantheismo deducere necessario debet mun- 1056 INDEX ANALYTICUS dum creatum esse ab aeterno, 382, 384 Docet finem creationis non esse gloriam Dei sed bonum homi­ nis beatificandi, 375, 377 Tenet animam rationalem esse ve­ luti accidentaliter unitam cor­ pori, 568, 581, 583 Accedit ad sententiam iansenisticam, iuxta quam iustitia origi­ nalis est debita naturae huma­ nae, 595 Harnack (A.). Originem mysterii Trinitatis de­ ducit ex oppositione Christia­ nismi cum ludaismo, 28 Cum aliis rationalistis docet mys­ terium Trinitatis confictum es­ se a Conc. Nicaeno I, 78 Invexit inter modernos historicos liberales falsam theoriam de neonicaenismo, circa Patrum interpretationem de ipsa nicaena definitione, 103 sq. Hermas confusam exhibet doctri­ nam de Spiritu S., eum vocans «Filium Dei», 86, 256 Hermes (G.). Iuxta principia semirationalismi docet mysterium Trinitatis post factam eius revelationem posse per rationem demonstrari, 7 Docet finem creationis non esse gloriam Dei (cum id esset egoismus), sed bonum hominis, 375, 377 In quaestione de origine animae humanae favet cuidam traducianismo, 542 Accedit ad sententiam iansenisticam, concipiens iustitiam origi­ nalem ut debitam humanae na­ turae, 595, ac inde deducit pec­ catum originale esse ipisus na­ turae corruptionem, 677 Negat physicam indolem gratiae habitualis sanctificantis, 773 Hieronymus. Interpretationem aliorum Patrum de carnali peccato angelorum in Gen. 6. 2 reicere ausus non fuit, 435 Apte loquitur de custodia angelo­ rum, 470, 471 Homo. Primus homo conditus est a Deo immediate, per creationem quantum ad animam et per transformationem ex materia iam creata quantum ad corpus, excluso quolibet transformismo, 518-523. Vide: Transfor­ mismus Corpus primi hominis efforma­ tum est in perfecta dispositio­ ne, 524 Ratio quare corpus Evae factum fuerit ex corpore Adami, 524 Qualiter homo factus sit ad ima­ ginem Dei, 524 De unitate generis humani, vide: Monogenismus Anima singulorum hominum pro­ ducitur non a parentibus sed immediate a Deo per creatio­ nem, 544-552. Vide: Traducianismus Quomodo id non obstet transmis­ sioni peccati originalis per ge­ nerationem, 551, nec Dei con­ cursui ad hanc transmissionem, 552 Anima, tum primi hominis tum ceterorum, tunc primo creatur cum corpori infunditur, exclu­ so omni praeexistentialismo, 524, 553-562. Vide: Praeexistentialistae Probabilius anima non infunditur corpori in momento fecundationis sed post aliquod tempus, 523, 524, 557-560 De spiritualitate et immortalitate INDEX ANALYTICUS animae ct de ipsa ut unica for­ ma corporis, vide: Anima De elevatione primi hominis ad ordinem supernaturalem eiusque lapsu vide: Iustitia origina­ lis. Peccatum originale originans. Pecatum originale originatum Hugo a S. Victore. Angeli fuerunt creati in statu na­ turae purae, nec nisi posterius elevati sunt ad ordinem gratiae, 483 Adamus accepit gratiam sanctifi­ cantem non in ipso momento creationis sed posterius, 591 lansenius. lansenistae. lansenistae Pistorienses suspicio­ se docebant secundam perso­ nam Trinitatis proprius vocari Verbum quam Filium, 225 Mitigantes doctrinam baianorum, iansenistae docent iustitiam originalem fuisse debitam natu­ rae humanae, debito non qui­ dem iustitiae sed decentiae, idque tum quoad gratiam, 594, 597, 602, 603, 604, tum quoad cetera dona praeternaturaiia, 610 Essentia peccati originalis est con­ cupiscentia habitualis, accidentaliter corrumpens naturam et habens rationem voluntarii, 677, 689 Gratia est ita necessaria homini lapso, ut sine ea nullum bo­ num, etiam naturale, facere possit et omnes eius actus sint peccata, saltem in infidelibus, 705, 709, 712 Interpretatio doctrinae semipelagianorum, data a lansenio, damnata est ab Innocentio X, 708 Homo iustus quandoque tentatur 1057 ultra vires, ita ut non possit vitare peccata, 731, 733 Per peccatum originale liberum arbitrium est captivatum, ita ut sine gratia non possit nisi peccare, 867, 871 Inde non datur gratia mere suffi­ ciens sed tantum gratia efficax, consistens in coelesti ac domi­ nanti delectatione, 867, 884 De iansenistica distinctione gra­ tiae (verbaliter ab Augustino desumpta) in auxilium sine quo non et auxilium quo, et in gratiam magnam (efficacem) et gratiam parvam (insufficien­ tem), 868, 883 Suppressa libertate in actu huma­ no, lansenius conatur salvare rationem meriti, docens ad hoc non requiri proprie dictam li­ bertatem a necessitate sed suf­ ficere libertatem a coactione, 867, 978, 984, 987, 995 Imago. Imago est nomen proprium se­ cundae personae Trinitatis, 243, ac pertinet ad processio­ nem intellectualem, secus ac in creatis, 242 Quotupliciter imago dicatur, 243 Perfectissima imago, quae dicitur naturalis, importat similitudi­ nem in natura, saltem specifica, sicut filius est imago patris, 243 Imago Trinitatis in homine eiusque vestigium in creaturis, 245, 322, 524, 804 Plures Patres intelligunt de gra­ tia sanctificante imaginem Dei in qua primus homo creatus est (iuxta Gen. 1. 26), 599 Immortalitas. Immortalitas animae sequitur ex eius spiritualitate et natura in34 1058 INDEX ANALYTICUS tellectuali, 576, 578 sq. Vide: Ea non est propria Spiritus S. sed Anima communis tribus personis, 321 De immortalitate corporis, ut do­ sq. te iustitiae originalis, vide: ad Notabiles controversiae moderno­ hanc vocem rum de illius ratione, 310-316 II passibilitas, Inhabitatio SS. Trinitatis funda­ ut dos iustitiae tur in ipsa gratia sanctificante, originalis. Vide: ad hanc vocem 323 sq., non tamen quomodo­ Individuatio. libet et mere habitualiter ac­ Quo sensu principium individuacepta, sed prout est principium tionis sit materia, quantitate actus cognitionis et amoris Dei, signata, 440 sq. substantialiter praesentis ani­ Anima humana accipit individuamae per praesentiam immensi­ tionem a corpore et propterea tatis, 325 sq. non creatur, nec creari potest, antequam corpori infundatur, Instrumentum. Influit vel disponendo ipsum 395, 437, 524, 556, 577 subiectum vel saltem modifi­ In spiritualibus substantiis (ut an­ cando actionem causae princi­ gelo) individuatio est aliquid palis, 372 sq. negativum, 153 Conceptus entis incompleti et Individua diverso modo cognos­ transeuntis, qui est proprius cuntur ab homine et ab angelo, instrumenti, 850 449 Inepta est explicatio primae for­ Infantes. mationis specierum rerum mun­ Infantes justificantur absque ulla danarum per virtutem instrudispositione, 936, 970 metnalem, a Deo in principio Quomodo iustificetur puer in­ insitam rebus, qualiter suggeri­ fidelis, cum pervenit ad usum tur in mitigato transformismo, rationis, 970 414. Vide: ad hanc vocem Infantes morientes sine Baptismo De modo quo ignis inferni instrupuniuntur poena damni, seu mentaliter operetur poenam privantur beatitudine superna­ daemonum, 513 tural!, non vero poena sensus Vide: Causa quae debetur tantum pro pec­ catis personalibus, imo non est Integritas, sive donum praeternaturale complexive acceptum, improbabile eos donari quadam quo constabat iustitia originalis, naturali beatitudine, 691 praeter gratiam sanctificantem, Inhabitatio SS. Trinitatis. 607-631. Vide: Iustitia originalis Habitudo huius inhabitationis ad missionem divinarum persona­ Intellectio. Intellectio et dictio non distingu­ rum, 300, 309. Vide: ad hanc untur ut duo actus, sed sicut vocem actus et eius modificatio, 126 Datur in anima iusti vera inhabi­ Varium discrimen inter intellec­ tatio SS. Trinitatis, seu specia­ tionem angelicam et humanam, lis praesentia, distincta a prae­ 447-450. Vide: Angelus sentia Dei per immensitatem, 317-320 Angelus caret intellectu agente, INDEX ANALYTICUS 1059 cum non abstrahat species a Irenaeus. sensibilibus, 450 Praecellit coaevos Patres in pro­ Intellectus humanus cognoscit positione mysterii Trinitatis, 88 ipsa individua et concreta sub sola ratione abstracta, secus ac Sapientiam divinam, de qua in li­ angelus, 576 bris A. T., ambigue intelligit de Ex intellectuali natura hominis Spiritu S., 51, 98 probatur animae spiritualitas et Isidorus Hispalensis praeforma­ immortalitas, 576, 578 sq. vit doctrinam Conc. Florentini de existentia relationum in divinis, Ex intellectuali natura Dei suade­ 144, 147 tur nonnisi duplicem processio­ nem esse in divinis, 133 Iustificatio. De interiori indole iustificationis, loachim de Floris abbas, impug­ 761-769, et momentosa defini­ nans doctrinam Petri Lombardi tione Conc. Trid. contra pro­ de distinctione essentiae divinae testantes, 769 a tribus personis, declinavit ipse in quendam tritheismum, 38, 42, Quorundam theologorum theoria 144, 147, 153 de duplici iustificatione, altera intrinseca et altera extrinseca, loannes a S. Thoma. ab ipso Conc. Trid. reiecta, 762 Actio immanens (ut intellectio) non pertinet ad praedicamen­ Iustificatio, sive infusio gratiae, tum actionis, sicut actio tran­ non est creatio sed transforma­ siens, sed ad praedicamentum tio, iuxta potentiam tamen non qualitatis, 126 naturalem sed oboedientialem, 364 Relatio divina, etiam secundum Variae acceptiones iustificationis; suum «esse ad», importat per­ propriissime dicta iustificatio, fectionem, 172 sq. sive transitus de statu peccati In Deo processio intellectualis et ad statum gratiae sanctificantis, generatio sunt formaliter idem, triplex importat elementum, 236 957 Fundamentum praesentiae SS. De existentia huiusmodi iustifica­ Trinitatis in anima iusti est tionis, 959, scundum triplex gratia prout transit in actus eius elementum, scilicet remis­ cognitionis et amoris, in quo­ sionem peccati, 960, infusio­ rum exercitio ea praesentia reanem gratiae, 961, et motum li­ lizatur, 316, 325 beri arbitrii seu dispositiones Ignis torquet daemones per pro­ subiecti, 964-970 ductionem alicuius qualitatis in Infusio gratiae nequit absolute eorum intellectu practico, 512 fieri absque peccati remissione, Homo lapsus est vere vulneratus nec vicissim remissio peccati in naturalibus, quamvis tantum fieri potest absque infusione extrinsece, 689 gratiae supernaturalis (saltem Proxima dispositio ad gratiam in statu naturae elevatae), quid­ habitualem sanctificantem non quid in contrarium putent alii procedit ab hac ipsa gratia, sed theologi, 962 sq. a praevia gratia actualj, 938 Si tamen contingeret, aut fieri 1060 INDEX .ANALYTICUS posset, ut actus charitatis eli­ ciatur sub solo auxilio gratiae actualis et sine infusione gra­ tiae sanctificantis, peccatum re­ mitteretur per actum ipsum charitatis, saltem mediate, 963 Necessitas dispositionum ad ius­ tificationem earumque influ­ xus, 930-945. Vide: Dispositio. Gratia Remotarum dispositionum exis­ tentia, necessitas, qualitas, nu­ merus et extrinseca habitudo ad ipsam iustificationem, 965967 Proximarum dispositionum neces­ sitas, qualitas et numerus, 969 Subiectum requisitae dispositio­ nis est solus homo habens usum rationis, 936 sq., 970 Iustificatio fit in instanti, si con­ sideratur secundum sua essen­ tialia elementa, nec secundum remotas eius dispositiones; or­ dine tamen naturae ea elementa posterius, 972 Iustificatio est relative maximum Dei opus, ex parte rei quae fit, quin tamen sit miraculum; eam tamen absolute excedit glorificatio, et quoad modum agendi ipsa creatio, 973 Vide: Gratia. Gratia habitualis. Gratia sanctificans. Iustitia ori­ ginalis Iustitia originalis. Primus homo elevatus est per gratiam sanctificantem, et inde a primo momento suae creatio­ nis, 596-601 Originalis integritas primi homi­ nis, accepta pro perfecta subiectione rationis ad Deum, vix sine tali gratia sanctificante in­ telligi potest, 600, 635 Elevatio primi hominis fuit abso­ lute indebita necnon superna­ turalis quoad substantiam, 602606 Eius gratia et virtutes, quamvis excellentiores gradu et modo, erant eiusdem speciei ac nos­ trae, 606 Probabiliter Adamo revelata sunt mysteria Incarnationis et Tri­ nitatis, eiusque supernaturalis cognitio assimilari potest cui­ dam mysticae contemplationi, 606 Praeter gratiam sanctificantem, iustitia originalis importabat quatuor dona, scilicet integrita­ tem, immortalitatem, impassibilitatem et scientiam, 611619, quae erant indebita et supernaturalia quoad modum, 620-631 Explicatur notio et vis singulo­ rum donorum, 607 sq., 618 sq., necnon causa et modus quo inducebantur, 623, 625, 627-629, 630, 655, 681, 682 De quibusdam peculiaribus rebus ad illa dona spectantibus, seu ligno vitae, 625, dono perfecti dominii, 628, et terrestri para­ diso, 629 De extensione scientiae et inerrabilitatis Adimi, 630, et de ori­ gine linguae, 631 Iustitia originalis consistebat prin­ cipaliter et essentialiter in ipsa gratia sanctificante, quidquid in contrarium putaverint qui­ dam recentiores theologi, 632636, 678 sq. Ab hac gratia sanctificante physi­ ce pendebant cetera dona iusti­ tiae originalis, 622-627, 655, 681, 682 Gratia iustitiae originalis, etsi eiusdem speciei ac nostra gra­ tia, ita tamen gradu et modo differebat, ut ab anima difflue- INDEX ANALYTICUS 1061 De unitate trium personarum in ret in inferioris naturae integri­ operationibus ad extra, 295 tatem, 606. Et exinde melius explicatur causa et modus qua­ Praecipua Magisterii definitio de creatione, 346, et quidem in tuor donorum integritatis, im­ tempore, 384 mortalitatis, impassibilitatis et Quid importet particula «simul»· scientiae, 606, 623, 625, 627, in verbis: «Simul ab initio con­ 628, 682, 687, 800, 803 didit utramque creaturam», Ex supernaturali et indebita indo­ 401 le iustitiae originalis sequitur possibilitas et indoles status na­ Lateranense Conc. V definivit im­ mortalitatem animae contra huturae purae, nudatae scilicet manistas neoaristotelicos, 571 gratia aliisque donis supernaturalibus, 637. Inaniter autem in Leges naturales. Vide: Scientiae naturales contrarium obicitur necessitas revelationis et gratiae ad cog­ Leibnitius. noscendas ipsas veritates natu­ Angelus habet aliquod corpus, rales et observandam ipsam le­ 429 gem naturalem, 637 Animae creatae sunt et extiterunt De futuribilibus iustitiae origina­ antequam corporibus uniren­ lis, seu quid tum primis paren­ tur, 543 tibus tum eorum filiis contigis­ Leibnitii principia ducunt ad asse­ set, si status ille perdurasset, rendam accidentalem unionem 638-641 animae cum corpore, 568 Vide: Gratia. Iustificatio Leo XIII apte loquitur de missio­ ne divinarum personarum, 303, Kant. de earum inhabitatione in anima Mysterium Trinitatis explicatur iusti, 318, 323, 326, de trinitaria modo rationali, 18 appropriatione, 251, 332, et de Persona est aliquid vagum et in­ donis Spiritus S., 836, 837 determinatum, 193 Finis creationis non est gloria Lessius (L.). Dei, 375 Personae divinae mittuntur et in­ Mundus non potuit creari nisi ab habitant animam iusti imme­ aeterno, 382 diate per suam substantiam, Spiritus sive angeli nequeunt esse non proprie per gratiam sancti­ sine aliquo corpore, 429 ficantem, 301, 306, 312, 324 Impossibilis est creatio ab aeter­ Lateranense Conc. IV. no, 383 Definitio de Trinitate, 44. Non constat num in hac definitione Ignis torquet daemones per cru­ ciatum similem illi qui causatur proponatur duplicem tantum esse processionem in divinis, in anima quando corpus com­ buritur, 512 136 De existentia relationum in divi­ Gratia sanctificans non distingui­ nis, 144 tur realiter a charitate, sed tan­ Processio secundae personae est tum virtualiter, 789 vera generatio, 232 Participatio divinae naturae et fi­ Processio Spiritus S. est a Patre liatio adoptiva non sunt forma­ pariter et Filio, 262 les effectus gratiae sanctifican- 1062 INDEX ANALYTICUS tis, sed explentur formaliter per ipsam inhabitationem Spi­ ritus S., 807, 818, 825 In quaestione de efficacia gratiae Lessius fuit unus ex primis de­ fensoribus puri molinismi, 894, 896 Libertas. In actu voluntario distinguere oportet esse vitale, esse liberum et esse deliberatum, 859, 914, 995 Vera notio libertatis, ex cuius confusione exurgit plurium dif­ ficultas concipiendi quomodo libertas servetur sub intrinseca motione gratiae, 912 Modus, quo actus liber differt ab actu non libero est talis ac ma­ xima perfectio, quae nequit causari nisi a Deo, tanquam causa prima, movente efficaci­ ter voluntatem, 899, 909, 912, 916, 917, 919, 920 De concordia gratiae cum libero arbitrio, tam dogmatice quam theologice spectata, vide: Gra­ tia sufficiens et gratia efficax. Molinistae. Thomistae Libertas est fundamentum et es­ sentialis conditio meriti, 978, 993, 995 Actus liber nequit esse indiffe­ rens, sed est vel bonus vel ma­ lus, 1012 De libertate Dei, peculiariter in creando, 374, 376 Lignum vitae, quo modo influe­ ■ilii bat in immortalitatem Adae et Evae, 625 Lubac (H. de) docet elevatio­ nem ad ordinem supernaturalem esse intra naturae humanae exi­ gentias, non quidem iuridicas sed ontologicas, 595 Lugdunense Conc. II. Definitio et fidei professio de Tri­ nitate, 44 Processio Spiritus S. ex Patre et Filio, ut ab uno principio et unica spiratione, 251, 262 Lullus (Raymundus). Inepte conatur mysterium Trini­ tatis probare ex ratione, 8, 15 Negat possibilitatem creationis ab aeterno, 383 Lutherus. Iustitia originalis non erat essen­ tialiter supernaturalis, sed con­ sistebat in ipsa naturali rectitu­ dine hominis, 592 Proinde peccatum originale con­ sistit in totali corruptione ip­ sius naturae humanae, 677, qua peculiariter liberum arbi­ trium est extinctum vel liga­ tum, 866 Etiam in homine iustificato, om­ nes actus sunt peccata, quam­ vis ipsi non amplius imputen­ tur, 709, 712 Iustificatio est aliquid extrinsecum, seu mera peccatorum non imputatio, 759 Vide: Protestantes Macedoniam, seu Pneumatomachi, reiciebant divinitatem Spiri­ tus S., 41, 43, 347, 261, et con­ sequenter aequalitatem divinarum personarum, 287 II Ecclesiae. Magisterium De indemonstrabilitate mysterio­ rum, 11, eorumque rationabili­ tate, 20 Solemnia documenta de Trinitate, praecipue contra haereses unitarismi, tritheismi et subordinationismi, 42-44. Priora antenicaena documenta, 33-35, 83 Evolutio dogmatis Trinitatis in expressione Magisterii, 45 sq. De existentia et dualitate proces­ sionis in Deo, 113 sq., 136 INDEX ANALYTICUS Doctrina de existentia relationum in divinis, praeformata a Con­ ciliis Toletanis saec. 7, explici­ tant formulationem accepit a Conc. Later. IV et Florentino, 144 Celebre effatum Conc. Flor.: «In Deo omnia sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio» eiusque multiplices applicatio­ nes in materia de Trinitate, 44, 46, 144, 159, 162, 185, 189, 201, 217, 273, 274, 295, 298, 322 De distinctione inter essentiam et relationes divinas, 159 De processione secundae perso­ nae, prout est intellectualis, 226 sq., et vera generatio, 232 De processione Spiritus S. per viam volitionis, 251, non ta­ men per generationem, 255 De eadem prout est a Patre pari­ ter et Filio, 248 sq., 260-262 De additione «Filioque» in sym­ bolo, 263 De divinarum personarum aequa­ litate, 288, mutua circuminsessione, 291, et unitate in opera­ tionibus ad extra, 295 De inhabitatione SS. Trinitatis in anima iusti, 328, 323 De creatione mundi, 346, et qui­ dem in tempore, 384, et eius fine, 377 De creatione triplicis creaturae, seu mundi corporalis, angeli et hominis, 398 De angelorum spirituali natura, 433, eorumque custodia erga homines, 468 De tentatione daemonum, 475 De angelorum elevatione, 485 sq., et lapsu, 501 De primi hominis creatione, 519 De monogenismo, seu unitate ge­ neris humani, 529, 535 1063 De immediata creatione anima­ rum singulorum hominum con­ tra traducianismum, 545 De creatione animarum non ante­ quam corpori infundantur, con­ tra praeexistentialismum, 534 De spiritualitate et immortalitate animae, 571 De anima ut unica substantiali forma corporis, 581-583 De elevatione primi hominis ad gratiam, 597, et quidem inde­ bitam et supernaturalem, 603, necnon ad cetera dona praeternaturalia, 612, 621 De peccato primi hominis, 646, et de peccato originali, 660 sq. De possibilitate peragendi ali­ quos actus moraliter bonos in statu peccati, 712 De impossibilitate quidquam supernaturaliter agendi sine gra­ tia, seu ex solis viribus naturae, 722 sq. De possibilitate pro homine iusto vitandi omnia peccata mortalia absque ulteriori speciali auxi­ lio, 732 sq., non tamen omnia pecata venialia, 738 De necessitate gratiae actualis ad hoc ut ipse iustus eliciat actum salutarem, 746 De necessitate specialis gratiae ad finalem perseverantiam, 750 ST................................... d De intrinseca sive interiori indo­ le gratiae, tum habitualis tum actualis, 761 sq. De creata et physica indole gra­ tiae habitualis, 775, 776, 780, 781 De reali distinctione gratiae sanc­ tificantis a charitate, 793 De participatione divinae naturae per gratiam, 811, 812, 817, et consequenti filiatione adoptiva, 820-822 1064 INDEX ANALYTICUS De plena integritate liberi arbitrii quaestione de efficacitate gra­ sub motione gratiae, 871, et de tiae, 899, 900, 914 existentia tum gratiae sufficien­ Materia. tis, 880, tum gratiae efficacis, Quo sensu materia est ingenera886-888 bilis et incorruptibilis, 356, De incertitudine status gratiae. 399, 404 949 sq. Ipsa est principium individuationis, 440 sq. De existentia meriti, 986 sq. Nequit anima creari ante unio­ De obiecto meriti, quod sit vita nem cum corpore, cum ab eo aeterna, 1019, et augmentum individuetur, 395, 437, 524, gratiae, 1020, non vero prima 556, 577 gratia tam actualis quam habi­ tualis, 1028 Deus in principio creavit mate­ riam cum forma primorum ele­ Manichaei. mentorum, seu saltem simpli­ Incerta est connexio manichaeisciores atomos, 395, 398, 399 mi cum platonismo, 567 Error antiquorum graecorum de Ex principio dualistico, seu duo­ coaeterna materia, 344, 352, rum primorum principiorum, 382. Disputatur ab eruditis manichaei negabant creationem num etiam Plato et Aristoteles mundi vel eam tribuebant prin­ in eundem errorem impegerint, cipio malo, 343, 346, 353, 355, vel saltem conceptum creatio­ 366, 368 nis nullo modo attigerint, 344 Ex alio principio de pravitate ma­ Non tamen repugnat quominus teriae inferebant diabolum esse materia, sive mundus, creetur malum ipsa sua natura, 497, ab aeterno, 389-393 501, et peccatum originale in homine esse ipsam materiae Materialistae, praecipue pantheispravitatem, 658 tae, negant creationem, 343, 346, Ex gnostico principio emanatismi 516. Vide: Pantheistae inferebant animam esse aliquid Meritum. emanatum ex substantia divina, Est effectus gratiae sanctificantis,. 516 804, 956, 975 Marin-Sola (F.),in quaestione de Eius discrimen a satisfactione et gratiae efficacitate conatus est mi­ impetratione, 975, 993, 998, tigare rigidum thomismum, ad­ 1033 mittens praemotionem physicam Nominalis definitio meriti et va­ impedibilem ad actus faciliores, ria eius acceptio, 976 899, 900. Quae sententia commo­ Definitio realis: Opus conferens tionem suscitavit in campo thoius ad praemium, 977 mistico et admirationem in oppo­ Generales conditiones cuiuslibet sito campo molinistico, 900 meriti, etiam naturalis, 978, si­ Maintain (J.). ve ex parte fundamenti seu Docet contra alios plures thomisproportionis cum praemio, tas angelum non esse impecca­ 980, sive ex parte formae seu bilem in ordine naturali, 503 iuris ad praemium, 980. CorDefendit purum thomismum in respondentes et ampliores con- ------------------ -- INDEX ANALYTICUS ditiones requisitae ad meritum supernatural, 994-1000 Divisio meriti in de condigno, de congruo stricte dicto et de con­ gruo late dicto. Quibusdam theologis immerito displicet tertium membrum, 979, 1029 Disputatur num meritum impor­ tet iustitiam commutativam an distributivam, 980, 993. Mag­ num tamen interest discrimen inter iustitiam quae intervenit in contractibus et eam quae im­ portatur in merito, 980 Iustus vere meretur apud Deum, merito non solum de congruo sed etiam de condigno, etsi non de rigore iustitiae, 986-993 In iusto stricte verificantur om­ nes conditiones requisitae ad mentum, 993. Enumerantur et explicantur singulae ex septem conditionibus requisitis ad me­ ritum supernaturale, 994-1000 Libertas, non vero ipsa delibera­ tio, est necessaria conditio me­ riti, 995 Status viae est de facto necessaria conditio omnis meriti, 996, non tamen repugnat quominus beatus mereatur tantum aug­ mentum gloriae essentialis et accidentalem aliquam gloriam, 997. Nec meritum Christi in terris constituit exceptionem, cum ipse esset viator praeter­ quam comprehensor, 997 Status gratiae est absolute neces­ saria meriti conditio, imo gra­ tia sanctificans est ipsum prin­ cipium meriti, mediante chari­ tate, 998, nec ipse actus chari­ tatis per se solus sufficeret ad meritum, 998 sq. Ad meritum requiritur explicita vel implicita acceptatio sive or­ dinatio divina, 1000 1065 Charitas est immediatum ac for­ male principium meriti in om­ nibus actibus virtuosis, 10041011 Eius autem influxus in actus me­ ritorios aliarum virtutum non est actualis, neque tantum ha­ bitualis aut interpretativus, sed virtualis, 1009. Difficultas ex­ plicandi quomodo influxus cha­ ritatis possit permanere, semel transacto ipso actu charitatis, 1010 sq. Inde sequitur in iusto omnes ac­ tus liberos non peccaminosos, etiam naturales, esse merito­ rios, 1012. Et e converso, in homine nondum iustificato etiam actus bonos ac supematurales, quibus disponitur ad iustificationem (ut fidem, spem, attritionem) non esse stricte meritorios, seu merito de con­ digno aut de congruo stricte dicto, quamvis sint meritorii de congruo late dicto, 727, 965, 1004, 1028, 1029 Attamen, etiam ceterae virtutes influunt in qualitatem meriti, tanquam causa materialis, ita ut, stante eadem charitate, di­ versum meritum correspondeat fidei aut spei, humilitati aut castitati, etc., 1014. Pariter gradus meriti mensuratur tum ex forma charitatis, tum ex ma­ teria ceterarum virtutum, 1015 sq. Iustus meretur de condigno vitam aeternam, augmentum gratiae et gloriae, et bona temporalia quatenus haec prosunt ad fines gratiae, 1018-1026 Homo nequit sibi mereri, de con digno aut de congruo stricte dicto, primam gratiam, tam actualem quam habitualem, po- 1066 INDEX ANALYTICUS test autem de congruo late dic­ to, 1027-1029. Ratio prioris est quia deest principium meriti, seu ipsa gratia sanctificans, 1029 lustus nequit alteri mereri pri­ mam gratiam, tam actualem quam habitualem, quia solus Christus est de facto constitu­ tus universalis causa salutis et gratia datur unicuique titulo personali, 1031. Non tamen repugnat quominus unus homo purus mereatur primam gra­ tiam pro altero, quin tamen pro peccato condigne satisfaciat, 1032 sq. lustus potest alteri mereri de con­ gruo stricte dicto, seu iure amicabili, tum primam gratiam, tum reaparationem post lap­ sum, tum finalem perseveran­ tiam, 1034 Haec tamen tria nequit mereri pro seipso de congruo stricte dicto, eo quod principium me­ riti non cadat sub merito, sed potest tantum ea mereri de congruo late dicto, 1035-1042. Vide: Perseverantia finalis Metempsychosis theoria de ani­ marum transmigratione ex uno corpore in aliud indirecte connectitur cum praeexistentialismo, 543 Miraculum. Plura mira quae fiunt in magia, incantationibus et obsessioni­ bus, debentur probabiliter ma­ lis spiritibus ac inde confir­ mant ipsam angelorum existen­ tiam, 425 Iustificatio impii non est miracu­ lum, etsi sit relative maximum Dei opus, 974 II Missio divinarum personarum. Notio missionis eiusque habitudo ad processionem et inhabitatio­ nem, 300 Divisio missionis in invisibilem et visibilem, 300, earumque dis­ crimen, 308 Dantur verae invisibiles missiones divinarum personarum, 302306 Proprius modus huiusmodi mis­ sionis consistit in eo quod Deus, mediante gratia sanctifi­ cante, fit praesens animae sicut obiectum cognitum et amatum in cognoscente et amante, 304306 Dantur etiam earundem persona­ rum· missiones visibiles, quae ab ipsis invisibilibus missioni­ bus essentialiter dependent, 307 sq. Unica visibilis missio Filii est in­ carnatio, ceterae missiones sunt Spiritus S., 253, 308 Missio habet etiam rationem do­ ni, quo nempe una persona dat nobis aliam a se procedentem,. 284, 285 Modalistae. Duce Sabellio (a quo Sabelliani vocati), negabant Trinitatem in Deo, hanc reducentes ad tres modalitates vel manifestationes eiusdem personae, 33, 35, 42. Hinc quidam vocati sunt patripassiani vel theopaschitae, eo quod dicerent ipsum Patrem incarnatum ac passum esse, 35 Inde suo modo negabant uni­ tatem operationum Dei ad ex­ tra, quatenus in ipsa operatio­ num distinctione dicebant con­ sistere mysterium Trinitatis, 294 Reiciebant peculiariter divinam generationem, 225, et conse­ quenter missiones divinarum· personarum, 301 INDEX ANALYTICUS 1067 Modemistae. actus virtutum quibus instruc­ tus est, sed ei sufficit generalis Reducunt mysterium Trinitatis ad formulam symbolicam, cuius Dei concursus, 745 obiectivus valor affirmari non Gratia sanctificans a charitate non possit, 18 distinguitur realiter sed virtua­ liter, 789 Reiciunt christianum ac pro­ prium conceptum creationis, De natura gratiae actualis et gra­ 346 tiae efficacis, vide: Molinistae Biblicam narrationem peccati pri­ Molinlstae. Gratia actualis est influxus divi­ mi hominis repetunt ex mythi­ nus non praevius sed simulta­ cis narrationibus aliorum semi­ neus, seu exercitus non in ip­ deorum populorum, 643, 648 sam facultatem, sed tantum in Molina. eius actum, cuius vitalitati ad­ Processio in divinis non est pro­ dit solam radonem supematuprie ipsa actio intellectiva aut ralitatis, 845, 848 volitiva, sed quaedam resultan­ Molina est fundator systematis tia ex ipsa, 122, 126 molinismi in quaestione de na­ Restringenda est vis principii tura efficaciae gratiae aliisque identitatis comparatae, ut pos­ connexis quaestionibus. Histo­ sit quadrare cum mysterio Tri­ ria controversiae quam ipse sus­ nitatis, 177 citavit, 894, et exposido doc­ Pater et Filius sunt principium trinae ipsius Molinae, 895 sq., Spiritus S. prout conveniunt in a Suaresio aliisque aliqualiter unum commune suppositum modificatae, 897 sq., 905, 906. quod spirat, 277 Vide: Gratia sufficiens et gra­ Creatio, sicut et quaelibet aedo tia efficax Dei ad extra, est actio formaliDe molinisdeo sensu axiomads ter transiens, 358 «Facienti quod in se est, Deus Creatio ab aeterno non est impos­ non denegat gratiam», 721, sibilis, 383 728, 928, 944 Angelus non est de se impeccabi­ Molinos (Michael). lis secundum ordinem natura­ Peccata hominum tribuit violen­ lem, 503 tiae daemonum, 475 Homo lapsus non est vere vulne­ Docet hominem per contempla­ ratus in naturalibus, 689 tionem pervenire ad statum non faciendi ullum peccatum, Actus naturaliter bonus est quae­ etiam veniale, 731, 738 dam vera, etsi negativa, praepa­ Intelligit in quodam mystico-panratio ad gratiam, hanc necessa­ theistico sensu participationem rio secum trahens, non quidem divinae naturae et filiationem ex vi propria (quod esset pelaadoptivam per gratiam, 807, gianum) sed ex divina salvifica 810, 818 voluntate. Et talis est sensus Opponitur doctrinae catholicae de axiomatis: «Facienti quod in se merito, damnans, ut malum vel est, Deus non denegat gra­ ut imperfectionem omne opus tiam», 721, 728, 928, 944 factum ex intendone praemii. Homo iustus non indiget super­ natural! Dei auxilio ut eliciat 985 1068 INDEX ANALYTICUS Monarchiani. Vide: Unitarii Monogenismus. Variae theoriae poligenisticae (si­ ve coadamiticae), seu negantes unitatem generis humani secun­ dum originem ex Adamo et Eva, 526 sq. Totum humanum genus ab uno pare, Adamo et Eva, per gene­ rationem derivatur, 528-539. Haec veritas est immediata conclusio dogmatis de univer­ salitate peccati originalis, ex Adamo per generationem trans­ missi, 535, 674 Frustra contra monogenismum obiciuntur data scientiae palaeontologicae de varietate ho­ minum et antiquitate humani­ tatis, 536-539 Morinus (I.) docet gratiam sanc­ tificantem consistere in ipsis gra­ tiis actualibus, consideratis com­ plexive secundum effectum conti­ nuatae bonae vitae, 773, 784, 808 Mundus. De creatione et formatione mun­ di, vide: Creatio Mundus, a Deo creatus, est unus, unitate tum originis tum ordi­ nis, 402 Ceterum, pluralitas diversorum mundorum non repugnat, 401, nec a fortiori repugnat ut in aliis partibus huius creati mun­ di vivant alii homines, 401, 402, 525 De simultate vel secus primae formationis rerum mundana­ rum, necnon de connexa inter­ pretatione mosaicae cosmogoniae, variae catholicorum opi­ niones, 409 sq., 417 De quatuor aetatibus efformationis mundi, per respectum ad originem vitae, 416 De humani generis antiquitate variae computationes, 539 Inter effectus peccati originalis numeratur quaedam generalis deordinatio mundi materialis, 692 Mutatio. Definitio et divisio mutationis, 342, 356 Motus non est necessario aeter­ nus, ut putavit Aristoteles, Ut inde probaret mundum esse ab aeterno, 388 Natura. De conceptu naturae relate ad conceptum personae, vide: Per­ sona De statu naturae purae aliisque statibus, vide: Status naturae De defectibus naturae humanae, vide: Sequelae naturae. Vulne­ ra naturae Nicaenum Conc. I. Definitio divinitatis Verbi contra arianos, 40, 44, 46 Vis et sensus huius definitionis, 101. Controversia de sensu vo­ cis «Consubstantialis» et falsa Liberalium theoria de neonicaenismo, 103 sq. Quod secunda persona Trinitatis sit vere Filius, 232 De processione Spiritus S. a Filio,. 268 Vide: Ariani. Macedonian! Nomina personarum Trinitatis, propria et appropriata, 330, 334. Vide: Pilius. Pater. Spiritus S. Notiones divinae. Notio in divinis intelligitur posi­ tiva quaelibet perfectio, notificans divinam personam, utpote propria uni vel duabus tantum, 327, 328 Quinque proinde dantur notio­ nes, seu quatuor ipsae relatio- INDEX ANALYT1CUS 1069 De ordine supernatural'!, vide: nes reales et innascibilitas PaSupernaturale tris, 329 Numerus distinguendus est in nu­ Orientales. De discrimine inter Patres orien­ merum numerantem et numerum tales et latinos quoad voces et numeratum, quorum alter non re­ formulas trinitarias, vide: Terpugnat in divinis nec importat minologia trinitaria imperfectionem, 209 De erroribus orientalium separa­ Ockam (G.). torum, vide: ad hanc vocem Reicit realitatem relationis crea­ tae, quamvis cogatur admittere Orientales separati. Plures inter eos negant secundam realitatem relationis divinae, personam Trinitatis procedere 142 vere ut Verbum, seu per intel­ Negat animae immortalitatem lectualem processionem, dicen­ posse certo probari ratione phi­ tes id ignotum fuisse Patribus losophica, 578 graecis, 224, 229 Docet supernaturalitatem gratiae Concordis et antiquae negationis consistere in mero quodam mo­ processionis Spiritus S. a Filio, rali valore, seu provenire ex 301, historica origo et vicissi­ mera Dei extrinseca acceptatio­ tudines, 247-249. Plures tamen ne, 773, 784, 808 recentiores errorem et contro­ Olivi (Petrus) protulit confusam versiam mitigarunt, 249 quandam sententiam de pluralita­ Peculiariter impugnatur latina te formarum in homine, iuxta additio particulae «Filioque» in quam anima intellectiva non est symbolo, 248 sq., 262, 263, forma corporis quaeque vario mo­ 270, 271, 273, 275 do explicatur ab eruditis et veriNegant missiones divinas, ne co­ similter damnata est a Conc. gantur eo ipso admittere pro­ Viennensi, 567, 581, 588 cessionem Spiritus S. a Filio; Operatio. Vide: Actio. Potentia in qua negatione excellit cele­ Ordo. ber Gregorius Palamas, 301 Proprius dicitur inter personas Plures, sub influxu protestantisdivinas nullam esse prioritatem mi, negant existentiam veri me­ et posterioritatem, sive naturae riti et satisfactionis, tanquam sive originis, sed merum ordi­ iniuriosam operi Christi renem originis, 121, 150 demptivo, 985 Quo sensu antiquiores Patres lo­ Origenes. Origenistae. quantur de posterioritate et inImmerito Origenes incusatur suferioritate Filii et Spiritus S. bordinatianismi, non obstanti­ relate ad Patrem, 97 bus fortioribus quibusdam eius De ordine tum intentionis, tum expressionibus, 91, 93, 94, 97, electionis, tum executionis, et 98 de modo quo varii actus volun­ Origenes satis exacte determina­ tatis se habent in tribus his or­ vit terminologiam trinitariam dinibus, sub motione gratiae apud graecos, 91 operantis et gratiae coopéran­ Fatendum tamen est eius doctri­ tes, 858 nam de divinitate Spiritus S. 1070 INDEX ANALYTICUS non esse valde claram nec satis firmam, 94, 97, 256 Docet angelos extitisse ante cons­ titutionem huius mundi, 420 Apte loquitur de custodia angelo­ rum, 470 Explicite, etsi cum minori clari­ tate quam alii Patres, proponit existentiam peccati originalis, 666, 668 Origenistae negant aeternitatem inferni, docentes futuram ali­ quando apocatastasim, sive om­ nium tum damnatorum tum electorum in pristinum statum redintegrationem, 500, 510 Docent praeterea animas creatas esse antequam in corpora, sup­ plicii causa, immitterentur. In­ certum autem est num ipse Origenes id docuerit, 543, 554, Propterea docent hominem nasci cum peccatis quae anima prae­ existens contraxerat ante suam cum corpore coniunctionem, 658 Pagani. Num in paganis religionibus vel philosophiis inveniatur concep­ tus aut vestigium mysterii Tri­ nitatis, 9, 16, 18, 25-28, 31 Ipsorum paganorum testimonium confirmat fidem de existentia angelorum, 425, de animae hu­ manae immortalitate, 579, et de existentia peccati originalis, 669 Vide: Arabes philosophi. Aristo­ teles. Plato Palmieri (D.). Anima brutorum creatur a Deo, sicut anima humana, 395 Angeli efformant unam tantum speciem, divisam in individua, sicut homines, 431 In angelo non requiritur species impressa ad intelligendum, 448 Concorditer cum principiis cartesianis, unio animae cum corpo­ re non est proprie substantialis sed tantum dynamica seu se­ cundum operationem (Hanc ta­ men suam sententiam Palmieri subinde retractavit), 568 Adamus in statu iustitiae origina­ lis potuit peccare venialiter, 652 Gratia sanctificans non distingui­ tur ab ipsa essentia animae, ut sequitur ex principiis cartesianis iuxta quae non datur dis­ tinctio inter substantiam et ac­ cidentia, 774 Pantheistae. Negant Deum esse personam, do­ centes eum identificati cum mundo, 193, vel esse formam aut materiam mundi, 343 Inde negant in Deo physicam li­ bertatem in creando, 375, imo ipsam creationem, 343, 346, 395, 516, et peculiariter crea­ tionem in tempore, 382. Haec omnia distincte reiciuntur a pantheismo idealistico, 343, 346, 355, 516 In pantheismo materialistico om­ nia explicantur per evolutio­ nem materiae, 406, et negatur spiritualitas atque immortalitas animae, 564. Vide: Transformismus Paradisus terrestris quid esset, 629 Participatio divinae naturae. Notio et divisio participationis in genere, 805, diversimode intel­ ligitur a theologis, 808 sq. Formalis, immediatus ac prima­ rius effectus gratiae sanctifican­ tis est physica, formalis et ana­ logica participatio divinae na- INDEX ANALYTICUS turae, secundum omnia quae sunt Dei propria, 811-819 Explicatur quomodo creatura pos­ sit participare ipsa attributa entis subsistentis, actus puri et infinitatis, 809, 819 Pater. Prima persona Trinitatis non constituitur per proprietatem innascibilitatis, sed per ipsam relationem paternitatis, 202, 204, 205, 206, 207, 214 Tria habet nomina propria, scili­ cet Pater, Principium et Inge­ nitus, 214-221, quorum pri­ mum est praecipuum quoad nos, 221 Discrimen inter appellativa «Pa­ ter» et «Genitor», 214 Relate ad creaturas, Pater non est nomen personale sed essen­ tiale, ac ideo convenit toti Tri­ nitati, 215 Soli primae personae convenit es­ se principium simpliciter, seu principium sine principio, rela­ te ad creaturas vero tota Trini­ tas est principium, 217 Solus Pater est ingenitus, in sen­ su entis sine principio, sed in sensu strictiori, excludente so­ lam generationem, hoc nomen convenit etiam Spiritui S., 218220 Nomen «Deus» cum articulo (ό ^εός) in N. T. communiter de­ signat Patrem, non tamen ut nomen proprium, sed appropriatum, 61, 65 Patri, qua tali seu ut distinctae personae, non datur publicus cultus ab Ecclesia, 299 Patres. Bibliographia patristica de Trini­ tate, 108 Vox «Trinitas» apud Patres, 2. Usus vocum «natura, persona» 1071 apud graecos et latinos, 3, et determinatio terminologiae trinitariae apud Patres, 3, 105, 197. Vide: Terminologia trinitaria De supernaturalitate mysterii Tri­ nitatis, 12 sq., de eiusque ana­ logiis in creatis, 20, 24 De connexione inter Verbum (Lo­ gon) philosophiae platonicae et Verbum christianae Trinitatis, 26 De revelatione mvsterii Trinitatis in A. T., 47-53 Etiam Patres antenicaeni explici­ te confitentur mysterium Tri­ nitatis, 79-99, et falso eis tri­ buitur quidam subordinatianismus de genere illius quem su­ binde ariani invexerunt, 78 sq., 233, 288. Expenduntur ambi­ gui textus, qui subordinatianismum sapere videntur, 86, 87, 88 sq., 90, 91, 92-98 Traditio antem postnicaena tota pendet ab ipsa definitione duo­ rum Conciliorum Nicaeni et Constantinopolitani I, 100-107. Vide: ad has duas voces De existentia tum processionum, 116 sq., 119, tum relationum divinarum, 146 sq., et de earum reali identitate cum essentia di­ vina, 159 sq. De propriis nominibus primae personae Trinitatis, 214, 216, 219 De secundae personae processio­ ne tum intellectuali, 229 sq., tum vere generativa, 233 sq. Quo sensu generatio Verbi di­ catur libera, 234 De Spiritus S. processione per viam amoris, 252, nec per ge­ nerationem, 256. Propria ratio quare non sit generatio, quam conantur Patres assignare, in- 1072 INDEX ANALYTICUS nuitur ab Augustino et subinde expolitur a S. Thoma, quia sci­ licet agitur de processione per actum voluntatis, qui non est assimilativus, 257, 259 Non solum latini sed etiam graeci Patres explicite confitentur Spiritum S. procedere non so­ lum a Patre sed pariter a Filio, 265-269 De divinarum personarum aequa­ litate, 288, mutua circuminsessione, 292, et unitate in opera­ tionibus ad extra, 297 De earundem missione, 303 et in­ habitatione in anima iusti, 319, 321, 323, 324 De trinitaria appropriatione, 332 Patres explicite affirmant veram mundi creationem, peculiariter dum agunt contra gnosticos, manichaeos et arianos, 352 sq. Creatio est solius Dei opus, 368 sq., eiusque finis est Dei glo­ ria, 377 Creatio facta est in tempore, 386. Nequit autem Patrum auctori­ tas invocari contra possibilita­ tem creationis ab aeterno, 383, 386, 393 Discrepantes Patrum opiniones de momento quo angeli creati sunt, 396 De creatione triplicis creaturae, seu mundi corporalis, angeli et hominis, 389, 399 Variae Patrum opiniones de mo­ do formationis mundi post pri­ mam creationem, 409 sq. Nul­ lo tamen modo favent transformismo, 412 De existentia angelorum eorumque creatione et numero, 423, 426. Ab aliis Patribus dissentit Nyssenus, docens subséquentes angelos propagatos esse per quendam ignotum modum spi­ ritualem, 426 Quoad perfecte spiritualem essen­ tiam angelorum nonnisi paulatim firma et clara evasit Pa­ trum sententia, cum plures, praecipue usque ad saec. 4, tribuerent angelis quandam subtiliorem materiam, 4 2 9, 434, 435, 436, 463, 498 De hierarchiis et ordinibus ange­ lorum, 443 De bonorum angelorum custodia erga homines, 470, et malorum infestatione, 477 De elevatione et lapsu angelorum, 488, 501. De specie peccati an­ gelici variae et ambiguae opi­ niones prolatae sunt, sed inde a saec. 4 praevalet sententia de peccato superbiae, 498, 505 De immediata daemonis obdura­ tione post primum peccatum, 508, eiusque aeternae poenae subiectione, 510 Creatio et efformatio primi homi­ nis est immediate a Deo, ex­ cluso quolibet transformisme, 521 De monogenismo, sive unitate generis humani, 534 Anima singulorum hominum creatur a Deo immediate, 547 sq. Tamen apud aliquos Patres latinos (non excluso Augusti­ no) viguit aliquando contrarius error traducianismi, 541 sq., 548 Anima tunc primo creatur cum corpori infunditur, 555. Tamen unus vel alter Pater orientalis, nominatim Origenes et Nemesius, videtur inclinasse in praeexistentialismum, 543, 547, 554, 555 Anima est spiritualis et immorta­ lis, 574 >q. Nec obstat quod INDEX ANALYTICUS aliqui Patres ambigue tribue­ rint animae aliquam subtilio­ rem materiam, 574, aut dicant solum Deum esse immortalem, in sensu absolutae immutabili­ tatis, 575 Anima est unica substantialis for­ ma corporis, 585 sq. Primus homo constitutus est in gratia, 599, et quidem supernaturali, 603, necnon in gene­ rali integritate inferioris natu­ rae per quatuor dona integrita­ tis, immortalitatis, impassibilitatis et scientiae, 614-617,621 Primi hominis peccatum fuit su­ perbia, 649. Tamen, iuxta unum vel alterum Patrem, age­ retur de carnali luxuria, 644, 649 Patres ante ipsam controversiam pelagianam explicite profiten­ tur existentiam peccati origina­ lis, 666-668. Cum autem aliqui Patres negant parvulos habere pecatum, id intelligunt de solo peccato personali, 667 Etiam in statu peccati vel infide­ litatis possunt ab homine elici aliqui actus moraliter boni, 714. Inaniter autem obiciuntur aliqui loci, praecipue Augusti­ ni, in quibus bona opera infi­ delium despiciuntur, 714 sq. Etiam ante controversiam pela­ gianam, Patres explicite docent absolutam necessitatem gratiae ad opera salutaria, quamvis ali­ qui etiam quammaxime insis­ tant in necessitate humanae cooperationis, 725 Exorta autem pelagiana contro­ versia, Augustinus magis deter­ minatam sententiam protulit, quam canonizavit ipsum Magis­ terium, 726 Homo iustus potest vitare omnia peccata mortalis, 735, non ta­ 1073 men omnia venialia, absque speciali gratia, 740 Ipse iustus indiget ulteriori gra­ tia actuali ut eliciat actum bo­ num, 748 Indiget autem speciali auxilio ad finaliter perseverandum, 753 Gratia, tam habitualis quam ac­ tualis, est aliquid intrinsecum animae, 765-767. Quoad gra­ tiam habitualem id signanter exprimitur metaphoris formae, sigilli, potentiae, habitus vel stolae, qualitatis, 765, 781 Gratia est aliquid creatum, phy­ sicum, inhaerens animae ad modum qualitatis, 778, 780, 781 Gratia est aliquid creatum, phy­ sicum, inhaerens animae ad modum qualitatis, 778, 780, 781 Gratia sanctificans concipitur ut realiter distincta a charitate, 792 Per gratiam sanctificantem homo vere participat divinam natu­ ram, 815 sq., et consequenter suscipit filiationem adoptivam, 821, 824 Non solum Patres Augustino an­ teriores, sed etiam ipse Augus­ tinus aliique post ipsum, profi­ tentur integram hominis liber­ tatem sub motione gratiae, 873-877, 890 Consequenter docent dari gra­ tiam vere ac mere sufficientem, 881-883, Inepte autem obicicitur a iansenistis duplex Au­ gustini distinctio inter «adiutorium sine quo non» et «adiutorium quo» et inter «charitatem magnam» et «charitatem par­ vam», 883 Efficaciam gratiae Patres, etiam Augustino anteriores, diserte proponunt, quamvis Augusti- 1074 INDEX ANALYTICUS I ne ultimo, potest nihilominus: nus, a pelagiana controversia coactus, in illam veritatem peccator elicere aliquos actus moraliter bonos, 717, et quo­ magnopere institerit, 890 sq. Nemo cum certitudine scire po­ modo, ob eandem rationem, test se esse in statu gratiae, non potest observare totam le­ 952 gem naturalem nec primum De existentia veri meriti de con­ eius praeceptum diligendi digno in iusto, non tamen de Deum, 718 sq. rigore, 990 sq. Cuius meriti Subiectum, in quo residet pecca­ obiectum est augmentum gra­ tum, est tum essentia animae, prout ipsum est privatio gra­ tiae, 1020 tiae sanctificantis, tum faculta­ Patripassiani. Vide: Modalistae tes animae, prout est privatio· II Paulus Samosatenus est verus virtutum et habitus operativus fundator Adoptianismi, ac inde vitiosus, 798 negator divinitatis Christi et Tri­ Pecatum veniale non impedit nitatis, 34, 42 quominus actus substantialiter Peccatum. bonus, cui admiscetur, sit me­ Notio peccati in genere eiusque ritorius, 995 distinctio in personale et origi­ Primum Adae peccatum non po­ nale, 657, 676 tuit esse leve, 651 sq. Quo sensu omne peccatum con­ sistat in errore, vel ab eo origi- Peccatum originale originans. netur, 502, 650 Distinctio peccati originalis in ori­ In peccato actuali elementum for­ ginans et originitatum, 642,. male est aversio a Deo, elemen­ 657 tum vero materiale est conver­ Primum Adae et Evae peccatum sio ad creaturam, 682 non potuit esse leve, 651 sq., Peccatum habituale consistit in imo fuit, secundum se et atten­ habitu entitativo vitioso, 686 tis circumstantiis, gravissimum Num posit condi aliqua creatura inter hominum peccata, 652. quae sit secundum se et in solo Comparative autem, peccatum ordine naturali impeccabilis et Evae fuit simpliciter gravius tales de facto fuerint angeli, peccato Adae, hoc vero secun­ controvertitur, 503 dum quid gravius, 652 De peccato angeli et primi homi­ Species autem illius primi peccati nis, vide: Angelus. Peccatum non potuit esse nisi superbia, originale originans 653, per quam homo appetiit Comparatio peccati angeli, Ada­ moralem quandam similitudi­ mi et Evae, ac ceterorum ho­ nem cum Deo, eo fere modo minum, quoad gradum gravita­ quo ipse angelus peccavit, 654 tis, 509 Effectus illius peccati fuit amis­ De pecato originali originate, vi­ sio integrae iustitiae originalis, de: ad hanc vocem seu sive gratiae sive ceterorum Peccatum avertit a Deo ut fine donorum, 655. Non tamen ultimo, tam supernatural! quam Ada donum scientiae ita amisit naturali, 690, 719 ut fieret prorsus ignorans et Quomodo, stante aversione a fiimbecillis, 655 INDEX /SNALYTICUS 1075 neraretur (puta absque virili Praeterea, homo accepit quatuor semine, ut Christus), 674 vulnera ignorantiae, malitiae, infirmitatis et concupiscentiae, Generatio tamen non est proprie 655. Vide: Vulnera naturae causa sed conditio illius trans­ Protoparentes a suo peccato poe­ missionis, 675 nitentiam egerunt et solam gra­ Essentia peccati originalis duplici­ tiam absque ceteris donis iusti­ ter spectari potest, nempe phy­ tiae originalis recuperarunt, sice, ut aliquid habituale relic­ 656. Vide: Sequelae naturae tum in anima, et moraliter, seu Pecatum originale originatum. sub ratione voluntarietatis, 676 Generalis notio huius peccati Physice autem spectata, est priva­ eiusque distinctio a peccato tio iustitiae originalis, adeoque personali, 657 formaliter est privatio gratiae Datur peccatum originale, seu sanctificantis, 681, materialiter verus ac proprius reatus culpae, vero est concupiscentia, seu unicuique inhaerens, ob eius deordinatio inferioris appetitus originem ab Adamo peccatore, sensitivi, 682 660-675 Moraliter spectata, consistit in Huiusmodi peccato non obstat morali connexione nostrae vo­ sive divina iustitia et bonitas, luntatis cum voluntate Adami, sive difficultas concipiendi fundata in ipsa physica conne­ quomodo peccatum unius per­ xione cum eo, 683 sq. sonae possit ad aliam transmit­ Effectus sive sequelae peccati ori­ ti, 670 sq. ginalis comprehenduntur noto Peccatum originale afficit natu­ mediaevali effato, descendente ram directe ut naturam, nec ab Ambrosio: «Spoliatus gra­ afficit animam nisi quia est for­ tuitis et vulneratus in naturali­ ma naturae, ac ideo parentes bus», 685. In quo quatuor ef­ baptizati, quamvis non amplius fectus involvuntur, scilicet, ha­ habeant peccatum originale, bitus entitativus vitiosus, 686, illud transmittunt, quia trans­ reditus quatuor tristium seque­ mittunt naturam, 671 larum naturae, 687, quatuor Solum peccatum primi hominis, vulnera naturae, de quorum in­ seu Adami, transmittitur, non dole disputatur, 688-690, et vero cetera peccata ipsius Ada­ poena damni seu exclusio a mi, nec peccatum Evae aut alio­ beatitudine supernatural!, 691; rum, 672 quibus addendus est exterior Num, si Adamus non peccasset, effectus cuiusdam deordinatioprimum peccatum alius homi­ nis ipsius materialis universi, nis transmissum fuisset istius 692 filiis, controvertitur, 672 Deus, creando animam, nonnisi Peccatum originale transmittitur materialiter concurrit ad trans­ per veram, solam et naturalem missionem peccati originalis per generationem, 673, adeoque generationem parentum, 552 illud non contraheret qui im­ mediate a Deo crearetur, aut Pelagiani. miraculose efformaretur vel geHistoria pelagianismi eiusque 1076 INDEX ANALYTICUS fundamentalis tendentia naturalistica et stoica, 706 Fundamentalis eius canon est ab­ soluta indifferentia liberi arbi trii ad bonum et malum, quae non tangitur aut minuitur si\e per pecatum sive per gratiarr., 706 Non datur nisi gratia externa, seu exterioi revelatio et exemplum Chnsti, vel in ipsa saltem vo­ luntate nulla datur interna gra­ tia, 706, 757, 768, 866, 869 Ipsa externa gratia, vel quaelibet gratia, non est necessaria ad quodlibet bonum faciendum, sive naturale sive supernatura­ le, sed tantum ad facilius agen­ dum, 706, 721, 723, 724, 725, 726, 728, 731, 738, 745 Post pelagianorum condemnatio­ nem, semipelagiani eandem doctrinam mitigarunt, conce­ dentes aliquam gratiam inter­ nam, tum in intellectu tum etiam in voluntate, et limitan­ tes gratiae non necessitatem ad initium salutis et eius finem seu finalem perseverantiam, 707 sq., 721, 745, 753, 757 Alia mitigatio, etiam ipsorum priorum pelagianorum, f u it distinctio inter vitam aeternam, ad quam negabant gratiam esse necessariam, et regnum coelo­ rum, seu superiorem gradum vitae aeternae, ad quem conce­ debant necessitatem gratiae et Baptismi, 721 Non datur gratia efficax, sed tan­ tum gratia sufficiens, quam ho­ mo per liberum arbitrium effi­ cacem reddit, 869 De pelagiano sensu axiomatis: «Facienti quod in se est, Deus non denegat gratiam», 943 Ad iustificationem nulla requiri­ tur supernaturalis dispositio. 928 Extollentes meritum naturae, pe­ lagiani deprimebant meritum gratiae, 982 Negabant iustitiam originalem seu elevationem primi hominis ad ordinem supernaturalem, cum ex ea sequeretur existentia peccati originalis, quam sum­ mopere abiciebant, 590, 597, 643, 646 Pariter negabant elevationem ho­ minis etiam ad alia dona praeternaturalia, dicentes ipsum constitutum fuisse in puris na­ turalibus, 609. Inde concupis­ centiam bonam esse declara­ bant, 590, 608 Negabant peculiariter existentiam pecati originalis, 658, 660, 666, 667, docentes Adamum nonnisi per modum mali exem­ pli nobis nocuisse, eo scilicet modo quo Christus pariter nos redemit, 658. Inde deducebant parvulos nasci absque ullo pec­ cato nec regeneratione Baptis­ mi indigere, 658 Perseverantia finalis. Perseverantia tripliciter accipitur, seu pro habitu sive speciali vir­ tute, pro actu sive facto per­ manendi in bono per aliquod tempus, et pro mero facto co­ njunctionis status gratiae cum momento mortis (finali perse­ verantia), quo sensu etiam par­ vuli, morientes post Baptis­ mum, perseverare dicuntur, 743, 1038 Iustus nequit ita finaliter perse­ verare absque speciali gratia, 750-755. Cuius ratio est quia momentum mortis pendet a di­ vina providentia, 753, 755 Perseverantia est incerta, citra INDEX ANALYTICUS specialem Dei revelationem, nec est obiectum meriti, nec est confundenda cum confirma­ tione in gratia quae est excel­ lentius ac rarius donum, 755 Propria finalis perseverantia ne­ quit esse obiectum veri meriti, tam de condigno quam de con­ gruo stricte dicto, sed tantum de congruo late dicto, 10381042. Vide: Meritum Persona. Historicae huius vocis vicissitudi­ nes, 3. Vox originaliter habuit scenicum sensum, quo subinde abusi sunt modalistae in expli­ catione mysterii Trinitatis, 3, 35 Philosophicus conceptus perso­ nae, ut distinctus a conceptu naturae, 3, clarius determina­ tus est in controversiis trinita­ riis et christologicis, 191 sq. Vide: Terminologia trinitaria Cum persona sit suppositum ra­ tionale, attendenda est duplex acceptio suppositi, 192, 212 Axioma «Actiones sunt supposi­ torum», 192, 202, 299 Philosophici errores de persona, 192, 202, 299 Subsistentia, quae est forma sup­ positi, etiam in entibus spiri­ tualibus est aliquid positivum, secus ac individuatio, 153 Conceptus suppositi sive perso­ nae, prout dicit naturam incom­ municabilem, non contradicit mysterio Trinitatis, 29 Deo competit propria ratio per­ sonae, 194-199 Persona divina constituitur per ipsam relationem, non quidem formaliter ut relationem, sed ut subsistens incommunicabile, 199, 203-205. Ita autem accep­ ta, relatio constituit personam 1077 non secundum «esse in» sed secundum «esse ad», acceptum non «ut quod» sed «ut quo», 206. Vide: Relatio Quid proprie significet nomen «persona divina» in communi, 208, et quid importet, 210 In Deo non sunt nec esse possunt nisi tres personae, sicut sunt tres tantum relationes realiter distinctae, 209 Tres personae divinae hanent tres subsistentias relativas, praeter communem subsistentiam abso­ lutam, 211 sq. Proinde in Deo dantur tria supposita relativa et unum suppositum absolu­ tum, 192, 208, 212, quod qui­ dem est principium quod ope­ rationum ad extra, 123, 212, 299 Petavius (D.). Patres antenicaeni favent vero subordinatianismo, 78 Personae divinae mittuntur et in­ habitant animam immediate per suam substantiam, non ve­ ro proprie et formaliter per gratiam sanctificantem, 301, 306, 312, 324 Huiusmodi missio et inhabitatio est propria solius Spiritus S., 306, 311, 322, 334 Participatio divinae naturae et filiatio adoptiva non sunt for­ males effectus ipsius gratiae sanctificantis, 311, 807, 810 Ignis torquet daemones per cru­ ciatum similem illi qui causa­ tur in anima quando corpus comburitur, 512 Concorditer cum multis Patribus, neganda est posibilitas creatio­ nis ab aeterno, 383 Petrus Lombardus. Suum opus theologicum disponit aliter ac S. Thomas, assumens pro formali obiecto theologiae non ipsum Deum sed «res et signa», 700 Creatura potest esse instrumen­ tum creationis, 367 Incertum est num angeli sint per­ fecte spirituales seu sine ullo corpore, 429 Angeli creati sunt sine gratia et ad hanc nonnisi posterius ele­ vati, 483, 591 Non necessario singuli angeli sin­ gulis hominibus deputantur, 472 Peccatum originale consistit es­ sentialiter in ipsa concupiscen­ tia, vitiata in corpore et ex cor­ pore vitiante animam, 678 Gratia sanctificans est idem ac charitas, et charitas est idem ac ipse Spiritus S,, qui immediate unitur animae, 312, 771, 779, 789 Peyrère ( Isaac de la ) i n v e xi t theoriam praeadamitismi, seu de homnibus existentibus ante Ada­ mum, 526 Photius eiusque influxus in erro­ rem graecorum negantium proces­ sionem Spiritus S. a Filio, 249 Pius XII. De inhabitatione SS. Trinitatis, 318, 325, 326 Authentica declaratio sensus de­ finitionis vaticanae de creatione mundi in tempore, 384 Contra transformismum, etiam mitigatum: Nequit catholice as­ seri primum hominem esse ge­ neratum ex bruto, 518, 519; attamen, transformismus miti­ gatus potest sub aliqua pruden­ ti moderatione discuti et inves­ tigari, 519, 522, 523, 529 Anima humana creatur immedia­ te a Deo, 545 Plato. Platonici. sicut Aristoteles, creationem ab Incertum est num Plato docuerit, aeterno, 382 et num creationis conceptum attigerit, 344, 352, 366 Apud ipsum Platonem doctrina de Logo non invenitur, quam neoplatonici invexerunt, 27 Plato docuit accidentalem tantum unionem animae cum corpore, 566, 585, et angelos sive deos inferiores dicebat esse astra, singulis animabus aptata, 429 Neoplatonici (ut Plotinus et Phi­ lo) docuerunt creationem ab aeterno, sive coaeternam mate­ riam, id deducentes ex princi­ piis Platonis, 352, 382 Angelis tribuebant eandem fere materiam ac hominibus, 429 Docebant peccatum primi homi­ nis fuisse carnalem luxuriam, 644 De platonismi influxu in doctri­ nam aliquorum Patrum, sig­ nanter ipsius Augustini, 92, 352, 396, 429, 1627, et pecu­ liariter circa praeexistendam animarum, 543, et accidenta­ lem unionem corporis cum ani­ ma, 567 sq., 585 Polygenismus. Vide: Monogenismus Po ponazzi (P.), neo aris totelicus saec. 16, docuit immortalitatem animae esse negandam, si atten­ dantur ipsa sola philosophica principia, 564, 571, 578 Potentia. In natura pure spirituali (angelo et Deo) potentia operatrix non distinguitur ab intellectu et vo­ luntate, nec datur aliqua tertia potentia, 359, 446, 452 Gratia non creatur sed educitur ex potentia oboedientiali ani- INDEX ANALYTICUS mae, 364, 785, 973, quae qui­ dem non est potentia activa, sed passiva, 373 Vide: Actio. Intellectio. Voluntas Praeadamitae, sive homines ante Adamum originati, 525, 526, 529, 530. Vide: Peyrère. Zaninus de Solcia Praeexistentialistae, nominatim Origenistae et Priscillianistae, do­ cebant animas creatas esse, vel extitisse, antequam corporibus uni­ antur, 543, 554, 555 Praesentia Dei in rebus est tri­ plex, scillicet ut causae in effectu (tam naturali quam supernatura­ li), ut obiecti cogniti et amati in cognoscente et amante (missio et inhabitatio divinarum persona* rum), et ut substantiae in subs­ tantia (Incarnatio), 304-306, 313, 323, 325 Priscillianistae. Negabant Trinitatem, eam conci­ pientes modo adoptianistico vel modalistico, 36, 42 Diabolus est malus ipsa sua na­ tura, 497, 501 Animae praeexistunt antequam corporibus uniantur, 543, 554 Prius et posterius. Vide: Ordo Processio. Definitio et divisio, 110 Processio non est formaliter idem ac actio, 110 Nequit in Deo haberi realis pro­ cessio ad intra per modum ope­ rationis, sed tantum per mo­ dum operati, 110, 120 Sunt in Deo verae processiones ad intra, 112-121, cum sine ipsis non daretur in Deo dis­ tinctio personarum, 118, nec Deus esset infinite perfectus, 120 Quo sensu dici possit, etiam ex intellectione Filii et Spiritus S. 107£ Verbum ipsum procedere, 119 Ex hoc quod persona divina est ens a se, excludit a seipsa ra­ tionem causalitatis, non vero processionem, 120 Processio in Deo nullam involvit imperfectionem, sive veram de­ pendentiam et posterioritatem, 121 Processio in divinis consistit es­ sentialiter in ipso actu intellec­ tionis vel volitionis, sola addi­ ta connotatione relationis, 125127 Principium quod divinae proces­ sionis est persona, principium quo remotum est essentia, prin­ cipium quo proximum est intel­ lectus et voluntas, 128 sq. Proprietates divinae processionis, 127 In Deo sunt duae tantum proces­ siones, altera per intellectum et altera per voluntatem, nec alia processio dari potest, 131-137 Prosper Aquitanus. Decisive impugnavit semipelagianismum post suum magistrum Augustinum atque exaravit ce­ lebrem «Indiculum» contra ip­ sos, 707 Non negat extra statum gratiae elici posse aliquos actus moraliter bonos, 715 Protestantes. Aliqui ex prioribus protestantibus, dicti unitarii vel modalistae, ad quos accesserunt qui­ dam recentiores, negarunt Tri­ nitatem, 36, 42 Aliqui denegant Deo proprie dic­ tam personalitatem, 193 Anabaptistae negant existentiam angelorum, 420, 422 Quidam putant polygenismum componi posse cum universali­ tate peccati originalis, 527 1080 INDEX ANALYT1CUS lustitia originalis non erat aliquid essentialiter supernaturale, sed ipsa naturalis rectitudo homi­ nis, 592. Ipsa quoque integri­ tas, sive cetera dona illius sta­ tus, erant aliquid naturale ho­ mini, 610 Plures exegetae putant peccatum Adae fuisse carnalem luxuriam, 644 Peccatum originale consistit in amissione praefatae naturalis rectitudinis, adeoque in ipsius naturae corruptione, 592. Haec corruptio, quae est ipsa concu­ piscentia, nulla ratione est no­ bis voluntaria ac manet in re­ natis sive iustificatis, 677, 683, 689, 758 sq., 958 Gratia est ita necessaria homini lapso, ut sine ipsa nullum bo­ num, etitam naturale, facere possit, nec peccata mortalia vi­ tare, 705, 709, 712, 731, 733 Iustificatio, iuxta classicam pro­ testandum doctrinam, est mere extrinseca, seu consistit in me­ ra Dei benevolentia, qua pecca­ ta non imputantur, per impu­ tationem iustitiae Christi, ra­ tione fidei sive fiduciae in me­ rita Christi. Aliqui tamen mo­ derni accedunt ad doctrinam catholicam de intrinseca iustificatione, 758 sq., 762, 768, 784, 928, 958 Triplex distinguitur fides, scilicet factorum, miraculorum et pro­ missionum, quae postrema est sola causa iustificationis, 958 Liberum arbitrium est penitus extinctum in homine, ratione tum infallibilis efficaciae divinae motionis, tum totalis corruptio­ nis naturae per peccatum ori­ ginale, 866 Inde non datur gratia vere ac me- re sufficiens, sed sola gratia efficax, 866, 871 Ad iustificationem non requiritur ulla alia dispositio praeter fi­ dem sive fiduciam in merita Christi, 928, 957 sq. Gratia iustificationis datur omni­ bus aequaliter, 928 Homo habet absolutam certitudi­ nem de statu gratiae sicut est certus de sua fide, per quam solam iustificatur, 928 Sublata libertate et bonitate ac­ tuum nostrorum, eo ipso pro­ testantes supprimunt meritum hominis per gratiam et insis­ tunt in solis meritis Christi. Aliqui moderni videntur con­ cedere aliquod meritum, non tamen ad salutem, nec admit­ tunt verum meriti conceptum seu tituli iustitiae, 982 sq. Vide: Calvinus. Lutberus. Protes­ tantes liberales. Sociniani. Unitarii Protestantes liberales. Emolliunt classicam protestanticam doctrinam de originali ius­ titia et originali peccato, 592, 677 . . . . Reiciunt peccatum primi hominis prout narratur in Genesi, eius originem repentes ex similibus fabulosis narrationibus semid­ eorum aliorum populorum, 643, 648 Negant existentiam veri peccati originalis, 659 Declinant in placita rationalista­ rum, reicientes ipsum ordinem supernaturalem et existentiam ipsius exterioris gratiae revela­ tionis, 758 Pueri. Vide: Infantes Rahner (K.). ·, Putat monogenismum esse verita- INDEX ANALYTICUS 1081 explicant ex variis naturalibus tem scundum se reformabilem, causis, 420, 422 528, 530, 532, 535 Negant pecatum originale, 659 Conatur adstruere directum quen­ dam influxum parentum in Relatio. Definitio relationis eiusque ele­ creationem animae filii, 550 menta, 139 Docet immortalitatem in Adamo Divisio relationis, 140, 186 innocente fuisse non actu et de facto, sed tantum in potentia Duplex relationis elementum, seu ac destinative, si nempe non «esse in» et «esse ad», quorum peccasset, 610 alterum est proprium et essen­ tiale, 141 Ratio. In solo praedicamento relationis Quid possit ratio in intellectione inveniri potest ens rationis, mysterii Trinitatis, 1, 5, 6. Ne­ 141. Profundum discrimen in­ quit illud demonstrare, 10-16, ter relationem et cetera praedi­ sed tantum multiplici modo camenta, 141 suadere, 19-29. Absque revela­ Relatio non est assimilativa ne­ tione homo mysterium illud neque activa, sed pure respectiva, quidem hypothetice suspicari 129 posset, 14 Relativa oppositio non importat Varia argumenta convenientiae de carentiam perfectionis in su­ eodem mysterio, 23, variaeque biecto vel termino, 141, 150. analogiae, 24 Num autem relatio qua talis Inanitas variarum theoriarum (seu «esse ad») importet ali­ rationalistarum ad hoc myste­ quam propriam ac distinctam rium explicandum, 25-28 realitatem et perfectionem conSolutio praecipuarum obiectiotrovertitur, sed probabilius ne­ num, qua ostenditur hoc mys­ gatur, 141, 172-174, 289 terium non contradicere primis Creatio consistit in reali ac praeprincipiis rationis, scilicet prin­ dicamentali relatione creaturae cipiis contradictionis, identita­ ad Deum, fundata in transcen­ tis comparatae et causalitatis, dental! relatione ad ipsum, neque rationali conceptui per­ 361-363 sonae, 29, 176-181 In divinis nonnisi duo praedica­ Rationalistae. menta esse possunt, scilicet substantia et relatio, ita tamen Reiciunt mysterium Trinitatis vel ut, ob divinam simplicitatem, illud rationaliter explicant, va­ ipsa relatio resolvatur in subs­ riis ac ineptis theoriis, 18, 25tantiam, 141 28, 31 Sola relativorum distinctio est Dicunt hoc mysterium nec in possibilis in Deo, salva eius ipsa antenicaena Traditione simplicitate, 118, 141 contineri, sed confictum esse a Datur in divinis aliqua realis rela­ Conc. Nicaeno a. 325, cum po­ tio ad intra, 143-150, idque re­ tius anteriores Patres docue­ quirit ipsa distinctio persona­ rint quendam subordinatianisrum, 148 mum, 30, 78 Celebre effatum florentinum «In Fidem de existentia angelorum » 1082 INDEX ANALYTICUS Deo omnia sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio» eiusque multiplices applicatio­ nes, 44, 46, 144, 146, 147, 157, 159, 162, 185, 189, 201, 217, 273, 274, 295, 298, 322 De tribus elementis divinae rela­ tionis, 149 Discrimen inter relationes Dei ad extra et ad intra, 138, 140, 148, 150 Relationes divinae distinguuntur ab essentia, sola distinctione rationis ratiocinatae minoris, 156-168. De diverso modo quo relationes et essentia sese invi­ cem includunt, 167, et de tri­ plici gradu distinctionis ratio­ nis ratiocinatae minoris in di­ vinis, 168 Tota realitas et perfectio divi­ nae relationis provenit proprie non ex eius «esse ad» sed ex «esse in», quamvis id ambigue controvertatur inter theologos, 141, 169-171, 172-174, 289 Num relationes divinae (paterni­ tas, filiatio et spiratio) sint per­ fectiones simpliciter simplices, 174, 289 Relationes divinae non habent propriam existentiam relati­ vam, distinctam ab existentia absoluta quae est tribus com­ munis, 175 Duae praecipuae difficultates, contra identitatem relationum divinarum cum essentia ac ideo contra ipsum mysterium Trini­ tatis, petuntur ex principio identitatis comparatae et ex in­ trinseca oppositione inter abso­ lutum et relativum. Utraque obiectio solvitur, 176-181 In Deo sunt quatuor relationes reales, scilicet paternitas, filia­ tio, spiratio passiva et spiratio activa, 184-186, quarum tamen solae tres priores sunt ad invi­ cem realiter distinctae, 187-190 Identitas et similitudo inter tres personas divinas non sunt rea­ les relationes sed rationis, et pariter earundem circuminsessio non importat peculiarem relationem, 186 Ipsum «esse ad» relationis dupli­ citer considerari potest, scilicet «ut quod» et «ut quo» et hoc altero modo est constitutivum personae divinae, 190, 206 sq. Vide: Persona Relatio nequit esse principium processionis divinae, quamvis ipsa necessario connotetur in eo principio, 128 sq. Remense Conc. (a. 1148). Notabiles eius declarationes trinitariae, occasione erroris Gil­ bert! Porretani, 38. Vide: ad hanc vocem De existentia relationum in divi­ nis, 144 De creatione mundi in tempore, 384 Richardus a S. Victore. Mysterium Trinitatis probari po­ test per rationem, 8, 15 Persona divina constituitur non per relationem sed per proces­ sionem, 202 Repugnat creatio ab aeterno, 383 Ripalda (M.). Tum missiones tum inhabitatio divinarum personarum redu­ cuntur ad merum effectum gra­ tiae, 301, 306, 310 Non repugnat quominus Deus fa­ ciat ut creatura sit causa prin­ cipalis creationis, 367 Deus potest creare aliquam crea­ turam quae sit absolute impec­ cabilis, 503 Infidelis vel peccator nullum eli~ INDEX ANALYTICUS cere potest actum moraliter bo­ num, idque ob extrinsecam Dei ordinationem, 710 Gratia sanctificans non est speci­ fice eadem in omnibus subiectis, 800 In gratia sanctificante nonnisi moraliter participatur divina natura, 808 Filiatio adoptiva non est proprie ac simpliciter formalis effectus gratiae sanctificantis, 810,818, 825 Roscellinus ex suo nominalismo ductus est in quendam tritheis­ mum, 38, 42 Rosmini (A.). Iuxta principia ontologismi con­ tendit mysterium Trinitiatis posse per rationem demonstra­ ri, 8, 11, 15 Eius doctrina trinitaria sapit modalismum vel tritheismum, 7 sq., 15, 36, 38, 42, 201, 224 Favet pantheismo in modo quo explicat mundi creationem, 345 Exaggerat potestatem daemonis in infestationem hominis, 475 Favet traducianismo in explican­ da origine animae humanae, 542, 545, 550 Docet animam humanam uniri corpori modo quodam acciden­ tali, 568, 581 Sabelliani. Vide: Modalistae Sadducaei tempore Christi nega­ bant existentiam angelorum, 420, 433, necnon spiritualitatem et immortalitatem animae, 564 Salmanticenses. Relatio divina secundum suum «esse ad» non importat perfec­ tionem, 172 In Deo processio intellectualis et generatio sunt formaliter idem, 236 1085 Ignis torquet daemones per pro­ ductionem alicuius qualitatis in ipsa eorum substantia, 512 Peccatum originale est nobis vo­ luntarium ratione moralis sive iuridicae connexionis cum Ada­ mo, 680 Homo est vere vulneratus in na­ turalibus, quamvis tantum extrinsece, 689 Proxima dispositio ad gratiam sanctificantem procedit ab ipsa hac gratia nec potest elici a praevia gratia actuali, 938 Charitas informat alias virtutes, earumque actus reddit merito­ rios, mediante aliqua formali modalitate ipsis virtutibus communicata, 1010, 1013 Scheeben (M.). Inhabitatio SS. Trinitatis in ani­ ma iusti competit peculiariter et immediate soli Spiritui S., 311 Participatio divinae naturae et fi­ liatio adoptiva non sunt forma­ les effectus ipsius gratiae sanc­ tificantis, 807, 810 Scientia, ut dos iustitiae origina­ lis. Vide: Iustitia originalis Scientia edia, prout est funda­ mentum systematis molinistici de efficacia gratiae, 895, 918. Vi­ de: Molinis tae Scientiae naturales. Leges de conservatione energiae et de entropia crescenti, qua­ tenus valent explicare futurum finem mundi, 404 Naturalium scientiarum conclu­ siones non valent confirmare doctrinam transformismi de va­ riarum specierum origine, 415 sq., 523, nec poligenismi, 536539. Confirmant vero probabi­ liorem opinionem de successiva ac longa mundi efformatione, 417 De illarum influxu in variam doc­ torum interpretationem cosmogoniae mosaicae, 410 Nullatenus autem favent commu­ niori adhuc opinioni de imme­ diata animatione in humana ge­ neratione, 557-560 Scotus. In Deo sunt plures aliae reales relationes praeter quatuor rela­ tiones originis, 183 Spiratio activa distinguitur a pa­ ternitate et filiatione, distinc­ tione formali ex natura rei, 183 Processio divina non est intellec­ tio, sed dictio ut distincta ab intellectione, 122, 126 Inter divinam essentiam et rela­ tiones est distinctio formalis ex natura rei, 154, 164 De formali constitutivo personae divinae, 202 Personae divinae non habent tres subsistentias relativas praeter absolutam eis communem, 211 Dubius est valor argumenti quo probatur Spiritum S. procedere a Filio, quia nempe secus non distingueretur ab eo, 273 Pater et Filius sunt unum princi­ pium Spiritus S., non ut sunt personae, sed prout habent unam naturam et voluntatem, 276 Negatur valor argumenti quo S. Thomas excludit creaturam es­ se posse causam principalem aut instrumentalem in creatio­ ne, 370 Dantur plures numerice angeli in eadem specie, 431 Angelus intelligit singularia in propria specie singulari, 449 Primum peccatum angelorum fuit appetitus physicae aequalitatis cum Deo, 498 Diabolo post primum peccatum oblata est gratia poenitendi, 499. Eius autem obduratio in malo debetur causae extrinsecae, seu subtractioni divini au­ xilii, 499 Ignis torquet daemones tantum obiective, seu per cognitionem, 512 Sunt in homine duae formae subs­ tantiales, seu forma corporea et anima rationalis, 567, 569, 583 Animae i: Mill ortalitas nequit certo probari ratione philosophica, 578 Adamus accepit gratiam sanctifi­ cantem non in ipso momento creationis sed posterius, 591 Incertum est num integritas si­ ve immunitas a concupiscentia in Adamo excluderet omnes inordinatos motus appetitus sensitivi, 610. Ceterum, potuit ipse in statu innocentiae venia­ liter peccare, 652 Peccatum Adami fuit immodera­ tus amor amicitiae erga uxo­ rem, 644 Ratio voluntarii in peccato origi­ nali intelligi potest tantum in sensu extrinsecae attributionis peccati Adae aliis hominibus, 680 Homo lapsus non est vere vulne­ ratus in naturalibus, 689 Peccator potest observare totam legem naturalem quoad ipsam substantiam actus, quamvis non modo salutari seu merito­ rio, 710 Gratia est supernaturalis non quoad substantiam sed quoad modum, 784 Gratia sanctificans non distingui- INDEX ANALYTICUS tur realiter a charitate, sed so­ la distinctione rationis, seu dis­ tinctione formali ex natura rei, 789 Filiatio adoptiva non est formalis ac intrinsecus effectus gratiae sanctificantis, sed merus extrin­ secus favor divinus, 810, 825 Non dantur virtutes morales in­ fusae, sed tantum acquisitae, 830 Dona Spiritus S. non distinguun­ tur realiter a virtutibus, 837 Efficacitas gratiae reponitur in quadam extrinseca Dei assisten­ tia ac veluti sympathia inter causam primam et causam se­ cundam, 901 Ad meritum sufficit ordinatio si­ ve acceptatio Dei, abstrahendo ab intrinseco ipsius operis valore, 1001 Iustus potest sibi mereri, de con­ gruo stricte dicto, reparatio­ nem post lapsum, 1036 Scriptura. De supernaturalitate mysterii Tri­ nitatis, 12, et de analogica eius cognoscibilitate, 21 Illius adumbratio in A. T. non ul­ tra modum exaggeranda, nec minuenda, 47-53. Certiores lo­ ci respiciunt secundam perso­ nam, cum tertia persona vix adumbretur, 53. Non inveniun­ tur tamen textus proprie trinitarii, 49. Non improbabiliter quibusdam sanctis patriarchis facta est pri­ vata revelatio huius mysterii, 47. De explicita expressione huius mysterii in N. T. et de modo conficiendi hoc argumentum, 54. Textus proprie ac plene trinitarii, 55-61, et peculiaris vis tum for­ 10S5 mulae Baptismi, 56, tum textus Apoc. 22.1 de fluvio proceden­ te ex sede Dei et Agni, 59, 115. Textus de singulis personis, 61-77. Distincta persona Spiritus S., etsi clare, minus tamen perspicue exhibetur quam persona Filii, 71. Clariores textus, 75. Praeci­ pui loci qui in contrarium obi­ ciuntur, 77. Magna vis testimonii S. Pauli de divinitate Christi, 63. Praeci­ pui textus, 64-67. Nomen «Dominus» solet appropriari Christo, sicut nomen «Deus» (cum articulo) appropriatur Patri, 65. De existentia divinarum proces­ sionum, 115. Etiam textus de Sapientia divina in A. T. im­ plicant processionem ad intra, 115, 227, 228. Nomen «persona» in Scriptura Deo non tribuitur, 193, 196. De intellectuali processione se­ cundae personae, 228. Ipsum nomen Verbum invenitur tan­ tum apud loannem, 228. Processio Verbi est vera genera­ tio, 232. Processio Spiritus S. est per viam volitionis, 252, non tamen per generationem, 255, estque a Patre pariter et Filio, 264, 270. De circuminsessione divinarum personarum, 291, et earum unitate in operationibus ad ex­ tra, 296. De earundem missione et inhabi­ tatione in anima iusti, 303, 319. In N. T. certe, in A. T. proba­ bilissime, proponitur vera mun­ di creatio. Expenditur vis prae­ cipuorum textuum, tum A. T. (Gen. 1.1 sq.; 2 Mach. 7. 28), tum N. T. (Io. 1.3; Coi. 1.1517), 347-351. 1086 INDEX ANALYTICUS Obiectiones acatholicorum ex ipso textu genesiaco necnon ex textu Sapientiae (11. 18-20) de creatione mundi ex materia in­ visa, 349. De varianti lectione textus Io. 1.3 («Quod factum est, in ipso vita erat»), 351. Solus Deus mundum creavit, 368, et quidem in tempore, 385. Finis creationis est gloria Dei, 377. Creatio triplicis creaturae, seu mundi corporalis, angeli, homi­ nis, 398. Transformismus, etiam mitigatus, non congruit verbis Scripturae, 411. De existentia angelorum, 422. De spirituali angeli natura, 433. Inepte autem obiciuntur qui­ dam textus, ut Gen. 6.2 de carnali commercio filiorum Dei, 429, 434 sq. Hierarchiae et ordines angelorum, 469. De tentatione et infestatione dae­ monum, 476. De elevatione et lapsu angelorum, 487, 501, et de angelici peccati specie superbiae, 505. Genesiaca narratio creationis pri­ mi hominis opponitur transfor­ misme, 520 De monogenismo, 531-333. De creatione animarum non ante­ quam corporibus infundantur, 554. De animae spiritualitate et im­ mortalitate, contra quas inepte obicitur obscurus textus Eccl. 3.18-21, in quo spiritus homi­ nis assimilatur spiritui bruto­ rum, 573. De anima ut unica substantiali forma corporis et de paulina trichotomia, 584. De elevatione primi hominis ad gratiam (parallelismus inter duos Adamos), 598, eiusque supernatural! indole, 603. De ceteris quatuor donis, seu in­ tegritate, immortalitate, impassibilitate et scientia, 613, 621. De quorum interpretatione non deest etiam apud aliquos catho­ licos interpretes quaedam ten­ dentia minimistica, 591. De peccati primi hominis existen­ tia, gravitate et generali indole inoboedientiae, 647 sq. Innui­ tur quoque speciem peccati fuisse superbiam, nullatenus vero innuitur luxuriae pecca­ tum, 647, 653. Aliqualis similitudo cum mythicis semiticis narrationibus nullam probat dependentiam biblicae narrationis ab illis, 648. Existentia peccati originalis, in A. T. suggeritur, 662, in N. T. pluries indirecte indicatur, 663, et in classico textu Rom. 5.1219 certo proponitur, 664. Inep­ te autem aliqui textus in con­ trarium afferuntur, 665. De duplici sensu incisi «In quo omnes peccaverunt», iuxta ex­ positores, 664. De possibilitate peragendi aliquos actus naturaliter honestos in statu peccati, 713. Inepte obiciuntur aliqui loci, in quibus significatur nihil extra fidem aut iustitiam esse bonum, 713. De impossibilitate quidquam su­ pernaturaliter agendi absque gratia, 724. Frustra pelagiani obiciebant aliquos textus de ne­ cessitate humanae cooperatio­ nis, 724. De posibilitate pro homine iusto· vitandi omnia peccata mortalia, INDEX ANALYTICUS 734, non tamen omnia ventalia sine speciali gratia, 739. De necessitate motionis gratiae actualis in ipso iusto ut eliciat actum salutarem, 747. De necessitate specialis gratiae ad finalem perseverantiam, 752. De intrinseca sive interiori indo­ le gratiae, tam habituali quam actuali, 763 sq.; quo sensu in quibusdam locis dicatur pec­ cata non imputari et iustitiam Christi nobis imputari, 763. De creata et physica indole gra­ tiae habitualis, 777, 780. De reali distinctione gratiae sanc­ tificantis a charitate, 791. De vera participatione divinae na­ turae per gratiam sanctifican­ tem, celebris expressio S. Petri «Divinae naturae consortes», 812-814. De consequenti filiatione adopti­ va, 821, 823. De donis Spiritus S. textus Isaiae, 836, 838. De integra libertate hominis sub motione gratiae, 872. De existentia gratiae vere ac mere sufficientis, 880, necnon gra­ tiae efficacis, 889. De personali incertitudine status gratiae, 951. De existentia veri meriti, contra quam frustra obiciuntur aliqui textus de gratuitate nostrae sa­ lutis, 988 sq. De charitate ut immediato meriti principio, 1004. De obiecto meriti, seu augmento gratiae, 1020, et bonis tempo­ ralibus, 1022. Semirationalistae. Accedunt ad mitigatum pantheismum, 345. Docent finem creationis non esse 1087 gloriam Dei, sed bonum homi­ nis, 375. Vide: Frohschammer Giinther. Hermes. Sequelae naturae. Quatuor sic dictae tristes sequelae naturae, scilicet concupiscentia, mors, dolor et ignorantia, abla­ tae sunt in statu iustitiae origi­ nalis per quatuor dona integri­ tatis, immortalitatis, impassibi­ litatis et scientiae, 607 sq., 655, 694 sq. Ipsae, in natura lapsa, habent in natis veram rationem poenae, in renatis vero solam rationem merae poenalitatis, 687. Sociniani. Una cum protestantibus unitariis, negant Trinitatem, eam expli­ cantes modo modalistico, 36. Obiciunt contra dualitatem pro­ cessionis in divinis, 130. Negant Adamum in statu inno­ centiae fuisse immortalem, 610. Negant existentiam peccati origi­ nalis, 659. Spiritistae. Docent angelos esse ipsas animas pervagantes, 420. Dicunt peccatum primi hominis fuisse carnalem luxuriam, 644. Spiritus S. Spiritus S., tanquam distincta persona, vix adumbratur in A. T., 50, 53. Minus recte unus vel alter Pater textus de Sa­ pientia divina refert ad Spiri­ tum S. potiusquam ad Ver­ bum, 51. Etiam in N. T., Spiritus S., ut distincta persona, minus pers­ picue quam Filius exhibetur, clare tamen et explicite in qui­ busdam locis, 71, 75, 252. Processio Spiritus S. est per viam volitionis, 250-254. 1088 INDEX ANALYTICUS Ex quibus obiectis volitionis divinae Spiritus S. procedat, 254. Ea processio non est generatio, 241, 255-259. Unde nullo mo­ do Spiritus S. dici potest Filius Patris et Filii, 241, nec proprie imago utriusque, 243. Quorum propria ratio est, quia volitio non est, sicut intellectio, for­ maliter assimilativa, 241, 258 sq. Principium processionis Spiritus S. est tum Pater tum Filius, 260-273. Additionis particulae «Filioque» in symbolo origo et liceitas, 248 sq., 262, 263. Duarum formularum, scilicet latinae «Ex Patre et Filio» et graecae «Ex Patre per Filium», 265, 268, discrimen et conve­ nientia, 269. Ratio quare Spiritus S. debeat etiam a Filio procedere, est quia secus non distingueretur ab eo, 272 sq. Spiritus S. procedit a Patre et Filio tanquam ab uno principio et unica spiratione, 274. Quo modo Pater et Filius sint unus spirator, 275-280. Tria sunt nomina propria tertiae personae, scilicet Spiritus S., Amor et Donum, 252, 253, 281, 282-285. Quae nomina facta sunt propria per quandam accommodationem, cum secun­ da processio sit nobis minus nota ex creatis, 281. Quoad nos autem magis expressivum est nomen «Spiritus S.», 285. Status naturae. Sex numerari possunt status, tam possibiles quam reales, naturae humanae, 693. Status naturae purae possibilitas et indoles, 637, 694. Ad hunc pertinent quatuor tristes seque­ lae naturae, de quibus vide: ad hanc vocem. Status naturae integrae est talis in quo auferuntur quatuor tris­ tes sequelae naturae et addun­ tur quatuor dona praeternaturalia, 695. Vide: Iustitia ori­ ginalis. Status naturae elevatae per gra­ tiam sanctificantem sed sine praefatis donis praetematuralibus, 696. Status naturae integrae et ele­ vatae est historicus status iustitiae originalis, importans utrumque elementum gratiae et donorum praeternaturalium, 697. Vide: Iustitia originalis. Status naturae lapsae nec adhuc reparatae est status historicus ac brevis, post lapsum Adae et ante eius poenitentiam, 698. Status naturae lapsae ac reparatae est praesens status humanitatis, importans gratiam sanctifican­ tem, sine praefatis donis praeternaturalibus et cum quatuor tristibus sequelis naturae, necnon cum ulterioribus quatuor vulneribus, 699. Vide: Seque­ lae naturae. Vulnera naturae. Suarez. Dubius est valor primi principii identitatis comparatae, nec qua­ drat cum mysterio Trinitatis nisi restringatur, 177. Processio in divinis non est ipsa actio intellectiva, sed quaedam resultantia ex ipsa, 122, 126. Relationes divinae sunt aliquid reale secundum ipsum «esse ad», 169, habentque propriam existentiam relativam, praeter communem existentiam absolu­ tam, 175 INDEX ANALYTICUS Quamvis Spiritus S. procedat de facto a duabus personis, posset tamen absolute procedere ab unica persona, 278. Ratio cincuminsessionis divina­ rum personarum est earum ubiquitas, 293. Praesentia Dei per immensitatem est impertinens ad explicandam praesentiam SS. Trinitatis in anima iusti, 314. Non repugnat quominus creatura sit instrumentum creationis, 367, 373, nec sufficientem va­ lorem habet argumentum quo S. Thomas conatur contrarium probare, 370, 373. Creatio, necnon quaelibet actio Dei ad extra, est actio formaliter transiens, 358 Potentia oboedientialis non est passiva potentia, sed activa, 373. Creatio ab aeterno non est im­ possibilis, 383. Dantur plures numero angeli in eadem specie, 431. Unicuique homini proprius dae­ mon deputatur, non secus ac proprius angelus custos, 477. Primum angeli peccatum fuit ap­ petitus unionis hypostaticae, 498. Eius in malo obduratio debetur causae extrinsecae, seu subtrac­ tioni divini auxilii, 499. Angelus non est de se impeccabi­ lis secundum ordinem natura­ lem, 503. Ignis torquet daemones per ali­ quam qualitatem doloriferam, qua illorum substantia detur­ patur, 512. De anima, ut unica substantiali forma corporis, quoddam com­ promissum inter oppositas sen­ 1089 tentias thomisticam et scotisticam, 569. Peccatum originale est nobis vo­ luntarium ratione solius mora­ lis sive iuridicae connexionis cum Adamo, 680. Homo lapsus non est vere vulne­ ratus in naturalibus, 689, 690. Actus naturaliter bonus est quae­ dam vera, etsi negativa, praepa­ ratio ad gratiam et hanc neces­ sario trahit, non quidem vi propria sed vi salvificae Dei voluntatis; et hic est sensus effati «Facienti quod in se est, Deus non denegat gratiam», 721, 728. Gratia est participatio divinae na­ turae non simpliciter et sub omni respectu, sed tantum se­ cundum perfectionem intellec­ tionis, 809. Non repugnat quominus filiatio adoptiva conferatur a Deo sine gratia sanctificante, 810, 825. De natura gratiae actualis, 845. Vide: Molinis tae. Gratiae efficacitas explicatur per concursum Dei simultaneum et indifferentem, datum tamen modo congruo, seu in congruis circumstantiis, in quibus Deus per scientiam mediam praevi­ det hominem certo consensu­ rum, 897, 906, 911. Vide: Gra­ tia sufficiens et gratia efficax. Molinistae. Dispositiones ad iustificationem non sunt physicae sed morales, 928. Proxima dispositio ad gratiam ha­ bitualem sanctificantem, ut ac­ tus contritionis et charitatis, non procedit ab hac ipsa gratia sed a gratia actuali, 938. Datur gratia entitative superna- turalis et gratia entitative natu­ ad ordinem supernaturalern, vi­ de: Angelus. Iustitia originalis. ralis, 944. Charitas est principium meriti in Suppositum. Vide: Persona. actibus aliarum virtutum per Symbola. solum influxum interpretatiVaria symbola fidei de Trinitate, vum, 1003. 43, et symbola antiquiora, 82. lustus potest sibi mereri, de conSymbolum apostolicum, 45; niguruo stricte dicto, reparatio­ caenum, 46; constantinopolitanem post lapsum, 1036. num, 46; Athanasianum, 46. Finalis perseverantia potest esse Vide: Nicaenum conc. I. Consobiectum meriti de condigno, tantinopolitanum Conc. I. imo de facto est obiectum me­ riti, si tamen accipitur non ab­ Terminologia trinitaria. Conceptus oeconomiae in theolo­ solute sed cum adiecta condi­ gia trinitaria est originis gnostione, 1039. Ceterum, est obiec­ ticae, 97. tum meriti de congruo stricte Fluctuatio terminorum ousia et dicto, 1041. upostasis apud graecos, et qui­ Subordinatiani. dem tempore ipsius Conc. Ni­ Negant mysterium Trinitatis, qua­ caeni, 104. tenus subordinant Patri Filium De usu et^determinatione formu­ (ariani) aut Spiritum S. (malarum «Consubstantialis» et cedoniani), ita ut unus vel alter «Una natura in tribus hyposta­ non sit vere Deus, 39-41, 42. sibus», 105-107. Vide: Ariani. Macedoniani. Terminologia de processionibus, Consequenter removent a Deo 117, 258, et relationibus, 185. processiones ad intra, 111, 116, Cum secunda processio (seu relationes reales, 142, et mis­ Spiritus S.) sit nobis minus no­ siones divinas, 301. ta ex creatis, nomina quae ad Substantia. Vide: Persona. ipsam referuntur accommodari debuerunt, 281. Supematurale. De discrimine formularum et vo­ Dupliciter dicitur, seu quoad cum inter latinos et graecos in substantiam et quoad modum, theologia trinitaria, 3, 229, 589, 607, 622-631. 290, 330, 332; peculiariter cir­ Gratia, tum habitualis tum actua­ ca processionem Spiritus S. a lis, est supernaturalis quoad Patre et Filio, vide: «Filioque». substantiam, 784. Variae regulae de recto modo lo­ Actus ipsi, a gratia procedentes, quendi et praedicandi in ma­ sunt supernaturales quoad subs­ teria Trinitatis, 335-337. tantiam, et quidem etiam ex parte obiecti, 784, 843. Tertullianus. Suarez et Vasquez invexerunt Excellit inter Patres antenicaenos quandam distinctionem inter quoad terminologiam trinitagratiam entitative supernaturariam et praecisionem essentia­ lem et gratiam entitative natu­ lium conceptuum, 88. ralem, 944. Primus adhibuit latinum nomen De elevatione angeli et hominis «Trinitas», 2, 88, et primus dis- INDEX ANALYTICUS 1091 tinxit terminos « natura» et «persona», 2, 3, 88, 107. Trinitatis mysterium appellat «substantiam novi testamenti», titutivum personae divinae sit ipsa relatio, 202, 206 sq. Num très personae divinae ha­ beant tres subsistentias relati­ vas praeter communem subsis­ tentiam absolutam, 211. Immerito incusatur subordinatiaNum detur in Deo ipsa haec nismi, non obstantibus quibus­ communis subsistentia absoluta dam fortioribus expressionibus, praeter tres subsistentias relati­ 88, 92, 93, 94, 96, 97. vas, 212. Videtur negare possibilitatem Ex quorum obiectorum cognitio­ creationis ab aeterno, 383, 386, ne Verbum divinum procedat, 393. 237. Tribuit angelis quoddam corpus, 463, et angelos qui peccarunt , De ratione tum missionis, 301, tum inhabitationis divinarum appellat «amatores feminarum», personarum, 310-316. 429, 435, 498. Num actio Dei ad extra (ac ideo Docet materialem traducianisipsa creatio) sit actio formaliter mum, seu animam humanam transiens, an formaliter imma­ generari corporaliter ex semine nens et virtualiter tantum tran­ parentum, 541, 548, 574. siens, 358. Tribuit animae quandam spiritua­ Num Deus possit facere ut aliqua lem materiam, 574. creatura sit causa creationis, Ab ipso, vel eius tempore, intro­ principalis vel saltem instruductus est in theologiam lati­ mentalis, 367. naro classicus terminus «meri­ tum», 990 sq. De possibilitate creationis ab ae­ terno, 383. Theodoretus Cyrensis, num ne­ gaverit processionem Spiritus S. De angelorum perfecta incorpoa Filio, 248. reitate, 429 sq. Theologi, sive praecipuae contro­ De specifica angelorum distinctio­ versiae inter eos agitatae. ne, 431. Num una persona divina sit prior De momento in quo angeli elevati vel posterior altera, 121. sunt ad gratiam et de duratione De essentia et principio divina­ status viae, 483 sq. rum processionum, 122-124. De obiecto primi peccati angelo­ Num relatio divina secundum rum, seu de qua re ipsi supersuum «esse ad» importet tum bierint, 498. realitatem, 169-171, tum ali­ Num possit a Deo creari aliqua quam propriam perfectionem, creatura quae sit de se impecca­ 172-174, tum propriam relati­ bilis in solo ordine naturali et vam existentiam praeter com­ de facto talis fuerit angelus, munem existentiam absolutam, 503. 175. De modo quo ignis torquet dae­ De vi et sensu pricipii identitatis mones, 52 sq. comparatae, in connexione cum De momento in quo anima infun­ mysterio Trinitatis, 177-180. ditur corpori, utrum in ipsa feUtrum et quomodo formale cons- * ·1 CS » 1092 INDEX ANALYTICUS De specifica unitate gratiae sanc­ cundatione an posterius, 557tificantis in omnibus subiectis, 560. 800. De unitate vel pluralitate subs­ Num participatio divinae naturae tantialium formarum in homi­ sit proprius effectus ipsius gra­ ne, 567, 583. tiae sanctificantis et in quo es­ De possibilitate probandi immor­ sentialiter consistat, 807-809. talitatem animae per rationem Num pariter filiatio adoptiva sit philosophicam, 578. formalis effectus gratiae sancti­ De momento in quo primus homo ficantis, 810. accepit gratiam sanctificantem, De existentia virtutum moralium 591, 633. infusarum, praeter corresponDe essentia iustitiae originalis, dentes virtutes morales acqui­ utrum consisteret in ipsa gratia sitas, 830. sanctificante, an tantum in ali­ De reali distinctione donorum qua praeternaturali integritate Spiritus S. a virtutibus infusis, sive rectitudine rationis, 632837. 636, 678. De natura gratiae actualis, 845 sq. De specie peccati primi hominis, De modo efficacitatis gratiae, utrum fuerit superbia an car­ num sit intrinseca an extrinse­ nalis luxuria, 643 sq. ca, 893-901. De physica essentia peccati ori­ Num homo possit, absque speciali ginalis, num formaliter sit pri­ revelatione, habere veram cer­ vatio gratiae sanctificantis, an titudinem se esse in statu gra­ concupiscentia, 678 sq. tiae, 929. De morali essentia eiusdem pecca­ Num proxima dispositio ad gra­ ti, seu de modo quo ipsum sit tiam habitualem sanctificantem nobis voluntarium, 680. procedat ab ipsa hac gratia an De indole vulnerum naturae, per a praevia gratia actuali, 938peccatum originale inflictorum, 940. num importent aliquam dimiNum repugnet infusionem gratiae nutionem naturalium virium re­ fieri absque remissione peccati, late ad bonum morale, 688-690. et vicissim, 962 sq. De possibilitate vel secus, obser­ De modo quo charitas est imme­ vandi in statu peccati totam le­ diatum principium meriti in ac­ gem naturalem necnon primum tibus aliarum virtutum, utrum praeceptum dilectionis Dei su­ scilicet actualiter, an virtualiper omnia, 710, 719. ter, an habitualiter, an intereDe essentia gratiae habitualis, pretative, 1002 sq. num sit aliquid creatum et phy­ Num homo purus possit a Deo sicum, 771-773. constitui ad merendum de con­ Num gratia producatur per crea­ digno primam gratiam pro aliis, tionem an per deductionem ex quamvis non ad condigne satis­ potentia oboedientiali subiecti. faciendum, 1032 sq. 785. De reali distinctione inter gratiam Theophaniae A. T., quae a pluri­ sanctificantem et virtutes, spebus Patribus tribuebantur secun­ ciatim charitatem, 787-790. dae personae Trinitatis, 294, sunt INDEX ANALYTICUS tribuendae angelis aut Deitati in communi, 308 Theophilus Antiochenus. Primus protulit formam graecam nominis Trinitatis, 2, 87. Sub nomine Sapientiae in A. T. intelligit Spiritum S., 51, 87. Immerito incusatur subordinatianismi, 87, 96. Theosophi. Negant Trinitatem, eam explican­ tes modo rationali, 18, 36. Docent peccatum Adae fuisse car­ nalem luxuriam, 644. Negant peccatum originale, 659. Thomas Aquinas. Mysterium Trinitatis suadetur analogia cum humana intellec­ tione et volitione, 23, aliisque analogiis, 24. Huic mysterio non contradicit principium identitatis compara­ tae, 177 sq. De vi argumenti, deducti ex in­ tellectuali natura, quo S. Doc­ tor probat existentiam proces­ sionis in divinis, 119. Inter personas divinas est ordo naturae secundum originem, non tamen vera prioritas et posterioritas, 121. Principium processionis divinae est ipsa essentia et facultas di­ vina, cum ordine tamen ad re­ lationem. 124. In solo praedicamento relationis potest inveniri ens rationis 141, 170. In divinis nonnisi duo praedica­ menta dari possunt, scilicet substantia et relatio, ipsa tamen relatio resolvitur in substan­ tiam, 141. Persona divina constituitur per relationem, non formaliter ut est relatio sed ut subsistens in­ communicabile, 205, 206, 208. 1093 In personis divinis est una com­ munis subsistentia absolute praeter tres subsistentias rela­ tivas, 212. Ideo processio Verbi est genera­ tive quia in Deo esse et intelligere sunt formaliter idem, 235, 238. De discrimine inter processionem verbi humani et Verbi divini, 238. Propria ratio quare processio Spi­ ritus S. non sit generatio, est quia, cum sit non per intellec­ tionem sed per volitionem, non est formaliter assimilativa, 258 sq. De simili processione amoris in voluntate humana, 133. Ratio quare Spiritus S. debeat procedere a Filio, est quia se­ cus non distingueretur ab eo, 272 sq. Missio et inhabitatio divinarum personarum fit per gratiam sanctificantem, quatenus eae fiunt praesentes animae ut obiectum cognitum et amatum, 304 sq., 313, 315, 316. Triplex datur praesentia Dei in rebus, scilicet ut causae in ef­ fectu, ut obiecti in cognoscente et amante, et ut substantiae in substantia, 304. De diverso modo quo S. Doctor distribuit tractatum De Deo Creante et Elevante in variis locis Summae Theologicae, 339. Definitio et conceptus creationis, 341, 358-363. Creatura nequit esse instrumen­ tum creationis, 367, 369-373 S. Doctor primus decisive defen­ dit sententiam de impossibili­ tate probandi repugnantiam creationis ab aeterno, 383. 387. 389-392. 1094 INDEX ANALYTICUS Rationabilem putat opinionem Augustini de rationibus semi­ nalibus, imo ex ea conatur ex­ plicare casum generationis spon­ taneae, 409, 415, 417. Magnopere extendit numerum an­ gelorum, 427. Decisive impugnat sententiam plu­ rium mediaevalium, tribuen­ tium angelis aliquod genus ma­ teriae, 430. Omnes angeli specifice distin­ guuntur, ita ut tot sint species quot individua, 431, 440. De hierarchiis et ordinibus ange­ lorum, 443. Angeli creati sunt in statu gratiae nec nisi posterius, ex merito ipsius gratiae, elevati sunt ad gloriam, 483. Gratia et gloria data est angelis secundum gradationem natu­ ralis perfectionis, singulorum, ita ut nobiliores maiorem gra­ dum habuerint, 494. Non constat num S. Doctor neget vel affirmet angelum esse de se impeccabilem secundum ordi­ nem naturalem, 503. Primum angeli peccatum non po­ tuit esse nisi superbia et in an­ gelo nequit proprie et formaliter esse nisi duplex peccatum, seu superbia et invidia, 506. Obiectum praefatae superbiae an­ geli fuit appetitus moralis ae­ qualitatis cum Deo, 498, 507. Ipnis torquet daemones alligando eorum virtutem operativam, 513. Anima est unica substantialis for­ ma corporis, 587 sq. Solus Deus illabitur animae, seu ipsam eius substantiam tangere potest, 448. Sententia S. Doctoris de infusione animae in corpus post aliquod tempus a fecundatione, olim impugnata ac derelicta, novel­ lum favorem consequitur apud modernos estque adhuc proba­ bilior, 557-560. Adamus accepit gratiam sanctifi­ cantem in ipso momento suae creationis, 591. Ipse in eodem momento suscep­ tioni gratiae libere consensit, 601. Adamo, necnon angelis in statu viae, revelatum est mysterium Trinitatis, 47. S. Doctor manifeste tenet iustitiam originalem constitisse es­ sentialiter in ipsa gratia sancti­ ficante, quidquid in contrarium dicant aliqui moderni auctores, 636 Nequaquam docet peccatum ori­ ginale proprie ac physice trans­ mitti per infectionem seminis parentum, 675. Concupiscentia est materiale ele­ mentum essentiae peccati ori­ ginalis, 682. S. Doctor iugiter designat natu­ ram, non personam, ut princi­ pium ex quo ratio voluntarii in peccato originali explicanda est, 684. Ex verbis S. Doctoris nequit di­ rimi controversia num per pec­ catum originale homo sit vere vulneratus in naturalibus, 690. S. Doctor logice tractatum De Gratia collocat in theologia mo­ rali, 700. Quo modo hunc trac­ tatum distribuat, 702, 827. Apte assignat rationem quare in statu peccati non possit diu ob­ servari tota lex naturalis aut primum eius praeceptum dilec­ tionis Dei, 718. Homo iustus potest sine speciali auxilio vitare omnia peccata INDEX ANALYTICUS mortalia, 736, non vero omnia venialia, ob inordinationem ap­ petitus sensitivi, 741. S. Doctor iunior putaverat, cum coaevis theologis, gratiam pro­ prie creari, ac propterea non proprie instrumentaliter causari per sacramenta, 785. Gratia sanctificans distinguitur realiter a charitate, 789, 794. Gratia sanctificans est principium virtutum, quae ab ipsa fluunt sicut facultates ab essentia, 801. Dantur virtutes morales infusae praeter acquisitas, 830. Dona Spiritus S. realiter ac specifice distinguuntur a virtutibus infusis, tanquam habitus disponentes ad immediatam motionem Spiritus S., 837. Gratia actualis est quaedam qua­ litas incompleta, se habens ad modum entis transeuntis, 850. Divisio gratiarum gratis datarum, 854. S. Doctor manifeste patrocinatur sententiae de intrinseca effica­ cia gratiae, qualiter docetur in schola thomistica, quamvis non utatur ipsa expressione «Praedeterminatio physica», 908. Favet sententia, iuxta quam pro­ xima dispositio ad gratiam iustificantem procedit ab ipsa hac gratia, 940. De sensu axiomatis «Facienti quod in se est, Deus non de­ negat gratiam», 942, 945. De duplici genere dispositionum, ad iustificationem requisita­ rum, earumque indole, 965. Quomodo iustificetur puer infi­ delis, cum pervenit ad usum ra­ tionis, 970. S. Doctor suggerit distinctionem meriti de congruo in stricte dic- 1095 turn et late dictum. Meritum autem de condigno subdividit in meritum simpliciter (seu de rigore iustitiae) et meritum se­ cundum quid (seu mere de condigno), 979. Charitas est immediatum ac formale principium meriti, influens virtualiter in actus aliarum virtutum, 1008, 1009. Actus liber nequit esse moraliter indifferens, sed est aut bonus aut malus, 1012. Finalis perseverantia nequit abso­ lute esse obiectum veri meriti, tam de condigno quam de con­ gruo stricte dicto, quia se ha­ bet ex parte principii meriti quod non cadit sub merito. 1039, 1041 Thomistae. Essentia divinae processionis con­ sistit totaliter in ipsa intellec­ tione et volitione, prout est formaliter actio, 122 Persona divina constituitur per relationem non secundum «es­ se in» sed secundum «esse ad». 206 Sola actio transiens est formaliter actio, constituens praedicamen­ tum actionis, actio vero imma­ nens est tantum virtualiter ac­ tio, formaliter autem est quali­ tas, 37 In angelis tot sunt species, quot individua, 431 Potest a Deo creari aliqua creatu­ ra quae sit de se secundum quid impeccabilis, si nempe non elevetur ad ordinem super­ naturalem, et talis de facto fuit angelus, 503 Anima est unica substantialis for­ ma corporis, 569, 583. 588 Gratia sanctificans distinguitur realiter a charitate, 790 Gratia est participatio divinae na­ turae simplictier et sub omni aspectu, seu sub ratione Deita­ tis, ac ideo secundum omnia attributa divina, 809, 819 Gratia actualis est physica ac praevia motio divina, exercita in ipsam facultatem antecedenter ad ipsos actus, 846 Deus, in ordine sive naturali sive supernaturali (gratia), movet li­ berum arbitrium praemotione physica determinante, 899. Vi­ de: Gratia sufficiens et gratia efficax Repugnat infusionem gratiae fieri absque remissione peccatorum, aut vicissim (saltem in statu naturae elevatae), 962 sq. Traditio. Vide: Patres Traducianismus docet animam humanam traduci sive originari a parentibus, vel materialiter per semen sicut corpus (traducianis­ mus materialis), vel spiritualiter ex anima parentum (traducianis­ mus spiritualis), 541 sq. Vide: Homo Transformismus. Transformismus rigidus (genera­ rim atheus et materialisticus) excludit omnem divinum inter­ ventum ab integra mundi for­ matione, seu omnium specie­ rum rerum, 406 sq. Transfor­ mismus moderatus admittit di­ vinum interventum in forma­ tione corporis hominis et ali­ quarum aliarum specierum, 408 Eadem principia et argumenta ab utroque transformismo appli­ cantur origini primi hominis, 516 sq. Transformismus rigidus est for­ malis haeresis aut saltem erro­ neus, mitigatus vero, si abstra­ hatur a casu formationis corpo­ ris humani, effugit censuram, 411 Transformismus rigidus repugnat etiam rationi, quia repugnat primam aliquam distinctam speciem produci ab alio ente creato, cum «simile fiat a simi­ li», 413, 456, 522. Transfor­ mismus vero mitigatus, etsi rationi non repugnet, valde incongruus videtur, 414, 522 Facta autem, quae in favorem utriusque transformismi ex scientiis naturalibus afferuntur, nullum habent decisivum valo­ rem, 415 sq., 523 Transformismus negat spiritualitatem et immortalitatem ani­ mae, 564 Pro transformismo rigido doctri­ na de primaeva hominis perfec­ tione et elevatione vix sensum habere potest, 591, 630 Transubstantiatio qualiter diffe­ rat a creatione, 342, 364 Trichotomia, seu tres partes qui­ bus homo resultat, in sensu manichaeistico, platonico, scotistico et paulino, 566, 567, 584, 586 Tridentinum Conc. Definitio de peccato primi homi­ nis eiusque sequelis, 646 De peccati originalis existentia momentosa definitio, 661, 664, 673, 674, 681 De eiusdem peccati essentia, 676, 681, et effectibus, 685, 690 De necessitate gratiae ad actus supernaturales contra pelagianos, 723 De possibilitate pro homine iusto vitandi omnia peccata mortalia. 733, non tamen omnia venialia collective sumpta, 738 Ipse iustus indiget ulterius move­ ri a Deo per gratiam actualem INDEX ANALYTICUS ut possit elicere actus saluta­ res, 746 De incertitudine finalis perseve­ rantiae, 757 De intrinseca sive interiori indo­ le gratiae, tum habitualis tum actualis, 762 Concilium aequivalenter vel im­ plicite docet gratiam habitua­ lem esse quid creatum, distinc­ tum a Spiritu S., 776, et quid physicum, 780, residens in ani­ ma ad modum qualitatis, 781 De integra libertate hominis sub motione gratiae, 871 De necessitate dispositionum ad gratiam iustificationis, 932, earumque numero et qualitate, 965 De incertitudine status gratiae, 950 De existentia veri meriti in iusto, 987, eiusque obiecto quod est vita aeterna, 1019, et augmen­ tum gratiae, non vero finalis perseverantia, 1038 Trinitas. Conceptus Trinitatis transcendit ipsum conceptum Deitatis, 1, 5 Mysterium Trinitatis est veluti «substantia novi testamenti» (Tertullianus), 1 Orgo et sensus nominis «Trini­ tas», 2 Definitio huius mysterii, 2, 4 De terminologia et formulatione huius mysterii et de discrimine expressionis inter latinos et graecos Patres, vide: Termino­ logia trinitaria Hoc mysterium est supernaturale, seu non intra nec contra sed supra rationem, 6, 10-16 De ineptis demonstrationibus Tri­ nitatis a quibusdam theologis allatis, 8 sq. Rationes et analogiae quibus mys­ 1097 terium rationaliter suadetur, 23 sq., 119; praecipua ratio deducta ex natura intellectuali, 119 Inanes rationalistarum theoriae ad explicandam originem huius mysterii, 25-28 Solvuntur praecipuae obiectiones ex rationis principiis deductae, 29, 176-181 De sacra indole numeri ternarii apud paganos, 25, 28 Numerus ternarius, in mundo la­ te diffusus, quatenus illustrat mysterium Trinitatis, 24 Trinitas in falsis religionibus et paganis philosophiis, 9, 16, 18, 25-28 Personae divinae sunt perfecte aequales in perfectione, poten­ tia et duratione, 286, 288 sq. Sibi invicem mutuo inexistunt. Vide: Circuminsessio Omnis operatio ad extra est com­ munis tribus personis, 295299, non exclusa ipsa creatio­ ne, 368 Principium quo operationum ad extra est natura divina, princi­ pium quod est commune sup­ positum absolutum, quamvis ipsae personae operentur dum ad invicem procedunt, 299 Exinde vicissim sequitur unitas cultus ex parte hominis, 299 De divinarum personarum mis­ sione et inhabitatione in anima iusti, vide: ad has voces Tritheistae. Negant mysterium Trinitatis, po­ nentes tres naturas sicut tres personas in Deo; quae haeresis nonnisi implicite doceri potuit, ut patet ex ipsa celebri quaes­ tione tritheistica in medio aevo, 37-39, 42 Ex hac haeresi logice sequitur negatio tum processionum ad intra, 111, 118, tum realium relationum in divinis, 142, 148, 152, tum unitatis trium divinarum personarum quoad operationes ad extra, 294 Unitarii (sive Monarchiani). Haeresis unitarismi, docens uni­ cam esse in Deo personam, du­ plicem assumpsit formam, alte­ ram adoptianisticam et alteram modalisticam, 33-36, 42. Vide: Adoptiani. Modalistae Ex ea sequitur negatio tum pro­ cessionum, 111, 116, 118, tum realium relationum in Deo, 142, 148, 152 Peculiariter unitarii vocati sunt aliqui protestantes, qui ad ean­ dem haeresim accesserunt, 36, 42 Vàsquez. Persona Patris constituitur non per relationem paternitatis sed per proprietatem innascibilitatis, 202 Non datur in divinis personis communis subsistentia absoluta praeter tres subsistentias relati­ vas, 212 Inhabitatio SS. Trinitatis reduci­ tur ad meram praesentiam Dei per immensitatem, 313, 315 Creatio, sicut et quaelibet actio Dei ad extra, est actio formaliter transiens, 358 Negatur valor argumenti quo S. Thomas excludit creaturam es­ se posse causam principalem aut instrumentalem in creatio­ ne, 370 Creatio ab aeterno non est impos­ sibilis, 383 Primum angelorum peccatum fuit appetitus physicae aequalitatis cum Deo, 498 Angelus non est de se impeccabi­ lis secundum ipsum ordinem naturalem, 503 Infidelis vel peccator nullum eli­ cere potest actum moraliter bonum, idque ob extrinsecam Dei ordinationem, 710 Gratia actualis consistit in sola illuminatione intellectus, nec etiam in directa motione ip­ sius voluntatis, 760, 769 Efficacia gratiae explicatur per concursum indifferentem sed congruum, 897 Dispositiones ad iustificationem non sunt physicae sed tantum morales, 928 Charitas est principium meriti in acribus aliarum virtutum, per influxum tantum habitualem, 1003 Vaticanum Conc. I signanter de­ finivit veram mundi creationem, 346, eamque in tempore, 384 Verbum. In homine datur triplex verbum, scilicet mentis, imaginationis et oris, 242 Discrimen inter verbum huma­ num et Verbum divinum, 238 Verbum producitur vel ex in­ digentia, ut in creatura, vel ex mera fecunditate, ut in divinis, 119 Non in omni intellectione produ­ citur verbum, ac ideo ex intel­ lectuali natura divina non ne­ cessario probatur existentia processionis in Deo. 119 Nihilominus intellectualis proces­ sio verbi humani illustrat trinitariam processionem secundae personae, 23, 24 Ipsum nomen Verbi implicat in Deo processionem intellectua­ lem ad intra, 115 Secunda ac distinta persona Tri­ nitatis sufficienter adumbratur INDEX ANALYTICUS in A. T., sub triplici nomine ac conceptu Verbi Dei, Sapientiae divinae et Messiae, 51-53 In N. T. nomen «Verbum» (Lo­ gos), dictum de secunda perso­ na Trinitatis, invenitur apud solum Ioannem, 228, qui veri­ similius illud non ex coaeva philosophia sed ex ipsa Scrip­ tura A. T. desumpsit, 26 De connexione doctrinae hellenicae de Logo cum mysterio Tri­ nitatis sive cum Verbo Divino, 26 sq. De celebri priorum Patrum dis­ tinctione inter Verbum inter­ num et Verbum externum, quae quibusdam visa est sapere subordinatianismum, 87, 88, 92, 95 sq., 233, quaque de fac­ to abutebantur posteriores ariani, 225. Ea distinctio est ori­ ginis neoplatonicae et a lustino primo invecta est in trinitariam theologiam praefatorum Pa­ trum, 92 Vide: Filius Viennense Conc. a. 1311-1312 protulit celebrem definitionem de anima ut vera substantiali forma corporis, 581 Virtutes infusae. Sunt superanturales habitus operativi, analogice convenientes cum virtutibus naturalibus sive acquisitis, 783, 786, 828, 831 Distinguuntur a gratia sanctifi­ cante, tanquam ab habitu entitativo, a quo dimanant et a quo informantur, 794, 795, 796, 798, 801, 802, 803, 832 In ordine supernaturali dantur virtutes theologicae seu circa finem ultimum, quae tamen non dantur ac superfluunt in ordine naturali, 828 In eodem supernaturali ordine 1099 dantur etiam virtutes morales circa eandem materiam ac vir­ tutes morales acquisitae, quid­ quid in contrarium dicant ali­ qui theologi, etiam moderni, 830 Virtutes infusae non tantum dis­ ponunt subiectum sed confe­ runt etiam ipsam potentiam agendi, non tamen facilitatem ad agendum, secus ac virtutes acquisitae, 831 Charitas est forma ceterarum virtutus, 796, et distinguitur rea­ liter a gratia sanctificante, 791798. Vide: Charitas Virtutes infusae resident non in essentia animae, sicut gratia sanctificans, sed in eius facul­ tatibus, 798, 833 Infunduntur autem simul et eodem modo cum ipsa gratia sanctificante, quamvis fides et spes possint remanere post amissam gratiam, 834. Vide: Fides et spes Augentur sola infusione, non ve­ ro per exercitium actuum sicut virtutes acquisitae; minui non possunt; amittuntur ex defectu vel subiecti vel obiecti, 835. 1021. Non tamen augentur per actus remissos, 835, 1021 Vide: Gratia. Gratia habitualis Voluntas. Quid sit processio in voluntate humana, ex qua illustratur pro­ cessio voluntatis in divinis seu processio Spiritus S., 133. De qua, vide: Spiritus S. De actu amoris, ut dispositione ad iustificationem, vide: Amor Dei De variis actibus voluntatis sub motione gratiae, vide: Gratia actualis De actu voluntatis ut libero, vide: Libertas Vulnera naturae. De usu et origine effati «Spolia­ tus gratuitis et vulneratus in naturalibus», 685, 690 Quatuor dantur vulnera naturae, ex peccato originali secuta, non confundenda cum quatuor tris­ tibus sequelis naturae, 688. Vi­ de: Sequelae naturae Disputatur inter theologos de na­ tura horum vulnerum, num scilicet per peccatum originale ipsae naturales vires hominis sint diminutae relate ad bo­ num morale, 688-690. Probabi­ lius dicitur eas vires esse vere diminutas, non tamen intrinsesece sed extrinsece tantum, 690, ac ita vera est expressio, a Caietano invecta, iuxta quam homo lapsus se habet non so­ lum ut «spoliatus a nudo» sed etiam ut «vulneratus a sano», 688, 689 Quomodo explicatur quod huius­ modi vulnera maneant etiam post ablationem peccati origi­ nalis, 690 Zaninus de Solcia praeformavit theoriam de hominibus praeadamiticis, seu ante Adamum existentibus, 525, 526. Cuius erro­ rem damnavit Pius II, 529